Jump to content

Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam (Ambrosiaster)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

Ambros.CoInEpA10 17 Ambrosiaster366-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

289 PROLOGUS.

Timotheus filius fuit mulieris Judaeae fidelis, patre Graeco, cujus causa parvulus circumcidi non potuit. Qui studio matris suae sacras litteras didicit, quibus operam dans, bonam sibi vitam instituit (Act. XVI, 5). Hunc Apostolus cum voluisset assumere, sciens idoneum fore dispensatorem evangelicae veritatis, causa Judaeorum compulsus est circumcidere eum, instantibus eis, ut qui matre Judaea natus esset, incircumcisus assumi non deberet ad magisterium propter testimonium generis. Hunc ergo jam creatum episcopum instruit per epistolam quomodo deberet Ecclesiam ordinare.

CAPUT PRIMUM.

(Vers. 1, 2.) Paulus apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, Timotheo germano filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre nostro, et Christo Jesu Domino nostro. Patris et Filii imperio apostolum se factum ostendit, ut in Deo Patre salutem, et Christo Filio ejus spem praedicaret; ut quia nemo negat salutem esse in Deo, nec quisquam dubitaret spem esse in Christo Jesu, quem a mortuis excitatum, exemplum hujus spei dedisse cognosceret. Hoc modo scribit Timotheo, ut securus esset de sua ordinatione; quia imperio Patris et Filii electus est ad docendum. Quem verum filium appellat, sed in fide, sicut dicit ad Corinthios: In Christo Jesu, inquit, per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Haec vera et firma generatio est, quae nescit occasum, nescit morbos et pestilentiam, et quae ignorat famem et sitim: didicit autem in regno Dei nullius egere; quia futura est dono Dei immortalitas gloriosa in regno Dei et Christi, quorum gratiam, misericordiam, et pacem exoptat cum isto manere.

(Vers. 3, 4.) Sicut rogavi te subremanere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denunties quibusdam, ne aliter docerent, neve intendant fabulis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem Dei, quae est in fide; ita facito. Filius a patre rogari non debuit; sed propter charitatis affectum, et ut illi formam humilitatis ostenderet, obsecrat episcopus coepiscopum suum, ne pateretur Judaeos aliter populum, quam ab Apostolo tradebatur, docere; ne oblectarentur fabulis, quas narrare consueti sunt Judaei de generatione suarum originum, de Abraham, et Isaac, et caeteris patriarchis, et de circumcisione, et his quae postea tradita sunt a Moyse; ne circumvenirentur ad haec colenda, quae carnaliter data fuerant. Quid enim opus est generationum, quas constat esse infinitas per traducem, facere mentionem, et quid et quatenus factum est sub unoquoque eorum; et non potius compendio per fidem salutem quaerere? Inde enim quaestiones oriuntur, cum quid, et quando, et quomodo, et quare factum est, tractatur: quae res impedit salutem.

(Vers. 5, 6, 7.) Nam finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse Legis doctores, non intelligentes neque quae dicunt, neque de quibus affirmant. Quoniam omnium major est charitas, hanc finem esse dixit, id est, perfectionis consummationem, omnium praeceptorum; si tamen ex corde puro sit et bona conscientia. Vera enim charitas non potest malam vitam, nec simulatam fidem habere, in quibus omnis Lex impletur et Prophetae (Matth. VII, 12). Quidam autem Judaeorum mysterium Legis ignorantes et prophetarum, quia usque ad Christum servanda sunt tradita; erraverunt putantes, praedicato Christo, etiam Legem 290 factorum in neomeniis, et circumcisione et escis discernendis servari debere. Idcirco in vaniloquium dicit eos conversos; quia volebant docere, quae ignorabant.

(Vers. 8-11.) Scimus autem quia bona est Lex; si quis ea legitime utatur, certum habens hoc quod justo lex non est posita, sed injustis et inobsequentibus, impiis et peccatoribus, scelestis et profanis, parricidis et matricidis, fornicatoribus, homicidis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris: et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. Bonam esse legem, quae per Moysen data est, non negat; ita tamen, ut sensus ejus sciatur, et quomodo data est, accipiatur. Hic enim scit Legem, et qua causa data sit, qui, praedicato Christo, deserit illam ex parte, qua lex factorum appellatur: circa dilectionem autem Dei utitur ea, asserens et affirmans quae a Salvatore dicta sunt in Lege et prophetis. Hic enim legitime utitur Lege, qui potest discernere ea, quae ad tempus data sunt, ab iis quae perpetua sunt: et quae ad Christi pertinent sacramentum, servari jam in futurum non oportere, quasi venturus credatur, qui jam venit. Si ergo omnia locis suis accipiantur, bona sunt: si quominus, mala erunt perverse asserenti; peccare est enim, unaquaeque minime locis suis exponere. Praeterea quia justis lege non opus est, id est, iis qui accepta remissione peccatorum justificati sunt; ne jam vivant sub Lege, a qua liberati sunt dono Dei per fidem Christi; ut de caetero servata lege naturae, quae Creatoris cognitionem recipit, et non peccare hortatur; judicii diem exspectent, in quo justi remunerandi sunt, custodientes legem naturalem, quam si humanum genus ducem sibi habuisset, lex in litteris per Moysen data non esset. Sed quia contemptui ducta est, quasi nullius esset auctoritatis, Scriptura firmata est; ut sciretur quod servanda esset, et propter tempus praesens, et quia requisiturus est in futurum, qui illam firmavit, a quibus neglecta, et a quibus servata est. Itaque non solum propter malos actus et vitia corporis, Legem datam dicit, sed et propter perfidiam, qua spernebant Creatorem; ut bene vivere addiscerent et gratias agerent Conditori.

(Vers. 12, 13, 14.) Et gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me aestimavit, ponens me in ministerium, quia prius eram blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum; quia ignorans feci nondum credens. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu. Propter quod omnis incredulus infirmitatem animi patitur, constrictus carnali ratione, ne credat spiritali; idcirco se Christo gratias dicit agere, quia apparentia majestatis suae imbecillitatem mentis ejus roboravit; quia impossibile putabat esse, quod de Domini potestate, et gemina nativitate, et resurrectione, et spe praedicabatur. Confirmatus autem talis visus est, qui dignus esset ac posset esse dispensator sacramenti Dominici; ut ea vera per Legem firmaret, quae prius amore Legis incredibilia judicabat, et in persecutionibus gauderet, quas prius quasi juste credentibus inferebat, dolens quia fecerat, laetus quia patiebatur. Tantam enim spem didicerat in eo, quem ante negabat; ut plus gauderet in patiendo, quam prius exsultaverat in persequendo. Non enim malitia hoc agebat, sed errore, cui facile potest, cum resipiscit, ignosci. Qui autem scit vera esse, quae negat; hic non errore hoc agit, sed malevolentia, hujus incurabile vulnus est; invidia enim compellitur falsum appellare, quod scit verum.

(Vers. 15, 16.) Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus 291 Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem magnanimitatem et patientiam ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternum. Quid tam gratum, tamque jucundum, quam peccatoribus indulgentiam praedicare? Quis enim sine peccato est, ut hoc munus non cum omni gratiarum actione suscipiat, Deum auctorem hujus praeferens, et collaudans in Christo: qui ut hominem peccatis ablueret, de coelestibus ad terrena descendens, carnem peccati accepit: terrenis se admiscuit, ut eum coelestem efficeret: mori se passus est, ut illum morti erutum paradiso redderet immortalem? Quis haec beneficia non in infinitum extollat, quae Deus praestitit homini, Dominus servo, Conditor creaturae; ut plus esset adhuc in beneficiis humanis, quam cum fecit, quae non erant, posteaquam fecit. Etenim derelictus ab his, et contemptus, et contumeliis appetitus, addidit ad beneficia non requisitus, ut gratior esset, et plus praeferendus, dum reparat, quam cum fecit; ut ostenderet unum se esse, qui haec omnia possit. Igitur sic Christus praesidium tulit homini, ut puritatem suam non violaret, nec amitteret potestatem. Hominem enim se nasci voluit, pro certo habens carnis contactu se minime violari: conversationi humanae se miscuit, sciens peccatis se corrumpi non posse: occidi se passus est, non nescius mortem sibi dominari non posse, sed eam sua opprimere potestate. Haec ergo gessit, ut omnia se posse doceret. Humilitas enim ista non ad diminutionem ejus proficit, sed ad gloriam: et non solum ejus, verum etiam in ipsum credentium; dignitas est enim servum esse potentis. Cum ante Apostolum multi utique credidissent Judaeorum ex iis, qui ipsum Dominum occiderunt; Apostolus tamen ut se humiliet, adhuc dolens de sua incredulitate, primum se omnium peccantium vocat. Quoniam enim prae caeteris sacramento se imbuit Salvatoris, propius ad cognoscendam magnificentiam ejus accedens, accusat se magis, qui tantum boni tarde agnovit, nec ultro, sed misericordia ejus praeventus, ut ipse testis esset divinitatis ejus, quem prius ut hominem mortuum aestimabat. Haec accusatio ejus est, laus vero Salvatoris, qui ad exemplum caeterorum credentium persequentem se vocavit ad gratiam; ut per patientiam suam et magnanimitatem in eo ostenderet caeteris, qui inimico tam benevolus exstiterit, qualis esset futurus ad se decurrentibus.

(Vers. 17.) Regi autem saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, amen. Haec ad Dei Patris personam pertinent, quem immortalem ideo solum et invisibilem appellat, quia omnis immortalitas ab ipso est, ut ipsi soli magis competat in veritate; quia quisquis immortalis est, non a se hanc habet, sed ab illo. Simili modo et in Evangelio legitur, dicente Domino: Quia nemo est bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Et iterum ipse dicit: Bonus homo de bono thesauro profert bona (Matth. XII, 35). Nemo tamen nisi unus Deus bonus est; quia ipse fons bonitatis est, ex quo caeteri potantur, ut boni sint. Ipse est et invisibilis solus Deus, quia nulli umquam visus est; omnia enim agit per Filium, quem idcirco visum dicimus; ut licet aliter quam est, apparuisse tamen illum significemus. Honorificentiam ergo et gloriam Deo Patri in veritate pronuntiat, cujus pietate et providentia Christus liberavit peccatores ex morte.

(Vers. 18, 19, 20.) Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et puram conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. Postquam Dei Patris et Christi Filii ejus quae et quanta beneficia sint circa peccatores homines memoravit, qui cum essent puniendi, non solum ignovit eis; sed et justificavit, et in filios sibi adoptavit: quo ordine populum disciplina ecclesiastica imbueret, in subjectis ostendit, commonens ut memor electionis suae sanctus Timotheus, id ad quod praedestinatus est, impleat. Praedestinatus est enim, quando ad hoc ab Apostolo assumptus est, ut ordinaretur, dignus judicatus futurus episcopus, ut impleret militiam evangelicam in fide et pura conscientia; qui enim fideliter docet, non potest malam habere conscientiam. Tunc enim fidem exhibet praedicationis suae, si se 292 abstineat a contrariis omnibus; quia exemplo bonorum operum multos lacessit ad credulitatem, fidentes de spe praedicationis; nam qui fidem spernit, procul dubio malae est conscientiae. Aut enim hypocrita praedicatur, aut apertus blasphemus, sicut erant Hymenaeus et Alexander, qui deserentes fidem naufragi facti sunt, id est, nudi veritate, aut privati vita. Quid est enim veritas, nisi vita? Quos tradidisse se dicit Satanae, ut emendarentur causa blasphemiae. Traditio autem haec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum, sententiam protulit in eos: diabolus autem qui ad hoc paratus est, ut adversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia, corripit eos; ut intelligerent hac causa se poenis astringi, quia blasphemaverant. Hinc est, unde in Evangelio dictum est inter caetera: jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14), ostendens causa peccati aliquando infirmitates inferri corporibus. Et quia ministro diabolo fiunt, declaravit Dominus, dicens inter multa: Haec autem cum sit filia Abrahae, quam alligaverat Satanas decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo die sabbati (Luc. XIII, 16)?

CAPUT II. (Vers. 1-4.) Exhortare ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimiori loco positi sunt; ut placidam et quietam vitam degamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Haec regula ecclesiastica est, tradita a magistro gentium, qua utuntur sacerdotes nostri, ut pro omnibus supplicent, deprecantes pro regibus hujus saeculi; ut subjectas habeant gentes, ut in pace positi, in tranquillitate mentis et quiete Deo nostro servire possimus. Orantes etiam pro iis, quibus sublimis potestas est credita; ut in justitia et veritate gubernent rempublicam, suppeditante rerum abundantia, ut amota perturbatione seditionis, succedat laetitia; panis enim confirmat cor, et vinum laetificat mentem (Psal. CIII, 16). Postulantes vero pro iis, qui in necessitate varia sunt; ut eruti et liberati, Deum collaudent incolumitatis auctorem. Referentes quoque gratiarum actiones pro iis, quae nobis quotidie Dei providentia praestantur ad vitam; ut in his omnibus Pater collaudetur Deus, ex quo sunt omnia (I Cor. VIII, 6): et Filius ejus, per quem sunt omnia, ut sopitis omnibus, quae huic imperio infesta et inimica sunt, in affectu pietatis et castitatis Deo servire possimus; perturbatio enim et captivitas nec pietatem servat, nec castitatem. Unde enim pius, qui nudus est? et unde castus, ubi potestatis suae non est? Ut haec ergo servari possint, quies necessaria est; ut placita Deo reddantur obsequia, qui omnes homines salvos vult fieri, et cognoscere veritatem. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Si Deus utique, qui omnipotens dicitur, omnes homines salvos vult fieri, non impletur ejus voluntas? Sed in omni locutione sensus et conditio latet; unde dicit Petrus apostolus: Omnis Scriptura indiget interpretatione (II Petr. II, 20). Vult enim Deus omnes homines salvos fieri, sed si accedant ad eum; non enim sic vul, ut nolentes salventur: sed vult illos salvari, si et ipsi velint. Nam utique qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute. Numquid medicus non idcirco proponit in publico, ut omnes se ostendat velle salvare; si tamen ab aegris requiratur? Non est enim vera salus, si nolenti tribuatur: nec gaudere potest in percepta salute, qui invitus, si tamen potest fieri, accepit medicinam; ut non dicam quia medicinae effectum habere non potest, nisi ad illam aeger animum commodaverit; quia haec medicina non est corporalis, sed spiritalis, quae neque dubiis proficit, neque invitis. Fides est enim, quae dat salutem, quam nisi mens tota susceperit voluntate, non solum nihil proderit, sed et oberit. Fidei etenim gratia hanc habet potestatem; ut devotis sibi divinam infundat medelam; indevotis vero conferat morbum, per quem totus homo intereat.

(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Dei et Christi unam significat esse voluntatem in salvandis hominibus, unde Deum Patrem, quia ab ipso est omnis auctoritas, unum esse fatetur, et unum mediatorem Dei et hominum Christum Jesum. Missus enim 293 a Patre factus arbiter reconciliavit Deum et homines, reformando eos ad agnitionem ejus; quia enim unus est Pater et Filius, non persona, sed indifferentia naturae; ut arbiter esset Dei et hominum Filius Dei, assumpta carne, homo natus est; ut mediator Dei et hominum esset homo Christus Jesus, id est, non sine divinitate; quia in Deo homo erat, et Deus in homine: et ut ex utroque esset mediator, et ut utrumque reconciliaret, in se primum hoc fecit. Non enim poterat unitatem Dei custodiens, mediator Dei et hominum vocari, quasi alius esset Deus, qui dissidentem hominem a Deo in gratiam revocaret: sed homo qui legem datam non praeteriret, factus est arbiter inter eum qui peccavit, et inter illum qui peccare ignorabat; ut hic ignosceret, et homo de caetero in Dei fide maneret.

(Vers. 6, 7.) Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, cujus testimonium temporibus suis datum est, in quo positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior), magister gentium in fide et veritate. Quoniam homo reconciliatus Deo, jam obnoxius erat morti infernae; ut ad Deum cui reconciliatus erat, posset ascendere, Salvator ut arbitrium suum ad effectum perduceret, mori se passus est contra jus; ut descendens ad inferos, mortem de impietate quam in eo gesserat, damnaret, auferens eis quos tenebat; ut de caetero quisquis signum ejus haberet, ab ea teneri non posset. Cujus rei testimonium tempore quo resurrexit, ostendit; destructio enim mortis resurrectio mortuorum est. Quam spem missus est hic Apostolus gentium praedicare, ut ab eo discerent quae spes esset in Christo; hinc enim dictus est magister, ut fidem doceret et veritatem.

(Vers. 8.) Volo itaque orare viros in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione. Pacificum animum monet in oratione esse debere; ut ad effectum deducatur oratio; sanctae enim manus sunt, quando cor mundum est. Sic tamen in omni loco orandum praecipit, ut competens locus intelligatur, non utique importuno aut sordido loco; quippe cum prohibeat Dominus vulgo orare: sed hoc monet, ne in sola Ecclesia putarent orandum (Matth. VI, 5, 6.)

(Vers. 9, 10.) Similiter et mulieres in habitu ordinato, cum verecundia et pudicitia, ornantes semetipsas non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa: sed, quod decet mulieres profitentes pietatem, per opera bona. Humili habitu mulieres orare debere monet, non in jactantia; qui enim vult audiri, inclinare se debet, amota a se pompa; ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus nec impetrat, nec recta de se facit credi. Quis enim prudentium jactanter ornatam mulierem non horeat? quanto magis auctor Deus, qui corpus a se liberum factum, obligatum metallis videt! Nam humilis habitus bonae professioni congruit, ut possit non aliud aestimari, quam cernitur: quae autem in domo Dei cum pompa se mavult videri, non utique propter Deum, sed propter homines consequitur quod vult, ut gloriosa videatur, nihil consecutura a Deo, nisi maculam. Quanto enim hominibus splendida videtur, tanto magis despicitur a Deo.

(Vers. 11, 12.) Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Nam docere mulieri non permittitur, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Non solum habitum humilem habere debere mulierem, verum etiam auctoritatem ei denegandam, et subjiciendam praecipit viro; ut tam habitu, quam obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem.

(Vers. 13, 14, 15.) Adam enim primus creatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta facta est in praevaricatione (Gen. I, 27). Salva autem erit per filiorum generationem, si manserit in fide et dilectione, et sanctimonia cum pudicitia (Gen. III, 6). Praefert virum mulieri, propter quod primus creatus est; ut inferior sit mulier, quia post virum et ex viro creata est. Adjicit et aliud, quia diabolus non virum seduxit, sed mulierem; vir autem per mulierem deceptus est: ac per hoc nulla illi concedenda audacia est, sed esse debet in humilitate; quia per illam mors intravit in mundum. Salva erit, inquit, per filiorum generationem; si tamen in fide manserit, et charitate, et pura vita. Hos enim filios dicit, qui regenerantur per fidem Christi; quia si in generatione sua hi perseveraverint, cum his liberabitur mulier resurgens ex mortuis, non quod ab illis liberabitur, 294 sed per illorum generationem; nam cum credunt, qui destinati sunt in vitam aeternam, pervenitur ad resurrectionem ex mortuis, et fiet salva, credentibus illis, et vitam castam agentibus. Tamdiu enim resurrectio suspensa est, quamdiu omnes credant praedestinati ad salutem.

CAPUT III. (Vers. 1.) Humanus sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Quoniam episcopum bonae vitae esse oportet, idcirco qui episcopatum cupit, bonum opus desiderat. Hoc enim cupiens, bonam vitam appetere videtur; si tamen non ab iis declinet, quae in subjectis habentur, ne ambitione, aut desiderio pecuniae hoc egisse videatur.

(Vers. 2.) Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse. Qualis episcopus debeat esse, describit; ut nemo episcopatum appetat nisi fuerit fidus, et qui ab omnibus contrariis abstinere se possit; ut non indignus sit sua professione. Unius uxoris virum. Quamvis secundam numero uxorem non sit habere prohibitum; ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licita debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis; quia caeteris melior debet esse, qui cupidus est sedis illius.

(Vers. 3, 4.) Sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non obnoxium vino; non verberatorem, sed modestum; non litigiosum, non asperum; sed domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate. Talem hominem qui haec custodiat, quae enumerat bona, creari dicit debere episcopum. Haec enim signa sunt dignitatis episcopalis. Si autem quis potiora sectatus, et corpus et animam suam Deo dicaverit, ne se copulet matrimonio; tanto magis dignior fiet. Ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore nemo dubitaret.

(Vers. 5.) Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Manifestum est quia tunc potest idoneus rector futurus probari, si prius domum suam recte gubernaverit; qui enim in minimis fidelis est, et in magnis fidelis est (Luc. XVI, 10.)

(Vers. 6.) Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Verum est quia rudes in fide solent extolli superbia, maxime si accipiant ordinem; novitate enim et potestate inflatur, arbitrans se prae caeteris digniorem. Videns enim primo anno nativitatis collatum in se honorem, putat non magis ad suum, sed ad aliorum profectum se vocatum, quasi beneficium religioni det magis, quam accipiat ab ea; per quam rem elatus, incurrit laqueum diaboli. Inventa enim occasione superbiae illius, Satanas praecipitat eum. Ideoque in Salomone legitur: Superbis Deus resistit (Prov. III, 34). Unde et in alia epistola idem Apostolus ait: Qui se putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). Et Dominus: Qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur (Luc. XIV, 11).

(Vers. 7.) Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt. Sensum Dominicum secutus, ait oportere futurum episcopum testimonium bonum habere ab extraneis; quia qui in minimis fidelis est, et in magnis, sicut dicit Dominus. Et si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Ut hic qui in mundanis rebus et conversatione humana fidelis minime invenitur, dubium non sit quia et in divinis idoneus non erit: si autem hominibus fidem exhibuerit, multo magis Deo. Ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli. Si timorem Dei ante oculos non habuerit episcopus, tempori magis se commodans, hunc quasi infidelem et pseudoprophetam deserit Deus, et deformis videbitur omnibus et maculosus; quia aliter facit, quam praedicat, verbis suis ipse se accusans, qui deputatus est gregi Satanae; tunc enim vera se probat praedicare, si ea conetur et gerere. Magna ergo cura eligendus est, qui domum Dei regendam accipit; si enim terrestrium rerum dispensatores idonei quaerendi sunt, quanto magis coelestium!

(Vers. 8, 9, 10.) Diaconos pari modo pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent sine crimine. Qui tanta circa diaconos eligendos praecipit, quos constat ministros esse sacerdotum; quales vult esse episcopos, nisi sicut ipse ait, irreprehensibiles, negotia publica, turpia et vilia lucra non habentes? 295 Scit enim ideo negotiari, ut capiant lucra, nec aliud profitentur quam gerunt. Turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia professione quaestibus studeatur; turpis enim deprehenditur, cum se purum ostentet. Post episcopum tamen diaconatus ordinationem subjecit. Quare, nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est? Uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus est; ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter episcopus; hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est. Denique Timotheum presbyterum ordinatum significat: sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. Unde et quemadmodum episcopum ordinet, ostendit; neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret majorem; nemo enim tribuit, quod non accepit.

(Vers. 11.) Mulieres similiter pudicas, non studentes discordiae, sed sobrias, fideles in omnibus. Quia sanctum praecipit creari episcopum, adaeque et diaconum, non utique disparem vult esse plebem; quippe cum dicat Dominus: Sancti estote; quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Ideoque etiam mulieres, quae inferiores videntur, sine crimine vult esse; ut munda sit Ecclesia Dei. Sed Cataphrygae erroris occasionem captantes, propter quod post diaconos mulieres alloquitur, etiam ipsas diaconas ordinari debere vana praesumptione defendunt; cum sciant apostolos septem diaconos elegisse. Numquid nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim apostolos sanctas mulieres fuisse legamus? Sed ut haeretici animum suum verbis, non sensu legis astruere videantur, Apostoli verbis contra sensum nituntur Apostoli; ut cum ille mulierem in Ecclesia in silentio esse debere praecipiat, illi e contra etiam auctoritatem in Ecclesia vindicent ministerii.

(Vers. 12, 13.) Diacones sint unius uxoris viri, filios bene regentes, et domos proprias; qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Ea quae minus dixerat de ordinatione diaconatus, nunc subjecit. Ostendit etiam ipsos unius uxoris viros esse debere; ut hi ad ministerium Dei eligantur, qui non sunt egressi constitutum Dei. Homini enim unam uxorem decrevit Deus, cum qua benedicatur; nemo enim cum secunda benedicitur. Qui si filios bene gubernaverint, et domos suas, id est, vernaculos aut domesticos, poterunt digni fieri sacerdotio, et fiduciam habere apud Deum; ut sciant se posse impetrare, quod postulant, jam de caetero se ab usu feminae cohibentes. Veteribus enim idcirco concessum est levitis aut sacerdotibus uxores ad usum habere; quia multum tempus otio vacabant a ministerio aut sacerdotio (multitudo enim erat sacerdotum, et magna copia levitarum, et unusquisque certo tempore serviebat divinis ceremoniis secundum institutum David (I Par. VI, 31, 32); hic enim viginti et quatuor classes constituit sacerdotum, ut vicibus deservirent: unde Abia octavam classem habuit, cujus vice Zacharias fungebatur sacerdotio, sicut continetur in libro Paralipomenon (I Par. XXIII, 4 et seq.), ita ut tempore quo non illos contingebat deservire altari, domorum suarum agerent curam: at ubi vero tempus imminebat ministerii, purificati aliquantis diebus, accedebant ad templum offerre Deo. Nunc autem septem diaconos esse oportet, et aliquantos presbyteros, ut bini sint per Ecclesias, et unus in civitate episcopus: ac per hoc omnes a conventu feminae abstinere debere; quia necesse est eos quotidie praesto esse in Ecclesia, nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur, sicut veteres. Omni enim hebdomada offerendum est, etiam si non quotidie peregrinis, incolis tamen vel bis in hebdomada; etsi non desint, qui prope quotidie baptizentur aegri. Nam veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in templo non videbantur, sed erant privati. Si enim plebeiis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se praecipit, ut vacent orationi; quanto magis levitis aut sacerdotibus, quos die nocteque pro plebe sibi commissa oportet orare! Mundiores ergo esse debent caeteris; quia actores Dei sunt.

(Vers. 14, 15.) Haec tibi scribo, fili Timothee, sperans cito me venire ad te: si autem tardavero, ut scias quemadmodum oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Quantum ad scientiam ejus pertinebat, hoc erat in eo quod citius illum visurus esset: sed quia solet aliud placere Deo, cujus providentia ipsi soli cognita est; 296 idcirco ne forte, inquit, tardem, scribo tibi, ut scias quomodo Ecclesiam ordines, quae est domus Dei; ut cum totus mundus Dei sit, Ecclesia tamen domus ejus dicatur, cujus hodie rector est Damasus. Mundus enim in praevaricatione est, diverso turbatus errore; ideo illic necesse est dicatur esse domus Dei, et veritas, ubi secundum voluntatem suam timetur. Hoc profitentibus de eo servis, quod ipse dignatus est docere, ne forte verba ejus negarentur esse, virtutibus haec signavit, quae a nullo alio fieri possunt; ut his infidelitas accusata inexcusabilis pereat. Firmamentum enim veritatis hujus signa sunt et prodigia.

(Vers. 16.) Et quidem omnium confessione magnum est hujus pietatis mysterium. Nullum fidelium admirari negat sacramentum veritatis in Ecclesia praedicatae, quam pietatem appellat; magnanimitatem enim et clementiam suam cognoscentibus aeterna et divina tribuit dona, excepta remissione peccatorum, quam hic in praesenti largitur. Quod declaratum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Sacramentum mysterii Dei, quod est Christus in carne, dicit manifestatum, quod latebat in spiritu. Natus enim homo Filius Dei, qui in secreto erat apud Deum, opere et praedicatione declaravit se creaturae, et hoc est justificatum esse in Spiritu, operibus et virtute claruisse eum, qui erat in carne, quis esset: deinde apparuisse angelis, non jam in forma humilitatis, sed in potestate. Tamdiu enim aspectu humilis visus est per carnem, quam diu devicta morte, resurgeret a mortuis, et videretur majestas ejus, qui natus ut homo, non erat totus homo; ut agnoscentes angeli mysterium, quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo, gratias agant; quia didicerunt veritatem, quae gentibus praedicata est, ut ab errore liberarentur; in quo mundus proficit, ut non damnetur. Creditum est mundo. Ideo enim creditum est mundo Dei sacramentum, ut perfidia ejus veniam erroris mereri non possit, sicut dicit Dominus de Judaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habebunt de peccato suo (Joan. XV, 22).

Assumptum est in gloria. Quia quod velut infirmum et deforme contempserunt, assumptum est in gloria; post crucem enim manifestata persona et virtute sua Salvator palam, famulantibus nubibus, ascendit gloriosus in coelos.

CAPUT IV. (Vers. 1-5.) Spiritus autem manifesto dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritus fallaces, ac doctrinas daemoniorum in simulatione falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, prohibentium nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Quae sibi Spiritus sanctus futura revelaverit ad instructionem Ecclesiarum et cautelam, non tacet; ut praemonitae Ecclesiae, sollicitae sint, ne ab hujusmodi possint circumveniri hominibus. Quid enim tam clarum, tamque apertum ad evitandos aut magis condemnandos doctrinae hujus pestiferae viros potuit manifesta voce praefari, nisi ut asseverationem eorum fallacem, ac simulatam doctrinam daemoniorum nuncuparet; ut cum hujus asseverationis sermones audiuntur, a diabolo composita esse doctrina haec sciretur, quam praedixerat Spiritus sanctus quae de incarnatione Salvatoris asserit falsa, quae nunc in Marcionitis, quamvis pene defecerint, Patricianis, aut maxime in Manichaeis denotatur (De Patricianis Philastrius, et Augustinus haeresi, 61)? Hi enim et Christum natum negant, et nuptias prohibent, et abstinendum a cibis tradunt. Quorum cauteriatam dicit conscientiam, hoc est, simulatione corruptam; quia sicut cauterium corium corrumpit, et notam infligit: ita et fallacia conscientiam, quae dolo malevolentiae aliud scit, et aliud profitetur, denotat ad perditionem. Jam enim hos immutari negat, ut salventur; quia sicut cauterium immutari non potest, ita nec eorum animus emendari; nihil enim pejus simulatione. Tales enim ii sunt, quales et Judaei, illi qui intelligentes Christum Dei virtute operari, in Beelzebub haec ab eo fieri dicebant. Ut enim fabricatorem 297 hominis male tractent, cum natos se non doleant, nuptias tamen prohibent, et Christo carnem subtrahunt: et ut ad ejus injuriam proficiant, ab iis quae usibus nostris instituit, abstinendum docent; ut per id quod despiciuntur, mala esse, et a malo auctore inventa videantur. Hinc est unde Apostolus omnia a Deo bona facta ostendit, si tamen cum gratiarum actione sumantur; immunda enim erunt ei, qui non laudat in his Creatorem. Nec enim possunt bene illi proficere, qui sic illa sumit, ut male tractet auctorem eorum.

(Vers. 6.) Haec igitur proponens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. Quid tam verum, quid tam clarum et providum, nisi ut disciplina christiana incorrupte tradatur, ut fructus ejus in area Dominica fertilis ac firmus collaudetur; hoc est, ut in die judicii non reprobas et igni comburendus censeatur. Hoc boni doctoris est atque idonei ministri Domini nostri Jesu Christi; quippe cum enutritum hunc dicat verbis fidei et bonae doctrinae, quam ab infantia hunc assecutum asserit. Qui enim integre omnibus Hebraeorum libris imbutus erat, accepta fide, perfectum fecit doctorem.

(Vers. 7, 8.) Profanas autem et aniles fabulas abnue, exercens temetipsum ad pietatem. Corporalis enim exercitatio ad modicum, pietas vero ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae. Profana verba adversa intelliguntur; aniles autem fabulae deliramenta quaedam sunt. Haec quorumdam perstrepentium vocibus solent in contentionem deduci; ut quasi tractatus habeatur rei inanis, cujus effectus nullus est, nisi vanitatis. Ab iis ergo quae contraria sunt, declinandum monet, simili modo et ab illis quae anilia sunt, vanitate quadam composita; sunt enim aliqui, qui calore animi mittunt se in disputationes hujusmodi. Pietati autem operam dandam commonet, quia grandem habet profectum. Qui enim misericordiae student, senioribus vicem reddentes parentibus: et in praesenti vita auxilia Dei non deerunt illis, et in futuro immortalitatem habebunt cum gloria. Exercitium autem corporale ad modicum utile dicit; jejunare enim et abstinere a cibis, manente auctoritate Creatoris, non multum prodest, nisi addatur huic pietas, cujus opera multorum precibus adjuvatur ad Dominum promerendum. Denique illos qui fratribus largi sunt, et variis titulis obsequentes, in vitam aeternam proficere Evangelicus sermo testatur (Matth. XXV, 41): dissentientes autem ab hoc opere, in aeternum ignem. Corporis autem exercitium nihil aliud quam carnis frena sunt. Si quis ergo, quia misericordia magna res est, lubricum tamen carnis patiatur, hujusmodi quid fiet? Sine dubio vapulabit; quia illud oportuit fieri, et hoc minime praetermitti (Luc. XI, 42). Si autem solum corporis habuit exercitium, perennes poenas patietur, sicut in Evangelio Dominus repromisit (Matth. XXV, 41); omnis enim summa disciplinae nostrae in misericordia et pietate est. Aliud tamen exercitium corporis habent carnales, et aliud spiritales; carnales enim sagina et dapibus nutriunt corpora sua; ut celeri motu proficiant ad perditionem: spiritales autem jejuniis et abstinentia temperant corpora sua; ut pigra facta circa desideria, possint digna esse futura resurrectione. Hic enim propter spem futuram castigat corpus: ille vero propter futuri desperationem fovet, curam ejus agens ad tempus; ut moveatur citius ad peccandum.

(Vers. 9, 10.) Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. Ad hoc enim laboramus, et persecutiones patimur; quia speramus in Deum vivum, qui est salutaris omnium hominum, maxime fidelium. Dignum est plane et accepto ferendum pro spe, quae est in Deum, pati persecutiones; quia in praesenti vita spes caduca est, in promissione autem Dei firma atque stabilis. Ipse est enim salus omnium; quia ex ipso et per ipsum vivunt, quantum ad praesentem vitam pertinet, omnes; quantum vero ad promissam salutem, fideles. Cognoscentibus enim se post hanc vitam, quae morte finitur, aliam se daturum promisit, quae immortalitate vigebit. Ideo ergo ait: Maxime fidelium.

(Vers. 11, 12.) Praecipe haec, et doce. Nemo juventutem tuam contemnat, sed forma esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, et castitate. Timotheus quantum ad aetatem pertinet, juvenis erat: quantum ad mores et conversationem, 298 senior et gravis. Quem ideo sic monet, ut profectus ejus per omnia exemplum esset bonorum operum; ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent aetatem: et non quasi juvenis, sed quasi senior haberetur; et erubescerent majores natu, nisi se exhibuissent juxta formam hujus, conversatione et moribus graves: juvenes autem coaevum suum haberent magistrum. Mirabilis adolescens sanctissimus Timotheus, cujus exemplo indisciplinata coercenda juventus est, et seniorum irreverentia punienda.

(Vers. 13, 14.) Dum venio, attende lectionem, exhortationem, ac doctrinam. Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Intentum vult hunc esse et deditum exercitio lectionis, ut omni cura diligentiaque hoc enitatur, ut exhortetur et doceat. Exhortatio est, cum miti verbo aliquos provocamus ad opus bonum: docere vero, quando ea quae latent, intimamus mentibus audientium. Si enim rector populi ab his dissimulat, negligit gratiam datam sibi; ad hoc enim creatur dux populo, ut hujus salutis sollicitudinem gerat, admonendo, docendo, ut fructum habeat ordinatio: quem ad hoc utique Deus constituit, ut proficiat saluti plebis suae. Qui ergo in hac auctoritate positus indiligens fuerit, Dei contemptor habebitur, minimus in regno coelorum vocatus; neque enim poterit facere, qui nec docere dignatur (Matth. V, 19). Gratiam tamen dari ordinatoris significat per prophetiam, et manuum impositionem. Prophetia est, qua eligitur quasi doctor futurus idoneus; manus vero impositiones verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua; ut audeat vice Domini sacrificium Deo offerre.

(Vers. 15, 16.) Haec meditare, in his esto; ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciendo, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Ut forma sit omnibus non solum in bonis operibus, verum etiam in doctrinae exercitio, admonet. Apparere enim debere significat exercitii profectum, non in doctrina dumtaxat, sed et in gestis; bona enim arbor bonos facit fructus (Matth. XII, 17): similiter et bona doctrina mala opera habere non potest; ut cum visa fuerint bona opera, divini magisterii fructus esse intelligantur, et auditores possint proficere. Tum enim vera et metuenda esse intelligunt, quae dicuntur, quando ab eo ipso qui docet, magna veneratione observari videntur. Quod rectori plebis duobus proficit modis: et suorum enim bonorum operum, et audientium mercedem accipiet; quomodo si negligens fuerit, tam pro se, quam pro eis redditurus est rationem.

CAPUT V. (Vers. 1, 2.) Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate. Propter honorificentiam aetatis majorem natu cum mansuetudine ad bonum opus docet provocandum, ut facilius suscipiat admonitionem; potest enim vereri commonitus, ne postea corripiatur, quod turpe est seniori. Nam apud omnes utique gentes honorabilis est senectus: unde et Synagoga, et postea Ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in Ecclesia. Quod qua negligentia obsoleverit, nescio; nisi forte doctorum desidia, aut magis superbia, dum soli volunt aliquid videri. Juniores quasi fratres censet admonendos cum dilectionis affectu; ut videntes amoris causa se commoneri, facilius se corrigant, quippe cum videant non discrepare opera ejus a praedicatione. Anus vero quasi matres; ut dum miti sermone doceri se vident, non aspere accipiant, quia honorifice proficiunt: asperum est enim senioribus, cum corripiuntur a junioribus. Quod temperamento quodam leniri vult, ut profectus sit et dicenti et audienti. Adolescentulas ut sorores admonet edocendas; ut prompte possint bonae conversationis suscipere disciplinam. Quando enim non cum imperio insinuari sibi videt, quae ad bonam pertinent vitam, consentit, humilem se praebens admonenti. Blanditiis enim solent obtineri, quae auctoritate non possunt; nam animalia quando membra sua zelantur, blanditiis tamen cedunt.

(Vers. 3.) Viduas honora, quae vere viduae sunt. Has viduas dicit honorandas, quae data opera viduae sunt: quae cum possent nubere, ut meliores essent, et dignae Deo, secundas 299 nuptias respuerunt, scientes semel benedici conjugium, aemulae sanctissimae Annae, quae jejuniis et obsecrationibus Deo serviebat nocte dieque, unius viri experta concubitum (Luc. II, 36).

(Vers. 4.) Si qua autem vidua filios vel nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem gratiarum reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. Viduam prius in hac vita et conversatione dicit probandam, ut tunc demum digna sit vidua Ecclesiae nuncupari, quae non quaestus causa magis, quam defensionis, ecclesiasticae succumbat disciplinae. Praeire enim debent merita, ut accedenti debitus honor tribui videatur; quae enim affectus suos pie tractavit, et domum bene gubernavit, Dei legem servavit, digna effecta remuneratione Ecclesiae.

(Vers. 5.) Nam quae vere vidua est et desolata, sperat in Deo, et instat orationibus noctu dieque. Viduam filios aut nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia Ecclesiae; quia si pie et sollicite domum suam gubernavit, necesse est reddi illi vicem a suis, sicut et illa reddidit propinquis: si autem, ut adsolet, impietas fuerit operata, ut anus despiciatur a suis, quos pie tractavit, dignum esse hanc suscipi ab Ecclesia; quia in Domini lege fideliter conversata est. Vidua igitur desolata, et a suis contempta, sperat in Deo; videns enim ex nulla parte se habere suffragium, toto animo devota est Deo, de quo solo auxilium vitae salutisque exspectat.

(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est. Viduam, propter quod vidua dicitur, talem esse debere significat, ut ad Dominum promerendum orationibus vacet, Deo serviens nocte dieque; ut ostendat se idcirco nuptias secundas contempsisse, ut instaret disciplinae Dominicae. Si enim sub nomine viduae deliciis vacet aut luxuriae, vivens mortua habenda est; quia imposturae genus est, aliud agere, et aliud profiteri: non obsequia et devotionem Dei, sed honorem viduae volentes habere; cum nominis ipsius professio hoc indicet; quia spreto viro, Deum elegit, cui serviat tota mente, propter vitam promissam.

(Vers. 7.) Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. Tantam diligentiam actuum ac morum viduam vult habere, ut reprehendi non possit; amota enim a spe mundanae conversationis, et corporis curandi officio, propter hoc se ad Deum contulit, ut probabilem agat vitam. Sublatis enim occasionibus, quae aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere.

(Vers. 8.) Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Hanc viduam quae negligens fuit circa suos affectus, ut educaret eos in disciplina et correctione Domini, inhonorandam dicit; quia sicut perfidi, legi Domini non obedivit, ut pejor habeatur. Necesse est enim ut deterior sit, qui sub lege et timore Dei agens contemptor est, quam qui non subjectus est legi; hic enim nescit, ille autem sciens contemnit.

(Vers. 9, 10.) Vidua eligatur annorum non minus sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios enutrivit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si pressuram patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Si praerogativa praeteritorum operum vidua commendatur, eligendam hanc docet; Domini enim judicio adscribitur nomen ejus ecclesiasticis monimentis, quam dignam vetus vita declarat. Imbuta enim divinis obsequiis, et in his vitam atterens, suscipienda est in sinu Ecclesiae, cui olim se vovit legitimis servitiis.

(Vers. 11.) Adolescentulas vero viduas devita; cum enim vitam in deliciis egerint, in Christo nubere volunt. Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione, lubricae enim aetati fides facile haberi non debet; quippe cum quarumdam exempla praecedant, quae post professionem vitae deliciarum oblectatione nomen, non opera viduitatis habent, et conversae nuptiis sollicitantur. Qui enim putat se in Christo vitam deliciis agere, minime innocens perseverat; luxuria enim trahit illum ad sua membra, ut subjiciatur peccato; deliciae enim januae sunt peccati. Non enim quo tendat, ignoratur, qui fluidam amat vitam.

(Vers. 12.) Habentes damnationem; quia primam fidem irritam fecerunt. 300 Quid maneat tales, ostendit; ne facile audeant, quod implere difficile est: aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat; quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc juvenili aetati credi non debet. Damnationi enim fit obnoxius, qui ab hoc declinat quod recte fecerat. Quantum enim laudabile est, si impleat quod ultra vires ejus creditur; tanto magis puniendus erit, si hoc audeat sibi imponere praesumptione temeritatis, quod ferre non possit: nec ad veniam debet pertinere, qui est a primordio infidelis inventus.

(Vers. 13.) Simul autem et otiosae discunt circuire: non solum autem otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. Quaedam virgines vel viduae, commendante professione (gloriosum est enim hujus rei vocabulum) acceptabiles sunt domibus divitum, quae id agunt; ut pareant voluntatibus eorum, ambulantes et quaerentes quae perferant ad illos, quibus delectentur, ut otiosae muneribus afficiantur: et malo more plus quaerant fabulis, quam quae operantur manibus; ut elatae procedant et compositae, contra professionem suam agentes. Quae res solet illis etiam in hac vita esse contraria; revelatur enim id, quod semper occultum putant. Quid est enim, ut ea loquantur, quae non oportet? Nuptiarum enim sunt proximae, multorum secretorum participes, adulatrices, servorum querulae.

(Vers. 14, 15.) Volo itaque juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam deerraverunt post Satanam. Quoniam quae supra dixit de hujusmodi, contraria et illicita sunt, perducent eas ad mortem; idcirco consilium dat, et praecipit ea fieri, quae licita sunt. Melius est enim domus curam suae gerere, quam in aliena domo adulterari: et multum expedit nubere, quam sub bona et pia professione notabiliter in malo incedere: plus autem est cum pudore manibus victum quaerere, quam inverecunde cum otio aliena utensilia exspectare. Sic enim invenit occasionem Satanas, quomodo subvertat animas inconsultas, cum pia profitentes injuste versantur; nihil enim tam periculosum est, quam si professioni gesta repugnent. Apertum enim malum non zelatur Satanas; quia gaudet in illo: istum vero quem videt fallere, id agit, ut manifestet illum suum filium esse, non Dei: quod factum non displicet Deo.

(Vers. 16.) Si quis fidelis, vel si qua fidelis habet viduas, sufficienter subministret illis; ut eorum alimoniis non gravetur Ecclesia, ut veris viduis sufficiat. Quid mirum si Apostolica potestas futura potuit praevidere? Nam apparet quod dixit, quia fidelium viduae nunc multum gravant Ecclesiam, et eorum qui locupletes videntur mundi; quia per senectutis causa desistentes eas ab opere lanificii, retrahunt eis et vestimentum et victum, non totum tamen, sed ex parte; ut illae ipsa inopia ad Ecclesiam convertantur, ut vivant: quos oportebat non solum suis indigentibus largiri, verum etiam alias inopes pascere et contegere. Quod multum obest; cum enim his datur, caeteris aut minus, aut non datur, quibus magis dandum est, quae dignae sunt Ecclesiae sumptibus ministrari. Sic autem gravatur, cum cogitur vestire multos, quae deberet vestire paucos: et plebs quae libenter et frequenter possit ministrare paucis, cogitur plures dimittere; ut aut murmuret, aut tardius eis occurrat. Nam cum praecipiat unius viri uxorem eligi viduam, nunc inveniuntur inter eas non tantum duum aut trium maritorum uxores, sed et quae turpius vixerint: quod aliquando per negligentiam fit, aliquando potentatu insinuantis.

(Vers. 17.) Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni: maxime qui laborant in verbo et doctrina. Boni dispensatores ac fideles non solum honore sublimi debent digni judicari, sed et terreno; ut non contristentur indigentia sumptuum, sed magis gaudeant fide sua et doctrina. Instantior enim fit, si non humilietur inopia: et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere; non ut abundet, sed ut non deficiat.

(Vers. 18.) Dicit enim Scriptura: Non infrenabis bovem triturantem (Deut. XXV, 4); et: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7). Tanta merces debet esset evangelizanti regnum Dei, qua neque contristetur, neque extollatur.

301 (Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis. Quoniam hujus ordinis sublimis honor est (hujusmodi enim vicarii Christi sunt), idcirco non facile de hac persona accusatio debet admitti. Incredibile enim debet videri istum, qui Dei antistes est, criminose versatum, sicut credibile est scenicum esse turpissimum.

(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant. Quomodo non facile credi debet de presbytero crimen; si probetur tamen, aut sit manifestum quia irreverenter versatus est, publice praecipit arguendum, ut et caeteri terreantur, quod non solum ordinatis proficit, sed et plebi; quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est ut sibi caveant.

(Vers. 21, 22). Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis angelis; ut haec custodias, sine praejudicio nihil faciens in partem aliam declinans. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Temet ipsum castum custodi. Contestationem deponit apud Deum Patrem, et Christum filium ejus et electos ejus angelos, quos Dominus in Evangelio sanctos appellat (Marc., VIII, 38). Hi ergo electi sunt, quia sunt alii reprobi, qui sunt non Dei angeli, sed diaboli, assentientes apostasiae ejus. Sub testatione ergo ea, quae ad ordinationem Ecclesiae mandat custodiri, praecipit nihil fieri sine praejudicio; ne facile aliquis accipiat ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita ejus et moribus fuerit disputatum; ut dignus approbatus, minister aut sacerdos constituatur, ut non postea si reprehensibilis videatur, poeniteat forte principem populi non ad liquidum praejudicasse quid mereretur, quem improbabiliter ordinavit; nec illum cujus peccata ad suspicionem veniunt, ordinandum, ne commaculetur ordinator vitiis et delictis ejus. Si ergo omnino latentia sunt delicta, immunis erit rector; quia conscientia ejus libera est. Suspicio enim trepidum facit; peccat enim si non probat, et sic ordinat. Melior enim caeteris debet probari, qui ordinandus est; non enim sufficit, si sine crimine sit; quia merita ejus debent praeire bonorum operum, ut dignus habeatur ad ordinationem. Haec episcopus custodiens, castum se exhibebit religioni: cujus rei in futuro praemium consequetur.

(Vers. 23.) Noli adhuc bibere aquam, sed vino modico utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates. Nunc speciale consilium dat, ut se ipsum salubri regat doctrina; prudenter enim Deus sibi serviri vult, non ut nimietate sua debiles fiant, et postea medicorum suffragia requirant. Temperandum enim est, ut si fieri potest, coeptum obsequium gradatim provehatur, quam per inconsiderantiam minuatur. Intemperantia enim ipsam animam inquietam facit, ut cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit divinis servitiis. Damnum enim affert improvidentia; anima in tranquillitate posita, totum cor extollit ad Deum, integro consilio obsecrans, quae petenda sunt.

(Vers. 24, 25.) Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam vero et subsequuntur. Pari modo et opera bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Nullam excusationem vult intelligi fore eorum, qui his adhaerent, quorum peccata pro palam sunt; ut cum evitandi sint, magis honori sint. Hoc ergo significat, ut homo Dei ab his secernatur, maxime dispensator Christi, qui etiam corripiendi eos habet auctoritatem; qui si se emendare promittunt, retinendi sunt. Alios vero subsequi mala opera illorum ostendit; quia cum viventes aestimantur boni, mortui deteguntur; ut qui prius ostendebant se idoneos, postmodum declarentur impostores. Superiori ratione sicut mala, ita et facta bona manifesta sunt; bona enim vita et actus modesti abscondi non possunt, quae adhibita pietate, faciunt perfectos: sed sicut quaedam mala occulta ad praesens sunt, ita et bona; nemo enim omnia in hominibus potest scire: sed ex iis quae videt et audit, probat et judicat. Perpendit enim an ea quae dicuntur, conveniant ei, de quo dicuntur, sive bona, sive mala: quae autem occulta fuerint hominibus, in die judicii palam fient. Propter hoc ergo dicta sunt, ut sciant hujusmodi graviorem se causam habere prae caeteris. Pejor est enim qui se, cum sit malus, bonum ostendit, quam ille qui aperte est malus. 302

CAPUT VI. (Vers. 1.) Quotquot sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur; ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Servorum obsequiis dominos Deo gratias vult referre; cum enim per Dei disciplinam fidelia illis exhibuerint servitia, forte huic etiam ipsi se subjicient disciplinae.

(Vers. 2.) Qui vero fideles habent dominos, non contemnant; quia fratres sunt: sed magis serviant; quia fideles sunt et dilecti; qui beneficia percipiunt. Si profanis dominis serviendum tota sollicitudine imperat, quanto magis fidelibus! Tunc enim probat se timori Dei subjectum, si fideli et temporali domino toto animo fuerit obsecutus. Ne contemnendum putet, quia frater dicitur causa communis fidei; quia magis corripiendus erit, qui fidelem dominum contemnendum putaverit.

(Vers. 3.) Haec doce et exhortare. Doctrinam Dominicam manifestari vult, ut obtrectatores videant; quia non est quod reprehendantur, in ea: considerantes pariter quae in sacris eorum sint occulta turpia, et erubescant per quod inexcusabiles erunt.

(Vers. 4, 5.) Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est, doctrinae: superbit autem nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus fiunt invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum, qui corrupti sunt mente, et qui veritate caruerunt, existimantes quaestum esse pietatem, et Dei culturam; discede ab hujusmodi. Discrepantes a disciplina catholica spernendos praecipit, maxime qui convicti et correcti acquiescere nolunt perturbatione mentis pravae, qui contentionibus delectantur et pascuntur. Elatus enim vinci se non patitur, quippe cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis viris vitandum est. Contentio enim numquam est sine lite, et parum esset si lis sola oriretur, sed blasphemiae et inimicitiae, quod a Dei servis alienum est. Ab his autem qui corrupti mente, veritate privati sunt, utile judicatur; Dei enim culturam et pietatem quaestum existimant, non de futuro aliquid sperantes; sed quomodo in praesenti se transigant providentes, sicut et mundanae sectae, quas constat propter praesentia lucra inventas; non nescii quosdam hoc libenter audire, quod in hac vita florendum sit; ideoque desistendum ab hujusmodi.

(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Magnas divitias et acquisitionem in eo dicit, si quis fidelis suo contentus sit; plus enim et in semetipso et in caeteris est, qui misericordia Dei acquisitus ad futuram vitam, ad praesens sufficere sibi putat, quod habet, non dubitans ex eo ipso largiri. Omnis enim avarus impius est, et sibi et caeteris nocens.

(Vers. 7, 8.) Nihil enim intulimus in mundum, verum quia nec auferre possumus quidquam; habentes autem alimentum, et quibus tegamur, his contenti simus. Frustra mortales homines copiae studere, et locupletes fieri velle aperta voce declarat, cum sciant nihil se proprium habere in mundo. Cui rei proficit humana cupiditas, nisi quia ipsa sibi inimica exsistit? Nihil enim intulit mundo, nihil auferre poterit. Quid sibi incutit sollicitudinem, et quaerit congregare? Talis hinc exiet, qualis venit. Quod etiam scribit Job, et in sua passione fatetur, dicens: Nudus exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram . . . . sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quod si avari non retinerent in perniciem suam, pauci conderent quod pluribus posset proficere cum eorum ipsorum emolumento.

(Vers. 9, 10.) Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nociva, quae demergunt homines in exitium et interitum. Radix enim omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Nihil tam asperum, tamque perniciosum est, quam si ecclesiasticus, maxime qui in sublimi loco est, divitiis hujus saeculi studeat; quia non solum sibi ipsi, sed et caeteris obest. Contrariam enim formam dat hominibus; necesse est enim multos imitatores ejus existere ad perditionem. Quanto enim honorificentior ordine est, tanto magis suadet imitandum se, maxime in hac re, quae in ista vita proclivis est; avaritia enim 303 omnia mala potest admittere. Ideo radix omnium malorum est, quia ut desideria sua expleat, quod impossibile est, et maleficia, et homicidia, et obscenitatem, et quidquid sceleris est, perpetrat; nec ad praesens secura, quia semper cupida; et in futuro damnata.

(Vers. 11.) Tu autem, homo Dei, haec fuge. Abscindere se hominem Dei ab hac hortatur et praecipit, ut et hic securus sit, et in futuro praemiis remuneretur divinis. Non enim immerito coronandus est, qui hanc spernit, quae multis suadet.

(Vers. 12.) Sequere autem justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, tranquillitatem animi. Certa bonum certamen fidei, aprehende vitam aeternam, ad quam et vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. Quoniam avaritia res iniqua est, hominem Dei, ut ab hac dissentiat, justitiam sequi jubet atque pietatem, et alia quae memorat; non enim poterit hanc evitare, nisi his adhaeserit, quae avaritiae adversa sunt. Quomodo autem fieri potest ut avarus fidelis sit, qui operibus negat, quod verbis fateri videtur? Unde autem amator fraternitatis, cujus manus sunt aridae? quomodo vero patiens, qui semper ad aliena se tendit? aut quatenus quietem animi possit habere, qui die nocteque aviditate cupiditatis incenditur? Sed quia ab homine Dei Timotheo iniquitas haec aliena erat, bonum certamen fidei aggredi jubetur. Fidei enim victoria est, cum omnia vitia et crimina subjugantur; ut ad aeternae vitae praemia veniatur: cujus confessio inter ipsa rudimenta fidei, teste interrogante et respondente monimentis ecclesiasticis continetur.

(Vers. 13-16.) Praecipio tibi in conspectu Dei, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem: ut serves mandatum immaculatum, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus ille et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lumen habitat inaccessibile, quem vidit nemo hominum, nec videre potest, cui honor et potestas aeterna, amen. Magna vigilantia atque providentia praecepta dat rectori Ecclesiae; in hujus enim persona totius populi salus consistit. Non sollicitus de cura Timothei, tam circumspectus est, sed propter successores ejus, ut exemplo Timothei Ecclesiae ordinationem custodirent; ipsi quoque futuris formam tradentes a semetipsis inciperent. Denique ut serves, inquit, mandatum immaculatum usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Quod sic astringit, ut coram Deo et Christo hoc se mandare testetur; et ut terrorem incutiat, passionem Christi memorat, cujus passionis reus necesse est fiat, qui hoc spernit propter quod passus est Christus. Nec diem judicii tacuit, quod praedestinato tempore futurum est Dei nutu, quem solum beatum et potentem et Regem regum et Dominum pronuntiat: solus est enim ipse qui propriam et a nullo habet acceptam beatitudinem atque potentiam, dominatum et regnum, nec non immortalitatem. Haec 304 omnia habet Pater, similiter et Filius a Patre: lumen autem inaccessibile solius Patris est; quia nulli umquam apparuit. Denique subjecit: Quem vidit nemo hominum, nec videre potest. Non quia aliud lumen Filii sit; quippe cum in psalmo scriptum sit: Et in lumine tuo videbimus lumen. (Psal. XXXIII, 10), hoc est, lumen Patris esse in Filio: sed quia nemo vidit Patrem, ac per hoc inaccessibile habitat lumen. Non est enim ordo alicui videndi Deum Patrem, nisi Christo: qui de Deo est, hic vidit Deum: Filius autem quia omnia ipse agit, et apparere dicitur et videri. Illud ergo peculiare Patris est, quod supra dictum est: Cui honor et potestas aeterna, amen; hoc est verum.

(Vers. 17, 18, 19.) Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum in voluntate operum bonorum; divites esse factis bonis, faciles ad impertiendum, et libenter communicatores, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Vera vita illa est, quam speramus futuram, quae non occasu, neque temporibus terminatur; aeterna est enim, et ideo merito vera appellatur: haec enim praesens imago vitae est, non veritas. Et quia imago non omnino inanitas est, in hac vita illa acquiritur: et ut ad illam festinaretur, ex imagine quam praecellat veritas, addiscitur, quae neque superbia, neque spe divitiarum attingitur; sed humilitate, et spe Dei, qui hanc promisit. In ipso enim sperandum est, quia ipse praestat quae usibus sunt necessaria, non in ipsis copiis, sed in auctore earum. Quae enim spes videtur in re caduca atque incerta? quippe cum aliquanti ex his discedant: qui autem in his manere videntur, nullum lucrum ex his capiunt in futurum, sed damnum; nisi cum indigentibus partiantur: neque enim aeternae sunt, ut futurae vitae praeponantur. Sic superbos faciunt, quasi immortalitatem polliceantur. Resurrectionis exemplum habemus in Christo; et a multis non sic diligitur Christus, sicut divitiae, quarum nullum exemplum videtur, quod aliquem a morte liberarint. Christus nos redemit, non divitiae; ipse enim futurae vitae instar ostendit, ut his omnibus spretis, ipsum sequamur; ut ad immortales et coelestes divitias veniamus. Quare hoc eniti debemus, ut bonis factis divites simus, et his terrenis copiis spiritales divitias acquiramus; seminemus in terra, ut metamus in coelis, ubi thesaurus collocatur aeternus.

(Vers. 20, 21.) Timothee, commendatum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones fallacis nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Eadem admonet, ut ea quae supra dicta sunt, serventur; contraria autem religioni evitanda, quae nomen tantum scientiae usurpant, fallaces in professione, ut decipiant simplices, fidem enim simulant, a qua exciderunt, ut perfidiam inferant. Et manu propria subscripsit, dicens: Gratia tecum.