Jump to content

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus)/3

Checked
E Wikisource



 2 4 


LIBER TERTIUS.

[recensere]

79-80 Nihil longum est quod fidem habet, et omnis retro temporum series transacta non prodest: nisi forte bonorum operum sibi viaticum praeparaverit, quae semper ad futura, immo ad aeterna respiciunt, et nullis terminis coarctantur. Vera sententia est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt. Et alibi: Nihil est enim opere et manu factum, quod non conficiat et consumat vetustas. Quis crederet ut totius orbis exstructa victoriis Roma corrueret, ut ipsa suis populis et mater fieret et sepulcrum: ut tota Orientis, Aegypti, Africae littora olim dominatricis urbis, servorum et ancillarum numero complerentur: ut quotidie sancta Bethleem, nobiles quondam utriusque sexus, atque omnibus divitiis affluentes, susciperet mendicantes? Quibus quoniam opem ferre non possumus, condolemus, et lacrymas lacrymis jungimus: occupatique sancti operis sarcina, dum sine gemitu confluentes videre non patimur, explanationes in Ezechiel, et pene omne studium omisimus, Scripturarumque cupimus verba in opera vertere, et non dicere sancta, sed facere. Unde rursus a te commoniti, o virgo Christi Eustochium, intermissum laborem repetimus, et tertium volumen aggressi, tuo desiderio satisfacere desideramus: illud et te et caeteros qui lecturi sunt deprecantes, ut non vires nostras, sed votum considerent, quorum alterum fragilitatis humanae, alterum sanctae est in Domino voluntatis.

81 (Cap. VIII.--Vers. 1.) Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me. Quinto anno transmigrationis Jechoniae, quarto mense, quinta mensis, superiorem visionem factam ad prophetam legimus Haec autem quam nunc exponere volumus, sexto anno ejusdem regis, sexto mense, quinta mensis facta memoratur. Ex quo perspicuum est post annum et duos menses haec facta quae scripta sunt, et vel intermissam per annum et duos menses prophetiam, vel per totos quatuordecim menses gesta, quae superior sermo contexit. Sexto autem anno et sexto mense, et quinta die mensis, qui numeri ad fabricam mundi referuntur, et [ Al. ad] carneos sensus, qui terrena conspiciunt, et necdum coelestia contemplantur, factam prophetiam non mirabitur, qui ad presbyteros Juda sermonem dirigi intellexerit. E quibus septuaginta tenebant thuribula, et viginti quinque in templo adorabant solem, sedebatque propheta in domo sua fugiens frequentiam multitudinis; et senes Juda sedebant coram eo, vel prophetae verba audire cupientes, vel insidiantes sermonibus ejus. Significanterque dicuntur senes Juda, ut nihil ad Israel, hoc est ad decem tribus, quae prius captae fuerant, sed ad eos qui de tribu Juda cum Jechonia ducti erant in captivitatem, dici intelligamus. (Vers. 2.) Et cecidit super me ibi manus Domini Dei. Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum ejus, et deorsum ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri. LXX: Et facta est super me manus Adonai Domini: et vidi et ecce similitudo quasi species viri a lumbis ejus, et deorsum ignis, et a lumbis ejus, et sursum quasi + visio aurae ** quasi visio electri. Virum, Hebraeus sermo non continet. Visionem autem aurae, quae in Septuaginta non habetur, de Theodotione addidimus. Et pro eo quod nos diximus, cecidit super me manus Domini, Symmachus transtulit, incidit mihi 82 manus Domini, quod in Hebraico dicitur TEPHPHOL ( ). Manus autem ἐνέργειαν, id est, opera significat, ut visionis possit sacramenta cognoscere. Et hoc considerandum, quod non ipsas videat veritates; sed similitudinem ignis, quia a lumbis usque deorsum ignis apparuit; et a lumbis sursum quasi aspectus splendoris, ut visio electri. Pro splendore, qui in Hebraico dicitur ZOR ( ), auram Theodotio transtulit, ut in supernis Dei refrigeria demonstret. Denique et in Regum volumine beatus Elias adventum Domini non in tempestate contemplatur et turbine, non in ignis ardoribus; sed in aspectu aurae tenuis atque lenissimae, ut Dei Omnipotentis mansuetudinem comprobaret. Opera autem coitus, quae significantur in lumbis, usque deorsum, igne purgantur. Et opera virtutum, quae a lumbis ad superiora consurgunt, splendorem habent atque fulgorem, et tamen nec ignis usque ad pedes dicitur; nec splendor electri usque ad caput, sed deorsum et sursum, ut tam in peccatoribus quam in sanctis, pro diversitate meritorum, alius usque ad illud et illud membrum; alius usque ad illa et illa perveniat. Et quomodo qui sanctitudinis perfectionem tenent, ad verticem usque perveniunt, sic qui in peccatorum profundo sunt, plantas igneorum pedum tenere credendi sunt.

(Vers. 3.) Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei. LXX: Et extendit similitudinem manus, et assumpsit me in fimbria verticis mei. Et hic similitudo manus, non ipsa manus extenditur, neque enim in Deo aliquid corporale est. Videturque manus, ut membrum humani corporis atque consueti, nequaquam terreat eum qui assumitur atque comprehenditur. Si enim in colubri, vel in qualibet alia bestiarum similitudine tetigisset prophetam, ipsa dissimilitudo membrorum terruisset assumptum. Parsque comprehenditur capillorum, quia totius apprehensionem capitis, humana natura non sustinet. Pro cincinno, Septuaginta 83 transtulerunt κράσπεδον, id est fimbriam: quorum alterum in capillis, alterum in vestibus accipi solet. Et elevavit me spiritus inter terram et coelum. Primum similitudine manus apprehenditur; postea elevatur a spiritu, qui spiritus non eum statim ad coelum levat, sed inter terram et coelum, ut terrena interim derelinquens, festinet ad coelum. Possumus autem et hoc dicere, quod propter bona opera, propheta similitudine manus Dei apprehensus sit, et propter scientiam rerum spiritualium elevetur a spiritu.

(Vers. 4). Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat Aquilonem, ubi erat statutum idolum Zeli ad provocandam aemulationem. Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem quam videram in campo. LXX: Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei ad vestibulum portae quae respicit Aquilonem: ubi erat statua possidentis. Et ecce erat ibi gloria Domini Dei Israel secundum visionem quam vidi in campo. Hoc autem quod in quibusdam codicibus reperitur. + Et in statua imaginem Zeli ** de Theodotione additum est. Reliqua similiter. Quando dicit: adduxit me in Jerusalem in visione Dei, ostendit se non in corpore, sed in spiritu esse translatum. Juxta quam visionem possumus et coelos, et profunda maris, et inferna conspicere, dum rationes singulorum cogitatione complectimur. Primum autem venit ad vestibulum, quod respicit ad Aquilonem, ut ibi videat statuam idoli Zeli ad provocandam aemulationem; ut de illo loco possit ad interiora penetrare, et cernere reliqua, quae postea describuntur. Statuam autem idoli Baal in templo Dei positam, narrat historia. Pulchreque appellatur idolum Zeli. quia ad aemulationem et zelum Dominum provocat; juxta illud quod in Deuteronomio dicitur: Ipsi me provocaverunt ad zelum in eo qui non erat Deus: et ego provocabo eos ad zelum in gente quae non est (Deut. XXXII). Porro quia zelus et possessio quod 84 Hebraice dicitur CENA ( ), eodem appellantur nomine, pro statua Zeli, Septuaginta, statuam possidentis, interpretati sunt. Denique quando natus est Cain, Possedi, inquit parens, hominem per Deum (Genes. IV, 1), possessione hominis, ad Cain nomen alludens. Ibique erat gloria Dei Israel, non quod delectaretur tali vicinia; sed ut sui praesentia idolum Zeli, templumque deleret. Unde et subversio urbis templique post breve tempus sequitur. Et in Isaia scriptum est, quod lectus angustus nequaquam duos capiat, et pallium breve utrumque operire non possit (Isa. XXVIII); significante Scriptura illud Apostoli: Qui consensus Christo et Belial? Templo Dei et idolo (II Cor. VII, 25)?

(Vers. 5.) Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu. Pro eo quod nos posuimus: Ab Aquilone portae altaris, idolum Zeli in ipso introitu, Septuaginta transtulerunt: Ab Aquilone ad portam Orientalem, quod in Hebraico non habetur; caetera quae ibi scripta sunt relinquentes. Dixit, inquit, ad me, vel gloria Dei, quam in campo videram, vel spiritus qui me inter coelum levavit ac terram. Locutusque est mihi, postquam me transtulit in Jerusalem, et fecit vel urbem, vel templum videre, et imperavit ut levarem oculos ad viam Aquilonis. Ibi enim statua Baal posita erat, quam vocat idolum Zeli, in ipso portae introitu. Qui autem idolum Zeli, sive possidentis, ad gloriam Dei, vel ad spiritum referunt, impie faciunt, personam idoli, Dei majestate mutantes. (Vers. 6.) Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciant: abominationes magnas quas domus Israel facit hic: ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus, videbis abominationes majores. Ne me, inquit, putes injuste templum deserere, et subvertendam relinquere civitatem, aspice quae in templo faciant. Cumque illa conspexeris, non putes finem esse scelerum, 85 adhuc majora conspicies. Quod quidem potest et de nostra Jerusalem, nostroque templo intelligi, quando in exemplum Ophni et Phinees (II Reg. II) idolorum scelera operamur in tabernaculo Dei; et fornicamur cum his, quae [ Al. qui] se militiae et ministerio Dei voverint; et sacrificiorum ejus primitiva decerpimus, dantes in usum clientum atque famulorum, et omnia lucri causa facimus. Sin autem haec tam magna sunt quae videmus, quanto majora existimanda sunt quae humanam effugiunt conscientiam? (Vers. 7 seqq.) Et introduxit me ad ostium atrii: et vidi, et ecce foramen unum in pariete. Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Hoc quod transtuli: Et vidi, et ecce foramen unum in pariete, in Septuaginta non habetur. Et quia omnia quasi imagine picturaque monstrantur, unum in pariete foramen vidisse se dicit, juberique sibi ut illud perfodiat, et amplius faciat, quo videlicet aperto foramine, latius possit intrare et videre, quae foris positus videre non poterat. Per quod ostenditur, tam in Ecclesiis, quam in singulis nobis, per parva vitia majora monstrari, et quasi per quaedam foramina, ad abominationes maximas perveniri. Ex fructibus enim arbor cognoscitur (Matth. XII, 33, 34); et ex abundantia cordis, os loquitur. Pro signo sunt interioris hominis, verba erumpentia: quomodo libidinosum, quia sua callide celat vitia, interdum turpis sermo demonstrat; et avaritiam latentem intrinsecus parvulae rei cupido significat. Minoribus enim majora monstrantur, vultuque et oculis dissimulari non potest conscientia, dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie; et secreta cordis, motu corporis et gestibus indicantur. (Vers. 10.) Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio: et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. Non solum idolum Zeli stabat in introitu portae Aquilonis, sed et omnes Templi parietes diversis idolorum imaginibus pingebantur: ut nulla esset 86 bestia, quam non parietis pictura monstraret. Hoc in delubris idolorum, fanisque gentilium hucusque perspicimus, quod omnia genera bestiarum adoret stulta religio. Unde et Virgilius ait: Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis, Quasi non et illa sint monstra quae laudat Contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam. Possumus et in nostri templi [ Al. nostris templis] parietibus idola monstrare depicta, quando omnibus vitiis subjacemus, et pingimus in corde nostro peccatorum conscientiam, imaginesque diversas. De quibus et in Psalmo [ Al. Psalmis] dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psalm. LXXII, 20). Et in alio loco: Verumtamen in imagine perambulat homo (Psalm. XXXVIII, 7). Quod scilicet nullus hominum sit qui aliquam imaginem non habeat, sive sanctitatis, sive peccati. Quamobrem furiosis dicitur et iracundis: Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium (Psal. LVI, 5). Et de hominibus nequam: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Matth. III, 7)? Et de versipellibus ac fraudulentis: Ite, dicite vulpi huic (Luc. XIII, 32). Ac de amatoribus feminarum: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. LVIII). De brutis quoque ac vecordibus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intelligentia. Et iterum: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te (Ps. XXXI, 9). Et multa hujuscemodi. Hoc autem quod posuimus: Et ecce omnis similitudo reptilium et animantium, in Septuaginta non habetur. (Vers. 11.) Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus domus Israel, qui tenebant thuribula manibus, ostendit multos alios fuisse presbyteros, qui hoc non faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur: unumque nomine Jezoniam filium Saphan stetisse 87 in medio eorum, quasi principem sceleris eorum, atque sacrilegii, qui omissa religione Dei, colebant idola, et in templo, non adorabant Deum, cujus erat templum, sed picturas parietum. Pulchreque dicitur: Stabat Jezonias filius Saphan, hoc est, judicii et condemnationis suae in medio stantium presbyterorum, quia et princeps, et hi quorum princeps erat, firmo in sceleribus stabant gradu, nec fluctuabant in malo; sed robustissime persistebant: vaporque nebulae et confusionis ac turbinis, qui surgebat ex thure, offerentium sacrilegia demonstrabat. Hoc factum sit eo tempore juxta litteram. Caeterum et nobis orandum est, ne seniores domus Israel septenarium numerum, qui est sanctus, per septem decades multiplicantes, stent in erroribus suis, et adorent picturas idolorum, vaporque sacrilegii ascendat sive consurgat resistens Deo. Quando viderimus plebem pessimam congregatam, de qua scriptum est: Odivi Ecclesiam malignantium (Psal. XXV, 6); et pejores plebe praepositos, nequioremque principem, qui praefectus est plebi atque presbyteris, dicamus Jezoniam stantem ante picturas, et singulos habere thuribula in manibus suis, non Dei majestatem, sed proprias sententias adorantes, et nequaquam odorem bonae fragrantiae ad Deum, sed foetorem ad idola pervenire. (Vers. 12.) Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui. Dicunt enim: Non videt Dominus nos: dereliquit Dominus terram. Ex eo, inquit, quod in templo faciunt pariter congregati, ostenditur quid unusquisque in cubiculo suo faciat. Sed secundum anagogen melius intelligi potest, quod nonnulli principes Ecclesiarum faciant in tenebris, quae dictu quoque turpia sunt. Iste est absconditus cordis homo, de quo dicitur: Ingredere in cubiculum tuum (Mich. VI, 4). Et rursum: Qui videt in abscondito 88 reddet tibi. Recolat unusquisque conscientiam suam, et opera tenebrarum recordetur in tenebris, sciatque scriptum: Omnis qui mala operatur, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguatur a luce (Joan. III, 20; I Thess. V). Et in se illud intelliget esse completum: Qui inebriatur, nocte inebriatur (Prov. II, 25). Quod juxta litteram stare non potest. Quanti enim in prandiis conviviisque dierum inebriantur? Sed quia ebrietas cordis offendens Deum, tenebrarum est, et non lucis, propterea quicumque inebriatur, nocte inebriatur. Cum autem seniores domus Israel fecerint mala in tenebris et in abscondito cubiculorum suorum, et putaverint se Deum posse celare, tunc consequenter dicent: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Multique sunt peccatores et ambulantes juxta cogitationes suas, qui Deum non aestimant curare mortalia, nec ad illum nostra vitia pertinere. Certe quando peccamus, si cogitaremus Deum videre et esse praesentem, numquam quod ei displicet, faceremus. Porro quod sequitur, Dereliquit Dominus terram, quorumdam etiam philosophorum sententia est, qui ex siderum cursu atque constantia, suspicantur esse in coelestibus providentiam, et terrena contemni, dum nihil recti nec juxta ordinem in terris geritur. (Vers. 13, 14.) Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas illi [Al. istae] faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem; et ecce mulieres sedentes [Vulg. ibi . . . sedebant] plangentes Adonidem. Quem nos Adonidem interpretati sumus, et Hebraeus et Syrus sermo THAMUZ ( ) vocat: unde quia juxta gentilem fabulam, in mense Junio amasius Veneris et pulcherrimus juvenis occisus, et deinceps revixisse narratur, eumdem Junium mensem eodem appellant nomine, et anniversariam ei celebrant colemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi mortuus, et postea reviviscens canitur atque laudatur. Consequenterque 89 postquam principes et seniores domus Israel quid fecerint in templo ac tenebris cubiculisque monstratum est: etiam mulierum vitia describuntur, quae plangunt amatorum societate privatae, et exsultant, si eos potuerint obtinere. Et quia eadem gentilitas hujuscemodi fabulas poetarum, quae habent turpitudinem, interpretatur subtiliter, interfectionem et resurrectionem Adonidis, planctu et gaudio prosequens: quorum alterum in seminibus, quae moriuntur in terra, alterum in segetibus, quibus mortua semina renascuntur, ostendi putat; nos quoque eos qui ad saeculi mala et bona, vel contristantur, vel exsultant, mulieres appellemus, molli et effeminato animo: dicamusque plangere eos Thamuz, ea videlicet quae in rebus mundi putantur esse pulcherrima. (Vers. 15, 16.) Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his. Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant ad ortum solis. Quod nos vestibulum juxta Symmachum interpretati sumus, qui πρόπυλον posuit, pro eo quod LXX et Theodotio ipsum verbum Hebraicum transtulerunt AELAM ( ): Aquilae prima editio, προστάδα: secunda, AELAM templi interpretata est, quam nos porticum templi exprimere possumus: sive intectum atrium, quod inter templum et altare erat. Et quia supra legimus, post idolum Zeli, quod ad portam Aquilonis apparuit: Adhuc conversus videbis abominationes majores; ostensisque per parietem picturis omnium bestiarum, quas adorabant septuaginta presbyteri, et Jezonias filius Saphan, tenentes thuribula in manibus, secundo dicitur: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt, eo quod sederent mulieres plangentes Adoniden; post tertium quoque peccatum dicitur: Adhuc conversus videbis abominationes majores his. Quae est autem 90 major abominatio superiorum trium scelerum? Videlicet quarta quae sequitur: Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem, et adorabant ad ortum solis, eo quod, contempto Domino, id est, Creatore, adorarent solem, id est, Domini creaturam, praecipiente ipso Domino per Moysen (Deut. XII), quod nequaquam in morem gentilium contra Orientem Deum adorare deberent: sed in quacumque fuissent orbis parte, sive ad Orientem, sive ad Occidentem, sive ad Meridiem, sive ad Septentrionem, adorarent contra templum, ubi sancta sanctorum habitare Dominus credebatur. Quod quidem et Danielem in Babylone fecisse legimus (Dan. VI), qui apertis fenestris coenaculi sui, adorabat Dominum contra templum, quod erat in Jerusalem. Hoc juxta litteram fuisse sacrilegii, nemo dubitat. Secundum anagogen, omnes haereticos pejores esse prioribus, id est, idolo Zeli pictisque in pariete figuris animantium, et planctu Adonidis, per quae idololatria voluptasque monstratur, ille scire poterit, qui intellexerit prophetam dicentem: Tu autem odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Ps. XLIX, 17). Et in alio loco: Verterunt contra me scapulam recedentem (Jerem. II, 27). An ignoramus Marcionem et caeteros haereticos, qui vetus laniant Testamentum, contempto Creatore, id est, justo Deo, alium quemdam bonum Deum colere et adorare, quem de suo corde finxerunt? Omnesque nostri temporis haeretici, qui Dei Filium praedicant creaturam, et tamen adorant eum, relicto divinitatis templo et post tergum habito, ipsi confessione sua creaturam adorare se dicunt. Nos autem sic adoramus solem justitiae, ut Deum adoremus in templo veteris Testamenti, ubi Lex et Prophetae, ubi Cherubim et propitiatorium est. Quos nos viginti quinque viros transtulimus, LXX posuerunt, viginti; et in quibusdam exemplaribus, quinque de Theodotione additi sunt. 91 (Vers. 17.) Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Judo, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? Et ecce applicant ramum ad nares suas. Pro eo quod nos diximus: Et ecce applicant ramum ad nares suas, LXX transtulerunt: et ecce ipsi sicuti subsannantes, quibus de Theodotione additum est, Extendunt ramum; ut sit totum pariter: Et ecce ipsi extendunt ramum quasi subsannantes. Pro quo interpretatus est Symmachus, quasi emittentes sonitum in similitudinem cantici per nares suas. Significat autem viginti quinque viros, qui in quadrum solida statione fundati sunt, et a quinque sensibus per quinquies quinque, quadranguli figuram efficiunt, non solum templum habere post tergum, sed instar idolorum applicare ramum ad nares suas: haud dubium quin palmarum, quas Graeco sermone βαΐα vocant, ut per hoc eos idola adorare significet. Denique et Job inter caeteras virtutes etiam hoc habuisse se dicit, quod numquam aspiciens coelum et solem, et lunam, et astra fulgentia, osculatus sit manum suam (Job. XXXI), id est, adoraverit creaturas. Symmachi autem interpretatio, foedum raucumque sonitum de naribus procedentem in Dei contemptum significat. Omnesque haeretici, qui repleverunt terram iniquitate, et conversi sunt ad falsi nominis scientiam, ut Dominum ad iracundiam provocarent, aestimandi sunt: quando laudare voluerint Deum, magis turpi sonitu blasphemare, vel Testamenti veteris Deum parvi ducere, irridere, contemnere.

(Vers. 18.) Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor. Et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. Quodque sequitur, et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos, in Septuaginta non habetur. Pro his, ait, omnibus quae fecerunt, ego faciam in furore, et non parcet oculus meus, nec miserebor. Quod audientes veteres haeretici, Creatorem calumniantur quasi crudelem et sanguinarium; nec cogitant Apostolum Paulum, qui certe boni Dei (ut ipsi volunt) apostolus est, scribere 92 ad Corinthios, Si venero rursum, non parcam (II Cor. XV, 2); ut virga corripiat delinquentes, et errantes retrahat ad salutem. Qui enim non intelligunt quod sibi prosit, et orant frequenter contraria, expedit eis ut non exaudiantur a Domino. Unde et in oratione Dominica dicimus: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Non voluntas nostra, quae errare consuevit: sed voluntas tua, quae futura cognoscit. Magnaeque interdum felicitatis est, ad praesens misericordiam non mereri. Et istis igitur, qui sunt de domo Juda, et a confessione Ecclesiae recesserunt, non parcet Dominus. Cumque clamaverint voce magna, de qua Dominus dixit: Clamor eorum pervenit ad me (Genes. XVIII): tamen Dominus non exaudiet eos: ut malis coacti, intelligant quid fecerint. (CAP. IX) (Cap. IX.--Vers. 1.) Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis. Pro visitationibus, ultionem Septuaginta transtulerunt. Mihi enim vindictam et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35). Omnisque ultio visitatio est quasi aegrotantis, quasi habentis vulnera, quasi medicas exspectantis manus, juxta illud quod alibi scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34). Recteque (ut supra diximus) visitatio vel ultio appropinquare dicitur captivitate vicina. Et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Non dixit, habebat, ut Septuaginta transtulerunt. Neque enim narrat praeterita, sed praesentia futuraque demonstrat. Qui igitur malos percutit in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini.

(Vers. 2, 3.) Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: ingressique sunt, et steterunt juxta altare aeneum. Et gloria Dei [Vulg. Domini] Israel assumpta est de Cherub, quae erat super eum ad limen domus. Et vocavit virum, qui indutus erat lineis; et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. Pro lineis, quod nos juxta 93 Symmachum interpretati sumus, LXX, ποδήρη; Theodotio ipsum verbum Hebraicum BADDIM ( ); Aquila, praecipua, interpretati sunt. Rursum ubi nos diximus, et atramentarium scriptoris ad renes ejus, LXX posuerunt: Et zona sapphirina super renes ejus; Theodotio, κάστυ scribae in manu ejus; Aquila, μελανοδοχεῖον, id est, atramentarium scribae ad lumbos ejus; Symmachus, tabulas scriptoris habebat in renibus suis. Et ubi nos transtulimus, limen domus, Septuaginta et Theodotio, τὸ αἴθριον, id est, sub divo posuere vestibulum. Pro vase quoque interitus, quod singuli viri habebant in manibus, soli Septuaginta securim interpretati sunt. Ad hominum igitur peccata delenda, qui in sexta die fabricationis mundi facti sunt, veniunt sex viri, et descendunt de porta superiori, sive ut LXX transtulerunt, excelsa ad Aquilonem. Et habebat unusquisque securim in manibus, de qua Joannes loquitur: Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae fructum non facit, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, Luc. III, 9). Eratque in medio sex virorum unus, id est, septimus, in habitu pontificis vestitus lineis indumentis, et habebat atramentarium scriptoris ad renes suos, quo omnium peccata describeret, et sanctorum a peccatoribus numerum segregaret: sive zonam sapphirinam coloris lapidis sapphiri, qui in ornamentis est principis sacerdotum. Egressique sunt sex viri, et steterunt juxta altare aeneum. Duo enim erant altaria: unum thymiamatis, aureum intrinsecus; et alterum ante templum, aeneum holocaustorum. Juxta altare autem stare dicuntur parati ad jubentis imperium, ut cujuscumque viderint ibi non esse peccata dimissa, sententiae Domini et interfectioni eum subjacere cognoscant. Gloria quoque Dei Israel ascendit, sive assumpta est de uno Cherub, et ivit ad limen, sive ad subdivum atrii domus atque vestibuli, quod nequaquam tecto premitur, sed aeris fruitur libertate. Quae ipsa gloria Domini virum, qui erat in habitu pontificis, habebatque 94 atramentarium in lumbis suis, vocavit, et dixit quae Scriptura testatur. Quidam sex viros, sex interpretantur Angelos, qui Dei pareant voluntati: ipsumque unum qui habebat indumenta pontificis, Salvatorem intelligunt; juxta id, quod Sacerdos est et magni consilii Angelus, illudque quod dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Ποδήρη autem, quod Septuaginta transtulerunt, una ex octo vestium est pontificis, quae Latine dicitur talaris; et ex eo quod ad pedes usque descendat, hoc sortita vocabulum est. De veste pontificis ante annos plurimos scio edidisse me librum, ad cujus explanationem mitto lectorem. Neque enim possum omnia in omnibus locis dicere, quodque Aquilae prima editio et Theodotio dixerant κάστυ, pro quo in Hebraeo legitur CESATH ( ), cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit mihi Graeco sermone appellari καλαμάριον, ab eo quod in illo calami recondantur. Nos atramentarium, ex eo quod atramentum habeat, dicimus. Multi significantius thecas vocant, ab eo quod thecae sint scribentium calamorum. De quatuor Cherubim, unus Cherub mittitur a gloria Dominicae majestatis, locuturus ad eum, qui pontificis indumentis indutus erat. Et quamquam plerique τὰ χερουβεὶμ neutrali genere, numeroque plurari dici putent, nos scire debemus singulari numero Cherub, generis masculini, et plurali ejusdem generis Cherubim: non quo sexus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus. Angeli vocantur numero plurali Malachim, et Cherubim, et Seraphim ejusdem generis et numeri. Porro sabaoth, quod interpretatur militiarum, sive exercituum atque virtutum, dicuntur genere feminino, numero plurali, et desinunt in extremam syllabam OTH ( ) Qui autem volunt sub figura pontificis intelligi Salvatorem, de Apocalypsi Joannis utuntur exemplo, in qua scriptum est: Et converti me. et vidi vocem quae loquebatur mecum. Et conversus aspexi septem 95 candelabra aurea: et in medio candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. II, 12, 13), et caetera. (Vers. 4 seqq.) Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem, et signa THAU super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Et illis dixit audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et perculite: non parcat oculus vester; neque misereamini. Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis THAU, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Praecipitur ei qui indutus erat veste talari, sive linea, et sacerdotalem habitum praeferebat, ut ponat signum super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus. quae fiunt in medio Jerusalem. Pro signo, quod Septuaginta, Aquila et Symmachus transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit THAU, quae extrema est apud Hebraeos viginti et duarum litterarum, ut perfectam in viris gementibus et dolentibus scientiam demonstraret. Sive, ut Hebraei autumant, quia Lex apud eos appellatur THORA ( ), quae hac in principio nominis sui littera scribitur; illi hoc accepere signaculum, qui Legis praecepta compleverant. Et ut ad nostra veniamus, antiquis Hebraeorum 96 litteris, quibus usque hodie utuntur Samaritani, extrema THAU, littera, crucis habet similitudinem, quae in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Sunt qui putent, ex eo quod secundum Hebraicum alphabetum ista extrema sit littera, demonstrari in multitudine peccantium, reliquias superesse sanctorum. Gementes igitur dolentesque salvantur; qui non solum malis non consenserunt operibus, sed et aliena planxere peccata, secundum quod et Samuel planxit super Saul (III Reg. XVI), et apostolus Paulus super his qui post peccatum non egerunt poenitentiam. Unde et ipse dicebat: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus (II Cor. V, 2). Et alibi: Tristitia mihi est magna, et incessabilis dolor cordis mei [Al. cordi meo ]. Praecipiturque sex viris ut praeter eos qui possunt dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7), cunctos interficiant, non seni parcant, non juveni, non virgini, non parvulo, non mulieri. Secundum mysticos intellectus, senes sunt in Ecclesia de quibus dicitur: Cani hominis prudentia ejus (Sap. IV, 8); juvenes qui sunt ad fidei bella promptissimi; virgines, qui pudicitiam tota mente conservant; parvuli, qui lacte potantur infantiae, et necdum percipiunt solidum cibum; mulieres, qui [ Al. qua] fragilitate sexus, animae imbecillitatem testantur. Quibus universis 97 non parcitur, si absque Christi signaculo aliquid esse se credunt. Quodque sequitur: Et a sanctuario meo incipite, sive, ut Septuaginta transtulerunt, et a sanctis meis incipite, vel sacerdotes significat, qui versabantur in templo et adorabant idola; vel eos qui pro sacerdotii merito sancti vocabantur in populo, et qui fuerant in populis causa peccati, primi meruere supplicia. Tempus enim est (I Cor. VII), ut judicium incipiat a domo Dei. (Vers. 7.) Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate domum: et implete atria interfectis. Implere atria interfectis. Pro atriis, quae Hebraice dicuntur ASEROTH ( ), LXX posuere vias. Occiduntur autem viri seniores, de quibus supra legimus quod haberent thuribula et adolerent idolis incensum. Nec est ulla templi religio: quia, offenso religionis Deo, contaminata sunt omnia, ut unde peccatum, inde judicium sit. Atriaque cadaveribus complentur in templo, et non viae, quae utique foris erant, nisi forsitan vias intelligere possimus [ Al. possumus] plateas civitatis. Nec audere poterant Angeli contaminare templum sanguine mortuorum, in quo prius habitabat gloria Dei, nisi hoc recedentis [ Al. credentis] gloriae Dominus praecepisset. Omnis qui peccato mortuus est, contaminat atria templi, et vias urbis Domini, in quibus vivit: qui cum Christo resurgens, mortuus esse desistit. Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate. Sive, ut alii transtulerunt: percutiebant civitatem; pro his qui erant in urbe, ipsam urbem appellantes.

(Vers. 8.) Et caede completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu [Vulg. Heu, heu, heu], Domine Deus, ergo ne disperdas omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem? Cunctis, qui signaculum non habebant, caede prostratis, corruit propheta in faciem suam, pro interfectorum multitudine, nullum praeter se arbitrans remansisse. Quod quia videbatur esse contrarium ei sententiae, qua jusserat Dominus signatarum frontium viros non esse caedendos, propterea in Vulgata editione subtractum 98 est. Nos autem sequentes Hebraicam veritatem, posuimus, remansi ego. Notandumque quod non dixerit, solus: quod si dixisset, videbatur esse contrarium; sed remansi ego, ut subaudiatur cum caeteris, qui frontes habuere signatas. Ut autem sciamus signanter hoc dictum, remansi ego, in Regum volumine, quando Elias loquitur ad Deum: Altaria tua demoliti sunt, et ego relictus sum solus, et quarunt animam meam auferre (III Reg. XIX, 14); solum posuit, quia remansisse alios nesciebat. Quidam putant ex persona Domini, in cujus typum praecessit Ezechiel, posse hoc intelligi de populo Judaeorum: quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII). Et Propheta testatur: Salvum me fac, Domine: quoniam defecit Sanctus (Psal. II, 1). Solus enim inventus est Dominus, qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Quod autem intulit: effundens furorem tuum super Jerusalem, verbum effusionis, poenarum ostendit magnitudinem, ut alibi legimus: Effusa est despectio super principes (Psal. CVI, 40). Et iterum: Pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2). Et in bonam partem. Charitas Dei effusa est in cordibus nostris (Rom. V, 5). Et: Effusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Et in contrarium: Effunde furorem tuum super gentes, quae te non intellexerunt, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt (Jerem. X; Ps. LXXVIII, 6). Et: Effunde frameam, et conclude ex adverso eorum, qui persequuntur me (Psal. XXXIV, 3). (Vers. 9, 10.) Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel et Juda magna est nimis valde. Et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione. Dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: vias eorum super caput eorum reddam. Videns Dominus prophetam suum flere pro populo, et admirari indignationis magnitudinem, reddit causas: non ut ille putabat injusti, vel excedentis modum supplicii, sed meritae justaeque sententiae. Iniquitas, inquit, decem tribuum Israel et duarum tribuum Juda magna est, et non solum magna, sed magna nimis. Nec hoc dixisse sufficit, sed repetit, valde, ut pro magnitudine iniquitatis, magnitudo supplicii sit. Ex quo discimus, non ut plerique aestimant, et 99 maxime Stoici, paria esse peccata; sed vel magna vel parva, et pro qualitate mensuraque peccantium, diversitatem esse judicii punientis. Repleta est, inquit, terra sanguinibus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, populis: et civitas est repleta aversione; aut, ut Vulgata habet editio, iniquitate et immunditia: non modicus sanguis effusus est, sed de porta usque ad portam: et omnis civitas declinavit a cultu Dei, et pro eo plena est immunditia, idololatriae videlicet sordibus. Causa autem tantorum scelerum illa est, quod putaverunt providentiam non esse super terram, nec Deum curare mortalia, juxta illud quod alibi legimus (Virgil. l. IV, Aeneid.): Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat. Quia igitur illi vel putaverunt non esse providentiam: vel quae ante fuerat in populis, hoc tempore suum populum reliquisse: propterea et Dei non parcet oculus, nec miserebitur: ut contra vitia saeviens, placabilis sit virtutibus: viasque eorum atque peccata reddat super capita eorum, vel super principale ( ἡγεμονικὸν) cordis, vel super principes populi, juxta Numerorum librum, in quo capita populorum principes esse dicuntur. (Vers. 11.) Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit dicens: Feci sicut praecepisti mihi. LXX: Et ecce vir, qui indutus erat podere (id est, veste talari) et accinctus zona lumbos suos, et respondit verbum dicens: Feci sicut mandasti mihi. Ipse est vir, cui jussum est transire per mediam Jerusalem, et ponere signum in frontibus virorum gementium et dolentium super cunctis iniquitatibus eorum. Dicit ergo se Domini praecepta complesse, et signaculo THAU litterae frontes signasse [ Al. armasse] lugentium. Sex autem viri quibus praeceperat Dominus, dicens: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: nulliusque misereamini usque ad internecionem, nihil tale renuntiant. Neque enim laetitiae, sed moeroris implevere sententiam, quae non sermone, sed opere probatur. Et in hoc loco pro ποδήρη, id est, veste talari, quam interpretati sunt Septuaginta, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit BADDIM ( ); Symmachus, lineam; Aquila, praecipuam, sive stolam. 100 Pro zona quoque Symmachus, tabulas; Aquila, atramentarium; Theodotio, κάστυ posuerunt. (CAP. X) (Cap. X.--Vers. 1, 2.) Et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput Cherubim quasi lapis sapphirus: quasi species similitudinis solii apparuit super eam [Vulg. ea]. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus Cherub [Vulg. Cherubim): et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter Cherubim: et effunde super civitatem. De firmamento, quod erat super Cherubim, et de lapide sapphiro, qui habebat similitudinem throni, et de rotis quae animalia sequebantur, supra dixisse sufficiat, et illorum lector explanatione contentus sit. Nunc autem quod jubetur ille, qui indutus erat lineis, pro quo Septuaginta in hoc loco stolam interpretati sunt, ut tollat prunas ignis de medio Cherubim, et effundat sive spargat super civitatem, illud mihi videtur ostendere, quod post interfectionem caedemque multorum, et in viis cadavera mortuorum, prunarum ignis assumitur, ut puniat, sive mundet Jerusalem: juxta illud quod in Isaia scriptum est: Sanctificavit eum in igne ardente, et devorabit sicut fenum materiam (Isa. X, 17). Isti sunt carbones, quos in remedium linguae atque mendacii desolantes vitia atque peccata, Propheta interrogatus exoptat: Quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4). Multaque istiusmodi in Scripturis sanctis invenire poterimus; de quibus crebro diximus. Hoc tantum notandum est, quod in Isaia, qui tantum in sermone peccaverat, et immunda labia habere se dixerat, ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur. Hic vero quia erat civitas plena iniquitate, et post supplicia cadaveribus mortuorum, plures assumuntur carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut omnis purgetur Jerusalem. Quamquam et hoc intelligendum sit, quod non ad purgationem, sed ad poenas atque cruciatus, prunae ignis assumendae sint, quae effundantur super Jerusalem. (Vers. 3 seqq.) Ingressusque est in conspectu meo. Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. Et elevata est gloria Domini desuper 101 Cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. Et sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter Cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. Et extendit Cherub manum de medio Cherubim, ad ignem qui erat inter Cherubim, et sumpsit et dedit in manus ejus, qui indutus erat lineis. Qui accipiens egressus est, et apparuit in Cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. Vidente propheta, ingreditur vir, qui indutus erat talari veste vel linea, et ut LXX nunc interpretationem commutant, stola sancta, cum apud Hebraeos unus sermo habeatur BADDIM ( ), et caeteri interpretes in coepta translatione persistant. Ingreditur autem, ut secundo dicitur, in medio rotarum, quae sunt subter Cherubim; ut impleat manus suas igneis carbonibus. Qui cum esset ingressus, stetit tantum juxta rotam, et vel ob tristitiam puniendae Jerusalem, vel ob gloriae magnitudinem stupens, manum ad ignem ipse non misit, sed unus de Cherubim, id est, Cherub misit manum, et tulit ignem, qui erat in medio Cherubim, et dedit in manum ejus, qui indutus erat vestibus lineis. Qui accipiens egressus est; et tamen Scriptura non dicit, egressus quid fecerit: ut tristis rei narrationem intelligentiae potius nostrae relinqueret, quam oculis subjiceret. Introeunte autem viro, qui indutus erat vestibus lineis, Cherubim stabant a dextris domus, ut sanctae supernaeque virtutes dexteram domus Dei partem tenere viderentur, et illae quae mittuntur ad supplicia, de quibus scriptum est: Immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII, 49), sinistras partes possidere credantur. Cumque elevata esset gloria Domini de Cherub, qui carbones ignis viro traditurus erat; et transiisset ad limen domus, statim nube, tenebris, et caligine atrium impletur interius. Neque enim, praesente Domini majestate, exercentur supplicia, et gloria Domini videtur in atrio, de quo scriptum est: Sonitus alarum Cherubim audiebatur usque ad atrium exterius. Pro sonitu in Hebraeo, vox ponitur: quae vox habebat similitudinem vocis Dei 102 Omnipotentis loquentis. Pro quo Septuaginta transtulerunt: sicut vox Dei SADDAI ( ); quod Aquila, Symmachus, et Theodotio ἱκανὸν, quod fortem potentemque significat, transtulerunt. Nota, lector, in quibus superior, et haec Visio concordent, sive discordent, ut ex collatione utriusque absque nostro admonitu, divina intelligas sacramenta, et illud quod ante commonui, quoniam et [ Al. si] in firmamento, et in throno, et in manu hominis non veritas, sed similitudo dicatur. Neque enim facie ad faciem revelato vultu, gloriam Domini contemplamur; sed in similitudine omnia videmus et imagine, quamdiu fragili et corruptibili, et mortali circumdamur corpore (I Cor. XIII). (Vers. 8 seqq.) Et vidi, et ecce quatuor rotae juxta Cherubim. Rota una juxta Cherub unum, et rota alia juxta Cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysolithi, et aspectus earum, similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae. Cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes, sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur. Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Quatuor autem facies habebat unum. Facies una, facies Cherub: et facies secunda, facies hominis, et in tertio, facies leonis; et in quarto, facies aquilae, et elevati [Al. elevata] sunt Cherubim. Observa quae prius fuerit, vel quot species rotarum, juxta LXX, quasi visio tharsis: nunc autem juxta eosdem, quasi visio carbunculi; ut pennarum per ignem, qui a Cherub traditur, similitudo monstretur: licet in Hebraico, et supra, et hic THARSIS ( ) scriptum sit: quod Aquila chrysolitum, Symmachus, hyacinthum transtulerunt. Rursumque ubi nos vertimus: Et omne corpus earum, quod subauditur rotarum, in Hebraeo scriptum est: Et omnes carnes earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli. Nota carnes appellari in supernis virtutibus, ut quando legimus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem (I Cor. XV), sciamus non substantiam carnis, sed opera condemnari: BASAR ( ) enim quod in hoc loco scribitur, non corpus, sed carnem significat. Circulos 103 autem rotarum, cantos (Sic) ferreos appellavit, quibus lignorum rotunditas arctatur et stringitur. Rotae autem istae non solum carnes habent, vel corpus, aut membra: sed et colla, et manus, et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus. Rotae quoque ipsae appellatae sunt lingua Hebraica GELGEL ( ), quod Symmachus, volubiles, Aquila, rotam interpretatus est. Porro quod sequitur: Audiente me, usque ad eum locum ubi scriptum est: Elevati [Al. elevata] sunt Cherubim, in LXX non habetur; sed de Hebraico additum est. In quo observandum, quod nequaquam, ut supra dicitur: Facies hominis, et facies leonis a dextris quatuor, et facies vituli a sinistris quatuor: et facies aquilae quatuor; ut videlicet alia a sinistris, alia a dextris esse credantur: sed omnium aequalis ordo describitur, dicente Scriptura: Quatuor autem facies habebat unum: Facies una, facies Cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquilae; ut prima et secunda, et tertia, et quarta facies, non locorum diversitate dextri et sinistri, sed uno per gradus ordine describatur. Unam autem faciem, id est primam, appellavit Cherub, pro qua supra dixerat, facies vituli. Ex quo intelligitur faciem Cherub esse faciem vituli. Quorum omnium sensum, praeteritae visionis explanatio continet. (Vers. 15 seqq.) Ipsum est animal, quod videram juxta fluvium Chobar. Cumque ambularent Cherubim, ibant pariter et rotae juxta eos [Al. ea]. Et cum elevarent Cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non resistebant rotae: sed et ipsae juxta erant. Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur. Spiritus enim vitae erat in eis. Omnia vivunt Deo, et suum sentiunt Creatorem. Non est enim Deus mortuorum, sed viventium (Matth. XXII, 32). Unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis (Supra I). Et in psalmo dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Ps. XVIII, 1, 2). Sol quoque et luna, 104 mare et flumina, montes et colles laudant Deum, et in suum circulum per annos singulos elementa volvuntur, coelorumque rationem in terris deprehendimus, ut antiquae legis ordinem conservantes volvantur et currant; et nihil novum cernamus super terram. Quod autem dicitur: Ipsum est animal, quod videram juxta fluvium Chobar (Eccles. I), Scriptura demonstrat eadem nos debere intelligere in expositione animalis, quae supra intelleximus. (Vers. 18 seqq.) Et egressa est gloria Domini a limine Templi, et stetit super Cherubim. Et elevantes [Al. elevantia et exaltata] Cherubim alas suas, exaltati sunt a terra coram me. Et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt. Et stetit in introitu portae domus Domini Orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos [Al. ea]. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar: et intellexi, quia Cherubim essent. Quatuor, per quatuor vultus uni: et quatuor alae uni, et similitudo manus hominis sub alis eorum: et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. Gloria Domini, sive majestas, quae steterat in templi limine, stetit super Cherubim. Qui elevantes [ Al. Quae elevantia et exaltata] alas suas, propheta cernente, exaltati sunt, rotis pariter sequentibus, et stetit in introitu portae domus Domini Orientalis, paulatimque protectio Dei reliquit Israel. Primum fuit in templo, deinde stetit in atrio templi sive limine: qua recedente de templo, nubes et caligo implevit templi penetralia. Rursumque ipsa gloria sedit super Cherubim, et illis statim avolantibus, et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt rotae. Et gloria stetit in porta domus Domini Orientalis, non in janua templi, sed post atrium et limen in introitu portae domus Domini Orientalis. Quod cum propheta vidisset, ipsum est, inquit, animal, quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar, et intellexi, quia Cherubim essent. Quid enim novi viderat, quod intelligeret esse Cherubim, quae prius non intellexerat? Cherubim in lingua nostra scientiae 105 multitudo est: notitia sacramentorum Dei, et thronus ejus ac requies. Unde et in psalmo dicitur: Qui sedes super Cherubim, manifestare (Ps. LXXIX, 2). Semper enim gloria Domini sedet in scientiae multitudine: et tunc manifestatur, quando cuncta regi providentia demonstrantur; nec fortuitu quid fieri, nec dicere quempiam: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt (Supra IX, 9). Unde et intuitus Cherubim et appetitus eorum, est oblivisci praeteritorum, et in futura se extendere (Philipp. III). (CAP. XI) (Cap. XI.--Vers. 1.) Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini Orientalem quae respicit solis ortum. Quia egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim; posteaque avolantibus Cherubim, stetit ipsa gloria in introitu portae domus Domini Orientalis, et propheta quia per se ad eam ire non poterat, elevatus a spiritu est, et ductus ad eamdem portam domus Domini Orientalem, quae respicit solem justitiae, de quo scriptum est: Ecce vir: Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12): ut nequaquam remaneret in templo, quod erat ignorantiae nube confusum; sed stans in porta domus Domini Orientalis, quae sequuntur sacramenta cognosceret. (Vers. 2 seqq.) Et ecce in introitu portae viginti et quinque viri, et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Phaltiam filium Banajae principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me, loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio ejus. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus, et ejiciam vos de medio ejus: daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia 106 ego Dominus. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes. In finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. Quod sequitur, in Septuaginta non habetur, sed de Hebraeo additum est: Quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis: sed juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. Assumitur propheta juxta illud quod scriptum est: Assumens mansuetos Dominus (Ps. CXLVI, 6); sive elevatur a terra, et introducitur ad portam domus Domini Orientalem, ut possit viginti quinque virorum qui erant in introitu portae, et Jezoniae filii Azur, atque Phaltiae filii Banajae, principum populi sacramenta cognoscere. Hi igitur qui erant in introitu portae domus Domini Orientalis, desperantes salutem, et scelerum conscientia parati ad interitum, nec volentes per poenitudinem peccata corrigere, dicunt: Licet nuper post primam captivitatem aedificatae sint domus quae ante corruerant, tamen scimus hanc civitatem esse instar lebetis, nosque pro carnibus, ut in ea consumamur et concrememur, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Tempestas si transierit, non assumet nos (Isai. XXVIII, 15). Illis ista dicentibus, irruit in prophetam spiritus Domini; et secundo praecipit ut vaticinetur, et dicat: Quoniam ista dixistis, et cordium vestrorum me secreta non fallunt, ego vobis interpretabor quomodo civitas in lebetem, et vos in carnes reputemini: non juxta illum sensum quem locuti estis; sed juxta alterum quem non timetis. Est quidem civitas in lebetis similitudinem, sed non vestris implebitur carnibus; verum eorum quos interfecistis. Vos autem qui arbitramini vos in hac urbe morituros, educam de medio civitatis, et tradam hostium manibus: faciamque in vobis judicia; ut cum cecideritis gladio, nequaquam in urbe, nec extra terminos Israel, sed in finibus vestrae provinciae, tunc cognoscatis quod ego sim Dominus. Secundoque dicitur: In finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego sum Dominus. Haec autem universa patiemini, quia in praeceptis meis non ambulastis; et judicia mea non 107 fecistis, sed caeterarum in circuitu gentium scelera estis operati. Cumque secundum litteram manifestum sit quod dicitur, omissis parumper Jezoniae et Azur, Phaltiae et Banajae nominibus, quae in tempus aliud reservamus, hoc dicendum est, quod usque hodie in Ecclesia, quae est domus Domini, et ante portam, et in introitu, sive in via portae, quae significat Salvatorem, per quem ingredimur ad Patrem, sunt viginti quinque viri, ad sensus cuncta referentes. Et quantum non subterfugit memoriam meam, numquam in bonam partem hunc numerum potui reperire: licet in Levitico ad sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur; in Hebraeo enim non habet hunc numerum, qui in Septuaginta dicitur, sed tricenarium, qui in exordio hujus prophetae, et Domini continetur aetate, quando venit ad fluenta Jordanis, et a Joanne baptizatus est (Luc. III). Sin autem in Evangelio quinque virgines prudentes, et quinque stultae reperiuntur (Matth. XXV), sciamus hunc numerum in medio positum, et pro qualitate utentium, vel ad bonam vel ad malam partem posse conferri. Hi igitur viri, qui cuncta ad sensus referunt, et habent duos principes, de quibus supra diximus, duali numero continentur, qui scindit unitatem, et in secundae diei numero non videtur a Domino, juxta Hebraicam veritatem. Unde et in Arca Noe, bina et bina introducuntur immunda (Genes. VI). Dominus autem scissionem in unum coarctans, fecit utrumque unum, et solvit medium parietem, inimicitias in sua carne condemnans (Ephes. II). Unde et augustius quid loquitur atque sublimius: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 3), ut a Judaica dualitate, in unionem nos revocet fidei Christianae. Denique, pontificatu perdito Judaeorum, Dominus patitur nequaquam sub uno principe, sed sub duobus, Anna et Caipha: ut religionis eorum scissum [ Al. falsum] monstraret errorem. Sunt multi in hujus portae introitu ante domum Domini Orientalem, qui vitiis suis nationibus comparantur, et peccatorum conscientia desperant salutem, et dicunt: Civitas in qua versamur, lebes est, et nos omnes carnes, et Babylonio consumemur 108 ardore, cujus jacula ignita sunt: nolentes agere poenitentiam, et desperantes salutem; propterea audiunt, quod non ipsi sint carnes praeteritae et perditae civitatis, sed hi quos scandalizaverint, et quos interfecerint. Idcircoque super eos gladius inducitur, ut postquam in finibus Israel nequaquam inter gentes, sed inter Christianos fuerint judicati, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus secundum illud quod in Psalmis legitur: Cum interficeret eos, requirebant illum (Psal. LXXVII, 34): ut quem per beneficia non senserant, per tormenta cognoscant. (Vers. 13.) Et factum est cum prophetarem, Phaltias filius Banajae mortuus est: et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? Vaticinante propheta, unus e duobus principibus Phaltias filius Banajae moritur, qui interpretatur ruina declinans, et est filius structoris, sive caementarii: οἰκοδόμος enim aliud in linguam nostram verti non potest. Alter principum servatur incolumis, Jezonias filius Azur. Jezonias aures ejus sonat, quod subauditur animae. Azur vero fulcrum, sive adjutorium. Qui igitur cadendo a Domino declinarat, et erat aedificationis pessimae, recte cadit, prophetante eo, quem confortavit Deus. Qui autem praeceptis obediebat Dei, et illius sustentabatur ac fulciebatur auxilio, recte in imperio populi permanet. Legimus in Exodo (Cap. II), mortuo Pharaone rege Aegypti, ingemuisse filios Israel ab operibus luti, palearum ac laterum, et clamasse ad Dominum, quem, illo vivente, inclamare non poterant. Isaias quoque (Cap. VI), mortuo Osia rege leproso, vidit Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et Seraphim stantia circa eum; intelligensque immunda habere se labia, et habitare in populo immunda labia habente, meretur ut de altari carbo mittatur, et labia ejus purget immunda. Hic autem, prophetante fortitudine Dei, princeps qui a Domini declinaverat servitute, cadit ut elevetur a Christo. Si enim resurrectio Dominus, ruina diabolus est. In quo quaeritur, 109 quomodo de Salvatore dicatur. Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel (Luc. II, 34). In ruinam eorum, qui stabant pessime, et resurrectionem eorum, qui ceciderant. Quod cum propheta vidisset, cecidit in faciem suam: non peccantis merito, sed plangentis affectu; et voce magna, quae de magno fidei ardore veniebat, tertio clamavit, et dixit, Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? Et est sensus: Etiam ipsae reliquiae, quae esse videbantur in populo, te indignante, delentur. (Vers. 14 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, fratres tui: viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus: quia longe feci eos in gentibus, et quia dissipavi eos in terra [Al. dispersi eos in terris], ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerint [Vulg. venerunt ]. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui et viri captivitatis tuae, et omnis domus Israel consummata est; quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recessistis a Domino: nobis data est terra in haereditatem. Propterea ait: Haec dicit Adonai Dominus, quia repellam eos in gentes, et disseminabo eos in omnem terram, et ero eis in sanctificationem parvulam in regionibus, ad quas ingressi fuerint illuc. Primum de interpretationis varietate dicendum est. Pro eo quod in Hebraeo habetur, viri propinqui tui (hoc enim significat GOOLATHACH ) LXX transtulerunt, viri captivitatis tuae. Deinde ubi sequitur: universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem; pro universis, illi posuerunt, consummata est, propter litterarum et verbi ambiguitatem: CHULLO ( ) enim quod Aquila et Symmachus et Theodotio universos interpretati sunt; illi verterunt, consummata est, quod juxta sensum omnino non resonat. Factus est igitur sermo Domini ad Ezechielem, qui dixerat: Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? In Phaltiae videlicet morte, et eorum qui cum eo interfecti sunt, quod nequaquam illae sint reliquiae, quas in Jerusalem putabat 110 propheta, sed hi qui in Babylone videbantur esse captivi. Et est sensus: O fili hominis, fratres tui de eadem tecum stirpe generati, fratres, inquam tui, quibus dixerunt habitatores Jerusalem, vos recessistis a Domino, quia captivi estis, et cum Jechonia vos tradidistis, nobis autem terra Israel data est in aeternam possessionem. Dic ergo eis, quod longe quidem eos fecerim a terra Israel, et disperserim in nationes, et in alienis terris esse praeceperim; sed quia meae obedierint jussioni, sim in eis futurus etiam in peregrinis et hostilibus locis in parvam sanctificationem: dum plerique inveniantur ex eis, qui idololatriae nequaquam colla submittant; sed memores sint mandatorum Dei, sicut fuerunt Daniel et tres pueri, et caeteros fuisse credendum est, in similitudinem tantorum principum quos Scriptura nunc commemorat (Dan. III). Ex quibus universis discimus, non esse insultandum his, qui Dei judicio poenis traditi sunt; nec exprobrandum homini converso a peccatis suis; nec poenitentibus et egressis de Ecclesia aliquando dicendum: Longe recessistis a Domino; nobis data est terra in possessionem. Quia haec dicit Dominus: Licet eos parumper a mea Ecclesia separa verim, et inter gentes disperserim: tamen ero eis in sanctificationem modicam, dum meminerint peccatorum suorum, ut qui propter vitia recesserunt de loco suo [ Al. terra sua], propter poenitentiam ad sedes pristinas redire festinent. (Vers. 17 seqq.) Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes de illa [Vulg. addit ejus]. Et dabo eis cor unum (sive alterum) et spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Et anferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. Quorum autem cor post offendicula et abominationes suas ambulat: horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. Loquitur sermo divinus ad eos, qui captivi erant in terra Babylonis, ad 111 fratres Ezechielis prophetae, et ad propinquos quibus dixerunt habitatores Jerusalem [ Al. Israel]: Longe recessistis a Domino, nobis data est terra in possessionem. Loquitur autem haec quae sequuntur: Congregabo vos de populis, et reddam vobis terram Israel. Cumque ingressi fueritis, auferetis cuncta idola, propter quae offenderatis Deum, et dabo vobis cor unum timoris, et servitutis Dei, ut nequaquam diversis idolis serviatis, sive alterum quam prius habuistis. Et spiritum novum tribuam in visceribus vestris, juxta illud quod scriptum est: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Ps. L, 12). Et auferam a vobis cor lapideum, id est, cor durum, secundum illud quod loquitur Stephanus primus martyr in Christo: Dura cervice, et incircumcisi corde (Act. VII, 51). Et induratur cor Pharaonis, ne dimittat populum Israel (Exod. VII). Et dabo, inquit, vobis cor carneum, molle, et tenerum, et quod possit Dei mandata suscipere, ut scribantur in tabulis cordis carnalibus. Idcirco autem datur cor molle, et aufertur cor durum, ut in praeceptis meis ambulent, judiciaque custodiant, et sint in populo Dei: Dominusque, qui prius fuerat adversarius, sit eis in Deum. Qui autem nequaquam poenitentia priora peccata correxerint, sed ambulaverint post abominationes suas retribuam, ait, eis, quod merentur, ut viae eorum ponantur in capitibus eorum. Haec sub Zorobabel filio Salathiel, et sub Jesu filio Josedec sacerdote magno, et sub Ezra ac Neemia accidisse tribui Judae, et his qui cum eis reversi sunt, plerique aestimant. Habitatores quoque Jerusalem, qui sub Sedecia rege Judae capti sunt, vel qui fugerunt cum Jeremia in Aegyptum, in omnes terras esse dispersos, et nequaquam esse reversos in urbem Jerusalem. Plena autem conversio eorum, qui captivi erant, et reliquiarum Israel intelligitur in Christo, quando reliquiae salvae factae sunt, et una die crediderunt tria millia, et iterum quinque millia (Act. II); et alii de quibus loquitur Jacobus ad apostolum Paulum: Vides, frater, tanta millia credentium Judaeorum? hi omnes aemulatores Legis sunt (Act. XXI, 20). Sed et quotidie superbi 112 habitatores urbis Jerusalem, quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, Dei merentur offensam, et hi qui foris erant, ablato corde lapideo, et accepto corde mollissimo, per poenitentiam revertuntur ad Ecclesiam; et ambulant in praeceptis Domini, judiciaque ejus custodiunt, fiuntque Domini populus, et Dominus, quem prius offenderant, fit eis Deus. (Vers. 22, 23.) Et elevaverunt Cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos [Al. ea]. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis: stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. Paulatim gloria Domini recedit de Jerusalem. Primum templum deserens, stat in atrio vel in limine domus, et postea in introitu portae Orientalis; novissime, sublatis pennis rotisque sequentibus, stat super montem, qui est ad Orientem urbis, haud dubium quin montem significet Oliveti, unde Salvator ascendit ad Patrem. Stabatque gloria Domini, quae de Jerusalem urbe discesserat super montem Oliveti, in signum resurrectionis et luminis, ut inde perituram arsuramque cerneret Jerusalem. Quodque dicit: Ascendit gloria de medio civitatis (Joan. XIV, 31), aliis verbis loquitur Dominus ad discipulos: Surgite, abeamus hinc (Luc. XIII, 35). Et ad Judaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Josephus quoque refert auditam vocem in templo angelorum et fortitudinum coelestium, quae prius in urbis praesidio erant: abeamus ex his sedibus ( Joseph. Antiq. Jud. ). Mirumque in modum usque in praesentem diem gloria Domini, quae deseruit templum, stat super montem Oliveti, et in crucis signo rutilans, spectat templum quondam Judaicum, in favillas et cineres dissolutum. (Vers. 24, 25.) Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei, et sublata est a me visio, quam videram. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. Pro eo quod nos ex Hebraica veritate transtulimus: Et sublata est a me visio, quam videram, LXX transtulerunt: Et ascendi a visione, quam videram. Quod utrumque significat non in corpore prophetam in Jerusalem de Babylone translatum, sed in 113 spiritu, sublataque visione quae eum in spiritu duxerat Jerusalem, et universa monstraverat, quae superior sermo narravit, reversus est in semetipsum, et locutus est ad transmigrationem omnia quae ei fuerant demonstrata, ad eos videlicet, de quibus supra scriptum est: Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant juxta me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei, et vidi (Supra VIII, 1). Mirumque in modum sedentibus his qui ad se venerant visitandum, visiones mysticas propheta cernebat, et absens erat ab his qui coram se sederant, absque spiritu, praesens corpore. Omniaque fiunt, ut consolationem recipiant qui captivi erant, quod reducendi sint in terram Israel, et ambulaturi in praeceptis Domini, futurique ei in populum, et ille futurus sit eis in Deum. Qui autem non fuerint conversi ad poenitentiam, sed ambulaverint post abominationes suas, recipiunt quae fecerunt. Verba autem in Scripturis sanctis pro rebus dici saepe admonuimus. (CAP. XII) (CAP. XII.--Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. Pro eo quod nos vertimus: In medio domus exasperantis tu habitas, LXX posuerunt: In medio iniquitatum eorum tu habitas. Sed ex eo quod sequitur, Quia domus exasperans est, intelligimus priorem quoque sententiam huic versiculo convenire. Pro exasperatione quoque, dici amaritudinem, crebro docuimus, ut sit sensus: in medio domus ad amaritudinem convertentis, tu habitas, quae Deum natura dulcem atque clementem, vitiorum suorum amaritudine, amarum facit atque crudelem. Alioquin de Deo legimus: Gustate et videte, quoniam suavis, sive dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Habitat autem propheta in medio populi Deum ad amaritudinem provocantis, qui habet oculos, et non videt: aures, et non audit, non vitio sensuum, sed pertinacia pravitatis. Unde et Dominus ad Judaeos: Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis (Joan. IX, 41): voluntariam caecitatem in illis arguens atque condemnans. Quia ergo oculos habent ad videndum, et non vident: aures ad audiendum, et 114 non audiunt, et tua verba contemnunt, doce eos per imaginem atque picturam; et schematibus ostende corporeis, ut venturam captivitatem non solum auditu, sed et oculis recognoscant. (Vers. 3.) Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis: et migrabis [Vulg. transmigrabis] per diem coram eis. Migrabis autem de loco tuo, ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est. LXX: Et tu, fili hominis, fac tibi vasa captivitatis; et captivare per diem coram eis: et captivare de loco tuo in locum alterum in conspectu eorum, ut videant quia domus exasperans est. Nulli dubium quin universa loci hujus continentia, futuram captivitatem indicet regis Sedeciae tribus Judae, qui captus est cum Jerusalem. Sed quoniam quidam volunt captivitatem Sedeciae, qui interpretatur justus Dominus, in typum praecedere Salvatoris, qui de coelestibus ad terrena descendens, humanum corpus assumpserit, et haec esse vasa captivitatis: ideo praemonendum puto prudentem cautumque lectorem, et haec quidem nos ponere, ne quid praeterire videamur, sed non probare. Neque enim rex impius in figuram potest praecedere illius, qui totius pietatis exemplum est. Captum autem esse Sedeciam a Babyloniis atque Chaldaeis, et Jeremias propheta et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum (Jerem. XXXIX, et IV Reg. XXV), hoc est, de Jerusalem in Babylonem, et caetera quae Ezechiel in consequentibus loquitur. Qui autem referunt ad Dominum Jesum Christum, captivitatem ejus et transmigrationem de loco ad locum, descensionem ex coelestibus ad terrena significari putant. (Vers. 4 seqq.) Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum. Tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum. Perfode tibi parietem: et egredieris per eum in conspectu eorum. In humeris portabis [Vulg. portaberis]: in caligine effugies [Vulg. effereris]. Faciem tuam velabis, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. LXX: Et proferes vasa tua captivitatis per diem in oculis eorum. Et tu egredieris vespere in conspectu eorum, sicut egreditur captivus. Perfode tibi parietem, et transibis per eum in conspectu eorum. In humeris portaberis, et absconditus egredieris. Faciem tuam operies, et non videbis terram: quia portentum dedi te domui Israel. Facere 115 jubetur propheta in figura, quae Sedecias facturus est in veritate. Collige, inquit, sarcinas tuas (haec enim vasa sunt transmigrantis) videntibus eis. Et postquam viderint quae facturus es, egredieris vespere in similitudinem transmigrantis. Legimus Sedeciam nocte muro suffosso fugisse ad deserta Jordanis, ibique a Babyloniis esse comprehensum, et hoc significare perfossum parietem. Quod autem dicit: In humeris portabis, subauditur sarcinas tuas, et quidquid ad viae solatium fugientes portare consueverunt. In caligine effugies [Al. efferes ]; ne videaris a quoquam. Faciem tuam velabis, vel caecitate quae ei accidit, erutis oculis a Nabuchodonosor; vel ne cognoscatur quod ipse sit rex, et major fiat cura servantium. Quodque sequitur: Et non videbis terram, illud significat, quod caecus ductus sit in Babylonem, eamque non viderit. Quia portentum dedi te, inquit, domui Israel: in signum enim et figuram, prophetarum tam dicta quam facta sunt. Unde et in Zacharia, viri portentosi vocantur, quod futura portendant (Zach. III). Et in Osee loquitur Deus: In manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10). Qui autem volunt in Ezechielis persona Christum intelligi, vasa captivitatis, humanum corpus accipiunt, et perfossum parietem, quo infernorum claustra perfregit, et resurgens a solis credentibus visus est: portatusque in humeris, quando cum angelicis potestatibus ad coelum victor ascendit; et quod absconditus egreditur, et velat faciem suam, ne in carne mortali videatur divina majestas, et non videt terram, ne oculis illius illustretur, quae ejus non meretur aspectum. Oculi enim Domini super justos (Ps. XXXIII, 16), et avertit faciem suam ab impiis. Haec autem, inquiunt, omnia fecisse narratur, ut per similitudinem hominis, dura ad fidem Israelitici populi corda converteret. Et in portentum datur domui Israel; juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 24). (Vers. 7, 8.) Feci ergo sicut praeceperat mihi: vasa mea protuli quasi vasa migrantis [Vulg. transmigrationis] per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu. In caligine egressus sum, et humeris 116 portavi [Vulg. in humeris portatus] in conspectu eorum. LXX: Et feci sic juxta omnia, quae mandaverat mihi: vasaque protuli sicut vasa captivitatis per diem: et ad vesperum perfodi mihi parietem manu, et absconditus egressus sum: super humeros assumptus sum in conspectu eorum. Quae supra jussus est facere, opere se complesse testatur, nec interpretatione indiget juxta utramque sententiam, quod supra expositum est. Illud autem notandum, quod uno atque eodem tempore Jeremias prophetabat in Jerusalem, et Ezechiel in Babylone, et illius prophetia mittebatur ad captivos; et hujus ad eos, qui habitabant in Jerusalem; ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur, et intelligerent audientes, quaecumque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini jussione consistere. (Vers. 9.) Et factus est sermo Domini mane ad me dicens: Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans, quid tu facis? Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Si te, inquit, interrogaverit domus exasperans: Quare ista facis? Vel secundum Septuaginta etiam si non interrogaverint, tu ingredere, ut sciant cur ista feceris. Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Vers. 10 seqq.) Super principem onus istud, qui est in Jerusalem; et super omnem domum Israel quae est in medio eorum. Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. In transmigrationem et in captivitatem ibunt. Princeps autem, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur; parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculis [Vulg. oculo] terram. Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit; ibi morietur. Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus et agmina illius dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos, et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terras [Vulg. terris]. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia; ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. Primum exponamus historiam. Dic, inquit, ad eos, o fili hominis, qui vel interrogant, 117 vel non interrogant. Quid tu facis haec? quod super ducem onus illud et visio sit, qui est in Jerusalem, ducem significans Sedeciam. Et dic: Ego portentum vestrum, sive ut Septuaginta transtulerunt, Ego qui portenta facio; ut ex praesentibus futura cognoscantur. Quomodo feci, sic fiet illis, duci et cunctis qui in comitatu ducis sunt. In transmigrationem Babyloniam captivi ducentur, et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur, vel jumentorum, vel eorum qui cum eo fugerant. In caligine, et in noctis tenebris egredietur: murumque suffodient socii ejus ut educant eum. Facies illius velabitur, vel timore fugientis, vel caecitatis injuria, ut caecus terram non videat Babylonis. Et ego extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea. Concedente quippe Domino, a Babyloniis captus est: et haec quae ab hostibus passus est fieri, se fecisse testatur. Ductusque in Babylonem, terram Chaldaeorum non videbit, ibique captivus morietur. Omnes autem socios ejus, et adjutores et comites fugae, cum ille fuerit comprehensus, huc illucque dispergam, nec securos abire permittam: sed in manibus hostium evaginabo gladium meum; ut quando dispersi fuerint in gentibus, intelligant quod ego sim Dominus, et mea cuncta voluntate sint facta. Et relinquam, inquit, ex sociis ejus qui cum eo fugerint, et qui evadere potuerint, paucos, qui gladium, et famem, et pestilentiam evaserint, ut cum vel fuga, vel captivitate ad diversas pervenerint regiones, narrent omnia scelera sua vel sermone, vel exemplo; propter quae tanta meruerint mala, et intelligant quod ipse sim Dominus. Qui autem tropologiam et coeptam explanationem super Salvatore conatur exponere, ducem qui est in medio Jerusalem, ipsum interpretatur, qui in portentum signumque praecesserit, quod et ipse et socii ejus captivi istius mundi sint, et ab inferis victor ascendens, in humeris portatus sit angelorum: in caligine egressus, ignotus incredulis, destructo medio pariete, fecerit utrumque unum: facies illius operta, ut terram non respiciat Judaeorum (Ephes. II). Nec mirum si Dominus celaverit faciem suam; cum usque hodie ante vultum Moysi velamen positum sit populo non credenti. 118 Extenditque Dominus rete suum super illum, juxta id quod de eo sponsa loquitur in Cantico Canticorum: Ecce iste post parietem nostrum prospiciens per fenestras, apparens per retia (Cant. II, 9). De quo et Jeremias: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris (Thren. IV, 20). Et: Cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21). Et adducetur, ait, in Babylonem, confusionem istius mundi, in terram Chaldaeorum qui interpretantur, quasi daemonia, ut eos qui daemonibus fuerant mancipati, retraheret ad salutem; et captivam duceret pristinam captivitatem. Ipsamque, inquit, terram Chaldaeorum non videbit, et ibi morietur; ut omnes nos sua morte vivificet. Cunctos autem adjutores ejus et socios, apostolos et apostolicos viros dispersit in universum orbem. Et evaginavit gladium post eos, ut variis coronarentur martyriis, et tunc intelligerent vel ipsi, vel hi qui per eos crediderant, quod ipse sit Dominus, et idcirco disperserit eos in gentibus, et disseminaverit in terras, ut multum fructum facerent. Et reliquit ex eis paucos viros, sicut Joannem Apostolum, et caeteros, a gladio, et fame, et pestilentia liberatos, et persecutionum impetum declinantes, ut narrent scelera Judaeorum et iniquitates cunctarum gentium ad quas ingressi sunt, ut acta poenitentia, scirent quod ipse esset Dominus. Haec diximus, lectoris arbitrio judicium relinquentes. Caeterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem et necem, sacramento Domini comparare. (Vers. 17 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede [Vulg. addit sed]; et aquam tuam in festinatione et moerore bibe. Et dic [Vulg. dices] ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant Jerusalem, in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea. Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, panem tuum cum dolore comedes, et aquam tuam cum tormento et angustia bibes. Et dices ad populum terrae: Haec dicit Adonai Dominus habitatoribus Jerusalem super terram Israel: Panes suos cum egestate comedent, 119 et aquam suam cum dissipatione bibent, ut dissipetur terra et plenitudo ejus. In impietate enim omnes qui habitant in ea, et civitates eorum quae habitantur, in desolationem erunt, et terra dissipabitur, et cognoscetis quia ego sum Dominus. Post principis et sociorum ejus prophetiam, quae sub corporali imagine monstrabatur, venit ad populum: et quidquid prophetae dicitur, per prophetam refertur ad habitatores Jerusalem, quod in obsidionis malo, panem suum comedant in angustia et egestate, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum tormento bibant, et tribulatione. Haec autem, inquit, o propheta, tibi dicuntur, ut tu loquaris ad populum terrae tuae, et dicas: Haec dicit Dominus habitatoribus Jerusalem, quae est in terra Israel: Obsessi a Nabuchodonosor atque a Chaldaeis, famis et sitis sustinebitis malum; ut omnis terra cum sua plenitudine ( Al. multitudine) deleatur, habitatores significans per eam quae inhabitatur. Et ne putent sibi hoc evenire sine causa: Dic, inquit, eis, quod propter scelera eorum et impietates, omnes urbes Judaeae ad solitudinem redigendae sint, et universa terrae cultura dispereat, ut cognoscant Deum saevientem, quem miserantem cognoscere noluerunt. Possumus juxta anagogen habitatores Jerusalem credentes Christo dicere, qui habitant in Ecclesia. Et si per peccata illius offensam meruerint, comedant panem cum egestate, et bibant aquam cum moerore et angustia: non cibum panis, nec potum aquae, sed famem sermonis et doctrinae Dei sustinentes (Amos VIII). Quando enim vel vitio principum, qui capiendi sunt et tradendi Babyloniis, vel nostra duritia, perdiderimus sermonem Dei, aquasque non meruerimus habere utiles: tunc in dolore et penuria, nostrum sumemus cibum, et terra perdet multitudinem credentium, et civitates, quae in toto orbe intelliguntur Ecclesiae, desolabuntur, et terra deserta erit, ut omnes sciant quia offensa sit Domini. Quod quidem et in persecutionis tempore intelligere possumus. (Vers. 21 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud: neque vulgo dicetur ultra in Israel. 120 Et loquere ad eos, quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel. Quia ego Dominus loquar, quodcumque locutus fuero verbum, et fiet. Non prolongabitur amplius; sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt in dies multos, et in tempora longa iste prophetat. Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur: dicit Dominus Deus. Quod nos diximus, proverbium, juxta Symmachum, omnes alii interpretes, parabolam transtulerunt, quae Hebraice appellatur MASAL ( ). Rursum ubi a nobis editum est: Neque erit divinatio ambigua, vertere Septuaginta, nec divinans juxta gratiam: pro quo omnes, lubricum interpretati sunt, quod nos ambiguum diximus, ut decipientia audientes suos prophetarum verba noscamus. Est autem sensus omnis capituli hic: Supra prophetaverat contra principem qui erat in Jerusalem, deinde populo famem et ardorem sitis nuntiaverat esse venturum. Quod multitudo non credens, vetus assumebat tritumque proverbium: In longum tempus differtur comminatio prophetarum, et omnis visio peribit, dum frustra cernitur: vel juxta Symmachum διαπνεύσει, id est, in ventum et auram tenuem dissolvetur. Dic ergo, inquit, eis, quod nequaquam mea comminatio differatur, nec divinatio falsa atque ambigua proferatur in populos quae finem habeat incertum, ut alio dicatur tempore, alio impleatur: sed nunc, vivente te, qui loqueris, et his qui audiunt, verbum quod locutus sum, compleatur. Significat autem vicinam captivitatem urbis Jerusalem, et Sedeciam cum populo Juda jamjamque capiendum. Non solum autem illo tempore, sed usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipit: sed omnia quae prophetae comminantur, quae praedicat Evangelium, in aliud tempus aestimant differendum. Sciamusque hic parabolam, quae a Septuaginta ponitur, accipi pro proverbio, juxta illud quod in psalmo legimus: et factus sum eis in parabolam (Psal. LXVIII, 12). Et in hoc eodem propheta: Quid est vobis parabola ista in populo Israel, dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Infra XVIII, 2)? Manifesta perstringimus, ut in obscurioribus immoremur.