Jump to content

Commentaria in Exodum (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentariorum in Exodum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in Exodum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 108.0037C

PRAEFATIO. AD FRECULPHUM LEXOVIENSEM EPISCOPUM.

108.0009A| Inter caeteras Scripturas quas Pentateuchus legis continet, merito liber Exodi eminet, in quo pene omnia sacramenta quibus praesens Ecclesia instituitur, nutritur et regitur, figuraliter exprimuntur. Nam ibi per corporalem exitum filiorum Israel de Aegypto terrestri, noster exitus de spirituali Aegypto demonstratur: ibi per transitum maris Rubri et Pharaonis atque Aegyptiorum submersionem, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus figuratur. Ibi typici agni immolatio, et Paschae celebratio, veri Agni passionem ac nostram redemptionem insinuant. Ibi manna de coelis et potus de petra egenti populo dantur, ut doceat nos coelestem panem et potum vitae desiderare. Ibi praecepta atque judicia populo Dei in monte traduntur, ut discamus 108.0009B| supernis subjici disciplinis. Ibi tabernaculi constructio atque vasorum ejus simul cum cultu et sacrificiis fieri jubetur, ut sanctae Ecclesiae mirabilis ornatus, et spiritualium sacrificiorum ritus in hoc insinuetur. Ibi spiritualis unctionis et thymiamatis odoramenta conficiuntur, ut sanctificatio Spiritus sancti et orationum sacrarum mysterium nobis commendetur. Haec enim omnia non solum praecedentium Patrum dictis ita explicata invenimus, verum ipsorum apostolorum traditione ac Scripturis certissime percepimus. Nam Paulus ad Corinthios scribens, ita ait: Nolo autem vos ignorare, fratres, quod patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt; et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem 108.0009C| manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente 108.0010A| eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X). Sic et Joannes evangelista, cum in Evangelio suo Dominicam passionem describeret, ubi ad illum locum perventum est, quo in cruce pendentium latronum crura frangerentur, hinc testimonium sumens ait: Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et paulo post: Facta sunt, inquit, haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo, etc. Quapropter, dilectissime antistitum Freculphe, videtur mihi hujus libri necessaria esse meditatio, in quo sacramentorum atque mysteriorum coelestium tanta vis existit, ut non solum evangelicis, sed etiam legalibus ad Christi cultum 108.0010B| pleniter instruamur traditionibus. Feci enim sicut in tua epistola mihi jussisti: et collegi undique de sanctorum Patrum dictis in unum volumen, singularum sententiarum solutiones; et ubi minus antiquorum invenire potui explanationes, nostras juxta eorum sensus similitudinem, prout divina gratia me posse concessit, inserui expositiones. Unde deprecor ut si confectum opus dignum duxeris, tam tuis quam aliorum utilitatibus illud accommodes; et communiter secundum charitatis regulam, cum proximis tuis utari bono quod tibi agnoscis munere collatum esse divino. De caetero quoque obsecro ut fragilitatem meam orationibus adjuves, deprecans supernam majestatem ut me in praesentis pelagi tempestate ita sua gratia gubernet qualiter me in 108.0010C| praesenti vita, in suo servitio utilem, et in futura, largitatis suae ope concedat esse beatum.

INCIPIUNT COMMENTARIA IN EXODUM. LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De ingressu Israel in Aegyptum, et fatigatione qua vexabant Aegyptii Israelitas.

Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum cum Jacob. Singuli cum domibus suis introierunt: 108.0010D| Ruben, Simeon, Levi, Judas, Isachar, Zabulon et Benjamin, Dan et Nephthalim, Gad et Aser (Exod. I). Quid ergo isti undecim filii Jacob, qui 108.0011A| ingressi sunt cum eo in Aegytum, sive magis duodecim addito videlicet Joseph significant, nisi apostolorum ordine? De quibus Salvator ipse ait: Sicut misit me Pater, et ego misi vos in mundum (Joan. VI). Aegyptus enim, hic mundus esse figuraliter multis prophetarum vocibus approbatur. Necnon et septuaginta quinque animae, quae simul in Aegyptum cum praedicto patriarcha introisse describuntur, praedicatorum ordinem typice designant: quia septuaginta discipulos ad praedicandum Dei verbum in toto orbe Salvator miserat: ut Pentateuchum legis spiritualiter servandum docerent. Aliter hae septuaginta animae, quae in Aegyptum ingressae sunt, mystice in numero remissionis accipiuntur: scilicet ut huic saeculo, qui per Aegyptum figurabatur, post tanta peccata 108.0011B| et sacrilegia, donaretur remissio peccatorum. Joseph autem in Aegypto erat. Et de Redemptore nostro Joannes scripsit: quia in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I). Quo mortuo et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. (Ex Isidoro.) Mortuo Joseph et fratribus ejus, creverunt filii Israel, et invaluerunt nimis. Sic et noster verus Joseph, postquam pro omnibus gustavit mortem, per quam destruxit diabolum, qui habebat mortis imperium, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim sicut ipse ait, cecidisset granum frumenti in terram et mortuum fuisset, non utique fructum (Joan. XII), nunc plurimum totius 108.0011C| orbis terrae sustulisset. Moraliter quoque et in te si moriatur Joseph, id est mortificationem Christi in corpore tuo suscipias, et mortifices membrum tuum peccato, tunc in te multiplicantur filii Israel, id est sensus boni et spirituales. Quotidie enim morientibus vitiis in te, virtutum numerus augetur: et in terra multiplicaberis, in tua scilicet carne: per quam virtutes administrantur. Surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Joseph, et ait ad populum suum: Ecce populus filiorum Israel multus et fortior nobis est. Venite sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, quod post ingressum Jacob in Aegyptum, primus Amosis regnaverit annis XXV, post quem Nebron annis XIII, dehinc Amenonphis annis 108.0011D| XXI, post hunc Mephres annis XII, post quem Mispharmutusis annis XXVI, post eum Tithimoris annis IX, deinde Amonaphis annis XXXI, sub quo Amram genuit Moysen cum esset annorum LXX. Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phiton et Rameses. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebaut. Oderantque filios Israel Aegyptii et affligebant, illudentes eis et invidentes, atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum, operibus duris luti et lateris: omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur.

Mystice autem primum videndum est quis sit iste rex qui sciebat Joseph; et quis sit, qui nesciebat. 108.0012A|

Quandiu ergo rex noster, id est, spiritus mentis nostrae, tenet memoriam Joseph, id est, Christi (hujus enim meminit rex in Aegypto, id est, spiritus noster in carne nostra, quae Aegyptus non inconvenienter dicitur) non affliguntur filii Israel, rationabiles scilicet sensus vel virtutes; nec luto et latere consumuntur, terrenis scilicet curis; neque eis admiscentur paleae, id est, leves et irrationabiles actus; nec masculi necantur, hoc est opera jam perfecta. Si vero sensus noster nescierit Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum: et alloquitur gentem suam, corporeas scilicet voluntates: et vocatis ducibus vitiorum, initur consilium contra Israel, quomodo opprimatur supradictis malis. Et tu ergo, qui haec audis, si post donum baptismi 108.0012B| opera hujus mundi facis, scito quia surrexit in te alius rex qui nescit Joseph. Potest quoque rex Aegypti qui nescit Joseph, diabolus accipi, qui dixit in corde suo, non est Deus: qui genti suae, id est apostatis angelis quodammodo loquitur: Ecce viri Israel creverunt, et invaluerunt nimis super nos: hi scilicet, qui mente Deum videre possunt, et unde hoc sensit diabolus, quia fortis sit gens Israel, nisi quia saepe congressus est, et saepe superatus est? Sed illud, quod timet, ne quando eveniat illis bellum et jungantur adversariis illorum, et devictis illis, de terra sua discedant, ostendit se ea, quae a patriarchis et prophetis de adventu Christi praedicta sunt, praesensisse: et inde scire, quod sibi immineat bellum: cum eum sensit venturum, qui cum fiducia 108.0012C| triumphet ipsum et satellites ejus. Docet igitur Pharao Israelitas aedificare sibi civitates; id est Phiton, quae interpretatur os defectionis vel os abyssi, et Ramesen, quae interpretatur malitiam detinens, vel commotio tineae. Ecce quales civitates praecepit sibi aedificari Pharao, qui interpretatur dissipator, et verus inimicus est populi Dei: urbem scilicet quae dicitur oris despectio vel os abyssi: cum mendacium loqui persuadet, et foveam praeparat perditionis his qui sibi obtemperantes, linguis suis dolose agunt. Altera vero, quae dicitur commotio tineae vel malitiam detinens, ibi construitur, ubi malitiosus ipse, malitiam menti perversae ingerit, et avaritiae pestem introducit. Qui enim sequuntur illum, nisi qui colligunt per fraudem divitias, et condunt 108.0012D| thesauros suos in terra, ubi tinea demolitur, et fures effodiunt atque furantur? Nos ergo si de substantia nostra gratias agamus omnium bonorum largitori, et misericordiam de illa impendamus in proximos nostros egentes, jungamurque per obedientiam praedicatoribus veritatis, dicet de nobis spiritualis Pharao: Filii Israel praevaluerunt nimis super nos, et junguntur inimicis nostris, quia praevalebimus illi, et eo invito pergimus de terra sua, deponentes veterem hominem cum actibus ejus, atque relinquentes imaginem terreni parentis nostri, induemus nos imaginem coelestis Redemptoris. Inde enim maxime sollicitatur diabolus, et certat per magistros ac praepositos suos, haereticos videlicet, 108.0013A| philosophos, seu falsos Christianos, ut affligamur oneribus scelerum, ne egrediamur liberi a servitute peccatorum et vitiorum. Quodque dicitur, Quanto opprimebant illos, tanto magis multiplicabantur et crescebant, significat quod quanto saevit diabolus persequendo Christianos, et augendo tentationes atque tormenta, tanto magis crescunt electi in augmento meritorum, et multiplicantur in retributione praemiorum. Sequitur:

CAPUT II. De obstetricibus Hebraeorum et Pharaonis praecepto de interfectione masculorum.

Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quorum una vocabatur Sephra, altera Phua, praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus 108.0013B| tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite illum: si femina reservate (Exod. I). Istas obstetrices, id est, Phuam, quae apud nos rubens vel verecunda dici potest, et Sephram, quae avis ejus vel pulchritudo sive placens interpretatur, quidam dixerunt rationabilis eruditionis formam tenere, quae subtilis, pulchra et verecunda est, et tam spiritualibus quam corporalibus habilis atque commoda disciplinis. Obstetrices enim quaedam mediae sunt, et tam masculos quam feminas fovent: sic eruditio ista communis rationabilis scientiae ad omnes propemodum pertingit sensus: omnes instruit, omnes fovet; et sive coelestia meditari, sive mundana disponi, suis possessoribus in promptu est. Si quis virilis in ea animi fuerit, et voluerit coelestia quaerere, per hujusmodi 108.0013C| eruditionem ad divinorum intelligentiam paratior veniet. Si autem saecularia quis negotia per eam agere voluerit, ad hoc ipsam utilissimam habebit. (Ex Isidoro.) Jubet quoque masculos occidi Pharao, et feminas vivere: sic et diabolus, ne robur fidei praevaleat, conatur ut interfectis virtutibus, vitia maneant: fortissimosque et viriles animi sensus, unde coelestia rapimus et divina, id est rationem, prudentiam, innocentiam et fidem in homine occidere festinat; et illud in eo vivificare, quod femineum, quod imbecillum et fragile, et pronum ad vitia cernitur; id est, ambitionem, vinolentiam, libidinem, iracundiam, crudelitatem, furorem, et caetera his similia, quae in feminarum figura sunt. Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta 108.0013D| praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? Quae responderunt: Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres. Ipsae enim obstetricandi habent scientiam: et priusquam veniamus ad eas, pariunt. Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis: et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Ex Augustino.) Quaeri solet, utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, quandoquidem scriptum est Deum benefecisse obstetricibus; sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio, an et ipsum mendacium dignum praemio judicabat, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando 108.0014A| infantes parvulo; aliud Pharaoni mentiendo. Nam in illis vivificandis, opus misericordiae fuit; mendacio vero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao: quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi videtur, in qua magis recompensatione noscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis eorum merces quae est in aeterna vita potuit retribui, pro admissa culpa mendacii in terrena est recompensatione declinata; ut in vita sua quam mendacio tueri voluerunt, ea quae fecerunt bona receperunt, et ulterius quod exspectarent mercedis suae praemium, non haberent. Praecepit autem Pharao omni populo suo dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite; 108.0014B| quidquid feminei reservate. Videte quod princeps hujus mundi populo suo praeceperit, scilicet ut nostros infantes rapiant, et in flumen projiciant. Unde considera, o homo, quid tibi immineat postquam natus fueris, imo renatus. Illud utique, quod in Evangelio legitur: ubi de baptismo Domini commemoratur. Jesus, inquit, ut ascendit de baptismo, ductus est ab Spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV). Hoc ergo tibi imminet, ut aquis salutaribus mundatus et novus homo effectus, insidias et tentationes perferas diaboli et ministrorum ejus; quibus hoc voti est, ut quidquid masculini ac praecipui gignas operis, aquis submergant. De quibus aquis Propheta dicit: Quia intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII). Quid ergo dabimus tibi consilii, 108.0014C| nisi ut masculum natum, tribus mensibus more Levitae elegantem occultes infantem: ne hostis illum rapiat et interficiat? Verbi gratia, si facias eleemosynam, quia opus Dei est, masculum generas, sed si ita facis ut hominibus innotescas, ab Aegyptiis rapitur eleemosyna tua, et aquis spiritualibus submergetur. Vide ergo ne obliviscaris praecepti Dominici, quod tibi mandat: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI). Sic et de jejunio et de oratione, et caeteris spiritualibus artibus nobis faciendum est, ne forte perdamus fructum laboris nostri, et dicat de nobis Dominus: Amen, amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.).

CAPUT III. De nativitate Moysi, et ejus expositione in flumine.

Egressus est post haec vir de domo Levi, et accepit uxorem stirpis suae, quae concepit et peperit filium; et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice, posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis, stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulis suis; et illatam aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta 108.0015A| ejus ait: De infantibus Hebraeorum est. Cui soror pueri, Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi Hebraeam mulierem, quae nutrire possit infantulum? Respondit ei, Vade. Perrexit puella, et vocavit matrem ejus. Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi: ego tibi dabo mercedem tuam. Suscepit mulier et nutrivit puerum, adultumque tradidit filiae Pharaonis; quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum (Exod. II). Hinc apud Josephum taliter scriptum reperitur. Metuens autem Amramis, ne captus regiae irae succumberet, et ipse cum puero deperiret, et Dei providentiam excluderet, deliberavit potius hoc modo pueri consulere saluti, providentiamque latendi hanc esse indicavit. Vas rotundum 108.0015B| ex vimine complicitum, velut alveoli magnitudine praepararunt, quod sufficeret ut infans ibi spatiose jaceret: deinde unxerunt illud bitumine. Natura namque bituminis est, ut in viminalibus vasculis accessum posita, coerceat. Illic ergo mittentes infantem et circa fluvium ponentes, ejus salutem Deo reliquerunt. Thermothe igitur erat filia regis. Haec dum luderet circa littus fluminis, portari a fluvio illud vas conspiciens, praecepit ut ad se ille alveus portaretur. Venientibus autem qui ad hoc fuerant destinati cum alveo, videns infantem, valde gavisa est propter magnitudinem et speciem ejus. Tanto enim studio Deus circa Moysen usus est, ut ab ipsis qui propter ejus nativitatem decreverant interimere omne genus Hebraeorum, alimento et cura dignus haberetur. 108.0015C| Jussitque mulierem adduci Thermothe regis filia, quae daret infanti mamillam. Quo non accedente ad illius ubera, sed evitante, et hoc in multis mulieribus faciente, Maria assistens his quae fiebant, non quasi videretur ex operibus ei inter alios astare, ait: Frustra, o regina, has mulieres ad nutrimentum infantis vocas, quae nullam ad eum cognationem habent. Si vero quamdam Hebraicarum mulierum adduci praeceperis, puto tanquam contribulis suae poterit ubera accipere. Cumque putaretur bene dixisse, jussit hanc ire, ut aliquam quae lactare eum posset adduceret. Illa vero accepta hujusmodi potestate, reversa est agens matrem nulli cognitam, infansque grate quodammodo ejus accessit ad ubera, et supplicante regina, commissum est ei cum omni diligentia 108.0015D| pueri nutrimentum: cui secundum eventum rerum, nomen impositum est, eo quod de flumine sit salvatus. Aquam enim mos Aegyptii vocantes, is vero salvatus, componentes itaque haec ex ambobus, Moyses ei nomen imposuerunt, id est, ex aqua salvatus. Parentes Moysi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat, patriarchae sunt, a quibus ipse Moyses et illi qui legem litterae acceperunt, nati sunt. Tribus ergo mensibus Moyses in domo parentum natus occultatur, cum lex vetus tribus temporibus in Judaica plebe ante adventum Christi lateret, hoc est sub judicibus, sub regibus, sub sacerdotibus, donec venit ipse qui legem dedit, et per totam mundi latitudinem spiritualiter eam observandam gentibus tradidit. 108.0016A| Filia autem Pharaonis Ecclesia est ex gentibus congregata, quae quamvis nunc vero gaudeat parente, hoc est Deo Patre, tamen antea alium quando idolis serviebat, secuta est patrem: de quo per divinam vocem in psalmo ad ipsam dictum est. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV). Haec ergo exivit de domo patris, et venit baptizari ut lavaretur a peccatis, quae contraxerat in domo patris sui, veniensque ad baptismum suscepit legem: quae tamen lex intra fiscellam tunc erat scirpeam, ex multis virgultis sive ex papyro contexta, ac linita pice et bitumine: quia vilibus utique et terrestribus Judaeorum sordebat septa traditionibus, usquequo Ecclesia ruperat illam de palustribus, et luteis locis 108.0016B| carnalium sensuum, et intra sapientiae verae aulas, et regalia tecta consciverat. Haec infantiam suam apud suos transegit: apud illos scilicet, qui spiritualiter eam intelligere nesciebant parvula et lactantium fiens cibus. Cum vero ad Ecclesiam venit, et per eam rite intellecta est, fortior efficitur. (Ex Isidoro.) Quid igitur est, quod mercedem accepit illa, quae puerum nutriebat, a filia Pharaonis, nisi quod Synagoga apud quam lex nata et nutrita erat, ab Ecclesia istam mercedem accepit, ut illa idola non coleret, videns eos qui ex gentibus crediderant, ita conversos ad Dominum, ut penitus respuerent simulacra, et ultra non colerent, ipsa quoque doceretur erubescere idola colere. Aliter, Moyses ad ripam fluminis expositus reperitur, cum Dominus cujus 108.0016C| Moyses typum induerat, ad flumen lavacri et aquam baptismatis, a credentibus invenitur. Plorabat infans, quia Christus veteris hominis quem induerat peccata deflebat. Unde et ad resuscitandum Lazarum flevit Judaeorum deplorans perfidiam. Filia Pharaonis descendens ad lavacrum fluminis collegit infantem: Ecclesia ex gentibus lavacri salutaris sanctificationem desiderans, excipit Christum a Synagoga matre carnali expulsum quasi infantem, quia tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen inclusum in vasculo quod ex multis agrestibus virgulis fit: invenit Christum Ecclesia reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitatem sui contexti, et multorum fratrum membris, omnes in Christo unum corpus effecti sunt, et eum religiosa 108.0016D| observatione suscipientes tuentur.

CAPUT IV. De Moyse, quomodo interfecit Aegyptium altercantem cum Israelita, et fuga ipsius in terra Madian.

In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus ad fratres suos, vidit afflictionem eorum: et virum Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. Et egressus die altero, conspexit duos Hebraeos rixantes, dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti heri Aegyptium? 108.0017A| Timuit Moyses et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? (Exod. II.) [ Ex Augustino. ] Quaeritur utrum indoles in eo laudabilis fuerit, quia hoc peccatum admiserit sicut solet ubera terra etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum justificandum sit: quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam: tamen sicut Stephanus dicit in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem (Act. VII): ut per hoc testimonium videatur Moyses, jam divinitus admonitus; quod Scriptura eo loco tacet, hoc audere potuisse. (Ex Isidoro.) Igitur Moyses peregrinum fratrem ab Aegyptio 108.0017B| liberavit injuriam perpetientem, inultum esse non ferens fratrem defendit, et eumdem Aegyptium occidit: cujus figura facillime occurrit injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum, a Domino Christo nobis defensis occidi. Quod vero in sabulo arenae obruit interemptum, manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde et Ecclesiam Dominus in petra aedificat, et eos qui audiunt verbum ejus et faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram: ne tentationibus cadat et corruat. Illos autem qui audiunt et non faciunt comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus, ruinam efficit magnam. In eo autem quod rixantes duos Hebraeos Moyses pacificare voluit, Christi 108.0017C| typum, ut quidam volunt tenet; qui duorum populorum discordiam pacificare studens in semetipso, angulari videlicet lapide consociavit atque coadunavit. Qui vero injuriam fecit proximo, et reconciliatorem inhoneste spernens repulit, Judaicum populum demonstrat: qui praedicationem Christi verbum reconciliationis ingrate suscepit. Hostisque verus credentis populi semper fuit: sicut in Evangelio legitur, quod caeco nato a Christo illuminato, maledixerunt ita dicentes: Tu discipulus ejus sis: nos autem Moysi discipuli sumus (Joan. IX). Et alibi: Nolumus, inquiunt, hunc regnare super nos (Matth. XXVII).

CAPUT V. De Moyse et uxore ejus, et quomodo apparuit ei Dominus in flamma ignis, in medio rubi, cum pasceret oves.

Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam, et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. Supervenere pastores, et ejecerunt eas. Surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? Responderunt: Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. At ille, ubi 108.0018A| est, inquit? Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem. Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, et reliqua. Fuga Moysi, qua ab Aegypto recedens migravit in terram Madian, significat quod Redemptor noster deserens civitatem Judaici populi, migravit in apostolis ad gentes convocandas; ubi contradictionem primitus invenit, postea devotam obedientiam, quod bene exprimunt ipsa nomina. Aegyptus enim quae interpretatur tenebrae, significat tenebras mentium infidelium. Madian autem contradictio vel responsio: demonstrans gentes primum contradicentes evangelicae praedicationi. Unde et Simeon de Christo in Evangelio ad Mariam dixisse legitur. Iste, inquit, erit in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur 108.0018B| (Luc. II). Postea pia devotione et bonis operibus respondentes sibi. Sedit ergo Moyses juxta puteum ad quem venerant septem filiae sacerdotis Madian ad hauriendas aquas, ut adaquarent greges patris sui. Quibus adversabantur pastores, sed Moyses defensis puellis, adaquavit oves earum. Sic et Redemptor noster praesidens scientiae legis seu sapientiae mundanae venientibus ad se septem ecclesiis de domo diaboli, impendit doctrinam spiritualem, qua possent sensus cordis sui refocillare, et sibi obedientibus potum vitae tribuere; falsosque pastores, hoc est philosophos seu idolorum sacerdotes, a laesione earum compescuit. Quod autem Raguel admiratus est filias suas velocius solito venisse, significat stuporem diaboli de veloci conversione gentium ad fidem Christi: 108.0018C| quia promptiores fuerunt ad obedientiam Evangelii, pro qua etiam mori parati erant: quam unquam in ejus cultu vel idololatria existerent. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Raguel, qui interpretatur pastio Dei sive amicus ejus Deus, nomine Sephoram, quae interpretatur pulchritudo sive placens; quae genuit ei filium quem vocavit Gersan, quod interpretatur advena. Peperit et alterum, qui vocatus est Eliezer, et interpretatur Deus meus adjutor, cum Redemptor noster de gentili populo Ecclesiam septiformem spirituali conjugio sibi copulavit; quae licet munere Spiritus sancti septiformis sit, tamen una est in fide catholica, de qua in Cantico canticorum dicit: Una est columba mea, electa genitricis suae (Cant. VI). Haec unum genuit filium, 108.0018D| qui vocatur advena, et alterum qui vocatur Dei adjutorium: quae nomina bene conveniunt populo Christiano, ex circumcisione et praeputio convocato. Advenae enim sunt, qui in incolatu istius mundi a coelesti patria modo peregrinantur, sed tamen Dei adjutorio nunquam carebunt. Post multum temporis mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt. Ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus, et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigerat cum Abraham, Isaac et Jacob. Respexit ergo Dominus filios Israel, et cognovit eos. Postquam ergo Moyses in terra Madian uxorem suscepit, mortuus est rex Aegypti, quia postquam Christus in toto orbe terrarum 108.0019A| per Evangelium gentes ad fidem convocavit, destructus ac minoratus est principatus diaboli qui per idololatriam captivum antea tenebat mundum. Et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, cum credentes ex carnis corruptione dolebunt, et ex peccati contagione lacrymas poenitentiae ad pias aures Conditoris emittunt. De quibus merito dicitur quod ascendit clamor eorum ad Deum ab operibus, et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis quod pepigerat cum Abraham, Isaac et Jacob: quia oculi Domini super justos et aures ejus ad preces eorum, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Moyses autem pascebat oves Jethro cognati sui, sacerdotis Madian. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei 108.0019B| Oreb: apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet et non combureretur (Exod. III). Moyses admistus Aegyptiis quasi vigilabat, idcirco vocem Domini in Aegypto positus non audiebat; sed exstincto Aegyptio postquam in desertum fugit, illic dum XL annis deguit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit; atque idcirco divinam vocem percipere meruit, quia per supernam gratiam quanto magis ab appetendis exterioribus torpuit, tanto verius ad cognoscenda interiora vigilavit. Cum enim ab externis actionibus mens sopitur, tunc verba Dei veracius penetrat; cum ad se admittere curavit, saecularium tumultus refugit. Male autem homo vigilat, quando eum saecularium negotiorum aestus insolenter 108.0019C| inquietat.

Aures quippe cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit, claudit; atque in secretario mentis quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis non auditur. Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus: sed dum sic interius erudiri appetit ut tamen exterius implicetur, unde tamen exterius auditum appetit, inde interius non obsurdescit. Apparuit in rubo Dominus Moysi, mittens eum ad gentem quam praesciebat iniquam futuram: et erat flamma in rubo, id est in spinis, et rubus non cremabatur. Rubus spinae sunt peccatorum Judaicorum, flamma in rubo verbum Dei. Quod ergo illis lex data est, flamma erat in rubo; quod lege data 108.0019D| non sunt consumpta peccata, nec rubus sub igne cremabatur. (Ex Isidoro.) Alii in rubo flammante, et non urente, Ecclesiam intelligunt inflammari persecutionibus; et eam loquente in illa Domino non perire. Quod vero Dominus Moysi in eodem rubo apparuisse legitur, ostendit non alibi quam in Ecclesia cum credentibus apparere, quia nullus dignus consistere, vel Deum videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia deposuerit vitia, quod significabant illa Moysi calceamenta deposita. Unde sequitur: Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait, Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. At ille: Ne appropies, inquit, huc. Solve calceamentum de pedibus 108.0020A| tuis: locus enim in quo stas, terra sancta est. Habet quippe et aliam figuram id quod Moyses excalceari jubetur. Veterum namque consuetudo erat ut si sponsum sponsa repudiare vellet, discalcearetur ille, et hoc esset signum repudii. Proinde Moyses excalceari jubetur, ne ad Ecclesiam, quae in rubo significabatur, quasi sponsus calceatus accederet. Hoc enim Christo servabatur, qui verus sponsus erat, de quo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Matth. III); utique sicut dictum est Josue et Moysi. Hebraei autem dicunt propterea in rubo apparuisse Deum Moysi et non in alio ligno, ne forte exculperent in eodem Judaei idolum. Semper enim Deus abstulit occasionem idololatriae. Sequitur: Ego sum, inquit, Deus patris tui, 108.0020B| Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Hinc ostenditur quod praecedentia facta bonorum parentum saepe adjuvant merita filiorum, quia amor quem ipsi fide et bonis operibus a Deo promeruerunt, redundat in filios. Unde Israelitae saepe de angustiis ob merita patrum meruerunt liberari; et in libro Regum seu Paralipomenon scriptum est quod Dominus dixerit Salomoni peccanti: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo: verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum. De manu filii tui scindam illud; nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum: et Jerusalem, quam elegi (II Paral. IX). 108.0020C| Item Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam: ecce sanavi te, etc. (IV Reg. XX).

CAPUT VI. De eo quod jubet Dominus Moysi descendere in Aegyptum ad Pharaonem, ut dimittat Israelitas a terra Aegypti; et de signo virgae in serpentem versae et manu leprosa.

Abscondit Moyses faciem suam. Non enim audebat respicere contra Deum. Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem ejus audivi, propter duritiam eorum, qui praesunt operibus: et sciens dolorem ejus, descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa 108.0020D| in terram bonam et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei, Ethaei, Amorrhaei, Pherezaei et Evaei et Jebusaei. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum filios Israel de Aegypto (Exod. III). Quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, considerandum est quod praesentis vitae prosperitas aliquando idcirco datur, ut ad meliorem vitam provocet; aliquando vero, ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocaretur. Neque enim rudis ille populus promissionibus Dei in longinquo 108.0021A| crederet, si a promissore suo non etiam e vicino aliquid percepisset. Ut ergo ad aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed rebus quoque ad spem trahitur, quod liquido Psalmista testatur dicens: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus et legem ejus exquirant (Psal. CIV). Rudi enim populo etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possint robustius in futuro solidari. Carnalis populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa 108.0021B| fulcirent. (Ex Augustino.) Quod autem dicit se eos introducturum in terram fluentem lacte et melle, quaeritur utrum terram fluentem lacte et melle spiritualiter accipere debeamus, quia secundum proprietatem non haec erat illa quae data est populo Israel; an locutionis est modus, quid ad laudem ubertatis et suavitatis referatur. Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi, Quod est nomen ejus, quid dicam eis? Dixit Deus ad Moysen, Ego sum qui sum. Ac sic dices filiis Israel, Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in aeternum. Beatus Hieronymus scribens ad Marcellam de nominibus Dei, sexto loco 108.0021C| ponit nomen Escher eheie, quod in Exodo legitur: Qui est, misit me. Deus enim solus, qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenuit, et hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen ejus qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Tanquam in ejus comparatione qui vere est, eo quod incommutabilis est, ea quae commutabilia facta sunt quasi non sint. Quod enim dicitur fuit, non est; et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem tantum est; non novit fuisse, et futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est; cujus essentiae comparatum esse nostrum, non 108.0021D| esse est. Unde et in colloquio dicimus: Vivit Deus, qui essentiae vita vivit quam mors non habet. Ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos. Ibimus viam trium dierum per solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum, et post haec dimittet vos. Quod autem Dominus Moysen ad Pharaonem misit, ad castigandam contumaciam ejus, et postremo ad interfectionem illius, significat Dominum legem fuisse missurum ad destruendum principatum diaboli, 108.0022A| et humanum genus a cultura ejus abstrahendum; et sicut non Moyses, sed Dominus populum liberavit de servitute Aegyptiorum, sic non lex mundum, sed Christus, sua passione et resurrectione, a laqueo mortis liberavit. (Ex Gregorio.) Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat exercitus, ut Israelitarum mentes, Aegypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret, quasi traheret; alius impelleret dum saeviret; et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa, moveretur. Hoc quotidie agitur, dum de praedicatis coelestibus praemiis, saevire in electis reprobi permittuntur; ut si ad promissionis terram vocati exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur: 108.0022B| atque haec Aegyptus, videlicet vita praesens, quae nos oppresserit blandiens, adjuvet premens; et quae dum fovens servitutis jugum contrivit, libertatis viam, dum cruciat, ostendat. Haec itaque causa est quod ab injustis justi permittuntur affligi, ut scilicet dum futura audiunt bona quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia, quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum, dum amor provocat, cruciatus impellat. Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis; et cum egrediemini, non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea ac vestes: ponetisque eas super filios ac filias vestras, et spoliabitis Aegyptum. (Ex Augustino. ) Quod mandavit Dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis 108.0022C| vasa aurea et argentea et vestem, atque addidit, et praedabimini eos, mandati hujus non potest injustum esse judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed ei obtemperandum fuit. Ille enim novit, quam juste mandaverit; ad servum autem pertinet obedienter facere quod mandavit. Respondens Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit, Virga. Ait: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Dixitque Dominus, Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit et tenuit, versaque est in virgam (Exod. IV). Quis per Moysen, nisi Judaicus populus, et quid per virgam nisi potestas Divinitatis? 108.0022D| Quid per serpentem nisi mortalitas nostri Redemptoris exprimitur? Quia enim per serpentem mors, recte mortalitas in serpente signatur. Vel certe cum scriptum sit. Estote ergo prudentes sicut serpentes (Matth. X), et quia ipsa summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnari dignata est, recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde et in Evangelio de passione sua loquitur dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis (Joan. III). Moyses ergo virgam tenuit, quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in divina potestate confixus est, sed virgam in terram projecit, quia idem populus per patriarchas ac prophetas Deum incarnandum esse 108.0023A| nuntiavit. Virga vero in colubrum vertitur, quia Redemptor noster Deus in se permanens, mortalis inter homines factus est. Sed Moyses colubrum conspiciens, pertimuit et fugit, quia Judaicus populus, dum Redemptorem humani generis mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut colubrum cauda teneat, quia perfidus ille populus, qui modo credere recusat, in extrema parte Dominici corporis, id est, posteriore tempore sanctae Ecclesiae, videlicet in fine mundi, sese ad fidem recolliget, ut colubrum cauda teneat, quia eum, quem mortalem ante despexerat, Redemptorem suum in ultima jam parte Ecclesiae confitetur. Sed mox serpens in virgam redit, quia statim ut Judaicus populus in Redemptore nostro crediderit, idem redemptor noster ad judicium 108.0023B| in potestate suae divinitatis apparebit, ut etiam serpens virga sit: quia is qui in terra homo despectus est, de coelo veniens, super angelos videbitur Deus. (Ex Isidoro.) Aliter: Virga in serpente, Christus in morte, et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est ab illo serpente fugisse Moysen, nisi quod legitur in Evangelio factum, mortuus est Christus, et apostoli expaverunt, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt? Sed quod dictum est, apprehende caudam ejus, quid est nisi posteriora? Hoc significavit, posteriora mea videbis. Primo enim factus est serpens, sed cauda apprehensa, facta est virga, quia primum occisus est, postea peractis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitae reparationem morte consumpta, nihil in eo serpentis 108.0023C| apparuit. Est etiam in cauda serpentis saeculi finis, quia sic mortalitas Ecclesiae, quae corpus ejus est, per lubrica tempora volvitur: alii eunt, alii veniunt per mortem. Tanquam per serpentem mors seminata est, sed fine novissimo, velut cauda saeculi, redimus ad manum Dei, atque apprehensi separabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes, in dextera Dei, virga regni erimus. Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque 108.0023D| audierint vocem tuam, sume aquam fluminis, et effunde super aridam: et quidquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem. Albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim haereditas Dei, id est populus ejus, foras ab eo missus, immundus factus est, sicut scriptum est de ea: Ut quid avertis faciem tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo? (Psal. LXXIII.) Sed quid aliud ait? Revoca eam in sinum tuum. Revocavit, et reversa est ad colorem suum. Sic et plebs Judaea nunc aliena est a sinu Dei, et foris immunda remansit: sed revocat eam et redit ad pristinum colorem, dum agnoverit Dominum Salvatorem. Nunc enim caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraverit, et sic 108.0024A| omnis Israel salvus fiet. Deinde aquae missae in terram a Moyse vertuntur in sanguinem, id est populi in sanguine Christi et fide. Aquae enim, ait Apocalypsis, quas vidisti, populi sunt et gentes (Apoc. XVII).

CAPUT VII. De reversione Moysi in Aegyptum, et angeli occursu in via.

Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum (Exod. IV). [Ex Augustino.] Quod ait Moyses ad Dominum, precor Domine, non sum eloquens ante hesternum, neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex 108.0024B| quo coepisti loqui famulo tuo; tanquam ostendens fieri potuisse, ut ante hesternum et nudiustertianum diem, qui eloquens non fuisset, repente fieret, ex quo cum illo Dominus loqui coepit. Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis, aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum, nonne ego? Sunt qui Deo calumnientur, vel Scripturae potius Veteris Testamenti, quia dixerit Deus quod ipse fecerit caecum et mutum. Quid ergo dicunt de Domino Christo aperte in Evangelio dicente: Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant? (Joan. IX.) Quis autem nisi insipientes, crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? sed eum juste totum velle nemo ambigit. Perge igitur, et ego ero in ore tuo, doceboque te quid 108.0024C| loquaris. Quod Dominus dicit ad Moysen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum, et instruam te quae locuturus es; satis hic apparet, non tantum instructione oris, sed ipsam etiam apertionem, ad Dei voluntatem et gratiam pertinere. Non enim ait: Tu aperi os tuum, et ego instruam te: sed utrumque ipse permisit, Aperiam et instruam. Alibi autem dicit in psalmo. Dilata os tuum et adimplebo illud (Psalm. LXXX): ubi significat in homine voluntatis accipiendi quod Deus donat volenti; ut ad voluntatem exordium pertineat, dilata os tuum, ad Dei gratiam, et adimplebo illud: hic vero, et aperiam os tuum et instruam te. At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. Iratus Dominus in Moysen ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens 108.0024D| sit. Ecce ipse egredietur in occursum tuum. vidensque te, laetabitur corde. Loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus. Ego ero in ore tuo et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. Ipse loquetur pro te ad populum, erit os tuum: tu autem eris ei in his, quae ad Deum pertinent. Virgam quoque hanc sume in manu tua: in qua facturus es signa.

(Ex Augustino.) Quemadmodum posset intelligi irascens Deus. Quia non sicut homo per irrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid Scriptura dicit ne de hoc eadem saepe dicenda sint. Sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moysi dixerat, quod ipse illi loqueretur ad populum. Videtur enim tanquam diffidenti non dedisse plenissimam 108.0025A| facultatem quam daturus erat, et per duos agi voluisse quod et per unum posset si credidisset. Verumtamen, eadem verba omnia diligentius considerata, non significant iratum Dominum pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit: Nonne ecce Aaron frater tuus Levites, scio quia eloquens est, loquetur ipse? Quibus verbis ostenditur Deus increpasse potius eum qui timeret ire, quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset ad populum loqui quod vellet; quomodo erat ipse gracilis vocis et linguae tardioris, quanquam de Deo totum sperare deberet. Deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat; et posteaquam iratus est, dicit. Dixerat enim: Ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris; sive ut in aliis exemplaribus habetur, Ego aperiam 108.0025B| os tuum, et instruam te. Nunc autem dicit, Ego ero in ore tuo, et in ore illius: sive, aperiam os tuum et os ejus, et instruam vos quae faciatis. Sed quomodo addidit et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses, linguae se tardioris. De vocis autem gracilitate, nihil ei praestare Dominus voluit, sed propter hoc adjutorium fratris adjunxit, qui posset ea uti voce quae populo docendo sufficeret. Quod autem ait, et dabis verba mea in os ejus, ostendit quod ea loquendo esset daturus. Nam si tantummodo audiendo sicut populo, in aures diceret. Deinde quod paulo post ait, et loquetur ipse tibi ad populum, et ipse erit tuum os, et hic subauditur, ad populum. Et cum dicit, tibi loquetur ad populum, satis indicat in Moyse 108.0025C| principatum, in Aaron ministerium. Deinde quod ait: Tu autem illi eris quae ad Deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cum in his figuram gereret velut medius Moyses, inter Deum et Aaron, et medius Aaron inter Moysen et populum. Igitur quod dicit Moyses se non esse eloquentem ab heri et nudiustertius, ex quo locutus est ad illum Dominus, sed tardioris atque impeditioris linguae esse, ostendit quod omnes homines in comparatione divini verbi, non solum ineloquentes, sed et muti putandi sunt. Donec enim Moyses fuit in Aegypto: non tardum se lingua profitetur. Erat enim Aegyptiis eloquentia incomparabilis. Ubi coepit audire vocem Dei, tunc sensit se tardum esse lingua. Sed quia in id proficiebat, ut agnosceret semetipsum, 108.0025D| merito a Domino, audivit: Ego ero in ore tuo.

CAPUT VIII. De reversione Moysi in Aegyptum, et angeli occursu in via.

Tulit Moyses uxorem et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua. Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide, ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone. Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum (Exod. IV). Quomodo ergo hic Dominus dicit, Indurabo cor ejus, et non dimittet populum, cum Apostolus taliter de eo referat dicens: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II)? Indurare 108.0026A| ergo Dominus Pharaonem dicitur, non quod ipse eum durabilem et inobedientem faciat, sed quod induratum ne eum corrigat, justo judicio derelinquat. Sequitur: Dicesque ad eum, Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi: et noluisti dimittere eum. Ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Filium primogenitum Israel vocat: quia in patriarchis primus electus est, ad unius Dei fidem et notitiam ac legem litterae praecipiendam; postea quidem per Evangelium gentes ad fidem Christi convocandae erant. Cumque essent in itinere in diversorio, occurrit ei dominus, et volebat occidere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum 108.0026B| tu mihi es, et dimisit eum postquam dixerat. Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in deserto. Qui perrexit ei obviam in montem Dei, et osculatus est eum. (Ex Augustino. ) Primum quaeritur, quem volebat angelus occidere: utrum Moysen, quia dictum est: Occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. Nam cui putabitur occurrisse, nisi illi qui universo suorum comitatui praebuit, et a quo caeteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit: ut ob hoc intelligatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius, de quo dixerat: Quae 108.0026C| rebat eum occidere, quia ignorabatur quem, nisi ex consequentibus reperiatur. Mira sane locutio et inusitata, ut prius diceret, occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil ante dixerat. Sed talis est in psalmo: Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion (Psalm. LXXXVI). Inde enim psalmus incipit: nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cujus fundamenta intelligi voluit dicens: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Sed quia sequitur diligit Dominus portas Sion, ergo fundamenta vel Domini vel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta civitatis accipiantur: sic et hic nondum nominato infante dictum est: Occurrit ei, et quaerebat eum occidere; ut de quo dixerat, in consequentibus agnoscamus; quanquam 108.0026D| et si de Moyse accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur, si fieri potest, intelligatur quid sibi velit, ideo recessisse angelum ab interfectione cujuslibet eorum, quia dixit mulier: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem, sive juxta alia exemplaria, Stetit sanguis circumcisionis infantis. Non enim ait recessit ab eo propter quod circumcidit infantem; sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit magno, ni fallor, sacramento. Secundum historiam vero mater gentilis novitatem rei admirans, ignara praecepti quod Abraham datum est circumcisione, ad Moysen potuit dici, Sponsus sanguinum tu mihi es: ac si diceret, ritus gentis tuae 108.0027A| cogit me sanguinem fundere filii mei ob circumcisionem, quod aliis gentibus moris non est facere. Secundum mysterium autem Sephora typum tenet Ecclesiae de gentibus quae praeputium filii sui, id est, populi gentilis, acutissima petra, hoc est, doctrina Spiritus sancti sive illa petra de qua dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X), docet exspoliationem veteris hominis cum actibus ejus: ut mundent se ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Tunc enim stat sanguis circumcisionis, quando absorbetur id quod mortale est a vita: et corruptibile hoc induerit incorruptionem. Tunc enim veraciter circumcisionis sacramentum finitur, quando jam ultra non licet peccare, nec pugnam carnis refragantis 108.0027B| sustinere. (Ex Augustino.) Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea vero Jethro socer ejus, illi cum eis occurrit, scilicet post eductionem populi ex Aegypto, quaeri potest quomodo utrumque fit verum. Sed intelligendum est, post illam quae ab angelo futura erat, interfectione Moysi vel infantis, reversum fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum mysterii quod divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur.

CAPUT IX. De egressu Moysi et Aaron ad Pharaonem.

Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt 108.0027C| Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. V). Superbam diaboli contumaciam, Pharao suo sermone exprimit qui subdi Deo noluit, sed aequalem dixit se esse Altissimo, quia nisi per tormenta coactus, Deo non vult impendere: unde in Evangelio cum Deum tentaret, quasi dubitans de ejus divinitate ait: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Sed post ea quasi ab ipso verberatus, quodammodo supplicationis vocem emittit, quam nisi coactus nequaquam expenderet. Scriptum est enim: Clamaverunt daemones et dixerunt ad Jesum: Quid venisti ante tempus torquere nos? 108.0027D| Scimus te quia es Filius Dei (Matth. VIII). Ubi enim tormenta senserunt, sciunt Dominum quem ante flagella scire noluerunt. Sed et Pharao ante verbera nescire se Dominum dixit: post verbera autem pro se supplicare ad Dominum rogat. Sequitur: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandavit Deus ejecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan, Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire vellent in desertum immolare Deo suo ex mandato ejus. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quomodo praesciebat non consensurum 108.0028A| Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum est quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. Ut enim sic fierent omnia quemadmodum consequens scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. (Ex Isidoro.) Neque enim mendaciter Deus jubet quod scit non facturum cui jubetur, ut justum judicium consequatur. Mystice autem, quae est in via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto, pervenire possimus ad locum, in quo immolare debeamus? Via ista Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Quae via triduo nobis incedenda est. Qui enim confessus fuerit in ore suo Dominum Jesum, et crediderit in corde suo quod Deus illum suscitavit a mortuis tertia die, salvus 108.0028B| erit. Haec est ergo tridui via per quam pervenitur in locum, in quo Domino immoletur, et reddatur sacrificium laudis, sicut in consequentibus dicitur. Abominationes, inquiunt, Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Oves quippe Aegyptii edere dedignantur. Sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt: quia simplicitatem conscientiae quam sapientes hujus saeculi, hoc est, cives Aegypti quasi fatuitatem deputant, hanc justi Deo in sacrificium immolant: et per id Deo placere procurant, quod saeculo et mundo abjectum et contemptibile esse considerant, secundum Apostolum qui ait: Nam quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I).

CAPUT X. Ubi Pharao paleas prohibet dari Israelitis; et de querimonia ipsorum Israelitarum pro afflictione operis.

Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra. Dixitque Pharao: Multus est populus terrae. Videtis quod turba succreverit, quanto magis, si dederimus eis requiem ab operibus? Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: Nequaquam dabitis ultra paleas populo, ad conficiendos lateres, sicut prius. Sed ipsi vadant et colligant stipulam, et mensuram laterum quos prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam. Vacant enim, et idcirco vociferantur dicentes: Eamus et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus et expleant 108.0028D| ea, ut non acquiescant verbis mendacibus, et reliqua. (Ex Isidoro.) Ex quo autem loqui coepit Moyses ad Pharaonem, magis affligitur populus Dei. Ita et ex quo in animam hominis sermo Dei perlatus fuerit, acrius callidus hostis consurgit, et majora vitia quibus vincatur, immittit. Prius vero quam venisset sermo qui argueret vitia, in pace durabant; sed ubi sermo Dei facere coepit uniuscujusque discrimen, tunc conturbatio magna consurgit. Videbantque se praepositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies, occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientes a Pharaone, et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quomodo fetere fecistis 108.0029A| odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus: et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.

(Ex Augustino.) Cum lux divinitus missa, humanum cor fuerit illustrare dignata, mox ab occulto adversario contra fulgentem mentem, tentamenta succrescunt. Nam callidus adversarius, quos luce justitiae enitescere conspicit, eorum mentes illicitis desideriis inflammare contendit: ut plerumque plus se urgeri tentationibus sentiant, quam tunc cum lucis internae radios non videbant. Unde et Israelitae, postquam vocati sunt, contra Moysen de excrescente labore conqueruntur dicentes: Videat Dominus et judicet, quomodo fetere fecisti odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus. Volentibus quippe ex Aegypto discedere, Pharao paleas subtraxerat: et tamen 108.0029B| ejusdem mensurae opera requirebat. Quasi ergo contra legem mens submurmurat; post cujus cognitionem tentationum stimulos acriores portat, et cum sibi labores crescere conspicit, in eo quod adversario displicet, quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet.

Reversusque Moyses ad Dominum ait: Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? Ex eo enim ex quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixisti populum tuum, et non liberasti eos. Dixit Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sum Pharaoni. Per manum enim fortem dimittet eos: et in manu robusta ejiciet illos de terra sua (Exod. VI). [Ex Augustino.] Verba quae dicit Moyses ad Dominum, Quare afflixisti populum hunc, et ut 108.0029C| quid misisti me? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo nomine de populo hoc, magis afflixit eum, et non liberasti populum tuum, non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis; quod ex his apparet quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quod sit facturus aperuit.

CAPUT XI. De eo quod Moysi nomen suum Adonai Dominus indicavit, et de praecepto ad Israel dato.

Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus quia apparui Abraham, et Isaac, et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis, et reliqua (Exod. VI). Septimum in ordine nominum Dei, est Adonai; quod generaliter interpretatur 108.0029D| Dominus: quod dominetur cunctae creaturae; vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. Dominus ergo et Deus dicitur, eo quod dominetur omnibus vel quod timeatur a cunctis. Quomodo ergo nunc dicitur, quod Dominus nomen suum Abrahae non indicaverit, de quo scriptum est: Apparuit Dominus Abrahae, dixitque ad eum: Ego Dominus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus: ponamque foedus meum inter me et te: et multiplicabo te vehementer nimis? (Gen. XVII.) Aut quomodo Isaac nomen ejus non est indicatum, ad quem ipse Dominus ait: Ego ero tecum et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae? 108.0030A| Sive quomodo latuit nomen Domini Jacob qui dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Sed si secundum veritatem Scripturam inspicimus, agnoscemus aliquid Moysi revelatum esse, quod anterioribus Patribus non est intimatum. Quanto enim ipsius veritatis appropinquavit adventus in carne, tanto manifestius revelata sunt sacramenta Patribus, quia ipsa Dominicae incarnationis tempora nascendo et moriendo praeveniebant. Inde nunc ad Moysen dicitur: Ego Dominus qui apparui Abraham et Isaac et Jacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Unde et David dicit: Super omnes docentes me, et super seniores intellexi (Psal. CXVIII). Et Dominus in Evangelio ad apostolos: Beati oculi qui vident quae vos videtis. 108.0030B| Dico enim vobis quia multi prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII).

Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso, et judiciis magnis: et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum, et induxerim in terram super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam: ego Dominus. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. Mystice, ergastulum Aegyptiorum tentationes hujus mundi quibus 108.0030C| tribulantur sancti, significat. Liberat enim Dominus filios Israel in brachio excelso, hoc est, in potestate magna et virtute, sive in filio per quem fecit omnia. Qui propter effectum virtutum brachium Dei dicitur, cum sanctos suos de potestate diaboli et servitute peccatorum eruat, et introducat in terram spiritualem coelestis patriae pro qua juravit, id est, firmiter promisit patribus nostris, patriarchis, prophetis et apostolis, ut daret eam illis in possessionem et semini eorum, hoc est, omnibus qui fidem et opera eorum fideliter secuti sunt, ut possideant illam in sempiternum. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ingredere et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. Responditque Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non 108.0030D| me audiunt, et quomodo audiet Pharao, cum sim incircumcisus labiis? (Ex Augustino.) Quod Moyses dicit: Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiret me Pharao, non videtur tamen propter magnitudinem populi excusare de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno homine posset audiri. An forte regius factus non eos permittebat de proximo loqui?

CAPUT XII. De eo quod Levi progeniem numerat, et de mandato ad Pharaonem dato, et signorum demonstratione.

Isti sunt principes domorum per familias suas: Filii Ruben primogeniti Israelis, Enoch et Phallu, Esrom 108.0031A| et Charmi. Hae cognationes Ruben. Filii Simeon, Jamuel et Jamin, et Abad, Jachin et Soher, et Saul filius Chananitidis. Hae progenies Simeon. Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas, Gerson et Laath, et Merari (Exod VI). Sacramenti locum esse dubium non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare, quoniam ejus actio jam expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Simeon, inde ad Levi, ultra progressa non est, quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur, qui jam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intravit in Aegyptum. Non enim primam, neque secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, Deus esse voluit sacerdotalem. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth 108.0031B| filiam Aminadab, sororem Naason, quae peperit ei Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. Aminadab filius Esrom fuit, filii Phares, filii Juda. Unde apparet quod regalis et sacerdotalis prosapies statim in principio legis commista est: et ideo nequaquam est dubitandum quin Redemptor noster, secundum Evangelii fidem, et de regali et de sacerdotali stirpe progenitus sit. Dixitque Dominus ad Moysen, Ecce constitui te Deum Pharaonis, Aaron frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris omnia quae mando tibi; ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua (Exod. VII). [Ex Augustino.] In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative enim Deus dicitur, sicut nunc ad Moysen dictum est: Ecce 108.0031C| constitui te Deum Pharaonis, et sicut iterum Moyses ait: Si quis homo hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos (Exod. XXII), videlicet ad sacerdotes, sicut et Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad Moysen dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Unde Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentia discernere, ait: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Nuncupativus enim Deus, inter omnia; essentialis autem, super omnia. Ut ergo responderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit, 108.0031D| quia et justus quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative Deus. Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus. (Ex Augustino.) Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est, Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit propheta: sed, frater tuus, inquit, loquetur tibi ad populum. Ad populum dictum est etiam, erit ille os tuum, et tu illi quae ad Deum; non dictum est, Tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus Deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur eo nobis loqui quae propheta Dei audivit ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem Dei verborum hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur 108.0032A| audire. Sequitur: Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Aegypti, per judicia maxima: et scient Aegypti quod ego sum Dominus. Assidue Deus dicit, Indurabo cor Pharaonis, et velut causam infert cur hoc faciat. (Ex Augustino.) Indurabo, inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tanquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis ut signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus bene cordibus malis ad id quod vult ostendere bonis, vel quo facturus est bonos. Et quamvis uniuscujusque cordis in malitia qualitas, id est, quale cor habeat 108.0032B| ad malum, fiat vitio quod inolevit ex arbitrio voluntatis, ea tamen qualitate mala ut huc vel illuc moveatur, cum sive huc, sive illuc male moveatur, causis fit quibus animus propellitur: quae causae ut existant vel non existant, non est in hominis potestate, sed veniunt ex occulta providentia, justissima plane et sapientissima, universum quod creavit, disponentis et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet Pharao, quo patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit. Quod vero ea facta sunt quibus cor suo vitio tam malignum resisteret jussionibus Dei, hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat, dispensationis fuit divinae, quia tali cordi non solum justa induratio, 108.0032C| sed evidenter justa poena parabatur, qua timentes Deum corrigentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor movetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum; ipsius tamen lucri propositio in alicujus illorum non fuit potestate: ita causae eveniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eadem potestate, sed hoc de illis faciunt quales eos invenerunt jam factos propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est utrum etiam sic accipi possit, Ego indurabo, tanquam diceret, quam durum sit demonstrabo. Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. Quid significat hic numerus aetatis legislatoris, 108.0032D| et primi sacerdotis secundum legem, nisi sacramentum legis ac sacerdotii? Quando enim Moyses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, aetas Moysi octoginta erat annorum, et Aaron octoginta trium, quia lex quando ad salutem gentibus per sanctos doctores oblata est, circumcisionem spiritualem perfecte docuit: necnon et ipsi sancti praedicatores perfecte studebant se ab omni inquinamento carnis et spiritus mundos servare, et sic fidem sanctae Trinitatis, perfecte aliis praedicare. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa, dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertatur in colubrum. (Ex Augustino.) Hic certe non ministerio vocis 108.0033A| opus erat, cui videbatur velut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem vocis Moysi, sed virga erat projicienda ut draco fieret. Cur ergo hoc Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicujus magnae rei figuram gerit? Egressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus. Tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum. (Ex Augustino.) Etiam hoc notandum quod cum id signum coram Pharaone dandum fieret, secundum Septuaginta scriptum est: Et projecit Aaron virgam suam. Cum si forte dixisset, projecit virgam, nulla esset quaestio. Quod vero addidit suam, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, 108.0033B| ut cujuslibet eorum diceretur, verum diceretur? Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptias et arcana quaedam similiter: projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum; sive, secundum Septuaginta, et absorbuit virga Aaron virgam illorum. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas illorum, intelligeretur verus draco Aaron phantasmatica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit: absorbuit virga Aaron virgas illorum, draco utique potuit virgas absorbere, non virga draconem. Sed eo nomine appellata res est, unde versa est, non in quo versa est. Quia 108.0033C| in id etiam reversa est, ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum, utrum et ipsi veri dracones facti fuerint? Sed ea ratione virgae appellatae sunt, qua virga Aaron, an potius videbantur esse quod non erant, ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et virgae dicuntur et dracones? Unde figmentis illis nihil differt loquendi modus: sed demonstrare difficile est quomodo etiamsi veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores draconum, nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus; 108.0033D| et sic non dicuntur angeli qui ista faciunt animalium creatores, sicut nec agricolae segetum vel arborum, vel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter. Deus vero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. Res breviter dicta est: quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intelligatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat. (Ex Isidoro.) Mystice autem projecit Moyses virgam coram Pharaone, et serpens factus devoravit serpentes Aegyptiorum, significans quod 108.0034A| Verbum caro fieret, qui serpentis diri venena evacuaret, et per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quomodo qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex virgine. Qui quasi serpens exaltatus in cruce medicinam humanis effudit vulneribus. Unde ipse Dominus ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita oportet exaltari filium hominis (Joan. III). Virga enim Moysi in draconem conversa magorum absorbuit virgas, et Christus post gloriae suae dignitatem factus est obediens Patri usque ad mortem, et per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, attestante propheta: Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, o inferne 108.0034B| (Ose. XIII). Aliter: Moyses ad Aegyptum veniens, et deferens virgam qua castigat Aegyptum, legem significat, quae mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga ergo per quam Aegyptus corrumpitur et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur, et princeps hujus mundi triumphatur. Quod autem virga projecta fit serpens, significat quod ait Sapientia: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes (Matth. X). Quod autem virga serpentes magorum devoravit, significat quod crux Christi, cujus praedicatio videbatur stultitia, omnem sapientiam mundanam superavit. Quod virga Moysi mysterium crucis habet, Dominus designat cum ait de Moyse: De me enim ille scripsit (Joan. V). Cum projecta esset in terram virga, tunc in serpentem versa 108.0034C| est, quia cum crux ad credulitatem hominum venit, stultam fecit sapientiam hujus mundi per mysterium passionis Christi. Fecerunt autem, inquit, similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis, et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos sicut dixit Dominus. Cum haec dicuntur, videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. (Ex Isidoro.) Spiritualiter autem, induravit Dominus cor Pharaonis, scilicet quia diabolum ita induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job de eo scriptum est: Cor ejus indurabitur quasi lapis (Job. XLI). Dehinc inferuntur plagae in Aegyptum. 108.0034D| Licet illa in Aegyptum corporaliter gesta sunt, spiritualiter tamen nunc geruntur in nobis; Aegyptus namque saeculi forma est.

CAPUT XIII. De conversione aquae in sanguinem.

Dixit quoque Dominus Deus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes et omnes lacus aquaram, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. Feceruntque ita Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus, etc. (Exod. VII.) Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur, ut fluvius cui Hebraeorum 108.0035A| parvulos crudeliter necandos tradiderant, auctoribus sceleris redderet poculum sanguinis. (Ex Isidoro.) Mystice autem aquae Aegyptiae erratica et lubrica philosophorum sunt dogmata, quae merito in sanguinem vertuntur, quia in rerum causis carnaliter sentiunt. Sed ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis ostendit, hujusmodi eum correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum proprios agnoscant errores. Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent. Non enim poterant bibere de aqua fluminis. Quid significat quod Aegyptii postquam aquae fluminis versae sunt in sanguinem, foderunt per circuitum fluminis, quaerentes aquam ut biberent, nisi quod gentilitas, confusa de meditatione saecularis philosophiae, cum viderit nihil 108.0035B| vitale ac salubre sibi illam praebere, istum et investigando ac salubriter tractando usquequaque quaerere sapientiae haustum, quem tunc veraciter non inveniet, nisi perveniat ad fontem vitae, qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII).

CAPUT XIV. De ranarum productione.

Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Extende manum tuam super fluvios, et super rivos ac paludes, et educ ranas super terram Aegypti. Extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti (Exod. VIII). [Ex Isidoro.] In secunda vero plaga ranae producuntur, quibus indicari figuraliter arbitrantur carmina poetarum, 108.0035C| qui inani quadam et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Rana enim est loquacissima vanitas. Hoc enim animal ad nihil aliud utile est, nisi quia sonum vocis, improbis et importunis clamoribus, reddit. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti. Vocavit autem Pharao ad Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. (Ex Augustino.) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. Quaeritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem verterint, si tota aqua 108.0035D| Aegypti in sanguinem conversa jam fuerat. Proinde intelligendum est, regionem ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores vel aquam haurire, quam in sanguinem verterent, vel ab aquis ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae: quanquam potuerunt etiam postea quam illa compressa sunt facere; sed Scriptura cito narrando conjunxit quod etiam postea fieri potuit. Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone, et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. Fecitque Dominus juxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris: congregaruntque eas in immensos aggeres, et compulruit 108.0036A| terra. Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravabat cor suum, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus. (Ex Augustino.) Et vidit, inquit, Pharao, quia facta est refrigeratio, et ingravatum est cor ejus, et non exaudivit eos sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores ejus similia faciebant, verum etiam ipsam Dei patientiam qua parcebat. Patientia enim Dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo, et in malo perseverandum; non tamen per seipsam inutilis est, sed secundum cor malum sicut jam diximus. Hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis 108.0036B| tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adjunxit: et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II). Non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salvi fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt, ut et bono odore pereant, secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse judicia Dei quae malis cordibus nocent. Unde inde mutato in melius corde cantabat: Vivet anima mea et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII). Non dixit munera tua et 108.0036C| praemia tua, sed judicia tua. Multum est autem ut sincera fiducia dici possit: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psal. XXV). Et ne sibi aliquid ex suis viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua (Ibid.). Factam erga se commemorat misericordiam ut placere possit in veritate, quomodo universae viae Domini misericordia et veritas.

CAPUT XV. De sciniphibus.

Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron, extende virgam tuam, et percute pulverem terrae, et sint sciniphes in universa terra Aegypti. Feceruntque ita, et extendit Aaron manum virgam tenens: percussitque 108.0036D| pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus et in jumentis: omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram Aegypti (Exod. VIII). [Ex Isidoro.] Post haec sciniphes producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans, sed ita subtile est et minutum, ut oculi visum nisi acute cernentis effugiat. Corpus autem cui insederit acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem voluntate [volantem] videre quis non valeat, sentiat statim advenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur, quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat nec intelligat unde decipiatur. Feceruntque similiter malefici 108.0037A| incantationibus suis, ut educerent sciniphes et non potuerunt; erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. Et dixerunt malefici ad Pharaonem, Digitus Dei est hic. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus. (Ex Augustino.) Quod dixerunt magi ad Pharaonem, digitus Dei est hic. Quomodo non potuerunt educere sciniphes? Senserunt profecto cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, velut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere sciniphes, sed digito Dei, qui utique operatur per Moysen. Digitus Dei autem sicut Evangelium manifeste loquitur, Spiritus sanctus intelligitur. Nam quod uno evangelista ita narrante verba Domini, ut diceret, Si ego in 108.0037B| digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI), alius evangelista, idipsum narrans, exponere voluit quid sit digitus Dei et ait: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII). Cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentiae confidebat, digitum Dei esse in Moyse, in quo superabantur et eorum veneficia frustrabantur, tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. Cur autem in tertia ista plaga magi defecerunt (nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem versa est) et sentire et explicare difficile est. Poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem virga conversa est, et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est, et in secunda de ranis, si hoc fuisset digitus Dei, id est spiritus Dei. Quis enim dementissimus 108.0037C| dixerit, digitum Dei in hoc signo potuisse conatus magorum impedire, et in superioribus nequivisse? Omnino ergo certa causa est quare illa facere hucusque permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas: et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerunt, quod etiam Didymus in libro suo meminit quem scripsit de Spiritu sancto. (Ex Isidoro.) Mystice autem, sicut conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus, immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: Digitus 108.0037D| Dei est hic.

CAPUT XVI. De muscis prolatis.

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immitam in te et in servos tuos, in populum tuum et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur omnes domus Aegyptiorum muscis diversi generis: et universa terra in qua fuerint: faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae; et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; ponamque 108.0038A| divisionem inter populum meum et inter populum tuum (Exod. VIII). [Ex Augustino.] Quod hic Scriptura aperuit, ne ubicunque diceret intelligere debemus, sed in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur, unde jam incipiunt signa, quibus magi similia nec conati sunt facere. Procul dubio enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ubi conati sunt magi similiter facere et minime potuerunt. Quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est; sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi jam illis similia facere nec conari auderent, ibi commemoratum est. (Ex Isidoro.) Quarto autem 108.0038B| loco Aegyptus muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est, in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feriunt. Porro Septuaginta interpretes cynomyam, id est caninam muscam posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significare etiam musca canina forensem hominum eloquentiam, qua velut canes alterutrum se lacerant. Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et ait illis: Ite, sacrificate Deo vestro in terra hac. Nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent, volebat. 108.0038C| Hoc ostendunt verba Moysi quae sequuntur, ubi dicit, non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum. Sic enim scriptum est: Et ait Moyses: Non potest ita fieri: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Ac si diceret: Non possumus ea animalia quae abominantur Aegyptii, praesentibus illis Domino Deo nostro immolare. Oves enim Aegyptii edere dedignantur. Unde et in Genesi scriptum est: Omnes pastores ovium detestantur Aegyptii (Gen. XLVI). Quod autem adjecit, Quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent. Suggillat ipsos gentiles, eo quod animalium figuram pro Deo summo colebant ligno et lapidibus impressam. Nam Ammonem Jovem in ariete venerabantur; Anubem in cane; Apin quoque 108.0038D| colentes in tauro, et caetera portenta magis quam numina, quae ipsa Aegyptus cultu credebat venerari divino; ideoque Moyses et Aaron dicebant se ire velle ubi Aegyptii non viderent abominationes suas immolari. (Ex Augustino.) Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod supra diximus, quia erant Aegyptiis oves et pastores earum abominabiles et ideo separatam terram Israelitae acceperunt cum venerunt in Aegyptum. Sic enim et sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum. (Ex Gregorio.) Sancti quippe viri Domino oves offerunt, quia simplicitates suas omnipotenti Deo sacrificium ostendunt. Sed oves abominantur Aegyptii, quia cives hujus saeculi aspernantur 108.0039A| et despiciunt simplicitatem bonorum. Sicut ergo sunt abominationes malorum operum quas detestantur boni, ita bonorum operum causae abominationes sunt reprobis. Unde scriptum est: Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via (Prov. XLIX).

CAPUT XVII. Ubi vestis valida immittitur in animantia Aegyptiorum.

Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quod si adhuc renuis et retines eos, ecce manus mea erit super agros tuos, super equos et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis 108.0039B| (Exod. IX). Quod vero quinto in loco animalium nece vel pecorum Aegyptus verberatur, vecordia hic arguitur vel stultitia hominum mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum, sed et pecorum, ligno, metallis atque lapidibus impressis; et ea quae ipsi credebant cultu honorari divino in his viderent miseranda exerceri supplicia. Mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum. De animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. (Ex Augustino.) Quomodo e contrariis causis facta est haec ingravatio cordis Pharaonis? Si enim et pecora Israelitarum 108.0039C| morerentur, tunc videretur causa competens qua cor ejus gravaretur ad contemnendum Deum, tanquam si et magi ejus pecora Israelitarum fecissent mori. Nunc vero unde debuit ad timendum vel credendum moveri, videns nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum? Hinc ingravatum est, id est, illa ingravatio etiam hucusque progressa est. Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino: et spargat illum Moyses in coelum coram Pharaone: sitque pulvis super terram Aegypti. Erunt enim in hominibus et jumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. (Ex Augustino.) Quid est quod dicit Deus ad Aaron et Moysen, Sumite vobis plenas manus favillae de fornace, et aspergat Moyses in coelum coram Pharaone, et 108.0039D| coram servis ejus, et fiat pulvis in tota terra Aegypti? Signa enim superiora virga fiebant, quam non Moyses sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis de cynomya et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum de fornace, et hanc ambo sumere jubentur, sed ille spargere non in terram sed in coelum; tanquam Aaron qui datus erat ad populum, terram percutere deberet, vel in terram sive in aquam manum extendere: Moyses vero, de quo dictum est: Erit tibi in his quae ad Deum, in coelum jubetur favillam spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron 108.0040A| manu aliquid operantur? quid sibi vult ista diversitas? neque enim nihil. Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone: et sparsit illum Moyses in coelum: factique sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis; nec poterant malefici stare coram Moyse, propter ulcera quae in illis erant et in omni terre Aegypti. (Ex Isidoro.) In ulceribus arguitur dolosa hujus saeculi et purulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia; in fervoribus, ira furoris et insania. Hucusque enim talia per errorum suorum figuras mundum supplicia temperant. Post haec vero, verbera veniunt de supernis: voces scilicet, tonitrua et grando et ignis discurrens, sicut in sequentibus ostendetur. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Mane consurge et sta 108.0040B| coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi, quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum, ut scias quia non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum, percutiam te et populum tuum peste, peribisque de terra. Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam: et narretur nomen meum in omni terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, sustulit in multa patientia vasa irae, parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat, quae vasa dicit perfecta in perditionem: et ut 108.0040C| notas, inquit, faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX). Unde vasorum misericordiae vox est in psalmis: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi bona coram inimicis meis (Psal. LVIII). Novit ergo Deus bene uti malis; in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed profert eos patienter quousque scit oportere: non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exhortationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur et exitus docet. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro. Homines enim et jumenta, et universa quae inventa fuerint 108.0040D| foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. (Ex Augustino.) Quid est quod mandat Deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua, et quaecunque illi essent in campo, ne grandine intereant. Hoc enim non tam indignanter quam misericorditer videtur admonere. Sed hoc non facit quaestionem, quando Deus etiam irascens temperat poenam. Illud est quod merito movet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore ubi scriptum est quod discrevit Deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia vero Aegyptiorum pecora morerentur. An ea solvitur quaestio, quod praedixerat 108.0041A| ea moritura, quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia; intelligantur autem evasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi, et in domo tenere, ne forte verum esset quod Moyses Dominum facturum esse praedixerat; et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet et congregari in domos, ne grandine pereant? Maxime quia sequitur Scriptura, et dicit: Qui timuit verbum Domini servorum Pharaonis, congregavit pecora sua in domos. Qui autem non intendit mentem in verbum Domini, dimisit pecora sua in campo. Hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.

CAPUT XVIII. De grandinis immissione.

108.0041B| Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, et erit grando in omni terra Aegypti (Exod. IX). Ecce iterum non in terram, sed in coelum manum jubetur extendere, sicut superius de favilla. Extenditque Moyses virgam in coelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram; et reliqua. (Ex Isidoro.) Septimo loco super Aegyptum verbera veniunt de supernis, voces scilicet et tonitrua, et grando et ignis discurrens. In tonitruis enim increpationes ac divinae correptiones intelliguntur, quia non cum silentio verberat, sed dat voces; et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam, coelitus castigatus, agnoscere mundus. Dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum; dat et ignem, sciens 108.0041C| esse spinas et tribulos, quos debeat ignis ille depasci; de quo dicit Dominus, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. Misitque Pharao, et convocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: Peccavi etiam nunc, Dominus justus; ego et populus meus, impii. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra. Novi autem quod et tu et servi tui, nec dum timeatis Dominum Deum, et reliqua (Luc. XII). (Ex Augustino.) Cum fragore coeli qui vehemens erat in grandine, Pharao tertius rogavit Moysen ut oraret 108.0041D| pro illo, confitens iniquitatem suam, et populi sui; Moyses ei dixit: Et tu et servi tui scio quod nondum timetis Dominum. Qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat Domini timor? Facile enim est poenam timere, sed hoc non est Deum timere, illo scilicet timore pietatis, quae commemorat Jacob ubi dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses. Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem. Ego enim induravi cor ejus et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo: et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus Deus (Gen. XXXI), et reliqua. Quod Dominus dicit ad 108.0042A| Moysen: Intra ad Pharaonem: Ego enim gravavi cor ejus et servorum ejus, ut ordine superveniant (Exod. X), signa mea haec super eos, non sic accipiendum est, tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia. Sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego enim patiens fui super eum et servos ejus ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Qua patientia enim Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quia in eum fuit, dicitur gravari cor ejus.

CAPUT XIX. De locustis.

Dixit autem Dominus ad Moysem: Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam: et devoret omnem herbam quae residua 108.0042B| fuit grandini. Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti (Exod. XVIII). [Ex Isidoro.] Quod locustarum octavo in loco fit mentio, putatur a quibusdam, per hoc genus plagae, dissidentis a se et discordantis, humani generis inconstantia confutari. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt tanquam vagae et salientes animae in saeculi voluptates. Et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte, et, facto mane, ventus urens levavit locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti, et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerunt, nec postea futurae sunt; operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, 108.0042C| quae grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et herbis terrae, in cuncta Aegypto, (Ex Gregorio.) Ventus, inquit, urens levavit locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti, operueruntque universam faciem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae et quidquid pomorum in arboribus fuit. Exhibitae coelitus Aegypti plagae, quae exigentibus meritis corporaliter semel illatae sunt, quae mala pravas mentes quotidie feriant, spiritualiter signaverunt. Eis enim Aegyptus plagis affecta est, in quibus exteriore percussione commota, dolensque perpenderit, quae devastationis damna interius negligens tolerarit, ut dum foris perirent minima, amplius delicta cernerent per eorum speciem, et quae intus tolerant graviora sentirent. 108.0042D| Quid ergo per significationem locustae portendunt, quae plusquam caetera minuta quaeque animantia, humanis frugibus nocent, nisi linguas advolantium, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum quam locustae exterminant, dum adulantis linguae ad appetendas laudes transitorias, cor operantis inclinant. Herbas vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant. Egressus est Moyses de conspectu Pharaonis, et oravit Dominum, qui flare fecit 108.0043A| ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum. Non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. Et induravit cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel. (Ex Augustino.) Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas, et secuta dixit indurasse Deum cor Pharaonis. Beneficio itaque suo et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum, patientia Dei male utendo durescunt.

CAPUT XX. De tenebrarum immissione.

Dixit autem Dominus ad Moysem: Extende manum tuam in coelum, et sint tenebrae super terram Aegypti, tam densae ut palpari queant. Extendit Moyses manum 108.0043B| in coelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti. Tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de eo loco in quo erat (Exod. X). [Ex Isidoro.] Nona plaga tenebrae factae sunt: sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim tenebras latibulum suum: quas illi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles tenebras ignorantiae devoluti sunt.

CAPUT XXI. De novissima plagarum decem, hoc est, de primitivorum interitu, et mystica decem plagarum expositione.

Et dixit Dominus ad Moysem: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet 108.0043C| vos, et exire compellet (Exod. XI). [Ex Isidoro.] Ad ultimum primitivorum infertur interitus. Delentur enim primogenita Aegypti, sive principatus et potestates eorum, et hujus mundi rectores: sive auctores et inventores falsarum quae in hoc mundo fuerunt religionum: quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus et delevit. Haec quantum ad locum mysticum spectant, prolata sunt. Jam vero si etiam moralis nobis figura tractanda est, dicemus quod unaquaeque anima in hoc mundo dum in erroribus vivit et in ignorantia veritatis, in Aegypto posita est. Huic si appropinquare coeperit lex Dei, aquas ei vertit in sanguinem, id est, fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Tum deinde educit ex ea vanam 108.0043D| et inanem loquacitatem, et adversum Dei providentiam, ranarum similem querelam. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes, calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyae spiculis similes depellit; stultitiam in ea et intellectum pecudibus similem delet, per quam homo cum in honore esset non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis. Arguit ejus et ulcera, peccatorum atque arrogantiae tumorem fervoremque in ea furoris exstinguit. Adhibet post haec etiam voces filiorum tonitrui, id est, evangelicas apostolicasque doctrinas. Sed et castigationem grandinis admovet, ut luxuriam voluptatesque coerceat. Adhibet simul et ignem poenitentiae, 108.0044A| tentiae, ut ipse dicat: Nonne cor nostrum erat ardens intra nos (Luc. XXIV)? Nec locustarum ab ea subduxit exempla, quibus mordeantur et depascantur omnes inquieti motus ejus et turbidi: quo et ipse dicat quod Apostolus docet, ut omnia sua secundum ordinem fiant (II Cor. XII). Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus et pro emendatioris vitae correctione coercita, cum auctorem verberum senserit, et confiteri jam coeperit quia digitus Dei est, et parum quid agnitionis acceperit, tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt; tunc errorum suorum caliginem sentit. Cumque in hoc venerit, tunc merebitur, ut exstinguantur in ea primogenita Aegypti: in quo tale aliquid intelligi posse arbitror. Omnis anima cum ad supplementum aetatis advenerit, 108.0044B| et velut naturalis in ea quaedam lex coeperit sua jura defendere, primos sine dubio motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiae vel irae fomite incentiva commoverit. Unde quasi praecipuum et quod non sit commune cum caeteris hominibus, de solo Christo Propheta dicit: Butyrum et mel manducabit (Psal. VII). Priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum: quam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiae ut eligat quod bonum est. Alius autem Propheta tanquam de semetipso loquens, dicebat: Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV). Quia ergo primi isti animae motus secundum carnem prolati, in peccatum ruunt, merito immortali loco Aegyptiorum primitiva ponunt: quae eatenus exstinguuntur, 108.0044C| si reliquae vitae conversio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima quam lex divina ab erroribus susceptam castigat et corrigit, etiam primogenita Aegyptiorum intelliguntur esse deleta; nisi post haec omnia, in infidelitate perduret, et nolit jungi Israeliticae plebi, ut exeat de profundo, et vadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariae prophetae visum, super talentum plumbi sedet (Zach. V): et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergi dicitur in profundum. Sane quod in superioribus observavimus quaedam prodigia per Aaron, quaedam per Moysem, quaedam vero per ipsum Dominum ministrata, intelligi eatenus possunt ut agnoscamus 108.0044D| in quibusdam per sacrificia sacerdotum et observationes pontificum non esse purgandos, quod Aaron persona designat; in quibusdam vero per scientiam divinae legis emendandos, quod Moysi designat officium; in aliis autem sine dubio quae difficiliora sunt, ipsius Domini aegre virtute. Sed ne illud quidem putandum est nobis inaniter observatum quod primo quidem Moyses non int at ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas, postmodum vero intrat ad eum. Post haec nec intrat, sed accersitus accedit et in hoc ita ut arbitror intelligi posse, quod sive nobis in verbo Dei et religionis assertorem certamen est adversum Pharaonem, sive etiam obsessas ab eo animas, de potestate ejus conamur 108.0045A| eripere, et est nobis in disputatione luctamen, non statim in prima fronte ingredi debemus ad ultima quaestionum loca; sed occurrendum nobis est adversario, et occurrendum ad aquas suas. Aquae enim suae sunt auctores gentilium philosophorum. Ibi ergo nobis primo disputare volentibus occurrendum est ut ipsos arguamus, et ipsos errare doceamus; post hoc jam ingrediendum est nobis ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus: Nisi quis prius alligaverit fortem, non potest introire in domum ejus, et vasa ejus diripere (Matth. XII). Prius ergo nobis alligandus est fortis, et quaestionum vinculis constringendus: et ita introeundum ad diripiendum vasa ejus, et liberandas animas quas deceptionis fraude possederat. Quod cum saepius fecerimus, et steterimus 108.0045B| contra ipsum, steterimus autem eo modo quo Apostolus dicens: State ergo succincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI); et iterum: State in Domino et viriliter agite (Phil. IV); cum ergo hoc modo steterimus adversus ipsum, ille artifex antiquus et callidus etiam vinci se simulavit et cedere; si forte per hoc negligentiores nos efficiat ad certamen. Sed et poenitentiam simulabit et deprecabitur nos discedere quidem, sed non longe discedere. Vult nos enim esse sibi aliqua ex parte vicinos; vult nos a suis finibus non longe discedere, sed nos nisi ab eo longius recedamus et transeamus mare, et dicamus: Quantum interjacet ortus ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras, salvi esse non possumus. Possunt praeterea et hae decem plagae quibus Aegyptus 108.0045C| verberata est propter Israelitas, Romani regni comparari temporibus, quia haec in figuram nostri facta sunt. Uterque populus, id est, Israeliticus et Christianus, unius Dei est, una populi utriusque causa. Subdita fuit Israelitarum Synagoga Aegyptiis, subdita Christianorum Ecclesia Romanis; persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. Decem ibi contradictiones adversus Moysen; decem ibi editae adversus Christum. Diversae enim plagae Aegyptiorum; diversae hic calamitates Romanorum. Nam ut etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae comparari potest, conferam. Ibi prima correptio habuit sanguinem vulgo vel emanasse de puteis, vel in fluminibus concurrisse: hic prima sub Nerone exigit plaga ut ubique morientium 108.0045D| sanguis esset, vel morbis in urbe correptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi sequens plaga prodit perstrepentes persultantesque in penetrabilibus ranas, inediae propemodum causa habitatoribus atque exitu fuisse hic sequens sub Domitiano poena, similiter quando satellitum militumque ejus improbis effrenatisque discursibus cruentissimi jussa principis exsequentium, ad inopiam pene omnes Romanos cives adactos, exsilioque dispersos coegit. Ibi tertia vexatio habuit sciniphes, musculas scilicet parvissimas saevissimasque: quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim vibrando densatae, et in illo volatu allabi solent, capillisque hominum ac pecudum setis cum urente morsu infarri: 108.0046A| hic itidem sub Trajano plaga Judaeos excitavit: qui cum atque ubique dispersi, ita jamque non essent quiescerent, repentino quoque calore permoti, in ipsos inter quos erant toto orbe saevierant, absque immanibus multarum urbium ruinis, quas crebri terraemotus iisdem temporibus subruerunt. Ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, saevae alumnae putredinis vermiumque matres; hic itidem quarta sub Marco Antonio plaga, lues plurimis infusa provinciis, Italiam quoque cum urbe Roma universam, exercitumque Romanorum, per longinquos limites in diversa hiberna dispersum, morte dissolutum, putredini simul ac vermibus dedit. Ibi quinta correptio pecorum ac jumentorum repentino interitu expleta est; hic similiter quinta ultio sub Severo 108.0046B| persecutore, creberrimis civilibus bellis, propria viscera et adjumenta reipublicae, hoc est, plebes provinciarum, et religiones militum comminutae sunt. Ibi sexta vexatio intulit vesicas effervescentes, ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio quae post Maximi persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est, ecclesiarum primates cruciari imperaverat; intumescens crebro ira atque invidia, non per vulgi caedem, sed per vulnera morientium principum ac potentum exaltata est. Ibi septima plaga numeratur coacta agere grando profusa, quae hominibus jumentisque satis exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga exstitit. Nam tunc pestis 108.0046C| infusa est per omnia Romani regni ab oriente ad occidentem spatia, cum omne propemodum genus hominum neci dedit; tunc etiam corrupit latus, infuditque pabula tabo. Ibi octavam Aegypti contritionem facere, excitatae undique locustae, terrentesque omnia; hic octavam aeque in subversionem Romanae urbis excitatae, undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt. Ibi nona turbatio diuturnas, crassas ac penetrabiles tenebras habuit: plus omnino periculi comminata quam fecit; hic eadem correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus, terribile ac triste fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens: quanquam 108.0046D| intra sex hic menses, tres occidi imperatores, hoc est, Aurelianus, Tacitus et Florianus, diversis causis interfecti sunt. Ibi postremo decima plaga, quae novissima omnium fuit, interfectio filiorum quos primos quique genuerunt: hic nihilominus decima, id est, novissima poena est, omnium perditio idolorum, quae primitus facta, in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei sentit, et probavit et credidit, ac per hoc populum Dei ire permisit: hic per potentiam Dei sentit et probavit et credidit, ac per hoc populum Dei ire liberum esse permisit. Ibi nunquam postea populus Dei ad servitutem retractus: hic nunquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. Ibi Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita 108.0047A| sunt. Hic Ecclesiae Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt. Sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia sicut Aegyptus post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi, molientibus irruit per superductum mare aeterna perditio: ita et nos quidem libere peregrinantes, superventura quandoquidem persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est, ignem judicii, ipso Domino duce et judice, transeamus. Hi vero in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saevientes gravissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequuntur: verumtamen iidem omnes inimici Christi cum rege suo Antichristo, accepto stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine dum non videretur, intratur, perpetuam 108.0047B| perditionem immortalibus arsuri suppliciis patientur.

CAPUT XXII. Mandatum Domini per Moysen ad filios Israel datum, ut petant a vicinis suis et amicis vasa aurea et argentea.

Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Dic ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa aurea et argentea. Dabit autem Dominus qratiam populo suo coram Aegyptiis (Exod. XI). Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. (Ex Augustino.) Hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret; nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt: 108.0047C| quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem judex jussit occidi, profecto si id sponte fiat, homicida est etiam si eum occidat quem scit occidi a judice debuisse. Est etiam ista nonnulla quaestio: Si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessen, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis affligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima aurum, et argentum, et vestem, praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et mulier a vicina sua, et concellaria vel concellania, si ita dicendum est, vel cohabitatrice sua. Unde intelligendum est etiam in terra Gessen non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa beneficia pervenire, 108.0047D| ut hic eos et diligerent iidem Aegyptii cohabitatores, et quod petebant facile commendarent: nec tamen Deus judicavit ita illos alienos fuisse ab injuriis et contradictionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur percussi non erant. (Ex Gregorio.) Hic quoque diligenter considerandum est quod mentes usui vitae carnalis inhaerentes, evelli ab infimis non possunt, nisi gradatim ducta praedicatione proficiant. Hinc quippe est quod in Aegypto positis, pio justoque moderamine, latente concupiscentia condescenditur, et vicinorum suorum vasis aureis argenteisque sublatis, discedere jubentur. Qui ad Sina montem ducti, accepta lege oculum pro oculo, 108.0048A| dentem pro dente (Exod. XXI), praecipiuntur exigere; et quandoque tamen revelante gratia percussi in maxillam unam, alteram jubentur praebere (Matth. V). Quia enim semper plus ira in vindicta exigit quam injuria accipit, dum discunt mala non multiplicius reddere, quando discerent ea et multiplicata sponte tolerare. Hinc est quod eumdem rudem populum a quibusdam prohibuit, quaedam vero ei in usu pristino servavit; sed haec ipsa tamen in meliori vitae figura composuit. Bruta namque animalia idolis in Aegypto mactabant eique in usu postmodum animalium victima fuit: ut dum de usu suo aliquid admitterent, consolarentur ejus infirmi per hoc quod de usu suo aliquid haberent. Mira autem dispensatione consilii, quod ei Dominus de consuetudine carnali retinuit, 108.0048B| hoc in figura spiritus potentius vertit. Quid enim sacrificia illorum animalium, nisi Unigeniti mortem designant? Quid sacrificia illorum animalium, nisi exstinctionem carnalis vitae nostrae significant? Unde ergo imbecillitati populi rudis condescendens dicitur, inde ei per obumbratas allegoriarum species major fortitudo spiritus nuntiatur.

CAPUT XXIII. De sanctione Paschae in terra Aegypti.

Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus ut sufficere 108.0048C| non possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui conjunctus est domui suae: juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus. Juxta quem ritum tolletis et haedum: et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII). Mensis enim iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Mensem primum vocat Nisan secundum Hebraeos in quo creatum est coelum et terra, et mundi exstitit exordium. Cujus mensis plenilunium, post aequinoctium vernale semper debet attendi in eo, et plebs Israelitarum a servitute Aegyptiorum liberata est, et genus humanum per Christi sanguinem a potestate diaboli ereptum 108.0048D| atque translatum est. Decima die mensis agnus assumi jubetur et servari usque ad quartam decimam diem mensis ejusdem ad vesperam, et sic immolari: ita et Redemptor noster decima die, hoc est, ante quinque dies Paschae Jerosolymam veniens, in templo atque in conventu insidiantium Judaeorum verbum Dei docens, exspectavit quartam decimam diem, in quo Pascha mysticum cum discipulis suis celebrans, per Judam proditorem in manus Judaeorum traditus est, atque sequenti die in cruce est pro redemptione nostra immolatus. Quod autem decima die mensis agnus tollitur, sed non immolatur usque ad quartam decimam diem, significat quod per legem quidem Christi passio praefigurabatur, tamen non 108.0049A| nisi Evangelii coruscante gratia completur. Denarius enim numerus propter decalogum ad legem pertinet, et quaternarius propter quatuor Evangelia Novum exprimit Testamentum. Hoc igitur quod unicuique agnum jubet sumere per familias et domos suas, et si minor sit numerus edentium qui non possit agni carnem consumere, mandat vicinum suum qui junctus est domui eis assumere, quatenus sufficiens sit numerus ad esum agni, typice designat quod non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, convocandi erant ad fidem Christi et ad veri Agni immolationem. Non enim sola sufficiebat gens Judaea ad spirituale Pascha celebrandum; quin etiam gentes quae vicinae fuerunt domui Judae, adhibendae erant, quatenus domus Dei convivantium numero impleretur, 108.0049B| et agni carnes digne comestae, fidelibus in pastum vitae aeternae verterentur. Quod autem idem agnus vespere comedi jubebatur, significat Christi passionem in novissima aetate saeculi esse complendam. Denique quod haedus similiter assumi jubetur, et servari usque ad quartam decimam diem, non immerito incarnationis Christi mysterio accipitur. Quid enim opus erat ovem vel agnum ab ovibus, et haedum ab haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur cujus caro non solum ex justis, verum etiam ex peccatoribus propagata est: quanquam conentur Judaei etiam haedum intelligere accipiendum ad celebrandum Pascha, et hoc esse dictum putant, ab ovibus et haedis accipere, tanquam diceret vel ab agnis agnum, vel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere. 108.0049C| Apparet tamen in Christo, rebus impletis, quid illo praecepto fuerit figuratum: Et sument de sanguine, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum: et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Caput cum pedibus et intestinis vorabitis, nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Si quid residui fuerit, igne comburetis. Quae autem superaverint, inquit, ab eo in mane, igne concremabitis. (Ex Augustino.) Quaeri potest quomodo aliquid superavit, cum hoc praemoniti fuerunt, ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, vicini assumantur. Sed intelligitur quoniam dictum est, Os non comminuetis 108.0049D| ex eo, remansura utique fuisse ossa quae igne concremarentur: Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, calceamenta vestra habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes. Est enim Phase, id est transitus Domini. Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad pecus, et in cunctis diis Aegypti faciam judicia: ego Dominus. (Ex Gregorio.) Haec videlicet cuncta magnam nobis aedificationem pariunt, si fuerint mystica interpretatione discussa. Quis namque sit sanguis agni, non audiendo sed bibendo didicimus. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. 108.0050A| In utroque etenim poste agni sanguis est positus quando sacramentum passionis illius cum ore ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris nostri sanguinem accipit, ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem posuit. Qui etiam in superliminaribus domorum ponendus est. Quid enim spiritualiter domos, nisi mentes nostras accipimus, in quibus per cogitationem inhabitamus? Cujus domus superliminare, est ipsa intentio, quae supereminet actioni. Qui ergo intentionem cogitationis suae ad imitationem Dominicae passionis dirigit, in superliminare domus agni sanguinem ponit. Vel certe domus ipsa sunt corpora, in quibus quousque vivimus, habitamus, et in superliminare domus agni 108.0050B| sanguinem ponimus, quia crucem passionis illius in fronte portamus. De quo agno adhuc subditur: Et edent carnes nocte illa assas igni. In nocte quippe agnum comedimus, qui in sacramento modo Dominicum corpus accipimus, quando adhuc ab invicem nostras conscientias non videmus. Quae tamen carnes agni assandae sunt, quia nimirum dissolvit carnes quas aqua coxerit; quas vero ignis sine aqua excoquit, roborat. Carnes itaque agni nostri ignis coxit, quia eum vis passionis illius ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque incorruptionem roboravit. Quae enim ex morte convaluit, videlicet carnes illius ab igne diruerunt. Unde etiam per Psalmistam dicit: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI).

Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? 108.0050C| sed ei ex igne agitur ut solidetur. Virtus ergo humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ab igne passionis ad virtutem incorruptionis crevit. Sed sola Redemptoris nostri percepta sacramenta ad veram solemnitatem mentis non sufficiunt, nisi eis quoque et bona opera jungantur. Quid enim prodest corpus et sanguinem illius ore percipere, et ei perversis moribus contraire? Unde bene adhuc ad comedendum subditur: Et azymos panes cum lactucis agrestibus. Panes quippe sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vanae gloriae exercet; qui mandata misericordiae sine admixtione peccati exhibet, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Hoc quoque peccati fermentum bonae suae actioni miscuerunt, quibus prophetae voce per increpationem Dominus 108.0050D| dicit: Venite ad Bethel, et impie agite. Atque post pauca: Et sacrificate de fermento laudem (Amos IV). De fermento namque laudem immolat, qui sacrificium Deo de rapina parat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt; carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem vitae. Ubi et subditur: Non comedetis ex eo crudum quid, neque coctum aqua. Ecce jam non ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt. Nunquid Israeliticus ille populus in Aegypto constitutus agnum comedere crudum consueverat ut illi lex dicat, Non comedetis 108.0051A| ex eo crudum quid? ubi et additur, neque coctum in aqua. Sed quid aqua nisi humanam scientiam designat? Juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX). Quid crudae agni carnes, nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis rejectam illius humanitatem significant? Omne enim quod subtiliter cogitamus, hoc mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster, nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari Deus potuit, cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit? Omnis vero incarnationis 108.0051B| ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis mysterium, per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui igitur paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum neque aqua coquat, neque crudum comedat; ut neque per humanam sapientiam profunditatem incarnationis illius penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat; sed assatas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat. De quo adhuc recte subjungitur: Caput cum pedibus et intestinis vorabitis. Quare Redemptor noster est α et ω (Apoc. I). Deus videlicet ante saecula, et homo in fine saeculorum. Caput ergo agni vorare, est divinitatem illius fide percipere. Pedes vero agni vorare, est vestigia 108.0051C| humanitatis ejus amando et imitando perquirere. Quid vero sunt intestina, nisi verborum illius occulta et mystica mandata? Quae tunc voramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus. In quo devorationis verbo, quid aliud quam nostrae pigritiae torpor reprehenditur, qui ejus verba atque mysteria, et per nosmetipsos non requirimus, et dicta ab aliis audimus inviti? Non remanebit ex eo quidquam usque mane, quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae vocatione omnia mandata illius intelligendo et operando penetrentur. Sed quia valde est difficile ut omne agni eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igni comburetis. Quod ex 108.0051D| agno remanet igni comburimus, quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere et penetrare non possumus, potestati Spiritus sancti humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit; sed hoc igni tradit, cum Spiritui sancto reservat.

Quia igitur qualiter edendum sit pascha cognovimus, nunc qualiter edi debeat, agnoscamus. Sequitur: Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis. Quid in renibus nisi delectatio carnis accipitur? Unde et Psalmista postulat, dicens: Ut renes nostros (Psal. XXV). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam 108.0052A| praevaluit, de illo voce Dominica dicitur: Potestas ejus in lumbis ejus (Job. XXXVIII). Qui ergo pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni jam per vitia nulli subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Neque enim cognovit quae sit solemnitas incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam corruptionis subjacet. Haec quibusdam dura sunt, sed angusta porta est quae ducit ad vitam, et habemus jam non multa exempla continentium: Calceamenta habebitis in pedibus. Quid sunt etenim pedes nostri nisi opera? Quid vero calceamenta nisi pelles mortuorum animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia ex quorum pellibus nostri muniantur pedes, 108.0052B| nisi antiqui Patres qui nos ad aeternam patriam praecesserunt, quorum dum exempla conspicimus, nostri operis pedes munimus? Calceamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus. Quid lex per baculum, nisi pastoralem custodiam designat? Et notandum quod prius praecipimur renes accingere, postmodum baculos tenere: quia illi debent curam pastoralem suscipere qui jam in suo corpore sciunt fluxa luxuriae domare, ut cum aliis fortia praedicant, ipsi desideriis mollibus enerviter non succumbant. Bene autem subditur: Et comedetis festinantes. Notandum vero quod dicitur festinantes, nos admonere quo mandata Dei, mysteria Redemptoris, coelestis Patris gaudia cum festinatione 108.0052C| cognoscamus, et praecepta vitae cum festinatione implere curemus. Quia enim adhuc hodie licet bene agere scimus, utrum cras liceat, ignoramus. Festinantes ergo pascha comedamus, id est solemnitatem patriae coelestis anhelemus. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Pascha enim nostrum Christus est, Paulo attestante qui ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Porro quod sequitur, in diis eorum fecit judicium, illud Hebraei autumant quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, sive tactu fulminum. Spiritualiter autem dicimus quod egredientibus ex Aegypto errorum idola corruant, et omnis perversorum dogmatum cultura quatiatur. Erit autem sanguis vobis in 108.0052D| signum in aedibus in quibus eritis. Et videbo sanguinem ac transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. Sanguis Christi in signum est credentibus ne noceat eis exterminator, quia maxima tutela contra hostes est Christianis memoria passionis Christi. Quod autem idem sanguis, tincto fasciculo hyssopi, aspergi in superliminare, et in utrumque postem jubetur, significat, quod secundum fidem catholicam passionis Christi sacramentum celebrare debemus. Hyssopus enim herba est humilis radicibus, adhaerens petrae, et purgandis pulmonibus apta: sic et fides Christi, quam in Evangelio (Matth. XIII) ipse Dominus grano sinapis comparat, humili devotione suscepta, et firmiter 108.0053A| in corde retenta, omnes interiores animi affectus purgat et emundat, ac sacramentorum coelestium habilem hominem efficiet. Habebitis autem hunc diem in monumentum, et celebrabitis eum solemnem Domino, in generationibus vestris cultu sempiterno. (Ex Augustino.) Quod scriptum est, Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum, vel aeternalem, quod Graece dicitur αἰώνιον, non sic accipiendum est tanquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus, sed illud aeternum est quod iste significat dies, velut cum dicimus ipsum Deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare Scriptura soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum, 108.0053B| quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. Aliud est enim quod praecipitur, quousque fiat sicut praeceptum est, ut septies muros Jericho circuiret arca; aliud cum praecipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos solemniter, sive per multorum, sive aliquorum annorum certa intervalla. Aut ergo sic appellavit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare; aut sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae his significantur aeternae intelligantur. Septem diebus azyma comedetis. In die primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicunque comederit fermentatum, peribit anima illius de Israel, a primo die usque ad diem septimum. Quid est quod Pascha 108.0053C| celebraturos septem diebus azyma jubet comedere, nisi quod omnes qui passionis Christi et resurrectionis ejus mysteria fide vera celebrant, oportet ut sine fermento malitiae et nequitiae praesentem vitam, quae septenario dierum numero discurrit, totam incontaminatam ducant? Unde et sequitur: Dies, inquit, prima erit sancta atque solemnis: et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent; et servabitis azyma. Diem primam initium credulitatis, et diem septimam finem praesentis vocat. Omne enim tempus praesentis vitae convenit veris Israelitis festivum ducere, hoc est in passionis et resurrectionis Christi mysterio honorare; nihilque operis in illis facere, exceptis his quae ad vescendum pertinent: 108.0053D| quia non licet eis in mundi concupiscentia et peccatorum opere laborare, sed in meditatione sanctarum Scripturarum atque in bonis operibus qua aeternam in coelis refectionem sanctis praeparant, continuo desudare. Unde sequitur: Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam, comedetis azyma, usque ad diem vigesimum primum ejusdem mensis ad vesperam. Quid significat vespera quarta decima diei primi mensis, in quo Pascha celebratum est, et agni immolatio perfecta, nisi depositionem veteris hominis, et initium conversationis novae quod in baptismo Christi morte figurante inchoatur? Unde et Apostolus: Quicunque, inquit, baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus 108.0054A| cum illo per baptismum in morte; ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Ergo a vespera quartae decimae diei primi mensis, per integram videlicet septimanam, azyma jubemur comedere, quia a perceptione sacri baptismatis, usque ad finem vitae simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde et Petrus ait: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Sequitur: Quicunque comederit fermentum, peribit anima ejus de coelis Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. Quia nimirum omnis qui dolose vivit, et erronea doctrina pollutus, praesentem vitam 108.0054B| usque ad finem perduxerit, tunc separatus de coetu sanctorum, perpetuis cruciatibus sine fine puniendus, in aeternum peribit. Incurvatusque populus adoravit. Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. Fit Pascha in occisione agni; occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. II). Vespere immolatur agnus; in vespera mundi, passus est Christus. Prohibentur qui Pascha faciunt ossa frangere; non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista, qui dicit: Os ejus non comminuetis. Sanguine agni illiniuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat inferre perniciem; signantur signo Dominicae passionis in frontibus fideles populi ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, 108.0054C| qui cruore Dominicae passionis corde et fronte signati sunt; qui etiam opere loquuntur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Unde appellatur ista solemnitas phase, quod nos transitum possumus vocare, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquamus.

CAPUT XXIV. De transitu Domini in noctis medio per terram Aegypti, et percussione primitivorum.

Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivae, quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte 108.0054D| et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Exod. XII). Factus est, inquit, clamor magnus in terra Aegypti, non enim fuerat domus in qua non jaceret mortuus. Nonne potuit esse aliqua domus quae primogenitum non haberet? (Ex Augustino.) Cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat quae non haberet mortuum? An et hoc divinitus praescientia Dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? Ab hac sane plaga non putandi sunt immunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessen, hominum quippe erat vel animalium, non terrae, id est, 108.0055A| homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu: non aliquid in coelo vel in terra factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae, unde qui habitabant affligerentur; a talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, procul dubio perveniebat beneficium ad eos Aegyptios qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur: hac vero primogenitorum omnes percussi sunt. Filii autem Israel fecerunt sicut praeceperat illis Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem: et Dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios. Jam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum, sed nunc per recapitulationem repetitur. Nam narratum est quando factum est. Modo 108.0055B| enim fieri quomodo posset ut in tanto luctu ex mortibus suorum accommodarent ista filiis Israel, nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessen. (Ex Isidoro.) Quid vero haec praefiguraverunt, nisi quod in auro et argento ac veste Aegyptiorum significatae sunt quaedam doctrinae quae ex ipsa consuetudine 108.0056A| gentium, non inutili studio discuntur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tanquam vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus quod vestem significant, adjungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo, tanquam de Aegypto, liberentur. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur, et ligans in palliis, posuit super humeros suos. Quod vero ait fermento sublato sic profectos esse filios Israel de Aegypto, hoc et a nobis modis omnibus, si fieri potest, elaborandum est, ut exeuntes a saeculi hujus illecebris, non ambulemus in fermento veteris malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis, quod est novi hominis conversatio, relicto pristino homine cum vitiis suis. Sane quia ab exordio 108.0056B| libri Exodi incrementum populi Israelitici in Aegypto, plagasque Aegyptiis irrogatas propter inobedientiam describentes, primum librum usque ad typici Paschae celebrationem perduximus, sequentis libri exordium ab exitu filiorum Israel de Aegypto inchoandum ratum esse arbitramur.

LIBER SECUNDUS.

PRAEFATIO. 108.0055B|

Omnis Scriptura divinitus instituta, secundum Apostoli sententiam (II Tim. III), utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia. Quapropter quisquis sedulus earum est meditator, 108.0055C| interneque eas conspicit, invenit in sermone suave documentum, in sensu salubre consilium, in mysterio honorabile sacramentum. Neque enim solummodo sufficit lectoribus divinorum librorum sensus historicus, sed etiam diligenter eis est considerandum quid per allegoriam eis propheticus sermo innuere velit: sicut in praesenti libro, quando per historiam audierimus propter crudelitatem exertam in filios Israel, et propter inobedientiam qua divino imperio contrarii exstiterunt, Aegyptios justam promeruisse vindictam, cogitare debemus eorum Israelitarum liberationem de spirituali Aegypto, et introductionem in terram repromissionis, ubi mel et lac spirituale credentes quique sufficienter percipiunt; 108.0055D| hostiumque spiritualium in baptismatis unda, per manum omnipotentis Dei, validam interfectionem; ut in his omnibus instructi, parati simul ad omne opus bonum. Post commemorationem ergo Paschae, sequitur sermo de transitu filiorum Israel ex Aegypto, prolatus ita.

CAPUT PRIMUM. De profectione filiorum Israel ex Aegypto de Ramesse in Socoth prima mansione; et ritu Paschae ibi exposito per Moysen.

Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta ferme millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus; sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis (Exod. XII). (Ex Ambrosio. 108.0056B| Manifestum est homines significatos, sive in servis, sive in mulieribus, sive in his aetatibus quae militiae non essent idoneae, ut sexcenta millia peditum in eis solis intelligamus qui possent militari agmine armari. Quaeri autem solet utrum ad tantum numerum Hebraei 108.0056C| pervenisse potuerint per eos annos in Aegypto. Dicit enim ita in sequentibus: Habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. Non enim ab introitu Jacob in Aegyptum usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto, quisquis Scripturas sacras diligenter inspexerit, tantum numerum annorum invenerit. Proinde illa nimirum computatio quam secutus est Eusebius in historiae suae Chronico, perspicuae veritati subnixa est. Ab illa enim promissione computat quadringentos et triginta annos, qua vocavit Deus Abraham ut exiret de terra sua in terram Chanaan; quia et Apostolus cum Abrahae 108.0056D| laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum vult intelligi prophetarum, id est, qua promisit Deus Abrahae quod benedicerentur in eo omnes tribus terrae. Hoc autem dico, inquit, quia testamentum a Deo confirmatum, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat ad evacuandas promissiones (Gal. III). Ex illa ergo promissione qua vocatus est Abraham et credidit Deo post quadringentos et triginta annos factam legem dicit Apostolus, non ex tempore quo Jacob intravit in Aegyptum. Deinde etiam ipsa scriptura Exodi satis hoc significat. Non enim dixit, incolatus filiorum Israel quem incoluerunt in terra Aegypti, anni quadringenti triginta, sed aperte dixit: quam incoluerunt 108.0057A| in terra Aegypti Chanaan, ipsi et patres eorum. Ac per hoc manifestum est computandum esse tempus etiam patriarcharum Abrahae, Isaac et Jacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan, id est, ex illa promissione in qua ejus fidem laudat Apostolus, usque ad illud tempus quo ingressus est Israel in Aegyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et deinde semen Israel in Aegypto, ac sic completi sunt quadringenti triginta anni, a promissione usque ad exitum Israel ex Aegypto quando facta est lex in monte Sina, quae non infirmat testamentum ad evacuandas promissiones. Septuagesimo et quinto anno vitae suae Abraham, sicut Scriptura dicit (Act. VII), egressus est in terram Chanaan, et genuit Isaac cum esset centum annorum. 108.0057B| Fiunt itaque anni viginti quinque ex promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vitae suae, id est, centum octoginta, et fiunt ducenti quinque; tunc erat Jacob annorum centum viginti. Nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau. Post decem autem annos intravit Jacob in Aegyptum, cum esset annorum centum triginta, Joseph autem cum esset triginta novem. Fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Jacob in Aegyptum ducenti quindecim. Joseph autem ab illo tricesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto invenit, vixit septuaginta et unum annum, quia omnis aetatis ejus anni centum decem fuerunt. Cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unum, fiunt anni ducenti 108.0057C| octoginta sex. Restant centum quadraginta quatuor vel quinque quibus intelligitur servisse in Aegypto populus Israel post mortem Joseph. His annis quantum multiplicari potuerunt, si fecunditas hominis consideretur, adjuvante illo qui eos voluit valde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sexcentis millibus peditum egressus est populus ex Aegypto, excepto apparatu, ubi et servitia erant, et sexus muliebris, et imbecillis aetas. Quod ergo dixit Deus ad Abraham, Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis (Gen. XV), non sic accipiendum est tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit; sed quia scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen 108.0057D| (Gen. XXI), ex anno nativitatis Isaac, usque ad annum egressionis ex Aegypto, computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque, quae sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos et quinque annos, summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora nuncupare: ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque, quod ait, In servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos, referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed referendi sunt quadringenti anni, ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra 108.0058A| non propria. Quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam in haereditatem sumeret ex promissione Dei, quod factum est, posteaquam ex Aegypto liberati sunt; ut hyperbaton hic intelligatur, et ordo verborum sit: Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis. Illud autem interpositum intelligatur: Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae hujus, hoc est post mortem Joseph factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio phase: Omnis alienigena non comedet ex eo; omnis autem servus emptitius circumcidetur, 108.0058B| et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. Alienigenam dicit gentilem, qui necdum sacro baptismate renatus est: cui nullo modo corpus Dominicum et sanguis tribuendus est, quia sicut extra est religione, sic debet esse et communione. Servum vero emptitium mandat circumcidi, ut liceat ei pascha comedere. Quid est servus emptitius nisi is qui emptus est pretio sanguinis Christi? Qui primum debet circumcidi, spirituali utique circumcisione non carnis, sed cordis, et sic agni immaculati corpus comedere. Nam talibus dicit Petrus Apostolus: Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi (Petr. I). Et paulo post: Scientes, inquit, quod non incorruptibilibus 108.0058C| auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi. Praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo; animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligentes attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis (Ibid.). Advena quoque et mercenarius pascha edere non possunt. Quis est advena, nisi qui nuper venit ad fidem, nec firmus est in catholica religione? Mercenarius autem ipse est, qui 108.0058D| pro terrenis tantum lucris laborat, et nullum in futuro praemium requirit. Isti sane non sunt digni accipere corpus Christi, quia aut eum non firmiter credunt, aut veraciter amant, ac ideo indigni ejus participatione sunt. Sequitur: In una domo comedetur: nec efferatis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. In una domo agni caro comedi jubetur, quia in una Ecclesia catholica mysterium passionis ejus rite celebratur; nec efferri licet de carnibus ejus foras, quia nec pagani, nec Judaei, nec haeretici, nec illi omnino qui extra Ecclesiam sunt ad hanc communionem admittuntur; quorum fides, doctrina et conversatio, aliena est a regula ecclesiasticae disciplinae. Nec os, inquit, illius confringetis. 108.0059A| Quid hoc significet Joannes Evangelista narrans de passione Domini in evangelio suo, ostendit dicens: Judaei ergo quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat autem magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus; et ille scit, quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia 108.0059B| Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX; Zach. XII). Aliter: Os agni non comminuere est in dispensatione incarnationis Christi, robur divinitatis per blasphemiam non corrumpere: quia Deus et homo unus est Christus. Comminuit ergo ossa agni, qui Christum dicit de Maria virgine purum hominem natum, et non verum Christum. Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit; eritque sicut indigena terrae. Quod est aperte dicere veris Israelitis et populo ecclesiastico verum pascha celebrantibus: Si quis infidelis et externus a cultu Christiano, ad hanc communionem se sociare voluerit, 108.0059C| exspoliet prius veterem hominem cum actibus ejus, et induat novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Sicque digne sociabitur convivis coelestibus, vesceturque rite epulis spiritalibus. Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos. Quia personarum non est acceptor Deus: sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Non enim est distinctio Judaei atque gentilis, servi et liberi; sed omnia et in omnibus Christus (Act. X). Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus, quam de jumentis: Mea sunt enim omnia (Exod. XIII), et reliq. Commendat populo per Moysen Dominus ereptionis suae 108.0059D| memoriam habendam, et Aegyptiorum interfectionis, ut scirent debitores se esse, primogenita sua et primogenita jumentorum suorum Domino offerre, qui in eorum liberatione omnia primogenita Aegyptiorum exstinxit. Unde in sequentibus ipse populus dicturus est: Occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum. Idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum pretio redimo (Exod. XV). Mystice autem primogenita nostra Domino offerimus, cum primordia operum nostrorum illi sanctificamus. Quidquid enim ex vulva bonae voluntatis ac bonae cogitationis, in apertum sani sermonis 108.0060A| et bonae operationis processerit, jure Domino competit, qui dedit ipsum bonum velle et perficere pro bona voluntate. Quidquid, inquit, habueris masculini sexus, consecrabis Domino. Primogenitum asini mutabis ove. Quod si non redemeris, interficies. Omne primogenitum masculinum, id est, virile et perfectum opus, divinae gratiae debemus applicare non nobis: quidquid femineum et molle atque infirmum est in nostra conversatione, nostrae debemus hoc fragilitati deputare, non Domino. (Ex Gregorio.) Quid per asinum nisi immunditia, et quid per ovem nisi innocentia designatur? Asini ergo primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit quae immunda Dominus respuit, 108.0060B| ea jam agendo proferat, quae Dei sacrificio imponat. Omnes enim homines nati in peccatis sumus, atque ex carnis delectatione concepti, culpae nobiscum originem traximus. Unde fit ut etiam ex voluntate nostra peccatis implicemur. Sed quisquis malitia carnis ad innocentiam convertit cordis, primogenitum asini mutat ove, quia prioris vitae immunditiam ad innocentiam convertit. Qui enim qualis prius fuit esse desinit, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblatione Dei primogenitum asini ad ovem mutavit. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid ob recordationem intra oculos tuos: eo quod in manu forti eduxerit vos Dominus de Aegypto. (Ex Augustino.) Quid est quod ait, cum de pascha praeciperet, 108.0060C| Erit tibi quasi signum in manu tua: sive juxta alia exemplaria, super manum tuam? an intelligitur super opera tua, id est, quod praeferre debeas operibus tuis? Pertinet enim pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi et sanguinem quo redempti sumus. Haec enim fides operibus praeponenda est: ut sit quodammodo super manum adversus illos qui in operibus legis gloriabantur. De qua re Apostolus loquitur. Et multum agit fidem operibus anteponere, ut ex illa pendeant opera bona, atque ab ea praeveniantur, ut non ipsa velut meritis bonorum operum retribui videatur. Illa enim ad gratiam pertinet. Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI). Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit 108.0060D| Dominus per viam terrae Philistihim, quae vicina est, reputans non forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum; sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum. (Ex Gregorio.) Hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad evitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est. Saepe conversi, qui in ipso adhuc aditu inchoationis suae vel tranquillitatem pacatissimam carnis, vel dona prophetiae, vel praedicamenta doctrinae, vel signorum miracula, vel gratiam curationis accipiunt: post haec autem duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus tentationibus adhuc cum inciperent, valde liberos se 108.0061A| esse crediderunt, quod divina gratia dispensatorie agitur: ne inchoatione sua tentationum asperitate tangantur; quia si eorum initia amaritudo tentationis exciperet, etiam facile ad ea quae reliquerant redirent; a quibus nec longius discesserunt, cum tentati prius vitiis quasi juxta positis, replicantur. Unde scriptum est: Cum dimisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam terrae Philistihim quae vicina est, reputans ne forte poeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. Ex Aegypto itaque exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia derelinquentibus saeculum, quaedam prius tranquillitas ostenditur; ne in ipsa sua teneritudine atque inchoatione turbati, ad hoc territi redeant, quod evaserunt. Prius ergo 108.0061B| securitatis suavitatem sentiunt; prius pacis qui enutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto jam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto Deum altius cognoverunt. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. (Ex Hieronymo.) Aquila namque, qui non contentiosius ut quidam putant, sed studiosius verbum interpretatur ad verbum, in eo loco ubi Septuaginta posuerunt, Quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Ita transtulit: Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti: licet pro eo quod armati nos diximus secundum Graeci sermonis ambiguitatem, instructi sive muniti, propter supellectilem qua Aegyptios exspoliaverant, possit intelligi. Verum ubi Septuaginta, quinta generatione posuerunt, illi qui Hebraeorum 108.0061C| libros diligenter inspexerunt, non quinta generatione, sed quinta tantum ibi scriptum asserunt: ut sit quasi sensus. Quinta autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquilam vero et in caeteris et in hoc maxime loco propria transtulisse, omnis Judaea conclamat, et synagogarum consonant universa subsellia. Si autem secundum Septuaginta quis scire voluerit quomodo quinta generatione filii Israel ascenderint de Aegypto, per horum generationes supputari debet, id est, ut ab ipso Jacob, qui intravit in Aegyptum, usque ad Moysen qui cum populo egressus est, ut aliqui volunt, generationes quinque numerentur. Jacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Amram, quintus Moyses 108.0061D| invenitur. Has autem dicit progenies Latinus interpres quas γενεὰς Graeci vocant: quae in Evangelio generationes appellantur: nec numerantur nisi per successiones hominum, non per numerum annorum. Alii autem non Jacob per Levi usque ad Moysen, sed per tribum Judae numerant, quae fuit tribus regalis: ita ut a Phares filio Judae, qui cum Juda patre suo ingressus est Aegyptum, usque ad Salmon, qui in ipsa tribu dux, terram repromissionis introiit, sint quinque generationes. Phares genuit Esrom; Esrom genuit Aram; Aram genuit Aminadab; Aminadab autem genuit Naasson; Naasson autem genuit Salmon.

CAPUT II. De secunda mansione, hoc est de Socoth in Etham, et de columna nubis et ignis.

Profectique de Socoth, castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem coram populo. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon. In conspectu ejus castra ponetis super mare (Exod. XIII). Ex Ramesse, quae interpretatur commotio tineae vel tonitrui, venerunt, 108.0062B| inquit, in Socoth. Socoth tabernacula intelligi apud Hebraeos tradunt interpretes nominum. (Ex Origen.) Cum ergo voce Evangelii commonitus, derelinquens Aegyptum, discusseris abs te tineas totius corruptelae, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis. Habitabis enim in tabernaculis, ex quibus nolumus exspoliari, sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum, expeditum et absque ullis impedimentis indicat esse eum, qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc quidem standum est: urgenda est profectio, movenda sunt castra etiam de Socoth, et festinandum est ut veniatur in Etham. Etham sive Othon, in nostram linguam verti dicunt, fortitudo sive signa ejus. Et merito. Hic enim audis dici, quia Deus antecedebat 108.0062C| eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Non hoc invenis factum apud Ramesse, nec apud Socoth, quae secunda proficiscentibus castra dicuntur; sed tertia castra sunt, in quibus fiunt signa divina. Recordare quae superius lecta sunt cum dicebat Moyses ad Pharaonem: Iter trium dierum ibimus in deserto, et immolabimus Domino Deo nostro. Hoc ergo erat triduum, ad quod festinabat Moyses: et contradicebat Pharao. Illi enim dicebat. Non eatis longius. Non permittebat Pharao ad locum signorum pervenire filios Israel; non permittebat eos interim proficisci, ut possint tertii diei mysteriis perfrui. Audi enim propheta quid dicit: Resuscitabit Deus nos post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus 108.0062D| (Ose. III). Prima dies nobis passio Salvatoris est; secunda qua descendit in infernum; tertia autem resurrectionis est dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos per fidem in columna nubis, per noctem autem in columna ignis. Quod si secundum ea quae superius diximus, in his verbis recte nos Apostolus docet baptismi mysteria contineri, necessarium est ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et ipsi consepeliantur, et cum ipso die tertia resurgant a mortuis. Quos et secundum hoc quod dicit Apostolus, simul secum suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus. Cum ergo tibi tertii diei mysterium fuerit susceptum, incipiet te deducere Deus, et ipse post haec tibi 108.0063A| viam salutis ostendere. Sed videamus quid post haec dicitur ad Moysen: quae via praecipitur eligenda. Reversi, inquit, castrametentur e regione Phihahiroth, et reliqua. De Ethan quippe Domino jubente reversi filii Israel, castrametati sunt e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare, contra Beelsephon, castra ponentes super mare. Phihahiroth, os nobilium: Magdalum, turris: Beelsephon, Dominus aquilas. Et bene est ut ore doctorum instructus, ascendas turrim virtutum, et memineris tibi contra Dominum aquilonis, id est diabolum principem infidelium, semper esse pugnandum. Juxta aliam autem editionem ita legitur: De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum, et inter Magdalum, quod est contra Beelsephon. Haec 108.0063B| autem interpretantur Epauleum quidem ascensio tortuosa: Magdalum turris. Beelsephon ascensio speculae vel habens speculam. Tu fortassis credebas quia iter quod Dominus ostendit planum esset et molle, et nihil prorsus haberet difficultatis aut laboris. Ascensio est, et ascensio tortuosa: non enim proclive iter est, quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur. Audi etiam Dominum in Evangelio dicentem: Quam arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII). Est ergo iter quo incedunt, ascensio tortuosa, et ascensio speculae, vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem. Ostendit ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, et multus labor. Multae enim nobis tentationes occurrunt: multa offendicula volentibus 108.0063C| agere quaedam sunt. Tum deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quaestiones, multas objectiones haereticorum, multas contradictiones infidelium. Hoc iter agendum est sequentibus Deum; sed est et turris in hoc itinere. Quae est ista turris? Illa nimirum quam dixit in Evangelio. Dicit quippe: Quis vestrum volens turrim aedificare: nonne prius sedebit et computabit sumptus, si habet unde perficiet (Luc. XIV)? [Ex Isidoro.] Ista est ergo turris, sedes ardua et excelsa virtutum. Jam tum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis praecedens populum, et dux factus itineris. Nubes ista praecedens Christus est. Idem etiam columna, quia rectus et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; per noctem lucens, per diem 108.0063D| non lucens: ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Potest etiam non incongrue accipi Christi sacramentum, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Rursum de hac columna ignis et nubis subtili investigatione discussum intelligi et aliter potest. Quid est ergo quod columna nubis, quae in eremo praeibat populum, splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster, suae conversationis exemplo ducatum sequentibus se praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus ignes sui amoris infulsit? Sequitur: Dicturusque est Pharao 108.0064A| super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum: et indurabo cor ejus, et persequetur vos, et reliqua. Non enim iter vitae sine tentationum fluctibus agitur, sicut Apostolus dicit: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Aestimat Pharao cum ingerit persecutiones et coarctat tribulationibus, quod cito possit subvertere a fide Christianum: sed si Moysen, id est legem Dei, sequens agas hoc iter, Aegyptius te quidem persequitur et insectatur. Sed vide quid fiat. Levavit se, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Israel, et abiit post illos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit inter castra Aegyptiorum et Israelitarum. Haec columna nubis populo quidem Dei efficitur murus, Aegyptiis 108.0064B| vero obscuritatem imponit et tenebras. Non enim transfertur columna ignis ad Aegyptios, ut videant lucem; sed in tenebris permanent, quia dilexerunt magis tenebras quam lucem. Et tu ergo, si ab Aegyptiis recedas, potestatem daemonum fugias, vide quanta tibi divinitus praeparantur auxilia, vide quantis adjutoribus uteris: tantum est ut permaneas fortis in fide, nec te Aegyptiorum equitatus et quadrigarum formido perterreat; nec reclames contra Moysen, hoc est legem Dei, et dicas sicut quidam ex illis dixerunt: Tanquam non essent sepulcra in Aegypto, ita eduxisti nos, ut in deserto hoc moriamur. Melius fuerat nos servire Aegyptiis quam mori in deserto hoc. Haec fatiscentis in tentatione animi verba sunt. Sed quis ita beatus est qui sic 108.0064C| tentationum pondus expediat, ut nulla ejus menti cogitatio ambiguitatis obrepat? Vide magno illi Ecclesiae fundamento et petrae solidissimae, super quam Christus fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino: Modicae, inquit, fidei, quare dubitasti (Matth. XIV)? Verum tamen quia dicunt, Melius fuerat nos servire Aegyptiis quam mori in eremo, tentationis et fragilitatis haec verba sunt, alioquin falsum est, longe enim melius est in eremo mori, quam servire Aegyptiis. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Aegyptiis et discessit a rectoribus tenebrarum et de potestate Satanae, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum pervenire non potuit.

Melius est enim perfectam vitam quaerenti in itinere 108.0064D| mori, quam ne proficisci quidem ad perfectionem quaerendam.

Unde et eorum falli videtur opinio qui dum nimis arduum iter virtutis exponunt, dumque multas ejus difficultates multaque pericula et lapsus enumerant, ne ineundum quidem id aut incipiendum judicant. Sed multo melius est, ne in hoc itinere vel mori, si ita necesse est, quam inter Aegyptios permanentem necari, et falsis atque amaris fluctibus obrui.

CAPUT III. De transitu filiorum Israel ad mare Rubrum, et Aegyptiorum suffocatione in aquis.

Et ait Moyses ad populum: Nolite timere; state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie. Aegyptios 108.0065A| enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum, etc. (Exod. XIV). [Ex Augustino.] Quomodo accipienda sunt haec verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? an quia isti, qui tunc videbant, non eos ulterius non viderunt, quia et illi sunt mortui, qui consequebantur: et isti omnes, unusquisque die mortis suae? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. Annon eos videbitis sicut hodie, intelligendum est? Non sicut hodie persequentes inimicos, et tanto post vos agmine venientes, ut omnino nulla sit quaestio, nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia et si videbunt se utique tempore resurrectionis, non sic videbunt utique ut hodie. (Ex Origene.) Sed interim clamat Moyses ad Dominum. Quomodo 108.0065B| clamat? Nulla ejus vox clamoris auditur, et tamen dicit ad eum Deus: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti sine voce clamant ad Dominum. Apostolus docet (Galat. IV), quia Deus dedit spiritum Filii sui in cordibus nostris, clamantem, Abba Pater. Et addidit: Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum (Rom. VIII): Qui autem scrutatur corda, scit quid desiderat Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Sic ergo interpellante Spiritu sancto apud Deum, per silentium sanctorum clamor auditur. Et quid post hoc? Jubetur Moyses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei dehiscat et cedat, ac voluntati divinae elementorum famulentur obsequia, et aquae quae timebantur, dextra laevaque famulis Dei murus effectae, 108.0065C| non solum perniciem nesciant, sed et munimen exhibeant. Sequitur: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urenti tota nocte, et vertit in siccum, etc. Quid est Moysen manum extendere super mare, nisi solam legem per Scripturam demonstrare, in aquis effectum esse divinae potentiae? Abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urenti, illo utique vento de quo in psalmis dictum est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII). Et in Actibus apostolorum scriptum est quod recumbentibus in coenaculo Sion discipulis in die Pentecostes, subito factus est sonus de coelo, tanquam spiritus vehementis, et implevit totam domum ubi 108.0065D| erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum, et reliqua (Act. II). Abstulit ergo Dominus mare flante vento vehementi et urenti tota nocte, et vertit in siccum, cum per omne tempus istius vitae, quod nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismatis meabiles credentibus facit, ut illis per eas transeuntibus de spirituali Aegypto in terram repromissionis, hostium in eodem elemento subsequens suffocetur exercitus. Necnon et illa hora noctis, qua iste transitus factus est, bene congruit divino sacramento. Nam sequitur: Advenerat vigilia matutina: et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque 108.0066A| in profundum, et reliqua. Dictum est supra quod columna ignis et nubis significaret ipsum Mediatorem Dei et hominum, blandum justis, terribilem peccatoribus, fulcientem pios et interficientem impios. Ergo vigilia matutina, quando Salvator noster triumphator mortis ab inferis ascendens, resurrexit in gloria, bene dictum est quod in vigilia matutina Dominus aspiciens super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum. Interfecit quippe exercitum spiritualium Aegyptiorum cum vero Pharaone, quando diabolum et satellites ejus, cum tota spirituali nequitia et multitudine peccatorum in aquis spiritualibus, ubi credentes per similitudinem mortis ejus baptizati a morte peccatorum resurgunt, submersit et aeterno damnavit 108.0066B| interitu; nec eis veros Israelitas, qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, sub sua potestate ulterius habere licebit, quia quos praescientia divina praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.

Fugientibusque Aegyptiis, occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus; reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerunt mare. Ne unus quidem superfuit ex eis. (Ex Origene.) Cogitur enim fluctus in cumulum, et unda in semetipsam repressa curvatur, soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Dei creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes; si legem ejus sequaris, ipsa tibi elementa 108.0066C| etiam contra sui naturam servire compellit. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. Audivi a majoribus traditum quod in ista digressione maris singulis quibusque tribubus Israel singulae aquarum divisiones factae sint, et propria unicuique tribui in mari aperta sit via, idque ostendi ex eo quod in psalmis scriptum est: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV), per quod plures divisiones docentur factae, non una. Sed et per hoc quod dicitur, Ibi Benjamin juvenior in stupore. Principes Juda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthalim (Psal. LXVII), nihilominus unicuique tribui proprius enumerari videtur 108.0066D| ingressus. Haec a majoribus observata in Scripturis divinis, religiosum credidi non tacere. Quid ergo nos docemur per haec quae jam superius diximus, qui sit in his Apostoli sensus? Baptismum hoc nominat in Moysen consummatum in nube et in mari, ut et tu qui baptizaris in Christo in aqua et Spiritu sancto scias insectari postea Aegyptios, et velle te revocare ad servitium suum: rectores scilicet hujus mundi et spirituales nequitias, quibus ante deservisti, quae conantur quidem insequi, sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis, atque ablutis sordibus peccatorum, homo novus ascendis, paratus ad cantandum canticum novum. Aegyptii vero post te insequentes demergentur in abyssum, etiamsi videntur rogare Jesum, ne eos interim 108.0067A| mittat in abyssum. Sed et alium ex his accipere possumus intellectum. Si Aegyptum fugias, si ignorantiae tenebras relinquas, et sequaris legem Dei Moysen, obviet autem tibi mare, et contradicentium fluctus occurrat, percute tu obluctantes undas virga Moysi, id est, verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi ipsi disputando per adversarios pande, cedent undae continuo et superati fluctus locum victoribus, mirantibus et attonitis ac stupore defixis his qui paulo ante adversabantur. Legitimis tu disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinae verbo proficies, ut auditores tui, quos in virga legis erudisti, ipsi jam contra Aegyptios velut fluctus maris insurgant, et non solum impugnent eos, sed et superent et exstinguant. Exstinguunt namque 108.0067B| Aegyptum, qui non agunt opera tenebrarum. Exstinguunt Aegyptum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivunt. Exstinguunt Aegyptum, qui cogitationes sordidas et impuras vel depellunt ex corde, vel omnino non recipiunt, sicut et Apostolus dicit: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni jacula ignita exstinguere (Ephes. VI). Hoc ergo modo possumus etiam hodie Aegyptios videre mortuos et jacentes ad littus, submergi quadrigas eorum et equos. Possumus etiam ipsum Pharaonem videre submergi, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter, per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT IV. De cantico quod cecinit Moyses et filii Israel Domino post transitum maris Rubri.

Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV). [Ex Origene.] Multa quidem cantica ferri legimus in Scripturis divinis. Horum tamen omnium primum istud est canticum quod, Aegyptiis et Pharaone submerso, populus Dei post victoriam cecinit. Moris quippe sanctorum est, ubi adversarius vincitur, tanquam qui sciant non sua virtute, sed Dei gratia victoriam paratam, hymnum Deo gratulationis offerre: accipiunt tamen hymnum cantantes etiam tympana in manibus suis, sicut de Maria sorore Moysi et Aaron refertur. Et tu ergo si mare Rubrum transieris, si Aegyptios submergi 108.0067D| videris, et exstingui Pharaonem, atque in abyssi profundum praecipitari, potes hymnum cantare Deo, potes vocem gratulationis emittere et dicere: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare. Melius autem et dignius haec dicis, si habueris tympanum in manu tua, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis, et si mortificaveris membra tua quae sunt super terram: et tamen videamus quid dicit, Cantemus Domino, gloriose enim glorificatus est. Et quidem, quantum possumus conjicere, videtur enim mihi quod aliud sit glorificari, aliud gloriose glorificari. Nam Dominus Jesus Christus, cum carnem ex Virgine pro salute nostra suscepit, glorificatus 108.0068A| est quidem, quia venit quaerere quod perierat, non tamen gloriose glorificatus est. Dicitur enim de ipso: quia vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, et vultus ejus ignobilis super filios hominum (Isa. XXIII). Glorificatus, et cum ad crucem venit, et pertulit mortem; sed, ut ita dicam, humiliter non gloriose glorificatus est. Verum quia haec oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam, cum venerit in gloria Patris et sanctorum angelorum, cum venerit in majestate sua judicare terram, quando et verum Pharaonem, id est, diabolum, interficiet spiritu oris sui. Cum ergo refulgebit in majestate Patris sui, et post adventum humilitatis, secundum in nobis gloriae ostendit adventum, tunc non solum glorificatur Dominus, sed 108.0068B| gloriose glorificatur, cum omnes ita glorificant Filium sicut honorificant Patrem. Equum et ascensorem projecit in mare. Fortitudo et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Homines qui nos insequuntur equi sunt: et, ut ita dicam, omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, sed hi habent ascensores suos. Sunt equi quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram. De quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi qui ascensores habent diabolum et angelos ejus. Judas equus erat; sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit. Cum caeteris etenim apostolis missus, aegrotis salutem et sanitatem languentibus praestitit. Sed ubi se diabolo substravit (post buccellam enim introivit in eum Satanas), 108.0068C| ascensor ipsius effectus est Satanas; et illius habenis ductus, adversum Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare. Omnes enim qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes; sed habent ascensores, quibus aguntur, angelos malos, et ideo feroces. Dominus ergo equum et ascensorem projecit in mare, et factus est mihi in salutem. Hic Deus meus et honorificabo eum: Deus Patris mei, et exaltabo eum. Hic ergo et meus est Deus, et Patris mei. Pater noster, qui nos fecit et genuit, Christus est; et ipse dicit: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XVI). Si ergo agnoscam quod Deus meus sit Deus, glorificabo eum. Si vero etiam istud agnoscam quomodo Patris mei Christus sit Deus, exaltabo eum. Dominus 108.0068D| conterens bella, Dominus nomen est illi. Nolo putes quia tantum visibiles pugnas conterit Dominus, sed et illas conterit quae nobis sunt non adversum carnem et sanguinem, sed adversum principatus et potestates et adversum mundi hujus rectores tenebrarum. Dominus enim nomen est illi, et non est ulla creatura cujus Dominus non sit. Quadrigas Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electos ascensores, ternos statores demersit in Rubrum mare. Pharao vero velut potentior in malitia, et regnum nequitiae tenens, quadrigas agit. Non illi satis est uni equo ascendere; plurimos simul agitat, plurimos simul plagis torti verberis cogit. Quoscunque videris in luxuria turpiores, in incredulitate saeviores, 108.0069A| in avaritia tetriores, in impietate flagitiosiores, scito hos de quadrigis esse Pharaonis: ipsis sedet, ipsos currui suo subjungit, in ipsis fertur et volitat, et apertos scelerum campos effusis eos agit habenis. Sunt alii electi ascensores, electi sine dubio ad malitiam. Sed jam de ascensoribus supra diximus, nunc etiam qui sint terni statores videamus. Mihi videntur terni statores pro eo dici quod triplex est hominibus peccandi via. Aut enim in facto, aut in dicto, aut in cogitatione peccatur, et ideo terni statores per singulos quosque dicuntur qui tres istas in nobis peccandi obsideant vias; et speculentur semper atque insidiis agant, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extorqueat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique et 108.0069B| semen verbi Dei, ubi cadit et deperit, triplex describitur locus: unus secus viam refertur, qui conculcatur ab hominibus, alius in spinis, alius in petrosis, et e contrario terra bona afferre dicitur triplicem fructum, vel centesimum, vel sexagesimum, vel tricesimum (Matth. IV). Isti ergo terni statores sunt angeli nequam de exercitu Pharaonis, qui stant in hujuscemodi viis, observantes unumquemque nostrum per haec agere in peccatum: quos demerget Dominus in mare Rubrum, et ignitis eos in judicii die fluctibus tradet, ac poenarum pelago teget. Abyssi operuerunt eos. Abyssi utique illi de quibus in Job, ubi de Leviatham narratur scriptum est: Aestimavit abyssum quasi senescentem. Et in Evangelio rogabant daemones Jesum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Descenderunt 108.0069C| in profundum quasi lapis. (Ex Augustino.) Quare ceciderunt in profundum tanquam lapis? Quia non erant tales lapides de quibus suscitari possent filii Abraham, sed tales qui amarent profundum et liquidum diligerent elementum, id est, qui amaram et fluxam praesentium rerum cuperent voluptatem. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum. Quae est ista dextera nisi illa de qua in psalmo scriptum est, Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII)? Quae inimicum verum et antiquum hostem per crucis mysterium interfecit, et per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, alligans fortem et vasa ejus diripiens, atque draconem, serpentem videlicet 108.0069D| antiquum: qui cauda sua detraxit tertiam partem siderum, et misit in stagnum ignis ardentis, qui paratus est sibi et angelis ejus. Unde sequitur: Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos. Gloria utique resurrectionis Dominicae, confusio fuit diaboli, qui cum Judaeis meditatus est mortem Christi. Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. Ultio novissima quae diabolo et angelis ejus infligitur, videtur patientibus jam iram esse; sed tamen ab illo qui universa cum tranquillitate judicat, sine perturbatione animi sui juste peccatoribus irrogatur, quae eos sicut stipulam devorat, quia fortiter devastat et ex omni parte cruciat. Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae. Stagnum utique 108.0070A| sulfuris condignum meritis eorum impenditur, sub quo demersi gemunt in perpetuum. Sed quia haec poena ad integrum in novissimo examine persolvenda erit, et hora vindictae adhuc protelatur, hostibus videntur occasionem persequendi tribuere: qui patientia Dei abutuntur, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, cum ipse tamen certissime veniet sanctis suis reddere praemia aeternae beatitudinis et adversariis suis dare vindictam in flamma ignis. Unde sequitur: Stetit unda fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus, Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea. Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Flavit spiritus tuus et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in 108.0070B| aquis vehementibus. (Ex Augustino.) Misisti spiritum tuum, et cooperuit eos mare. Ecce quinto jam commemoratur spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus quod dictum est: Digitus Dei est hic (Exod. VIII). Primo ubi scriptum est, spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I). Secundo, ubi dicitur, non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt. Tertio ubi Pharao dicit ad Joseph, quoniam spiritus Dei est in te (Gen. VI). Quarto ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: Digitus Dei est hic. Quinto in hoc cantico: Misisti spiritum tuum, et cooperuit eos mari. Memineris autem spiritum Dei non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari. Nam quid aliud etiam supra dixit, Per spiritum irae tuae divisa est aqua? Iste itaque spiritus Dei in Aegyptios 108.0070C| fuit spiritus irae ejus: quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel, quibus profuit, quod aqua divisa est, non fuit ille spiritus irae Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus, spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille duntaxat, qui etiam Spiritus sanctus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII). Quia eodem spiritu Dei, id est digito Dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem 108.0070D| convincerentur, et lex fieret illis paedagogus quo perducerentur ad gratiam, quae est in fide Jesu Christi. De hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus Dei, quo impartitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur: Spiritus autem vivificat; cum supra diceretur, Littera occidit (II Cor. II), id est conscripta tantummodo jubens sine adjutorio gratiae. (Ex Origene.) Demersi sunt, inquit, tanquam plumbum in aquam validissimam. Peccatores graves sunt. Denique et iniquitas super talentum plumbi sedere monstratur, sicut Zacharias propheta dicit. Vidi, inquit, mulierem sedentem super talentum plumbi, et dixi: Quae est haec? Et respondit, Iniquitas (Zach. V). Inde est ergo quod iniqui 108.0071A| in profundum demersi sunt sicut plumbum in aqua validissima. Sancti autem non demerguntur, sed ambulant super aquas, quia leves sunt et peccati pondere non gravantur. Denique Dominus et Salvator super aquas ambulavit. Ipse enim est qui vere peccatum nescit. Ambulavit et discipulus ejus Petrus, licet paulum trepidaverit. Non enim tantus erat et talis, qui nihil omnino de specie plumbi habuerit admixtum. Ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum bonum, quia aurum terrae illius bonum esse dicitur, quam habituri sunt sancti. Et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tentatio. Veniendum est ergo omnibus ad ignem. Veniendum ad conflatorium. Sed et enim Dominus et conflat et purgat filios Juda. Sed illuc cum venitur, 108.0071B| si quis multa opera bona et parum aliquid iniquitatis attulerit, illud parum tanquam plumbum igni resolvitur ac purgatur, et totum remanet aurum purum. Et si quis plus illuc plumbi detulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur, ut si parum aliquid auri, purgatum tamen resideat. Quod si aliquis illuc totus plumbeus venerit, fiet de illo hoc quod scriptum est: Demergitur in profundo tanquam plumbum in aqua validissima. Quis, inquit, similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi, gloriosus in sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia? Quod dicit, Quis similis tibi in diis, non simulacris gentium comparat Deum, nec daemonibus qui sibi falso deorum nomen assiscunt; sed deos illos dicit qui per gratiam et participationem Dei appellantur 108.0071C| dii. De quibus et alibi Scriptura dicit: Ego dixi, Dii estis (Psal. XIII). Et iterum: Deus stetit in congregatione deorum (Ibid.). Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine donari per gratiam videantur, nullus tamen Deo similis invenitur, vel in potentia, vel in natura. Et licet Joannes apostolus dicat: Filioli, nondum scimus quid futuri sumus. Si autem revelatum nobis fuerit, de Domino scilicet, similes illi erimus (I Joan. III). Similitudo tamen haec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur: verbi causa ut si dicamus picturam similem esse ejus cujus imago in pictura videtur expressa, quantum ad gratiam pertinet, visus similis dicitur; quantum ad substantiam, longe dissimilis. Illa enim species carnis est et corporis vivi, ista colorum 108.0071D| fucus est, et caetera, tabulis sensu carentibus superposita.

Nullus ergo in diis similis Domino. Nullus enim invisibilis, nullus incorporeus, nullus immutabilis, nullus sine initio et sine fine, nullus creator omnium, nisi Pater cum Filio et Spiritu sancto. Extendisti dexteram tuam, et devoravit eos terra. (Ex Augustino.) Terra pro aqua nimirum est posita. Tota quippe pars ista extrema vel infirma mundi terrae nomine censetur, secundum id quod saepe dicitur? Deus qui fecit coelum et terram (Psal. CXLVIII); et in illius psalmi distributione, commemoratis coelestibus, Laudate, inquit, Dominum de terra: et ea exsequitur in laude quae etiam ad aquas pertineant. 108.0072A| (Ex Origene.) Impios quidem et hodie devorat terra. An non tibi videtur a terra devorari ille qui semper de terra cogitat, qui semper terrenos actus habet, qui de terra loquitur, de terra litigat, terram desiderat, et omnem spem suam ponit in terra, qui ad coelum non respicit, qui futura non cogitat, qui judicium Dei non meruit, nec beata ejus promissa desiderat, sed semper de praesentibus cogitat et terrena suspirat. Talem cum videris, dicito quia devoravit eum terra. Sed et si quemdam videris luxuriae carnis et voluptatibus corporis deditum, in quo animus nihil valet, sed totum libido carnis obtinuit, dicito et de hoc quia devoravit eum terra. Adhuc me movet quod ait: Extendisti dexteram tuam, et devoravit eos terra, quasi ut devorarentur 108.0072B| a terra, haec causa fuerit quod extendit Dominus dexteram suam. Si consideres quomodo Dominus, exaltatus in cruce, tota die extendit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, et qualiter infidelem populum, qui clamavit, Crucifige, crucifige eum (Matth. XVII), mors admissi sceleris oppressit, evidenter invenies quomodo extendit dexteram suam, et devoravit eos terra: nec tamen penitus desperandum est. Possibile namque est ut si forte resipiscat qui devoratus est, rursum possit evomi sicut Jonas. Deduxisti justitia tua populum tuum hunc quem liberasti. Consolatus es virtute tua, et in requie sancta tua. Dominus populum suum, quem liberavit per lavacrum regenerationis, deducit in justitia: consolatur etiam eum per consolationem Spiritus 108.0072C| sancti in virtute sua et in requie sua. Futurorum namque spes laborantibus requiem parit, sicut et in agone positis dolorem vulnerum mitigat spes coronae.

Audierunt gentes et iratae sunt: dolores comprehenderunt habitantes Philistihim. Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum: apprehendit eos tremor, tabuerunt omnes habitantes Chanaan. Quantum ad historiam pertinet, nullum ex his gentibus interfuisse mirabilibus quae facta sunt, constat. Quomodo ergo videbuntur tremore deterritae vel festinasse, ut dicit, vel iratae esse Philistihim et Moabitae et Edom, et reliquae quas enumerat nationes? Sed si redeamus ad intelligentiam spiritualem, invenies quia Philisthiim, id est caventes poculo, et 108.0072D| Edom qui interpretatur terrenus, trepidant, et horum omnium principes cursitant et pavent constricti doloribus cum vident regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terrae ut eripiat eos qui possidebantur a morte. Hic eos comprehendit timor et tremor, quia senserunt magni tudinem brachii ejus. Hinc etiam tabuerunt omnes habitantes Chanaan, qui mutabiles interpretantur et mobiles, cum vident moveri regna sua, alligari fortem, et vasa ejus diripi. Veniat ergo super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui. Quid timent daemones, quid tremunt? Sine dubio crucem Christi, in qua triumphati sunt, in qua exuti sunt principatus eorum et potestates. Timor ergo et tremor cadet 108.0073A| super eos, cum signum in nobis crucis viderint fideliter fixum, et magnitudinem brachii illius quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Rom. X). Non te ergo aliter timebunt, nec aliter tremor tuus veniet super eos, nisi videant in te crucem Christi, nisi et tu poteris dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI).

Fiant tanquam lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus hic quem acquisisti. Fieri tanquam lapidem, non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos dicimus qui malae naturae Pharaonem 108.0073B| vel Aegyptios dicunt fuisse; et non ex arbitrii libertate in haec esse deductos, sed et propter eos qui creatorem Deum accusant tanquam saevum, quo homines vertantur in lapides. Hi ergo priusquam blasphement, considerent summa liberatione quae scripta sunt. Non enim dixit, Fiant tanquam lapis, et tacuit; sed tempus statuit, et mensuram condemnationis decernit. Ait enim: donec transeat populus tuus. Quo scilicet transitu populi non sint tanquam lapides; in quo mihi videtur prophetiae aliquid latere. Video enim quia prior populus, qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus; verum non eatenus ut in lapidis natura permaneat, sed donec transeat populus hic, populus quem acquisisti. Caecitas enim ex parte contigit in Israel 108.0073C| secundum carnem, donec plenitudo gentium subintraret. Cum enim plenitudo gentium subintroierit, tunc etiam omnis Israel, qui per incredulitatis duritiam factus fuerat sicut lapis, salvabitur (Rom. XI). Et vis videre quomodo salvabitur? Potens est, inquit, Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae. Manent ergo lapides nunc, donec transeat populus tuus, Domine, populus tuus hic quem acquisisti. Sed si ipse Dominus creator est omnium, videndum est quomodo hic acquisisse dicatur quae sua esse non dubium est. Dicitur et in alio cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Deus tuus, qui fecit te, et creavit te, et acquisivit te (Deut. XXXII)? Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Inde denique et haeretici dicunt de Salvatore quia non erant sui quos 108.0073D| acquisivit. Dato etenim pretio mercatus est homines, quos Creator fecerat; et certum est, aiunt, unumquemque illud emere quod suum non est. Apostolus enim ait: Pretio empti estis (I Cor. V). Sed audi quid dicit propheta: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram (Isa. L). Vides ergo quia Dei quidem creaturae omnes sumus, unusquisque vero peccatis suis venundatur, et pro iniquitatibus suis a proprio Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus; effecti vero sumus servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos, cum serviremus illi domino cui nosmetipsos peccando vendidimus. Et ita videtur 108.0074A| tanquam suos quidem recepisse quos creaverat, tanquam alienos autem acquisisse qui alienum sibi dominum peccando quaesiverant. Sed fortasse recte quidem dicitur redemisse nos Christus, qui pretium nostri sanguinem suum dedit. Quid tale autem ut nos mercaretur, etiam diabolus dedit? Ergo si videtur ausculta: Homicidium pecunia diaboli est. Ille enim ab initio homicida est. Fecisti homicidium, diaboli pecuniam suscepisti; adulterium, diaboli pecunia est: diaboli enim in eo imago est et superscriptio. Commisisti adulterium, accepisti a diabolo numisma: furtum, falsum testimonium, rapacitas, violentia, haec omnia diaboli census est et diaboli thesaurus. Talis enim pecunia de ejus moneta procedit. Hac igitur pecunia emit ille quos emit, et efficit 108.0074B| sibi servos omnes, qui de hujuscemodi censu ejus quantulumcunque susceperint.

 Introduces et plantabis eos in monte haereditatis tuae. Non vult nos Deus in Aegypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte haereditatis suae vult plantare quos plantat. Propheta dicit: Vineam ex Aegypto transtulisti, expulisti gentes et plantasti eam. Pervium iter fecisti, ante eam plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei (Psal. LXXIX). Advertis jam quomodo plantat Deus et ubi plantat? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et sublimibus locis. Quos enim educit ex Aegypto, quod de saeculo adducit ad fidem, non vult eos iterum in humilibus collocare, sed conversationem 108.0074C| eorum vult esse sublimem. Vult nos in montibus habitare, sed et in ipsis nihilominus montibus non vult nos per terram repere; nec ultra vult vineam suam humi dejectos habere fructus, sed vult palmites ejus sursum duci, in alto collocari, traduces fieri, et traduces non in quibuscunque humilibus arboribus, sed in excelsis et altissimis cedris Dei. Cedros Dei ego prophetas et apostolos puto: quibus nos adjungamur vitis, quam de Aegypto transtulit Deus; et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, atque in ipsis innisi, traduces quidem efficiamur, charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum sine dubio plurimum afferimus. Nam omnis arbor quae non facit fructum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III). In praeparata habitatione tua, quam praeparasti, 108.0074D| Domine. Vide clementis Domini bonitatem: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse tibi facias habitaculum, jam te ad praeparatam deducit habitationem. Audi Dominum in Evangelio dicentem: Alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis (Joan. IV). Sanctimonium, Domine, quod praeparaverunt manus tuae. Sanctimonium Domini tabernaculum Dei, velut templum quod ab eo sanctificantur accedentes. Hoc non dicit manu hominis factum, sed manu Dei. Quid ergo? propter te Deus et plantat et aedificat: agricola efficitur, structor efficitur, ne tibi aliquid desit. Audi et Paulum dicentem: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III). Quid ergo istud est sanctimonium, quod non 108.0075A| manu hominum factum est, sed manibus Dei paratum? Audi Sapientiam dicentem: Qui aedificavit sibi domum (I Cor. III). Ego autem hoc de incarnatione Domini rectius intelligendum puto. Non enim manu hominum factum est, id est, non opere humano templum carnis aedificatur in virgine; sed sicut supra Daniel, lapis sine manibus excisus, crescit et factus est mons magnus. Istud est sanctimonium carnis assumptae et sine manibus, id est, absque opere hominum de monte humanae naturae, et substantia carnis excisum.

Domine, qui regnas in saeculum, et in saeculum, et adhuc. Quoties in saeculum dicitur, longitudo quidem temporis, sed esse finis aliquis indicatur; et si in aliud saeculum dicatur, aliquis sine dubio longior 108.0075B| quidem, tamen ponitur finis. Et quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero addit in hoc loco, et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finis reliquit. Quodcunque enim illud cogitaveris in quo finem putes posse consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc: velut si loquatur ad te et dicat: Putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum? Et adhuc: Putas in saecula saeculorum? Et adhuc: Et quodcunque illud dixeris de regni ejus spatiis, semper tibi dicit Propheta, et adhuc.

Intravit equitatus Pharao cum quadrigis et ascensoribus in mare: et induxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum 108.0075C| in medio mari. Et tu si filius Israel es, potes ambulare per siccum in medio mari. Si fueris in medio nationis pravae et perversae; sicut lumen solis verbum vitae continens ad gloriam, potest fieri ut in medio peccatorum incedentem te, non infundat humor peccati. Potest fieri ut transeuntem te per hunc mundum, nulla libidinis unda respergat; nullus cupiditatis aestus verberet. Qui enim Aegyptius est et sequitur Pharaonem, ille vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ita et ipse ambulat, atque ei murus fiunt dextra laevaque. Ipse autem media via incedit per siccum; non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriae Domino concinat dicens: Cantabo Domino, gloriose 108.0075D| enim honorificatus est.

CAPUT V. De profectione filiorum Israel a mari Rubro in Marata: ubi Moyses per Domini mandatum, ligno aquas amaras indulcavit, ubi et Dominus constituit eis praecepta atque judicia.

Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro; et egressi sunt in desertum Sur. Ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. Et venerunt in Marah; nec poterant bibere aquas de Marah, eo quod essent amarae. Unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illud Marah, id est, amaritudinem. Et murmuravit populus contra Moysen dicens: Quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum. Quod cum misisset in 108.0076A| aquas, in dulcedinem versae sunt (Exod. cap. XLV). [Ex Isidor.] Egressis populis de mari Rubro, occurrit eremus: in qua tribus diebus ingredientes, non habuerunt aquam, et pervenerunt ad fontem Marah, qui ex amaritudine nomen accepit. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mittit lignum Moyses in aquas: et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae et legis habere figuram: quibus si immittitur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramentum jungatur, tunc efficitur aqua amara suavis; et amaritudo litterae vertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis. Unde et scriptum est: Constituit Dominus populo suo legem et judicia, et tentavit eum (Levit. XX). Alio quoque sensu quod aquae amarae ligno in 108.0076B| se suscepto dulcescunt indicio erat, amaritudinem gentium per lignum crucis Christi in usum dulcedinis quandoque esse vertendam.

Ibi constituit ei praecepta atque judicia, et ibi tentavit eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem quem posui in Aegypto, non inducam super te. Ego enim Dominus Salvator tuus, et reliqua. (Ex Origene.) Quod videtur dicere quod si quis servet mandata, nullam aegritudinem patiatur, hoc est neque febrim, neque alios dolores corporis ferat. Non puto quod haec sint quae promittantur divina mandata servantibus; alioquin indicio nobis est Job justissimus et totius pietatis observantissimus, 108.0076C| qui a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Non ergo his dicuntur carere infirmitatibus, qui mandata custodiunt: sed non habebunt illas infirmitates quas Aegyptii habent. Aegyptus namque mundus figuraliter appellatur. Diligere ergo mundum et ea quae in mundo sunt, Aegyptius languor est. Dies observare et menses et tempora, signa requirere, stellarum cursibus adhaerere, Aegyptius languor est. Deservire carnis luxuriae, voluptatibus operam dare, vacare deliciis, Aegyptius languor est. Caret namque infirmitatibus his et languoribus, qui mandata custodit.

CAPUT VI. De eo quod de Marath pergentes filii Israel venerunt in Elim; et de Elim in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai; ubi et Dominus dedit illis vespere coturnices et mane pluit manna.

Post haec dicit, quia venerunt in Elim: et erant ibi duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum (Exod. cap. XV). Putas non habet aliquid rationis, quod non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, in quibus nihil amaritudinis invenerat; imo potius, ubi erat amoenitas plurima ex densitate palmarum. Sed primo ductus ad aquas falsas et amaras, quibus per lignum monstratum a Domino dulcibus effectis, postea venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos aedificat scire ad quem locum primo venerunt, ad quem secundo. Si vero rimemur in 108.0077A| his mysterium latens, invenimus ordinem fidei. Primo enim ducitur populus ad litteram legis: ab hac donec permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum vero per lignum vitae dulcis fuerit effecta, et intelligi lex spiritualiter coeperit, tunc de Veteri Testamento transitur ad Novum, et venitur ad duodecim apostolicos fontes. Ibi etiam arbores reperientur septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi praedicaverunt, sed et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei referuntur: per quos palmam victoriae Christi mundus agnosceret.

Profectique sunt de Elim: et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi, postquam 108.0077B| egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et contra Aaron in solitudine. Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panes in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame (Exod. cap. XVI)? [Ex Origene.] Esto propter correptionem legentium, indicetur populi peccatum; quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum coeleste manna susciperet. Quid etiam dies scribitur, in qua die murmuraverit populus? Secundo inquit mense, decima quinta die mensis. Quod utique non absque ratione scriptum est: Recordare de legibus Paschae quae dicta sunt, 108.0077C| et invenies ibi hoc esse tempus, quod statuitur ac secundum Pascha faciendum his qui immundi in anima fuerunt, vel occupati negotiis peregrinis. Qui ergo non fuerunt immundi in anima, vel non longe peregrinabantur, decima quarta die primi mensis pascha fecerunt. Qui autem peregrinabantur et immundi erant, secundum Pascha in hoc tempore faciunt. In hoc tempore quo et manna de coelo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna: sed in hoc quo secundum pascha fit. Videamus ergo nunc qui sit in his ordo mysterii. Primum pascha primi populi est: secundum pascha nostrum est. Nos enim fuimus immundi in anima, qui colebamus lignum et lapidem, et ignorantes Deum, his qui natura non erant dii serviebamus. 108.0077D| Nos etiam eramus, qui longe peregrinabamur. De quibus dicit Apostolus: Quia fuimus hospites et peregrini, testamentorum Dei spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Verumtamen non datur manna de coelo in illa die, qua primum pascha fit, sed in illa qua secundum. Panis enim qui de coelo descendit, non venit ad illos, qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos qui secundam suscepimus. Nostrum enim pascha immolatus est Christus, qui verus nobis panis de coelo descendit. Sed interim videamus quid est quod in hac die gestum monstratur. Quinta decima die mensis secundi, murmuravit populus et dixit: Quia melius fuerat nos mori in Aegypto, quando edebamus super ollas carnium. 108.0078A| O! populus ingratus desiderat Aegyptum, qui Aegyptios vidit exstinctos. Carnes Aegypti requirit, qui Aegyptiorum carnes vidit maris piscibus, et coeli alitibus datas. Murmurat ergo adversum Moysen: imo adversus Deum flebat. Sed hoc primo quidem ignoscitur, et secundo fortassis et tertio. Verum si non desinant, sed persistant, audi quid post haec murmurante populo consequatur. In Numerorum libro refertur, quod et in suis scriptis retexuit Apostolus dicens: Neque murmuraveritis, sicut quidam ex illis murmuraverunt et a serpentibus interierunt (I Cor. X). Murmurantem populum venenatus in eremo serpentum depascit morsus. Videamus nos qui haec audimus, nos inquam pro quibus scripta sunt: Illis enim ad correptionem facta 108.0078B| sunt: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed haec initia habentibus ignoscuntur; in eos qui non desinunt, graviter vindicatur. Mittuntur namque in eos serpentes, id est, immundis spiritibus traduntur, venenatisque daemonibus, qui eos morsibus occultis ac latentibus perimant, atque internis et intra cordis penetralia conclusis cogitationibus absumant: dicit enim Deus, qui audivit murmurationem filiorum Israel: videtis quia non latet Dominum murmuratio nostra; audit omnia, eo quod non statim punit, poenitentiam nostrae conversionis exspectat. Sed quid post haec recitatum est? dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de coelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiant per singulos dies, ut tentem 108.0078C| eum utrum ambulet in lege mea an non. (Ex Augustino.) Tentatio ista probatio est, non in peccatum seductio. Nec ideo probatio, ut Deus noverit: sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adjutorium, et agnoscendam Dei gratiam. Die autem sexta parent quod inferant: et sit duplum, quam colligere solebant per singulos dies. Quaero ergo qua die coeperit manna coelitus dari, et volo comparare Dominicam nostram sabbato Judaeorum. Ex divinis namque Scripturis apparet, quod in die Dominica primo in terris datum est manna. Sicut enim, ut Scriptura dicit, sex diebus continuis collectum est, septima autem die, quae est sabbati, cessatum est, sine dubio initium ejus a die prima quae est Dominica fuit. Quod si ex divinis Scripturis 108.0078D| hoc constat quod in die Dominica Deus pluit manna, et in sabbato non pluit, intelligant Judaei jam tum praelatam esse Dominicam nostram Judaico sabbato; jam tunc indicabatur quod in sabbato ipsorum gratia Dei ad eos de coelo nulla descenderit, panis coelestis, qui est sermo Dei, ad eos nullus venerit. Dicit enim et alibi propheta: Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine propheta, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote (Ose. III). In nostra autem Dominica die, semper Dominus pluit manna de coelo. Sed hodie ego dico, quia pluit Dominus manna de coelo. Coelestia namque sunt eloquia ista quae nobis lecta sunt; et a Deo descenderunt verba quae nobis recitata sunt, et ideo nos, 108.0079A| qui tale manna suscipimus, semper nobis manna datur de coelo. Illi infelices dolent et suspirant, et se miseros dicunt; quia manna sicut acceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur accipere. Illi nunquam manna manducant. Non enim possunt illud manducare, quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, nihil subtile, nihil sentiunt spirituale, sed totum pingue, totum crassum. Incrassatum est enim cor populi illius. Sed et interpretatio nominis hoc idem sonat. Manna enim interpretatur, Quid est hoc? Vide, si non ipsa nominis virtus ad discendum te provocat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper, et interroges et dicas doctoribus, Quid est hoc? Hoc enim est, quod indicat manna. 108.0079B| Tu vero si vis manducare manna, id est, si cupis suscipere verba, scito illud minutum esse, et valde subtile, sicut semen coriandri. Habet enim aliquid in se et oleris, quo nutrire et recreare possit infirmos: quia qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Habet aliquid et rigoris, et ideo ut pruina est. Candoris autem et dulcedinis habet plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis Domini, quae sunt super mel et favum? Sed quid est quod dicit, ut in die sexta duplum colligitur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato? Hoc secundum nostram intelligentiam, non otiosi nec securi praeterire debemus. Sexta dies est haec, in qua nunc sumus vita. In sex enim diebus Deus fecit hunc mundum. 108.0079C| Hac ergo tantum reponere debemus et recondere, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae et pietatis recondas, hoc tibi in futuro saeculo erit cibus. Aliter supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem internae refectionis obstupescit; ut divina dulcedine repleta, jure respondeat Quid est hoc: quia dum infima cogitatione suspenditur, eaque supernis conspicit, insolite miratur, et cum hac voce torporis nostri sorditas rumpitur, vetustate vitae protinus usus mutatur: ut anima superno spiritu afflata, et in summis appetat quae contempserat, et contemnat in infimis quae appetebat. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis, 108.0079D| quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti, et mane videbitis gloriam Domini. Moyses et Aaron dicunt ad populum inter caetera: Propter quod exaudivit Dominus murmurationem vestram qua vos murmuratis adversum nos. Nos autem quid sumus? Non enim adversum nos murmur vestrum est, sed adversum Deum. Non ex hoc tantum se valere voluerunt, quantum Deus, dixerunt enim: Quid sumus nos? ut illi adversus illum se scirent murmurasse, qui illos miserat, et qui per istos operabatur. Dixitque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coelum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, 108.0080A| et ecce gloria Domini apparuit in nube. Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel; loquere ad eos, vespere comedetis carnes, et saturabimini pane: scietisque quod sim Dominus Deus vester. Deus mandat per Moysen populo: Ad vesperam edetis carnes, et mane replebimini panibus (Ex Augustino.) Ecce pro omni alimento panes nominantur. Nam isto nomine et carnes comprehenduntur, quia et ipsae alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis. Ipsos enim proprie panes appellare consuevimus. Manna autem panum nomine appellat. Non autem vacat, quod dicit, ad vesperam carnes, et mane panes se daturum. Tale quippe aliquid etiam in Elia significatum est, cum ei alimenta 108.0080B| corvus afferret. An forte carnibus ad vesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram? Ad vesperam quippe mortuus ex infirmitate et sepultus est: mane autem apparuit discipulis, qui resurrexerat in virtute. Factum est ergo vespere, et ascendit coturnix, et operuit castra. Mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem, Manhu: quod significat quid est hoc? Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses; Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. Hic est sermo quem praecepit Dominus: 108.0080C| colligat ex eo unusquisque, quantum sufficiat ad vescendum, gomor super singula capita. Juxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo sic tolletis. Feceruntque ita filii Israel, et collegerunt, alius plus, alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor. Nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus; sed singuli juxta id quod edere poterant congregaverunt. Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane. Qui non audierunt eum; sed dimiserunt quidam ex eis usque mane; et scatere coepit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum. Cumque incubuisset sol liquefiebat. In die vero sexta collegerunt cibos duplices, id est, 108.0080D| duo gomor per singulos homines, et reliqua. (Ex Isidoro.) Quid enim per volucrum escas, nisi praedicatores divinitus missi intelliguntur, qui transcurrunt per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata; quibus per fidem pascantur hi, qui ad patriam regni coelestis pervenire contendunt? Potest quidem et volucrum esca veteris significare legis eloquia, quae plebem carnalem tanquam carne alebat per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter illis concessa sunt finem erant habitura. Manifestato autem lumine fidei, datur manna populo, manna utique quod est Christus, qui tanquam panis vivus de coelo descendit. Qui per 108.0081A| nubes evangelicas universo orbe pluitur, non jam murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae. Hoc est autem manna indeficiens. Hic est panis verus et coelestis cibus angelorum, quod Dei Verbum corruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), quo etiam qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Non incongrue et per manna etiam coelestia significantur eloquia; unde et interpretatio nominis sic sonat. Manna etiam sive manhu interpretatur, quid est hoc? Cum enim audimus legem Dei recitari in ecclesia, interrogamus doctores dicentes, Quid est hoc? Item moraliter per manna, quod populo desuper datum 108.0081B| est, admiratio supernae dulcedinis designatur. Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur, manhu vocatur; Manhu enim, ut supra dictum est, dicitur, quid est hoc? Et, quid est hoc, dicimus, quando hoc quod cernimus nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipiet, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem internae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat, Quid est hoc? Quae dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit insolite miratur; et cum hac voce torporis nostri sorditas rumpitur, vetustae vitae protinus usus mutatur: ut anima superno spiritu afflata, et in summis appetat quae contempserat, et contemnat in infimis quae appetebat. (Ex Isidoro.) Hoc autem manna 108.0081C| minutum erat sicut semen coriandri, album et suave. Quid verbo Dei minutius, quidve subtilius, aut quid dulcius et suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum? Sed quid est quod sexta die duplum colligi jubetur, quod etiam sufficiat in sabbato? Sexta dies ista est sexta aetas mundi, in qua nunc sumus. In hac ergo duplum colligit, qui propter spem vitae aeternae verbum Dei et audit et facit. In hac duplum recondit, qui et bene vivit et aliis misericordiam praebet. Quod reponebatur propter sabbatum, non corrumpebatur. Bona enim opera facta propter futuram requiem in futuro saeculo permanent. Qui vero infideles erant, et praeter causam sabbati servabant de manna, ebulliebant ex eo vermes et computrescebat. Sic et qui propter praesentem vitam et 108.0081D| amorem saeculi thesaurizant, his et ille vermis ebullit qui non morietur. Isti sunt vermes, quos generat avaritia et divitiarum caeca cupiditas. Hi sunt qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt ab eis viscera sua. Sed et is qui post susceptum Dei verbum peccat, efficitur ei ipsum Dei verbum vermis, qui ejus semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat; quanquam et vermis sit Christus, ipso loquente: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI). Sicut enim ipse est aliis in ruinam, aliis in resurrectionem, ita et ipse in manna, fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi manna, quantum potest 108.0082A| capere gomor; et pone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum, et caetera. (Ex Augustino.) Quaeri potest ubi Aaron poneret ante Deum, quando nec ullum simulacrum fuit, nec arca testamenti jam fuerat instituta. An forte ideo de futuro dixit, Repones, ut intelligeretur tunc ante Deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius ante Deum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? ubi enim non Deus? Sed illud quod adjungat, et reposuit Aaron ante testimonium ad servandum, priorem magis sensum aperit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsin, quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii. Filii autem Israel 108.0082B| comederunt manna quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem. Hoc cibo alili sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan. Filii autem, inquit, Israel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque venirent in terram quae habitatur. Manna ederunt, quoadusque venirent in terram Chanaan. Significavit Scriptura per prolepsin, id est, hoc loco memorando, quod etiam postea factum est non edisse filios Israel in eremo nisi manna. Hoc est enim quod ait, usque ad terram quae inhabitatur, id est, jam non est eremus. Non quia continuo ut venerunt ad terram inhabitabilem, destiterunt vesci manna, sed quia non ante. Trajecto enim Jordane significatur manna cessare, ubi panes terrae manducaverunt. Quod ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam 108.0082C| transirent Jordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt. Hoc quippe intelligi potest, quando cessasse manna non dicitur, nisi trajecto Jordane. Cur autem in illa eremi inopia etiam carnes desideraverunt, quando de Aegypto cum suis multis pecoribus exierunt, magna quaestio est; nisi forte dicatur, cum per eremum pascua tanta non essent, et ex eo minor futura videatur fecunditas pecorum, pepercisse illis pecoribus, ne, omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria defuissent: vel si quid aliud dici potest unde quaestio illa solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderare quas de pecoribus habere poterant, sed eas, quae deerant, ex aquis videlicet. Ipsas quippe in illa eremo non inveniebant, unde illis ortygometra 108.0082D| data est, id est, aves, quas coturnices multi Latini interpretati sunt, cum sit aliud genus avium ortygometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desideraverint, et desiderium eorum, quo carnis genere satiaret. Sed quia Scriptura concupivisse illos carnes dixerat, nec expresserat cujusmodi carnes, ideo quaestio facta est. Notandum autem quod secundum aliam editionem hic locus Scripturae ita legitur: Manna ederunt filii Israel, quoadusque venirent in partem Phaenices. Jam dixerat, quousque venirent in terram quae inhabitatur. Sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione videtur quamdam proprietatem expressisse dicendo, in partem Phaenices. 108.0083A| Sed tunc illam terram sic credendum est appellatam. Modo enim non hoc vocatur nomine. Alia quippe est, quae Phaenice appellatur, regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur: quanquam Scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores jam esse coeperant post eremi vastitatem, quoniam palma Graece sic appellatur. Initio enim profectionis suae invenerant locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes. Sed postea eos excepit eremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque venirent ad loca quae colebantur. Verum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam fuisse tunc terram. Multarum enim terrarum et locorum, sicut fluminum et urbium nomina, certis existentibus 108.0083B| causis, antiquitate mutata sunt. Sequitur: Gomor autem decima pars est ephi; ephi ergo mensura est trium modiorum, ut in libro Ruth ostenditur; et gomor mensura est Atticorum choenicum trium; unde et in Levitico et in Numerorum libro quotiescunque decima pars ephi in sacrificio exhiberi jubetur, mensura gomor expensa intelligitur.

CAPUT VII. De transitu filiorum Israel a deserto Sin in Raphidin, ubi murmuravit populus pro aquae penuria.

Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castra metati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui jurgatus contra Moysen ait: Da nobis aquam ut bibamus. Quibus respondit 108.0083C| Moyses: Quid jurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? Sitivit ergo populus ibi prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen dicens: Cur nos exire fecisti de Aegypto, ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti (Exod. XVII)? Raphidim est locus in deserto juxta montem Choreb. Sciendum autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit, sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque mansiones sunt: Suph et eremus, Sin et Daphea et Alus, et Raphidim. Unde breviter in Exodo notatur quod profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per mansiones suas, juxta os Domini, et 108.0083D| venerunt Raphidim (Exod. XIV). Ex quo perspicuum est plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari. Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: Quid faciam populo huic? Adhuc paululum, et lapidabunt me. Ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel, et virgam qua percussisti fluvium, et tolle in manu tua, et vade. Flumen Aaron legitur non Moyses virga percussisse. Nam Moyses eadem virga mare divisit, non flumen. (Ex Augustino.) Quid sibi ergo vult, Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? Quaerendum exemplum locutionis hujus, si ita est. An quod Aaron fecit Moysi potius tributum est, quia per Moysen Deus jubebat, quae faceret Aaron? Quandoquidem et primis suis verbis 108.0084A| Deus hoc illi ait de fratre suo: Erit tibi ad populum: tu illi quae ad Dominum. En ego stabo coram te ibi super petram Horeb, percutiesque petram, et exibit ex ea aqua ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel: et quia tentaverant Dominum dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? (Ex Isidoro.) Post manna queritur populus ab ardore sitis, et fons de petra erupit: eadem autem petra, quae percussa aquam commovit, Christi figuram habuit, qua aperta cuncta fluxerunt. Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. Percussa enim, fons manavit; percussus in cruce Christus sitientibus lavacri gratiam et donum Spiritus sancti effudit. Petram enim istam figuram Christi habuisse probat Apostolus, cum dicit: Bibebant, inquit, 108.0084B| de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X). Quod autem sitiens populus pro aqua murmurat adversus Moysen, et propterea jubet Deus ut ostendat ei petram de qua bibant, quid hoc significat, nisi quia si quis est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex quae secundum litteram est scripta, ostendit ei Moyses petram, quae est Christus, et adducit eum ad ipsum, ut inde bibat et reliciat sitim suam.

CAPUT VIII. De pugna Amalec contra Israel.

Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim. Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros, et egressus pugna contra Amalec. Cras ego stabo in verlice collis, habens virgam Dei in manu mea. Fecit 108.0084C| Josue ut locutus ei erat Moyses, et pugnavit contra Amalec. Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levabat Moyses manus, vincebat Israel; sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erant graves. Sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte, et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis. Fugavitque Josue Amalec et populum ejus in ore gladii. (Ex Augustino.) Et ecce ego stabo super cacumen collis, et virga Dei in manu mea, Moyses dicit ad Josue, cum praeciperet pugnari adversus Amalec. Nunc ergo virga Dei dicitur, quae primum dicta est virga Aaron, postea vero virga Moysi. Sicut dicitur Spiritus Eliae, 108.0084D| qui est Spiritus Dei, cujus particeps factus est Elias. Sic illa potest dici et Dei justitia, quae nostra est, sed donata a Deo. De qua loquens Apostolus, Judaeos arguit dicens: Ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere (Rom. X), id est, tanquam a se sibi paratam. Contra quales dicit: Quid enim habes, quod non accepisti? Mystice autem ascendit Moyses in montem: Jesus contra Amalec militat, tenet virgam Moyses, brachiaque sua in modum crucis extendit. Sic hostis, id est diabolus, viam coelestis patriae intercludere volens, signo crucis Dominicae superatur. Dum levaret manus Moyses, vincebat Israel. Rursum, dum inclinaret, superabat Amalec. Elevantibus enim nobis actus nostros ad 108.0085A| coelum, rectores tenebrarum subjiciuntur. At contra remissis orantes manibus, hoc est, conversationem terrenam sectantes, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem, de quo narravit Zacharias (Cap. V), qui septem habebat oculos, et in Samuelis volumine appellatur lapis adjutorii, et utramque manum Aaron et Hur, quasi duo populi aut duo testamenta, sustentant. Aliter: Moyses sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem lex manus graves habuit, quae peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque mons iste fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum? de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis 108.0085B| diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II)? Aut quis per ignem, nisi Spiritus sanctus figuratur, de quo idem Redemptor noster dicit: Ignem veni mittere in terram? Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens, mandata legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur, portari non poterant, tolerabiliora nobis per spiritualem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit. Hanc nobis sequentis misericordiae promissionem innuit, cum per prophetam dicitur: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Hinc iterum sub Judae 108.0085C| specie unicuique peccatrici animae dicitur: Si dereliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eum ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis. Tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III). Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit; sed hoc ipsum paradigma quod protulit, per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi nequaquam posse, et tamen ipse fornicantem animam, ut recipiat, exspectat. Pensemus pondus tantae pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat et inquinatos denuntiat, etiam hos amplecti quaerit a quibus 108.0085D| desertum esse se queritur. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quia quos juste ille damnat, ipse misericorditer liberat: Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ad monimentum in libro, et trade auribus Josue. Delebo enim memoriam Amalec sub coelo. Aedificavitque Moyses altare, et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea. Jubet Dominus bellum coeptum contra Amalec in libro conscribi, et tradi auribus Josue, praedicitque quod deleturus sit memoriam Amalec. Quid hoc significat nisi quod omnipotens Deus per legem, cujus typum Moyses tenet, de Salvatore nostro praenuntiat quod ipse deleturus sit memoriam hostium spiritualium, atque sanctae Ecclesiae laesione compescens demersurus sit eos in 108.0086A| profundum abyssi, hostes videlicet illos de quibus Propheta dicit: Periit memoria eorum cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet (Psal. IX)? Et ut ostenderet militibus Christi, nullo tempore pigritiae inertia esse torpendum, sed semper paratos esse ad praelium, paulo post subdidit dicens: Quia manus solius Domini, et bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem. Manus solius Domini et bellum Dei contra Amalec est, id est, contra malignos spiritus, qui sanguinolenta et corruptibilia opera semper sitiunt. Interpretatur enim Amalec populus bruchus, vel populus lingens sanguinem. Cum Christus in membris suis, hoc est sanctis, viriliter et sine cessatione in praesenti tempore contra spirituales nequitias praeliatur; a generatione videlicet 108.0086B| in generationem, id est, usque ad finem mundi, quando perfecte victoria perpetrata sancti cum triumpho ad coeleste regnum comitantes regem suum Christum, intrabunt, regnum et ipsi accepturi perpetuum; tunc et illud veraciter impletur quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoria. Et alibi scriptum est: Mors, inquit, ultra jam non erit, neque luctus neque clamor, quia prima abierunt (Apoc. XXI).

CAPUT IX. De adventu Jethro cognati Moysi in desertum cum uxore et filiis Moysi; et de consilio quod dedit Moysi pro labore jurgiorum levigando.

Cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi omnia, quae fecerat Dominus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de 108.0086C| Aegypto, tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat, et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena. Alter vero Eliezer, Deus enim ait patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus et uxor ad Moysen in desertum, ubi erat castra metatus juxta montem Dei. Veneruntque Aaron et omnes senes Israel, ut comederent panem cum eo coram Domino (Exod. XVIII). [ Ex Augustino. ] Quaeritur, ubi ante Deum, quando nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta? Neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase aureo. Ergo ante Deum id accipere debemus factum. Ubi enim non Deus? Altero 108.0086D| autem die sedit Moyses, ut judicaret populum; qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat populo, ait: Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei; cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut judicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges ejus. (Ex Augustino.) Quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset, nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes: ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel jubeant, vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate 108.0087A| praeceperit. Nunquid enim Moyses, quamvis cum illo loqueretur Deus, per singula credendum est quod consulere soleret Deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis, quae illum in hoc judicandi negotio a mane usque ad vesperam detinebat? Et tamen nisi suae menti praesidentem Dominum consuleret, legemque ejus sapienter attenderet, quid justissimum judicare inter disceptantes posset, non inveniret. At ille: Non bonam, inquit, rem facis. Stulto labore consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium. Solus illud non poteris sustinere: sed audi verba mea atque consilia, et erit Dominus tecum. In eo quod Jethro consilium dat generi suo Moysi, ne occupatus judiciis populi, et ipse et populus consumeretur consummatione intolerabili, 108.0087B| prima quaestio est, cur hoc Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet hominem detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset tentare superbia. Sedehat enim judiciaria sublimitate. Nam hunc sensum indicat, cum ipse Jethro eos eligere jussit ad judicandas causas populi, qui odissent superbiam. Deinde quam sit observandum, quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccl. XI), satis et hic apparet. Deinde verba Jethro dantis consilium Moysi, consideranda sunt. Dicit enim: Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus 108.0087C| tecum. Ubi mihi videtur significare nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo vacuari, quo sit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur. Sequitur: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas, quae dicuntur ad eum, ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere. Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui judicent populum omni tempore. Quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent; leviusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Domini, et praecepta ejus poteris 108.0087D| sustentare; et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua. Quod vero adjungit et dicit, esto tu populo in his quae ad Deum, et referes verba eorum ad Deum, et testaberis illi praecepta Dei et legem ejus, et demonstrabis illis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera quae faciant, cum populo universo haec agenda esse demonstrat. Non enim ait uniuscujusque verba referre ad Deum, sed verba eorum: cum supra dixisset: Esto tu populo in his quae ad Deum sunt. Post haec admonet, ne singulorum negotia quae inter se habent, deserantur: electis videlicet potentibus viris, Deum colentibus, justis, et qui oderint superbiam: quos constitueret super millenos; alios super centenos; alios super 108.0088A| quinquagenos: alios super denos. Sic et ab ipso Moyse removit graves et periculosas occupationes; nec istos gravavit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se, et sub illo haberent alios decem; et sub eis alios viginti, et sub his alios centum; ut vix aliquid ad singulos quosque praepositos pervenire, quod judicare necesse haberent, insinuantur. Hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses cum quo Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigenae soceri sui consilium: quanquam et ipse Jethro cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes, religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Job, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, imo credibilius habetur. Ambigue quippe posita sunt verba: vel utrum 108.0088B| sacrificaverit Deo vero in populo ejus, quando vidit generum suum; vel utrum eum adoraverit ipse Moyses, quanquam de adoratione, etiam si expresse positum esset, honor videretur socero redditus eo modo, quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi: a patribus, sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Heth (Gen. XXVII). Quos autem dicat grammato isagogas post decuriones, non facile sciri potest, quoniam hoc nomen in nullo usu habemus vel officiorum vel magisteriorum; nam quidam doctores interpretati sunt, ut intelligantur magistri litterarum, qui introducunt in litteras, sicut resonat Graecum vocabulum. Hic sane significatur ante legem datam, quod habuerint Hebraei litteras, quae a quo coeperint esse, nescio utrum valeat indagari. 108.0088C| Non nullis enim videtur, a primis hominibus eas coepisse et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrahae, et inde ad populum Israel. Sed unde hoc probari possit, ignoro. (Ex Isidoro.) Hoc magnae admirationis est, ut diximus, quod Moyses propheta Deo plenus, qui cum Domino facie ad faciem loquebatur, ab homine gentili consilium accepit, ut faceret omnia quaecumque diceret ille: nisi ut formam humilitatis populorum principibus daret, et futuri sacramenti designaret imaginem. Sciebat enim futurum quandoque quod populum ex gentibus congregatum, ea quae in lege deerant, eo suggerente compleantur; bonumque et spiritualem intellectum, afferret ad legem Dei; et sciebat quia audiret eumdem populum 108.0088D| lex, et faceret omnia quaecunque diceret; legisque diminutio suggerente Evangelio compleretur.

CAPUT X. De adventu filiorum Israel ad montem Sinai: ubi mandavit populo per Moysen, ut essent parati in diem tertium.

Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac, venerunt in solitudinem Sinai. Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castra metati sunt in eodum loco; ibique Israel fixit tentoria e regione montis. Moyses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel, etc. (Exod. XIX). (Ex Isidoro.) Accessit itaque post haec 108.0089A| populus quadragesima septima die egressionis Israel ex Aegypto ad montem Sina; ibique Moyses ascendit ad Deum, et Dominus ad eum descendit. Si quid est moraliter quod Moyses in montem ascendit et Dominus in montem descendit? Mons quippe, altitudo contemplationis nostrae est, in qua ascendimus; ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt, intuenda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia sanctis multis proficientibus parum de se aliquid eorum sensibus aperit.

Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis: quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. Alas aquilarum, doctrinas mystice appellat duorum Testamentorum. Bene ergo Scriptura sacra pennis aquilarum assimilatur, quae nos ab infimis 108.0089B| suis exhortationibus elevant, et suis consolationibus portant, suisque documentis semper ad ardua opera virtutum, et ad coelestia praemia provocant. Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis. Mea est enim terra omnis; et vos eritis mihi regnum et gens sancta. Hoc laudis testimonium quondam antiquo Dei populo per Moysen datum est, quod postea recte gentibus dat apostolus Petrus dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium: gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II), quia in Christum videlicet crediderunt qui velut lapis angularis, in eam quam in se Israel habuerat salutem, gentes adunavit. Quas genus electum vocat propter fidem: ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando, 108.0089C| facti sunt ipsi reprobi. Regale autem sacerdotium, quia illius corpori sunt uniti, qui rex summus et sacerdos est verus, regnum suis tribuens ut rex et ut pontifex, eorum peccatum sui sanguinis hostia mundans. Regale sacerdotium eos nominat, ut et regnum se parare perpetuum et hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre meminerint. Gens quoque sancta et populus acquisitionis vocantur, juxta id quod apostolus Paulus prophetae exponens sententiam dicentis: Justus autem meus ex fide vivit (Abac. II). Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus, inquit, subractionis filii in perditionem: sed fidei, in acquisitionem animae. Et in Actibus Apostolorum. Vos, ait, Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini, quam acquisivit 108.0089D| sanguine suo (Act. XX). Populus ergo acquisitionis facti sumus in sanguine nostri Redemptoris: quod erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto.

Venit Moyses, et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. Responditque universus populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Per caliginem et omne quidquid tenebrosum in decessu Dei erat, littera legis designatur; per montem vero et omne quidquid ibi splendidum fuit, 108.0090A| sensus spiritualis demonstratur. Omne leve et lucidum ad fideles pertinet: omnis autem terra et tenebrositas, ad infideles terrendos. Ideo autem lex cum terrore datur, ut populus carnalis Deum timeret, et legem ejus cum reverentia conservaret.

Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, qui dixit ei: Vade ad populum et sanctifica eos hodie et cras; laventque vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Die enim tertio, descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. Hac quidem die reperitur dari lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei: sicut consequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii esse mensis ab exitu ex Aegypto. Ex die ergo quo pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui 108.0090B| fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis: reliqui ab ipso XIV, deinde omnes XXX secundi mensis, qui fiunt XLVII. Et tertius tertii mensis, qui est a solemnitate occisi agni quinquagesimus. Ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immaculati diem festum, sicut quinquagesimo die lex data est, quae conscripta est digito Dei, ita ipsa veritate Novi Testamenti, a festivitate agni immaculati Christi Jesu, quinquaginta dies numerantur: ut Spiritus sanctus de altissimis datus est. Digitum autem Dei esse Spiritum sanctum supra jam diximus teste Evangelio. Quod autem Dominus praecepit Moysi, ut populum sanctificet hodie et cras, utque ipsi lavent vestimenta sua, et sint parati 108.0090C| in diem tertium, mystice significat quod omnis qui ad conspectum Dei pervenire desiderat, sanctificare se debet, id est, sana fide et digna conversatione praeparare; et vestimenta sua lavare, id est, opera sua mundare; in praesenti videlicet et in futuro tempore, quod significat hodiernus et dies crastinus: quatenus ad gloriam resurrectionis et immortalitatis Dominicae pertingere possit. Hoc quoque insinuat dies tertius, quia Christus die tertia a mortuis resurrexit. Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius. Omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum: sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Quid est quod legem daturus 108.0090D| Dominus, in igne fumoque descendit, nisi quia humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat? Prius ergo mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est; et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum lex accipitur, populus a monte prohibetur; ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Ubi et recte dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Bestia etenim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur. Qui 108.0091A| ergo culmen apprehendere perfectionis nituntur, contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant, si nulla jam mala proximis irrogant; si subirrogata a proximis, aequanimiter portant; si objectis bonis temporalibus, nequaquam eos laetitia solvit; si subtractis, non nimio moerore sauciantur, ac deinde perpendant, si cum ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt: vel fortasse tractas, manu discretionis abigunt, si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt: et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt.

108.0091B| Cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. Quid est quod prius prohibet populum ne ascendat in montem, nec tangat fines illius, minaturque transgressoribus mortem, nunc autem jubet ut quando coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem: nisi quod humanam audaciam compescens premit, et ad obediendum divinae jussioni, mentem erigit? Ad sonitum ergo buccinae ascendere oportet in montem, quia ad sacrae praedicationis vocem se erigere debet ad superna, mens auditorum. Nec enim inordinate ad investigationem sacramentorum coelestium animus pertinax se immittere debet, irrationabili motu praesumptionis suae instigatus; sed ad vocationem divinam promptus ac devotus subsequi, quo provocat gratiam largitoris.

108.0091C| Cumque lavassent vestimenta sua, ait ad eos: Estote parati in diem tertium, nec appropinquetis uxoribus vestris. Quid est quod post lavationem vestimentorum prohibet accessum uxorum, nisi ut ostendat nobis, non sufficere ad virtutem contemplationis, mundationem operum per poenitentiae lamentum, sine castitate tam corporum, quam etiam animarum? Oportet ergo ut mundemus actus nostros praeteritos per compunctionem lacrymarum, et puritatem integram servemus praecordiorum, quia aliter non sufficimus ad contemplationem Dei, et ad perceptionem verae sapientiae. Hinc ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et in Salomone scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et in animam malevolam 108.0091D| non introibit sapientia (Sap. I).

CAPUT XI. De eo quod die tertio coeperant audiri tonitrua, micare fulgura, et nubes operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepere, cum Dominus descendisset de monte

Jam advenerat dies tertius et mane inclaruerat; et coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem: clangorque buccinae vehementius perstrepebat (Exod. XIX). (Ex Isidoro.) Quinquagesima die post actum pascha, data est lex Moysi; ita et quinquagesimo die post passionem Domini, quam pascha illud praefigurabat, datus est Spiritus sanctus promissus paracletus descendens super apostolos, 108.0092A| et qui cum eis erant. In centesimo vigesimo Mosaicae aetatis numero constitutis et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus impletus est. Dicitur illic scripta lex digito Dei, et Dominus dicit de Spiritu sancto: In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI). Aspicit illuc cunctus populus voces et lampades montemque fumantem, tonitrua et fulgura, clangoremque buccinae perstrepentem. In vocibus namque et tonitruis, clamor praedicationum intelligitur; in lampadibus, claritas miraculorum; in sonitu buccinae, praedicatio fortis sanctorum. Quae omnia in adventu Christi et sancti Spiritus completa sunt, quando omnes discipuli Christi in varietate linguarum, praeceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Sinai rubus, quod significat 108.0092B| Ecclesiam, in qua et Dominus Moysi loquitur. Quod autem legem daturus Dominus, in igne fumoque descendit, hoc significat quia et fideles claritas suae ostensionis illuminat, et infideles oculos per fumum erroris obscurat. Quod vero videtur in caligine, hoc significat quia impii qui terrena sapiunt, caliginem malitiae eum descendentem, id est, in humilitate nascentem, non agnoverunt. Alias in caligine visus, legem dedit, quia veritatem suae legis non secuturis infidelibus, quasi per caliginem dixit, ut videntes non videant.

Timuit populus qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimunt 108.0092C| terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, ali quando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant quid de ventura actione subjiciant. A positione locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum: sicut de Israele dicit quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit; subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, quia ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis, neglecte vivendo, laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in Actibus apostolorum Stephanus, Jesum a dextris virtutis Dei stantem (Act. VII) se vidisse manifestat. Stare quippe pugnantis est vel juvantis. Et recte stare cernitur, 108.0092D| qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista cum praedicante Domino nullos tunc ex Judaea credituros diceret, praemisit dicens: Hiems autem erat (Joan. X). Scriptum namque est: Abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XIV). Idcirco ergo hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod negaturo Petro praemittitur quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se. Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad majorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas, in firmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis, finis exprimitur actionis; sicut non rediturus ad veniam, 108.0093A| et ad traditionis perfidiam nocte Judas exisse perhibetur, cum egrediente illo ab evangelista dicatur: Erat enim nox (Joan. XIII). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam abs te (Luc. XII). Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur. Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur.

Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet et fumus ex eo quasi de fornace. Eratque omnis mons terribilis, et sonitus buccinae paulatim crescebat in 108.0093B| majus et prolixius tendebatur. Quid per montem nisi ipsa nostra contemplatio designatur, in qua nos ascendimus ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur? Sed in hunc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus, parum de se aliquid nostris sensibus aperit; si tamen dici in illo vel parum vel aliquid potest, qui unus semper et idem intelligi particulariter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitati praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Sonitus inquit buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur. Sonitus buccinae 108.0093C| est sermo praedicatorum, qui secundum auditorum intellectum formari debet, ut cuique personae videtur expedire. Non enim eodem tenore doctrinae imbuenda est ruditas neophytorum, qua instruenda est capacitas eruditorum. Unde et Paulus quibusdam suis auditoribus dixit: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo, lac vobis dedi, non escam, et reliqua (I Cor. III). Et alibi: Loquimur, inquit, sapientiam inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II).

Descenditque Dominus super montem Sinai, in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Ecce Dominus descendere in montis verticem dicitur, et vocare Moysen in cacumen ejus, in quo 108.0093D| ostenditur quod ipse Dominus profectum sanctorum suorum semper ad sublimiora et perfectiora provocat, quibus ipse summa perfectio est, quia ejus visio perpetua consummatio est omnium virtutum.

Quo cum ascendisset, dixit ad eum: Descende et contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Contestatur populum Dominus, ne forte velint transcendere terminos praestitutos ad videndum Dominum, quia magna discretione cuique opus est, ne velit ultra quam debet et quam possit de ipsa divina natura rimari ac tractare conetur. Unde et Scriptura dicit: Qui majestatem scrutatur, opprimitur a gloria (Prov. XXV). Et alibi ipsa Sapientia 108.0094A| dicit: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi; ne forte satiatus, evomas illud, et perjures nomen Dei tui (Ibid.).

Locutusque est Dominus Moysi cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis (Exod. XX). [Ex Origene.] Omnis qui dicit se contemnere praesens saeculum, quod figuraliter Aegyptus appellatur, et perverbum Dei, ut secundum Scripturas dicam translatus est, et non invenitur quia ad saeculum futurum festinat ac tendit, de hujusmodi anima dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non ergo haec ad illos tamen dicuntur, qui de Aegypto profecti sunt, sed multo magis ad te qui nunc audis ista; si tamen proficiscaris ex Aegypto, 108.0094B| et Aegyptiis ultra non servias, dicit haec Deus: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Vide si non negotia saeculi et actus carnis domus est servitutis; sicut rursus e contrario, relinquere saecularia et secundum Deum vivere, domus est libertatis, sicut Dominus in Evangeliis dicit: Si permanseritis in verbo meo, vos agnoscetis veritatem, et Veritas liberabit vos (Joan. VIII). Ergo Aegyptus domus est servitutis, Judaea vero et Jerusalem domus est libertatis. Audi et Apostolum de his secundum sapientiam quae ei in mysterio data fuerat, pronuntiantem: Quae autem sursum est, inquit, Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Gal. IV). Sicut ergo Aegyptus ista terrena provincia filiis Israel domus dicitur servitutis, 108.0094C| ad comparationem Judaeae et Jerusalem quae eis domus efficitur libertatis, ita ad comparationem coelestis Jerusalem, quae, ut ita dicam, mater est libertatis, totus hic mundus, et omnia quae in mundo sunt, domus est servitutis. Et quoniam de paradiso libertatis pro poena peccati ad hujus mundi ventum fuerat servitutem, idcirco primus sermo decalogi, id est prima mandatorum Dei vox, de libertate profertur dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Hanc vocem in Aegypto positus audire non poteras, etiamsi tibi injungatur ut Pascha facias, etiamsi accingaris lumbos et sandalia accipias in pedibus, etiamsi virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Et quid dico, in Aegypto positus haec audire 108.0094D| non poteras? Sed ne inde quidem profectus, in prima statim mansione haec audire potuisti, nec in secunda nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad Maram veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa; etiamsi in Elim veneris ad duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum; etiamsi Raphidim praeterieris, caeterosque profectus ascenderis, nondum ad ejuscemodi verba idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Multis ergo ante laboribus peractis, multis aerumnis et tentationibus superatis, vix aliquando mereberis praecepta suscipere libertatis, et audire a Domino: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Verum hic 108.0095A| sermo nondum sermo mandati est, sed qui sit qui mandat ostendet. Nunc ergo videamus quod sit initium decem mandatorum legis, et si non occurrimus omnia initia, saltem, prout Dominus dederit, explicemus.

CAPUT XII. Sermo Dei ad populum, decalogum legis proferens.

Primum ergo mandatum est: Non erunt tibi dii alii praeter me; et post haec sequitur: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles (Exod. XX). [Ex Origene.] Hinc puto et apostolum Paulum sumpsisse illud quod ad Corinthios scribit dicens: Siquidem sunt qui dicuntur dii, sive 108.0095B| in coelo sive in terra (I Cor. VIII). Et addidit: Sicut et sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia et nos ab isto; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Tale etenim est quod dicit: Licet sint multi domini qui aliis gentibus dominentur, et dii multi qui ab aliis colantur, sed nobis unus est Deus et unus Dominus. Non facies tibi idolum: neque omnem similitudinem eorum quae sunt in coelo, vel quae in terra, etc. Aliud ergo est facere idolum, aliud similitudinem. Et siquidem Dominus nos ad ea quae dicenda sunt, illuminare dignetur, ego sic arbitror accipiendum quod, verbi causa, si quis in quolibet metallo auri, vel argenti, vel ligni, vel lapidis, faciet speciem quadrupedis alicujus, vel serpentis, vel 108.0095C| avis, et statuam illam adorandam, non idolum, sed similitudinem fecit: vel etiam si picturam ad hoc ipsum statuat, nihilominus similitudinem fecisse dicendus est. Idolum vero facit ille qui, secundum Apostolum dicentem quia idolum nihil est, facit quod non est. Quid est autem quod non est? Species quam non vidit oculus, sed ipse sibi animus pingit. Verbi gratia, ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel rursum in uno hominis habitu duas facies fingat, aut humano pectori postremas partes equi et piscis adjungat. Haec et his similia qui facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui; et idcirco haec sciens Apostolus dicit quia idolum nihil est in mundo. Non enim aliqua ex rebus 108.0095D| exstantibus assumitur species, sed quod ipsa sibi otiosa mens et curiosa reperit. Similitudo vero, cum aliquid ex his quae sunt vel in coelo vel in terra vel in aquis, formatur sicut superius diximus. Verumtamen non sicut de his quae in terra sunt vel in mari similitudinibus, in promptu est pronuntiare. Ita etiam de coelestibus, nisi quis dicat de sole et luna et stellis hoc posse sentiri, et horum namque formas exprimere gentilitas solet. Sed quia Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, etiam ea quae apud illos erant in occultis et reconditis prohibere cupiebat.

Ego enim sum Dominus Deus tuus, Dominus zelans. Vide benignitatem Dei, quomodo ut nos doceat et 108.0096A| perfectos faciat, ipse fragilitatem humanorum non recusat affectuum. Quis enim audiens Deum zelantem, non continuo miretur, et humanae fragilitatis vitium putet? Sed omnia propter nos et agit et patitur Deus: et ut possimus edoceri, notis et usitatis nobis affectibus loquitur. Videamus ergo quid est quod dicit, quia Dominus zelans ego sum. Sed ut contemplari facilius possint divina de humanis, secundum ea quae superius disseruimus, doceamus exemplis. Omnis mulier aut sub viro est et subjecta est legibus viri, aut meretrix, et utitur libertate peccandi. Qui ergo ingreditur ad meretricem, scit se ad eam ingressum esse mulierem, quae prostituta est, et cunctis volentibus patet; et ideo indignari non potest, si cum ea etiam alios videat amatores. 108.0096B| Qui vero legitimo utitur matrimonio, non patitur uti uxorem potestate peccandi, sed accenditur zelo ad castitatem matrimonii conservandam, quo possit ex ea fieri legitimus pater. Hoc ergo exemplo intelligamus omnem animam, aut prostitutam esse daemonibus, et habere plurimos amatores, ita ut intret ad eam modo quidem spiritus fornicationis; illo discedente, intret spiritus avaritiae; post hunc veniat superbiae spiritus, inde irae, inde invidiae, post etiam, vanae gloriae; aliique cum eis plurimi. Isti omnes ita cum infideli anima meretricantur, ut alter alteri non invideant: nec zelotypia moveantur ad invicem. Et quid dico quod alter alterum non excludat? Imo et invitant se invicem et sponte convocant: sicut paulo ante jam diximus, quod in Evangelio scriptum 108.0096C| est de illo spiritu qui exiit ab homine, et regressus adduxit secum septem alios nequiores se spiritus (Luc. XI), ut in una anima simul habitarent. Sic ergo nullam zelotypiam amatorum suorum patitur anima quae daemonibus prostituta est. Si vero legitimo conjuncta sit viro, illi viro cujus matrimonio Paulus animas conjungit et sociat, sicut et ipse dicit, Statui enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI). Et de quo in Evangeliis scriptum est, quia rex quidam fecit nuptias filio suo (Matth. XXII). In hujus ergo viri nuptias cum se anima dederit, et legitimum cum eo sortita fuerit matrimonium, etiamsi fuit aliquando peccatrix, etiamsi meretricata est, tamen si se huic viro tradidit, ultra eam peccare non patitur: non potest ferre ut rursum anima quae 108.0096D| se sortita est virum, alludat adulteris; excitatur super eam zelus ejus, defendit conjugii castitatem. Et zelans dicitur Deus, quia animam sibi mancipatam non patitur daemonibus admisceri. Alioquin, si eam viderit temerantem jura conjugii, et occasiones quaerere ad peccatum, tunc, ut scriptum est, dat ei libellum repudii, et dimittit eam dicens: Ubi est libellus repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Deut. XIV)? Quibus etiam addit et dicit: Ecce peccatis vestris venundati estis, et propter iniquitates vestras, dimisi matrem vestram (Jerem. III).

Visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me; et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me 108.0097A| et custodiunt praecepta mea, etc. Nunc ergo videamus secundum hanc quam diximus progeniem, quomodo Deus peccata patrum reddat in filios in tertiam et quartam progeniem, et in ipsos non reddat patres. Nihil enim de patribus dixit. Diabolus ergo quia peccandi jam modum excessit, sicut propheta dicit, quemadmodum vestimentum in sanguine concretum, non erit mundum, ita et ipse non erit mundus in hoc saeculo, neque corripitur pro peccato, neque flagellatur. Omnia namque ei servata sunt in futurum. Unde et ipse sciens sibi illud statutum tempus esse poenarum, dicebat ad Salvatorem: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII)? Dum ergo stat hic mundus, peccata sua non recipit diabolus, qui est peccantium pater. Redduntur autem in filios, 108.0097B| id est in eos quos genuit per peccatum. Etenim homines in carne positi corripiuntur a Domino, verberantur, flagellantur. Non enim vult Dominus mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat. Et propterea benignus et misericors Dominus reddit peccata patrum in filios, ut quomodo patres, id est diabolus et angeli ejus, caeterique principes mundi ac rectores tenebrarum harum (et ipsi enim efficiuntur patres peccati sicut et diabolus), quomodo, inquam, patres isti indigni sunt qui in praesenti saeculo corripiantur, sed in futuro recipiunt quae merentur, filii eorum, id est, quos peccare persuaserint, et qui nihilominus per ipsos asciti fuerint ad consortium societatemque peccati, hi recipiunt quae gesserunt: ut purgatiores ad futurum saeculum pergant, 108.0097C| et ultra diabolo socii non efficiantur in poena. Quia ergo misericors est Dominus, et omnes homines vult salvos fieri, propterea dicit: Visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII). Visitat igitur Dominus animas et requirit, quas ipse pessimus persuasione peccati pater genuerit, et dicit ad unamquamque earum: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XVI). Visitat ergo tempus peccatum et commonet te: et in flagello et in virga te visitat pro peccato, quod tibi diabolus pater subjecit, ut reddat illud tibi in signum, id est, dum in corpore degis: et sic completur, reddi peccata patrum in sinus filiorum in tertiam et quartam 108.0097D| progeniem. Dominus enim zelans est et animam quam sibi despondit in fide, non vult illam permanere in contaminatione peccati, sed vult eam cito purgari, et velociter abjicere omnes immunditias suas, sicuti forte surreptum est. Si vero permanet in peccatis et dicit, Non audiemus vocem Domini, sed facientes faciemus voluntates nostras, et incendemus thura reginae coeli, sicut exprobratur per prophetam, tunc servantur etiam ipsi ad illam Sapientiae sententiam quae dicit: Quoniam quidem vocabam et non audiebatis, sed irridebatis sermones meos, itaque et ego vestram perditionem irridebo (Jerem. XLIV). Vel illa quae posita est illis in Evangelio, dicente Domino: Discedite a me in ignem aeternum, 108.0098A| quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Possumus et alio modo hanc sententiam intelligere, quia dicit Deus, quod visitet iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem, ut in his qui peccata patrum sequuntur, justae sententiae damnatio permaneat. Nam quasi injustitia videretur alium peccare, et alium luere peccata. Sed ex eo quod sequitur, his qui me oderunt, comminationis sive praecepti scandalum solvitur. Non ideo enim puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerunt; sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum, haereditario malo et impietate perierunt, in ramos quoque de radice crescente. Sunt qui hoc quod nunc in Exodo 108.0098B| scriptum est, Reddens iniquitates patrum super filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant: patrem in nobis, leve punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentes, filium vero si cogitatio peccatum conceperit. Nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraris. Pronepotem autem, hoc est, generationem quartam, si non solum feceris quod malum est et scelestum, sed in tuis sceleribus glorieris, secundum illud quod scriptum est: Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII). Quod autem juxta Ezechielem Dominus dicit: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum 108.0098C| obstupuerunt: Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Exech. XVIII). Manifestat quod justus judex unicuique secundum propria reddet merita. Sicut enim peccata filiorum non nocent patribus qui non pravum exemplum peccati filiis praebuerunt, ita peccata patrum iniquorum non redundant ad filios, si eorum imitatores in malo non fiunt; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur. Non abolitione utique substantiae, sed ex ejus consortii privatione qui dicit, Ego sum vita (Joan. XIV). Et alibi loquitur: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Amen, amen dico vobis, qui sermonem 108.0098D| meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. V). Vita enim nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III), quia victuri sumus, quando Christus apparuerit vita nostra in gloria. Et implebitur illud quod scriptum est: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transibit a morte in vita (Joan. VIII). [Ex Isidoro.] Primum decalogi mandatum ad Deum Patrem pertinet dum dicit:

Dominus Deus tuus, Deus unus est. Utique haec audiens, unum Deum patrem colas, et in multos fictos deos fornicationem tuam non effundas. Secundum praeceptum ad filium pertinet dum dicit:

108.0099A| Non assumes nomen Dei tui in vanum. Id est, ne aestimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis creatura vanitati subjecta est; sed credas eum aequalem esse Patri, Deum deorum, Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt (Joan. I). Tertium mandatum de sabbato ad Spiritum pertinet sanctum, cujus dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea et septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum, non est nominata sanctificatio, nisi in sabbato, ubi dicitur: requievit Deus (Gen. I). Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter aeternam requiem ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim ibi:

108.0099B| Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies opera tua. Septimus autem dies sabbatum est Domini Dei tui: non facies omne opus. In sex dierum opere sex aetatum operatio continetur. In septimo vero requies, beati illius regni tempus ostenditur, quod carnaliter Judaei celebrantes peccant: et hoc ut non nos ad fidem mendacii fallentes aptemus clamat per prophetam dicens: Neomenias et sabbata vestra odivit anima mea (Isa. I). Quomodo ergo sanctificata erant sabbata illa quae odivit Deus? Illud ergo sabbatum est sanctificatum, ubi post bona hujus vitae opera requies nobis aeterna promittitur. Ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem facimus, veraciter sabbatum observamus. Post haec praecepta septenarius succedit 108.0099C| numerus mandatorum ad dilectionem pertinens proximi, et incipit ab honore parentum, quod tamen in ordine quartum est:

Honora patrem tuum et matrem tuam. A parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est in septem, sicut Dominus ait in Evangelio: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum (Matth. XV). Sed quomodo primum quia quartum, nisi quia praedictum est, in septenario numero, qui pertinet ad dilectionem proximi, primum est in altera tabula? Nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filios honorare parentes, neque contumeliosos 108.0099D| illis existere, sed officio pietatis debitam reverentiam praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non novit, quibus parcere potest qui suos odit? Quintum:

Non maechaberis, id est, ne quisquam praeter matrimonii foedera, aliis feminis misceatur, ad implendam suam libidinem. Nam specialiter adulterium facit, qui praeter suam, ad alteram accedit uxorem. Sextum:

Non occides. Etenim non solum opere perpetrans homicidium facit, sed etiam et qui incurrit in eum esurientem vel nudum, qui mori possit nisi indumentum cibumque porrigendo subveniat, et idem homicida tenebitur. Septimum:

108.0100A| Non furtum facies. Quod est vitium rapacitatis. Octavum:

Non falsum testimonium dices. Quod est crimen mendacii et falsitatis. Nonum:

Non concupisces uxorem proximi tui In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere aliquid tale praeter uxorem, aliud appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non maechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Decimum:

Non concupisces rem proximi tui. In quo praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet subreptionem, secundum errorem, tertium interficit saeculi amorem, quartum impietatem, quintum 108.0100B| allidit fornicationem, sextum crudelitatem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, nonum adulterii cogitationem, decimum mundi cupiditatem. (Ex Augustino.) Et notandum quia sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis conscribuntur tabulae, quibus regantur populi Dei, et daemones occidantur. Sed ad plagas decem non pertinet, quod primum factum signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum Dei. Nondum enim contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga significabat regnum Dei, idemque regnum Dei esse, utique populum Dei. Serpens autem, tempus mortalitatis hujus: mors enim a serpente propinata 108.0100C| est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales facti sunt: unde projecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et magi Pharaonis similiter. Virgis eorum projectis, serpentes facti sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi, devoravit omnes serpentes magorum. Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta est: et regnum remeavit ad manum. Sunt ergo virgae magorum, populi impiorum, victi Christi nomine: cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur, donec redeat regnum Dei ad manum Dei. Sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiet. Audistis quae debeatis desiderare; audite quid debeatis vitare.

CAPUT XIII. Comparatio decalogi ad decem plagas Aegypti.

Primum praeceptum in lege de colendo uno Deo: Non erunt tibi, inquit, dii alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum aqua conversa est in sanguinem. Compara primum praeceptum primae plagae: Deum unum ex quo sunt omnia in similitudine intellige aquae, ex quo generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I). Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua: similitudo imaginis corruptibilis hominis, 108.0101A| sicut sanguis: et hoc quidem fit in corde impiorum, nam Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit, Commutaverunt, ideo mutatus est Deus. Secundum praeceptum: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini nostri Jesu Christi veritas est. Ipse enim dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV). Veritas ergo mandat, vanitas inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem, de Deo loquitur: qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem loqui, est rationabiliter loqui. Vanitatem loqui, est strepere potius quam loqui. Et merito: quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis. Loquitur autem veritas, perstrepit 108.0101B| vanitas. Huic praecepto secundo, contrariam videte secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia. Habes expressam significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos. Etiam et inter perfectos loqui quod ipsi sapere non possunt; non est recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de verbo Dei apud Deum per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus, tanquam inter parvulos Christi, Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II), non tamen illa est veritas, et ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem 108.0101C| non implevisse, sed finxisse diceremus; si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse; si falsas eum cicatrices tanquam post falsa vulnera demonstrasse. Cum vero ista omnia vera dicimus facta, dicemus certa, expressa, impleta credimus et praedicamus. Quamvis de sublimi illius Dei incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude; strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur inhaerentes veritati, veritatem per quam facta sunt omnia: veritatem verbum carnem factum et habitare in nobis: veritatem Christum natum de Deo: 108.0101D| unum de uno, unigenitum et coaeternum, veritatem accepta forma servi, natum ex virgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem, ubique veritatem. Et quam parvulus capere non potest, veritatem et in pane et in lacte. In pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis ut lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XVIII). Sed voces non inanes: quia in omnem terram exiit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum. Si autem 108.0102A| et ranas vis e contrario intelligere, illum versum psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Tertium praeceptum: Memento diem sabbati sanctificare. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vocationis inditio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videre vocationem, hoc est quietem. Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isa. LXVI)? Inquieti ergo resiliunt a Spiritu sancto provocatores rixarum, amatores calumniarum, seminatores contentionis, quorum praecordia vanitatis sunt cupidiora quam veritatis. Ideo inquietudine sua non ad se mittunt quietem sabbati spiritalis. Contra istorum 108.0102B| inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde, sanctificationem spiritus Dei: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Quid intellecturus sum? Deum dicentem: Cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem, volitantibus phantasmatibus et compungentibus te. Non sit ita. Deum enim intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV). Tu inquietudinem vacare non vis contentionum tuarum corruptione caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim, et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo. Muscae quaedam sunt minutissimae et inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos 108.0102C| irruentes, non permittentes hominem quiescere. Dum abiguntur et irruunt, dum abjectae, rursus redeunt; sic et omnino vana phantasmata cordis contentiosorum sunt. Tenete praeceptum, cavete plagam. Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga. Cynomia enim quid est? Cynomia est canina musca: Graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere. Nihil tam caninum quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo ut catuli canum, caeci nascuntur. Quintum praeceptum est: Non maechaberis. Quinta plaga, est mors in pecoribus Aegyptiorum. Comparemus haec. Da hominem moechari meditantem, conjugio non contentum suo, appetitum quemdam carnis in se domare non 108.0102D| vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere et generare etiam pecudum est: ratiocinari et intelligere, humanum est. Ideo ratio quae praesidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et dominans, frenare debet, non immoderate et illicite passim vagaque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus. Neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino, ipso motu frigescente, torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae, tanquam in bestias inferiores, lora concessit. 108.0103A| Tenes tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus. Sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur. Et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omni re debes laxare. Quod si contempseris te, et imaginem Dei in qua fecit te neglexeris, victus cupiditate insignitarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus, non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris; qui non audis dicentem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI). Sed forte eligis tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam 108.0103B| refrenandum. Attende plagam: Si pecus es, non times, sed saltem mori times. Sextum praeceptum, Non occides. Sexta plaga, pustulae in corpore, et vesicae bullientes et scatentes, et incendia vulnerum, et favillae fornacis. Tales sunt animae homicidales. Ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperit. Ardent homines ira, ardent et gratia. Sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est; fervet, sed non de spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire, fervet: ille praecepto, iste, morbo; ille bonis operibus, iste saniei ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. Sequitur:

108.0103C| Non furaberis. Praeceptum septimum, et plaga septima, grando in fructibus; quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia: qui furatur acquirit vestem, sed coelestem judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum. Visibiliter lucrum, invisibiliter damnum. Lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi: aut vere reputatis ea quae patiuntur homines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri, passim putantur fieri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere, contra tales cogitationes vigilat ille psalmus: Laudate 108.0103D| Dominum de terra. Cum laudes dictae essent de coelo, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII). Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, Dei judicio intrinsecus grandinantur. O! si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent, quod in os mentis mitterent: et si in furto suo, invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, major fames esset hominis interioris: major fames et periculosior plaga, et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus dicit locupletem. Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum 108.0104A| dives, non ante homines dives (I Petr. III). Ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest? ubi homo non videt, furaris: et ubi Deus videt, grandinaris. Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices. Octava plaga, locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus ne se falsis criminationibus appetant, Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V). Nonum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, densae tenebrae. Etenim est quaedam moechia contra quam supra praeceptum datum est, etiam non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim, et qui movetur ad uxorem alienam, 108.0104B| tantum quia non contentus est sua. Jam vero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis, et qui hoc facit alteri, nihil sic vult pati; ad aliena paratior est omnis homo. Hoc autem nescio utrumne est, qui tolerabiliter ferat odiens has tenebras ista facientium, talia concupiscentium, vere excaecantur furore horribili. Furor enim indomitus est conculcare viri uxorem. Decimum praeceptum est: Non concupisces ullam rem proximi tui: non pecus, non possessionem, non subjugium, non aliquid omnino proximi tui concupiscas. Huic mala plaga contraria est decima, mors primogenitorum. In qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit. Fortassis 108.0104C| occurrat melius diligentiusque inquirentibus, nisi quia omnes res quas habet, haeredibus servare reprehenditur. Hic autem clamat, qui rem proximi sui concupiscit, et qui furto aufert, et qui furatur aliquid proximo, non potest nisi rem proximi furari. Sed de furto jam superius praeceptum est, ubi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris poenae est violenter eripere. Auferre ergo volens, sive occulte, sive palam, habet praeceptum suum; concupiscere rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. 108.0104D| Quid enim tam justum videtur quam rem sibi derelictam possidere, et habere jure communi? Quid apud te facit homo? dimissum est mihi, haereditatem consecutus sum, testamentum lego; nihil videtur justius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi jure possidentem, Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es qui optas te ab aliquo haeredem fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius primogenito; proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi jure non debebatur, quasi juris umbra perquiris. Et facile est quidem fratres corporaliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos mortui, 108.0105A| moriuntur. Illud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei. Novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri, primogenita fides est. Nemo enim bona operatur nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona, filii tui sunt spirituales. Sed inter hos tibi primogenita est fides. Quisquis rem alienam occulte concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator obsequens, non charitate sed fraude, veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem. Amando eum mori quaeris, et ut in re ejus te videas possessorem, illi invides successorem.

CAPUT XIV. De eo quod perterritus est populus, visionis magnitudinem non ferens.

Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum buccinae, montemque fumantem (Exod. XX). Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur. Sed modo aliquo, veluti dicam: Videatur de omnibus quae a me dicta sunt. Sic videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animi. Unde est illud: Cum vidisset Jacob quia sunt escae in Aegypto (Gen. XLI); unde utique absens erat. Quanquam nonnulli, videre vocem, nihil aliud esse arbitrati sunt, quam intelligere: qui visus est mentis. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus videbat vocem et lampades, et vocem 108.0105C| tubae et montem fumantem, quaestio major oriretur quomodo audiebat lampades et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi, nisi quis dicat nec tam breviter fuisse dicendum, ut totum diceretur: audiebat vocem et videbat lampades, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem? Duo quippe genera vocis erant de nubibus, sicut tonitrua et tuba: si tamen ipsam dixit vocem, quae de nubibus edebatur, ac per hoc melius in his quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est videndi; cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in his quae pertinent ad videndi sensum, subintelligeretur auditus: quo more loqui non solemus. Nam vide quid sonet, solemus dicere: audi quid luceat, non solemus.

108.0105D| Et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur 108.0106A| nobis Deus, ne forte moriamur. Multum et solide significatur ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem: quanquam et in Veteri Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet

CAPUT XV. Responsio Moysi ad filios Israel.

Et ait Moyses ad populum: Nolite timere. Ut enim probaret vos, venit Deus; et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Exod. XX). Sic illi cohibendi fuerant a peccatis, 108.0106B| utique timendo ne poenas sensibiles paterentur, quia nondum poterant amare justitiam; et in hoc erat illis tentatio a Domino, qua probantur; ut appareret cujusmodi essent: non ut Deo noti fierent, quem non latebat qualescunque essent; sed ut inter se ac sibimet. Multum tamen istis terroribus Testamenti Veteris, differentia commendatur, quod etiam in Epistola ad Hebraeos aptissime dictum est. Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, id est, ubi expressiora fiebant signa quibus cognoscitur Deus. Nam quomodo nebula erat cui coeli coelorum non sufficiunt, nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est? In sacro eloquio intelligentiae magna discretio est. Saepe enim in quibusdam locis illius et historia servanda est et allegoria: et saepe 108.0106C| in quibusdam sola exquirenda est allegoria; aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. Nam in quibusdam locis, sicut diximus, historia simul tenenda est et allegoria: et ut tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam. Unde cum loquente Deo populus lampades et sonitum buccinae et montem fumigantem cerneret, perterritus petiit ut eis per Moysen Dominus loqueretur. Scriptum est: Stetit populus de longe: Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus. Turba quippe populi, allegoriarum caliginem non valet penetrare, quia valde paucorum est, spiritualem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur, loquente Deo, stetit populus de longe. Quia vero spirituales quique allegoriarum nubem penetrant, 108.0106D| ut spiritualiter Dei verba cognoscant, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus.

LIBER TERTIUS.

PRAEFATIO. 108.0105D|

In priore quidem libro, quem ab exitu filiorum Israel de Aegypto inchoamus, circa finem de traditione legis in monte Sinai commemoratum est. Sed quia propter fastidium lectoris devitandum, ibidem terminum praedicti libri fieri censuimus, praesentem librum de his quae restant, ex mandatis Domini atque judiciis datis per Moysen populo Israel, texendum esse decrevimus, ut sicut conjunguntur praecepta 108.0106D| praeceptis, ita expositionis eorumdem continuentur libri.

CAPUT PRIMUM. Praecepta juris, quae constituit Dominus in monte Sinai, loquens ad Moysen.

Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de coelo locutus sum vobis. Non facietis vobis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, 108.0107A| et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves. In omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi, et caetera. (Exod. XXII.) Quod autem dictum est, Non facietis vobis deos argenteos et deos aureos, repetitur quod in primo praecepto inculcatum est. Et ex diis argenteis et aureis, utique omnia simulacra intelliguntur, ut est illud in Psalmo: Simulacra gentium, argentum et aurum (Psal. CXIII). Quod autem additur, Altare de terra facietis mihi, ostendit ob hoc tantummodo interdictis simulacris altare esse concessum fieri de terrena materia, ut uni Deo hostiae et sacrificia in eo offerrentur. Mystice autem, altare de terra Deo facere, est incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo nostrum 108.0107B| munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem posuerit, quidquid bene operatur. In altari ergo de terra oblationum munus accipimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Deinde adjecit: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Si enim levaveris super illos cultrum, polluetur. Secti lapides hi sunt qui unitatem scindunt ac dividunt semetipsos a societate fraterna, per odium vel schismata. Tales in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris illius constructio obumbrat. Isti vero non secti lapides ex quibus altare construi jubetur, hi sunt qui fidei morumque unitate solidantur. De qualibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, 108.0107C| coaedificati domus spiritualis (I Petr. II). His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt, quique unum altare faciunt unitate fidei, vel concordia charitatis. Non ascendes per gradus ad altare meum, id est, non gradatim unum alio praeferens ad me pervenies; neque priorem atque posteriorem tempore discernes: quia divisum et sequestratum propitium non habebis. Hoc enim Ariani faciunt, qui insecabilem Patris et Filii et Spiritus sancti substantiam dividunt. Haec sunt judicia quae propones. Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat. Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul, et caetera. (Exod. XXI.) Quae de servo Hebraeo 108.0107D| praecipiuntur, ut sex annis serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur (I Tim. VI). Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula ejus autem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusaret. Praecipitur enim ut Hebraeus puer si forte in servitutem devenerit, sex annis serviat, septimo vero anno dimittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, perforabitur auricula ejus, et erit servus in saeculum. Hoc de praesenti saeculo non dicitur, sed de futuro, quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, 108.0108A| septimo die, aeterno sabbato liberamur: si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc in saeculo servimus peccato; si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus, jugiter peccati servi erimus in aeternum. Sed et aliter hoc intelligi potest. Nempe sciendum est, quia cum activa vel contemplativa vita ex Dei sunt gratia, una nobis in necessitate, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, nisi prius bene operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare non possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari, negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. 108.0108B| Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Unde ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi. In septimo egredietur liber gratis (Exod. XXI). Hebraeus enim transiens interpretatur. Et servus Hebraeus emitur, quando unusquisque qui jam ab hoc saeculo mente transit, servitio omnipotentis Dei subditur. Ille etenim Deo vere servire appetit, qui ab hoc saeculo mente transire didicerit. Sic Moyses transivit ut videret visum. Sic David, cum videret impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani, transivit et non erat (Psal. XXXVI): quia iniquorum potentiam, esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber 108.0108C| exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium, nisi contemplativa exprimitur? Sex annis servit et septimo egredietur liber, qui per activam quam perfecte exhibuerit, ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint, dicunt se inutiles servos, eis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit, perseveret, atque usque ad finem operis in ea qua inchoavit intentione, perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem non 108.0108D| mutaverit. Et sunt nonnulli, qui priusquam omnipotentis Dei servitio socientur, jam bona operari diligunt. Sunt vero alii qui bona opera postquam ad servitium omnipotentis Dei venerunt, discunt. Qui ergo operationem bonam, et priusquam ad Dei servitium veniret, habere studuit, Hebraeus servus cum uxore emptus est. Et plerumque is qui talis est, potest ad contemplativam vitam transire, et tamen activam non deserere. Unde et illic subditur: Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Cum eo enim ad libertatem et uxor egreditur, quando is qui ad contemplationem pervenit, etiam foris actionem boni operis qua prodesse possit aliis, non relinquit. Si autem dominus dederit illi uxorem et pepererit filios 108.0109A| et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui: ipse vero exiet cum vestitu suo. Servo empto dominus dat uxorem, cum praedicator quisque, eum quem jure omnipotenti Deo mancipaverit, bonae actioni conjungit. Nam et praedicatores domini vocantur: sicut Elisaeo prophetae de praedicatore suo dicitur: Scis quod Dominus tuus tollatur a te (IV Reg. II)? Uxor vero servi empti tum filios et filias pariet, quando ei bona actio fortes vel teneros fructus generat. Sed mulier quae a domino data est, eidem domino cum filiis remanet. Ipse vero servus exit cum vestitu suo: quia bona actio vel ejusdem bonae actionis fructus, praedicatoris mercede reputatur. Ipse vero, in desiderii sui intentione perdurans, per supernam gratiam ad contemplationem liber egreditur. 108.0109B| Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem et liberos: non egrediar liber (Rom. VIII). Servus dominum suum diligit, quando praedicatoris verba sollicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos liber egredi recusat, quando activam vitam ejusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult: quia bona se opera habere in ministerii sui servitute considerans, ad libertatis quietem renuit transire. Sed offerat eum dominus diis, et applicetur ad ostium et postes: et perforet aurem ejus subula, ut sit ei servus in saeculum. Is enim qui in activa disposuit vita perdurare, a Domino diis offertur, quando a praedicatore suo antiquorum Patrum dictis imbuitur qui nobis in via omnipotentis Domini sacerdotes fuerunt; atque ad 108.0109C| ostium et postes tabernaculi ducitur, ut de ingressu aeterni tabernaculi aliquid audiat, et tremendi judicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit, placere hominibus appetat. Sicque auris ejus subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur: et verbi acumine transfixa, per omne quod agit, noverit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare, qui erit servus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum enim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire. De qua per Paulum dicitur: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Tunc 108.0109D| enim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa in servitute est, sed etiam contemplatio qua super nos rapimur, libertatem mentis non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate videtur.

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consuerunt. Si displicuerit oculis domini cui tradita fuit, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit. Si tria ista 108.0110A| non fecerit, egredietur gratis absque pecunia, et caetera. Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam in famulam, id est, ut sit famula quam οἰκετίαν Graeci vocant, non abibit ita ut recedunt ancillae: intelligendum est, non sic recedet quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet in feminam Hebraeam legem datam intelligi, quae servata in maribus. Cur ergo ista ita recedet, nisi quia in illo famulatu intelligitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcunque clarescit. Sequitur enim et dicit: Quod si non placuerit domino suo, quia non annominabit eam, id est, non eam fecit uxorem, remunerabit eam, hoc est quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Jussa est quippe aliquid accipere 108.0110B| pro eo quod humiliata est: quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Hic jam apparere incipit, quemadmodum supra dixerit, quia non annominavit. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio confixerit eam uxorem, quandoquidem dicit, secundum justificationem filiarum faciet ei: id est, ut sic tradat tanquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adjungit: Quod si aliam accipiat ei, id est, non istam deputavit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet, quae opus sunt, et vestem conversationem ejus non fraudabit ei. Simili lege quae competunt, quomodo mansit uxor filio ejus, quemadmodum ei daret si eam ibi non annominasset, 108.0110C| et tamen concumbendo humiliasset. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis. Hoc intelligitur, si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo conjunxerit, neque aliam filio suo ductam, istam ejecerit, abibit gratis: id est, sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet Domino ejus copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Haebraeo eam copulaverit, hoc utique intelligitur quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata. Mystice autem, si quis devotam subjectionem quam bonus animus genuit, cuilibet doctori ad obediendum tradiderit, non est aequum, ut spreta ab illo vel confusa, abjiciatur: sed sive sibi vel probato discipulo jungat ad consortium 108.0110D| disciplinae, si hoc elegerit, vel alio doctori eum commendet, in cujus societate proficere possit, et ipse benevola mente eum cum solatio prosequatur, nec vacuum dilectione a se credere permittat. Haeretico autem homini vel schismatico, qui alienus est a Dei populo, non habet potestatem illum tradendi; sed si ipse laborem de eo subire noluerit, liberum recedere patiatur, ut sibi magistrum quem velit eligat. Si quis percusserit aliquem et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hic quomodo dictum est, Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus: quasi et si nolens occiderit, non posset occidere, nisi Deus traderet in 108.0111A| manus ejus. Intelligitur ergo tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente, et pro hoc tantummodo Deus id fecit, dictum est: Sed Deus tradidit in manum ejus. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manum ejus. Hoc ergo interest, quod illic tamen Deus fecit: hic autem et Deus et homo propter voluntatem facientis, sed non sicut Deus homo. Deus enim non nisi juste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo jubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto, et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis 108.0111B| tradidit illum, ideo Judas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum.

Qui autem non est insidiatus, inquit, sed Deus illum tradidit in manu ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. Hoc quomodo factum sit, liber qui dicitur Jesu Nave (Josue, XX), manifestat cum commemorat Josue, Domino jubente, sex civitates refugii decernere homicidis, qui homicidium non sponte fecerint: hoc est Cades in Galilaea montis Neptalim; et Sichem in monte Ephraim; et Cariath Arbe: ipsa est Hebron in monte Juda; et trans Jordanem contra occidentalem plagam Jericho urbem Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben; et Ramoth Galaad de tribu Gad; et Gaulon in Basan de tribu Manassae. Hae civitates constitutae 108.0111C| sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. Mystice autem, si quis per invidiam aut odium mucrone malitiae aliquem percusserit, et in mortem animae se duxerit, aeternae morti ipse obnoxius erit. Unde ipsa Veritas ait: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei, ut mola asinaria addatur collo ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII). Et Joannes ait: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quia omnis homicida, non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III). Hic talis ab altari Domini evelli jubetur, quia 108.0111D| indignus Dominicis sacramentis, a participatione sacri altaris merito removetur. Qui autem non voto malitiae, sed per incuriam aut ignorantiam aliquem laeserit, habet urbes refugii, Ecclesiam videlicet catholicam: ubi se angustia poenitentiae coarctans, per omne tempus praesentis vitae, bonis operibus studium impendens maneat; et si spem suam in morte pontificis summi, Redemptoris videlicet sui posuerit, hic sine dubio in aeternum salvabitur. Qui percusserit patrem suum et matrem, morte moriatur. Et paulo post: Qui maledixerit, inquit, patri suo et matri, morte moriatur. Quid est percutere patrem et matrem, et maledicere patri vel matri, nisi impium exstitisse et contrarium legi, 108.0112A| quae jubet parentes honorare, et ob hoc maledictum et dignum esse morte? Spiritaliter autem qui maledixerit patri, id est, blasphemiam in Deum qui omnium pater est protulerit, vel contra Ecclesiam matrem unitatis schismata ingesserit, aeterna poena multandus erit. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur. Haereticos hac sententia percutit, qui per dolum hominem Christianum a veritate catholicae fidei seducunt, et malignis spiritibus per errorem obnoxium tradunt, aeterna poena eos damnandos esse ostendit. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit et jacuerit in lectulo, si surrexerit et ambulaverit fortis super baculum suum, innocens 108.0112B| erit qui percussit: ita tamen, ut operas ejus et impensas in medicos restituat, et caetera. Allegorice: Si quis cum proximo suo per furorem contenderit, et vel lapide vel pugno illum percusserit, hoc est duritia mentis vel parcitate cordis, spernendo sive misericorditer non consulendo exasperaverit, et ille infirmatus in tristitia a fervore dilectionis languescit, necesse est ut reus per confessionem operas poenitentiae et impensas promissae emendationis in medicos, hoc est in doctores impendat, qui aegrotantem baculo consolationis suae erigant, et fomentis praedicationum medicantes, in pristinum statum dilectionis reforment. Ita enim ad innocentiam veram pervenire possumus, si male gesta dignis poenitentiae fructibus diluere satagamus. Qui 108.0112C| percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit, et caetera. Sicut disciplina opus est in eruditione subjectorum, ita et discretione maxime opus est, in exhibitione correptionum. Qui enim sibi commissum gregem ultra modum disciplinae constringit, ubi vitam debuit propagare, invenietur ibi mortem ingerere. Unde et per Sapientiam dicitur: Qui fortiter premit ubera, exhibet butyrum; et qui vehementer emungit, elicit sanguinem (Prov. XXX). Est ergo semper mensura in disciplina tenenda, ut rigor sit in refrigerio, et refrigerium in rigore, ut in disciplinato fides et dilectio vigeat, nec per desperationem vel odium, funditus intereat. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, 108.0112D| et abortivum fecerit, sed ipsa vixerit, subjacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicaverint, et caetera. Hic, ut mihi videtur, talis est sensus: Quod si quis mulierem percusserit post conceptum semen, et pro hoc abortivum quidem fecerit, ipsa tamen vivente, tunc pecunia percussor laesionem recompensare possit, secundum id quod expetitus fuerit, et judices decreverint. Si autem mors illius fuerit subsecuta, tunc jam homicidii reus, puniendus erit ipse percussor. Mystice autem, si quis alicujus animam post conceptum semen verbi, per incuriam vel fraudem laeserit, ita ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit, etiam si ipsa adhuc in fide 108.0113A| vivens perstiterit, percussor tamen ut damnum illatum per poenitentiam restituat secundum Evangelii magisterium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, aeterna morte reus erit. (August.) Notandum autem quod alia editio sic habet: Si litigabunt duo viri, et percusserit mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus non deformatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris: et dabit cum postulatione. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne anima quidem possit intelligi: et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si 108.0113B| adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit: Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intelligitur, nisi ut ipse moriatur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione jam praecepit: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate (Exod. XXI). Quae lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI)? Debitores igitur lege monstrantes, ut quando ignoscitur, appareat quid dimittatur. Neque enim debita 108.0113C| dimitteremus, nisi quid nobis deberetur, lege indice disceremus. Ideo ergo informe puerperium lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. (Orig.) Duo autem isti viri qui litigant, duo disputantes sunt de dogmatibus vel quaestionibus legis. Quia ergo isti qui in quaestionibus litigant, contra Apostoli sententiam faciunt qua dicit: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II), idcirco percutiunt mulierem praegnantem, et ejiciunt infantem ejus, vel formatum jam, vel nondum formatum. Mulier praegnans dicitur anima, quae nuper concepit verbum: ut pote catechumeni, 108.0113D| qui rudis est adhuc in fide. Haec ergo anima cum per contentionem aliquorum scandalizabitur, ita ut verbum fidei quod tenuiter conceperat, abjiciat et perdat nondum formatum, is qui scandalum fecit, dicitur damnum pati. Dabit autem, inquit, secundum quod indixerit vel imposuerit vir ejus. Ergo vir iste, vel Christus, qui omnium magister est, vel qui pro Christo Ecclesiae praeest, doctor animarum. Ille qui ad subversionem audientium verbis contendit, patiatur damnum pro anima illa quae nondum formatum abjicit infantem, hoc est poenitentiam agat; et rursum conetur ipse qui laesit, ut instruat, reparet, restituat animae ea quae perdidit. Et haec jam faciat cum honore, cum modestia, cum 108.0114A| patientia, sicut Apostolus dicit: Cum mansuetudine corripientes eos qui resistunt (II Tim. II), non cum lite, sicut superius cum scandalum intulit. Quod si formatus jam fuerit infans, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde ejus animae quae gratiam baptismi consecuta est, vel evidentius et clarius, verbum fidei concepit. Haec ergo si anima, contentione doctorum percussa, abjecerit verbum et inventa fuerit esse de illis de quibus dicebat Apostolus: Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam (I Tim. V), animam pro anima dabit, vel in die judicii accipiendum est, apud eum judicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam; vel certe potest fortassis etiam illud aptari, ut qui sibi conscius tanti scandali 108.0114B| fuerit, ponat animam suam pro anima illius, quem scandalizaverit; et usque ad mortem det operam quomodo redeat, quomodo reparetur, quomodo restituatur ad fidem. Ponat etiam oculum pro oculo. Si oculum laesit animae, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ipsius ab eo qui Ecclesiae praeest; et intellectus ejus, ille turbulentus et ferox, qui scandalum generat, desecetur. Sed et si dentem laesit auditoris, quo suscipiens cibum verbi Dei, vel comminuere, vel molaribus terere solitus erat, et subtilem ex his ad ventrem animae transmittere sensum, si hunc dentem ille vexavit et evellit, ut pro contentione ipsius non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferatur dens ejus, qui non bene Scripturarum 108.0114C| comminuit et dividit cibos. Fortassis enim propter hoc et alibi dicitur: Dentes peccatorum contrivisti (Psal. III). Et alibi nihilominus scribitur: Qui manducat uvam acerbam, obstupescent dentes ejus (Eccli. XXX). Et alibi: Molas leonum confringet Dominus (Psal. LVII). Si ergo per membra dicitur laedi anima et percuti, manus quoque pro manu, et pes pro pede deposcitur. Manus est animae virtus, quae tenere aliquid et constringere potest: velut si dicamus actus ejus et fortitudo, et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo si scandalum patiatur anima, non solum in fide, sed in actibus, qui per manus significantur et pedes, auferuntur illius qui offendiculum praebuit manus, quibus non bene operatur, et pedes quibus non bene 108.0114D| incedit. Recipiet etiam combusturam qua combussit, et gehennae animam tradidit: per quae singula hoc ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris, a corpore excidatur Ecclesiae: ut caeteri, inquit, videntes, timorem habeant, et non faciant similiter (I Cor. V). Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos. Si quis vero auditorem suum ad intuitum recti intellectus debilem fecerit, aut dentem discretionis per quem subtiliter sententias Scripturarum comminuens, ad pactum animae redigere poterat, per proterviam suam excusserit, bonum est ei ut illi 108.0115A| libertatem tribuat alterius discipulatum subeundi: ne forte pro ejus animae interitu, cum sibi injustam obedientiam impendere exigat, ipse pro hoc poenas gehennae luere cogatur. Si bos cornu petierit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus; dominus autem bovis innocens erit. Quod si bos cornupeta fuit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident, et caetera. (August.) Ad justitiam pertinet, ut animal hominibus noxium perimatur; et quod de tauro positum est, a parte totum intelligendum est: quidquid in pecoribus usui humano subditum, infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, nunquid lapidari? 108.0115B| Quid interest enim animal quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus ejus non esse vescendum quo pertinet, nisi omnia ista significent aliud, quod Scriptura maxime solet intueri? Bovis ergo nomine contumax discipulus denotari potest: qui per fastum superbiae laniat, et reliqua pecora gregis Dominici infestat. Talis ergo si inscio magistro aliquem virum aut feminam, hoc est quemlibet fortem aut infirmum, cornu proterviae suae perfoderit, et eis mortem animae intulerit, lapidibus durae sententiae obruatur; et non comedentur carnes ejus, hoc est non imitentur actus ejus. Dominus autem bovis illius ita innocens esse probabitur, si neque consensu, neque consilio fovebat actum illius: quia dicente Domino: Anima quae peccaverit, 108.0115C| ipsa morietur: et justitia justi super eum erit: et impietas impii erit super eum (Ezech. XVIII). Si autem magister et doctor tales discipuli mores sciebat, et a Scripturis sacris saepe contestatus curam infesti pecoris habere negligebat, jam actus illius particeps factus, poenae illius utique merito particeps erit: quia, secundum Apostolum, non solum qui male faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. Eleemosynis utique et dignis poenitentiae fructibus, a perpetua morte se festinet liberare. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit. In filii vel filiae nomine, quem congruentius possumus accipere, quam bonum auditorem, quia 108.0115D| ea quae sunt Dei diligenter discere atque operibus exercere studet, et hoc pro vitae aeternae desiderio? Hunc quoque qui percusserit, homicidae judicio multandus erit. Quod autem sequitur, Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti dabit domino: bos vero lapidibus obruetur. Quis vero servus vel ancilla melius intelligi potest, quam ille qui, in domo Ecclesiae existens, praesentia tantum diligit, et ob eorum quaestum laborem totum impendit; qui nondum in filiorum numero meruit ascribi, quia haereditatem coelestis patriae quaerere neglexit? Huic quoque si ille superbus cornupeta, in rebus quas diligit aliquid incommodi intulerit, et eum in hoc contristaverit, provisor ipsius, damnum illatum, justa 108.0116A| emendatione secundum legis mandata, per fidem, spem et charitatem emendare debet; nec non et auctorem sceleris, duris disciplinis corripere, qui contra id quod scriptum est: Neminem concutiatis, neminem noceatis, procaciter egit (Joan. I); et iterum: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Potest et aliter ista sententia intelligi: ut significatione bovis cornupetae superbum animi motum accipiamus: quem si dominus suus, hoc est spiritus qui recte debuit in homine principari non constringit, et propter viam suam spiritualiter animabus facit interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus sceleris redundat in auctorem simul et custodem illius, qui eum prohibere debuit, et non fecit. Unde Scriptura dicit: Omni custodia serva cor tuum, 108.0116B| quia ex ipso vita seu mors procedit (Prov. IV). Et item: Cor hominis disponit viam suam (Prov. XVI). Et item: Cor sapientis erudiet os ejus: et labiis illius addet gratiam (Ibid.). Et alibi: De fructu, inquit, oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ejus saturabunt eum. Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum, et caetera (Prov. XVIII). Quid est aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, id est, mundum, et immundum animal, nisi fidelis quisque vel infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit et cooperuit, ne illuc bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes 108.0116C| sensus coram non accipientibus per silentium tegat: ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium: quia illud scilicet admisisse convincitur, unde ad agendam poenitentiam, reus tenetur. Quisquis namque ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba ejus scandalum sive munda sumens immunda capiatur. Operienda est itaque cisterna, quia coram parvulis mentibus, tegenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attolitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium: cadaver autem 108.0116D| mortuum inter se dispertient, etc. (August.) Nunquid in solo tauro haec justificatio servanda est, et non de omnium pecorum tali casu? Proinde a parte totum hoc intelligendum est. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur. Typice autem, si quis sub jugo disciplinae constitutus, socium suum in agri cultura Dominica similiter laborantem, aliquo peccati vulnere lethaliter sauciaverit, unde et ipse in anima moriatur, custos illius vendat bovem vivum, hoc est redigat sub poenitentiam facinorosum: secundum illud Apostoli, tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus sit in die Domini. Et divident pretium custodes utriusque pecoris, hoc est satis 108.0117A| sibi faciant in poenitentia delinquentis. Cadaver autem mortuum, inter se similiter dispertiant, cum pro scelere facto, uterque poenitenti condoleat, juxta Pauli vocem: Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (I Cor. XI)? Qui autem injuriosum discipulum sciebat, et eum quantum potuit compescere non curavit, commissum scelus in reatum proprium convertit. Si quis furatus fuerit ovem aut bovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove, etc. (Exod. XXII). (August.) Quae justificatio est, ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intelligatur? Possumus hanc distantiam inter bovem et ovem facere, ut in bove accipiamus bene 108.0117B| laborantem doctorem in agro Dominico: qui terram cordium carnalium vomere evangelico scindit, ut fructus virtutum germinare possit. In ovem, simplicem auditorem, qui tantum sua simplicitate contentus est. Quanto enim major est utilitas in qualibet re, tanto magis damnum in ejus perditione. Et quanto minor commoditas in possessione aliqua, tanto minor est dolor in ipsius amissione: quod significat major numerus in bovis restitutione, et minor in ovis. Qui enim quemlibet doctorem a plebe Dominica per fraudem evellit, multis nocet; et pro hoc necesse est ut omnes sensus corporis sui poenitentiae studio subigat, quoniam secundum legem Domini, pleniter exsolvat. Qui autem auditorem simplicem a statu suo per malitiam subvertit, corpus suum quod 108.0117C| quatuor elementis constare manifestum est, ut jejuniis et vigiliis castiget, necesse est, donec perfectam remissionem a Domino recipere mereatur. Item alio modo. Bos quippe subjugale est animal: et populum priorem significat, qui sub lege Moysi constitutus, judicium legis expetebat, Apostolo teste, qui ait: Quicunque enim in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II). Ergo bos furatus et occisus sive venditus, quinque bubus recte pensatur, cum homo Judaeus contra legem laesus, secundum legem ulciscitur. Unde et in ipsa lege scriptum est: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et item: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, et caetera. Ovis autem, quod simplex est animal, hominem Evangelicum sub gratia Dei 108.0117D| constitutum significat: membrum videlicet illius ovis, de quo Propheta ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa. LIII). Cujus imitator existens, servat illud quod in Evangelio scriptum est: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V). Et item: Diligite inimicos vestros, et benefacite his, qui oderunt vos. Sed ne hujus simplicis animalis laesio inulta praeteriri videatur, legislator jubet quod quatuor oves pro una ove reddantur. Igitur ovis perdita quadruplam restitutionem poscit, quia quisquis simplicitatem Christianam per fraudem laeserit, necesse est ut secundum evangelicam doctrinam, digna poenitentia, iterum illam restituere festinet. Si effringens 108.0118A| fur domum sive fodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit; et ipse moriatur, etc. Intelligitur ergo tunc non pertinere ad homicidium si fur nocturnus occiditur. Si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait: Si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni, quod ad furandum non ad occidendum, venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur impune occidi nocturnum furem quoquo modo: diurnum autem, si se telo defenderit: jam enim plus est quam fur. Mystice autem fures haereticos possumus intelligere. Unde ipsa Veritas ait: Quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones (Joan. X). Et 108.0118B| item: Fur, inquit, non venit, nisi ut furetur, mactet et perdat. Ego autem veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Eodem). Ergo fur, id est, haereticus, si effringens vel fodiens, hoc est per contentionem sive dolum, domum Ecclesiae irrumpere tentaverit, et accepto vulnere justae correptionis, in errore concepto perseverans perierit, doctor qui eum ut poenitentiam ageret communione privavit, reatu perdidit, non constringitur. Quod si orto, inquit, sole hoc fecit, homicidium perpetravit. In sole orto, lumen rectae scientiae exprimitur. Si enim haereticus a praedicatore admonitus, erroris sui tenebras relinquens, ad lumen veritatis appropinquare tentaverit, non est aequum, ut anathematis telo perfodiatur; sed charitatis vinculo constrictus, vitae reservetur 108.0118C| aeternae, secundum illam Salvatoris sententiam: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Et si poenitentiam egerit, lucreris fratrem tuum, et reliqua (Matth. XVIII). Sequitur: Si non habuerit quod pro furto reddat, venundabitur, hoc est si cor docibile non habuerit, unde dignos poenitentiae fructus reprehendere possit, excommunicetur, et secundum veritatis sententiam, ut ethnicus et publicanus reputetur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituat. Bos sive ovis quae ungulam dividunt et ruminant, munda sunt animalia; asinus autem immundum. Si ergo homo Judaeus, ex lege in Christum credens, aut simplex quilibet Christianus, sive etiam paganus nondum in Christo renatus apud 108.0118D| haereticum vivens, id est, rectam intentionem verum quaerendi habens, commanere invenitur, duplo restituatur: scilicet tam animo quam etiam corpore ab haeretico in quo non est veritas separatus, justo possessori Christo, qui est via veritas et vita, in Ecclesia per fidem et confessionem catholicam restituatur: ut ibi totum inveniat quod alibi frustra quaerebat. Hinc etiam hortatur Sapientia dicens: Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam 108.0119A| habent (Eccle. XXIV). Et in Evangelio Dominus ipse dicit: Qui sitit, veniat ad me et bibat: et de ventre ejus fluent aquae vivae. Si laeserit quispiam agrum vel vineam proximi sui, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena, quidquid optimum habuerit in agro suo vel vinea, pro damni aestimatione restituat (Joan. VII). Hac sententia cupiditas humana constringitur, et maxime contra episcopos ac sacerdotes valet, qui alienas parochias invadere quaerunt. Igitur qui dimiserit appetitum carnalem, quem significat irrationabile jumentum, ut plebem ad se non pertinentem avaritiae causa sollicitet, ut ejus obsequia vel redhibitiones, in quaestum proprium convertat, pro damni aestimatione, agrum corporis sui, vel vineam cordis castigare cogatur: 108.0119B| ut qui per voluptatem abusus est alienis, per jejunium et eleemosynas discat expendere propria. Si egressus ignis inveniat spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succendit. Nimia cautela Scriptura sacra quidquid agendum est facere nos docet. Nam ignem succendimus, cum correptionem subditis nostris praeparamus, ut spinas vitiorum in eis consumamus. Sed providendum est ne dum vitia persequimur, virtutes laedamus; et eos qui fructus in se bonorum operum proferre coeperant, antequam illos ad maturitatem perducant, per injuriam noceamus. Ergo qui tale damnum in plebe Dei commiserit, necesse est ut dignam poenitentiam pro hoc gerat; et quod prius per inertiam laesit, per studium bonum 108.0119C| restaurare conetur.

Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddatur; si latet, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem: tam in bove quam in asino et ove, et vestimento; et quidquid damnum inferre potest, ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. Amico pecunia aut vas in custodiam commendatur, cum per quemlibet praedicatorem, thesaurus verbi Dei, et vasa Scripturae sacrae simplici auditori ad custodiendum, in recta fide et operibus bonis commendantur. Sed si pecunia commendata, id est, fides recta per quemlibet 108.0119D| perversum doctorem et haereticum, confuso intellectu ablata fuerit, ille qui per malitiam doli damnum fecit, in custode pecuniae Dominicae, si apparebit, redigatur sub poenitentiam: ut tam corde quam etiam corpore contribulatus, dignas commissi sceleris poenas luat. Sin autem latet auctor erroris, Dominus domus applicabitur ad deos. Ipse utique, qui ad custodiendam fideliter pecuniam Domini suscepit, in conventum doctorum catholicorum praesentetur, a quibus diligenter discussus est, congrue satisfaciat quod non per fraudem aut nequitiam propriam in aliquo laeserit: sed simpliciter prout intellexerit, catenus servaverit, nec quemlibet qui ad gregem Domini pertinebat, ipsa doctrina maculaverit 108.0120A| aut subverterit: a quibus reatum sibi consciverit. Sicque judicio sanctorum sacerdotum proximo suo duplum restituat, cum praedicatori suo fidem et confessionem catholicam pleniter exsolvat; ut qui prius minus intelligens aberraverat, pleniter instructus, veraciter fidelem se per omnia ostendat.

Si quis commendaverit proximo suo asinum, ovem, bovem, omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque Dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia fuerit, deferet ad eum quod occisum est, et non restituet. Hic proximum, Redemptorem 108.0120B| nostrum possumus accipere: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Iste proximus noster, asinum, ovem, bovem, aut omne jumentum in custodia committit, cum cuilibet praedicatori animalia sua, hoc est homines, alios ingenio valentes, alios simplices et innocentes, alios brutos et hebetes, ad regendum committit. Si ergo his animalibus custos gregis Domini omnem sollicitudinem impendit, et pervigili custodia curam illorum habuit, non ei nocebit, si horum quiddam a malignis spiritibus seductum, aut proprio vitio mortuum fuerit. Sufficiet pastori conscientia pura et fides non ficta, quae per dilectionem 108.0120C| operans, pro salute illius devote laborabat. Suscipiet ergo Dominus bonam devotionem illius, et studium bonum redundare faciet illi in vitam aeternam. Unde dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae, manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem; aliis quidem odor vitae in vitam (II Cor. II), et caetera. Si autem dormitat paterfamilias, et furem venturum non observaverit et per desidiam illius horum quiddam perierit, damnum domino suo restituet: quia per negligentiam suam Dominicum pecus custodire non curavit. Hinc Dominus ad prophetam ait: Si me dicente ad impium, Morte morieris, non fueris locutus, 108.0120D| ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porro tu liberasti animam tuam (Ezech. XVIII). Semper quidem cautus esse debet pastor, et pervigil in custodia sua; et si aliquem suorum per bestiam diabolicam laniatam conspexerit, statim pro eo Domino preces fundat, eumque admoneat et curare festinet, ne ejus interitus in suae animae perniciem perveniat.

Qui a proximo suo quidquam horum mutuum postularit, et aut debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur. Quod si in praesentiarum 108.0121A| fuerit dominus, non restituet; maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. A proximo igitur nostro mutuum postulamus, cum pro aeterna remuneratione, curam gregis Dominici suscipimus. Sed si timorem Dei semper ante oculos cordis nostri ponimus, et adventum ejus quasi exigentem pecuniam nobis commissam formidamus, quasi in praesentia ipsius semper sumus. Unde et Jacob ad Laban ait: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses (Gen. XXXI). Et Apostolus dicit: Scientes, timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus (II Cor. V). Et item de Deo inquit: Quasi coram Deo in Christo loquimur. Interitus ergo debilitati aut mortui pecoris pastori non reputatur si ejus curam 108.0121B| strenue gessit: et quasi Deo praesente, redditurus rationem studiosissime laboravit. Si autem domino non praesente damni quidquam factum fuerit, reddere compelletur, quia qui negligens est in cura pastorali, et secundum illam sententiam servi nequam, dixerit in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet, et in carcerem missus, non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem. Virginem quippe necdum desponsatam seducere, est quamlibet sententiam canonicam 108.0121C| necdum ab alio expositam juxta sensum Patrum, ex proprio exponere. Sed dotem dare illi debet, et sic habere uxorem: quia nisi per fidem catholicam eam acquisierit, ejus copula frui non licebit. Sequitur: Si pater virginis eam dare noluerit, reddas pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. Pater quidem virginis hoc est sententiae, sensus est historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus in qualibet sententia invenitur, qui charitatis regnum idonee aedificet, et regnum cupiditatis sufficienter destruat, non videtur necesse allegorica interpretatione illum exponi. Quam tamen lector dote rectae fidei honorare debet, et sic intactam sua expositione relinquere. Maleficos non patiaris vivere. Maleficos appellat illos qui praestigiis 108.0121D| magicae artis ac diabolicis figmentis causas agunt, et ab uno Deo, qui verus est auctor omnium bonorum, avertere satagunt: quos ultra valere ad hominum perniciem lex non patitur, sed magis exstinguere jubet. Typice autem maleficos, haereticos possumus accipere, qui non spiritu Dei, sed spiritu maligno instigati, perversas sectas ad hominum deceptionem introducunt; quos lex Domini interimi jubet, id est, a consortio fidelium, qui Deo vita vera vivunt, anathemate penitus sequestrari, donec maleficium, id est, error exstinguatur, qui noxie in eis vivere videbatur, ne eorum communio simplicium fratrum fiat contaminatio. Qui coierit cum jumento, morte moriatur. Contra naturalem usum, brutis animalibus 108.0122A| per fornicationis instinctum vetat misceri: necnon et stultorum hominum prohibet consortium, quorum societas in fornicationem pessimam hominem facit incidere, id est, animam per errorem separari a Deo, et jungi per flagitium diabolo. Unde Scriptura dicit: Amicus stultorum efficietur similis (Prov. XIII).

CAPUT II. De eo quod vetat idolorum culturas, et instruit de charitate et caeteris justificationibus legis, quae post haec sequuntur in volumine.

Qui immolat diis, occidetur: praeterquam Domino soli (Exod. XXII), id est, qui divinum honorem soli competentem Deo, alicui creaturae impenderit, nece spirituali in anima multatur: in Tartarum utique 108.0122B| gehennae ignis, sine ullo remedio propter impietatem, in aeternum puniendus praecipitabitur. Advenam non contristabis, neque affliges eum. Advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. Viduae et pupillo non nocebis. Si laeseris eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Dilectionem proximi per misericordiae compassionem commendat, ne forte furore iracundiae permoti, aut avaritiae stimulo incitati, naturae jus servare negligant; sed semper illius sententiae veritatis reminiscentes, qua dicit: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, haec eadem et facite illis (Matth. VII). Et ut alibi scriptum est: Quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat. Unusquisque ergo 108.0122C| indigenti proximo suo, in necessitate consulat, nec unquam noceat, sed secundum vires foveat. Alter, in vidua Ecclesia; et in pupillo Christianus populus accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio, ad perniciem eorum spiritualem perveniat, qui eos frustra odiis et contumeliis molestant. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum redde ei. Ipsum enim est solum, quo operitur indumentum carnis ejus: nec habet aliud in quo dormiat. More suo Dominus provocat ad misericordiam, et beneficentiam corda audientium: quod indigentibus proximis ex rerum 108.0122D| abundantia opitulantur, dilectionis jam conservent, quae aeternam illis parient in coelis remunerationem. Aliter: Pecuniam mutuam populo pauperi dare, est legis scientiam gentili populo impendere, qui pauper spiritu est. Quem tamen urgere, vel usuris, hoc est, superabundantia aliqua opprimere vetat: quia post perceptionem gratiae, ad caeremonias legis veteris observandas retorqueri non vult; quia finis legis est Christus ad justitiam omni credenti. (Ex Gregorio.) Item tropologice praedicatores Evangelii admonet, ut superfluitatem rerum in praesenti non appetant; sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, magisque recordentur illius Dominicae sententiae, qua dicit: Gratis accepistis, gratis date: 108.0123A| et erit merces vestra multa in coelo (Matth. X). Item secundum allegoriam hoc loco quid pignoris nomine, nisi peccati confessio datur intelligi? Frater etenim noster debitor nobis efficitur, cum quilibet in nos proximus deliquisse monstratur. Peccata quippe, debita vocamus. Unde peccatori servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII). Et in Dominica quotidie oratione precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui in nobis peccasse cognoscitur, peccati ejus jam confessionem tenemus; per quam relaxare peccatum, quod in nobis perpetrandum est, postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur et veniam petit, jam quasi pro debito 108.0123B| pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddi jubetur: quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus et confessori veniam reddere, a quo confessionem accepimus culpae: ut qui se deliquisse in nos meminit, a nobis etiam relaxatum sentiat quod deliquit. Diis non detrahes. Quaeritur quos deos, utrum principes qui judicant populum, sicut dictum est Moysi, quod datus fuerat deus Pharaoni, ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut ostendendo quos dixerit deos ubi ait: Et principem populi non maledices, quod Graecus habet: Non dices male. An secundum illud accipiendum est, quod Apostolus ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi. Addendo autem 108.0123C| sicuti sunt deos intelligi voluit: qui digne etiam dicuntur. Ita sane ut latria quae dicitur Graece, et interpretatur Latine servitus: sed ea quae ad religionem pertinere intelligitur, non debeatur nisi uni Deo vero, qui nobis est Deus. Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt, ubi merito dicuntur, prohibiti sunt, non jussi sunt maledici; nec tamen sacrificiis vel ullis latriae obsequiis, honorari. Decimas tuas et primitias non tardabis offerre. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. De bubus quoque et de ovibus similiter facies, etc. (Ex Isidoro). Jubetur quoque inter haec Israelitico, decimas frugum cunctarumque primitias rerum offerre Deo. Spiritualiter quippe primitiae frugum vel primogenitorum, principia operum bonorum ostendunt; vel ipsam 108.0123D| bonam voluntatem, quae prior est opere, quam pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem dum illa sibi a nobis jubet offerri, indicat ad ipsius gratiam pertinere. In decimis itaque Deo offerendis, denarius numerus perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit; ideo sicut in primitiis primitia voluntatum, ita in decimis, consummationes nostrorum operum ad Deum referre praecipimur, a quo et boni operis initium, et perfectionis donatur effectus. Quod autem jubetur primogenita animantium septem diebus cum matre sua manere, et in die octava reddi Domino, mystice signat, in praesenti tempore quod per septenarium numerum designatur, eo quod septem dierum numero discurrit, necessario 108.0124A| unumquemque, bonorum operum primogenita, in Ecclesiae unitate debere servare, et in fide catholica quidquid boni possit, elaborare, donec octava dies veniat, id est, resurrectionis tempus, quando ante tribunal judicis Christi praesentatus, bonorum operum remunerationem ab ipso accipiet. Unde dicit Apostolus: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV). Et item: Omnes, inquit, stabimus ante tribunal Christi; ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit: sive bonum, sive malum. Viri sancti eritis mihi. Carnem quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus (Rom. XIV). Licet fas non sit secundum 108.0124B| historiam, carnem pollutam bestiali dente dilaceratam, homini divinae legi subdito, contra legem comedere, sed quasi immundam reputare, tamen allegorico sensu carnem, conversationem humanam, seu animalem doctrinam intelligere possumus. Bestiam vero, haereticum sive diabolum. Carnem vero, hoc est conversationem, quae ab haereticorum opere venenato laniatur, vel diabolica suggestione decipitur, non est licitum homini Christiano imitari; sed quasi immundam projicere canibus, hoc est malignis spiritibus sive paganis aptam, atque consimilem deputare, secundum illam Veritatis vocem, qua jubet eum qui Ecclesiam non audierit, pro ethnico et publicano haberi (Matth. XVIII). Et Apostolus mandat, peccantem tradi Satanae in interitum carnis, ut spiritus 108.0124C| sit salvus in die Domini (I Cor. V). Item per morticinorum et a bestia captarum carnium prohibitionem, possumus advertere, non communicandum esse mensae daemoniorum his, qui pane coelesti reficiuntur, juxta illud Apostoli: Non potestis, inquit, mensae Domini participari, et mensae daemoniorum (I Cor. X). In his enim sunt vere morticina, et a bestiis capta: quia enim simul sanctus, simul autem et nutritor substantiae nostrae, intelligibilis praedictus panis est, nec pollutos enim percipere praecipit, vere rursus mundatos prohiberi non vult; utrumque enim plane et Paulus praecipit: Quicunque enim, inquit, comedit panem, et bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI). Ecce iste est pollutus et immundus. Hunc enim intelligis omni 108.0124D| modo indigne comedentem, a sanctorum prohibitum participatione. Quid autem his addidit: Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui autem semetipsum probat, si peccati sibi conscius est, et pollutionem animae se habere sentit, poenitet sine dubio: et post poenitentiam de pane comedere et bibere rursus de calice sancto et impolluto potest.

Non suscipies vocem mendacii; nec junges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium (Exod. XXIII). Hinc item scriptum est: Non credas omni verbo. Et alibi: Testis falsus non erit impunitus. Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in judicio, plurimorum acquiescens sententiae ut a vero devies 108.0125A| (Prov. XIX), etc. Haec ideo dicta sunt, ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum. Sequitur: Et pauperis non misereberis in judicio. Nisi addidisset: in judicio, magna esset quaestio. Sed intelligendum esset, etiamsi scriptum non esset. Supra enim dixerat: Non apponeris cum multitudine cum pluribus, ut declines judicium, ac per hoc et pauperis non misereberis, possit intelligi, in judicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum judicamus, videamus justitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur, si contra justitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia: sed non debet esse contra judicium. Judicium sane illud appellat Scriptura, 108.0125B| quod justum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur. Si autem obviaveris bovi inimici tui aut subjugali ejus errantibus, reducens reddes ei. Ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera. Non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos judex resides. Mendacium fugies. Insontem et justum non occides, quia aversor impium. Veritatem et judicium Dominus amat; et ad haec sequenda, populum suum per legem, prophetas atque Evangelium, exhortatur: quia non est personarum acceptor, sed singulis reddit secundum opera sua. Non accipies munera, quae excaecant etiam prudentes, 108.0125C| et subvertunt verba justorum. Hinc per Sapientiam dicitur: Avaro nihil est scelestius; nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Peregrino molestus non eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti (Eccl. X). Ex sua conditione unusquisque quomodo aliis misereri conveniat, perpendere debet. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI). Mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: anno autem septimo dimittes eum, requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quidquid reliqui fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo (August.). 108.0125D| Quaeri potest, quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et olivetum pertinet, quod dictum est, Edent pauperes gentis tuae, quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. De vinea enim et oliveto, postea dicit similiter esse faciendum, ac per hoc illud de arvis intelligitur quae frumentis serviunt; ac sic accipiendum: Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructum ejus: hoc est sex annis seminabis et colliges: septimo vero non colliges; ut intelligatur, Seminabis: etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum. Nam quid 108.0126A| inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit: eis videlicet qui illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri et cervi, et si quid hujusmodi: quod tamen non diceretur, nisi alicujus significationis gratia. Nam si quid attinet ad prae cepta quae hominibus data sunt, de bubus cura non est Deo. Quod non sic intelligitur, tanquam ipse non pascat ea quae nec seminant, nec metunt, neque congregant in horreum: sed quia ei curae non est, praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat. Quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur? Si quis autem quaesierit, 108.0126B| quid secundum allegoriam praesens praeceptum de septimi anni frugibus dimittendis pauperibus populi, et bestiis terrae significet, sciat quia senarius numerus operum perfectionem significat. In septenario quoque, requies animarum exprimitur. Et bene in sex annis seminare terram nostram, et con gregare fruges ejus praecipimur, quia in praesenti vita, quae sex aetatibus constat, terram carnis nostrae exercere, et virtutum semina in eam serere debemus: quatenus augmentum bonorum operum, et mercedis abundantia, inde nobis excrescens, in futuro requiem animarum nostrarum, sine ullo labore jam actionis nos percipere faciat. Quod autem pauperes populi seu bestiae agri comedere jubentur, quae de labore nostro praeterito in septimo anno accrescunt, 108.0126C| significat, quod per eleemosynarum et charitatis obsequia, merces nobis in futuro parabitur. Denique eadem vinea et olivetum insinuant, gratiae videlicet et misericordiae opera futura bona praeparantia. Si ergo non tantum amicis nostris indigentibus, verum etiam inimicis qui hostiarum nomine notati sunt, benefici existimus, sine dubio in vita futura, ubi jam non est tempus operandi, de benefactis praemia aeterna consequemur. Unde et Salvator in Evangelio nos admonet dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Hinc et doctor gentium ait: Qui parce seminat, parce et metet. Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam aeternam. Quod autem sequitur, 108.0126D| Sex diebus operaberis, septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. Ad eumdem intellectum pertinet, ut scilicet in praesenti tempore, bene laborando unusquisque studeat, tam disciplinatus quam hebes, tam servus quam liber, tam dives quam pauper, quatenus aeternae requiei exspers non fiat, quin potius merito rectae fidei ac bonorum operum, gaudii aeterni particeps existat. Omnia quae dixi vobis, custodite: et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. Hic apparet quantum praecellat umbrae Veteris Legis veritas Evangelii. Ibi ergo jurare per nomen externorum deorum tantummodo prohibentur: per nomen autem Domini jurare 108.0127A| non vetantur. Hic quoque interdicitur omnino non jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per Jerusalem, neque per aliud aliquid: ut sit sermo noster tantum, Est, est, Non, non. Evangelica autem veritas non recipit juramentum: cum omnis sermo fidelis, pro jurejurando sit. Sicut enim falsum loqui non potest, qui non loquitur; sic perjurare non potest qui non jurat. Ne ergo juramenti usus ad idola colenda provocaret, veteribus quasi parvulis sub lege per nomen externorum deorum jurare, denuntiatur, magisque in Dei nomine si vellent, jurare, permittitur: cui cultum debitum per omnia impendere praecipitur, sicut victimarum carnalium oblatio concessa est iisdem in templo Domini uni Deo offerri, ne idolis exhiberent, cujus usum penitus 108.0127B| deserere noluissent.

CAPUT III. De tribus solemnitatibus praecipuis, in quibus omne masculinum Domino praesentari, in lege praeceptum est.

Tribus vicibus per singulos annos festa celebrabitis (Exod. XXIII). Tres festivitates praecipuas hoc loco observandas prae aliis festivitatibus, maxime commendat, id est, Paschae, Pentecostes et Scenopegiae. Qui consequenter enumerat: Solemnitatem, inquit, azymorum custodies. Septem diebus comedes azymas sicut praecepi tibi tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Hic mensis apud Hebraeos Nisan appellatur, apud Graecos vero Xanticus, apud Latinos 108.0127C| Aprilis dicitur. Qui ideo mensis novorum nominatur, quia novae fruges eodem mense primitus metebantur. (Ex Josepho.) De quo quid Josephus in Antiquitatum libro tertio referat, commemorandum censemus. Secunda, inquit, azymorum die quae est sexta et decima, frugum primitias quas metunt, antequam ex eis vescantur, Deum judicantes justum esse primitiis honorari, quo sint hac ubertate completi, offerunt isto modo: Siccantes spicarum manipulum, et contundentes, et munda ad coquendum hordea facientes, arae Dei assarium offerunt: et unam drachmam ex eo mittentes, reliquum sacerdotum usui derelinquunt: et tunc jam licebit omnibus pro sua metere voluntate. Immolant autem in primitiis frugum, agnum holocaustum Domino. Et 108.0127D| solemnitatem mensis primitivorum operis tui, quaecunque severis in agro. (Ex Josepho.) Hinc idem Josephus: Septima vero, inquit, septimana transacta post hoc sacrificium, quarum septem hebdomadarum dies sunt quadraginta et novem, Pentecoste celebratur: quam Hebraei Asartha vocant, quod significat Pentecosten, id est, quinquagesimam; in qua offerunt Deo panes de alphita siccata factos, cum fermento assariorum duorum: et ad mactandum agnas duas. Solemnitatem quoque in exitu anni facias, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. Ostendit quoque his verbis, quod jam ex maturis frugibus haec oblatio offertur, cum tunc adsit tempus messis. Exitum anni appellat tinem aestatis, 108.0128A| quando jam fructus totius anni collecti sunt. Et haec eadem festivitas in septimo mense, quem Hebraei Theseri, Macedones ὑπερβερεταῖον vocant, Latini Octobrem; in cujus principio, Judaei solemnitatem agentes, amplius tuba canebant, et plura offerebant sacrificia, quam per singulos menses. In quo dies expiationum erant, et dies Scenopegiae eodem mense, decimo quinto die celebrabantur, solemnitates scilicet tabernaculorum, in quo plurima et diversa offerebantur sacrificia. Haec secundum historiam. Spiritaliter quoque tribus vicibus per annos singulos festa celebramus, cum omni tempore praesentis vitae, in sanctae trinitatis confessione per fidem, spem et charitatem, bonorum operum obsequia spiritualiter, gaudentes Deo conditori nostro exhibemus. 108.0128B| Nam Pascha celebramus mense novorum, cum per sanguinem agni immaculati ab Aegyptia servitute liberati, per spirituales aquas de vetere homine in novum transimus: ambulantes non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus; quo in terram repromissionis, per Christi gratiam Domini et Redemptoris nostri, pervenire valeamus. Solemnitatem ergo mensis primitivorum celebramus, cum omnium operum nostrorum, voluntatum ac sermonum primitias Domino consecramus. Solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus dies Scenopegiae celebrantur, tunc veraciter agimus, quando congregatis virtutum fructibus, usque ad finem vitae, et introitum regni coelestis, pervenire contendimus. In tabernaculis utique septem diebus 108.0128C| commorantes: quia per omne tempus vitae praesentis, peregrinos nos in saeculo esse agnoscendo, requiem non hic, sed in futura vita requiramus. Quid tunc digne fit, si hoc sedulo tractantes, implere satagimus. Quod supra dictum est: Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Ex Gregorio.) In conspectu Domini vacuus apparet, qui nihil secum de fructu sui laboris portat. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat. Sed quia cuncta haec hic quisquis moriens deserit, ante Dominum vacuus apparet, quia secum ante judicem nihil tulit. Hinc ergo per legem salubriter admonemur dicentem: Non apparebis in conspectu Domini vacuus. Qui enim promerendae vitae mercedem, bene agendo non 108.0128D| providet, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV). Ad examen quippe judicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera quibus vitam mereantur, ostendunt. Sequitur: Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. Quid est quod feminis tacitis, de masculis lex mandat in conspectu Domini praesentandis, nisi quod Creator noster quidquid molle, quidquid fragile, et infirmum in nostra conversatione est reprobans, fortia virtutum opera a nobis exquirit? Si enim in fide Patris et Filii et Spiritus sancti, pro aeternae mercedis adeptu, tempore vitae praesentis 108.0129A| bonis operibus studium impendimus, masculinum nostrum sine dubio, ante conspectum Domini digne statuimus.

Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae. Fermentum quod in sacrificio Domini offerri contradicitur, ut saepe diximus, malitiae et nequitiae amaritudinem significat. Non immolabis, ait, super fermento sanguinem victimae meae. Ac si diceret: Caveas ne in oblatione qua Dominum placare desideras, aliquid doli aut nequitiae intermisceas: quia sinceritas justitiae Deo maxime placet. Item hac sententia nos admoneri sciamus, quod in sacrificio corporis et sanguinis Domini, munditiam cordis et operis studeamus habere: ne in offerendo vitae libamine, foedi et ingrati coram Domino appareamus. 108.0129B| Sequitur: Nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane. Per hanc sententiam nos instruit, ne opus misericordiae vel caeterarum pinguedinem virtutum, in mane resurrectionis futurae faciendum differamus, quia ibi actionis tempus jam nullum erit, sed dies iste retributionis, ut recipiat unusquisque prout gessit tempore carnis suae, quando licuit operari. Primitias frugum terrae tuae deferas in domum Dei tui. Primordia utique omnium operum tuorum, in Ecclesia Domini digne conversans, Creatori tuo gratanter exhibeas: quia haec est domus una, in qua agnus paschalis comedi jubetur: nec non et omnium munerum aptissimus locus est ad offerendum. Non coques haedum in lacte matris suae. Sive juxta aliam editionem: Non coques agnum in lacte matris suae. 108.0129C| Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. Si enim alicujus significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Judaeorum in observatione, ut agnum coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae? quasi posset etiam si hoc intelligeretur, sine hujus praecepti transgressione coqui, si eo nato, mortua matre ejus, ab ove alia lactaretur. Cum alicujus profecto rei significandae causa sint praecepta, nemo ambigit, etiam illa quae possunt cum observantia factitari non sine causa ita sunt praecepta. Significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur, ad proprietatem verborum aut non est, aut 108.0129D| non elucet. Lectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Judaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit. Ut, coques, quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax: et homines justos, tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode, hujusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis: Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt id esse praeceptum per prophetiam, ne se boni Israelitae sociarent malis Judaeis, a quibus Christus passus est, tanquam agnus in lacte matris suae, 108.0130A| id est eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere. Illo autem mense passum esse Christum et Paschae observatio, et dies ecclesiis notissimus nativitatis ejus, ostendit. Qui enim mense nono natus est, octavo Kalendas Januarias, profecto mense primo conceptus est, circa octavam Kalendas Aprilis: quod tempus etiam passionis ejus fuit in lacte matris suae: hoc est in diebus matris suae. Item per tropologiam, Non coques haedum in lacte matris suae. Haedus hic sub peccatoris figura introducitur. Proinde peccans non est coquendus in lacte matris, id est non est purgandus mediocribus tenerrimisque Ecclesiae disciplinis, sed austerioribus praeceptis ejus sunt excoquenda peccata, cujus magna sunt crimina, ut qui per lasciviae blandimenta 108.0130B| se perdidit, fortiore disciplina se redimat.

CAPUT IV. Ubi praedicit expulsurum se gentes per manum angeli a facie filiorum Israel, si tamen audirent praecepta Domini et facerent ea.

Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat te et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus; nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveritis: et est nomen meum in illo (Exod. XXIII). Hac sententia secundum historiam Josue ducem populi Israelitici denotat: qui ideo angelus nominatur, quia ad legationem Domini peragendam destinatus est. Angelos enim Graece, nuntios vocamus. Et bene Josue nuntius dici potest, quoniam in Israelitis Domini mandata 108.0130C| innotuit, et gentibus Dei potentiam ac terrorem intimavit. Cujus voci Dominus jubet populo suo obtemperare. Unde et idem populus ad eum dixisse refertur: Sicut obedivimus, inquiunt Moysi, sic obediemus et tibi. Tantum sit Dominus Deus tecum, sicut fuit cum Moysi. Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus tuis quos praeceperis ei, moriatur (Josue I). Et, inquit, nomen meum in illo. Bifarie nomen Domini erat in Josue, qui et Israelita fuit. Israel enim interpretatur vir videns Deum, sive princeps cum Deo. Et nomen Jesu, id est, salvatoris in se habuit: quem et in officio et nomine praefiguravit. Nam secundum allegoriam, ipse angelus, ipse Dominus et redemptor noster intelligi potest. Nam ipse per prophetam propter dispensationem humanitatis, 108.0130D| magni consilii angelus nuncupatur, quia suae et paternae voluntatis est annuntiator. Quem qui non audierit, exterminabitur de populo suo. Nomen enim Dei in illo veraciter est, quia cum sit homo verus Deus agnoscitur. Sequitur: Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis; et affigam affligentes te; praecedetque te angelus meus, et introducet ad Amorrhaeum, et Ethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque et Evaeum et Jebuzaeum, etc. Historialiter enim populum Israeliticum Josue introduxit in terram repromissionis, ejiciens gentes quas praenominavit a facie eorum, comminuens idola et destruens aras eorum. Spiritualiter autem Redemptor noster, in nobis has septem gentes cum simulacris 108.0131A| eorum exterminat, cum septem principalia vitia a nobis ejicit, et omnem dolum inimici, de cordibus nostris procul pellit, quatenus naturae nostrae terram pleniter ac perfecte possideamus. Radix quippe cuncti mali, superbia est, de qua Scriptura attestante dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X). Primae autem ejus soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur: scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spirituale liberationis praelium, spiritu septiformis gratiae plenus venit. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur. Habet unum 108.0131B| quodque vitium in corde nostro propriam stationem: quam sibi vindicans in animae nostrae recessu exterminat Israelem, id est contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eisque semper adversari non desinit. Non enim possunt virtutes cum vitiis pariter morari. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci cum tenebris? Sed cum Israelis populo, id est a virtutibus contra se dimicantibus, fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, ibi deinceps castitas obtinebit. Quem furor coeperat, potentia vindicabit. Quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit. Quem acedia vastavit, incipiet excolere fortitudo. Quem superbia conculcabat, 108.0131C| humilitas honestabit: et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, effectus, virtutes contrariae possidebunt. Quae filii Israelis, id est, animae Deum videntes, non immerito nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse, quam proprias recuperasse credendi sunt. Etenim quantum docet vetus traditio has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israelis, filii Sem quondam fuerant in orbis divisione sortiti: quas deinceps per vim atque potentiam posteritas Cham per invasionis iniquitatem possedit. In quo et Dei judicium rectissimum comprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupaverant expulit; et isti sancti tanquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum divisione 108.0131D| orbis fuerat deputata, restituit. Quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri, non vitiis sed virtutibus naturaliter deputavit. Quae post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, id est, populis Chananaeis a propria religione depulsae, cum eis rursum per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras, quam proprias credendae sunt, recepisse. De his octo vitiis et in Evangelio ita significatur: Non adorabis deos eorum, nec coles eos. Non facias opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum, servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. 108.0132A| Non erit infecunda nec sterilis in terra tua. Numerum dierum tuorum implebo (August.). Quoniam istae promissiones possint et spiritualiter intelligi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent, ubi quanquam praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo, pene lapsos et effusos gressus suos homo dicit, cum zelaret in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac mercede serviebat. Et cum hinc ei subripere coepisset sensus impius, quod Deum non curare 108.0132B| existimaret humana, correctum se dicit, cum auctoritatem sanctorum non est ausus improbare; et coepit cognoscere et ait: Hoc labor est ante me: donec intrem in sanctuarium, et intelligam novissima. Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt impiorum, quas nullus piorum sensurus est. Attamen benedictionem aliquam in hac praesenti vita sancti accipiunt, dum fecunditatem bonorum operum illis Dominus tribuit, et copiam virtutum, ut in progressu sanctorum actionum legem Domini quae eis data est, ad custodiendum opere consummant, quatenus ad aeternae beatitudinis praemia pervenire mereantur. Unde Propheta dicit: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit: ambulabunt 108.0132C| de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Ibi quippe numerus dierum eorum implebitur, ubi summa perfectio tribuetur, et stabilitas aeternitatis largitur. Cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: emittens crabrones prius, qui fugabunt Evaeum et Chananaeum, et Ethaeum antequam introeas. Quaeritur de istis bestiis, quid intelligendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit, ubi impletum ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas (Sap. XII). Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Jesu Nave, neque sub judicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intelligendi sunt, fortasse quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur: 108.0132D| in cujus sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem in qua perspicitur veritas narratoris. Sicut nec evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.

CAPUT V. Ubi enarrat se emissurum crabrones ante Israel, qui fugent alienigenas coram eis; et de benedictione de terra repromissionis possidenda.

Non ejiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram (Exod. XXIII). Manifeste Dominus designat ob quam causam gentes, quarum 108.0133A| terram Israelitico populo se daturum promisit, simul ejicere noluit: utique ut experiretur et erudiret in eis Israel; ut essent qui peccantes arguerent, et ad timendum Deum improbos compellerent. Mystice autem, electos suos de corruptibilitate carnis, expulsis multis vitiorum turbis, aliquibus Dominus permittit impugnari, quatenus habeant semper in quibus se exerceant, ne forte per inertiam in majorem ruinam peccatorum cadant. Unde et doctori gentium petenti, ut Dominus a se angelum Satanae qui eum colaphizabat auferret, responsum est: Sufficit tibi gratia mea (II Cor. XII). Nam virtus in infirmitate perficitur. Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum; et a deserto usque ad fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae; et ejiciam 108.0133B| eos de conspectu tuo. Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum. Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certo erit in scandalum. Si servieris diis eorum, erunt tibi offendiculum. Hic Graecus δουλεύσεισ habet non λατρεύσεις. Unde intelligitur, quia et dulia debetur Deo tanquam Domino. Latria vero non nisi Deo, tanquam Deo. Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu et Aaron, Nadab et Abiu: et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul: solusque Moyses ascendet ad Dominum: et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo (Exod. XXIV). Quid est quod Dominus primum praecipit, ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel ascendant ad Dominum, et statim subjungit, quod solus 108.0133C| Moyses ascendat ad Dominum, caeteri autem non appropinquent, sed adorent procul, nisi quod moraliter nos instruit, ut unusquisque perpendat discrete vires suas, et vigorem animi, ut ultra quam se praevalere conspicit ad virtutum arcem, vel ad culmen contemplationis se erigere non praesumat; sed quantum divina clementia eum provocat, vel Scriptura sacra edocet, tantum progrediatur? Quod autem quidam ait: In praecipitium pedem ponit, qui mensurarum suarum limitem discrete non attendit: Sequitur: Populus autem non ascendat cum eo. Populum infirmos auditores appellat, seu qui adhuc terrenis cupiditatibus implicantur. Quibus interdicit ascendere cum Moyse, quia ad arcem scientiae divinae legis pertingere non poterunt, quos amor terrenus in 108.0133D| inferioribus tenet.


Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia. Responditque cunctus populus una voce: Omnia verba Domini quae locutus est, faciemus et audiemus (Ex Augustino.) Usque ad hunc locum Scripturae, justificationes intelliguntur quae datae sunt populo ad observandum: incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen justificationum exorsum est, ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus justificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam, et morum bonorum conversationem duci possunt. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. 108.0134A| Justificationes sane Latini interpretes eas esse dixerunt, quae Graeci δικαιώματα appellant. Notandum est quod iterum populus ista respondet: Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus et audiemus, cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est, quod est intelligemus, prius oporteret verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt merito devotionis qua non contempta sed facta sunt, ipse perducit. Sed videndum est utrum iste populus illi filio similis inveniatur, qui patri jubenti dixit: Ibo in vineam, et non ivit (Matth. XXI). Gentes enim quae Deum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam 108.0134B| justificatae, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt injustitiam.

CAPUT VI. De eo quod aedificavit Moyses altare ad radicem montis, et de oblatione in eo holocasti.

Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare, ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel (Exod. XXIV). Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intelligitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei. Aliter: Ad radices montis Moyses altare aedificat, et duodecim titulos per duodecim tribus ponit Israel, cum lex divina 108.0134C| ante ascensum virtutum aram fidei in cordibus nostris jubet nos statuere, et secundum doctrinam duodecim apostolorum, ritum religionis formare. Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta: immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. Holocaustum Domino offert qui seipsum Deo dedicat. Et bene juvenes de filiis Israel dicuntur offerre holocausta, quia non nisi fortium est vitae perfectionem appetere. Caeterum qui adhuc infans est, hoc est rudis in fide, vel quem senectus debilitat, id est, quem consuetudo carnalis premit, non est habilis ad holocausta Domino offerenda, sed mandata legis inferiora servet, per quae salvetur. Unde ipsa Veritas in Evangelio sciscitanti de salute sua, primum respondit: Si vis, inquit, ad vitam ingredi, 108.0134D| serva mandata. Et paulo post de perfectione taliter docet: Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me (Matth. XIX). Victimas ergo pacificas Domino offert vitulos, qui compressis incentivis vitiorum, jucunditatem bonooperum pacifica mente exhibet Deo. (Ex Augustino.) Notandum autem quod secundum aliam editionem ita legitur: Et immolaverunt hostiam salutaris Deo. Non dixit hostiam salutarem, sed hostiam salutaris, quod Graecus habet σωτηρίου Unde in psalmo: Calicem, inquit, salutaris accipiam (Psal. CXV). Non dixit calicem salutarem. Ubi videndum est, ne forte ille significetur, de quo dixit Simeon: Quoniam viderunt 108.0135A| oculi mei, salutare tuum (Luc. II). Hunc enim et psalmus commendat ubi legitur: Bene nuntiate diem ex die, salutare ejus (Psal. XCV). Quid est enim aliud si diligentius attendamus, quod ait diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est Deum ex Deo, qui est unigenitus Filius? Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in crateram, et partem reliquam sanguinis in altare; et accipiens librum testamenti, recitavit in aures populi. Notandum est nunc primum sacrificare Moysen, evidetur Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Jethro dictum erat socero ejus, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo. Et advertendum librum testamenti cum sanguine hostiae recitari: in quo libro illas justificationes conscriptas 108.0135B| debemus accipere. Nam decalogum legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est. Et dixerunt: Omnia quaecunque locutus est Dominus, faciemus et audiemus. Non aliter respondent ecce jam tertio. Ille vero sumptum sanguinem, respersit in populum et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum, super cunctis sermonibus his. Hunc locum Paulus apostolus, in Epistola ad Hebraeos, quomodo Dominicae passionis sanguinem significet, manifestissime exponit. Quia omnia pene in sanguine mundantur secundum legem: et sine sanguinis effusione non fit remissio (Hebr. IX). Nam sanguis ille quo Moyses populum aspergit, ac purificat librum legis et tabernaculum testamenti, et omnia quae in eo erant dicens: Sanguis hic, sanguinis 108.0135C| testamenti, mirifice Domini Jesu sanguinem praedicare monstratur, quo omnium credentium corda purgantur, quo fides Ecclesiae signatur, quo omnia, id est corpus omne tabernaculi sanctificatur, dicente Domino discipulis: Hic sanguis meus Novi Testamenti: qui pro multis effundetur (Matth. XXVI). Adimpletum in veritate id, quod per Moysen fuerat ostensum in imagine.

Ascenderunt Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senibus Israel, et viderunt Deum Israel. Sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini: et quasi coelum cum serenum est. Nec super eos qui procul recesserunt de filiis Israel, misit manum suam. Videruntque Deum, et comederunt ac biberunt. (Ex Augustino.) Constat inter eos qui recte intelligunt, 108.0135D| nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis sedere, jacere, stare, et si quid hujusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum; Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quae est ipse quod est: sed assumptio formarum visibilium, ejus omnipotentiae subjacet. Et de electis Israel non dissonuit nec unus, et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores nunc appellatos electos Israel: qui procul dubio personam gerebant eorum, qui electi sunt in populo Dei? Non enim omnium est fides: 108.0136A| et novit Dominus qui sunt ejus (Rom. IX). In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. (Rom. VIII). Profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significatur autem quaternarius numerus in Moyse et Aaron, Nadab et Abiu, propter quatuor evangelia, et totius orbis qui in quatuor partes dividitur promissionem. Et septuaginta de senioribus Israel. Numero scilicet septenario decuplato: qui pertinet ad significandum Spiritum sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari 108.0136B| quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro, quadraturam ipsam vel stabilitatem, vel ejusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Unde et Dominus dicit venturos multos. Quos utique nisi electos praescitos, praedestinatos, vocatos, justificatos, glorificatos, et recubituros cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum? Et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis (Luc. XII). Quid sibi vult quod Jesu Nave non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit in montem, 108.0136C| ad accipiendas tabulas legis, et subito rursus Jesus absconditur, id est tacetur, et Moyses accepit legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte significat Novum Testamentum nomine Jesu, et absconditum esse in lege, et aliquando apparere intelligentibus? Quod vero Jesus jam vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura testatur, quod jam prope esset ut terram promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem anticipat Scriptura, quod postea factum est. Omnia quippe ista postea quam facta sunt, scripta sunt: ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum vocabatur Jesus; sed quando scriptum est, jam hoc vocabatur. Omnia autem, sicut Apostolus ait, in figura contingebant 108.0136D| illis: scripta sunt autem propter nos omnia (I Cor. X), videlicet non solum facta vel verba, quae sacris litteris continentur, verum etiam locorum et aurarum, et temporum situs: et ipsarum quoque in quibus gesta sive dicta sunt, circumstantia rerum.

CAPUT VII. De ascensione Moysi in montem ut legem acciperet a Domino, scriptam in tabulis: quod et fecit.

Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi, ut doceas filios Israel (Exod. XXIV). [Ex Beda.] Daturus ergo legem Moysi Dominus, primo illum in verticem montis evocat, ut in alto secum demoratus liberius audiat, quae 108.0137A| ad inferiora rediens populum praecepta doceat. Sic et in Evangelio Dominus, novos gratiae praecones in montem convocans, praeceptis salutaribus instituit, ut ex loci etiam situ patesceret, quia sublimia illis vel mandata vivendi, vel promissa daret remunerandi. Et legis ergo et Evangelii praecepta Dominus in monte dedit, ut sublimitatem per hoc utriusque Testamenti commendaret. Verum quia Scriptura legis uni tunc populo Israel committenda, gratia vero Evangelii ad omnes per orbem nationes apostolis praedicantibus erat perventura, recte ad discendam accipiendamque legem, solus Moyses ascendit in montem: doctrinam vero Evangelii, apostoli simul omnes in monte cum Domino positi, auscultantibus etiam turbis audierunt. Sed et audierunt per gratiam 108.0137B| sancti Spiritus, quo haec eadem gratia et veritas Evangelii manifestius Ecclesiae data est, non apostoli solummodo, verum etiam plurima simul caterva fidelium, quando in coenaculo montis Sion constituta suscepit; et hoc in variarum divisione linguarum, ut tali miraculo Ecclesiam cunctarum per orbem gentium, linguis Deum collaudatura signaretur. Daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi, ut doceas eos. Huic simile est illud Evangelii quod supra posuimus: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. ult.). Non ergo Moyses, non apostoli, non quilibet doctorum alia debet populum Dei docere quam quae ipse Dominus docuit, quaeque consilii sui decreto nobis observanda praescripserit, et in quorum observatione 108.0137C| vitam nos habere aeternam voluit. Scripsit autem haec in tabulis lapideis, quia in cordibus electorum fide fortibus, fixa intentione custodienda firmavit: quorum exempla cum nobis ad imitandum proponit, quasi scripta in lapide statuta suae legis ostendit. Nam et Daniel vidit Dominum in figura lapidis excisi de montibus sine manibus contrivisse pompam regni mundialis, ut regnum ipsius solum sine fine permaneat (Dan. II). Et Petrus fideles admonet dicens: Et vos tanquam lapides vivi, superaedificamini domus spirituales (I Petr. II). Surrexit Moyses, et Josue minister ejus. Josue minister Moysi, Dominum salvatorem, et nomine designat et actione. Qui minister Moysi recte vocatur quia apparens in carne, Mosaicae legis in se caerimonias suscipere dignatus 108.0137D| est, quia non solvere legem venit, sed adimplere. Moysi in omnibus vestigia sequitur: quia in cunctis quae loquitur vel scribit Moyses, ille vel typice, vel manifeste designatus, quasi comes individuus si bene quaeritur, invenitur. Hinc etenim dicit Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit (Joan. V).

Ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum. Si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. Aaron mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis sive lumen: unde Aaron Salvatorem Dominum, Hur designat Spiritum sanctum. Ascendens ergo Moyses ad Dominum, Aaron 108.0138A| et Hur, hoc est montem fortitudinis et lumen ignis, in campestribus ad regimen populi dereliquit. Et nos si doctores nostros ad altitudinem divinae contemplationis sequi non possumus, curemus solliciti, ne aliqua nos tentatio a vicinia montis Dei retrahat; sed juxta modulum nostrum virtutum operibus insistamus, inhaerentes stabili corde sacramentis nostri Redemptoris quibus imbuti sumus, et gratiam spiritus ejus qua signati sumus intemeratam in nobis conservare curantes; et si qua nos adversitatum quaestio pulsaverit, mox adjutorium invocemus ejusdem nostri Redemptoris, qui fideles suos per donum sancti Spiritus protegere a malis omnibus, ac liberare consuevit. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem. Sicut mons in quo legem accepit 108.0138B| Moyses altitudinem perfectionis quae in eadem lege erat conscribenda, ita nubes qua mons tectus est gratiam divinae insinuat protectionis, qua tanto amplius quisque fruitur, quanto altius ad scrutanda mirabilia de lege Dei revelatis oculis cordis ascendit. Namque nec montem solummodo in quo Moyses ascendit, nubes operuit, sed et populum per deserta gradientem, qui nequaquam ad altiora poterat ascendere, nihilominus nubes coelitus missa obumbravit. Unde scriptum est: Expandit nubem in protectionem eorum (Psal. CXIV). Quia nimirum Dominus omnes timentes se, pusillos cum majoribus, coelesti benedictione protegit. Et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus. Septimo autem die de medio caliginis. Non tantum sublimitas, verum 108.0138C| etiam nomen montis in quo data est lex perfectionem ipsius legis figurate denuntiat. Sinai namque interpretatur mensura mea, sive amphora mea. Divinitus ergo procuratum est ut mons in quo lex daretur, amphora mea vocaretur, quasi ipso Domino per hoc vocabulum significante quod lex sua perfectam vivendi regulam, omnibus promulgaret. Bene autem dicitur quod, Moyse ascendente, nubes et gloria Domini sex diebus montem operuit, septimo autem die illum ad altiora montis vocaverit. Sex namque diebus in lege operari, in septimo requiescere jubemur. Ascendensque montem Moyses, sex diebus nube et gloria Domini tegitur: ut insinuetur mystice, quia quicunque mandata Domini operibus justis exsequitur, divina utique protectione dignus 108.0138D| existit. Septimo autem die vocat ad altiora Dominus Moysen, quia post operum perfectionem, requiem nobis lex promittit aeternam; ut qui in altitudine rectae actionis Domino assistere curavimus, jam ad ejus visionem atque colloquium ascendere mereamur. Medium namque caliginis unde vocatus esse dicitur, non inesse Deo tenebras ullas significat, sed quia lucem habitat inaccessibilem. Et sicut item didit Apostolus: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI). Caligo namque illa, obscuritas est arcanorum coelestium, terrenis quidem cordibus inaccessibilis, sed Moysi et caeteris mundo corde beatis, divina reserante gratia, penetrabilis.

Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens 108.0139A| super verticem montis: in conspectu filiorum Israel. Quasi ignis namque ardens species gloriae Domini apparuit, quia corda electorum, et dono scientiae coelestis illustrat, et ardore suae charitatis inflammat. In nube ergo, caligine et igne gloria Domini visa est. In nube videlicet, quia nos ab aestu tentationum protegit; in caligine vero, quia potentia majestatis, a nulla potest creatura ad integrum comprehendi. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum. In igne autem ardente, quia mentes fidelium supernorum bonorum cognitione irradiat, et spe ac dilectione accendit. Et hanc quidem Domini gloriam filii Israel de longe et ab inferioribus aspiciunt, Moyses vero altius ascendendo penetrat: quia nimirum abdita mysteriorum divinorum quique perfecte 108.0139B| ac sublimiter vident; aut nos nostrae memores fragilitatis et inertiae, et si haec intrare comprehendendo nequimus, saltem credendo, sperando, diligendo, in proximo manere atque aspectare curemus. Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Moyses medium nebulae ingressus, ascendit in montem, cum praedicatores divinae legis, in quibus ipse Moyses eximius erat, ad intuenda sublimiter incerta et occulta sapientiae divinae, invitante ac ducente Domino, penetrant. Fuit autem cum Domino Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut hoc numero temporis disceret, quod illi solummodo decalogum legis, quem cum suo populo acceperat, possent implere, quos evangelicae 108.0139C| gratia veritatis, quae quatuor libris erat describenda, juvaret.

CAPUT VIII. De eo quod locutus est Dominus ad Moysen de oblatione primitiarum.

Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias. Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis primitias mihi (Exod. XXV). Et nos primitias bonorum nostrorum Domino offerimus, quando si quid boni agimus, totum hoc divinae gratiae tribuimus, veraciter et intimo ex corde profitentes quod ne initium quidem bonae actionis aut cogitationis aliquid, nisi a Domino possimus habere, mala vero nostra, semper a nobis ipsis diabolo instigante, et coepta et consummata, 108.0139D| nec nisi Domino donante, laxanda esse fatemur. Bene autem praecipitur Moyses ab homine qui offert ultroneus accipere primitias: hilarem enim datorem diligit Deus. Et Apostolus: Non ex tristitia nos aut necessitate, sed proposito cordis bona facere jubet (II Cor. IX). Quod se facere sciens Propheta, gloriatur Domino dicens: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII). Haec sunt autem quae accipere debetis: Aurum, argentum et aes, hyacinthum ac purpuram; coccumque bis tinctum et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles hyacinthinas, et ligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod ac rationale. Facientque 108.0140A| mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum. Cuncta haec quae Dominus sibi a priore populo ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecipit, nos quoque qui spirituales filii Israel imitatores Domini videntis populi esse desideramus, spirituali intelligentia debemus offerre. Cui videlicet aurum offerimus, cum claritate verae sapientiae, quae est in fide recta, resplendemus; argentum, cum errore nostro confessio fit in salutem; aes, cum eamdem fidem publica praedicatione divulgare gaudemus; hyacinthum, cum sursum corda levamus; purpuram, cum corpus passioni subjicimus; coccum bis tinctum, cum gemina, id est, Dei et proximi dilectione, flagramus; byssum, cum carnis castitatem sentimus; pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac 108.0140B| luctus induimus; pelles arietum rubricatas, cum ipsos Dominici gregis ductores, suo sanguine baptizatos videmus; pelles hyacinthinas, cum nos post mortem spiritualia in coelis corpora habituros esse speramus; ligna sethim, cum expurgatis peccatorum spinetis, munda carne et anima, soli Domino servimus; oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus charitatis et misericordiae refulgemus; aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis, multum ad exemplum bene vivendi, longe lateque diffundimus; lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum quibus cogitationes Deo devotas, et opera virtutum digna laude praedicamus, atque haec in adjutorium nostrae fidei ubi 108.0140C| opus fuerit, assumimus. Quia enim in humeris onera gestare solemus, et recte per ephod, id est, superhumerale, opera justorum, et pii pro Domino labores, insinuantur. Quia vero in pectore cogitationum sedes est, recte in rationali qui est habitus pectoris sacerdotalis, mundae electorum cogitationes exprimuntur. Lapidesque onychini et gemmae ornant ephod ac rationale, cum eximiis summorum Patrum actibus et cogitationibus, etiam miraculorum insignia junguntur.

CAPUT IX. De praecepto quomodo sanctuarium jubet construi.

Facientque mihi, inquit, sanctuarium, et habitabo in medio eorum: juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum 108.0140D| ejus. Ostendit Moysi Dominus tabernaculum in monte, et vasa in cultum consecrata; quia eidem secum tanto tempore demoranti manifeste demonstravit, quanta pietate, humilitate, et munditia, virtutes angelicae suo Creatori gaudent obedire, quae sunt perfectum in omnibus tabernaculum ejus; qui nunquam in eis ex quo conditi sunt, manere atque inhabitare cessavit. Tabernaculum ergo quod Moysi in monte monstratum est, superna est illa civitas et patria coelestis, quae illo quidem tempore, ex solis exstitisse creditur angelis sanctis. Post passionem vero, resurrectionem, ascensionem in coelos mediatoris Dei et hominum, et multitudinem praeclaram et copiosam sanctarum recipit animarum. Vasa vero 108.0141A| tabernaculi illius, singulae quaeque sunt personae spirituum beatorum, ex quibus omnibus ipsa Jerusalem quae est mater nostrum omnium, in vera pace et unitate consistit. Notandumque diligentius, quod sanctuarium Domino facere filii Israel jubentur, non ex parte simile, sed juxta omnem similitudinem tabernaculi, quod ostendit Moysi, omniumque vasorum in cultum ejus. Quod si forte requiris in quo hoc tabernaculum coeleste, o homo terrigena, spiritualiter imitari valeas, diligendo Deum et proximos, hoc imitare; subveniendo miseris, et si non angelis qui omnes beati sunt, certe hominibus, hoc imitare. Humiles sunt, mites sunt, invicem placati sunt, divinis parent jussis: hoc in quantum vales, imitare. Nihil mali, nihil otiosi, nihil loquuntur injuste, 108.0141B| agunt, cogitant, divinis indefessi laudibus, verbo et mente assistunt. Hoc quantum potes, imitare; et sanctuarium Domino juxta exemplum quod Moysi in monte monstratum est, aedificasti. Veniensque Dominus et Salvator noster cum Patre, mansionem apud te facit; quin et post hanc vitam in illud te tabernaculum quod imitaberis, perpetuo beatum introducet. Sequitur:

CAPUT X. Descriptio arcae quomodo facienda erat: propitiatorium, cherubim, nec non et vectium.

Sicque facietis illud: Arcam de lignis sethim compingite. Arca quae primo omnium in tabernaculo fieri jubetur, non incongrue ipsam Domini et Salvatoris nostri incarnationem designat: in quo sunt 108.0141C| omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quae videlicet arca bene de lignis sethim compingi jubetur. Ligna quippe sethim levis atque imputribilis feruntur esse naturae, non multum a qualitate albae spinae distantia. Arca ergo de lignis sethim facta est, quia corpus Dominicum ex membris constabat omni vitiorum labe carentibus. Et haec eadem sunt ligna spinis simillima: quia et si non in carne peccati, tamen in similitudine venit carnis peccati, ut Apostolus ait (Rom. V). Sequitur: Cujus longitudo habebit duos semis cubitos: latitudo cubitum et dimidium: altitudo cubitum similiter ac semissem. Cujus autem quantitatis sit cubitus ille, Josephus in Antiquitatum libro manifeste ostendit dicens: Facta est autem et arca longitudinis quinque palmorum, latitudinis 108.0141D| trium. Unde patet manifeste, quia illum designat cubitum, quem duo palmi complent. Mystice autem longitudo arcae, longanimem Domini ac Redemptoris nostri patientiam, qua inter homines conversatus est, insinuat. Latitudo, amplitudinem ipsam charitatis, qua ad nos venire et inter nos habitare voluit. Altitudo, spem futurae sublimitatis, qua vel seipsum post passionem suam glorificandum, vel glorificaturum esse praevidit. Unde et apte longitudo arcae duorum erat cubitorum, propter videlicet doctrinam et opera quibus refulgebat in mundo. Quod vero post duos cubitos, etiam semissem arca in longitudine habebat, potest ad humanae tarditatem fragilitatis referri: quae dicta vel opera Salvatoris sublimia, 108.0142A| necdum prout dignum erat, capere valebat. Unde et de quibusdam mysticis ejus actibus aperte dictum est. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus (Joan. XII). Similiter et de dictis illius sublimioribus: Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur (Luc. II). Habebat arca duos cubitos longitudinis, quia Dominus in carne clarus verbo et actibus apparebat. Habebat et dimidium cubiti, quia etiam tarditatem discipulorum, qui necdum perfecti dicta vel acta ipsius capere poterant, longanimiter ferebat. Unius erat cubiti latitudo arcae ob dispensationem ipsius Dominicae charitatis, qua electos suos in Deo adunare curavit. Haec ergo arca unum cubitum habet et dimidium: quia Dominus unica 108.0142B| nos pietate sibi ac Patri associandos diligit, et nostrae quoque capacitatem dilectionis, qualiscunque in hac vita esse potest, aeque pia benignitate complectitur, donec ad ejus visionem, ubi eum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligamus, intrare mereamur. Altitudo quoque arcae aptissime erat cubiti unius et dimidii: videlicet propter significationem unicae spei, qua vel Dominus ipse cum esset in carne nobiscum futurae resurrectionis et posterioris gloriae praestolabatur eventum, vel nos inter adversa saeculi, propter futurorum praemia bonorum, gaudere semper admonet.

Et deaurabis eam auro, mundissimo intus et foris. Facies insuper coronam auream per circuitum. Arca intus et foris auro mundissimo deauratur, quia assumpta 108.0142C| a Filio Dei humana natura, et intus virtute sancti Spiritus plena erat et foris, hominibus aperte Spiritus sancti opera praemonstrabat. Cui nimirum arcae bene corona aurea supra circumdari praecipitur, quia apparens in carne, atque ad redemptionem humani generis veniens Filius Dei, certum exspectabat tempus et horam quando susceptam pro nobis mortem, cum ipso mortis auctore superaret, atque ad Patrem victor in coelos ascenderet. Et quatuor circulos aureos quos pones per quatuor arcae angulos. Duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Quatuor circuli aurei quatuor sunt Evangeliorum libri. Qui merito aurei sunt propter claritatem sapientiae qua fulgent. Merito circulis comparati, quia aeterna est ipsa Dei sapientia quam praedicant, neque incipiens 108.0142D| ex tempore, neque esse desinens aeterna divinitas, quam homo Christus accepit. Unde imminente horae suae passionis, precatur Patrem dicens: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te (Joan. XVII). Quatuor angulos autem habet arca, quia sacramentum Dominicae incarnationis per omnes mundi plagas in quibus sancta Ecclesia dilatatur, celebrare non desinit: et per eosdem angulos quatuor, quatuor circuli sunt positi, quia in cunctis mundi finibus Evangelium Christi salvandis fidelium cordibus, praedicatur. Duo autem circuli in latere uno et duo sunt in altero: vel quia duo evangelistae discipulatui Salvatoris in carne praedicantis et miracula facientis 108.0143A| adhaerebant, duo autem alii post resurrectionem ascensionemque ejus ad coelos, ad fidem ejus venerunt; vel quia in figura quatuor animalium, duo qui per hominem et vitulum designati sunt, passionis et mortis ejus indicia praetulerunt, duo vero illi qui per leonem et aquilam praefigurati sunt, victoriae quae mortem destruxit, insignia demonstrarunt. Nam quasi laevum latus arcae duos habuit circulos, cum evangelistae duo incarnationem Domini ac passionem figurarent. Similiter lateri dextero duo inerant circuli, quia aeque duo evangelistae resurrectionem atque ascensionem ejus, quae ad futurae gloriam vitae pertinent, figuraliter exprimunt. Facies quoque vectes de lignis sethim, et operies auro: inducesque per circulos, qui sunt in lateribus ut portetur 108.0143B| in eis: qui semper erunt in circulis: nec unquam extrahentur ab eis. Vectes quibus arca portatur sancti sunt doctores, qui Dominum praedicando, audientium cordibus inferunt. Qui videlicet vectes semper esse jubentur in circulis, qui nimirum necesse est, ut quicunque aliis coelestia sacramenta praedicant, nunquam ipsi mentem a memoria sacrae Scripturae, nunquam manus a divinorum observantia mandatorum, contineant. Bene autem sequitur: Ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi. Quia illa solummodo de incarnatione Filii Dei loqui, et credere debemus, quae nobis ipse Dominus per auctores sacrae Scripturae revelare dignatus est. Si vis scire quae sit illa testificatio, quam in arcam ponendam a Domino Moyses accepit, Apostolum audi: Post velamentum 108.0143C| autem, inquit, secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti, circumtectam ex omni parte auro: in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti (Hebr. IX). Urna ergo aurea in arca habens manna, anima est sancta in Christo, habens in se omnem plenitudinem divinitatis. Virga Aaron quae excisa fronduerat, potestas est invicta sacerdotii illius, de qua dicit Propheta: Virga aequitatis, virga regni tui (Psal. XLIV). Quae postquam ad tempus per mortem visa est esse succisa, invalescente mane resurrectionis, vivacius refloruisse inventa est, ac perpetuo inviolabilis atque immarcescibilis permansura esse innotuit. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur, mors 108.0143D| illi ultra non dominabitur. Tabulae testamenti in arca, omnem in Christo et scientiam paternorum secretorum, et potentiam judiciorum designant. In tabulis namque testamenti et fides erat inscripta aeternae divinitatis quae mundum crearet ac regeret, et mandata quibus Deo serviri oporteret, et discretio judicii, qua ipse obedientes se vere condemnaret, et diligentes se misericordia remuneraret. Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, semissem et cubitum latitudo. Quaeri solet quid propitiatorium dicat, quo operienda sit arca. Sed cum de auro fieri jubeat, et tantae longitudinis ac latitudinis, quantae arcam fieri praeceperat, constat procul dubio, quia tabulam fieri 108.0144A| voluit auream tantam, quantam arcam tegere sufficeret. Quod videlicet propitiatorium non aliud quam Dominum Salvatorem, sed specialius in eo viscera pietatis designat: de quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem, in sanguine ipsius (I Joan. IV). Nam et ideo desuper ponitur, quia superexaltat misericordia judicium. Unde et Psalmista: Suavis, inquit, Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV).

Duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi. Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas, et operientes oraculum: respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca: in qua pones testimonium 108.0144B| quod dabo tibi. Cherubin nomen esse angelicarum virtutum Ezechiel propheta manifeste declarat. Quas etiam juxta exemplum, quod hic fieri jubetur, cum aliis sibi apparuisse designat, dicens: Et vox alarum audiebatur usque in atrium exterius, sicut vox Domini loquentis. Et quidem numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, et est nomen generis masculini. Sed Graeca consuetudo neutro genere cherubin posuit, m littera in n mutata. Verum noster interpres Haebraeum secutus idioma, masculino genere posuit. Duos cherubim aureos et productiles facies, non duo cherubin aurea et productilia. Quod scriptorum incuria credo in ejus translatione esse corruptum, ut pro cherubim antiquorum more scriberetur cherubin. Interpretatur autem 108.0144C| cherubim sive cherubin scientiae multitudo, vel scientiae intellectus: quod videlicet nomen, tanto rectius angelicis potestatibus congruit, quanto perfecte ab omni impulsu impurae cogitationis alieni, visioni sui conditoris adhaerent. Idcirco autem alas, vel in figura cherubin Moyses facere jubetur, vel in ipsa eorum specie vidisse se propheta testatur. Quod etiam licentia solet imitari pictorum, ut in alto sedem habere angeli, et quasi levi volatu ubique discurrere posse signentur, neque ullam habere tarditatem, qui confestim ubicunque voluerint adsint, ac velut propitiatorium contuentes obumbrant, id est honorant velando: quia totum quem habent statum perpetuae felicitatis, ejus gratiae deputant, a quo ut nihil mali vel possent, acceperunt. Duo sunt autem propter significandam 108.0144D| societatem angelicae pacis, quia minus quam inter duos haberi charitas non potest. Unde et sese respicere mutuo, et in propitiatorium vultus habere jubentur: quia nimirum in glorificatione divinae visionis sibimet alterutrum consonant. Item per duo cherubim possunt duo testamenta figurari, quorum unum futuram Domini incarnationem, aliud factam clamat. Respiciuntque se mutuo, quia in attestatione veritatis quam praedicant, in nullo ab invicem discrepant. Vertunt vultus in propitiatorium, quia et misericordiam Domini in qua unica mundo spes est valde commendant, atque ideo sunt ex utraque parte oraculi, quia in praecedentia ante incarnationem Dominicam tempora, et sequentia, praedicatione 108.0145A| spiritualis scientiae replent. Quibus etiam nomen scientiae multitudinis, vel scientiae multiplicatae convenit, quod videlicet Scriptura sacra spirituali ac divina scientia plena est; eademque scientia ex quo ipsa Scriptura condi coepit, augeri semper ac multiplicari non desinit. Recte cherubim gloriae propitiatorium obumbrare dicuntur, quia testamento crescente per tempus, et multiplicata scientia, propitiationem nobis Domini Salvatoris praedicant, et hanc gratis semper vocibus, quasi expansis ad volatum alis honorare non cessant. Quia enim verba colloquentium quibus volando per aerem ab ore dicentium ad cor perveniunt audientium, merito expansis cherubim alis, velut ad volandum aptatis, possunt designari. Inde praecipiam et loquar ad te, supra 108.0145B| propitiatorium scilicet, ac de medio duorum cherubim, quae erunt supra arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel. Quia per gratiam propitiationis Dei factum est, ut hominibus post culpam praevaricationis apparere, et eis viam veritatis post errorem demonstrare, dignatus est, de medio cherubin loquitur, quia per angelicam visionem, et non in sua substantia Deus apparuit: et locutus est Moysi attestante Apostolo: Quia lex propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris (Galat. III). Item de medio duorum cherubin loquitur Dominus, quia per verba utriusque Testamenti, consona nos voce ad fidem veritatis erudit. Vel certe de medio cherubin loquitur, quia per unigenitum 108.0145C| suum, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, humano generi Deus Pater voluntatem suam manifestare dignatus est. Potest autem in arca etiam sancta Ecclesia figuraliter accipi, quae de lignis imputribilibus, hoc est animabus sanctis aedificatur; et in fide sancti Evangelii per quatuor mundi plagas distenta, coronam vitae a Deo exspectat aeternam, habens in se tabulas testamenti, in meditatione continua legis Dei. Habens et urnam auream cum manna in fide Dominicae incarnationis. Habens et virgam Aaron quae fronduerat, in participatione regni, et sacerdotii Dominici, dicente apostolo Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Pet. II). Habens propitiatorium desuper, ut cuncta quae habet bona, largiente divina gratia, sese accepisse meminerit. 108.0145D| Habens et cherubin gloriae in propitiatorio, vel angelica videlicet praesidia, qui a Deo semper adjuvetur propitio, vel Testamenta, quibus qualiter vivere et quomodo auxilium recte vivendi a divina propitiatione quaerere debeat, instituatur. Sic autem sunt cherubim super propitiatorium positi, quomodo civitas Christi, id est sancta Ecclesia super montem, id est super ipsum Christum esse constituta dicitur: non quod altior illo possit esse civitas sua, sed quod ejus subsidio sustentata proficiat. Cherubin supra propitiatorium habet arca, quia vel angelica ministeria, vel eloquia divina eo veracius ecclesiam juvant, quo ipsa in fundamento summae veritatis stabilita consistunt.

CAPUT XI. De mensae factura, vasorum ejus, et de panibus propitiationis in ea offerendis.

Facies et mensam de lignis sethim, habentem duos cubitos longitudinis: et in latitudine cubitum unum: et in altitudine cubitum et semissem (Exod. XXV). Mensa de lignis sethim facta, Scriptura est sacra, de fortibus sanctorum Patrum verbis actibusque compacta. Quae dum nobis quae sint aeternae gaudia beatitudinis, quomodo ad haec perveniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac vitae suggerit. Haec habet longitudinem cum perseverantiam coeptae religionis, latitudinem cum amplitudinem charitatis, altitudinem cum spem perpetuae remunerationis insinuat. Et bene longitudo duorum 108.0146B| est cubitorum: quia actualis nostra conversatio in duabus maxime virtutibus consistit, misericordia videlicet et innocentia, dicente apostolo Jacobo: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos ac viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Jacob. I). Quod vero mensa unum habet cubitum in latitudine, unitatem dilectionis quam tota nobis Testamenti Veteris et Novi series commendat, figurate denuntiat: unaque est charitas, hoc est simplex et pura mentis pietas, qua et Deum et proximos, et ipsos quoque inimicos amare jubemur: quamvis magna distantia ac distinctione rectissima ipsius amoris, Deum primo loco, inimicos diligere debeamus. Ipsis quoque proximis pro differentia meritorum, dispar 108.0146C| sit modus impendendus amoris. Porro quod altitudo cubitum ac semissem habebat, aeque ut in latitudine, cubitus unitatem ipsius spei nostrae coelestis insinuat: quia exspectamus Dominum nostrum, quando revertatur de coelis, remuneraturus servos, quos vigilantes accinctis lumbis, et ardentibus bonorum operum lucernis, invenerit. Nam etsi pro diversitate meritorum multae sunt mansiones in domo Patris, unum tamen est regnum coeli, in quo omnes recipiantur electi. Semissis vero qui superest, initium vitae contemplativae quo nonnulli sanctorum etiam in carne adhuc positi frui meruerunt, indicat: quibus non solum sperare coelestia praemia, verum etiam ex parte vivendo, praegustare donatum est: Et inaurabis eam auro purissimo. Mensa tabernaculi inauratur, 108.0146D| quia et Scriptura sancta, sapientiae coelesti sensu clara refulget; et ipsi qui eam condidere prophetae, praeclari vita ac sermone fuerunt

Faciesque illi labium aureum per circuitum, et ipsi labio coronam interrasilem, altam quatuor digitis. Labium aureum fit mensae per circuitum, quia doctrina sacri eloquii per mundissima nobis praedicatorum fidelium ora ministratur, neque illorum locutio qui divina nobis arcana tradiderunt, humanae confabulationis sermonibus ullatenus attaminari consentiebat. Quin potius, non tantum nociva, sed et otiosa hominum verba graviter ferre ac redarguere curabant. Vel certe labium fit aureum mensae per circuitum, quia Scriptura sancta omni ex parte suae 108.0147A| locutionis cum recte intelligitur, claritatem nobis sapientiae coelestis insonat. Cui videlicet labio corona additur, quia lingua praedicantium suis auditoribus retributionem vitae promittit aeternae. Et bene ipsa corona quatuor digitis alta fieri praecipitur, quia celsitudo nobis coronae perennis, per quatuor sancti Evangelii libros ostenditur, vel quia per custodiam evangelicae fidei et operationis ad coronam nos vitae pervenire oportet. Pulchreque per digitos libri designantur, quia nimirum et tabulae legis digito Dei esse scriptae referuntur, et in Evangelio Dominus distinctionem legis temperaturus, digito scribebat in terra (Joan. VIII). Bene autem eadem corona interrasilis fieri praecipitur, quia nimirum aeterni retributio regni non indifferenter omnibus datur, sed pro 108.0147B| qualitate accipientium distincto divinitus examine singulis quibusque distribuitur. Corona etenim aurea mensae Domini pura et non interrasilis esset, si claritas futurae justorum retributionis aequalis omnibus panderetur: instar videlicet hujus solis mundum, cujus splendorem Deus indifferenter super bonos et malos facit oriri. At quia sicut stella stellae differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum, corona mensae Domini, variis distincta sculpturis, sed competenter ordinatis, apposita est. Una etenim vita futura, omnibus est promissa justis, sed multiformis in illa pro diversitate meritorum gloria est singulorum. Quod vero descripta prius una corona subjungitur, et super illam altera corona aureola, de illorum potest praemio recte intelligi, qui generalia 108.0147C| Scripturae sanctae mandata spontanea vitae perfectionis electione transcendunt, ideoque specialem prae caeteris fidelibus retributionem voluntariae oblationis exspectant. Vel certe corona aurea labio mensae Domini apponitur, cum in verbis sacrae Scripturae discimus egredientes e carne animas ad aeterna in coelis praemia esse recipiendas. Et super illam altera aureola superadditur corona, cum in eadem Scriptura reperitur, quod eis sublimior in fine saeculi gloria in corporum quoque immortalium receptione servetur.

Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes. Haec ut supra de arca exposuimus, etiam hic accipienda sunt. Quatuor namque circuli aurei, 108.0147D| quatuor sunt Evangeliorum libri, per quorum fidem contigit ut omnis Scriptura sancta per mundum legeretur, et intelligeretur universum. Quatuor autem pedes habet mensa, quia quadriformi ratione, omnis divinorum eloquiorum series distinguitur. In libris namque omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae factura pronuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur. Item mensa tabernaculi quatuor habet pedes, quia verba coelestis oraculi, vel historico intellectu, vel allegorico, vel tropologico, id est morali, vel certe anagogico solent accipi. Historia namque est, cum res aliqua quomodo secundum litteram facta sive dicta sit, plano sermone refertur: quomodo 108.0148A| populus Israel ex Aegypto salvatus tabernaculum Domino fecisse in deserto narratur. Allegoria est, cum verbis sive rebus mysticis, praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur. Verbis videlicet ut Isaias ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI). Quod est aperte dicere: Nascetur virgo Maria de stirpe David: et Christus de stirpe ejus orietur. Rebus autem, ut populus de Aegyptia servitute per sanguinem agni salvatus, Ecclesiam significat, passione Christi a daemoniaca dominatione liberatam. Tropologica id est moralis locutio ad institutionem et correctionem morum, sive apertis seu figuratis prolata sermonibus respicit. Apertis videlicet, ut Joannes admonet dicens: Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, 108.0148B| sed opere et veritate (I Joan. III). Figuratis vero, ut Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida: et oleum de capite tuo non deficiet (Eccle. IX). Quod est aperte dicere: Omni tempore sint opera tua munda, et charitas de corde tuo non deficiet. Anagoge, id est ad superiora ducens locutio est, quae de praemiis futuris, et ea quae in coelis est vita futura, sive mysticis seu apertis sermonibus disputat. Apertis scilicet, ut, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Mysticis vero, ut: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Quod est patenter dicere: Beati qui mundant suas cogitationes et actus, ut potestatem habeant videndi Dominum Christum, qui ait: Ego sum via, veritas, et vita 108.0148C| (Joan. XIV). Et per doctrinam atque exempla praecedentium Patrum, intrent in regnum coelorum. Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, ut possit mensa portari. Ipsos quoque vectes facies de lignis sethim: et circumdabis auro ad subvehendam mensam. Apte subter coronam erunt circuli, quia libris sancti Evangelii in hac vita utimur, coronam vero vitae supernae futuram in coelis speramus. Per quos videlicet circulos immittuntur vectes ad subvehendam mensam, quia doctores sancti, ut verbis sacri eloquii corda audientium reficiant, ipsi per omnia mentem suam necesse est in evangelica lectione fixam teneant, quatenus ad fidem sensumque illius omnem interpretationis ac doctrinae suae intentionem dirigant. Parabis et acetabula ac phialas, thuribula 108.0148D| et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. Varia vasa quae ad offerenda sunt libamina facta, variae sunt distinctiones eloquii divini, pro dispari capacitate audientium. Non enim una eademque omnibus potest convenire doctrina. Aliter namque sapientes, aliter insipientes, aliter divites, aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter juvenes, aliter viri, aliter feminae, aliter coelibes, aliter conjugati, aliter praelati, aliter subditi docendi sunt. Quae tamen vasa omnia ad mensam tabernaculi, omnia ad offerenda libamina pertinent: quia quaecunque prudens doctor diversa pro diversitate audientium loquitur, universa in regula sacrae Scripturae reperiuntur, atque ad offerenda 108.0149A| Domino vota bonorum operum corde excitant auditorum.

Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Panes propositionis super mensam positi semper, doctores sunt spirituales, qui in lege Domini die ac nocte meditantes cunctis Ecclesiam intrantibus refectionem verbi coelestis offerunt. Qui recte propositionis panes vocantur: quia in propatulo semper esse debet universis fidelibus sermo salutis, neque unquam in Ecclesia deesse oportet piis auditoribus verbum solatii. De his panibus in Levitico plenius quot et quales faciendi, vel quomodo ponendi fuerint, refertur, dicente Domino ad Moysen: Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habeant duas decimas: quorum 108.0149B| senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues. Et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. Per singula sabbata mutabuntur coram Domino, suscepti a filiis Israel foedere sempiterno: eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto (Levit. XXIV). Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim sunt apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia: qui quoniam usque ad consummationem saeculi populum Dei alimoniis verbi reficere non desinunt, panes duodecim propositionis nunquam de mensa Domini recedunt. Et bene iidem panes non de qualibet farina, sed de simila fieri jubentur: quia nimirum quicunque aliis verbum vitae ministrant, primo ipsos necesse est 108.0149C| virtutum frugibus operam dare, quatenus ea quae praedicando admonent etiam faciendo commendent. Bene etiam iidem panes seni altrinsecus super mensam statui praecipiuntur, propter concordiam scilicet charitatis et societatis. Nam et Dominus binos ad praedicandum discipulos misisse perhibetur: figuraliter insinuans, quia sancti doctores nunquam ab invicem, vel in assertione veritatis, vel in affectu dilectionis discrepant. Et thus lucidissimum super panes ponitur in monimentum oblationis Domini, quando piae sanctorum actioni ac doctrinae oratio pura additur: quo per haec utraque rite sociata, semper memoria sacrae oblationis in conspectu summi arbitri appareat. Bene autem per singula sabbata panes coram Domino mutari mandantur. Panes namque 108.0149D| qui per septem dies operandi in mensa Domini fuerant positi, sabbato novis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae, completo tempore sui sancti laboris, aeterna in coelis quiete remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in verbo, sub ejusdem spe retributionis relinquunt. Coquebantur autem panes ante sabbatum, ut Josephus scribit duo, et duo divisim ante sabbatum; et sabbato mane oblati super sacram mensam, ponebantur seni ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis, qui permanebant ad aliud sabbatum. Et tunc pro illis alii deportabantur, illi vero sacerdotibus exhibebantur. Et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus 108.0150A| super alios panes adjiciebatur. Imponebantur ergo panes sabbato in mensam Domini, ea utique intentione ponentium, ut transacto sabbato, ibidem per septem dies operandi manerent. His quoque transmissis, altero superveniente sabbato, in refectionem summi sacerdotis et filiorum ejus consummarentur: quia nimirum in primordio nobis Deo devotae conversationis accipienda requies et vita aeterna promittitur, ea tamen conditione, ut per labores et opera bona vitae temporalis ad eam pertinere debeamus.

CAPUT XII. De candelabro.

Facies et candelabrum ductile de auro purissimo 108.0150B| (Exod. XXV). Candelabrum tabernaculi sicut et mensa, universalem praesentis temporis Ecclesiam designat. Ideo namque sunt ante velum intra quod arca testamenti posita est, quia necdum ad visionem in coelis, sui Redemptoris meruit intromitti. Sed mensa, quia his qui esuriunt et sitiunt justitiam, victum quotidie coelestem, ne in tentationibus deficiant, impendit. Candelabrum est, quia iter lucis errantibus ostendit. Mensa pariter et candelabrum est, quia sanctis edocta litteris, et animam esurientem satiare bonis, et sedentibus in tenebris atque umbra mortis, lucernam verbi subministrare, didicit: Hastile ejus, calamos, scyphos, et sphaerulas, et lilia ex illo procedentia. Hastile candelabri ipse qui est caput Ecclesiae, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus debet 108.0150C| intelligi: de cujus corpore quod nos sumus, quasi de calamis ex hastili procedentibus dicit Apostolus: Ex quo totum corpus per connexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei (Colos. II). Calami ergo procedentes de hastili, praedicatores sunt, qui instituti a Domino, dulcem sonum in mundo ediderunt: videlicet canticum novum. Calami sunt omnes Ecclesiae filii, dicente sibi Propheta: Cantate Domino canticum novum: laus ejus ab extremis terrae (Psal. CXLIX). Quia vero scyphi vino repleri solent, non immerito per eos, mentes audientium designantur, qui ad vocem praedicantium, vino scientiae replentur. Et quoniam eodem vino internae dilectionis inebriata corda fidelium, infatigabili desiderio ad Deum tendunt, recte in candelabro 108.0150D| delabro post scyphos sphaerulae fiunt. Sphaera enim ex omni parte volvitur, quia nimirum mentes electorum, nec adversitatibus saeculi ullis retineri, nec prosperitatibus possunt corrumpi; quin in omnibus quae occurrunt, ad Deum per sancta desideria proficiant. Et bene post calamos, scyphos et sphaerulas, in candelabro lilia deformantur, quia post gratiam praedicationis, post inebriationem potus spiritualis, post irrevocabilem sanctae operationis procursum, illa virens patria sequitur, quae animabus sanctis, id est floribus vernat aeternis. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. Constat quidem numerum senarium, in quo factus est mundus, operum perfectionem designare. Sed 108.0151A| quoniam ita positus est in descriptione calamorum, ut bis in ternos dividatur, magis de ternario dicendum. Tres namque calami de uno latere hastilis, et tres egrediuntur de altero, quia fuerunt doctores ante adventum Domini in carne, qui fidem sanctae Trinitatis mystica voce designarent, et quantum rudes adhuc capere poterant, praedicarent. Unde est illud Psalmistae: Verbo Domini coeli firmati sunt: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Sunt modo doctores, qui eamdem fidem sanctae Trinitatis aperte praedicent, ita ut omnes qui ad Christum pertinent, eadem debeant fide consecrari, dicente apostolis Domino: Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.). Item tres calami ex 108.0151B| uno latere candelabri, et tres prodeunt ex altero, quia et ante et post incarnationem Dominicam terni fuere gradus eorum qui fideliter in Ecclesia domino deservirent: conjugatorum videlicet, continentium et rectorum; quorum distantiam Ezechiel propheta mystice describit, cum veniente plagarum articulo, tres tantum viros, Noe videlicet, Daniel et Job, liberandos esse praedixit. In Noe namque qui arcam in undis rexit, praepositos Ecclesiae; in Daniele qui in aula regia continenter vivere studuit, continentes sive virgines; in Job qui in conjugali vita positus mirandum cunctis exemplar patientiae praebuit, bonorum vitam conjugatorum ostendit. Item eorumdem in Novo Testamento distantiam Dominus sub figura insinuat, eorum qui in lecto, in agro, in mola reperiendi 108.0151C| sunt in die judicii: e quibus singulos assumendos, et singulos dicit esse relinquendos (Matth. XXIV.) Nam in lecto quies continentium, in agricultura industria praedicantium, in gyro molae labor exprimitur conjugatorum. Et quia in omnibus his gradibus quidam eligendi, quidam vero sunt reprobandi, recte de singulis dicitur, quia unus de duobus assumetur, et alter relinquetur. Quia vero in parte electorum sublimius est meritum praedicantium, quam eorum qui solummodo continentiae, et non etiam operi doctrinae student, item sublimior continentium quam conjugatorum conversatio, recte supremi calami qui hinc et inde de hastili procedebant, eos qui in utroque Testamento inter virtutes alias, doctrinae studiis sese subdidere, designant. 108.0151D| Recte inferiores calami, qui ex utroque hastilis latere prodeunt, vitam continentium Deo devotam. Recte infimi calami, et ipsi ex eodem unius candelabri stipite orti, bonorum vitam conjugum, in utriusque Testamenti tempore, uni eidemque Domino fideliter servientem, typice demonstrant. Diversis ergo locis calami procedunt de hastili: qui tamen omnes suo quique loco et ordine reflexi in altum ad unam perveniunt summitatem, quatenus aequalem supra se positionem lucernarum valeant conservare. Quia nimirum electi et si meritorum sunt gradibus discreti, una sunt fide veritatis imbuti, ad unam in coelis lucem aeternae veritatis perventuri. Et quanto quisque altius in hac vita Christo 108.0152A| adhaerere curaverit, tanto vicinior in illa vita, ejus visione fruetur.

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque et lilia. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. Nucem in figura praesentis Ecclesiae poni solere, testatur Salomon, qui ex persona doctorum fidelium loquitur: Descendi, dicens in Cantico canticorum, ad hortum nucum, ut viderem poma convallium (Cant. VI). Sicut enim nux' dulcem quidem habet fructum interius, sed non hunc ostendere foris, nisi fracta testae duritia potest, sic justorum vita praesens, ita suavitatem gratiae spiritualis intimo corde conservat, ut haec a proximis quanta sit, 108.0152B| nullatenus valeat perspici, donec soluto corporis domicilio, libere se animae ipsorum alterutrum, in coelesti luce conspiciant; et quanta singulae gratia sancti Spiritus fulgeant, quantum unaquaeque diligatur ab altera, nulli prorsus remaneat occultum. Fiuntque scyphi in candelabro ad nucis modum, cum quilibet electi vino sapientiae repleri desiderantes, ad exemplum sese informare satagunt praecedentium justorum, quos magna invisibilium bonorum dulcedine ac dilectione plenos esse noverunt. Quod autem per singulos calamos tres fuere scyphi, sphaerulae et lilia, significat ternas temporum differentias, quibus electi, et ante incarnationem Dominicam, et postea Deo devote vixerunt. Fuerunt etenim justi ante legem; fuerunt sub lege; fuerunt temporibus 108.0152C| prophetarum: item post ascensionem Dominicam congregata est Ecclesia primitiva de Israel. Congregatur nunc Ecclesia de gentibus: congreganda est in fine mundi, de reliquiis Israel. Habebat ergo calamus primus in uno latere tres scyphos, sphaerulas et lilia, quia in parte doctorum ante incarnationem Domini erant tres ordines eorum qui haustum gratiae coelestis quasi scyphi sitirent, et in via Domini promptissime quasi sphaerulae current, supernae donum retributionis, quasi candorem liliorum odoremque gaudenter exspectarent; id est ante legem, sub lege, sub prophetis. Secundus calamus et ipse habebat tres scyphos, sphaerulas et lilia, quia continentes illius temporis aeque tres ordines sanctorum in praefata distinctione temporum habebant, 108.0152D| potum spiritualem desiderantes, viam mandatorum Domini currentes, et coelestia praemia praestolantes. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habebat lilia, quia multi erant conjugati ante legem, multi sub lege, multi in diebus prophetarum, qui verbum Domini audire, qui viam ejus currere, qui bonorum praemia operum ab ipso exspectare gauderent. Item ex alio latere hastilis, et primus calamus et secundus et tertius, tres scyphos et sphaerulas, tria quoque lilia habebat, quia in Novo quoque Testamento, et in doctoribus, et in continentibus, et in conjugatis Deo devotis tres fuere ordines tempore distantes, hoc est in primitiva Ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, 108.0153A| in ultima collectione reliquiarum Israel, qui universi suo quique tempore verbo vitae debituri in viam pacis properare, candorem perpetuae lucis videre desiderarent.

In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos et lilia: sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. Diximus ipsum candelabrum, id est, stipitem candelabri medium, de quo calami procedebant, Dominum Salvatorem designare, de cujus gratia justi quidquid boni habent, acceperunt. Unde ipse in Evangelio cum dixisset discipulis: Ego sum vitis, vos palmites, continuo subjunxit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi 108.0153B| in me manseritis (Joan. XV). In quo nimirum candelabro quatuor scyphi sunt facti, quia in quatuor libris sancti Evangelii qui de Domino sunt conscripti, gustum vini novi, hoc est doctrinae coelestis invenimus, quod non utres veteres, hoc est mentes terrenis adhuc desideriis inhaerentes, sed tantum innovata per spiritum gratiae corda fidelium, capere queunt. Sunt per singulos scyphos sphaerulae simul et lilia deformata, quia idem Dominus qui poculum nobis sapientiae spiritualis propinavit, cursum quoque piae operationis inoffensum ac promptum, et habendum nobis ostendit, et ut habere possimus, ipse donavit; et ne in vacuum curreremus, claritatem nobis patriae coelestis ad quam intenderemus, promisit, et hujus nobis aditum, sua gratia patefecit. Vel certe quia 108.0153C| sub duobus calamis per tria loca, scyphi, sphaerulae et lilia mandantur fieri, possumus haec ita mystice interpretari, quia tribus fidelium gradibus, de quibus saepius diximus, conjugatorum scilicet, continentium et virginum, et doctrinam veritatis aperuit, et cursum boni operis imperavit, et haereditatis semper immarcescibilis atque incorruptae benedictionem promisit atque donavit. Et apte scyphi, sphaerulae et lilia candelabri, non super calamos, sed sub calamis esse jubentur, quia corda praedicantium, imo omnium electorum, ne ad infima delabi possint, donis, mandatis et promissionibus Dominicis sustentantur, atque ad amanda et quaerenda coelestia sublevantur. Apte scyphi, sphaerulae et lilia, sub duobus 108.0153D| calamis sunt, quia in utroque Testamento fidelibus, quamvis caeremoniis distantibus, eadem devotio Domino serviendi mandata, eadem est gloria regni coelestis conservata. Quartus autem scyphus, sphaerula et lilium, quae supra calamos omnes juxta summitatem fuere candelabri ipsius, proprie ad Dominum pertinet Salvatorem, qui non solum electis suis virtutum scientiam, operationem et remunerationem tribuit, verum etiam in seipso idem homo Christus figuram ostendit scyphi, cum se plenum Spiritu sancto declaravit. Formam praetendit sphaerulae, cum apparens in mundo, absque ullo circumstrepentium rerum obstaculo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Speciem monstravit lilii, cum resurgens a mortuis atque ascendens ad coelos, clarificatus est ea claritate quam 108.0154A| habuit, priusquam mundus esset apud Patrem. Et recte hic scyphus, sphaerula et lilium, calamis altior eminebat, quia nimirum dona quae mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo Deus Pater contulit, omnem humanae capacitatis modum transcendunt. Unicuique enim nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi (Eph. IV). In ipso autem Christo, sicut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II). Sequitur: Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt: universa ductilia de auro purissimo. Omne enim opus candelabri, hoc est et stipes medius et calami ex ipso procedentes, cum omni suo ornatu, de auro fiunt; quia et Dominus ipse specialiter immunis a peccato, atque operibus justitiae per omnia praeclarus in mundo apparuit, 108.0154B| et eamdem innocentiam atque justitiam, membra ejus in hac interim vita, quantum valent imitantur, in futuro autem veraciter ipsi adhaerendo proficiunt. Et apte idem aurum ductile fuit. Ductile namque feriendo producitur, quia et Redemptor qui ex conceptione et nativitate perfectus est Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, ac sic ad resurrectionis gloriam pervenit. Et omnes qui volunt pie vivere in illo, persecutionem patiuntur: qui et ipsi quasi metallo feriendo dilatati, per passionis contumelias, et immortalitatis gratiam proficiunt. Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso (II Tim. III). Lucernae septem, septem sunt dona Spiritus sancti, quae et in Domino ac Redemptore nostro cuncta semper manserunt, et 108.0154C| in membris ejus, hoc est omnibus electis, pro ejus voluntate distributa sunt. Ponuntur ergo lucernae septem super candelabrum: quia super Redemptorem nostrum primogenitum de radice Jesse, requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae, et pietatis: et implevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI). Et sicut item ipse per eumdem loquitur prophetam, Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me (Isai LXI). Quod autem dicitur, ut luceant ex adverso, hoc est quod propheta subsequenter adjecit: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro (Ibid.).

108.0154D| Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt exstinguantur, fiant de auro purissimo. Sunt enim quaedam in Scripturis divinis ita praecepta, quae perpetuo jure, et in hac vita, et in futura semper observari debeant, ut est illud: Non habebis deos alienos coram me (Exod. XX), et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Deut. VI). Sunt alia quae toto hujus vitae tempore observanda jubentur, sed in futura vita mercedem suae observationis aeternam percipiunt, ut est illud Evangelii: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Hic enim ad tempus eleemosynae faciendae: 108.0155A| ibi perpetuo eleemosynarum est fructus recipiendus. Sunt item alia quae tempore Veteris Testamenti diligenter, jubente Domino servata, nunc coruscante per orbem Evangelio, non juxta litteram, sed juxta sensum mysticum, in Ecclesia jubentur observari, ut est custodia sabbati, ut ritus hostiarum, et sanguis agni paschalis, caeteraque hujuscemodi quae suo quidem tempore solerter custodita a populo Dei, quibus ellychnia in lucernis candelabri ardebant, infusa oleo piae devotionis, et incensa igne verbi coelestis. Cum vero ab apostolis atque apostolicis viris praedicatur his et hujusmodi observationibus finem a Domino impositum, cunctaque spiritualiter magis in Ecclesia quam juxta litteram esse servanda, quibus emulgebantur ellychnia candelabri, 108.0155B| ut reparata melius lucerent, quia sublimius intellecta per spiritum sanctae Ecclesiae lucem doctrinae salutaris praebebant. Emunctoria ergo et vasa in quibus quae emuncta sunt exstinguuntur, fiunt de auro purissimo, quia et divina sunt verba, quibus cessatio caeremoniarum legalium praedicatur, et Dei gratia sunt illustrata eorum corda, in quibus eadem figurata legis adumbratio finem accipit, ut succedens Evangelii veritas clarius mundo luceret. Item quia finita mortali, et succedente vita immortali, cessabunt maxima ex parte opera vel dona lucis, quibus nunc utimur, ut sequantur aeternae praemia lucis, in praesentia divinae visionis, illa Scripturarum testimonia, quae haec futura esse testantur, emunctoria nimirum sunt aurea: quia ipse futurae claritatis 108.0155C| eximia sunt. Vasa quoque in quibus ea quae emuncta sunt exstinguuntur, corpora utique sunt, et corda omnium justorum immortalia. Et ideo rectissime auro assimilata, in quibus exoptatissima haec immutatio fiet, ut post temporalia Dei beneficia, ad aeterna perveniant. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis, habebit talentum auri mundissimi. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis, omne Christi corpus est, cum ipso capite nostro mediatore Dei et hominum, cum universis electis suis, a summis usque ad infimos, ab his quibus major inter natos mulierum nemo est, usque ad eos de quibus dicit. Videte, ne condemnatis unum de pusillis istis qui in me credunt. Qui nimirum omnes, in diversis licet gradibus, aetatibus, sexibus, conditionibus, 108.0155D| ingeniis, temporibus, uni eidemque auctori ac datori perpetuae lucis, suo quique tempore ac loco quibus candelabro aureo fixa radice mentis inhaerent, quo ejusdem participes lucis fieri possint. Quod videlicet candelabrum, recte talentum auri mundissimi habere debere memoratur. Talentum namque pondus plenum ac perfectum est, quia justus Dominus in omnibus viis suis. Et qui suam gratiam in hac vita fidelibus ut bene operentur tribuit, ipse coronam justitiae in illa vita bonis eorum operibus reddit. Cui contra Zacharias propheta, iniquitatem super talentum plumbi sedere describit (Zach. V): quia et reprobis in eodem justo examine, juxta actus ipsorum restituit; quia tu reddes, inquit, 108.0156A| singulis secundum opera ipsorum (Psal. LXI). Utrumque tamen et plumbum scilicet et aurum, talenti habet mensuram, quia et in damnando impios, et in salvando ac coronando electos, justa est nostri sententia conditoris: Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Hujus mysterium praecepti, facillime ex eis quae superius exposita sunt, patet. Ostensum namque est Moysi in monte exemplar candelabri quod faceret, quia in altitudine intimae contemplationis, didicit aperte multifaria Christi et Ecclesiae sacramenta: quae tamen non aperte populo quem erudiebat, proferre valebat, sed typice potius per figuram et opus candelabri ac vasorum ejus, signabat, donec veniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem ejusdem 108.0156B| figurae sensum, Ecclesiae suae data sancti Spiritus gratia reseraret. Tabernaculum quod fecit Domino Moyses in solitudine, sicut et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, statum sanctae universalis Ecclesiae designat, quae partim jam cum Domino regnat in coelis, partim in praesenti adhuc vita decedentibus ac succedentibus sibi membris suis, peregrinatur a Domino. Et quidem in utriusque constructione domus, haec principalis solet esse distantia figurarum, quod tabernaculum praesentis aedificium Ecclesiae, quo quotidie in laboribus exercetur, templum futurae requiem designet, quae quotidiana animarum hinc post labores exeuntium receptione perficitur. Quia nimirum tabernaculum Moyses cum populo Dei in via adhuc positus, qua ad 108.0156C| terram repromissionis pergebat, condidit: Salomon autem templum ipsa jam terra repromissionis, et regno in ea potitus, construxit. Moyses tabernaculum in solitudine, Salomon templum in Jerusalem, quae interpretatur visio pacis. Quoniam hic quidem Ecclesia in labore et aerumna vitae labentis, in siti et esurie regni perennis aedificatur: illic tamen in visione ac perceptione verae pacis consummatur. Unde bene in templi constructione dictum est, quod malleus et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in eo cum aedificaretur. Praeparatis extra Jerusalem cunctis lapidibus ac lignis, atque in positionem ordinis sui decenter aptatis quae ibi facillime atque indubitanter, suo quaeque loco reddita, aut caemento necterentur aut clavis. Quia videlicet in pace supernae 108.0156D| beatitudinis, non est tribulationibus nostra examinanda fides aut vita probanda, sed quae in praesenti saeculo castigata, et coelestibus erat sedibus regulariter aptata, ibi glutine et vinculis mutuae charitatis, ne perpetuo dissolvi queat, in conspectu etiam sui conditoris ac regis, ad invicem copulanda. Item figura utriusque sanctuarii potest generaliter ita distingui, ut opus tabernaculi tempus synagogae, hoc est antiquae Dei plebis, opus vero templi, Ecclesiam, id est, illam electorum multitudinem, quae post incarnationem Dominicam ad fidem venit, significet: quomodo videlicet tabernaculum Moyses cum sola Hebraeorum plebe consummavit, templum vero Salomon collecta proselytorum multitudine 108.0157A| perfecit, adjuvante eum rege Tyrio cum artificibus suis qui neque natura Judaei, neque professione fuerunt. Constat enim, quia priori Dei populo doctores, non nisi ex ipsa eorum gente praefuerunt. At vero Ecclesiae rectores primi quidem fuerunt de Hebraeis; verum mox crescente ea ac dilata per orbem, etiam de gentibus structores sunt ejus exorti, adeo ut ipse quoque evangelista Lucas, et Timotheus ac Titus viri apostolici, de vocatione gentium, ad praesulatum ejus pervenerint. Verum si diligentius inspiciamus, utriusque domus aedificationem, et totius Ecclesiae praesentis statum mystice describit, quae ab initio mundanae conditionis, usque ad ultimum qui in fine saeculi nasciturus est electum, semper aedificare non desinit, et futurae quoque gloriam 108.0157B| vitae, qua nunc ex parte fruitur, sed post hujus terminum saeculi, in omnibus suis membris, in aeternum fruitura est, mirabili figurarum varietate depingit. Unde nos aliqua de tabernaculo Domino opitulante dicturi, primo ipsum invocantes, humili etiam prece deposcimus, revelare oculos cordis nostri, ut considerare queamus mirabilia de lege ejus, et in pretiosorum decore metallorum ac vestimentorum intelligamus ornatum nobis morum, fide ac devotione fulgentium, esse commendatum. Neque enim nobis aliter sermo ille apostolicus potest convenire, quo ait: Vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus: quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo (I Cor. VI). Et quod Joannes audivit vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei 108.0157C| cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. XXI). Quem ornatum sive tabernaculi sive templi materialem, religiosi mundique cordis et corporis cultu imitemur. Sed et certius de spirituali sensu disseramus. Primo de ipso materiali textu litterae, paulisper videamus. Erat tabernaculum domus Domino consecratum, habens longitudinis cubitos triginta, latitudinis decem, altitudinis aeque decem, tectum habens aequale per totum, quomodo in Aegypto et Palaestina domus moris est aedificandi. Cujus quidem parietes tres, australis, septentrionalis et occidentalis, de tabulis sunt compacti ligneis, ab utroque latere deauratis. Porro pro orientali parte unus vectis erat, unde introitus fuit, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret, id est a summitate 108.0157D| ultima hujus parietis, usque ad parietis alterius summitatem, cui cortinae tabernaculi et tectum incubuere, ubi et tectorium erat quinque columnis suspensum. Tegebatur autem domus et desuper, et undique cortinis mira varietate contextis, quod proprie tabernaculum vocabatur. Tegebatur et hoc undique sagis cilicinis, usque ad terram pertingentibus. Sed et operimentum aliud tecto de pellibus arictum rubricatis pictum est, et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Erat etiam et velum opere plumarii variatum columnis quatuor appensum, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebantur. Intra quod posita erat arca testamenti, et contra arcam 108.0158A| extra velum altare thymiamatis. Item in medio ipsius sanctuarii, candelabrum in parte australi: mensa vero stabat in septentrionali. Altare holocausti foris ante ingressum sanctuarii, labrum aeneum inter hoc altare et tabernaculum; et circa omnia atrium tabernaculi, longitudinis habens cubitos centum, latitudinis quinquaginta. His ergo dilucidandi gratia breviter praelibatis, videamus ipsa verba historiae, quo per haec altius atque apertius ad sensum allegoriae pervenire queamus. Cum Moysi Dominus secum in monte Sinai quadraginta diebus ac noctibus constituto, legis caeremonias et ritum vivendi traderet, ait inter alia.

CAPUT XIII. De factura tabernaculi, hoc est cortinarum decem, sagorum undecim, operimentis tertii et quarti pellibus.

Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies (Exod. XXVI). Tabernaculum Domini fit ex cortinis diversa colorum specie variegatis, quia sancta universalis Ecclesia, ex multis electorum personis, ex multis per orbem ecclesiis, ex variis virtutum floribus aedificatur. Cujus omnis perfectio in denario numero continetur, quia quaquaversum Ecclesia per mundum in diversis gentibus et tribubus et populis et linguis diffusa est, tota in sola Dei et proximi dilectione quae decalogo legis est comprehensa subsistit. Neque aliter quisquam potest veraciter ad Ecclesiae membra pertingere, nisi 108.0158C| integro corde, et eum per quem aedificatur, et eos in quibus aedificatur Ecclesia, hoc est Deum et electos ejus amare didicerit. Varius autem colorum decor quo eaedem sunt cortinae distinctae, variarum est gratia virtutum, quibus sancta Ecclesia mirabili ac prorsus coelesti arte composita in conspectu sui resplendet auctoris. Byssus ergo quae de terra quidem oritur, sed eruta de terra longo exercitio siccandi, tundendi, purgandi, coquendi et nendi, gramineum solet perdere, et candidum in se recipere colorem, corpora designat castitatis nitida decore. Quae cum carnis quidem illecebris nascentia, magno continentiae labore quasi nativum exsudant humorem, atque ad decorem Deo digne puritatis solerti jejuniorum et vigiliarum, orationum et lectionis, patientiae et humilitatis 108.0158D| instantia perveniunt. De quibus recte possit illud apostolicum dici: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est (I Cor. VI)? Retorquetur autem haec byssus in cortinas tabernaculi, quoniam non modo lumbos carnis, verum etiam ut Petrus admonet, Lumbos mentis nostrae in sobrietate succingimus (I Petr. I). Ut videlicet et carnem a lascivis motibus, et cor ab illecebrosis refrenemus cogitationibus. Hic accinctus quoniam aeris et coeli speciem imitatur, eorumdem mentes electorum, omni spe ac desiderio coelestia quaerentes significat. Cujus nobis coloris sacramentum commendans Apostolus ait: Si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in 108.0159A| dextera Dei sedens (Col. III). Purpura quia colorem sanguinis ostendit, et vera quoque purpura conchyliorum sanguine tingitur, devota eorum corda designat, qui dicere cum Apostolo possunt: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum, propter nomen Domini Jesu (Act. XXI). Et cum Propheta Domino: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII). Coccus quia ignis habet speciem, merito flagrantissimae sanctorum dilectioni comparatur. Unde et quidam ex eis, quia hanc praesente et comitante secum Domino conceperant, aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. ult.)? Cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet 108.0159B| charitas multorum (Matth. XXIV).Haec quasi bis tingitur, cum amore Dei et proximi flammescit: cum illum ex toto corde, tota anima, tota virtute, hunc sicut nos ipsos diligimus. Itaque in his quatuor cortinarum coloribus, quatuor justificationes exprimuntur electorum. In bysso retorta, caro castitate renitens. In hyacintho, mens superna desiderans. In purpura, caro passionibus subjacens. In cocco bis tincta, mens inter passiones Dei et proximi dilectione praefulgens.

Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos: latitudo quatuor cubitorum erit. In longitudine cortinarum longanimis Ecclesiae sanctae patientia, in latitudine amplitudo exprimitur charitatis. Quae latitudo apte quatuor erat cubitorum: quia quatuor 108.0159C| sunt Evangeliorum libri, in quibus Domini redemptoris nostri exemplis ac verbis qualiter eadem charitas sit tenenda docemur. Et quatuor virtutes, in quarum operatione eadem est charitas exercenda, id est, temperantia, fortitudo, justitia, prudentia: videlicet incorrupta in Deo charitas atque integra custodiatur, quod est temperantiae; nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in discernendis rebus, ne fallacia dolusve paulatim subrepat, quod est prudentiae. Longitudo autem cortinarum viginti octo erat cubitorum: qui est numerus quaternarius septies ductus. Septenario autem numero propter diem sabbati, solet requies aeterna sanctorum figurari. Longitudo ergo cortinarum in quater septenos extenditur 108.0159D| cubitos, quia per fidem et custodiam doctrinae evangelicae, per quae exercitia spiritualium de quibus diximus virtutum potentia longanimis sanctae Ecclesiae ad requiem tendit aeternam. Est et aliud in duodetricenario numero sacramentum aeque ad septenarium pertinens. Si enim ab uno usque ad septem omnes in medio numeros pleno ordine numerare volueris, viginti et octo complebis. Unum namque et duo, et tria, et quatuor, et quinque, et sex, et septem, fiunt viginti octo. Quia ergo in partibus septenarii numeri vicesimus et octavus invenitur, merito in eo cortinarum longitudo continetur, quoniam fides et patientia sanctorum virtutum varietate distincta, in omnibus quae agit et patitur non humani gloriam 108.0160A| favoris, sed supernae beatitudinem quietis exspectat. Hinc est enim quod hujus numeri psalmus, in consummatione tabernaculi attitulatur, quem totum de perfectione sanctae Ecclesiae constat esse cantatum. Maxime ex eo quod in illo dicitur: Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Et iterum: Et in templo ejus omnes dicent gloriam (Psal. XXVIII). Apte etenim vicesimus octavus psalmus de consummatione tabernaculi inscribitur, quia nimirum in hoc est perfectio peregrinantis in hoc saeculo Ecclesiae, ut per fidem et per opera bona, ad requiem tendat saeculi futuri. Bene autem sequitur: Unius mensurae fient universa tentoria. Etsi enim variante pictura, cortinae ad invicem differebant, una tamen omnes erant longitudinis et latitudinis mensura temperatae: quia et si 108.0160B| donationes habent electi secundum gratiam quae data est illis differentes, unus tantum Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. Verum nos propter hanc sententiam possumus de numero cortinarum bis quinario etiam ita disserere, quod sequaces in utroque Testamento divinae signaverunt. Et priores quinque quidem, quae frontem ac primam tabernaculi partem protegebant sive faciebant, antiqui populi Dei typum gesserunt, qui decreta legis in sacramento circumcisionis et hostiarum, et variam caeremoniarum observantiam, secundum litteram implebat. Sequentes vero quinque cortinae, quae posteriora tabernaculi tegebant, vel etiam suo tegmine faciebant, nos designaverint, 108.0160C| qui post adventum Domini in carne nati, libros ac sacramenta legis spiritualiter ipso revelante ac donante, servamus. Attamen eo tempore quo erigebatur tabernaculum, omnes ad invicem cortinae nectebantur, quia cum universa catholicae Ecclesiae pulchritudo ab initio usque ad terminum saeculi perpenditur, profecto quasi una decem cortinarum connexio, tabernaculum Dei condecorat. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Hyacinthum diximus, quoniam aerei coloris est, coelestium bonorum significationi congruere. Ansulis ergo hyacinthinis cortinae invicem copulantur, cum unica spes supernae beatitudinis, omnia per orbem corda electorum, in 108.0160D| una eademque devotione conjungit. Quae videlicet ansulae apte dicuntur, quia non solum in lateribus cortinarum, verum etiam in summitatibus, hoc est extremis angulorum terminis, fieri deberent. Neque enim vita tantum et operatio sanctorum communi ad perfectionem itinere rectae intentionis properat, sed ipsum quoque initium bonae conversationis, quod per confessionem fidei et sacramentorum coelestium perceptionem geritur, nequaquam ab invicem diversum, sed pari et indissimili habent omnis veritatis gratia connexum. Terminum quoque vitae temporalis, cuncti unius ejusdemque spei habemus certitudine communem, cum ita oculos in morte claudimus, ut percepto prius viatico mysterii coelestis, citius nos in vera inveniendos vita, atque in hac perpetuo mansuros 108.0161A| esse confidamus. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. Legimus quinquagesimum annum in lege jubilaeum, hoc est dimittentem sive initiatum jussum esse vocari, in quo omnis populus ab universo labore terrae quiesceret, et omnium debita solvi deberent. Et in Novo Testamento scimus gratiam sancti Spiritus die Pentecostes, hoc est quinquagesima Dominicae resurrectionis, in apostolos supervenisse, atque initia nascentis Ecclesiae suo consecrasse adventu. Unde constat eo numero, vel gratiam Spiritus sancti, vel futurae gaudium beatitudinis ad quam per ejusdem Spiritus donum pervenitur et in cujus perceptione sola veraciter requiescitur atque gaudetur, recte posse figurari. 108.0161B| Et apte quinquagenas ansas habebant cortinae, quibus invicem necterentur, quia non nisi dono Spiritus sancti agitur, ut in societate pacis quod est vinculum perfectionis, sibimet invicem copulentur electi. Non alia enim quam futurae spes ac memoria societatis ac pacis esse discretos in hac vita, temporibus sive locis Christi famulos, una facit pietate concordes. Bene etiam dicitur quod ansas cortinae in utraque parte haberent, ut videlicet proximas sibi ex utroque latere cortinas singulae quaeque cortinae, quasi extensis hinc et inde brachiis amplecterentur. Qua nimirum necesse est, ut omnes fideles, et eos videlicet qui nos in Christo praecesserunt, et eos qui secuti sunt, obviis sincerae pietatis ulnis amplectamur; et illos qui nos erudiebant in Christo, et quos 108.0161C| ipsi Christo donante erudimus, uno omnes in Christo veneremur affectu. Quia et cortinae singulae ita per adminicula tabularum ad superiora tendebant, ita ut intus in superioribus variato suae picturae flore refulgebant, ut nequaquam eas quae secum pariter vel in altum ferebantur, vel in alto positae fulgebant, cortinas desererent. Quarum instar nos docet, et proficientes nobiscum in Dei servitio fideles, monitis exemplisque juvare, et in quacunque virtute proficere potuimus, similiter ejusdem virtutis consortes, digna virtutibus veneratione tractare. Ansa ergo contra ansam venit, ut altera alteri possit aptari, cum justi ad invicem concordi ac parili virtutum qualitate foederantur: Facies et quinquaginta circulos aureos, quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum 108.0161D| fiat. Hic locus in sequentibus plenius explicatur, cum dicitur: Et quinquaginta fudit circulos aureos, qui mordent cortinarum ansas, ut fieret unum tabernaculum. Quinquagenarius ergo numerus, veram in Spiritu sancto requiem designat. Et quia circulus nec initium videtur habere nec terminum, aurum vero prae sui claritate caeteris est pretiosius metallis, quid in quinquaginta circulis aureis, nisi perpetua claritas, et clara perpetuitas, summae quietis exprimitur? Mordentque cortinarum ansas circuli, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat, cum superni gloria regni, puris fidelium mentibus, sese dignanter infundit: ut tali glutine salutiferae inspirationis, uno 108.0162A| ex utroque populo, imo ex omnibus electis, Christi Ecclesia perficiatur.

Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Hic locus in sequentibus ita repetitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, ad operiendum tectum tabernaculi. Saga ergo quibus operitur tabernaculum, rectores sunt sanctae Ecclesiae, quorum industria ac labore decus ejusdem Ecclesiae protegitur, atque incessabili cura munitur, ne videlicet vita fidesque electorum haeretica seductione corrumpi, ne falsorum catholicorum improbitate foedari, ne tentantium vitiorum sorde attaminari, ne temporalium subsidiorum inopia possit ad tristitiam deduci. Qui quanto se attentius ad sustinendas sive repellendas irruentium tentationum violentias accingunt, 108.0162B| tanto ampliorem subditis Domino serviendi libertatem tribuunt; et quasi intus fulgendi copiam cortinis praestant, dum instar sagorum ipsi foris tempestatis afflictionem tolerant. Recte eadem saga et cilicina sive de pilis caprarum, et undecim facta esse referuntur: quia nimirum sancti praedicatores, quo altiores merito, eo humiliores esse debent animo, juxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III). Undecim quippe qui denarium transeunt, neque ad duodenarium, hoc est apostolicum numerum perveniunt, transgressionem decalogi legis significant. Cilicium quoque habitus est poenitentium, etiam Psalmista teste qui dicit: Ego autem dum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV), hoc est habitum poenitentiae et humilitatis, 108.0162C| quo furorem persequentium aut levius sufferrem placidus, aut etiam mitigarem, assumpsi. Nam si caprae semper aut pili sive pelles caprarum fetorem peccantium, et non aliquoties humilitatem poenitentium significarent, nequaquam ipsum animal inter munda computaretur, neque in laude sponsae diceretur: Capilli tui sicut grex caprarum (Cant. IV). Saga ergo quae sanctos praedicatores insinuant, et cilicina sunt et undecim: quia quo studiosius fide corda purificant, eo plura in quibus seipsos reprehendant, inveniunt. Unde humiliter fatentur, quia in multis offendimus omnes. Et si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Quorum tamen corda quantae sint perfectionis, sequentia verba mystice 108.0162D| declarant, quibus dicitur: Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo quatuor. Ecce hic longitudinis non undenarium, sed denarium habes numerum, et hunc tertio multiplicatum: quo patenter insinuatur virtus eorum qui decalogum legis in fide sanctae Trinitatis quae per dilectionem operatur, perficiunt; qua videlicet perfectione, in hac duntaxat vita, nulla esse poterit sublimior. Habes et latitudinis quatuor cubitos, quo amplitudinem sincerae charitatis, hoc est ejus quae in Evangelio nobis per Jesum Christum et commendatur et datur, significari praediximus. Operiunt ergo tectum tabernaculi saga undecim, et haec de pilis facta caprarum, sed in longitudine cubitos triginta, in latitudine quatuor habentia: 108.0163A| quia summi illi praedicatores, qui vitam fidelium suis exhortationibus et intercessionibus quotidiana sollicitudine, vigiliis, jejuniis, sua nuditate protegunt, sese quidem humiliter ipsi contemplata, supernae puritatis excellentia peccatores profitentur. Qui tamen quantum ad humanae modum perfectionis attinet, mundi inter homines ac sublimes apparent: Aequa erit mensura sagorum omnium, e quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Una erit mensura sagorum omnium, quia nimirum una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, una eademque vita ad quam festinat aeterna. Unde et hi qui in vinea Domini diverso tempore ad operandum intraverunt, uno omnes denario remunerantur (Matth. XX). Divisio 108.0163B| ergo sagorum in quinque et sex juxta illud intelligi potest, quod supra de cortinis in quinque et quinque divisis exposuimus, quia videlicet doctores utriusque Testamenti designent. Quinque etenim saga antiquis populis Dei magistris, apte comparantur, vel quia Mosaicae tamen legis sacramenta praedicabant, quamvis et evangelicae arcana praedicebant; vel quia in quinque mundi aetatibus hujus vitam ducebant. In sex autem sagis possunt non inconvenienter Novi Testamenti doctores accipi, quia videlicet omnia quae divina Scriptura in sex aetatibus saeculi facta sive dicta refert, in adjutorium atque exemplum suae praedicationis spiritualiter intellecta assumunt; quia passionem Dominicam, per quam mundus sexta sabbati redemptus est, palam suis auditoribus credendam 108.0163C| confitendamque pronuntiant, ac per hujus solummodo sacramentum eos salvari posse contestantur. Unde recte praecipitur sextum sagum in fronte tecti duplicari, propter confessionem videlicet et imitationem ejusdem Dominicae passionis. Siquidem juxta litteram, frontem tecti, ingressum tabernaculi dicit, ubi non tabulas ut supra breviter diximus, sed columnas et vectem ab angulo tabularum, usque ad angulum protentum, poni praeceptum est. Ideoque quantum ad formam operis ipsius pertinet, ibi magis opus erat geminato sagorum munimento, ubi solida parietis firmitas aberat. Ad vero mystice, in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramentis Dominicae passionis initiantur, ut in hujus quoque imitatione 108.0163D| sibi semper esse vivendum intelligant: Facies et quinquaginta ansulas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat; et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur; quinquaginta fibulas aureas, quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat. Haec ut supra in cortinis exposuimus, etiam hic intelligi possunt: quod videlicet recordatio supernae requiei, quae numero quinquagenario solet exprimi, corda sanctorum vinculo pacis adunet. Aut si novi aliquid audire delectat, saga humilitatem sublimium designant virorum, quia magis suorum meminisse delictorum quam virtutes suas praedicasse cupiunt, amplius de eis quas apprehendere nondum possunt virtutibus compungi, quam 108.0164A| de illis quas jam apprehenderant, student gloriari, potest numero ansarum sive fibularum quinquagenario, ipsa compunctionis eorum humilitas designari. Quinquagesimus namque poenitentiae psalmus est, et recte: quia donum poenitentiae non nisi Spiritu sancto largiente conceditur: donum veniae poenitentibus, non nisi eadem sancti Spiritus gratia administrante tribuitur. Et bene quinquagenae ansae vel fibulae saga invicem nectunt, quia nulla magis virtus quam humilitas, fideles in unam charitatis copulam ligat. Nam quanto se quisque amplius infirmum esse perpendit, tanto studiosius auxilium proximi quo confirmetur, inquirit. Et bene fibulae sunt aeneae, quod multum vocale constat esse metallum, quia nimirum magnam apud Deum habet vocem humilis conscientia 108.0164B| justorum. Unde et pauper ille Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum vociferaretur, sed in conspectu Domini effunderet orationem suam, Domine, exaudi orationem meam, inquit, et clamor meus ad te veniat (Psal. CI).

Quod autem superfuerit in sagis quae praeparantur tecto, id est, unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi; et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. Haec ut plenius intelligi queant, paulo latius de tota ipsius tabernaculi positione disputare necesse est. Diximus parietes tabernaculi quae ex tabulis et columnis constabant, longitudinem habuisse triginta cubitorum, latitudinem decem, altitudinem 108.0164C| similiter decem. Si quis ergo vellet domum in latitudine cingere funiculo, verbi gratia a basi tabulae unius meridiani lateris, usque ad basim tabulae quae esset e regione in latere septentrionali, constat profecto eumdem funiculum triginta cubitorum longitudinis esse debere: hoc est decem cubitos habens ascensionis in meridiano pariete, decem alios aequalitatis sursum inter parietes, decem tertio descensionis in pariete septentrionali. Item si per longitudinem domus extendere funiculum velis, hoc est a basibus columnarum sursum, et per longitudinem totius domus ad occidentalem usque parietem, ac deinde usque ad bases ejus deorsum, habebit funiculus ille quinquaginta cubitos longitudinis: decem videlicet ascensionis juxta columnas, triginta aequalitatis 108.0164D| secundum longitudinem domus, decem rursus descensionis juxta occidentalis parietis tabulas. His ergo consideratis, intueri est mensuras cortinarum quibus regenda erat domus, qualiter praefatis possint convenire mensuris. Decem erant cortinae habentes singulae longitudinis viginti octo cubitos, latitudinis quatuor: quae simul junctae et in unum compositae, tabernaculum implebant de latitudine sua, cubitos quadraginta. Suspende igitur cortinas quae habent singulae longitudinis viginti octo cubitos, et pone in domo cujus est mensura in transversum triginta cubitos, et videbis quia cortinae habebunt in aequalitate quae est inter parietes, cubitos denos, in ascensu autem, sive descensu qui est juxta parietes, 108.0165A| habebunt cubitos novenos: sicque fit ut summitas cortinarum terram tangere non possit, sed mensura unius cubiti a terra altior absit. Item videbis quod cortinae habent in aequalitate per longitudinem domus cubitos triginta, in ascensu autem sive descensu, qui est in orientali et occidentali latere domus, cubitos quinos. Ideoque eadem lateralis summitas cortinarum nequaquam ad terram usque pertingit, sed quinis cubitis habetur terra altior; unde necesse fit, ut quini illi cubiti cortinarum, qui cessantibus parietibus supersunt, inducantur ad invicem in orientali simul et occidentali latere, sibique mutuo jungantur; ac sic fiat, ut undique domum cortinae excepto uno juxta terram cubito contegant. Haec de cortinis. Porro saga tricenos habebant cubitos 108.0165B| longitudinis, quaternos latitudinis. Et quia undecim erant conjunctae adinvicem per latera, quadraginta quatuor cubitos implebant. Pone ergo et has in domo, quia concordat longitudo sagorum cum funiculo quo domum metiebaris in transversum, fitque ut summitas eorum ad terram usque pertingat. Habebunt enim denos cubitos aequalitatis inter parietes, denos aeque ascensionis sive descensionis in utroque latere. Et hoc est quod ait Scriptura, quia cubitus ex una parte penderet, et alter ex altera, qui plus esset in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. Tabernaculum namque proprie vocat ipsam cortinarum facturam sive conjunctionem, quas uno utique cubito transiebant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali. Ideoque 108.0165C| que ad terram perveniebant, quia haec triginta cubitos longitudinis, illae duo minus habebant. Item mensura sagorum per longitudinem domus quadraginta quatuor cubitis tendebatur: triginta videlicet cubitos in aequalitate habens a fronte domus usque ad summitatem tabularum in plaga occidentali, et septem cubitos dependentes a fronte domus, septem similiter dependentes in plaga occidentali. Sicque fuit ut mensura sagorum in occidentali latere duobus cubitis excederet mensuram cortinarum, quia nimirum cortinae desuper venientes sicut supra commemoravimus, quinque cubitos eidem occidentalis parietis tegebant, et tribus relinquebant intactos. Et hoc est quod nunc dicitur: Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est, unum 108.0165D| sagum quod amplius ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. Medietas namque sagi in latitudine sunt duo cubiti, ex qua videlicet medietate cooperiebantur posteriora tabernaculi, id est, cortinarum quae proprie tabernaculum vocabantur, quia duobus cubitis eas, ut diximus, ad inferiora tendens sagum ultimum transibat. Itemque saga desuper venientia septem solummodo cubitos occidentalis parietis cooperiebat; nec tamen tres reliqui qui remanserant usque ad terram nudi tempestatum injuriis patebant, sed adductis ad invicem ab utroque latere sagis septenorum cubitorum, qui deficientibus parietibus supererant, his posteriora domus firmissime ad terram usque contegebantur. Neque autem 108.0166A| haec tantum ad invicem pertingere, et instar cortinarum sese in medio parietis contingere poterant; sed quia septenorum erant cubitorum, medium parietis in utrumque partem duobus cubitis excedebant, ac sibi invicem superpositae jungebantur. Quod eodem modo per omnia etiam de orientali parte domus intelligendum esse putamus. Ideoque supra praeceptum est ut sextum sagum in fronte tecti duplicaretur. Haec de re difficillima prout nobis intellexisse visi sumus, strictim explicare curavimus, parati discere in his veriora si quis docere nos voluerit, in quibus tuus omnibus patet allegoriae sensus perlucidus. Saga namque cortinas et desuper et infra, et ex omni latere protegebant; atque ut illae intus libera facie sua venustatis fulgerent, haec ab omni eas injuria tempestatum, 108.0166B| pluviarum et caumatum, foris immunes reddebant: quia nimirum perfecti sanctae Ecclesiae praepositi ita vitam fidelium sibi commissorum solerti solent cura circumspicere, ut nec subsidia carnis, nec vitae spiritualis eis auxilia desint. Repellunt enim saga imbres, obsistunt procellis, arcent solis ardores, cuncta foris adversantia fortiter ambiunt, ut decus cortinarum interius intemeratus persistat: cum Augustinus omnia quae fidem turbare poterant, haereticorum venena evacuat; cum Gregorius ea quae mores bonos impugnant tentamenta antiqui hostis explicat; cum Cyprianus infirmos ne in martyrio labantur, piis confortat exhortationibus; cum alii venerabiles episcopi ac doctores quaecunque turbare Ecclesiam poterant, longius tentamenta propellunt, 108.0166C| et quae eisdem sint ad salutem proficua solerti indagine prospiciunt: quatenus undique tuta conversatio religiosa fidelium libero corde virtutibus studere, atque in conspectu sui conditoris et opere praefulgida lucere, et ipsius quoque contemplationi possit oculum mentis intendere. Verum quia inter sanctos praedicatores illi sunt maximo digni honore, qui excepto quod officio praedicationis et populorum regimini deserviunt, etiam pro Christo sanguinem fundunt, recte subditur: Facies et operimentum aliud tecto, de pellibus arietum rubricatis. Arietum quippe vocabulo, solent nonnunquam sancti doctores accipi, eo quod sint duces sequentium Domini gregem. Unde pulchre Psalmista: Afferte Domino, inquit, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). 108.0166D| Quod est aperte dicere: Afferte Domino, omnes angeli Dei, quibus hujus officii cura delegata est, afferte Domino in coelos spiritus fidelium, qui per imitationem vitae et fidei, filii beatorum apostolorum fieri meruerunt. Operiuntque tabernaculum Domini pelles arietum rubricatae atque ab injuria tempestatum defendunt, cum sancti praedicatores exemplo passionis et patientiae suae, corda infirmorum ne in pressuris tribulationum deficere debeant, muniunt. Et quoniam inter praecipua Christi et Ecclesiae membra eximium sacra virginitas locum tenet, apte post variatum decus cortinarum, post ciliciorum munimina sanctorum, post rubricatas arietum pelles, additur adhuc: Et super hoc rursum aliud operimentum 108.0167A| de hyacinthinis pellibus. Hyacinthus namque coelestis est coloris: pellis vero mortui animantis pars et indicium est. Et quid per pelles hyacinthinas, nisi virtus exprimitur illorum qui mortificatis ad purum cunctis concupiscentiae carnalis illecebris, coelestem quodammodo in terris vitam gerunt, atque inter homines positi angelicam magis puritatem imitantur, et hoc quod tempore futurae immortalitatis cunctis promittitur electis qui non nubant neque ducant uxores, sed sint aequales angelis Dei (Luc. XX), ipsi adhuc mortali carne retenti praevenire satagunt. Unde merito tam magnae virtutis permagnum restat praemium, quia attestante propheta, Haec dicit Dominus eunuchis, qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae ego volui, et tenuerunt foedus meum: 108.0167B| Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum; et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non auferetur (Isa. LVI). Merito ergo pelles hyacinthinae supremum in domo Dei locum tenent; colorque coelestis proximam coelo sedem sortitus est, ut chori virginales, et animi et corporis speciali vicinia agnum secuturi, et hymnorum ei laudes designentur esse cantaturi. Bene autem de velis cortinarum ac sagorum dicitur, quod et si in alto posita, ad terram tamen demissa penderent, quamvis cortinae nequaquam ad terram usque pertingere potuerint. Columnae quoque ac tabulae tabernaculi, et si in altum erant erectae, bases tamen in quibus starent habebant in terra positas. At vero de rubricatis atque hyacinthinis pellibus, quod in 108.0167C| alto tectum operiant, dicitur. Quod vero ad terram essent deflexae, non additur: quia nimirum caeterae virtutum species commune aliquid cum his qui in terra adhuc detinentur, habere videntur. Certamen vero martyrii, et decus Deo dicatae virginitatis, quasi ab infimis ac terrenis rebus suspensum, et supernis civibus specialiter constat esse conjunctum.

CAPUT XIV. De tabulis tabernaculi et positione earum vectium eorum et annulorum.

Facies et tabulas stantes tabernaculi, de lignis sethim, quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. Ligna sethim de quibus tabernaculum fiebat imputribilis sunt naturae, eximii candoris ac levitatis: et non 108.0167D| multum de alba spina, nisi tamen magnitudine, distantia. Unde et Hieronymus nonnunquam in lib. Hebraeorum Nominum, et in aliis opusculis suis, sethim absolute spinas interpretatus est. Verbi gratia, abel sethim, luctus spinarum. Non autem facile hoc genus ligni nisi in desertis Arabiae, ubi tabernaculum aedificabatur, solet inveniri. Unde Graeci vel Latini interpretes, nomen ei aliud praeter Hebraeum ponere nequiverunt: ut pote, cujus apud eos notitia nulla erat, quamvis quidam qualitatem naturae ejus exprimere volentes, ligna imputribilia transtulerunt. Tabulae ergo tabernaculi apostolos eorumque successores, per quorum sermonem Ecclesia per orbem dilatata est, designant. Latitudo enim tabularum, dilatatio 108.0168A| est fidei et sacramentorum, quae prius in una Israelitica latebat, sed horum ministerio ad totius orbis plenitudinem pervenit: quamvis recte in latitudine tabularum ipsa quoque dilatatio cordis sanctorum valet intelligi, per quam mundum despicere atque ad appetenda coelestia solent sublimiter accendi, per quam non solum amicos in Deo, sed etiam inimicos gaudent diligere propter Deum. Spinae vero juxta eloquium Salvatoris curae sunt hujus saeculi divitiae et voluptates fallaces; sed et punctiones peccatorum non incongrue spinis assimilantur. Hinc etenim scriptum est, quia spinae nascantur in manibus temulenti (Prov. XXVI): id est, peccata in operibus stulti. Quia ergo praedicatores sancti et a punctionibus se vitiorum expurgare, et omnibus mundi curis 108.0168B| ab delectationibus exuere studuerunt, quatenus libera mente in amore Dei et proximi dilatari, atque ad praedicandum verbum longe lateque possent discurrere, recte dicitur, quia de lignis spinarum tabulae sunt factae tabernaculi. Longitudo tabularum altitudo est, quae decem cubitos habebat: quia sancti doctores per observantiam decalogi legis ad perfectionem tendunt; quia pro perceptione denarii diurni in vinea Christi laborant, id est, illa intentione verbo doctrinae insistunt, ut imaginem in se sui conditoris ac regis, quam Adam peccante perdiderunt, ipso donante restaurent; ut ejus quod peccando amiserant, recte vivendo recipiant. Solet namque in denario regis nomen et imago contineri. Sed et hoc quod denarius ex eo nomen accipit, quia decem 108.0168C| nummis compleatur, statui futurae nostrae beatitudinis apte congruit, quae in vera Dei et proximi dilectione perficitur. Deus namque solet ternario saepe numero, propter eam quae ipse est trinitatem, figurari: homo septenario, quia corpus ex quatuor notissimis habetur elementis. Animae vero, hoc est interioris hominis substantia, triplici solet in Scripturis distantia comprehendi. Hinc est enim quod diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute nostra praecipimnr (Deut. XVI). Bene ergo tabulae, quibus erectis ac stantibus tabernaculum omne continetur, decem cubitos habent altitudinis: quia doctores ac rectores sanctae Ecclesiae hac intentione Deo deserviunt, ut ipsum anima et carne immortales ac beati in aeternum videre mereantur. Quod vero ipsae tabulae 108.0168D| cubitos ac semissem in latitudine habebant, plenus ille cubitus perfectionem bonae operationis, dimidium cubiti quod superest inchoationem divinae ostendit cognitionis. Deum vero interim fide cognoscimus, sed plenam ejus cognitionem in futuro speramus, dicente ipso Deo ac Domino nostro Jesu Christo: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem (Joan. VIII). Qui rursus ad Patrem: Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Plenum ergo boni operis cubitum habent in hac vita electi. Sed cubitum beatae retributionis ex parte habent, in quantum gaudia regni perennis, et praesentiam sui conditoris possunt desideriis 108.0169A| praegustare coelestibus. Cujus etiam cubiti adimpletione tunc beatificantur, cum fuerit sermo quem omni electorum populo promisit in fine futurum dicens: Eripiam eum et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC).

In lateribus tabulae, incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur; atque in hunc modum, cunctae tabulae parabuntur. Incastraturae in lateribus tabularum virtutem designant humilitatis in mentibus justorum, per quam maxime sibi invicem fraterna charitate junguntur. Dum enim singuli quique eorum corde contrito et humiliato, receptaculum in se proximorum dilectioni praeparant, et diligendis se fratribus merito pietatis ac devotionis exhibent, 108.0169B| quasi tabulae omnes tabernaculi inter alterutrum per incastraturae nexum copulantur. Et quidem erecto tabernaculo ac regulariter ante ordinato, compago tabularum figura incastraturae non cernitur; quanta tamen virtute tabulas sibimet coadunaverit, ipsa parietis inconcussi firma stabilitas ostendit: quia nimirum humilitas cordis sanctorum, qua sibi alterutrum foederantur, foris hominibus videri non potest, sed quid intus operetur ex ipso sanctae Ecclesiae pacatissimo statu palam omnibus patet. Quod autem jubet duas in tabulis singulis incastraturas fieri, hoc est in utroque latere illarum, dupliciter accipi per figuram potest: ut et in prosperis simul atque adversis inviolata erga fratres jura charitatis servemus. Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod 108.0169C| vergit ad austrum: quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. Quanta fuerit longitudo tabernaculi specialiter non exprimitur, sed ex eo innuitur quod parietes ejus ex tabulis viginti compacti essent; et hae singulae singulos cubitos ac semissem latitudinis habuisse perhibentur. Viginti namque cubiti et vities semis cubiti, triginta cubitorum summam complebunt: quam fuisse tabernaculi longitudinem etiam Josephus scribit. Et bene hoc numero tabernaculi longitudo comprehenditur: quia tres sunt virtutes in quibus principaliter omnis sanctae Ecclesiae perfectio consistit, videlicet fides, spes et charitas: quae per decem multiplicantur, ut tricenarius numerus impleatur, dum virtutibus mentis opera bona 108.0169D| junguntur, quae decalogo legis continentur, ne quis sibi fidem, spem et dilectionem in Deum absque operum executione putet sufficere posse. Quod vero numerus tabularum vicenarius est, et hoc magnae sanctorum perfectionis mysterium continet. Quater enim quini, faciunt viginti: et cum lex Mosaica quinque libris, gratia autem et veritas Novi Testamenti quatuor sancti Evangelii voluminibus comprehensa est, merito sancti doctores, vicenario numero exprimuntur, quia miro veritatis consensu, et revelata atque completa in Evangelio legis arcana manifestant, et praefigurata fuisse in lege Evangelii sacramenta declarant. Bases autem quibus tabulae sustentabantur, verba sunt et libri legis ac prophetarum, 108.0170A| quibus apostoli et Evangelistae ea quae scripsere ac praedicavere, vera esse ac divina probabant. Unde est illud in Evangelio saepissime repetitum: Tunc adimpletum est, quod dictum est per prophetam; et, Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturae prophetarum. Et apostolus Petrus de Domino testimonium perhibens, adjecit: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes (II Petr. I). Bene autem singulis tabulis binae bases supponuntur, ut consensus propheticae attestationis in omnibus quae apostoli dixere monstretur; vel certae binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciuntur, ut, bene suffultis angulis, tota recte et indeclinabiliter possit tabula consistere: quia omnis evangelici et apostolici 108.0170B| sermonis, in propheticis litteris, et initium praesignatum invenitur et finis. Bene eaedem bases argenteae sunt factae, propter nitorem videlicet verbi coelestis. Eloquia enim Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae. In latere quoque secundo tabernaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt quadraginta habentes bases argenteas. Binae bases singulis tabulis supponentur. Latus meridianum tabernaculi quod vergebat ad austrum, antiquam illam Dei plebem designat, quae lucem scientiae legalis jam dudum accipiens, amore sui conditoris fervere solebat. Porro latus secundum, quod vergebat ad aquilonem eam quae tenebris ac frigore infidelitatis usque ad tempus Dominicae incarnationis torpere non destiterat gentium multitudinem figurat: 108.0170C| de cujus vocatione pulchre Dominus per prophetam: Dicam, inquit, aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere (Isa. XLIII): Quod est aperte dicere: Dicam populo gentium diutius sine fide algenti: Da de tuis filiis qui ad meae fidem confessionis et amoris conveniant. Dicam et plebi Israeliticae, quae jam meae lumine cognitionis fruebatur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Dicam Cornelio ac domui ejus: Fidem et baptisma Christi suscipite. Dicam Judaeis: Nolite cogere credentes ex gentibus circumcidi, quibus fonte baptismi consecratis fides et confessio veritatis ad salutem sufficit. Unius autem numeri, mensurarum et facturae, tabulas utrumque latus habuit. Quia nimirum una eademque fides, spes, charitas, utrique populo per apostolos 108.0170D| praedicatur, ad una uterque promissa regni coelestis vocatur. Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas; et rursum alias duas in angulis; et erigantur post tergum tabernaculi. Josephus scribit de tabernaculo, quod decem cubitos habuerit latitudinis. Scribit etiam quod tabulae ejus mensurae quatuor digitorum fuerint a terra suspensae: ex quo videtur velle intelligi quod tantae altitudinis factae fuerint ipsarum bases tabularum. Qui rursus de hoc quod modo proposuimus capitulo ac de vectibus tabularum ita dicit: Posterioris autem parietis novem cubitos sex tabulae faciebant, quibus conjunctae sunt aliae duae tabulae ex medio cubito sex: quas angulares posuerunt ad instar aliarum 108.0171A| tabularum. Singulae vero tabulae annulos habebant aureos, per exteriores frontes eminentes, velut quibusdam radicibus confixos, per ordinem ad invicem per circuitum respicientes, et per eos deaurati vectes immissi, unoquoque habente magnitudinem cubitorum quinque, erantque ad conjunctiones tabularum, intrabatque caput vectis uniuscujusque in alio vectis capite, velut in modum cochleae. Et post tergum parietum in longitudine positorum erat ordo per tabulas omnes vadens, quo per uncinos utriusque parietis latera continebantur, incastrationibus factis et immissis ad invicem; quod propterea sic exquisitum est, ut neque a ventis moveretur, neque alia causa tabernaculum conturbaret, sed immobile secura quiete servaretur. Haec de litterae textu Josephus. 108.0171B| Verum juxta allegoriae sensus, occidentalis plaga quae utrumque in se parietem recipiens, aedificium tabernaculi consummat, recte adimpletionem totius universalis sanctae Ecclesiae, quae cum fine hujus mundi perficitur designat. Ad quam usque fides et operatio recta utriusque populi perseveratura, quasi gemini longitudo parietis pertingit; neque enim credibile est, vel ante tempus Dominicae incarnationis unquam defuisse qui ex gentibus crederent, vel nunc, quamvis graviter damnatio ob perfidiam populo Judaeorum, non esse aliquos ex illis, tametsi paucissimos, qui inter Christianos exsultantes, quotidie credendo ad salutem perveniant. Quod si quis negare praesumpserit, dicamus quod negari nullatenus potest, quod videlicet spirituales 108.0171C| utriusque testamenti doctores atque interpretes, qui juxta sermonem Domini proferant de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII), usque ad finem saeculi sint in sancta Ecclesia permansuri. Et apte tabernaculum in occidentali plaga consummatur, in qua diem sol claudere, et cuncta solent astra occidere, propter scilicet obitum uniuscujusque electi, vel generalem totius saeculi terminum. Recte de hac plaga tabernaculi in sequentibus dicitur, quoniam mare respiceret. Significat autem Mare Rubrum in quo demersus cum suo exercitu Pharao, et quo salvatus Israel a Domino ad montem Sinai, ubi tabernaculum faceret, ascendit. Respicit ergo mare plaga occidentalis tabernaculi, cum sancta 108.0171D| Ecclesia post operum bonorum perfectionem coronata in Christo libero aspectu intuebitur vitia vel poenas impiorum, quas ipso juvante cavere fecit, Isaia attestante qui ait: Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et paulo post: Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. XL). Bene autem plaga tabernaculi occidentalis vel quae mare respicere dicta est, sex tabulis constabat: vel quia senario numero solet perfectio boni operis exprimi, eo quod Dominus in illo mundi ornatum consummaverit, in illo hominem in primordio creaverit, in illo genus humanum sua passione restauraverit; 108.0172A| vel quia sex sunt aetates saeculi hujus, in quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam requiem in futuro et resurrectionis gloriam, pervenire possimus. Nam quod rursum aliae duae tabulae exceptis sex primis in angulis jubentur erigi post tergum tabernaculi, quae venientes ab orientali plaga parietes excipiant, et occidentalis plagae parieti conjungantur, ad remunerationem futurae pertinet vitae quae post labores et tempora saeculi hujus secutura est. Quod bifarie dividitur, in sabbatismum scilicet, hoc est requiem animarum sanctarum post absolutionem corporum, et in gloriam resurrectionis incorruptibilium receptionem corporum. Quae utraque portio remunerationis, utrique populo communis, nullo unquam fine terminatur. Bene autem de 108.0172B| eisdem tabulis subinfertur: Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum: et una omnes compago retinebit. Quia nimirum omnis electorum vita, eademque fide et charitate ad coelestia tendit, in unum eumdemque finem divinae visionis pervenit, in una eademque voce recti dogmatis, omnis sanctorum praedicatorum sermo concordat. Dehisceret namque ab invicem compago tabularum, si quod unus propheta aut apostolus dixisset, hoc alius negaret. Verum quod consors fabricam ecclesiae sermo divinorum eloquiorum erigit, perfecto una omnes tabernaculi tabulas junctura compaginatur: atque ab invicem sejungi non sinit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis junctura servabitur: et erunt simul tabulae octo: bases earum argenteae sedecim: 108.0172C| duabus basibus per unam tabulam supputatis. Angulares tabulae sunt tabulis parietum per omnia conjunctae, quia futurae requiei et immortalitatis gloriam, praesenti nostrae conversationi per fidem, spem et charitatem firmissime connexa est. Imo ideo stabilis et inconcussa praesens nostra conversatio perdurat, quia futurae dona retributionis credit, sperat, diligit. Et hae autem tabulae quae vel perfectionem bonae naturae actionis, vel futurae pro bonis praemia designant actibus, binis singulae basibus sustentantur, quia haec quoque omnia ad confirmationem evangelicae et apostolicae praedicationis, prophetae sancti futura esse, consona voce praedixerunt. Facies et vectes de lignis sethim quinque ad continendas 108.0172D| tabulas in uno latere tabernaculi, et quinque alios in altero. Et ejusdem numeri ad occidentalem plagam, qui mittuntur per medias tabulas, a summo usque ad summum. Vectes quinque qui tabulas tabernaculi continent, quinque sunt libri Mosaicae legis, quorum munimine sancta Ecclesia mirabiliter ab omni tentantium scelerum sceleratorumque spirituum impulsione tutatur. Et hoc in utroque latere, quia non solum priorem Dei populum littera legis erudiebat ad fidem et opera bona, sed etiam nos novi tempore testamenti Deo servientes eadem littera spiritualiter intellecta majoris gratia dulcedinis et in praesenti ad fidem operationemque virtutum instituit et in futuro ad spem perpetuae remunerationis accendit. Ejusdem quoque numeri vectes ad occidentalem plagam 108.0173A| sunt, quia ipsam quoque completionem boni operis, quando ad praemia futura de carne egredimur, lex nobis bene intellecta praedicat. Unde interroganti ac dicenti, Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? respondit idem magister bonus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX), et non illi alia, quam legis mandata subdidit.

Ipsasque tabulas deaurabis, et fundes eis annulos aureos, per quos vectes tabulata contineant. Tabulae tabernaculi deauratae praefulgent, cum omnis vita, omnis sermo sanctorum praedicatorum lucem praemonstrat sapientiae coelestis, nihilque in eis aliud quam virtutum decus aspicitur. Annuli autem aurei per quos vectes tabulata continebant, ipsam vitae 108.0173B| coelestis beatitudinem designant, quae propter suae gloriam claritatis recte auro, propter aeternitatem recte circulo comparatur. Unde et Apostolus de illa: Reposita est, inquit, mihi corona justitiae (II Tim. IV). Quinque autem circulos singulae habebant tabulae, non quia quinquepartita est distinctio patriae coelestis, sed quia eadem perpetua claritas, et clara perpetuitas regni illius in Genesi, eadem in Exodo, eadem in Levitico, eadem in libro Numerorum, eadem in Deuteronomio scripta continetur. Et quinque annuli aurei singulis tabernaculi tabulis erant infixi, quia corda justorum multum dilatata per amorem in omnibus legis Mosaicae libris, non solum correctionem operum, sed et perpetuam supernae retributionis lucem legunt. Et fundes eis, inquit, annulos 108.0173C| aureos, per quos vectes tabulata contineant. Vectes per annulos aureos tabulata continent, cum verba sacri eloquii per promissionem regni coelestis statum sanctae Ecclesiae confirmant, ut eo minus perturbationes mundi timeat, quo certius stabilitatem perpetuae remunerationis didicit. Bene autem de eisdem vectibus subditur: Quos operies laminis aureis. Laminis quippe aureis vectes operiuntur, cum verbis divinae legis quae esse juxta litterae sensum fortia videntur, atque ad confirmandam vitam fidelium aptissima, superior intellectus, id est evangelica charitate praefulgidus, inesse monstrabatur. Ut enim exempli gratia unum testimonium ponam, cum legimus historiam sancti Noe, quomodo diluvium quod impios delevit, mirabiliter cum suis in arca 108.0173D| servatus evaserit, patet omnibus in eo quod Deus diligens justitiam et odio habens iniquitatem pios noverit de tentatione eripere, impios vero justa districtione punire: ideoque talis lectio, instar vectium imputribilium, tabernaculum Domini continet, quia mentes fidelium verbis infictae veritatis, ab incursu tentationum praemunit. Verum quasi vectes lignei laminis vestiuntur aureis, cum haec eadem lectio per spiritualem intelligentiam sacratioribus plena mysteriis ostenditur, cum arca Ecclesiam catholicam, aqua diluvii baptismum significare dignoscitur, munda et immunda animalia, spirituales et carnales quosque in Ecclesia, ligna arcae levigata et bituminata, doctores gratiae fidei roboratos. Corvus 108.0174A| de arca egressus nec reversus eos qui post baptisma ad apostasiam decidunt; ramus olivae per columbam illatus in arcam, eos qui foris quidem, hoc est inter haereticos baptizati sunt; sed quia pinguedinem castitatis habent, per gratiam sancti Spiritus in unita tem catholicam merentur introduci. Columba de arca egressa, neque ultra reversa eos qui carne soluti, ad liberam lucem patriae coelestis pervolant, nequaquam amplius ad labores terrenae peregrinationis redituri. Circumdantur itaque auro vectes lignorum sethim, cum firmissima sacrae Scripturae testimonia per interpretationem mysticam his et hujusmodi sensibus coelestibus ac spiritualibus probabunt esse perlucida. Et eriges tabernaculum juxta exemplum, quod tibi in monte monstratum est. Exemplum tabernaculi 108.0174B| Moysi in monte monstratum est, quia commoratus est in secreto cum Domino, vidit sublimem angelicae puritatis et immortalitatis vitam. Ad cujus instar, humanam in terra conversationem, in quantum mortalibus imitari possibile fuit, instituere videbatur. Erigitur autem tabernaculum juxta exemplum quod illi in monte monstratum est, quando electi quique, ad imitationem angelicae puritatis quam ipse in occulto contemplari meruit, opus animumque componunt. Hactenus de pariete templi meridiano, septentrionali et occidentali, prout Dominus dedit, expositum est. In sequentibus autem, etiam orientale latus qualiter sit compositum, monstratur. Sed prius Scriptura de medio pariete, qui sancta sanctorum a priore tabernaculo dividebat, 108.0174C| intimandum judicavit. Sequitur:

CAPUT XV. De velo quod dividebat sanctuarium et sanctum sanctorum, et de columnis ipsius, et de propitiatorio ponendo super arcam; nec non et de tentorio in introitu tabernaculi suspendendo, et columnis ejus, vectibusque illius qui ab angulo usque ad angulum perveniebant.

Facies et velum de hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, et bysso retorta opere plumario, et pulchra varietate contextum, quod appendes ante quatuor columnas de lignis sethim (Exod. XXVI). Verum hoc quod tabernaculum dividebatur medium, ita positum refert Josephus, ut viginti quidem cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam. Quod per omnia mensuris templi quod 108.0174D| postea factum est, a Salomone liquet esse conveniens. Quod cum esset sexaginta cubitorum longitudinis et viginti latitudinis, tertiam longitudinis partem, id est, viginti cubitos ad interiorem domum, hoc est sanctum sanctorum habebat separatam, ita ut longitudo et latitudo ejusdem domus interioris una esset. Sic ergo tabernaculi pars interior, longitudinem et latitudinem similem, hoc est denorum habebat cubitorum. Quid idem velum figuraliter exprimat, Apostolus ad Hebraeos manifeste declarat, ubi et hoc pariter exponit ad sensum allegoricum, quare in priore quidem tabernaculo, semper introirent sacerdotes sacrificiorum officia consummantes, in secundo autem semel in anno 108.0175A| solus pontifex, non sine sanguine, quem offerebat pro sui et populi ignorantia (Heb. IX). Velum hoc coelum interpretatur. Quod autem in priore tabernaculo quotidie per annum introibant cum sacrificiis sacerdotes, super hujus vitae statu edisserat, ubi sancti Domino sine intermissione famulantes, quotidianos suae fragilitatis erratus sine quibus esse in hac vita nullatenus possunt, quotidianis bonorum operum victimis, quotidianis lacrymarum suarum libaminibus, quasi veri sacerdotes Dei et Christi ejus, expiant. Summum vero sacerdotem, qui semel in anno sancta sanctorum cum sanguine victimarum ingrediebatur, ipsum intelligit esse pontificem magnum, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Qui semel 108.0175B| oblatus pro peccatis nostris, ipse sacerdos et hostia per proprium sanguinem in ipsum coelum intravit, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Quod autem idem velum de hyacintho et purpura et cocco bis tincto, et bysso retorta pulchra varietate contextum est, quis non videat etiam juxta litteram pulchritudini coelestis congruere visionis? Si enim decorem flammasque astrorum, si multifariam nubium speciem, si ipsam irim consideras mille trahentem varios adverso sole colores, nonne videris tibi multo plures ac pulchriores, quam velo tabernaculi intextae sunt, inditas coelo colorem notare picturas? Quatuor autem columnae ante quas appensum est hoc velum, coelestium sunt potestates agminum, virtutibus quatuor eximiis praeclarae, de quibus et supra diximus, hoc est fortitudine, temperantia, 108.0175C| prudentia, justitia: quae quidem virtutes, aliter in laboribus et aerumnis vitae hujus a nobis, aliter in coelis servantur ab angelis et animabus sanctis. Ibi namque regnantia praesens videtur esse subditum justitiae. Est et hoc immortalis omnino justitiae; nullum bonum Deo praeponere vel aequare, prudentiae; Deo firmissime cohaerere, fortitudinis; in illo defectu noxio delectari, temperantiae. Hic autem quod agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non ibi erit, ubi nihil erit omnino mali. Bene autem hae columnae de lignis sethim sunt factae, vel quia spiritus angelici 108.0175D| incorruptibiles natura et immortales sunt conditi, vel quia absque peccato conditi, intemeratam suae conditionis puritatem semper custodiunt. De quibus apte subditur: Quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed et bases argenteas. Deauratae quippe sunt columnae ante quas appenderetur velum, quia positae intra velum coeli virtutes angelorum, summae claritatis sunt gratia vestitae. Capita habent aurea, quia mentem qua reguntur habent praesentia divinae cognitionis ac visionis illustratam. Habent et bases argenteas, quia omnis eorum natura in hoc quasi fundamento specialiter subsistit, ut laudes hymnorum suo conditori decantent, ut voluntatem ejusdem conditoris nobis adhuc in terra peregrinantibus quasi extra velum positis, suis concivibus 108.0176A| narrent. Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testamenti, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur. Circuli qui neque initium habere neque finem videntur, nonnunquam in Scriptura sacra pro aeternitate poni solent. Et apte velum quo coelum figuratur, per circulos suspensum esse perhibetur. Vel quia in aeterno erat consilio divinitatis, quando mundus crearetur, in quo primum atque eximium locum habet natura coelestis, vel quia ita factum est firmamentum coeli, ut nunquam ejus factura solvatur. Nam quia Dominus ait, Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), de coelo est aethereo accipiendum. Intra hoc autem velum posita est arca testamenti, quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui solus paternorum 108.0176B| est conscius arcanorum, post passionem suam resurrectionemque a mortuis, super coelos coelorum ascendens sedet ad dexteram Patris. Hoc velo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividuntur, quoniam Ecclesia quae ex angelis sanctis et hominibus constans, partim adhuc peregrinatur in infimis, partim aeterna patria regnat in supernis, adhuc cives suos dirimente velo coeli habet ab invicem segregatos. Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum. Apte propitiatorium super arcam positum esse dicitur, quia ipsi mediatori Dei et hominum, specialiter a Deo Patre donatum est ut esset propitiatio pro peccatis nostris. Unde etiam Paulus dicit: Jesus Christus qui mortuus est, imo qui et surrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat 108.0176C| pro nobis (Rom. VIII). Mensam extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano. Mensa enim stabit in parte aquilonis. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia designant, quibus in praesenti reficimur et illuminamur, ut his interim confortati et adjuti, crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in coelis manducandum, et ad videndam veram mundi lucem intrare valeamus. Quae sunt ambo extra velum, quoniam in hac solummodo vita vel Scripturis sanctis ac doctoribus, vel caeteris redemptionis nostrae sacramentis opus habemus, in futuro autem saeculo ubi Dominus palam de Patre annuntiabit nobis, id est, palam Patrem ostendet nobis. Diximus 108.0176D| autem supra, quia latus tabernaculi meridianum, antiquam Dei plebem significaret, quae prior lucem divinae cognitionis, prior fervorem divinae dilectionis accipit. Pars vero septentrionalis ejusdem tabernaculi, congregatam de gentibus Ecclesiam, quae diutius in tenebris et in umbra mortis remanserat, indicaret. Unde recta distinctione etiam candelabrum quod in parte australi collocatur, potest gratiam quae priori populo data est, insinuare. Mensa vero quae in parte aquilonis stabat, ea quae nobis sunt donata Dei beneficia, designare. Recte candelabrum contra mensam positum esse dicitur, quia nimirum Scriptura legis et prophetarum per omnia ad gratiam Evangelii respicit, huic videlicet testimonium perhibens, et per hanc se sensu spirituali revelandam 108.0177A| esse significans. Facies et tentorium in introitu tabernaculi, de hyacintho et purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta opere plumario. Expleta narratione de velo, quod sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebat, redit exponere de orientali latere sanctuarii, quod intermisisse ad tempus videbatur, cum caetera ejus latera, australe videlicet, septentrionale et occidentale, describeret. Tentorium ergo in introitu tabernaculi pulchra colorum varietate contextum, primitivae est decus Ecclesiae, diversis virtutum floribus glorificum. De quibus scribit Lucas: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una; et non erat separatio in eis ulla; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, etc. (Act. IV). Inerat namque ei hyacinthus, quia coelestia 108.0177B| cogitare, coelestem in terris vitam ducere solebat. Inerat purpura, quia mori parata pro Christo. Inerat coccus bis tinctus, quia Dei et proximi dilectione flagrabat. Inerat byssus retorta, quia continentia carnis et castitate gaudebat. Et quinque columnas deaurabis lignorum sethim, ante quas ducetur tentorium. Columnae quibus tentorium suspendebatur, sancti sunt doctores, de quibus Lucas consequenter adjungit: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri (Ibid.). Quorum mens quanto robustius ipsa ad superna erigitur, tanto firmius docendo, et alios ad amorem supernorum sufficit attollere. Sicut enim apostoli et apostolici viri, per tabulas recte possunt designari propter latitudinem vel doctrinam, qua 108.0177C| euntes in mundum universum praedicant evangelium omni creaturae; vel claritas, quia non solum usque ad amicos, sed usque ad diligendos etiam ipsos extendunt inimicos. Et orationibus ac beneficiis prosequendos eos qui se odio habent, ita etiam propter inexpugnabile cordis robur et intentionem ad coelestia semper erectam, non inconvenienti vocabulo, et factura columnarum, figurantur. Apostolo attestante qui ait: Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse (Galat. II). Quae nimirum columnae bene quinque sunt factae, propter totidem libros legis, quos necesse est ut sancti doctores suae verbo praedicationis communiant. Et maxime qui primitivam instituere Ecclesiam, quae ex Hebraeorum populo congregata sola Mosaicae 108.0177D| legis auctoritate noverat institui, cum necdum evangelica et apostolica per orbem scriptura effulgeret. Bene eaedem columnae de lignis quidem sethim fieri, auro jubentur operiri, ut insinuentur praedicatores sancti, et firmitate cordis intus integri, atque in nullo deficientes, et operum claritate forinsecus esse debere conspicui. Vel certe columnae lignorum sethim deaurantur, cum iidem doctores, fortitudinem suae actionis, divino semper adjutorio protegendam docent, cum in omnibus quae faciunt, gloriam Patris qui in coelis est requirunt, cum in universis quae loquuntur, Christum sonare gaudent dicentes: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum (II Cor. IV). De 108.0178A| quibus apte subditur: Quarum capita aurea et bases aeneae. Aurea quippe capita illum designant, de quo dicit Apostolus: Et omnia constant in ipso; et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium et primogenitus ex mortuis (Ephes. V). Neque incongruum videatur per quinque capita columnarum, unum caput Ecclesiae Christum figurari. Tot enim fuere capita, quot columnae. Quia nimirum idem ipse Dominus Christus, omnium sanctorum caput, in se quidem ipso manens semper aequalis atque indivisibilis, sed singulis quibusque electis, gratiam sui Spiritus pro accipientium capacitate dividens. Unde non solum omnium generaliter Ecclesiae, verum etiam specialiter unicuique membrorum ejus, licet illud propheticum cum fiducia proclamare: 108.0178B| Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Cujus nimirum capitis significantiae convenit apte quod eadem capita columnarum, non deaurata ut columnae et tabulae, sed aurea fieri jubentur. Quia sancti quidem omnes, participes sunt facti Spiritus sancti et gratiae coelestis. Ipse autem plenus erat gratiae, et veritatis. Et sicut praecursor suus de illo aiebat: Non enim ad mensuram dat illi Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. I). Bases autem aeneae, prophetae sunt, quorum attestatione apostolorum sermo confirmatur. Et bene aeneae: vel propter insuperabilem mentis propheticae fiduciam, vel quia sermo eorum senescente sive transeunte mundo, nulla. nulla unquam vetustate potest consumi. Neque enim venit solvere 108.0178C| legem aut prophetas, sed adimplere (Matth. V). Sane quia de orientali plaga loquimur, videtur opportunum commemorare aliqua de expositione vectis illius singularis, quem ab angulo tabularum ad angulum usque parietis alterius porrectum esse ac totum parietum constantiam, ne vi et impulsu procellarum concuti, atque huc et illuc posset inflecti, continere jam diximus. Scriptum est in sequentibus sacrae historiae, ubi omnia quae Dominus imperarat, Moyses explevisse narrat: Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. Hic ergo vectis a prima tabularum summitate usque ad alterius lateris summitatem, per decem cubitos latitudinis tabernaculi protentus esse credendus est, capite utroque firmiter tabulis impositis, 108.0178D| ut per hoc et ea tabernaculi plaga, quae non tabulis sed columnis constabat, non minus fixa quam caeterae vento licet impellente, persisteret. Cujus vectis si etiam sacramentum scire desideras, ipsum absque omni ambiguitate Redemptorem nostrum figurate denuntiat. Qui quasi ab angulo usque ad angulum pervenit, quia plebe Judaica quam prius elegit, sese ad salvandam etiam gentium multitudinem propitiatus extendit. Unde merito sicut in prophetis lapis angularis, ita etiam in lege vectis angularis potest recte nuncupari. Lapis videlicet angularis, propter templum quod de lapidibus vivis Deo construitur: vectis vero angularis, propter tabernaculum quod ei de lignis imputribilibus, hoc 108.0179A| est de animabus electorum, corruptionis labe carentibus, aedificatur.

CAPUT XVI. De altari holocausti et vasis ejus.

Facies et altare de lignis sethim, quod habebit quinque cubitos in longitudine et tolidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine (Exod. XXVII). Hoc altare, quod proprie holocausti vocabatur, corda electorum designat, quae ad offerenda Deo sacrificia bonorum operum, in ipsius sunt dono consecrata. Quod apte de lignis sethim fieri praecipitur, quia munda et incorrupta decet esse corda et corpora, in quibus spiritus Dei habitat. Habet quinque cubitos longitudinis, et totidem latitudinis, cum fidelis quisque, omnes sui corporis sensus, in longitudine 108.0179B| patientiae, et in latitudine charitatis exercere satagit, ut omni suo visu, auditu, gustu, olfactu et tactu, semper se divino meminerit mancipatum esse servitio, juxta illud Apostoli: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloria Dei facile (I Cor. X). Habet tres cubitos altitudinis, cum eadem corda electorum, per fidem, spem et charitatem, ad coelestia tendunt. Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud aere. Quatuor angulos habet altare holocausti, quia per quatuor mundi plagas sancta dilatatur Ecclesia, quae propter unum cor et animam totius credentium multitudinis recte factura unius designatur altaris. Ex quo videlicet altari cornua fiunt quatuor, cum quatuor virtutibus saepe dictis, justorum corda muniuntur. 108.0179C| De quibus in laude sapientiae dicitur: Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Haec cornua ex ipso altari producuntur, cum munimenta virtutum, fideles non specie tenus et ad faciem hominum ostentant, sed ex intima sui cordis radice teste generant. Cornua sunt quatuor per quatuor angulos altaris, cum in omnibus mundi terminis, Ecclesia virtutum potentia spirituali, cunctis hostium insidiis inviolabilis persistit, imo ipsa cunctis se impugnantibus fortior efficitur. Quod videlicet altare operietur aere, cum virtus coepta fidelium, perseveranter usque ad finem firma tenetur. Quia enim aeris metallum longo solet tempore incorruptibile durare, recte per hoc virtus valet perseverantiae 108.0179D| designari. Si quem vero movet juxta litteram, quomodo ligna altaris tanto igne vicino incombusta permanere potuerint, accipiat beati Hieronymi de hac quaestione responsum. Altaris, inquit, ligna quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc sanctuario et interioribus templi, et altari thymiamatis credere, cum etiam amianton ligni genus est, vel ligni habens in se similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.

Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres; et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula, omnia vasa ex aere fabricabis. Vasa altaris diversa, vel diversas fidelium personas, vel certe 108.0180A| multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes in famulatum sui conditoris dispositas, accipere debemus. Et quidem primo lebetas ad suscipiendos cineres facere praecipitur. Cinis autem hostiarum, quod in magno mysterio debeat accipi, testatur cinis vitulae rufae aspersus, qui etiam Apostolo teste inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis. In quo ipse praefiguratum intelligit sacramentum Dominicae passionis tempus, et actionem passionis Christi designat. Quia ergo omnia sacrificia et victimae quae incendebantur in altari, vel passionem Domini, vel devotionem sanctorum ejus flamma charitatis ardentem figurate denuntiant, merito cinis holocaustorum, vel consummationem Dominicae passionis, vel certe perfectionem exprimit virtutis justorum, cum toti 108.0180B| in Dei servitium per ignem sancti Spiritus oblati, ipsa jam bona opera finire, et ad percipienda operum praemia in aeternam vitam rapi, meruerint. Quod ut manifestius fiat, videamus quid de cineribus holocausti Moyses dicat. Haec est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane. Ignis ex eodem altari erit. Vestieturque sacerdos tunica et feminalibus lineis; tollensque cineres quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis, efferet eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. Ignis autem in altari semper ardebit. Holocaustum ergo cremabitur in altari, cum in corde cujuscunque electi, qui seipsum totum et carne videlicet et corde Deo voverat, opus bonum fervente 108.0180C| charitatis igne patratur. Quid tota fit nocte usque mane, cum quis toto vitae hujus tempore, usque dum raptus e corpore, futuri mane saeculi videre meruerit, bonis insistere non cessat operibus. Ignis ex eodem altari erit, quia illa solum charitate quam Ecclesiae suae Dominus per Spiritum sanctum tribuit, ardere debemus. Denique filii Aaron, quia ignem alienum Domino offerre, et non eum qui semel de coelo datus est voluerunt, mox igne coelesti perempti sunt. Quia nimirum quicunque opera coelestia non coelestis intentione mercedis, sed temporalis intuitu favoris aut commodi faciunt, sententia irae coelestis feriuntur. Vestietur sacerdos tunica, et feminalibus lineis. Sacerdos qui offert holocaustum, Dominus est, quia in nobis ipse ignem suae charitatis accendere, 108.0180D| ac per hunc hostias bonae nostrae actionis sibimet acceptabiles facere, consuevit. Et haec faciens vestitur lineis indumentis, quia ut nos ad opera virtutum excitet, exempla nobis suae incarnationis, puritatis et mortis proponit: quae per lignum significari posse saepius dictum est. Tollit autem idem sacerdos cineres quos vorans ignis exussit, et ponit juxta altare, cum Dominus finem laboriosis operibus imponit: neque justos de hac vita raptos, ultra pro vita aeterna certare, sed coronam justitiae in vita aeterna jubet accipere. Ponens etenim cineres juxta altare spoliabitur prioribus vestimentis, cum ad memoriam justis quae fecerunt bona reducens, non eis amplius habitum suae passionis imitandum ostendit, 108.0181A| sed induitur aliis vestimentis: illis videlicet, de quibus in Evangelio dicit ipse: Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere (Luc. XII), id est, ad aeternam se remunerationem praeparabit, et illos in aeterna faciet quiete refoveri. Indutus aliis vestimentis, efferet cineres extra castra, cum paratus ad remunerandum laborem electorum suorum Dominus, quidquid boni gesserant, jam in illa facit vita videri hinc ablatum. Nec ab re est loco extra castra posito, vitae perpetis ingressum figurari, cum et Dominus dicat: Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Et Psalmista: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum (Psalm. CXX). Introitum videlicet in hanc Ecclesiae vitam; exitum vero in illam ubi pascua 108.0181B| inveniuntur aeternae satietatis. Non ergo inepte locum extra castra positum, in illa intelligimus vita: praesertim cum ibi locus mundissimus esse dicatur, quod in hac vita fieri nullatenus posse, perspicuum est. Locus ergo mundissimus extra castra, ipse est animus justorum ex hac vita sublatorum, et in alia vita gundentium: in quo videlicet loco, cinis holocausti usque ad favillam consumitur, cum ita ibi operum bonorum merces redditur, ut labor omnibus ad integrum consummetur. Et quia cessante operum labore bonorum, ipsa charitas per quam operabantur nunquam cessabit, imo flagrantior exardescet, cum ipse quem diligimus in aeternum videbitur, recte subditur: Ignis autem in altari semper ardebit. Et paulo post: Ignis iste perpetuus 108.0181C| nunquam deficiet de altari. Consummato ergo usque ad favillam holocausto, ignis nunquam de altari deficiet, quia absumpto perfecte omni genere laborandi, sola charitas perpetuo nunquam exstinguenda flagrabit. Haec de lege holocausti latius diximus, propter lebetas altaris, qui ad suscipiendos cineres hostiarum fieri jubebantur. Lebetes ergo cineres sanctos suscipiunt, cum fideles quique, vel exempla ac sacramenta dominicae passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel certe exitum praecedentium justorum diligenter aspiciunt; qui magnis pro Domino elaborantes agonibus, nunc cursu consummato, de percepto jam bravio sine fine laetantur. Post lebetes autem, forcipes atque fuscinulae, et ignium receptacula fieri sunt jussa. Forcipes ad 108.0181D| emendandum altaris ignem fieri debere, credendum est. Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobis charitatis, quasi in altari Dei accendere, suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipis, ad hunc ignem accendendum titiones in altari componunt, quando consonis utriusque testamenti nos paginis instituunt, et eloquia veritatis, in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideria inflammemur, collocant. Vel certe forcipe, duplici videlicet ferramento, sacerdotes ignem altaris emendant, cum in omnibus, quae docent praedicatores sancti, virtutem nobis geminae charitatis infundere, et hujus gratia nos ardere simul et lucere, praecipiunt. Fuscinulae 108.0182A| quae Graece vocantur creagrae ad hoc in ministerio habebantur altaris, ut carnes victimarum per eos de caldariis coctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur. Quorum usus aeque sanctorum praedicatorum figurae congruit: quorum ministerii est animas fidelium verbo fidei reficere: et juxta regulam apostolicae discretionis, rudibus adhuc disciplinis, rationabile et sine dolo lac doctrinae simplicis adhibere; perfectioribus autem, solidum cibum doctrinae sublimioris ministrare. Recte fuscinulas facere jubet sacerdotibus Moyses, quibus carnes hostiarum prout oportuerit componant; et alia quidem hominibus, sed mundis edenda offerant; alia vero altaris ignibus consumenda relinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae 108.0182B| humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant: nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Porro ignium receptacula ad hoc deputata sunt, ut per haec ignis sanctus ab altari holocausti, ad altare thymiamatis vespere et mane ad incensum ponendum deferretur: quae et ipsa patenter figuram tenent doctorum, qui tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare deferunt incensi, cum suos docent auditores de virtute semper in virtutem proficere meritisque crescentibus, paulatim ad altiora et interiora divinae visionis arcana, penetrare. Sed et omnes qui ferventia pietate corda proximorum videntes imitari festinant, quasi 108.0182C| receptacula ignium fiunt: quia flammam coelestis sacrificii quam in fraternis conspiciunt in suis quoque accendere mentibus satagunt. Quae nimirum cuncta ex aere vasa fiunt, cum devotio fidelium perseveranter divinis curat obsecundare praeceptis, vel certe cum hoc quod ipsa recte agit, proximis quoque agendum, clara voce sedulae exhortationis insonat. Craticulam quoque in modum retis aeneam: per cujus quatuor angulos, erunt quatuor annuli aenei, quos pones subter arulam altaris: erit namque craticula usque ad altaris medium. Altare quidem totum cavum fieri praeceptum est, ut in sequentibus manifestius edocetur. Sed in medio sui habens craticulam, per totum in modum retis distinctam, in quam victimarum carnes comburendae imponerentur, et subter 108.0182D| eam arulam, in qua compositis lignis, arderet ignis semper ad devoranda superposita holocausta paratus. Erat enim contra arulam ostium in pariete altaris orientali, unde vel ligna ad delendum ignem immitti, vel carbones et cineres possent egeri: quod in pictura Cassiodori senatoris, cujus ipse in expositione Psalmorum meminit, expressum vidimus. In qua etiam utrique altari, et holocausti videlicet et incensi, pedes quatuor fecit: quod utrumque eum, sicut et tabernaculi et templi positionem, a doctoribus Judaeorum didicisse putamus. Habet ergo altare Dei in medio sui craticulam ad suscipienda holocausta paratam: quia praeparant electi locum Domino, in intimo sui cordis affectu, ubi devotas ei 108.0183A| cogitationes collocent. Habet arulam subter craticulam, in qua ligna et ignem holocaustorum suscipiat, quia eadem ipsa electorum corda receptaculum in se praeparant auditui verborum coelestium, quibus calefacti, imo et inflammati per donum sancti Spiritus, grata Deo reddant vota cogitationum piarum. Ligna namque arulae altaris sacerdos imponit, cum doctor quisque desiderantibus atque inhianter quaerentibus fidelium mentibus, sanctarum testimonia Scripturarum, quibus amplius in fide ac dilectione confirmentur, ingerit. Addit et ignem lignis, cum intellectum verbi atque efficaciam piae operationis, a Deo quaerendum edocet. Ardentque ligna in altari, cum charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Atque hoc 108.0183B| igni superpositum consumitur holocaustum, cum universa qua bene agere disposuimus, donante gratia sancti Spiritus, per virtutem dilectionis Deo acceptabilia redduntur. Unde bene craticula, quae holocausta gerat, instar retis fieri praecipitur, quo per crebras illius aperturas ignis suppositus ad consummandas omnes hostiarum partes, libere penetret. Sic etenim, sic et omnia necesse est, ut nequaquam obduremus corda nostra, neque obseramus more Pelagianorum adversus gratiam Dei, sed diligenter aperiamus ea, et quasi plurimis simul patefactis januis, seduli deprecemur, ut per omnia quae inchoamus, vel agere desideramus bona, quia per singula victimarum ejus frusta, sua nos misericordia illustrare, et in amorem ipse suum accendere dignetur. 108.0183C| Quatuor autem annuli aenei, qui per totidem angulos altaris fieri jubentur, quatuor sunt evangeliorum libri, qui apte annulis assimilantur, quia perpetuam auditoribus suis coronam vitae promittunt. Apte aenei sunt: quia in omnem terram exivit sonus eorum (Psalm. XVIII). Apte per quatuor angulos altaris positi: ut Ecclesiam fidelium per omnes mundi plagas diffusam, verbo fidei et veritatis confirment. Apte subter arulam altaris infixi: ut animos humilium munimine suae consolationis allevent. Facies et vectes altaris de lignis sethim duos, quos operies laminis aeneis. Vectes quibus altare portabatur doctores sunt, qui Ecclesiam sanctam quasi portare solent, dum fidem ac sacramenta veritatis, vel eis qui nesciebant praedicantes, vel in eis qui jam noverant 108.0183D| et acceperant, confirmantes roborant. Qui quoniam non sua praedicant, sed ea quae sunt Jesu Christi, non indoctas fabulas secuti, sed cognitam coelesti oraculo virtutem Domini nostri mundo notam faciunt, apte vectes ut portare queant altare, mittuntur in circulos. Vectibus namque altare Domini per circulos portare est sanctis doctoribus corda fidelium per verba Evangelii, quae nec coelo et terra transeuntibus praeteribunt, exhortando erigere. Duo sunt autem vectes: ut utrique populo, et Judaeo videlicet et gentili, verbum praedicetur: quod ipsum sequentibus quoque verbis astruitur, cum subinfertur: Eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. Erunt enim doctores qui Judaeam, erunt qui gentilitatem 108.0184A| in unam eamdemque fidei gratiam consono ore et opere advocent. Vel certe ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum mentes fidelium sancti praedicatores, et in prosperis, et in adversis inconcussam tenere virtutum constantiam docent; ne aut haec blandiendo extollant, aut illa terrendo conturbent. Non solidum sed inane et concavum intrinsecus facies illud. Idcirco altare non solidum sed inane et concavum fieri praeceptum est, ut copiosum haberet locum, ubi vel ignem sacrosanctum, et ligna ad ignem vel holocausta quae igni erant consumenda reciperet, in cujus exemplum et tu si vis esse altare Dei, exinani teipsum, et vacua ab omni cogitatione rerum mundanarum: quatenus vitae ligna verborum coelestium et hostiae virtutum, 108.0184B| locum possint habere sufficientem; capiasque flammam sancti Spiritus, quae eaedem hostiae Domino consecrentur, et ad finem perfectionis firmam producantur: ubi apte in conclusione subjungitur: Sicut tibi est monstratum in monte. Ita altare cavum et mane fieri jubetur, sicut Moysi in monte monstratum est: quia sicut angeli ac spiritus justorum in coelis, vacui a peccatis, et pleni sunt pietatis ac justitiae, ita et nos in terra pro modulo nostro, declinare a malo, et facere bonum debemus.

CAPUT XVII. De atrio tabernaculi, et columnis ejus ac vectibus.

Facies et atrium tabernaculi, in cujus plaga australi, erunt tentoria de bysso retorta (Exod. XXVII). Sicut Sancta sanctorum eam quae in coelis est, sanctae 108.0184C| Ecclesiae partem designant, et prius tabernaculum, perfectam fidelium vitam in hoc duntaxat saeculo commorantium typice denuntiat, ita atrium tabernaculi, quod dexterius erat, prima incipientium rudimenta demonstrat. Unde bene tentoria ejusdem atrii de bysso retorta erant facta: quia prima incipientibus curam impendenda est, ut illecebras carnis simul et spiritus refrenent, juxta illud Apostoli, quo de filiis adoptionis loquens, adjecit: Has igitur habentes promissiones charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus (II Cor. VII). Retorquetur autem byssus, ne facile possit dissolvi: cum non solum carnis luxuria restringitur, verum etiam tota ejus memoria, ab intimo corde radicitus evellitur. Centum cubitos unum latus tenebit 108.0184D| in longitudine: et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum coelaturis suis habebunt argentea, et rel. Constat numerum centenarium qui in computo digitorum de laeva transfertur in dexteram, nonnunquam in Scripturis vitae coelestis habere figuram: quae sicut dextera laevae, ita merito vitae praefertur praesenti. Cujus nimirum numeri frequens in divinis litteris mysterium reperitur. Centum ergo cubitos habet latus tabernaculi in longum: quia universi qui ad membra ecclesiae pertinent, necesse est pro aeterna in coelis vita, laborem in se patientiae et continentiae temporalis assumant. Columnae autem quibus haec tentoria suspenduntur in altum, doctores sunt sancti qui suorum corda auditorum, a terrestribus 108.0185A| contagiis extracta, ad coelestia desideranda sustollunt, et haec quasi vestem Domini diligenter extendunt, ne quid his inesse duplicitatis valeat, sed simplici ac munda intentione, coram Domino velut tentoria byssina niteant. Quae videlicet columnae aeneae fuere, sed argento vestitae, ut in sequentibus manifestius dicitur. Aeneae quidem, propter perseverantiam virtutis, sive propter sonum ipsius praedicationis. Argento autem vestitae, quia non aliud quam verbum Dei sonant, cujus saepe claritas argento figurari, non aliud vivendo in actibus, quam observantiam divinorum monstrat eloquiorum. Non solum inargentatae erant, sed et capita tota habebant argentea: quod proprie doctorum est, totos se verbis sacrae Scripturae subjicere, hisque animum corpusque 108.0185B| meditando, praedicando, operando mancipare. Quid autem in basibus columnarum aeneis aptius, quam initium sapientiae timorem Domini intelligere debemus, de quo et filius Sirach ait: Radix sapientiae est, timere Deum (Eccli. I). Ubi et pulchre subjunxit: Rami enim illius longaevi, quia nimirum germina virtutum multifaria, quae timore Dei tanquam opus et caelaturae columnarum de basibus prodeunt, nunquam fructu suae mercedis carebunt. Quare autem viginti fuerint columnae in uno latere atrii, supra jam expositum est: ubi ejusdem numeri tabulae in uno latere tabernaculi, sunt fieri praeceptae.

Similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum; columnae viginti, et bases 108.0185C| aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. Eadem de latere aquilonis repetuntur, quae jam de latere australi erant praemissa: quia utriusque testamenti praecones, consono nos ore ad coelestia erigunt: tametsi caeremonias sacramentorum habuerunt, pro temporum ratione differentes. In altitudine vero atrii quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem, etc. Latitudo atrii quae ad occasum respicit solis, ubi terminato labore diurno noctis sopora gratia succedit, merito tempus significat illud, quando cessante post mortem vita actuali, quies electorum et merces aeterna sequitur. Denique illi, qui in vinea summi patrisfamilias operabantur, cum sero esset factum, praemia sui percepere 108.0185D| laboris. Recte occidentale latus atrii tentoria habebat per quinquaginta cubitos, et columnas decem. Quinquagenarius namque numerus, consuete insignificationum in lege quinquagesimum, qui libertati, quieti et remissioni totus erat congregatus propter quod et Jubileus vocari praeceptus est. Jobel namque dimittens aut mutatus interpretatur. Denarium quoque numerum, constat eadem superna praemia designare: ubi humana natura in utraque sua substantia immortaliter sublevata, in divinae praesentia visionis laetatur. Deus namque trinitas est; corpus nostrum ex quatuor elementis subsistit. Interior homo noster ternario numero comprehenditur, cum ex toto corde, tota anima, tota virtute, Deum diligere jubemur. 108.0186A| In ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. Ea latitudo atrii quae ad orientem respicit, primordium bonae nostrae conversationis, quae a fide incipit significat, quae propter primam coelestis gratiae perceptionem, recte ad orientem respicere dicitur, juxta illud beati Zachariae. Visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent (Luc. II). In qua nimirum plaga, quinquaginta cubiti erunt: quia in ipso mox ingressu conversationis, omnes qui catechizantur, remissionem peccatorum et requiem sperare docentur aeternam; quorum tamen continuo alia specialis distinctio subinfertur, quae ad unum eumdemque, fine bene considerata, refertur. Sequitur: In quibus quindecim cubitorum tentoria, lateri 108.0186B| uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem; et in latere altaris erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem. Quindecim namque quae septenario et octonario numero constant, recte gaudia designant vitae aeternae: quae a sabbatismo incipiens animarum, in resurrectione corporum perficitur. In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. Columnas habebit quatuor cum basibus totidem. In introitu atrii quatuor sunt columnae: quia non nisi per fidem et sacramentum evangelii, quae quatuor libris continentur, unitatem sanctae Ecclesiae, quis ingredi poterit. Unde pulchre in ipsa Ecclesia mos antiquus inolevit, ut his qui catechizandi, et Christianis 108.0186C| sunt sacramentis initiandi, quatuor evangeliorum principia recitentur; ac de figuris et ordine eorum, in apertione aurium suarum solerter erudiantur, quo sciant exinde ac meminerint, qui et quot sunt libri, quorum verbis maxime in fide veritatis debeant erudiri. In quo introitu, tentorium quoque fieri cubitorum viginti praecipitur, qui est numerus idem quaternarius quinquies ductus. Quinque autem sunt notissimi corporis nostri sensus, visus videlicet, auditus, gustus, olfactus et tactus. Bene ergo in introitu atrii tentorium viginti cubitorum in quatuor columnis suspenditur, quia omnes qui sanctam Ecclesiam intrant, ad regulam Evangeliorum, fidem suam pariter et actus componere debent; ut continentes ab illecebris carnalibus cunctos 108.0186D| sui corporis sensus, divinis subjugent imperiis. Non solum enim hoc tentorium quatuor columnis sublevatur, sed et ipsum in longitudine sua, quinarium numerum per quatuor multiplicatum habet, cum quilibet humiles ac pii auditores ad fidem venientes, non solum Evangelii verbis imbui, verumetiam evangelicam ipsi agere vitam desiderantes, cunctos sui corporis sensus, in obedientiam charitatis expendunt. Recte autem hoc introitu atrii tentorium, non sicut in reliquo atrio de bysso retorta, sed de quatuor fit coloribus nobilissimis, hyacintho scilicet et purpura, coccoque bis tincto, et ipsa bysso retorta opere plumarii: quia pulchra quidem his qui catechizantur Ecclesiae facies exterius fulget, sed 108.0187A| multo praeclarior ejus dignitas ac virtus apparebit his qui eam per sacramentum baptismatis ingredi merentur. Qui videlicet colores opere plumarii sunt invicem variati, cum unaquaeque virtus fidelium, vicinarum sibi virtutum societate, et velut quadam consanguinitate, amplius clarescit: quamvis etiam singuli colores praefati singulis electorum possint convenire personis. Quia enim aliquis altius coelestia speculari meretur, hyacinthus est; alter, quia plura propter justitiam patitur, purpura est; hic, quia ferventiore in Deum et proximum dilectione flammescit, coccus bis tinctus est; ille, quia specialiter integritate carnis virginalis albet, hyssus retorta est.

Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti laminis, capitibus argenteis et basibus aeneis. 108.0187B| Diligentius ea quae dixerat inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas videlicet atrii coelestis, posse computari, qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, non se coelestium et observantia et annuntiatione verborum, undique velut argenti laminis munire atque exornare curaverit, non se omni subjectione praeceptis divinis quasi argenteo capite supponere studuerit, non in timore Dei velut aenea basi stabilire consueverit.

In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta: altitudo quinque cubitorum erit. Centum cubitos longitudinis habet Ecclesia, quia ulnas suas elevat ad bona opera propter vitam 108.0187C| aeternam. Quinquaginta latitudinis, quia requiem sperat sempiternam, in gratia Spiritus sancti, quae quinquagenario numero voluit designari, cum Pentecosten, id est, quinquagesimam Paschalis festivitatis diem, suo adventu consecrare dignatus est. Altitudo quinque cubitorum est juxta numerum sensuum corporis nostri, quia tunc recipiet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum.

Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus ejus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies. Vasa tabernaculi in omnes usus ejus et caeremonias praeparata, homines sunt Ecclesiae in diversis meritis gradibusque Domino deservientes; quae vasa 108.0187D| cuncta fieri jubentur aenea, illius nimirum, ut saepe dictum est, figura mysterii, ut quisquis pulsatur adversis, perseveret in finem: ne promissam sibi salutem desidia perdat: sive ut fidem quam didicit, etiam inimicis obluctantibus, palam confiteri non metuat: sed et amicis dona, quae percepit, sedulus insonare meminerit. Aes namque sonorum et naturae diu durabilis est. Paxilli autem quos dicit tabernaculi sive atrii, ad hoc erant facti, ut infixi columnarum summitatibus, foris eminerent, et impositis sibi velorum sive tentoriorum funibus, sic ea levantes a terra, suspenderent: quorum factura et positione, non absurde ipsa doctorum potest lingua designari, quae praedicando audientium corda tangit ac tangendo sublevat. Funibus etenim solet aliquoties 108.0188A| Scriptura sacra designari. Unde scriptum est: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV), quia nimirum Scriptura quae historico, allegorico, morali consuevit sensu interpretari, nulla haereticorum sive paganorum valet perversitate corrumpi. Ipsa enim tentoria sive vela ut recipere funes possent habere necesse est in superioribus suis ansas sive circulos, quibus iidem funes immitterentur. Et tu si vis tentorium Dei fieri, praepara in corde tuo receptaculum sermonibus ejus, quo possis ad superna suspendi. Imponantur vero paxillis columnarum funes tentoriorum, ut sic expansa atque in altum elata, pulchritudinem tabernaculi compleant. Committant sancti praedicatores fidelium cordibus eloquia divina: eosque per haec ad exemplum sui ab infimis erigi 108.0188B| commoneant, expansa funibus ac sublevata vela sive tentoria, decus sui operis mirificum, quod involuta nequiverant, cunctis longe lateque demonstrent.

CAPUT XVIII. De oleo offerendo ex arboribus olivarum, ad luminaria instruenda in candelabro tabernaculi.

Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii extra velum, quod appensum est testimonie; et collocabunt eam Aaron et filii ejus. Disposito ornatu tabernaculi, consequenter etiam lumen lucernae praevidetur, ut decor ejus admirabilis, sicut interdiu lumine solari, ita etiam noctu lucernalibus flammis illustretur; 108.0188C| nec unquam in domo Dei aliquis tenebrarum locus, aliqua umbrarum possit hora suppetere. Juxta vero mysticos sensus quid significet lumen lucernae, Dominus in Evangelio declarat qui cum per parabolam dixisset: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt (Matth. V), mox aperte subjunxit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Lucerna ergo lucis in domo Dei, opera sunt justorum, quae mentes intuentium suis exemplis illuminant. Verum diligentius intuendum, quod ut lucerna semper in tabernaculo Dei possit ardere, filii quidem Israel oleum offerre, Aaron autem et filii ejus, ipsam lucernam 108.0188D| collocare jubentur. Quae est haec distinctio, ut ad nutriendam populus oleum offerat lucem in domo Domini, et sacerdotes lucernam componant, nisi forte hoc figurate imperatur, ut fideles et religiosi auditores, prompta ad obediendum fidei corda afferant: doctores vero, eis ignem verbi coelestis quo et illuminentur ad cognoscendum, et inflammentur ad diligendum Deum, praedicando ministrent? Notandum autem, quod non indifferenter oleum offerre filii Israel, sed cum distinctione, oleum de arboribus olivarum praecipiuntur, et insuper additur, purissimum piloque contusum. Sicut nec ignis alius qui de coelo descendit, vel in lucernis sanctis ardere, vel in altari Dei debet accendi. Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum. Offerant ergo 108.0189A| filii Israel oleum ad lucernam Dei non qualecunque, sed de lignis olivarum, et hoc purissimum piloque contusum. Offerant boni auditores spiritualibus doctoribus, conscientiam puram et charitatis gratiam fecundam, piloque sedulae probationis ab omni nequitiae commistione permundatam, quae sola videlicet intentione placendi et serviendi Domino, verba ejus audire delectet. Offerat Aaron cum filiis suis, ignem non alienum, sed desuper missum ad accendendam lucernam: sicut etiam ad consumenda holocausta ac redolenda thymiamata. Praedicent verbum doctores non suum, sed Domini, protestantes cum fiducia. Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum, sed ex sinceritate, sed ex Deo, sicut coram Deo in Christo loquimur. Hoc 108.0189B| igne utantur ad illustranda cognitione fidei corda audientium: hoc, ad perficienda ac Deo consecranda holocausta bonorum operum suorum; hoc, ad incendenda thymiamata orationum sanctarum. Bene autem dicitur: Ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii, quia nunquam in sancta Ecclesia lux praedicationis, nunquam debet humilitas auditorum pura, quae hanc libenter excipiat, imo et solerter inquirat, deesse. Bene additur: Extra velum quod oppansum est testimonio. Non enim intra velum coeli opus habemus lucerna scripturarum, ubi arca est Domini, et cherubim gloriae propitiatorium obumbrant, id est, agmina coelestis militiae, gloriam incarnati filii Dei, quem posuit Deus propitiationem pro peccatis nostris, consona voce praedicant. Bene 108.0190A| sequitur: Et collocabunt eam Aaron et filii ejus. Quia non omnium est sacramenta fidei praedicare in populo, sed eorum solummodo, qui et castitate fidei, et exsecutione boni operis, ad filios summi sacerdotis, Domini videlicet et Salvatoris nostri, pertinere probantur. Bene autem adhuc subditur. Et usque mane luceat coram Domino. Cum enim transacta nocte saeculi hujus, mane futurum saeculi claruerit, de quo dicit Propheta, Mane astabo tibi et videbo (Psalm. V), non jam ultra lucerna librorum indigemus, apparente et illustrante nos vera luce mundi, de quo dicit et Propheta: Vobis autem timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel (Mal. IV). Quomodo enim juxta litteram perpetuus 108.0190B| esse poterit cultus officii sacerdotalis, ubi et ipsi in sacerdotium et tabernaculum in quo gerebatur, et populus cui gerebantur, jam dudum esse cessaverunt? Unde constat hoc in sancta Ecclesia verbum esse complendum, ubi succedentibus sibi per ordinem doctoribus simul et auditoribus veritatis, nunquam deerunt spirituales filii Israel, qui in domum Domini dona pietatis offerant, et filii Aaron, id est, veri sacerdotis nostri, qui illis lucem verbi ministrent: donec completo saeculi hujus statu, et ipso quoque tabernaculo Dei toto, id est universa electorum multitudine ad regnum coeleste translata, non erunt ultra, qui ab hominibus erudiantur homines, cum sit Deus omnia in omnibus.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. De aedificatione Aaron et filiorum ejus in sacerdotium constituendorum. 108.0189| Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi Aaron, Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar (Exod. VIII). Descripta factura tabernaculi, consequenter sacerdotes qui in eo ministrent ordinantur, 108.0189D| quorum quidem ordinatio et habitus, recte Ecclesiae sacerdotibus congruit: ita ut omne, quod illic in ornatu vestium clarum extrinsecus fulgebat, hoc intellectum spiritualiter, in ipsis sacerdotum nostrorum mentibus altum intus emineat; hoc in eorum actibus prae caeteris fidelium meritis, foris gloriosum clarescat. Unde apte praecipitur Moysi, ut applicet ad se Aaron fratrem suum cum filiis de medio filiorum Israel, ad fungendum sacerdotio coram Domino. Necesse est enim, ut quicunque ad majorem in sancta Ecclesia gradum promovendi sunt, majore mentis industria, sese ad legem Dei applicent, id est divinorum observantiae mandatorum, solertiore prae caeteris animo copulentur. Hoc est enim eos qui sacerdotio functuri sunt de medio filiorum Israel, ad Moysen applicari: praesules ac 108.0190C| doctores sanctae Ecclesiae, communem vitam electorum, singulari mentis culmine transcendere, et familiari inspectione quid lex generaliter omnibus electis, quid vero paucis perfectioribus specialiter loquatur, attendere: ut altiori excellentia meritorum ad altiora possint praemia pervenire. Nam quod fratrem suum Moyses cum filiis in sacerdotium ordinare praecipitur, quid nobis aliud mystice commendat, 108.0190D| nisi quod omnes qui officium doctoris sortiuntur, tanto debent studio et amore meditationi divinae legis adhaerere, ut quasi gemina ei videantur cognatione conjuncti? Neque hoc quod primi filiorum Aaron post ordinationem cum ignem alienum offerrent coram Domino, igne coelesti perierunt, a significatione miserabilis nostri temporis abhorret ubi nonnulli sacerdotum ac doctorum loco potiti quod dictum quoque grave ac lugubre satis est, dum ignem cupiditatis igni supernae dilectionis anteponunt, igne supernae ultionis absumuntur; quorum perpetua damnatio, temporalis est filiorum Aaron morte figurata, quamvis excellentioris figura mysterii, quomodo tabernaculum cum ornatibus ac vasis suis, sanctam designat Ecclesiam, pulcherrima virtutum sive personarum fidelium varietate distinctam. 108.0191A| Ita etiam summus ejusdem tabernaculi sacerdos, figuram tenet veri pontificis Jesu Christi, qui semetipsum obtulit oblationem et hostiam Deo pro nobis, in odorem suavitatis; qui et jure potest frater Moysi vocari. Quis enim amplius alteri fraterno est foedere connexus, quam Christus Moysi; legi, gratia, Novum Testamentum Veteri?

CAPUT II. De veste sacerdotali Aaron et filiorum ejus.

Faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem, et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi (Exod. XXVIII). Vestes sanctae Aaron quas illi Moyses fecit, opera sunt justitiae et sanctitatis, quae Scriptura sacrae legis 108.0191B| rectoribus habenda commendat, quorum et in his qui praecessere in Christo exempla quae imitentur, ostendit. Sapientes autem corde, quos ad faciendas easdem vestes, Deus spiritu prudentiae replevit, ipsi sunt prophetae et apostoli, caeterique doctores veritatis, qui nobis apertissime, quomodo vivere sacerdotes, et ministri altaris, qualiter docere debeant, sive exemplo suae actionis, seu verbo exhortationis, ostendunt. Quibus est illud Apostoli ad Titum: Oportet enim episcopum sine crimine esse, ut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est fidelem sermonem (Tit. I).

CAPUT III. De factura superhumeralis.

Haec autem vestimenta erunt, quae facient: Rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et baltheum. Facient et vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi, accipientque aurum et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum (Exod. XXVIII). Quomodo haec singula facta sint, plenius in sequentibus explicatur. Rationale autem pectoris habitus, superhumerale est humerorum tunica et linea stricta, id est, camisia, totum corpus operiunt. Cidaris caput ornat, baltheum utrumque tunicam simul et superhumerale, artius ad corpus aptat. 108.0191D| Quibus sex indumentis, inferius septimum jungitur et octavum: feminalia videlicet linea, ad cooperiendam carnem turpitudinis, et lamina aurea super cidarim, quae titulo nominis Domini, caeteris altior omnibus, eminebat. Linea autem stricta dicitur, quoniam adhaerebat corpori, et ita arcta erat astrictis manicis, ut nulla ei omnino ruga inesset. Descendebat autem usque ad crura: unde et Graece poderis, id est, talaris vocabatur.

His octo generibus vestium pontifex tempore sacrificii solebat indui, e quibus erant quatuor et minoris ordinis sacerdotibus concessa: feminalia videlicet, linea tunica, et baltheus et cidaris. Dicebat enim ut quo majore quis gradu esset insignis, eo pluribus et jam virtutum actibus admirandus fulgeret. Cuncta 108.0192A| autem fiunt de auro pretiosisque coloribus, quia nihil vile ac sordidum, in sacerdotis ore vel opere debet apparere; sed cuncta quae agit, universa quae loquitur, omnia quae cogitat, et coram hominibus praeclara, et in conspectu interni arbitri oportet esse gloriosa. Quod dictum est, Et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel, nunc quoque pontifex in superhumerali nomina gestat patriarcharum, cum doctor quis sive praesul Ecclesiae, in omnibus quae agit patrum praecedentium facta considerat, atque ad eorum imitationem vitam dirigere, et onus evangelicae perfectionis ferre satagit. Quae videlicet nomina patrum apte in lapidibus pretiosis sculpi jussa sunt. Lapides quippe pretiosi, opera virtutum sunt spiritualium; habetque sacerdos 108.0192B| in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eamdem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi patrum auctoritate traditam esse, docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat, ut et ipse praeceptis dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus suis semper coelestia, sive sua, sive patrum exempla quae sequantur, proponat. Apte etiam iidem lapides includi auro atque circumdari jubentur. Auro namque vel intellectus ut supradictum est, vel certe charitas insinuatur, quia sicut aurum metallis, ita charitas virtutibus praestat caeteris. Includuntur vero auro lapides et circumdantur pretiosi, cum operati virtutem adeo puro undique versum 108.0192C| intellectu circumspicitur, ut nil in eis vitiorum latere, nil remanere sordidum permittatur, cum ipsae virtutes ita vinculo charitatis continentur, ut nulla rerum mutabilitate, a suo statu decidere, nunquam de habitu sacerdotis, torpente mentis custodia valeant prolabi.

Bene autem sequitur: Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino, super utrumque humerum ob recordationem. Sacerdos namque ob recordationem nomina patrum super utrumque portat humerum, cum diligenter omni hora, praecedentium sanctorum vitam perpendens, et in adversis et prosperis virtutum semper ornamento est munitus; quatenus juxta vocem Pauli, per arma justitiae a dextris et sinistris gradiens, cum ad sola quae altiora sunt nititur, in 108.0192D| nullo delectationis infimae latere flectatur. Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas ex auro purissimo, sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis. Uncinos quos dicit, in supremis erant angulis superhumeralis fabre affixi. Catenulae autem quas subjungit, non in ipso superhumerali, sed potius in rationali, hoc est in superioribus ejus angulis, per annulos aureos videntur fuisse annexae; ut cum indueretur pontifex, catenulae quae de rationali pendebant, possent cum uncinis superhumeralis annecti, quatenus utraque sibi mutuo firma positione cohaererent; scriptum namque apertius est in posterioribus: Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo, et duos uncinos, totidemque annulos aureos. 108.0193A| Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, equibus penderent duae catenae, quos inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. De quorum figura melius in rationalis expositione tractabitur.

CAPUT IV. De factura rationalis.

Rationale quoque judicii facies opere polymito, juxta texturam superhumeralis, ex auro hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Quadrangulum erit et duplex. Mensuram palmi habebit, tam in longitudine, quam in latitudine (Exod. XXVIII). Opere polymito, opere multifario dicitur. Sicut autem in superhumerali operum perfectio, ita in rationali judicii, quo pectus sacerdotis tegebatur simul 108.0193B| et ornabatur, cordis et cogitationum ejus castitas exprimitur. Et bene post superhumerale, rationale sequitur judicii, ut cum ante homines quis innocens manibus apparuerit, multo magis in conspectu summi judicis mundus corde assistere contendat, omni agens industria, ut quidquid foris erga proximos agat aut judicet, totum ex regula internae rationis probatum, ac suo conditori placitum fulgeat. Item rationale judicii sacerdos in pectore ferre praecipitur, quia debet rector subtili semper examine, bona malaque discernere, et quae vel quibus, quando vel qualiter congruant, studiose cogitare. Duplex autem factum est rationale, ut facilius lapidum pondus sustineret. Sed haec duplicatio rationalis, in legalis pectore sacerdotis, typice nos admonet, ut rationem nostri examinis, 108.0193C| et invisibilis intus arbiter probet, et nunquam humana foris existimatio, merito contemnet. Quod autem mensuram palmi habebat per quadrum, conatum infatigabilem ac perpetuum piae intentionis ostendit. Qui enim palmo aliquid metitur, summo utique conamine dispansis digitis manum extendit, ut possit mensuram qui quaerit, plene et absque scrupulo dubietatis tenere. Unde merito sicut per manum operatio, ita per palmum exprimitur ipsa inflexibilis contentio bonae operationis, dum suam quisque dexteram in universa quae valet insignia virtutum, dilatare satagit. Ponesque in eo quatuor ordines lapidum. In primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus. In secundo carbunculus, sapphirus et jaspis. In tertio ligurius, achates et amethystus. In quarto 108.0193D| chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos, habebuntque nomina filiorum Israel duodecim. Laetabuntur singuli lapides nominibus singulorum, per duodecim tribus. Haec gemmarum positio diversarum in rationali, multiplicem variarum virtutum gratiam designat, quae concordi serie.

CAPUT V. De tunica superhumeralis.

Faciant autem superhumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito (Exod. XXVIII). Quoniam in humeris onera portare solemus, quid superhumerale pontificis, nisi labores bonorum operum, quae jugiter coram Domino 108.0194A| ferre debet, ostenduntur? Et apte primo de superhumerali faciendo praecipitur, quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum ejus debent opera cognosci, ut dum hoc quod foris omnibus patet, irreprehensibile paruerit, convenienter ex tempore, et integritas cordis ejus, et fidei sinceritas scrutetur. Fit autem idem superhumerale de auro et hyacintho, ac purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta. De auro videlicet, ut ante omnia in habitu sacerdotis, intellectus sapientiae principaliter emicet. Hinc autem hyacinthus qui aereo colore resplendet adjungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat, ne dum suis incautius laudibus pascitur, ipso veritatis intellectu vacuetur. 108.0194B| Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor cum summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque ex regia potestate contradicat; quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat et coelestis regni sibi habitum moribus defendat, quamvis ut superius dictum est, in purpureo colore, possit ipsa effusio sanguinis pro Christo vel diversarum tolerantia pressurarum intelligi. Ipsa est enim crux, quam sequentes Dominum, quotidie ferre jubemur. Unde merito talis species inter alias in humero sacerdotis refulget, ut ipsum ad patiendum adversa semper doceat esse paratum. Auro autem hyacintho ac purpurae, bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos, omnia 108.0194C| virtutum bona ex charitate decorentur, ut cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis contendit, restat procul dubio, ut per abstinentiam caro maceretur, unde bis tincto cocco, torta byssus adjungatur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta, pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Potest de cocco qui ignis specie refulget, et hoc non convenienter dici, qui 108.0194D| ideo fortasse bis tinctus fieri praeceptus sit, quia ignis duplicem habere vim soleat, urendi scilicet et lucendi; cujus naturam imitari praesulem, in verbo nimirum doctrinae salutaris oportet, ut et lucem videlicet scientiae desiderantibus aperire, et rubiginem peccatorum in contemptoribus curet increpando comburere. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. De hoc in sequentibus ita dicitur: Fecit igitur superhumerale de auro hyacintho et purpura. Et paulo post: Duas oras sibi invicem copulatas, in utroque latere summitatum. Ex quo verisimile videtur, quod applicatae vestes, conjunctae sibi fuerunt orae utriusque partis in utroque latere, a sursum usque deorsum, ita ut dimidium 108.0195A| vestis intuendum oculis foris appareret, dimidium vero aliud interius lateret; sed orae utrorumque conjunctae, usque ad extremos angulos ad inferiora descenderent. In quo quid aliud nobis typice intelligendum est, nisi ut cum bona foris opera proximis ostendimus, eadem intus coram Domino integra servemus: ne unquam vel castitatem purae cogitationis minor piae actionis perfectio sequatur, vel profectionem quae videtur operis, imperfectioris mentis intentio ex parte solitariam relinquat. Sed quasi duae orae superhumeralis sibi invicem copulentur: dum omnia quae foris bona monstramus, intus pura et simplici intentione Deo placendi gerimus, et hoc in utroque latere superhumeralis, ut inter adversa et prospera concordi semper actione et cogitatione, conditori 108.0195B| nostro serviamus. Ipsaque textura et cuncta operis varietas, erit ex auro, hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Non in ima parte superhumeralis aurum, in altera hyacinthus, in alia rursum alii atque alii colores fuerunt, sed omnes colores utique per omnia cum auro ipso fuere contexti, quia nimirum in actione sacerdotali, nunquam aliqua magnarum virtutum, vel ad horam debet intermitti; sed semper auro sapientiae lucidus, semper hyacintho spei in superna erectus, semper regni coelestis purpura, adversus vitiorum bella magnanimus, semper cocco bis tincto geminae dilectionis flammans, semper retorta bysso castigatae carnis sacerdos sive doctor fidelium, debet esse nitidus.

Sumesque lapides duos onychinos, et sculpes in eis 108.0195C| nomina filiorum Israel. Sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum, opere sculptoris, et coelatura gemmarii sculpes eos, nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos: et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel. Tres ob causas Aaron nomina patriarcharum inter sacrificia semper in humeris sicut et in pectore portabat, ut videlicet ipse fidem, vitamque patriarcharum meminisset imitari, ut duodecim tribuum quae de his natae sunt, in orationibus et sacrificiis memor existeret, ut idem populus scripta in veste praesulis sui patrum nomina videns curaret sedulo, ne ab illorum meritis desciscens, ad errorum contagia declinaret. Ad hoc enim velut disposita, in sacerdotis debet corde semper apparere. 108.0195D| Singuli autem lapides singulis patrum nominibus inscribuntur, dum sanctorum vitam rector inspiciens, in quibus maxime virtutum operibus floruerunt, sedula inquisitione scrutatur, et haec cuncta abditis sui pectoris meditando colligere atque operando proferre satagit. Neque enim sine certi ratione sacramenti, ita utraque vestis lapidibus pretiosis redimita, ac patrum nominum insignita est, ut ipsa nomina in superhumerali quidem duobus lapidibus unius ejusdemque generis, in rationali vero duodecim nominibus diversi generis inscripta sunt; sed quod patres in lapidibus pretiosis, unius atque indissimilis generis sculpti sunt, significat aperte, quod una fides in Deum eadem charitas, communis 108.0196A| spes vitae coelestis, omnium corda patrum repleret. Quod vero diversi generis lapidibus iidem scripti sunt, denuntiat figurate, quia multiplex est varietas et gratia bonorum operum, quibus praefata sanctorum fides, spes et charitas confirmata refulget. Quod autem in rationali quatuor ordines fuerunt, et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimatur typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur quatuor principales, fidem sanctae trinitatis non fictam teneamus? Possumus sane in vario decore lapidum, non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitationis, verumetiam spiritualium accipere charismata virtutum ac miracula sanitatum: de quibus ipse Dominus apostolis: Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones 108.0196B| ejicite (Matth. X). Et iterum: Signa autem eos qui credunt haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Verum sive hoc sive illud, utrumque designant. Recte etiam duo lapides onychini, in superhumerali, eodem duodenario erant patrum numero sculpti, ut doctrinam fidemque apostolorum utrique populi Judaeorum videlicet et gentium profuturam esse designarent. Juxta quod eidem intellectuali Jerusalem, hoc est, Ecclesiae suae Dominus per prophetam manifeste promissit dicens: Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit. Quod autem onyx rubri fertur esse coloris, singulos videlicet habens albis cingentibus zonis quis non videat, quod vel ardorem 108.0196C| charitatis, vel lucem designet scientiae comitante zona castitatis? Cujusmodi lapidibus inscripta patrum vocabula gestat sacerdos, cum exsecutus praecedentium justorum charitati, humilitati, doctrinae, caeterisque virtutum operibus, juge studium impendit. Et hoc in utroque humero, ut sive Judaeus quis seu de gentibus adsit, claritatem semper in doctore veritatis et pietatis per quam ipse ad meliora profecerit, aspectet. Facies in rationali catenulas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo, et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate, catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, et ipsarum catenarum extremae duobus copulabuntur uncinis, in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. Ordo operis quantum 108.0196D| nobis videtur, hinc etenim fuit. Duo erant uncini supra in duobus superhumeralis angulis impositi, et duo contra annuli in duobus rationalis annulis sursum; e quibus pendebant duae catenae aureae, quae tempore induendi inserebantur uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant, ut in sequentibus apertius scriptum est: ut superhumerale et rationale, mutuo necterentur, quorum superior connexio hucusque scripta est. Sequitur autem de inferiori quae erat subtus ascellas, Scriptura ita subjiciens: Facies et duos annulos aureos quos pones in summitatibus rationalis, et in oris quae e regione sunt superhumeralis et posteriora ejus aspiciunt. Quod dicit, et in oris quae e regione sunt superhumeralis, 108.0197A| non significat in oris superhumeralis, sed in oris illis, quae e regione sunt superhumeralis: hoc est in oris rationalis, quae videlicet ore e regione superhumeralis sunt. Annuli enim illi qui in ultimis et infimis erant angulis rationalis, habebant contra se in utroque latere superhumeralis aeque alios annulos, quibus ipsi vittis ligantibus jungerentur: de quibus subsequenter adjungitur: Nec non alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali. Contra faciem dicit juncturae inferioris, quia de junctura superiore quae erat super scapulas, ante dixerat. Inter quas videlicet juncturas hoc distabat, quod superior his catenulis, inferior vero erat vittis 108.0197B| facta ligantibus. Unde apte subjungitur: Et instringetur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et ab invicem rationale et superhumerale nequeant separari. Non autem putandum est, utrumque indumentum simul esse terminatum. Nam rationale quod mensuram palmi in altitudine, sicut et in latitudine habuit, non multo amplius quam pectus solum tegere sufficiebat. Superhumerale autem usque ad cingulum pertingebat, sicut in posterioribus manifestissime ostenditur, ubi scriptum est: Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxefluerent, et a se invicem 108.0197C| moverentur. Haec de ipsa connexione superhumeralis et rationalis, secundum litteram dicta sunt. Quia vero quod saepius dictum est, superhumerale ad operum consummationem bonorum, rationale autem ad significandam cogitationum munditiam pertitinet, connexio quae haec in alterutrum sociat, recte illam mentis industriam figurate denuntiat, quae doctorum fidelium intellectu ac fide cum operatione conjungitur. Manet enim junctura fabre facta, ut a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari, quando tanta eruditione toto operum studio praeeminet rector, ut nil ex his quae facienda esse cognoverit infectum relinquat, nil ex illis quae recta facere cernitur per incuriam cordis virtute rectitudinis privet. Defluunt namque indumenta pontificis, et 108.0197D| a se invicem moventur, si vel decus operis boni minor cordis custodia sordidat, vel castitatem purae cogitationis, integritas non sequitur perfectae actionis. Sed ne haec ab invicem valeant dissolvi, habeat sacerdos in rationali duas catenulas ex auro purissimo, id est, continuationem castae et non fictae dilectionis, cordi suo firmiter affixam, quae nunquam manus et linguam ipsius ab aequitate puri sensus dissentire permittat. Et bene duas: ut et in his quae ad divinae cultum servitutis, et in eis quae ad fraternae subsidium necessitatis pertinent, rite ornatus incedat. Et quidem ante opus charitatis per catenulas exprimitur aureas, quia sicut catenula ex plurimis auri virgulis una connectitur, ita charitas 108.0198A| ex multifaria virtutum operatione perficitur.

Quas profecto virgulas exponens Apostolus ait: Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur; non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Habeat et annulos aureos, e quibus eaedem catenae pendeant, id est, jugem memoriam perpetuae et nunquam finiendae charitatis in coelesti patria, ex qua solum memoria fieri consuevit, ut continua nobis possint vincula charitatis manere. Habeat duos uncinos superhumeralis angulis eminentes, quibus inserantur catenae, hoc est, in ipso exordio cujusque bonae actionis, habeat firmam 108.0198B| Deo placendi intentionem, quae apta sit per omnia suscipiendae et continendae in se dilectionis Dei et proximi, ita ut sive secunda seu adversa quaeque occurrerint, nunquam saluberrima piae devotionis retinacula laxet. Hoc est namque sacerdotem in utroque humero uncinos qui catenulas rationalis excipiant, habere; et in prosperis eum, et in asperis rerum eventibus, fixum Deo placendi studium gerere, et hujus intentione studii, in ipsius simul et proximi amore firmari. Inserunt ergo se uncini superhumeralis catenulis aureis, quae de rationalis summitatibus offerentur, cum ea quae mens rationabiliter de interna luce charitatis degustabat, mox alacritas bene operandi libenter amplexata, suscipit ne forte citius habitus rationalis pulcherrimus, a pectore sacerdotis 108.0198C| relabatur, si non eum accelerans boni operis vicinus qui contineat apprehendat. Subrogantur eisdem catenulis in auxilium, et vittae hyacinthinae, quibus uterque sacerdotis habitus ad invicem copuletur, id est, ligaturae desiderii coelestis fortissimae, quae annulis aureis immissae, superhumerale cum rationali constringunt, cum agnita luce patriae perennis, in illam ineffabilem gloriam suspiramus, utque ad hanc intrare mereamur, concordi semper fide et vita, opere et professione, in tabernaculo praesentis Ecclesiae Domino servire studeamus. Quod autem superhumerale strictum erat baltheo, ut in sequentibus ubi pontifex induebatur, apertius indicatur, et superhumerale, inquit, imposuit, quod stringens baltheo, aptavit rationali: quis non videat, quod custos 108.0198D| bonorum operum fidelissima virtus est continentia, de qua Dominus in Evangelio: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Lumbi videlicet praecincti, per continentiam; lucernae vero ardentes, per operationem virtutum. Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judicii super pectus suum, quando ingreditur sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum. Semper quidem oportet sacerdotem memoriam patrum in pectore suo ferre, sed permaxime tunc, quando ministraturus coram Domino, ad altare ascendit, ut quo sacratius est ministerium, eo solertius toto se semper mundans studio, tota industria mentis exornans et corporis, sanctorum exempla respiciat, horumque sedulus 108.0199A| imitator existens, aptum se divinis exhibere curet aspectibus. Item nomina filiorum Israel, Aaron super pectus suum memoriale coram Domino portat in aeternum, quando praesul quisque fidelis, nunquam eorum quibus praelatus est, curam intermittit habere, sed vitam jugiter illorum et exhortando, increpando, consolando ipsos confortare, et non confortandam tutandamque Domino crebris in orationibus commendare, satagit. Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino. Ideo doctrina et veritas in rationali judicii, sive litteris impressa, seu in eadem veste indutus, meminisset se studiis doctrinae, ita etiam discipulorum septuaginta duo circa pedes numerum assignatum haberet. Constat 108.0199B| enim quia sicut duodenarius apostolorum numerus, episcopalis gradum dignitatis inchoavit, sic discipuli septuaginta duo, qui et ipsi ad praedicandum verbum sunt missi a Domino, gradum sacerdotii minoris, qui nunc presbyteratus vocatur, sua electione signarunt. Portabat et septuaginta duo tintinnabula aurea, cum totidem malis punicis, ut ostenderet mystice, quod fides et operatio justitiae universum mundum esset ab errorum tenebris ad veram lucem perductura. Tres namque dies ac noctes, horas habent septuaginta duas, et quia sol justitiae visibilis omnes mundi partes in LXXII horis supra infraque lustrando, tribus vicibus circuit, apte hic numerus tintinnabulorum et majorum diversitate coloris tunicae pontificis indutus est, ad docendum 108.0199C| figurate, quod sol justitiae Christus orbem esset illuminaturus universum, eique donum praebiturus, et verae fidei, quae in agnitione et confessione sanctae Trinitatis et bonae operationis.

CAPUT VI. De lamina aurea facienda, ad ornandam frontem pontificis.

Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere coelatoris sanctum Domino. Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram imminens fronti pontificis (Exod. XXVIII). Lamina haec aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domino, sive sanctum Domini, ut in sequentibus appellatur, sculptum est, sacratius caeteris erat indumentis illius, et merito quia sicut divina potentia cunctis quae creavit supereminet, 108.0199D| ita oportebat ut nomen ejus caeterum pontificis habitum ornatumque transcendens, altius praeemineret, et velut cuncta sanctificans, eximiam in eis sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrae fiduciam, quam in fronte portamus dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Et recte hoc unum in toto pontificis habitu de auro est solo factum, ut munditiam cordis sive corporis, in qua mysteria redemptionis nostrae recondere vel gestare debeamus, ostenderet, vel certe auro inscriptum in fronte sacerdos sanctum Domini gestat, ut insinuet mystice, quod ita passionem Domini et Salvatoris nostri, per quam redempti sumus, venerari 108.0200A| et amplecti debemus, ut claritatem in illo divinae majestatis per quam creati sumus, pariter confitendum esse noverimus: ita mortem assumptae ab illo humanitatis confiteri, ut eamdem mox humanitatem, in aeternam de morte gloriam resurrexisse fateamur. Sanctum autem Domini quod in lamina sculpi jubetur, nomen ejus sanctum et venerabile significat, quod apud Hebraeos quatuor litteris vocalibus scribi solet: hoc est, Cujus interpretatio lingua eorum ineffabile sonat: non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu creaturae nullius potest. Et bene quatuor litteris idem nomen Domini in fronte pontificis erat scriptum, propter videlicet significantiam totidem partium Dominicae crucis, quam in fronte portaturi eramus, hoc est, supremam, 108.0200B| dextram, laevam, infimam. Ligatur autem lamina quae sanctum Domini continet, vitta hyacinthina, cum tiara pontificis, quando spe coelestium praemiorum quam hyacinthus significat, in fide confortamur, et eo arctius vel sacramenta nostrae redemptionis, vel imaginem ac similitudinem nostri conditoris, et redemptionis intemeratam servare contendimus, quo nullum esse aliud salutis iter cognovimus. Portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Portat namque pontifex iniquitates subditorum, id est, exportat et aufert, cum aut eos docendo ad poenitentiam commissorum provocat, aut pro poenitentibus supplicando, gratiam eis justi judicis conciliat. Facit autem hoc in muneribus 108.0200C| et donariis quae ipsi obtulerint Domino et sanctificaverint cum pro fructibus dignis poenitentiae, id est, eleemosynis caeterisque justitiae operibus quae fecerunt, poenitentes a reatu scelerum quae quondam patraverunt absolvit. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. Si enim lamina nomine Domini scripta semper fuerit in fronte Aaron, placabitur filiis Israel Dominus: quia cum doctor ipse fideliter se divino servitio pura mente subdiderit, mox etiam subditi exemplis illius ac monitis accensi, et ipsi recte vivere, gratiamque interni inspectoris promereri satagunt. Stringesque bysso tunicam. Haec est tunica interior, quam supra lineam strictam nuncupat. Quare autem linea stricta sit dicta, vel bysso stringi praecipiatur, jam superius 108.0200D| expositum est. Et nunc adjiciendum, quia solent milites habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et strictas corporibus, ut expediti sint, vel adversum, vel ad praelium dirigendo jaculo, tenendo clypeo, ense librando, et quocunque necessitas traxerit: qualem et Joab habuisse legitur, quando Amasam interfecit: strictam scilicet ad mensuram habitus sui. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei utuntur hac tunica, ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant. Haec autem linea non solum stricta et veris inquirendis, non autem curandis rimandisque saecularibus negotiis, praeceptum sacerdotium fuisse consecratum. Et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in 108.0201A| conspectu Domini semper. Sacerdos judicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini gestabit, cum subditorum causas pro sola interni judicis intentione discutit, ut nihil se ei humilitatis admisceat in eo, quod divina positus vice dispensat.

CAPUT VII. De tunica linea et tiara byssina, ac baltheo opere plumario factis.

Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam (Exod. XXVIII). Tunica dicitur superhumeralis cujus pars non minima superhumerali tegebatur, ad distinctionem tunicae quae erat interius linea; quarum pariter meminit superius dicens: Haec autem erunt vestimenta quae facient: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam. Interior autem 108.0201B| erat linea sive byssina, quod lini esse genus nobilissimum constat; exterior vero tunica tota hyacinthina nil omnino coloris alterius admittens, cujus specie uniformi, manifeste vita sacerdotis qualis esse debeat, docetur, hoc est, supernis solum desideriis incessanter intenta, et conversationem juxta Apostolum habens in coelis, ac sui Salvatoris indesideranter exspectans adventum. Quae videlicet tunica sicut et byssina ad pedes usque pertingebat, unde utraque Graece poderis dicta est; ut ostenderetur nil in sacerdotali vita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret, quasi aethereo colore speciosissimum, per universa membra ejus, a capite usque ad pedes, gratia virtutum contectam esse debere. Item tunica talari sacerdos tota hyacinthina est vestitus, 108.0201C| ut admoneatur opus coeleste non inchoandum tantummodo, verumetiam usque in finem in eo esse perseverandum omnibus, qui salvi esse voluerint. In cujus medio supra, erit capitium, et ora per gyrum ejus texilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ut facile rumpantur. Capitium quippe tunicae hyacinthinae firmissimam habet oram, et ex sese textam ne facile rumpatur: cum primordium bonae nostrae actionis, forti radice timoris divini subnixum, contra omnes insidias hostis antiqui probatur esse munitum. Talis namque collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam loquendi subdit, ac praedicandi coelestia maxima praebet, hoc est, quod ipse non solum in procursu vitae suae recte vixerit, sed ipsum quoque exordium a rectitudine 108.0201D| coeperit. Tunica ergo sacerdotis hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus fieri solet, cum doctor quisque egregius, a tanta perfectione opus virtutum incipit, ad quantam quilibet altius diutissime laborans, vix aliquando pervenit, cum tanto timore famulatus, omni hora juxta sermonem Prophetae, sollicitus ambulat cum Domino Deo suo, quantum alius quis vel moriturus, vel ad judicium Domini sui ultimum ingressurus vix habere sufficit.

Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicae per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis. Deorsum namque ad pedes tunicae fiunt quasi 108.0202A| mala punica et tintinnabula per gyrum, quando ad tantam excellentiam devotae Deo conversationis sacerdos pervenerit, ut nil in illo aliud quam splendor et gratia, flosque ut ita dixerim varius bonorum operum videatur: nil ab illo aliud cum os aperuit, quam suavissimus horum sonus audiatur. Quia enim in malo punico multa interius grana uno foris cortice teguntur, recte per mala punica, multifaria virtutum operatio, uno charitatis munimine undique versum tecta designatur. His vero in medio tintinnabula permiscentur, cum neque opus sacerdotis unquam a sonitu verbi quod loquitur discrepat, neque a rectitudine operis, territus adversis, linguae sonitus dissentit. Ubi pulchre additur: Ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum 108.0202B| aliud aureum, et malum punicum. Aurea quippe tintinnabula hyacinthinae pontificis tunicae inseruntur, et omni ex parte circumdantur, cum omnis sermo ejus claritatem supernae lucis resonat; et idem sonitus velut hyacinthinae tunicae firme infixus, operum quoque ipsius sublimitate, audientium mentibus commendatur. Fiuntque bina mala circum singula tintinnabula, et circum singula mala, bina tintinnabula, cum et omnia quae loquitur, bonis confirmantur actibus, atque in auditorum arctius corde figuntur, et universa quae agit, quam sint rationabilia, discreto sermonis sonitu producuntur. Bene autem sequitur:

CAPUT VIII. De eo quod Aaron et filii ejus induebantur vestibus sanctis.

Et vestietur ea Aaron in officii ministerio: ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Quod si Josephi (Antiq.) verbis intendere voluerimus quibus dicit, mala in tunica pontificis septuaginta duos fuisse, et ejusdem numeri tintinnabula, congruit hoc figuris mysteriorum, ut sicut in humero, a pectore apostolicum ferre numerum jussus est. Verum etiam ponderis est videlicet ad pedes usque descendens, cum continentia non uni cuilibet membro violenter imposita, sed in toto est 108.0202D| corpore delectabiliter consummata. Haec etenim linea, manus ac brachia debet stringere sacerdotis, ne quid nisi utile faciat; pectus, ne quid inane cogitet; ventrem, ne delicias ultra modum appetens Deum suum gulosus facere praesumat: subjecta enim ventri membra, ne lasciviendo, totam sacerdotalis habitus pulchritudinem corrumpant. Genua ne ab orationis instantia torpeant. Tibias et pedes, ne ad malum currant. Induatur sacerdos primo linea stricta, ut et corpus ab iniquis operibus et a pravis mentem cogitationibus compescat. Accipiat deinde hyacinthinam, ut post descriptionem continentiae salutaris, aeque corpus et animum, spiritalium virtutum habitu venustet. Et tiaram byssinam facies. Tiara 108.0203A| namque quae et cidaris et mitra vocabatur, caput tegebat et ornabat pontificis, ut hoc indumento admoneretur, omnis capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi ejus viderent vanitatem, vel aures libentius audiendo, opprobrium acciperent adversus proximum suum, vel os abundaret nequitia, et lingua concinnaret dolum sive etiam cor crapula et ebrietas gravarent, vel olfactus aspersum myrrha, aloe et cinamomo lectum meretricis amplecteretur. Qualiter autem tiara haec fuerit facta, Josephus docet (Lib. III, cap. 11) dicens: Super caput autem gestat pileum in modum parvuli calamaci aut cassidis, quod extenditur supra summitatem capitis, et modice verticis medietatem excedit, et tale est, ut videatur ex lini textura confectum, habens vittas quae convolutae 108.0203B| saepius connectuntur, ne facile dilabatur. Qui videlicet Josephus huic pileo super additum esse narrat, aliud majus velamen, quod totam capitis superficiem celaret, apte perfectum, ne laborante sacerdote circa sacrificia corruat. Quod tamen cujus esse coloris, non ostendit. Et haec quidem de minoris sacerdotis; de pontificis vero tiara, hoc modo testatur: Pileum autem similiter operatum habet pontifex, sicut reliqui sacerdotes, et alium consutum ex hyacintho variato. Circumdatur autem ei et aurea corona tribus vicibus facta, supra quam surgit in media fronte, quasi calyculus quidem aureus, similis herbae quae apud nos acharo nuncupatur, quam Graeci hyosciamon dicunt. Et paulo post descripta ejus mirabili varietate, subintulit dicens: Habet autem florem similem 108.0203C| plantagini, et per circuitum tota corona his floribus est caelata, ab occipitio usque ad utrumque tempus. In fronte vero hoc quidem non habet: sed lamina est aurea, quae sacris litteris Dei nomen habet inscriptum. Haec quidem de secundo velamine et coronis pontificum aureis, Scriptura sancta tacere videtur. Coronarum vero breviter fecit in sequentibus mentionem dicens: Fecerunt et tunicas opere textili, Aaron et filii ejus, et mitras cum coronulis suis ex bysso. Sed de qua materia factae essent non dixit. Cum enim dicat, et mitras cum coronulis suis ex bysso, poterat intelligi utrasque ex bysso factas esse, si non Josephus coronas esse aureas designaret, qui stante adhuc templo, et legali observantia celebrata, cum esset de genere sacerdotali, facillime 108.0203D| potuit modum omnem sacerdotalis indumenti, non tantum legendo, sed videndo cognoscere. Verum sive byssinae, seu fuerint aureae coronulae, cum constet eas factas esse cum mitris, dicamus breviter de figura. Mitras cum coronulis habent sacerdotes ex bysso, qui sic visum, auditum, gustum, olfactum et tactum suum in venustate castimoniae custodiunt, ut pro eadem custodia se coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se, accipere sperent. Et balteum opere plumario. De cujus videlicet factura baltei, manifestius in posterioribus scriptum est. Cingulum vero fecerunt de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, opere plumario. Hoc cingulum, ut Hieronymus ex Josepho scribit, in 108.0204A| similitudinem pellis colubri quam exuit in senectute, sic in rotundo contextum est, ut marsupium longius putes. Textum autem subtemine, cocci, purpurae, hyacinthi, et stamine byssino ob decorem et fortitudinem, atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores et gemmas, non artifici manu contextas, sed additas arbitreris. Habebatque latitudinem IV digitorum, quo cingulo proprie pontifex utebatur; et in eo tunica hyacinthina simul et superhumerale stringebatur. Nam in sequentibus aperte de conjunctione superhumeralis et rationalis est dictum: Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, quos ingebat vitta hyacinthina ne laxae fluerent, et a se invicem moverentur. 108.0204B| Nulli autem dubium, quin balteus sive cingulum, cui superhumerale astringebatur, tunicam hyacinthinam, quae et superhumeralis tunica vocabatur, cingebat. Cuncta etenim quae hucusque dicta sunt, ad pontificis habitum pertinent, dehinc consequentur filiorum ejus baltei simul et caetera indumenta exponuntur, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam et decorem. Neque de balteis eorum, utrum et ipso opere plumarii, an unius coloris fieri debuerint, aliquid decernitur. Dicendum est igitur primo de balteo pontificis, qui de quatuor illis coloribus nobilissimis ac Deo dignis factus est, quia apte talem haberet pontifex, quem singulari virtutum decore semper oportebat accingi, apte pontifex variante flore 108.0204C| colorum fulgentium, accinctus incedebat: quia sicut alius quilibet, necesse est industria continentiae praecingatur, ne caro repugnans spiritui internam mentis pacem aliquando conturbet; ita pontifex ac doctor fidelium, edomito jam omni concupiscibili motu animi sive corporis, ipsa virtutum debet gloria circumdari: ut juxta exemplum floris illius, qui egressus est de radice Jesse, id est, Domini salvatoris, sit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. Tunicae autem lineae et baltei ac tiarae, quae filiis Aaron in gloriam et decorem fieri praecepta sunt, quid nobis interni decoris et gloriae commendent, facillime ex his quae superius exposita sunt, intelligi valet. Tunicas namque habent sacerdotes lineas, cum totum corpus suum 108.0204D| candore castitatis dedicant. Balteis tunicas cingunt, cum eamdem castimoniam vigilanti mentis custodia circumspiciunt, ne conscientia illius, desidiosiores erga bonorum operum exercitia remaneant; ne per jactantiam castimoniae ipsius etiam castimoniae meritum minuant.

Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo, et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. Omnibus quidem his vestiendus erat Aaron et filii ejus, sed ea distinctione, ut ipse quidem his omnibus uteretur; filii autem ultimis tribus, quae illorum proprie nomini ascripta sunt, cum dicitur: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras in gloriam 108.0205A| et decorem. Quod vero sequitur: Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femina, et utentur eis Aaron et filii ejus, quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Ad utrosque simul et Aaron scilicet et filios ejus, sicut etiam ipsa verba manifeste probant, pertinet, sicque fit, ut Aaron ipse cunctis quae commemorantur octo vestibus induatur: feminalibus videlicet lineis, tunica linea, tunica hyacinthina, superhumerali, rationali, balteo, tiara, petalo aureo. Filii vero ejus quatuor tamen ex his, id est, feminalibus, linea stricta, cingulo et tiara utantur. Verum quia de caeteris supra tractatum est, feminalia haec quae ad operiendam 108.0205B| carnem turpitudinis fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae ab appetitu copulae conjugalis cohibet, proprie designat; sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut contra, uxoreae conjunctionis foedera solverit. Quod videlicet genus virtutis, nulli per legem Dei necessario impositum, sed voluntaria est devotione Domino offerendum, dicente ipso de hoc: Non omnes capiunt verbum istud (Matth. XIX). Ad quam tamen benigna mox exhortatione eos qui possint invitat, dicens: Qui potest capere capiat. Et paulo post eisdem, qui vel uxorem vel alios cognatos et implicamenta mundi hujus, propter ipsum reliquerit, centuplum promittat in hac vita praemium, et in saeculo futuro, 108.0205C| vitam aeternam. Unde certe gratia distinctionis, non Moyses hoc indumento vestire Aaron et filios ejus jubetur, sicut de prioribus dicit: Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo, sed, Facies, inquit, feminalia linea, ut operiant carnem. Ipsi, inquit, operiant carnem turpitudinis suae, ut feminalia pontifici, et filiis ejus facies: tu castitatis regulam docebis, tu abstinendum ab uxoreo complexu eis qui sacerdotio functi sunt, intimabis. Nulli tamen violenti hujusmodi continentiae jugum impones. Sed quicunque sacerdotes fieri, ac ministerio servire altaris volunt, ipsi sua sponte uxorum servi esse desistant. Quid ubi perfecerint, et suscepto semel continentiae proposito, ministros se sanctuarii atque altaris fore consentiunt, aderit lex divina, quae velut 108.0205D| caeterum illis habitum sacerdotibus congruum imponens, quomodo vivere vel docere debeant, abundant justitiae.

Cumque laveris Patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali, et rationali quod constringes balteo, et pones tiaram in caput ejus, et luminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mei religione perpetua (Exod. XXIX). Nam neque hic de feminalibus a Moyse accipiendis, praecipitur. Unde liquido constat, quod se 108.0206A| hoc genere vestimenti ipse prius Aaron et filii ejus induerant, et sic ad manum Moysi lavandi, induendi, ungendi, et consecrandi intrabant. Ubi et hoc notandum, quod consecraturus eos Moyses, primo lavit aqua, et sic habitum illis sacri gradus imponit: quia nimirum necesse est ut qui ad officium altaris promovendus est, majoribus se solito fluentis lacrymarum sive compunctionis, tempore dedicationis abluat, ut quo mundior ad gradum accipiendum accesserit, eo perfectius acceptum consummet. Indutus vero sacris vestibus pontifex, mox oleo unctionis profunditur, ut per gratiam Spiritus sancti consecratio perficiatur, non quod ea quae praemissa sunt indumenta virtutum, absque gratia Dei possimus habere, sed quia majus necesse est auxilium gratiae tribuatur a 108.0206B| Domino, ubi quis vel majorem conscenderit gradum, vel plurimorum fuerit regimini praelatus. Notandum interea quod cum in hoc libro Exodi, Aaron octo vestibus induendus asseratur, videtur in Levitico addita et notitia: balteus videlicet quo linea fuerit tunica ante indutam hyacinthinam praecincta. Sic etenim scriptum est: Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens tunicam hyacinthinam, et desuper humerale imposuit, quod stringens cingulo, aptavit rationali. Sed quomodocunque hoc factum fuerit, patet manifeste ex eis quae explanata sunt, figura vestitus intellectualis. Verum quia de habitu sacerdotali sequentes dicta patrum, breviter ista perstrinximus, notandum putavimus et hoc, quid quatuor illi colores eximii de quibus 108.0206C| factus est, totidem elementis congrua comparatione aptatur, byssus sive linum, terrae quod ex ea nascuntur, purpura, aquis, quod ex marinis conchyliis tingatur, hyacinthus et coccus, aeri et igni, ob coloris similitudinem, coccusque fuerit bis tinctus, eo quod ignis gemina sit virtute praeditus: lucendi videlicet et incedendi. Aiuntque Hebraei, quia ideo pontifex omnium figuram elementorum in suo habitu gestaverit, quia non solum pro Israel, sed et pro omni mundo immolans, rogare debuerat: quibus nos non incongrue forte addere valemus, quid in uno quoque hominum, figura omnium elementorum continetur: Ignis in calore, aeris in halitu, aquarum in humore, terrae in ipsa soliditate membrorum. Unde et a physiologis Graece homo , id 108.0206D| est minor mundus vocatur. Quid et si aurum quo in eodem habitu, juxta hanc intelligentiam significet quaeris, rationabilem in eo interius hominis virtutem intellige: unde et in eo proprie sanctum Domini scriptum est, quia non nisi per hanc, quisque ad cognitionem sui conditoris ascendit. Hinc etenim dicit Apostolus: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III). Et ideo nobis scriptura pontificem Veteris Testamenti sic vestitum respondit, ut sciat nostri temporis pontifex pro toto se genere humano, maxime autem pro eis qui cognoverunt veritatem, signumque fidei illius in fronte portant, intercedere debere, Apostolo admonente ac dicente: Obsecro igitur primum omnium 108.0207A| fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt (I Tim. II). Quid si in pontifice quem consecrat Moyses, Dominum salvatorem intelligimus, jure in habitu suo totius mundi figuram simul et hominis, habet. Ipse est enim ut Apostolus ait, Splendor gloriae et figura substantiae Dei prioris, portansque omnia verbo veritatis suae (Hebr. I; Joan. I; Psal. CIX). Ipse agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Ipse sacerdos in aeternum, omni sanctitatis ornatu praeclarus, non quem natus in carne per exercitium laboris accipere meruit, sed quem in utero virginis incarnatus, praeveniente Spiritus sancti gratia totum simul accepit, cujus sacerdotium interpellationem pro nobis pulcherrime 108.0207B| commendans Apostolus, ait: Hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium, unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Dominum, semper vivens ad interpellandum pro eis (Hebr. VII). Cujus etiam aeque indumenta et ornamenta virtutum commendans, adjunxit: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, qui vere habuit laminam in capite suo auream, in qua esset sanctum Domini sculptum, quia venit in nomine Patris, dicens: Ego in Patre, et Pater in me est, et qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, coelesti designatur oraculo. Sequitur autem hinc etiam modus consecrationis, 108.0207C| quo vel ipsos vel tabernaculum cum omni supellectile sua, dedicari oporteat, oblatis videlicet Domino vitulo et duobus arietibus, panibus quoque triticeis non solum azymis sed et oleo conspersis, si velitis, adhibito etiam oleo unctionis.

Quae nimirum cuncta sive operum devotionem bonorum ac munditiam fidei, seu gratiam divinae illustrationis sola consecrari oportet, sacerdotes figurate demonstrant. Quis enim nesciat immolationem ac sanguinem illorum animalium, mortem aspersionemque designare sanguinis Domini nostri, per quam et a peccatis absolvendi, et in bonis operibus sumus confirmandi? Panes quoque azymi quid mysterii salutaris contineant, docet Apostolus dicens: Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque 108.0207D| in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Conspersa sunt autem, sive lita oleo crustula et lagana, ut admoneremur opera habere, non solum a fermento malitiae et nequitiae castigata, sed et pinguetudinem charitatis divinis dignam conspectibus. Vel certe crustula oleo conspersa ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum universa quae fecimus, per internam sancti Spiritus gratiam in cordis nostri devotione pinguescunt. Lagana oleo lita offerimus, cum etiam foris hominibus spiritualia esse quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus. Quibus nimirum oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per opera bona et cogitationes puras, meritum 108.0208A| nobis sanctimoniae Domino donante conquirimus. Expletis autem mandatis hujuscemodi consecrationis Aaron et filiorum ejus, redit Scriptura praecipere etiam de factura altaris incensi: in quo idem Aaron quotidianum adolere thymiama deberet.

CAPUT IX. De altari incensi et instrumentis ejus.

Facies quoque, inquit, altare ad adolendum thymiama, de lignis sethim habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum et duos cubitos in altitudine (Exod. XXX). Si altare holocausti de quo supra dictum est, generaliter vitam designat justorum, qui carnem suam quotidie crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam vivente Deo offerre consuerunt, quid hoc 108.0208B| altare ad adolendum thymiama factum, nisi specialem quorumdam perfectiorum vitam significat? Neque frustra in illo carnes animalium incendebantur, et in hoc adolebatur incensum, nisi quia illo figurabantur hi, qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec Domino immolantes, omnes sui corporis sensus per ignem sancti Spiritus, ejus voluntati dedicant, in isto autem illorum typus exprimitur, qui majore mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt: nil quidem de carne quod se impugnet, nihil de conscientia peccati, unde conturbentur ac paveant, habentes: sed dulcium profusione lacrymarum, optantes venire et parere ante faciem Dei. Unde apte hoc altare intus 108.0208C| in vicinia veli et arcae illud arcae tabernaculum foris positum est, quia nimirum illi in conspectu sanctae Ecclesiae cunctis in exemplo virtutum praefulgent: isti altioris ardore desiderii, contemplatione futurae beatitudinis, licet corpore detenti, non minimum propinquant. Apteque illud aere, hoc vestiri auro praecipitur. Aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est: aurum vero quantum sono succumbit, tanto splendore praestat aeramento. Unde recte aeneum altare in quo carnes incendebantur, et sanguis fundebatur victimarum, illorum gestat typum, qui edomitis et velut Deo immolatis voluptatibus carnis, perseveranter viam veritatis quam semel inchoavere, peragunt, et hanc quoque proximis incedendam, crebro sermone praedicationis insonant. 108.0208D| Porro aureum altare illis convenienter aptatur, qui ampliore gratia supermae claritatis illustrantur, sed minus aliis quae in secreto de interna suavitate gustent, dicentes aperiunt, munus eructare proloquendo sufficiunt; quanta ipsi intus dulcedine in abdito vultus Dei reficiantur. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore praecellebat, tanto mensura minus fuit, quia quo sanctiores quoque in Ecclesia, eo sunt pauciores. Apte de eisdem lignis sethim quae albae spinae similia, et esse incorruptibilia diximus, utrumque altare fieri praecipitur, quia nimirum una est fidei non fictae firmitas, quia omnium corda electorum praemuniri atque ad suscipiendum ignem dilectionis, et offerenda 108.0209A| Deo virtutum libamina debent praeparari; quia omnibus generaliter pusillis cum majoribus loquitur Apostolus dicens: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (I Cor. VII). Apte unus ac non dispar erat ignis, qui in hoc altari victimas, in illo thura incendebat, quia nimirum unus est spiritus, qui cunctorum mentes fidelium, variante donationum gratia vivificat. Quod autem incensi altare quadrangulum fuit, unum habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, duos vero in altitudine, longitudo ad longanimitatem patientiae, ut in expositione altaris holocausti dictum est, latitudo ad amplitudinem dilectionis, altitudo pertinet ad sublimitatem spei, per quam in laborum tolerantia 108.0209B| temporalium, et hilaritate dilectionis, sincera mente gaudemus. Unius autem est cubiti, et longitudo et latitudo altaris, quando summi quique et perfecti in Ecclesia viri, nullius alterius rei quam perpetuae retributionis intuitu, mala temporalia aequanimiter ferant, et quaeque valent proximis per charitatem bona impendunt. Recte altare thymiamatis in longitudine et in latitudine sua quadrangulum fieri jubetur, ut insinuetur quod perfectorum animus, foederatis ad invicem virtutibus quantum diligere fratrem, tantum et ferre sufficit; et quantum per patientiam sustinere ejus molestiam potest, tantum praestare ei per dilectionem suae pietatis benevolentiam potest. Duos autem cubitos habet in altitudine, quia duplex est praemium, quod sese in futura vita 108.0209C| accepturos sperant electi. Unum videlicet quietis animarum, cum corruptibile hoc et mortale corpus exuentur, et coeleste regnum intraverint; aliud, cum recepto eodem corpore incorrupto atque immortali, perfectius in praesentia sui conditoris exsultabunt, impleta promissione prophetica qua dicitur: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. Cornua ex ipso procedent, vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes et cornua. Cornua saepe in Scripturis solent eminentiam designare fidei et virtutum, per quam obviantia nobis antiqui hostis certamina obtundere ac superare debemus, dicentes cum Propheta Domino: In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Psal. XLIII). Qui mox de quo cornu dixisset subdendo declaravit 108.0209D| dicens: Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Sicut e contra nonnunquam bella vitiorum, quae nos expugnare moliuntur, cornuum nomine solent indicare: quod utrumque breviter complexus, per Prophetam Dominus dicebat: Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV). Unde bene in lege cornuti tantum generis animalia munda esse, et populo Dei comestibilia decernuntur. Quae enim ruminant atque ungulam findunt animalia, ea etiam constat esse cornuta, ut ostendatur mystice, quod illi tantum Ecclesiae Dei spirituali conjunctione possunt incorporari, qui fortitudine fidei ad bella vitiorum existere probantur invicti. Procedunt autem cornua 108.0210A| ex ipso altari thymiamatis, cum opera virtutum electi non ad faciem hominum specietenus ostendunt, sed in externa mentis radice, fixo atque immobili exercent affectu. Vestitur autem altare auro purissimo, cum perfecti quique vera interna sapientiae luce refulgent; cum in omnibus quae agunt, splendorem charitatis velut quotidiani gloriam habitus praemonstrat; cum memoriam sibi perpetuae claritatis semper inesse cunctis sese viventibus sive audientibus ostendunt; cum se ante omnia regnum Dei et justitiam ejus cogitare et quaerere manifestant. Et bene tam craticula altaris, quam parietes et cornua vestiri auro jubentur. Craticula quippe intus in medio erat altaris, ad suscipienda nimirum thymiamata parata; parietes vero foris parabant 108.0210B| cornua, et ipsa foris parentia, speciali fastigio altius eminebant. Deauratur autem craticula, cum in interiore homine nostro per fidem Christi gratia resplendet. Deaurantur parietes, cum eadem gratia Dominicae dilectionis per bona se exterius opera dilatat. Deaurantur et cornua, cum ipsa fiducia fortitudinis justorum, quae adversarios veritatis, sive per patientiam fortiter ferre, seu per patientiam prudenter repellere vel corrigere didicerint, internae lucis in omnibus fulgore coruscat. Et quoniam tales jure dicere possunt. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, De reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). Recte subditur: Faciesque ei coronam aureolam per gyrum. Corona etenim aureola per gyrum fit altari thymiamatis, 108.0210C| cum sancti pro bonis quae se egisse meminerunt, praemia praestolantur aeterna. Et bene per gyrum altaris corona fit, ut omnia quae fecere, coelesti mercede digna esse doceantur. Et duos annulos aureos subter coronam per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur, ipsosque vectes facies de lignis sethi, et inaurabis. Possunt quidem in his annulis quibus altare portabatur, juxta quod supra in altari holocausti, arca et mensa expositum est, quatuor Evangeliorum libri non inconvenienter accipi, per quorum fidem ac doctrinam sancti portantur, atque a terrenis cogitationibus sublevati, per eremum hujus vitae, quotidianis bonorum operum profectibus, coelestem feruntur ad patriam. Verum quia ibi manifeste quatuor circuli 108.0210D| fieri, duo videlicet, in latere uno, et duo in altero praecipiuntur, hic autem tacito numero quaternario, duo annuli per singula latera fiunt, pro certo ibi apertus Evangelistarum numerus claret; hic vero etiam aliud quiddam mysterii spiritualis, quod ad dilectionem Dei et proximi summe respiciat, inest. Per singula etenim latera annulis aureis circumdatur altare, quia cor electorum hinc et inde Dei ac proximi dilectione confirmatur. Quae bene annulis comparatur, quia evacuata in fine prophetia, destructa scientia, cessantibus linguis, ipsa nunquam cessabit. Duo sunt autem annuli per singula latera, quia utrumque charitatis mandatum gemina virtute distinguitur. 108.0211A| Charitas quippe Dei per sinceritatem fidei ac vitae munditiam perficitur.

Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. Arce velum quod ante arcam, ut suo loco expositum est, id est, Dominum Salvatorem pendebat, ipsum coelum designat, cujus adyta Dominus devicta morte penetravit, ut sicut Apostolus ait, appareat nunc vultui Dei pro nobis. Statque altare contra velum quod ante arcam appensum est, cum omnis justorum intentio ad ingressum directa est regni coelestis. Stat coram propitiatorio quo tegitur arca cum visioni sui conditoris puritate mentis appropiat; et clausi quamlibet corpore conversationem habent in coelestibus.

CAPUT X. De adolendo quotidie thymiamate super ipsum altare, mane et vespere.

Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane, quando componet lucernas et incendet illud, et quando collocat eas ad vesperum (Cap. XXX). Constat incensum sive thymiama vim orationis experimere, dicente Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Et in Apocalypsi Joannes vidit sanctos habere phialas aureas plenas odoramentorum (Apoc. V); quod confestim exponendo subjunxit, quae sunt orationes sanctorum. Et quoniam Aaron, ut supra dictum est, et ipsum specialiter summum sacerdotem, videlicet Dominum Salvatorem, et nostri quoque ordinis 108.0211C| sacerdotes designat, adolebit Aaron in hoc altari incensum suave fragrans mane, cum vel Dominus ipse illustrata fidelium corda, novo gratiae suae jubare ad dulcedinem orationis instigat, vel participes sacerdotii illius sedula exhortatione fideles, ad deprecandam faciem sui conditoris excitat. Incendit autem thymiama sacerdos non solum mane, sed et vespere. Mane etenim thymiama incenditur, ut in principio omnis boni quod Deo inspirante facere disponimus, illius auxilium quo perficiamus, invocemus. Ad vesperum vero, ut cum bene coepta complemus, illi a quo accepimus, pro his quae donavit gratiarum vota reddamus. Bene ergo dicitur: Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans; 108.0211D| mane quando componet lucernas, incendet illud; et quando collocat eas ad vesperum. Mane etenim Aaron incensum super altari adolet, cum Dominus corda fidelium in his quae jam intelligere valent arcanis veritatis, ad gratiam compunctionis inflammat. Incendet illud et ad vesperum, quando collocat lucernas, cum etiam ex eis quae necdum capere queunt, quoniam ad haec sancta, quoniam divinae ( Sic in ms. ) esse non ambigitur, ad amorem eos coelestium, ubi omnia secreta patefiunt, informat: fragratque suave thymiama, cum subita compunctione divinitus tacti, lacrymis solum ac precibus vacare dulce habent. Bene autem sequitur: Uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. Quia nimirum necesse est ut animus post orationem et fletus, ad 108.0212A| otiosa verba sive facta non divertat, sed in eodem se vigore devotionis quem in oratione suscipit, etiam finita oratione custodiat, juxta exemplum Annae, de qua orante dictum est: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius. In sequentibus hujus voluminis, e quibus aromatibus hoc thymiama componi debuerit, nominatim designatur: stacte videlicet, et onyche galbano boni odoris, et thure lucidissimo. Quae cuncta ad significationem aeternorum, quae principaliter a Domino quaerenda sunt, constat pertinere. Non est ergo offerendum super altari aureo thymiama compositionis alterius, quam quod Dominus statuit, quia non aliud a Domino quaerere orantes quam quod ipse jussit, quodque 108.0212B| se daturum esse promisit, nec aliud de illo credere quam quod ipse docuit debemus. Non est offerenda super eo victima, nec liba libanda. Haec etenim omnia ad altare exterius pertinent, quae incipientium et in profectu adhuc positorum vitam designat. Tantae namque sublimitatis perfectorum est vita justorum, ut nil in ea carnale quod Domino mactare habeant valeat inveniri. Et quidem libamina vini constat nonnunquam magnam gratiae spiritualis designare virtutem, hoc est, sive poculum doctrinae, seu calicem passionis, sive fervorem praecipuae dilectionis, sive ipsam Spiritus sancti perceptionem, aut aliquid hujusmodi. Verum quotiescunque vinum libaminum eum carnibus offertur hostiarum, eorum profecto juxta tropologicam expositionem 108.0212C| designat sanctimoniam, qui adhuc aliquid de carnalibus et concupiscentiis quod puritati spiritus adversetur, et quod igne sancti Spiritus in ara cordis incendi debeat, habent.

Perfecti autem justi qui dicere possunt: Defecit cor meum et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula (Psal. LXXII), quasi cessantibus victimarum libaminibus, quod ad aeneum altare exterius positum pertinet, sola intus in aureo altari aromata Domino desiderii coelestis offerunt, quia de remissione peccatorum jam securiores effecti, pro dilato solummodo regni perennis introitu lugent, dulcibusque lacrymarum fluentis stratum suum per singulas noctes irrigant. De quo videlicet altari 108.0212D| adhuc bene subditur: Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato. Summus namque sacerdos noster semel in anno obtulit sanguinem suum pro peccato totius mundi. In illo videlicet anno, de quo dicitur per Isaiam, quia venerit praedicare annum Domini acceptum, id est, hoc in toto tempore, quo Ecclesiam sibi copulare dignatus est. Semel etiam unicuique credentium, lavacrum sacri fontis in mysterium sui sanguinis ad solvenda peccatorum vincula, donavit. Et pulchra omnimodis figuratum distantia, semel quidem per annum pontifex in sanguine oblationis super cornua altaris deprecari, quotidie autem thymiama suave fragrans, super eo incendere praecipitur; quia Dominus et Salvator 108.0213A| noster, qui quotidie fideles suos gratiae internae compunctionis accendens renovat, semel eos hostia sui sanguinis mortem superans redemit. Ipsi fideles qui quotidiana peccata quotidianis abluere precibus, ac lacrymis solent, semel in sacramentum passionis illius, absolutos se a peccatis esse omnibus gaudent. Deprecabitur autem super cornu altaris, quia et ipse non solum inter homines conversatus pro hominibus oravit, verum etiam nunc ad dexteram patris in coelestibus sedens, interpellat pro nobis; in cordibus electorum per fidem inhabitans, dum eos ad deprecandum excitat, recte ipse deprecari narratur. Et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. Placat quippe Aaron super altari incensi, quando propter justitiam 108.0213B| sanctorum, quam intercessorem et patronum quaerimus, nobis propitiatur Dominus. Denique obsesso ab hostibus Ezechiae, et auxilium ejus invocanti ait. Et civitatem hanc salvabo, et protegam eam propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XIX). Possumus sane haec altaria etiam ita interpretari, ut aeneum quidem in quo carnes comburebantur, et sanguis fundebatur hostiarum, omnem hujus temporis Ecclesiam accipiamus, in qua nullus est absque peccato, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Nullus qui non ex peccato praevaricationis Adae carnaliter natus, necesse habeat in Christo renasci, et spiritus ejus igne mundari. Aureum vero altare ipsum Dominum significat: qui miro atque ineffabili ordine ita carnem 108.0213C| veram traxit ex Adam, ut a peccato carnis Adae, veraciter esset immunis. Quoniam altare quidem utrumque ex unius ejusdemque generis lignis factum, sed non utrumque erat auro coopertum. Sed et in hoc altari nil carnale offerebatur, verum etiam aromata tantum adolebantur, quia Dominus preces sive lacrymas effundens, non pro suis erratibus qui nulli erant, sed pro nostra hoc salute faciebat. Sicut enim arca intra velum posita, hominem sedentem Domini ad dexteram majestatis in excelsis significat, ita altare extra velum quidem, sed prope introitum ejus positum, eumdem mediatorem Dei et hominum potest figuraliter exprimere: inter homines quidem humanitus conversantem, sed potentia divinitatis, coelorum interiora penetrantem. Stabat 108.0213D| altare incensi in sanctuario ubi et candelabrum et mensa, quia verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Stabat arca intra velum, quia idem Dominus Jesus, post passionem resurrectionemque suam assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Super ejus cornua altaris deprecatur Aaron in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placat super eo, quando rogantes pro populo Dei, vel pro sua ipsorum ignorantia sacerdotes, per unigenitum Filium ejus esse adjuvandos, et per sacramentum passionis illius salvandos esse confidunt, monente Apostolo ac dicente: Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Quod de omnibus 108.0214A| et etiam electis membris videlicet summi sacerdotis, qui in spiritu et veritate orant Patrem convenienter accipi potest. Cui autem melius quam huic altari convenit, quod dicitur Sanctum sanctorum erit Domino, de quo in mundum nascitur, dixit Virgini matri archangelus: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I). Et reliqua. Descripta hucusque factura altaris incensi, superest adhuc descriptio labri aenei, in quo lavarent manus suas ac pedes, ingressuri in tabernaculum sacerdotes; sed praetermittitur unum Domini mandatum, quod et nos breviter tangere ac pro modulo nostro exponere convenit. Sequitur:

CAPUT XI. De eo quod Dominus jubet pretium pro animabus singulorum numerato populo, Domino impendi.

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis. Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offertur Domino.


Hujus praecepti oblitus est David, quando numeravit populum, ideoque plagam numerando eidem populo conscivit (II Reg. XXIV). Spirituali autem sensu summa filiorum Israel, summam omnium designat electorum quorum nomina scripta sunt in coelo, singulique dant pro animabus suis pretium Domino, cum ei in bonis operibus exhibent sedulae 108.0214C| servitutis obsequium. Alioquin plaga erit in eis, cum fuerint recensiti. Quia nimirum ultio manet perpetua eos, qui fidelium numero non merentur sociari, perfecta fidei opera Domino offerre detrectent, diciturque de talibus: Non dabunt Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII). Redemptio enim animae viri divitiae suae (Prov. XIII), ut Salomon ait; sive temporales: scilicet cum eas distribuerit dederitque pauperibus: ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi (Psal. III); seu spirituales, hoc est, ipsa justitia quam fecit, vel miserendo pauperibus, vel alia bona faciendo. Dabit autem omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, hoc est, decem obolos; quod non aliud aptius quam observantia decalogi legis, a nobis valet intelligi. Qui enim 108.0214D| hunc recte intelligere novit omnem in eo et fidei atque operis plenitudinem, et futurae promissionem retributionis inesse cognovit. Denique in primis tribus dilectio Dei, in sequentibus septem dilectio est proximi comprehensa Apostolo teste: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Sed et aliud sacramentum nequaquam praetereundum, eodem numero denario continetur. Nomen enim Jesus apud Hebraeos a littera iod, apud Graecos iota incipit. Quae utraque in sua gente, denarii est nota numeri. Decemque obolos in pretium animae suae Domino offerunt, qui Jesum Christum credentes, signum nominis ejus quod denario numero incipit, in fronte et professione proferunt. Et fortasse hujus gratia sacramenti 108.0215A| Dominus in Evangelio testatur: Iota unum de lege praeterire non posse, quia virtus decalogi quae ibi continetur, fidesque nominis ipsius quae ibi mystice significatur, nulla unquam potest infidelium perturbatione corrumpi. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Numerus vicenarius utriusque testamenti conjunctionem significat: legis videlicet quae quinque libris scripta est, et Evangelii quod quatuor. Quater enim quini faciunt XX. Annis XX ergo habetur quisque in numero populi Dei, quia ille solus est electorum consortio dignus, qui et decreta legis spiritualiter intellecta, per gratiam adjutus Evangelii, pro sua mensura et capacitate perficit; et de ejusdem gratiae promissis, aeterna in coelis praemia exspectat Dives non addet 108.0215B| ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Quia sive magnus est meritis quisque ac perfectus, seu tener adhuc et in provectu positus virtutum, cunctis eadem lex decalogi quae Deum ac proximum diligat, imponitur. Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usum tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus illorum. Et suscepta a filiis Israel pecunia, in monumentum eorum coram Domino infertur, cum omne quidquid agimus boni, in aeterna apud conditorem ac judicem nostrum memoria custoditur: quatenus ex eis quae illi obtulimus bonorum operum fructibus, propitius nobis fieri dignetur. Servaturque eadem pecunia in usum, cum ex bonis justorum actibus, sequentium in Christo fidelium 108.0215C| mores actusque confirmantur; ac tales fieri minores quique contendunt, quales fuisse eos quos cum Domino regnare agnoscunt. Notandum sane quod pecunia memorata non juxta aestimationem vulgi, sed juxta mensuram templi erit danda. Mensura namque templi dispositio est divinae legis, quam in Ecclesia sua Dominus servari praecipit: et cujus tamen observantiae, aeterna in futuro praemia promittit. Caeterum si quis juxta placitum humanae voluntatis Deo servire nititur, iste quia juxta mensuram templi pecuniam suae devotionis non obtulit, reprobata et abjecta oblatione, plaga ultimi judicii animadversus ferietur.

CAPUT XII. De faciendo labio aeneo.

108.0215D| Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum, ponesque illud in tabernaculum testimonii ad altare, et missa aqua, lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare. Potest quidem hoc labio sive labro, ut in sequentibus appellatur, principaliter aqua baptismatis intelligi, cujus lavacro necesse est purgentur omnes qui Ecclesiae januas ingrediuntur. Verum in tabernaculum testimonii et altare holocausti positum est, quia bis quotidie iidem ipsi sacerdotes, hoc est mane et vespere, cum ingrederentur ad altare thymiama Domino oblaturi, in eo lavari praecepti sunt. Aqua autem baptismi, 108.0216A| quia non nisi semel lavare valemus, consequentius labrum hoc, oblationem nobis compunctionis et lacrymarum commendat, qua semper opus habemus, maxime autem cum mysteriis coelestibus ministraturi appropiamus, quia altare holocausti, in quo carnes victimarum Domino incendebantur, exstinctionem designat carnalium concupiscentiarum per ignem Spiritus sancti. Altare vero thymiamatis puritatem significat eorum qui sopitis per omnia carnis illecebris, ac certamine vitiorum, pro sola exspectatione ac desiderio coelestis introitus, lacrymas fundunt amoris. Recte post altare holocausti, labrum ponitur in quo abluti sacerdotes, ingrediuntur tabernaculum, ut thymiama Domino incendant. Duobus namque modis lacrymarum et compunctionum 108.0216B| status distinguitur, quia primo necesse est ut quisque ad Dominum conversus pro his quae commisit peccatis veniam fusis lacrymis precetur. Qui cum comitantibus dignis poenitentiae fructibus longo tempore profecerit, restat ut securior de accepta pectorum venia effectus, jam desideriis inhiantibus optet venire tempus, quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem Creatoris videre. Quid qui veraciter agit, nequaquam absque lacrymis vel hujus vitae longitudinem, vel illius tolerat dilationem, dicens de ista: Heu me quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX), id est, cum his qui in tenebris errorum ac scelerum versantur, quod vocabulum Cedar sonat. Ipse jam perpetuae lucis gaudia suspirans, multum 108.0216C| laboriosam duxit vitam, quia quantum coelestem patriam sitio, tantum viciniam pravorum inter quos incola conversor horreo, dicens item de illa: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI). Quam profecto sitim, quia sine lacrymis ferre nequibat, subsequentia verba declarant: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Ac si aperte diceret: Quo diutius a videnda facie Dei ad quem ardenter sitio differor, eo dulcius pane lacrymarum quas in ejus memoriam fundo reficior. Igitur altare holocausti lacrymas insinuat poenitentium de peccatis quae gesserunt, altare incensi fletus exprimit gaudentium de bonis operibus quae Domino juvante perfecerunt, ac desiderantium praemia, quae se accepturos Domino remunerante 108.0216D| confidunt. Qui nimirum fletus tantum praecellit priori, quantum aeramento aurum; quantum Sancta sanctorum (ubi erat arca Domini) priori tabernaculo, in quo candelabrum et mensa Domini stabant, constat fuisse praelata. Propter altare vero holocausti labrum erat positum, in quo lavarentur qui ad altare incensi intrabant, quia nemo repente fit summus, sed proficientibus meritis quisque primo bella debet vitiorum devincere; deinde a conditore suo compunctione lacrymarum supplex impetrare, ut pro ingressu regni dulces fundere fletus possit, qui pro timore poenarum pridem fundebat amaras. Quid autem basis, in qua idem labrum inerat positum, aptius quam ipsum desiderium regni. 108.0217A| et vitae coelestis accipiatur? cujus nimirum causa tanta fit, ut perfecti ac summi viri quotidiano se lacrymarum fonte diluant, et quod necdum perfecte vivendo valeant, gaudium internae quietis saltem suspirando degustent. Nam quia hoc lavacro, quod inter tabernaculum et altare positum est, perfectorum lacrymae figurentur, testantur ipsa verba, quibus dicitur: Et missa aqua lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes. Neque enim quisquam de plebe ibi lavari, sed ipse pontifex jussus, et filii ejus, videlicet sacerdotes gradus inferioris, quia sicut magnorum virorum sancta perfectior vita, sic et compunctio solet esse sublimior. Non autem hoc ita dicimus, quasi soli altaris ministri hujusmodi compunctionis vel possint habere vel debeant virtutem, 108.0217B| sed memore beati apostoli Petri, qui cunctis fidelibus loquens de angulari lapide, qui est Christus, ait: Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias (I Petr. II). Et quod Joannes in Apocalypsi. Beatus, inquit, et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi (Apoc. XX). Admonemus omnes fideles mystico sacerdotum nomine censeri, utpote membra Christi, videlicet sacerdotis aeterni. Quibus etiam beatus apostolus Paulus, quid victimarum offerre debeant, ostendit dicens: Obsecro vos fratres per Dei misericordiam, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Non ergo 108.0217C| solum ministris sacri altaris, sed et omnibus perfectis in quocunque gradu positis, hoc lavacrum posuit Moyses, quia lex Dei cunctis generaliter fidelibus gratiam salutiferae compunctionis praedicavit. Quod si in persona Aaron ipsum magnum pontificem Dominum Salvatorem accipere volumus, constat etiam eum hujus aqua labri priusquam ad altare oblaturus intraret, locum: quia priusquam thymiama sui sacrosancti corporis propter salutem nostram in altari crucis incenderet, pro nostro amore etiam lacrymas fudit, quod in resuscitatione Lazari celeberrime innotuit. Bene autem additur, ut offerant in eo thymiama Domino, ne forte moriatur (Joan XI). Mors etenim timenda est animae spiritualis et aeterna. Si quis ad ministerium altaris 108.0217D| electus, thymiama orationum Deo reddere negligit, mors timenda est; si quis ad sacrosancta mysteria absque spirituali ablutione compunctionis intrare, et sancta Domini communibus manibus tractare praesumit. Lavent ergo manus suas ac pedes in aqua labri aenei, et sic ad altare accedant. Abluant lacrymis actus et incessus, ac deinde manus ad tangenda Christi mysteria proferant, pedumque gressus in atria Domini ponant. Quod aeque praeceptum reor his qui eorumdem sacramentorum perceptione mundandi sunt, ut cautiore cura prius actus suos cogitatusque discutiant, eventilent, purgent, ac sic ad participanda fidei sacramenta procedant, ne audire mereantur illud Apostoli: Quicunque enim manducat 108.0218A| et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI), id est, nequaquam edulium panis, vini, a communium escarum utilitate, cauta et sollicita mente secernens. Diligentius vero intuendum est, quod in conclusione subjungitur. Legitimum sempiternum erit ipsi et semini ejus per successiones. Haec ad litteram quidem observari cessarunt, sed juxta priscam intelligentiam spiritualiter observari a sanctis nunquam cessabunt: ipsi et semini ejus per successiones, non quidem de Aaron stirpe nascendo, sed credendo in eum, quem Aaron cum ejus avo credidit.

CAPUT XIII. De confectione unguenti optimi ad consecrandum tabernaculum ac vasa ejus.

108.0218B| Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Sume tibi aromata primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, casiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia ejus, altaria thymiamatis, et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea sanctificabitur. Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi. Filiis quoque Israel 108.0218C| dices: hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. Homo quicunque tale composuerit, et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo (Exod. XXX).

Advertendum est et notandum, quemadmodum unguento chrismatis omnia jussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt Sancta sanctorum: omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt Sancta sanctorum. Quid igitur distabit jam inter illa interiora quae velo teguntur, etc., si omnia, cum uncta fuerint, erunt Sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credimus ubi etiam meminerimus, sicut de illo altari 108.0218D| sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est, Omnis qui tangit illud sanctificabitur: de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt Sancta sanctorum: eadem sententia subsecuta est, ut diceretur, omnis qui tangit ea sanctificabitur. Quid duobus modis intelligi potest, sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere, sive tamen non licebat tangere populo tabernaculum quando offerebat hostias, vel quaecunque ab eis oblata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus, neque solis levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: Et filiis Israel loquere dicens. Utique filii Israel totus ille populus erat. Jubet autem 108.0219A| dici, oleum unctionis sanctum erit hoc vobis in progenies vestras. Super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis in ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicunque fecerit similiter, et quicunque dabit de eo exterae nationi, interibit de populo suo. Jubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciat tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait: Super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur, si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos similiter simile confecerit, vel cuiquam hinc dederint exterae nationi. Ac per hoc quod ait, Sanctificatio erit vobiscum, cum populo Israel universo dici jubet, 108.0219B| non video quid intelligam, nisi quod licebat eis, quando veniebant cum suis quisque muneribus tangere tabernaculum, et tangendo sanctificabatur. (Ex Isidor.) Propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt, et hinc dictum, Omnis qui tangit sanctificabitur; non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur ungebantur ex illo. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum, chrisma est quo ungitur fidelis populus, in quibus divinitas tanquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intelligi hoc unguentum etiam virtutes sanctorum, seu odor justitiae longe lateque diffusus, de quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem justitiae manifestat per nos (I Cor. II).

CAPUT XIV. De confectione thymiamatis ex pretiosissimis aromatibus, et Beseleel artifice.

Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum. Aequalis ponderis erunt omnia. Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum, et sanctificatione dignissimum. Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in loco in quo apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Homo quicunque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis (Exod. XXX). [Ex Augustino.] Quod praecepit quibus aromatibus fiat thymiama, id est, incensum, 108.0219D| et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur. Sed ut dictum est, thymiama vel incensum, quod imponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in Sancta sanctorum. (Ex Isidoro.) Incensum autem quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onyche, galbano et thure componit, haec in forma orationum fidelium constituta esse, beatus Joannes Apocal. ostendit: Et illi quidem, inquit, viginti quatuor seniores prociderunt ante agnum, habentes unusquisque citharas et phialas aureas plenas incensi, quae sunt orationes sanctorum. Quanquam et speciem 108.0220A| quatuor elementorum, horum quatuor odorum naturae significare videantur: ut thus quod perlucidum est, aeri comparetur, stacte vero aquis, galbanus et onyx terrae atque igni, ut per haec omnium quae in coelo et infra coetum et in terra et in aquis sunt placitum Deo incensum sit haec creaturae laudis oratio. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus. Quod mistum et purum fit: quia quantum virtus virtuti jungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur; ubi et bene subjungitur: Cumque in tenuissimum pulverem in universa contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi. In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quae in pilo cordis occulta 108.0220B| discussione tundimus, et si veraciter bona sunt, subtiliter retractamus. Aromata ergo in pulvere redigere est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem occultae examinationis revocare. Et notandum quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonio tabernaculi, quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu judicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quod de aromatibus pulverem reddit, ne grassum durumque sit quod agitur, ne etiam si hoc arcta retractionis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat. [ Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Uri, filii Ur de tribu Juda, et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, scientia in omni tempore, 108.0220C| ad excogitandum fabre, quidquid fieri potest ex auro et argento et aere, marmore et gemmis, et diversitate lignorum. Denique ei socium Ooliab filium Achisamech, de tribu Dan, et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quae praecepi tibi, etc. (Exod. XXXI.) Quid est quod Beseleel cum juberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit ad eum se replevisse spiritu divino sapientiae et intellectus et scientiae, in omni opere excogitare, et architectonari, etc. Utrum Spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sint, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur. Tamen etiam hic cum spiritu repletus 108.0220D| dicatur iste divino sapientiae et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.

CAPUT XV. Praeceptum de custodia sabbati.

Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis et dices ad eos Israel: Videte sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos. Custodite sabbatum. Sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur. Qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. Sex diebus facietis opus: in die septimo, sabbatum est requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent 108.0221A| illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signum perpetuum. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et in septimo ab omni opere cessavit (Exod. XXXI). Notandum enim quod in Septuaginta hic locus ita habetur: Testamentum in aeternum in me et filiis Israel. Quid sibi vult quod cum de sabbato observando praeciperet, ait: Testamentum est aeternum in me et filiis Israel? non ait inter me et filios Israel, an quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum dicit, id est, semen Abraham, et ejus Israel secundum carnem et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus: Videte Israel secundum carnem. 108.0221B| Ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum, qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis. Sic ergo melius fortasse distinguitur, testamentum aeternum in me. Et inde alius sensus sit, et filius Israel tanquam signum aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erit Christus, quia petra significabat Christum. Non ergo ita unguentum est testamentum aeternum in me et filiis Israel, tanquam in Deo; et filiis Israel sit hoc testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna, et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum quo requies significatur aeterna, veris Israelitis, hoc est, filiis promissionis et visuris Deum facie ad faciem sicuti est: Dedit quoque Moysi completis 108.0221C| hujuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. (Ex Augustino.) Cum tam multa locutus sit Deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii. Figurae in arca, nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta, ex duobus illis, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.

CAPUT XVI. De transgressione Aaron in fornicatione vituli aurei.

Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron 108.0221D| ait: Surge fac nobis deos qui nos praecedant. Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecit populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem; dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est, etc. (Exod. XXXII). Quod jubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intelligitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo 108.0222A| eos ab illa intentione revocaret. Factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerare jubeantur: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Esus potusque ad lusum impulit: lusus ad idololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, Salomone attestante quia qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, audacter etiam majora perpetramus: Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti. Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. 108.0222B| Feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Aedificare etiam lectorem valde juxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus mista sit, et regendi auctoritas et benignitas consulendi. Disciplina enim vel misericordia multum destituetur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos in esse rectoribus debet, et justa consulens misericordia, et pia saeviens disciplina. Intueri namque libet inMoysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem, pie et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut ejus rector audiret, Descende, peccavit populus tuus; ac si 108.0222C| ei divina vox diceret, quia in tale peccatum lapsus est, jam meus non est. Atque subjungeret: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Ille semel et iterum pro populo cui praeerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Pensemus quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cujus vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste qui tanto ejus populi amore constringitur, contra ejus culpas pensemus, quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox etenim petitione primae culpae veniam ne delerentur obtinuit: ad eumdem populum veniens ait: Ponat vir gladium super femur 108.0222D| suum. Ite et redite de porta quisque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum. Cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus arsit ignibus amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos quos divinitus ferire timuerat, ipse judicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret: utrobique legatus fortis, utrobique mediator mirabilis, causam populi apud Dominum precibus, causam Dei 108.0223A| a populo gladiis alienavit; intus amans divinae irae supplicando obstitit, foris saeviens culpam feriendo consumpsit, succurrens citius omnibus ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit quod super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae.

CAPUT XVII. De eo quod Moyses Dominum iratum populo pro idololatria, precibus mitigavit, et de objurgatione Aaron.

Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste durae cervicis sit, dimitte me, ut irascatur 108.0223B| furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam; Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: Cur, Domine, iracitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne, quaeso, dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret de terra, etc. (Exod. XXXII). Omnes sancti qui irae Dei obviant, ab ipso accipiunt, ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque vis divina sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientis iram foris opponit, intus eos gratia irascentis fovet, et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contra dictionem deprecantium quam 108.0223C| aspirat, et velut nolenti imponitur, quod ab ipso ut fiat, imperatur. Moysi etenim dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, faciamque te in gentem magnam. Quid est servo dicere, Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? ac si ei aperte diceretur: Pensa quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Sed dum haec ita sint, minus legentis animum movet, quid est quod econtra in beati Job historia per eumdem sanctum virum dicitur: Deus cujus resistere irae nemo potest? (Job. IX.) Mirum valde est, quod irae Dei nullus posse resistere dicitur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testantur. An non irae Dei idem Moyses restitit, qui pro cadente populo erectus, ipsum supernae 108.0223D| percussionis impetum, mortis suae oblatione restrinxit dicens: Dimitte illis hanc noxam: alioquin dele me de libro quem scripsisti? An non irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos, thuribulum sumpsit, atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit? An non Phinees irae Dei restitit, qui luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, et furorem gladio placavit? An non David irae Dei restitit, qui angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit? An non Elias irae Dei restitit, qui longo jam tempore terrae aridae, subductas de coelo pluvias verbo revocavit? Quomodo igitur divinae irae nullum posse resistere 108.0224A| dicitur, cum multos saepe resistere exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et beati Job eloquia, et illorum facta pensamus, et verum cognoscimus, quia divinae irae non resistitur, et verum, quia multi saepe restiterunt. Namque plerique sanctorum irae Domini sicut uniuscujusque superius ordo narratur edocuit, resistere probantur. Resisti autem irae Dei non potest, cujus ejus indignatio sese ut ita dixerim, medullitus movet. Quae dum se movet, hanc oppositio humana non retinet, nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses qui reatum totius plebis apud Dominum precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Oreb veniens, pro 108.0224B| aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non potuit. Hac de re saepe accedens affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc volente Domino et a populo, amovit. Hinc David quia prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit, prius plorans et ejulans nudis pedibus filium fugit, et quousque perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet iram Dei nequaquam valuit pro semetipso temperare. Hinc Elias, etsi ut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit, ante indignationem mulieris territus per desertum fugit et pro semetipso infirmatus est in formidinem, qui furorem Dei placat aliis per interventionem. 108.0224C| Irae igitur Dei resisti valet, quando ipse qui iratus est, opitulatur, et resisti omnino non valet, quando se ad ulciscendum excitat, et ipse precem quae ei funditur, non acceptat. Placatus est Dominus ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. Sive juxta alia exemplaria, Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicuti est aestimata malitia exitus illorum. Secundum hanc dicitur, et bonum et malum a Deo, non secundum malitiam, quae homines mali sunt. Malus enim Deus non est, sed malis ingerit mala quia justum est. Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii manu Dei scriptas ex utraque parte, factas opere Dei. Cumque appropinquasset ad castra, vidit 108.0224D| vitulum et choros iratusque valde, projecit de manu tabulas et confregit eas ad radicem montis. Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas, collisisse atque fregisse: magno tamen mysterio figurata est iteratio testamenti, quoniam vetus fuerat abolendum, et constituendum novum. Arripiensque vitulum quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israel. Sed quid sibi velit iste vitulus, quem fecerunt filii Israel in solitudine, vel quid significet quod Moyses ipsum vitulum igni combussit, minutatimque concidit, et in aquam aspergens potum populo dedit? Si enim tabulas quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti scriptas 108.0225A| acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret, judicavit. Si denique ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit et contrivit, et in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum de hoc populo dedit? Quem non excitet factum hoc ad quaerendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus, quia diaboli corpus significatur in vitulo, id est homines in omnibus gentibus quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor, diabolus: aureum propterea, quia videntur idololatriae ritus, velut a sapientibus instituti. De quibus ita Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se 108.0225B| esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum et serpentium (Rom. I). Ex hac quoque sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates, tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas gentilium idololatriae deditorum: hanc sacrilegam societatem Dominus illo igne comburit, de quo in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram. Et quoniam non est qui se abscondat a calore ejus, dum in eum credunt gentes, igne virtutis ejus, diabolica in eis forma solvitur. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, verbo 108.0225C| veritatis humiliatur, et comminutum, in aqua mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in Dominicum corpus transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: Macta et manduca (Act. X). Quare etiam non, Occide et bibe? Ita ille vitulus per ignem zeli, et aciem verbi, et aquam baptismi ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est. Dixitque ad Aaron: quod fecit tibi hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur Dominus meus. Tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. Dixerunt mihi: Fac nobis deos qui praecedant nos. Huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis 108.0225D| vestrum habet aurum? tulerunt et aederunt mihi, et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Hic compendio locutus est, non dicens, quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis, an excusationis causa timendo mentitus est, tanquam ipse in ignem periturum aurum projecerit, atque ipso non id agente, forma vituli exierit. Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec Moysen latere posset, quid esset in viro, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat ). Notandum est, quemadmodum illud totum malum quod populus 108.0226A| fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserat ad faciendum quod male petiverant. Magis enim dictum est, spoliavit, vel dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt.

CAPUT XVIII. De ultione facta in idololatras; deque eo quod Dominus jubet Moysi populum ducere in terram repromissionis, et de abnegato suo cum ejus transitu.

Et stans in porta castrorum ait: Si quis est Domini jungantur mihi. Congregatique sunt ad eum filii Levi, quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat 108.0226B| unusquisque fratrem et amicum et proximum suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, et reliqua. Cum Moyses dicit ad Dominum, Precor peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos. Et nunc si quidem remittis illis peccatum illorum, remitte: sin autem, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet. Merito quaeritur, cum superius populum nudasse vel dissipasse dictus sit Aaron, cum 108.0226C| in ipsum vindicta nulla processerit, neque cum Moyses interfici jussit omnem, qui Levitis euntibus et ad portam redeuntibus occurrisset armatis, neque cum postea factum est quod Scriptura dicit: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli quem fecit Aaron, maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed quem fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron. Quid etiam illud quod de sacerdotio ejus ante peccatum ejus Deus praecipiebat, impletum est. Sed jussit et ipsum et filios ablui, et sic ordinati sunt in sacerdotium. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in 108.0226D| melius non mutari; et cui non parcat, ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem ejus exspectet. Et totum hoc ad id redit, quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, investigabiles viae ejus! (Rom.XI.) Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit, requirendum est quod ex eis multos qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt, sine ulla cujusque necessitudinis distentione jussit interimi. Facile est ut inteltelligatur hominum illorum interemptione significari vitiorum talium necem, qualibus ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Apostolus cum dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram (Col. III): fornicationem, 108.0227A| immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est idolorum servitus. Si quis, inquit, est Domini, veniat et jungatur mihi. Ponat gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Gladium super femur ponere, est praedicationis studium voluptatibus carnis anteferre, ut cum sancta qui studet dicere, curet necesse est suggestiones edomare. De porta usque ad portam ire, est a vitio usque ad vitium per quod ad mentem culpa ingreditur increpando discurrere. Per medium vero castrorum transire est tanta aequalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullis se debeat favore declinare. Unde et recte 108.0227B| subjungitur: Occidat vir fratrem et amicum et proximum suum, fratrem scilicet, proximum et amicum interfecit, qui cum punienda invenit, ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem diligit, parcet. Si ergo et ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei deneget, qui quantum sufficit, increpare vitam carnalium recusat. Sed ipse numerus trium millium interfectorum triplicem formam indicat peccatorum. Omne enim peccatum, aut facto, aut verbo, aut cogitatione committitur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens, Semini tuo dabo eam (Exod. XXXIII). Vade, 108.0227C| ascende hinc, tu et populus tuus quem eduxisti, alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxisti de terra Aegypti. Sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei. Liberationem suam in hominem constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur: Tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti. Quod illis est criminis, non Moysi. Non enim aliud volebat nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se in gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos. Cujus tamen apud Dominum tanquam fidelissimi famuli, tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus, Sine me, ut irascar contra eos; quod utrum jubentis sit cum ait: 108.0227D| Sine me, an quasi petentis, utrumque videatur, absurdum. Nam et si jubeat Deus, inobedienter famulus non parebat, et Dominum hoc a servo velut pro beneficio petere, non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat, ut eo modo admoneremur, ut cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini, Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur, quam contererem eos nisi diligerentur abs te. Ita ergo dictum 108.0228A| est, Sine me, ac si diceretur, Noli eos diligere, et conteram eos, quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti: Noli eos diligere, si hoc jubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo, quid illum ab eo supplicio revocaret. Nec tamen etiam illo intercedente, sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste terrebat, ubi dicit Dominus ad Moysen: Vade, ascende hinc, tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob dicens: Semini vestro dabo eam. Continuo tanquam ad ipsum Moysen adhuc loquebatur occulta conversione, quod Graece 108.0228B| apostrophe dicitur. Jam ad ipsum populum loquitur, dicens: Mittam angelum meum ante te, et ejiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pheresaeum, et Gergesoeum, et Hevaeum, et Jebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quia populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tanquam majorem misericordiam posset angelus habere quam Dominus, qui populo durae cervicis parceret. Et tamen etiam per angelum suum se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum juravit. Tanquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus justis promisit, non quod isti digni non essent. Quid ergo significat, 108.0228C| nisi forte ideo se non esse cum eis qui dura cervice sunt, quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit. Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud, quam vindicando adesse atque puniendo. Unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit, quo pertinet illud quod dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L): quia si non avertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Audiens autem populus sermonem hunc pessimum, luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo. Pessimum sermonem dicit audisse populum, hoc est, crudelissimum atque moestissimum. Quod enim majus alicui potest praestari beneficium, quam Dei gratiam habere praesentem, ac conditorem suum 108.0228D| agnoscere sibi esse propitium? Aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque praesentia. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Hoc est, quod ante dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum: semel enim dicitur ascendere Dominus in medio perfidorum, ut deleat eos; quia certissime et sine ulla dubietate venturus est judicare vivos ac mortuos: justis dare praemium, perennem gloriam, ac peccatoribus perpetuam poenam. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. In Septuaginta quoque ita legitur, Deponite stolas gloriarum vestrarum, 108.0229A| et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. Scire enim hic pro revelare accipiendum est, sicut alibi ignorare pro non manifestare. Unde illud in Evangelio: De die autem illa et hora, nemo novit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus.

Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, tabernaculum foederis, et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra. Cumque egrediebatur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui. Aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat 108.0229B| ad ostium. Loquebaturque cum Moyse cernentibus universis, quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi, stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. Hebraeus populus de Aegyptia servitute liberatus, cum loquente Deo columnam nubis cerneret, unusquisque in tabernaculi sui foribus stabat et adorabat. De quibus et dicitur: Cum egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui. Quid est enim populum columnam nubis aspicere, et in tabernaculi sui foribus stare et adorare, nisi quod humana mens cum superiora illa atque coelestia, utcunque in aenigmate conspicit, jam claustra habitationis corporeae per sublevatam cogitationem exigit, atque illum humiliter adorat? Cujus et si videre 108.0229C| substantiam non valet, jam tamen ejus potentiam per illuminationem spiritus miratur. Et cum Moyses tabernaculum ingreditur, ejus terga populus aspicit, et in papilionum suarum ostiis consistit, quia cum sanctus quisque praedicator alta de Deo loquitur, supernae habitationis jam utrumque tabernaculum ingreditur. Cujus praedicationem infirmi quique et si virtutem plene pensare non possunt, tamen velut terga aspiciunt, quia postrema quae praevalent, per intellectum sequuntur. Sed in ipsis quoque minimis quae capere sufficiunt, jam de suis papilionibus quasi exeunt atque in ostiis stant, quia et habitacula carnis relinquere, et ad illa aeternae vitae gaudia quae audiunt, progredi conantur. Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis et educam populum istum, et 108.0229D| non indicas mihi, quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. In aliquibus exemplaribus ita legitur: Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me, quod pene idem est. Quid est aliud dicere, Novi te ex nomine, nisi scio te prae omnibus, id est, specialiter te novi prae omnibus? Et nomen enim, species cujusque notatur. [ Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, ut sciam quia populus tuus est gens haec. ] Quod habet Graecus γνωστὸς, hoc quidam Latini interpretati sunt manifeste, cum Scriptura non dixerit φανερῶς. Potuit ergo fortasse potius dici, Si inveni gratiam in 108.0230A| conspectu tuo, ostende mihi temetipsum scient, ut videam te. Quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre. Quod ille omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur affectibus, et ex quibus fiebat sonus, quod mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur sicut Deus volebat specie qua volebat, ut non eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est, dilectionis Dei et proximi, tota lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat, dilectionem, scilicet Dei, ubi ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te, ut sim inveniens 108.0230B| gratiam in conspectu tuo. In dilectione autem proximi, ubi ait, Et ut sciam, quia populus tuus est gens haec. Quaeritur quomodo Deus ad Moysen dixerit, Scio te prae omnibus: Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum, quod dicitur quibusdam in Evangelio, Non novi vos. Secundum hanc enim scientiam qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent. Non quia ignorat ea, sed quia non approbat. Sicut ars recte dicitur nescire vitia cum improbet vitia. Prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat. Notandum est quod prius ipse Moyses dixerat Deo, Dixisti mihi, Scio te prae omnibus, quod illi Deus posteaquam hoc ipse dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur. Ut intelligamus non 108.0230C| omnia esse scripta, quae cum illo Deus locutus est. Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus an vere ita sit.

CAPUT XIX. De eo quod Moyses vultus Dei contemplationem appetivit, et Domini coram eo transitu.

Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedis, non educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus ego et populus tuus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud quod locutus es faciam. Invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine, qui ait: Ostende 108.0230D| mihi gloriam tuam, respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te. Et miserebor cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit, rursumque ait: Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo et vivet. Et iterum, Ecce, inquit, est locus apud me super petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam te dextera mea, donec transeam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII). Si autem Deus erat, cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed hac melius petitione colligitur, quod eum sciebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem 108.0231A| jam coeperat per quasdam imagines videre: ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem in illa imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo patres Testamenti Veteris Dominum, et juxta Joannis vocem, Deum nemo vidit unquam. Et juxta ejusdem vocem Domini, Nemo Deum vidit, et vixit: qui in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero quibusdam in hac adhuc corruptibili carne, sed inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri, hoc quoque ab ejusdem virtutis sententia non abhorret qua dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet. Quoniam 108.0231B| quisquis sapientiam quae Deus est vidit, huic funditus moritur ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum vidit eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel affectu operis, ab hujus vitae dilectionibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit et vixit. Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritualiter vidit, et mundo carnaliter vivit. Cum autem dixisset Moyses ad Dominum, Ostende mihi gloriam tuam, respondit ei Dominus: Transibit ante te gloria mea, et vocabor nomine Domini in conspectu tuo, et miserebor cui misericors ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Cum paulo ante dixisset: Ipse antecedam te, sive secundum 108.0231C| aliam editionem, facies mea praecedet te: et requiem tibi dabo. Quid Moyses sic videtur accepisse: Antecedam te, tanquam non ei populo qui praesens in itinere futurus esset; et ideo ait: Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me ducas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens: Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses, Ostende mihi gloriam tuam, rursus tanquam praecessurus, et non cum eis simul futurus, videtur dicere: Ego transibo ante te; sive transibit gloria mea ante te. Nisi quia hoc aliud est. Ille quippe intelligitur loqui et dicere: Transibo ante te, de quo dicit Evangelium. Cum venisset hora, ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII); qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. 108.0231D| Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quoniam transitus ante omnes primogenitus a mortuis factus est. Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat, cum dicit: Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo. Tanquam in conspectu populi Israel, cujus Moyses cum haec audiret, typum gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae, vocatur Dominus Jesus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non vocabor: activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato, in quo nimirum magnus sensus latet. Sic enim fortasse significare 108.0232A| voluit seipsum hoc facere, id est, gratia sua fieri, ut vocaretur Dominus in omnibus gentibus. Quod vero addidit, et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: Vocabo in nomine Domini in conspectu tuo, commendavit hoc se misericorditer facere. Sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV). Hoc ergo praedictum est: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui 108.0232B| misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem, velut de propriarum virtutum meritis gloriari; ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Non enim ait: Miserebor talibus vel talibus, sed cui misericors fuero; ut neminem praecedentibus bonis operibus suis, misericordiam tantae vocationis meruisse sanctae, demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere voluerit cum addidit: Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero, an aliquid intersit, nescio. Quod enim Graeca lingua duobus verbis dictum est, ἐλεήσω et οἰκτειρήσω, quod unum atque idem videtur significare non potuit Latinus diversis verbis dicere, sed diversis modis eamdem misericordiam 108.0232C| repetivit. Si autem diceretur, Miserebor cui misereor, et misereor cui misertus ero, aut miserebor cui misertus ero, non satis commode dici videretur; et tamen fortius ille ipse, ibi sensus est, quod autem ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit, sicut amen, amen, sic fiat, fiat: sic repetitio somni Pharaonis, pluraque similia, aut in utrisque populis, id est, gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus pronuntiavit misericordiam se esse facturum, quia Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate, sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut ipsi misericordiam consequantur (Rom. XI). Conclusit 108.0232D| enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur.

Deinde post hanc suae misericordiae commendationem, respondet ad illud, quod ei dictum fuerat, Ostende mihi gloriam tuam, vel quia supra petiverat dicens: Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam et vivet. Ostendens huic vitae quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est, apparere non posse, id est, sicut videri in illa vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est. Item interposito articulo dicente Scriptura. Et ait Dominus, sequitur et loquitur. Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? Sed 108.0233A| Ecclesiam significat dicendo, Ecce locus penes me tanquam templum suum commendans. Et stabis, inquit, super petram, quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Statim ut transiet gloria mea, stabis super petram. Quia post transitum Christi, id est, post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae. Et munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt, in specula petrae. Sed Graecus habet ὀπὴν: hoc enim foramen vel cavernam interpretamur. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea, facies autem mea non videbitur tibi. Cum jam dixisset, stabis super petram statim ut transiet gloria mea, ubi intelligitur 108.0233B| post transitum suum promisisse super petram stabilitatem, quomodo accipiendum est quod ait, Ponam te in caverna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea. Quasi jam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat, cum esse in petra non possit, nisi post ejus transitum. Sed recapitulatio intelligenda est rei praetermissae quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit, quod ordine temporis prius est: qui ordo ita se habet. Tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc videbis posteriora mea, nam facies mea non videbitur tibi, et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis, quos 108.0233C| tunc significabat persona Moysi, id est, Israelitis, qui in Dominum Jesum sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut transiet ejus gloria. Nam postea quam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, misso desuper Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum, quem si cognovissent nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Coecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI), sicut dictum fuerat: Tegam manu mea super te donec transeam. Unde Psalmista ait: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua (Psal. XXXI). Diem appellans quando Christo divina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur 108.0233D| et illi titubaverunt, qui in die crediderant. Hoc est ergo, Cum transiero, tunc videbis posteriora mea. Cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt, quorum typum geris.

Tunc enim compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? (Act. II.) Et jussi sunt ab apostolis agere poenitentiam, et baptizari in nomine Jesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset, die ac nocte gravata est super me manus tua, id est, ut cognoscerem. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sequitur et jungit: Conversus sum in aerumna, dum confringeretur spina, id est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit: Peccatum 108.0234A| meum cognovi, et facinus meum non operui. Posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerunt, et qui receperunt consilium, ut agerent poenitentiam, et in baptismo remissionem acciperent peccatorum. Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino: et tu remisisti impietatem cordis mei. Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad Moysen, satis res ista indicat, quando quidem de petra vel caverna ejus et de manus ejus superpositione, de visione posteriorum ejus, nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adjungit, interposito articulo Scriptura, Et dixit Dominus ad Moysen, cum ipse Dominus utique etiam illa quae supradicta sunt, loqueretur, atque inde contexit quid deinceps Dominus 108.0234B| dicat.

CAPUT XX. De eo quod Moyses tabulas legis secundo a Deo impetravit, et de mandatis ad populum datis.

Excide tibi duas tabulas lapideas, sicut et primas, et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem. Oves quoque et boves non pascantur e contra (Exod. XXXIV). Jubet Dominus Moysi, ut sit paratus mane statim ascendere in montem Sinai, quatenus stet cum Domino super verticem montis, spiritualiter innuens his qui populo Dei praesunt, 108.0234C| ut praeparent corda sua ad accipiendam divinam sapientiam. Mane ergo paratus est ascendere, qui discussis tenebris vitiorum atque carnalium desideriorum, mentem suam elevat ad intuenda coelestia, quatenus in fide catholica firmiter consistens, divinae contemplationis particeps existat. Oves quoque et boves prohibet, ut e contra non pascantur, quia simplices quique atque terrenis operibus incubantes, ad spiritualium ac divinorum mysteriorum meditationem non sufficiunt. Excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerunt, et de nocte consurgens, ascendit in montem Sinai, sicut ei praeceperat Dominus, portans secum tabulas. Cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moyses cum eo invocans nomen Domini. 108.0234D| Quid est Dominum descendere per nubem, nisi in velamento mysteriorum se investigandum praebere. Unde Propheta dicit: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII). Et in Job: Nubes, ait, latibulum ejus (Job. XXII). Ut secundum Apostolum, Nunc videamus per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Tunc autem, id est, tempore universalis judicii, quando fuerimus translati de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, revelata facie gloriam Domini contemplabimur. Interim ergo donec illucescat dies, et inclinentur umbrae, juxta exemplum Moysi, simus cum eo, et invocemus nomen Domini: intentius deprecantes, quatenus per gratiam suam et secundum multitudinem misericordiae suae, ad ea quae intelligenda illuminare, ad ea 108.0235A| quae agenda sunt, nos adjuvare dignetur. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verus, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Nullus, ait, apud te per se innocens est. Quomodo apud Deum quis per se innocens esse poterit, cum Scriptura dicat: Non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet (II Paral. VI). Et alibi: Astra, inquit, non sunt munda in conspectu ejus, et in angelis suis reperit pravitatem (Job. IV). Ac inde necessario unusquisque ab illo reposcat mundari, qui solus est sine macula, solusque habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Cui psalmus dicit: Amplius lava me ab injustitia 108.0235B| mea, et a delicto meo munda me. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L). Et in libro Job: Quis potest, inquit, mundum facere de immundo conceptum semine, nonne tu qui solus es? (Job. XIV), Sequitur, Qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. Cum per prophetam Dominus alibi dicat: Filius non portabit iniquitatem patris, neque pater iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum, etc. (Ezech. XVIII), quid est quod nunc per Moysen Domino dicitur, Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus? Sed in utraque hac sententia dum dissimilis sensus invenitur, auditoris animus ut discretionis viam subtiliter requirat instruitur. Peccatum 108.0235C| quippe originale a parentibus trahitur et nisi per gratiam baptismatis solvatur, etiam parentum peccata portamus, qui unum adhuc videlicet cum illis sumus. Redditur ergo iniquitas patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum, Non redditur parentum iniquitas in filiis, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Quod tunc intelligi etiam aliter potest, quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eis delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde fit ut iniquus filius iniqui patris non solum sua quae addidit, sed etiam patris peccatum persolvat: cum 108.0235D| viis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adjungere non formidat. Et justum est, ut qui sub stricto judice vias parentis iniqui non timet imitari, cogantur in vita praesenti, etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Quia in carne nonnunquam filii, etiam ex patris peccato perimuntur, delicto autem originalis peccati, ex parentum nequitia, anima non tenetur. Quid enim est quod parvuli filii plerumque a daemonibus arripiuntur, nisi quia caro filii ex patris poena multatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus et percussionis vim sentire contemnit. Plerumque percutitur in filiis ut acrius 108.0236A| uratur, et dolor patris in carnem filiorum redditur, quatenus filiorum poenis, mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed jam provectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt? Unde recte dicitur, Usque ad tertiam et quartam progeniem. Qui enim usque ad tertiam et quartam progeniem, eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur qui viderunt quia male sequerentur.

Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram, et adorans ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est), et auferas iniquitates nostras atque 108.0236B| peccata, nosque possideas. Respondit Dominus: Ego inibo pactum, videntibus cunctis signa faciam, quae nunquam sunt visa super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus in cujus es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum. Quid est quod Moysi deprecanti pro salute populi sibi commissi, quatenus Dominus gratiam suam illis concederet, eorumque peccata atque delicta auferret. Respondit Dominus, Ego inibo pactum, videntibus cunctis signa faciam, quae non sunt visa super terram, etc. Quae sunt illa signa, quae nunquam sunt visa super terram? An forte signa illa ad Novum Testamentum pertinent, incarnationis videlicet, passionis ac resurrectionis Domini? De quibus signis ad perfidum regem, qui noluit jussus a Domino petere, Isaias propheta ait, 108.0236C| Audite ergo domus David: Nunquid parum est vos molestos esse hominibus, quia molesti estis ei Deo meo? Propterea ipse Dominus dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum (Isai. VII). Tunc ergo vere cum populo Dei initum est pactum, quando per Christi adventum in mundo praedicatum est Evangelium. Observa cuncta quae hodie mandavi tibi. Ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pheresaeum quoque et Hevaeum, et Jebusaeum. Quid est quod dicitur ad Moysen, Observa cuncta quae hodie mandavi tibi. Nunquid de populo dicere voluit, cujus ipse doctor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam 108.0236D| terram, ubi perhibet poni testamentum sive pactum cum eis, qui in illa habitabant. Cave ne unquam cum habitatoribus terrae illius, jungas amicitias; quae tibi sint in ruinam, sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque suceide. Noli adorare Deum alienum: Dominus, zelotes nomen ejus, Deus est aemulator. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra sua, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne postquam ipsae fuerint fornicatae, faciant et filios tuos in deos suos. Deos conflatiles non facies tibi. Cum praeciperet Deus loquens ad Moysen, ut data terra in potestate, omnis 108.0237A| idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait: Dominus enim Deus zelans nomen, Deus zelator est, id est, ipsum nomen quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est, quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbum indicat, non impune plebem suam per alienos Deos fornicaturam. Ductum est enim verbum tropo metaphora a zelo maritali, qui castitatem custodit uxoris, qui nobis prodest, non Deo. Quis enim tale genere fornicationis Deo nocuerit, sed sibi plurimum ut pereat: (Ex Origene.) quia Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Mihi autem adhaerere Deo bonum est 108.0237B| (Psal. LXXII). Dehinc Scriptura eadem repetit, quae in prioribus commendavit, hoc est, de tribus festivitatibus praecipuis, et de primogenitorum oblatione, et de primitiis frugum, quaeque in anterioribus juxta sensum Patrum exposita sunt, non necessario credimus hic denuo iterari. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus, panem non manducavit, et aquam non bibit, etc. Quae et ante dixerat, quando tabulas accepit quas fregit. Hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum quod factum est commendans. (Ex Isidoro.) Repetitio quippe legis jam quid significet diximus, hoc est, tabulae imaginem demonstrabant priscae legis, non post longo intervallo populi peccato cessantis. Aliae vero ad instar 108.0237C| priorum iteratim incisae, Novi Testamenti habuere figuram: istae non franguntur, ut ostenderentur Novi Testamenti eloquia permansura. Unde et merito X verbis legenda significatur, ut per eumdem numerum figura crucis exprimeretur. Hujus enim forma in decas X littera est. Nam X recto uno apice a summo in imum ducitur, sursum alio non dispari tramite per transversa brachiorum componitur. Unde et ipse ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V); utique per passionem crucis, cujus imago fuit in tabulis. Quod autem ait: Panem non manducavit, et aquam non bibit, intelligitur jejunavit, a parte totum, id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum, significante Scriptura. Quid autem sibi velit, quod Moyses quadraginta 108.0237D| diebus jejunaverit, cujus actionis quaedam figura est in hujus numeri consideratione: quadragenario enim numero et Moyses et Elias, et ipse Dominus jejunaverunt; praecipitur enim nobis ex lege et prophetis, et in ipso Evangelio, quod testimonium habet a lege et prophetis. Unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta, quadragenarium numerum signent. Et scripsi in tabulis verba Testamenti decem; de Moyse dictum est, quod ipse scripserit. Cui etiam Deus paulo ante 108.0238A| dixerat: Scribe tibi verba haec. Cum vero primum legem accepit, cujus tabulas abjecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est: Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur, nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura et dicit: Scripsit in tabulis Testamenti decem verba, sed tunc dictum est: Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas Testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei. Deinde paulo post: Conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae lapideae scriptae utraque parte, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant. Et scriptura Dei est sculpta in tabulis. Proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, 108.0238B| quas erat Moyses Deo utique praesciente facturus, non hominis opus dicantur esse, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptura Dei, digito Dei: posteriores vero tabulae tandiu mansurae, et in tabernaculo ac templo Dei futurae, jubente quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur? Non hominis opus, quo gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et facientes idolum, unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabu las fregit. Istis vero tabulis posterioribus significati sunt, qui de suis operibus gloriantur. Unde dicit Apostolus: Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X): et ideo tabulae humano opere conscriptae datae 108.0238C| sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei.

Certe ergo repetitio legis Novum Testamentum significat: illud autem Vetus significabat. Unde confractum et abolitum est, maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum. Unde tremefactus populus dixit: Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur. Unde significatur timor in Veteri Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis? et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? An forte ideo magis illis prioribus vetus significatum est Testamentum, quod Deus sibi praecepit, 108.0238D| sed homo non fecit? Lex enim posita est in Veteri Testamento, quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum. Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi charitate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus legem constituit. Deus conscripsit nullum opus hominis: qui homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adjutorium Dei tabulas fecit atque conscripsit, quia Novi Testamenti charitas legem facit. Unde dicit Dominus: Non veni legem solvere, sed adimplere. Dicit autem Apostolus: Plenitudo legis charitas, et fides quae per dilectionem operatur (Rom. XIII). Factum est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Veteri difficile fuit, 108.0239A| habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam charitas Dei (Rom. V), qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Haec est ergo prima data lex, ubi significatur Vetus Testamentum, quae est opus tantummodo Dei, et conscriptio digiti Dei, quae Apostolus dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Lex ergo sancta et bona Dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur, lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum: per bonum 108.0239B| mihi operatum est mortem. Beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et justum, et bonum est etiam opus ejus, sed per gratiam Dei.

CAPUT XXI. De descensione Moysi de monte, cujus faciem cornutam sine velamine filii Israel videre non poterant, qui eis exposuit verbum Domini; et de sabbati custodia.

Cumque aescenderet Moyses de Monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei. Videntes autem Aaron et filii ejus cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere, vocatique ab eo reversi sunt, tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est, venerunt ad eum etiam omnes filii Israel, 108.0239C| quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai. Impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam: qui ingressus est ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata. Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat rursus ille faciem suam, quando loquebatur ad eos (Exod. XXXIV).

Quod vero descendente denuo Moyse cum tabulis, facies ejus glorificata videtur, sed tamen velamine tegitur, hoc significabat ut ostenderet eamdem legem mystico esse velamine coopertam tectamque infidelibus et occultam. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretam. Habet et cornua 108.0239D| duorum testamentorum, quibus contra dogmata falsitatis incedit armata. Cum autem Moyses legitur, velamen est positum super cor eorum, et manifeste dum legis et prophetarum scripta per nimiam stoliditatem cordis carnaliter accipiunt infideles, illis tota facies Moysi quodam velamine tegitur, ita ut non possint loquentis legis gloriam sustinere. Sed si conversi fuerint ad Deum, auferetur velamen. Occidens littera morietur, vivificans spiritus suscitabitur, Dominus enim spiritus est, et lex spiritualis est. Unde et David orabat in psalmo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII).

Igitur congregata omni turba filiorum Israel dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri (Exod. 108.0240A| XXXV). Haec, inquit, verba quae dixit Dominus fieri, vel juxta aliam editionem, quae dixit Dominus facere ea, ambigue positum est, utrum facere ea ipse Dominus an illi. Sed utique manifestum est quod illius sint: quippe illa, quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia Dominus facit, cum facientes adjuvat secundum illud Apostoli: In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II). Dominus enim est qui operatur in nobis, et velle, et operari, pro bona voluntate. Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domini. Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construenda et vestis sacerdotalis. De quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati 108.0240B| observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato posteaquam descendit, populum admonuit? Si enim propterea decem praecepta legis, superfluum fuit ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato denuo audiret? Cur et hoc in eisdem praeceptis X legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus ejus filii Israel non poterant intueri? Nam ex X praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est. Alia quippe IX sancta praecepta etiam, in Novo Testamento observanda, minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et 108.0240C| in mysterio praeceptum, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur. Sed solum quae significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia jubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur. Timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in charitate. Charitas diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Ideo sabbatum requies sancta Domini, Dei scilicet gratiae tribuenda non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione. Et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim 108.0240D| frustra institutum est et sabbatum sabbatorum superius. Quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri Sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum, eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri Sanctum sancti. Et hoc interesse videbatur, qui nihil eorum dixisset Sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi. Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto, et his quae in illo essent, quae ea unctione sanctificarentur et fierent sancta. Illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat, quod fieret Sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri Sanctum 108.0241A| sanctorum. Unde datur intelligi tantumdem valere, quod dictum fuerat, Sanctum sancti, quantum valet quod dictum est, Sancti sanctorum. Ac per hoc illa omnia uncta, id est, totum tabernaculum et quaecunque in eo essent, quae prius appellaverat Sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait, sancta. Nec unumquodque eorum dicit tantummodo post istam unctionem Sanctum sancti, verum etiam Sanctum sanctorum, sicut altare holocaustomatum, ut jam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur Sancta sanctorum, Sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur. Caetera vero unctione 108.0241B| sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent, quod otio discutiendum est, quid ista significarent. Qui fecerit opus in eo, occidetur. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris, per diem sabbati. Opera necessaria peccatorum prohibet facere, nec non et ignem cupiditatis atque furoris, tam in corporibus humanis, quam etiam in conventiculis universis, vetat incendere. Magisque persuadet in sabbato spirituali officio, et contemplationi vacare divinae, quia sicut salubre est omnibus charitatis flamma semper fervere, ita et cunctis noxium est cupiditatis igne inexplebiliter aestuare.

CAPUT XXII. De eo quod Moyses ex sermone Domini praecepit populo, ut praepararent primitias et animo voluntario eas Domino offerrent, ad constructionem tabernaculi.

Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus dicens: Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prompto animo offerat eas Domino: aurum et argentum et aes: hyacinthum et purpuram, et coccum bis tinctum, et byssum: pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas et hyacinthinas. Ligna sethim, et oleum ad luminaria concinnanda: ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum. Lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis (Exod. XXXIV). In notitiam tantum Moyses protulit, quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et 108.0241D| veste sacerdotali. Commemoravit autem quosdam quibus dixit Spiritum divinitus datum, quod illa efficere possent, et tamen multi intelliguntur sponte ad eadem opera venisse, quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinum habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter sponte devotus. Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit. Notandum quod illi, qui sapientes appellantur effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, 108.0242A| quae populus offerebat existimans necessaria; ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi. Atque ille per praeconem ultra populum offerre, prohibuit. Poterant autem si vellent multa offerre, sed modestia prohibuit, vel regio terruit. Tabernaculum scilicet et tectum ejus atque operimentum et caetera. Offeruntur autem uno studio, et tamen diversa donaria ad constructionem tabernaculi, juxta quod scriptum est: Aurum, argentum, aes, lapides pretiosos. Tunc praeterea byssum, coccum, hyacinthum et purpuram, pelles etiam arietum rubricatas et pelles hyacinthinas, sed et ligna imputribilia, pilos quoque caprarum ad constructionem tabernaculi, sed et quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium 108.0242B| erat, viri cum mulieribus praebuerunt. Armillas et inaures, et annulos et dextralia. Omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccum bis tinctum, byssum et pilos caprarum. Figuram itaque prioris tabernaculi Ecclesiaeque, superius latius exponendo juxta Patrum multiplicem sensum prosecuti sumus, et nunc breviter ob commemorationem idipsum repetimus. Fides enim Ecclesiae auro comparatur: sermo praedicationis, argento, aes, patientiae. Quod vero quae in ornamento sive tabernaculo necessaria sunt, viri cum mulieribus praebent, hoc significat, quia intra Ecclesiam virtutes fortium, quae per viros exprimuntur, et exigua opera infirmorum quae per mulieres intimantur, omnia locum inveniunt, et ad usus sanctae 108.0242C| aedificationis accipiuntur. Collatio vero ipsa non fit necessitate, sed sponte, quia fides spontanea est. Nam per armillas quae lacertos astringunt, praepositorum valide laborantium opera demonstrantur. Per inaures subditorum obedientia exprimitur, per annulos, signaculum secretorum, unde et quaedam minus intelligentibus occultantes quasi sub signaculo recondunt doctores, ne indignis quibuscunque Dei sacramenta credantur: unde et justus laetatur et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tib (Psal. CXVIII). Porro per dextralia, opera bona et dextra commemorantur. Vas aureum in donaria Domini separatum, divinitatis intelligentia accipitur, quae tanto ab inferorum amore disjungitur, quanto ad sola quae aeterna sunt, amanda sublevatur. 108.0242D| Porro per hyacinthum spes coelestium, per purpuram cruor ac tolerantia passionum, amore regni perpetui exhibita. Per bis tinctum coccum charitas demonstratur: quae perfectione sui bis tingitur, qui Dei et proximi dilectione decoratur. Per byssum, immaculata carnis incorruptio, et splendidissimus sanctimoniae candor ostenditur. Byssus enim linum est candidum; per pilos autem caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, dura poenitentiae afflictio designatur. Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam audiendi obedientiam rectamque operationem exhibent, alii per vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent, alii 108.0243A| per hyacinthum, purpuram et coccum, audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt, alii per byssum incorruptionem carnis offerunt, alii per caprarum pilos deplorant aspere quae libenter admiserunt; ecce ex tanta diversitate operum, unum conficitur tabernaculum, sicut ex diverso pulvere, una compingitur terrae gleba, infusione sancti Spiritus irrigata. Jam porro ligna Sethim imputribilia omnes sancti intelliguntur, mente et corpore incorrupti, neque cum saeculo pereuntes, semper manentes aeterni. Lapides quoque pretiosi, confessores, apostoli, sacerdotes, omnesque justi. Quos etiam lapides vivos beatus Petrus apostolus dicit: Ut sitis, inquit, lapides vivi, coaedificati in templo Dei (I Petr. 108.0243B| II). Haec igitur omnia offeruntur in tabernaculum Dei, ut nullus desperet salutem. Offert super haec et alius aurum, sensum; alius argentum, eloquium; alius vocem, aes; sicque multa fiunt in tabernaculo Dei: mensa scilicet et candelabrum; altare, columnae, bases, tabulae, craterae, scyphi, thuribula, phialae, mortariola, emunctoria, paxilli, tentoria, quibus diversitatibus tota illa tabernaculi, id est, Ecclesiae pulchritudo distinguitur. Nam tabernaculum Ecclesia est, in qua est mensa, id est, unitas fidei, vel certe Scriptura sacra, qua universi fideles spirituali cibo pascuntur. Candelabrum quoque cum septem lucernis, Christus cum septem ecclesiis. Emunctoria quoque ejus, hoc est geminum testamentum, et columnae, doctores sancti, firmitate fidei 108.0243C| solidati; necnon et bases, id est, prophetae suo fundamine structuram gestantes Ecclesiae. Ibi etiam et tabulae, apostoli praedicationis latitudine dilatati; ibi tentoria, praepositi videlicet et praedicatores, qui exterius laborant contra hujus saeculi turbines. Sunt ibi et craterae, id est, distributiones hominum; sunt et paxilli, hoc est, principes et praedicatores Ecclesiae, quibus pendent omnia genera populorum quasi vasorum; scyphi quoque, doctrinae eloquia sive sensus. Necnon et thuribula, virtutes scilicet bonorum operum, vel orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Dominum. Phialae quoque, apostoli et doctores pleni vitalibus aquis. Ibi lilia, virginitatis candor; sive mortariola, laborum passionumque tolerantiae, quibus mortificantur 108.0243D| membra poenitentium. Et haec quidem species dispensationesque donorum sunt divisae per Spiritum sanctum fidelibus, ut singulis distributionibus perfectum Christi tabernaculum construatur, in quibus habitat Deus in medio eorum. Quod autem subsequitur: Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superhumerale et rationale, aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum, significat apostolos apostolicosque viros, sacerdotes ac doctores fidelium, mirifica virtutum opera sermone atque exemplis, decorem ministerii sacerdotalis decenter praeparare; quatenus per eorum studium atque impensam in sancta Ecclesia 108.0244A| fulgeat lumen scientiae, atque exemplum boni operis: sermo luculentus ad instruendos auditores, ac bona fama sanctae conversationis, ad commendandam sanctae religionis gratiam his, qui in domo Dei honeste conversantur, ut eorum exemplo discant illorum subjecti, Domino spontanea cordis, oris atque operis vota persolvere. Unde subjungitur: Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. Non utique contra Apostolum ex tristitia aut necessitate, sed alacri corde ac pia devotione, quia hilarem datorem diligit Deus.

CAPUT XXIII. De eo quod Moyses ad magisterium tabernaculi ex praecepto Dei, Beseleel filium Huri de tribu Juda, et Ooliab filium Achisamech vocavit.

Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Huri filii Hur de tribu Juda, implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, ad excogitantum et faciendum opus ex auro, et argento et aere, sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. Quidquid fabre adinveniri potest, dedit in corde ejus. Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan. Ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abjetarii, polymitarii, ac plumarii, et caetera (Exod. XXXV). Per istos tabernaculi typici artifices exprimuntur veri tabernaculi spirituales opifices. Nam et nomina eorum horum officia designant. Beseleel quippe in umbra Dei interpretatur. 108.0244C| Hur ignis, Huri lux mea, Judas confessio, Ooliab protectio mea pater, Achisamech fratrem meum roborans, et Dan judicium vel judicans, in Latina lingua resonat. Igitur doctores sancti, qui praedicatione sua spirituale aedificium domus Dei fabricant, bene umbra Dei nuncupari possunt, qui in divina defensione confidunt. Ex quorum persona Psalmista dicit: In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas (Psal. XVI). Ipsi ignis aut lumen rite nominantur, qui zelo spirituali accensi, lumen fidei ac scientiae spiritualis auditoribus suis impendunt, atque confessionis catholicae normam ostendunt. Hi quoque protectionem Dei patris habentes in judicio et justitia, fratres suos quatenus in fide catholica et bonis operibus perseverent, exhortando corroborant. 108.0244D| Nec non et illud pie considerandum est, quia non solum ille qui de tribu regali ortus est, quin etiam iste qui de ancilla natus est, ad magisterium operis Dei eligitur. Beseleel quoque ex tribu Juda qui de Lia libera natus est processit, et Ooliab de tribu Dan qui fuit filius Balae ancillae Rachel progenitus est; spiritualiter nobis innuens, quia non solum nobiles, sed etiam ignobiles, quantum ad saeculi dignitatem pertinet, ad regimen Ecclesiae eliguntur, quia juxta Petri vocem, non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Non enim Deus nobilitatem carnis, sed nobilitatem animi pensat, et solummodo recta fide et bonis operibus apud 108.0245A| Deum discernimur ab illis. Praeterea in ipsa electione artificum potest secundum mysterium accipi, quod non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus doctores Ecclesiae suae Dominus esse voluit. Unde in libro Numerorum, ubi filii Israel castra metati sunt circa tabernaculum, Judas ab Oriente castra metatus est, et Dan ab Aquilone. In Oriente ergo Dominus primum ex Judaeis primitivam Ecclesiam constituit, postea de vocatione gentium, hoc est, ex paganis, qui de regno illius qui ad aquilonem solium suum constituere legitur, ad ipsum confugerunt, gratiae suae exspertes esse noluit, sed dignitatem ecclesiasticam percipere, et ad corporis sui unitatem pertinere decrevit.

CAPUT XXIV. De erectione tabernaculi, et gloria Domini apparente super illud.

Igitur mense primo anni secundi, in primo die mensis collocatum est tabernaculum, erexitque illud Moyses, et reliqua (Exod. XL). Quod autem primo mense anni secundi, primo die mensis erigitur tabernaculum, quid significat, nisi constructionem Ecclesiae per adventum Christi? Primum ergo annum, omne tempus legis ante incarnationem Salvatoris nostri accipe, ut secundus annus ab adventu mediatoris Dei et hominum, usque ad consummationem saeculi intelligatur. Quasi ergo primo mense, prima die mensis tabernaculum erigitur, cum in initio gratiae per Redemptorem nostrum omnis 108.0245C| Ecclesiae ornatus construitur, ac decor novae Jerusalem, sponsae videlicet coelestis regis qui de coelo descendit, qualis sit fidelibus animabus tonante Evangelio, demonstratur. Post autem, hoc est in resurrectione vivorum et mortuorum, jam manifestabitur specie, qui nunc latet in aenigmate. Et sicut in primo anno congregatis impensis, ejusdem structurae praeparatus sumptus futuro operi substituendus 108.0246A| erat, ita electorum omnium qui fuerunt ab initio mundi, usque ad adventum Domini sermo vel opus, ad structuram sanctae Ecclesiae per ipsum Salvatorem aedificandae conveniens, per scriptores Veteris Testamenti colligitur, ut doctores Evangelii sumptus habeant priscae legis, in attestatione Evangelii ad confirmandam fidem credentium. Sequitur: Postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud, nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas. Si pendebat desuper, manebant in eodem loco. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et 108.0246B| ignis in nocte, videntibus populis Israel per cunctas mansiones suas. Notanda est res multum mirabilis, quia nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina quando legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus. Procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc. Et tunc eorum qui principes fiunt, intimae veritati Dei, nunc autem Judaeorum quibus gloria Domini quae in tabernaculo est, quod est Christi gratia, tanquam nubes opponitur non eam intelligentibus; et ideo non intrant in tabernaculum testimonii, et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis hujus causa vel alicujus alterius. Neque 108.0246C| enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset. Quandoquidem non removebatur, nisi cum eis hoc signum dabatur disjungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi erant, et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. Quae duo vicissim etiam super tabernaculum manebant ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.