Migne Patrologia Latina Tomus 110
Commentaria in Ezechielem (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.0522A
LIBER PRIMUS
CAPUT PRIMUM, Visio quatuor animalium; visio rotarum; visio throni Dei et imaginis Dei super thronum. 110.0497|
« Et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis. » (Greg.). Usus propheticae locutionis 110.0498D| est, ut prius personam, tempus, locumque describat, et postmodum mysteria dicere prophetiae incipiat, quatenus ad veritatem solidius ostendendam, ante historiae radicem figat, et post fructus spiritus per signa et allegorias proferat. Ezechiel itaque 110.0499A| aetatis suae tempus indicat, dicens: « Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta die mensis. » Locum quoque denuntians adjungit. « Cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini. » Tempus etiam captivitatis insinuat subdens.
« In quinta die mensis ipse est annus quintus transmigrationis Joachin. » Qui ut bene personam indicet, etiam genus narrat cum subditur: « Et factum est verbum Domini ad Ezechiel filium Buzi sacerdotem. » Sed prima nobis quaestio oritur, cur is qui nihil adhuc dixerat, ita exorsus est dicens: « Et factum est in tricesimo anno; » et namque sermo conjunctionis est, et scimus quia non conjungitur sermo subsequens, nisi sermoni praecedenti. 110.0499B| Qui igitur nihil dixerat, cur dicit, « et factum est, » cum non sit sermo cui hoc quod incipit subjungat? Qua in re intuendum est, quia sicut nos corporalia, sic Prophetae sensus spiritalia aspiciunt, eisque et illa sunt praesentia, quae nostrae ignorantiae absentia videntur. Unde fit ut in mente Prophetarum ita conjuncta sint exterioribus interiora, quatenus simul utraque videant simulque in eis fiat, et intus verbum quod audiunt, et foras quod dicunt. Patet igitur causa, cur qui nihil dixerat inchoavit, dicens: « Et factum est in tricesimo anno, » quia hoc verbum quod foris protulit, illi verbo quod intus audierat conjunxit. (Hieron.) Tricesimus annus non ut plerique existimant aetatis prophetae dicitur, necnon jubilaei qui est annus remissionis, sed a duodevice 110.0499C| simo anno Josiae regis Juda, quando inventus est liber Deuteronomii in templo Dei usque ad quintum captivitatis annum Joachin cognomento Jechoniae, qui cum matre ductus est in Babylonem, et cum Daniele tribusque pueris et Ezechiel: quae est tribus Juda prima captivitas, quando stillavit ira Dei super Jerusalem. Secundum ἀναγογὴν vero praefiguratur Dominus atque Salvator, qui triginta annos natus venit ad baptismum, quae in homine perfecta aetas est. Unde et in Numerorum volumine juxta Hebraeos, non, ut in Septuaginta continetur, a vicesimo quinto aetatis anno, sed a tricesimo incipiunt sacerdotes in templo ministrare. In quod signum praecessit et Joseph, quando in Aegypto esurienti populo frumenta largitus est, et Joannes Baptista venit ad fluenta 110.0499D| Jordanis, praedicavitque baptismum poenitentiae. Quodque scriptum est, « in quarto, » pendente sententia, subauditur mense, statim enim sequitur, « in quinta mensis. » Quod ut manifestius fieret, supra addidere Septuaginta: « Cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei, in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis Joachin. » (Hieron.) Captivum sedisse populum super flumina Babylonis David prophetat in spiritu: « Super flumina, » inquiens, « Babylonis, ibi sedimus et flevimus (Psal. CXXXVII). Chobar autem aut nomen est fluminis, aut certe juxta interpretationem suam, qua in grave vertitur, Tigrim significat et Euphratem, et omnia magna 110.0500A| et gravissima flumina, quae in terra Chaldaeorum esse perhibentur, apertosque coelos, non divisione firmamenti, sed fide credentis intellige, eo quod coelestia sint illi reserata mysteria. Unde et in baptismate Salvatoris quando Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, apertos coelos legimus. Quibus reseratis panduntur visiones Dei; non una visio sed plures, dicente Domino per prophetam: « Ego visiones multiplico, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee XII). » Istae sunt visiones quas omnis Ezechielis prophetia contexuit, significantiusque juxta Hebraeos et caeteros interpretes transmigratio dicitur Joachin et non captivitas, quod Septuaginta transtulerunt. Non enim captus urbe superata, sed voluntate se tradens ductus est in Babylonem. Igitur Joachin, 110.0500B| id est Jechoniae, dicatur prima transmigratio; Sedechiae autem secunda vel extrema captivitas. (Greg.) Sed ipsa Hebraea verba multum nobis ad mysterium interpretandum valent. Nam Chobar interpretatur gravitudo, vel gravitas. Ezechiel, fortitudo Dei; Buzi, despectus vel contemptus; Chaldaei, captivantes, vel quasi daemones. Venit ergo Ezechiel juxta fluvium Chobar, quia fortitudo Dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem, sicut de illo per Psalmistam dicitur: « Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I). » Juxta decursus quippe aquarum plantatus, quia juxta lapsus incarnatus est defluentium populorum; fortitudo ergo Dei 110.0500C| ex contemptu vel despectu nascitur, quia redemptor noster humanitatem assumere ex populo perdito et contempto dignatus est. Venit ergo in terram Chaldaeorum. Chaldaei interpretantur, ut diximus, captivantes vel quasi daemones. Iniqui etenim qui et ipsi iniquitates perpetrant, et ad iniquitatem alios suadendo trahunt, nimirum captivantes sunt, qui recte quoque et quasi daemones interpretantur, quia hi qui et alios ad iniquitatem suadendo pertrahunt, in semetipsis ministerium daemonum ad iniquitatem suscipiunt, quamvis daemones per naturam non sint. Venit ergo fortitudo Dei in terra Chaldaeorum quia inter eos unigenitus patris apparuit, qui et in semetipsis ad peccatum defluxerant, et ad peccata alios 110.0500D| captivantes trahebant. Sed expositionis sermo ad Prophetae nunc personam redeat. « Et facta est super eum ibi manus Domini. » (Hieron.) Ut cernere visiones Dei et intelligere possimus, manu et fortitudine Dei super nos opus est. In qua manu et brachio eductus est populus Israel de Aegypto. Cujus fortitudinis partem etiam magi intellexerunt, dicentes: « Digitus Dei est hic (Exod. VIII). » Et Salvator in Evangelio: « Si ego in digito Dei ejicio daemonia: » pro quo in altero Evangelio scriptum est: « Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI). »
« Et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus. » (Greg.) Intuendum nobis est qui sit in Prophetae verbis ordo locutionis. Qui enim superius 110.0501A| de seipso dixerat: « Aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini, » postea tanquam si de alio narraret adjungit: « Et facta est super eum ibi manus Domini. » Ac deinde quasi ad se revertitur et dicit: « Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone. » Quid est hoc quod modo Ezechiel loquitur, modo de Ezechiele? si per totum diceret de se, quaestio non esset; si per totum diceret, quasi de alio, nihilominus quaestio non fuisset. Quid ergo est hoc quod sic variatur sermo propheticus, ut modo Propheta de se loquatur, modo autem de ipso quasi alius loqui videatur? Sed sciendum est quia hi qui prophetiae spiritu replentur per hoc quod aperte nonnunquam loquuntur de se, et nonnunquam sic de se verba tanquam de aliis proferunt, indicant, quia 110.0501B| non propheta, sed Spiritus sanctus loquitur per prophetam. Pro eo ergo quod per ipsos sermo fit, ipsi loquuntur de se, et pro eo quod aspirante sancto Spiritu loquuntur, idem sanctus Spiritus per ipsos loquitur de ipsis, Veritate attestante, quae dicit: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. » Hinc etiam Moyses ait: « Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. » Qui enim non dicit eram, sed erat, profecto aperte indicat, quia is qui per illum de illo loquebatur, alius erat. Hinc Joannes ait: « Vidi illum discipulum, quem diligebat Jesus (Joan. ult.). » Unde et Paulus ut non se esse qui loquebatur ostenderet, dixit: « Si experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. 110.0501C| XIII). » Quia igitur in locutione prophetica alter est qui praesidet, alter qui obsequitur, cum de se ipso Propheta loquitur persona obsequentis est, cum vero per Prophetam Spiritus loquitur, de Propheta sublimitas praesidentis ostenditur. Recte ergo et tanquam de alio dicitur, « facta est super eum ibi manus Domini. » Et de se protinus adjungit:
« Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone. » (Hieron.) In consolationem populi transmigrantis et revelationem sententiae Dei Propheta videt maximam visionem. In cujus interpretatione omnes synagogae Judaeorum mutae sunt, ultra hominem esse dicentium et de hac, et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae hujus scribitur aliquid velle conari. Nos autem quae a majoribus accepimus, et 110.0501D| juxta modulum ingenioli nostri spiritalibus spiritalia comparantes, suspicari magis possumus, quam explanare, a benevolis fidelibusque lectoribus veniam deprecantes, ut temeritati, imo fidei nescienti mensuram suam, faveant, magis quam irascantur. Ac primum sciendum spiritum auferentem sive adtollentem, quem nos juxta Aquilam interpretati sumus « ventum turbinis, » et juxta Symmachum et Theodotionem, flatum ac « spiritum tempestatis, » ab aliis in bonam, ab aliis in contrariam partem accipi. Verbum enim Hebraicum rhua pro locorum qualitate, vel spiritus, vel anima, vel ventus accipitur. Spiritus ut ibi: « Emitte spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII). » Anima: « Egredietur spiritus ejus, et 110.0502A| revertetur in terram suam (Psal. CXLV). » Ventus: « In spiritu vehementi confringens naves Tharsis (Psal. XLVII). » Et alibi: « Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X). » Qui ventum et flatum tempestatis legunt, hoc sentiunt, iram et furorem Dei venire a Babylone, id est, Nabuchodonosor, et Jerusalem post sex annos hujus visionis esse capiendam. Cernitur enim visio quinto anno transmigrationis regis Joachin, qui et Sedechiae regnanti in Jerusalem quintus erat, quem cum legimus post sex similiter annos, id est, anno undecimo imperii sui urbe capta ductum in Babylonem. His ergo qui habitabunt propter flumen Chobar, et sponte se regi tradiderant, revelatur quod benefecerint obedire sententiae Dei. In brevi enim et Judaeam 110.0502B| provinciam et urbem Jerusalem esse capiendam. Quodque nubes magna describitur, intelligamus eam imbres eversionum super Judaeam pluviasque allisionum portare. Involutus ignis monstrat ventura supplicia et captivitatis mala. « Splendorque in circuitu ejus, » significat Dei aperta judicia. Qui autem in contrariam partem sentiunt, hoc est bonam, spiritum auferentem sive extollentem, Spiritum sanctum intelligunt; qui auferat ab hominibus vitia atque peccata, sive jacentes adtollat ad sublimia, faciatque recedere ab aquilone vento frigidissimo, a quo exardescunt mala super omnem terram. Et in Jeremia olla illa terribilis a facie aquilonis accenditur. Nubem quoque magnam ad personam Christi referunt, qui venit in Aegyptum hujus saeculi super nubem 110.0502C| levem; magnamque proprie dici ad comparationem minorum, Prophetarum videlicet et Apostolorum omniumque sanctorum, de quibus scriptum est: « Et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV). » Et, « mandabo nubibus ne pluant super Jerusalem imbrem (Isa. V). » Et alibi: « Nubes pulvis pedum ejus (Nahum. I). » Et iterum: « Nubes et caligo in circuitu ipsius (Psal. XCVI). » « Ignem quoque micantem et splendorem in circuitu ejus, » juxta illud accipi quod scriptum est: « Deus ignis consumens est (Deut. IV), » ad quem mittendum super terram Salvator venisse se dicit (Luc. XII), et in nobis omnibusque credentibus ardere desiderat, qui cum terrorem peccatoribus inferat atque supplicia, tamen splendore rutilet, et lumine ac fulgore sit plenus, idcirco nos 110.0502D| excoquens ut puris atque purgatis tribuat laetiora. (Greg.) Bene autem maligni spiritus immissio « ventus turbinis » appellatur. Turbo quippe aedificium quod tangit, concutiendo subruit. Et omnis antiqui hostis tentatio quae agitur in mente, ventus est turbinis, quia concutiendo per desideria ab statu suae rectitudinis evellit. Sed nos ista reticentes, quae humano generi erunt ab hoste callido in fine ventura, ad solam Judaeam ex qua Propheta fuit, et cujus perditionem prophetando conspicit, verba vertamus. Quae incarnato Domino tanto gravius ab aquilone ventum turbinis pertulit, quanto a sua rectitudine concussa cadens, per torporem mentis in pertidia frigida remansit. Ventus ergo turbinis ab aquilone venit, eum 110.0503A| vitam Judaici populi malignus spiritus in tentatione concussit. Ubi et recte additur: « Et nubes magna. » Quia quanto plus quisque exarsit incredulitate, tanto amplius obcaecari meruit ignorantiae suae caligine. Redemptorem quippe humani generis quem in lege ac prophetis intelligentes exspectaverant, videntes negabant. Unde actum est ut eorum mens magna ignorantiae suae nube tegeretur; ne hunc post inquirentes agnoscerent, quem prius et denuntiare poterant et amare renuebant. Ignis enim nomine, cum per significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando autem mentis malitia designatur. De bono enim igne scriptum est: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Luc. XII). » Ignis quippe in terram mittitur, cum per ardorem 110.0503B| sancti Spiritus afflata terrena mens, a carnalibus suis desideriis concrematur. De malo autem igne dicitur: « Et nunc ignis adversarios consumet, » quia cor pessimum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit; quia et sanctus Spiritus cor quod replet elevat, et ardor malitiae ad inferiora semper incurvat. Judaea igitur nube suae ignorantiae caecata, quia mox ad persecutionis nequitiam erupit, igne suo involuta est, quae in obligatione se nequitiae per eamdem ipsam crudelitatem, qua exarsit, implicavit. Nubem itaque sequitur « ignis involvens, » quia in eis caecitatem mentis secuta est crudelitas persecutionis: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Sed iste ignis alibi exarsit 110.0503C| atque alibi splenduit. Nam subditur: « Et splendor in circuitu ejus. » Dum enim persecutio in Judaea agitur, sancta Apostolorum praedicatio, in universo mundo dispersa est, sicut ipsi dicunt: « Vobis missum fuerat verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad gentes (Act. XIII). » De crudelitate ergo malitiae, quae mentem Judaeae concremavit, omnipotens Deus lucem gentibus sparsit. Quia per hoc quod illa redemptorem suum ac membra ejus persecuta est, sanctis Apostolis per diversa dispersis; nos qui in Judaeae circuitu positi in tenebris fuimus, dono coelestis gratiae splendorem veri luminis videmus. Unde scriptum est: « Sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis (Isa. IX). » Iste itaque ignis malitiae, qui a Judaeorum cordibus arsit 110.0503D| in persecutione, priusquam sanctos Apostolos saeviendo affligeret, in ipso se exercuit auctore ac redemptore generis humani. Unde et subditur: « Et de medio ejus quasi species electri, id est de medio ignis. » (Hieron.) Ergo sentiendum quod in medio ignis et tormentorum Dei electri similitudo sit, quod est auro argentoque pretiosius; ut post judicium atque tormenta quae patientibus tristia videntur et dura pretiosior electri fulgor appareat, dum providentia Dei omnia gubernantur, et quae putatur poena medicina est. (Greg.) Quid electri specie nisi Christus Jesus, mediator Dei et hominum designatur? Electrum quippe ex auro et argento est. In electro dum aurum argentumque miscetur, argentum 110.0504A| ad claritatem crescit, aurum vero a suo fulgore pallescit; illud ad claritatem proficit, hoc a claritate temperatur.
Quia igitur in unigenito Dei Filio naturae divinitatis unita est natura nostra, in qua adunatione, humanitas in majestatis gloria excrevit, divinitas vero a sui fulgoris potentia, humanis se oculis temperavit: per hoc quod humana natura clarior facta est, quasi per aurum crevit argentum. Et quia divinitas a fulgore suo nostris est aspectibus temperata, quasi aurum nobis palluit per argentum. Illa enim natura immutabilis, quae in se manens innovat omnia, si ita ut est nobis apparere voluisset, fulgore suo nos incenderet potius, quam renovaret. Sed claritatem suae magnitudinis temperavit nostris oculis Deus, ut dum 110.0504B| nobis ejus claritas temperatur, etiam nostra infirmitas per ejus similitudinem in ejus luce claresceret, et per acceptam gratiam, ut ita dicam, suae habitudinis colorem mutaret. Quasi electrum ergo in igne « Deus homo factus » in persecutione. Quod si quis haec quae de primo Domini adventu diximus, etiam de secundo velit accipere, celeri est assensu sequendus. Quia saepe prophetiae spiritus in uno quod loquitur, multa simul intuetur. Ventus enim turbinis ab aquilone venit, quia nimirum causa peccatorum exigit, ut districti judicii concussio omnia simul elementa perturbet. Terror enim perturbationis ultimae inde venire dicitur unde generatur. Nam quia ad feriendas frigidas peccatorum mentes judicium perturbationis ultimae agitur, recte ab aquilone ventus turbinis venire 110.0504C| perhibetur. Quae videlicet concussio apte ventus turbinis dicitur; quia in illa die cunctorum qui tunc in carne mortali inventi fuerint, in pavore nimio corda commoventur. Cum enim coeperit impleri quod scriptum est, « Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV), quae mens erit hominis aeterni judicis sententiam non formidantis? Ibi enim tunc cuncta simul peccata ante oculos redeunt. Ibi omnia quae cum dilectione acta sunt ad memoriam cum pavore revocantur. Ibi caligo cogitationis miserae ex poena proximae damnationis. Unde et subditur: « Et nubes magna. » Tunc quippe ex peccatorum memoria sensum mentis deprimit caligo caecitatis, cum unigenitum Dei filium 110.0504D| in forma divinitatis conspicere reprobi non permittuntur. « Videbunt enim in quem transfixerunt (Joan. XIX). » Et, « tollatur impius ne videat gloriam Dei. » Ubi et aperte subditur, « Et ignis involvens. » Quia videlicet ignis ille judicii qui coelum, aerem et terram concremat, peccatores jam in sua superbia non permittit erigi, sed involvit, quos procul dubio in poenae suae damnatione confringit. « Et splendor in circuitu ejus. » Quia « sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis (Matth. XXIV), » ubi nullus tutus a judicio in sua mente latere permittitur, quia ipso judicis fulgore penetratur, de quo mox judice subditur. « Et de medio ejus quasi species electri, » 110.0505A| id est, de medio ignis. Ipse enim angelis atque archangelis omnibusque virtutibus praesidens Redemptor noster qui velut in electri similitudinem unus ex utraque natura et Deus permansit in patre et ad redemptionem nostram factus est mortalis cum hominibus: in suo tunc terrore videbitur, eique ignis judicii in reproborum vindicta famulabitur. Hinc enim scriptum est: Dies Domini declarabit, quia in igne revelabitur (I Cor. III). Hinc Psalmista ait: « Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX). » Hinc Petrus apostolus dicit: « Adveniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transibunt, elementa vero ignis ardore solventur (II Petr. III). »
110.0505B| « Et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum. Similitudo hominis in eis. (Hieron.) In medio ejus. » Subauditur quidem, electri, sed melius hunc ignem intelligimus qui credentibus lumen, incredulis supplicium est. In hujus ergo ignis medio erat similitudo quatuor animalium, similitudo non natura, quatuorque animalium quae postea dicuntur quadriformia, una similitudo est hominis, ut omnia in mundo rationabilia demonstrentur: « Faciamus enim hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). » Imago autem et similitudo Dei non est corporis forma, sed mentis, descripta ad similitudinem verae imaginis Christi, qui est imago Dei invisibilis. Haec rationales naturae in quatuor versantur locis. Sive propter quatuor cardines 110.0505C| mundi, quibus orbis includitur, sive propter quatuor loca coelestium et terrestrium et infernorum et supercoelestium. De quibus et Paulus apostolus loquitur: « Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). » De tribus Pauli testimonium est. Videamus et quartum. « Laudate Deum, coeli coelorum, et aqua quae super coelos est laudet nomen Domini (Psal. CXLVIII). » Rursumque ab Apostolo dicuntur coelestia et alia supercoelestia. Nam quia in die judicii tunc sancti omnes, qui mundum perfecte reliquerunt judices veniunt, apte mox subditur:
« Et in medio ejus similitudo quatuor animalium. » (Greg.) Quid enim per quatuor animalia, nisi quatuor Evangelistae signantur. Nec immerito per evangelistas 110.0505D| quatuor perfectorum omnium numerus exprimitur. Quia omnes qui in Ecclesia modo perfecti sunt, perfectionis suae rectitudinem per eorum Evangelium didicerunt. In medio enim ejus similitudo quatuor animalium. Quia illi tunc ejus corpori uniti, ejus majestati conjuncti, et simul facti cum eo judices videbuntur, qui modo perfecta opera juxta evangelica praecepta secuti sunt. Hinc est enim quod ipsis sanctis apostolis dicitur: « Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Hinc Isaias ait: « Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa. III). » Hinc Salomon de Ecclesia loquitur 110.0506A| dicens: « Nobilis in portis vir ejus, cum sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). » Quis hoc loco homo describitur, nisi ille de quo scriptum est: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). » Haec itaque animalia ut surgere ad sanctitatis virtutem valeant, ad hujus hominis similitudinem tendunt. Sancta enim non essent, si hujus hominis similitudinem non haberent. Quidquid in eis de visceribus pietatis, quidquid de mansuetudine spiritus, quidquid de zelo rectitudinis, quidquid de custodia humilitatis, quidquid de fervore charitatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis, ab ipsa 110.0506B| virtute justitiae, id est, a mediatore Dei et hominum Deo Domino traxerunt. Hujus hominis se similitudinem habere, egregius praedicator ostendit dicens: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV). » Ad ejus nos similitudinem surgere, admonet cum dicit: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo descendit (I Cor. XV). » Sanctus enim quisque in tantum ad similitudinem hujus hominis ducitur, in quantum vitam sui redemptoris imitatur. Nam ab ejus mandatis atque operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine longe recedere? Plangunt autem vitam delinquentium praedicatores sancti. Sed de ipso nostro capite scriptum est, quia « flevit super 110.0506C| Hierusalem. » Gaudent de bonis actibus subditorum, et recte operantes diligunt. Sed de redemptore nostro scriptum est: quia cum adolescens quidam diceret: « Haec omnia custodivi a juventute mea (Matth. XIX), » magis dilexit eum. Portant illatas contumelias praedicatores sancti, et nullam ad invicem contumeliam reddunt. Sed cum redemptori nostro diceretur: « Daemonium habes (Joan. VIII), » non injuriam reddidit, sed mansuete respondit, dicens: « Ego daemonium non habeo. » Fervent zelo rectitudinis praedicatores sancti, sed redemptor omnium flagello de resticulis facto vendentes et ementes ejecit de templo, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes. In omni quod fortiter agunt humilitatem tota intentione custodiunt, sed 110.0506D| per redemptorem nostrum dicitur: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). » Persecutores quoque suos diligunt praedicatores sancti. Sed ipse auctor omnium ac redemptor, in passione positus, pro persecutoribus intercedit, dicens: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. » Membra sua ponunt in passione pro fratribus, sed pro electorum vita usque ad mortem se tradidit auctor vitae. Dicatur ergo de sanctis animalibus, quod similitudo hominis in eis est. Quia quod sancta, quod mira sunt, hoc in eis de specie similitudinis est, id est, de virtute imitationis. Caput quippe omnium nostrum Redemptor noster est. Et per Salomonem dicitur: « Oculi sapientis in capite ejus, 110.0507A| stultus autem in tenebris ambulat (Eccle. II). » Tunc enim in capite oculos habemus, cum vitam redemptoris nostri tacita cogitatione conspicimus, cum omnis nostra intentio in ejus imitatione se erigit, ne si vias lucis aspicere oculus mentis neglexerit, statim clausus in tenebris erroris cadat. Ad hujus similitudinem hominis surgere festinabat Propheta, cum diceret: « In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII). » Qui etenim vias Domini tacitus in mente considerat, et sese exercere in mandatis illius festinat, quid aliud in semetipso nisi imaginem novi hominis reformat? Quod quia in sanctorum cordibus incessanter agitur, recte nunc de animalibus dicitur: « Similitudo hominis in eis. » Post hanc vero similitudinem, quae nunc in moribus 110.0507B| tenetur, quando ad similitudinem gloriae pervenitur. Hinc etenim Joannes dicit: « Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III). » Qui mox unde hoc fieri valeat adjungit dicens: « Quoniam videbimus eum sicuti est, » esse etenim Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur, desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit. Dei vero esse est dissimiliter nunquam esse. Unde ad Moysen dicitur: « Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III). » Jacobus quoque ait: « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I). » Itaque per Joannem dicitur: « Similis ei erimus, quoniam videbimus eum 110.0507C| sicuti est. » Quia per hoc quod aspicimus ejus essentiam naturae, a mutabilitate nostra liberati figimur in aeternitatem. Immutabimur quippe in ipso quem videbimus, quia morte carebimus videndo vitam, mutabilitatem nostram transcendemus, videndo immutabilem. Corruptione nulla tenebimur, videndo incorruptum. Erit autem tunc similitudo hominis in corporibus nostris. Hinc enim per Paulum dicitur (Philip. III): « Nostra conversatio in coelis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. » Erunt ergo tunc electorum corpora, claritati Dominici corporis configurata. Quae etsi aequalitatem gloriae 110.0507D| ejus non habent per naturam, similitudinem configurationis ejus habebunt per gratiam. Quia itaque similitudo ejus nunc in moribus trahitur electorum; et in resurrectione, sequitur similitudo aeternitatis in mente, quoniam videbimus eum sicuti est. Et quia similitudinem quoque illius etiam corpora nostra percipient in configuratione, recte de sanctis animalibus dicatur, « similitudo hominis in eis. »
« Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum, pedes recti. Et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli. Et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus. » (Hieron.) De his quae propheticus sermo describit conabimur quid nobis videatur 110.0508A| dicere, cum opiniones singulorum breviter strinxerimus. Quidam quatuor Evangelia, quos nos quoque in prooemio commentariorum Matthaei secuti sumus, horum animalium putant nominibus designari. Matthaei, quod quasi hominem descripserit: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. » Leonis, ad Marcum referunt: « Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis in deserto, Parate vias Domini, rectas facite semitas ejus. » Vituli, ad Lucae Evangelium, quod a Zacharia incipit sacerdotium. Aquilae, ad Joannis exordium, qui ad excelsum evolans coepit: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Super quo quid nobis videretur in supradicto opere 110.0508B| diximus, pleniusque in Apocalypsi Joannis horum animalium species ac nomina referuntur ad quatuor evangelistas, quibus quomodo possit omnium animalium descriptio coaptari tentabimus suo loco dicere. Alii vero qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam duo hemisphaeria in duobus templi Cherubim, nos et Antipodas quasi supinos et cadentes homines suspicantur, plerique juxta Platonem, rationale animae et irascitivum et concupiscitivum, ad hominem et leonem ac vitulum referunt, rationem et cognitionem et mentem et consilium eamdemque virtutemque atque sapientiam in cerebri arce ponentes, feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leone, quae consistat in felle. Porro libidinem, luxuriam et omnium voluptatum cupidinem in jecore, 110.0508C| id est, in vitulo, qui terrae operibus haereat. Quartamque ponunt quae super haec et extra haec tria est quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla conscientiae, in Cain quoque peccatore postquam ejectus est de paradiso, non extinguitur, et qua victi voluptatibus vel furore ipsaque interdum rationis decepti similitudine nos peccare sentimus, quam proprie aquilae deputant non se miscentem tribus, sed tria errantia corrigentem, quem in Scripturis interdum vocari legimus spiritum, « qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » « Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi spiritus qui in eo est, » quem et Paulus ad Thessalonicenses scribens, cum anima et corpore servari integrum deprecatur. Et tamen hanc quoque ipsam conscientiam 110.0508D| juxta illud quod in Proverbiis scriptum est: « Impius cum venerit in profundum peccatorum contemnit (Prov. XVIII), » cernimus praecipitari apud quosdam et suum locum omittere, qui ne pudorem quidem et verecundiam habent in delictis, et merentur audire: « Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere (Jer. III). » Hanc igitur quadrigam in aurigae modum, Deus regit, et incompositis currentem gradibus refrenat, docilemque facit, et suo parere cogit imperio. Quam disputationem partium animae, id est, hominis qui minor mundus ab iisdem philosophis appellatur, etiam nos attingemus. Sunt qui simpliciter in quatuor animalibus juxta Hippocratis sententiam, quatuor arbitrantur elementa 110.0509A| monstrari de quibus constant omnia, terram, ignem, aerem, aquam, quae quomodo sibi misceantur, et cum singula sint, sibi juncta videantur, invicemque se tangant, et in una persona animantium quatuor species habeant ac figuras, non est propositi operis. Quatuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes singulis et quadriformibus junctas animalibus, vel eorumdem elementorum commistionem aestimant, vel quatuor temporum circulum qui ternis conficitur mensibus, annumque vertentem qui ab eo quod semper vertatur, et in se redeat nomen acceperit. De quibus pulchre uno versiculo dictum est: Ver, aestas, autumnus, hiems, et mensis, et annus. Quodque dicitur: Erat rota in rota, annum in anno 110.0509B| significari putant. De quo alius poeta (Virgil.): Sua per vestigia volvitur annus. Firmamenti etiam similitudinem, quae crystallo comparatur, coelum hoc quod suspicimus intelligi volunt, sub quo volvuntur et transeunt quatuor animantia, thronumque coloris sapphiri, et sedentem desuper hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis omniaque habentis sub pedibus suis, omnipotentiae Dei describi autumant, dicique ad extremum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Per quae quasi per picturam quamdam et imaginem, providentiam demonstrari, quodque pedes animantium recti esse dicantur, et planta pedis vituli seu rotunda, terrena quaeque ad coelestia subvolare, et 110.0509C| omnibus angulis amputatis rotunditatem sequi, quae omnium figurarum pulcherrima est, scintillas rutilantes cuncta plena luminis indicare. « Et manus hominis sub pennis. » Tam ipsius hominis quam leonis et vituli et aquilae, ut ratio cuncta sustentet, ac de humilitate terrena, ad coelestia sublevet. Haec et ad Evangelia, et ad cuncta quae supra posuimus, referre possumus. Audisse me memini quatuor perturbationes, de quibus plenissime Cicero in Tusculanis disputat, gaudii, aegritudinis, cupidinis, et timoris, quorum duo praesentia, duo futura sunt, per quatuor significari animalia, de quibus et Virgilius breviter: « Hinc metuunt cupiuntque, dolentque, gaudentque, » quae regi debeant ratione et potentia Dei, quibusque oppositae sint imo impositae virtutes 110.0509D| quatuor, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, ut earum gubernentur arbitrio. Quae quomodo vultibus hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur, omnino tacuerunt (Greg.). Sancta quatuor animalia, quae prophetiae spiritu futura praevidentur subtili narratione describuntur, cum dicitur: « Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. » Quid per faciem, nisi notitia, et quid per pennam nisi volatus exprimitur? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur, per pennam vero in altum avium corpora sublevantur. Facies itaque ad fidem pertinet. Penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotente Deo cognoscimur. Sicut ipse de suis ovibus dicit: « Ego sum pastor bonus, et cognosco 110.0510A| oves meas, et cognoscunt me meae. » Qui rursus ait: « Ego scio quos elegerim. » Per contemplationem vero quia super nosmetipsos tollimur quasi in aere elevamur. Quatuor ergo facies uni sunt. Quia si requiras quid Matthaeus de incarnatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Joannes. Si quaeras quid Joannes sentiat, hoc procul dubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si requiras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Joannes et Lucas. Si requiras quid Lucas, hoc quod Joannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor ergo facies uni sunt, quia notitia fidei qua cognoscuntur a Domino Deo ipsa est in uno, quae est simul in quatuor. Quod enim in uno inveneris, hoc in omnibus simul quatuor recognoscis. « Et quatuor pennae uni. » Quia 110.0510B| Dei omnipotentis filium Dominum Jesum Christum simul omnes concorditer praedicant, et ad divinitatem ejus mentis oculos levantes, penna contemplationis volant. Evangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinet, penna ad divinitatem: quia in eo quem corporeum aspiciunt quasi faciem intendunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum atque incorporeum ex divinitate annuntiant, per contemplationis pennam, quasi in aera levantur. Quia itaque et una est fides incarnationis ejus in omnibus et par contemplatio divinitatis ejus in singulis, recte nunc dicitur, quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Sed quae virtus esset, si fidem atque contemplationem Domini habentes praedicatores illius sancta opera non haberent? Sequitur: « Et pedes eorum pedes 110.0510C| recti. » Quid per pedes, nisi gressus actuum designantur? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur: Quia sanctorum Evangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non sunt retorta. Hi autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerint reflectuntur. De quibus scriptum est: « Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI). » Ut vero in eisdem praedicatoribus sanctis, vitae gravitas, fortitudo atque discretio monstraretur, recte subjungitur: « Et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli. » Quia enim praedicatores sancti boum nomine designantur, docet Paulus apostolus, legis testimonium exponens: « Non obturabis os bovi trituranti (I Cor. IX). In sanctis ergo praedicatoribus planta pedis 110.0510D| est vituli, scilicet et mature incedens et fortis et divisa. Quia unusquisque praedicator et venerationem habet in maturitate, et fortitudinem in opere, et divisionem ungulae in discretione. Non enim facile praedicatio ejus accipitur, si levis in moribus esse videatur. Et nulla erit maturitatis ostensio, si contra adversa omnia non adfuerit operis fortitudo. Virtutis autem meritum ipsa fortitudo operis admittit, si discreta in intellectu non fuerit. Ecce enim sacram Scripturam legimus, si omnia ad litteram sentiamus, virtutem discretionis amittimus, si omnia ad spiritalem allegoriam ducimus, similiter indiscretionis stultitia ligamur, legunt enim sacra eloquia praedicatores sancti et aliquando in historia litteram 110.0511A| suscipiunt, aliquando vero per significationem litterae spiritum requirunt, et modo bona facta patrum praecedentium, sicut juxta litteram inveniunt, imitantur, modo quaedam quae juxta historiam imitanda non sunt, spiritaliter intelligunt, et ad profectum tendunt. Quid aliud praedicatores sancti in suo opere, nisi in pede ungulam findunt, de quibus adhuc aperte subditur: « Et scintillae quasi aspectus aeris candentis. » Aeris metallum valde sonorum est. Et recte voces praedicantium aeri comparantur, quia « in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Bene autem aes candens dicitur, quia vita praedicantium sonat et ardet. Ardet enim desiderio, sonat verbo. Aes ergo candens est praedicatio accensa. Sed de candente aere 110.0511B| scintillae prodeunt, quia de eorum exhortationibus verba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte autem praedicatorum verba scintillae appellatae sunt, quia eos quos in corde tetigerint, incendunt. Considerandum quoque est quod scintillae subtiles valde et tenues sunt. Quia cum praedicatores sancti de coelesti patria loquuntur, non tantum valent aperire verbo, quantum possunt ardere desiderio. Ex eorum ergo lingua, quasi quaedam ad nos scintillae veniunt, quia de coelesti patria in eorum voce vix tenue aliquid cognoscitur, quod tamen ab eis non tenuiter amatur. Neque enim coelestem gloriam aut tantum videre sufficiunt quantum est, aut tantum loqui praevalent quantum vident. Candens ergo aes scintillas projicit, quando vix tenuiter praedicator 110.0511C| loqui sufficit hoc unde ipse fortiter ignescit. Divina autem pietate agitur, ut ex ipsis scintillis tenuissimis audientis animus inflammetur. Quia sunt quidam, qui dum parva audiunt majore desiderio replentur, et inde perfecte in Dei amore ardent, unde vix tenuissimas verborum scintillas acceperint. Verbum quippe praedicationis, semen in corde audientis est. Et auditor bonus inde profert postmodum magnam messem scientiae, unde parvum prius acceperat semen linguae.
« Et manus, inquit, hominis sub pennis eorum in quatuor partes. « Possunt hoc in loco quatuor partes regiones quatuor mundi accipi. Scilicet, oriens, occidens, meridies et septentrionalis. Quia sanctorum praedicatio, auctore Deo, in cunctis mundi partibus 110.0511D| est egressa. Possumus etiam per quatuor partes, principales quatuor virtutes accipere, ex quibus reliquae virtutes oriuntur, videlicet, prudentiam, fortitudinem, justitiam atque temperantiam. Quas nimirum virtutes tunc veraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima quippe prudentia, secunda fortitudo, tertia justitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit? Scire etenim cuiquam quod non potest facere poena magis quam virtus est. Sed qui prudenter intelligit quod agatur, et fortiter agit quod intellexerit, jam procul dubio justus est. Sed ejus justitiam temperantia sequi debet, quia plerumque justitia si modum non habet in crudelitatem cadet, 110.0512A| ipsa ergo justitia vere justitia est, quae se temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque fervet sit etiam temperans, ne si plus ferveat perdat justitiam, cum servare moderamina ignorat. Duae autem sunt sanctorum praedicatorum vitae, activa scilicet et contemplativa. Sed activa prior est tempore quam contemplativa, quia ex bono opere tenditur ad contemplationem; contemplativa autem major est merito quam activa, quia haec in usu praesentis operis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat. Quid itaque per manus, nisi activa, et quid per pennas nisi contemplativa vita signatur? Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est, virtus operis sub volatu contemplationis. Quod bene in Evangelio duae illae mulieres designant, Martha 110.0512B| scilicet et Maria. « Martha enim satagebat circa frequens ministerium, Maria autem sedebat ad pedes Domini, et verba ejus audiebat (Luc. X). » Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi. Una activae serviebat, per exteriorum ministerium, altera contemplativae, per suspensionem cordis in verbum. Et quamvis activa bona sit, melior tamen est contemplativa. Quia ista cum mortali vita deficit, illa vero in immortali vita plenius excrescit. Unde dicitur, « Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. » Quia igitur activa minor est merito, quam contemplativa, recte nunc dicitur: « Manus hominis sub pennis eorum. » Nam etsi per activam boni aliquid agimus, ad coeleste tamen desiderium per contemplativam volamus. Unde et apud Moysen activa servitus, 110.0512C| contemplativa autem libertas vocatur. Et cum utraeque vitae ex dono sint gratiae, quamdiu tamen inter proximos vivimus, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Quis enim cognoscens Deum, ad ejus regnum ingreditur, nisi bene prius operetur? Sine contemplativa ergo vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona quae possunt operari non negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est. Illa in servitute, ista in libertate. Hinc est enim quod ad Moysen dicitur: « Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis, cum quali veste intraverit, cum tali exeat (Exod. XXI). » Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut 110.0512D| in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium nisi contemplativa exprimitur? Sex vero annis servivit, et septimo egreditur liber, qui per activam quam perfecte exhibuerit ad contemplativae vitae libertatem transit. Etenim servus est qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire: de qua per Paulum dicitur: « Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). » Tunc etenim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc ergo non solum activa vita in servitute est, sed 110.0513A| ipsa quoque contemplatio qua super nos rapimur, libertatem mentis adhuc perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate videtur. Ipsa tamen in quantalibet sit contemplationis angustia, activa vita jam valde est latior atque sublimior, quae ad quamdam mentis libertatem transit, temporalia non cogitans, sed aeterna. Quia itaque contemplativa vita ad superiora evolat, et activae vitae longe superest, quadam ut ita dicam dignitate securitatis suae, apte nunc dicitur, « et manus hominis sub pennis eorum est. » Quia nisi Deus homo fieret, qui mentes praedicantium ad coelestia sublevasset, illa quae apparent animalia non volarent. Nec immerito manus hominis esse sub pennis dicitur, quia de eodem Redemptore nostro scriptum est (Hebr. I): 110.0513B| « Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque emnia verbo vitae. Ejus ergo manus corda nostra portat. Ejus manus in contemplatione nos sublevat. Nisi enim ut dictum est omnipotentis Verbum propter homines homo fieret, humana corda ad contemplandam Verbi excellentiam non volarent. Inde ergo excelsae factae sunt hominum mentes, unde inter homines apparuit humilis Deus. Dicatur itaque de sanctis animalibus, dicatur, et manus hominis sub pennis eorum. »
« Et facies et pennas per quatuor partes habebant, junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur, » etc. (Hieron.) Juncta sibi sunt Evangelia haerentque mutuo, 110.0513C| et in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt, nec habent finem volatus, nec aliquando superantur et recedunt, sed semper ad ulteriora procedunt. Unde et Paulus dicit: « Praeteritorum obliviscens, et in futurum me extendens (Philipp. III). » Hoc autem et de virtutibus animae possumus dicere, et de volatu temporum, commistioneque elementorum, quod praeterita relinquentes semper ad priora festinent. Quod autem tempora labantur et fugiant, brevi versiculo demonstratur: Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. (Greg.) Per quatuor partes facies et pennas animalia habent, quia in cunctis mundi regionibus praedicantes demonstrant, quidquid de humanitate, quidquid de divinitate nostri Redemptoris sentiunt. Quia dum incarnatum 110.0513D| Deum ubique praedicant, in quatuor mundi partibus facies demonstrant; dumque eum esse unum cum Patre et Spiritu sancto annuntiant, ubique pennae contemplationis volant. Quorum pennae junctae sunt alterius ad alterum. Quia omnis eorum virtus, omnis sapientia, qua caeteros homines contemplationis suae volatu transcendunt, vicissim sibi in pace atque unanimitate conjungitur. Unde et scriptum est: « Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jacob. III). » Et unde eisdem suis praedicatoribus Veritas dicit: « Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX). Penna ergo animalium alterius ad alterum jungitur: quia sanctorum praedicatorum virtus atque sapientia vicissim 110.0514A| sibi in charitatis atque concordiae pace sociantur. Penna autem alterius ab altero divisa esset, si in hoc quod unusquisque in sapientiam evolat, habere pacem cum altero recusaret. Sequitur: Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. » Pennata animalia, videlicet praedicatores sancti, cum incedunt minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritalia pertranseunt, ut ad ea quae dereliquerint ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quamdam viam eis incedere, est mente ire semper ad meliora, quo contra de reprobis dicitur: « Nemo mittens manum suam in aratro et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). » Manum quippe in aratrum mittere est, quasi per quemdam compunctionis vomerem 110.0514B| ad proferendos fructus terram sui cordis aperire, sed retro post aratum aspicit, qui post exordia boni operis, ad mala revertitur, quae reliquit. Sed quia hoc electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam dicitur: Non revertebantur cum incederent. Qui cur non revertebantur indicat, cum subjungit: « Unumquodque ante faciem suam gradiebatur. » Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia ad illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Unde et magnum illud pennatum animal dicebat, quod usque ad coeli tertii secreta volaverat: Unum vero, quae retro sunt oblitus; in ea quae sunt ante extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III). » In anteriora etenim extentus eorum quae retro 110.0514C| sunt oblitus fuerat, quia temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat. Ante faciem ergo suam gradiuntur sancta animalia, quia et ea quae reliquerunt, nullo jam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt, sub contemplationis suae oculo boni operis pedem ponunt. Quisquis itaque jam ante faciem suam ambulare decreverit, magna ei consideratione pensandum est; quod aliter retro respicitur ex opere, atque aliter ex cogitatione. Sunt etenim quidam qui magna deliberant, et peccatorum suorum conscii multa ex his quae possident egenis distribuere pertractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae visceribus redimant. Jamque haec operari inchoant, et plerumque cum operantur paupertatis timor eorum animum concutit, atque timentes 110.0514D| ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, seseque ab ea quam coeperant bona operatione suspendunt. Hi nimirum incedentes reversi sunt, quia ante faciem suam ambulare noluerunt. Sunt vero nonnulli qui bona quidem quae noverunt operantur, atque haec operantes meliora deliberant, sed retractantes meliora quod deliberant immutant. Et quidem bona agunt, quae coeperant, sed in melioribus quae deliberaverant succumbunt. Hi nimirum ante humana judicia stare videntur in opere, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione, unde fit plerumque ut et bonum opus eorum minus Deo placeat, quia cum pes mentis in meliori gradu deliberationis inconstanter ponitur, hoc ipsa cogitationis inconstantia 110.0515A| accusat. Sed quia perfecti quique magna se discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora unquam vel in opere vel in cogitatione delabantur, quantum quotidie proficiant incessanter pensant, recte de his dicitur, « non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. »
« Similitudo autem vultus eorum facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. » (Hieron) Facies principia dicit Evangeliorum, e quibus homo et leo, hoc est nativitas Christi et prophetae vox tonantis in eremo dextras partes tenent, vituli autem, id est, victimarum et sacerdotii Judaeorum in sinistris est, quod abolitum transivit ad sacerdotium 110.0515B| spiritale, de quo dictum est: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). » Ita duntaxat ut omnia sibi haereant unoque corpore censeantur. Aquila autem quae et super nativitatem, et super prophetiam est, quae Domini expletur adventu, et super sacerdotium quod praeteriit, extra haec omnia est, de nativitate referens spiritali, quomodo Pater in Filio et Filius in Patre sit, de qua rectissime dicitur: « Generationem ejus quis enarrabit? » (Isa. LIII.) Ista sunt juxta Apocalypsin, ut ante jam diximus, quatuor animalia plena oculis ante et retro, quorum unum animal simile leonis, et secundum simile vituli, et tertium habere faciem hominis, et quartum simile aquilae volantis (Apoc. IV). Ibique dicuntur in modum Seraphim senas habere 110.0515C| alas, duabus faciem, et duabus pedes operientia, duabus autem volantia, et nec in die nec in nocte cessantia, atque dicentia, « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est. » (Greg.) Sed quia electi omnes membra sunt redemptoris nostri, ipse autem redemptor noster caput est omnium electorum per hoc quod membra ejus figurata sunt, nil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur, ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est homo, ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori ut vitulus. Ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur, quia in ipsa morte in qua ex humanitate redemptor noster dormire potuit, ex divinitate sua immortalis permanendo 110.0515D| vigilavit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens in coelos, in superioribus est elevatus ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo homo, et moriendo vitulus, et resurgendo leo, et ad coelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia Evangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes jam superius significare diximus, restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium visionibus exprimitur ostendamus. Omnis etenim electus atque in via Domini perfectus, et homo et vitulus, et leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal. Vitulus autem in sacrificio mactari solet; « leo vero fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. 110.0516A| XXX). » Aquila ad sublimia evolat, et irreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est homo est, et quando semetipsum ab hujus mundi voluptate se mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, unde scriptum est: « Justus autem quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII), leo est. Qui vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quomodo [quoniam] justus quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila: recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea, quae 110.0516B| de quatuor animalibus dicta sunt pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos demonstremus. Sed magna nobis de eisdem evangelistis et sanctis praedicatoribus quaestio oritur, cur leo et homo a dextris ipsorum quatuor, vitulus vero a sinistris ipsorum quatuor esse perhibetur: neque enim sine admiratione est, cur duo illa a dextris et unum hoc esse a sinistris dicitur. Et rursus quaerendum cur aquila non a dextris vel a sinistris, sed desuper ipsorum quatuor esse memoratur. Duas itaque quaestiones nobis objecimus, quas oportet ut aperiente Domino dissolvamus. Homo igitur et leo a dextris, vitulus vero a sinistris esse perhibetur; a dextris enim laeta, a sinistris vero tristia habemus. Unde et sinistrum nobis esse dicimus hoc, quod adversum 110.0516C| esse deputamus: et sicut praefati sumus per hominem incarnatio, per vitulum passio, per leonem vero auctoris nostri resurrectio designatur. De incarnatione autem unigeniti Filii, qua redempti sumus, omnes electi laetati sunt. De morte vero illius ipsi electorum primi sancti Apostoli contristati, qui iterum de ejus resurrectione gavisi sunt. Quia ergo ejus et nativitas et resurrectio laetitiam discipulis praebuit quos ejus passio contristavit, homo et leo a dextris, vitulus vero a sinistris eis fuisse describitur. Ipsi namque evangelistae sancti de ejus humanitate gavisi sunt, de ejus resurrectione confirmati, qui de ejus passione fuerant contristati. Homo ergo et leo eis a dextris est, quia Redemptoris nostri eos incarnatio vivificavit, resurrectio confirmavit. 110.0516D| Sed vitulus a sinistris: quia mors illius eos ad momentum temporis in infidelitate prostravit. Jure autem locus aquilae non juxta sed desuper esse describitur, quia sive per hoc, quod ejus ascensionem signat, seu quia verbum Patris Deum apud Patrem esse denuntiat, super evangelistas caeteros virtute contemplationis excrevit: cum quibus etsi simul de ejus deitate loquitur, hanc tamen omnibus subtilius contemplatur. Sed si aquila cum tribus aliis adjuncta quatuor animalia esse memorantur, nimirum quomodo desuper ipsorum quatuor describitur, nisi quia Joannes per hoc, quod in principio Verbum vidit, etiam super semetipsum transiit. Nam nisi et se transisset, Verbum in principio non 110.0517A| vidisset. Qui ergo et seipsum trangressus est, non jam solummodo super tria, sed adjuncto et se super quatuor fuit.
« Et facies eorum et pennae eorum extentae desuper. Duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum. » (Hieron.) Et supra diximus juncta sibi esse Evangelia, et tempora, et omnes rationales creaturas quatuorque virtutes; ita ut qui una caruerit, omnibus careat. Quodque duae extentae sunt et in altum se elevant, praedicationem coelestem significant, et omnia ad Dei tendere majestatem. Duae autem quibus teguntur corpora, humana excluditur scientia, nec perfectus praebetur intuitus, dicente Apostolo: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum 110.0517B| est, destruentur ea quae ex parte sunt (I Cor. XIII). » (Greg.) Facies et pennae desuper extentae describuntur, quia omnis intentio omnisque contemplatio sanctorum super se tendit, ut illud possit adipisci, quod in coelestibus appetit, sive enim bono operi, seu vero invigilet contemplationi, tunc veraciter hoc agit quod bonum est, quoniam ei complacere concupiscit a quo est. Nam qui bona agere videtur, et per haec non Deo, sed hominibus placere desiderat, intentionis suae faciem deorsum premit. Et qui idcirco in sacro eloquio ea quae divinitatis sunt contemplatur, ut per hoc quod intelligit, occupari ad quaestiones possit, qui non dulcedine quaesitae beatitudinis satiari appetit, sed doctus videri: iste nimirum intellectus sui pennas desuper non extendit. 110.0517C| Sed quando sensus sui vigilantiam in terreno appetitu occupat, pennas quas sublevare in altum, et quibus sublevari ipse potuit, in imis deponit. Qua in re pensandum est, ut omne bonum quod agitur per intentionem semper ad coelestia levetur. Qui enim per bona quae fecit terrenam gloriam concupiscit, pennas suas et faciem deorsum deprimit. « Duae, inquit, pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum. » Dictum fuerat facies et pennas eorum extentas desuper atque mox subjunctum est hoc, quod protulimus, quia duae pennae singulorum jungebantur, ubi apte intelligitur quia et extendebantur desuper et jungebantur, duae vero tegebant corpora eorum. Quid autem pennae animalium nisi alae nominantur? Qua in re nobis 110.0517D| diligenti perscrutatione quaerendum est quae sint quatuor pennae sanctorum, ex quibus duae superius extentae junguntur, duae vero eorum corpora contegunt. Si enim vigilanter aspicimus, quatuor esse virtutes invenimus, quae a terrenis actibus omne pennatum animal levant, in futuris videlicet amor et spes; de praeteritis autem timor et poenitentia. Pennae autem sibimet junctae superius extenduntur, quia sanctorum mentem amor et spes ad superiora [Al., aeterna] elevant. Quae apte quoque conjunctae nominantur, quia electi procul dubio et amant coelestia quae sperant, et sperant quae amant. Duae vero corpora contegunt, quia timor et poenitentia ab omnipotentis Dei oculis eorum mala praeterita abscondunt. 110.0518A| Duae itaque, ut dictum est, pennae junguntur sursum, quando amor et spes electorum corda ad superiora elevant, ad coelestia suspendunt. Duae autem pennae tegunt corpora, quando eorum mala praeterita a conspectu aeterni Judicis timor et poenitentia abscondunt. In eo enim quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus cooperiunt, qui facta carnalia per superducta bona opera a districto examine abscondunt? Scriptum quippe est: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). » Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus superponimus. Omne enim quod cooperitur, inferius ponitur, et hoc unde operitur desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala 110.0518B| quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegmen ei rei superducimus, quam erubescimus videri. Quamlibet enim sancti viri in hac adhuc vita sint, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant. Quia omnino est impossibile, ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione nunquam delinquant. Unde et beatus Job, qui perfecta quidem hominibus dixerat, Dei tamen vocem audiens, seque ipsum de ipsa sua perfecta locutione reprehendens dicebat: « Manum meam ponam super os meum (Job. XXXIX). » In manu quippe operatio, in ore locutio est. Manum ergo super os ponere, est peccata locutionis per virtutem boni operis tegere. Libet, fratres, adhuc in hujus rei testimonium magistrum gentium vocare, qualiter sanctum illud 110.0518C| animal alis quatuor innitatur aspicere. Ex quibus duabus ad superiora evolat, duabus vero pennis corpus contegit. Quia praeterita quae egerat, a judicio abscondit. » Videamus igitur quantus hunc amor ad coelestia elevet: « Mihi vivere Christus, et mori lucrum (Philip. I). » Cognoscamus quanta spe ad superiora tollitur. « Nostra conversatio in coelis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum (Philip. III). Videamus si et in tantis virtutibus positus adhuc timet: « Castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Cognoscamus si hunc mala fecisse poenitet. « Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam 110.0518D| Dei (I Cor. XV). » In cujus verbis quid aliud quam duritia nostrae mentis accusatur? quia ipse plangit quod ante baptisma commiserat; nos vero et post baptisma multa commisimus, et tamen flere recusamus. Quatuor itaque pennis sancta animalia utuntur, quia per amorem et spem ad coelestia evolant, et per timorem et poenitentiam facta in se illicita deplorant. Qua in re quaestio oritur; quia si duae pennae, quae elevantur, amorem et spem, duae vero quae corpora contegunt, timorem et poenitentiam designant, cur duae quae extentae sunt, dicuntur esse conjunctae, et duae quae corpus contegunt non dicuntur? Sed hac in re facilis, largiente Deo, ratio occurrit, quod sanctorum pennae conjunctae 110.0519A| sunt, amor et spes. Duae vero pennae, quae corpora contegunt, sibimetipsis ad alterutrum conjunctae non sunt, timor et poenitentia. David enim pro lapsu carnis timendo et poenitendo affligitur. Petrus casum perfidiae flevit amare. Paulus in se crudelitatem praeteritae persecutionis plangit. Omnes tamen unam patriam appetunt; ad unum auctorem omnium pervenire festinant. Duae ergo singulorum pennae conjunctae sunt, et duae non sunt: quia per amorem et spem unum est quod desiderant, sed per timorem et poenitentiam diversum est quod deplorant.
« Et unumquodque coram facie sua ambulabat, ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent, etc. » (Hieron.) Qui aratri stivam tenet, non debet respicere post 110.0519B| tergum nec imitari uxorem Loth, ne incidat in plagam Deuteronomii, et pereat ὀπιστοτόνῳ insanabili, quo cecidit et Heli (IV Reg. III, IV), quia vitio filiorum offenderat Deum: quanto magis quatuor animalia, quae plena erant lumine atque pennata, quae sequuntur sanctum Spiritum praecedentem, quae ita per orbem volitant, et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? (Greg.) Dictum superius fuerat: Unumquodque eorum ante faciem suam gradiebatur. Nunc autem dicitur « coram facie sua ambulabat. » Ipsa itaque repetita esse videtur sententia. Sed quia coram in praesenti dicimus, possumus subtilius inquirendo discernere, quod aliud sit ante faciem ambulare atque aliud in praesenti; 110.0519C| ante faciem quippe ambulare est anteriora aspiciendo petere; in praesenti vero ambulare, est sibimetipsi absentem non esse. Omnis etenim justus qui vitam suam sollicitus aspicit, et diligenter considerat quantum quotidie in bonis crescat, aut fortasse quantum a bonis decrescat, iste, quia se ante se ponit, coram se ambulat: quippe qui vigilanter videt utrum surgat an defluat. Quisquis vero vitae suae custodiam negligit, discutere quae agit, quae loquitur, quae cogitat, aut despicit, aut nescit, coram se iste non ambulat. Quia qualis sit in suis moribus vel actibus ignorat, nec sibimetipsi praesens est, qui semetipsum quotidie exquirere atque cognoscere sollicitus non est. Ille autem veraciter se ante se ponit, sibique in praesenti est, qui se in 110.0519D| suis actibus tanquam alium attendit. Nam sunt multa peccata quae committimus, sed idcirco nobis gravia non videntur, quia privato nos amore diligentes, clausis nobis oculis in nostra deceptione blandimur. Unde fit plerumque ut et nostra gravia leviter, et proximorum mala levia graviter judicemus. Scriptum quippe est: « Erunt homines seipsos amantes (II Tim. III). » Et scimus quia vehementer claudit oculum cordis amor privatus, ex quo fit, ut hoc quod nos agimus, et grave esse non aestimemus, plerumque agatur a proximo et nimis nobis detestabile esse videat. Sed quare hoc, quod nobis vile videbatur in nobis, grave videtur in proximo, nisi quia nec nos sicut proximum, nec proximum 110.0520A| conspicimus sicut nos. Si enim nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensibilia districte videremus. Et rursum, si proximum aspiceremus ut nos, nunquam nobis ejus actio appareret intolerabilis, qui saepe fortasse talia egimus, et nihil nos proximo intolerabile fecisse putamus. (Hieron.) Quod autem secundo dicitur, « non revertebantur cum incederent, » utriusque instrumenti indicat sacramentum, quod in quatuor istis animantibus et Lex et Evangelium ad futura festinet, et nunquam retro motum accipiat. (Greg.) Ecce enim dicitur: « Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. » In electis et reprobis diversi sunt impetus. In electis videlicet impetus spiritus, in reprobis impetus carnis. Impetus quippe carnis ad odium, ad elationem, 110.0520B| ad immunditiam, ad rapinam, ad exteriorem gloriam, ad crudelitatem, ad perfidiam, ad desperationem, ad iram, ad jurgia, ad voluptates animum impellit. Impetus vero spiritus ad charitatem, ad humilitatem, ad continentiam, ad largitatem misericordiae, ad interiorem profectum, ad pietatis opera, ad aeternorum fidem, ad spem sequentis gaudii, ad patientiam, ad pacem, ad considerationem vitae mortalis, et lacrymas mentem pertrahit. Unde necesse est ut magna semper cura cogitare debeamus in omne quod agimus, qui nos impetus ducat; utrum nostra cogitatio per impetum carnis, an per impetum spiritus impellatur. Amare etenim terrena, temporalia aeternis praeponere, exteriora bona non ad usum necessarium habere, sed ad voluptatem 110.0520C| concupiscere, ultionem de inimico quaerere, de aemuli casu gaudere, impetus carnis est. At contra amare coelestia, contemnere transitoria, non ad fructum voluptatis transitura, sed ad usum necessitatis quaerere, de inimici morte tribulari, impetus spiritus est. Et quia perfecti quique in istis se semper virtutibus exercent, recte nunc de sanctis animalibus dicitur: « Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. » Sed sciendum nobis est, quod plerumque impetus carnis se sub velamine spiritalis impetus palliat, et quod carnaliter facit mentitur sibi ipsa cogitatio, quia hoc spiritaliter faciat. Nam saepe quis iracundiae stimulis victus, contra delinquentes zelo ulciscendae justitiae, plusquam necesse est inflammatur, et justitiae limitem in ultionem transiens agit crudeliter, 110.0520D| quod se agere juste suspicatur. Impetus igitur carnis hujus sub specie spiritus velatus est, quando et hoc quod creditur agi juste, sub discretionis moderamine non tenetur. Et saepe alius nimiae mansuetudini studens subjectorum vitia aspicit, atque haec per fervorem zeli corrigere recusat, quod in eis crudeliter non corrigendo multiplicat, fitque ut ejus levitas et sibi sit et subjectis inimica, quod torporem mentis suae quia patientiam deputat, per carnis impetum ab impetu spiritus elongat. Prima ergo nos cogitatio in requisitione nostri cordis debet excutere, ne ad quaedam quae agimus per apertum carnis impetum ducamur, ne pravis delectationibus animus seductus mala esse cognoscat, et tamen faciat. Secunda vero 110.0521A| nos cura debet vigilantes reddere, ne se impetus carnis quasi sub impetu spiritus latenter subjiciat, et culpas quas agimus, nobis virtutes fingat. Sciendum vero est quia graviores culpae sunt, quae superducta specie virtutes imitantur, quia illae in aperto cognitae animum confusione dejiciunt atque ad poenitentiam trahunt; istae vero non solum in poenitentiam non humiliant, sed etiam mentem operantis elevant, dum virtutes putantur. Hoc autem, quod de sanctis animalibus dictum superius fuerat, ut altius confirmetur, iterum replicatur. « Non revertebantur cum ambularent, » quia electi quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant. « Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). » Et sicut per Salomonem dicitur: 110.0521B| « Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV). » In eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis intimae jam pars diei est; sed quia usque ad finem vitae in virtute proficiunt, ad perfectum diem tunc veniunt, quando ad regna coelestia perducti in ea luce quam desiderant, jam minus aliquid non habebunt. Sequitur: « Et similitudo animalium et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. » (Hieron.) Carbones autem ignis ardentis et lampades in medio animalium discurrentes de illo loco interpretandae sunt Isaiae: « Et comedet ignis sicut fenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente. » De quibus et alibi scriptum est: « Cadent super eos 110.0521C| carbones ignis (Psal. CXXXIX); » et contra labia dolosa in alio psalmo dicitur: « Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX). » Et in alio loco: « Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. » Quamcunque creaturam aspexerimus, fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis creator agnoscitur. (Greg.) Aspectus animalium carbonibus ignis ardentibus atque lampadibus comparatur. Quisquis enim carbonem tangit incenditur, quia qui sancto viro adhaeret, ex ejus assiduitate visionis, usu locutionis, exemplo operis, accipit ut accendatur in amore charitatis, peccatorum suorum tenebras fugiat, in desiderio lucis exardescat, etiam per verum amorem 110.0521D| ardeat, qui prius in iniquitate tantum mortuus, quantum frigidus jacebat. Lampades vero lucem suam longius spargunt, et cum in alio loco sint, in alio resplendent. Qui enim spiritu prophetiae, verbo doctrinae, miraculorum pollet gratia, hujus opinio longe lateque ut lampas lucet; et quique bona ejus audiunt, quia per haec ad amorem coelestium surgunt, in eo quod se per bona opera exhibent, quasi ex lampadis lumine resplendent. Quia ergo sancti viri quosdam juxta se positos, quasi tangendo ad amorem patriae coelestis accendunt, carbones sunt; quia vero quibusdam clam e longe positis lucent, eorum itineri, ne in peccatis [peccatorum] vitae tenebras corruant, lampades fiunt. Hoc 110.0522A| vero inter carbones et lampades distat, quod carbones ardent quidem, sed ejus loci, in quo jacuerint, tenebras non expellunt. Lampades autem quia magno flammarum lumine resplendent, diffusas circumquaque tenebras effugant. Qua ex re notandum est, quia sunt plerique sanctorum ita simplices et occulti, seseque in locis minoribus sub magno silentio contegentes, ut vix eorum vita ab aliis agnosci possit. Quid itaque isti nisi carbones sunt, qui et si per fervorem spiritus ardorem habent, tamen exempli flammam non habent, nec in alienis cordibus tenebras peccatorum vincunt, quia vitam suam omnino scire refugiunt, sibimetipsis quidem accensi sunt, sed aliis in exemplo luminis non sunt.
Hi autem, qui et exempla virtutum praerogant et 110.0522B| lumen boni operis per vitam et verbum itinerantibus demonstrant, jure lampades appellantur, quia et per ardorem desiderii et per flammam verbi a peccatorum cordibus erroris tenebras repellunt. Qui igitur in occulto bene vivit, sed alieno profectui minime proficit, carbo est. Qui vero in imitatione sanctitatis positus lumen ex se rectitudinis multis demonstrat; lampas est, qui et sibi ardet et aliis lucet. Sequitur: « Et haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens, » etc. (Hieron.) De medio animantium splendor ignis et fulgur egreditur, quia si Evangelia sibi colliseris, in medio litterae vilisque historiae, Spiritus sancti sacramentum reperies (Greg.). Splendor ignis et de igne fulgur egrediens in medio animalium discurrens videtur, 110.0522C| quia nisi ab igne veritatis pennata illa animalia calorem susciperent, ipsa in carbonum atque lampadarum similitudinem non arderent. Ignis etenim nomine, sanctus Spiritus figurari solet. De quo in Evangelio Dominus dicit: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? (Luc. XII.) » Cum enim carnalis mens sanctum Spiritum accipit, spiritali amore succensa malum plangit quod fecit. Et terra ardet, quando accusante se conscientia cor peccatoris uritur, atque in dolore poenitentiae crematur. Hinc rursus scriptum est: « Deus tuus ignis consumens est (Deut. IV). » Quia enim mentem quam repleverit, eam a peccatorum rubigine mundam reddit: Creator noster et ignis dicitur et consumens. Sanctus ergo Spiritus in medio animalium 110.0522D| splendor ignis et de igne fulgur egrediens discurrere dicitur, quia universam Ecclesiam replens, in electorum cordibus ex seipso flammas amoris projicit, ut corusci more per terrorem feriat, et ad amorem suum corda torpentia accendat. Sed quia Spiritus sanctus Deus ante saecula Patri est et Filio coaeternus, quaerendum nobis est cur discurrere dicatur. Omnis etenim qui discurrit, accedit ad locum, in quo non fuit, et eum deserit in quo fuit. Qua igitur ratione discurrere Spiritum dicamus, dum cuncta intra ipsum sint, et locus nusquam sit ubi non sit? sicut scriptum est: « Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I). » Et tamen cum laus sapientiae describeretur, adjunctum est: « Est enim in illa Spiritus intellectus, 110.0523A| sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis. » Et paulo post, « humanus, stabilis. » In quibus rursum verbis magna nobis quaestio oritur, cur iste spiritus, qui implet omnia, simul mobilis et stabilis dicatur; sed si ad usum consuetudinis humanae recurrimus, sensum citius loquentis invenimus. Homo quippe, qui in ea regione in qua est ubique discurrit, procul dubio ubique obviam venit et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique praesentia signaretur, simul et mobilis et stabilis dicitur. Stabilis, quia per naturam omnia continet. Mobilis autem dicitur, quia ubique etiam nescientibus occurrit. Tenens ergo omnia stabilis, praesentem se omnibus exhibens mobilis appellatur. Splendor ergo ignis, et de igne fulgur egrediens inter 110.0523B| pennata animalia discurrit, quia Spiritus sanctus simul singulis atque omnibus praesto fit, et incendit quos tetigerit. Illuminat quos incendit, ut post frigus pristinum accensi ardeant, et per ignem amoris quem acceperint flammas exemplorum reddant. Fulgur quippe de hoc igne egrediens torpentes perculit, eosque percutiendo excitat et inflammat, ut post amorem illius ardentes pariter et lucentes currant. Unde alias scriptum est: « Thronus ejus flamma ignis, rotae ejus ignis accensus (Dan. VII). » Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia uno in loco positi divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem, qui amore Domini in praedicatione 110.0523C| discurrunt, rotae ejus ignis ardentes sunt: quia cum ex ejus desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent et alios accendunt. Potest tamen discursus atque mobilitas spiritus requisitione alterius considerationis intelligi, in sanctorum quippe cordibus juxta quasdam virtutes semper manet: Juxta quasdam vero recessurus venit, et venturus recedit. In fide etenim spe et charitate, et in bonis aliis, sine quibus ad coelestem patriam non potest perveniri, sicut humilitas, castitas, justitia atque misericordia, perfectorum corda non deserit. In prophetiae vero virtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione electis suis aliquando adest, aliquando se subtrahit: adest ut eleventur, et ad semetipsum subtrahit, ut humilientur: adest ut eos 110.0523D| ostensa virtute glorificet; recedit ut semetipsos subtracta ejus virtute cognoscant, adest ut ostendat quid per ipsum sint, recedit ut patefaciat, qui vel quales remaneant sine ipso. In his itaque virtutibus sine quibus ad vitam minime pervenitur, sanctus Spiritus in electorum suorum cordibus permanet. In his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, aliquando misericorditer praesto est, et aliquando misericorditer recedit. Discurrens ergo et mobilis spiritus dicitur, quia in signis atque virtutibus juxta uniuscujusque votum continue non habetur. Bene autem inter sancta animalia discurrere perhibetur. Discursus quippe ad celeritatem pertinet. Inter perfectos autem discurrit spiritus, quia 110.0524A| etsi ab eorum corde ad momentum recesserit, citius redit. Sequitur: « Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. » (Hieron.) Quidam vero ne contra priores duas sententias propheta dicere videretur, hoc quod putant esse contrarium, id est « et animalia currebant, et revertebantur, » silendum putaverunt, ne legenti scandalum faceret. Melius est autem in divinis libris transferre, quod dictum est, licet non intelligas quare dictum sit, quam auferre quod nescias. Alioquin et multa alia, quae ineffabilia sunt, et humanus animus non potest, hac licentia delebuntur. Nos autem hoc dicimus, quod quomodo in Proverbiis in eodem loco scriptum est: « Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne similis ei fias (Prov. XXVI), » et 110.0524B| rursum ponitur, quod nobis videtur esse contrarium: « Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur » (Ibid.); et utrumque pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia alia decutitur stultitia, juxta quod et Apostolus dicit: « Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII); » ita et in hoc loco debere nos quaerere, quare supra secundo dictum sit, « non revertebantur animalia cum incederent, » et nunc semel, « animalia currebant et revertebantur, » essetque quaestio, nisi sequeretur, « in similitudinem fulgoris coruscantis, » quod hebraico sermone dicitur bezec, et interpretatus est Symmachus, quasi species radii fulgoris. Quomodo igitur crebris micat ignibus 110.0524C| aether, et in ictu oculi atque momento discurrunt fulgora et revertuntur, non amittentia matricem, et ut ita dicam, fontem ignis atque materiam: ita et haec animalia cum inoffenso pergant pede, ad priora festinant. Si autem conatui suo aliquid obsitum viderint, non tam revertuntur, quam contra hunc se extendenda rursum et praebitura lumen, quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria, in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant margaritas ante porcos (Luc. XII; Matth. VII). Unde et Paulus dicit: « Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim capere poteratis (I Cor. III). » Electioque Judae et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse judicem. Unde et apostolis praecipitur 110.0524D| (Matth. X), ut si indignam domum salutatione perspexerint, excutiant prius pedes, et pax quam domui dederant revertetur ad eos. (Greg.) Cum superius dictum est, « non revertebantur cum ambularent, » qua ratione nunc dicitur: « Animalia ibant et revertebantur, » valde sibi haec videntur esse contraria. Quia « ibant, et non revertebantur, » et « ibant et revertebantur. » Sed qualiter intelligendum sit, citius agnoscimus, si duas vitas, activam scilicet et contemplativam sollicite discernamus. In una enim fixi permanere possumus. In altera autem intentam mentem tenere nullo modo valemus. Cum enim torporem nostrum relinquimus, nosque ipsos ad bonae operationis studium suscitamus, quo alibi nisi ad 110.0525A| activam imus, a qua reverti post nullo modo debemus, quia qui post illam ad torporem negligentiae, ad pravitatis nequitias, quas reliquerat redit, esse sine dubio coeleste animal nescit. Cum vero ab activa vita ad contemplativam surgimus, quia diu mens stare in contemplatione non valet, sed omne quod de aeternitate per speculum et in aenigmate conspicit (I Cor. XIII), quasi furtim hoc et per transitum videt; ipsa sua infirmitate, ab immensitate tantae celsitudinis animus repulsus in semetipso relabitur: et necesse est, ut ad activam redeat, seque ipsum continue in bona operatione exerceat, ut cum mens surgere ad contemplanda coelestia non valet, quaeque potest bona agere non recuset. Sicque fit ut ipsis suis bonis actibus adjuta, rursus in contemplationem 110.0525B| surgat, et amoris pastum de pabulo contemplatae veritatis accipiat, in qua quia diu se tenere ipsa corruptionis infirmitas non potest, ad bona rursum opera rediens, suavitatis Dei memoria pascitur, et foris piis actibus, intus vero sanctis desideriis nutritur. Bene autem revertentia animalia coruscanti 110.0526A| fulgori comparantur: quia sancti viri cum ad superna contemplanda evolant, cum primitias sui spiritus in coelestis patriae amore ligant, sed gravati humanae conversationis pondere ad semetipsos redeunt, bona coelestia, quae saltem per speculum contemplari potuerunt, fratribus denuntiant, eorumque animos in amorem intimae claritatis accendunt, quam nec videre sicut est, nec loqui praevalent sicut viderunt. Loquentes autem verbis suis corda audientium feriunt et incendunt. Quasi ergo fulgur coruscans redeunt, qui cum coelestia loquuntur, quia per eos supernum lumen intermicat, ad amorem coelestis patriae mentes audientium inflammant. More itaque coruscantis fulguris cum loquendo percutiunt, ignem spiritalis desiderii spargunt. Alio quoque modo sancta animalia 110.0526B| vadunt et redeunt: vadunt enim cum ad insinuandam coelestis doni gratiam in praedicatione mittuntur, atque ut ad fidem trahant mira coram infidelibus faciunt; sed redeunt quia haec omnipotentis Domini virtuti tribuentes, sibimetipsis quae fecerint non adscribunt.
LIBER SECUNDUS.
SEQUITUR CAPUT PRIMUM. 110.0525B|
« Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies, et aspectus rotarum et opus earum, quasi 110.0525C| visio maris, et una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum et opera, quasi rota in medio rotae, per quatuor partes earum euntes, ibant et non revertebantur cum ambularent: statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus, et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsorum quatuor. » (Hieron.) Huc usque quatuor animantium, quae quaternas habebant facies, pictura describitur sequentium spiritum et nubem quae erat in medio spiritus. Nunc per singula animalia singulae ponuntur rotae, quae non erant junctae animantibus, sed sequebantur ea: sive una rota apparuit super terram, quae divisa per quatuor tot habebat facies quot animalia sequebantur, tantaque similitudo 110.0525D| erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor, ut una rota verissime crederetur: opusque earum erat atque factura quasi visio tharsis, quam nos in mare vertimus, Aquila hiacinthum posuit, qui lapis coeli habet similitudinem. Aspectusque earum erat quasi rota in rota, ut non unam rotam crederes, sed alteram alteri copulatam. Per quatuor partes ibant, et non trahebantur nec revertebantur retrorsum. Qui enim fieri poterat ut reverterentur, cum sequerentur animalia, quae semper ad priora se tenderent? Statura quoque rotarum et altitudo tanta erat ut miraculum videntibus faceret: totumque corpus et dorsa erant plena lucis in circuitu, ut nullum membrorum aspiceres quod oculos luminis non haberet: qualemque describunt fabulae poetarum 110.0526B| Argum fuisse centoculum sive multorum oculorum, quem Juno in pavum vertit ob negligentem custodiam, ut quod miraculum est conditoris Dei, hoc condemnatio esset inulti adulterii. Omnia coelestia et terrestria, 110.0526C| et quidquid sub humanam cadit intelligentiam solis rotis volvitur, solis annuum circulum per singulos menses luna decurrit. Lucifer qui ipse vesper est, dum ad orientem et ad occidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo temperat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum. Aliaque astra quatuor quae vocantur errantia, et quidquid fulget in coelo. Segetum quoque et arborum herbarumque varietates, per quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus, quod ante non fuerit. « Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur (Eccle. I). » Quare? Quia ad fontes suos de matrice abysso revertuntur. Evangeliorum 110.0526D| autem, id est quatuor animalium, quae spirant, vivunt, intelligunt, si quis rotam cursumque consideret, in brevi tempore videbit mundum esse completum sermone apostolico. Rota quoque in rota vel duorum junctura testamentorum est quod indicat scala Jacob, et forceps Isaiae, et gladius bis acutus: vel evangelia sibi cohaerentia, quorum rursus et statura tendit ad coelum, paululumque quid attingit in terra, et semper properans ad excelsa festinat. De quibus et alibi dicitur: « Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX), » ex quibus aedificatur Jerusalem coelestis. Hoc ipsum puto significare et illud quod in psalmo canitur: « Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI). » Et alibi: « Quae inflammat rotam nativitatis (Jacob. III). » Quae testimonia quem sensum 110.0527A| habeant in suis locis, non hujus est temporis. Totum autem corpus et dorsa plena oculis approbabit, qui viderit nihil esse in evangeliis quod non luceat, et splendore suo mundum illuminet; ut etiam quae parva putantur et vilia, Spiritus sancti fulgeant majestate. (Greg.) Propheta igitur dum sancta animalia videret, adjunxit: Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram. Qua in re quaerendum est, cum inferius rotae describantur, cur una rota prius apparuisse dicitur, nisi quia antiquo populo vetus solummodo Testamentum datum est, quod ad erudiendam mentem illius quasi rota volveretur? Bene autem rota eadem super terram apparuisse dicitur, peccanti autem [enim] homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III). » Rota autem super 110.0527B| terram apparuit, quia Deus omnipotens legem super corda peccantium dedit. Sed quia haec pennata animalia sanctos, ut diximus, evangelistas designant, quomodo prius animalia, et postmodum rota una aspicitur, dum ante testamentum vetus fuerit, et postmodum sancti evangelistae secuti sunt? Sed intelligere in his possumus, quod illi prius a propheta visi sunt, qui merito transcendunt. Nam quanto S. Evangelium Testamentum vetus praecellit, tanto et praedicatores ejus in descriptione prophetica praeferri debuerunt: quamvis sit adhuc aliud, quod in hac descriptione considerari debeat. Quia prophetiae spiritus sic intra semetipsum anteriora et posteriora simul colligit, ut simul haec prophetae lingua proferre non possit, sed ampla quae videt de dispertitis sermonibus 110.0527C| emanat, et nunc ultima post prima, nunc vero prima post ultima loquitur. Unde Ezechiel propheta sub figura sanctae universalis Ecclesiae et evangelistarum gloriam per quatuor animalium similitudinem videt, et tamen repente illa subjungit, quae anterioribus temporibus gesta sunt, ut patenter indicet simul se vidisse, quod carnis lingua non sufficeret simul dicere. Quia vero per quatuor animalia etiam perfectos omnes significari diximus, considerandum quoque est quosdam sanctorum, et ante legem fuisse, qui naturali lege districte viverent, et omnipotenti Domino placerent. Post animalia ergo rota-describitur, quia electorum multi apud omnipotentem Deum perfecti et ante legem fuerunt. Sin vero animalia solos, ut diximus Evangelistas 110.0527D| debemus accipere, est adhuc aliud, quod considerare debemus. Videbat enim sanctus propheta, quia haec ipsa verba, quae obscuritatibus obvoluta proferebat, non judaico populo, sed gentibus panderentur. Nobis igitur loquens, prius animalia, et post rotam describere debuit, quia nos ad fidem Domino largiente venientes, non per legem Evangelium, sed per sanctum Evangelium legem didicimus. Ubi vero vel qualis rota apparuerit adjungit, cum dicit: « Juxta animalia habens quatuor facies. » Ubi adhuc subdit: « Et aspectus rotarum, et opus earum quasi visio maris, et una similitudo ipsarum quatuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae. » Quid est hoc quod cum una rota diceretur 110.0528A| paulo post adjungitur, « quasi sit rota in medio rotae, » nisi quod in Testamenti veteris littera Testamentum novum latuit per allegoriam? Unde et rota eadem, quae juxta animalia apparuit, quatuor facies habere describitur, quia Scriptura sacra per utraque testamenta in quatuor partibus est distincta. Vetus etenim Testamentum in lege et prophetia, novum vero in Evangeliis atque apostolorum Actibus et dictis. Scitur autem, quia ibi faciem intendimus, ubi quod necesse est videmus. Rota ergo quatuor habet facies, quia prius resecanda mala in populis vidit per legem, postmodum vidit per prophetas, subtilius vero per Evangelium; ad extremum autem per apostolos ea quae in culpis hominum resecarentur aspexit. Potest quoque intelligi, quod quatuor facies 110.0528B| rota habebat, propter hoc quod Scriptura sacra per gratiam praedicationis extensa in quatuor mundi partes innotuit. Unde et bene eadem rota una prius juxta animalia apparuisse, et postmodum quatuor facies habuisse describitur, quia nisi lex Evangelio concordaret in quatuor mundi partibus, non innotesceret. « Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris. » Recte sacra eloquia visioni maris similia narrantur quia in eis magna sunt flumina sententiarum, cumuli sensuum. Nec immerito mari similis Scriptura sacra dicitur, quia firmantur in ea sententiae locutionis sacramento baptismatis. Vel certe considerandum est, quia navibus in mare navigamus, cum ad desideratas terras tendimus. Nobis autem quid est in desiderio nisi illa terra, de qua scriptum est: 110.0528C| « Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI). » Ligno autem, ut dixi, evehitur, qui mare transit, et scimus quia Scriptura sacra lignum crucis per legem nobis praenuntiat, cum dicit: « Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI). » Quod Redemptori nostro Paulus attestatur dicens: « Factus pro nobis maledictum (Gal. III), » per prophetas quoque lignum annuntiat, cum dicit: « Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV). » Et rursum: « Mittamus lignum in pane ejus. » Per Evangelium vero lignum crucis aperte ostenditur, ubi ipsa Domini passio, quae propheta est, declaratur. Rota ergo in medio rotae est, quia inest Testamento veteri Testamentum novum. Et, sicut saepe jam diximus, quod testamentum vetus promisit, hoc novum exhibuit. Et quod illud 110.0528D| occulte adnuntiat, hoc istud exhibitum aperte clamat. Prophetia ergo Testamenti novi Testamentum vetus est, et expositio Testamenti veteris, Testamentum novum. « Per quatuor, inquit, partes earum ibant, et non revertebantur. » Quo alibi divina eloquia, nisi ad corda hominum vadunt? Sed per quatuor partes euntes ibant, quia Scriptura sacra per legem ad cor hominum vadit, signando mysterium. Per prophetas vadit, paulo apertius prophetando Dominum. Per Evangelium vadit, exhibendo quem prophetavit. Per apostolos vadit, praedicando eum quem Pater in nostra redemptione exhibuit. Habent ergo rotae facies et pennas, quia ostendunt sacra eloquia notitiam praeceptorum 110.0529A| cum exhibitione operum. Et per quatuor partes vadunt, quia distinctis, ut praediximus, temporibus loquuntur, vel certe quia in cunctis mundi regionibus incarnatum Dominum praedicabant. De quibus aperte mox subditur: « Et revertebantur cum ambularent. » Haec superius de animalibus dicta sunt, sed non eadem intelligi de rotis, quae de animalibus possunt. Rotas quippe significare Testamenta diximus. Et Testamentum Vetus ambulavit quidem, cum per praedicationem ad mentes hominum venit; sed post semetipsum reversum est, quia juxta litteram in praeceptis suis et sacrificiis usque ad finem servari non potuit. Non enim sine immutatione permansit cum in eo spiritalis intelligentia defuit. Sed cum Redemptor noster in mundum venit, 110.0529B| hoc spiritaliter fecit intelligi, quod carnaliter invenit teneri. Itaque dum spiritaliter littera ejus intelligitur, omnis in eo illa carnalis exhibitio vivificat. Testamentum vero novum, etiam per testamenti veteris paginas, testamentum aeternum appellatum est, quia intellectus illius nunquam mutatur. Bene ergo dicitur quod « rotae euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. » Quia dum novum Testamentum non rescinditur, dum vetus jam spiritaliter intellectum tenetur: post se non redeunt, quae usque ad finem mundi immutabilia persistunt. Ambulant ergo, sed non revertuntur: quia sic spiritaliter ad cor nostrum veniunt, ut eorum praecepta vel studia ulterius non mutentur. Sequitur: « Statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus. » 110.0529C| Quid est quod Scripturae sacrae eloquiis tria haec inesse narrantur, ut staturam, altitudinem et horribilem aspectum, id est, terribilem habere memorentur? Quaerendum nobis magnopere est, quae divinae Scripturae statura, quae altitudo, qui horribilis aspectus dicitur. Sciendum est ergo, quia statura ad vitam congruit bene operantis. Unde per Paulum dicitur (I Cor. X): « Qui stat, videat ne cadat. » Qui etiam discipulis dicit: « Sic state in Domino, charissimi (Philip. IV). » Et propheta, qui se vita ac moribus ante Dominum videbat, ait: « Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII). » Altitudo est coelestis regni promissio, ad quam tunc pertingitur, quando mortalis vitae omnis corruptio subjugatur. Horribilis vero aspectus est terror 110.0529D| gehennae, quae sine fine reprobos cruciat, et semper in cruciatu conservat. Statura ergo in rectitudine praeceptionis est. Altitudo in celsitudine supernae promissionis. Horribilis vero aspectus, in minis atque terroribus supplicii sequentis. Scriptura igitur sacra staturam habet; quia mores ad standum dirigit, ut auditorum mentes ad terrenam concupiscentiam non curventur. Altitudinem habet, quia in coelesti patria aeternae vitae gaudia promittit. Horribilem quoque aspectum habet, quia omnibus reprobis gehennae supplicia minatur. Ostendit igitur staturam suam in aedificatione morum, ostendit altitudinem in promissione praemiorum, ostendit horribilem aspectum, in terroribus suppliciorum. 110.0530A| Recta est enim in praeceptis, alta in promissionibus, horribilis in minis. Habet staturam cum per prophetam dicit: « Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam (Isa. I). » Et rursum: « Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et domesticos seminis tui non despexeris (Isa. LVIII). » Habet altitudinem, cum per eumdem prophetam dicit: « Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam (Isa. LX). « Habet horribilem aspectum cum infernum describens, dicit: « Dies ultionum Domini, annus retributionum 110.0530B| judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur in sempiternum (Isa. XXXIV). Igitur Ezechiel propheta cum de rotis loqueretur, adjunxit: « Et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsorum quatuor. » Qui enim non ipsarum, sed ipsorum dixit, profecto indicat, quia repente sermo ejus a rotis ad animalia rediit; per quae nimirum perfecti quique, ut praedictum est, designantur. Corpora igitur animalium sanctorum idcirco plena oculis describuntur; quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Et hoc est laboriosius, ubi sanctorum mens vehementer invigilat, ne se ante eorum oculos 110.0530C| mala sub bonorum specie abscondant. Circumspecta ergo est vita sanctorum, ne sic sit libera, ut superba sit: quia saepe superbia excedit in verbis; et videri appetit libertas puritatis ne sic sit humilis ut formidolosa: quia aliquando timore stringit animum, ut loqui quae recta sunt non praesumat, sed tamen in ipsa timida cogitatione humilem esse se simulat. Ne sic sit parca ut tenax sit: quia plerumque tenacia parcimonia appetit aestimari ut juste ac necessarie videatur tenere, quidquid egenti proximo misericorditer non vult impendere, ne sic sit misericors, ut effusa sit; quia nonnunquam effusio esse misericordia putatur. Aliud est enim pietatis studio necessaria proximis dare, atque aliud ea quae possidentur sine mercedis intentione dispergere. Quidquid ergo 110.0530D| agitur in radice intentionis, pensandum est, quo merito apud judicium creatoris habeatur. Unde et idem creator dixit: « Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI). » Oculum videlicet intentionem, corpus vero actionem nominans. Quia si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in ejus judicio nostra actio tenebrosa non erit. Igitur quia sancti viri solerter invigilant, ut se undique aspiciant, ubique custodiant, ne aut mala propter ea ipsa appetant, aut haec sub specie bonorum agant, seilicet ne se eis vitia virtutes esse mentiantur; totum corpus plenum in circuitu oculis habent: quia omnis eorum actio providentia sollicitudinis et repletur et circumdatur. Hinc est quod 110.0531A| Paulus apostolus, dum cuidam poenitenti de facinore perpetrato Corinthios prospiceret voluisse misereri, ait: « Si cui aliquid donastis et ego. Nam et ego quod donavi, per vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus (II Cor. II). » Si enim parcendum non erat, cur se humilitate tanta voluntati discipulorum magister egregius sociat, ut neque ipse a discipulis, neque ab eo discipuli in compassionis causa divisi viderentur, nisi quia sollicito providentiae oculo attendit, quod plerumque dum alter donat, alter irascitur? Et quale est jam misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximo offertur? Unde certe ait: « Ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes ejus. » Quia videlicet 110.0531B| inde in alterius corde rixae malum solet immittere, unde alterum conspicit pietatis negotium fecisse; imperfectum enim bonum est, quod sic agitur, ut ne quid ei ex alio latere mali subrepat, non attendatur. Nisi forte hoc, quod sine cujuspiam scandalo fieri non potest, culpa sit non fecisse. Hoc vero ideo dicimus, ut notum vestrae dilectioni faciamus quia in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui, dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, quo se nihil debere respondit dicens: « Reges terrae, a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis? (Matth. XVII.) » Cui cum diceretur, « ab 110.0531C| alienis, » illico respondit: « Ergo liberi sunt filii. » Sed postquam se liberum esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: « Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui prius ascenderit tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te. » Qui rursum cum diceret: « Quia omne quod in os intrat, non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur: sinite illos, caeci sunt et duces caecorum (Matth. XV; Marc. VII). » Ecce magistra Veritas, ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, et quod 110.0531D| non debuit tributum dedit; et rursum, quia generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. Ex qua re nobis considerandum est, quia in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Quia ergo sanctorum mentes, undique se circum inspicientes invigilant, atque in omni suo opere pavoris et sollicitudinis oculum circumducunt, ne aut prava agant, aut recta, quae praecepta sunt non agant, aut bonis actibus expletis in suis cogitationibus intumescant, et tanto gravius offendant, quanto justi videntur foris et occultius 110.0532A| peccant, recte dicitur totum corpus eorum plenum oculis.
« Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae, quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae, sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis. » (Hieron.) Quatuor animalia spiritum sequebantur et nubem quae erat in spiritu, rursumque rotae dum animalia sequerentur elevantia se de terra, nequaquam animalia, sed spiritum sequebantur, ut ostenderent propriam voluntatem, 110.0532B| quia spiritus vitae erat in rotis. Tria autem et in animalibus et in rotis, pariter indicantur, cum starent, cum ambularent, cum elevarentur; quae et animalia et rotae in commune faciebant. Neque enim stantibus animalibus, rotae poterant ambulare, nec ambulantibus super terram animalibus, elevare se rotae, sed quorum una erat actio, una erat et requies et cursus et elevatio. Secundoque dicitur, quia spiritus vitae erat in rotis: ut nequaquam vas aliquod arbitremur rotarum, quas in carpentis plaustrorum rhedarumque et curruum aspicimus, sed animantia, imo super animantia: « Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus (I Cor. II). » Istae ergo rotae, in quibus erat spiritus vitae, omnia ordine faciunt atque mensura, habentque cum animantibus 110.0532C| concordiam, sequentes ea, et per ea Spiritum sanctum, imo mediis praetermissis sancti Spiritus societate gaudentes. Quae omnia juxta priorem intelligentiam, variae interpretationi prudens lector poterit coaptare. (Greg.) » Cumque, inquit, ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae, juxta ea. Et dum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. » Ambulabant animalia, cum sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant. Elevantur vero a terra animalia, cum sancti viri se in contemplatione suspendunt. Et quia unusquisque sanctorum quanto ipse in Scriptura sacra profecerit, tanto haec eadem Scriptura sacra proficit apud ipsum: recte dicitur: « Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et 110.0532D| rotae, et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur similiter et rotae. » Quia divina eloquia, dum leguntur crescunt; nam tanto illa quisque intellexit altius, quanto in eis altius intendit. Unde nec elevantur rotae, si non elevantur animalia. Quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta velut in imis non intellecta jacent. Cum enim legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectus lumine emicat; rota et otiosa et in terra est, quia animal non elevatur a terra. At vero si animal ambulet, id est, bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat quemadmodum gressum boni operis ponat, 110.0533A| ambulant pariter et rotae. Quia tantum in sacro eloquio profectum invenis, quantum apud illud ipse profeceris. Si vero pennatum animal sese in contemplationem tetenderit, rotae protinus a terra elevantur. Quia terrena non esse intelligis, quae prius in sacro eloquio juxta terrenum morem dicta credidisti, fitque ut Scripturae sacrae verba coelestia esse sentias, si accensus per contemplationis gratiam temetipsum ad coelestia suspendas. Et mira atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. Quia ergo animal ad alta se sublevat, rota volat; sequitur: « Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. » Rotae enim spiritum sequuntur, quia verba sacri eloquii, ut 110.0533B| saepe jam dictum est, juxta sensum legentium per intellectum crescunt. In una enim eademque sententia Scripturae, alius sola historia pascitur, alius typicam, alius vero per typum contemplativam intelligentiam quaerit. Et fit nonnunquam, ut diximus, ut in una eademque sententia cuncta simul tria valeant inveniri. Quia igitur dicta sacri eloquii cum legentium spiritu excrescunt; recte nunc dicitur, « quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter elevabantur, sequentes eum. » Et subditur: « Spiritus enim vitae erat in rotis. » In rotis enim spiritus vitae est, quia per sacra eloquia dono spiritus vivificamur, ut mortifera a nobis opera repellamus. Potest autem intelligi, quia spiritus vadit; cum legentis animum diversis 110.0533C| modis et ordinibus tangit Deus; quoniam hunc per verba sacri eloquii modo in zelo excitans, ad ultionem erigit, modo ad patientiam mitigat, modo in praedicatione instruit, modo ad poenitentiae lamenta compungit. Sed recurramus breviter per haec eadem verba quae diximus, et videamus quomodo sequuntur rotae spiritum, qui vitae spiritus dicitur, et rotis inesse perhibetur. Certe si legentis animum spiritus vitae in zeli fervore tetigerit, protinus in sacris eloquiis videt, quod Moyses ad castra rediens, et per idola populum peccasse cognoscens (Exod. XXXII), hunc per fervorem spiritus gladio stravit; quod Phinees persequendo luxuriam (Num. XXV), iram Domini gladio placavit, quod Petrus mentientes sibimet verbo perculit et occidit (Act. X), quod Paulus 110.0533D| negligentibus discipulis virgam minatur (I Cor. IV). Si spiritus vitae legentis animum ad observandam patientiam tangit, statim sequuntur et rotae; quia in sacris eloquiis invenit (Num. XX), quod Moyses et Aaron cum loquentes recta persecutionem populi passi sunt, ad tabernaculum cucurrerunt pro ipso populo exorantes, quem fugiebant. Sancta autem eorum mens et timorem superbientium pertulit, et tamen contra eos ad odium non erupit. Patientia vero est, quae et ipsum amat, quem portat, nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamen furoris. In eisdem quoque eloquiis invenit (I Reg. VIII), quod Samuel, de principatus culmine dejectus, orasse se etiam pro dejicientibus confitetur; quod 110.0534A| nemo sanctorum ad coelestem gloriam nisi patientiam servando pervenit. Quod ipse auctor et redemptor generis humani, sputa, colaphos, spineam coronam, crucem, lanceam pertulit, et tamen pro persecutoribus oravit (Matth. XXVI, XXVII). Si vitae spiritus legentis animum ad studium praedicationis excitat; statim sequuntur et rotae: quia in sacris eloquiis invenit (Exod. V) quod Moyses jubente Domino contra Aegypti regem, in quantis se praedicationis libere verbis erexit, quod Stephanus Judaeis perfidentibus diceret: « Vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII), » nec inter lapides timuit. Quod Petrus, fustibus caesus, ne in nomine Jesu loqueretur, cum magna libertate respondit: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus 110.0534B| (Act. V). » Quod Paulus catenarum vinculis stringitur (Philipp. I), sed tamen verbum Dei non est alligatum (II Tim. II). Si vitae spiritus ad poenitentiae lamenta compungit, sequuntur protinus rotae, cum Scripturae sacrae verba David poenitentiam proferunt. Quod rex reprehensus a propheta, quia subjectus coelesti regi non fuit, subjecto increpanti non erubuit confiteri quod fecit (II Reg. XI). Quod publicanus, qui reatum suae nequitiae cognovit (Luc. XVIII), etsi injustus ad templum venit, justificatus a templo rediit. Quod Petrus negationis maculas lacrymis lavit (Matth. XXVI). Quod latro, qui in cruce cognovit culpam suam, in ipsa jam morte invenit veniam (Luc. XXIII). De quibus adhuc rotis eadem propheta replicat atque subjungit: « Cum euntibus ibant, 110.0534C| et cum stantibus stabant, et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae, sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis. » Haec sunt, sicut nostis, fratres charissimi, ex maxima parte jam dicta; sed iterata descriptione narrantur. Hoc enim solum in his verbis novum adjicitur, quod dictum est, cum stantibus stabant. Sunt enim quidam, qui usque ad hoc proficiunt, ut terrena quae accipiunt bene dispensare noverint. Misericordiae intendunt, oppressis obveniunt; hi videlicet vadunt in eo, quod se ad proximi utilitatem tendunt. Cum his ergo rotae gradiuntur, quia sacra eloquia dictorum suorum passum in ejus itinere disponunt. Et sunt alii, qui in fidem quam acceperunt, ita ad tenendam fortes sunt, ut adversis quibusque resistere valeant, et non solum minime ad 110.0534D| perversitatem trahantur perfidiae, sed etiam perverse loquentibus impugnent, eosque ad rectitudinem trahant. Cum istis stantibus stant etiam rotae, quia eis rectitudinem suam sacri eloquii verba confirmant, cum in eis audiunt: « State et tenete traditiones quas didicistis (II Thess. II). » Et rursum: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). » Et sunt alii, qui omnia terrena despiciunt, nulla quae praetereunt possidere dignantur. In Dei se, ut praedictum est, contemplatione suspendunt. Cum his ergo elevatis et rotae pariter levantur. Quia in quantum quisque ad alta profecerit, in tantum ei et sacra eloquia de altioribus loquuntur. 110.0535A| Vadunt ergo animalia ad utilitatem proximi. Stant ad custodiam sui. Elevantur ad contemplationem Dei. Sed et rotae pariter vadunt, stant, elevantur, quia quaesita sacra lectio talis invenitur, qualis et sit ipse a quo quaeritur. Ad activam enim vitam profecisti, ambulat tecum: ad immobilitatem atque constantiam spiritus profecisti: stat tecum: ad contemplativam vitam, per Dei gratiam pervenisti, volat tecum. Et rursum subditur: « Quia spiritus vitae erat in rotis. » Quod idcirco secundo dicitur, vitae spiritus in rotis esse, quia Scripturae duo sunt Testamenta, quae utraque Dei spiritus scribi voluit, ut nos ab animae morte liberaret, vel certe, quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta 110.0535B| vivificant. Secundo ergo dicitur, quia spiritus vitae erat in rotis: quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis, per praecepta sacrae Scripturae, dicta vivificamur, qui mortui in culpa jacebamus.
« Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. » (Hieron.) Videtur autem super quatuor animalia, et rotas totidem similitudo firmamenti, quod nos vocamus coelum, habens speciem crystalli quod est purissimum, et ex aquis mundis atque lucentibus, nimio frigore concrescere dicitur, intantum ut etiam gelu constricta aqua Graeco sermone crystallus nominetur. Decebat autem in superioribus esse eximiam puritatem, quae cuncta protegebat, id est, rationales sapientesque 110.0535C| virtutes, et quatuor temporum cursum, et mundi plagas, et rerum omnium ordines et evangelicam praedicationem, quae ex parte intelligitur, ex parte velatur. « Et similitudo, inquit, supra capita animalium firmamenti, etc. » (Greg.) Hanc [Haec] largiente Domino duobus modis exponimus, ut lectoris judicio, quid eligendum censeat relinquamus. Possunt enim firmamenti nomine coelestes potestates intelligi. Quod firmamentum recte, quasi aspectus dicitur crystalli: quia videlicet crystallum forte quidem nimis est, sed ex aqua solidatum. Et natura angelica quando creata est liberum arbitrium accepit, ut utrum vellet in humilitate persistere, et in omnipotentis Dei aspectu permanere, an ad superbiam laberetur, 110.0535D| et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia cadentibus aliis angelis, sancti in sua beatitudine perstiterunt, atque hoc acceperunt in munere, ut jam cadere omnino non possint, in eis natura sua, quia jam dejici mutabiliter non potest, quasi ad imaginem crystalli durata est, quod crystallum horribile et extensum desuper capita animalium dicitur, quia potestates illae angelicae, quae omnipotentis Dei conspectui assistunt, nobis adhuc in hac corruptione positis terribiles atque pavendae sunt. Quarum nunc gaudia, quia sensum nostrarum mentium excedunt, super capita animalium esse memorantur. Quis enim in carne corruptibili positus, comprehendere valeat quae sit illa angelorum ineffabilis et sine fine laetitia? Quae beatitudo 110.0536A| sine defectu vultum videre creatoris, atque in ejus dilectione sine immutatione persistere? Potest autem firmamenti nomine ipse per figuram noster Redemptor intelligi, verus Deus super omnia, et factus inter omnia homo perfectus, in quo natura nostra apud Patrem confirmata est. De quo etiam per Psalmistam prophetando dicitur: « Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX). » Humana etenim natura, priusquam a Creatore omnium susciperetur, terra erat, nam firmamentum non erat. Peccatori quippe homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III). » At postquam assumpta est ab Auctore omnium atque in coelis sublevata, et super angelos ducta firmamentum facta est, quae terra fuit. Sed 110.0536B| firmamentum quod aspicitur, cujus habeat similitudinem subinfertur, cum dicitur: « Quasi aspectus crystalli horribilis. » Crystallum, sicut dictum est, ex aqua congelascit et robustum fit. Scimus ergo quanta sit aquae mobilitas. Corpus autem Redemptoris nostri, quia usque ad mortem passioni subjacuit, aquae simile juxta aliquid fuit. Quia nascendo, crescendo, lassescendo et esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem suam per momenta temporum mutabiliter decucurrit. Aqua ergo in crystallum vertitur, quando corruptionis ejus infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis firmitatem est immutata. Sed notandum, quod hoc crystallum horribile, id est pavendum, dicitur. Quis autem nesciat cujus pulchritudinis sit crystallum? 110.0536C| Et mirum quomodo in hoc crystallo conveniat pulchritudo cum pavore. Sed omnibus vera scientibus constat, quod Redemptor humani generis cum judex apparuerit, et speciosus justis, et terribilis erit injustis. Quem enim mansuetum aspiciunt electi, hunc eumdempavendum atque terribilem reprobi. Sed hunc ideo terribilem tunc non videbunt electi, quia modo terrorem illius considerare non cessant. Et quia ipse pavor ejus quem in suis cogitationibus tenent eorum mentes protegit, recte subjungitur: « Extenti super capita eorum desuper. » Firmamentum hoc, quod in similitudinem crystalli super capita animalium apparet, et horribile et extensum est, quia bonorum mentes unde terret, inde protegit. Si enim pavendus in eorum cordibus non esset, protector et modo a peccatis, et 110.0536D| post a suppliciis non fuisset. Quia autem semper considerant qui pavor ex judicio immineat, virtutum pennas in rectitudine conservant. Unde et apte mox subditur:
« Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum, etc. » Pennae virtutum sub firmamento rectae sunt, quando bonum quod alter habet alteri impendit, ut qui terrenam substantiam accipit, indigentes proximi inopiam sublevet. Qui doctrinae gratia plenus est, ignorantis proximi tenebras verbo suae praedicationis illustret. Qui temporali potestate subnixus est, oppressos a violentiis relevet. Qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala imminentia bona suadendo declinet. Qui gratiam curationis accipit, intercessione sua saluti infirmantium 110.0537A| pie et humiliter intendat [impendat]: qui a terrenis actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus exoret. Fit autem saepe, ut qui terrena substantia nimis occupatur, orationi non quantum debet, invigilet. Et fit plerumque, ut is qui ad exorandum Dominum, cunctis mundi oneribus exutus vacat, sustentationem vivendi non habeat. Sed dum dives porrigit alimentum atque vestimentum pauperi, et dum pauper orationem suam animae divitis impendit, pennae animalium recte alterius ad alterum tenduntur. Sequitur:
« Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Et alterum similiter velabatur. » (Greg.) Quia per corpus actio, per alas vero virtutes signantur, supra jam diximus. Et cum dicat, « sub firmamento autem 110.0537B| pennae eorum rectae alterius ad alterum, » quaerendum est qualiter subditur, « Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. » Qua in re hoc patenter indicat, quia et pennas alius ad alterum tendebant, et tamen duabus alis corpus proprium velabant. Quid et hoc, nisi, quia sic debemus virtutes quas accipimus aliis impendere, ut ea in quibus peccavimus, non desinamus caute cogitare, et reatum nostrum quotidie per timorem et poenitentiam plangere? Duas enim alas superius quibus corpus velabatur, timorem et poenitentiam diximus. Si ergo in charitate crescamus ut pennas tendamus ad proximos, sic pennas tendamus in proximos, ut nunquam desinamus cogitare et plangere nosmetipsos. Pennae autem tendantur juxta pennas, ut cooperiant corpora, ut de 110.0537C| bonis actibus praebeamus exempla, et mala, quae agimus abscondant a judicio timor et poenitentia. Possunt etiam per alas has duo praecepta charitatis intelligi, scilicet Dei et proximi. Amando igitur Deum nostra in nobis mala persequimur, id est corpus velamus. Diligendo autem proximum ei in quo possumus prodesse festinamus, id est alas ad alterutrum tendimus. Quaeri etenim potest, cur postquam dictum est: « Unumquodque velabat corpus suum, » statim subditur: « et alterum similiter velabatur. » Si enim diceret unum et alterum, loquendi ratio staret, postquam vero dictum est unumquodque, cur adjicitur alterum, cum in unoquoque omnes comprehenduntur. Sed et si perfectorum vitam, et proficientium merita distinguimus, et unumquodque et alterum non 110.0537D| irrationabiliter positum videmus. Qui enim et sua deflent et virtutum pennas ad proximum in exemplum tendunt, procul dubio perfecti sunt. Sunt autem plerique parvulorum, qui eorum lacrymas conspiciunt et imitantur. Et qui nudi in suis pravitatibus esse potuissent, sanctos vigilantioresque viros conspiciunt, moxque suis pravitatibus irati, accenduntur ut plangant. Inflammantur ad poenitentiam, atque ut velare sanctos corpora sua conspiciunt, ita ipsi quoque lacrymarum suarum alis velantur, seipsos enim magnis increpationibus feriunt, cur qui virtutes non habent peccata sua minime deplorant, si et illi adhuc plangere non desinunt, qui jam virtutum pennas per exempla ad proximos tendunt.
110.0538A| « Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, etc. » (Hieron.) Voxque auditur alarum volantium, quasi vox aquarum multarum, quae juxta Apocalypsin Joannis populos significant, paulatimque proficiens, quasi vox castrorum, et quasi vox sublimis Dei. Quod Hebraice appellatur saddai, et juxta Septuaginta, vox verbi, ut universa, quae praedicantur in mundo, vocem Filii Dei esse credamus. (Greg.) Solent enim in sacro eloquio per aquas populi designari. Unde per Joannem dicitur: « Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII). » Idcirco autem per aquas populus designatur, quia et in vita sonum habet ex tumultu carnis, et quotidie defluit ex decursu mortalitatis. Ut autem saepe jam diximus, alae sunt animalium virtutes sanctorum. Quid est ergo quod propheta alarum 110.0538B| sonum audit, quasi sonum aquarum multarum, nisi quod ex omnipotentis Dei pietate illae alae virtutum, quae in paucis prius sanctis sonabant, jam nunc praedicatione diffusa in multorum populorum conversatione resonant? Incarnato enim, passo ac resurgente Domino, pauca pennata animalia fuerunt, quia rari valde exstiterunt, qui coelestia desiderarent, et virtutum pennis se in alta suspenderent. Sed postquam divinitatis ejus praedicatio in mundo diffusa est, quanti jam parvuli, quanti graviores, quanti fortes juvenes, quanti imbecilles, quantae conversae peccatrices, quantae anus, virgines, per fidem, per spem, per amorem, ad coelestia evolant; quis dicere, quis aestimare sufficit? Ecce alarum sonus, qui prius in paucis animalibus fuit, jam nunc in 110.0538C| populis resonat. Jam nunc mundi multitudinem ad coeleste desiderium pennae virtutum levant. Bene ergo dicitur: Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum. Quia sicut praefati sumus, ille virtutum sonus, qui in aure Dei prius ex paucis sanctis factus est, postmodum ex aquis multis, id est, ex innumerabilibus est populis multiplicatus. De quo adhuc sono bene additur: « Quasi sonus sublimis Dei. » Quid est quod alarum sonus in sanctis animalibus, quasi sonus sublimis Dei dicitur? Nisi quod omnipotens Deus et ipse implet sanctorum mentes coelesti desiderio, et ipse exaudit impletas. Ipse etenim creat in sanctorum cordibus amorem, et ipse ex amantibus cordibus suscipit preces. Bene ergo iste alarum sonus, quasi sonus sublimis Dei dicitur. 110.0538D| Quia quidquid in sanctorum virtutibus agitur, ejus est gratiae, qui merita largitur, qui recte per prophetam sublimis Deus esse memoratur. In Scriptura enim sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: « Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII). » Et sicut Moses ait (Exod. XXII): « Si quis hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos, videlicet ad sacerdotes; » qui rursum dicit: « Diis non detrahes (Ibid.), id est, sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). » Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad Moysen ait: « Ego sum Deus Patris tui, Deus Abraham, Deus 110.0539A| Isaac, Deus Jacob (Exod. III). Unde Paulus apostolus, velens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est dicens: « Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). » Qui enim nuncupative dicitur Deus inter omnia: Qui vero essentialiter Deus super omnia est. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit. Quia et electus quisque (sicut praemisimus) vel in exemplo justitiae, vel pro erogando praedicationis verbo positus, dici Deus potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus. Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter Deus. Quem ergo Paulus Deum super omnia, hunc Ezechiel 110.0539B| propheta Deum sublimem nominat. Postquam vero dictum est, « sonum alarum audiebam, quasi sonum aquarum multarum, » quia adhuc additur, « quasi sonum sublimis Dei, etiam hoc intellegere possumus, quod futurum electis omnibus scimus. Alarum enim sonitus, sicut diximus, fuit in praedicatoribus sanctis, aquarum sonitus in conversis et sequentibus populis. Sed ipse isdem sonitus erit quandoque sublimis Dei, quia multitudo, quae nunc per sanctos doctores ad fidem trahitur, quandoque in coelestem patriam congregabitur, ut ibi omnes electi sine fine laudent cum viderint sine fine quem laudent. Postquam ergo propheta sonum alarum, quasi sonum sublimis Dei esse conspexit in coelis, rursum ad terram rediit, et pennata animalia quid hic agant loquitur, ut illic 110.0539C| summa mereantur, dicens:
« Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, et sonitus castrorum. » Cum praedicatores sancti mundum praedicando et trahendo circumeunt; et animalia ambulant, et quia hi etiam quos colligunt statim ut crediderunt, in laudem nostri Creatoris insurgunt, fit sonus, quasi sonus multitudinis. Et quia in praedicatione eadem bellum contra aerias potestates sumunt, recte subjungitur: « Et sonus castrorum. » Cum enim sanctis praedicatoribus fideles populi conjunguntur, contra malignos spiritus in procinctu fidei multitudines castrorum fiunt, et dum quotidie fideles quique coelestibus desideriis replentur, terrena despiciunt, dura sibi certamina pro amore aeternae patriae proponunt. Contra potestates 110.0539D| aerias castra fiunt, quia armati fide et bonis operibus muniti gradiuntur; quasi enim quibusdam castris spiritualis exercitus per Paulum dicitur: « Induite vos armatura Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). » Sanctorum autem multitudines castra fiunt, quae bellum contra aerias potestates susceperunt. De sanctis vero animalibus adhuc subditur.
« Cumque starent, dimittebantur pennae eorum. » (Hieron.) Stantibus autem animalibus, dimittebantur alae eorum. Vocem enim Dei omnipotentis resonantem 110.0540A| in coelestibus ferre non poterant, sed stabant et mirabantur, et silentio suo Dei potentiam demonstrabant, qui sedebat super firmamentum. (Greg.) Stant sancta animalia quando ea quae Dei sunt intenta contemplatione considerant: sed eorum pennae deponuntur, quia dum alta Dei judicia aspiciunt, suae eis virtutes vilescunt, quod aperte exponitur, cum statim subditur:
« Nam cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. » Firmamentum superius sub intellectu duplici judicavimus exponendum. Possunt enim sicut praedictum est firmamenti nomine coelestes potestates intelligi. Potest firmamenti nomine unigenitus incarnatus, per hoc quod in eum natura nostra ad 110.0540B| aeternitatem firmata est, designari. Prius ergo quod sentimus de angelis, et postmodum de Domino angelorum loquamur. Ecce enim dicitur: « Cum fieret vox super firmamentum, stabant et submittebant alas suas. » Quo in loco hoc sciendum est quia submittere non ab inferiori ad superiora tendere, sed a superiori ad inferiora alas deponere debet intelligi, propter hoc quod praemissum est: « Cum starent, dimittebantur pennae eorum. » Quaerendum nobis est itaque quae sit vox, quae super firmamentum fit. Sed eamdem vocem melius intelligimus, si ab infimis ad superiora gradientes, quasi quibusdam passibus ascendamus, sicut auditus corporis excitatur voce, ita sensus mentis excitatur intellectu, qui de interioribus agitur. Vox ergo est in mente, 110.0540C| quasi quidam sonus intelligentiae. Sed sciendum est quia nostris sensibus aliquando vox carnis loquitur, aliquando vox animae, aliquando vox firmamenti, aliquando vox quae super firmamentum est. Ponamus enim ante oculos, quod quispiam laesus a proximo sit, qui ex humana ratione cogitat ut vicem laesioni reddat, malum pro malo retribuat. Huic vox carnis loquitur in mente: quia cum divina mandata praecipiant (Matth. V), bene nos facere his qui nos oderunt, quisquis malefacere se odientibus cogitat, in ejus animo carnis vox sonat. Multa terrena quotidie agimus, post haec ad orationem redimus, accenditur ad compunctionem animus, sed earum rerum, quas egimus imagines versantur in mente, et intentionem compunctionis praepediunt in oratione, 110.0540D| et quod volentes foris egimus, hoc interius patimur inviti: ut quaedam cogitationum phantasmata mentem per imagines corporeas dispergant, ne stricte se totam in oratione colligat. Haec quoque vox carnis est. Cum vero et ista subigimus, atque ab oculis mentis cunctas corporeas imagines effugamus, ipsam in nobismetipsis naturam animae quaerentes qualis sit, quae carnem vivificare potest, sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus sicut desiderat non potest: invenimus quemdam intellectualem spiritum per creatoris potentiam viventem, corpus quod sustinet vivificantem, sed tamen oblivioni subditum, mutabilitati subjectum, quem saepe timor afficit, laetitia extollit. Ipse itaque intellectus 110.0541A| animae vox ejus est, quia sonat quod est, quae tamen adhuc vox sub firmamento est. Sed transcendentes animam, vocem de firmamento quaerimus: cum illa sanctorum angelorum innumera multitudo in omnipotentis Domini conspectu qualis sit investigamus, quae sit in eis sine fine festivitas visionis Dei, quae laetitia sine defectu, qui amoris ardor non crucians sed delectans, quantum in eis sit desiderium visionis Dei cum satietate, et quanta satietas cum desiderio, in quibus nec desiderium poenam generat, nec satietas fastidium parit, quomodo inhaerendo beatitudini sint beati, quomodo contemplando semper aeternitate sint aeterni, quomodo conjuncti vero lumini facti sunt lux, quomodo aspicientes semper in incommutabilem, mutati sint incommutabilitatem. 110.0541B| Sed cum ista de angelis cogitamus, adhuc vox est de firmamento non super firmamentum. Transeat ergo animus, et ab ipsis transcendat omne quod creatum est, in solo creatoris sui lumine fidei oculos figat, quod unus vivificet omnia, qui creavit Deus, quod ubique est, et ubique totus est, quod incircumscriptus et incomprehensibilis sentiri potest, et videri non potest, quod nusquam deest, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe est, quod nec ibi deest, ubi longe est, quia ubi non est per gratiam, adest per vindictam, quod omnia tangit, nec tamen aequaliter omnia tangit, quaedam enim tangit ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant, sicut sunt cuncta insensibilia, quaedam tangit ut sint, vivant, sentiant, nec tamen ut discernant, sicut sunt bruta animalia, 110.0541C| quaedam tangit, ut vivant, sentiant et discernant, sicut est humana natura et angelica. Et cum ipse nunquam sibi sit dissimilis, dissimiliter tamen tangit dissimilia. Quod ubique praesens est, et inveniri vix potest. Quod stantem sequimur, et apprehendere non valemus. Ponamus ergo ante oculos mentis, quae illa natura sit quae tenet omnia, implet omnia, circumplectitur omnia, superexcedit omnia, sustinet omnia, nec alia ex parte sustinet atque alia superexcedit, neque alia ex parte implet atque circumplectitur, sed circumplectendo implet, implendo circumplectitur, sustinendo superexcedit, superexcedendo sustinet, cujus naturae potentiam cum strictus in ea cogitat animus, vox super firmamentum fit, quia ejus intellectum concepit, qui et 110.0541D| angelorum sensum sua incomprehensibilitate transcendit. Cum ergo vox super firmamentum fit, stant animalia, et submittunt alas suas, quia sanctorum mentes cum creatoris sui potentiam intenta contemplatione considerant, vilescunt eorum animo virtutes quas habent. Et tanto fiunt apud se humiles, quanto illud eis altum est, quod super angelos sonat. Saepe etiam sanctorum cogitationibus ipsa, quae habent bona blandiuntur, ut eorum mentes in aliqua sui fiducia elevent, sed protinus ad occulta Dei judicia recurrunt, quomodo alii ex virtutibus ad infernum per elationem corruunt, alii ex vitiis correcti ad coelum per humilitatem levantur. Unde nos ad humilitatem revocans propheta terret et admonet 110.0542A| dicens: « Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV). » Quis enim digne considerare valeat quantus supernus terror sit consiliorum Dei, quando et alter ex virtutibus in finem tendit ad vitia, et alter a vitiis in virtutibus concludit finem, quia juxta Salomonis vocem (Eccles. VIII, IX): « Sunt justi ad quos pervenit, quasi opus impiorum: et sunt impii, ad quos pervenit, quasi opus justorum: et sunt justi atque sapientes, sed opera eorum in manu Dei. Et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futuro servantur incerta. » Et, « est via quae videtur hominibus recta, et novissima ejus ducunt ad mortem (Proverb. XIV). » Haec itaque occulta profunda judicia cogitare, quid 110.0542B| est aliud quam alas deponere, id est, de nulla virtute confidere, sed sub magno timore trepidare?
« Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper, etc. » (Hieron.) Quod firmamentum his, qui deorsumperant habebat similitudinem crystalli: his autem, qui supra, instar lapidis sapphiri videbatur. Quae similitudo sapphiri, thronus erat ejus qui sedebat in similitudinem hominis. Ex quo intelligimus et firmamentum, et crystallum, et sapphirum, et hominem, in similitudine, non in veritate monstrari. Hominem autem Deum Patrem debere intelligi, multa docent testimonia. E quibus illud est in Evangelio (Matth. XXI): « Homo quidam 110.0542C| plantavit vineam, et locavit eam agricolis, » et post paululum, « misit servos, et super omnes filium suum. » Rursumque (Matth. XXII): « Homo fecit nuptias filio suo. » Non quod filius excludatur a regno, de quo scripsit Isaias: « Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isa. VI); » et Joannes: « Haec autem, inquit, dixit Isaias, quando vidit gloriam Filii Dei (Joan. XII), » sed quod in Patre regnet, et Filius, omnia enim Filii Patris sunt, « qui est imago Dei Patris invisibilis. » Nam et in Daniele (Dan. VII): Deus Pater sedens inducitur et offertur ei filius hominis ut accipiat regnum. Et in Apocalypsi Joannis (Apoc. III, VII), eadem de Filio scribuntur. Et ad pugnam primi martyris Stephani (Act. VII), stans ad dexteram Patris, de quo canitur 110.0542D| in psalmis: « Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). » Sicut autem crystallo purissima quaeque atque lucentia in coelestibus demonstrantur, quae nostrum oculatum corpus illuminent: sic in sapphiro, id est, in throno Dei, et super firmamentum quod coelum accipimus, abscondita atque secreta et incomprehensibilia Dei sacramenta monstrantur: « Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII). » Et in nube videtur et caligine; unde et in Exodo scribitur: « Et sub pedibus Dei erat, quasi opus lateris [lapidis] sapphiri, et sicut species firmamenti coeli mundissimi (Exod. XXIV). »
Unde et sponsa pulchritudinem sponsi describit in 110.0543A| Cantico: « Venter ejus quasi tabula eburnea super lapidem sapphirum (Cant. V). » Et in Joannis Apocalypsi: « Primum fundamentum jaspis, secundum sapphiri scribitur (Apoc. XXI). » Et in rationali pontificis in versu et ordine lapidum singulorum, « secundus ordo carbunculum habet et sapphirum, et jaspidem (Exod. XXVIII). » [Greg.] Quid per thronum nisi illae virtutes angelicae designantur, quae ipsos quoque angelos dignitate loci superioris excedunt. Nam cum angeli nuntii dicantur (Hebr. I), et saepe angeli ad annuntianda quaedam hominibus veniant, Throni missi ad ministerium nuntii nunquam leguntur. Quia eis longe sublimius creator omnium praesidet. Unde Paulus apostolus ordines coelestium agminum quos ad tertium coelum raptus viderat describens, 110.0543B| ait: « Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Coloss. I). » Thronus igitur, ante eos angelorum ordines dixit, quibus illos praelatos esse cognovit. Bene autem thronus lapidi sapphiro comparatur, quoniam lapis sapphirus aereum habet colorem. Virtutes ergo coelestium lapidi sapphiro comparantur, quia hi spiritus quibus Deus omnipotens altius praesidet, superioris loci in coelestibus dignitatem tenent. « Super thronum vero similitudo hominis. » Quia et super illas virtutes, quae et ipsos angelos antecedunt, nostri est gloria Redemptoris. Notandum ergo, qui ordo servatur, super animalia enim firmamentum, super firmamentum thronus, super thronum homo esse describitur, quia et super 110.0543C| sanctos homines adhuc in hac corruptione corporis viventes angeli, et super angelos superiores et Deo proximae angelicae potestates, super potestates vero Deo proximas, elevatus est « mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II). » Sin vero, ut praediximus, firmamenti nomine mediator Dei et hominum pro assumpta humanitate debet intelligi, quia sub unius nominis appellatione solent prophetiae spiritum multa signari, vox super firmamentum facta est, quae super baptizatum Dominum de coelo sonuit dicens: « Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Marc. I). » Quaeramus igitur quomodo hanc vocem animalia audiunt, et alas deponunt. Habacuc requisitus dicat: « Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi (Habac. 110.0543D| III). » Sancta itaque animalia vocem super firmamentum audiunt et pertimescunt: quia si solus sine peccato est, in ejus innocentia aspiciunt, in quantum ipsi quotidie delinquant, quae necesse est ut incessanter defleant. Considerant quoque, quia et ipse auctor vitae, sine passionis dolore ex hac vita non exivit. Et haec ergo vox super firmamentum facta est, quia omnipotentis Patris sententia etiam de morte ac resurrectione unigeniti processit. Sed cum vox super firmamentum fit, stant animalia, et submittunt alas suas. Quia sancti quoque, cum ipsum unigenitum flagellatum in hoc mundo conspiciunt, deponunt si quid de suis meritis praesumunt. Nam si ipse hinc sine flagello non exiit, an flagellis digni 110.0544A| non erunt, qui huc cum peccato venerunt? Ipsum vero firmamentum quod est super caput animalium, id est, quod transiit mentes justorum, habeat super se vocem, quia Redemptor noster eam quam cum Patre disposuit cum [ex] divinitate sententiam, pertulit in carne. Quam audientes justi terrentur, et omnem de suis viribus praesumptionem deponunt. Quibuslibet enim virtutibus polleat, quid digna est vita peccatorum, si et ejus vita pro nobis flagello subjacuit, quae subdita nulli peccato fuit? Sed ecce gravis nobis quaestio oritur cum dicitur, quod super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni. Si enim per firmamentum Dominus, et per lapidem sapphirum et similitudinem throni, summae illae angelicae 110.0544B| potestates figurantur, quomodo super firmamentum, id est, super dominum esse credendae sunt, cum et mox subditur, « Et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper. Nam si ita, ut dictum est, firmamentum exprimitur, Dominus et rursus homo accipitur Dominus: qua ratione potest intelligi et ipse super thronum, et ipse sub throno? Sed adstrictos hujus quaestionis nodos ipse solvit, de quo loquimur, quia afflatu sancti Spiritus, ea quae clausa sunt aperuit. Incarnatus enim unigenitus Patris, per hoc quod « homo factus est, » infra angelos fuit, sicut de eo scriptum est: « Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII). » Resurgens et ascendens in coelis, omnibus angelicis potestatibus praesidet, sicut de eo rursum 110.0544C| scriptum est: « Omnia subjecisti sub pedibus ejus. » Et sicut ipse ait: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Firmamentum ergo sub throno, et homo super thronum est, quia per humanae assumptionis naturam et est ipse sub angelis natus, et ipse super angelos exaltatus. Qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super angelos fuit: sed tamen angelis, ut dictum est, humanitate minoratus, ex qua et morti subjacuit. Atque postquam mortem resurgendo calcavit, humanitatem suam etiam majestatibus angelorum superposuit. Prius itaque thronus super firmamentum, et post homo super thronum visus esse describitur: quia humanitatem suam humani generis Redemptor descendendo sub angelis sumpsit, et ascendendo super 110.0544D| angelos exaltavit. Sic vero factum eum sub angelis dicimus, sicut factum sub lege praedicante Apostolo audivimus (Gal. IV), assumptam ergo humanitatem sub angelis accipimus, pro ea minoratione in qua dignatus est apparere. Nam mox ut verbum caro factum est, mox Deus homo potestate super angelos fuit. De ipso quippe ante passionem scriptum est: « Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV). » Sed tamen ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum de eo scriptum est: « Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII). » In documento ergo utriusque naturae, huic et angeli ministrarunt, hunc et angelus confortare describitur. Unus quippe in 110.0545A| utraque natura, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui tamen ante passionem suam et angeli ministrabant, et hunc angelus confortat. Post passionem vero atque resurrectionem ejus huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt, quia sicut dictum est, et si prius firmamentum sub throno apparuit, jam tamen homo super thronum est. In cujus persona ut propheta sanctus adunationem [adjunctionem] utriusque naturae se vidisse ostenderet, protinus adjunxit:
« Et vidi, quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus per circuitum a lumbis ejus, et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut 110.0545B| aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum, haec visio similitudinis gloriae Domini. » (Hieron.) Similitudo hominis, qui sedebat super similitudinem throni: qui thronus habebat similitudinem lapidis sapphiri a lumbis et desuper, electro comparatur. Quod electrum et intrinsecus et extrinsecus habebat, quasi ignis aspectum. A lumbis vero et deorsum, ignis erat resplendens in circuitu, ut ostenderet ea quae supra lumbos sunt, ubi sensus versatur et ratio, non indigere igne nec flammis, sed pretiosissimo metallo et purissimo. Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio, ubi incentiva vitiorum, purgatione indigere flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant sicut arcus similitudinem, 110.0545C| quae vulgo Iris dicitur, cum fuerit in nube in die pluviae; ἴρις enim, quae in sancta Scriptura (Gen. IX) vocatur arcus, et in Apocalypsi Joannis eodem nomine ἴρις dicitur (Apoc. IV et X), nisi in pluvia et in aquosa nube non potest apparere, diversorum colorum et pulcherrimorum, et sensim in alios transeuntium. Hic arcus signum est clementiae et testamenti Dei, quod fecit cum hominibus ut quando apparuerit in nube, sciamus nos secundum antiquitatis exemplum nequaquam perituros esse diluvio. Ex quo ostenditur post poenas atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam: duntaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem. Unde nunc dicitur: « Hic erat aspectus splendoris per gyrum. » Per gyrum Dei vel throni, vel omnium, 110.0545D| quae perspecta sunt. « Et haec visio gloriae similitudinis Dei. » Non quo gloriam Domini viderit, sed similitudinem gloriae ejus. Visio autem omnis haec est. Spiritus elevans et nubes magna, et quatuor animalia, et rotae totidem, sequentes animalia et spiritum, quae sub firmamento Dei esse meruerunt. Quae postquam elevata sunt, et audierunt vocem, quasi aquarum multarum, et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum et exercitus, dimiserunt alas, et stuporem silentio demonstrarunt. Apparuitque sedens super similitudinem sapphiri, quasi similitudo hominis, qui a lumbis supra habebat speciem electri, et a lumbis deorsum speciem ignis in circuitu. Post quem terrorem, 110.0546A| datur signum misericordiae, velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae. (Gregor.) Quid est, quod aspectus hominis videtur in throno, quasi species electri, nisi quod in electro, sicut longe superius diximus, aurum et argentum miscetur, ut res una ex duobus metallis fiat? In qua et per argentum auri claritas temperatur, et per claritatem auri species clarescit argenti. In redemptore autem nostro, utraeque naturae, id est, divinitatis et humanitatis inconfuse atque inseparabiliter sibimet sunt unitae, ut per humanitatem, divinitatis ejus claritas nostris posset oculis temperari; et per divinitatem humana eo natura claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat haberet. Ipse vero aspectus hominis super thronum 110.0546B| et species electri, quam vidit, qualis ei apparuerit adhuc describendo adjungit. « Velut aspectus ignis intrinsecus ejus per circuitum, a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. » Quid est quod mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. II), a lumbis et desuper aspectum ignis intrinsecus per circuitum habere describitur, et a lumbis et deorsum speciem ignis splendentis in circuitu? Investigandum namque est, quare a lumbis et desuper ignem intrinsecus, nec tamen splendentem ignem habere narratur. A lumbis vero et deorsum habere ignis speciem dicitur, non tamen hunc habere intrinsecus memoratur, quia et describitur. Quid enim lumborum nomine nisi propago mortalitatis 110.0546C| exprimitur? Propter quod etiam de Levi dicitur (Gen. XIV), quia adhuc in lumbis patris erat, cum Melchisedech occurrit Abrahae. De lumbis vero Abrahae virgo Maria exiit, in cujus utero Unigenitus Patris per Spiritum sanctum incarnari dignatus est, ex qua incarnatione universo innotuit mundo Deus, sicut et per Psalmistam dicitur: « Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime (Psal. XLIV). » Gladium etenim circa femur potentissimus sumpsit, quia sermo praedicationis illius ex incarnatione convaluit. Quid vero iste ignis designat, nisi ardorem sancti Spiritus, qui corda, quae repleverit accendit, de quo ipsa Veritas dicit: « Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). » Quid est ergo quod in hoc aspectu hominis, qui prophetae apparuit, a lumbis 110.0546D| superius, intrinsecus per circuitum ignis ardet, a lumbis vero deorsum, non ignis intrinsecus, sed in circuitu resplendet, nisi quod ante incarnationem unigeniti redemptoris nostri sola intra se Judaea ardorem amoris ejus habuit, post incarnationem vero illius in circuitu ejus ignis resplenduit, quia in universo mundo gentibus claritatem sancti Spiritus effudit? Prius ergo intrinsecus ignis erat, sed splendor non erat, quia Spiritus sanctus in multis quidem partibus Judaeam replebat, sed ad notitiam gentium necdum ejus lumen emicuerat. A lumbis vero ejus et deorsum ignis in circuitu splendet. Quia postquam de virgine carnem sumpsit, in humano genere longe lateque sancti Spiritus dona 110.0547A| dilatavit. Et notandum quod ignis iste a lumbis superius per circuitum esse describitur, non extrinsecus, sed intrinsecus: quia amoris flamma, sicut dictum est, in electis atque spiritalibus viris ubique in suis finibus Judaeam replebat, nec tamen exibat extrinsecus, quia sese in multitudine gentium non dilatabat. Quae ardoris flamma visa est, postmodum in circuitu resplendere, quia per mundi cardines in universis gentibus omnipotentis Dei coepit amor excrescere. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quia redemptor noster Deus et Dominus noster Jesus Christus, per humanitatem suam hominibus innotuit, qui per divinitatem suam notus angelis et ante incarnationem fuit. Nobis ergo a lumbis inferius resplendet in circuitu, cujus ignis 110.0547B| intrinsecus a lumbis superius ardet in coelo. Quia illi coelestes spiritus cum in divinitate sua conspiciunt, et amoris ejus igne accenduntur. Nos vero, qui hunc ex assumpta humanitate diligimus, adhuc in hac corruptibili vita positi splendorem ignis illius foris habemus. Unus itaque sub throno est, qui et super lumbos ignem intrinsecus habet in angelis, et sub lumbis ignem in circuitu habet in hominibus: quia in omne quod ab angelis amatur, per omne quod ab hominibus desideratur, unus est, qui in cordibus ardet amantium. « Velut aspectus, inquit, arcus cum fuerit in nube in die pluviae. » Arcum omnipotens Deus inter se et homines in signo posuit, ut ultra mundum diluvio non deleret dicens: « Ponam arcum meum in nubibus, et erit 110.0547C| signum foederis inter me et inter terram. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor foederis mei vobiscum (Gen. IX). Unde et in arcu eodem color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte est coeruleus, et ex parte rubicundus; ut utriusque judicii testis sit, unius videlicet faciendi, et alterius facti, sed jam non ulterius faciendi. Quia mundus quidem judicii igne cremabitur, sed aqua jam diluvii non delebitur. Quid est autem, quod splendentem ignem a lumbis hominis throno praesidentis, sicut aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluviae propheta conspexit? Quia enim per ignem, sicut dictum est, ardor sancti Spiritus designatur, quae similitudo est arcus et spiritus ut ignis, qui apparuit, quasi aspectus 110.0547D| arcus apparuisse diceretur, sed si ipsi, quam praediximus, visioni arcus intendimus, quomodo arcus significat spiritum, videmus. In arcu quippe, sicut praefatus sum, aqua et ignis apparet, et post mediatoris adventum eo virtus sancti Spiritus in humano genere claruit, quo electos Dei et aqua baptismatis lavit et ignis divini amoris incendit. Quasi enim admixto colore aquae simul et ignis quidam arcus in nube ad propitiationem ponitur, cum Veritas dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III). » Qui arcus in nube est in die pluviae; quia in Dominica incarnatione et in effusione praedicationis ostenditur, ut ad veniam corda credentium Domino parcente 110.0548A| revocentur. Nubem enim redemptoris carnem non inconvenienter accipimus. De qua per Psalmistam dicitur: « Qui ponit nubem ascensum suum. » Nubem quippe ascensum suum posuit, quia is qui per divinitatem ubique est, carne ad coelestia ascendit. Expleta vero omni mystica visione subjungitur: Hic erat aspectus splendoris per gyrum, et haec visio similitudinis gloriae Dei. Quid enim in universo mundo sancti Spiritus gratia agat, aspiciens, ait: « Hic erat aspectus splendoris per gyrum. » Quae vero interius ejusdem sancti Spiritus gloria maneat, considerare volens, sed sicut erat non valens, adjungit: Et haec visio similitudinis gloriae Domini; non enim ait, Visio gloriae, sed similitudinis gloriae Domini. Ut videlicet ostendatur quia quantalibet se intentione mens 110.0548B| humana tetenderit, etiamsi jam phantasias imaginum corporalium a cogitatione compescat, si jam omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis amoverit, adhuc tamen in carne mortali posita, videre gloriam Dei non valet sicut est, sed quidquid de illa est, quod in mente resplendet, similitudo, et non ipsa est. Unde et ille praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, dicebat: « Videmus nunc per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII). » Qua in re non despicienda nobis quaestio oritur, quomodo Joannes evangelista, cum erga miracula redemptoris nostri Judaeorum perfidiam etiam ex verbis propheticis descripsisset, adjungit dicens: « Haec dicit Isaias quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII). » Et si Ezechiel non gloriam, sed gloriae similitudinem 110.0548C| vidit, quid est quod iste similitudinem gloriae, et ille gloriam vidisse describitur? Sed cum Joannes evangelista prius miracula redemptoris nostri narravit, atque infidelitatem postmodum Judaeorum subdidit, hanc ejusdem redemptoris nostri gloriam, quae in mundo apparuit, Isaiam vidisse manifestat. Omne enim quod in terra mirum divinitus agitur, gloria omnipotentis Dei est, et ejus gloria in omnibus factis videtur. Isaias ergo ejus gloriam in terra vidit: Ezechiel vero ejus gloriam in coelo sicut est videre non potuit. Quia aliter est gloriam ejus in rebus factis atque aliter in semetipso videre. Haec ergo ejus gloria, quae in rebus est videri potest. Illa vero, quae in ipso est, videri modo nisi per similitudinem non potest, sed si eamdem similitudinem gloriae 110.0548D| vel sublevatus propheta portare potuerit, agnoscamus.
CAPUT II. Mittitur propheta ad revocandum populum ab erroribus suis.
« Et vidi et cecidi in faciem meam. » (Hieron.) Non est clatus visionum magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae procidit in faciem suam. Unde et Paulus apostolus post ascensionem coelicet paradisi et auditionem verborum ineffabilium, datum sibi dicit angelum Satanae, qui se colaphizaret ne extolleretur (I Cor. XII); et Abraham cecidit in faciem postquam audivit sermones Dei. Et tamen, quia non peccato, sed humilitate corruerat, a Domino 110.0549A| sublevatur, et verba ejus audire jubetur. Sciendum quoque quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum. Abraham postquam audivit de nativitate Isaac, cecidit in faciem et risit (Gen. XV et XVIII). Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit (I Reg. II); et de Dan in Genesi scriptum est: « Fiat Dan coluber in semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum, salutem exspectans Dei. » (Gen. XLIX). Quia enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea Salvatoris exspectat adventum. Et in Evangelio secundum Joannem, qui ad comprehendendum venerant Dominum, postquam ille respondit: « Ego sum, ceciderunt, retrorsum in terram (Joan. XVIII); sermonem ejus, qui Moysi dixerat, Vade, dic filiis Israel: Qui est, misit me ad 110.0549B| vos (Exod. III), minime sustinentes. Et vidi, inquit, et cecidi in faciem meam. » (Greg.) Quid vero de hoc viro fieret, si ita ut est, ejus gloriam vidisset, qui similitudinem gloriae illius videns, sufferre non valens cecidit? Qua in re cum magno moerore pensare et considerare cum lacrymis debemus, in quantam miseriam et infirmitatem cecidimus, qui et ipsum bonum ferre non possumus, ad quod videndum creati sumus. Est tamen et aliud quod de prophetae facto consideremus in nobis. Domini similitudinem gloriae, quia nos per spiritum prophetiae videre non possumus, hanc assidue cognoscere, et sollicite contemplari in sacro eloquio, in coelestibus monitis, in praeceptis spiritalibus debemus. Qui cum aliquid de Deo conspicimus, in faciem nostram 110.0549C| cadimus, quia ex malis erubescimus, quae nos meminimus perpetrasse. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus quasi quibusdam jacentibus dicebat: « Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI.) » Postquam propheta similitudinem gloriae Domini contemplatus in faciem suam cecidit, adjungit:
« Et audivi vocem loquentis, et dixit ad me, Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. » Ubi adhuc subditur: « Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me super pedes meos, etc. » Ecce divina vox jacenti prophetae jussit ut resurgeret. Sed surgere omnino non potuisset, nisi in hunc omnipotens Dei spiritus intrasset. Quia ex omnipotentis Dei gratia, ad bona 110.0550A| opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adjuvat, qui jubet. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens: « Cum metu et tremore vestram salutem operamini (Philip. II), » illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: « Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid.). » Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Sed in his considerandum est, quia si bona nostra sic omnipotentis Dei dona sunt, ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt, ut dona Dei omnipotentis non sint; cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum 110.0550B| est, quia mala tantummodo nostra sunt, bona autem nostra omnipotentis Dei sunt et nostra, qui ipse aspirando nos praevenit, ut velimus, quia adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus, praeveniente ergo gratia et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est, fit meritum nostrum. (Hieron.) « Et dixit ad me, inquit, Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tibi. » Jacens, sermonem Dei audire non poterat. Sed audit cum Moyse, « tu vero hic sta mecum. » Quod et Daniel accidisse sibi commemorat. (Greg.) Notandus est nobis ordo locutionis et operis. Quia prius similitudo gloriae Domini apparet ut dejiciat, postmodum alloquitur ut elevet, deinde superabundantis gratiae spiritum mittit ut 110.0550C| levet, ac super pedes statuat. Nisi enim aliquid de aeternitate in mente videremus, nunquam in faciem nostram poenitendo caderemus, sed jam jacentes vox Domini consolatur, ut in opere surgamus, quod tamen facere nos nostra virtute non possumus. Ipsius ergo nos spiritus implet et levat, et super pedes nostros statuit, ut qui proni in poenitentia pro culpa jacuimus, recti postmodum in bono opere stemus. Unde et sequitur: « Et ingressus est in me, inquit, spiritus postquam locutus est, mihi et statuit me super pedes meos. » Sed his ita in praesenti libro expositis, postquam propheta ad jussionem Domini erectus stetit, quid ei vox divina juberet in sequentis libri exordio considerandum est.
LIBER TERTIUS.
SEQUITUR CAPUT II. 110.0549D|
« Et audivi vocem loquentem ad me, et dicentem mihi: Fili hominis, mittam ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me, » etc. (Greg.) Sic propheta describit sua, ut significet nostra. Nam quid est, quod jacenti dicitur: « Sta super pedes tuos et loquar tecum? » Qui enim jacenti loquebatur, cur non se nisi stanti promittit esse locuturum? Sed sciendum quia alia sunt, quae jacentes, 110.0550D| alia quae stantes audire debeamus. Jacenti enim dicitur ut resurgat. Stanti enim praecipitur ut ad praedicationem proficisci debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione jacentibus praeberi non debet auctoritas praedicationis, sed cum jam in bono opere surgimus, cum recti jam stare coeperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in praedicationem mitti debeamus. Stans ergo propheta, visionem spiritalem vidit, et cecidit, cadens vero jam monitionis verba, 110.0551A| suscepit ut surgeret. Surgens autem praeceptum audivit, ut praedicaret. Nam, qui adhuc ex superbiae vertice stamus, cum jam de aeternitatis timore aliquid sentire coeperimus, dignum est ut ad poenitentiam cadamus. Et cum infirmitatem nostram subtiliter cognoscentes, humiliter jacuimus, per divini verbi consolationem surgere, ad fortiora opera jubemur. Et cum jam in bonorum operum soliditate persistimus, necesse est, et unde nosmetipsos correximus, inde jam praedicantes et alios levemus. Jacenti ergo non praecipitur, ut ad praedicationem pergat, ne infirmus quisque hoc quod verbo aedificare potest, opere destruat. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: « Eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit supra petram pedes meos et direxit gressus 110.0551B| meos. Immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. » Prius enim de luto pravitatis deducitur, ut per ejus fidem in petra pedes solidentur. Sed quia rectam fidem recta debet subsequi operatio, gressus ejus directi sunt, ut post directionem gressuum, id est, post perfectionem boni operis in ore acciperet etiam novum canticum praedicationis. Sic Paulus dum superbus Damascum pergeret, Redemptoris voce prostratus jacuit, et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret quod viderat audivit, sed ei jacenti dicitur: « Ingredere in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX). » Jacens ergo hoc solum audire potuit, ut surgens disceret quid audiret. Surgens autem hoc didicit, ut quae cognoverat praedicaret. (Hieron.) 110.0551C| Crebro ad Ezechiel dicitur, « Fili hominis, » et ad Daniel raro. Quorum uterque in persona ejus qui dixerat, « Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, » captivum populum consolatur, et retrahit ad poenitentiam. « Mitto ego te, inquit, ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me, ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, etc. Nequaquam populum Dei Israel, sed gentes apostatrices vocat eos qui a Domino recesserunt. Non solum patres, sed et filii ne peccato patrum filii viderentur obnoxii, sed ut par et patrum et filiorum esset impietas. Porro quod Septuaginta transtulerunt, » irritantes me, « sive, in amaritudinem convertentes, illud significat quod Deus et benignus et dulcis natura, nostris vitiis mutetur in 110.0551D| amaritudinem, sicut enim sanctis dicitur: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII); » sic peccatores eum amarum sentiunt; unde et Apostolus bonitatem et severitatem Dei super sanctos et peccatores refert; et de peccatoribus qui jacebant scriptum est: « Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV). » Sanctis vero stantibus praemia pollicetur. (Greg.) Notandum quod dicitur: « Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. » Sicut enim duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatae homines fiunt, nam unusquisque a conditore suo aut fide recedit aut opere. Sicut ergo, qui fide recedit 110.0552A| apostata est, ita qui ad perversum opus quod deseruerat redit, ab omnipotente Deo apostata absque dubietate ulla deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. Unum enim sine altero prodesse nihil valet, quia nec fides sine operibus, nec opera adjuvant sine fide, nisi fortasse pro fide percipienda fiant. Sicut Cornelius ante pro bonis operibus meruit audiri, quam fidelis existeret. Qua ex re colligitur, quia bona opera pro fide percipienda faciebat, nam cui ab angelo dicitur: « Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. X), » et mox pro eadem ascensione praecipitur ut ad Simonem mittat, qui ei veniens praedicare deberet, constat quia hoc petiit unde meruit exaudiri.
« Et filii dura facie et indomabili corde sunt ad 110.0552B| quos ego mitto te, » etc. (Hieron.) Hoc in Septuaginta non habetur; magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem, et confidentiae prophetalis quod ad tales ire quoque non timeat. Indomabili autem corde et dura facie juxta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: « Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea. » Qui in sequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro ille carneum redditurum, ut mollitie sua Dei praecepta suscipiat.
« Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus, si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est, et scient, quia propheta fuerit in medio eorum, » etc. Simile quid et in Jeremia scriptum est: « Si forte audiant et agant 110.0552C| poenitentiam; » et in Evangelio: « Forsitan filium meum verebuntur. » Loquitur autem haec Deus ambigentis affectu, ut liberum hominis monstret arbitrium, ne praescientia futurorum mali vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit. Non enim, quia ille ventura cognoscit, necesse est nos facere quod ille praescivit. Sed quod nos propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum, quasi Deus. (Greg.) Ecce est una culpa superbiae, quia praevaricati sunt pactum. Ecce altera obstinationis, quia usque ad diem hanc. Ecce, in iniquitate filiorum, culpa gravis impudentiae, quia dura facie, quoniam mala quae faciunt jam nec erubescunt, et nunquam vel post culpas ad poenitentiam redeunt, quia indomabili corde sunt. Cum vero tantae pravitatis tantaeque 110.0552D| obstinationis sint hi ad quos propheta mittitur, quis jam non videat, quia persona prophetae etiam perversis hominibus despici valeat? Sed ecce auctoritas personae tribuitur cum subditur: « Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. » Ac si aperte diceretur: Quia ex te despicieris, ex mea voce necesse est ut loquaris, nec contemnaris ipse qui mitteris, verba mea proferens, ostende eum qui misit. Sequitur: « Si forte audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est. » Dum constet quod omnipotens Deus omnia sciat, mirandum valde est cur dicitur, « si forte audiant, et si forte quiescant. » Quapropter sciendum est nobis, quia ista dubitatio locutionis Dei, non ex ignorantia, sed ex aliqua significatione 110.0553A| descendit. Nam quis nesciat quod qui fecit et videt omnia, omnia sciat? Et per semetipsam in Evangelio Veritas de Antichristi praedicatoribus dicit: « Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV). Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Unm vero ex duobus est, quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. » Ista ergo Dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus, designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt, ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur, si fieri potest, hoc exprimitur, 110.0553B| quod electi in corde tentabuntur; nutant enim, sed non cadunt. Deus ergo dicit « si fieri potest, » quia trepidabunt, et tamen dicuntur electi, quia non cadunt. Dubitatio itaque sermonis a Domino, in electis exprimit trepidationem mentis; quos electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistant. Unde hic quoque dicitur: « Si forte audiant, et si forte quiescant. » Per hoc enim quod dicitur, « Si forte, quia ex magna multitudine pauci audituri sunt, demonstratur. Per dubitationem ergo sermonum Dei, quid significatur aliud nisi paucitas auditorum? Pensemus, rogo, quae virtus sit in hoc Dominici sermonis effectu, ut dicat, Si forte vel ipsi audiant, » nobis hoc aperte dicit, quia afflicti, obsessi, inclusi, omnia, quae in hoc mundo habuimus, bona perdidimus, 110.0553C| urbes erutas, eversa castra, depopulatos agros, suffossas Ecclesias vidimus. Et tamen adhuc parentes nostros ad iniquitates sequimur, ab eorum elatione, quam vidimus, non mutamur. Et illi quidem inter gaudia, nos vero, quod est gravius, et inter flagella peccamus. Sed ecce omnipotens Deus iniquitates judicans, jam priores nostros abstulit, jam ad judicium vocavit, nos adhuc ad poenitentiam exspectat, nos ad revertendum sustinet, et qui in illis jam judicium exercuit, nobis suae patientiae longanimitatem prorogat, nec cum nostris prioribus perdat, dicens: « Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est. » Omnis anima etiam post acceptam fidem in perversitate sua aut permanens aut revertens domus exasperans vocatur. 110.0553D| Quia eum quem per fidem susceperat, repellit a se pravis moribus habitatorem Deum. Nam domus inhabitabitur a domino. Si ergo domus, quare exasperans, si vero exasperans, quare domus, quae utique jam non inhabitabitur, sed domus, quia in ea Deus per fidem habitare coeperat. Exasperans vero est, quia ab ea pravis moribus pulsus exiit, ut vacua remaneat, quam prius coelestis inhabitator replebat. Unde etiam sicut Veritatis voce cognovimus, nequissimus spiritus cum septem aliis rediens, domum scopis mundatam invenit, quia mentem a virtutibus alienam replet. Sequitur: « Et scient quia propheta fuerit in medio eorum. » Malis scire bonos aut ad adjutorium salutis proficere, aut ad testimonium 110.0554A| damnationis solet. Scient ergo, quia in medio eorum propheta fuerit, ut audita praedicatione, aut adjuventur, ut surgant, aut sic damnentur, ut excusatione careant.
« Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum: et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas. Et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est, » etc. (Hier.) Licet dura cervice sint et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta, nec te putes esse deceptum si mittaris ad eos, qui te loquentem non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant, et congregentur adversum te et circumdent te, nullum effugium tibi relinquentes. Hoc autem facient, quia 110.0554B| increduli sunt, et Dei imperia contemnentes. (Greg.) Patet ad quam perversos in praedicationem mittitur, qui ne timeat commonetur. Et quia pravi quique bona sibi loquentibus alia iniqua faciunt et adhuc alia minantur, propter illa quae faciunt dicitur: « Ne timeas eos. » Et propter hoc quod minantur adjungitur: « Neque sermones eorum metuas. » Vel certe, quia reprobi et mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogant, Propheta missus admonetur ne eorum vel crudelitatem metuat, vel verba pertimescat. In hoc itaque quod dicitur, ne timeas, prophetae datur auctoritas praedicationis. Et quia omnes qui in Deo vivimus organa veritatis sumus, ut saepe per alium mihi, saepe vero et aliis loquatur per me: sic nobis boni verbi inesse auctoritas debet, 110.0554C| ut is qui praeest dicat recta libere, et is qui subest, inferre bona humiliter non rccuset. Bonum enim quod majori a minore dicitur, tunc vere bonum est, si humiliter dicatur. Nam si rectitudo sentiendi humilitatem loquendi perdiderit, radicem sensus in ramo linguae vitiavit. Quod videlicet vitium, jam non ex ramo, sed ex radice est. Quia nisi cor intumesceret, lingua minime superbiret. Inesse ergo priori ad loquendum humilis auctoritas, inesse autem minori libera humilitas debet. Discernenda ergo semper sunt libertas et superbia, humilitas et timor, ne aut timor humilitatem, aut se superbia libertatem fingat. Ezechiel itaque quia non solum populo, sed etiam senioribus loqui mittebatur, ne incautum timorem humilitatem crederet, ut timere 110.0554D| non debeat commonetur, dum dicitur: « Ne timeas eos. » Ac ne forte derogationis eorum verba pertimescat, adjungitur: « Neque sermones eorum metuas. » Cur autem linguas derogantium timere non debeat, etiam causa subjungitur, cum protinus subinfertur: « Quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. » (Hier.) Unusquisque pro moribus suis sortitur vocabulum, scribis et Pharisaeis dicitur: « Generatio viperarum. » Et de Herode, qui versipellis erat: « Ite et dicite vulpi huic (Luc. XIII). » Et pseudoprophetae in hoc eodem propheta vulpibus comparantur. Et nunc corde indomabili scorpiones esse dicuntur. Unde et in Evangelio legimus: « Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt 110.0555A| et latrones, et non audierunt eos oves (Joan. X). » Et quomodo oves perditae domus Israel audierunt adversarios? Ex quo ostenditur, eos qui audierint fures et latrones ovium vocabulum perdidisse, et alia assumpsisse nomina, ut non quasi oves perierint, sed quasi viperae, vulpes et scorpiones. (Greg.) Timendi enim essent hi quibus loqui mittebatur, si in fide et in opere Deo omnipotenti placuissent. Quia autem increduli et subversores sunt, in sermonibus derogantes, timendi non sunt, quia stultum valde est, si illis placere quaerimus, quos non placere Deo scimus. Debent enim haberi in metu et reverentia judicia justorum, quia membra omnipotentis Dei sunt. Et hoc ipsi in terra reprehendunt, quod Dominus redarguet e coelo. Nam perversorum derogatio 110.0555B| vitae nostrae approbatio est, quia jam ostenditur nos aliquid justitiae habere, si illis displicere incipimus, qui non placent Deo. Nemo etenim potest in una eademque re omnipotenti Domino atque ejus hostibus gratus existere, nam Deo se amicum denegat, qui ejus placet inimico, et inimicis veritatis adversabitur, qui eidem veritati in mente subjugatur. Unde sancti viri in vocis liberae increpatione succensi, eos ad sua odia excitare non metuunt quos Deum non diligere cognoscunt. Quod propheta ardenter exhibens, creatori omnium quasi in munere obtulit dicens: « Nonne qui oderunt te, Domine, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII). » Ac si aperte dicat: Pensa 110.0555C| quantum te diligo, qui tuorum hostium excitare contra me inimicitias non pertimesco. Justi itaque sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae, nec obtrectationis sermo timendus est, ne, dum vituperatio perversorum metuitur, recti operis via deseratur. Unde nunc Ezechieli prophetae dicitur: « Sermones eorum ne metuas, quia increduli et subversores sunt tecum. » Minus autem mali essent, si hi qui sunt increduli perversores minime fuissent: quia enim ipsi vel coelestis regni praemia, vel gehennae esse supplicia non credunt, in suis pravitatibus 110.0555D| dimissi, a fide et opere etiam alios subvertunt ut regnum quod ipsi appetere non volunt, nec alter assequatur. Hi namque cum teneriores quosdam bona incipere, mala jam devitare cognoverint, modo irridendo quod in coelis promittitur, modo despiciendo quod Deus omnipotens de inferni suppliciis minatur, modo laudando bona temporalia, et delectationes praesentis saeculi callida persuasione polliciendo, deflectunt mentes innocentium eorumque itinera pervertunt: gaudent, si quos potuerint a vita revocare, ad mortem trahere; laetantur in pravitatibus suis, exsultant et in alienis. His nimirum poena sua non sufficit, qui agunt ne soli moriantur. At si fortasse justum quempiam tantae 110.0556A| virtutis invenerint, ut ei loqui contraria non praesumant, quia subversores esse non possunt, statim scorpiones fiunt. Scorpio autem palpando incedit, sed cauda ferit, nec mordet a facie, sed a posterioribus nocet: scorpiones ergo sunt omnes blandi et malitiosi, qui bonis quidem in faciem non resistunt, sed mox ut recesserint derogant, alios quos valuerint inflammant, quaeque possunt noxia immitunt, mortifera inferre occulte non desinunt. Scorpiones ergo sunt, qui blandi et innoxii in faciem videntur, sed post dorsum portant unde venenum fundant; qui in occulto feriunt, quasi mortem latenter trahunt. Unde etiam per Psalmistam dicitur: « Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII). » Apes in ore 110.0556B| mel habent, in aculeo caudae vulnus; et omnes qui lingua blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt, apes sunt, quia loquendo dulcedinem mellis proponunt, sed occulte feriendo vulnus inferunt. « Loqueris verba mea ad eos, si forte audiant et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores sunt, etc. » (Hier.) Non est ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur, quin, secundum Apostolum (II Tim. IV), opportune, importune, verbum Dei praedicemus, quia potest fieri ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est mutata voluntate non audiat. (Greg.) Dicatur ergo, « increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas, » increduli scilicet Deo, subversores vero infirmantibus proximis, scorpiones autem etiam fortibus ac robustis, quibus etsi in 110.0556C| faciem contradicere non praesumunt, tamen ex occulto vulnus derogationis inferunt. Increduli quippe simul et subversores et scorpiones sunt, quia et audita ea, quae Dei sunt, non credunt, et eos quos praevalent, a bonis moribus subvertunt, et quos inflectere non valent, occultis machinationibus feriunt. Qua in re hoc quoque notandum est, quia cum prophetae dicitur, « Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas, » nobis consolationis medicamentum profertur, quos saepe taedet vivere dum nolumus cum malis habitare. Querimur etenim cur non omnes boni sunt, qui nobiscum vivunt; si mala proximorum ferre nolumus, omnes sanctos jam debere esse decernimus, dum esse nolumus, quod ex proximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet, 110.0556D| dum malos portare renuimus, quam multum adhuc et ipsi minus de bono habeamus. Saepe vero cum de vita proximorum querimur, mutare locum conamur, secretum vitae remotioris eligere, videlicet ignorantes, quia si desit spiritus, non adjuvat locus: idem enim Loth de quo loquimur in Sodomis sanctus exstitit, in monte peccavit (Gen. XVIII et XIX). Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui et in paradiso cecidit. Sed minus sunt omnia quae loquimur ex terra, nam si locus salvare potuisset, Satana de coelo non caderet. Unde Psalmista ubique in hoc mundo tentationes esse conspiciens, quaesivit locum quo fugeret, sed sine Deo invenire non potuit munitum (Psal. XVIII). 110.0557A| Ex qua re et ipsum sibi locum fieri petiit, propter quem locum quaesivit dicens: « Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX). » Tolerandi ergo ubique sunt proximi, quia Abel fieri non valet, quem Cain malitia non exercet. Unum vero est pro quo vitari debet societas malorum, ne si fortasse corrigi non valeant, ad imitationem trahant, et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant; unde Paulus ait: « Corrumpunt mores bonos colloquia prava (I Cor. XV); » et sicut per Salomonem dicitur: « Noli esse amicus homini iracundo, nec ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas laqueos animae tuae (Prov. XXII). Sicut ergo perfecti viri perversos proximos 110.0557B| non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem debent declinare pravorum, ne mala, quae frequenter aspiciunt, et corrigere non valent, delectentur imitari. Sic enim verbo proximorum audiendi quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore, et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis et assidui iniquitate sermonis. Sequitur: Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. » Ac si aperte diceretur: Timendi essent nisi me in suis actibus exasperarent; de quibus adhuc subditur: « Loqueris 110.0557C| ergo verba mea ad eos, si forte audiant et quiescant, quia irritatores sunt. » Omnis qui peccat, quid aliud quam conditoris sui in se iracundiam irritat? Et scimus, quia quoties actu, verbo, quoties cogitatione delinquimus, Deum contra nos toties irritamus; sed tamen sustinet et clementer exspectat per suam patientiam, per praedicatores autem suos verbum nobis exhortationis prorogat. Omnis autem qui recta praedicat, si auditur, iram irritati creatoris super praevaricatorem placat populum. Unde necesse est ut ipse non debeat agere malum quod solet in populo furorem conditoris irritare, propter quod etiam subditur: « Tu autem, fili hominis, audi quaecunque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est, » etc. Id est, mala, 110.0557D| quae fieri conspicis, ipse non facias, ne hoc, quod prohibere mitteris, ipse committas. Omnis etenim praedicator intenta debet mente pensare, ne qui missus est lapsos erigere, ipse in pravitate operis cum lapsis cadat. Cur beatus Ezechiel, qui ad praedicationem mittitur, esse exasperans prohibetur; nisi enim, ad loquenda verba cum mittebatur, obediret, omnipotentem Dominum, sicut populus de perverso opere, sic propheta de suo silentio exasperasset. Nam sicut mali ideo Deum exasperant, quia loquuntur vel faciunt mala, ita nonnunquam boni exasperant, quia reticent bona. Illis itaque culpa est perversa agere, istis recta reticere. In hoc ergo cum malis etiam boni simul Deum exasperant, quia 110.0558A| cum perversa non increpant, eis per suum silentium proficiendi licentiam praestant. Sequitur:
« Aperi os tuum et comede quaecunque tibi do. » (Hier.) Dignum te, inquit, praebe sermonibus meis, et cibum suspice spiritalem, ut quomodo in Evangelio dicitur: « Qui habet aures audiendi audiat, » et hic dicatur: Qui habet apertum os ad comedendum, comedat. Unde et Psalmistae Dominus loquitur: « Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX). » Et ille respondit: « Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII). » Et apostolus Paulus: « Qui habebat in se thesauros sapientiae et scientiae (Coloss. II), » et in quo Christus Dominus loquebatur, scribit Corinthiis: « Os meum apertum est ad vos, o Corinthii (II Cor. VI). » Et de Salvatore Matthaeus refert: 110.0558B| « Aperiens os suum docebat discipulos (Matth. V). » (Greg.) Aperimus os nostrum cum recta loquimur, et comedimus quae a Deo accipimus, quia et tribuitur, et augetur in nostris sensibus cibus vitae cum praedicare coeperimus. Unde propheta alius dicit: « Os meum aperui, et attraxi spiritum. » Non enim attraheret nisi os aperiret, quia nisi ad praedicandum proximis se impenderet, spiritalis doctrinae in eo gratia non crevisset. Sequitur:
« Et vidi, et ecce manus missa ad me. » (Hier.) Pro manu missa extentam Septuaginta transtulerunt, quae mittitur et extenditur ad eos qui Domini beneficia consequuntur. Contrahitur autem ab his quibus loquitur per prophetam: « Nunquid abbreviata et contracta est manus Domini (Isal. L)? » Et in 110.0558C| psalmo: « Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem? » (Psal. LXXIII.) Denique extendit in passione pennas suas, suscepitque discipulos, et portavit illos in humeris suis. Et locutus est: « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem » (Isa. LXV), ut congregaret filios Israel, sicut gallina congregat pullos sub alas suas. Et extensione manuum Moysi Israel superat Amalec.
« In qua erat involutus liber, et expandit illum coram me. Et erat scriptus intus et foris, scriptaeque erant in eo lamentationes, carmen et vae, » etc. Pro involuto libro, Septuaginta « capitulum libri » transtulerunt. « In manu Domini sedentis super thronum, quae missa est et extenta. » De quo 110.0558D| et in psalmis dicitur: « In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX). » Capitulum intelligamus exordium. Iste liber involutus atque signatus scriptusque intus et foris, vel ante et post, tantae difficultatis fuit, ut nullus potuerit neque in coelo, neque in terra, neque super terram aperire illum et legere, nisi solus leo de tribu Juda, radix David et Jessae, quem Joannes in Apocalypsi devorasse se dixit, non totum, sed in capitulo, id est, in principio. Neque enim fieri potest ut humana natura totos libri hujus thesauros devoret. Et expandit illum coram propheta, et legendum cognoscendumque praebuit, qui in Isaia populo non credenti dicitur esse signatus. Usque hodie enim velamen Judaeis in veteri positum 110.0559A| est testamento. Scriptusque erat ante et retro. De futuris et de praeteritis, vel certe foris in historiae littera, intus, intelligentia spiritali. (Greg.) Liber autem involutus est Scripturae sacrae eloquium obscurum, quod profunditate sententiarum involvitur, ut non facile sensus penetretur. Sed coram propheta liber expanditur, quia coram praedicatoribus sacri eloquii obscuritas aperitur. Involutum librum manus Domini porrexerat, cum apostolis dicebat: « Simile factum est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania; et caetera (Matth. XIII). » Sed 110.0559B| librum quem involutum ostenderat, expandit, cum hoc quod per aenigmata loquebatur, exposuit, dicens: « Qui seminat bonum semen, est filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum autem semen, hi sunt filii regni, zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem, qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. » Involutus itaque liber expanditur, quando hoc quod obscure prolatum fuerat, per latitudinem intellectus aperitur. Hunc involutum librum Veritas expandit quando in discipulis egit quod scriptum est: « Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. » De quo adhuc libro subditur: « Qui erat scriptus 110.0559C| intus et foris. » Liber enim sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam foris, per historiam. Intus per spiritalem intellectum, foris autem per sensum litterae simplicem, adhuc infirmantibus congruentem. Intus quia invisibilia promittit, foris quia visibilia praeceptorum suorum rectitudine disponit. Intus quia coelestia pollicetur, foris autem, quia terrena contemptibilia, qualiter sint, vel in usu habenda, vel ex desiderio fugienda, praecipit. Sequitur:
« Et scriptae erant in eo lamentationes, carmen et vae. » (RAB.) Scripturae quoque sacrae lamentationes, carmen et vae continent. Quia sic de spe gaudium praedicant, ut in praesenti tamen pressuras atque angustias indicent. Quia si et illic dulcia appetimus, prius necesse est ut amara toleremus. 110.0559D| Carmen et vae discipulis praedicabat Dominus quando dicebat: « Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis (Joan. XVI). » Ac si aperte diceret: Sit vobis de me interius, quod consulando reficiat, quia erit de mundo exterius, quod saeviendo graviter premat. Aliter lamentationes de his qui ad poenitentiam provocantur continent, sicut Samuel et apostolus Paulus plangebant atque lugebant Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant. Carmen super his, qui Dei digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecepit: « Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV). » Porro vae super illis qui penitus desperantur, et cum venerint in profundum peccatorum contemnunt. 110.0560A| (Greg.) Carmen aliquando in bono, aliquando in malo dici non dubium est. Quia et laetum carmen, et lugubre carmen dicere possumus. Sed nos Scripturae sacrae usum sequentes, quae pene semper carmen ponere in prosperis solet. Hoc in loco, pro bono praedictum carmen accipimus: nam cum omnipotens Deus populum suum de mari Rubro liberasset, scriptum est: « Tunc Moyses et filii Israel cecinerunt carmen Domino (Exod. XV). » Et cum David victoriam de hostibus fecisset, scriptum est: « Locutus est David Domino verba carminis hujus (II Reg. XXII). » Salomon quoque ait: « Acetum in nitro, et qui cantat carmina corde pessimo (Prov. XXV). » Acetum quippe si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus et ebullit. Et perversa mens quando per increpationem corripitur, 110.0560B| per praedicationis dulcedinem bona suadentur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Vae autem in Scriptura sancta saepius de aeterno luctu quam praesenti solet intelligi. Unde scriptum est: « Vae impio in malum, retributio manuum ejus fiet ei (Isa. III). » Et beatus Job loquitur dicens: « Si impius fuero, vae mihi est; si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. X). » Justorum enim afflictio temporalis. Vae ergo quod dixit a temporali afflictione distinxit, qui et justum afflictionem, et impium vae habere perhibuit, per semetipsam quoque Veritas dicit: « Vae mundo ab scandalis (Matth. XVIII). » Et: « Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis 110.0560C| (Luc. VI). » Et: « Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI). » Pensandum ergo nobis est, quomodo haec tria in sacro volumine scripta sint: « Lamentationes, carmen, et vae. » Lamentationes videlicet, quia in eo scripta est poenitentia peccatorum; carmen vero, quia ibi pronuntiantur gaudia justorum; vae autem, quia illic expressa est damnatio reproborum. Ut ergo peccata punias, lege quae in hoc volumine scripta sunt lamenta, « Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel. II). » Et rursus: « Miseri estote et lugete. Risus vester in luctum vertatur, et gaudium in moerorem (Jacob. IV). » Ut autem de promissione gaudii sequentis hilarescas, causam cognosce, quia in hoc volumine scripta sunt carmina laudis aeternae. « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula 110.0560D| saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). » Et sicut per quemdam sapientem de coelesti Jerusalem dicitur: « Et lapide pretioso et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per omnes vicos alleluia cantabitur (Tob. XIII). » Hoc nobis carmen coelestis patriae nuntiare cives ejus venerant, qui concorditer clamabant: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). » Sed si adhuc praesenti saeculo mente inhaeres, si adhuc terrenis voluntatibus delectaris, amare non potes gaudia aeterna, quae audis. Cognosce ergo in hoc volumine vae quod in eo scriptum est, atque ab animo per timorem expelle quod diligis, ut possis ex judicio carmen amare quod legis.
CAPUT III. Cibatur propheta volumine, mittitur ad filios transmigrationis. Vidit gloriam Dei in campo, etc.
« Et dixit ad me: Fili hominis, quodcunque inveneris comede. » (Greg.) Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur edendum est, quia et ejus parva simplicem componunt vitam, et ejus magna subtilem aedificant intelligentiam.
« Comede volumen istud et vade, loquere filiis Israel. » (Hieron.) Nisi ante comederimus apertum volumen, docere non possumus filios Israel. Denique et David postquam ipse misericordiam consecutus est: « Docebo, inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L). »
« Et aperui os meum, et cibavit me volumine 110.0561B| illo. » Ego, inquit, aperui os meum, quia mihi dictum est: « Aperi os tuum, et comede. » Et aperto ore, Dominus largitus est cibos. Ut initia voluntatis in nobis sint, et perfectionem beatitudinis a Domino consequamur, sed volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Attamen et velle et currere, nostri arbitrii est. Pro « aperui » Septuaginta transtulerunt « aperuit, » ut subaudiatur Deus, quia ipse et aperuit os prophetae, et cibavit eum. (Greg.) Scriptura sacra cibus noster et potus est. Unde etiam per prophetam alium Dominus minatur, dicens: « Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos. VIII). » Qui ergo, subtracto suo eloquio, fame ac siti nos dicit atteri, quia ejus verba et cibus noster et potus 110.0561C| sint demonstrat. Sed notandum quod aliquando cibus, aliquando potus sunt. In rebus enim obscurioribus, quae intelligi nequeunt nisi exponantur, sacra Scriptura cibus est, quia quidquid exponitur ut intelligatur, quasi manditur ut glutiatur. In rebus vero apertioribus potus: potum enim non mandendo glutimus. Apertiora ergo mandata bibimus, quia etiam non exposita intelligere valemus. Pro eo autem quod multa Ezechiel propheta obscura atque perplexa auditurus erat, nequaquam ei de sacro volumine dicitur bibe, sed « comede. » Ac si diceretur: Pertracta, intellige, id est, prius mande et tunc degluti; sed in verbis ita sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut haec ideo cognoscamus, quatenus de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quae 110.0561D| fecimus, vitemus, ne alia faciamus, ut cum jam ex magno usu lacrymarum de peccatorum remissione coeperit esse fiducia, per verba Dei, quae intelligimus, ad vitam quoque alios trahamus. Ad hoc enim intelligenda sunt ut nobis prosint, et intentione spiritali aliis conferantur. Unde bene nunc dicitur: « Comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel. » Ac si ei de sacro cibo diceretur, Comede et pasce, saturare et eructa, accipe et sparge, confortare et labora. Notandum quod propheta subjungit dicens: « Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo. » Os in corde esse alius propheta testatur, dicens: « Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. » Os ergo aperimus quando sensum ad 110.0562A| intelligentiam sacri verbi praeparamus. Itaque ut ad vocem Domini propheta os aperuit, ita ad spiramen Dominici praecepti cordis nostri desideria inhiant ut de cibo vitae aliquid sumant. Sed tamen hoc ipsum sumere nostrarum virium non est, nisi ipse cibaverit, qui ut comedatur jussit. Ille etenim cibatur, qui per se edere non potest. Et quia ad capienda verba coelestia idonea nostra infirmitas non est, ipse nos cibat, qui nobis in tempore mensuram tritici temperat, quatenus in sacro verbo dum hodie intelligimus, quod hesterno die nesciebamus, cras quoque comprehendamus, quod hodie nescimus, per divinae dispensationis gratiam quotidiano alimento nutriamur. Omnipotens enim Deus, quasi toties ad os cordis nostri manum porrigit, quoties nobis intellectum 110.0562B| aperit, et cibum sacri eloquii in nostris sensibus mittit. Cibat ergo nos volumine cum sensum nobis scripturae suae dispensando aperit, et ejus dulcedine nostras cogitationes replet. Unde et subditur:
« Et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur volumine isto quod ego do tibi, » etc. (Hier.) Principia lectionis et simplicis historiae esus voluminis est. Quando vero assidua meditatione in memoriae thesauro librum Domini condiderimus, impletur spiritaliter venter noster, et saturantur viscera, ut habeamus cum apostolo Paulo viscera misericordiae, et impleatur ille venter de quo Jeremias loquitur: « Ventrem meum, ventrem meum ego doleo, et sensus cordis mei conturbant me. » (Greg.) In sacro eloquio nonnunquam 110.0562C| venter pro mente poni consuevit. Unde et per Jeremiam dicitur: « Ventrem meum doleo (Jerem. IV), » quod quia de spiritali et non corporeo ventre dixerat, adjunxit: « Sensus cordis mei conturbati sunt. » Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret, sed ventrem doluit, qui mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum prophetae proferimus cum testimonium Domini apertius habeamus? Et necesse est ut, cum per semetipsam Veritas loquitur, propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole. Ait enim: « Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). » Quia enim de mente fidelium sanctae, praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae decurrunt 110.0562D| flumina. Ventris autem viscera, quid sunt aliud, nisi mentis interna, id est, recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? Unde recte nunc dicitur « Venter tuus comedet et viscera tua replebuntur. » Quia cum mens nostra pabulum veritatis acceperit, interna nostra jam non vacua remanent, sed alimento vitae satiantur. Ad veterem quippe hominem pertinet praesentem mundum quaerere, transitoria de concupiscentiis amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex dolore mantiae de proximi laesione cogitare, sua indigentibus non dare, atque ad multiplicandum aliena quaerere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias inimicis reddere, de 110.0563A| afflictione proximi gaudere: cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet de radice trahimus corruptionis. Sed qui jam ista exsuperat, et ad praecepta Dominica mentem in benignitatem commutat, de hoc recte dicitur: « Quia vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. » Tunc vero in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transeunt, quando sacri verbi praeceptum venter comedet, et viscera medullitus replentur. Saepe enim quosdam vidimus, tota se mente ad sanctae lectionis studium contulisse, atque inter verba Dominica recognoscentes in quantis deliquerunt, semetipsos in lacrymis mactare, moerore continuo affici, in nullis hujus mundi prosperitatibus delectari, ita ut eis vita praesens oneri, et lux ipsa fastidio fieret, vix ad 110.0563B| colloquendum linguam admittere, atque a rigore disciplinae animum difficile relaxare pro amore conditoris, luctu solummodo et silentio gaudere. Horum venter sacrum volumen comedit, et viscera repleta sunt, quia praecepta vitae, quae sensus capere potuit, memoria non amisit, sed haec collectus in Deo animus lugendo semper et recolendo servavit. Et fit plerumque ut tales quique ex dono coelestis gratiae etiam verbum doctrinae percipiant, atque de veritatis pabulo, quod ipsi intrinsecus dulciter ruminant, et proximos suaviter pascant. De quorum profecto ore praedicatio, tanto audientibus dulcis est, quanto eorum actio contraria suis praedicationibus non est, quia de propria vita sumunt, quod per linguam proximis conferunt. Unde recte quoque hic propheta subjungit.
110.0563C| « Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce, » etc. (Hier.) Loquitur et David: « Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo (Psal. CXVIII). » Et alibi: « Judicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII). » Et, « dulciora super mel et favum. » Et Samson favum mellis in ore leonis invenit (Jud. XIV). Et Dominus post resurrectionem partem assi piscis comedit et favum (Luc. XXXIV). Et in Proverbiis de ape dicitur, quanquam hoc Hebraea non habeant exemplaria: « Vade ad apem, et disce quomodo operatrix sit, et opus suum castum faciat. Cujus laboribus reges et imperiti pro sanguinitate abutuntur, » quod operati sunt Moyses et prophetae, et evangelistae, et apostoli, ut quicunque rex fuerit, cujus 110.0563D| cor in manu Dei est, dulcibus fruatur cibis. Qui vero simplex et absque serpentis astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque salvetur, quia ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se in angelum lucis, melque distillat de labiis mulieris meretricis, dulcia repromittens, ut venena interserat. (Greg.) Liber qui viscera replevit, dulcis in ore, sicut mel factus est. Quia ipsi de omnipotenti Domino sciunt suaviter loqui, qui hunc didicerunt in cordis sui visceribus veraciter amare. In ejus quippe ore Scriptura sacra dulcis est, cujus vitae viscera mandatis illius replentur, quia eis suavis est ad loquendum cui interius impressa ad vivendum fuerit. Nam sermo dulcedinem non habet quem 110.0564A| vita reproba intra conscientiam remordet. Unde necesse est, ut qui Verbum Dei loquitur, prius studeat qualiter vivat, ut post ex vita colligat, quae et qualiter dicat.
« Et dixit ad me: Fili hominis, vade et ingredere [in Vulg. non est ingredere ] ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos, » etc. (Hier.) Cui dicitur, « Vade et ingredere ad domum Israel, » ostenditur non fuisse cum populo peccatore, licet in iisdem videretur super flumen Chobar finibus commorari. Scriptum est enim: « Et ego eram in medio transmigrationis juxta flumen Chobar. » Separata enim erat prophetae conversatio, et iniquorum offendebatur aspectu. Hoc idem faciebat et Moyses procul a castris multitudinis figens tabernaculum: quod cum 110.0564B| fuisset ingressus, descendebat columna nubis, et stabat ante ostium tabernaculi.
« Non enim ad populum profundi sermonis et difficilis [Vulg. ignotae] linguae tu mitteris, ad domum Israel, neque ad populos multos, et ignoti sermonis, quorum non possis audire sermonem. Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde, » etc. Quoniam illi ad te nolunt venire, tu perge ad eos. « Non enim habent sani opus medico, sed male habentes. » Neque potes dicere, non possum loqui ad eos, quia linguae alterius sunt, et invicem nobis barbari sumus. Nec mutuum possumus audire sermonem, quid loquar de uno populo? Si ad diversas te mitterem 110.0564C| nationes, tamen auctoritas et potentia mea omnem difficultatem vinceret. Atque utinam tempus instaret, quo ad omnes missurus sum nationes, quo et linguarum daturus sum gratias ut praedicent Apostoli mei, et totum mundum a diversitate linguarum una fide meo subdant jugo, facilius illi audirent, qui profundi sunt, altique sermonis, et nihil habent de levitate Judaica, sed gravi et solido ingrediuntur pede, et cum ignotae sint linguae, notae fidei sunt. Unde sequitur: « Et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te. » Denique postea misit, et omnes pariter crediderunt. Unde Paulus et Barnabas loquuntur ad eos: « Vobis quidem oportuerat praedicari verbum Dei, sed quia noluistis suscipere sermonem, ecce convertemur ad gentes (Act. XIII). » Et de centurione dicitur, 110.0564D| « Neque in Israel tantam fidem inveni (Luc. XIII). » [Greg.] In ipso jussionis exordio quo propheta ad praedicandum mittitur, aperte et vocatio gentium, et Israelitarum repulsio designatur. Nam cum dicitur: « Non ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae mitteris, quorum non possis audire sermones, » atque statim subditur: « Et si ad illos mittereris, illi audirent te, » aperte declaratur obedientia gentium, quae quandoque praedicatorum voces essent sine tarditate secuturae; et cum subditur: « Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me, » Judaeae duritia designatur, quae verba praedicantium et cognovit, et sequi noluit. Ignota autem lingua gentium ad obediendum moram fecit, quamvis 110.0565A| extranea ab eloquio legis fuit. Bene autem dicitur: « Nolunt audire te, quia nolunt audire me, » secundum hoc quod scriptum est: « Qui vos spernit, me spernit (Luc. X). » Causa quoque cur non audiant subinfertur cum dicitur: « Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. » Cum domus Israel attrita fronte et duro corde esse perhibetur, quid aliud sentiendum, quidve cogitandum est, nisi quod frontem cordis in impudentia atterit culpa frequens, ut quo crebrius committitur, eo de illa committentis animus minus verecundetur? Atque ideo ad tantam cordis duritiam quandoque peccator pervenit, ut etiam in correptione sensibilis non sit, quia, qui usu peccandi induruit, nullo modo corripiendis verbum, id est, manum palpantis sentit, 110.0565B| sicut Judaeae quoque crebrius delinquenti dicitur: « Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. » Vel certe attrita frons est in hujus mundi actibus assueta, quia sicut sunt nonnulli qui quietem cunctis mundi praemiis atque honoribus praeponunt, ita nonnulli, ut in hoc mundo aliquid esse videantur, terrenis laboribus insudant, insistunt causis, permiscentur jurgiis, et quamvis se corpore deficere inter labores sentiant, amore tamen terrenarum rerum devicti, delectabiliter fatigantur.
Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, « et frontem tuam duriorem frontibus eorum ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam, ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est, » etc. (Hier.) Domus Israel attritae 110.0565C| frontis est, et procacis audaciae, et duro sic corde ut scorpionibus comparetur. Ideo dedi tibi vultum durissimum et frontem, quae nullo pudore superetur. Ex quo discimus interdum gratiae esse Dei impudentiae resistere, et cum locus poposcerit, frontem fronte conterere. Hoc autem tribuitur ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum. (Greg.) Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum sapientiae est, bonum vero erubescere fatuitatis; unde scriptum est: « Confusio est adducens peccatum. Et est confusio adducens gloriam (Eccles. IV). » Qui enim erubescit poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit. Qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit atque ad damnationem 110.0565D| tendit, sicut per Redemptorem dicitur: « Qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua (Luc. IX). » Et sunt qui bona jam in mente conspiciunt, sed necdum malis aperte contradicunt. Hi nimirum, quia boni sunt in mente, auctoritatem non habent in locutione, apti ad veritatis defensionem non sunt. Ille enim esse debet veritatis defensor, qui quod recte sentit loqui nec metuit, neque erubescit. Unde nunc in magno munere prophetae promittitur: « Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. » Quis est autem peccator nisi vulneratus, et qui est praedicator nisi medicus? Si enim non erubescit peccator, qui jacet 110.0566A| in vulnere, cur erubescat medicus, qui per medicamenta providet salutem. Saepe vero contingit ut praedicator reverenter audiatur, nonnunquam vero a perversis ita despicitur, ac si eis nihil utilitatis loquatur. Unde recte nunc dicitur: « Ut adamantem et silicem dedi faciem tuam. » Adamas et silex utraque dura, sed unum horum pretiosum est, alterum vile, Adamas ad ornamentum sumitur, silex ab itinerantibus calcatur. Et saepe contingit ut hos quos correptionem suam conspicimus nimis humiliter audire, verecundemur eis aliqua dicere. Nonnunquam vero evenit ut eos quos increpationem suam videmus postponere, et despectui habere, trepidemus eis verbum praedicationis inferre. Sed si recte sapimus et ad eos a quibus nos honorari conspicimus, et ad 110.0566B| eos a quibus despici videmus, auctoritatem exhortationis vel increpationis sumimus, ut nec illorum humilitatem debeamus erubescere, nec horum superbiam formidare. Dicatur ergo: « Dedi faciem tuam ut adamantem, » id est, si ab auditoribus honoraris: Et, « dedi faciem tuam ut silicem, » si ab auditoribus conculcaris atque despiceris, ut nec per latum honorem refrenetur lingua ex verecundia, nec per despectum taceat ex infirmitate. Sequitur: « Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. » Hoc jam superius dictum est, sed notandum quam aspera domus habeatur, cujus asperitas tam crebro replicatur. Increpandus itaque peccator est, et nunquam timendus, quia domus exasperans est. Timeri enim homo debuerat, si ipse auctorem omnium 110.0566C| ut homo timuisset. Nam qui rationis sensum ad timorem Dei non habuit, tanto in nullo timendus est, quanto hoc quod esse debuit, non est. Sequitur:
« Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi; et vade, ingredere ad transmigrationem filiorum populi mei, » etc. (Hier.). Iste est cibus voluminis, et haec sunt verba, quibus pro diversitate audientium vel lamenta, vel carmen, vel vae, hominibus loquimur, et tamen notandum quod ante sermones Dei in nostro corde condendi sint, audiendique et intelligendi diligentius et sic ad populum proferendi. « Vade, inquit, ingredere ad transmigrationem sive ad captivitatem, ad filios populi mei. » Et Dominus noster venit ad populum Judaeorum, 110.0566D| mittente Patre, ut praedicaret captivis remissionem, et impleretur in eo quod scriptum est: « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. » (Greg.) Vigilanter intuendum est quod voce Domini ad prophetam dicitur, ut prius sermones ejus audiat et postmodum loquatur. Audivimus enim verba Dei si faciamus, et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum narrat, dicens: « Adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. » Cujus ordinem curationis insinuat, subdens: « Misit digitos suos in auriculas, exspuensque tetigit linguam ejus. Et suspiciens in coelum, ingemuit, et ait illi: 110.0567A| Ephpheta, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. » Quod vero ad transmigrationem populi admonendam propheta mittitur, non solum ea transmigratio debet intelligi, quae ejus populi erat in corpore, sed etiam, quae facta fuerat in mente. Ab Jerusalem quippe ad Babyloniam venerat. Et quid Jerusalem, nisi visio pacis? Quid Babylonia, nisi confusio interpretatur? Quisquis vero a rectis operibus in perversis actibus cadit, quando a bono studio ad vitia defluit, quasi ab Jerusalem ad Babyloniae civitatem venit. Culmen enim bonae contemplationis deseruit, atque in transmigratione confusionis latet. Quod illis saepe solet evenire, qui cum bona agant, in his de sua virtute gloriantur. Unde Psalmista, ne a visione 110.0567B| pacis, id est, a bonis actibus captivus ad Babyloniam emigraret, Domino supplicans dicit: « Adjutor meus non emigrabo. » Si enim in se confideret, a justitiae operibus cadendo migrasset. Sed neque hi, qui ab statu rectitudinis in prava actione ceciderunt, desperandi sunt, quia recte propheta ad transmigrationem Babyloniae mittitur, et per prophetam alium Dominus dicit: Et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis. Saepe enim, qui postquam in confusione vitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo erigit. Quid ergo iste, nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus? Qui postquam confusus mente perversa perpetravit, haec ipsa erubescens mala, quae fecit, se contra se erigit, et bene operando 110.0567C| ad statum rectitudinis redit. Sequitur:
« Et loqueris et dices ad eos. Haec dicit Dominus Deus, si forte audiant et quiescant. » Quoties divinis vocibus difficultas audiendi repetitur, ut dicatur, « Si forte audiant, » quid aliud quam transmigrati populi duritia designatur? In quibus verbis magna est nostra consolatio, quia si omnipotens Deus prophetam mittens ad perversum populum verba sua denuntiat, difficile audire, cur nos miseri contristamur, cur saepe a fratribus in nostra admonitione contemnimur? Nam crebro delinquentes alloquimur, frequenter increpamus, saepe cum eis blandis sermonibus agimus, et tamen si alter audit, alter audire contemnit, alter ex parte verbum exhortationis suscipit, et ex parte recipere recusat, ita ut quotidie impleri videamus 110.0567D| hoc quod per prophetam alium narrat Dominus quae fecerit iratus, cum dicit: « Plui super civitatem unam, et super alteram civitatem non plui. Pars una compluta est, et pars quae compluta non est, aruit. » Cum enim sanctae exhortationis verba alia mens suscipit, alia suscipere recusat, super unam civitatem Dominus pluit, et supet alteram non pluit.
« Et assumpsit me spiritus. Et audivi post me vocem commotionis magnae. Benedicta gloria Domini de loco suo. » etc. (Hier.) Deus, de quo scriptum est: Assumens mansuetos Dominus, ipse assumpsit et prophetam, qui non erat in carne, sed in spiritu, et ambulans in spiritu, carnis opera non implebat, spiritus enim Dei erat in eo. Quamobrem et terrena 110.0568A| contemnens rapitur a spiritu, et audit post se vocem commotionis magnae, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, ut inimicorum insidias post tergum relinqueret. Tale quid et in Exodo legimus (Exod. XIV), quando Pharao et omnis exercitus ejus persequebatur Israel, et angelus in columna nubis deseruit priora castrorum, venitque post tergum, et tota nocte stetit inter Israel et Aegyptios, ut perterritis adversariis, audiret Israel. « Benedicta gloria Domini de loco suo. » Locus autem Domini est omnis, in quibus hospitium invenit, aut certe filius locus patris, sicut et pater locus est filii, dicente Domino Salvatore: « Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV) » . Hoc idem significat et Michaeas: « Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet super 110.0568B| excelsa terrae. Et commovebuntur montes super eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua quae defertur in praeceps (Mich. I). » Descendente enim Domino Salvatore, et proficiscente de Patre, excelsa terrae, montesque commoti sunt, et inferiora vallium liquefacta. Potest locus esse gloriae Domini, et lux inaccessibilis, de qua et Apostolus loquitur. « Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. » Quando praeterita judicia Domini animo revolvimus, audivimus vocem post tergum commotionis magnae; quando futura corde meditamur, auditur vox de prioribus, et ex his quae ante sunt. (Greg.) Quid est hoc, quod propheta, postquam ad transmigrationem filiorum populi mittitur, vocem post se magnae commotionis audivit, dicentem: 110.0568C| « Benedicta gloria Domini de loco suo? » Conversus quippe ad peccatores Babyloniae fuerat, et vocem gloriae Domini de loco suo post tergum audiebat. Locus enim Domini Jerusalem, id est, visio pacis, quia nimirum corda illa vident ea quae Dei sunt, quae ad transmigrationem Babyloniae, id est, ad confusionis vitia, non descendunt. Ibi enim inhabitat Deus, ubi vera pax quaeritur, internae contemplationis gloria amatur. Nam qui ad perversitatem defluunt, locus Dei esse contemnunt. Locus gloriae Dei est vel sancta quaeque anima, vel unusquisque in coelestibus permanens angelicus spiritus, et gloria Domini de loco suo benedicitur, cum vel ab electis hominibus, vel a sanctis angelis auctori omnium laus aeterna cantatur. In eo ergo, quod justi de convertendis 110.0568D| peccatoribus cogitant, quia eorum vitia considerando ad carnales actus oculum ducunt, quasi ad Babyloniam intendant. Qui tamen pro statu suae rectitudinis, quia in laudem Dei bona sanctorum considerare nunquam desinunt, quamvis per cogitationem alio intendant, quasi post se gloriae Domini vocem ab Hierusalem, id est, de loco suo audiunt. Quid est ergo, quod post se propheta vocem audivit commotionis magnae, nisi quod post sermonem praedicationis, qui fit ad corda peccantium, lamenta poenitentium sequuntur? Perversi enim quippe, dum prava agunt, et a justis recta non audiunt, nesciunt quam sint gravia quae committunt, atque ex ipsa sua ignorantia in suo stupore securi sunt, et jacentes in culpis 110.0569A| quasi molliter requiescunt, sicut de quodam peccatore et securo populo dicitur: Requievit in fecibus suis, quia securus jacuit in peccatis. Cum vero audire perversi verbum praedicationis coeperint, quae sint supplicia aeterna cognoscere, qui terror judicii, quam subtilis examinatio de singulis quibusque peccatis, illico contremiscunt, implentur gemitibus, et non se capientibus suspiriis anxiantur, atque magno pavore concussi, in luctu et fletibus erumpunt. Prophetam ergo vox magnae commotionis sequitur, quia post verbum praedicationis, conversorum atque poenitentium luctus audiuntur. Qui enim prius quieti jacebant in vulnere, tacti postmodum manu medicinae cum dolore redeunt ad salutem. Sed quid vox ipsa dicat audiamus. « Benedicta gloria Domini de loco 110.0569B| suo. » Locus enim maligni spiritus fuerant corda peccantium, sed cum sibimetipsis irati per poenitentiam redeunt ad vitam, gloriae Domini locus fiunt, jam se contra se erigunt, jam poenitentiae lacrymis insequuntur mala, quae commiserunt. Inde ergo auditur benedictio gloriae in laude Dei, unde prius sonabat Creatoris injuria de amore praesentis saeculi, et corda poenitentium fiunt jam Domino locus suus, quae prius in peccatis posita, fuerunt locus alienus. De quibus adhuc subditur:
« Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, etc. » Audivit post se propheta vocem commotionis magnae, quia, sicut dictum est, verbum praedicantium luctus poenitentium sequitur. Audivit 110.0569C| post se vocem alarum animalium, quia ex ipso luctu poenitentium oriuntur virtutes sanctorum, ut tanto magis in sancta actione proficiant, quanto se ante cognitionem vitae nequiter egisse meminerunt. Sed est in his verbis magna dubitatio, quia non aperte per prophetam dicitur, utrum unumquodque animal alas suas in semetipsis percutiat, an certe haec eadem sancta animalia alis suis se vicissim feriant, ut alas hujus alterum, et alas alterius istud tangat. Sed quia plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, et dispensante mirabiliter Deo multipliciter exponatur, nos utraque exponere largiente Domino debemus. Saepe enim alas animalium virtutes diximus esse sanctorum, quomodo ergo unumquodque animal alas suas excutiens alteram ad alteram percutit, 110.0569D| nisi quod aperte datur intelligi quia, si sancta animalia efficimur, virtus virtutem in nobis excitat, dum una alteram ad perfectionem pulsat? Ecce enim habet quis verbi Dei scientiam, atque per eamdem scientiam discit, ut viscera etiam misericordiae habeat, per scientiam quippe verbi Dei didicit: « Date eleemosynam, ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). » Cum jam esse misericors in eleemosynis coeperit, verba sanctae auctoritatis legit, et quidquid in eis de misericordia dicitur, uberius per experimentum intelligit. Ibi enim scriptum est: « Pater eram pauperum (Job. XXIX). » Quod fortasse antea legebat, et praeteribat, sed cum in ejus corde jam misericordia coeperit mitari naturam, quid sit patrem esse pauperum, 110.0570A| legit et recognoscit, quia introrsus rediens, intelligit quod foris audit. Aliud namque est eleemosynam ex praecepto facere, atque aliud ex charitate. Ex praecepto enim facere bonum inchoantium est, ex charitate autem bonum facere perfectorum, qui non solum quia jubetur, faciunt, sed etiam diligunt faciendo quod jubetur. Hinc est enim quod in magna virtute per Psalmistam dicitur: « Vide quia mandata tua dilexi, Domine, in tua misericordia vivifica me (Psal. CXVIII). » Sic qui castitatis bonum in suo corpore custodit, contra luxuriantes zelo accenditur, ut ab immunditiae maculis expientur. Et saepe dum quosdam in lapsibus invenit, edomat, affligit atque ad castitatis munditiam restringit. Cujus si forte mens de immunditia luxuriae fuerit tentata, ex ipso docet 110.0570B| zelo quo alios correxit, semetipsam convenit et erubescit immunda cogitare, quae se in aliis recolit correxisse. In hoc ergo ala alam percutit, dum virtus virtutem pulsat, et ab immunditia custodit. Sin vero, ut praefati sumus, vicissim se alis suis animalia feriunt, et ala altera ad alteram alam percutitur singulorum: hujus quoque descriptionis largiente Domino sensus patet. Quid est ergo quod haec pennata animalia alas alteram ad alteram feriunt, nisi quod omnes sancti se invicem suis virtutibus tangunt, et sese ad provectum excitant ex consideratione virtutis alienae? Non enim uni dantur omnia, ne in superbiam elatus cadat, sed huic datur quod tibi non datur, et tibi datur quod illi denegatur, ut dum iste considerat bonum quod habes, et ipse non habet, te sibi in 110.0570C| cogitatione praeferat. Et rursum, dum tu habere iilum conspicis, quod ipse non habes, te illi in tua cogitatione postponas, et fiat quod scriptum est: « Superiores sibi invicem arbitrantes; » ut enim pauca ex multis loquar, isti mirae abstinentiae virtus tribuitur, et tamen verbum scientiae non habet. Illi datur sermo scientiae, et tamen virtutem perfectae abstinentiae adprehendere conatur et non valet. Huic libertas tribuitur vocis, ut oppressis quibusque protectionis solatium impendens, ad defensionem justitiae libere loquatur; sed tamen adhuc multa in hoc mundo possidens, relinquere omnia vult et non valet. Illi vero jam datum est omnia terrena relinquere, ut nihil in hoc mundo cupiat habere, sed tamen adhuc auctoritatem vocis contra peccantes quosque non 110.0570D| praesumit exercere, et qui ideo plus loqui libere debuit, quia jam non habet unde in hoc mundo teneatur, loqui contra alios libere recusat, ne ipsam vitae suae quietem perdat. Isti virtus prophetiae data est, multa jam, quae ventura sunt praevidet, sed tamen praesentis proximi aegritudinem conspiciens atque compatiens, non valet curare. Illi data est curationis gratia, atque a corpore proximi molestiam quae in praesenti est orationibus repellit, sed tamen quid seipsum paulo post sequatur ignorat. Mira itaque dispensatione omnipotens Deus sic in electis suis sua dona dispensat, ut et isti det quod illi denegat, et alteri majus quod alteri minus tribuat, quatenus dum vel iste habere illum conspicit, quod ipse non habet, 110.0571A| vel ille hunc majus accepisse considerat, quod sibi minus adesse pensat, dona Dei alter in altero, id est, vicissim omnes admirentur, atque ex hac ipsa admiratione humilietur alter alteri, et quem videt habere quod non habet, cum divino judicio sibi praelatum putet. Alis ergo suis se vicissim animalia feriunt, cum sanctae mentes alternis se virtutibus tangunt, et tangendo excitant, atque excitata ad provectum volant. Sed inter haec sciendum est quia, sicut electi quique hoc semper in aliis attendunt, quod a Deo melius acceperunt quam ipsi, ut eos sibi in cognitione praeferant seque illis in humilitate substernant, ita reproborum mentes nunquam considerant quid alter boni amplius, quam ipse, sed quid boni ipse amplius, quam alter habeat, neque pensant, quae bona spiritus 110.0571B| alter acceperit, et ipsis desint, sed quae bona ipsis et quae mala adsint alteri. Et cum omnipotens Deus ad hoc singulis virtutes dividat, ut alterum alteri in cogitatione humiliet, ad hoc reprobi pertrahunt bonum, quod acceperunt, ut ex eo in elatione perdantur, dum semper considerant bona quae ipsi habent, et alii non habent. Et nunquam perpendere student quanta bona alii habeant, et ipsi non habeant. Quod ergo divina pietas in augmentum disponit humilitatis, hoc mentes reprobae in augmentum vertunt elationis, et ex diversitate munerum a bono deficiunt, unde crescere in humilitatis bono debuerunt. Sequitur:
« Et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. » In rotis sacri eloquii Testamenta signari superius diximus. Vox igitur rotarum 110.0571C| est sermo testamentorum. Post vocem itaque alarum animalium auditur etiam vox rotarum, quia praedicantium sermone suscepto dum virtutes sanctorum ad altiora agenda evolant, seque vicissim ad proveetum pulsant, sanctae Ecclesiae status erigitur, ut per universum mundum sacrorum testamentorum paginae legantur. Ubique etenim jam sanctum Evangelium, ubique Apostolorum dicta, ubique lex et prophetae sonant. Post alarum ergo sonum vox rotarum sequitur, quia post sanctorum miracula verba sacri eloquii intra sanctam Ecclesiam libere et libenter audiuntur; quae rotae animalia sequuntur, quia, sicut superius dictum est, postquam in honore venit vita sanctorum, veneranda quoque apparuerunt hominibus eloquia testamentorum, vel certe rotae animalia 110.0571D| sequuntur, quia in sanctorum Patrum vita cognoscimus quid in sacrae Scripturae volumine intelligere debeamus. Illorum quippe nobis actio aperit hoc quod in suis praedicationibus pagina testamentorum dicit. Sed quaerendum nobis est cur, postquam superius dictum est: « Audivi post me vocem commotionis magnae, » post vocem quoque alarum atque rotarum subditur, « et vocem commotionis magnae. » Quod si diligenter aspicitur, inveniri potest quia non otiose repetitur. Duae quippe sunt commotiones quibus corda nostra commoventur. Una quippe commotio ex timore est, altera ex charitate. Una fit ex luctu poenitentium, alia ex fervore amantium. Post praedicationis ergo verbum prima commotio est, cum 110.0572A| plangimus mala quae fecimus. Post vocem vero alarum et rotarum, secunda commotio est, dum magnis fletibus quaerimus coelestia bona, quae audivimus. Ecce enim, quia intra sanctam Ecclesiam de multis patribus virtutum exempla cognoscimus, qui alarum sonitum quotidie audimus, quia ubique sacra eloquia personant, quasi rotarum vocibus excitamur. Et quia per eadem sacra eloquia ad amorem nostri conditoris accendimur, magni fervoris ignibus ardentes esse nos longe adhuc ab omnipotentis Dei facie plangimus. Post primam ergo vocem commotionis magnae sequitur, quia dum testamenta Dei in aure cordis sonare coeperint, audientium spiritus ex amore compunctus ad lamenta commovetur.
« Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me, et 110.0572B| abii amarus in indignatione spiritus mei. » (Hier.) Postquam elevatus a spiritu est, et assumptus ab eo, tunc in indignatione et amaritudine spiritus sui abiit quo ferebatur, intelligens indignationem Dei, et quid significaret visio mente pertractans, sive sublimis ipso spiritus sui impetu ferebatur, cupiens ire quo Dominus imperabat, spiritum autem ejus, non Spiritum sanctum, sed spiritum hominis, intelligamus, de quo in multis locis dicitur in Isaia: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus (Isa. XXVI). Transferturque propheta, non, ut quidam aestimant, in spiritu, sed in ipso corpore, quod et de Habacuc juxta Theodotionem legimus (Dan. XIV). (Greg.) Cur qui se assumptum jam a spiritu dixerat, iterum elevatum et assumptum narrat? Sed ad altiora mens praedicantium 110.0572C| proficit, cum per eos sensus audientium ad omnipotentis Dei desiderium commovetur. Sed quaerendum est nobis, cum spiritus mentem non elevet nisi assumpserit, cur prius « elevavit » et postmodum dicitur « assumit: » sed hoc loco « assumpsit » dictum est, constanter tenuit. Nam sunt nonnulli quos elevat spiritus, sed non assumit, quorum et intellectus ad spiritalia emicat, sed tamen vita in factis carnalibus remanens, non cordat intellectui. Balaam quoque (Num. XXIII) per prophetiae spiritum elevatus erat, sed assumptus non erat, quia et veraciter potuit longe post futura prospicere, et tamen a terrenis desideriis mentem noluit separare, sed quia propheta sanctus scientia elevatus est, et vita pariter assumptus, jam qualis in praedicatione pergat audiamus. « Et abii amarus in indignatione 110.0572D| spiritus mei. » Ergo cui dona sancti Spiritus creverant, cur amarus abibat? An omne cor quod idem spiritus assumit, amarum in indignatione sui spiritus facit? Unde sciendum est quia cui adhuc praesens vita dulcis est, etiamsi verbum Dei loqui videatur loqui, elevatus et assumptus praedicator non est. Mentem enim quam Spiritus sanctus replet, in amaritudinem temporalium delectatione aeternorum commovet. Dulce enim est esse in rebus humanis, sed ei qui adhuc de coelestibus gaudia nulla gustavit, quia quanto minus aeterna intelligit, tanto delectabilius in temporalibus requiescit. At si quis jam cordis ore gustaverit quae sit illa dulcedo coelestium praemiorum, qui illi hymnidici angelorum chori, 110.0573A| quae incomprehensibilis visio sanctae Trinitatis, huic quanto illud dulce fit, quod intus videt, tanto in amaritudinem vertitur omne quod foris sustinet. Rixatur secum de his quae male egisse se recolit, et sibimetipsi displicet cum ei jam ille placere coeperit, qui omnia creavit. Reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, et punit flendo de factis. supernis inhiat, terrena jam omnia per mentis despectum calcat, et quandiu illud, quod desiderat, adhuc per speciem non habet, flere dulce habet, seseque continuis lamentis affligere, et quia necdum se esse in patria ad quam creatus est videt, in hujus vitae exsilio nihil ei plus aliud quam sua amaritudo placet, dedignatur etenim subjacere temporalibus, et ardenter suspirat aeternis. Sed sciendum est, quia nullus 110.0573B| haec pro amore omnipotentis Domini ex toto corde agere praevalet, nisi is cujus animum Spiritus sanctus assumpserit. Nam quando homo ex sua virtute sufficiat terrena despicere, coelestia amare, pacem cum Deo quaerere, secum rixam subire, in cogitatione semetipsum reprehendere et gemitibus punire? Nullus haec agere, nisi quem divina gratia roboraverit, valet. Unde et subditur:
« Manus Domini erat mecum confortans me. » Ad bona quippe assurgere perfecte non possumus, nisi nos spiritus et praeveniendo elevet, et subsequendo confortet. Sed quaerendum cum superius de volumine quod acceperat scriptum sit, « Et factum est in os meum quasi mel dulce, qua ratione postmodum dicitur: Abii amarus in indignatione spiritus mei. » Mirum 110.0573C| quippe valde est, si dulcedo simul et amaritudo conveniant. Sed juxta superiorem sensum sciendum est quia cui sermo Dei in ore cordis dulcescere coeperit, hujus procul dubio contra se animus amarescit. Quo enim in illo subtiliter discit, qualiter se reprehendere debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat qui tanto sibi magis displicet, quanto in sacro volumine amplius de omnipotente Deo videt quod amet; sed quia ad ista proficere sua virtute non valet homo, recte nunc dicitur: « Manus enim Domini erat mecum, confortans me. » Manus enim Domini in sacro eloquio aliquando etiam unigenitus Filius appellatur, quia omnia per ipsum facta sunt, et de cujus ascensione per Moysen Pater omnipotens loquitur, dicens: « Tollam in coelum manum meam. » 110.0573D| Haec manus, quae electorum suorum corda confortat, discipulis dicebat: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » In omne ergo quod cogitamus, in omne quod agimus, semper orandum est, ut et ipso aspirante cogitemus, et ipso adjuvante faciamus.
« Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar, et sedi ibi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. » Inter caetera prophetiae miracula, hoc quoque mirandum habent libri prophetarum, quod sicut in eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur, ut eorum non solum dicta, sed etiam res gestae, prophetiae sint. Unde nunc dicitur: « Veni ad transmigrationem, 110.0574A| ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitant juxta flumen Chobar. » Cum causa exigeret ut indicare debuisset quod ad transmigrationem veniret, quae dicendi necessitas fuit, ut per fruges locum quoque exprimeret, dicens, « Ad acervum novarum frugum, » nisi quod saepe per res et loca causae signantur? Multi quippe Ezechiel prophetante jam captivitatis anni defluxerant, atque ex his qui in captivitatem ducti fuerant, plures jam in morte carnis obierant, ad quorum filios propheta loqui veniebat. Unde et ei superius dicitur: « Fili hominis, ego mitto te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me, et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque in diem hanc, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego te mitto. » Ex quibus, quia 110.0574B| multi fuerant credituri, atque per obedientiam ad fertilitatem boni operis perventuri, acervus frugum vocantur: quia enim bonae animae fruges appellantur Dei propheta alius testatur, dicens: « Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus (Jer. II). »
« Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. » Notandum quod captivo populo propheta sanctus quanta compassione se copulat, eorumque se moeroribus consedendo et moerendo conjungit, quia radix verbi est virtus operis, et ille sermo ab audiente libenter accipitur, qui a praedicante cum compassione animi profertur. Sic ferrum cum ferro jungitur, liquatur prius ut postmodum vicissim a seipso teneatur. Si enim prius minime mollescit, postmodum fortiter se tenere non sufficit. 110.0574C| Sic propheta captivo populo consedit, et moerens in medio eorum exstitit, ut dum per charitatis gratiam conscendendo se ei molliorem redderet, eum statim verbi fortitudine teneret. Sin vero Israeliticus populus, qui domus exasperans vocatur, quia culpas nec inter flagella cognovit nullo moerore animum depressit. Propheta inter gentes moerens sedere studuit, ut tacendo ostenderet quid loquendo venerat docere, et priusquam verba faceret in hoc quod moerens tacuit, formam verborum sumpsit. Sequitur: « Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens. » (Greg.) In eo quod septem diebus moerens sedit, et post diem septimum verba Dominicae jussionis accepit, ut loqui debuisset, aperte indicat quia eisdem diebus moerendo tacuerat. Missus 110.0574D| autem ad praedicandum fuerat, et tamen septem diebus sedens tacebat. Quid est hoc, quod nobis sanctus propheta in hoc silentio innuit, nisi quia ille loqui veraciter novit, qui prius bene tacere didicerit? Quasi enim quoddam nutrimentum verbi est censura silentii. Et recte per excrementum silentii, crescentem quoque gratiam sermonis accepit, qui ordinate antea per humilitatem tacet. Hinc etenim per Salomonem dicitur: « Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccles. III). » Non enim ait, tempus loquendi et tempus tacendi, sed prius tacendi praemittit tempus, et postmodum subdidit loquendi: Quia non loquendo tacere, sed tacendo debemus loqui discere. Si ergo propheta sanctus, qui missus ad loquendum 110.0575A| fuerat, diu prius tacuit, ut postmodum recte loqueretur, pensandum nobis est, quanta ei culpa sit non tacere, quem nulla cogit necessitas loqui. Sequitur: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. » Notandum quod eum, quem Dominus ad praedicandum mittit speculatorem esse denuntiat. Cui enim cura aliena committitur, speculator vocatur, ut in mentis altitudine sedeat, atque vocabulum nominis ex virtute actionis trahat. Non est enim speculator, qui in imo est. Speculator quippe semper in altitudine stat, ut quidquid venturum est longe prospiciat. Et quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per vitam, ut prodesse possit per providentiam. Hinc propheta alius speculatorem admonet, dicens: « Super montem excelsum ascende 110.0575B| tu, qui evangelizas Sion (Isa. XL), » ut videlicet qui praedicationis locum accepit, ad altitudinem bonae actionis ascendat, ad excelsa transeat, et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat, quatenus subjectorum vitam tanto subtilius videat, quanto terrenis rebus quas despicit, animum non supponit. (Hier.) Manus autem Domini fit super prophetam confortans eum, ut possit nomen speculatoris accipere et docere quod dicit. Septemque prius diebus versatur inter eos, videns cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet. Moeret autem sive conversatur in medio eorum, videns scelera et justam Dei pro peccatorum iniquitate sententiam. « Cum autem pertransissent, inquit, septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui 110.0575C| Israel. » Qui speculator futurus est, et Dei verba populo narraturus, multo tempore debet quiescere, et dolere ad ea, quae videat, nihilque habere eorum in conscientia, quae in aliis correpturus est. « Et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. » (Greg.) Ecce iterum admonetur propheta ne praesumat loqui quod non audierit, sed prius aurem cordis aperiat voci creatoris, et postmodum os sui corporis aperiat auribus plebis. Unde propheta alius dicit: « Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam (Psal. XLVIII). » Qui enim recte praedicat, prius, sicut dictum est, aurem cordis locutioni intime inclinat, ut postmodum os corporis in propositione admonitionis aperiat.
« Si dicente me ad impium, Morte morieris, non 110.0575D| annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via suo impia, et vivat. Ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur. Tu autem animam tuam liberabis. » (Hier.) Duo sunt impii sive iniqui, ut Septuaginta transtulerunt; unus qui nihil audit a speculatore, et in sua impietate morietur, cujus sanguis de speculatoris quaeritur manibus; alter cui speculator annuntiat, et ille audire contemnens suo vitio moritur. Ita duntaxat, ut speculator a culpa alienus sit. Ex quo intelligimus ideo Dominum impio comminari et dicere, « Morte moriaris, » ut avertatur 110.0576A| a via sua impia et vivat. Comminatio enim non in homines, sed in peccatores est, nec in eos qui convertuntur a vitiis, sed qui in peccato permanent; magnumque discrimen est Dei tacere sermones ob triplicem causam, vel propter timorem, vel propter pigritiam, vel propter adulationem. Unde et Isaias: « Vae, inquit, mihi misero, quia tacui (Isa. VI). » Quodque sequitur: « Tu autem animam tuam liberasti, » illud apostolicum sonat: « Si cujus opus arserit, damnum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III), » ut probet utrum speculator externus a causa sit mortis ejus qui periit an reus. Opus enim magistri salus discipuli est. In quibus verbis quid nobis notandum est, quid sollicite cogitandum, nisi quia nec subjectus ex 110.0576B| praepositi culpa moritur, nec praepositus sine culpa est, quando verba vitae non audiens ex sua culpa moritur, subjectus? Impio etenim mors debetur, sed ei ab speculatore via vitae nuntianda est, et ejus impietas increpanda. Si vero speculator tacet, ipse impius in iniquitate sua morietur, quia impietatis ejus meritum fuit, ut dignus non esset ad quem speculatoris sermo fieret; sed sanguinem ejus Dominus de manu speculatoris requirit, quia ipse hunc occidit, qui eum tacendo morti tradidit. In quibus utrisque pensandum est quantum sibi connexa sunt peccata subditorum atque praepositorum, quia ubi et subjectus ex sua culpa moritur, ibi is qui praeest, quando tacuit, reus mortis tenetur. O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius 110.0576C| qui dicebat, Mundus sum a sanguine omnium! Non enim subterfugi, quominus ut annuntiarem omne consilium Dei vobis. Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non esset, sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convincimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, quia sacerdotes vocamur, qui super ea mala, quae proprie habemus, alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus. Cum vero dicitur: « Sanguinem ejus de manu tua requiram, » si in hoc loco sanguinis nomine, mors corporis designatur, valde nobis de nostro silentio augetur metus, quia si in subjectis suis is qui praelatus ad speculandum etiam 110.0576D| de morte corporis quandoque morituri tam graviter reus punitur, quo reatu de morte animae subjectorum constringetur, quae potuisset semper vivere, si verba correptionis audisset! Sed melius possunt sanguinis nomine peccata signari. Unde quidam cum de peccatis carnis defleret, dixit: « Libera me de sanguinibus Deus, Deus, salutis meae (Ps. L). » Sanguis ergo morientis de manu speculatoris requiretur: quia peccatum subditi culpae praepositi, si tacuerit, deputatur. Est ergo quod faciat, ut etiam moriente subdito se liberum reddat. Surgat, invigilet, malis actibus contradicat, sicut scriptum est: « Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI). » 110.0577A| Unde hic quoque additur: « Si enim tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quoque in impietate sua morietur. Tu autem animam tuam liberasti. » Tunc autem subjectus moritur sine te, quando in causa mortis contradictorem pertulerit te. Nam morti, cui non contradicis, adjungeris; et notandum quae sunt quae debeant ab spectatore praedicari, nimirum fides et operatio. Nam ait, « Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate sua et a via sua impia. » Impietas quippe ad infidelitatem pertinet; via vero impia, ad pravam actionem. Et omnis speculator hoc habere debet studii, ut prius ad pietatem fidei, postmodum ad piam viam, id est, ad bonam actionem trahat; 110.0577B| sed quia de exhortatione sermo se intulit, innotescere breviter debemus in ore pastoris, quantus debeat esse ordo atque consideratio locutionis. Pensare etenim doctor debet quid loquatur, cui loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, quantum loquatur: si enim unum horum defuerit, locutio apta non erit. Scriptum quippe est: « Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. » Recte autem offerimus, cum bono studio bonum opus agimus. Sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Considerare etenim debemus quid loquimur, ut juxta Pauli vocem (Coloss. IV), « semper sit sermo noster sale conditus. » Pensandum vero nobis est cui loquamur, quia saepe increpationis verbum, quod haec admittit 110.0577C| persona, altera non admittit: et saepe eadem ipsa persona secundum factum fit altera. Unde Nathan propheta (II Reg. XII) David post adulterium forti increpationis sententia percussit, qui cum de raptore ovis diceret, « Filius mortis est, qui fecit hoc, » ei protinus respondit, dicens: « Tu es ille vir. » Cui tamen cum de Salomonis regno loqueretur, quia culpa defuit, ei se humiliter in adorationem prostravit. In una ergo eademque persona, quia causa dispar exstitit, etiam sermo propheticus dissimilis fuit. Pensandum quoque est quando loqui debeamus, quia saepe, etsi defertur increpatio, postmodum benigne recipitur, et nonnunquam languescit si hoc quo ante proferri debuit tempus amiserit. Nam et sapiens mulier Nabal ebrium videns (I Reg. XXV), increpare 110.0577D| de culpa tenacitatis noluit, quem digesto vino increpationis suae verbis utiliter percussit. Et propheta adulantium linguas non esse in subsequenti tempore differendas annuntiat, qui ait: « Confundantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX). » Adulatio etenim si vel ad tempus patienter suscipitur, augetur, et paulisper demulcet animum ut a rigore suae rectitudinis inolescat in delectatione sermonis. Sed ne crescere debeat, statim est et sine mora abjicienda. Pensandum quoque nobis est qualiter loquamur, nam saepe verba, quae hunc ad salutem provocant, alium vulnerant. Unde Paulus quoque Apostolus, qui Titum admonet, dicens: « Argue cum omni imperio (Tit. II), » Timotheum 110.0578A| exhortatur dicens: « Argue, obsecra, cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV). » Quid est, quod uni imperium et alii patientiam praecipit, nisi quod unum lenioris, alterum vero ferventioris spiritus esse aspexit? Leni per auctoritatem imperii injungenda erat severitas verbi. Is autem qui per spiritum fervebat, per patientiam temperandus fuerat, ne si plus justo infervesceret, non ad salutem vulnerata reduceret, sed sana vulneraret. Curandum quoque quantum loquamur, ne si ei, qui multa ferre non valet, verbum vel exhortationis vel increpationis longius trahimus, auditorem nostrum ad fastidium perducamus.
« Sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse 110.0578B| morietur, quia non annuntiasti ei, in peccato suo morietur, et non erunt in memoriam justitiae ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. » (Hier.) Sicut impios vel iniquos duos legimus, unum qui non audivit et periit, alterum qui audivit et perseveravit in nequitia, sic duo justi sunt, unus qui non audivit, et periit, alter qui audivit, et conversus ad poenitentiam, salvavit animam suam. Notandumque quod possit justus cadere, etsi habuerit magistrum ad meliora converti. Et bona igitur opera indigent assiduo praeceptore, ne lassus optimo cursu, retrahat pedem. Et impius quidem vel iniquus, si conversus non fuerit, in impietate 110.0578C| et in iniquitate sua morietur. Justus autem, si fecerit impietatem atque peccatum, non statim moritur, sed ponitur offendiculum in conspectu ejus sive tormentum. Et, ut Theodotio dixit, « infirmitas, » ut torqueatur, et planam viam non inveniat, et intelligat se languidum. De quibus et Apostolus dixit: « Ideo infirmantur multi apud vos, et dormiunt multi (I Cor. XI). » Prodest enim justo intelligere delictum suum, conscientiaeque tormentum, et dicere cum Psalmista: « Conversus sum in aerumna mea, dum mihi infigitur spina (Psal. XXXI). » Et quomodo impio non sunt obviae iniquitates, si avertatur a via sua impia, et vivat, sic justo non prosunt antiquae justitiae, si novis facinoribus opprimatur. Quod autem intulit: « Ipse morietur, quia non annuntiasti ei, » 110.0578D| subauditur potuisse eum vivere, si speculator magisterque docuisset. « Sed et si conversus, inquit, justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. Ipse morietur, quia non annuntiasti ei, in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit. Sanguinem vero ejus de manu tua requiram. » (Greg.) Quia justo, qui in peccato cecidit, praedicator tacuit, ejus sanguinis reus tenetur. Et qui sollicitus esse non studuit in praedicatione, factus est particeps ejus in damnatione. Sed cum dicitur: « In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit, » hoc nobis maxime considerandum est quia cum mala committimus sine causa, ad memoriam bona nostra transacta 110.0579A| revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. Sed quaeri potest utrum justo, postquam ceciderit, praedicandum sit, an et priusquam cadat invigilare praedicator debet ne ad casum veniat, procul dubio et priusquam cadat, nam sequitur: « Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, tu autem animam tuam liberasti. » Si ergo praedicator ideo animam suam liberat, quia justo ne peccaret annuntiavit, cum justus ad peccatum praedicatore tacente cecidit, praedicator, quia tacuit, reus tenetur. Sed quis nostrum rogo ad haec sufficiat, ut non solum peccatores studiose corripiat, sed et justis invigilet, ne cadant? Nos enim infirmitatis nostrae conscii, 110.0579B| cum justos viros conspicimus, admonere eos non praesumimus, ut justitiae viam teneant, quam quia tenent videmus, et tamen praedicatoris est debitum etiam justos admonere. Unde praedicator egregius dicebat: « Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). » In his vero omnibus, quae de justo ad iniquitatem converso dicta sunt, hoc est laboriosum ad loquendum, hoc valde pertimescendum, quod Dominus dicit: « Ponam offendiculum coram eo. » Ait enim: « Si conversus justus a sua justitia fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. » Nos enim, ait Dominus, quia si iniquitatem fecerit, offendit. Et verum est omnino, quod dicimus, cur adhuc ei Deus omnipotens offendiculum ponit, quem jam impegisse et cecidisse per iniquitatem quam 110.0579C| perpetravit, conspicit? Sed districta sunt omnipotentis Dei judicia, et qui peccatorem diu exspectat ut redeat, non redeunti atque contemnenti ponit adhuc, ubi gravius impingat. Peccatum quippe quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Omne enim quod prius committitur peccatum est, sed si citius poenitendo non tergitur, justo judicio omnipotens Deus obligatam peccantis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quia flendo et corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatum incipiat peccato cumulare. Peccatum ergo quod poenitentiae lamento non diluitur, peccatum simul est et causa peccati, quia ex illo oritur 110.0580A| unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero, quod ex peccato sequitur, peccatum simul est, et poena peccati, quia excrescente caecitate ex retributione prioris culpae generatur, ut quasi jam quaedam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Fit vero nonnunquam ut unum idemque peccatum, et peccatum sit et poena peccati, simul et causa peccati. Ponamus ergo ante oculos quempiam rem proximi concupisse, quam quia aperte non valuit, furto deripuit. Sed in furti accusatione positus, se hanc diripuisse jurejurando denegavit. Huic ergo concupiscentia peccatum fuit et causa peccati, quia per eam pervenit ad rapinam. Ipsum vero furtum, quo rem concupitam diripuit, et peccatum ei factum est, et poena peccati, quia ex 110.0580B| retributione jam non repressae concupiscentiae factum est, ut veniret ad furtum, et culpa cordis excresceret in opere ex ultione caecitatis. Sed quia furtum perjurio tegere curavit, ex peccato rursum peccatum genuit. Furtum ergo quod ex concupiscentia processit et perjurium protulit, peccatum et poena peccati factum est culpae praecedenti, peccatum et causa peccati culpae subsequenti, quia de illa natum hanc genuit. Unde nunc etiam Dominus dicit: « Si conversus justus a sua justitia, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo. » Ac si aperte dicat: Quia poenitendo audire noluit, ubi jam impegit, justo eum judicio deserens, ponam ei, ut alibi impingat. Quod tamen Deum ponere est nequaquam ad peccandum premere, sed nolle a peccato liberare. 110.0580C| Sicut de Pharaone dicitur: « Ego indurabo cor Pharaonis (Exod. VII); » non enim cor peccantis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat. Misericors enim Deus tempus ad poenitentiam misericorditer relaxat, sed cum ejus gratiae patientiam nos ad augmentum vertimus culpae, hoc ipsum tempus, quod ad parcendum pie disponit, districtius ad feriendum vertit, ut cum reverti quis etiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum augeat, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset. Unde scriptum est: « Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). »
LIBER QUARTUS
SEQUITUR CAPUT III. 110.0579D|
Explicito sermone Domini ad prophetam, quo eum speculatorem domui Israel constituit, et annuntiare jussit impio ut avertatur a via sua impia et vivat, justoque praecipit ut non peccet, ne justitiae ejus quas ante fecit, pereant, et ipse simul intereat. Quid postea sibi Dominus facere praeceperit subjungit, dicens:
« Et facta est ibi [ Vulg. tacet ibi] super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum, etc. » (Hier.) Supra enim 110.0580D| legimus, « Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta fluvium Chobar, » recteque ei cui dixerat « sedi, » jubetur ut surgat. Et qui ingressus fuerat ad transmigrationem, audit « egredere, » non in confragosas valles, non in praeruptas rupes, sed in campi latitudinem, quae possit capere gloriam Domini. Unde et Corinthiis dicitur: Dilatamini (I Cor. VI), quando ingreditur ad captivos. De quibus dictum est, quod insaniant et persequantur eum, forti manu indiget ut possit resistere, et furorem persequentium sustinere. Quando 110.0581A| autem egreditur in campum, fit quidem super eum manus Domini, quia absque illius adjutorio exire non poterat, sed non additur « fortis. » Ad videndam enim gloriam Dei, non ad pugnandum egreditur. Et hoc animadvertendum, quod in medio captivorum sedentium ipse sedens propheta gloriam Domini non viderit.
« Et surrexi et egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria, quam vidi juxta fluvium Chobar, etc. » Jubente Domino ingreditur, et jubente egreditur, seditque cum sedentibus, quia stantem illum numerus captivorum audere non poterat. Egressusque in campi latitudinem, videt stantem gloriam Domini, quam prius viderat ambulantem et elevantem se et interdum stantem; quia juxta fluvium saeculi hujus Chobar, qui interpretatur 110.0581B| gravissimus, gloria cernebatur, quod significat omnem mundi hujus gloriam praeterfluere, et gradum stabilem non habere. Gloria autem Domini stans et perseverans cum stante propheta videtur in campo, quae in medio captivorum nec stare poterat nec videri.
« Et cecidi in faciem meam, et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere et includere in medio domus tuae. » Stantem gloriam Domini non sustinens, cecidit in faciem suam, ut ab ingrediente in eum spiritu levaretur; qui spiritus statuit eum super pedes suos, et locutus est ei dicens: Intra et includere in medio domus tuae; et est sensus, quia corroboratus es aspectu Dominicae majestatis, nullum 110.0581C| timeas, nec aliquem pertremiscas, sed revertere in domum tuam, vel ad necessitates corporis, ut quidam putant, vel in signum futurae obsidionis. Et quomodo Isaias discalciatus et nudus trium annorum captivitatem et nuditatem populi nuntiavit, ita et tu clausus domo, opere ipso propheta vicinam obsidionem urbis Jerusalem. (Greg.) Quid est hoc, quod prius Dominus in medio Israelitarum locutus ad prophetam suum fuerat, et tamen postmodum dicit: « Egredere in campum, et ibi loquar tecum, » nisi quod prophetiae suae gratiam, et prius Judaeae infunderet? Hanc postmodum dignatus est in latitudinem gentium demonstrare. Neque enim immerito per campum gentilitas designatur, quae longe lateque, id est, in universo mundo distenditur, ibi et 110.0581D| subditur: « Exsurgens egressus sum in campum, et ecce gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta flumen Chobar. » In campo gloriam Domini propheta vidit, quam juxta flumen Chobar in medio Israelitarum viderat, quia ipsa ejus majestas gentibus apparuit, quae prius se electis in Judaico populo, revelante spiritu, declaravit. Sequitur: « Et cecidi in faciem meam. » Visa gloria Domini propheta in faciem suam cadit, quia quamvis homo ad intelligenda spiritalia elevatur, ex contemplatione tamen majestatis Dei infirmitatem suae conditionis intelligit, et quasi statum non habet, qui se ante Dei oculos esse cinerem et pulverem videt. Sequitur: « Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes 110.0582A| meos. » Cum nos humiliter Dec sternimus, cum esse nos cinerem pulveremque cognoscimus, cum infirmitatem propriae conditionis pensantes, statum rigiditatis et superbiae non habemus, omnipotens Deus per suum nos spiritum levat, et super pedes nostros statuit, ut qui humiliter apud nos ex infirmitatis nostrae cognitione jacuimus, et jacemus, in bono post opere quasi super pedes ex rectitudine stemus. Quod cur in campo de propheta agitur, nisi ut specialiter designetur quia etiam electis gentium Spiritus sanctus dandus esset, quia eos quos assumeret, et prius a superbiae suae statu dejiceret, et postmodum super pedes suos, id est, super bona opera solidaret. Sicut per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus 110.0582B| rectos facite pedibus vestris. Sequitur: « Et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere et includere in medio domus tuae. » Quid est, quod in medio Israelitici populi propheta ad campum educitur, atque ad domum postea de campo revocatur? nisi quod praedicationis gratia Judaico populo ablata in latitudinem gentilitatis sparsa est? Sed tamen in fine mundi dum Judaei ad fidem redeunt, quasi ad domum propheta reducetur, ut in suo populo rursus praedicatio inhabitet, quae modo velut in campo ita in diversis gentibus fulget: Scriptum quippe est: « Donec plenitudo gentium introiret, tunc omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). » Quia et per prophetam alterum dicitur: « Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae 110.0582C| fient (Isai. X). » Exeat ergo propheta de medio populi ad campum, de campo redeat ad domum, ut et praedicatio, quae Judaeae facta est, egrediatur in gentes, et repletis fide gentibus, recipiat Judaea spiritalis doctrinae dona, quae amisit. Includi autem propheta in medio domus suae praecipitur, quia Antichristi tempore ab eis gentibus, quae in infidelitate remanserint, plebs conversa Judaeorum duris persecutionibus angustatur. Unde scriptum est: Atrium autem, quod erat extra fores templi, ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
« Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris de medio 110.0582D| eorum. Et linguam tuam adhaerere faciam palato vel gutturi tuo, et eris mutus, nec ut vir objurgans, quia domus exasperans est. » (Hier.) Quod in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum solitudinem carceris patitur, ut supra dixi, obsidionis indicium est, quod clausa Jerusalem atque circumdata ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittet. Haec est olla, de qua Jeremias loquitur, et ipse hic propheta in consequentibus, in qua carnes populi consumuntur. Quod autem lingua prophetae palato vel gutturi cohaeret, et mutus effectus auctoritatem non habet increpantis, causa perspicua est, 110.0583A| « quia domus, » inquit, « exasperans est. » Et est sensus: Tantae sunt amaritudines, et tantae adversus Deum contentiones, ut objurgantem non mereantur audire. Ex quo perspicuum est, ubi multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes, qui a Domino corrigantur. « Et tu, inquit, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum, et linguam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. » Quae, videlicet verba, si per typicae expositionis ordinem sequimur, Propheta in domo sua vincula suscipit et ligatur, quia in extremis, cum Judaea crediderit, gravissimas Antichristi tempore persecutiones sentiret, ita ut praedicationes ministri iniquitatis non recipiant, sed 110.0583B| resistendo hunc vinculis doloris premant. Et in medio eorum non egredietur, quia ad corda pravorum praedicatio non pervenit, dum lingua bonorum ligata tribulationibus tacet. Erunt etenim tunc multi ex Judaeis infidelibus, qui eosdem ipsos, qui ex Judaeis crediderint, persequentur. Unde notandum est quod hic quoque dicitur quia in domo sua propheta vincula sustineat, ut videlicet designetur, quoniam ex ipso suo genere Judaea, eum fidelis fuerit, tribulationes persecutionis portet. Dum enim Unigenitus summi Patris incarnatus, ac mortuus, resurrexisse atque ad coelos ascendisse non creditur, sicut per sacrae Scripturae paginas praedicatur, nimirum apud eos prophetia ligata erit: quae si ita ut dicta est in eorum intellectum decurreret, quasi gressus liberos suae praedicationis 110.0583C| habuisset. Reprobis ergo tunc praedicatorum scientia tacere compellitur. Unde adhuc subditur: « Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. » Sed quia, Enoch et Elia praedicante, multi ex his, qui tunc ex Judaeis in infidelitate remanserint, ad cognitionem veritatis redeunt, sicut de Hetia dicitur: « Elias veniet et ipse restituet omnia (Matth. XVII). » Qui utrique per Zachariam duae olivae (Zach. IV), et per Joannem duo candelabra nominantur (Apoc. XI).
« Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus tuus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat, quia domus exasperans est. » (Hier.) Illud quod in Ecclesiaste legimus, 110.0583D| « Tempus tacendi, et tempus loquendi, » etiam in sermone prophetico comprobatur, quod ejusdem sit sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare conservis in tempore suo, cibaria. Unde Isaias ad populum non credentem: « Tacui, numquid semper tacebo, dicit Dominus? (Isa. LXV.) » Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit, quia vidit aliquos posse converti. De quibus dictum est: « Qui audit, audiat, et qui a malis quiescit, quiescat et desinat (Ezech. III). » Idcirco aperto ore et non propria voluntate, sed Domini jussione loquitur ad populum. Id autem, quod nos possumus, « Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat; » pro quo Septuaginta interpretati sunt, « qui audit, audiat; et qui 110.0584A| incredulus, incredulus sit. » Secunda Aquilae editio transtulit: « Qui audit, audietur; et qui relinquit, relinquetur. » Et est sensus: « Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, etiam id quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. IV). »
« Cum autem, inquit, locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: (Greg.) Haec dicit Dominus Deus tuus. » Tunc enim velut in extremo os prophetae aperitur, cum in praedicatione Enoch et Eliae a Judaeis ad fidem redeuntibus prophetiae sacri eloquii de Christo fuisse cognoscuntur. Sed quia haec typice diximus, nunc verba eadem charitati vestrae moraliter disseramus. Quid est enim quod exire jubetur propheta in campum, nisi quod unusquisque, qui praedicat propter eos quos extra se positos corrigit, atque 110.0584B| ab iniquitate compescit, loquendo ad campum exit? Ibique Domini gloriam videt, quia tanto largius doctrinae gratiam percipit, quanto se in labore praedicationis ex amore proximorum tendit. Foras ergo eundo in altum visione ducitur, quia unde in alienis cordibus ignorantiae caecitatem ministerio suae locutionis illuminat, inde eum superna gratia in altiore intelligentia exaltat. Sed quia semper praedicator debet ad mentem recurrere, humilitatem atque munditiam intrinsecus custodire, post campum necesse est, ut ad domum redeat, quatenus in his, quae dicit, qualis etiam ipse sit, intra conscientiam agnoscat. Si enim aut hoc quod loquitur minime custodit, aut de his quae loquitur temporalem gloriam requirit, loquendo quidem ad campum exit, sed non cogitando 110.0584C| semetipsum ad domum redire contemnit. Accepto enim spiritu in medio domus includimur, quoniam per ejus gratiam ad discutienda mentis nostrae secreta revocamur, ut apud semetipsum in Deo animus quiescat, et non jam per exteriores concupiscentias in appetitu laudis et gloriae, cogitationis mobilitate discurrat. De hac domo cordis cuidam sanato per semetipsam Veritas dicit: « Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. » Per grabatum quippe, in quo carnis est requies, ipsa caro signatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis jacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto. Cum vero sanati mente fuerimus, ut jam pulsantibus carnis 110.0584D| vitiis resistamus, necesse est, ut tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegro itaque ad salutem reducto praecipitur, « Tolle grabatum tuum, » id est, porta lectum, in quo portatus es, ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: « Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V), » nisi porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? Propheta igitur post campum in domo includi praecipitur, ut praedicator semper post gratiam doctrinae, quam proximis ministrat, ad conscientiam redeat, seque ipsum subtili examinatione discutiat, ne de his, quae foris praedicat, aliquid ipse apud se intrinsecus transitoriae laudis quaerat. Sed 110.0585A| haec, quae breviter sub duplici intellectu discussimus, placet ut juxta considerationem litterae leniter tangendo transeamus. Quid enim amplius per ipsa verba historiae, quam virtus obedientiae commendatur, cum modo in transmigrationem juxta fluvium Chobar pergere, modo in campum egredi, modo ex campo ad domum redire propheta praecipitur, ut prius ex jussione pergens, et paulo post exiens, atque iterum domum rediens, et semetipsum recludens, semper suae voluntatis arbitrium, ad divini eloquii praeceptum frangat, quatenus in coelesti visione suspensus, non suam, sed Conditoris sui voluntatem impleat? Cui dicitur: « Et tu, fili hominis, ecce data super te sunt vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum. » Qua in re notandum 110.0585B| quod adversa propheta praenoscit, ut contra omnia paretur. Minus enim mala contra mentem praevalent, quae inopinata non veniunt. Et tamen, dum contraria praenoscuntur, quanta sit in eo obedientiae virtus ostenditur, qui et cognoscit, quod adversa passurus est, et tamen voci Dominicae inobediens non est. Magna autem consideratione indigent verba quae protinus adduntur: « Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans. » Discernendum quippe nobis est utrum pro solis malis auditoribus, an aliquando etiam pro vitio praedicantis, praedicationis sermo subtrahatur. Quatuor enim qualitatibus res haec considerata distinguitur. Nam aliquando propter auditores malos, bonis tollitur sermo doctoribus, aliquando vero propter 110.0585C| bonos auditores, datur sermo doctoribus et malis, aliquando autem propter docentium atque audientium justificationem, bonis doctoribus sermo datur, ut et ipsi per meritum crescant, et auditores eorum intellectu et vita proficiant. Aliquando vero, quia neque hi digni sunt accipere, quibus doctrinae sermo profertur, neque illi doctrinae verbum proferre, qui locum docendi tenent, praedicationis sermo tollitur, ut utraque pars districte judicetur: propter malos namque auditores, bonis sermo doctoribus tollitur, sicut nunc ad Ezechielem prophetam dicitur: « Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. » Et sicut Paulo dicitur: « Festina et exi velociter ex Hierusalem, quoniam non recipient 110.0585D| testimonium tuum de me (Act. XXII). » Et sicut volentibus Apostolis praedicare in Asia scriptum est quia « prohibuit eos spiritus Jesu (Act. XVI). » Propter bonos auditores etiam malis doctoribus sermo datur, sicut de Pharisaeis Dominus dicit: « Omnia quaecunque dixerint vobis, servate et facite. Secundum vero opera eorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII). » Propter docentium quoque meritum et audientium justificationem sermo doctrinae tribuitur, sicut sanctis apostolis dicitur: « Euntes nunc docete omnes gentes (Matth. XXVIII). » Propter malos auditores et indignam vitam eorum, qui docere debuerunt, sermo doctrinae subtrahitur, sicut Heli ad corrigendos filios, districtae increpationis 110.0586A| verbum non habuit, quia et ejus negligentia, et filiorum exigebat vita, ut cum eis et populus caderet, et arca Domini capta ad Allophylos transiret (I Reg. II). Magna enim omnipotentis Dei est gratia cum inique agentibus, durus a doctoribus sermo increpationis profertur, quo contra nunc dicitur: « Et eris mutus, nec quasi vir objurgans. » Delinquentes etenim objurgasset, si digni ipsa objurgationis gratia fuissent. Sed cum in doctrina atque silentio sit meritorum tanta diversitas, ut sciri facile non possit, utrum ex auditoribus an ex ejus vitio, qui doctrinae locum videtur tenere, docendi sermo subtrahetur, quid aliud nobis, quam servare semper in rebus dubiis humilitas jubetur, ut et quando loqui possumus, non extollamur, ne forte haec ipsa locutio nostra 110.0586B| gratia non nobis, sed auditoribus nostris collata sit. Et rursus, quando loqui non possumus, hi qui nobis commissi sunt, minime nos dijudicent, ne fortasse non ex nostro, sed ex peccato audientium loqui minime possimus. Ad hoc ergo nobis cuncta de meritis nostris incerta sunt, ut unam certam gratiam teneamus humilitatis, quatenus et nos cum loquimur, ex omnipotentis Dei dono, hoc esse vestrum meritum putemus. Et quando a locutione doctrinae obmutescimus, quamvis nostra culpa sit, vos tamen hanc esse vestram specialiter credatis, ut dum vicissim mala nobis tribuimus, et bona aliis per humilitatis gratiam fiat, ut doctrinae sermo, qui ablatus fuerat, redeat. Sequitur: « Cum autem locutus fuero tibi, aperies os tuum, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus 110.0586C| Deus: qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat, quia domus exasperans est. » Saepe quidam verbum Dei audire desiderant, sed dum alios conspiciunt aurem avertere, etiam ipsi a salutis auditu deviantur. Et plerumque multi quiescere appetunt, atque a cunctis mundi hujus actibus vacare, nullis jam desideriis terrenis succumbere. Sed dum vident alios inquiete agendo proficere, atque in hoc mundo divitiis et honoribus extolli, quia necdum in via rectitudinis firmi sunt, ad prava opera ex aliorum exemplo delabuntur. Hinc est enim, quod in typo infirmantium Psalmista loquens dicebat: « Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelatus sum in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII). » Hinc iterum dicit: « Dum superbit 110.0586D| impius, incenditur pauper (Psal. X). »
CAPUT IV. Lateris explicatio; de captivitate decem tribuum, et de angustia famis.
« Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Hierusalem, et ordinabis adversum eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro, » etc. (Hieron.) Sicut prius diximus: « Intra et includere in medio domus tuae. Et ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te, et non egredieris, » typum esse prophetam futurae obsidionis urbis Hierusalem, ita nunc geometrica jubetur in latere arte 110.0587A| describere, ipsumque laterem poni in conspectu prophetae, ut postquam descripserit, in pulvere Hierusalem omnem adversum eam pingat obsidionem, adumbrans munitiones, et comportatos aggeres, et coronam vallantis exercitus, et arietes in circuitu, per quae omnia urbes capi solent, munitiones dicuntur quibus urbs clauditur, ne quis obsessorem possit effugere, comportati aggeres, quibus vallum fossaeque complentur. Castra militum custodiae per circuitum, arietes quibus murorum fundamenta quatiuntur, et lapidum junctura dissolvitur. Hoc autem dicitur, ut significetur urbis Hierusalem snb Sedechia rege, vicina captivitas, cujus anno undecimo, et rex et civitas capta est. Pro latere, qui Graece dicitur genere feminino ἡ πλίνθος, Symmachus manifestius 110.0587B| festius interpretatus est, πλίντιον, quem nos laterculum et abacum appellare possumus. In cujus pulvere solent geometrae γραμμὰς, id est, lineas radiosque describere. Ex quo quidam volunt non absurdum esse etiam hujus doctrinae habere scientiam, illa exempla replicantes, quod Jesus filius Nave exploratores miserit, qui terram describerent, quae proprie vocatur Geometria, et angelus in Zacharia habuerit funiculum geometricum ad Hierusalem metiendam. Et quod nunc jubetur propheta Hierusalem in pulvere describere, quae apud eos proprie appellatur, σκηνογράφια, possumus laterem et in suggillationem Israelis accipere, quod in luto et latere servierit Pharaoni, sive ut urbs, quam putabant esse firmam et inexpugnabilem, fragilissimo lateri comparetur, 110.0587C| qui ad tactum aquae illico solvitur. Ut de qua prius dictum est: « Numquid petra durissima vel deserti mons est, filiae Sion, » vertatur in laterem, qui inundatione Babyloniae corrumpatur, juxta illud, quod scriptum est: « Propterea adducet Dominus super vos aquas multas, et fortes, regem Assyriorum. »
« Et tu, inquit, Fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Hierusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Et circumdabis eam. Signum 110.0587D| domus Israel. » (Greg.) In quibus videlicet verbis, quid aliud juxta historiam, nisi Hierusalem urbis obsidio atque destructio designatur, et peccatoris populi afflictio exprimitur? qui domus exasperans vocatur, cum aperte dicitur: « Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, pones arietes in gyro. » Sed quia verba prophetiae sic plerumque narrant historica, ut per haec etiam mystica describant, oportet ut haec eadem dicta, quae protulimus, spiritaliter disseramus, maxime quia in eis interponitur, quod teneri posse ad litteram non videtur, cum dicitur: « Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum, inter te et 110.0588A| inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidione, et circumdabis eam. Signum est domui Israel. » (Hieron.) Quod supra diximus, et ipsum prophetam et descriptionem lateris munitionibus, aggere arietibusque circumdantem in signum praecedere obsidendae Hierusalem, hoc nunc manifestius dicitur post multa, quae media sunt, « Signum est domui Israel, sartago ferrea, quae instar muri inter prophetam et urbem ponitur, grandem iram demonstrat Dei, quae nullis precibus fatigetur nec flectatur ad misericordiam. Sicut enim omnia metalla ferrum domat, nihilque eo durius est, sic incredibilia scelera Hierusalem Deum natura mollem suo vitio fecerunt esse durissimum. Sartago quoque dicitur medius inter populum et Deum murus oppositus, ut ostendat 110.0588B| omnem multitudinem in brevi esse frangendam redigendamque ad nihilum. Obfirmatio autem vultus contra urbem, severitatis judicium est juxta illud, quod alibi scriptum legimus: Facies Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). » (Greg.) Quid sartago ferrea necessaria prophetae fuit, ut hanc inter se et civitatem poneret, quatenus se ab ejus obsidione separaret? Cum enim dicitur: « Sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, » aperte declaratur, quia per eamdem sartaginem ferream ab obsidione civitatis se liberum reddat. Unde et quod praedixi subjungitur: « Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. » Ex qua re ostenditur, quia propheta in eadem obsidione non 110.0588C| fuerit, si sartaginem ferream inter se et civitatem murum ferreum ponit, et certe sive in ea captivitate quae prius, sive in ea, quae postmodum Israelitico populo contigit, nullus ab ejusdem captivitatis periculo liber fuit, sed omnes simul par calamitas involvit. Quid ergo intelligi juxta litteram potest, ut propheta inter se et civitatem, quae obsidenda est, sartaginem ferream ponat? Sed quamvis omne hoc, quod in descriptione lateris sub signo Hierosolymorum civitatis legitur, juxta litteram factum sit, vobis tamen sciendum est, quia typicum aliquid per sartaginem figuratur, sed obsessio Jerosolymorum vera describitur; ex qua re instruimur ut dum aliud completum juxta historiam scimus, et aliud juxta historiam a ratione vacare cognoscimus, in sacro 110.0588D| verbo utraque teneamus, quatenus et obsidionem Jerosolymorum, quae juxta litteram postmodum facta est, in prophetae verbis et factis credamus esse figuratam, et tamen per eamdem obsidionem, obsidio alia, id est, interior designetur. In qua re quaerimus quid per sartaginem ferream, quae murus ferreus dicitur, valeat designari. Illam itaque obsidionem, qua Jerosolymorum civitas destructa est jam factam novimus, sed aliam nunc intrinsecus, quae quotidie agitur, requiramus. De qua per significationem dicitur: « Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. » Sed ante nobis quaerendum est, cur Ezechiel propheta vel quoties sublimia conspicit, vel 110.0589A| quoties agere aliqua mystica jubetur, prius filius hominis appellatur. Saepe enim sublevatur ad coelestia, et occultis atque invisibilibus rebus ejus mens pascitur. Necesse est ergo ut inter occulta, quae penetrat, Filius hominis vocetur, ut semper agnoscat quod est, et nunquam extollatur de his ad quae ducitur. Quid est enim prophetae ad spiritalia elevato semper « Fili hominis » dicere? nisi eum infirmitatis propriae memorem facere, ut conscius conditionis infirmae elevari in cognitione non debeat de magnitudine contemplationis suae. Quia vero isdem propheta, ut et supra jam diximus, typum praedicantium vel doctorum tenet, recte ei nunc dicitur: « Sume tibi laterem, et pones eum coram te. » Omnis etenim doctor cum terrenum quempiam auditorem 110.0589B| ad coelestis verbi doctrinam suscipit, laterem assumit, qui dum loqui coeperit quae sit retributio coelestis patriae, quae visio pacis supernae, civitatem Jerusalem describit in latere, quem coram se ponit, quia intenta mente qualitatem audientis considerat, id est, profectum vel defectum conspicit, et juxta ejus intelligentiam praedicationis suae verba moderatur, ut describi in audientis mentem civitas Jerusalem, id est, visio pacis possit. Dicatur ergo, « Sume tibi laterem; id est, proximi cor terrenum, » pones eum coram te: « scilicet ut vitam atque intellectum illius intenta mente custodias. Et describes in eo civitatem Jerusalem; » ut ei quae sint superna gaudia de visione pacis innotescas. Quasi enim jam Jerusalem in latere descripta est, 110.0589C| cum terrena mens coeperit quae sint illa internae pacis gaudia vera cognoscere, ad conspiciendam gloriam patriae coelestis anhelare, quasi interna visio pacis describitur, quando mens quae prius terrena sapuerat, per amorem jam ad contemplandam gloriam regni coelestis elevatur: sed mox ut animus amare coelestia coeperit, mox ut ad visionem pacis intimae tota se intentione collegerit, antiquus ille adversarius, qui de coelo lapsus est, invidet, et insidiari amplius incipit, acriores quam consuerat tentationes admovet, ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat, quando possidebat. Unde scriptum est: « Fili, accedens ad servitium Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). » 110.0589D| Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur, ab exeunte daemone discerpitur, sicut scriptum est: « Et clamans, et multum discerpens eum exiit ab eo (Marc. IX). » Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae, quae illam tentationes sequantur, innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare. Unde bene nunc post descriptam civitatem Jerusalem in latere, dicitur prophetae: « Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem. » In qua enim jam pacis visio describitur, ei necesse est, ut tentationum bellum nuntietur, nam ut valeat illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio oportet tribulationum certamina cumulata 110.0590A| sustinere. De qua bene dicitur, « Ordinabi, adversus eam obsidionem. » Praedicator quippe contra erudiendam animam obsidionem ordinat, cum praemuniendo indicat quibus se modis vitia virtutibus opponunt, quomodo luxuria castitatem feriat, qualiter ira tranquillitatem animi perturbet, quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat, qualiter multiloquium munitionem cordis destruat, quomodo invidia charitatem interficiat, quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, qualiter fallacia, cum veritatem in sermone corruperit, hanc etiam in cogitatione violet, ut qui verum dicere noluit, quod intellexit, jam nec intelligat, quod dicere valeat. Ordinatur ergo a praedicatore obsidio, cum per sanctae admonitionis verba singulis quibusque 110.0590B| vel quibus modis vitia insidientur ostenditur. Et contra Jerusalem, quam describit in latere praedicator munitiones aedificat, quando mala quae que, quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant, quatenus, sicut saepe jam diximus, immoderata ira justitia videri appetat et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet: quasi enim aedificatae munitiones contra mentem sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo jacent semper per actionem. Adhuc additur: « Et comportabis aggerem. » Quo enim mens desiderare coelestia coeperit, et in illam maligni spiritus 110.0590C| tentationibus suis terrenas amplius cogitationes exaggerant. Propheta ergo aggerem comportat, cum praedicator sanctus bonis mentibus qualiter terrena desideria subrepere solent denuntiat, atque adhuc additur: « Et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. » Quasi dat contra animam doctor castra, quando malignorum spirituum contra eam collectas atque adunatas insidias indicat, ut aliquando non solummodo ex uno, sed ex cunctis vitiis simul tentent. Nam sunt quaedam vitia, quasi per quamdam sibi cognationem propinqua, sicut dissolutio spiritus, appetitus gulae, et immunditia luxuriae, sicut multiloquium, fallacia atque perjurium. Ex desolatione [dissolutione] quippe spiritus mens ad ingluviem ventris rapitur, et dum cibis venter tenditur, ad 110.0590D| luxuriam caro retrahitur, superbiendo captiva. Et rursum ex multiloquio fallacia generatur, quia valde difficile est, ut qui multa loquitur non etiam mentiatur. Saepe mendacium etiam perjurio tegitur, ut ante humana judicia veletur. Superbia quoque esse sine invidia aut inani gloria nullatenus potest. Superbus etenim quisque honorem quem ipse ambit, aliis invidet. Et cum hunc fortasse obtinuerit, in elatione gloriae temporalis attollitur, atque quod alios conspicit minime percipere potuisse, hoc se per inanem gloriam gaudet prae caeteris habere. Sciendum quoque est, quod saepe nonnulla vitia ad mentem non simul veniunt, sed supponuntur, ut unum alteri in tentatione succedat. Et aliud contra faciem 110.0591A| venit, aliud vero in tentationem se ex latere subjicit, quatenus dum alteri resistitur, ab altero mens decepta rapiatur. Ipsa enim, quae superius diximus vitia plerumque se alia pro aliis furtive supponunt. Sicut nonnunquam dum iram vincere in nobismetipsis conamur, plusquam necesse est lenitas mentem occupat, ut asperitatem peccantibus, quam oportet minime praeponat. Saepe vero dum nobis inesse incauta lenitas displicet, zelus se ad fervorem trahit, atque extra patientiae limitem, animum captivum ducit. Quia ergo permista simul vitia atque adunata contra mentem veniunt, recte in praedicatoris ore contra descriptam Jerusalem castra proponuntur. Et quia aliquando singula hinc inde mentem feriunt, in gyro arietes ordinantur. Ponit ergo praedicator arietes in 110.0591B| gyro, dum caute denuntiat, quam caute luxuria percutit, quam aspere impatientia occidat, quam laboriose avaritia accendit et interimit, quam tumide superbia exstinguit. In gyro itaque arietes ponere, est praedicando ostendere qui undique soleant animam mucrones vitiorum ferire. Sequitur: « Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem. » Quia ferrum forte metallum est, et in sartagine cibus frigitur. Quid per sartaginem ferream, nisi spiritalis zeli fortis frixura signatur? Omnis quippe spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur, dum infirmos quosque aeterna deserere, et rebus temporalibus delectari conspicit. Quam bene Paulus sartaginem ferream sumpsit, cum zelo animarum cruciatus 110.0591C| dicebat: « Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? » (II Cor. XI.) Ipsum suum cor, quod animarum zelus succenderat, quid aliud, quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia accendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione. Sed quid est, quod eamdem sartaginem propheta inter se et civitatem, murum ferreum ponit? nisi quod idem fortis zelus, qui nunc in mente doctoris agitur, in die extremi judicii, inter eum et animam quam a vitiis zelatur testis est, ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo, quem exhibet de auditoris negligentia, reus non sit. Murum ergo ferreum 110.0591D| inter se et civitatem ponit, quia in ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Hinc enim per Psalmistam dicitur: « Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). » Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est, assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter teneamus, videlicet docendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando 110.0592A| etiam severius agendo. De qua recte severitate subditur. « Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. » Quid est obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae, cui coelestis pacis doctor visionem denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus conspicit, remissiorem et clementiorem se ostendat? Unde scriptum est: « Filiae tibi sunt? serva corpus earum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Eccli. VII). » Infirmae quippe animae, atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facies, id est, per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis abducta inconstantem animam terreat, atque a dilectione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur semper 110.0592B| necesse est, ut dulcedo et humilitas in corde teneatur: quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat, cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate ejus prodere recusat. Sequitur: « Et circumdabis eam. » Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne, quod in hac vita agitur, tentationum laqueos apponi posse denuntiat, ut dum ubique fit mens pavida, ubique circumspecta quanto timidior, tanto vigilantior vivat. Sequitur: « Signum est domus Israel. » Si ad historiam obsidionis, quae juxta litteram facta est, signum est domus Israel, quod propheta fecit; si ad mysterium, quod quotidie erga unius cujusque animam a doctore agitur, signum est domus Israel, et hoc quod egit et hoc quod agendo nuntiavit. Quia sicut domus 110.0592C| Israel obsidionem corporaliter pertulit, ita unaquaeque anima, quae jam servire omnipotenti Deo incipit, obsidentes se insidias malignorum spirituum sentit, a quibus si vere eripi appetit, scire debet quia sua virtute eripi non possit, sed ejus necesse est ut adjutorium speret, qui nos et in carne corruptibili viventes, per redemptionis suae mysterium potest etiam supernos spiritus, qui sunt sine carne, roborare, Jesus Christus Dominus noster.
« Et tu dormies super latus tuum sinistrum, pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum. Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, dierum numero trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. 110.0592D| Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dextrum secundo: et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus. Diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. » (Hieron.) Quaeramus qui sunt anni trecenti nonaginta, qui pro diebus totidem supputentur, quibus in sinistro latere propheta dormierit, vinctus atque constrictus, ita ut in latus se alterum non moveret, captivitatem et miserias decem tribuum, id est, Israelis ostendens. Et qui alii quadraginta anni, quibus pro Juda et iniquitatibus ejus in dextro jacuerit latere, sive, ut narrat sancta Scriptura (IV Reg. XV), dormierit, de Israel hoc dicendum est, quod sub rege Phacee filio Romeliae, qui undevicesimus regnavit in Israel annis 110.0593A| viginti, venit Theglatphalasar rex, Asur, et cepit Aion et Abel domum Maacha et Janoe et Cedes et Azor, et Galaad, universamque terram Nephthalim, et transtulit eos in Assyrios. Post quem regnavit in Israel Osee filius Hela annis novem, captusque est cum omni Samaria a Salmanasar rege Assyriorum, et translatus in Hela et Abor fluvios Gozam in civitatibus Medorum. Sexto autem Ezechiae regis anno, ut sancta Regum narrat historia, captus est Osee. A quo, si per ordinem supputemus, quot annis Israel fuerit in angustia, et jugo pressus captivitatis, sic invenire poterimus: a sexto anno usque ad vicesimum nonum annum, tot enim Ezechias regnavit annis, supputantur anni viginti quatuor; cui successit Manasses, regnavitque quinquaginta quinque. 110.0593B| Post hunc Ammon regnavit annis duobus, post quem Josias annis triginta duobus. Cui successit Joachim, qui et Eliachim cognominatus est, et regnavit annis undecim. Post quem Joachin cognomento Jechonias, qui statim ductus in captivitatem, regnavitque pro eo Sedechias annis undecim, sub quo capta est Jerusalem templumque destructum est. Fiunt itaque a prima captivitate Israel, quae facta est sub rege Phacee usque ad undecimum annum Sedechiae quo templum desolatum est, anni centum septuaginta quatuor. A secunda quando captus est Osee et omnis subversa Samaria anni centum octoginta quinque. Fueruntque desolationis templi anni septuaginta, qui additi primae captivitati faciunt annos ducentos triginta et quatuor. In secundo enim Darii regis 110.0593C| Persarum anno templum exstructum est, a Zorobabel filio Salathiel et Jesu filio Josedech, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, qui regnavit annis triginta sex, unoque sublato adduntur anni ejus triginta quinque. Post quem regnavit Xerxes filius Darii annis viginti. Post quem Artabanus mensibus quatuor. Xerxes, qui cognominabatur Malepoxei [Μακρόχειρ], annis qudraginta. Post quem Xerces mensibus duobus, et Sogdianus mensibus quatuor. Cui successit Darius cognomento Nothus, qui regnavit annis decem et novem. Post quem Artaxerxes cognomento Mnemon, Darii et Parisatidis filius, regnavit annis quadraginta, qui ab Hebraeis Assuerus appellatur, sub quo Mardochaei et Esther narratur historia, quando omnis populus Judaeorum de mortis periculo liberatus 110.0593D| recepit pristinam libertatem. Fiuntque a secundo anno Darii usque ad extremum annum Assueri anni centum quinquaginta quinque, menses quatuor. Qui additi superioribus annis ducentis triginta quatuor, faciunt annos trecentos octoginta novem, menses quatuor. Dextri autem lateris dormitio, id est, annorum quadraginta, facile supputatur. Post Eliacim enim, qui cognominatus est Joachim, regnavit filius ejus Joachin cognomento Jechonias mensibus tribus, quo regnante ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus, « venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Et egressus est Joachin rex 110.0594A| Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus, et servi ejus et principes ejus, et eunuchi ejus. Et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui, et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae (IV Reg. XXIV). » Et post paululum: « Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et clusorem. Nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae (Ibid.). » Quo facto cum infinita populi multitudine et cunctis opibus Jerusalem, regnavit Sedechias annis undecim, sub quo capta urbs, templumque destructum est. Cujus solitudo usque ad secundum annum Darii permansit annis septuaginta. Tricesimo autem desolationis templi anno Cyrus regnavit 110.0594B| in Persis, subverso Astyage rege Medorum, qui juxta prophetiam Isaiae quinquaginta ferme millia hominum de tribu Juda remisit in Jerusalem et vasa templi, quae Nabuchodonosor asportaverat, et caetera quae narrat Esdrae historia. Sicuti igitur in Israel, hoc est, decem tribubus a Phacee rege, sub quo Salmanasar Israelitici populi multa vastavit, usque ad quadragesimum annum Assueri, supputamus annos trecentos nonaginta, quando Judaici populi persecutio mitigata est, sic a primo anno Jechoniae, quando magna pars Jerusalem translata est in Babylonem, usque ad primum Cyri regis Persarum annum, qui desolationis templi erat annus trigesimus, supputantur anni quadraginta. Sub quo Judaeorum laxata captivitas est, et libertas populo reddita. Quidam 110.0594C| trecentos nonaginta annos Israelis et quadraginta Judae jungentes, faciunt annos quadringentos triginta. Et volunt eos impleri a baptismate Salvatoris, usque ad consummationem mundi. Alii vero et maxime Judaei a secundo anno Vespasiani, quando Jerusalem a Romanis capta, templumque subversum est, supputari volunt in tribulatione et angustia, et captivitatis jugo populi constituti annos quadringentos triginta, et sic redire populum ad pristinum statum, ut quomodo filii Israel qudringentis triginta annis fuerunt in Aegypto, sic et in eodem numero finiatur extrema captivitas. Scriptumque est in Exodo: « Habitatio autem filiorum Israel quam habitaverunt in terra Aegypti anni quadringenti triginta (Exod. XII). » Et iterum: « Factum est post 110.0594D| annos quadringentos triginta egressus est omnis exercitus Domini nocte. » Satisque miror, cur vulgata exemplaria centum nonaginta annos habeant, et in quibusdam scriptum est centum quinquaginta, cum perspicue et Hebraicum et Aquila, Symmachusque et Theodotion trecentos nonaginta annos teneant, et apud ipsos Septuaginta, qui tamen non sunt scriptorum vitio depravati, idem numerus reperiatur. Difficillimam quaestionem et ne dicam superbe a nullo explanatam, non tam nostri scientia, quam Domini gratia exposuisse nos credimus, impleto illo quod ille pollicitus est: « Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII). » Qui autem voluerit supputare a prima 110.0595A| captivitate, quae facta est sub Manahem filio Gaddi, rege Israel, qui regnavit in Samaria decem annis, quando venit Phul rex Assyriorum in terram Israel, et mille talenta accepit argenti, et post eum alios duos annos Phacee, qui regnavit in Israel, inveniet vicesimo octavo anno Assueri regis compleri trecentos nonaginta annos, quando Esther fertur historia, quod credibilius est, neque enim finito imperio Assueri, sed adhuc regnante eo Israel jugum gravissimae servitutis abjecit.
« Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exsertum, et prophetabis adversus eam. » Praeparatione vultus opus est ac robore et confirmatione exserti brachii atque nudati, ut non solum voce, sed et gestu et habitu prophetantis urbis obsidio demonstretur.
110.0595B| « Ecce circumdedi te vinculis et non te convertes de latere tuo in latus alterum, donec compleas dies obsidionis (vel conclusionis) tuae. » Sinistrae partes, quia sine templo et notitia Dei fuerant in Samaria delegantur Israeli: dextrae Judae, in qua Dei cultus et religio. Et notandum, quod in altero sit peccantium poena, in altero virtutis exercitatio, nec convertit se de altero in alterum latus, ut nulla cruciatuum requies indicetur, donec impleatur supradictorum dierum perfecta conclusio. Quod dies prophetae, hoc annus est patientibus. Et quos annos putabat Laban, Jacob erant quasi pauci dies (Gen. XXIX). Non solum autem in suppliciis varietas est, pro diversitate meritorum, sed in bonorum quoque retributione Agni in dextera, haedi stant in sinistra. 110.0595C| Inde et in alio loco scriptum est: « Cor sapientis in dextera ejus, cor autem stulti in sinistra ejus (Eccli. X). » Alia sunt Domini vincula, quibus ligamur in salutem, alia diaboli, quibus decem et octo annis ligaverat mulierem in Evangelio. Unde et « funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur, » quae solvit Dominus per typum Lazari suscitati, qui fasciolis et institis vinctus jacuerat in sepulcro.
« Et tu sume tibi frumentum et hordeum, et fabam et lentem et milium et viciam, et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis nonaginta diebus, comedes illud. Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die, a tempore usque ad tempus comedes illud, et 110.0595D| aquam in mensura bibes, sextam partem hin, a tempore usque ad tempus bibes illud, et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore humano operies illud in oculis eorum. » (Hieron.) Jubetur autem propheta famem futuram et inopiam populi Israel opere demonstrare. Sicut enim in rerum omnium penuria non quaeruntur ciborum diversitates et deliciae, sed quomodo venter impleatur, sic nunc propheta frumentum et hordeum, fabam, lentem et milium avenamque mittit in unum vas, facit trecentos nonaginta panes, quos per singulos dies comedat, qui panes habent vicenos siclos, id est, stateres. Siclus autem, id est stater, habet drachmas quatuor. Drachmae autem octo latinam unciam 110.0596A| faciunt, ita ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo trahitur magis anima quam sustentatur, sterilitatem cibi aquae auget sterilitas, sextam enim partem mensurae Hebraicae, quae appellatur hin, jubetur per singulos dies bibere. Porro hin duos choas Atticos facit, quos nos appellare possumus duos sextarios Italicos, ita ut hin mensura sit Judaici sextarii nostrique castrensis, cujus sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Qui cibus et potus juxta inclytum oratorem non vires tribuit, sed mortem prohibet. Quod autem dicit, « a tempore usque ad tempus comedes vel bibes illud, » a vespere usque ad vesperum significat, licet quidam male ab anno usque ad annum intelligi putent. Ipsique panes instar hordeacei panis subcinericii fiunt. Diciturque ei ut humano 110.0596B| stercore operiat eos, non ignorantibus his qui comesturi sunt, solet quippe res incerta miserias temperare, sed videntibus et in oculis eorum, ut ante aspectus horrorem, quam gustus nauseam sustineat. Notandum quoque quod juxta numerum dierum sinistri lateris trecenti nonaginta subcinericii panes jubeantur fieri, et per singulos dies comedi, et de quadraginta dierum dextri lateris panibus omnino taceatur, ut occulte sancta Scriptura significet non eamdem poenam esse populi peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei, et ejus qui a religione veri Dei omnino discesserit. Possumus hic et hoc dicere juxta intelligentiam spiritalem, quod Judaicus populus post offensam Dei usque hodie subcinericios panes comedat, mixtos frumento, hordeo, faba ac lente, 110.0596C| milio et avena. Quorum alter hominum, alter jumentorum cibus est. In eo enim, quod videntur in unum Deum credere, habent aliquid et frumenti. Quod autem filium negant, hordeo jumentorum pascuntur, et fabis, quibus comedentium venter inflatur, et mens opprimi dicitur, in tantum ut pythagoraeis quoque cibus detestabilis sit. Propter lentem Esau primogenita perdidit. Milium rusticorum et agrestium et altilium cibus est. Avena sive vicia et olyra bruta pascuntur animalia. Quod autem scribitur juxta Septuaginta Elias fugiens Jezabel (III Reg. XIX) invenisse panem ὀλγριτὴν, id est subcinericium, persecutionis et penuriae signum est. Unde et a eorvis pascitur, ut quia cibum non invenerat in Israel, nationum quae immundae erant pasceretur alimentis. 110.0596D| Lex quoque ipsa, quam legunt et non intelligunt, subcinericius panis est, et opertus humano stercore. Quamobrem et Paulus apostolus lucra legis et pristinarum caeremoniarum observantiam dicit se habuisse quasi stercora, ut Christum lucrifaceret (Philip. III).
« Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Et dixi: Ah ah ah, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc. Et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. » Prophetas juxta Zachariam viros esse portentosos, 110.0597A| qui suis operibus futura portendant, et de quibus loquitur Deus: « In manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII), » in multis locis creberrime legimus. Sicut igitur Ezechiel panem comedit in stercore, sic et filii Israel vel omnis populus Judaeorum, sive, ut alii putant, decem tribus comedebant panem pollutum in nationibus, licet non sit ad eos comminatio, qui jam ejecti sunt, sed ad eos qui ejiciendi de terra repromissionis. Quod cum propheta didicisset, juxta Aquilam, tertio detestatus est, « Ah ah ah. » Denique impetrat quod rogavit, et sententiae austeritas mitiori imperio temperata est. Quaeritur cur Ezechiel faciliora renuerit, et Oseae scorto statim fuerit copulatus, nec contradixerit, imo nec responderit castum habere se corpus, neque 110.0597B| commistione meretricis debere maculari, dicente Apostolo: « Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. VI). » Ex quo ostenditur figuram fuisse Synagogae vel Ecclesiae, non vere juxta litteram perpetratam. Quod ipsum exponentes prophetam plenius disseruimus. Morticinum dicitur, quod absque effusione sanguinis amittit vitam, et in quo moritur anima. Laceratum a bestiis, quod Graece appellatur Θηριαλώτον. Quod autem pro humano stercore boum conceditur fimus, leviora significantur mala, dum jubentur quidem coctum in bubulo stercore comedere panem, sed ab humani stercoris longe esse immunditia, et usque hodie in populo Judaeorum servatur ista sententia, ut non comedant panem suum in humano stercore, neque enim idolis 110.0597C| serviunt, nec varia daemonum portenta venerantur, sed in fimo bubulo, dum omnia propter carnem et ventrem, et terrae hujus bona operantur, secundum quod dicitur: « Qui fecerit ea, vivet in eis, » nos autem terrena contemnimus, et non solum humani stercoris calcamus cibos, et terrenas delicias putamus esse pro nihili, sed comedimus panem qui de coelo descendit, et fruimur illo cibo de quo Psalmista decantat: « Panem angelorum comedit homo (Psal. LXXVII), » nequaquam Aegyptiis carnibus, sed mannae tenuitate viventes.
« Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem, et comedent panem in pondere, et in sollicitudine, et aquam in mensura, et in angustia bibent, ut deficientibus 110.0597D| pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis. » Omnis sinistri et dextri lateris dormitio, et subcinericii panis, sexque specierum varietate commisti mundi mala significans: illo tendit, ut inediam ciborum in Hierusalem et aquae penuriam incredibilem protestetur. « Ita ut unusquisque corruat ad fratrem suum. » Ab alio auxilium sperans, quod in se esse non praevidet. Natura enim hominum est, ut prementibus malis et angustiarum pondere, in proximo magis quam in se habeant fiduciam. « Contabescuntque in iniquitatibus suis. » Dum pro iniquitatibus cuncta patiuntur. Vereorque ne ista panis contritio, et jam in nostra inveniatur Hierusalem, 110.0598A| in qua visio pacis cernitur, quem conterit Dominus, quando irascitur, et indignos nos suo judicat pane. Atque utinam saltem in pondere eum et sollicitudine mereamur accipere, et arentem linguam nimia siccitate, extremus Lazari digitus irroret (Luc. XVI). Deficiente autem pane et aqua Ecclesiae, corruit vir contra fratrem suum, et ubique discordia est, scindentibus nobis Christi tunicam, quam nec milites in passione Salvatoris scindere ausi sunt, et contabescentibus in iniquitatibus nostris, dum Dei justitiam non habemus. Scriptum est in Jeremia, quod « parvuli, » id est, vulgus Ecclesiae, « petierunt panem, et non fuerit qui eis frangeret (Thren. IV). » Paulus vero, qui vir erat, et sciebat Christum panes fregisse legales, ac dedisse discipulis erogandos, 110.0598B| loquitur confidenter: « Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? (I Cor. X). » Baculumque vel fortitudinem panis comedere non possunt, qui lacte infantiae indigent, nec valent accipere solidum cibum. Nihilque ita vescentis animum roborat, quomodo panis vitae, de quo scriptum est: « Et panis confirmat cor hominis. »
CAPUT V. In caesarie et barba diversa judicia populi significantur; et de malis futuris super Jerusalem.
« Et tu, Fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et extrahe per caput tuum et barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos, tertiam partem igne combures in medio civitatis, juxta completionem dierum conclusionis, 110.0598C| et tertiam partem concides gladio in circuitu ejus. Tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos, et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui. Et ex eis rursum tolles, et projicies in medio ignis, et combures eos igne, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. » (Hieron.) In consequentibus aenigma capillorum in tres partes divisorum, ipse Dominus edisserit per prophetam dicens: « Tertia tui pars peste morietur, et fame consumetur in medio tui; » famem et pestilentiam igne esse significans. « Et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo. » Foris caedes ac bella describens. « Tertiam vero, inquit, partem tuam in omnem ventum dispergam, » eos esse demonstrans, qui 110.0598D| ducendi sunt in captivitatem. Post quos se dicit nudare vel effundere gladium suum, ut nec captivitas novissimum sit malorum, sumereque de ipsis dispersis atque captivis, et ligare in summitate pallii sui, eos qui de captivitate redituri sunt in Hierusalem, et ex ipsis quoque tollere aliquam partem et igne flammaque consumere, significans Macedonios, sub quibus habitatores Judae, et praecipue Hierusalem dura perpessi sunt. Quod autem dicit, ex eo, id est, populo Judaeorum, sive juxta Septuaginta, ex ea, ut subaudiatur urbe Jerusalem. « Egredietur ignis in omnem domum Israel. » Machabaeorum historia narrat (I Mach. II, III, IV) quod quaedam pars Judaeorum se tradiderit Antiocho Epiphani et eum ad 110.0599A| persecutionem populi concitaret, et multa alia, quae in eadem scribuntur historia, et in Josephi voluminibus praecipueque dissensione Hyrcani et Alexandri, per quorum occasionem consul Pompeius Jerusalem cepit, et Romanae ditioni subdidit, quae postea sub Tito et Vespasiano urbs capta, templumque subversum. Et post quinquaginta annos sub Aelio Adriano usque ad solum incensa civitas atque deleta est, ita ut pristinum quoque nomen amiserit. Quomodo autem in caesarie et barba pulchritudinis ac virilitatis indicium est, quae si radantur, foeda nuditas apparet, et universi corporis pars extrema, atque ut ita dicam emortua in capillis ac pilis est: ita Jerusalem et populus ejus emortuus et a vivo Dei corpore separatus fami ac pestilentiae, caedi et 110.0599B| gladio, captivitati ac dispersioni, traditur. De qua dispersione sub figura capillorum aliqua pars ligatur in summitate pallii ut modicum quid rursum tradatur incendio. De quo infinita flamma ac pene universa devastans egreditur in omnem domum Israel. Quod juxta mysticum sensum aliter intelligi potest. Nam et in Job ita scriptum legitur (Greg. Moral., lib. II, c. 29, 30.) « Et tonso capite corruens in terra adoravit (Job. I). » Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum subtilitas? Quid per caput nisi summa sacerdotii designatur? Unde et ad Ezechielem prophetam dicitur: « Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum et barbam. » Ut videlicet prophetae facto judicium Redemptoris exprimatur. Qui in 110.0599C| carne apparens caput rasit, quia regnum Israelitarum deserens, decorem virtutis ejus amputavit. Quid vero hoc loco per terram, nisi peccator exprimitur? Primo quippe peccanti homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis. » Terrae ergo nomine peccatrix gentilitas designatur? Nam cum justam Judaea se crederet, constat quam reproba de gentilitate sentiret. Paulo attestante, qui ait: « Nos natura Judaei et non ex gentibus peccatores (Gal. II). » Mediator noster quasi detonso capite in terram corruit: quia Judaeam deserens dum sacramenta sua ab ejus sacerdotio abstulit, ad notitiam gentilium venit; capillos enim a capite rasit, quia sacramenta legis ab illo primo suo sacerdotio sustulit: et in terram corruit, quia salvandis se peccatoribus dedit, dumque eos 110.0599D| qui sibi justi videbantur deseruit, hos qui se injustos et noverant et fatebantur assumpsit. Sequitur:
« Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras, et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu ejus sunt. Judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. » (Hieron.) Jerusalem in medio mundi sitam hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans. Et Psalmista nativitatem exprimens Domini: « Veritas, inquit, de terra orta est (Ps. XLVIII). » Ac deinceps passionem: « Operatus est, ait, salutem in medio terrae (Ps. LXXIII). » A partibus enim orientis 110.0600A| cingitur plaga, quae appellatur Asia. A partibus occidentis, ejus quae vocatur Europa. A meridie et austro, Libya et Africa. A septentrione, Scythis, Armenia atque Perside, et cunctis Ponti nationibus. In medio igitur gentium posita est, ut quia « notus erat in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Ps. LXXV), » omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla, quae gentium circa se positarum impietatem secuta vicit etiam ipsas in scelere suo.
« Idcirco haec dicit Dominus Deus, quia superastis gentes, quae in circuitu vestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati. Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui 110.0600B| judicia in oculis gentium, et faciam in te quae non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. » Quid, inquit, causer quod in praeceptis meis non ambulaveritis, et judicia mea non feceritis, cum etiam omnes in circuitu nationes viceritis scelere vestro, et non feceritis quae illi naturali lege scripta in cordibus suis saepe fecerunt? Idcirco non per angelos, neque per aliquos ministros, sed ipse ego in te faciam judicia mea videntibus cunctis, quae ante non feci et ultra non faciam. Dicens autem judicia ostendit sententiae veritatem, ne ira mensuram poenarum videatur excedere. Nec fecit in ulla natione talia, qualia fecit in Jerusalem: « Quia servus, qui novit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII); 110.0600C| potentesque potenter tormenta patientur (Sap. VI). »
« Et similia, inquit, ultra non faciam. » Pulchre dixit « similia non faciam. » Multo enim post interfectionem Christi, duriora facturus est. Aliud est enim interdum coluisse idola, propter quae ante puniti sunt; et aliud Dei Filium trucidasse.
« Idcirco patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia. Et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. » Ad id quod supra dixerat: « Quia superastis gentes, quae in circuitu vestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, » tertio retulit ideo. Primum ita: « Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, ipse ego faciam in medio tui judicia. » Secundo: « Ideo patres comedent 110.0600D| filios in medio tui. » Tertio: « Ideo vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo, quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, » et reliqua. Attamen notandum quod ubi decora sunt et honesta ac pro merito eorum qui ea sustinent, se ipsum facere Deus profitetur. Ubi autem tristia et non Deo digna, dicit quidem fieri, sed non a se ut in praesenti: « Ideo patres comedant filios in medio tui, et filii comedant patres suos. » Non enim dixit, Ego faciam ut patres comedant filios suos in medio tui, et filii comedant patres suos. Quod autem decorum erat, nec Dei majestate videbatur indignum, ipsum se dicit facere. Sequitur enim: « Et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. » 110.0601A| Tale quid et in maledictis Deuteronomii invenire poterimus, et praecipue in illo loco: « Glorificantes me glorificabo. Qui autem despiciunt, ad nihilum deducentur (Deut. XXVIII). » Eos enim qui se glorificant, ipse glorificat. Qui autem eum despiciunt non a Domino despicientur, vel deducentur ad nihilum (hoc enim sequebatur ut diceret), sed absolute deducentur ad nihilum, non a Deo, sed pro meritis suis atque peccatis. Legimus in Regum volumine (IV Reg. VI) famis necessitate cogente, a matre filium devoratum. Josephus quoque in obsidione Jerusalem, multa hujuscemodi facta commemorat. Quando autem patres comederunt filios, vel filii patres, nulla narrat historia, nisi forte in multis necessitatis malis etiam haec facta esse credendum sit. Potest hoc ipsum 110.0601B| referri, et ad nostram Jerusalem, quando magistri, contra discipulos, id est patres contra filios, et discipuli contra magistros, id est filii adversum patres, seditione mutua concitantur. Et impletur illud quod per Apostolum dicitur: « Si autem invicem mordetis et accusatis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V). » Unde et propheta mystico sermone cantabat: « Cum appropinquarent adversum me, qui affligunt me, ut comederent carnes meas (Ps. XXVI). » Et Job simile quid loquitur: « Si autem dixerunt ancillae meae, Quis det nobis ut de carnibus ejus comedamus (Job. XXXI). » Et super magistris, qui lucra sectantur de discipulis salutisque eorum nullam curam gerunt dicitur: « Qui devorant populum meum sicut cibum panis (Ps. LII). » De quibus et Apostolus: 110.0601C| « Et comedunt, inquit, domos viduarum (Luc. XX). » Possumus patres qui comederint filios, et filios qui comederint patres, non solum in Babylonia, sed et in Romana obsidione intelligere. Illud autem quod dicitur: « Et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum, » magis ad Romanam pertinet captivitatem, quando in toto orbe dispersi sunt. Et haec est in omnem ventum capillorum barbaeque dispersio.
« Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam te, et non parcet oculus meus, et non miserebor. » Proprie hoc ad Jerusalem dicitur, quia sancta mea violasti me deserens, et in templo meo idola coluisti, ego quoque confringam 110.0601D| omnia idola tua, et conteram atque concidam, sive abjiciam, quia prius abjecisti me. Et non parcet oculus meus cum te videro, fami, gladio, servituti, colla submittere, nec miserebor, quia misericordiam meam non mereris. Scriptum est enim: « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). » Hoc idem et in Ecclesia intelligendum est; quod magistris et sacerdotibus qui egerint negligenter, possit Deus quotidie dicere: « Quia sancta mea violastis, in cunctis offensionibus vestris, et in universis abominationibus quae egistis, ego quoque vos conteram atque confringam. » Reddamque per me quod in meum populum perpetrastis: de quo contra pastores hic idem propheta plenius loquitur, 110.0602A| quod lanis ovium operiantur, et lacte vescantur et caseo, et fractum pecus ac morbidum non requirant.
« Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui. Et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo. Tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos, et implebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. » De quo capitulo, quia supra diximus nunc omittendum videtur. Hoc autem addam quod necessarium est, in eo quod ait: « Implebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor, 110.0602B| et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis, » quomodo sentiendus sit furor et indignatio et zelus Dei, saepe exposuimus, quod humanis Deus loquatur affectionibus, non quo ipse irascatur, sed quo nos per poenas atque cruciatus Deum sentiamus iratum. Zelus autem sub metaphora viri et uxoris accipiendus, qui quandiu uxorem diligit zelotypus est, si neglexerit, dicit illud quod in consequentibus dicturi sumus: « Zelus meus recedet a te, et ultra non irascar tibi; » quodque injungitur: « Et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, » non illi qui consumpti sunt fame et pestilentia, nec qui gladio ceciderunt in circuitu civitatis, sed illi qui dispergentur in omnem ventum aliorum mortibus, 110.0602C| suisque miseriis sentient iratum Deum, quem clementem sentire noluerunt.
« Et dabo te in desertum in conspectu omnis praetereuntis. » Prodest autem Jerusalem omnia in ea vitia desolari, et ad desertum redigi, et sua eam cognoscere peccata, ut quae caeteris gentibus in exemplum virtutum esse debuerat, sit exemplum miseriarum. Filias autem ejus urbes vel viculos intelligere possumus, sive ecclesias in toto orbe dispersas, ut quicunque hujus peregrinus est saeculi, et dicit cum Psalmista: « Advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII). » Et de quo dicitur: « Non dixerunt, qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Ps. CXXVIII), » videat opprobrium ejus et doleat.
110.0602D| « Et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et increpationibus irae, quia ego Dominus locutus sum. » Gemitu autem dignam Jerusalem cum offenderit Deum, ut faceret in ea judicia in furore et in indignatione, testatur Paulus, qui dicit: « Eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II). » Et iterum: « Qui sumus in tabernaculo ingemiscimus aggravati (II Cor. V), » loquimurque cum Jerusalem. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei.
« Quando misero sagittas famis pessimas, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos. Et famem congregabo super vos, et conteram in 110.0603A| vobis baculum panis. » (Hieron.) Famem et pestilentiam et bestias pessimas, et quidquid aliud malorum sustinemus in saeculo propter nostra venire peccata manifestum est. Unde et fames illa, quae facta memoratur in Ruth (Ruth. I) et Regum volumine (III Reg. XVII), sub Elia, quando tribus annis et sex mensibus coelum clausum est, et sub Eliseo (IV Reg. VI), cujus incredibilem inopiam repentina abundantia compensavit. Dei judicio missa est. Quod non solum tunc in Jerusalem factum est, sed et in nostra fit Jerusalem, in qua propter magnitudinem peccatorum primum fames mittitur audiendi sermonem Dei. Deinde famem mors sequitur, ut qui non audivimus: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII), » postea sentiamus: « Mors 110.0603B| peccatorum pessima est (Ibid.). » De firmamento et baculo panis supra diximus:
« Et immittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internecionem. Et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te, Ego Dominus locutus sum. » Bestias pessimas induci super terram solitudinis, quae fame, gladio, peste vastata est, praesentia quoque ostendunt tempora, quando familiare animal canis in dominorum carnes rabie concitatur, et ursis ac lupis cunctisque aliis generibus bestiarum terra completur, pestilentiamque et sanguinem transire per eam, morbum gladiumque significat. Sed et in nostram Jerusalem mittuntur bestiae pessimae, quando tradimur in passiones ignominiae, et in reprobum sensum, et conscientiam peccatorum, 110.0603C| quae excruciant atque dilacerant animum nostrum, dissensiones, haereses, schismata, aemulationes, invidiae, tristitiae, detractiones, desideria multa, avaritia, quae est radix malorum omnium, bestiae pessimae sunt, quae cum fuerint in nobis, meremur audire: « Corriget te praevaricatio tua. » Precamurque et dicimus: « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. »
CAPUT VI. Propheta ostendit populum plagis percussum propter peccatum idololatriae.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos et dices, Montes Israel audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus montibus, 110.0603D| et collibus, rupibus et vallibus, » etc. Quod saepe in hoc propheta dicitur: « Adonai Dominus, » propter Graecos et Latinos, qui Hebraicae linguae non habent scientiam, breviter exponendum videtur. Adonai unum nomen est de decem vocabulis Dei, et significat Dominum, quo saepe et in hominibus utimur. Denique et Sara vocans Abraham dominum suum (Gen. XVIII), hoc vocabat nomine. Et ubi dicitur: « Domine mi rex, Adonai scriptum est. Quando igitur duo Domini et Domini juncta sunt nomina, prius nomen commune est, secundum proprie Dei, quasi ineffabile, et quod scriptum fuit in lamina aurea quae erat in fronte pontificis. Montes autem Israel, qui simulacris daemonum fuerant occupati, 110.0604A| non auribus, sed imperio et potentia creatoris suum audiunt et intelligunt Creatorem. Quomodo mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Ps. CXIII). » Non utique carnis oculis quibus non videbat. Et ad mare dicitur: « Tace, obmutesce (Marc. IV); » et ventorum flatibus imperatur, jubeturque vermi, qui Jonae percussit umbraculum (Jon. IV). Et de eadem terra scriptum est: « Qui respicit terram et facit eam tremere (Ps. CIII). » Ad quos propheta loquitur, indicans idola destruenda, et aras universasque caeremonias, quibus prius idolis servierunt, conterendas. Possumus montes accipere eos, qui potentia sapientiaque et scientia ac divitiis praecellebant. Et hoc animadvertendum quod obfirmaquidem facies, et ponitur contra montes, sed nequatur 110.0604B| quam solis montibus, sed et collibus loquitur et rupibus et vallibus, in quibus inferior dignitas et gradus prudentiae scientiaeque cognoscitur. Videntur mihi montes tropologice esse, qui ad perfectam scientiam pervenerunt. Colles, qui paulo inferiores sunt. Rupes qui nullam habentes scientiam, et tantum in conversatione fidentes aliqua sibi de Scripturarum interpretatione praesumunt, « habentes » juxta Apostolum, « zelum Dei, sed non juxta scientiam (Rom. X). » Valles autem appellari novissimos in Ecclesia, qui et vita et scientia inferiores, tamen de conventu Dominico non recedunt, qui omnes verbum Dei jubentur audire, ut unusquisque pro suo modulo et sensu intelligat quid Dominus praecipiat.
110.0604C| « Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra, et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circa aras vestras in omnibus habitionibus vestris. » Montibus dicit Israel quod disperdat Dominus excelsa eorum, in quibus adorabant homines fictos deos, et aras simulacraque confringat et cultores eorum in conspectu fanorum interfici faciat, ut jaceant cadavera mortuorum ubi prius jacebant hostiae, et dispergantur ossa non montium, sed eorum qui jacebant in montibus in circuitu ararum, et in cunctis urbibus viculisque Israel. Hoc juxta litteram, alioquin et super 110.0604D| eos qui eriguntur in superbiam, et de quibus Apostolus loquitur (I Cor. VIII): « Scientia inflat, charitas aedificat. » Inducitur gladius ut omnia eorum simulacra, quae de suo finxerunt animo conterantur, et interfecti jaceant, et mortuos esse se sentiant, nihil sibi simulacra sua atque figmenta prodesse cernentes. Quodque dispergere se dicit ossa montium circa aras, fortissimos quosque eorum a se mutuo indicat separandos. Prodest enim perversae scientiae malos a malis dividi; et ut illi qui consensu pessimo aedificabant turrem pro utilitate propria, dissipati sunt, divisaeque linguae eorum, ne consensus pessimus pejores eos faceret (Gen. XI), ita ossa montium dispergantur ut vanos conatus suos intelligant. Hoc 110.0605A| quod nos posuimus: « Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, » in Septuaginta non habetur.
« Urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra, et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quoniam ego Dominus. » (Hieron.) Causa perspicua cur urbes montium deserendae sint, scilicet ut demoliantur excelsa, araeque et idola destruantur, et delubra pereant, et omnis simulacrorum cultura desistat, cadantque interfecti in medio montium, et sciant quia ipse sit Dominus. Per quae occasio nobis datur spiritalem magis intelligentiam sequi, ut urbes 110.0605B| Haereticorum, quae interpretantur Ecclesiae et excelsa superbiae eorum, et arae perversorum dogmatum confringantur, et idola pereant, quae de suo sibi corde simularant, et conterantur delubra non templa, quae contra templum Domini surrexerant, Graecoque sermone appellantur τέμενη, id est, fana atque delubra et omnia opera montium conterantur, quia non opera Dei sunt, sed magistrorum falsae scientiae. Cumque ceciderint in medio montium, vel quos ipsi montes interfecerant vel ecclesiasti viri, qui eos male viventes in salutem suam occiderant, tunc finis erit montium superborum, ut cognoscant quod ipse sit Dominus. Potest autem fieri ut de uno populo montium Israel, aliis interfectis agnoscant alii: Pestilente enim flagellato stultus astutior erit.
110.0605C| « Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terras. Et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt. » Illud quod Dominus loquitur ad Eliam: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. » Et Paulus apostolus scribit: « Et nunc in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI). » Potest huic capitulo convenire. Et apostoli enim, qui erant de semine Israel, et gladium fugerant, idcirco sunt reservati ut dispergerentur in gentibus, et in terris Evangelium praedicarent, ac recordarentur in gentibus Dei, in quibus captivitatis tempore versabantur. Potest autem et hoc dici, quod ideo aliqui de captivitate Judaica, reservandi 110.0605D| sunt, ut in gentibus recordarentur nominis ejus, illiusque potentiam praedicarent. De haereticorum quoque populis, qui evadere potuerint gladium, perditionis eorum, et pessimam factionem, quae contra Deum fuerat concitata huc illucque dispersi recordabuntur nominis Dei, agentes poenitentiam, et captos se a viris ecclesiasticis exsultabunt.
« Quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me. Et oculos eorum fornicantes post idola sua, et displicebunt sibimet super malis quae fecerant in universis abominationibus suis. Et scient, quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. » (Hieron.) Juravit autem Dominus, juxta LXX, atque decrevit se facturum esse, quae 110.0606A| opere demonstravit, sive contrivit ut fornicans cor et recedens a Deo, eorum de quibus per Oseam loquitur: « Spiritu fornicationis seducti sunt (Ose. IV). » « Et oculos fornicantes post idola. » Per quorum fenestras mors intrasse perhibetur, quam ob causam et in Daniele (Dan. XIII) duo presbyteri praeceperunt revelari Susannam, ut nudati corporis decore fruerentur. Nec frustra locutus est Dominus ut faceret malum vel mala, quando ad comminationem ejus, agunt poenitentiam, qui sententiae subjacebant. Sin autem cor durum sit et indomabile, ne per poenas quidem sentiens beneficia corrigentis, dicitur ad eos: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis. Prodest autem et haereticis ut conteratur cor eorum, thesaurus pessimus dogmatum 110.0606B| perversorum, quia recessit a Domino. Et fornicantes oculi post adinventiones suas, qui cum Domini fuerint recordati, displicebunt sibi in universis abominationibus suis, et intelligentes verae fidei veritatem, scient quia ipse sit Dominus. Qui idcirco saepe infert tribulationem, quae patientibus perniciosa videtur et pessima, ut ad poenitudinem convertantur.
« Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel. » Magnitudinem peccatorum jubetur propheta manibus pedibusque ac sermone monstrare, ut gestu corporis et inclinatione vocis habitum stupentis mirantisque et plorantis ostendat. Quomodo enim si 110.0606C| quando novum aliquid mirandumque conspicimus, tam corpore, quam animo perhorrescimus, ita ut complodamus manus et pedes allidamus ad terram, et vocem inclinemus ad fletum: sic nunc propheta cernens oculis animi futura supplicia ad universas abominationes malorum Dominus Israel loquitur, quae sequuntur. Percutimur spiritaliter manu quando a malis nos operibus separamus. Allidimus pedem, quando non gradimur itinere peccatorum. Plangimus atque ploramus, quando nobis displicent, quae geruntur. Haec est autem causa plangendi, quod habitatores montium et ararum, idolorumque cultores, gladio, fame, peste, ruituri sunt, qui variis ducuntur erroribus, et quotidie mutant fidem circumferunturque omni vento doctrinae, isti caeduntur gladio, et 110.0606D| dividuntur in partes unitatem ecclesiasticae fidei relinquentes. Qui vero spiritales non habet cibos, fame moritur nesciens eum, qui dixit: « Ego sum vita (Joan. XIV). » Porro, qui vel singulis vel pluribus deditus vitiis ab eis non potest separari, quasi quadam uterina pestilentia corruit.
« Qui longe est, peste morietur. Qui autem prope est gladio corruet, et qui relictus fuerit atque circumdatus, fame morietur, et implebo indignationem meam in eis. » Qui obsidionem urbis effugerit, et ad deserta migraverit, peste morietur, qui prope fuerit cadet hostium gladio; quem autem circumdederit hostilis exercitus, fame interibit et penuria. In hisque omnibus implebitur indignatio 110.0607A| Dei. Ut cognoscant, qui remanserint, quia ipse sit Dominus. Qui ab Ecclesia quoque recesserit, statim peste morietur. Qui sciolus sibi videtur et diligens nisi caverit, gladio ferietur inimici. Qui simplici contentus fide, instar brutorum animantium versatur quidem in Ecclesia; sed tamen in nullo bono opere proficit, nec imitator est formicae, quae in messe praeparat cibos sibi atque comportat. Iste fame morietur, et in omnibus his implebitur ira Domini.
« Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, per circuitum ararum vestrarum in omni colle excelso et in cunctis summitatibus montium, et subter omne lignum nemorosum, et subter universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura 110.0607B| redolentia universis idolis suis. » Perspicuum est juxta litteram, et interpretatione non indiget, quod in montibus Israel, et in excelsis collibus inter ipsa idolorum altaria lucosque, qui appellantur ligna nemorosa, Israeliticus sit caesus exercitus, ut ubi peccaverant, ibi punirentur. Juxta anagogen sequamur ordinem propositum quando magistri haereticorum ab ecclesiasticis viris, qui sunt instructi scientia Scripturarum contriti fuerint atque superati, videmus interfectos perversorum dogmatum jacere inter simulacra, quae finxerant, et eos, qui se elevabant contra scientiam Dei, stratos in montibus collibusque subtus omne lignum nemorosum, qui habebant verba pompatica, umbramque foliorum, et poma bonorum operum non habebant, qui erant sub omni 110.0607C| quercu frondosa, quae non affert fructus hominum, sed porcorum. Ubi accenderunt thura redolentia, non Deo, sed idolis suis. Nec dicere poterant quod de Noe scriptum est: « Odoratus est Dominus odorem bonae fragrantiae (Gen. VIII). » Et id quod Paulus loquitur, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Quomodo autem sanctus in odore suo delectat Deum, sic peccator ex cujus persona psalmus ille canitur: « Computruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII). » accendit idolis suis thura fetentia.
110.0608A| « Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam, et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum. Et scient quia ego Dominus (Hieron.) O montes Israel, cum interfecti vestri ceciderunt in medio ararum idolorumque vestrorum, in omni colle excelso, in cunctis montium summitatibus, compleveroque lucos vestros cadaveribus mortuorum, in quibus quondam accenderunt idolis suis thura redolentia, tunc extendam manum meam ad ultionem, quae fuerat huc usque contracta, et redigam universam terram Israel in solitudinem a deserto Deblatha, quae est in terra Emath, quae hodie vocatur Ἐπιφανία Syriae. In cunctis habitationibus eorum. » Ut omnibus pateat nihil esse inter solitudinem et mare Magnum, 110.0608B| quod non hostilis mucro consumpserit. Multi putant eumdem esse locum, de quo in Jeremia scriptum est: Et apprehenderunt Sedechiam in deserto, quod est juxta Jericho, et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et ob vicinam imo similitudinem Daleth et res Hebraicarum litterarum, quae parvo apice distinguuntur, vel Deblatha vel Reblatha appellari. Juxta mysticos autem intellectus, extendit Dominus manum suam super omnes qui haeretico fuerint errore decepti, ut terram eorum, quae interpretatur Ecclesia, faciat desolatam a deserto Deblatha, quod in lingua nostra massam ficorum sonat, caricarumque inter se compactarum, ut postquam in simulata 110.0608C| dulcedine, quae non erat terrae cultae, sed solitudinis amaritudinem repererint, tunc cognoscant quia ipse sit Dominus. « Mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat vescentium fauces, et postea amarius felle reperitur. » Hoc significant et duo calathi ficorum, qui positi sunt in Jeremia contra faciem templi (Jer. XXIV). Unus ficorum optimarum, et unus pessimarum: quorum alter ad Ecclesiam Christi refertur, alter ad congregationem malignantium.
LIBER QUINTUS 110.0607|
110.0607D| Juxta finem praecedentis libri meritam poenam ex sermone Domini praedixit propheta his qui in montibus Israel et in excelsis idolis serviebant; et juxta mysticum sensum, haereticos recta sententia perculit, qui in montibus superbiae errorum suorum simulacra colebant. Nunc similitudo minatur eis interitum et afflictionem praenuntiat finemque debitum, ut sustineant irae Domini vindictam et percipiant operis sui mercedem condignam. Unde et sequitur.
CAPUT VII. De instanti et longa captivitate et ejusdem causa; et populus non rebellans projicit divitias longe propter fugam.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Et tu, 110.0608D| fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israel, Finis venit, finis super quatuor alas terrae, etc. » (Hieron.) Quas nos plagas mundi interpretati sumus, orientem videlicet et occidentem, meridiem et septentrionem. De quibus alis et Isaias loquitur: « Domine, ab alis sive a finibus terrae, portenta audivimus, » quae in toto orbe per apostolos gerebantur. Et de sanctis scriptum est, « Si dormieritis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). Unde et Dominus cum appropinquasset et vidisset Jerusalem flevit, et dixit: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII). » Iste est, qui in Deuteronomii 110.0609A| cantico (Deut. XXXII), expandens alas suas suscepit et assumpsit eos in humeris suis. Quidam spiritales alas terrae quibus ad coelestia subvolamus quatuor ponit genera credentium, domum Aaron, et domum Levi, et domum Israel, et timentes Dominum; de quibus Psalmista canit: « Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum: Qui timetis Dominum, benedicite Dominum (Psal. CXXXIV). » In Aaron sacerdotium, in Levi aedituos et ministros, in Israel cunctum populum in timentibus proselytos intelligens. Nos autem simpliciter explanandum putamus, quod post comminationem montium Israel ad omnem terram Israel, sive decem, sive duodecim tribuum sermo propheticus dirigatur, et nequaquam propheta 110.0609B| ventura praenuntiet, sed jam ingruentem videat captivitatem. Quinto enim anno Sedechiae coepit Ezechiel in Babylone prophetare captivis. Et anno nono venit Nabuchodonosor, et obsedit Jerusalem, cepitque eam anno undecimo Sedechiae. Ex quibus perspicuum est venisse finem et appropinquasse non super montes et colles rupesque et valles, sed super quatuor plagas terrae, ex omni parte Israel, non omnis terrae. Quod si dixisset, de toto mundo credi poterat, sed terrae simpliciter, quod significat Israelis. Sic enim coeperat: « Haec dicit Dominus Deus terrae Israel, Finis venit, finis super quatuor plagas terrae. »
« Nunc finis super te, et mittam furorem meum in te, et judicabo te juxta vias tuas, et ponam 110.0609C| contra te omnes abominationes tuas. Et non parcet oculus meus super te, et abominationes tuae in medio tui erunt: et scietis quia ego Dominus. » Ad terram igitur Israel sermo dirigitur, quod venerit super eam finis, et consummatio, et emittat Dominus furorem suum in eam non injustum, et tantum de indignatione venientem, sed plenum aequitatis atque rationis, ut judicet eam secundum vias suas, et ostendat illi omnes abominationes suas, ut recordetur operum suorum et intelligat quid mali gesserit. Quod autem dicit: « Non parcet oculus meus super te, et non miserebor, » quasi clementissimus medicus incidere cupiens putridas carnes, et cariosa vulnera adurere cauterio, non parcit, ut parcat, non miseretur, ut misereatur magis, ne quid 110.0609D| putridum vivasque carnes sui vicinia corrupturum remaneat in corpore: « Percutit autem Dominus quem diligit, et castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). » Cujus intelligentiae illud est: « Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII). » Omnis enim medicina habet ad tempus amaritudinem, sed postea fructus doloris sanitate monstratur. Tale quid et per Amos Deus loquitur: « Quoniam vos cognovi de universis tribubus terrae, idcirco ulciscar super omnia peccata vestra (Amos III). » « Novit enim Dominus eos qui sunt ejus. » Et vias, inquit, illius totiusque vitae gressum abominationesque, et ponam maculas in medio ejus, ut ante oculos peccatricis, quae pro sanitate punitur, pristina peccata ponantur. Cumque 110.0610A| hoc fecerit Dominus, scient qui cruciati sunt, quod ipse sit Dominus. Hoc ipsum sonat, et illud testimonium: « Ulciscar Jacob secundum vias suas, et juxta adinventiones ejus reddam illi (Osee. XII). »
« Haec dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit, venit finis, venit finis. Evigilavit adversum te, ecce venit. Venit contractio super te, qui habitas in terra. » Dicit autem quod extremum peccatorum terrae Israel tempus advenerit, ut jam non effugiat sententiam Dei, quam longo tempore merebatur. Et quia necdum compleverat peccata sua, propterea differebatur supplicium, secundum illud quod scriptum est: « Necdum enim completa sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV). » Unde et Dominus ad Judaeos: « Et vos, ait, implete mensuram patrum vestrorum 110.0610B| (Matth. XXIII). » Venit tibi ergo miseria, venit afflictio, venitque captivitas, et ne putes me rursum futura minitari, ostendo digito atque demonstro. « Ecce finis venit, venit finis. » Qui hucusque dormitare videbatur tibi et quiescere, evigilavit contra te repente atque surrexit: « Venit contritio, » quae in Hebraico dicitur sephphira. Quam semper pavida tibi venire metuebas, id est, ordo contextusque malorum omnium. Porro quod dicitur: « super te, qui habitas in terra, » juxta illud Apocalypsis Joannis debemus accipere: « Vae super omnes, qui habitant in terra (Apoc. VIII); » sanctus enim non est habitator terrae, sed advena atque peregrinus, dicitque advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei. Quamobrem et Abraham Hebraeus, id est, peregrinus 110.0610C| transitorque memoratur, de praesenti saeculo ad futura transire festinans. Possumus hunc locum et spiritaliter interpretari contra populum Judaeorum super quem venit finis et consummatio, « a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem interfecerunt inter templum et altare (Matth. XXIII). » Quandiu enim non miserunt manus in filium Dei, dormitavit eis Domini sententia et dilata est. Quando vero interfecerunt haeredem, ut periret haereditas, tunc evigilavit adversum eos atque surrexit omnis ordo miseriarum et perplexio, quia non quaesierunt coelestia, sed terrae haerere cupierunt.
« Venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. » Occisionis autem tempus et famis, 110.0610D| nunc quoque in Judaico populo comprobatur non habente prophetas nec verbum Dei, quo anima credentium pascitur: Montes autem magistros intellige, qui habent notitiam Scripturarum. De quibus et in alio loco dicitur: « Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV). » Porro Septuaginta qui dixerunt, « non cum perturbatione, et non cum doloribus, » illud significant, quod tantam habebant ignorantiam Dei, et animi caecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae dolore crucientur.
« Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et replicabo furorem meum, et judicabo te juxta vias tuas. Et jam ponam (sive dabo) tibi omnes 110.0611A| abominationes tuas. » Si a quinto anno transmigrationis regni Jechoniae usque ad nonum annum regni Sedechiae, quando venit Nabuchodonosor et obsedit Jerusalem, supputare voluerimus, tres anni erunt medii. Unde recte dicitur. « Nunc de propinquo effundam iram meam in te (vel super te). » Nequaquam tibi ventura praedicam, nec comminabor, quae longe post futura sunt. Nunc complebo in te furorem meum. Qui furor et ira non absque judicio est. Sed ut reddat vias tuas in caput tuum, et omnes abominationes tuas sentire te faciat. Possumus autem et de extrema captivitate dicere, quod post interfectionem Christi, quando venit eis finis et evigilavit adversum eos peccatum, impletum est illud quod scriptum est: « Nunc pervenit in eos ira 110.0611B| Dei in finem. » Quando a Tito et Vespasiano Jerusalem circumdata est, et advenit desolatio ejus, et impletum est: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Tunc judicati sunt juxta vias suas et blasphemias quibus Dominum negaverunt, et senserunt furorem Dei, et omnis indignatio ejus super illos effusa est, receperuntque scelera sua ut permaneat desolatio templi usque ad consummationem.
« Et non parcet oculus meus neque miserebor, sed vias tuas imponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus percutiens. » « Causas severitatis et austeritatis, sive ut haeretici putant crudelitatis Dei, quod non parcat oculus ejus nec misereatur, subjecit dicens: 110.0611C| « Vias tuas dabo tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt. » Ut sentias quae fecisti, et videns abominationes tuas vel in conspectu tuo, vel in medio omnium positas emendes errorem poenitudine, et recedens a pristinis operibus, cum oderis, quae fecisti, tunc sentias quod ipse sit Dominus, qui ideo percutit ut emendet, et castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII).
« Ecce dies, ecce venit, egressa est contractio, floruit virga, germinavit superbia, iniquitas surrexit in virga impietatis, non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum, et non erit requies eis. Venit tempus, appropinquavit dies. Qui emit, non laetetur; et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. Quia qui vendit, ad id 110.0611D| quod vendidit non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur. Et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. » (Hieron.) Contracta est, inquit, dies, et abbreviata, instatque vicina captivitas, floruitque virga, quae multo vobis tempore minabatur, et de flore fructum plagarum parturit, superbia vestra germinavit, quod merebamini, ut super virga impietatis vestrae, qua subjectos vos impie caedebatis, consurgat iniquitas, quae non est ex miserabili populo neque ex his qui instar brutorum animantium dicuntur a magistris, neque ex clamore eorum et sonitu quo frustra vociferantur a sacerdotibus Pharisaeisque seducti ut consona voce 110.0612A| clamarent et dicerent: « Crucifige! crucifige talem! » Unde non eis erit requies, sed aeterna captivitas. Porro Septuaginta juxta illum sensum in quo scribitur: « Neque enim scitis quid ventura dies pariat, » dixerunt: « Ecce dies parit, quod multo ante conceperat; « venitque finis, et egressa est complexio, » quae mala vestra omnia complectatur et teneat. In eo autem, quod et ipsi similiter transtulerunt, » floruit virga, » illo testimonio uti possumus. « Ne auferas virgam a filio tuo (Prov. XIII). » Et Apostolus: « Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV)? » Sed et Deus ore Psalmistae resonat: « Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. 110.0612B| LXXXVIII). » Ideo ergo Dominus visitat et percutit, ut moriatur et pateat omnis superbia, quae diu jacebat inclusa, et suscitetur injuria contra ortam et germinantem superbiam, conteraturque fortitudo iniqui, non cum perturbatione, neque cum festinatione. Finis enim florentis virgae sanitas est atque correptio, quae non eorum merito venit, qui corripiuntur, nec pulchritudine, quam in se non habent, sed misericordia Domini. Locus difficilis et inter Hebraicum et Septuaginta multum discrepans, quibus pleraque de Theodotionis editione addita sunt, ut aliquam habere consequentiam viderentur: « Venit tempus, appropinquavit dies. » Non solum ad Jerusalem dicitur, quod venerit ei tempus captivitatis, et appropinquaverit dies quo Babylonio sit 110.0612C| vallanda exercitu, sed et ei, qui exstructis et dilatatis horreis exsultabat, Dominus loquitur: « Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Quae autem praeparasti cujus erunt (Luc. XI)? » Unde et Apostolus: « Tempus, ait, abbreviatum est. » Et in alio loco: « Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). » Notandumque quod non in futurum distulerit, sed de praesenti dixerit, praeterit. Et quotidie labitur figura mundi. Nunquam enim in eodem statu permanet, sed semper crescentium et decrescentium figura praetervolat et mutatur. Unde et Dominus: coelum, inquit, et terra praeteribit. Sin autem haec quibus omnia, quae in mundo sunt continenter praetereunt, atque pertranseunt, quid potest in humanis rebus esse perpetuum? « Qui emit, non laetetur; 110.0612D| et qui vendit, non lugeat. » Naturale est in possessionum emptione laetari, in venditione lugere. Cum autem instet servitus atque captivitas, et gaudium et tristitia, in utroque sunt vana. Unde et Apostolus: « Tempus abbreviatum est. De caetero, qui habent uxores sic sint, quasi non habeant, et qui flent, tanquam non fleant. Et qui gaudent, tanquam non gaudeant. Et qui emunt, quasi non possideant; et qui utuntur mundo isto, quasi non utantur (I Cor. VII). » Nam et diluvium ementes oppressit, atque vendentes, ut Dominus loquitur in Evangelio: « Quia ira super omnem populum ejus. » Hoc in Septuaginta non habetur, pro populo potest multitudo et turba juxta Hebraicum accipi. Hoc 110.0613A| enim significat amona. Causaque perspicua est, quod idcirco qui emit, gaudere non debeat, et qui vendit lugere desistat, quia ira Dei in brevi ventura sit super omnem multitudinem terrae Judaeae, sive Jerusalem. Ex superioribus enim intelligitur in quibus scriptum est:
« Haec dicit Dominus Deus Israel. Qui vendit, ac id quod vendidit non revertetur. » Juxta Hebraicum morem loquitur. Omnis enim emptio ad venditorem revertebatur quinquagesimo anno emissionis qui apud illos vocatur jubilaeus. Ante igitur quam annus remissionis adveniat, quando possessiones ad priores dominos revertuntur, ingruet captivitas, quae omnem urbis auferet consuetudinem. Porro quod Septuaginta transtulerunt, quia qui emet, ad venditorem 110.0613B| non revertetur, cum juxta historiam penitus non cohaereat, juxta anagogen hunc sensum habere potest, ut dicamus eum, qui haeretico fuerat errore deceptus, cum intellexerit magistri fraudulentiam, nequaquam reverti ad venditorem, id est, ad magistrum, sed eum despicere atque contemnere. « Et adhuc in viventibus vita eorum, quia visio ad omnem multitudinem ejus non regredietur. » Quomodo possessio non revertetur ad priorem dominum, eversione urbis instante, sic visio et comminatio prophetalis, quae ad omnem multitudinem urbis dirigitur, nequaquam regredietur, et irrita fiet, sed rebus explebitur viventibus adhuc his ad quos prophetalis sermo dirigitur. Hoc autem ait, ut ostendat imminentem captivitatem, ne secundum consuetudinem 110.0613C| dicerent, Visio haec in longos dies erit, et post tempora multa complebitur. Possumus et hoc dicere, quod postquam recesserit a Judaeis visio prophetalis. « Lex enim et prophetae usque ad Joannem Baptistam (Matth. XI), » post interfectionem Salvatoris nequaquam regrediatur ad eos, nec ultra habere mereantur prophetas, significanterque ad omnem, inquit, multitudinem visio non regredietur. Ergo regredietur ad eos qui ex Judaeis Domino crediderunt, Apostolos videlicet, et reliquias populi Judaici, quae ex Israel salvae factae sunt. Sed nec isti duo versus habentur in Septuaginta editione: « Et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur. » Septuaginta: « Et homo in oculis vitae suae non obtinebit. » Et est sensus juxta Hebraicum: Non proderit homini 110.0613D| iniquitas sua, nec ei praebebit aliquam fortitudinem. Juxta Septuaginta: Et homo quod desideravit, quod in mundo putavit esse pretiosum, non obtinebit, sed libertate pereunte, amittetur omne quod pulchrum est. Ambiguitas autem litterarum Hebraicarum iod et vau, quae tantum magnitudine discernuntur, fecit alios iniquitatem, alios oculos interpretari.
« Canite tuba, praeparentur omnes. » De tubarum clangore et sonitu in multis locis legimus, ut ibi: « Sicut tuba, exalta vocem tuam (Isa. LVIII); » et alibi: « Clangite in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae (Psal. LXXX); » et in Apostolo: « Quoniam ipse Dominus in jussu, in voce archangeli, 110.0614A| et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV). » Et in Evangelio: « Nolite tuba clangere ante vos (Matth. VI). » Et tubas ductiles atque argenteas Numerorum narrat historia (Num. X), quae sermoni prophetico comparantur et doctrinae apostolicae. Praecipiturque nunc, ut omnes ad signum clangoris et buccinae praeparentur ad bella. Juxta praesentem autem sensum jubentur per ironiam, hi qui huic officio mancipati sunt, tuba clangere, ut omnes contra Babylonium parentur exercitum.
« Et non est, qui vadat ad praelium. Ira enim mea super omnem multitudinem ejus. » Et haec in Septuaginta non habentur. Praeceperat Deus ut tuba canerent ad exercitum praeparandum, qui Babyloniorum posset resistere fortitudini, sed nihil 110.0614B| profuit imperasse, cum non sit in populo, qui audeat ad bella procedere. Idcirco autem enervatus est populus, et caret viribus praeliandi, quia omnis ira Dei super omnem multitudinem ejus, subauditur, Hierusalem urbis, sive terrae Judaeae. Sed et in nostra terra et Hierusalem, quando nos vel persecutio publica, vel variorum incentiva vitiorum superare nituntur, frustra magistri canunt tuba et praeparare nos ad bella festinant, eum nulla sit in populo fortitudo, quae idcirco subtracta est, quia iram Domini praesentia meruere peccata.
« Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur. Et salvi erunt qui fugerint ex eis. Eruntque in montibus, quasi columbae 110.0614C| convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua. » Tres autem partes aliorum, qui in urbe pestilentia et fame moriantur, et aliorum quos gladius foris interficiet, et eorum, qui captivitatem fuga evaserint, supra legimus. Quorum, qu salvus fuerit transibit ad montes, et instar mussitantium columbarum sua trepidus peccata deflevit. Tropologice vero sic intelligendum: quod qui in agro et campo est, extra fines Dominicae civitatis, quae interpretatur Ecclesia, adversarii mucrone feriatur. Qui autem in civitate egerit negligenter nec praeparaverit sibi cibos, de quibus in Proverbiis scriptum est: « Qui operatur terram suam saturabitur panibus, » iste fame morietur et pestilentia. Pauci hi qui vel haereticorum gladium, vel desidiae 110.0614D| suae famem mortemque vitaverint, non salvabuntur nisi in montibus et nisi assumpserint alas columbae, et avolaverint et requieverint. Quae columbae quandiu in vallibus sunt trepidant, et ad singula reformidant, quarum praecipimur imitari innocentiam. Et de quibus in psalmo scriptum est: « Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII). In cujus specie descendit Spiritus sanctus et mansit super Dominum Salvatorem.
« Omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis, et accingent se ciliciis, et operiet eos formido. » Pro genibus aquis fluentibus Septuaginta transtulerunt: « femora polluentur humore. » 110.0615A| Cum autem omnes trepidaverint, et ad montana confugerint, manus omnium dissolventur, et nullus contra hostes poterit resistere, pavorisque magnitudine urina polluet genua, nec valebit profluentes aquas vesica cohibere. Accingent se ciliciis et tremor omnia possidebit. Hoc in illo populo factum est, non solum sub Babyloniis, sed et sub Romanis, quando pervenit in eos usque ad finem ira Dei. Caeterum et in nostra Judaea, in qua est Domini confessio, quando multiplicatae fuerint iniquitates, et refrixerit charitas multorum, omnes manus bonorum operum dissolventur, et cuncta genua sive femora fluent aquis eorum qui illicitos quaesierunt concubitus, et quos in lege fluxum seminis sustinentes et immundos Scriptura cognominat. Unde 110.0615B| qui tales sunt debent se accingere ciliciis poenitentiae et venturum judicium formidare, quod qui fecerit merebitur Isaiam audire, dicentem: « Confortamini manus dissolutae, et genua debilia roboramini (Isa. XXXV). »
« In omni facie confusio et in universis capitibus « calvitium. » Rubor vultus pudoris indicium est, conscientia peccatorum lucet in facie, spesque salutis est, quando delictum sequitur verecundia. Unde ad eam, quae duro corde in suis peccatis gloriabatur, dictum est: « Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere (Jer. III). » Calvitium quoque capitis luctum significat, quando perdit decorem caesaries et pulchritudinem comarum amittimus. Denique ad Jerusalem dicitur: « Pro ornamento capitis tui 110.0615C| habebis calvitium propter opera tua (Isa. III). » Et idem propheta: « Summa, inquit, capita in omni loco attondentur, et omnis barba radetur (Isa. XV). » Michaeas quoque ad eamdem Jerusalem: « Decalvare, ait, et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum, sicut aquila (Mich. I). » Et super mortuis jubetur fieri calvitium. Soli autem sancti, hoc est, Nazaraei, et qui ad pontificatum Domini pervenire mereantur, non radunt capita sua. Neque enim habent mortis opera, nec immundi sunt, quia Nazaraei, id est, sancti Domini sunt. Quod si juxta eos quispiam fuerit mortuus, omnes dies pristini non reputabuntur sanctificationis eorum. Samuel Dei sanctus erat, et propterea aeterna capitis ornamenta possedit, audivitque illud de Cantico 110.0615D| canticorum: « Cincinni tui nigri sicut corvus. » Porro Samson, quia perdidit comam, perdidit fortitudinem (Judic. XVI), paulatimque renascentibus capillis vires rediere pristinae, ut plures multo moriens, quam vivus occideret. Elisaeus, licet corporis haberet calvitium, tamen quia Nazaraeus Domini erat, cincinnis capitis fruebatur (IV Reg. II). Unde pueri, quia parvuli erant, et necdum ad aetatem viri pervenerant, illudentes calvitio ejus atque dicentes: « Ascende calve, ascende calve, » ferarum laniati sunt morsibus, quarum saltus ac silvae sunt habitaculum.
« Argentum eorum foris projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. » Septuaginta. Argentum eorum in plateis projicietur, et aurum eorum 110.0616A| contemptui erit. Fuga et captivitate cogente divitias; et auri argentique pondera projicient in plateis, suas tantum animas servare cupientes, ne sint ponderi quae prius fuere luxuriae. Alioquin et juxta anagogen captivorum atque fugientium de Jerusalem. Omne argentum projicietur in plateis, in lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem, quia angustam salutis semitam reliquerunt. Sed et omne aurum erit contemptui, vel in sterquilinium atque immunditiam reputabitur, non enim potest habere munditiam, quod extra Domini Ecclesiam est.
« Argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. » Nulli enim dubium quin obsidionis et famis tempore, aurum et argentum esurientes non liberet, et illisi pretiosissimo 110.0616B| metallo dentes instar durissimi lapidis retundantur. Denique sequitur:
« Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur. » Praesentibus malis didicimus multos divites inter sericum, gemmas et auri argentique pondera egestate confectos, habuisse exitum mendicantium. Argentum autem et aurum eorum, qui extra Ecclesiam sunt, non liberare animas possidentium in die furoris Domini, sed aeternam eos habere famem et inani ventre cruciari, ostendit illud testimonium in quo dicitur: « Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII). » Propriae divitiae sunt, quas nos Christi veritas docuit. Qui praecepit ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona (Luc. XVI), qui nos recipiant in aeterna tabernacula. « Quia 110.0616C| scandalum iniquitatis eorum factum est. » (Hieron.) Ideo, inquit, possidentium aurum et argentum, nec anima saturabitur, nec venter implebitur, quia hoc ipsum aurum et argentum scandalum scelerum eorum factum est. Significat autem idola quae auro argentoque fabricata suos contemnunt artifices. Pro quo LXX transtulerunt, « Quia cruciatus iniquitatum eorum fuit, » ut in suo iniqui errore crucientur, et se intelligant male Dei munera in blasphemiam convertisse.
« Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt. Et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo. » Quae ego, inquit, dederam in ornamentum possidentium, atque divitias, illi verterunt in superbiam, ut de quibus poterant 110.0616D| per eleemosynas et bona opera suam animam liberare ex illis haberent materiam arrogantiae. Denique ex auro argentoque fecerunt idola, et mea munera in daemonum simulacra verterunt. Facilis autem tropologia quod aurum et argentum sensus, et eloquia Scripturarum quae electa sunt mundi, et quae nobis in ornamentum data sunt, haeretici posuerunt in fomentum, et materiam superbiae, et imagines diversorum dogmatum et abominationum atque offendiculorum suorum fecerunt ex eis, ut per quae poterant colere et adorare Deum, ex eis Deum offenderint.
« Propter hoc dedi eis illud in immunditiam, et dabo illud in manus alienorum, ad diripiendum, et 110.0617A| impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. » Quia ex auro et argento et ornamentis monilium, quae dederam eis, imagines sibi abominationum suarum simulacrorumque fecerunt, propterea dedi eis illa in immunditiam et in stercora. Pro quibus Symmachus interpretatus est nauseam, volens idolorum sordes exprimere. « Et tradam, inquit, ea in manus hostium, ut diripiant omnia, » et non tam contaminem, quam contaminata esse demonstrem, quae prius videbantur esse sanctissima. Nos quoque tradimur in manus inimicorum et alienorum a Deo, quando facimus ornamenta nostra simulacra daemonum, et omnis gloria nostra possidetur ab impiis, sive pestilentibus terrae, ut nos suae subjiciant potestati.
« Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt 110.0617B| arcanum meum, et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud. » Cum, inquit, propter superiores causas abominationum populi, avertero faciem meam ab eis, et nequaquam eos dignos meis oculis judicavero, tunc violabunt arcanum meum; quod significat sancta sanctorum. Pro quo Septuaginta posuere: Et irrumpent in ea impii et pestilentes terrae, quae exceptis sacerdotibus soloque pontifice, nullus alius audebat intrare, quod scimus et a Babyloniis et a rege Antiocho Cneoque Pompeio, et ad extremum factum esse sub Vespasiano et Tito, quando templum captum atque subversum est, et omnia perpetrata quae sequens prophetae sermo complectitur. Ad nostra quoque mala opera avertit Deus faciem suam. Et quia aversa est facies, ideo 110.0617C| Dei violatur arcanum, ut pro sacerdotibus et sanctis Dei pestilentes ingrediantur, et universa contaminent, ut qui locus esse debuit sanctitatis, fiat locus immunditiae, juxta illud evangelicum: « Domus Patris mei, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. »
« Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. » Igitur, o propheta, iram meam super terram Judaeam et super urbem Jerusalem brevi sermone conclude, ut quomodo terra plena judicio sanguinum, omnes enim in sanguine judicantur fundentes innoxium sanguinem, quod et in Nabuthae persona fecisse Judaeos Scriptura commemorat, sic ipsorum quoque fundatur cruor, et plena iniquitatis civitas demonstretur. 110.0617D| Nam et sub Manasse repleta est urbs Jerusalem a porta usque ad portam sanguine prophetarum. Venietque eis conclusio et perturbatio atque confixio, ut nullus de imminentibus miseriis possit evadere.
« Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domus eorum. » Pro sacerdotibus et prophetis pessimos cunctarum gentium adducam Babylonios, ut domus vestras possideant, vosque subjiciant servituti. Sed et nostras domus, id est animas, templum enim Dei sumus, et Spiritus sanctus habitat in nobis, possidebunt pessimi daemones, si fuerit terra nostra plena sanguinibus, et habitatio plena iniquitatis.
110.0618A| « Et requiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. » Propterea pessimi gentium possidebunt domus potentium et superborum, et obtinebunt sanctuaria eorum, quia locum sanctimoniae spurcus ingreditur, et sua eum contaminat immunditia. Significanter autem, quia polluta fuerant sancta Dei, et violatum arcanum est, non dixit, possidebunt sanctuaria mea, sed sanctuaria eorum, quia post contaminationem mea esse cessaverunt.
« Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit. » Quaeret autem pacem et non inveniet, qui audivit ab apostolis: « Pax huic domui (Matth. X), » et non servavit eam, nec fecit in sua mente requiescere, sed malis fugatam operibus non potest invenire. 110.0618B| « Ipsa est enim pax quae exsuperat omnem sensum, » et quam ad Patrem victor ascendens Salvator apostolis dereliquit (Joan. XIV).
« Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum. » Quomodo sanctis dicitur: « Gaudete, iterum dico: Gaudete; » et de ipsis scriptum est: « Ibunt de virtute in virtutem, » ut praesentia bona futuris bonis cumulent: sic et his, super quos venit angustia, et qui quaesierunt pacem, et non invenerunt eam: « Veniet conturbatio super conturbationem, » sive vae super vae, juxta quod in Apocalypsi scriptum est: « Vae unum abiit, et vae alterum venit (Apoc. IX.) »
« Et auditus veniet super auditum, nuntiusque super nuntium, » juxta illud beati Job: Cum adhuc unus loqueretur, venit alius nuntius mala augens malis; 110.0618C| et appropinquantis Babylonis fremitum turbamque describens, subjungit:
« Et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. » Proprie singula quaeruntur a singulis, vaticinium futurorum quaeritur a propheta. Legis interpretatio sacerdotis officium est, prudens consilium aetas matura perquiret, juxta illud quod scriptum est: « In consilio justorum et congregatione magna opera Domini (Psal. CX). » Haec autem non solum in illo tempore quando Babylonius contra Jerusalem veniebat exercitus. A prophetis, sacerdotibus, et senioribus quaerebantur, sed quotidie in ecclesiis requiruntur; quae si visionem, legem consiliumque perdiderint, frustra prophetas et sacerdotes et seniores habere se jactant.
110.0618D| « Rex lugebit, et principes induentur moerore. » Luxisse autem Sedeciam, et omnes principes populi Judaeorum fuisse moerore confectos, sancta Scriptura commemorat. Possumus autem, quanquam hoc prima fronte videatur esse blasphemum, regem lugentem nostra vitia atque peccata Christum dicere, qui loquitur in Psalmis: « Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX)? » Et appropinquans Jerusalem, flevit super eam et dixit: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII)! » Principes quoque vel in bonam nartem apostoli erunt, qui lugent peccatores; vel in 110.0619A| contrariam illi quibus dicitur: « Audite verbum Domini, principes Sodomorum (Isa. I). » « Indueturque, » juxta Septuaginta, « interitu, qui non habet armaturam Dei, nec indutus est Christo. » « Quotquot enim in Christo baptizati sunt, Christum induerunt (Gal. III). » « Et manus populi terrae conturbabuntur. » Sive, juxta Septuaginta, « dissolventur. » Quando visio non fuerit in propheta, et legis scientia in sacerdote, et consilium in senibus, rexque luxerit, et princeps fuerit in moerore sive in interitu, consequenter et populi manus conturbabuntur suum perdentes ordinem, sive dissolventur, antiquam fortitudinem non habentes. Pulchreque non populus Dei dicitur, cujus turbabuntur manus, et cujus non est municipatus in coelo, sed populus terrae, de quo scriptum est: « Recedentes 110.0619B| a te super terram scribentur. »
« Secundum viam eorum faciam eis, et secundum « judicia eorum judicabo eos, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « ulciscar eos. » Peccatoribus reddit Deus juxta vias suas, ut teneant judicii veritatem. Caeterum in sanctis excedit modum clementiae. « Neque enim condignae sunt passiones temporis hujus ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Stipendia enim peccati mors, » quam recipit peccator juxta vias et opera sua. Caeterum justorum virtus fruitur Domini largitate, de qua Paulus loquitur, « Donum Dei vita aeterna. » Quodque addidit: « Et secundum judicia eorum judicabo eos, » illud evangelicum sonat: « In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. » Et apostolicum: « In quo enim judicio 110.0619C| judicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim operaris quae judicas. » « Et scient quia ego Dominus. » Iste versiculus frequenter in hoc propheta ponitur, quod supplicia atque cruciatus sequatur scientia Dei, ut quem non intelligebant per beneficia, per tormenta cognoscant.
CAPUT VIII. Visio similitudinis Dei; de effosso pariete, de viris thuribulum tenentibus, et ad ortum solis adorantibus, de applicantibus ramum ad nares suas.
« Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, » etc. (Hieron.) Quinto anno transmigrationis Jechoniae, quarto mense, quinta mensis, superiorem visionem factam ad prophetam legimus. 110.0619D| Haec autem quam nunc exponere volumus, sexto anno ejusdem regis, sexto mense, quinta mensis facta memoratur; ex quo perspicuum est post annum et duos menses haec facta quae scripta sunt, et vel intermissam per annum et duos menses prophetiam, vel per totos quatuordecim menses gesta quae superior sermo contexit. Sexto autem anno, et sexto mense, et quinta die mensis, qui numeri ad fabricam mundi referuntur, ad carneos sensus qui terrena conspiciunt, et necdum coelestia contemplantur, factam prophetiam non mirabitur, qui ad presbyteros Juda sermonem dirigi intellexerit. E quibus septuaginta tenebant thuribula et viginti quinque in templo adorabant solem, sedebatque propheta in domo sua 110.0620A| fugiens frequentiam multitudinis, et senes Juda sedebant coram eo, vel prophetae verba audire cupientes, vel insidiantes sermonibus ejus. Significanterque dicuntur senes Juda, ut nihil ad Israel, hoc est, ad decem tribus quae prius captae fuerant, sed ad eos qui de tribu Juda cum Jechonia ducti erant in captivitatem, dici intelligamus.
« Et cecidit super me ibi manus Domini Dei, et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus, ignis ab aspectu lumborum ejus, et deorsum ignis, et a lumbis ejus. Et sursum quasi aspectus splendoris, ut visio electri. » Manus autem ἐνεργείαν, id est opera, significat, ut visionis possit sacramenta cognoscere. Et hoc considerandum est, quod non ipsas videat veritates, sed similitudinem ignis quia a lumbis usque 110.0620B| deorsum ignis apparuit. Et a lumbis sursum quasi aspectus splendoris, ut visio electri, ignis apparuit. Pro splendore qui in Hebraico dicitur zor, auram Theodotio transtulit, ut in supernis Dei refrigeria demonstret. Denique et in Regum volumine (III Reg. XIX) beatus Elias adventum Domini non in tempestate contemplatur et turbine, non in ignis ardoribus, sed in aspectu aurae tenuis atque lenissimae, ut Dei omnipotentis mansuetudinem comprobaret. Opera autem coitus quae significantur in lumbis usque deorsum igne purgantur, et opera virtutum quae a lumbis ad superiora consurgunt, splendorem habent atque fulgorem, et tamen nec ignis usque ad pedes dicitur, nec splendor electri usque ad caput, sed deorsum, et sursum, ut tam in peccatoribus, quam in sanctis 110.0620C| pro diversitate meritorum, alius usque ad illud et illud membrum, alius usque ad illa et illa perveniat. Et quomodo qui sanctitudinis perfectionem tenent, ad verticem usque perveniunt, sic qui in peccatorum profundo sunt, plantas igneorum pedum tenere credendi sunt.
« Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei. » Et hic similitudo manus non ipsa manus extenditur, neque enim in Deo aliquid corporale est, videturque manus, ut membrum humani corporis atque consueti nequaquam terreat eum qui assumitur atque comprehenditur. Si enim in colubri, vel in qualibet alia bestiarum similitudine tetigisset prophetam, ipsa dissimilitudo membrorum terruisset assumptum. Parsque comprehenditur capillorum, 110.0620D| quia totius apprehensionem capitis humana natura non sustinet. Pro « cincinno » Septuaginta κράσπεδον, id est « fimbriam, » interpretati sunt. Quorum alterum in capillis, alterum in vestibus accipi solet.
« Et elevavit me spiritus inter terram et coelum. » Primum similitudine manus apprehenditur, postea elevatur a spiritu, qui spiritus non eum statim ad coelum levat, sed inter terram et coelum, ut terrena interim derelinquens festinet ad coelum. Possumus autem et hoc dicere, quod propter bona opera propheta similitudine manus Dei apprehensus sit, et propter scientiam rerum spiritalium elevetur a spiritu.
« Et adduxit me in Jerusalem in visione Dei juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi 110.0621A| erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. Et ecce ibi gloria Dei Israel, secundum visionem quam videram in campo. » Quando dixit, « adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, » ostendit se non in corpore, sed in spiritu esse translatum. Juxta quam visionem possumus et coelos, et profunda maris, et inferna conspicere, dum rationes singulorum cogitatione complectimur. Primum autem venit ad vestibulum, quod respicit ad aquilonem, ut ibi videat statuam idoli zeli, ad provocandam aemulationem, ut de illo loco possit ad interiora penetrare, et cernere reliqua quae postea describuntur. Statuam autem idoli Baal in templo Dei positam narrat historia. Pulchreque appellatur idolum zeli, quia ad aemulationem et zelum Dominum provocat, juxta illud quod 110.0621B| in Deuteronomio dicitur: « Ipsi me provocaverunt ad zelum in eo qui non erat Deus. Et ego provocabo eos ad zelum in gente quae non est (Deut. XXXII). » « Emissa, inquit, similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei. Et elevavit me spiritus inter terram et coelum, et adduxit in Jerusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli, ad provocandam aemulationem. » (Greg., lib. XXXI Moral., cap. 39.) Quid est enim cincinnus capitis, nisi collectae cogitationes mentis, ut non sparsae defluant, sed per disciplinam constrictae subsistant? Manus ergo desuper mittitur, et propheta per cincinnum capitis elevatur, quia cum nostra mens sese per custodiam colligit, vis superna sursum 110.0621C| nos ab infimis trahit. Bene vero inter terram et coelum sublatum se asserit, quia quilibet sanctus in carne mortali positus, plene quidem adhuc ad superna non pervenit, sed jam tamen ima dereliquit. In visione vero Dei in Jerusalem ducitur, quod videlicet unusquisque proficiens per charitatis zelum qualis debeat esse Ecclesia contemplatur. Bene quoque additur, quia « juxta ostium interius ductus est, quod respiciebat ad aquilonem. » Quia nimirum sancti viri dum per aditum internae contemplationis aspiciunt, plus prava intra Ecclesiam fieri quam recta deprehendunt, et quasi in aquilonis parte oculos, id est, ad solis sinistram flectunt, quia contra vitiorum frigora charitatis se stimulis accendunt. Ubi et recte subjungitur: « Quia et illic erat statutum idolum 110.0621D| zeli ad provocandam aemulationem. » Dum enim intra Ecclesiam sanctam a nonnullis specie sola fidelibus rapinas, et vitia perpetrari considerant, quid aliud quam in Jerusalem idolum vident? Quod idolum zeli dicitur, quia per hoc contra nos aemulatio superna provocatur, et tanto districtius delinquentes ferit, quanto nos charius Redemptor amat. Hypocritae igitur, quia cogitationes mentis non colligunt, per cincinnum capitis minime tenentur, et qui sua nesciunt, commissorum sibi quando delicta deprehendunt? Hi itaque torpent a coelestibus, ad quae flagrare debuerunt, et flagrant terrenis rebus anxie, a quibus laudabiliter torpuissent. Postposita quippe cura filiorum, saepe eos videas se contra pericula immensi laboris 110.0622A| accingere; transmeare maria, adire judicia, pulsare principatus, palatia irrumpere, jurgantibus populorum cuneis interesse, et terrena patrimonia laboriosa observatione defendere. Quibus si fortasse dicatur, Cur ista vos agitis, qui saeculum reliquistis? respondent illico Deum se metuere, et idcirco tanto studio defendendis patrimoniis insudare.
« Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis. Et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu. » (Hier.) Dixit, inquit, ad me vel gloria Dei quam in campo videram, vel spiritus qui me inter coelum levavit ac terram. Locutusque est mihi postquam me transtulit in Jerusalem, et fecit vel urbem vel templum videre. Et imperavit ut 110.0622B| levarem oculos ad viam aquilonis. Ibi enim statua Baal posita erat, quam vocat idolum zeli in ipso portae introitu. Qui autem idolum zeli sive possidentis ad gloriam Dei vel ad spiritum referunt, impie faciunt, personam idoli Dei majestate mutantes.
« Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciant, abominationes magnas quas domus Israel facit hic, et ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus, videbis abominationes majores. » Ne me, inquit, putes injuste templum deserere et subvertendam relinquere civitatem, aspice quae in templo faciunt. Cumque illa conspexeris, non putes finem esse scelerum, adhuc majora conspicies. Quod quidem potest et de nostra Jerusalem nostroque templo intelligi, quando in exemplum Ophni et Phinees idolorum scelera operamur in tabernaculo 110.0622C| Dei, et fornicamur cum his qui se militiae et ministerio Dei voverint. Et sacrificiorum ejus primitiva decerpimus, dantes in usum clientum atque famulorum, et omnia lucri causa facimus. Sin autem haec tam magna sunt quae videmus, quanto majora aestimanda sunt, quae humanam effugiunt conscientiam!
« Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi et ecce foramen unum in pariete. Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic, » etc. Hoc quod transtuli: « Et vidi et ecce foramen unum in pariete, » in Septuaginta non habetur. Et quia omnia quasi in imagine picturaque 110.0622D| monstrantur, unum in pariete foramen vidisse se dicit, juberique sibi ut illud perfodiat, et amplius faciat, quo videlicet aperto foramine, latius possit intrare et videre, quae foris videre positus non poterat. Per quod ostenditur tam in ecclesiis, quam in singulis nobis per parva vitia majora monstrari, et quasi per quaedam foramina ad abominationes maximas perveniri. « Ex fructibus enim arbor cognoscitur (Matth. XII); ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI). » Pro signo sunt interioris hominis verba erumpentia. Quomodo libidinosum, quia sua callide celat vitia, interdum turpis sermo demonstrat. Et avaritiam latentem intrinsecus parvulae rei cupido significat. Minoribus enim majora monstrantur, 110.0623A| vultuque et oculis dissimulari non potest conscientia, dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie, et secreta cordis, motu corporis et gestibus indicantur.
« Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum. » Non solum autem idolum zeli stabat in introitu potae aquilonis, sed et omnes templi partes diversis idolorum imaginibus pingebantur, ut nulla esset bestia quam non parietis pictura monstraret. Hoc in delubris idolorum, fanisque gentilium huc usque perspiciamus, quod omnia genera bestiarum adoret stulta religio. Unde et Virgilius: Omnigenumque (ait) deum monstra, et latrator Anubis, 110.0623B| quasi non et illa sint monstra quae laudat, Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam. Possumus et in nostris templis idola monstrare parietibus depicta, quando omnibus vitiis subjacemus, et pingimus in corde nostro peccatorum conscientiam, imaginesque diversas. De quibus in Psalmis dicitur: « Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psal. LXXII). » Et in alio loco: « Verumtamen in imagine perambulat homo (Psal. XXXVIII). » Quod scilicet nullus hominum sit, qui aliquam imaginem non habeat, sive sanctitatis, sive peccati. Quamobrem furiosis dicitur et iracundis: « Furor illis juxta similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium (Psal. LVII). » Et de 110.0623C| hominibus nequam: « Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? » (Matth. III.) Et de versipellibus ac fraudulentis: « Ite, dicite vulpi huic (Luc. XIII). » Ac de amatoribus feminarum: « Equi insanientes in feminas facti sunt mihi, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V). » De brutis quoque ac vecordibus: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI). » (Greg., Moral. lib. XXVI, c. 6.) Viri autem veraciter sancti, cum flagellari quempiam pro culpa cognoscunt, etsi quaedam ejus inordinata corripiunt, ad quaedam tamen dolentia compatiuntur. Et sic sciunt tumentia premere, ut sciant etiam cruenta fovere, quatenus in eis dum dura emolliunt, infirma roborentur. At contra 110.0623D| arrogantes viri quia charitatis viscera non habent, non solum non compatiuntur, etiam justis dolentibus, sed eos insuper sub specie justae increpationis affligunt. Vel si qua in eis sunt parva mala exaggerant, vel ea quae vere bona sunt, male apud se interpretanda commutant. Quamvis etiam casti doctores saepe exaggerare soleant delinquentium vitia, et ex quibusdam signis publicis occulta rimari, ut possint ex minimis majora cognoscere. Unde ad Ezechiel dicitur: « Fili hominis, fode parietem. » Ubi mox subdidit. « Et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. Et 110.0624A| ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio, et ecce universa idola domus Israel depicta erant in pariete. » Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi asperis correptionibus duritiam cordis aperire? Quem cum perfodisset, apparuit ostium. Quia cum cordis duritia, vel studiosis percunctationibus, vel maturis correptionibus scinditur, quasi quaedam janua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur, cogitationum interiora videantur. Unde et bene illic sequitur: « Et dixit ad me: Ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. » Quasi ingreditur, ut abominationes aspiciat, qui discussis quibusdam signis exterius 110.0624B| apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illicita cogitantur, innotescant. Unde et subdidit: « Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio. » In reptilibus cogitationes omnino terrenae signantur; in animalibus vero jam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent, animalia autem ventre a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur: reptilia itaque intra parietem sunt, quando cogitationes volvuntur in mente, quae a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus 110.0624C| honoribusque deserviunt, et per semetipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum, quasi per gulae desiderium sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: « Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete. » Scriptum quippe est: « Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III). » Recte ergo post animalia idola describuntur, quia etsi honesta actione nonnulli quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur, « depicta erant, » quia dum exteriorum rerum extrinsecus species attrahuntur, quasi in corde depingitur, quidquid fictis imaginibus deliberando cogitatur. Notandum itaque est, quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum 110.0624D| occulta abominatio demonstratur, quia nimirum uniuscujusque peccata prius signa forinsecus, deinde janua apertae iniquitatis ostenditur. Et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur: idcirco ergo etiam doctores graviter solent minuta discutere, ut ab extremis exterioribus ad occulta possint majora pervenire, verba asperae increpationis movent, ut spinas mortiferae cogitationis eradicent. Et haec cum agunt, charitatis amore sapiunt, non inflatione elationis intumescunt. Mori enim pro ipsis parati sunt, quos quasi usque ad mortem saevientes affligunt. Servant in cogitatione quod diligunt, sumunt 110.0625A| in specie quod persequuntur, bona praedicantes insinuant, mala autem caventes praenuntiant, non ut Eliu desiderantes exorant, erga commissos sibi nonnunquam correptione fervent, ac si nullus eos fervor accendat. Valde enim metuunt, ne si a pravorum correptione cessaverint, ipsi pro eorum damnatione puniantur. Et cum ad verba se invectionis inflammant, inviti quidem ad haec veniunt, sed tamen hanc defensionem sibi apud districtum judicem praeparant.
« Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Jezonias Saphan filius stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. » (Hieron.) Quando dicit septuaginta viros fuisse de senioribus domus Israel, qui tenebant 110.0625B| thuribula manibus, ostendit multos et alios fuisse presbyteros qui hoc non faciebant, sed forsitan peccatis aliis tenebantur. Unumque nomine Jezoniam filium Saphan stetisse in medio eorum quasi principem sceleris eorum atque sacrilegii, qui omissa religione Dei, idola colebant, et in templo non adorabant Deum, cujus erat templum, sed picturas parietum. Pulchreque dicitur: « Stabat Jezonias filius Saphan, » id est « judicii » et condemnationis suae, « in medio stantium presbyterorum, » quia et princeps, et hi quorum princeps erat, firmo in sceleribus stabant gradu, nec fluctuabant in malo, sed robustissime persistebant. Vaporque nebulae et confusionis ac turbinis qui surgebat ex thure offerentium sacrilegia demonstrabat. Hoc factum sit eo tempore juxta litteram; 110.0625C| caeterum, et nobis orandum est, ne seniores domus Israel, septenarium numerum, qui est sanctus, per septem decades multiplicantes, stent in erroribus suis, et adorent picturas idolorum, vaporque sacrilegi ascendat sive consurgat resistens Deo. Quando viderimus plebem pessimam congregatam, de qua scriptum est: « Odivi ecclesiam malignantium (Psal. XXV), » et pejores plebe presbyteros, nequioremque principem qui praefectus est plebi atque presbyteris, dicamus Jezoniam stantem ante picturas, et singulos habere thuribula in manibus suis, non Dei majestatem, sed proprias sententias adorantes, et nequaquam odorem bonae fragrantiae ad Deum, sed foetorem ad idola pervenire.
« Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quae seniores 110.0625D| domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui. Dicunt enim: Non videt nos Dominus. Dereliquit Dominus terram suam, » etc. Ex eo, inquit, quod in templo faciunt pariter congregati, ostenditur quid in cubiculo suo unusquisque faciat. Sed secundum anagogen melius intelligi potest, quod nonnulli principes ecclesiarum faciant in tenebris, quae dictu turpia sunt. Iste est absconditus cordis homo de quo dicitur: « Ingredere in cubiculum tuum (Matth. VI). » Et rursum: « Qui videt in absconso reddet tibi. » Recolat unusquisque conscientiam suam, et opera tenebrarum recordetur in tenebris, sciatque scriptum: « Omnis qui mala operatur, odit lucem, ne arguatur a luce 110.0626A| (Joan. II). » Et in se intelliget illud esse completum: « Qui inebriatur, nocte inebriatur (I Thess. V). » Quod juxta litteram stare non potest. Quanti enim in prandiis conviviisque dierum inebriantur? sed quia ebrietas cordis offendens Deum tenebrarum est, et non lucis, propterea quicunque inebriatur, nocte inebriatur. Cum autem seniores domus Israel fecerunt mala in tenebris et in abscondito cubiculorum suorum, et putaverint se Deum celare posse, tunc consequenter dicent: Non videt Dominus nos: dereliquit Dominus terram. Multique sunt peccatores et ambulantes juxta cogitationes suas, qui Deum non aestimant curare mortalia, nec ad illum nostra vitia pertinere. Certe quando peccamus, si cogitaremus Deum videre et esse praesentem, nunquam quod ei 110.0626B| displicet faceremus. Porro quod sequitur: « Dereliquit Dominus terram, » quorumdam etiam philosophorum sententia est, qui ex siderum cursu atque constantia suspicantur esse in coelestibus providentiam et terrena contemnere, dum nihil recte, nec juxta ordinem in terris geritur.
« Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis majores abominationes, quas isti faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce mulieres sedebant plangentes Adonidem. » Quem nos interpretati sumus Adonidem, Hebraeus et Syrus sermo thamuz vocant. Unde quia juxta gentilem fabulam in mense Junio amasius Veneris, et pulcherrimus juvenis occisus, et deinceps revixisse narratur, eumdem Junium 110.0626C| mensem eodem appellant nomine, et anniversariam ei celebrant solemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi mortuus, et postea reviviscens canitur atque laudatur. Consequenterque postquam principes et seniores domus Israel quid fecerint in templo ac tenebris cubiculisque monstratum est, etiam mulierum vitia describuntur, quae plangunt amatorum societate privatae, et exsultant si eos potuerint obtinere. Et quia eadem gentilitas hujuscemodi fabulas poetarum quae habent turpitudinem interpretatur subtiliter, interfectionem et resurrectionem Adonidis planctu et gaudio prosequens. Quorum alterum in seminibus quae moriuntur in terra, alterum in segetibus quibus mortua semina renascuntur, ostendi putat. Nos quoque eos qui ad 110.0626D| saeculi mala et bona, vel contristantur vel exsultant, mulieres appellemus molli et effeminato animo, dicamusque plangere eos Thamuz, ea videlicet, quae in rebus mundi putantur esse pulcherrima.
« Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis, adhuc conversus videbis abominationes majores his. Et introduxit me in atrium domus Domini interius. Et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem. Et adorabant ad ortum solis. » Et quia supra legimus post idolum zeli, quod ad portam aquilonis apparuit: « Adhuc conversus videbis abominationes majores, » ostensisque per parietem picturis omnium bestiarum 110.0627A| quas adorabant septuaginta presbyteri et Jezonias filius Saphan, tenentes thuribula in manibus, secundo dicitur: « Adhuc conversus videbis abominationes majores his. » Quae est autem major abominatio superiorum trium scelerum? videlicet quarta quae sequitur: « Ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis, » eo quod, contempto Domino, id est creatore, adorarent solem, id est Domini creaturam, praecipiente ipso Domino per Moysen, quod nequaquam in morem gentilium contra orientem Deum adorare deberent, sed in quacunque parte fuisset nobis, sive ad orientem, sive ad occidentem, sive ad meridiem, sive ad 110.0627B| septentrionem adorarent contra templum, ubi in sancto sanctorum habitare Dominus credebatur: quod quidem et Danielem in Babylone fecisse legimus (Dan. VI), qui apertis fenestris coenaculi sui adorabat Dominum contra templum quod erat in Jerusalem; hoc juxta litteram fuisse sacrilegii nemo dubitat. Secundum anagogen omnes haereticos pejores esse prioribus, id est, idolo zeli, pictisque in pariete figuris animantium, planctu Adonidis, per quae idololatria voluptasque monstratur, ille scire poterit qui intellexerit prophetam, dicentem: « Tu autem odisti disciplinam et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX). » Et in alio loco: « Verterunt contra me scapulam recedentem (Jer. II). » An ignoramus Marcionem et caeteros haereticos, 110.0627C| qui Vetus laniant Testamentum contempto Creatore, id est justo Deo, alium quemdam bonum Deum colere et adorare, quem de suo corde finxerunt, omnesque nostri temporis haeretici qui Dei filium praedicant creaturam, et tamen adorant eum relicto divinitatis templo et post tergum habito, ipsi confessione sua creaturam adorare se dicunt? Nos autem sic adoramus solem justitiae, ut Deum adoremus in templo Veteris Testamenti, ubi lex et prophetae, ubi cherubim et propitiatorium est.
« Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Nunquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic. Quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me? Et ecce applicant ramum ad nares suas, » etc. Pro 110.0627D| eo quod nos diximus: « Et ecce ipsi sicut applicant ramum ad nares suas, » Septuaginta transtulerunt, « et ecce ipsi sicut subsannantes, » quibus de Theodotione additum est: « Extendunt ramum, » ut sit totum pariter, « Et ecce ipsi extendunt ramum quasi subsannantes. » Significat autem viginti quinque viros, qui in quadrum solida statione fundati sunt, et a quinque sensibus per quinquies quinque quadranguli figuram efficiunt. Non solum templum habere post tergum, sed instar idolorum applicare ramum ad nares suas, haud dubium quin palmarum, quas graeco sermone baia vocant, ut per hoc eos idola adorare significet. Denique et Job inter caeteras virtutes etiam hoc habuisse se dicit, quod nunquam aspiciens 110.0628A| coelum, et solem, et lunam, et astra fulgentia, osculatus sit manum suam, id est adoraverit creaturas.
« Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus nec miserebor. Et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. » Pro his, ait, omnibus quae fecerunt, et ego faciam in furore, et non parcet oculus meus, nec miserebor. Quod audientes veteres haeretici, creatorem calumniantur quasi crudelem et sanguinarium, nec cogitant apostolum Paulum, qui certe boni Dei, ut ipsi volunt, apostolus est, scribere ad Corinthios; « Si venero rursum, non parcam (II Cor. XIII), » ut virga corripiat delinquentes, et errantes retrahat ad salutem. Qui enim non intelligunt quid sibi prosit, et orent frequenter contraria, expedit eis ut non exaudiantur a Domino. 110.0628B| Unde et in oratione Dominica dicimus: « Fiat voluntas tua, » non voluntas nostra, quae errare consuevit, sed voluntas tua, quae futura cognoscit. Magnaeque interdum felicitatis est, ad praesens misericordiam non mereri. Et istis igitur qui sunt de domo Juda, et a confessione Ecclesiae recesserunt, non parcet Dominus. Cumque clamaverint voce magna, de qua Dominus dixit: « Clamor eorum pervenit ad me, » tamen Dominus non exaudiet eos, ut malis coacti intelligant quid fecerint.
CAPUT IX. De sex viris missis ad vastationem populi; de viro lineis induto, cum atramentario.
« Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, » etc. 110.0628C| Pro visitationibus « ultionem » Septuaginta transtulerunt. « Mihi enim vindicta, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII). » Omnisque ultio visitatio est, quasi aegrotantis, quasi habentis vulnera, quasi medicas exspectantis manus, juxta illud quod alibi dictum est: « Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum. Misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII). Recteque, ut supra diximus, visitatio vel ultio appropinquare dicitur captivitate vicina. « Et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. « Non dixit, « habebat, » ut Septuaginta transtulerunt, neque enim narrat praeterita, sed praesentia, futuraque demonstrat. Qui igitur malos percutit in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, 110.0628D| minister est Domini.
« Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem. Et uniuscujusque vas interitus in manu ejus. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis. Et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Ingressique sunt et steterunt juxta altare aeneum. Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus. Et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis ejus. » (Greg., lib. XXII Moral., c. 19.) Quid namque aliud in sex viris venientibus, nisi sex aetates humani generis designantur? Qui de via portae superioris veniunt, quia a conditione paradisi, sicut 110.0629A| ab ingressu mundi a superioribus generationibus evolvuntur. Quae porta ad aquilonem respicit, quia videlicet mens humani generis vitiis aperta, nisi calorem charitatis deserens, torporem mentis appeteret, ad hanc mortalitatis latitudinem non exisset. « Et uniuscujusque vas interitus in manu ejus. » Quia unaquaeque generatio singulis quibusque aetatibus evoluta, ante Redemptoris adventum in sua operatione habuit, unde poenam damnationis sumpsit. « Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis. » Quia Redemptor noster etiam de sacerdotali tribu, juxta carnem parentes habere dignatus est. Vestitus lineis venire perhibetur, vel certe quia linum de terra: non autem sicut lana de corruptibili carne nascitur, quia indumentum sui corporis ex matre 110.0629B| virgine, non autem ex corruptione commistionis sumit. Profecto ad nos vestitus lineis venit. « Et atramentarium scriptoris ad renes ejus. » In renibus posterior pars corporis est. Et quia ipse Dominus pro nobis mortuus est, resurrexit et ascendit in coelum, tunc Testamentum Novum per apostolos scribitur. Vir iste atramentarium in renibus habuit. Qui enim scripturam Testamenti Novi postquam discessit, condidit, atramentarium quasi a tergo portavit. Hoc ergo atramentarium viro lineis vestito inhaerere considerat, qui dicit: « Et librum scribat ipse qui judicat (Job. XXXI). » Sed cur, beate Job, ab eo qui judex est, librum scribi desideras? ut sequitur, « ut in humero meo portem illum et circumdem illum, quasi coronam mihi (Ibid.). » Librum quippe in 110.0629C| humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Et notandum quam ordinate describitur: et prius in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia videlicet sacri eloquii mandata, si modo portantur in opere, post nobis coronam victoriae exhibent in retributione. (Hier.) Ad hominum igitur peccata delenda, qui in sexta die fabricationis mundi facti sunt, veniunt sex viri, et descendunt de porta superiori, sive, ut Septuaginta transtulerunt, « excelsa ad aquilonem. » Et habebat unusquisque securim in manibus, de qua Joannes loquitur: « Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III). » Eratque in medio sex virorum unus, id est septimus, in habitu pontificis, vestitus 110.0629D| lineis indumentis. Et habebat atramentarium scriptoris ad renes suos, quo omnia peccata describeret, et sanctorum a peccatoribus numerum segregaret, sive zonam sapphirinam coloris sapphiri lapidis, qui in ornamentis est principis sacerdotum. « Ingressique sunt sex viri, et steterunt juxta altare aeneum. » Duo enim erant altaria, unum thymiamatis aureum intrinsecus, et alterum ante templum aeneum holocaustorum. Juxta altare autem stare dicuntur parati ad jubentis imperium, ut cujuscunque viderint, ibi non esse peccata dimissa, sententiae Domini et interfectioni eum subjacere cognoscant. Gloria quoque Domini Israel ascendit, sive assumpta est, de uno cherub, et ivit ad limen, sive ad subdivum atrii 110.0630A| domus atque vestibuli. Quod nequaquam tecto premitur, sed aeris fruitur libertate, quae ipsa gloria Domini virum qui erat in habitu pontificis, « habebatque atramentarium in lumbis suis, » vocavit, et dixit quae Scriptura testatur. Quidam sex viros, sex interpretantur angelos, qui Dei pareant voluntati, ipsumque unum qui habebat indumentum pontificis Salvatorem intelligunt, juxta id quod sacerdos est, et magni consilii angelus: illudque quod dicitur: « Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). » Ποδήρη autem quod Septuaginta transtulerunt, una octo vestium est pontificis, quae Latine dicitur talaris, et ex eo quod ad pedes usque descendat, hoc sortita vocabulum est. Cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit mihi Graeco 110.0630B| sermone appellari καλαμάριον,, ab eo quod in illo calami recondantur: nos atramentarium, ex eo quod atramentum habeat dicimus. Multi significantius thecas vocant, ab eo quod thecae sint scribentium calamorum. De quatuor cherubim, unus cherub mittitur a gloria Dominicae majestatis, locuturus ad eum qui pontificis vestimentis indutus erat. Et quanquam plerique τὰ χερουβεὶμ neutrali genere numeroque plurali dici putent, nos scire debemus singulari numero esse cherub generis masculini, et plurali ejusdem generis cherubim, non quo sexus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus, angeli vocantur numero plurali, malachim et cherubim, et seraphim ejusdem generis et numeri. Porro sabaoth, quod interpretatur 110.0630C| militiarum sive exercituum atque virtutum, dicuntur genere feminino, numero plurali, et desinunt in extremam syllabam oth. Qui autem volunt sub figura pontificis intelligi Salvatorem, de Apocalypsi Joannis utuntur exemplo. In qua scriptum est: « Et converti me, et vidi vocem quae loquebatur mecum: et conversus aspexi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. I).
« Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem. Et signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Et illis dixit audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite. Non parcat 110.0630D| oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres, interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite, » etc. Praecipitur ei qui indutus erat linea veste sive talari, et sacerdotalem habitum praeferebat, ut ponat signum super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio Jerusalem. Pro signo quod Septuaginta, Aquila et Symmachus, transtulerunt, Theodotio ipsum Hebraicum posuit Thau, quae extrema est apud Hebraeos viginti et duarum litterarum, ut perfectum in viris gementibus et dolentibus scientiam demonstraret. Sive, ut Hebraei autumant, 110.0631A| quia lex apud eos appellatur thora, quae hac in principio nominis sui littera scribitur. Illi hoc accepere signaculum, qui legis praecepta compleverant. Et ut ad nostra veniamus, antiquis Hebraeorum litteris, quibus usque hodie utuntur Samaritani, extrema Thau littera crucis habet similitudinem, quae in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Sunt qui putent ex eo quod secundum Hebraicum alphabetum ista extrema sit littera, demonstrari in multitudine peccantium reliquias superesse sanctorum. Gementes igitur dolentesque salvantur, qui non solum malis non consenserunt operibus, sed et aliena planxere peccata, secundum quod et Samuel planxit super Saul, et apostolus Paulus (I Cor. V) super his qui post peccatum 110.0631B| non agunt poenitentiam. Unde et ipse dicebat: « Qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus (II Cor. V); » et alibi: « Tristitia est mihi magna, et incessabilis dolor cordis mei (Ibid.). » Praecipitur sex viris ut praeter eos qui possunt dicere: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV), » cunctos interficiant, non seni parcant, non juveni, non virgini, non parvulo, non mulieri. Secundum mysticos intellectus senes sunt in Ecclesia, de quibus dicitur: « Cani hominis prudentia ejus (Sap. IV). » Juvenes, qui sunt ad fidei bella promptissimi. Virgines, qui pudicitiam tota mente conservant. Parvuli, qui lacte potantur infantiae, et necdum percipiunt solidum cibum. Mulieres, quae fragilitate sexus animae imbecillitatem testantur; quibus universis non parcitur, si 110.0631C| absque Christi signaculo aliquid se esse credunt. Quodque sequitur: « Et a sanctuario meo incipite, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « et a sanctis meis incipite, » vel sacerdotes significat, qui versabantur in templo, et qui fuerant in populis causa peccati, primi meruere supplicia, tempus est enim ut incipiat judicium a domo Dei.
« Coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis. » Pro atriis, quae Hebraice dicuntur aseroth, Septuaginta posuere vias. Occiduntur autem viri seniores, de quibus supra legimus, quod haberent thuribula, et adolerent idolis incensum. Nec est ulla templi religio, quia, offenso Deo, contaminata sunt omnia, ut unde peccatum, inde 110.0631D| judicium sit. Atriaque cadaveribus complentur in templo, et non viae, quae utique foris erant, nisi forsitan vias intelligere possumus plateas civitatis. Nec audere poterant angeli contaminare templum sanguine mortuorum, in quo prius gloria Dei habitabat, nisi hoc credentis gloriae Dominus praecepisset. Omnis qui peccato mortuus est, contaminat atria templi, et urbis Domini vias, in quibus vivit, qui cum Christo resurgens, mortuus esse desistit.
« Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. » Sive, ut alii transtulerunt, « percutiebant civitatem, » pro his qui erant in urbe, ipsam urbem appellantes.
« Et caede completa remansi ego, ruique super faciem 110.0632A| meam, et clamans aio: Heu, Domine Deus, ergone disperdas omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Jerusalem. » Cunctis qui signaculum non habebant caede prostratis, corruit propheta in faciem suam pro interfectorum multitudine, nullum praeter se arbitrans remansisse. Quod quia videbatur esse contrarium ei sententiae, qua jusserat Dominus signatarum frontium viros non esse caedendos, propterea in vulgata editione protractum est. Nos autem sequentes Hebraicam veritatem, posuimus, « remansi ego. » Notandumque quod non dixerit « solus; » quod si dixisset, videbatur esse contrarium, sed, « remansi ego, » ut subaudiatur, cum caeteris qui frontes habuere signatas. Ut autem sciamus figuranter hoc dictum, « remansi ego, » in Regum 110.0632B| volumine, quando Elias loquitur ad Dominum: « Altaria tua demoliti sunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam auferre (III Reg. XIX), » solum posuit, quia remansisse alios nesciebat. Quidam putant et ex persona Domini, in cujus typum praecessit Ezechiel, posse hoc intelligi de populo Judaeorum, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Et Propheta testatur: « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI). » Solus enim inventus est Dominus « qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). » Quod autem intulit, « effundens furorem tuum super Jerusalem, » verbum effusionis poenarum ostendit magnitudinem, ut alibi legimus: « Effusa est despectio super principes (Psal. CVI); » et iterum: « Pene 110.0632C| effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII); » et in bonam partem: « Charitas Dei effusa est in cordibus nostris (Rom. V); » et: « Effusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV); » et in contrarium: « Effunde furorem tuum super gentes quae te non intellexerunt, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt (Jer. X); » et: « Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me (Psal. XXXIV). »
« Et dixit Dominus ad me: Iniquitas domus Israel et domus Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus. Et civitas repleta est aversione. Dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus neque miserebor, vias eorum super caput eorum reddam, » etc. Videns Dominus prophetam 110.0632D| suum flere pro populo, et admirari indignationis magnitudinem, reddit causas non ut ille putabat, injusti vel excedentis modum supplicii, sed meritae justaeque sententiae. Iniquitas, inquit, decem tribuum Israel et duarum tribuum Juda, magna est, et non solum magna, sed magna nimis. Nec hoc dixisse sufficit, sed repetit valde, ut pro magnitudine iniquitatis magnitudo supplicii sit. Ex quo discimus non ut plerique aestimant, et maxime Stoici, paria esse peccata, sed vel magna vel parva, et pro qualitate mensuraque peccantium diversitatem esse judicii punientis. « Repleta est terra, inquit, sanguinibus, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « populis: » « Et civitas repleta, est aversione. » Aut, ut 110.0633A| Vulgata habet editio, « iniquitate et immunditia; » non modicus sanguis effusus est, sed de porta usque ad portam, et omnis civitas declinavit a cultu Dei. Et pro eo plena est immunditia, idololatriae videlicet sordibus. Causa autem tantorum scelerum illa est, quod putaverunt providentiam non esse super terram, nec Deum curare mortalia. Juxta illud quod alibi legimus: Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat. Quia igitur illi vel putaverunt non esse providentiam, vel quae ante fuerat in populis, hoc tempore suum populum reliquisse, propterea et Dei non parcet oculus, nec miserebitur, ut contra vitia saeviens, placabilis sit virtutibus, viasque eorum atque peccata reddat super capita eorum, vel super principale cordis, 110.0633B| vel super principes populi, juxta Numerorum librum in quo capita populorum principes esse dicuntur.
« Et ecce vir qui indutus erat lineis, qui habebat « atramentarium in lumbis suis, respondit dicens: « Feci sicut praecepisti mihi. » Septuaginta: » Et ecce vir qui indutus erat podere, id est, veste talari, et accinctus zona lumbos suos. Et respondit verbum dicens: Feci sicut mandasti mihi. » Ipse est vir, cui jussum est transire per Jerusalem, et ponere signum in frontibus virorum gementium et dolentium super cunctis iniquitatibus eorum. Dicit ergo se Domini praecepta complesse, et signaculo thau litterae frontes armasse lugentium. Sex autem viri quibus praeceperat Dominus dicens: « Transite per 110.0633C| civitatem sequentes eum, et percutite, nulliusque misereamini usque ad internecionem, » nihil tale renuntiant; neque enim laetitiae, sed moeroris implevere sententiam, quae non sermone, sed opere monstratur.
CAPUT X. De viro qui accepit carbones de medio rotarum: et cherubim et repetitio visionis et rotarum.
« Et vidi, et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super eam. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis. Et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effundens super civitatem, » etc. De firmamento quod erat super cherubim, et de lapide 110.0633D| sapphiro qui habebat similitudinem throni, et de rotis quae animalia sequebantur, supra dixisse sufficiat. Et illorum lector explanatione contentus sit. Nunc autem quod jubetur ille qui indutus erat lineis, pro quo in hoc loco Septuaginta stolam interpretati sunt, ut tollat prunas de medio cherubim, et effundat sive spargat super civitatem, illud mihi videtur ostendere quod post interfectionem caedemque multorum, et in viis cadavera mortuorum prunarum ignis assumitur, ut puniat sive mundet Jerusalem. Juxta illud quod in Isaia scriptum est: « Sanctificavit eum in igne ardente, et devorabit sicut fenum materiam. » Isti sunt carbones, quos in remedium linguae atque mendacii desolantes vitia atque peccata, propheta interrogatus 110.0634A| exoptat: « Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX). » Multaque istiusmodi in Scripturis sanctis invenire poterimus, de quibus crebro diximus. Hoc tantum notandum est quod in Isaia, qui tantum in sermone peccaverat, et immunda labia habere se dixerat, ad purgandum unus forcipe carbo comprehenditur (Isa. VI); hic vero quia erat civitas plena iniquitate et post supplicia cadaveribus mortuorum, plures assumuntur carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut omnis purgetur Jerusalem.
« Ingressusque est in conspectu meo. Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. Et elevata 110.0634B| est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter cherubim; ingressus ille stetit juxta rotam, et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et assumpsit et dedit in manu ejus qui indutus erat lineis. Qui accipiens egressus est, et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. » Vidente propheta ingreditur vir qui indutus erat talari veste vel linea: ingreditur autem, ut secundo 110.0634C| dicitur, in medio rotarum, quae sunt subter cherubim, ut impleat manus suas igneis carbonibus. Qui cum esset ingressus, stetit tantum juxta rotam. Et vel ob tristitiam puniendae Jerusalem, vel ob gloriae magnitudinem stupens, manum ad ignem ipse non misit, sed unus de cherubim, id est, cherub misit manum et tulit ignem, qui erat in medio cherubim, et dedit in manum ejus qui indutus erat vestibus lineis. Qui accipiens egressus est, et tamen Scriptura non dicit egressus quid fecerit, ut tristis rei narrationem intelligentiae potius nostrae relinqueret, quam oculis subjiceret. Introeunte autem viro qui indutus erat vestibus lineis, cherubim stabant a dextris domus, ut sanctae supernaeque virtutes dexteram Dei domus partem tenere viderentur, 110.0634D| et illae quae mittuntur ad supplicia, de quibus scriptum est: « Immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII), » sinistras partes possidere credantur. Cumque elevata est gloria Domini de cherub, qui carbones ignis viro traditurus erat, et transisset ad limen domus, statim nube, tenebris et caligine atrium impletur interius. Neque enim, praesente Domini majestate, exercentur supplicia. Et gloria Domini videtur in atrio; de quo scriptum est: « Sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius. Pro sonitu, in Hebraico vox ponitur, quae vox habebat similitudinem vocis Dei omnipotentis loquentis. Nota, lector, in quibus superior et haec visio concordent sive discordent, ut ex collatione 110.0635A| utriusque absque nostro admonitu divina intelligas sacramenta, et illud quod ante commonui, quoniam si in firmamento et in throno et in manu hominis non veritas, sed similitudo dicatur, 110.0636A| neque enim facie ad faciem revelato vultu gloriam Domini contemplamur, sed in similitudine omnia videmus et imagine, quandiu fragili et mortali, et corruptibili circumdamur corpore.
LIBER SEXTUS.
SEQUITUR CAPUT X. 110.0635A|
Cum ratio postularet ut una eademque visio simul in uno volumine complecteretur, forsitan aliqui mirantur, cur eam in librorum divisione ab invicem separarem, quibus quoque ratio hujus divisionis pandenda est. Quoniam sicut secundum librum in ostensione 110.0635B| rotarum separavi a primo libro, ubi quatuor animalium descriptio fuit, non quidem propter significationis dissimilitudinem, sed ad devitandam operis longitudinem, ne prolixitas libri taedium faceret lectori. Ita et nunc ob idem taedium devitandum post gloriae Domini visionem ac cherubim simul ostensionem, sextum librum a quatuor rotarum narratione judicavi inchoandum, de quibus Propheta ita narrat, dicens:
« Et vidi, et ecce quatuor rotae juxta cherubim: Rota una juxta cherub unum: et rota alia juxta cherub unum. Species autem rotarum. quasi visio lapidis chrysolithi. Et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae. Cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur, 110.0635C| et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat, quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur. Et omne corpus earum et colla et manus et pennae et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Quatuor autem facies habebat unum, facies una, facies cherub. Et facies secunda, facies hominis, et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae, et elevata sunt cherubim, » et reliqua. (Hieron.) Observa quod prius species fuerit rotarum. Juxta Septuaginta, « quasi visio tharsis. » Nunc autem, juxta eosdem, « quasi visio carbunculi, » ut pennarum per ignem, qui a Cherub traditur similitudo monstretur. Licet in Hebraico et supra et hic « tharsis » scriptum 110.0635D| sit. Quod Aquila « chrysolitum, » Symmachus « hiacynthum » transtulit. Rursumque ubi nos vertimus, « et omne corpus earum, » quod subauditur rotarum, in Hebraeo scriptum est: « Et omnes carnes earum, » et colla, et manus, et pennas, et circulos rotarum, carnes appellari in supernis virtutibus, ut quando legimus: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem (I Cor. XV), » sciamus non substantiam carnis, sed opera condemnari: Bostar enim, quod in hoc loco scribitur, non corpus sed carnem significat. Circulos autem rotarum « canthos » ferreos appellavit, quibus lignorum rotunditas arctatur et stringitur. Superius ergo dixit: « Corpora animalium plena sunt oculis; » 110.0636A| nunc autem dicit de rotis: « Corpora earum et colla et manus et pennae, et circuli plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. » (Gregor. in expos. Evang.) Sed sciendum nobis est quia saepe, dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus, et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. 110.0636B| Nam Pharisaeus ille qui ascenderat in templum orare, testante Evangelio, quid dixit agnovimus. Ait enim: « Deus, gratias ago tibi. » Recte autem gratias Deo agebat in quo acceperat bona, quae fecerat, qui etiam subjungit: « Quia non sum sicut caeteri homines raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII). » Ecce ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, ad referendas Deo gratias, oculum habuerat Pharisaeus, sed ad humilitatis custodiam oculum non habebat. Et quid prodest, quod contra hostium insidias pene tota civitas cante custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur. Quid ergo prodest custodia, quae pene ubique 110.0636C| circumponitur, quando inimicis tota civitas per neglectum loci una aperitur. Pharisaeus autem qui jejunium exhibuit, decimas dedit, Deo gratias retulit, quasi pene per circuitum in suae civitatis custodia vigilavit, sed quia unum in se foramen superbiae non intendit, ibi hostem pertulit, ubi per negligentiam oculum clausit. ( H. ) Rotae autem istae non solum carnes habent, vel corpus aut membra, sed et colla et manus et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus. Rotae quoque ipsae appellatae sunt lingua Hebraica « Gelgel, » quod Symmachus « volubiles, » Aquila « rotam » interpretati sunt. Porro quod sequitur: « Audiente me » usque ad eum locum, ubi scriptum est: « Elevata sunt cherubim, » in Septuaginta non habetur, 110.0636D| sed de Hebraico additum est. In quo observandum, quod nequaquam ut supra dicitur, « facies hominis, et facies leonis a dextris quatuor, et facies vituli a sinistris quatuor, et facies aquilae quatuor a dextris; » ut videlicet alia a sinistris, alia a dextris esse credantur, sed aequalis omnium ordo describitur, dicente Scriptura: Quatuor autem facies habebat unum, facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis, et in tertio faciesleonis, et in quarto facies aquilae; ut prima, et secunda, et tertia, et quarta facies non locorum diversitate dextri et sinistri, sed uno per gradus ordine describatur. Unam autem faciem, id est, primam appellavit cherub, pro quo supra dixerat facies vituli. Ex quo intelligitur faciem 110.0637A| cherub esse faciem vituli, quorum omnium sensum praeteritae visionis continet explanatio.
« Ipsum est animal, quod videram juxta flumen Chobar. Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea. Et cum levarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non resistebant rotae sed et ipsae juxta erant. Stantibus illis stabant. Et cum elevatis elevabantur. Spiritus enim vitae erat in eis, » etc. Omnia vivunt Deo et suum sentiunt creatorem, non est enim Deus mortuorum, sed viventium, unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis. Et in psalmo dicitur: « Coeli enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). » Sol quoque et luna, 110.0637B| mare et flumina, montes et colles laudant eum. Et in suum circulum per annos singulos elementa volvuntur, coelorumque rationem in terris deprehendimus, ut antiquae legis ordinem conservantes, volvantur et currant, et nihil novum cernamus super terram. Quod autem dicitur: « Ipsum est animal, quod videram juxta flumen Chobar, » Scriptura demonstrat eadem nos debere intelligere in expositione animalis, quae supra intelleximus. Bene autem dicitur: « Cum euntibus ibant, et stantibus stabant, et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea. Quia spiritus vitae erat in rotis. » ( Greg. ) Haec sunt ex maxima parte jam dicta, sed iterata descriptione narrantur. Nec nos itaque pigeat eadem breviter exponendo repetere, quae spiritus per Prophetam 110.0637C| dignatus est replicando narrare. Hoc enim solum in his verbis novum adjicitur, quod dictum est: « Cum stantibus stabant: » Sunt enim quidam qui usque ad hoc proficiunt, ut terrena quae acceperunt bene dispensare noverint. Misericordiae operibus intendunt, oppressis subveniunt; hi videlicet vadunt, in eo quod se ad proximi utilitatem tendunt. Cum his ergo rotae gradiuntur, quia sacra eloquia dictorum suorum passus in eorum itinere disponunt. Et sunt alii, qui fidem, quam acceperunt, ita ad tenendum fortes sunt, ut adversis quibusque resistere valeant, et non solum minime ad perversitatem trahuntur perfidiae, sed etiam perversa loquentes impugnant, eosque ad rectitudinem trahant. Cum istis stantibus stant etiam rotae, quia eis rectitudinem suam sacra 110.0637D| eloquii verba confirmant, cum in eis audiunt: State, et tenete traditiones quas didicistis; et rursum: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). » Et sunt alii, qui omnia terrena despiciunt, nulla quae praetereunt possidere dignantur, in Dei se, ut praedictum est, contemplatione suspendunt. Cum his ergo elevatis, et rotae pariter levantur. Quia quantum quisque ad alta profecerit, intantum ei et sacra eloquia de altioribus loquuntur. Vadunt ergo animalia ad utilitatem proximi, stant in custodiam sui, elevantur ad contemplationem Dei. Sed et rotae pariter vadunt, stant, elevantur. Quia quaesita sacra lectio talis invenitur, qualis fit ipse a 110.0638A| quo quaeritur. Ad activam enim vitam ambulat tecum. Ad immobilitatem atque constantiam spiritus profecisti, stat tecum, ad contemplativam vitam per Dei gratiam pervenisti, volat tecum. Et rursum subditur: « Quia spiritus vitae erat in rotis. » Quod idcirco secundo dicitur vitae spiritus in rotis esse, quia Scripturae duo sunt testamenta, quae utraque Dei spiritus scribi voluit, ut nos ab animae morte liberaret, vel certe quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant. Secundo ergo dicitur: « Quia spiritus vitae erat in rotis, » quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis, per praecepta sacrae Scripturae dicta vivimus, qui mortui jacebamus. Unde omnipotenti 110.0638B| Deo per Psalmistam dicitur: « In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII). » Justificationes enim praecepta Dei dicuntur, in quibus nos corrigendo justificat. De quibus Psalmista apertius dicit: « In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Ibid.). » In eis itaque nos justificat, quia per haec nobis spiritalem vitam demonstrat, eamque per afflatum spiritus mentibus nostris infundit. Quod quia quotidie per donum gratiae in electorum mentibus agitur, recte dicitur: « Spiritus vitae erat in rotis. » Haec nobis Scriptura in tenebris vitae praesentis facta est lumen itineris. Hinc etenim Petrus ait: « Cui benefacitis intendentes, quasi lucernae candenti in caliginoso loco (II Petr. I). » Hinc Psalmista dicit: « Lucerna pedibus 110.0638C| meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). » Scimus tamen quia et ipsa nobis nostra lucerna obscura est, si non hanc nostris mentibus veritas illustret. Unde iterum Psalmista ait: « Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus illumina tenebras meas (Psal. XVII). » Quid enim lucerna ardens est, nisi lumen? Sed lumen creatum non lucet nobis, nisi illuminetur a lumine non creato. Quia ergo omnipotens Deus ad salutem nostram sanctorum testamentorum dicta et ipse creavit, et ipse aperit, « spiritus vitae erat in rotis. »
« Et egressa est gloria Domini a lumine templi, et stetit super cherubim. Et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me. Et illis 110.0638D| egredientibus rotae quoque subsecutae sunt. Et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Domini Israel erat super ea. Ipsumque est animal, quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar. Et intellexi quia cherubim essent quatuor per quatuor facies uni, et quatuor alae uni. Et similitudo manus hominis sub alis eorum. Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videbam juxta fluvium Chobar. Et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi, » etc. (Hier.) Gloria Domini sive majestas, quae steterat in templi lumine, stetit super cherubim, quae elevantia alas suas Propheta cernente exaltata sunt rotis pariter sequentibus, et stetit in introitu portae domus 110.0639A| Domini orientalis, paulatimque protectio Dei reliquit Israel; primum fuit in templo, dein stetit in atrio templi sive limine. Qua recedente de templo, nubes et caligo implevit templi penetralia. Rursumque ipsa gloria sedit super cherubim, et illis statim avolantibus, et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt rotae et gloria stetit in porta domus Domini orientalis, non in janua templi, sed post atrium et limen, in introitu portae domus Domini orientalis. Quod cum propheta vidisset, « Ipsum est, inquit, animal quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. » Quid enim novi viderat, quod intelligeret esse cherubim, quae prius non intellexerat? Cherubim in lingua nostra scientiae multitudo est, notitia sacramentorum Dei et thronus 110.0639B| ejus ac requies. Unde et in Psalmista dicitur: « Qui sedes super cherubim, manifestare: » semper enim gloria Domini sedet in scientiae multitudine. Et tunc manifestatur quando cuncta regi providentia demonstrantur. Nec fortuito quid fieri nec dicere quempiam: « Dereliquit Dominus terram, » et Dominus non vidit. Unde et intuitus Cherubim, et appetitus eorum est oblivisci praeteritorum, et in futura se extendere. Igitur quia contemplativa vita in aliis, et in manu activa significatur, ut superius ostendimus, bene nunc iteratur: « Et similitudo manus hominis sub alis eorum. » Manus ergo hominis sub alis eorum est, id est, virtus operis sub volatu contemplationis. Quis enim cognoscens Deum ad ejus regnum ingreditur, nisi bene prius operetur. Sine 110.0639C| contemplativa denique vita intrare possunt ad coelestem patriam, qui bona, quae possunt operari, non negligunt. Sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Illa ergo in necessitate, haec in voluntate est: illa in servitute, ista in libertate. Hinc est enim quod ad Moysen dicitur: Si emeris servum Hebraeum, « sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis, cum quali veste intraverit, cum tali exiet, » etc. (Exod. XXI.) Servus vero Hebraeus emptus sex annis servire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat gratis. Quid enim per senarium numerum, nisi activae vitae perfectio designatur? Quid per septenarium, nisi contemplativa exprimitur? Sex vero annis servit, et septimo egreditur liber, qui per activam, quam 110.0639D| perfecte exhibuerat, ad contemplativae vitae libertatem transit. Et notandum quod gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint, dicunt se inutiles servos. Bis procul dubio sicut ipsa activa fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplativa. « Cum quali veste intraverit cum tali exeat. » Quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseveret, atque usque ad finem operis, in ea qua inchoavit intentione, perduret. Ille quippe bene ad contemplativam transit, qui in activa vita intentionis suae vestem ad deteriora non mutavit. Etenim servus est, qui per activam vitam hominibus servire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem veram valeat pervenire. 110.0640A| De qua per Paulum dicitur. « Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). » Tunc etenim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa vita in servitute est, sed in ipsa quoque contemplatione, qua super nos rapimur, libertatem mentis adhuc perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quae est intima in aenigmate videtur. Ipsa tamen in quantalibet sit contemplationis angustia, activae vitae jam valde est latior atque sublimior, quae ad quamdam mentis libertatem transit, temporalia non cogitans, sed aeterna.
CAPUT XI. De viginti quinque viris; de captivitate, qui ipsi erant carnes et Israel lebes; de dispersione populi, etc. 110.0640B|
« Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalis, quae respicit ad solis ortum. » (Hieron.) Quia egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super Cherubim, postquam avolantibus Cherubim stetit ipsa gloria in introitu portae domus Domini orientalis, et Propheta, quia per se ad eam ire non poterat, elevatus a spiritu est, et ductus ad eamdem portam domus Domini orientalem, quae respicit solem justitiae. De quo scriptum est: « Ecce vir Oriens nomen ejus, » ut nequaquam remaneret in templo, quod erat ignorantiae nube confusum, sed stans in porta domus Domini orientalis, quae sequuntur sacramenta agnosceret.
110.0640C| « Et ecce in introitu portae viginti et quinque viri. Et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi viri cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. Et irruit in me spiritus Domini. Et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel. Et cogitationes cordis vestri ego novi, plurimos occidistis in urbe hac. Et implestis vias ejus interfectis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes. Et educam vos de medio ejus. Gladium 110.0640D| metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus: Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. Gladio cadetis, in finibus Israel judicabo vos. Et scietis quia ego Dominus. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. » Quod sequitur in Septuaginta non habetur, sed de Hebraeo additum est: « Quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati, » et caetera. Assumitur propheta, juxta illud quod scriptum est: « Assumens mansuetos Dominus (Psal. CXLVI). » 110.0641A| Sive elevatur a terra, et introducitur ad portam domus Domini orientalem, ut possit viginti quinque virorum, qui erant in circuitu portae, et Jezoniae filii Azur, atque Pheltiae filii Banaiae, principum populi sacramenta cognoscere. Hi igitur qui elevant in introitu portae domus Domini orientalis, desperantes salutem et scelerum conscientia parati ad interitum, nec volentes per poenitudinem peccata corrigere, dicunt licet nuper post primam captivitatem aedificatae sint domus, quae ante corruerant, tamen scimus hanc civitatem esse instar lebetis, nos quoque pro carnibus ut in ea consumamur et concrememur, juxta illud quod scriptum est in Isaia: « Tempestas si transierit, non assumet nos. » Illis ista dicentibus, irruit in Prophetam spiritus 110.0641B| Domini et secundo praecepit ut vaticinetur ac dicat: Quoniam ista dixistis, et cordium vestrorum me secreta non fallunt, ego vobis interpretabor, quomodo civitas in lebetem, et vos in carnes reputemini, non juxta illum sensum, quem locuti estis, sed juxta alterum, quem non timetis. Est quidem civitas in lebetis similitudinem, sed non vestris implebitur carnibus, verum eorum, quos interfecistis. Vos autem, qui arbitramini vos in hac urbe morituros, educam de medio civitatis, et tradam hostium manibus, faciamque in vobis judicia, ut cum cecideritis gladio, nequaquam in urbe nec extra terminos Israel, sed in finibus vestrae provinciae, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Haec autem universa patiemini, quia in praeceptis meis 110.0641C| non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed caeterarum in circuitu gentium scelera estis operati. Cumque secundum litteram manifestum sit, quod dicitur, omissis parumper Jezoniae et Azur, Pheltiae et Banaiae nominibus, quae in tempus aliud reservamus, hoc dicendum est, quod usque hodie in ecclesia, quae est domus Dei, et ante portam et in introitu, sive in via portae, quae significat Salvatorem, per quem ingredimur ad Patrem, sunt viginti quinque viri ad sensus cuncta referentes. Et quantum non subterfugit memoriam meam, nunquam in bonam partem hunc numerum potui invenire, licet in Leviticum et sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur; in Hebraeo enim non habet hunc numerum, qui in Septuaginta dicitur, sed tricenarium, 110.0641D| qui in exordio hujus Prophetae et Domini continetur aetate, quando venit ad fluenta Jordanis et a Joanne baptizatus est. Sin autem in Evangelio (Matth. XXIII) quinque virgines prudentes, et quinque fatuae reperiuntur, sciamus hunc numerum in medio positum, et pro qualitate utentium, vel ad bonam, vel ad malam partem posse conferri. Hi igitur viri, qui cuncta ad sensus referunt, et habent duos principes, de quibus supra diximus, duali numero continentur, qui scindit unitatem, et in secundae diei numero non videtur a Domino, juxta Hebraicam veritatem. Unde et in arca Noe bina et bina introducuntur immunda (Gen. VII). Dominus scissionem in unum coarctans, fecit utrumque 110.0642A| unum, et solvit medium parietem, inimicitias in sua carne condemnans (Ephes. II). Unde et augustius quid loquitur atque sublimius: « Ego et pater unum sumus (Joan. X), » ut a Judaica dualitate in unionem nos revocet fidei Christianae. Denique pontificatu perdito Judaeorum Dominus patitur nequaquam sub uno principe, sed sub duobus, Anna et Caipha, ut religionis eorum falsum monstraret errorem. Sunt multi in hujus portae introitu ante domum Domini orientalem, qui vitiis suis nationibus comparantur, et peccatorum conscientia desperant salutem, et dicunt: Civitas in qua versamur, lebes est, et nos omnes carnes, et Babylonio consumemur ardore ejus cujus idola ignita sunt. Nolentes igitur agere poenitentiam et desperantes 110.0642B| salutem, propterea audiunt, quod non ipsi sint carnes praeteritae et perditae civitatis, sed hi, quos scandalizaverint, quos interfecerint. Et idcirco super eos gladius inducitur, ut postquam in finibus Israel nequaquam inter gentes, sed inter Christianos fuerint judicati, tunc cognoscant, quia ipse sit Dominus, secundum illud quod in Psalmis legitur: « Cum interficeret eos, requirebant eum (Psal. LXXVII), » ut quem per beneficia non senserant, per tormenta cognoscant.
« Et factum est cum prophetarem prophetias filius Banaiae mortuus est, et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? » Vaticinante propheta, unus e duobus 110.0642C| principibus, Pheltias filius Banaiae moritur, qui interpretatur ruina declinans. Et est filius structoris sive coementarii. Et alter principum servatur incolumnis, Jezonias filius Azur. Jezonias aures ejus sonat, quod subauditur animae. Azur vero fulcrum sive adjutorium interpretatur. Qui igitur cadendo a Domino declinarat et erat aedificationis pessimae, recte cadit, prophetante eo quem confortavit Dominus; qui autem praeceptis obediebat Dei, et illius sustentabatur ac fulciebatur auxilio, recte in imperio populi permanet. Legimus in Exodo (Exod. II) mortuo Pharaone rege Aegypti ingemuisse filios Israel, ab operibus palearum ac lateris, et clamasse ad Dominum, quem illo vivente inclamare non poterant. Isaias quoque mortuo Ozia 110.0642D| rege leproso: « Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et seraphim stantia circa eum (Isa. VI). » Intelligensque immunda se habere labia, et habitare in populo immunda labia habente, meretur ut de altari carbo mittatur, et labia ejus purget immunda. Hic autem, prophetante fortitudine Dei, princeps, qui a Domini declinaverat servitute, cadit ut elevaretur a Christo. Si enim resurrectio Dominus, ruina diabolus est, in quo quaeritur quomodo de Salvatore dicatur: « Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israe (Luc. II). » In ruinam eorum, qui stabant pessime, et resurrectionem eorum qui ceciderant. Quod cum Propheta vidisset, cecidit in faciem suam non peccantis 110.0643A| merito, sed plangentis affectu. Et voce magna, quae de magno fidei ardore veniebat, tertio clamavit et dixit: « Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? » Et est sensus: Etiam ipsae reliquiae quae esse videbantur in populo te indignante delentur?
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel universi, quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in gentibus, et quia dissipavi eos in terram, ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerint. » Factus est igitur sermo Domini ad 110.0643B| Ezechiel, qui dixerat: « Heu, heu, heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel? » in Pheltiae videlicet morte, et eorum, qui cum eo interfecti sunt, quod nequaquam illae sunt reliquiae, quas in Jerusalem putabat Propheta, sed hi, qui in Babylone videbantur esse captivi. Et est sensus: O fili hominis, fratres tui de eadem tecum stirpe generati, fratres, inquam, tui quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Vos recessistis a Domino, quia captivi estis, et cum Jechonia vos tradidistis, nobis autem terra Israel data est in aeternam possessionem. Dic ergo eis quod longe quidem eos fecerim a terra Israel, et disperserim in nationes, et in alienis terris esse praeceperim, sed quia meae obedierint jussioni sim eis futurus etiam in peregrinis, et hostilibus 110.0643C| locis in parvam sanctificationem, dum plerique inveniantur ex eis, qui idololatriae nequaquam colla submittant, sed memores sint mandatorum Dei, sicut fuerunt Daniel et tres pueri et caeteros fuisse credendum est, in similitudinem tantorum principum, quos Scriptura nunc commemorat. Ex quibus universis discimus non esse insultandum his qui Dei judicio poenis traditi sunt, nec exprobrandum homini converso a peccatis suis, nec poenitentibus et egressis de Ecclesia aliquando dicendum, longe recessistis a Domino, nobis data est terra in possessionem, quia haec dicit Dominus, licet eos parumper a mea Ecclesia separaverim, et inter gentes disperserim, tamen ero eis in sanctificationem modicam, dum meminerint peccatorum suorum. Et 110.0643D| qui propter vitia recesserunt de terra sua, propter poenitentiam ad sedes pristinas redire festinent.
« Propterea loquere: Haec dicit Dominus: Congregabo vos de populis, et adducam vos de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredientur illuc. Et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes de illa. Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum, et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. Quorum autem cor post offendicula 110.0644A| et abominationes suas ambulat: horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus, » etc.
Loquitur sermo divinus ad eos, qui captivi erant in terra Babylonis, ad fratres Ezechielis prophetae, et ad propinquos quibus dixerunt habitatores Israel: Longe recessistis a Domino, nobis data est terra in possessionem. Loquitur autem haec quae sequuntur: « Congregabo vos de populis, et reddam vobis terram Israel. » Cumque ingressi fueritis, auferetis cuncta idola, propter quae offenderatis Deum. Et dabo vobis cor unum timoris, et servitutis Dei, ut nequaquam diversis idolis serviatis, sive alterum, quam prius habuistis, et spiritum novum tribuam in visceribus vestris, juxta illud quod scriptum est: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum 110.0644B| innova in visceribus meis (Psal. L). » Et auferam a vobis cor lapideum, id est, cor durum, secundum illud quod loquitur Stephanus primus martyr in Christo: « Dura cervice et incircumcisi corde (Act. VII). » Et induratur cor Pharaonis, ne dimittat populum Israel. « Et dabo, inquit, vobis cor carneum (Exod. VIII), » molle et tenerum, et quod possit Dei mandata suscipere, ut scribantur in tabulis cordis carnalibus; idcirco autem datur cor molle, et aufertur cor durum, ut in praeceptis meis ambulent, judiciaque custodiant, et sint in populo Dei, Dominusque qui prius fuerat adversarius, sit eis in Deum. Qui autem nequaquam poenitentia priora peccata correxerint, sed ambulaverint post abominationes suas, retribuam, ait, eis, quod merentur, ut viae eorum ponantur 110.0644C| capitibus eorum. Haec sub Zorobabel filio Salathiel, et sub Jesu filio Josedech sacerdote magno, et sub Ezra et Neemia accidisse tribui Judae, et his qui cum his reversi sunt, plerique aestimant. Habitatores quoque Jerusalem, qui sub Sedecia rege Judae capti sunt, vel qui fugerunt cum Jeremia in Aegyptum in omnes terras esse dispersos, et nequaquam reversos in urbem Jerusalem; plena autem conversio eorum qui captivi erant et reliquiarum Israel intelligitur in Christo, quando reliquiae salvae factae sunt, et una die tria millia crediderunt, et iterum quinque millia, et alii, de quibus loquitur Jacobus ad apostolum Paulum: « Vides, frater, tanta millia credentium Judaeorum? hi omnes aemulatores legis sunt (Act. XXI), » sed et quotidie superbi habitatores 110.0644D| urbis Jerusalem, quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, Dei merentur offensam, et hi qui foris erant, ablato corde lapideo, et accepto corde mollissimo, per poenitentiam revertuntur ad ecclesiam, et ambulant in praeceptis Domini, judiciaque ejus custodiunt, fiuntque Domini populus, et Dominus quem prius offenderant fit eis Deus.
« Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis. Et gloria Dei Israel erat super ea. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad orientem urbis. » Paulatim gloria Domini recedit de Jerusalem. Primum templum deserens, stat in atrio vel in limine domus, 110.0645A| postea in introitu portae orientalis. Novissime, sublatis pennis rotisque sequentibus, stat super montem, qui est ad orientem urbis. Haud dubium quin montem significat Oliveti unde Salvator ascendit ad Patrem. Stabatque gloria Domini, quae de Jerusalem urbe discesserat, super montem Oliveti in signum resurrectionis et luminis, ut inde perituram arsuramque cerneret Jerusalem. Quodque dicit: « Ascendit gloria de medio civitatis, » aliis verbis loquitur Dominus ad discipulos: « Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV). » Et ad Judaeos: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Josephus quoque refert auditam vocem in templo Angelorum, et fortitudinem coelestium, quae prius in urbis praesidio erant, « abeamus ex his sedibus. » Mirumque in modum 110.0645B| usque in praesentem diem gloria Domini, quae deseruit templum, stat super montem Oliveti, et in crucis signo rutilans spectat templum, quondam Judaicum in favillas et cineres redactum.
« Et spiritus levavit me, et adduxit in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei. Et sublata est a me visio, quam videram. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. » Pro eo quod nos ex Hebraica veritate transtulimus, « et sublata est a me visio, quam videram, » Septuaginta transtulerunt, « et ascendi a visione quam videram, quod utrumque significat non in corpore per prophetam in Jerusalem de Babylone translatum, sed in spiritu, sublataque visione, quae eum in spiritu duxerat Jerusalem, et universa monstraverat, 110.0645C| quae superior sermo narravit, reversus est in semetipsum et locutus est, ad transmigrationem omnia quae ei fuerant demonstrata, videlicet ad eos de quibus supra scriptum est: « Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant juxta me. Et cecidit super me ibi manus Domini Dei et vidi. » Mirumque in modum sedentibus his, qui ad se venerant visitandum, visiones mysticas Propheta cernebat, et absens erat ab his, qui coram se sederant, absens spiritu, praesens corpore. Omniaque fiunt ut consolationem recipiant, qui captivi erant, quod reducendi sint in terram Israel, et ambulaturi in praeceptis Domini, futurique ei in populum, et ille futurus sit eis in Deum. Qui autem non fuerint conversi ad poenitentiam, sed ambulaverint post abominationes 110.0645D| suas, recipiant quae fecerunt, verba autem in Scripturis sanctis pro rebus dici saepe admonuimus.
CAPUT XII. Exemplo probat Prophetae angustiam obsidionis Jerusalem, et ejus instantiam.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, quioculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est, etc. Pro exasperatione quoque dici amaritudine crebro docuimus, ut sit sensus: in medio domus ad amaritudinem convertentis tu habitas, quae Dominum natura dulcem atque clementem, vitiorum 110.0646A| suorum amaritudine, facit amarum atque crudelem. Alioquin de Deo legimus: « Gustate et videte, quia suavis sive dulcis est Dominus (Psal. XXXIII). » Habitat autem Propheta in medio populi Deum ad amaritudinem provocantis, qui habet oculos et non videt, aures et non audit, non vitio sensuum, sed pertinacia pravitatis. Unde et Dominus ad Judaeos: « Si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis (Joan. IX), » voluntariam caecitatem in illis arguens atque condemnans. Quia ergo oculos habent ad videndum, et non vident: aures ad audiendum, et non audiunt, et tua verba contemnunt, doce eos per imaginem atque picturam, et schematibus ostende corporeis, ut venturam captivitatem non solum auditu, sed et oculis recognoscant.
110.0646B| « Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et migrabis per diem coram his. Migrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant quia domus exasperans est » , etc. Nulli dubium quin universa loci hujus continentia futuram captivitatem indicet regis Sedeciae et tribus Judae, qui captus est cum Jerusalem. Sed quoniam quidam volunt captivitatem Sedeciae, qui interpretatur Justus Dominus, in typum praecedere Salvatoris, qui de coelestibus ad terrena descendens humanum corpus assumpserat, et haec esse vasa captivitatis, ideo praemonendum puto prudentem cautumque lectorem, et haec quidem nos ponere, ne quid praeterire videamur, sed non probare. Neque enim rex impius in figuram potest praecedere ejus, qui totius 110.0646C| pietatis exemplum est. Captum autem esse Sedeciam a Babyloniis atque Chaldaeis, et Jeremias propheta, et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum, hoc est, de Jerusalem in Babylonem, et caetera, quae Ezechiel in consequentibus loquitur. Qui autem referunt ad Dominum Jesum Christum captivitatem ejus et transmigrationem ejus, de loco in locum, descensionem ex coelestibus ad terrena significari putant.
« Et efferes foras vasa tua, quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum. Tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum, perfode tibi parietem, et egredieris per eum, in conspectu eorum. In humeris portabis, in caligine effugies, faciem tuam velabis 110.0646D| et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel, » etc. Facere jubetur propheta in figura, quae Sedecias facturus est in veritate. Collige enim sarcinas tuas, haec enim vasa sunt transmigrantis videntibus eis. Et postquam viderint quae facturus es, egredieris vespere in similitudinem transmigrantis. Legimus enim Sedeciam nocte muro suffosso fugisse ad deserta Jordanis, ibique a Babyloniis esse comprehensum, et hoc significare perfossum parietem. Quod autem dicit: « In humeris portabis, » subauditur sarcinas tuas, et quidquid ad viae solacium fugientes portare consueverunt: « in caligine efferes, » ne videaris a quoquam, « faciem tuam velabis, » vel caecitatem quae ei accidit, erutis oculis a 110.0647A| Nabuchodonosor, vel ne cognoscatur, quod ipse sit rex et major fiat cura servantium. Quodque sequitur: « Et non videbis terram, » illud significat, quod caecus ductus sit in Babylonem, eamque non viderit. « Quia portentum, inquit, dedi te domui Israel. » In signum enim et in figuram prophetarum tam dicta quam facta sunt. Unde et in Zacharia viri portentosi vocantur, quia futura portendant. Et in Osea loquitur Deus: « In manibus prophetarum sum assimilatus (Ose. XII). » Qui autem volunt in Ezechielis persona Christum intelligi, vasa captivitatis, humanum corpus accipiunt, et perfossum parietem, quo infernorum claustra perfregit, et resurgens a solis credentibus visus est, portatusque in humeris, quando cum angelicis potestatibus ad coelum 110.0647B| ascendit victor. Et quod absconditus egreditur, et velat faciem suam, ne in carne mortali videatur divina majestas. Et non videt terram, ne oculis illius illustretur, quae ejus non meretur aspectum. « Oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII), » et avertit faciem suam ab impiis. Haec autem, inquiunt, omnia fecisse narratur, ut per similitudinem hominis dura ad fidem Israelitici populi corda converteret, et in portentum datur domui Israel, juxta illud quod scriptum est: « Ecce hic positus est in resurrectionem et in ruinam multorum, et in signum cui contradicetur. »
« Feci ergo sicut praeceperat mihi, vasa mea protuli, quasi vasa migrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu. In caligine egressus sum, 110.0647C| et in humeris portatus in oculis eorum. » Quae supra jussus est facere opere se complesse testatur, nec interpretatione indiget juxta utramque sententiam quod supra expositum est. Illud autem notandum est, quod uno atque eodem tempore Jeremias prophetabat in Jerusalem, et Ezechiel in Babylone et illius prophetia mittebatur ad captivos; et hujus ad eos qui habitabant in Jerusalem, ut unius in diversis regionibus Dei providentia monstraretur, et intelligerent audientes quaecunque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini jussione consistere.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, nunquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis? Haec dicit Dominus 110.0647D| Deus: Si te, inquit, interrogaverit domus exasperans, quare ista facis, dic ad eos. Haec dicit Dominus Deus: Super principem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel quae est in medio eorum. Dic: Ego portentum vestrum; quomodo feci, sic fiet illis, in transmigrationem et captivitatem ibunt. Princeps autem, qui est in medio eorum, in humeris portabitur. In caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculis terram. Et extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit, ibique morietur. Et omnes qui circa eum sunt, praesidium 110.0648A| ejus et agmina illius dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero illos in terras. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur. Et scient quia ego Dominus. » (Hier.) Primum exponamus historiam. Dic, inquit, ad eos, o fili hominis, qui vel interrogant, vel non interrogant: Quid tu facis haec? quod super ducem onus istud, et visio sit ei, qui est in Jerusalem, ducem significat Sedeciam. Et dic: « Ego portentum vestrum, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « Ego qui portenta facio, » ut ex praesentibus futura cognoscantur. « Quomodo feci, sic fiet illis, » duci et cunctis qui in comitatu 110.0648B| ducis sunt: in transmigrationem Babyloniam captivi ducentur; « et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur, » vel jumentorum, vel eorum qui cum eo fugerant « in caligine » , et in noctis tenebris; « egredietur, murumque suffodient » socii ejus, « ut educant eum; facies ejus velabitur, » vel timore fugientis vel caecitatis injuria, « ut caecus terram non videat » Babylonis. « Et ego extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea. » Concedente Domino quippe a Babyloniis captus est. Et haec quae ab hostibus passus est fieri, se fecisse testatur. Ductusque in Babylonem, terram Chaldaeorum non videbit, ibique captivus morietur. Omnes autem socios ejus et adjutores et comites fugae, cum ille fuerit comprehensus, huc illucque dispergam, 110.0648C| nec securos abire permittam, sed in manibus hostium evaginabo gladium meum, ut quando dispersi fuerint in gentibus, intelligant quod ego sim Dominus, et mea cuncta voluntate sint facta. « Et relinquam, inquit, ex sociis » qui cum eo fugerint, et qui evadere potuerint « paucos, » qui gladium et famem et pestilentiam evaserint, ut cum vel fuga vel captivitate, ad diversas pervenerint regiones, narrent omnia scelera sua vel sermone vel exemplo; propter quae tanta meruerint mala, et intelligant quod ipse sim Deus.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, et aquam tuam in festinatione et moerore bibe, et dic ad populum terrae: Haec dicit dominus Deus 110.0648D| ad eos qui habitant Jerusalem in terra Israel, Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea: et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta. Et scietis quia ego Dominus, etc. » Post principis et sociorum ejus prophetiam, quae sub corporali imagine monstrabatur, venit ad populum, et quidquid prophetae dicitur, per prophetam refertur ad habitatores Jerusalem quod in obsidionis malo panem suum comedant in egestate et angustia, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum tormento bibant et tribulatione. Haec autem, inquit, o propheta, dicuntur 110.0649A| tibi, ut tu loquaris ad populum terrae tuae, et dicas. Haec dicit Dominus habitatoribus Jerusalem, quae est in terra Israel: Obsessi a Nabuchodonosor atque Chaldaeis, famis et sitis sustinebitis malum, ut omnis terra cum sua multitudine deleatur. Habitatores significans per eam, quae inhabitatur. Et ne putent sibi evenire sine causa. Dic, inquit, eis, quod propter scelera eorum et iniquitatem omnes urbes Judaeae ad solitudinem redigendae sint, et universae terrae cultura dispereat, ut cognoscant Deum saevientem, quem miserantem cognoscere noluerunt. Possumus juxta anagogen habitatores Jerusalem credentes Christo dicere, qui habitant in ecclesia, etsi per peccata illius offensam meruerint, comedant panem cum egestate, et bibant aquam cum 110.0649B| moerore et augustia: non cibum panis, neque potum aquae, sed famem sermonis et doctrinae Dei sustinentes. Quando enim vel vitio principum, qui capiendi sunt, et tradendi Babyloniis, vel nostra duritia perdiderimus sermonem Dei, aquasque non meruerimus habere utiles, tunc in dolore et penuria nostrum sumemus cibum, et terra perdet multitudinem credentium, et civitates, quae in toto orbe intelliguntur ecclesiae desolabuntur, et terra deserta erit, ut omnes sciant quia offensa sit Domini, quod quidem et in persecutionis tempore intelligere possumus.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium, In longum differentur dies, et peribit 110.0649C| omnis visio? Ideo dic ad eos, haec dicit Dominus Deus, Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel. Et loquere ad eos, quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. Non enim erit omnis ultra visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, quia ego Dominus loquar, quodcunque locutus fuero verbum, et fiet. Non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris domus exasperans, loquar verbum et faciam illud, dicit Dominus Deus. » (Hieron.) Est autem sensus omnis capituli hic, Supra prophetaverat contra principem, qui erat in Jerusalem, deinde populo famem et ardorem sitis nuntiaverat, esse venturum. Quod multitudo non credens, vetus assumebat, tritumque proverbium: In longum tempus differtur 110.0649D| comminatio prophetarum, et omnis visio peribit. Dic ergo, inquit eis, quod nequaquam mea comminatio differatur nec divinatio falsa atque ambigua proferatur in populos, quae finem habeat incertum. Aut alio dicatur tempore, alio compleatur. Sed nunc vivente te loqueris, et his qui audiunt, verbum quod locutus sum compleatur.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens, Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio quam hic videt in dies multos, et in tempora longa iste prophetat, propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo ejus. Verbum quod locutus fuero complebitur, dicit Dominus Deus. » Significat autem vicinam 110.0650A| captivitatem urbis Jerusalem, et Sedechiam cum populo Juda jamque capiendum. Non solum autem illo tempore, sed usque hodie vulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam Dei non recipit, sed omnia quae Prophetae comminantur, quae praedicat Evangelium in aliud tempus aestimant differendum. Sciamusque hic parabolam, quae a Septuaginta ponitur, accipi proverbio juxta illud, quod in psalmo legimus: « Et factus sum eis in parabolam (Psal. LXVIII). » Et in hoc eodem propheta: « Quid est vobis parabola ista in populo Israel, dicentium, patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. » Manifesta perstringimus, ut in obscurioribus immoremur.
CAPUT XIII. Sermo Domini contra falsos prophetas decipientes populum Dei, et contra feminas falsa prophetantes. 110.0650B|
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini; haec dicit dominus Deus, » etc. Est autem sermo contra pseudoprophetas, qui decipiebant populum, et contra Dei mandata aliud prophetabant. Nec quempiam moveat, quod Prophetae appellantur. Hanc enim habet sancta Scriptura consuetudinem, ut unumquemque vaticinationis suae et sermonis prophetam nuncupet. Sicut prophetae appellantur Baal et prophetae idolorum, et prophetae confusionis. Unde et apostolus Paulus, poetam graecum prophetam vocat: « Dixit quidam proprius 110.0650C| eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I). » Et in Osea legimus: « Sicut propheta insaniens homo portans spiritum (Ose. IX). » Quidquid autem eo tempore Israelitico populo dicebatur, hoc nunc refertur ad Ecclesiam ut prophetae sancti sint apostoli, et apostolici viri, prophetae autem mendaces atque furiosi omnes haeretici, quorum principes ex suo corde confingant. Qui autem ab eis seducti sunt, aliorum mendaciis adquiescant.
« Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. » Cum prophetarum nomen secundum regulam scripturarum bonis malisque commune sit, in eo differunt, quod boni prophetae dicuntur esse sapientes, mali autem stulti et insipientes. 110.0650D| Quorum alterum refertur ad ecclesiasticos viros, alterum ad omnes haereticos, qui spiritum Dei relinquentes, sequuntur spiritum suum, quia nequaquam divino instinctu, sed proprio corde vaticinantur, unde et nihil vident. Qui autem sapiens est non cordis sui cogitationes, sed Dei spiritum sequitur. Juxta illud, quod et in superioribus, animalia et rotae Dei spiritum sequebantur. Et propheta dicit: « Post Dominum Deum tuum ambulabis (Ose. XI). » Et in alio loco: « Deduc me in semita recta (Psal. CXVIII); » et iterum: « Spiritus tuus bonus, ipse me ducet in terram rectam (Psal. CXLII). » Et populo Dei columna ignis et nubes erat dux in solitudinem (Exod. XIII). Et Jeremias loquitur: « Non laboravi sequens 110.0651A| te (Jer. XVII). » Quis autem haereticorum, qui sequitur spiritum suum, non impingat in tenebras et caecus caecos ducat in foveam. Imo licet sibi in mysteriis, imo orgiis suis plura ecclesiasticis doctoribus videre videantur, tamen nihil omnino vident, quia solem justitiae perdiderunt: frustraque imitantur eos, qui prius vocabantur videntes, et quibus dicitur: « Qui vides, vade, recede in terram Juda et in Bethel non prophetabis (Amos. VII). » Quamobrem visio Isaiae et Abdiae ponuntur in titulis. Et Dominus Apostolis praecepit: « Levate oculos vestros et videte (Joan. IV) » Et Propheta suppliciter deprecatur: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). »
« Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israel. 110.0651B| Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Vident vana et divinant mendacium dicentes, ait Dominus, cum Dominus non miserit eos, et perseveraverunt confirmare sermonem. Nunquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis, ait Dominus, cum ego non sim locutus, » etc. Dicamus primum juxta Hebraicum prophetae Israel similes vulpium sunt; quotidie domesticarum avium furta facientes, qui habitant juxta Aquilam et Septuaginta « in desertis, » juxta Symmachum atque Theodotionem « in parietinis et ruinosis, » qui non possunt ascendere ex adverso, neque murum pro domo Israel opponere. Legimus (Num. XVI) Aaron adversum ignem 110.0651C| Israel populum devorantem, occurrisse et stetisse medium, et opposuisse se murum pro salute populi. Jeremiae quoque dicitur, ne occurrat Domino, neque stet contra iram ejus orationis perseverantia. Sicut enim murus hosti opponitur, et adversario occurri solet ex adverso contraque venienti, ita Dei sententia sanctorum precibus frangitur. Unde et Moysi dicitur: « Dimitte me, et delebo populum istum (Exod. XXXII). » Cui enim dicitur, « dimitte me, » ostenditur, quod tenendi habeat facultatem. Isti stare non possunt in praelio in die Domini, ut pro populo precibus dimicent, et resistant obsecrationibus sententiae Dei. Quia igitur vana conspiciunt et divinant mendacium, et a Domino missos esse se dicunt, cum non sint missi a Deo, et perseverant in erroribus, et 110.0651D| suum cupiunt firmare sermonem, arguuntur quod omnia sint cassa, quae praedicant, suum mendacium Domini sermonem esse dicentes: « Propheta, inquit, super prophetas Israel qui prophetant, et dices prophetis. » ( Orig. ) Quomodo opus Prophetarum erat haec dicere, quae jubebantur; sic eodem spiritu opus est ei, qui exponere cupit, ea quae sunt latenter significata, ut monstret nunc ad eos fieri prophetiam, qui contra Dei docent voluntatem, qui prophetant de corde suo. Juxta simplicem quidem intellectum quidam prophetarum de divino Spiritu loquentes, non de suo corde locuti sunt, sed de sensu Dei. Quidam vero simulantes se Prophetas atque dicentes: Haec dicit Dominus, Domino non loquente in eis pseudoprophetae 110.0652A| exstiterunt. Potest autem et super eos, qui docent in ecclesiis, si aliter quam poscit veritas, docent, praesens sermo congruere. Si quis enim ea, quae Jesus Christus Dominus locutus est, et intellexit in eo sensu, quo locutus est ipse, qui docuit, non de corde suo, sed de Spiritu sancto loquitur sermones filii Dei Jesu, si consentit Spiritus sanctus voluntati ejus, qui in apostolis locutus est. Si quis vero legens Evangelium proprium sensum aptat Evangelio, non ita intelligens ut Dominus locutus est; iste falsus propheta est, loquens de corde proprio in Evangelio: « Sicut vulpes in deserto, prophetae tui, Israel. » Animal vulpis nequam est, versutum est, indomabile est, ferum est. « Dicite, ait Salvator, vulpi isti: Ecce sanationes perficio hodie et cras, et 110.0652B| tertia die consummor (Luc. XIII). » Has vulpes necessarias habuit adversum alienigenas Samson (Jud. XV), quarum caudis cum fune vinctis (trecentas enim ceperat), in perditionem eas frugum misit hostilium, istiusmodi sunt falsi magistri, versuti, maligni, et bestiis similes, si talis sum, vulpis sum. Sed non simpliciter vulpis, verum vulpis in desertis, vulpis in parietinis, vulpis in rupibus. Hae enim in diversis seditionibus continentur versipelles. Versipelles isti et nequam semper in desertis, semper in solitudinibus morantur. Ubicunque enim anima habitatur a Deo et in Spiritu sancto plena est, non potest ibi haereticorum doctrina penetrare, non valet eorum sermo prorumpere. Ubi autem solitudo Christi est, ubi desertum justitiae, ibi nequissimae disciplinae venena versantur. 110.0652C| Idcirco, sicut vulpis ait in desertis, Prophetae tui, Israel, non steterunt in firmamento. Si considerare volueris falsos magistros, videbis eos infirmos instabiles, non valentes dicere: « Statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX). » Et quia non sunt tales, ut steterint robusta radice fundati, ideo non steterunt in firmamento, sed direxerunt movere pedes suos. (Hieron.) Omnes haeretici propter fraudulentiam ac nequitiam vulpium similes sunt. De quibus Salvator loquitur. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Et de Herode scriptum est: « Dicite vulpi huic. » Et de iisdem vulpibus, quae parvulos simplicesque decipiunt, et populantur vineam Christi, Salomon loquitur: « Capite nobis vulpes parvulas, dissipantes vineas (Cant. II). » Et 110.0652D| in psalmo, super his qui eorum fraudulentia supplantantur, canitur: « Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII). » Hi prophetae, qui vulpium similes sunt, non steterunt in firmamento, nec cum Petro audire meruerunt: « Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). » « Non ascendistis, inquit, ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. » (Greg.) Ex adverso quippe ascendere est pro defensione gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire. Et in Die Domini stare, est in praelio pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud 110.0653A| quam tacendo terga praebuisse? Qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursum delinquenti populo dicitur: « Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. » Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam Doctores vocantur. Qui dum fugitiva esse praesentia judicant, quae sunt ventura manifestant; quos divinus sermo falsa videre redarguit. Quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt: clavis quippe apertionis sermo correptionis est, qui increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Falsi 110.0653B| enim prophetae, juxta Septuaginta, congregaverunt greges super domum Israel, hoc est insipientium multitudinem contra domum Dei. (Hieron.) Nec surrexerunt ipsi, nec alios suscitare potuerunt, sed quaecunque egerunt et agunt, plena mendaciis sunt. Quodque sequitur, « Et coeperunt suscitare sermonem, » illud significat quod velint quidem consurgere, et se ad excelsa sustollere, sed quod cupiant implere non possint. Diciturque eis: « Nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? » (Orig.) Non ergo resurrexerunt, hoc est, necdum resurrectionis baptisma consecuti sunt, falsi prophetae et falsi magistri; quae dicunt a Domino videntes falsa sunt, neque aliquando possunt conspicere veritatem. Accipe exemplum: qui scripturam legit, et aliter 110.0653C| eam, quam scriptum est accipit, scripturam mendaciter videt. Qui vero audit scripturam, et sicut veritatis intellectus habet, sic eam interpretatur, videt veritatem. Et sancti quidem non divinant: « Non enim divinatio in Jacob (Num. XXIII); » peccatores vero divinant falsa, dicentes: « Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. » Audi haereticos, quomodo traditionem apostolorum habere se dicant; audi falsos magistros, quomodo affirment doctrinam suam, Domini esse doctrinam, et sensum suum, sensui congruere prophetarum, et dicunt: « Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. » « Et coeperunt suscitare sermonem; nonne visionem falsam vidistis; » et hi enim volunt in defensionem sui quemdam pro se suscitare sermonem. Sed arguit eos Dominus, 110.0653D| et dicit, « nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? Et dixistis, Dicit Dominus, et ego non sum locutus. »
« Propterea haec dicit Dominus Deus, quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus. Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium, in concilio populi mei non erunt, et in Scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur. Et scietis quia ego sum Dominus Deus. » (Hieron.) Sub prophetarum persona sermo contra haereticos est, qui loquuntur vana, et vident mendacium. Et perseverant suam adfirmare doctrinam, quod ipse Dominus contra eos veniat atque 110.0654A| consurgat, et extendat manum suam super illos ad percutiendum, et non contrahat ad parcendum, et comminatur, quod non sint in concilio populi Dei futuri, nec in Ecclesia ejus, sed in synagoga diaboli, nec scribantur in domo Israel. De quibus in alio loco dicitur: « super terram scribantur, » non in terra Israel, quae terra viventium est. Et de qua nunc dicitur, « nec in terram Israel ingredientur, » sed in terra mortuorum et umbra mortis. Ut postquam ista perpessi fuerint, separati a coetu populi Dei, intelligant quod ipse sit Dominus.
« Eo quod deceperint populum meum dicentes, Pax, et non est pax. Et ipse aedificabat parietem. Illi autem liniebant eum luto absque paleis: dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus 110.0654B| sit. Erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes super irruentes, et ventum procellae dissipantem. Siquidem et ecce cecidit paries. Numquid non dicetur vobis, Ubi est litura quam levistis? Propterea haec dicit Deus, Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea. Et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes irae in consummationem. Et destruam parietem, quem levistis absque temperamento. Et aequabo eum terrae. Et revelabitur fundamentum ejus. Et cadet et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego Dominus. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his, qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis, Non est paries, et non sunt, qui liniunt eum, prophetae Israel, qui prophetant 110.0654C| ad Jerusalem. Et vident ei visionem pacis. Et non est Pax, dicit Dominus Deus, etc. » Prophetae Israel qui non erunt in concilio populi Dei, nec scribentur in scriptura domus Israel, nec terram repromissionis intrabunt. Ideo ista patientur, quia deceperunt populum meum pro rigore poenitentiae, et conversionis injuria, pacem eis et prospera nuntiantes, secundum illud, quod alibi dicitur: « Pax, pax, et non est pax (Jer. VIII). » Deus itaque metaphoric ωs aedificabat eis per legis mandata, sanctorumque prophetarum eloquia et comminationes, maceriam. Hoc enim verbum Hebraicum significat his, ut omnem ab illis incursionem bestiarum, et hostilem impetum submoveret, dum conversi ad Deum hoc quasi muro et pariete firmissimo cingerentur. 110.0654D| Pseudoprophetae vero non semel, sed frequenter pollicebantur eis pacem. Hoc enim repetitus pacis sermo significat: « Dic, inquit, ad eos, » qui illis vana promittunt, et cassum pollicentur auxilium, quod casurus sit iste paries et haec maceria. « Et immittam imbrem vehementissimum. » Hostes videlicet saevissimos, Babylonios autem Chaldaeosque significat. « Et lapides grandinis desuper irruentes. » Omnia per metaphoram, quo instabilem maceriam subitus turbo subvertat et subruat. Et postea dicatur eis, id est, pseudoprophetis, Ubi est litura, quam levistis, et ubi, quod polliciti estis auxillum? Quidquid autem de pseudoprophetis diximus, et ad haereticos referri potest. Quod omnia eorum figmenta Dei ira solvantur; 110.0655A| et aedificatio pessimorum dogmatum, quae Spiritus sancti non habet condimentum corruat, et usque ad fundamenta et pulverem dilabatur, et aequetur ipsa maceria terrae, et cadat, et consumantur prophetae, qui promittebant, et populus cui promittebatur in medio ejus. Ut postquam compleverit indignationem suam, et dixerit eis: « Non est iste paries, » hoc est, non est vestra defensio, et non sunt qui liniunt eum, sed omnia vana sunt, et in nihilum proficientia: « Tunc opere cognoscatis, quod ego sum Dominus. » Ut autem sciamus, qui sunt isti, qui liniunt parietem, sequitur: « Prophetae Israel, » hoc est pseudoprophetae, « qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, » isti sunt causa peccati et ruinae et stultae securitatis. « Non enim erit pax, dicit Dominus. » Quia 110.0655B| Dominus non misit eos, nec est locutus ad eos. Hoc quod Septuaginta transtulerunt. « Et super juncturas eorum, » in Hebraico non habetur. Significat autem juncturas lapidum in pariete vel adminicula lignorum, quibus parietes roborantur. Necnon illud, quod supra legimus, ipse aedificabat vel aedificat parietem, plerique ad populum referunt Israel, qui vanum sibi vel Aegyptiorum, vel pacis auxilium promittebat.
« Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae his, qui consuunt pulvillos sub omni cubitu manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. Et cum caperent animas 110.0655C| populi mei, vivificabant animas eorum. Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmentum panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes, et disrumpam eos de brachiis vestris. Et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum: Et disrumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum. Et scietis, quia ego Dominus: pro eo, quod me moerere fecistis cor justi mendaciter, quem non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur 110.0655D| a via sua mala et viveret. Propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus, » etc. Supra ad prophetas divinus sermo directus est, qui luto liniebant parietem, quod paleas non haberet, nec ullum posset parieti sive maceriae robur tribuere. Nunc adversus filias populi prophetissas jubetur faciem suam ponere sive dirigere, et ut Septuaginta transtulerunt, « obfirmare. » Quomodo autem adversum prophetas alii pseudoprophetae inspirabantur diabolico spiritu ut Dei mandata subverterent, ita adversum prophetissas, qualis fuit Debora (Judic. V), et Olda (IV Reg. XVII), et in Actibus apostolorum Philippi evangelistae 110.0656A| quatuor filiae prophetantes (Act. XXI), inspirabantur daemonico spiritu, hujus sexus aliae, quarum fuit Prisca et Maximilla, quae vaticinatione mendacii fidem subverterunt veritatis. Has autem dicunt Hebraei maleficis artibus eruditas per necromantias et pythicum spiritum, qualis fuit illa, quae visa est suscitasse animam Samuelis (I Reg. XXVIII); et in Actibus apostolorum, cujus divinatio multos dominis reditus adquirebat. De qua per apostoli Pauli imperium immundus ejectus est spiritus (Act. XVI). Nos autem ita dicemus alios haereticos falsitate dogmatum suorum praedicare virtutem, quorum fuit Pythagoras et Zeno, a quo Stoici, Indorum brachmanes et Aethiopum Gymnosophistae, qui ob victus continentiam miraculum sui gentilibus tribuunt. Recteque 110.0656B| dicuntur parietem linire, et aliquam fortitudinem polliceri, sed quia Christum non habent condimentum, vanus est eorum labor, « et peritura aedificatio. « Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam (Psal. CXXVI). » Alii autem voluptatum libidinisque doctores dicuntur consuere pulvillos et ponere sub omni cubitu manus, Epicurei et Pyrrhonii, et apud nos Jovinianus et Eunomius, qui dicunt: « Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII). » Jubetur ergo propheta ponere sive obfirmare faciem suam contra filias populi sui. Primumque dicendum quid sibi velit posita facies sive directa, et obfirmata; nempe illud, quod de Domino scriptum est: « Facies Domini super facientes mala, ut disperdat 110.0656C| de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII). » « Sicut enim liquescit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII). » Vae igitur his haeresibus hisque doctrinis, quae requiem pollicentes omnem aetatem sexumque decipiunt, ut capiant animas miserorum, et contaminent omnem populum meum, dum credor diligere voluptatem, et hoc non propter eorum et hemicorum hordei, ut in Ose legimus, sed propter pugillum hordei, quo bruta vescuntur animantia, et fragmenta panis; non panem integrum, id est, solida testimonia Scripturarum, sed quae haeretica pravitate fracta et decurtata atque imminuta sunt, ut sanctos quoque decipiant et ad mortem trahant, et peccatores vanis promissionibus vivificare contendant. Propterea clemens 110.0656D| et misericors Deus non ipsas prophetissas interficit, sed disrumpit pulvillos earum, qui instar retium volantes capiunt animas, ut postquam rupti fuerint liberam volandi habeant facultatem. Et scindent velamina sive cervicalia, in quibus principale animae recumbebat, et quibus deceptorum capita operiebantur. Cum Apostolus doceat virorum capita non velanda, sed revelata facie gloriam Domini contemplandam. Vos enim, inquit, falsis terroribus servientium Deo animos frangebatis, et promissionibus fraudulentis impios tenebatis inclusos, ne agentes poenitentiam, vitam reciperent quam perdiderant, propterea vanas nequaquam videbitis visiones, nec vocabo vestra mendacia prophetias, sed 110.0657A| divinationes. De quibus scriptum est: « Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel (Num. XXIII). » « Ut eruam populum meum de manibus vestris, ut opere cognoscatis me esse Dominum, qui perditos liberavi [Greg., de Cura pastorali, p. II, cap. 8]. » Quia nimirum amor proprius cum rectoris mentem ceperit, aliquando hanc inordinate ad mollitiem, aliquando vero ad asperitatem rapit. Ex amore etenim suo mens rectoris in mollitiem vertitur, quia cum peccantes subditos respicit, ne erga hunc eorum dilectio torpeat, corripere non praesumit. Nonnunquam vero errata subditorum, quae increpare debuerat adulationibus demulcet. Unde per Prophetam dicitur: « Vae his, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub 110.0657B| capite universae aetatis, ad capiendas animas. » Pulvillos quippe sub omni cubito manus ponere est cadentes a sua rectitudine animas atque in hujus mundi se dilectione reclinantes blanda adulatione refovere. Quasi enim pulvillo cubitus vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat, sed haec rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. Nam quos nihil contra se valere conspiciunt, hos nimirum asperitate semper rigidae invectionis premunt, nunquam clementer admonent, sed pastoralis mansuetudinis obliti jure dominationis terrent, 110.0657C| quos recte per Prophetam divina vox increpat, dicens: « Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV), » plus se suo auctore diligentes, jactanter erga subditos se erigunt, nec quid agere debeant, sed quid valeant attendunt, nihil de subsequenti judicio metuunt improbe de temporali potestate gloriantur, libet ut licenter illicita faciant, et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet agere, et tamen ad haec vult caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus se veritate appetit diligi, quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui ita vivat, ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo seipso amplius veritatem desiderat amari, qui sibi a nullo vult contra veritatem parci. Hinc etenim Petrus increpationem 110.0657D| Pauli libenter accepit. Hinc David increpationem subditi humiliter audivit. Quia rectores boni dum privato diligere amore se nesciunt, liberae puritatis verbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Sed inter haec necesse est, ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens cum quaedam recte sentire potuerit, sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat, ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, vitae ab his humilitas amittatur. Sciendum quoque, quod oporteat, ut rectores boni placere hominibus appetant, sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant, non ut se amari desiderent, 110.0658A| sed ut dilectionem suam, quasi quamdam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem conditoris introducant. Difficile quippe est, ut etiam quamlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo, qui praeest, et studere se diligi, quatenus possit audiri. Et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inveniatur ei, cui servire per officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: « Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X). » Qui tamen rursus dicit: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I). » Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo, quod placere appetit, non se, sed per se hominibus 110.0658B| placere veritatem quaerit.
CAPUT XIV. Propter hominum immunditias non praedicat eis, nec a prophetis nec a plagis liberantur.
« Et venerunt ad me viri seniores Israel, et sederunt coram me. Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam. Nunquid interrogatus respondebo eis? Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam, interrogans per eum me, ego 110.0658C| Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum, ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris, avertite facies vestras, quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicunque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit in Israel a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me, et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum 110.0658D| de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus. Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum. Et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel, et portabunt iniquitatem suam. Juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit, ut non erret ultra domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum, » etc. (Hieron.) Postquam locutus est ad prophetas, qui prophetabant de corde suo, et liniebant parietem absque temperamento, et ad prophetissas quae consuebant cervicalia, et ponebant sub omni 110.0659A| cubito manus, faciebantque velamina; et operiebant capita universae aetatis, per quae perversorum dogmatum doctrina monstratur, venerunt ad prophetam non omnes senes, ne cuncti viderentur errare, sed quidam seniorum Israel, et sederunt coram propheta, quam ob causam venissent interim silentio differentes. Statimque Dei sermo factus est ad prophetam, indicans cur adessent. Neque enim naturae hominis est, quamvis sancti cordis arcana cognoscere, unde de solo dicitur Salvatore: « Videns autem Jesus cogitationes eorum dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX.) Et est sensus: Fili hominis, isti viri qui coram te sedent, posuerunt immunditias suas in cordibus suis, sive cogitationes. Et juxta Symmachum et 110.0659B| Theodotionem « idola et scandalum, » id est, ruinam atque tormentum iniquitatis suae, posuerunt contra faciem suam, et sic ad sciscitandum Domini venere sermonem. Nunquid hujuscemodi hominibus debeo respondere, qui cum cogitationibus pristinis ad me veniunt, ne hoc quidem tempore impietatis suae scelera relinquentes, sed credentes idolis et divinationibus fraudulentis, et habentes ruinam iniquitatis contra faciem suam, atque tormentum, dum meliora desperant, et parati sunt ad supplicium, et sic mea per te cupiunt verba cognoscere? Qui igitur perverso ad te corde venerunt, responde eis, non ex persona tua, ne levis sit auctoritas respondentis, sed ex meo imperio. Et dices ad eos: « Haec dicit Dominus Deus. » Est enim totius loci, ut latam explanationem brevi 110.0659C| sermone comprehendam ista sententia: Homo homo, non aliarum gentium, quarum error potest habere veniam, sed domus Israel, qui cum pristinis vitiis, de quibus supra diximus, ad prophetam venerit sciscitandum, ego respondebo ei juxta cor et immunditias suas, ut juxta quod vult et credit, ita audiat. Non enim meretur correctionem, qui non discendi, sed tentandi animo interrogat. Recesserunt enim a me, et idola sunt secuti. Brevisque ista est comminatio, ut recedant ab idolis cogitationibusque perversis. Et convertantur ad me propria scelera relinquentes. Non enim meretur audire veritatem qui fraudulenter interrogat, sed suo corde capiendus est, secundum quod Scribae et Pharisaei 110.0659D| interrogantes Dominum, imo tentantes, audiunt: « Quid me tentatis? (Matth. XXI.) » Et rursum: « Nec ego vobis dicam, in qua virtute haec faciam (Ibid.). » Qui autem talis homo est, et sic interrogat, ponit Deus faciem suam super illum, sive confirmat, ut austeritate vultus frontis duritia molliatur, et sit in exemplum et in proverbium, sive in sollicitudinem et in interitum, ut illo perdito de populo Dei, cognoscant caeteri quod ipse sit Dominus, qui cordis arcana cognoscit, et perversitatem mentis intelligit, nec considerat loquentium verba, sed corda. Quodque sequitur: Et videtur facere quaestionem, « propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum, » non putemus de vero propheta dici, sed de pseudopropheta, 110.0660A| qui συνωνυμῶς propheta appellatur. Et de illo Scripturarum loco solvi potest, quando Achab rex Israel vadens ad praelium non vult audire Michaeam prophetam, sed pseudoprophetarum consiliis acquiescit, dicitque Michaeas quod viderit Dominum sedentem in solio, et erroris spiritum ultro se obtulisse, ad decipiendum regem. Diabolus quoque in volumine Job circumiens terram stare dicitur in conspectu Dei. Et in substantiam primo Job, deinde in corpus ejus accipere a Domino potestatem. Sed et Balaam hariolus a Domino mittitur, ut decipiat Balaac filium Beor. Hoc autem totum dicitur, ne pseudoprophetarum fortitudini reputetur, quod decipitur populus, et magis vult audire mendacium, quam veritati aurem accommodare, sed quod Dei irae sit, 110.0660B| ut perversus populus et incredulus magis pseudoprophetas audiat, quam prophetas. Denique extendit manum suam super eum, subauditur prophetam. Et deletur de medio populi ejus, ut portet iniquitatem suam, quia similis erroris, et poena consimilis sit, ut tam ille qui interrogat, quam ille qui interrogatur, portent iniquitatem suam, et nequaquam domus Israel eorum, qui Dei verba audire voluerint perversis vaticinationibus illudatur, sed populus Dei, et ipse Dominum Deum habere mereatur. In eo, quod dixit: « Ego Dominus decepi illum. Salomonis verba consentiunt, qui de Deo disputans, ait: « Et illusoribus illudet (Prov. III). » Illudque testimonium: « Si ambulaverint ad me perversi, et ego ambulabo contra eos in furore perverso (Levit. XXVI). Quodque secundo 110.0660C| dicitur, « Homo homo filiorum Israel et advenarum, qui juncti sunt eis, » duplicem in nobis juxta Apostolum ostendit hominem, interiorem et exteriorem. Multi enim habentes hominis faciem corporalem diversarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipari Propheta cupiens deprecatur: « Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipabis (Psal. LXXII). » Illi de quibus scriptum est: « Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII), » non sunt homines homines, sed homines sunt jumenta. Rursum qui in Evangelio audiunt: « Serpentes, genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? » (Matth. XXIII.) Non sunt homines homines, sed sunt homines serpentes. Et de quibus 110.0660D| scriptum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Matth. VIII), » et de Herode: « Dieite vulpi huic (Luc. XIII), » non sunt homines homines, sed homines vulpes. Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant quod ipse sit Dominus.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. Quod 110.0661A| si et bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio, Transi per terram, et interfecero de ea hominem et jumentum, et tres viri isti fuerint in medio ejus. Vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios nec filias, sed ipsi soli liberabuntur. Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam de ea hominem et jumentum, et Noe, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit 110.0661B| Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi in justitia sua liberabunt animas suas, quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, et pestilentiam, et bestias malas, misero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias. Ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo, quod induxi in Jesusalem in omnibus quae importavi super eam, et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum, et cognoscetis quia non frustra fecerim omnia, quae feci in ea, ait Dominus Deus. » Quatuor plagae inducuntur super terram 110.0661C| praevaricatricem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, peccatricem: fames, bestiae, gladius et pestilentia, quarum si singulae per partes inductae fuerint singulis regionibus, et tres viri isti Noe et Daniel et Job, quorum justitia Scripturarum vocibus praedicatur, pro terra peccatrice fuerint deprecati, non solum illam salvare non poterunt, sed ne filios quidem et filias suas, si terrae peccatricis opera perpetrarint, sed seipsos tantummodo poterunt liberare. Quaeritur cum et Abraham et Isaac et Jacob, Moyses quoque et caeteri Patriarchae et Prophetae justi fuerint, cur horum tantummodo fiat mentio: quod facile solvitur. Noe enim imminens orbi terrarum diluvium, quod omnis terra polluerat vias Domini, differre non potuit, sed filios, qui forsitan 110.0661D| ejusdem virtutis erant, ob seminarium humani generis habuit reservatos. Daniel quoque imminentem captivitatem populi Judaeorum, nullis fletibus mitigavit. Sed et Job non ob peccata, sed ob probationem, nec domum, nec filios liberavit. Alii autem dicunt, quod hi tantum tres viri, et prospera et adversa, et rursum prospera conspexerunt, idcirco pariter nominatos, et hoc latenter significari, ut quomodo illi et bona et mala, et rursum laeta viderunt: sic et populum Israel, qui prius bonis fruitus fuerat, et postea captivitatis sustinuit jugum, si egerit poenitentiam redire ad pristinam salutem. Quod si Noe et Daniel et Job pariter congregati et in uno loco positi, peccatricem terram, hoc est eos 110.0662A| qui in terra habitant, non possunt irae Dei subtrahere, quid dicendum est de his, qui putant merito parentum atque virtutibus posse filios peccatores de gehennae ignibus liberari? Unde nec praevaricatorem filium martyr pater poterit liberare; nec sanctae conversationis mater impudicae filiae dabit praemia pudicitiae. Et e contrario « parentum vitia filiis non nocebunt, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVII). » Loth in Sodomis habitans, sed et spiritu et carne peregrinus, uxorem quae post tergum respexerat, non liberavit, sed tantum filias, quae forsitan non peccaverant. Et Josias vir sanctus, non solum peccatorem populum suis virtutibus non salvavit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est. Quod si aliquando propter Abraham et David, in 110.0662B| posteros eorum misericordiam suam Dominus pollicetur, notandum quod non his parcat, si in sceleribus perseverent, sed qui agunt poenitudinem, ut merita patrum filiorum adjuvet conversio. Cum, inquit, se ita haec habeant, et terram peccatricem a singulis plagis tantorum virorum non salvet deprecatio, sic dicit Dominus: Quia Jerusalem nefanda peccavit, quatuor simul plagas inducam super eam: gladium quo ab hostibus trucidatur, et famem quam in obsidionem sustinet, et bestias quibus fugientes in desertis et saltibus devorantur, et pestilentiam, quae semper famem ac penuriam sequitur, pro qua vulgata editio mortem transtulit. Haec autem, inquit, inducam super eam, ut nec homines in ea remaneant nec jumenta. Et tamen pro mea clementia, quatuor simul 110.0662C| imminentibus plagis et cuncta vastantibus, relinquam in ea aliquos, qui educant filios suos et filias, et captivi huc veniant: hoc est in Babylonem et in Chaldaeam. Ut cum videritis eos et opera eorum perspexeritis, tunc intelligatis juste eos captos, et meam justam fuisse sententiam, et habeat consolationem vestra captivitas, dum intelligitis idcirco me eos de gladio, fame, bestiis et pestilentia liberasse, ut eorum perversitate, merito discatis eorum subversam Jerusalem, templumque succensum et populum ductum esse captivum, praeter eos, quos gladius, fames, bestiae, pestilentiaeque consumpserint. Haec dicta sint de illa Jerusalem, cui prophetante Ezechiele apud Chaldaeos appropinquavit captivitas. Caeterum et super nostram terram, cui dicitur: « Terra es, et in 110.0662D| terram ibis (Gen. III), » et super nostram Jerusalem singulosque credentium, si Dei mandata contempserint, et praevaricatores meruerint appellari, inducetur fames: non fames panis neque sitis aquae, sed fames audiendi verbum Dei. Inducetur et gladius, de quo legimus: « Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. » Et ad Mariam: « Tuam quoque animam pertransibit gladius (Luc. II). » Inducentur et bestiae: quibus ne tradetur justus, postulat: « Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII). » Inducetur et pestilentia, pro qua Septuaginta mortem interpretati sunt, de qua scriptum est: « Mors peccatorum pessima est (Psal. XXXIII). » Et: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » De 110.0663A| quibus cunctis, nec spiritalium parentum, quos magistros intelligimus doctrina, nec principes poterunt liberare, nisi filiorum fuerit adsensus, et illorum obsecrationes suis conatibus juverint. Justitia enim justi erit super eum, et iniquitas iniqui in ipso commorabitur. « Unusquisque peccato proprio morietur, et justitia sua salvabitur. » Frustraque dicunt Judaei: « Abraham pater noster (Joan. VIII) » , cum opera Abraham non habeant. Quod si in aliquo fiducia est, in solo Domino confidamus. Maledictus enim omnis homo qui spem habet in homine, » quamvis sancti sint, quamvis Prophetae. Legimus: « Nolite confidere in hominibus (Psal. CXLV). » Et iterum: « Bonum est 110.0664A| confidere in Domino, quam confidere in principibus (Psal. CVII). » Non in principibus tantum saeculi, sed et in principibus ecclesiarum, qui suas animas tantum, si justi fuerint, liberabunt. Filios autem ac filias, quos in Ecclesia genuerint, si fuerint negligentes, salvare non poterunt. Et tamen Apostolus loquitur: « Si cujus opus arserit, ipse salvus erit. Sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). » Manus autem super terram praevaricaticem extenditur, ut virga sive fortitudo panis conteratur; quae extenta minatur plagas, nolente qui eam extendit, et sublevat percutere peccantes, sed extensione terrere, et territos conservare.
LIBER SEPTIMUS. 110.0663|
110.0663B| Septimus liber initium habet ab illa similitudine, qua Dominus Jerusalem comparat ligno vitis infructuosae; et sic illi exprobrans abominationes idolorum suorum, dicit eam originem ducere de terra Chanaan, Amorrhaeumque patrem habere, et matrem Cethaeam. Nec ei quidquam prodesse incunabularum suarum nutrimenta, quia incomparabili fornicatione polluta est cum amatoribus diversis. Majusque esse scelus eorum dicit peccato Sodomorum atque Samariae, provocans eos ad poenitentiam; quatenus per ipsam accipere possint remissionem peccatorum.
CAPUT XV. Sermo Domini contra Jerusalem vitem infructuosam.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili 110.0663C| hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de illa lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut pendeat ex ea quodcumque vas? Ecce igni datum est in escam. Utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam. Numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus. Quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem, et ponam faciem meam in eos. De igne egredientur, et ignis consumet eos. Et scietis, quia ego Dominus, cum posuero 110.0663D| faciem meam in eos, et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus. » (Hieron.) Variis autem similitudinibus, quas Graeci parabolas vocant, praenuntiatur subversio urbis Jerusalem. Et quomodo supra in sartagine, in qua carnes populi frigebantur: et in latere, in quo munimenta et aggeres arietum ac vinearum machinae pingebantur, ejusdem urbis possessio famesque descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus, in Jeremia quoque scriptum est, Ollam quae a facie Aquilonis accenditur significare 110.0664B| urbem Jerusalem, saltusque Nageb et Theman et Darom succisos, hoc ipsum praenuntiat: sic in praesenti loco eadem Jerusalem vineae et viti fructiferae comparatur. De qua in alio loco scriptum est: « Ego plantavi te vineam fructiferam, omne semen verum, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? (Jer. II.) Et in Isaia: « Plantavi, inquit, vineam Sorrech (Isa. V), » quod electam et pulchram sonat. Et in psalmo legimus: « Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus (Psal. LXXIX). » Et manifestius discimus, Scriptura dicente: « Vinea autem Domini Sabaoth, domus est Israel (Isa. V). » Haec vinea quandiu adfert fructus, in omnibus lignis saltuum, nihil ea pretiosius est. Sin autem 110.0664C| uvas habere desierit, in nullo utilis erit, nisi ut cum radice et propaginibus suis tradatur incendio. Caetera ligna silvarum, ut de pomiferis arboribus taceam, quorum et Scriptura modo nullam facit mentionem, cum poma non habeant, succisa plurimam praebent utilitatem, et in omnem agriculturam, et in usum armorum proficiunt, dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt foribus, continent armariis, scriniis, ac loculis, omnemque domus tribuunt supellectilem. Vitis autem, si semel uvas adferre cessaverit, in tantum inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri, de quo aliquid pendeat. Cumque malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis arripit, dehincque flamma consumit, tantumque nihil prodest cum redacta fuerit in favillam, 110.0664D| ut etiam cum integra sit absque frugibus nullam praebeat utilitatem. Ambiguitas autem verbi Hebraici, sene, quod tribus litteris scribitur, sin et nun et iod, si legatur sene, duo significat, si sane, annos; unde factum est, ut pro duabus summitatibus ejus, quod nos interpretati sumus « utramque partem ejus, » Septuaginta interpretati sunt « annuam purgationem ejus, » cum Aquila dixerit, « duo novissima ejus, » Symmachus et Theodotion, « duas summitates ejus. » Et est ordo, Sicut vitis infructuosa incendio traditur in nullam utilitatem, sic et Jerusalem, imo 110.0665A| et habitatores ejus tradentur ardoribus, ut egrediantur de igne. « Et ignis consumat eos, » id est, etiam si de urbe evaserint, foris hostili gladio consumentur. Et qui remanserint, ipso miseriarum pondere pressi, me esse Dominum recognoscent. « Cum posuero sive obfirmavero faciem meam super eos, et dedero illos in aeternam solitudinem. » Non enim peccatores sicut caeterae gentes, sed praevaricatores exstiterunt. Aliud est enim negligere quod ignores, aliud contemnere quod colueris. Possumus vineam et Jerusalem, juxta intelligentiam spiritalem intelligere credentium multitudinem. Quae si negligens fuerit, et culturam pristinae religionis amiserit, nec attulerit fruges virtutum, nec vinum fecerit, quod laetificat cor hominis, aeternis tradetur ardoribus, et 110.0665B| in nihilum reputabitur. « Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII). » Tale quid et Dominus loquitur in Evangelio secundum Joannem: « Ego sum vitis vera, et pater meus agricola. Omnis palmes, qui manet in me, et non facit fructum, tollet illum Pater: Et omnis, qui adfert fructum, purgabit eum, ut fructum plus adferat (Joan. XV). » Si autem Salvator vitis est, et nos palmites, et dicitur pater agricola. Quamdiu Dei praecepta servamus, semper excolimur, et cultura nostra purgatio est. « Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). » Quod si adferentes fructum, purgamur a patre, ut fructus ampliores adferamus, ostenditur omnem nostrum conatum adjutorio Dei pervenire ad finem, et 110.0665C| fructum facere plenitudinis. Qui autem palmes fruges non fecerit, tolletur a patre, et cum sublatus fuerit, quid de eo pater faciat, Scriptura non dicit: Nisi forte separatio de Christi corpore, poena perpetua est et interitus. Quod in vinea et vite intelleximus, sub alia figura Salvator docet in Evangelio: « Bonum est sal. Si autem sal infatuatum fuerit, ad nihil est utile, nisi ut foras projiciatur, et ab hominibus conculcetur (Marc. IX). » Et oculus, qui totum corpus illuminat, si fuerit excaecatus, audit a Domino: « Si lumen, quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quotae erunt? (Matth. VI.) » Comparatione quippe praevaricatoris, et ejus qui confessum prius negaverit Deum, lenior poena est eorum, qui numquam Dei habuere notitiam. Ligna autem saltuum 110.0665D| sive silvarum, secundum varietatem credentium habent in magna domo aliquam utilitatem: in qua non solum vasa aurea et argentea sunt, sed et lignea fictiliaque, alia in honorem, alia in contumeliam.
CAPUT XVI. Catalogus immunditiarum et iniquitatum Jerusalem, et correptio quae revocatur ad salutem: justificat Dominus Sodomam et Samariam comparatione Jerusalem.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, notas fac Hierusalem abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus Jerusalem, » etc. (Hieron.) Sub persona mulieris meretricis, quae 110.0666A| primum viri fuerit consortio copulata Jerusalem, et ortus et educatio et pubertas et nuptiae et adulterium, et repudium, et rursum revocatio contexitur: ut clementia viri atque judicium et adulterae et meretricis scelera cognoscantur. Dum post universa supplicia suscitat ei pactum sempiternum, ut recordetur iniquitatis suae et confundatur, et non sit ei ultra aperire os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus, quae fecerat. Multum namque prodest peccatoribus scire quae fecerint. Unde et poenitens loquitur: « Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L). » Quatuor autem modis intelligi potest Jerusalem, vel haec, quae Babylonio et Romano igne succensa est: vel coelestis primitivorum: 110.0666B| vel Ecclesia, quae interpretatur visio pacis: vel animae singulorum, quae fide cernunt Dominum. Illudque quod plerique de coelesti Jerusalem interpretatum putant, Ecclesia non recipit ne omnia, quae in praesenti prophetia contexuntur, ad coelestium fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum statum suscipere compellamur.
« Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, et pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. » Magna fides, grandis audacia prophetarum, unum hominem totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio jungentem homicidium, puer ausus est dicere: « Semen Chanaan et non Juda, species decepit 110.0666C| te (Dan. XIII). » Magnus et Isaias qui clamat ad principes et ad populum Judaeorum: « Audite verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae. » (Isa. I.) Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter: « Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI). » Quamquam et Stephanus primus martyr Evangelii ad insanientem populum sit locutus: « Dura cervice et incircumcisi corde, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII). » Et licet possimus radicem Jerusalem et generationem ejus terram Chanaan secundum illud accipere, quod in Aegypto vocatus sit populus, et ibi multo tempore habitaverit, Cham quippe pater Chanaan, princeps 110.0666D| fuit gentis Aegyptiae, tamen juxta scelerum similitudinem radicem Jerusalem terram Aegypti esse dicemus. Unde et pater illius appellatur Amorrhaeus, qui interpretatur, multo sermone celebratus. « Et mater tua Cethaea, » id est, ἐξιστῶσα, quae vel ipsa insanit, vel alios mittit in amentiam. « Omnis enim, qui facit peccatum, de diabolo natus est. » Unde et in toto orbe hujus antiqui patris famosum vocabulum est, et multos vertens in amentiam. Praecipiturque Jerusalem vel juxta litteram vel juxta spiritum, ut relinquat antiquum patrem, et dicitur ad eam: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV). » Et promittitur ei, 110.0667A| si post peccatum, ad verum voluerit patrem reverti, « restituam te sicut fuisti, quando nata es. » Cujus tanta nobilitas, ut urbis Jerusalem, quae de Abraham, Isaac et Jacob stirpe descendens Deum habuit patrem? Et tamen quia peccavit, et verum reliquit parentem, meretur audire: « Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea. » Si illa hoc audivit, quid de nobis fiet, qui vocati ex gentium sordibus omnem maculam in lavacro Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, et non habuerimus in convivio vestem nuptialem? utique illud, ut junctis manibus pedibusque aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et stridor dentium (Matth. XXII).
« Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus 110.0667B| umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui, sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es, » etc. (Hieron.) Juxta ordinem lectionis de singulis disseramus. Quando nata est Jerusalem de Patre Amorrhaeo, et matre Cethaea, et effusa ex utero, non est praecisus umbilicus ejus, quo fetus aluntur in ventre instar arborum et virgultorum, quae per radices humore terrae nutriuntur occulto. Et quomodo virorum seminarium significatur in lumbis, ita genitalia feminarum honesto sermone, juxta consuetudinem Scripturarum umbilicus vocantur, testante Job, qui sub figura draconis loquitur diabolo: « Virtus ejus 110.0667C| in lumbis, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus (Job. XL). » Iste enim draco coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, et decepit orbem terrarum, adversus viros virtutem habet in lumbis, adversus feminas in umbilico. Hoc autem significat de Jerusalem, quod non statim legem acceperit, nec ei pudendae nativitatis exordia sint abscisa, sed gentilem vitam vixerit primum. (Greg., libr. XIII Mor., c. XI.) In die quippe ortus umbilicum praescindere, est conversionis tempore carnis luxuriam reserare. Quia enim difficile est male inchoata corrigere, et semel formata deformiter in melius reformare, de ortu suo Judaea reprehenditur, quae dum in Deo nata est, inpraecisum umbilicum retinuit, quia fluxa luxuria non abscidit. ( Hieron. ) Pro quo Septuaginta interpretati 110.0667D| sunt, « In die qua nata es non alligaverunt mamillas tuas. » Hanc habet Scriptura sancta consuetudinem, ut pro corde pectusculum sive pectus et mamillas nominet: ut unicuique loco congruum viderit. Sacerdotes in quibus debet esse doctrina, et legem requirunt ex ore eorum accipiunt pectusculum. « Joannes super pectus recumbit Domini, ut de fonte uberrimo hauriat fluenta sapientiae (Joan. XIII). Virginis in Cantico canticorum, « duae mamillae sunt, quasi duo hinnuli gemini capreae, qui pascuntur in liliis donec respiret dies, et amoveantur umbrae (Cant. IV). » Mater diligens, statim ut nata fuerit infantula, ligat mamillas ejus, ut a tenero tumore resistant, et pulchritudinem custodiant virginalem. 110.0668A| Cum autem ad aetatem venerit pubertatis, dicetur de ea: « Nunquid obliviscetur sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae (Jer. II)? » Sequitur:
« Et in aqua non es lota in salutem. » Cruenta infantum corpora statim ut emittuntur ex utero lavari solent, ita ut generatio spiritalis canachro [lavacro] indiget salutari. Nullus enim mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Et in Psalmis legimus: « In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). » Secunda nativitas solvit primam nativitatem; scriptum est enim: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Jon. III). » Multaque sunt lavacra, quae ethnici 110.0668B| in mysteriis suis, et haeretici pollicentur, qui omnes lavant, sed non lavant in salutem. Propterea additum est: « Et in aqua non es lota in salutem. » Quod quidem non solum de Haereticis, sed de ecclesiasticis intelligi potest: qui non plena fide accipiunt baptismum salutare. De quibus dicendum est, quod acceperint aquam, sed non acceperint spiritum. Sicut et Simon ille Magus, qui pecunia volebat redimere gratiam Dei, baptizatus quidem est in aqua, sed nequaquam baptizatus est in salutem. Tertio dicitur: « Nec sale salita, » tenera infantium corpora, dum adhuc uteri calorem tenent, et primo vagitu laboriosae vitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale contingi, ut sicciora sint et restringantur. Porro Jerusalem, quae de malis parentibus nata est, 110.0668C| nihil saporis, nihil diligentiae consecuta est. Qui autem renascuntur in Christo, dicitur ad eos: « Vos estis sal terrae (Matth. V), » et praecipitur eis ab Apostolo: « Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV). » Unde et vulgo sapientes salsi et stulti vocantur insulsi. Et in Levitico lege sancitur: « Omne sacrificium vestrum sale salietur. Non cessabit sal testamenti Domini de sacrificiis vestris. In cunctis muneribus vestris sal offeretis (Levit. II). » Qui hoc sale conditus fuerit, et omnem putorem humoremque noxium hujus admistione siccaverit, ultra non dicet, « Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. » Quartum est: « Nec involuta pannis. » Et Salvator pannis est involutus infantiae. Et omnis, qui nascitur per involucra 110.0668D| pannorum protectione indiget Dei. Naturale est, ubi tamen parentum non deest diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum, dein ad eluendum sanguinem lavari eos aqua. Tertio humorem corporum parvulorum salis adjectione siccari. Quarto ut tenera infantum corpora pannis involvantur. Duplicem ob causam, ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat, servatur et stringitur, et membra tenerrima ne facile depraventur. Unde et corpora Barbarorum Romanis corporibus rectiora sunt. Usque ad secundum enim et tertium annum semper pannis involvuntur. Sed non talis Jerusalem, cui nec umbilicus abscisus, nec ligata sunt ubera, nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque involuta 110.0669A| atque constricta pannis infantiae. Cur autem nihil horum meruit sequens scriptura testatur: « Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui. » Pro quibus LXX posuerunt: « Non pepercit semper te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis. » Et necesse est ut duplex editio duplicem habeat intelligentiam: prior hoc significat: « Non pepecit super te oculus ut faceret tibi unum de his misertus tui. » Et est sensus: Nullus tui misertus est, offenso Deo; nullius super te mota sunt viscera, ut de quatuor superioribus saltem tibi unum faceret, quia omnia simul non merebaris accipere. In altera dicitur: « Non pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis. » Et hunc habet sensum: Ita egisti, 110.0669B| et sic in peccatis nata es: et in delictis concepit te mater tua, ut ne ipsa quidem tui misereris. Cumque sic gesseris ut adversum te per mala opera crudelis existeres: ego quid tibi potui facere, quae ne unum quidem superiorum accipere merueris? Quia igitur nihil horum, quae fieri infantibus solent, in te factum est, et hoc non sine causa, nec absque judicio, sed tuo vitio atque peccato, quae ne ipsa quidem tui miserta es, ideo projecta es in facie terrae sive campi: « Et projecta propter pravitatem animae tuae, in die qua nata es. » Oremus ne pravitate animae projiciamur in facie campi, in quo lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem, in quo Chaldaeorum debacchatur equitatus Simulque considerandum quod nullus in die qua nascitur pravum 110.0669C| aliquod committere potest, nisi lavacri tempore, quando sapiens generatio fide credentis assumitur.
« Transiens autem per te, vidi te conculcatam in sanguine tuo. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi in sanguine tuo, vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit, et eras nuda et confusionis plena, » etc. (Hieron.) Postquam projecta es in faciem campi, sive super faciem terrae, propter pravitatem animae tuae, meum ultra non merebaris auxilium. Attamen transiens per te vidi te, conculcatam sive commistam in sanguine tuo: id est, ream mortalium criminum: et provocavi 110.0669D| te, tribuens poenitentiam. Dixique tibi, Licet sis in sanguine, tamen vive conversa. Tantaque in te fuit omnium rerum abundantia, ut agri uberrimi haberes similitudinem: et benedictionem Jacob, qua benedixit ei pater suus, dicens: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII), » et intrares penetralia Domini diceresque cum sponsa: « Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I). » Et ad mundum muliebrem pervenires. Pro quo Septuaginta transtulerunt, et ingressa es in civitates civitatum, ut quomodo Canticum canticorum, et saeculum dicitur saeculorum: ita civitates appellentur civitatum. De quibus in Evangelio dicitur: « Habeto potestatem super decem 110.0670A| sive super quinque civitates (Luc. XIX), ut non solum civitas, sed et metropolis civitas appelleris, secundum illud quod in Isaia dicitur: « Mater urbium fidelis Sion (Isa. I). » Porro quod interpretatus « est Symmachus « et pervenisti ad ornatum mulierum; » sive, ut Theodotion, « et ingressa es ad ornatum ornamentorum. » Pro quo nos, secuti sensum Hebraicum, dixerimus: « Et pervenisti ad mundum muliebrem, » tempus pubertatis ostendit, quando puellae nubiles appellantur, et possunt maritorum amplexibus copulari. Denique sequitur: « Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit. » Honeste adolescentularum maturitas indicatur, quando intumescunt ubera sive eriguntur, et pili germinant. Cumque parata esset ad nuptias, et haberet 110.0670B| pulchritudinem corporis, vestimentorum tegmina non habebat, nec Dei protegebatur auxilio. Si quis Christi non habet indumentum, nudus est. Si quis non est indutus visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, pudicitiae, mansuetudinis, patientiae, jacet super faciem terrae: et pulchritudo ejus in confusione et nuditate torpatur [turpatur].
« Et transivi per te, et vidi te. Et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. » Quanta clementia, non suffecerat semel vidisse eam conculcatam in sanguine, et ad poenitentiam provocasse, sed peccantem rursus invisit, quia erat nuda et confusionis plena, rursum venit et visitat, et ecce tempus ejus, tempus amantium. Illud igitur tempus erat, quando 110.0670C| possunt mulieres viris copulari, et sustinere coitum maritalem. Attamen misericors Deus expandit alas suas, suscepit eos, et in humeris suis portavit eos. Juxta illud quod in Evangelio dicitur: « Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Luc. XII). » Sive amictum expandit pro alis. Hoc enim interpretatur πτερύγιον quo operta est et Ruth, ad pedes dormiens Booz, et in ora, id est πτερυγίω vestimenti nostri jubemur hyacinthinas fimbrias alligare. Haec autem fecit ut operiret ignominiam Jerusalem, genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens: Etenim juxta Apostolum, « inhonesta corporis nostri majore honore circumdamus (I Cor. XII). » Unde et Psalmista canit: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, 110.0670D| et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). » Quae Cham, quia non protexit in patre, aeterna maledictione signatur. Quod diximus de Jerusalem referamus ad animam nostram, quae quandiu in infantia constituta est, peccato caret. Cum autem aetatis ejus tempus advenerit, multi sunt amatores daemonum et haereticorum, perversorumque dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare: qui protectione Dei repelluntur, ut non satellites diaboli sed ministros Salvatoris recipiat. Pro divertentium dilectione et uberum in Hebraico habetur dodim, quod secundum linguae eorum proprietatem, omnia, quae supra versa sunt significat. Potest tempus dilectionis et uberum sive amatorum Dei intelligi Abraham, Isaac, et Jacob: 110.0671A| quando eis pollicitus est Dominus post. Aegyptiam servitutem suum populum liberandum.
« Et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, cum, ait Dominus Deus. » Quia expandi amictum meum, sive alas meas super te, et operui confusionem tuam, propterea juravi tibi, et ingressus sum pactum sive testamentum tecum, ut mihi potius, quam caeteris, qui ad te volebant divertere, jungereris, juxta illud: « Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). » Omnis enim controversiae finis est juramentum. Et vivo ego, dicit Dominus, nisi malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII). Tempore igitur nuptiarum, Israel juramentum accipit Dei pro omnidotali munere. 110.0671B| Et quia David de se dixerat: « Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Psal. CXXXI). » Et ipse Dominus jurat ei, Scriptura dicente: « Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. »
« Et facta es mihi, et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. » Quia expandi alas meas, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, propterea mea es facta possessio, ut quae aliena eras, quando videbaris immunda, mea esse coeperis: quando pactum meum tecum juramento firmavi. Sive juxta consuetudinem Prophetarum, facta es mihi ait: Pro eo, quod est meo conjugio copulata es, et lavi te, inquit, aqua baptismi salutaris: « Nisi enim quis 110.0671C| renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). » Et alibi legimus: « Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Marc. I). » De quo baptismate et Isaias loquitur, dicens: « Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis (Isa. IV). » Cum autem laverit et mundaverit sanguinem, sicut hemorrhoissam, quae duodecim annis cruore manabat (Marc. V), fimbriae sanavit attactu, non sufficit ei lavare aqua, et mundare sanguine, nisi oleo quoque unxerit, juxta quod Samaritanus, qui interpretatur custos, seminecis vulnera, primum olei infusione linivit, deinde vini austeritate compescuit, Dominus autem noster alio unctus est oleo, quod non dolorem vulnerum mitigaret, 110.0671D| sed laetitiam tribueret, dicente ad eum Spiritu sancto: « Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » Habent et contrariae fortitudines, simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes, quae vertuntur in amaritudinem, et quae detestatur Propheta commemorans: « Oleum autem peccatoris, non impinguet caput meum (Psal. CXL). » Sin autem ab unctione unctus, id est, Christus appellatur, vide quantum profecerit Jerusalem: ut et ipsa uncta oleo spiritali, Christi nomen acceperit. Juxta quod et in Psalmis de Abraham legimus: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). »
110.0672A| « Et vestivi te discoloribus. » Septuaginta: « Et indui te variis, » id est legis eaeremoniis, quarum occupata studio idola derelinqueres. Ista sunt varia vestimenta quibus indutus est Joseph: nec potuerunt eum fratres vendere, nisi prius eum tunicae varietate nudassent. Et de sponsa dicitur in quadragesimo quarto psalmo: « Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate. » Hoc est vestimentum, de quo et Apostolus loquitur: « Induite novum hominem, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris (Ephes. IV). » Volumus scire quae sunt varia vestimenta? Idem nos Apostolus docet, credentibus scribens: « Induamini ergo visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae (Coloss. III). » 110.0672B| Quid hac varietate pulchrius? de qua et Job loquebatur: « Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam? (Job. XXXVIII.) » Et pontifex semel in anno, quando pro populo adolebat incensum, et ingrediebatur in sancta sanctorum, variis vestibus utebatur. Certe si divitiae varietatem vestium, et non sanctitas faceret, diversitasque virtutum, Pharao et Nabuchodonosor haec vestimenta habuisse scriberentur: et non Joseph, qui sub peregrino et pastorali patre, vestes discolores et regias habere non poterat.
« Et calceavi te hyacinthino. » Denique facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris varietate accinctis lumbis et pedibus calceati sint. Ista sunt calceamenta de quibus et Apostolus scribit: « Calceati 110.0672C| pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI). » Nec prius Jerusalem calceatur hyacinthinis, nisi lavetur aqua. Unde et Apostolorum quibus prius praeceperat Dominus, ut excuterent pedum suorum pulverem, lavantur a Salvatore pedes. Et sponsa dicit in Cantico canticorum: « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V)? » Et Moysen et Jesum divinus sermo testatur, ut solvant corrigiam calceamenti sui, quia locus in quo stent, sanctus sit. Cum autem loti fuerint pedes et omni sorde purgati, calceantur hyacinthinis sive janthinis: quod utrumque aerei et κυανέου coloris est, ut rapiantur in occursum Domini in aerem, et ad coelestia regna festinent.
« Et cinxi te bysso. » Jerusalem non solum vestitur discoloribus, et calceatur hyacinthinis, sed et 110.0672D| bysso accingitur. De qua tenuissima in veste pontificis fila texuntur. Et uxor in Proverbiis, quae viro suo duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi, et futuri, sibi de bysso et purpura fecisse dicitur vestimenta. Hac bysso accinguntur renes, quoties pinguia libidinis incentiva tenuanda sunt, nihilque in in eis crassae veneris relinquitur. Et implemus praeceptum Apostoli dicentis: « State ergo accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI), » quasi aliis verbis diceret, bysso. Et Dominus ad apostolos loquitur: « Sint lumbi vestri praecincti, ac lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XXII). » Nisi enim astrinxerimus fluentia lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus. Unde et ad Job loquitur 110.0673A| Deus: « Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII). » Et comesuri agnum calceati pedes, tenentes baculum, stantes in Evangelii veritate, et ad Christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur. Qua zona mortificante lumbos, Elias quoque et Joannes Baptista accinguntur. De quibus et poenitens flebiliter ingemiscit, dicens: « Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII). »
« Et indui te subtilibus. » Congrue illis, de quibus increpans dixerat: « Incrassatum est cor populi hujus, et manducavit, et bibit Jacob, et saturatus est, et incrassatus est, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum, » tunc tenuitas vestium condonatur. Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur: 110.0673B| Spiritus sapientiae, unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur. Et manna de quo scriptum est: « Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII), » tenuissimum in similitudinem pruinae et sementis coriandri fuisse narratur. Possumus juxta interpretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est vestimentum, ubertatem terrae Judae per metaphoram intelligere, vel divini cultus pulchritudinem.
« Et ornavi te ornamento. » Generaliter ornamenta nunc ponit, de quibus in consequentibus per partes enumerat, armillas et torquem, inaures et coronam et reliqua, quae ornamenta tribuit Jerusalem. Et in Isaia dicitur, quod vitio suo universa perdiderit. Scriptum est enim: « Pro eo quod elevatae 110.0673C| sunt, hoc est, superbierunt, filiae Jerusalem, et ambulaverunt excelsa cervice (Isa. III), » et caetera, pro zona accinctae sunt funibus, et pro ornatu capitis calvitio deturpatae, et pro pulchris et mollibus indumentis cilicii asperitate circumdatae.
« Et dedi armillas in manibus tuis. » Quando nobis bona opera dederit Deus, circumdat armilla manibus nostris. Unde et in manibus prophetarum assimilatum se esse dicit. Et crebro in manu Aggaei sive Jeremiae et reliquorum (Ose. XII) factum sermonem legimus. In Job quoque (Job. XL) draconis labium perforatur armilla, omnesque ejus venenati sibili, qui in perversis intelliguntur dogmatibus, bonorum operum circulo perforantur.
« Et torquem, circa collum tuum. » Sed et in Isaia 110.0673D| scriptum est: « Auferet Dominus gloriam vestimenti earum, et murenulas et corymbos et circulos et kathema (Isa. III). » Puto autem kathema ab eis dictum ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens, qui et ipse ornatus pulcherrimus feminarum est. « Et dedi inaurem super os, » sive « Nares tuas » Verbum Hebraicum nezem, excepto Symmacho, qui interpretatus est, ἐπιῤῥίνιον, omnes inaurem transtulerunt: non quo inaures ponantur in manibus, quae ex eo quod de naribus pendeant, inaures vocantur: sed quod circulus in similitudinem factus inaurium eodem vocabulo nuncupetur. Et usque hodie inter caetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex fronte pendere, et imminere naribus. Quos 110.0674A| tunc accipimus juxta mysticos intellectus quando cum Apostolo possumus dicere: « Christi bonus odor sumus, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II), » quando vivimus, et de nobis dici potest: « Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos viventes (Psal. CXIII), » tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum, ac dogmatum divinorum habemus in auribus; quando vero mortui sumus, et versamur in coeno, atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scribit Salomon: « Sicut inaures aurei in naribus porcae; sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XXI). »
110.0674B| « Et circulos in auribus tuis. » Septuaginta: « Et rotulas super aures tuas. » Qui claudit aures suas, ne audiat judicium sanguinis, et sepit eas spinis, ne particeps fiat invidis et detrectatoribus, de quibus scriptum est: « Cum detrectatoribus ne commiscearis, quoniam repente veniet interitus eorum, et ruinam utriusque quis novit? (Prov. XXIV) » tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius, qui libenter auscultat, iste circulos habet et rotulas in auribus, non rotas, quae sequuntur Cherubim, illud enim angelicarum fortitudinum est, sed rotulas diminutive, quae humanae conveniunt fragilitati. Quamobrem et ad Deum dicitur: « Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI). » In his enim, qui terrena pertranseunt, et vix modicis vestigiis contingunt terram, 110.0674C| de quibus scriptum est: « Lapides, qui volvuntur super terram, » vox tonitrui Domini et excelsorum dogmatum personat. Qui autem erroribus ducuntur humanis, et non habent, solida vestigia, « sed circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. II), » et ejecti de paradiso firmitatis habitant in regione Naid: quae interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam, quae inflammat rotam nativitatis nostrae.
« Et coronam decoris in capite tuo. » Ornamenta caetera membrorum sunt singulorum. Capitis ornatus, totius corporis dignitas est. Coronam autem vocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et ornatur ambitio. Si volumus scire quae sit corona decoris in capite Jerusalem, revolvamus Exodum, 110.0674D| in quo scriptum est: « Et fecit laminam auream, et scripsit in ea litteras deformatas sugillo sanctificationis Domini, et posuit super caput Aaron (Exod. XXXIX). » Signum Dominicae sanctitatis, nomen est omnipotentis Dei, quod quatuor litteris Hebraicis scribitur: et apud eos vocatur ineffabile, dum nomen ejus non potest dici, cujus majestatem gentilitas etiam non ignorat, et Atheniensium testatur ara: Ignoto Deo. Unde et Apostolus: « Quem vos, inquit, ignotum colitis, hunc nos annuntiamus vobis (Act. XVII). » Istam puto coronam esse, de qua et Psalmista dicit: « Signatum est supernos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). » Et Apostolus loquebatur: « Cursum consummavi, fidem servavi. De caetero, 110.0675A| reposita est mihi corona justitiae, quam mihi reddet justus judex (II Tim. IV). » Et in alio loco adcredentes: « Gaudium meum, et corona mea (Philip. IV), » gloria enim patrum filii. Et in Salomone scribitur: « Corona gloriae, senectus (Prov. XII); » eorum, videlicet, qui destruxerunt ea quae parvulorum sunt, et post aetatem perfecti viri venerunt ad senectutem, et ad Patrum nomina quibus scribit Joannes post pueros et juvenes, qui possunt dicere: « Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, detruxi ea quae parvuli sunt (II Cor. XIII). »
« Et ornata es auro et argento. » Crebro diximus, aurum ad mentem, argentum ad eloquium pertinere, tribuatque nobis Dominus ut divinum sensum accipere 110.0675B| mereamur, atque sapientiam, et id quod mente concipimus, eloquii venustate proferre, et nequaquam ex his facere idola, sicut faciunt haeretici, de quibus scriptum est: « Dedi eis argentum et aurum, ipsi vero ex argento et auro fecerunt Baal (Ose. II). » Et hoc magis juxta intelligentiam spiritalem, ornatui aptum est feminarum. Alioquin argenti vilior materia rusticarum et pauperum, ancillarumque ornatus est, qui non convenit Jerusalem, quae in reginam dicitur profecisse.
« Et vestita es bysso et polymito et multicoloribus. » Omnis autem ornatus describitur feminarum ut lavetur, ut mundetur, ut ungatur oleo, et discoloribus vestiatur. Quae omnia juxta superiorem explanationem aptabimus intelligentiae spiritali, ut byssinis 110.0675C| operiatur atque subtilibus, ne delicata conjugis membra gravi palliorum onere praegraventur: sed et usum pariter exhibeant et decorem.
« Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. » Post vestitum, ciborum curam gerit, ut comedat Jerusalem similam et mel et oleum: vel per partes ut plerique aestimant, vel commistione trium dulciorem panem, qui panis de coelo descendit, ac sub tribus nominibus: ut nonnulli putant, sacramentum indicat Trinitatis. Non quo alia atque alia substantia sit, sed quo diversis similae et mellis, et olei nominibus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una dulcedo monstretur. Et hoc animadvertendum, quod in multis sacrificiis, offeratur simila, id est, medulla frumenti atque purissima, 110.0675D| de qua scriptum est: « Et de adipe frumenti satiavit eos (Psal. LXXX), » non de hordeo neque de farina, quae tunc solum offertur, quando maritus zelotypiae spiritu commovetur. In Judicum volumine Debboram legimus, quae interpretatur apis, cujus Prophetiae mella dulcissima sunt, et refertur ad Spiritum sanctum, qui apud Hebraeos appellatur genere feminino rua, in Evangelio quoque Hebraeorum quod lectitant Nazaraei, Salvator inducitur loquens: « Modo me arripuit mater mea Spiritus sanctus. » Porro simila, quae de frumento conficitur, refertur ad Dominum, qui de semetipso ait: « Nisi granum tritici ceciderit, et in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. 110.0676A| XII). » Oleum vero quod lassorum membra sustentat, et reficit, et est luminis nutrimentum, et quo in tabernaculo Dei juge lucernae lumen accenditur, Patri dicitur convenire. Quae omnia credentibus tribuunt gratiam, dicente Apostolo: « Divisiones sunt gratiarum, unus autem spiritus. Et divisiones ministeriorum, unus autem Dominus, et divisiones operationum, unus autem et idem Deus (I Cor. XII). » Qui talem comederit cibum, et hoc dulcissimo et suavissimo pane, oleique splendore fulgente pastus fuerit, ac nutritus, vertetur in decorem et fiet pulcherrimus, non semel, sed repetito nimis, nimis: duplicatum enim adverbium pondus facit orationis, quo ad pulchritudinis magnitudinem addi ultra nihil possit.
« Et profecisti in regnum. » Hoc in Septuaginta 110.0676B| non habetur, qui forsitan Alexandriae in Graecum sermonem scripturas ex Hebraica veritate vertentes, timuerunt hoc dicere, ne regem Aegypti viderentur offendere, dum a Deo Jerusalem debitum regnum esse commemorarent. Quanquam eruditi solos quinque libros Moysi ab eis interpretatos probent. Post ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti abundantiam, post indumenta palliaque pulcherrima, post decorem incredibilem, proficit in reginam, quia civitas est magni regis. De quo scriptum est: « Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. XVII). » Et in Apocalypsi Joannis: « Hierusalem, quasi sponsa ornata atque composita describitur viro suo (Apoc. XXI). » In psalmis quoque de eadem dicitur: « Adstitit regina 110.0676C| a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate (Psal. XLIV). » Omne autem quod dicimus de Jerusalem, ne in singulis haereamus, et librorum magnitudo taedium legentibus faciat, referamus ad ecclesiam. Si enim Jerusalem juxta Apostolum mater nostra est, mater autem nostra ecclesia est, consequenter Jerusalem ecclesia est, mater primitivorum, qui descripti sunt in coelis.
« Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: Quia perfecta eras in decore meo, quem posui super te, dicit Dominus Deus. » Et est sensus: Beneficiis meis, meaque incredibili largitate ad reginae vocabulum pervenisti, ita ut de te omnium gentium sermo loqueretur, et esses non tuis meritis atque virtutibus, sed mea liberalitate perfecta. 110.0676D| « Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). » Qui plantat enim, et qui rigat, nihil est, nisi Dominus dederit incrementum: quia « non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). » Ut postquam omnia fecerimus, dicamus: « Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus (Luc. XVII). » Non quo ex beneficentia Dei liberum homini tollatur arbitrium, sed quo ipsa libertas Dominum habere debeat adjutorem.
« Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres, » etc. 110.0677A| Grande discrimen non in Dei elementia, sed in suo decore confidere. Quantoque quis sublimior fuerit, debet timere ne corruat, et fornicetur in nomine suo. Adversariae siquidem potestates, solitos contemnunt cibos, et peregrina alimenta desiderant. Unde de diabolo dicitur: « Escae ejus electae (Habac. I). » Non vult quemlibet decipere. Saul regem, qui electus a Domino est, et Judam apostolum supplantare festinat. Non ergo confidamus in propria pulchritudine, nec Dei liberalitatem, nostram putemus esse virtutem; sed potius audiamus: « Ne glorieris in crastinum. Nescis enim quid pariat ventura dies (Prov. XXVII); » et in alio loco: « Fratres, si praeventus fuerit homo in aliquo peccato, vos, qui spiritales estis, perficite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, 110.0677B| considerans teipsum, ne forte et tu tenteris (Gal. VI). » Neque exponamus sive effundamus fornicationem nostram omni transeunti ut non Dei in quem credimus, sed ejus fiamus a quo polluimur, qui cuncta recipit vitia, et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio, et divaricat pedes suos omni transeunti: iste effundit fornicationem suam, et ejus incipit sustinere dominatum, cujus hospes extiterit.
« Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. » Quod super Jerusalem juxta litteram intelligi potest, ut omnia praecepta legis et divitias, ac rerum omnium abundantiam idolis deputaverit: quod gens 110.0677C| alia non fecerit nec factura sit. Omnes enim nationes, quae a principio idolis servierunt, non tanti criminis reae sunt. Nostra autem Jerusalem, quae interpretatur visio pacis, ab haereticis scinditur, quando unum et alterum testimonium scripturarum de propriis carpentes locis conantur assuere, his, quibus non queunt coaptare: ad quos et supradictum in hoc eodem Propheta legimus: « Vae his qui consuunt cervicalia, sub omni cubitu manus, et faciunt operimenta super caput universae aetatis (Ezech. XIII). » Quod fieri Dominus prohibens, loquitur in Evangelio: « Nemo assumit commissuram panni rudis in veteri vestimento. Alioquin tollit de plenitudine ejus et pejor scissura fiet. Nec mittunt vinum novum in utres veteres (Matth. IX). » Tales sunt Nazaraei, 110.0677D| qui veteris legis observantiam Evangelicae gratiae aptare conantur. Et omnes Haeretici, qui testimonium in suo loco, alteri sensui congruens, alteri nituntur assuere: cum Domini tunica desuper texta per totum scindi omnino non possit, sed texta Spiritu sancto nnllam recipiat scissionem. Quod autem dicitur juxta Septuaginta, « et non intrabis, neque erit, » hoc significat, cum tibi idola feceris perversorum dogmatum, quae arbitraris excelsa, et fornicata sis super eis, credens in his, quae ipsa finxisti, templum Dei intrare non poteris, et simulacra tua substantiam non habebunt, neque erunt in perpetuum, dicente Apostolo: « Scimus enim quia nihil est idolum in mundo (I Cor. VIII). »
110.0678A| « Et tulisti vasa decoris tui, de auro meo et argento meo, quod dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. » Juxta litteram Dominus in lege praecepit ut fierent thuribula, phialae, candelabrum, arca testamenti, cunctaque vel aurea vel deaurata, et alia ex argento, quae omnia conflavit Jerusalem, et vertit in idola Belis, sive Baalis Chamos et Astaroth, et Melchom. Juxta intelligentiam spiritalem, de auro et argento sanctarum Scripturarum idola facimus, quando gratiam sensus et eloquentiae haeretica pravitate corrumpimus, et ponimus in coelum os nostrum et lingua nostra pertransit in terram. Masculinae dicuntur imagines in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod unusquisque se putat robustissima colere et habere, quae 110.0678B| finxit, nec ulla posse oppugnatione subverti. Hae sunt imagines, quas de nostro corde finximus, et quae in coelesti Jerusalem destruendae sunt. De quibus Propheta pronuntiat: « Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis (Psal. LXXII). » Quicumque enim homo est, et Dei nomen amisit, dicitur de eo: « Verumtamen in imagine perambulabat homo, verumtamen frustra conturbatur (Psal. XXXVIII). » Nos autem unum habemus virum, et unam veneramur imaginem, quae est imago invisibilis et omnipotentis.
« Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas. » Subauditur imagines masculinas, ut omnem cultum quem acceperat ad utendum verteret in blasphemiam. Hoc autem facimus, quoties 110.0678C| prudentia, temperantia, fortitudine, justitia, cunctisque virtutibus haereticam circumdamus pravitatem, et sub occasione earum, simplices quosque decipimus, ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant.
« Et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. Et panem meum (Sive, ut Septuaginta transtulerunt, panes meos) quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis. » Oleum de quo supra diximus, et thymiama sive incensum, de quo Psalmista conclamat: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL), » et panes propositionis quos Domino jubemur offerre: similam quoque sensum purissimum 110.0678D| Scripturarum, et mel quod gustavit Jonathan, et aperti sunt oculi ejus, et confortatus est, posuit misera Jerusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt, atque suavissima. Sed dum offeruntur idolis, falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem.
« Et factum est, ait Dominus Deus, et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas genuisti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Nunquid parva est fornicatio tua immolantis filios meos, et dedisti illos consecrans eis. Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda, et confusionis 110.0679A| plena, conculcata in sanguine tuo. » Quod filios suos Jerusalem et filias de quibus scriptum est: « Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I), » idolis immolaverit sancta Scriptura commemorat: « Immolaverunt filios et filias suas daemonibus (Psal. CV). » Et iterum: « Quas immolaverunt sculptilibus Chanaan. » Suos autem vocat juxta Hebraicum. Ipse enim de eis dixerat, filios meos, sive, juxta Septuaginta, tuos, quos de fornicatione generasti. Cum haec, ait, feceris, non es recordata infantiae tuae, quando tuli te conspersam sanguine et lavi, et post multa quae propheticus sermo narravit, copulavi mihi. Nostra quoque Jerusalem si haeretica fuerit fraudulentia supplantata, tollit filios suos, qui subtiliores in fide sunt, et filias quae non habent 110.0679B| tantam fidei fortitudinem, aut certe filios, qui mystica quaeque cognoscunt, filias quae simplicem sequuntur historiam. Et tradit daemonibus devorandos et cum interficiat eos, vivificare se credit et placare simulacra, quorum occisione saturantur. Quodque dicitur juxta Septuaginta, hoc est, super omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas: illud significat: quod cunctis peccatis et fornicationibus pejor sit doctrina haereticorum, quae Dei filios, facit filios daemoniorum, imo interficit eos, quos vel multo labore genuerat Deo, vel suos fecerat filios, quos in fornicatione genuerat.
« Et accidit post omnem malitiam tuam, vae, vae tibi, dicit dominus Deus. Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, ad 110.0679C| omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum. Et dimisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas, et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium. Et multiplicasti fornicationes tuas ad irritandum. » Quod semel et iterum atque iterum diximus in perpetuum dixisse sufficiat, sub persona mulieris post mariti beneficia fornicantis describi fornicationem Jerusalem: quomodo a Deo recesserit, et juncta sit idolis, nec occulta fuerit fornicatione contenta, sed aedificaverit sibi lupanar, et omni via signum transeuntibus posuerit, ut venirent ad scortum et satiarent libidinem: non tam suam quam ejus, quae divaricavit 110.0679D| crura sua omni transeunti, et pulchritudinis magnitudinem fornicationis magnitudine deturparit. Et inter caetera, etiam Aegyptiis vicinis suis amore magnarum carnium prostrata sit. Et ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplicis spurcitiae genere deformata sit. Nulli autem dubium, quod Aegypto vicina sit Palaestina, dicente Domino ad Abraham: « Dabo tibi omnem terram a fluvio Aegypti usque ad flumen magum Euphraten (Gen. XV); » ut ex una parte Aegyptios, ex altera habeat Assyrios, cum quibus et in posterioribus dicitur fornicata. Fornicatio autem Jerusalem cum Aegyptiis idololatriae eorum imitatio est. Et ad nostram Jerusalem sive Ecclesiam, sive credentium animas: si fuerint negligentes, et omnibus vitiis patuerint, duplex 110.0680A| maledictionis sermo dirigitur, ut audiant, vae, vae tibi, ait Dominus Deus; » juxta illud quod scriptum est in Apocalypsi Joannis: « Vae super omnes habitatores terrae (Apoc. VIII). » Si enim sanctus dicit: « Advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII), » quare non peccator habitator terrae esse dicitur? Aedificat autem sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit, juxta illud quod scriptum est: « Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnit (Prov. XVIII). »
Et exstrui altissimum locum in cunctis plateis. « Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII). » Et in omni capite viae aedificat, ut nulla peccatorum genera derelinquat, sed imitans scortum proverbiorum manifeste in plateis et in 110.0680B| angulis platearum, praetereuntes stultos juvenes ad suos invitet amplexus, et polluat animae decorem, quem pro beneficio a Deo conditore sortita est: et omnia itinera ejus plena sunt turpitudinis cunctisque cogitationibus, quae vitiorum incentiva suppeditant, aperit cor suum et crura divaricat. Et fornicatur cum Aegyptiis vicinis suis, quorum exempla sectatur, ethnicis videlicet, qui in suis turpitudinibus gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine. Et haec omnia facit, ut Deum ad iracundiam provocet. Magnarum autem carnium Aegyptii esse dicuntur, sive ob turpitudinis magnitudinem, sive ob peccatorum deformitatem. Unde sanctus dicitur, carnium parvularum, quae in eo decrescunt quotidie, et per virtutes adtenuantur, 110.0680C| ita ut nequaquam caro appelletur, sed spiritus, et loquatur in psalmo: « Sitivit anima mea ad te, Deus, quam multipliciter tibi caro mea, in terra deserta et inaquosa sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII). » Quamobrem et Corinthius fornicator traditur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. De hac carne scriptum est: « Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Aruit fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). » De qua et Apostolus loquebatur: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Et in Genesi loquitur Deus: « Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI). » Et ad credentes dicitur: « Qui in carne sunt Deo placere non possunt. Vos autem non estis in 110.0680D| carne, sed in spiritu (Rom. VIII). » Alia autem caro sanctorum est. De qua scriptum est: « Omnis caro videbit salutare Dei (Isa. XL). »
« Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te animis odientium te, filiarum Palaestinarum, quae ardescunt [ Al., erubescunt] in via tua scelerata. » Extendit autem Dominus super Jerusalem manum suam, ut corrigat delinquentem, et auferat legitima ejus, quae quamdiu Dei praecepta servabat, legitima Domini dicebantur. Quando vero adoravit idola et religionem impietate mutavit, nequaquam legitima illius appellantur. Quod non solum in lege et caeremoniis, sed in sabbatis quoque et diebus festis et neomeniis accipiendum. 110.0681A| Dans enim legem ait: « Sabbata mea et dies festos meos (Levit. XIX). » Quando autem recesserunt a Deo, dicitur eis: « Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non recipiam. Jejunium et otium et solemnitates vestras odit anima mea (Isa. I). » Quod et de populo scriptum est. Qui enim prius Dei populus vocabatur, postquam recessit a Deo, dicitur de eo ad Moysen: « Peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti (Exod. XXXII). » Quae hic extensio manus alibi elevatio sive visitatio dicitur. Quando enim peccantem non corripit Deus, contrahit manum suam. Sin autem peccaverit, et in Dei coeperit lege aegrotare, mittitur ad eum visitatio juxta illud quod in psalmis canitur: « Si dereliquerunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non 110.0681B| ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII). » Et in hoc Propheta scriptum est: « Terra si peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum panis ejus (Psal. CIV), etc. » In quo quaerimus quid sit inter extensionem manus, et emissionem ejus. Loquitur diabolus ad Dominum: « Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet, nisi in facie benedixerit tibi (Job. II). » Videturque mihi mitti manus ad probationem eorum quibus mittitur. Extendi autem ad poenas eorum, qui merentur supplicia, nec solum extensio et emissio, sed expansio manus Dei dicitur, Isaia ex persona Domini proclamante: « Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Isa. LXV). » Sanctus 110.0681C| quoque levare narratur manus, Scriptura dicente: « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). » Sublatis autem legitimis Dei a populo Judaeorum interrogemus eos quam habeant legis observantiam: Victimas sublato templo atque subverso offerre non possunt, nec adulterarum lapidatio, caeterorumque criminum lege concessa exercere potest, et vacatio terrae anno remissionis et caetera hujusmodi. Datur autem in animas odientium se filiarum Palestinarum, quando traditur Palestinis: quos indifferenter Septuaginta alienigenas vocant: quas intelligere possumus urbes vel oppida Palestinae. Nostra quoque Jerusalem si praetereamus caeremonias Dei, et extenta fuerit manus ejus super nos, et ablata cuncta legis observantia tradetur filiabus 110.0681D| Palestinae et non filiis. Neque enim primum fortioribus suppliciis trademur, sed juxta peccatorum qualitatem inferioribus, ut correpti in minori, majora cruciatuum tormenta vitemus. Philisthiim, hoc est, Palestini, prima litterarum parte mutata, interpretantur cadentes, poculo sive factura [ Forte, actura] per quae significatur tradendos nos adversariis potestatibus, quae biberunt de calice Babylonis et corruerunt, et quarum opera perversa sunt. Tantaque erit miserae Jerusalem correptio atque ignominia, ut erubescant, etiam ipsae adversariae potestates super nostrorum magnitudine peccatorum. Sublatis autem caeremoniis Dei a populo Judaeorum ad nos cum sacerdotio transit et legislatio, Scriptura dicente: « Constitue, 110.0682A| Domine, legislatorem super eos (Psal. IX). » Et in alio loco: « Legem pone mihi, Domine, in via tua (Psal. XXVI). »
« Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta. Et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es. » Supra scriptum est fornicatam Jerusalem cum filiis Aegypti vicinis suis, qui sunt magnarum carnium. Hic altera Assyriorum vicinitas indicatur. Et propterea utrisque traduntur gentibus, quia utrarumque simulacra venerati sunt. Ingredientesque Chaldaeam, quae est terra Chanaan, imitati sunt eorum errores, quorum imperio subjacebant. Secundum tropologiam, de aliis peccatis, ad alia 110.0682B| saepe transimus, cumque non egerimus priorum scelerum poenitentiam, augemus delicta delictis, et nullo errore satiamur. Sed quasi fune longo et corrigia jugi vitulae trahimus peccata, et testamentum nostrum sive fornicationem multiplicamus in terra Chanaan, quae interpretatur, quasi fluctuatio, et cum Chaldaeis, qui et ipsi nobiscum sonant, quasi daemonia, semperque vestigia habemus in sabulo. Et numquam possumus dicere, « statuit supra petram pedes meos, » haereticorumque pravitatibus subjicimur, qui habent similitudinem daemoniorum, sive ipsis daemonibus, de quibus Paulus scribit: « Non est nobis pugna adversum carnem et sanguinem, sed adversum rectores tenebrarum istarum, adversum spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). »
110.0682C| « In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis, quia fabricata es lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea, nec facta es, quasi meretrix fastidio augens pretium. » Haec omnia ad Jerusalem loquitur Deus, quod invenire non valeat quo aegrotantem et seminecem possit curare medicamine, juxta illud quod scribit Isaias: « Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non fecerim ei (Isa. V). » Et Oseae: « Quid tibi faciam, Ephraim, quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Ose. VI). » Idololatria enim tua non in occulto, sed tota libertate commissa est, ut in omnibus viarum principiis et compitis poneres 110.0682D| aras et bases sive excelsum tuum (de quo supra diximus) faceres in omni platea, nec imitata es callidas meretrices, quae solent difficultate augere libidinis pretium, et ex hoc magis amatores ad insaniam provocare. Sive juxta Septuaginta, non fuisti, quasi meretrix, congregans mercedes: sed dedisti, quae accipere debueras, ut nec in eo, quod fornicata es et secuta daemones, eorum protegereris auxilio: sed variis oppressa captivitatibus sentires calamitates tuas. Quod quidem et ad omnem animam christianam referri potest, quae deserto cultu Dei, vitiis se luxuriae pollui permisit, et saecularem secuta vitam, ne in ea quidem egit feliciter, sed et divitias religionis perdidit, et mundi divitias non accepit: 110.0683A| Nec in constupranda ea fuit aliqua difficultas, sed ipsa se ingessit amatoribus suis. Est autem et alia fornicatio spiritalis, quando deserentes Ecclesiam haereticis jungimur, et aedificamus lupanar nostrum in capite omnis viae, quibus praecipit sermo divinus: « State in viis et quaerite semitas Domini sempiternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea (Jer. VI). » Moysi videlicet, Jesu, Judicum et Regum libris Isaiaque et Jeremia, et aliis prophetis. In omnibus viarum principiis fabricatur lupanar suum, quia ob perversitatem doctrinae, testimoniis male abutitur Scripturarum. Et dicit: Haec ait Isaias, haec dicit Osee, haec locutus est Moyses, haec Daniel, et pulchre non in mediis viis, nec in viarum terminis ponit lupanar suum, sed in principio. Si enim 110.0683B| ad scientiam, et profunda divinorum venerit librorum, errare non poterit. Excelsum quoque suum, sive basim, facit in omni platea ethnicorum se et impiorum lasciviae vitiisque permittens etiam inter ipsos haereticos cum ab eis fuerit deturpata, non habens gratiam, sed patens contemptui, quia facile praeteritam fidei perdidit castitatem. Hoc autem, quod, ut supra diximus, in Hebraico non habetur, fornicata es tripliciter in filiabus tuis, sive ad Jerusalem juxta litteram dicitur, quod omni genere in suis oppidis, et viculis fornicata sit, et nullus remanserit angulus vel platea, ubi non idololatriae signa condiderit, sive Ecclesiae credentibusque deceptis, qui non audierunt illud Apostoli: « Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus 110.0683C| vester et anima et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu servetur (I Thess. V). » Sed omni genere fornicati sunt et corpore et anima et spiritu. Legimus in Proverbiis: « Describe autem tibi tripliciter ut respondeas sermones veritatis, qui proponuntur tibi (Prov. XXII); » et jubetur nobis ut eloquia veritatis, id est Scripturas sanctas, intelligamus tripliciter: primum juxta litteram, secundo medie per tropologiam, tertio sublimius, ut mystica quaeque noscamus. Secundum litteram illud est: « Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia (I Cor. X). » Et: « Nolite murmurare, sicut quidam ex eis murmurati sunt, et perierunt ab exterminatore (Ibid.). » Medie autem et juxta tropologiam, quando 110.0683D| recedimus a littera paululum ad altiora conscendimus dicente Apostolo: « Scriptum est, Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. IX). » Statimque sequitur: Nunquid de bubus cura est Deo? an propter nos utique locutus est? (Ibid.) Extrema autem, id est, tertia et sublimis sacraque intelligentia, juxta illud ejusdem Apostoli: « Propterea relinquet homo Patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). » Filiae autem Ecclesiae sunt fornicantis, credentium prius et post deceptorum in haeresi animae quarum culpa refertur ad matrem.
« Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur 110.0684A| mercedes: tu autem dedisti mercedem cunctis amatoribus tuis, et donabus eis ut intrarent ad te, undique ad fornicandum tecum: factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis. Et post te non erit fornicatio. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. » Tulit igitur Jerusalem rerum omnium abundantiam, quam fuerat viri liberalitate donata. Et dedit eam alienis, daemonibus videlicet et idolis, juxta illud quod scriptum est in Osea: « Et haec non cognovit, quia ego dedi ei triticum et vinum et oleum, et argentum multiplicavi ei. Ipsa vero argentea et aurea fecit Baalim (Ose. II). » Unde iratus statim infert: « Propterea convertar et auferam triticum meum in tempore suo, 110.0684B| et vinum meum in tempore suo. Et tollam vestimenta mea et linteamina mea, ut non operiam ultra ignominiam ejus. Et nunc revelabo immunditiam in conspectu amatorum illius, et nemo eruet eam de manu mea (Ibid.). Cumque omnes mulieres fornicantes soleant accipere mercedes ab amatoribus suis, Jerusalem fecit contrarium, ut magis daret, quam acciperet: ut largitatem mercedis ostenderet. Honorabat, inquit, eos ut venirent, ad se per circuitum, ne quis esset vicinus, qui ejus ignominiae non misceretur. Et quidem Jerusalem in hoc quoque vicit alias meretrices, ut non solum sua daret, quae pro ritu turpitudinis labore quaesiverat, sed et munera maritalia amatoribus et stupratoribus suis tribueret. Tantaque fuit expositio adulterae ad omnem 110.0684C| turpitudinis magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus praeferatur. Unde et nos juxta Simmachum interpretati sumus, « et post te non erit fornicatio. » Collatione enim tuis omnis deinceps fornicatio levior aestimabitur. Quidquid de Jerusalem diximus, referre ad ecclesiam animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu, et argentum in eloquio, et vestimenta quibus foeditas nostra et turpitudo velatur, amatoribus dant suis, vel contrariis fortitudinibus vel magistris dogmatum perversorum, quando asserunt nihil nocere luxuriam, et passivam libidinem, juxta corporis genitalia, coitum naturali lege deposcere: cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc facti sunt ut sumantur, prudentiam in eo tantum necessariam, ut 110.0684D| sibi prosit. Nec justitiam habere locum, quae si valeat mendicandum sit, et cum hujusmodi, quae accipiens misera Jerusalem in qua visio pacis esse deberet, acumen ingenii et eloquii venustatem vertit in turpitudinem: et pro amatoribus suis, adversum maritum ornata processit his ornamentis in quibus in boni abusionem a viro fuerat ornata. Quodque sequitur:
« Et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. » Omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto, sed peccandi sustineat famem, et contra jura naturae omnibus turpata membris usque verticem polluatur.
« Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, 110.0685A| et revelata est ignominia tua in fornicatione tua, super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis. Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas. Et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem. Et dabo te in sanguine furoris et zeli et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum. Et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui. Et derelinquent te nudam plenamque ignominia, et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et truncabunt te gladiis suis. Et comburent 110.0685B| domus tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis, et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te. Et quiescam, nec irascar amplius, eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his. Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua, in omnibus abominationibus tuis. » Primum historiae fundamenta jacimus. Quia haec et illa fecisti, quae superior sermo comprehendit. Idcirco audi, meretrix, quae feceris, quae passura sis. Effudisti aes tuum quod a me acceperas et dedisti mercedem amatoribus tuis, quae accipere 110.0685C| debueras. Et interfecisti filios tuos, dum eos offers idolis: ut non solum adultera, sed et parricida exstiteris. « Idcirco congregabo super te omnes amatores tuos cum quibus fornicata es. » Tam eos quos dilexisti, quam illos quos oderas. Et adulterarum te lege nudabo, ut omnes videant turpitudinem tuam, et genitalia, propter quae prius amoris amentia ferebantur. Haec autem omnia per metaphoram mulieris adulterae et homicidae, quae non solum contra virum suum fornicata sit, sed et filios interfecerit, dicuntur ad Jerusalem. Et quod congregandae sint universae gentes adversum eam, quarum adoraverit idola, et omnia Dei munera in cultum eorum converterit, et destruatur templum Baal, et arae omnis civitatis incendio subvertantur, nihilque in ea remaneat. 110.0685D| Et sicut solent contra adulteram omnes lapides jacere, et trucidare meretricem, ut singulorum vulneribus occidatur, ita ut omnes mulieres videant poenam fornicariae: sic in conspectu aliarum in circuitu civitatum et omnium nationum deserendam Jerusalem. Et hoc fieri, ut desinat fornicari, et non det ultra mercedes amatoribus suis, et requiescat indignatio Dei, nec irascatur ei, quam amare desierit. Ex quo perspicimus grandem offensam esse nequaquam curam haberi a Deo, sed permitti hominem sceleribus suis atque peccatis. « Auferetur, inquit, zelus meus a te, et requiescam, nec irascar amplius, » quasi alienae, et quae a me recesserit, et quam aeternae tradiderim nuditati. Si autem hoc passa est 110.0686A| Jerusalem, quia cum idolis fornicata est, quid eam passuram putamus, quando Dei Filium trucidavit? Et haec, ait, universa fecisti, oblita pristinorum beneficiorum, et me ad iracundiam provocasti, sive contristasti me, quem bonis operibus debueras ad gaudia provocare. Propterea et ego reddidi tibi opera tua in caput tuum. Et cum te subvertero, o adultera, tamen minus in te irae meae, exercebo, quam meruisti, quo et in hoc divina clementia demonstretur: ut majora sint peccata, quam poenae. Juxta tropologiam omnis anima accipit a Deo pecuniam spiritalem, juxta illud Evangelii (Matth. XXV; Luc. XIX) quod dicitur in parabolis quinque et duum et unius talentorum, et servorum decem mnas singulas accipientium, qui cum egerint negligenter, debitores fiunt 110.0686B| decem denariorum, et quingentorum, et propter hoc praesentibus amatoribus quos intelligimus daemonas contrariasque virtutes, revelatur ignominia Jerusalem, vel in die judicii vel in tempore poenitentiae quando corripiuntur. Et prius quidem solus omnipotens Deus cernit occulta, dicente sermone Evangelico: « Et Pater qui videt in abscondito (Matth. VI). » Et in alio loco: « Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII). » Et in Regum volumine: « Tu solus nosti corda filiorum hominum (II Paral. VI). » Quando vero fuerit expletum, « non est absconditum, quod non manifestetur, et opertum quod non reveletur (Matth. X). » Et in alio loco: « Nolite ante tempus judicare donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: 110.0686C| et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV). » Et cum correptionis tempus advenerit, tunc implebitur illud Oseae: « Nunc circumdederunt eos cogitationes suae (Ose. VII). » Et in alio loco: « Inter se cogitationibus accusantibus sive defendentibus in die quando judicat Deus abscondita hominum (Rom. II). Et rursum: « Ecce homo et opera ejus ante faciem illius. » Et videbunt omnes turpitudinem ejus, qui prius cum ea fuerant fornicati. Et dabit eam Deus in sanguine furoris et zeli: Plenus est enim furor viri contra uxorem adulteram, et nullo pretio potest redimi. Sanguis autem filiorum sic intelligi potest, ut filios appellemus Jerusalem cogitationes bonas, quae a Deo hominibus insitae sunt: quos interficit adultera quando ad mala opera declinarit. Prodest quoque 110.0686D| Jerusalem, ut suffodiatur lupanar ejus et omne fornicationis ejus seminarium destruatur. Cum enim hoc factum fuerit, mercedes ultra non dabit, et requiescet Dei indignatio, et nequaquam eam zelabitur, de illius castitate securus, videlicet juxta eos, qui in bonam partem accipiunt, quae dicuntur. Alii vero, ut supra diximus, ad contrariam partem referunt, ut magnae irae Dei sit, non irasci, cum semel contempserit fornicantem, et de salute illius desperarit. Sin autem haeretici, qui vetus non recipiunt Instrumentum, juxta Septuaginta editionem in hoc loco reprehenderint illud quod dictum est: « Et contristabas me in omnibus istis, » eo quod Deus non solum iram recipiat, sed et moerori subjaceat atque tristitiae, 110.0687A| interrogemus eos, quomodo illud suscipiant, quod certe boni Dei mandatum est: « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV). » Quidquid enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in satisfactionem praesentis sermonis aptabimus.
« Et ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud dicens: Sicut mater, ita et filia ejus; filia matris tuae es, quae projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum, quae projecerunt viros suos et filios suos. » Post κατάλογον vitiorum et correptionis Jerusalem per quam retrahitur ad salutem, aptatur ei tritum vulgi sermone proverbium: sive ut Septuaginta transtulerunt parabola: Qualis autem mater talis et filia. Mater autem 110.0687B| Jerusalem sicut supra et in consequentibus scriptum est: Cethaea appellatur, interpretaturque, insaniens, sive in amentiam vertens, per quae saeculi hujus incentiva monstrantur, quae captivam animam ducunt ad interitum, et a viro suo separant. Haud dubium quin verbum Dei doctrinaque dicatur. « Et soror sororum tuarum. » Et post paululum lecturi sumus, Sodoma vocatur et Samaria, quarum altera gentilem vitam luxuriamque significat: altera haereticorum decipulas. Porro, quod in Septuaginta legitur: « Sorores sororum tuarum, » quae repulerunt viros suos, et filios suos, non habet sensum. Quas enim alias sorores habebant Sodoma et Samaria, quae sorores sunt Jerusalem? Et hoc quaerendum, quos viros Sodoma Samariaque dimiserint, et quos 110.0687C| projecerint filios? Nisi forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec sunt solida vestigia, quae proprie veritatis sunt, sed huc illucque discurrant, et circumferantur omni vento doctrinae, dum de falsitate transeunt ad aliam falsitatem: et cum in primis frustra se sudasse cognoverunt, ad secunda tertiaque transcendant.
« Mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus, et soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam. Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti neque juxta scelera earum fecisti, paulominus, pene scelestiora fecisti illis in omnibus viis tuis. » Supra dixerat: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea; » hic 110.0687D| ordine et numero commutato: « Mater vester Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. » Cum enim scelera profecerint, scinduntur in partes, et unione deserta in turbam proficiunt ac multitudinem, quae cum Jesu non valet ad montana transcendere. Sorores autem Jerusalem Samariam et Sodomam, quarum altera a sinistris, altera a dextris est, etiam secundum intelligentiam corporalem, si de templo Jerusalem orientem aspicias, approbabis, quod major sit, quae dicitur Samaria, quia prior peccavit, et ab Assyriis ducta est in captivitatem, et minor ac junior Sodoma, quae refertur ad gentium turbam: alioquin eo tempore Sodoma non erat, quae priusquam in scripturis legamus Jerusalem cum Gomorrha, 110.0688A| Adama et seboim divino fuerat igne deleta. Media autem inter duas sorores Jerusalem, quae alio nomine appellatur Juda, a Chaldaeis ducta est in Babylonem. Multoque Jerusalem sceleratiora peccavit, quam Samaria et Sodoma in templo adorans idolum zeli, et postea Dei Filium interficiens. Porro secundum tropologiam Samaria et Sodoma, id est, haeretici et ethnici saepe leviora committunt, quam hi qui putantur Jerusalem, hoc est, ecclesiastici. Unde ad Corinthios dicitur, qui credebant quidem in Christum, sed malis operibus premebantur: « Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V), etc. » Solent haeretici, qui tamen vetus suscipiunt Instrumentum, tales naturas ex hoc loco intelligere: spiritalem, 110.0688B| animalem, terrenam. Et spiritalem referunt ad Jerusalem, animalem ad Samariam, terrenam ad Sodomam. Quos breviter interrogemus, quomodo tres naturae spiritalis, animalis, et terrena, quae utique inter se diversae sunt, unam matrem et unum patrem habere dicantur, quod fingmento eorum non congruit. Et quomodo animalis et terrena natura juxta hunc eumdem Prophetam restituantur in antiquum statum idem in spiritalem, quod et ipsum eorum rationibus contrarium est. Quod autem Samaria intelligatur in haeresibus, et in Osea propheta et in multis aliis locis, praecipueque illo testimonio comprobatur: « Vae qui despiciunt Sion, et qui confidunt in monte Samariae, vindemiaverunt principia gentium (Amos VI). » Omnes enim haeretici despiciunt 110.0688C| Sion, quae interpretatur specula, et refertur ad ecclesiam: et confidunt sibi in monte Samariae, in superbia videlicet dogmatum perversorum, quae putant esse sublimia, et per has praedicationis fraudulentias, vindemiant atque populantur principia gentium, ut miraculo doctrinarum potentes quosque gentilium ad errorem haereticum pertrahent.
« Vivo ego, dicit Dominus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filia ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus. Et manum egeno et pauperi non porrigebant, et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me. Et abstuli eas sicut vidisti, et Samaria dimidium peccatorum tuorum 110.0688D| non peccavit, sed vicisti eam sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. » In Veteri Testamento Dei juramentum est: « Vivo ego, dicit Dominus. » In Novo autem: « Amen, amen dico vobis. » Sin autem hoc commune eum caeteris est: « Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, non est Deus mortuorum sed viventium (Marc. XII). » Et in alio loco: « Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV). » Quaerimus qua ratione commune vocabulum proprie sibi vindicet Deus, sed quomodo dicitur arbor bona et bonus homo, et bonus pastor, et bonus servus: nemo autem absolute bonus nisi solus Deus: sic cum angeli caeteraeque virtutes, Patriarchae 110.0689A| quoque et Prophetae atque Apostoli sint viventes, comparatione Dei omnipotentis, mortui appellantur: « Quis est enim homo, qui vivit, et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII.) » Unde et Apostolus Paulus de Deo: « Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI). » Et de fonte viventium « Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). » Iste igitur, qui jurat et loquitur: « Vivo ego, dicit Dominus, » describens Sodomae et filiarum ejus scelera, primam superbiam posuit diaboli proprium primumque peccatum. Unde idem apostolus: « Ne inflatus, ait, superbia incidat in judicium diaboli, » propter quam de coelo corruit. Dixerat enim: « fortitudine faciam et sapientia intelligentiae auferam 110.0689B| terminos gentium et robur earum devastabo, et commovebo civitates habitatas, et orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta ova auferam. » Et « superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV). » Legimus et in alio loco: « Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X.) » Et Evangelium refert Pharisaei superbiam, publicani humilitate superatam (Luc. XVIII). Cujus seminarium est saturitas panum, et rerum omnium abundantia et otium; sive ut Septuaginta transtulerunt, « deliciarum luxuriaeque opulentia. » Dives ille in Evangelio purpuratus nihil aliud refert habuisse criminis, nisi quod opibus et deliciis affluens in tantam eruperat superbiam, ut manum egeno et pauperi Lazaro non porrigeret, et sic oblitus sit conditionis 110.0689C| suae, ut ne hoc quidem misero daret, quod projiciendum erat (Luc. XVI). Ob quam causam, et in alio loco scribitur: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur, etc. (Matth. XXIII). » Superbia, saturitas, rerum omnium abundantia, otium et deliciae peccatum Sodomiticum est. Et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, et nunquam sibi necessariis indigendum. Quapropter et lege praecipitur. Attende ne comedens et bibens, et saturatus, aedificatis domibus optimis, habensque oves et boves, argentum et aurum, obliviscaris Domini Dei tui. (Greg.) Cum ad Jerusalem dicitur, « haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia saturitas panis et abundantia, » aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quod cum superbiae vitio mensuram 110.0689D| moderatae refectionis excedit. (Hieron.) Et in alio loco de Israel scriptum est: « Manducavit et bibit et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus (Deut. XXXII). Quod sciens et sapientissimus omnium Salomon in Proverbiis deprecatur: « Tribue mihi necessaria, et quae sufficiant, ne saturatus mendax efficiar, et dicam: Quis me videbit? aut pauper effectus furer, et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX). » Quodque sequitur: « Et justificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis quas operata es, » non simpliciter justas Sodomam et Samariam esse decernit, sed pro comparatione deteriorum; quomodo et publicanus, de quo supra diximus, non absolute dicitur justus, sed collatione pejoris. 110.0690A| Et tamen cum tales sint Sodoma et Samaria, ne dimidium quidem peccaverunt comparatione Jerusalem: « Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII). » Et: « Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). » Porro quod pro divitiis otium in Hebraeo continetur, sciendum ad illum sensum pertinere: « in desideriis est omnis anima otiosi, » quod videlicet semper aliquid agendum sit, ne ager pectoris nostri cessante manu malarum cogitationum sentibus occupetur.
« Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens illis, justificatae enim sunt a te. » (Hieron.) Secunda post naufragium tabula est, cum peccaveris erubescere, et non illi subjacere increpationi, quae contra Jerusalem dicitur, « facies meretricis facta est tibi, 110.0690B| nescis erubescere. » Portat autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia, et in isto saeculo sustinet propria voluntate cruciatum, ne aeterna tormenta sustineat. Corrumpimusque fratres nostros vel sorores peccatis nostris, quando nostro peccato ad majora scelera provocantur. Quod dico ita fiet manifestius: finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum, non bene vivere, et deturpare operibus dignitatem: nonne imitatione vitiorum ejus laicus frater corrumpitur? Nam et qui unum de minimis scandalizaverit, mola collo alligata praecipitatur in profundum. Sorores quoque Jerusalem, Sodoma et Samaria justificantur, non quo per se justae sint, sed ut diximus comparatione pejoris.
110.0690C| « Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. » Confusionem sequitur ignominia, ignominiam correptio, correptionem consolatio, consolationem salus, juxta illud Apostoli: « Tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V). » Haud dubium quin in futuro, quia in praesentiarum sua per confusionem peccata delevit. Tale quid et illud Evangelii sonat: « Est confusio quae ducit ad mortem, et est confusio quae ducit ad vitam (Eccli. IV). » Spiritus quoque sanctus peccatores hortatur in Psalmis: « Confundantur et revereantur omnes inimici mei, convertantur retrorsum et confundantur valde velociter (Psal. XXXIX). » Scriptum est et in alio loco: « Dic tu 110.0690D| primum peccata tua, ut justificeris (Isa. XLIII). » Et rursum: « Justus accusator sui est, in principio sermonis (Prov. XVIII). » Non igitur mirum si provocetur Jerusalem ad confusionem et ignominiam, quae intantum peccavit, ut justificaret sorores suas. Cui deinceps dicitur, « et tu, et filiae tuae revertimini in antiquum statum. »
« Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus. Et convertam conversionem tuam in medio earum ut portes ignominiam tuam, et confunderis in omnibus quae fecisti consolans eas. » Grandis profectus Jerusalem, ut post confusionem et ignominiam, quam illatam sibi Dei judicio 110.0691A| libenter excepit atque portavit, dicens: « Iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei: » promittatur ei restitutio in antiquum statum. Sed tamen quoniam comparatione scelerum ejus justificata est, Sodoma et Samaria quarum altera a dextris, altera a sinistris est, primum restituitur conversio, sive captivitas Sodomae, ut interpretatus est Aquila. Secundo captivitas Samariae, ut idem Aquila et Simmachus transtulerunt. Et novissima restituitur Jerusalem, quae majore fuerat iniquitate depressa, et peccatrices sorores collatione sui justas esse monstraverat. Cui enim dubium, quin inter tres peccatores imo impios, gentilem, haereticum, ecclesiasticum, multo majoribus poenis dignus sit, qui majoris fuerit dignitatis? « Potentes enim, ut diximus, potenter 110.0691B| tormenta patientur. » Qui autem minimus fuerit, dignus est misericordia. « Et servus, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis. » Unde et Petrus: « Tempus, inquit, est ut incipiat judicium de domo Domini (I Petr. IV). » Et in hoc eodem Propheta praecipitur secures habentibus: « a sanctis meis incipite. » Ut extrema Jerusalem sororibus ante conversis et restitutis in pristinum statum, portet ignominiam suam, et confundatur et erubescat super his quae peccaverat, et in omnibus consoletur sorores suas, dum graviora sustinet. Vel certe ideo confundatur et erubescat, quia Deum ad iracundiam provocaverit. Ex quo perspicuum non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissimum et mansuetissimum 110.0691C| Deum, ad iracundiam provocari, dicente Apostolo: « An divitias bonitatis ejus et sustentationis et patientiae contemnis, ignorans quia bonitas Dei ad poenitentiam te provocat? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram (Rom. II), quam Deus naturaliter non habet. Unde et in alio loco scriptum est: « Et misisti iram tuam, quae devoravit eos quasi stipulam (Exod. XV). » Quod enim conjunctum est, et in uno corpore copulatum mitti non potest, sed illud quod extra corpus est, verbi gratia, lancea, telum, sagitta, gladius. Legimus et in Evangelio tolerabilius fore, terrae Sodomorum in die judicii, quam ei quae apostolos non receperit.
« Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur 110.0691D| ad antiquitatem suam. Et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram. » Judaei inter caeteras fabulas, ut interminabiles genealogias et deliramenta, quae fingunt etiam hoc somniant in adventu Christi sui, quem nos scimus Antichristum, et in mille annorum regno Sodomam restituendam in antiquum statum: ita ut sit, quasi paradisus Dei, et quasi terra Aegypti, et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Judaeam. Legimus enim decem tribus captas a Phul et Salmanasar et Teglathphalasar regibus Assyriorum, et usque hodie ibi esse captivas. Jerusalem quoque tunc esse fabricandam et omnes filias 110.0692A| ejus. Urbes videlicet et viculos et castella, quae sub ipsius futura sunt potestate florituras, ut prius floruerunt. Et ipsam Jerusalem auro et argento, et pretiosis lapidibus extruendam: de qua et Isaias vaticinetur: « Constituam judices tuos sicut prius et consiliarios tuos sicut a principio. Et post haec vocaberis civitas justitiae, mater civitatum, fidelis Sion (Isa. I). » Et nostra loquatur Apocalypsis (Apoc. XXI). Et David canit: « Bene fac, Domine, in bona voluntate Sion, et aedificentur muri Jerusalem (Psal. L). » Et in alio loco: « Aedificabuntur civitates Judae, et inhabitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in aeternum dirigetur (Psal. LXVIII). » Nos autem horum perfectam scientiam Dei judicio relinquentes, imo liquido confidentes, post secundum 110.0692B| adventum Domini Salvatoris nihil humile, nihil futurum esse terrenum, sed regna coelestia, quae primum in Evangelio promittuntur, hoc dicimus quod in Ecclesiae statu cuncta completa sint, et quotidie compleantur. Sodoma revertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis prius et justa anima intelligit Creatorem. Samaria recipit antiquam beatitudinem haereticorum errore contempto, et juncta doctrinae et fidei Christianae. Cumque illae reversae fuerint, et Jerusalem visio pacis quae interpretatur Ecclesia, revertetur in pristinum statum. De qua scriptum est: « Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV). » Et: « Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI). » Et in Apostolo: « Quae autem 110.0692C| sursum est, Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Galat. IV). » Et in eodem: « Accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et millia angelorum frequentium (Hebr. XII). » Et revertetur cum filiabus suis, quae in toto orbe dispersae sunt. De quo plenius in Isaiae explanationibus disseruimus.
« Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum. Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. » Quia igitur vicisti in scelere sororem tuam, nec ejus exemplo territa es, ne similia sustineres, 110.0692D| et prohiberes pedem tuum. Nunc autem revelata est ignominia tua, Dei ausculta sententiam, vel porta juxta Septuaginta: vel portasti juxta Aquilam et Theodotionem: vel portatura es juxta Simmachum, scelus et ignominiam tuam. Ut postquam poenas pro sacrilegio sustinueris, veniam non ex pacto tuo, sed ex mea clementia consequaris. Syria Hebraeo sermone dicitur Aram, quae interpretatur sublimitas. Et juxta explanationem illius loci Isaiae prophetae, in quo Aram et Ephraim consentiunt contra Judam et Jerusalem, ethnicorum arguta sapientia, et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, juncta malitiae haereticorum impugnat Judam, 110.0693A| in quo vera confessio est, et non potest prae valere. Hic quoque eadem arrogantia Syriae, id est, philosophorum cum filiabus alienigenarum, in quibus multiplex diversorum in gentibus error ostenditur, illudit Jerusalem, et opprobrio habet cujus vitiis superata est.
« Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum ut irritum faceres pactum. Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas tecum majores cum minoribus tuis. Et dabo tibi eas in filias, sed non ex pacto tuo, et suscitabo tibi pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, ut recorderis 110.0693B| et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus. » Ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam tuam tu porta, sive portasti, aut portatura es, ut recipias quod mereris, quia despexisti juramentum meum, et irritum fecisti pactum meum. Cum autem fuerit expletum: « Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII); » tunc recordabor pacti mei, quod olim tecum habui, et suscitabo tibi pactum nequaquam legis, quod praeteriit, sed pactum Evangelii sempiternum. Ut cum recordata fueris viarum tuarum, et receperis sorores 110.0694A| tuas majores vel minores, Samariam et Sodomam, earumque socias, tribuam tibi eas in filias, sive in probationem ( « Oportet enim et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant [I Cor. XI]), » non ex tuo merito, sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim Dominus, et recorderis beneficiorum meorum, et confundaris, et dicas juxta Apostolum: « Quia non sum dignus vocari apostolus, etc. (I Cor. XV). » Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua. » Sanctorum est enim aperire os, juxta Paulum: Os meum patet ad vos, o Corinthii (II Cor. VI); » et Domini Salvatoris, qui « aperiens os suum docebat eos, dicens (Matth. V). » Et in Psalmis, inquit: « Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII). » Peccatori autem dicitur: « Peccasti, 110.0694B| quiesce (Eccli. XXI). » Et: « Ut quid tu assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX). » Et: « Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV). » Sanctus quoque meretur audire: « Aperi os tuum et implebo illud (Psal. LXXX). » Ex quo intelligimus etiam, cum misericordia Domini receperimus pristinam gloriam, imo receperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus, in omnibus, quae fecimus memoriam praeteriti nos habere peccati et semper os claudere, quia non ex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus.
LIBER OCTAVUS. 110.0693|
110.0693C| « Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. » Haec prophetica sententia manifeste completa clarescit in eo quod Dominus plebem Israeliticam commovet, qualibus beneficiis ab initio nutrierit, exprobratque ei duritiam mentis suae, eo quod ad omnia beneficia ejus semper exstiterit ingrata, et benefactis ejus mala diffidentiae et inobedientiae repensaverit. Haec quidem in superiori libro maxima ex parte commemorata sunt: nunc autem mala quae ei et principi ejus propter infidelitatem suam ventura sint, per aenigma et parabolam praedicit, ita ut nullo modo rei et perseverantes in nequitia sua, neque poenitentiam agere volentes, justae ultionis evadere possint vindictam, sed meritam operum suorum poenam protervi percepturi 110.0693D| sint. Unde et sequitur:
CAPUT XVII. Joachim in Babylone captivo Sedechias et Jerusalem datur in manibus Nabuchodonosor: et ponitur prophetia de Christo.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, propone aenigma, narra parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, venit ad Libanum et tulit medullam cedri, summitatem frondium ejus evellit, et transportavit eam 110.0694C| in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas. In superficie posuit illud. Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam. Et radices ejus sub illa erant. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites, et emisit propagines, etc. » Quando prophetae dicitur: « Propone aenigma, narra parabolam, » sive ut Septuaginta transtulerunt, « narra narrationem et dic parabolam, » ostenditur obscurum esse quod dicitur. Nulli enim dubium et aenigma et parabolam aliud proferre in verbis, aliud tenere in sensibus. Et Salvator enim ad populum loquebatur in parabolis, quas secreto 110.0694D| apostolis disserebat. Ergo aenigma et parabolam ita debemus intelligere, quasi aenigma et parabolam. Duae autem in praesenti Ezechielis prophetia aquilae proponuntur: de prima nunc dicendum est, de altera in consequentibus disseremus, et interim simplicem carpemus historiam. « Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate; » sive ut vertere Septuaginta, « plena unguium, » Nabuchodonosor rex Chaldaeorum est. De quo et Osee loquitur: « Quasi aquila super domum Dei (Ose. VIII). » Iste multis imperans nationibus et innumerabili vallatus exercitu 110.0695A| venit super domum Dei: haud dubium quin templum significet, sive ut nunc Scriptura dicit, « ad Libanum, » de quo loquitur Zacharias: « Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuos: ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt. » Et crebro templum quod erat inclytum, atque sublime in Scripturis sanctis Libanus appellatur (Zach. XI). « Tulitque medullam cedri et summitatem frondium ejus evellit. Et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. » Pro negotiatoribus sive negotiationibus muratam transtulerunt LXX. Indicat autem Jechoniam regem Juda, quem cepit Nabuchodonosor cum matre sua et principibus populi, cunctisque opibus Jerusalem, et vasis templi, et transtulit 110.0695B| in Babylonem, quae est in terra Chanaan, ibique consenuit. De cujus postea genere sicut Matthaei evangelistae scriptura testatur, Dominus et Salvator noster natus est, per Salathiel et Zorobabel. Qui pro tulit de semente ejusdem terrae, id est, de stirpe regia, Mathaniam patruum Jechoniae, cujus vertit nomen, et vocavit eum Sedeciam, et posuit regem in Jerusalem, multisque praefecit populis, et tamen in superficie posuit illum, nec potestatem ejus alta imperii radice firmavit, sed posuit eum ut respiceretur et sub potestate esset Babylonia, sive humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam: ut praeesset quidem populis Judaeorum, sed respiceret ad Babylonii jubentis imperium. Hoc est enim quod Scriptura dicit, « humili statura, respicientibus ramis 110.0695C| ejus ad eam, » subauditur aquilam. Quod apertius vertere LXX: « Ortumque est quod plantatum fuerat. Et factum est in vineam infirmam, et parvulam, ut tantum apparerent rami ejus. » Ut videretur quidem habere regnum, sed ipsum regnum ejus humile atque infirmum Babylonii principis regeretur arbitrio. Hoc interim de praesenti capitulo cui subnectamus et reliqua.
« Et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis. Et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. In terra bona super aquas multas plantavit eam, ut faciat frondes et portet fructum, et sit in 110.0695D| vineam grandem. Dic: Haec dicit Dominus Deus. Ergone prosperabitur? Nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi neque in populis multis ut evelleret eam radicitus? Ecce plantata est: Ergone prosperabitur? Nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur, et in areis germinis sui arescet? » etc. Aquila secunda, id est, altera, et ipsa magna plena plumis, multorumque unguium propter rapacitatem et vastationem gentium plurimarum, rex Aegypti est Pharao. Et ecce vinea ista subauditur rex Sedecias, qui a Nabuchodonosor in Jerusalem fuerat constitutus. « Coepit, inquit, mittere propagines suas ad eam, » id est, ad regem Aegyptiorum legatos 110.0696A| dirigere, et ab eo contra regem cui subditus erat auxilium postutare. Hoc est enim quod Scriptura nunc dicit: ut irrigaret eam de areolis germinis sui. Quae in terra bona a Nabuchodonosor plantata erat, ut faceret frondes, et adferret fructum, et cresceret in vineam latiorem. Propterea jubetur prophetae ut loquatur ad vineam, quae a Nabuchodonosor plantata fuerat, et ramos suos ad aquilam Aegyptiam miserat. « Numquid prosperabitur, quia hoc facere conata est, et non statim omnes propagines ejus et palmites siccabuntur? » « Et non, inquit, in brachio grandi, neque in populo multo. » Fugiens enim Sedecias et regis Aegyptii auxilio destitutus, a ducibus Nabuchodonosor in desertis Hiericuntis comprehensus est, et cuncti ejus 110.0696B| socii huc illucque dispersi sunt. Sicut in volumine Regum, et in Paralipomenon, et Jeremiae scriptum est. (Greg., lib. XXXI Moral., cap. 47.) In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates; aliquando vero vel subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Jeremia attestante, qui ait: « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli. » Persecutores enim nostri aquilis coeli velociores sunt, cum tanta contra nos maligni homines faciunt, ut ipsas etiam aerias potestates inventionibus malitiae praeire videantur. Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. 110.0696C| Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit. » Qua videlicet aquila quis alius, quam Nabuchodonosor rex Babyloniae designatur, quae pro immensitate exercitus magnarum alarum pro diuturnitate temporum longo membrorum ductu, pro multis vero divitiis, plena plumis, pro innumera autem terrenae gloriae compositione, plena varietate describitur: « Quae venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit; » quia Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus, quasi medullam cedri abstulit. Et dum tenerrimam 110.0696D| Regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium evulsit. Aquilae vocabulo, vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus Dominicae ascensionis exprimitur. Unde idem Propheta dum sub animalium specie evangelistas quatuor se vidisse describeret, in eis sibi hominis, leonis, bovis, et aquilae faciem apparuisse testatur. Quartum procul dubio Joannem per aquilam signans, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria Verbum videndo penetravit. Cui nimirum Propheticae sententiae ipse quoque Joannes in revelatione sua de semetipso non dissonat, dicens: « Animal primum simile leoni, secundum simile vitulo, tertium animal habens faciem, quasi hominis, quartum animal 110.0697A| simile aquilae volanti (Apoc. IV). » Et quamvis singula ad unumquemque evangelistam recte conveniant, dum alius humanae nativitatis ordinem, alius per mundi sacrificii mactationem, quasi vituli mortem: alius potestatis fortitudinem, quasi leonis clamorem insinuat; alius nativitatem verbi intuens, quasi ortum solem aquila aspectat, possunt tamen haec quatuor animalia ipsum suum caput, cujus sunt membra, signare. Ipse namque et homo est, quia naturam nostram veraciter suscipit, et vitulus, quia pro nobis patienter occubuit, et leo quia per divinitatis fortitudinem susceptae mortis vinculum rupit. Et ad extremum aquila: quia ad coelum de quo venerat, rediit. Homo ergo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo, vocatus 110.0697B| est. Nam et in Job legitur: « Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponit nidum sibi? » (Job. XXXIX.) Sed hoc loco aquilae nomine, subtilis sanctorum intelligentia, et sublimis eorum contemplatio figuratur. Cunctarum quippe avium visum acies aquilae superat, ita ut solis radius fixos in se ejus oculos nulla lucis suae coruscatione verberans claudat. Ad praeceptum ergo elevatur aquila dum jussionibus divinis obtemperans, in supernis suspenditur fidelium vita; quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia desideria terrena despiciens, spe jam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit: quia habitationem mentis suae, in abjecta et infima conversatione non construit. Videamus aquilam, nidum spei in arduis construentem, Paulus 110.0697C| ait: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). » Et rursum: « Qui conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II). » In arduis habet nidum: quia profecto in supernis figit consilium, non vult mentem in ima dejicere, non vult per abjectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur cum se consedere Christo in coelestibus testaretur. Sed ibi erat ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat. Hoc namque esse speciale specimen electorum solet, quod sic sciunt praesentis vitae viam carpere, ut per spei celsitudinem noverint jam se ad alta pervenisse, quatenus cuncta, quae praeterfluunt, sub se esse videant, atque omne, quod in hoc mundo eminet, amore aeternitatis 110.0697D| calcent.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et accipiet ab eo jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile et non elevetur, sed custodiat pactum ejus et servet illud. Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et qui solvit pactum numquid effugiet? Vivo ego, 110.0698A| dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium, in jactu aggeris et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. Spreverat enim juramentum ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam, et cum omnia haec fecerit, non effugiet. » Hoc est aenigma, haec est parabola, quod sub duabus aquilis et vinea duos reges Babylonis et Aegypti scriptura monstraret, et regem Sedeciam, qui contra jusjurandum deserta amicitia Nabuchodonosor, se ad regem Aegyptium transtulit: « Feriet, inquit, cum eo foedus et accipiet ab eo jusjurandum, 110.0698B| ut custodiat pactum ejus, et servet illud. » Qui dissolvit, ait, pactum, numquid effugiet? Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est, te qui per occasionem divinae majestatis, hosti tuo, imo jam amico, es molitus insidias. Quoniam, inquit, in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Legimus enim Sedeciam captum, ductum esse in Reblatha, ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clausum cavea translatum in Babylonem. Unde et Scriptura cum videatur sibi esse contraria, tamen in utroque 110.0698C| verissima est. Dictum enim erat ad Sedeciam: « Et intrabis Babylonem, et non videbis eam. » Intravit enim, quia ductus est Babylonem: et non vidit, quia fuerat excaecatus. Hoc autem quod sequitur: « Et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium in jactu aggeris et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas, » dupliciter intelligitur sive rex Aegyptius contra Nabuchodonosor regem Babylonis veniens non poterit praelio neque cum parvo exercitu tantae resistere multitudini sive ipse Sedecias expugnabitur a Pharaone a quo speravit auxilium. Non quo Pharao eum expugnaverit, vel hoc alicubi Scriptura testetur: sed quo oppugnatio Nabuchodonosor per occasionem sit facta regis Aegyptii; nec iste visus sit 110.0698D| expugnare Jerusalem, qui obsidebat, sed ille in quo Sedecias frustra speraverat. « Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, » et tradidit se, et perjurii contra Deum commisit sacrilegium. « Numquid, ait, proderit ei? » Et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
« Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum, quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est ponam in caput ejus. Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea. Et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me. Et omnes profugi ejus cum universo agmine in gladio cadent, residuique in omnem 110.0699A| ventum dispergentur. Et scietis quia ego Dominus locutus sum, » etc. Sententia saecularis est: . . . . dolus an virtus, quis in hoste requirat? Quam solent nobis opponere, qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedecias. Non enim hostem decepit, sed amicum, cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu [Al. add., non] jures et pactum [Al. add., non] in eas sub nomine Dei, prudentiae est et fortitudinis vel decipere, vel superare adversarium utcunque potueris. Cum autem te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius, sed amicus est, qui tibi credidit, et sub occasione jusjurandi, id est, Dei nuncupatione deceptus est. Propterea Scriptura nunc dicit: 110.0699B| « Juramentum quod sprevit, et foedus, quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. » Ac ne putaremus juramentum et foedus, et pactum, regis esse Babylonii vel Sedeciae, qui fecerat, sequitur: « In praevaricatione qua despexit me. » Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit, per quem juravit. Illique facit injuriam cujus nomini credidit adversarius. Propter quam causam « expandam, inquit, super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea. Et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum illic. » Quidquid igitur contra Sedeciam fecit Nabuchodonosor, non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat perjuratus. Secundum anagogen, licet violenta videatur interpretatio, hoc sciendum, quod quomodo caetera animantia, et ad bonam et ad malam 110.0699C| partem referri solent: ita et de aquila et de leone. In bonam partem dicitur, « Catulus leonis Juda. » In contrariam: « Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit (I Petr. V). » Et illud in psalmo: « Insidiatur in abscondito sicut leo in cubili suo, etc. (Psal. X). » In bonam partem, de aquila dicitur, quod justus dives effectus faciat sibi alas sicut aquilae ut possit reverti in domum praecessoris sui. Et in Isaia scriptum est (Isa. XL), quod justi pennas afferant sicut aquilae, currant et non lassentur, ambulent et non esurient. Recte autem ille qui dixerat: « Fortitudine faciam et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et vires eorum depraedabor. Et commovebo civitates, quae habitantur, et orbem terrarum universum apprehendam manu, quasi nidum, et 110.0699D| sicut confracta ova, » nunc sub persona aquilae describitur, quod nequaquam velit de Libano, qui interpretatur candor, et refertur ad thymiama, parvula atque humilia virgulta perstringere, sed summitates cedrorum. Et de principibus ac stirpe regia, juxta illud Habacuc: « Escae ejus electae (Habac. I). » Ponitque testamentum cum his quos ceperit, ut regi Babylonio colla submittant, et impleant illud quod Apostolus loquitur: « Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). » Et in alio loco: « Quos tradidi in interitum carnis ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). » Non debemus ergo si forsitan ob aliquod peccatum de congregatione fratrum et de domo Dei ejicimur reluctari, sed aequo animo latam 110.0700A| in nos ferre sententiam, et dicere cum Propheta: « Iram Domini sustinebo, qui peccavi ei, donec justificet causam meam, » etc. Et frequenter evenit ut alteri subditi ad alterum transeamus, qui nobis suum repromittat auxilium. Nec faciet in pristina sententia permanere, quod omni ratione vitandum est, ne siccentur palmites nostri et germina arescant, et contra pactum Dei facere credamur.
« Haec dicit Dominus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum ejus; tenerum distringam. Et plantabo super montem excelsum et eminentem; in monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam. Et habitabunt 110.0700B| sub ea omnes volucres, universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit. Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et elevavi lignum humile, et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci. » Verus Nabuchodonosor propterea sumit de medulla cedri sublimis de vertice ramorum ejus, ut sit regnum humile et non elevetur. Dominus autem Deus Pater omnipotens, qui locutus est ad Ezechiel, tollit de stirpe regia et de genere David, et plantat super montem excelsum et eminentem, qui loquitur in psalmo: « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II). » defecerat enim princeps de Juda, et dux de Israel, donec veniret cui repromissum 110.0700C| est: « Et ipse erit exspectatio gentium (Genes. XLIX). » Iste erupit in germen, et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superavit: ita ut habitent sub eo omnes volucres coeli, et cuncta volatilia illius protegantur umbraculo. De quo dicit Habacuc: « Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus. » Et qui congregare desiderat, « quasi gallina pullos suos, sub alas suas (Matth. XXIII). » Ut omnia regionis ligna cognoscant quod ipse sit Dominus, τροπικῶς de credentibus loquens. Iste est, qui Israel quondam sublime lignum humiliavit, et exaltavit humilem gentium populum, qui exsiccavit lignum viride Judaeorum florens et germinans in lege et prophetis, et frondere fecit lignum aridum nationum, ut quod semper locutus est, opere 110.0700D| compleret. Hoc idem significant Simeonis in Evangelio verba, dicentis: « Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum (Luc. II). » Et granum sinapis, quod cum minimum sit omnibus seminibus, postquam creverit, avium habitaculum est. Quidam aliter interpretantur, lignum sublime et humiliatum et humile exaltatum referentes ad passionem domini Salvatoris: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo, sed exinanivit se formam servi accipiens. » Et post resurrectionem ipsum lignum postea sublimatum est, quod prius virens morte siccatum est, et postea reviviscens pristinum receperit virorem. Alii Judaice utrumque referunt ad Israel, quod primo 110.0701A| adventu humiliatus sit arefactus, et secundo restituatur in pristinum statum, impleto illo quod dicit apostolus Paulus: « Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI). »
CAPUT XVIII. De uva acerba, quia non pater pro filio, nec filius pro patre tenetur in peccatis, sed unusquisque onus suum portabit, et ubi invenietur ibi judicabitur, et revocantur peccatores ad poenitentiam.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? » etc. (Hieron.) Monet autem Scriptura divina illud quod in Exodo dictum est: « Ego sum 110.0701B| Dominus Deus tuus, Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia, his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea (Exod. XX); » et iterum: Descendit Dominus in nube et adstitit juxta Moysen. Et invocavit Moyses nomen Domini, et transivit Dominus ante faciem ejus. Et invocavit eum, dicens: « Domine Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax, et justitiam servans et misericordiam in millia, auferens iniquitates et injustitias et peccata: et non emundabit reum, reddens iniquitates patrum super filios et super filios filiorum, in tertiam et quartam generationem (Num. XXXIV); » sic accipi debere, quasi parabolam et proverbium, 110.0701C| ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat, quod in parabola quoque duarum aquilarum supra diximus. Unde et Dominus in psalmo LXXVII: « Aperiam, inquit, in parabola os meum, loquar propositiones ab initio. » Et in Evangelio (Matth. XIII) parabolam sementis et lolii et sinapis, quod cum sit minimum omnium seminum, in magnam consurgit arborem, ita proponit, ut aliud praetendat in verbis, aliud in sensibus teneat. Et nos usque in praesentem diem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra posuimus non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam. Et quanquam non auderemus quippiam dicere nec vas fictile loqui contra figulum, quare ita vel ita me fecisti, tamen scandalum patiebamur occultum, quod injustitia videret Dei, 110.0701D| alium peccare et alium luere peccata. Si enim reddit peccata Patrum super filios, in tertiam et quartam generationem, injustum videretur ut alius peccet, alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur, « his qui me oderunt » comminationis sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius, qui fuerunt peccatores puniri debuerint, sed quia patrum exstiterunt aemulatores et oderunt Deum, haereditario malo et impietate in ramos quoque de radice crescente. Solent in hoc loco haeretici, qui vetus non suscipiunt Instrumentum contra creatorem dicere: Quam bonus et justus Deus legis et prophetarum, qui quiescens 110.0702A| et silens, ad peccata patrum, reddit his, qui non peccaverunt! Imo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam extendat et quartam generationem! Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae est et severitatis iram tenere, usque ad tertiam et quartam generationem, sed signum misericordiae, poenam differre peccati. Quando enim dicit: « Domine Deus miserator et misericors, patiens et multae miserationis, » et infert: « reddens iniquitatem patrum super filios et filios filiorum. » Hoc indicat, quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et quartam generationem, cum justis sanctisque 110.0702B| quid amplius facit. Sequitur: « Et servans justitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata ejus, et faciunt praecepta illius. » Scriptum est in Proverbiis: « Sicut uva acerba dentibus noxia est et fumus oculis, sic iniquitas his qui utuntur ea (Prov. X). » Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupescere, sed eorum, qui uvam acerbam comederint. Est autem loci istius hic sensus: Quomodo si quis velit dicere: « patres uvam acerbam comederint, et dentes filiorum obstupuerunt, » ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari. Sunt qui hoc, quod in Exodo scriptum est: Reddens iniquitates patrum super filios in tertiam 110.0702C| et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis lenem, punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentes: filium vero, si cogitatio peccatum conceperit; nepotem si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraris. Pronepotem autem, hoc est, generationem quartam, si non solum feceris quod malum est, et scelestum; sed in tuis sceleribus glorieris. Secundum illud quod scriptum est: « Impius cum in profundum malorum venerit, contemnet (Prov. XVIII). » Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, quas Graeci προπαθείας vocant, sine quibus nullum hominum esse potest, nequaquam punit, sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa quae fecerit noluerit corrigere poenitentia. 110.0702D| Unde scriptum est: « Nullus hominum sine peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus: numerabiles autem anni vitae illius. » Et in alio loco: « Quis gloriabitur castum se habere cor? » (Job XXV.) Et rursum: « Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus. Et adversus angelos suos perversum quid excogitavit. » Sin autem sublimis illa natura peccato non caret, quid dicendum est de hominibus, qui fragili carne circumdati debent loqui cum Apostolo: « Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » (Rom. VII.) Et illud: « Ut cum omnia fecerimus debeamus dicere, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII). » Et: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in 110.0703A| vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant, qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). » Ad probationem autem hujus rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis, imo parvus mentis instinctus puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis opere consumes, illud de in Genesi proferendum est, Cham peccavit irridens nuditatem patris. Et sententiam non ipse, qui risit, sed filius ejus suscepit Chanaan: « Maledictus, ait, Chanaan; servus erit fratrum suorum (Gen. IX). » Quae enim justitia est, ut pater peccaverit, et in filium sententia proferatur? necnon quod in contrariam partem ponit Apostolus, salvam esse mulierem, si filii ejus permanserint in fide et sanctitate et pudicitia, videtur sententia justitiam non habere, ut si filii 110.0703B| boni fuerint et nepotes, salventur parentes. Quanti enim parentes sancti sunt et malos habent filios? Et e contrario, parentes quanti peccatores justos et sanctos filios generant? Ergo secundum hunc sensum cuncta accipienda, quae supra diximus. Peccata parentum atque generantium in ramis non in radice puniri. Hoc interim de Proverbio sive parabola dixisse sufficiat. Quod lex et prophetae, hoc est, Exodus et Ezechiel, imo ipse Deus, qui et hic et ibi locutus est, nequaquam in sententiis discrepare videatur, aut hic corrigere, quod ibi maledixerit. Si quis autem vel meliorem vel alterum sensum potuerit reperire, qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat, illius magis acquiescendum sententiae est.
110.0703C| « Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel; ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris ita et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur. » Quid significet, « Vivo ego, dicit Dominus, » et parabola vel proverbium, supra plenius diximus, quae nequaquam dicetur in Israel sed in his, qui Dei notitiam non habent, nec possunt perspicere veritatem. « Omnes, inquit, animae meae sunt, » juxta creaturam, non juxta meritum. Ut Moyses appellatur homo Dei, de quo scriptum est: « Oratio Moysi hominis Dei. » Et Elias, qui ad quinquaginta militum principem loquebatur: « Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo super te et super quinquaginta viros (IV Reg. I). » Homo 110.0703D| vero peccati, et filius iniquitatis, non vocatur homo Dei; sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest: « Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). » Et iterum: « A quo enim quis vincitur, ejus et servus est (Rom. VI). » Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum non redundant ad filios: « sed anima quae peccaverit, ipsa morietur, » non abolitione substantiae, sed ex ejus consortio qui dicit: « Ego sum vita (Joan. XIV). » Et alibi loquitur: « Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Et: « Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII). » Vita enim nostra abscondita 110.0704A| est cum Christo in Deo (Coloss. III), » qua victuri sumus, quando Christus apparuerit vita nostra in gloria, et implebitur illud quod scriptum est: « Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiet a morte in vitam (Joan. V). » Illud autem quod a Balaam dicitur: « Moriatur anima mea in animabus justorum (Num. XXIII), » hunc habet sensum, ut cupiat mori saeculo atque peccato, et vivere cum justorum animis quorum vita Christus est, et possunt canere: « Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV), » non est enim Deus mortuorum, sed viventium. Et si Balaam, ut verissimum est, in linguam nostram translatum, vanum populum sonat, perspicuum est, 110.0704B| quod vanus prius gentium populus desideret habere consortium cum animabus justorum, Abraham, Isaac et Jacob, qui recti et justi nuncupantur, unde et Geneseos liber ex eorum vocabulo nomen accepit.
« Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit, et hominem non constristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, et ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum 110.0704C| fecerit inter virum et virum, in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic justus est, vita vivet dicit Dominus Deus. » Vultis, ait, scire hoc, quod dictum est, peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem, non id sonare, quod plerique aestimant, nec esse simile huic sententiae, « patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII), » audite, quae illaturus sum. Si fuerit pater justus, qui haec fecerit, et illa non fecerit, et habuerit filium pessimum qui, desertis virtutibus patris, se flagitiis mancipaverit, nonne et iste vita vivet, quia justus est, et ille morte morietur; quia omnia perpetrarit, quae pater vitando justus effectus est. Videamus catalogum virtutum 110.0704D| patris, quae mihi videntur in decem et septem partes dividi. Quarum primum est, fecisse judicium. Secundum, huic simile, judicio copulasse justitiam. Tertium, non comedisse in montibus. Quartum, oculos non levare ad idola, sive ut Septuaginta transtulerunt: ad cogitationes domus Israel. Quintum, uxorem proximi sui non violasse. Sextum, menstruatae uxoris vitasse complexus. Septimum hominem non contristasse, sive ut Septuaginta transtulerunt, oppressisse per potentiam. Octavum, pignus debitori reddidisse. Nonum, per vim nihil rapuisse, aut juxta Septuaginta rapinam non rapuisse. Decimum, panem suum esurienti dedisse. Undecimum, nudum operuisse vestimento. Duodecimum 110.0705A| ad usuram pecuniam non dedisse. Tertium decimum, nihil ex his, quae dederis amplius accepisse. Quartum decimum, ab iniquitate avertisse manum suam. Quintum decimum, quod simile primo videtur, sed in parte diversum est, judicium verum fecisse inter virum et virum, sive proximum suum. Sextum decimum, in praeceptis Dei ambulasse. Septimum decimum, judicia et justificationes ejus custodisse. Quorum singula quid velint dicemus in consequentibus: « Si fuerit, ait, vir justus, et fecerit judicium. » Scriptum est in Proverbiis: « Cogitationes justorum judicia (Prov. XII). » Qui hanc virtutem possiderit, ut nihil sine ratione faciat et judicio, potest illud propheticum dicere: « Judicia Dei vera, justificata in semetipsis (Psal. XVIII). » Et 110.0705B| cum recte omnia judicaverit, ut non accipiat personam pauperis in judicio, implebit praeceptum Domini, « sicut minorem sic et majorem judicabis, » audacter, dicens: « Desideravit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore. » Et iterum: « Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus (Psal. CXVIII). » Et in eodem Psalmo: « Cognovi quia justa judicia tua. » Et in tantam proficiet beatitudinem, ut intelligat judicia Domini, quae sunt abyssus multa, et dicat cum Apostolo: « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Domini, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius? » (Rom. XI.) Et in oratione commemoret, « quoniam judicia tua jucunda. » Post judicium sequitur justitia; quam qui habuerit, Christum liquido possidebit, qui, juxta 110.0705C| Apostolum (I Cor. I), « factus est nobis justitia, et sanctificatio, et redemptio. » Ut faciat justitiam veram, nec recipiat personas in judicio, sed de sua sciat in aliorum judicio justitia judicandum. Tertium est, in montibus non comedere, quod Judaei aestimant ad idololatriae pertinere peccatum: crebro enim legimus in Regum et Paralipomenon libris, « verumtamen ab excelsis non recessit, adhuc populus immolabat in excelsis et adolebat incensum in sublimibus (III Reg. XXII; IV Reg. XII, XV; II Par. XX, XXXIII). » Hoc Scriptura significante, quod in montibus lucisque idolis hostias immolarint, et thura succenderint. Nos autem dicemus comedere eum in montibus, qui dicit cum Pharisaeo: « Gratias tibi ago Deus, quod non sum huic similis publicano, jejuno bis in sabbato, 110.0705D| decimas do omnis substantiae meae, » etc. (Luc. XVIII.) E contrario publicanus audiens eum qui dixerat: « Discite a me, quia mansuetus sum et humilis corde (Matth. XI); » percutiebat pectus suum manu, hoc est, pessimarum cogitationum thesaurum: « Et oculos ad coelum non audebat extollere. » Sed et illud quod alibi dicitur: « Majora te non requiras, et fortiora te, ne scruteris (Eccli. III), » omnes haereticos arguit in montibus comedere superbis, et ecclesiasticam despicere simplicitatem, et nescire de se scriptum: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). » Quarto loco ponitur: « Et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel. » Pro quibus Septuaginta « cogitationes » transtulerunt; 110.0706A| idola autem, id est, simulacra, quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici faciunt ad quae levant cordis oculos, qui falsitatem eorum atque mendacium putaverint veritatem. Domus autem Israel simulacra dicuntur, quae reperiuntur in Ecclesia, et per occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel, eorum scilicet, qui Deum mente conspiciunt. Quinto loco ponitur: « Et uxorem proximi sui non violaverit, » sive contaminaverit: quod aperte adulterium quidem prohibet, sed ex eo quod additur « proximi sui, » nisi omnis homo proximus intelligatur videtur esse praeceptum, ut ab amicorum nos abstineamus uxoribus, inimicorum vero et ignotorum conjuges libere polluamus. 110.0706B| Proximus vero omnis homo accipiendus, juxta parabolam Evangelii (Luc. X), quae a Salvatore proponitur, cujusdam hominis, qui Hierichum descendens a latronibus vulneratus est. Quando interrogat Pharisaeus quis ejus proximus fuerit, docens illum esse proximum, qui benefecerit. Potest juxta mysticos intellectus, uxor intelligi sancti viri sapientia, dicente Salomone: « Ama illam, et amplexabitur te; dilige illam et custodiet te (Prov. IV). » Quam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidiae, sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. Sextum est: « Et ad mulierem, sive uxorem menstruatam non accesserit. » Per singulos menses gravia atque torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur. 110.0706C| Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti fetus vitium seminis trahere; ita ut leprosi, et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora parvitate vel enormitate membrorum sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege conjungi Scriptura dicente: « Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I); » certa concubitus noverint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: « Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus (Eccli. III). » Caveat ergo et uxor, ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum; et maritus ne vim faciat uxori, putans 110.0706D| omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et Paulus: « Ut noverit, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctitate et pudicitia (I Thess. IV). » Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: « Adulter est uxoris propriae amator ardentior. » Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Sixti nomine voluit illustrare; non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et apostolorum omnino reticeri. Nec mirum si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit, cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo mutarit, ut facilius tali laudatore 110.0707A| libros impiissimos περὶ Ἀρχῶν Romanis conciliaret auribus. Sequitur in loco septimo: « Et hominem non contristarit, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « non oppresserit per potentiam. » Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et Aegyptii opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Habacue queritur, « quare impius opprimat justum (Habac. I). » Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. Solent enim et principes ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: « Principem te constituerunt, ne eleveris; esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII). » Et Salvator praecepit: « Qui vult inter vos esse primus, sit omnium novissimus (Marc. IX). » Quod autem juxta Hebraicum 110.0707B| dicitur: « Et hominem non contristaverit, » apostolico congruit testimonio: « Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis (Ephes. IV). » Et in Evangelio, quod juxta Hebraeos Nazaraei legere consuerunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. Sin autem tristitia alterius interfecerit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est? Cui illud convenit: « Quid gloriatur terra et cinis? » (Eccli. X.) » Ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua ejus pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: « Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis 110.0707C| Altissimo (Isa. XIV). » Octavum est: « Pignus debitori reddiderit. » Non omni debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum fiet divitiarum materia. Sed ei debitori, de quo in lege scribitur, quod pauper sit, et proprium opposuerit vestimentum, et ante solis occasum operimentum recipere debeat, ne cruciatus frigore clamet ad Dominum, qui ultor est ejus injuriae. Sin autem juxta ea, quae sequuntur panem esurienti dare debemus, et nudum operire vestimento: quanto magis suum reddere, si tamen debitoris indubitata paupertas est? Possumus quoque pignus reddere debitori, quando ei, cui dilectione conjungimur, et qui nobis debet, mutuam charitatem reddimus pignus suum, nihil debiti ejus apud nos ultra retinentes. 110.0707D| Nonum possidet locum: « Per vim nihil rapuerit; » sive, juxta Septuaginta, « rapinam non rapuerit. » De raptoribus et Apostolus loquitur, quod inter caeteros peccatores, ne vescendum quidem cum hujuscemodi sit. Omnisque rapina mixta violentiae est, nisi enim vis fuerit illata, rapina non proficit. Est autem et sancta violentia rapinaque optabilis, de qua scribit et Evangelium: « A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). » De qua et Judas frater Jacobi loquitur: « Et alios quidem de igne rapientes, aliis autem miseremini in timore (Jud. 23). » E contrario adversariae potestates, in perniciem eorum, quos rapiunt, praedam rapere festinant. 110.0708A| Quod significat et Jacob dicens: « Bestia mala comedit eum, bestia mala rapuit Joseph (Gen. XXXVII). » Unde et oves Domini, quae sequuntur eum, non rapiuntur de manibus ejus. Et ipse dicit: « Pater quod dedit mihi, majus est omnibus, et nemo potest rapere de manu mea [Al., Patris mei] (Joan. X). » Ex hoc perspicitur una patris filiique potestas, virtus atque substantia; si enim de filii manu, quod dedit pater, nemo potest rapere, et haec eadem in patris manu sunt quae non rapiuntur ab eo, liquido comprobatur omnia patris et filii esse communia, et in filii manu tenere patrem sicut patris manu tenentur, quae filii sunt. Decimum est: « Panem suum esurienti dederit; » per quod docemur eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus: nec dandum panem his qui ructant plenitudine, sed 110.0708B| his qui inanitate cruciantur. In pane autem omnis continetur cibus. Et significanter dicitur suum, ne de rapinis et usuris, et alieno malo quaesitum panem vertamus in misericordiam. « Redemptio enim animae viri propriae divitiae (Prov. XIII). » Quod multos facere conspicimus clientes et pauperes et agricolas, ut taceam de militantium et judicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis parva pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur. Publiceque diaconus in Ecclesia recitet offerentium nomina, quantum offert illa tantum ille pollicitus est. Placentque sibi ad plausum populi torquente eos conscientia. Damusque materiam miseris, ut gaudeant ad ea quae tribuunt, 110.0708C| et non lugeant ad ea quae rapuerint. Melius autem est, ut intelligamus panem justi eum esse qui dicit: « Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI); » et quem in oratione nobis tribui deprecamur, « panem nostrum substantivum, » sive superventurum « da nobis, » ut quem postea semper accepturi sumus, in praesenti saeculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem justus esurientibus tribuit, de quibus scriptum est: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). » Qui quia justus est communem omnium panem suum facit proprium, qui defecerat in Judaea, propheta dicente: « Auferam ab eis fortitudinem, sive baculum panis (Ezech. IV). » Hoc quod loquimur tamen si Christi sumus, imo quod propheta commemorat, panis credentium est, et esurientium, 110.0708D| qui omnino non dandus est his, qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt (Psal. LXXVII); » de quibus dicitur: « Vae qui saturati estis nunc, quia esurietis (Luc. VI), » ne evomant illum: dicente Salomone: « Evomet enim, et contaminabit sermones tuos bonos (Prov. XXIII). » Quod aliis verbis Salvator loquitur: « Ne detis sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. » Undecimum possidet locum: « Et nudum operuit vestimento. » Qui sermo juxta superioris versiculi explanationem dupliciter disserendus est, ut et nudis tribuamus operimentum, dicente Salvatore. « Nudus eram et operuistis me (Matth. XXV); » et nudis fide atque virtutibus tribuamus 110.0709A| vestimentum Christi, de quo scriptum est: « Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). » Hoc vestimento nudus erat, qui vestem non habens nuptialem, projectus est de convivio. De hac nuditate et ad Jerusalem Dominus loquitur: « Tu autem eras nuda et confusionis plena (Ezech. XVI). » Duodecimum numerum tenet: « Et ad usuram non commodaverit; » sive ut Septuaginta transtulerunt, « pecuniam suam ad usuram non dederit. » In hebraico cunctarum specierum usura prohibetur, in Septuaginta tantum pecuniae, juxta quod et in decimo quarto psalmo scriptum est: « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. » Et quomodo dicitur: « Fratri tuo non fenerabis, alieno autem fenerabis (Deut. XXIII), » sed vide profectum 110.0709B| in principio legis a fratribus tantum fenus tollitur; in Propheta, ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele, « pecuniam suam non dedit ad usuram. » Porro in Evangelio virtutis augmentum est, praecipiente Domino: « Feneramini his a quibus non speratis recipere. » Sequitur, in tertio decimo loco: « Et amplius non acceperit. » Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias, quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive ut appellat sermo divinus abundantiae. Verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem mediam, qui justissimum 110.0709C| se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium qui satus fecit decem modios, nonne justum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? « Nolite errare, » inquit Apostolus (Galat. VI), « Deus non irridetur. » Respondeat enim breviter nobis fenerator misericors utrum habenti dederit an non habenti? Si habenti utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam quidquid illud est, si ab eo, quod dederint plus acceperint. Quartus decimus gradus: « Ab iniquitate, ait, averterit 110.0709D| manum suam; » ut omni opere fugiat iniquitatem, non enim solum manibus, sed et aliis membris committitur iniquitas, dicente Salomone: « Iniqua labia a te procul remove (Prov. IV). » Et in Psalmis: « Iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII). » Pes quoque currit ad iniquitatem, et oculus, si alienam mulierem concupiscat, nec sit ejus imitator, de quo dicitur: « Iniquitatem non fecit, et dolus non inventus est in ore ejus (I Petr. II). » Unde et de iniquo mammona jubemur facere nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula (Luc. XVI). Quintum decimum est: « Judicium verum fecerit inter virum et virum, » sive proximum suum; quod videtur idem sonare, quod primum, ubi scriptum 110.0710A| est: « Si fuerit justus et fecerit judicium. » Sed addita veritate judicii, quod facit inter virum et virum sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere virtutum. Unde et in Proverbiorum exordio, post multa praecepta, correptio infertur judicii: « Scire, inquit, sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae, suscipere versutias sermonum, et nosse justitiam veram, et post omnia corrigere judicium (Prov. I). » Quamobrem et Apostolus reprehendit eos qui in Ecclesia constituti sunt (I Cor. VI), quod habeant inter se judicia, minimusque eligitur atque contemptus. Quia juxta Evangelium primus est, ut judicet inter virum et virum, qui destruxit ea, quae parvuli sunt, et pervenit usque ad perfectum virum: et tamen majoris sententia indiget, 110.0710B| ut possit ad veritatem judicii pervenire. Sequitur. In sexto decimo loco: « In praeceptis meis ambulaverit; » et in decimo septimo: « Judicia sive justificationes meas custodierit, ut faciat ea factaque custodiat. » Quorum utrumque multiplicem habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus justificationes esse dicuntur. Plenus est praeceptorum et justificationum CXVIII psalmus, et ex parte decimus octavus, in quo scriptum est: « Justitiae Domini rectae laetificantes corda; » et: « Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. » In quo quaeritur quomodo in hoc eodem propheta dixerit Deus: « Dedi eis justificationes non bonas, in quibus non vivant in eis (Ezech. XX). » Facilisque responsio est 110.0710C| et plenior in consequentibus, non vivere Judaeos sequentes occidentem litteram, et vivere Christianos intelligentes spiritum vivificantem. Longum est, si voluerimus probare testimoniis, ubi praecepta Domini et ubi justificationes esse dicantur, et quibus singula vel diversitatibus, vel obscuritatibus involvantur. Unde et in praesenti loco infertur: « Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. » Qui haec fecerit et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis patris, sed suis vivet virtutibus.
« Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis, in via patris sui justi non ambulaverit, et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem 110.0710D| contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem et amplius accipientem, numquid vivet? non vivet. Et cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur. Sanguis ejus in ipso erit. » Dicamus primum juxta historiam, ut sciatis iniquitates patrum non redundare ad filios. Si justus fecerit, quae superior sermo per ordinem texuit, vita vivet. Quod si genuerit filium recedentem a Domini servitute et patris virtutes vitiis commutantem, ut faciat quae ille non fecit, et non faciat quae ille operatus est, numquid vivere poterit? Certe non vivet, sed erit reus sanguinis sui. Porro juxta intelligentiam spiritalem justus 110.0711A| vir ecclesiasticus, si fidem evangelicam praedicaverit, et filius ejus atque discipulus haeretico fuerit errore deceptus, vocabitur pestilens. De quo et in primo psalmo describitur: « Et in cathedra pestilentiae non sedit; » et in Proverbiis confidens et procax et superbus, pestilens appellatur. Iste effundit sanguinem deceptorum, et omnia in se peccata congeminat, comedens in montibus superbiae, et ecclesiam proximi sui polluens, egenos et pauperes in scientia scripturarum contristans, opprimens atque supplantans, rapinam rapiens, eos quos de ecclesia seduxerit. Pignus non reddens, quod a magistro acceperat, ut impleret quod scriptum est: « Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). » Et ad idola atque simulacra, quae de suo corde finxit, levans oculos 110.0711B| suos, cunctasque faciens abominationes, et dans ad usuram pecuniam, ut errorem magistri discipulorum augeat diligentia, et repetens ab his, quibus tribuit amplius, quam dederat. Certe non poterit, sed in suo sanguine morietur.
« Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit et non fecerit, similiter super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis 110.0711C| ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui, hic mortuus est in iniquitate sua. » (Hieron.) Nec, inquit, miremini, si justi viri filius declinans ad vitia atque peccata morte moriatur, cum e contrario filius peccatoris et impii si viderit perversitatem viarum patris sui, et converterit se, ut mala non faciat, et faciat bona, reus paternorum scelerum non teneatur. Quod et in nobis accipi potest, pro quibus in Psalmis dicitur: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV). » Et qui de gentium sumus stirpe generati, ut relinquamus parentum crimina, et faciamus 110.0711D| judicium et justitiam, et vivamus in ea. Repetit itaque, quae supra latius prosecuti sumus, et ideo breviter cuncta percurrimus, ad illa quae obscuriora et nova sunt transire cupientes.
« Et dicitis, Quare non portabit filius iniquitatem patris? videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vita vivet. Anima quae peccaverit ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, et pater iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super illum. » Solvit quaestionem, quam e contrario poterat auditor opponere. Soletis, ait, dicere: quare filius justus non portabit iniquitatem patris? Ad quae ipse respondet: Videlicet 110.0712A| quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit. Justumque est ut quomodo peccator in suo scelere moritur, sic justus in suis vivat virtutibus. Et moriatur anima quae peccaverit, et vivat quae praecepta Dei custodierit.
« Sin autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor, in justitia sua quam operatus est vivet. » (Hieron.) In tantum, ait, peccata patrum ad filios non redundant, nec justum filium sceleratus praegravat pater, neque alii pro aliorum sceleribus puniuntur, ut ipse unus atque idem, qui prius impius fuit atque peccator, si 110.0712B| postea egerit poenitentiam, et ad meliora conversus pristina peccata deleverit, non judicetur vetustate peccati, sed in meum recipiatur gregem, innovatione virtutis. Simulque considerandum qualem impium et peccatorem suscipiat poenitentem. Si ab omnibus, inquit, peccatis suis, quae operatus est, averterit se, et custodierit universa praecepta Domini. Quo scilicet omnia crimina derelinquat, et cunctas virtutes sequatur. Si omnia bona fecerit, et cuncta deseruerit mala, et ego omnium iniquitatum ejus, quas operatus est obliviscar, « in justitia sua, quam operatus est vivet, » non tam mea, quam sua vivet justitia, licet justitiae meae sit bonis bona, et malis mala reddere.
« Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit 110.0712C| Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? » (Hieron.) Ergo Domini voluntatis est omnes salvos fieri et ad notitiam veritatis venire. Ubicumque autem Dei videtur severa et truculenta sententia, non homines, sed peccata condemnat.
« Si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? omnes justitiae ejus, quas fecerat non erunt in memoria, in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quo peccavit, in ipsis morietur. » (Hieron.) Sicut justum antea peccatorem non praegravant antiqua delicta, sic peccatorem, qui prius justus fuerit, non juvant veteres justitiae: Unusquisque enim, in quo invenietur, in eo judicabitur.
110.0712D| « Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? » (Hieron.) Reddit causas, quare Domini justa sententia sit. Putatis me, ait, iniquum, ut peccata patrum reddam filiis, et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant? Ecce unusquisque in peccato suo moritur, et in sua justitia vivificatur, in utroque non praeterita, sed praesentia judicantur. Quin potius vestra iniqua est sententia, qui putatis parabolam non esse parabolam, sed sic eam accipitis, quasi historiae veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur.
« Cum enim averterit se justus a justitia sua, et 110.0713A| fecerit iniquitatem, morietur in eis. In iniquitate quam operatus est morietur. » (Hieron.) Potest et hoc intelligi: justus prius populus Israel avertit se a justitia sua, quia justitiae reliquit auctorem, et fecit iniquitatem, Filium Dei denegando, in peccato atque scelere quod operatus est morietur. Non in pluribus, sed in uno haeredem interficiens, ut perderet haereditatem.
« Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit judicium atque justitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim avertit se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet et non morietur. » E contrario, ait, populus gentium non habens notitiam Dei, et impius si se averterit ab impietate sua, quam 110.0713B| prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae Israeli lege praecepta sunt, ipse prius mortuus vivificabit animam suam, vidensque se interisse in iniquitatibus, quas operatus est, credet in eum qui dicit: « Ego sum via, et veritas et vita (Joan. XIV), » vita vivet et non morietur.
« Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Nunquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? » Usque hodie blasphemant Israel Deum, cur populum suum reliquerit, et gentium adsumpserit multitudinem, quod arguit Dominus, quod viae eorum pravae sint, Domini autem justa sententia, ut perditis colonis prioribus, alios in vineam suam mittat agricolas, quod intelligentes in Evangelii parabola dixere Judaei, « Non erit 110.0713C| istud. »
« Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. » Sive de gentium multitudine, sive de Israel populo sint, qui judicantur: « Non est personarum acceptio apud Deum, » sed unusquisque sua coronabitur fide, et impietate atque infidelitate damnabitur.
« Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis. » Proprie ad Israel iste sermo dirigitur, ut agant poenitentiam, et relinquant iniquitates sive praevaricationes suas, quibus in Deum praevaricati sunt. Potest autem et ad utrumque populum intelligi, ut et Israel et gentium 110.0713D| turba sua vitia derelinquens convertatur ad eum qui possit sanare contritiones ejus.
« Et facite vobis cor novum et spiritum novum. » Ut vetustatem litterae deserentes, vivatis in novitate spiritus. Cor novum Israelis est credere in eum quem prius negaverat. Cor novum gentium, est idola derelinquere, et, mortuorum cultura contempta, credere in eum, qui est vita viventium. « Et quare moriemini, domus Israel? » Melius est, ut supra diximus, exhortationem hanc, in qua scriptum est: « Convertimini et agite poenitentiam, » super persona accipere Judaeorum, quos non vult mori, et quibus nunc loquitur: « Quare moriemini, domus Israel, » qui habetis patres Abraham, Isaac et Jacob, de 110.0714A| quibus scriptum est: « Deus vivorum et non mortuorum. » Cur vestro vitio moriemini, qui patrum merito, et mea debetis vivere misericordia. « Quia nolo mortem peccatoris, dicit Dominus Deus. Revertimini, et vivetis. » Nolo, inquit, vos mori, quos in salutem genui. « Filios autem genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Revertimini ergo et vivite. » Non dicitur, « Revertimini, » nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea ejus deseruere comitatum. Et vivite per poenitentiam, qui estis mortui per peccatum. Igitur Israel, quia non revertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est.
CAPUT XIX. De Joachim et Jechonia, et filio Joachim captivi; de reliquiis Judae, quod non habuerunt regem.
110.0714B| « Et tu assume planctum super principes Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit? In medio leunculorum enutrivit catulos suos, et eduxit unum de leunculis suis. Leo factus est et didicit capere praedam, hominemque comedere. Et audierunt de eo gentes, et non absque vulneribus ceperunt eum. Et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti. Quae cum vidisset, quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis. Leonem constituit, qui incedebat inter leones. Et factus est leo, didicit praedam capere, et homines devorare. Didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere, et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius, convenerunt adversus eum gentes undique de 110.0714C| provinciis. Et expanderunt super eum rete suum, et vulneribus earum captus est, et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel, etc. » (H.) Dicemus captivitate vicina prophetam non tam futura vaticinari, quam narrare praeterita. Post sextum enim Sedeciae regis annum, siquidem statim in consequentibus legimus: « Et factum est, in anno septimo in quinto mense, decima mensis, assumitur planctus super principes vel principem Israel. » Et dicitur: « Quare mater tua leaena inter leones cubavit? » Planctus igitur super principes est, omnes videlicet, qui de Josiae stirpe generati sunt. Mater principum Jerusalem leaena appellatur; quae leunculos 110.0714D| genuit et nutrivit, unumque de leunculis suis eduxit. « Et fecit leonem, » Joachaz significans filium Josiae, quem Nechao Pharao duxit in Aegyptum, et pro eo constituit Joachim. Quo mortuo Jechonias filius ejus rex constituitur, cum matre et optimatibus civitatis a Nabuchodonosor ductus est in Babylonem. De quo nascitur Salathiel pater Zorobabel, qui ex eo quod in Babylone natus est, nomen accepit. Perspicuumque est sub μεταφόρᾳ leaenae et leunculorum et leonis, rursumque alterius leonis, illa describi quae eo tempore jam facta erant, quo haec propheta dicebat. Postquam enim Jerusalem eduxit de stirpe regia Joachaz filium Josiae, et constituit in regem, tam crudelis in brevi exstitit tempore, ut tropologice 110.0715A| cepisse praedas et nomines devorasse memoretur. Ad quem cum venisset Aegyptius, cepit eum non absque vulneribus, sive in fovea, ut proprie in Hebraico continetur, ut conservet tropologicam captionem leonum, qua semper in foveis capi solent. « Et adduxit eum in chamo, sive in catenis in terram Aegypti, ibique mortuus est. » Quod cum vidisset mater ejus Jerusalem, quae eum genuerat, quae nutrierat, quae constituerat in regnum, quod perisset exspectatio ejus, tulit de aliis regibus Jechoniam, filium Joachim, et constituit in regem, qui et ipse praecessoris imitatus crudelitatem sub leonis feritate describitur, quod homines devorarit, multas viduas fecerit, ad desertum adduxerit civitates, et ad vocem rugitus ejus territa sit universa provincia, ita 110.0715B| ut cum pervenirent ad eum gentes et expanderent super eum rete suum, et in fovea caperent, et mitterent eum in caveam et in catenas, non quo hoc Jechoniae factum sit. Ipse enim tradidit se regi Babylonio et in Chaldaeam asportatus est, sed ut leonis servetur translatio, qui capitur in foveis, catenisque constringitur, et in caveis reservatur. Alioquin juxta historiam hoc de Sedecia legimus, qui post Jechoniam, Jerusalem rex constitutus est. Et haec fecit occasio, ut quia catenae leguntur, et caveae et carcer nominatur, Sedeciam potius quam Jechoniam plerique intelligant. Servatus igitur in carcere est, nec interfectus, et tantummodo sublatus est regno. Caeterum Sedeciam caecum ductum in Babylonem, ibique statim occisum narrat historia.
110.0715C| « Mater tua quasi vinea in sanguine tuo, super aquam plantata, fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus in frondes. Et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum, et evulsa est in ira in terramque projecta. Et ventus urens siccavit fructum ejus, emarcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus, ignis comedit eas. Et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti, et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit. Et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium; planctus est, et erit in planctum, etc. » Diversis sermonibus una res dicitur, et quomodo in superioribus legimus Jerusalem 110.0715D| pulchrae mulieri comparatam et rursum leaenae, qui in cubili suo leones nutrierit, sic nunc viti vel vineae pulcherrimae comparatur, quae super aquas plantata sit multas, et idcirco humore nutriti palmites intantum creverint, ut unus palmes, quem Scriptura virgam solidissimam sive fortissimam nuncupat, profecerit in sceptra dominantium. Illa igitur vinea tantae ubertatis et fructuum tantaeque pulchritudinis, quomodo nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti? Significat autem terram Babylonis, ad quam translati sunt, vel Aegyptum quo confugerunt, aut ipsam terram Judaeam, in qua pauci pauperes remanserunt, quibus praefectus erat Gotholias [Godolias] ut congregaret et 110.0716A| regeret reliquias populi. Contra quem surrexit de stirpe regia et de virga ramorum vineae Ismael, qui interfecit eum in Masepha, et comedit omnem fructum vineae, et exinde non fuit in ipsa vinea fortis virga et sceptrum dominantium. Nullus enim remanserat de regibus, qui populum gubernaret, sed cum Joanna filio Care, ad Aegyptum confugerunt, idcirco planctus est, et parabola lamentationis, ut plangatur regium genus, quod in Judaea ultra cessavit, donec veniret, cui repositum est: « Et ipse erat exspectatio gentium. » Ex quo perspicuum est, et superiorem lectionem, in qua dicitur: « Quare mater tua leaena inter leones cubavit? » et hanc in qua scriptum est: « Mater tua quasi vinea in sanguine tuo, super aquam plantata » ad Jerusalem pertinere, 110.0716B| quae perdidit leones et palmites suos, et non remansit virga in ea, quae consurgeret in tribum sive in sceptrum dominantium. A planctu enim incipit, et finitur in planctu. « Assume planctum super principes Israel, » hoc est, in principio et nunc in fine planctus est, et in lamentatione planctuque parabolae stirpe regia prosequenda. Porro secundum ἀνάγογην quod alii ad coelestem Jerusalem referunt, ut dicant ex ea in istam vallem lacrymarum plurimos corruisse, et reges esse desisse, et vineam quondam pulcherrimam vento urente siccatam, ita ut nullus in ea virentium palmitum remanserit, quam postea sub urbis figura plangat Jeremias nos intelligimus super Ecclesiam, eo quod in novissimo tempore multiplicata iniquitate refrigescet charitas multorum, ita 110.0716C| ut probentur, si fieri potest, etiam electi Dei, et principes ejus capiantur retibus diaboli, qui non sit unius regis captione contentus, sed quotidie reges et principes capere festinet, secundum illud quod scriptum est, « Escae ejus electae. » Palmites quoque ecclesiae, qui dudum floribus et rubori sanguinis aequabantur, postea vento urente siccentur. Quam expositionem et Evangelii parabola sonat (Luc. VIII), in qua, sole orto, ea quae germinaverant aestuaverunt, et repente siccata sunt, ita ut vix remaneat unus e palmitibus, qui consurgat in virgam et dignus princeps populi fiat. Quod aliis verbis loquitur Amos: « Inducam famem et sitim super terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermones Dei (Amos VIII); » unde debemus plangere et lamentari 110.0716D| super principes Israel, quorum vitio et superbia Judaea deserta et capta est Jerusalem.
CAPUT XX. Dominus non respondet interrogantibus propter peccata, et exprobrat eis scelera et blasphemias: et de reprobatione legis et sacrificiorum; de reditu captivorum in terram suam.
« Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sedebant coram me, etc. » (Hieron.) Post undecim primos menses et quinque dies superioris visionis, rursum sermo fit ad prophetam postquam venerunt viri de senioribus domus Israel, ut interrogarent Deum, et sederunt coram 110.0717A| eo. Hanc autem consuetudinem fuisse populi Israel, ut quidquid scire cupiebant a Domino quaererent per prophetas, multa exempla testantur. Saul quaerens asinas (I Reg. IX), pergit ad Samuel, accepitque consilium a puero, ut offerret prophetae quartam partem sicli. Aegrotante filio Jeroboam mittitur in Silo ad Achiam [Abiam] prophetam uxor ejus deferens munuscula, panes et collyridas, uvas et lagunculam mellis, ut de filii infirmitate cognosceret (III Reg. XIV). David quoque propheta alium interrogat prophetam Nathan (II Reg. VII) utrum templum Domino aedificare debeat. Et Achab sciscitatur ascendat an non in Ramoth Galaad (III Reg. XXII). In Isaia quoque et in Regum volumine, quae Sennacherich ventura sint nuntiantur (IV Reg. XIX; Isa. XXXVII). Nec mirum si in Veteri 110.0717B| Testamento singulis, quae futura sunt, prophetae annuntient, cum Agabum legerimus (Act. XXI), quae Paulo ventura sint prophetare. Scriptum est enim in Deuteronomio: « Gentes quas Dominus perditurus est, in conspectu tuo istae somnia et divinationes audient, tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus (Deut. XVIII). » Gentium enim est adire Chaldaeos, ariolos, aruspices, divinos, sortilegos, oracula daemonum quibus errori earum illuditur. Unde et nunc seniores Israel adeunt prophetam, ut interrogarent per eum Dominum, et tamen de interrogatione silent, ipso qui interrogandus erat sciente quid interrogarent, ut et in eo miraculum sit scire cur venerint, et ad ea respondere, quae tacitus sermo in animo continebat.
110.0717C| « Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Nunquid ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. » Sanctis et congrua interrogantibus datur promissio, adhuc loquente te dicam: « Ecce adsum. » Peccatoribus autem, quales fuerunt seniores Israel, et quorum scelera in consequentibus propheta describit, non datur responsio, sed increpatio pro peccatis. Et addit jusjurandum: « Vivo ego, » ut firmior sit sententia denegantis. « Si judicas eos, si judicas, fili hominis. » Illi quidem ad interrogandum venerant, cupientes de his, quibus ambigunt, et futura cognoscere. « Tu autem, fili hominis, judica eos, ut non prophetae sit responsio, sed 110.0717D| sententia judicantis pro iniquitatibus quas fecerunt, et patrum secuti sunt scelera. Vel certe « si ultus eos fuero ultione; » ut sit sensus: Tanta iniquitate cooperti sunt, ut nec emendatione quidem et correptione sint digni, secundum illud, quod in propheta dicitur: « Non visitabo ultra filias vestras et nurus vestras cum moechatae fuerint (Ose. IV). » Unde et peccatores, qui in profundum venere peccati, dimittuntur ut faciant desideria cordis sui.
« Abominationes patrum suorum ostende eis, et dices ad eos. » Si peccata patrum non redundant ad filios, quomodo abominationes et iniquitates patrum nunc senioribus ponuntur? Hac videlicet causa, ut ostendantur similia parentibus agere, et 110.0718A| haereditario malo longissimum funem trahere peccatorum, ut quorum imitantur vitia, eorum supplicia pertimescant.
« Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester. In die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras, etc. » In Aegypto igitur factus est notus populo et semini domus Jacob, quando levavit manum suam pro eis, contra Aegyptios, et dixit: « Ego Dominus Deus vester, » et elegit eos ut educeret de terra Aegypti ad terram fluentem lacte 110.0718B| et melle; necdum enim capere poterant solidum cibum, sed quasi parvuli atque lactentes, melle et lacte indigebant infantiae. Juxta litteram vero, inclytam esse terram Judae et cunctis terris fertiliorem dubitare non poterit, qui a Rinocorura usque ad Taurum montem et usque ad Euphraten fluvium cunctam consideraverit terram, et urbium potentiam amoenitatemque regionum, Palaestinam videlicet et Phoenicen, Arabiam, Syriam, Coelen, Ciliciam, et caeteras regiones, quas Israeli, si Dei praecepta servasset, Dominus repromisit: quas quia non accepit, vitium fuit incredulitatis ejus. Nam et in ipsa Palaestina Judaeaque provincia gentes plurimae remanserunt, quae non sunt ejectae. Neque enim sponsor in crimine est, si ille cui repromittatur, indignum se 110.0718C| fecerit sponsione, praesertim cum proponatur optio promittentis: « Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis, sin autem nolueritis, gladius devorabit vos (Isa. I). » Eliguntur ergo praesentia, nec statim, qui eligitur tentari non potest nec perire, quia et Saul electus in regem et Judas in apostolum suo postea vitio corruerunt. Elevatio autem manus sive extensio habitum percutientis ostendit, ut percuteret pro eis Aegyptios, et populum Israel de Aegypto liberaret.
« Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui, ego Dominus Deus vester. » Praecipit autem exeuntibus primum de Aegypto, ut obliviscantur idolorum, quibus multo tempore servierant, imo abjiciant 110.0718D| ea ab oculis suis, ut ne aspectu quidem digna habeant, et quibus multo tempore polluti sunt ultra non acquiescant. « Ego, inquit, Dominus Deus vester. » Non portenta Aegyptia, non variorum figmenta monstrorum: sed et nobis quando exierimus de Aegypto, jubetur ut offensiones oculorum nostrorum abjiciamus, ne scilicet his delectemur, quibus ante delectabamur in saeculo, ne simulacris Aegypti polluamur, adinventionibus videlicet philosophorum atque haereticorum, quae recte idola nominantur. A spectaculis quoque, imo offensionibus Aegypti, removeamus oculos, arenae, circi, theatiorum, et omnibus quae animae contaminant puritatem, et per sensus ingrediuntur ad mentem, impleturque quod scriptum 110.0719A| est: « Mors intravit per fenestras vestras. » « Et irritaverunt me. » Septuaginta: « Et recesserunt a me; » sive, ut Symmachus interpretatus est, « non acquieverunt mihi. » Statimque vocati recedunt a Deo, ut nullum sit spatium inter vocationem et recessionem. Et hoc notandum, quod nemo recedit a Deo, nisi qui ante cum eo fuerit. Unde et draco in Job volumine apostata, praevaricator, et recedens appellatur.
« Nolueruntque audire me. Unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt (Job. XXXIV). » Propterea, inquit, irritaverunt me et recesserunt a me, quia noluerunt audire me, dum liberum homini servatur arbitrium. Et fecerunt, omnia, quae ne facerent lege praecepi, 110.0719B| statim desperantes salutem, mussitantes contra Moysen, Deique repressionibus diffidentes. Unde sequitur:
« Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti. » Statim ut praecepi eis relinquere sive abjicere offensiones oculorum suorum, et in idolis Aegypti nequaquam pollui, irritaverunt me, et noluerunt audire quae dixi, sed e contrario fecerunt quae non facienda praecepi; ideo decreveram, ut effunderem in eos furorem et indignationem meam, et implerem iram meam, quam mente conceperam in medio terrae Aegypti. Quia necdum egressi fuerant de Aegypto. Sequitur enim, « Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum. Ex quo ostenditur, 110.0719C| necdum eos fuisse egressos de Aegypto, quando effundere voluit indignationem suam, et implere iram suam super eis et percutere eos in medio terrae Aegypti.
« Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. » Quod facere cogitabam propter justitiam, non feci pro clementiae magnitudine, ne pollueretur nomen meum et viderer non potuisse complere quod Israeli repromiseram. Peperci igitur nomini meo, ne haberent occasionem blasphemandi nationes, inter quas notus factus sum eis in terra Aegypti. Hucusque quod eis promiserit in terra Aegypti constitutis, et quomodo statim offenderint, et quid 110.0719D| contra eos Dominus cogitaverit et tamen non fecerit, propheta describit. Quae sequuntur egressis de Aegypto locutus est:
« Ejeci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum, et dedi eis praecepta mea et judicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis. Insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos, et scirent quod ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciet homo vivet in eis. Et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos, et feci propter nomen 110.0720A| meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum. » Haec ad eos dicuntur, qui educti sunt de Aegypto in desertum, ut Aegyptiorum vitiis liberati facilius in solitudine Dei praecepta complerent, et judicia ejus facerent et sabbata custodirent, quae in signum data sunt inter eum qui dedit et eos quibus data sunt, Scriptura dicente, Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: « Et tu praecipe filiis Israel dicens, Videte et sabbata mea custodite, quod est signum inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quod ego sum Dominus, qui sanctifico vos, et custodite sabbatum quoniam sanctum est vobis; qui violaverit illud, morte morietur. Omnis qui fecerit in eo opus, interficietur anima illa de medio populi sui (Exod. XXXI). » Ergo sabbatum 110.0720B| et circumcisio in signum data sunt veri sabbati et verae circumcisionis, ut sciamus nobis in perfecto et aeterno sabbato requiescendum a saeculi operibus, et non praeputium, sed cor circumcidamus, unde in sex diebus operantes, in septimo requiescimus, ut nihil aliud die ac nocte faciamus nisi omne quod vivimus, deberi Domino noverimus, et redeunte hebdomade, totos nos ejus nomini consecramus, ut per sanctificationem diei recordemur Domini qui sanctificat nos. Haec praecepta et justificationes et observantiam sabbati dedit Dominus in deserto, ut facientes illa viverent in eis, non de illis ad majora transirent, sicut in Evangelio promissum est, quae illi violaverunt non semel, nec parvum, sed vehementer, ut violationis ἐπίτασις monstraretur. Dixit ergo 110.0720C| et in sua mente decrevit ut effunderet furorem suum super eos in deserto, et consumeret eos quando locutus est ad Moysen: « Dimitte me et iratus furore contra eos delebo illos (Exod. XXXII). » Sed noluit facere, parcens Aegyptiis et caeteris gentibus, ne scandalizarentur, et ipsis quorum misertus est, exspectans poenitentiam conversorum; notandumque, quod quando constitutis in Aegypto loquebatur post offensam, « Feci, ait, propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in conspectu earum: Tunc enim adhuc in medio erant, quia necdum exierant. Nunc autem postquam egressi sunt, dicitur: « De quibus ejeci eos in conspectu earum. »
110.0720D| « Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne educerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium, quia judicia mea projecerant et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant: post idola enim cor eorum gradiebatur. Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos, nec consumpsi eos in deserto. » Decreveram quidem ut totum furorem meum effunderem super eos et delerem eos atque consumerem, sed feci propter nomen meum ne violaretur in gentibus, Amalecitis videlicet et reliquis, qui contra eos in solitudine dimicaverunt, ut nequaquam inducerem eos in terram, quam eis pollicitus sum lacte et melle fluentem, quae praecipua terrarum omnium 110.0721A| est, sive favus: causa enim poenae est istiusque sententiae: « Quia judicia mea projecerant, et in praeceptis meis non ambulaverant, et sabbata mea violaverant. » Ipsiusque causae haec causa est, ut ista non facerent, quia cor eorum Aegypti idola sequebatur, pepercit autem, ait, oculus meus ne interficerem eos atque delerem, nec omnino consumerem. In quo quaeritur quomodo eis pepercerit, quorum cadavera in solitudine corruerant, et excepto Jesu Nave et Caleph filio Jephone, terram repromissionis nullus ingressus est. Ex quo intelligimus vivere eos, nec aeternis suppliciis reservatos, nec deletos esse de libro viventium, nec consumptos ante faciem Domini. Si enim ex eo quod non sunt introducti in terram repromissionis perisse credendi sunt, ergo et Moyses 110.0721B| periit qui vidit tantum terram repromissionis, et non est ingressus in eam. De quo in libro Jesu Dominus loquitur: « Moyses famulus meus mortuus est (Jos. I, 2). » Et in Malachia: « Mementote legis Moysi servi mei (Malach. IV). » Et in Jeremia quasi de amico et de familiarissimo suo loquitur Dominus: « Si steterint Moyses et Samuel in conspectu meo (Jer. XV). » Alioquin et Moysi preces exauditas esse credendum est, quando pro populo interpellans, ait: « Si dimittis eis peccatum, dimitte; sin autem non vis, dele me libro tuo (Exod. XXXII), » quem scripsisti; ut autem sciamus sententiam Dei in filios et in famulos non ad perditionem esse sed emendationem, audiamus testimonia Scripturarum: Fili, ne contristeris ad disciplinam Domini, neque deficias quando 110.0721C| ab eo argueris: « Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII). » Et in alio loco: « Cum interficeret illos tunc quaerebant eum (Psal. LXXVII). » Et in Deuteronomii cantico: « Ego interficiam et ego vivificabo (Deut. XXXII). » Possumus et hoc juxta litteram dicere, quod non deleverit eos neque consumpserit cum stirpe sua atque progenie, sed interfectis patribus pepercerit filiis quos in terram repromissionis induxit.
« Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incidere nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester, in praeceptis meis ambulate, et judicia mea custodite, et facite ea, et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos. Et sciatur quia ego sum Dominus Deus vester. » Post interfectionem patrum qui in eremo corruerunt, praecepta dat filiis in quorum salute misertus est patrum, et pepercit, inquit, oculus Domini super eos, ne omnino interficeret eos atque deleret, sed patres in filiis reservaret, eademque testatur, quae et patribus est locutus, ut postquam in praeceptis illius ambulaverint, et judicia custodierint, et sanctificationem sabbati, quod signum datum est, reservaverint, tunc sciant, quia ipse sit Dominus Deus eorum, praecepta autem et legitima patrum et judicia eorum errorem inolitum significat, ne peccata eorum imitentur quorum tormenta respiciunt.
110.0722A| « Et exacerbaverunt me filii: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit, homo vivet in eis. Et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in oculis earum. » Sed et filii, inquit, parentum sunt scelera secuti, feceruntque omnia quae illi fecerant, unde et similem sententiam meruere, sed eadem qua et patres eorum misericordiae meae magnitudine reservati sunt, et ob easdem causas quibus et patrum misertus sum, ut unus atque idem creator amborum simili iram meam patientia 110.0722B| mitigarem. Manifesta percurrimus, et ad obscuriora transimus.
« Iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationibus, et ventilarem in terras, eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent, et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua. Et scient quia ego Dominus. » Ubi in Veteri Testamento contra filios eorum, qui in solitudine corruerant, Dominus levaverit manum suam, volens eos dispergere in nationes, Scriptura non dicit. Sed ex eo quod hic refert, 110.0722C| factum esse credendum est, sive hoc significat quod postquam terram repromissionis intraverint, variis temporibus ob multa peccata diversis traditi sunt gentibus regibusque, eo tempore, quae natura sua bona erant praecepta Domini, et judicia in quibus possent credentes vivere, facta sint eis non bona dum nequaquam valent in captivitate legis praecepta servare, et facere quae divinus sermo mandavit. Neque dixit, Dedi eis praecepta mala, sed non bona: non enim statim sequitur, ut quod bonum non est, sit malum, sicut et Apostolus docet (I Cor. VII) bonum esse homini uxorem vel mulierem non tangere, sed propter incontinentiam unumquemque suam uxorem habere bonum est, unumquemque possidere vas suum in sanctificatione et castitate; quod si non 110.0722D| fecerit, nec bonum nec malum est. Dedit ergo eis Deus dispersis in gentibus praecepta non bona, hoc est, dimisit eos cogitationibus et desideriis suis, ut facerent quae non conveniunt, et polluit eos in muneribus suis, sicut sacerdos de populo leprosos separans et eos pollutos esse demonstrans, dum idolis offerunt quae Deo offerre deberent, et transducunt omne quod aperit vulvam per ignem bachali, id est, primogenita, ut postquam deserti fuerint a Deo et idolorum cultui traditi, tunc intelligant quod ipse sit Dominus, quem suo vitio ad iracundiam concitaverunt. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus, pro praeterito ponens futurum: « Igitur et ego dabo eis praecepta non bona et judicia 110.0723A| propter quae non vivent, et polluam eos propter munera sua, quia consecrant et transducunt omne quod aperit vulvam, ut deleam eos, et scient quia ego Dominus. » Et est sensus: Quia vidi filios sceleribus patrum adaequari et eadem facere propter quae illi offenderant Deum, volui illos dividere in nationes et in toto orbe dispergere, et dare illis praecepta non bona et judicia in quibus non viverent, ut polluerem illos in muneribus suis, qui omnia primogenita idolis consecrabant, et delerem eos in perpetuum, et scirent quod ego essem Deus; per quae ostendit non se dedisse eis praecepta non bona, qui in eremo morabitur, sed his quos dispergere voluit in nationes et facere in toto orbe peregrinos, dare cogitasse quae non dedit, ut ibi Dei praecepta bona suo vitio non 110.0723B| bona facerent, dum idolis exhibent quae Deus sibi praeceperat exhibenda; potest et hoc dici quod ante offensam decalogum tantum acceperunt: post idololatriam vero et blasphemiam, multiplices legis caeremonias, ut Deo potius offerrent victimas quas daemonibus offerebant et comparatione sacrilegii levius fieret, quod non erat per se bonum et nequaquam malum, quia Deo offerebatur, et tamen non bonum quia boni auctorem offenderant (Greg., Mor. lib. XXVIII, c. 17). Infirmus namque populus cum praeceptorum pannos nolens pertulit, ad firmiorem statum ex ipsa sua ligatione pervenit. Quia enim timor eum prius a culpa coercuit, competenter postmodum in libertatem spiritus exivit. Hos pannos quos inchoantibus dedit ipse per prophetam Dominus 110.0723C| reprehendit, dicens: Ego dedi eis praecepta non bona, mala enim quasi mala esse desinunt comparatione pejorum, et bona quasi bona non sunt comparatione meliorum: nam sicut pejus delinquenti Judaeae de Sodoma atque Samaria dicitur: « Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Ezech. XVI), » ita melioris Testamenti Novi praeceptis subsequentibus praecepta bona, quae rudibus data sunt non bona esse memorantur, neque enim mentes usui vitae carnalis inhaerentes evelli ab infimis possent, nisi gradatim ducta praedicatione proficerent.
« Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri 110.0723D| cum sprevissent me contemnentes et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas. Et dixi ad eos: Quid est excelsum ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus excelsum usque in hunc diem. » (Hieron.) Volui, inquit, eos in solitudine delinquentes in cunctas dispergere nationes, et dare illis praecepta non bona, ut quod mihi offerre debuerant, idolis immolarent, et omne primogenitum suum consecrarent eis per ignem, ut interficerem 110.0724A| eos atque delerem. Quando autem dicit volui, ostendit se non fecisse, quod voluit, illudque quod sequitur: « Et scient quia ego sum Dominus, » in Septuaginta non habetur. Non enim eis videbatur consequens post interfectionem nosse quod ipse sit Dominus. Sed tu, « fili hominis, rursum loquere ad eos, » hoc est ad seniores domus Israel, qui te interrogare venerunt, patres vestri de quorum stirpe descendistis etiam in hoc blasphemaverunt me, et duxere pro nihili; postquam introduxi eos in terram, quam mea fortitudine possederunt, quam ego ad possidendum dederam, illi verterunt ad exasperandum me. Cum enim vidissent omnem collem excelsum, lignumque nemorosum, sacrificabant in montibus, et in lucis, et saltibus, et idolis victimas 110.0724B| immolabant, et liba fundebant. « Quod cum vidissem, dixi ad eos. » Quid est Bama? hoc enim interpretatur excelsum, aut cur ingredimini istiusmodi locum, quem vobis in cunctis collibus elegistis, ita ut usque hodie istiusmodi loca appellentur Bamoth, et antiquus error nomen pristinum teneat?
« Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus: In via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini, et in oblatione donorum vestrorum cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie. Et ego respondebo vobis, domus Israel: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. » Patrum vestrorum imitamini vitia, et per easdem inceditis 110.0724C| vias, ut delicta similia similem mereantur et poenam, et in tantum nefas profecistis, ut filios vestros per ignem daemonibus consecretis. Nec semel hoc sufficiat, sed usque inpraesentiarum agatis eadem, non quod hoc seniores in captivitate faciant, sed quod illi qui in Hierosolymis morabantur, et quibus captivitas imminebat, haec omnia facere non cessent. Et cum tantis flagitiis obligati sitis, responsionem inquit meam quaeritis. « Vivo ego, dicit Dominus Deus, » et juro per memetipsum, quia non respondebo vobis; quodque sequitur:
« Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, qui in manu forti, et in brachio extento 110.0724D| et in furore effuso regnabo super vos. » Hunc habet sensum: Nec putetis cogitationes vestras, quibus contra me blasphematis posse compleri. Dicitis enim, Nolumus esse sub Domino, nec populus illius appellari, sed ut cunctae in toto orbe sunt nationes, et unaquaeque gens suo vivit arbitrio, ut colat ligna, et lapides, et idolis serviat, etiam una gens nos erimus e pluribus. Ad quae respondet Deus, juratque per semetipsum, et dicit: Non vos relinquam neque contemnam, ut fugaces servos Domini negligentes solent, contemnere, sed ad meum retraham imperium. Et brachio extento et percutiente ac furore effuso, in pristinam vos redigam servitutem, et regnabo super vos, ut velitis nolitis, me 110.0725A| habeatis regem, et sentiatis regem iratum, cujus clementiam neglexistis.
« Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. » Nec vos, ait, patiar esse in gentibus, nec aeterna captivitate retineri, sed educam de populis et congregabo de terris, in quas vos ad serviendum hostilis necessitas huc illucque dispersit. Haec autem faciam ut non perdam vos et deleam, sed ut Rex vester sim. Ex quo intelligimus etiam eam quam appellant haeretici creatoris crudelitatem sonare clementiam, dum ad hoc irascitur et desaevit, et totum effundit furorem, ut retrahat eos ad regnum suum, qui daemonum tyrannidem ad serviendum elegerunt.
110.0725B| « Et adducam vos in desertum populorum et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Sicut judicio contendi adversum patres in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus, et subjiciam vos sceptro meo: et inducam vos in vinculis foederis: et eligam de vobis transgressores et impios, de terra incolatus eorum educam illos, et in terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. » Faciam, ait Dominus, vobis qui estis in Babylone, et nunc servitis idolis, quod feci patribus vestris in Aegypto, ut educam vos in desertum populorum, et ibi judicer vobiscum facie ad faciem sicut adversum illos judicio contendi, quando egressi sunt de Aegypto. Et postquam 110.0725C| vos judicavero, subjiciam vos sceptro meo et imperio et inibo pactum vobiscum, et inducam vos in terram vestram in vinculis charitatis, ut ligati amore meo nequaquam a me possitis recedere. Transgressores autem et impios, qui cordis duritia in malis operibus perseverant, eligam de vobis, non ad possidendum, sed ad abjiciendum: et educam quidem eos de terra incolatus eorum, ut educti non ingrediantur terram Israel, sed in diversis pereant regionibus, et distinctione bonorum et malorum cognoscatis, quia ego sum Dominus, qui facio cuncta judicio. Ad reliqua festinat oratio, breviterque percurrimus singula, ut sensum tantum legentibus praebeamus.
« Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus, singuli post idola vestra ambulate, et servite 110.0725D| eis. Quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus et in idolis vestris, in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel, omnis, inquam, in terra in qua placebunt mihi, et ibi requiram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris; in odore suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum, et scietis quia ego Dominus. » De hoc monte in quo servitura est Deo omnis domus Israel, Isaias et Michaeas pari voce cecinerunt: « In novissimis diebus 110.0726A| erit manifestus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et confluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et in montem Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. De Sion enim enim exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II; Mich. IV). » Et rursum Isaias: « In montem, inquit, excelsum ascende, qui annuntias Sion: eleva et exalta vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem (Isa. XL). » Quem montem Sion aut Ecclesiam intelligimus, quae interpretatur specula, et in altitudine sanctorum dogmatum constituta est, aut ipsum Dominum Salvatorem, in quo et primitiae et decimae et omnis cultura in odorem vertitur suavitatis: 110.0726B| ut omnes in circuitu nationes, videntes populum Domini salvatum esse, glorificent Deum et cognoscant, qui salvati fuerint, quod ipse sit Dominus
« Cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris, tunc scietis quia ego sum Dominus. » Quando induxero, ait, vos in terram Israel, pro qua levavi manum meam, ut inducerem in eam patres vestros, quam illi suo vitio perdiderunt, et vos non tam vestro merito quam mea clementia recepistis.
« Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis. Et scietis quia ego 110.0726C| Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, nec secundum scelera pessima domus Israel, ait Dominus Deus. » Non possumus recordari scelerum nostrorum atque vitiorum, nisi inducti fuerimus in terram Israel, ibique positi dicamus cum Apostolo: « Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). » « Et displicebitis, ait, vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis; » sive, ut interpretatus est Symmachus: « Et parvuli vobis videbimini propter omnes malitias vestras, quas estis operati, » ut postquam excelsi fuerint, humiles esse se credant, quia Dominus humilibus dat gratiam. Et in alio loco scriptum est: « Ante contritionem exaltatur cor viri, et ante 110.0726D| exaltationem humiliatur (Prov. XIII). » Superbiam enim contritio, et humilitatem sequitur altitudo. « Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis. » Et Dominum Salvatorem tunc magis cognovimus quando benefecit nobis, et passus est pro peccatis nostris, et portavit iniquitates nostras et pro nobis doluit, non pro aliquo merito eorum qui salvantur, sed propter nomen suum. Alioquin vitae nostrae, et scelera nostra pessima, non misericordiam meruere, sed poenam. Quidquid autem de populo diximus Israel, qui liberatus de Aegypto in solitudine multa commisit, et offendit Deum, et postea in terram repromissionis inductus, veneratus idola lignaque et lapides coluit, et postea Dei clementia conservatus 110.0727A| est, referamus ad eos, qui de Aegypto saeculi hujus manu excelsa Domini liberati sunt, et introducti in vitiorum solitudinem, rursum Aegyptum suspirarunt, 110.0728A| et fecerunt ea per quae puniri debuerant, sed nihilominus per poenitentiam non suo merito, sed Domini clementia, conservati sunt.
LIBER NONUS.
PRAEFATIO. 110.0727|
Beatus Hieronymus cum ad hunc locum libri prophetici exponendo pervenisset, ita in exordio libri septimi exorsus ait: « Olim pueri legimus: Nihil tam facile est, quin difficile fiat, quod invitus facias. » Hanc ego sententiam ideo hic posui, ut scias, doctissime 110.0727B| imperator, quod post excusationem qua me absolvere ab hoc opere volebam, quam difficile mihi sit, quod aliis peritioribus forsitan facile est, ut propheticum librum mysteriis obscurissimis obvolutum exponam, quia ex proprio sensu hoc efficere non valeo, sed et aliorum dicta pro caligantibus oculis senectute et aliquid sustinentibus beati Isaac, ad nocturnum lumen nequaquam valeam relegere, quae [qui] etiam ad solis dieique fulgorem vix habiles mihi ad legendum fiunt. Unde obsecro venerationem tuam ut ea quae ex sanctorum Patrum sententiis excerpsi et in ordine legenda disposui, benigne suscipias; et, ut jam ante dixi, si librorum brevitas vel longitudo inter se fuerint inaequales, visionum hoc brevitati imputes ac longitudini, dum ubicunque possumus, 110.0727C| juncta nolumus separare, et dissonantia in unam astare [aptare] congeriem.
SEQUITUR CAPUT XX.
« Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad Africum, et propheta ad saltum agri meridiani, et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum, non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Et dixi: A, a, a, Domine Deus; ipsi 110.0727D| dicunt de me: Nunquid non per parabolas loquitur iste? » etc. Loquitur autem sermo divinus per μετάφωραν saltus contra Jerusalem quae bestiarum et ferocium hominum habitatio est, quod succendat eum omniaque ligna illius concrementur, nequaquam arbores vocans, quae fructibus indigebant, sed ligna quae incendio praeparata, primumque comburit in eo lignum viride, secundum quod in hoc eodem Propheta legimus: « Et a sanctis meis incipite. » Et postea aridum quod nihil in se poterat habere viride, sanctos videlicet simul et peccatores, ut alii captivitatis mala morte effugiant, alii suppliciis tradantur aeternis. Quodque infert: « Ab austro usque ad aquilonem, » hoc indicat ab Jerusalem usque ad Babylonem, ut omne iter pergentium in captivitatem, gladio, 110.0728A| fame, pestilentia ruentium compleatur: his enim qui in Babylone sunt, Jerusalem ad austrum sita est. Quomodo e contrario olla Jeremiae quae significat Jerusalem, a facie aquilonis, id est Babylonis, succenditur. Et pulchre in principio stilla inquit, ad Africam, ut non tota Dei ira videatur effusa, sed stilla quaedam et pars. Sin autem in stilla, tanta saevitia, 110.0728B| quid in totis imbribus aestimandum est, ut omnis caro, quae visura est salutare Dei, per sylvarum incendium et flammam, quae nullius exstinguatur auxilio, cognoscat quod ipse sit Dominus. Quod intelligens propheta respondit: « A, a, a, Domine Deus; » vel, ut Septuaginta transtulerunt, « nequaquam, Domine. » Et infert: « Ipsi dicunt ad me, Nunquid non per parabolas loquitur iste? » vel parabola est ista, quae dicitur? Et est sensus, planius loquere, non intelligimus per parabolam quid loquaris: aperto sermone Dei nobis pande sententiam: potest autem tropologice theman et nageb et darom, quod Septuaginta posuerunt, Aegyptus intelligi. Legimus enim in Daniele crebro austrum pro Aegypto accipi, Aegyptus autem refertur ad mundi istius augustias. Prophetat igitur 110.0728C| Ezechiel, quae mundo ventura sint mala, quem saltum vocat pomiferas arbores non habentem, sed habitaculum bestiarum, de quo et in vigesimo octavo psalmo dicitur: « Vox Domini perficientis cervos, et revelabit condensa silvarum. » Istae sunt silvae et saltus, qui plus devoraverunt in praelio de exercitu Abessalon, quam interfecit gladius. Succenditurque in saltibus primum lignum viride, et sic aridum, hi qui vivunt in malo, et hi qui justitiae mortui sunt. Quodque dicitur: « Et comburentur in ea omnes facies ab austro usque ad aquilonem, » hoc dicit ab his qui fervente spiritu videbantur usque ad eos qui, crescente iniquitate et refrigerata charitate multorum, calorem pristinum perdiderunt, ita ut omnis 110.0728D| caro perspiciat flammam Domini non exstingui, precaturque Propheta, ne fiat quod Dominus comminatus est, hoc est, ne succendatur saltus et ligna omnia concrementur, ut aut adhuc accipiant locum poenitentiae, aut sibi non imponatur necessitas tristia nuntiandi, praesertim cum populus ea non intelligat, et obscuritate dictorum magis ad insaniam provocetur.
CAPUT XXI. Sermo Domini contra Jerusalem de miseria gladii duplicati aut triplicati. Sermo Domini contra filios Ammon pro gladio evaginato.
« Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel, et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: 110.0729A| Ecce ego ad te et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem, et sciet omnis caro quia ego eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem, » etc. Quia supra dixerat: Ipsi dicunt de me, nunquid non per parabolas loquitur iste? et apertam populus sententiam flagitabat, idcirco Dominus id quod per metaphoram sive parabolam, et, ut alii vertere, proverbium, est locutus, nunc manifestius loquitur, saltus Nageb et Darom et Theman esse Jerusalem, et templum illius sancta sanctorum, et omnem terram Judeae flammamque quae combustura sit saltum intelligi gladium devorantem, qui eductus sit 110.0729B| de vagina sua ut interficiat impium et justum, hoc est enim lignum viride et aridum. Unde et Dominus: « Si in ligno, ait, viridi tanta faciunt, in sicco quid facient? » (Luc. XXIII.) Quodque ibi dixerat: « Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, » hoc est silvam sive flammam, nec exstinguetur, hinc aliis verbis loquitur: Ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. » Vere enim contra Jerusalem non est flamma sopita nec exstinctum incendium, nec revocatus gladius, quia modicum tempus in medio, et Jerusalem cum templo suo Babylonio igne succensa est.
« Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. 110.0729C| Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu, quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet, ait Dominus Deus. » Primum dixerat: « Vaticinare vel stilla ad austrum, africum et meridiem, et ad saltum meridianum. » Quod quia videbatur obscurum, et dicta prophetae populus nesciebat, secundo ponitur manifestius, saltum meridianum esse Jerusalem, et omnes infructuosas arbores ad quarum radices securis posita sit, intelligi habitatores ejus gladiumque interpretari pro incendio. Tertio jubetur prophetae ut tacentibus illis nec interrogantibus cur ista vaticinatus sit, faciat per quae interrogetur, et respondeat quae Dominus est locutus. 110.0729D| Ingemisce, inquit, et ejulate non levi voce nec dolore moderato, sed in contritione lumborum, ut gemitus tuus ex imis visceribus et amaritudine animi proferatur. Et hoc facies coram eis, ut cum te interrogaverint cur tanto gemitu conteraris, et quid tibi mali acciderit, ut sic ingemescas, tu eis meo sermone respondeas: Idcirco plango, et dolorem cordis mei dissimulare non valeo, quia auditus qui semper meis auribus insonuerat, opere completur, et venit imminens videlicet Babylonii furentis exercitus; qui cum venerit et vallaverit Jerusalem, tunc tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, ut occupante pavore mentes hominum, nullus audeat repugnare. infirmabitur enim omnium bellatorum spiritus, et 110.0730A| tanta cunctos occupabit trepidatio, atque formido, ut, timore cogente, artus et viscera dissolvantur et vesica humorem tenere non valeat, ita ut urina genua polluantur; naturale est enim ut timore cogente vesica laxetur, et adversus hominis voluntatem humor defluat. Quod quidem et in morborum magnitudine accidere solet, ut postquam vires defecerint aegrotantium, non solum genua, sed et lectuli polluantur. Ecce, inquit, venit quod saepe praedixi, et opere completur, ac fiet, quod non ego, sed Dominus est locutus. Scio quemdam in contritione lumborum, et fluentibus aquis multa testimonia replicasse, ut Prophetae castitas impleretur, et amaritudo animi et dolor mentis internus, quod aquae seminum genua polluant, sed haec expositio ad praesentem non pertinet 110.0730B| locum.
« Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere, gladius, gladius exacutus est, et limatus, ut caedat victimas, exacutus est, et ut splendeat limatus est, qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis; clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo. Hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo. Idcirco plaude super femur, quia probatus est, et hoc, cum sceptrum subverterit et non erit, dicit Dominus Deus. Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum, et 110.0730C| duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum, amicti ad caedem. Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram quocunque faciei tuae est appetitus, quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum, » etc. Multum est si utramque ponam editionem, et librorum extenditur longitudo, maxime ubi aut nulla aut parva distantia est, ponam igitur nonnulla quae discrepant pro eo quod nos diximus: Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. » Illi transtulerunt, « Interfice, contemne, repelle omne 110.0730D| lignum. » Rursum ubi nos diximus, « Qui fugerant gladio traditi sunt, » et illi et alii transtulerunt, « hospites mei sive habitatores. » Et ubi nos diximus: « Plaude super femur, » illi posuerunt, « Percute manu. » Et ubi transtulimus: « Et hoc cum sceptrum subverterit, » illorum habet editio, « tribus repulsa est. » Loquitur autem ad gladium Nabuchodonosor, ut veniat contra Jerusalem, et exacuatur atque limetur, multos enim esse caedendos, et ad ipsum apostropham facit: Tu es qui moves atque subvertis sceptrum filii mei, imperium videlicet populi Israel, et omne lignum succidis, universam populi multitudinem. Dedi, inquit, istum gladium ut teneatur manu Nabuchodonosor et sit in manu viri robustissimi. 110.0731A| Unde o propheta clama et ulula, et mala instantia vocis lamentatione testare. Hic gladius nulli pepercit, nec aliquem imminentium malorum reliquit expertem; factus est in populo, factus in ducibus Israel, factus in hospitibus meis ac sacerdotibus, qui habitabant in templo meo. Idcirco « Percute femur sive manum, et habitum plangentis assume. » Hic enim gladius probatus est mihi. Et hoc cum sceptrum meum regnumque subverterit, quod ultra non erit, et in Sedecia rege finietur. Iterum tibi, Propheta, jubeo, ut qui femur percusseras, pro stupore et miraculo percutias et manus, ut non solum semel, sed secundo ac tertio gladius veniat ad interficiendum, primo enim venerat Nabuchodonosor, quando tulit Joachim. Et secundo quando regnabat Joachim. 110.0731B| Tertio quando Sedecias. Et hic est gladius triplicatus, quando facta est magna occisio, et intantum multiplicavit ruinas, ut obstupescerent animo et corde tabescerent, et in omnibus portis eorum daret conturbationem; praecipitur ergo illi, hoc est, gladio acuto et limato ad fulgendum, amictoque et expedito et parato ad caedem, ut vadat sive ad dexteram voluerit, sive ad sinistram: quocumque, ait, faciei tuae placuerit, audacter ingredere, me habens ducem, me adjutorem: « Ego plaudam manu ad manum, » ut saevientem te contra adversarios meos, quasi fautor tuus et exhortator instigem. Ne dubites, ne formides, et pati timeas quod passus est Sennacherib. Ego Dominus sum locutus, meae minister es voluntatis, meam comple sententiam, possumus juxta Ἀναγωγὴν 110.0731C| gladium acutum paratumque ad caedem, accipere diabolum, de quo ait Apostolus: « Tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). » Et in alio loco: « Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare (I Tim. I). » Et in psalmis scriptum est: « Misit furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII). » Hunc quidam putant gladium et in manu fuisse angeli, quando sub David percutiebatur Jerusalem. Alii autem et de illo dici gladio suspicantur, de quo in Evangelio scriptum est: « Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X), » et dividere inter se omnem consanguinitatis affectum, ut 110.0731D| mali corruant et sancti resurgant. Sed hoc impium est credere de gladio Salvatoris et non potius de diabolo, qui Domini in ecclesia sceptra subvertit, qui interfecit cunctos in populo, et duces et hospites Dei. Et tunc a Domino comprobatur quando Judam proditorem et similes ejus subverterit, qui postquam comedit buccellam, « intravit in illum Satanas (Joan. XIII). » Duplicaturque et triplicatur gladius interfectorum ut solvatur peccatum Jerusalem, quia suscepit de manu Domini duplicia peccata sua. Gaudet autem Dominus et exsultat et hortator est gladii saevientis ut vadat sive ad dexteram, sive ad sinistram, et quocunque eum faciei suae tulerit appetitus, ut interfectis malis remaneant boni, et impleatur 110.0732A| illud quod scriptum est: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis. De terra una egredientur ambo: et manu capiet conjecturam: in capite viae civitatis conjiciet, viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Judam in Jerusalem munitissimam. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut 110.0732B| aedificet munitiones. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. Idcirco haec dicit Dominus Deus, pro eo quod in memoriam revocastis iniquitates vestras, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocastis, manu capiemini. » (Hieron.) Scio me in hoc loco juxta LXX interpretes multiplicem legisse expositionem Rabbath filiorum Ammon referentis ad gentium populum, Judam vero et Jerusalem ad eos qui sub Christi nomine congregantur, et factis dent nominis dignitatem, regemque confusionis diabolum stare in omni viarum capite et insidiari in occulto, 110.0732C| implerique illum versiculum: « Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX). » Et stare eum in bivio, vel eos, qui sui sunt tenere cupientem, vel novum sibi acquirere servitium, et semper ad dexteram pergere, ad eos scilicet qui in dextera parte sunt positi, ut expugnet eos, ut exsultet in caede, ut arietibus et congestione operum terrenorum capiat miseram Jerusalem. Et primo quidem ut videatur ei nihil agere et frustra conari. Illo vero recordante iniquitates eorum, qui in ecclesia commorantur, imo malis operibus reducunt adversarias potestates in memoriam scelerum pristinorum, patefiunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et idcirco capiuntur, quia novis vetera delicta cumularunt. Haec 110.0732D| alius dixerit nobis coeptae historiae veritas prosequenda est. Cum, inquit, dixisset mihi sermo divinus: « Propheta, fili hominis, et loquere ad gladium, et dic: Gladius gladius, » et caetera quae prophetia gladii continentur. « Secundo factus est ad me sermo Domini, dicens: » Vis, fili hominis, scire quis iste sit gladius, et apertius pesonam discere gladii saevientis? Ausculta quae dico: pone duas vias, ut per illas gladius veniat regis Babylonis, qui egredietur quidem uno itinere Chaldaeorum, sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terrae Arabiae, quae appellatur filiorum Ammon, quarum una via Jerusalem ducit ad dextram partem: sinistra vero ad Rabbath filiorum Ammon, quae est civitas metropolis, et hodie Philadelphia nominatur. Memor, inquit, 110.0733A| internecionis quae accidit regi Assyrio, quando centum octoginta quinque millia una nocte sunt caesa, formidabit ad partem dexteram declinare, et ire contra munitissimam Hierusalem, sed stabit in ipso compito, et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mittat sagittas in pharetram, et commisceat eas inscriptas sive signatas nominibus singulorum, ut videat cujus sagitta exeat, et quam prius civitatem debeat oppugnare. Hanc autem Graeci βελομαντίαν sive ῥαβδομαντίαν nominant. Interrogavit igitur idola, exta consuluit. Ad dexteram facta est divinatio ejus, ut pergeret contra Jerusalem et oppugnaret eam, aggeres comportaret, arietes poneret, aedificaret munitiones, urbemque concluderet. Et in caede aperiret os suum, et fremitum exsultantis et ululantis exercitus 110.0733B| concitaret. Hoc, inquit, faciens videbitur habitatoribus Jerusalem oraculum frustra consulere, et quasi sabbatorum otium tenere, ludere videlicet et nihil operis perpetrare. Rex autem Babylonis non in sua fortitudine, sed in iniquitate populi confisurus est, qua eos scit offendisse Deum, et peccata patrum novis cumulasse delictis, et praevaricationes eorum omnibus patuisse, et idcirco non dubitavit de victoria, quia confidet de iniquitate Jerusalem. Haec juxta Hebraicum, a quo LXX non tam sensu quam verbis in plerisque discordant.
« Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita, haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam, nonne haec est quae humilem sublevabit, et sublimem 110.0733C| humiliabit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam, et hoc non fiet donec veniat cujus est judicium et tradam ei. » Post urbis Jerusalem subversionem et captivitatem populi ad ducem Israel sermo dirigitur, quem nemini dubium est significari Sedeciam in quo regum Israel de stirpe David imperium finitum est. Venit, inquit, tibi dies, quae longo tempore praefinita est in te, et propter te sacerdotium et regnum interiit populi Judaeorum. Cidaris enim insigne pontificis est: corona, hoc est diadema, regis indicium, nonne haec est cidaris et haec corona, quae nihil fecit judicio, sed ad imitationem regis Babylonii, quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat? Propterea non semel, nec juxta LXX bis, sed tertio iniquitatem ponam tibi in perpetuum, 110.0733D| quae non statim tibi reputata est, sed donec veniat Christus cujus est judicium, et tradat ei Pater regnum et sacerdotium, vel ecclesiam de gentibus congregatam: « Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Et in alio loco: « Deus, ait, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI). » Iste est cui repositum est imperium et sacerdotium sempiternum. De quo loquebatur et Jacob: « Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). » In eo loco ubi nos interpretati sumus, « Nonne haec est, » pulchre transtulit Symmachus « neque hoc, neque illud. » Quia enim dixerat, 110.0734A| « aufer cidarim, tolle coronam, » subjunxit, « neque hoc, neque illud est, » id est, regnum cessabit et sacerdotium. Unde qui postea usque ad adventum Christi reges fuerunt pariter et sacerdotes. Quorum unus Hyrcanus Pontifex diadema capiti suo imposuit, frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare, cum regnum ei non deberetur post Sedeciam, sed illi cui repositum erat, et qui fuit exspectatio gentium, de quibus loquitur et Malachias: « Vos sacerdotes, qui contaminatis nomen meum (Malach. I). » Et post paululum: « Non est voluntas mea in vobis, et victimas non suscipiam de manibus vestris. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio 110.0734B| munda. » Quae munda oblatio sine sanguine hircorum, arietum atque taurorum in Christi completur adventu, quoniam venit desideratus gentibus et ortus est sol justitiae, in cujus pennis est sanitas.
« Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobium eorum. Et dices, Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias et fulgeas. Cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita. Revertere ad vaginam tuam, in locum in quo creatus es, in terra nativitatis tuae judicabo te et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manibus hominum 110.0734C| stultorum et fabricantium corruptionem. Ignis eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae, oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum. » Gladium regis Babylonis stetisse in capite duarum viarum, in compito dexterae et sinistrae, quarum altera ducebat Jerusalem, altera ad Rabbath filiorum Ammon, et exisse sortem ut pergeret prius contra Jerusalem, supra legimus, quia expugnata et capta regnum quoque et sacerdotium ejus in aeternum perisse praenuntiat. Residuum erat filiis Ammon, et ipse divisionis ordo poscebat, quid de sinistra via factum esset. Unde imperatur prophetae ut loquatur ad filios Ammon et ad opprobrium eorum, quod et ipsi capiendi sint, et ad eumdem gladium sermonem dirigit. O mucro, mucro, qui paratus es ad caedem, qui limatus 110.0734D| ut fulgeas et interficias? Licet tibi idola responderint et vanum sit omne quod a daemonibus respondetur, ut videlicet vulneratorum cervicibus immineres, et per te compleretur quod multo Dominus tempore fuerat comminatus, tamen expleto opere tuo, quod egisti contra filios Ammon, revertere ad vaginam tuam, id est in Babylonem, ad locum in quo factus es et creatus, ut in terra nativitatis tuae judicem te et effundam super te indignationem meam, et Medorum atque Persarum virtute capiaris. Quod plenius in Isaiae volumine dicitur, in visione contra Babylonem: « Ecce ego suscitabo super eos Medos. » Et post paululum: « Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus 110.0735A| Sodomam et Gomorram, non habitabitur usque in finem (Isa. XIII). » Et quia semel sub persona gladii de rege, imo regno Babylonis loquebatur, servat μεταφοράν. In igne, inquit, furoris mei sufflabo in te, ut faciam te igne consumi, et tradam in manibus hominum stultorum et imperitorum, qui artem non habent cudendi gladios et acuendi, ut nequaquam ultra acuaris, limeris et fulgeas ad occidendum, sed sis ignis, cibus sanguisque tuus, quem fudisti cunctis spectantibus, in te potius redundet, et tradaris aeternae oblivioni, et pereas in perpetuum, quia ego Dominus locutus sum, cujus dixisse fecisse est.
CAPUT XXII. Sermo Dei contra Jerusalem pro effusione sanguinis, et caeteris malis: de populo conflando sicut metallum, ubi sit qui interponat sepem, de leone rugiente, etc.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Et tu, fili hominis, nonne judicas civitatem sanguinum? Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus, et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis quae fecisti polluta es, et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum; propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris; quae juxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te, sordida nobilis, grandis interitu. Ecce principes Israel, singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem, patrem 110.0735C| et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te: sanctuaria mea sprevistis, sabbata mea polluistis. Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te. Scelus operati sunt in medio tui. Verecundiora patris discooperuerunt in te, et in munditiam menstruatae humiliaverunt in te. Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit, nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniata es, meique oblita es, ait Dominus Deus. Ecce complosi 110.0735D| manus meas super avaritia tua, quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. Nunquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi? ego Dominus locutus sum et faciam, et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te, et possidebo te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus, » etc. (Hieron.) Et tu, ait, fili hominis, utar enim consueto ad te vocabulo, judica civitatem sanguinum, et ostende illi omnes abominationes suas, ut sciat se imminentem captivitatem merito sustinere, et in multis sanguinibus adduxisse tempus ruinae suae, primum omnium scelerum pro Deo idola venerata 110.0736A| es, et adorasti opera manuum tuarum, et appropinquare fecisti tempus annorum tuorum, quod multo tempore dicebatur et differebatur ut ageres poenitentiam: « Tu autem secundum impoenitens cor tuum thesaurizas tibi iram in diem irae (Rom. II). » Idcirco dedi te opprobrium gentibus et illusionem universis terris, quae in circuitu tuo sunt, tam juxta quam procul, quae triumphabunt de te sive illudent tibi. « Sordida nobilis, grandis interitu. » Sordida, quia munda esse desisti; « nobilis » in malo, quae quondam in bono cunctas urbes nobilitate superabas; « grandis interitu, » ut quanto sublimior eras, tanto fortius rueres. Et interim ut caetera praetermittam, pauca numerabo quae in te fuerint, principes tui non justitia sed roboris et brachii fortitudine judicantes, 110.0736B| fuderunt in te innoxium sanguinem. Alii patrem et matrem contumeliis affecerunt sive maledixerunt parentibus, Scriptura dicente: « Qui maledixerit patri et matri, morte morietur. » Advenam et peregrinum oppresserunt in medio tui, quasi non illis sufficeret pro omni angustia peregrinatio et exsilium patriae, pupillum et viduam contristaverunt sive oppresserunt apud te, ut quorum omne praesidium est in legum justitia, non solum contristarentur, sed opprimerentur a te. Sanctuaria mea sive sancta contempsistis, et sabbata mea polluistis, ut non discerneretis inter sanctum et pollutum, inter decretum religioni diem, otiumque sabbati, ad culturam Dei, et caeteros dies, quibus operari et servire carnis necessitatibus lege permissum est. « Viri detractores, » 110.0736C| sive juxta Symmachum et Theodotionem « dolosi, » quod in Hebraeo dicitur rachil, et homicidae erant in te, ut blasphemarent Deum, sive cuncta dolo agerent aut violentia. Et comederunt in montibus alta sapientes, et elevati contra Deum superbia, scelus sive incestum operati sunt in medio tui, ut quod in angulis quoque et secreto rare fit, quando a malis conscientiae hominum devitantur, hoc tu in propatulo feceris. Quid sit autem incestum sequens sermo significat: « Verecundiora patris nudaverunt in te, » novercae contra fas et licitum copulati, « et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, » non parcentes naturae nec inducias dantes turpitudini, et ad uxorem proximi sui adhinnientes. Quodque hoc sceleratius est, socer exarsit in nurum, et frater sororis 110.0736D| jura nescivit, ut non uterinam, sed de eodem patre violaret sororem. Acceperunt munera ut innocentem sanguinem funderent, necessitatem pauperum verterunt in lucrum, ut usuram acciperent et superabundantiam, et propter avaritiam amicos calumniati sunt. Hoc autem, inquit, fecisti, o Hierusalem, quia mei oblita es: memoria enim Dei excludit cuncta flagitia. Unde habitum Domini irascentis assumpsi, et complosi manus meas contra avaritiam tuam, et contra sanguinem, qui effusus est in medio tui, ut intelligas et mente cognoscas utrum vel animo vel manibus possis meam iracundiam sustinere. « Ego enim Dominus locutus sum, et ego faciam, » ut postquam capta fuerit Jerusalem, dispergam te in 110.0737A| nationes, et ventilem in aerem quasi inutiles paleas huc illucque rapiendas. Tantaeque clementiae sum, ut saevitia mea vertatur in misericordiam. Omnia enim faciam ut deficiat immunditia tua a te, et recipias pristinam puritatem, quam cum receperis, possidebo te in conspectu omnium gentium, ut cum a me possessa fueris, tunc intelligas quod ipse sim Dominus.
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus, eo quod versi estis omnes in scoriam, idcirco ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti et aeris et ferri et stanni, et plumbi in medium 110.0737B| fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum, sic congregabo in furore meo et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus. Et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos. » Porro scoria, sordes et purgamenta metallorum sonat. Et consequenter captivitate vicina, imo imminente urbis excidio, ignis adhibetur, ut sub translatione conflationis purum argentum remaneat, quod aere, stanno, ferro, plumboque mistum fuerat atque violatum. Quorum tria aes, stannum et plumbum, fusilis materiae sunt, et igni solvuntur; ferrum vero inter incudem et malleum mollescit atque tenuatur, et diversas 110.0737C| versas accipit formas, prout voluntas artificis fuerit. Sicut igitur argentum, quod supradicta metalla violarunt, in fornacem mittetur, ut ablatis sordibus et adulterinis materiis purum remaneat, ita, inquit, congregabo vos in medium Jerusalem et Babylonia obsidione circumdabo, ut succendam in vobis ignem ad conflandum. Quodque ibi facit flammarum ardor immensus, hic fames et pestilentia faciet, ut postquam congregavero vos atque succendero in igne furoris, tunc requiescam, et contentus dolorem poenarum vestrarum ultione compescam. Et hoc totum faciam ut postquam effudero indignationem meam super vos, finis vestri cruciatus mei notitia sit. Et sciatis quia ego sum Dominus judex omnium et retributor. Quod autem dicatur esse conflator, et in 110.0737D| multis quidem aliis locis, sed maxime in Malachia et Isaia legimus, quorum alter: « Ecce, inquit, Dominus egreditur quasi ignis conflatorii, et sicut herba lavantium, et sedebit conflans quasi aurum et argentum, et conflabit filios Levi. » Alter: « Et lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum spiritu judicii et spiritu combustionis. Et puto illud sonare quod in psalmis dicitur: « Proba me, Domine, et tenta me; » post quod infertur, « Ure renes meos et cor meum, » ut universa lumborum noxii in me humoris pituita siccetur. Quod de Jerusalem intelleximus, intelligamus de animarum statu, quae purae a Deo conditae sunt, aurumque in sensu atque sapientia, et argentum in 110.0738A| sermone atque eloquio susceperunt, ut quod mente conceperint, verbis explicent. De argento legimus, « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum; de auro similiter et argento sexagesimus septimus continet Psalmus in quo scriptum est: Si dormieritis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora sive interiora dorsi ejus in virore aut pallore auri. Omnis enim gloria filiae regis intrinsecus, quae loquitur in Cantico canticorum: « Introduxit me rex in cubiculum suum. » Qui inter duo dormierit et requieverit testamenta, statim assumpsit pennas columbae deargentatis aurique in cordis thesauro fulgore radiabit. Ad hunc sensum reor et illa esse referenda quod peccatoribus 110.0738B| et qui meruerunt offensam Dei, coelum aeneum, terra sit ferrea, et maxime terra Aegypti de qua educit Dominus Israel, quasi de fornace ferrea. In Zacharia quoque iniquitas sedet super talentum plumbi. Et in Exodi cantico dicitur, « Demersi sunt quasi plumbum in aqua violentissima. » Gravi enim peccatorum pondere premebantur et loqui poterant, « Quasi onus grave gravatae sunt super me. » Quomodo autem auri speciem adulterina aeris similitudo mentitur, sic argenti candorem stannum simulat, quod simplex et rusticus non facile dignoscit. Et saepe accidit ut aurum et argentum haeretica pravitate commistum, igne Spiritus sancti et Domini judicio separetur, et purum aurum remaneat, et argentum, de quo dicit propheta: « Dedi eis aurum et argentum, 110.0738C| ipsi autem fecerunt ex eis Baal. » Cui simile est, Eduxi eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Finisque poenarum omnium sit nosse quod ipse sit Dominus. (Greg. De Cur. pastor., c. 14.) « Omnes, inquit, isti sunt mihi, aes, stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis. » Ac si aperte dicat: Purgare eos per ignem tribulationis volui, et argentum illos vel aurum fieri quaesivi, sed in fornace mihi in aes, stannum, ferrum et plumbum versi sunt, quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. Aes quippe dum percutitur, amplius metallis caeteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est in medio fornacis; stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur. 110.0738D| Qui ergo simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem utitur, qui vitae proximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus, a terrenis desideriis non levetur. Hinc rursum scriptum est: « Multo labore sudatum est, et non exivit de eo nimia rubigo ejus neque per ignem; » ignem quippe nobis tribulationis admovet, ut in nobis rubiginem vitiorum purget, sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc propheta dicit: « Frustra 110.0739A| conflavit conflator, malitiae eorum non sunt consumptae.
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, die ei, Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio prophetarum in medio ejus, sicut leo rugiens rapiensque praedam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt, viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea. Inter sanctum et profanum non habuere distantiam, inter pollutum et mundum non intellexerunt, et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et 110.0739B| perdendas animas, et avare sectanda lucra. Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes, Haec dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus: Populum terrae calumniabantur calumnia, et rapiebant violenter, egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Poterat diligens auditor inquirere quae esset scoria quae argenti violaverit puritatem, et aere, et plumbo, stanno, 110.0739C| ferroque miscuerit. Quod ibi igitur sub persona urbis et fornacis expressum, et hic sub specie terrae quae non sit rigata, nec pluviam susceperit, praedicatur: Pluvias illas debenus intelligere de quibus scriptum « est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V), » quem exspectamus quando datur nobis pluvia temporanea et serotina, de qua scriptum est: « Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII). » [Greg.] Videamus hoc quod per prophetam alium narrat Dominus quod fecerit iratus cum dicit: « Plui super civitatem unam, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars quae compluta non est aruit (Amos IV). » Cum enim sanctae exhortationis verba alia mens suscipit, alia suscipere recusat, super unam 110.0739D| civitatem Dominus pluit, et super alteram non pluit; cum vero et ipse proximus qui audit, ab aliis se vitiis corrigit, atque ab aliis emendare contemnit, una eademque civitas et ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, in qua a se praedicationis pluviam repellit. Sunt enim quidam, qui exhortationis verba omnino non audiunt, hi penitus pluviam suscipere nolunt. Et sunt quidam qui audiunt, et tamen haec medullitus non sequuntur, quia alia in se vitia resecant, sed in aliis graviter perdurant. Saepe enim quosdam videmus qui per praedicationis verbum a semetipsis avaritiae aestum repellunt, et non solum aliena jam non rapiunt, sed et propria indigentibus largiuntur; nec tamen irae stimulos edomant 110.0740A| nec patientiae moderamina per mentis tranquillitatem servant. Et saepe alii exhortationis verbum in semetipsis suscipiunt, carnis jam immunditiam vincunt, corpus in castitate custodiunt; nec tamen adhuc animos sicut debent in proximos inclinant, sed per rigorem superbiae in cogitatione se elevant. In istis pars una compluta est, quae fructum fecit, et pars quae compluta non est aruit; quia exhortationis verbum non plene suscipiens, a bono opere sterilis remansit. (Hieron.) Dies autem furoris est, quem sibi unusquisque conciliat multitudine peccatorum. Scire cupimus quae sit urbis scoria, quae terrae durissimae et plenae veprium sentiumque squalor. Conjuratio, inquit, prophetarum, sive juxta Septuaginta, ducum in medio ejus habentium similitudinem 110.0740B| leonis, de quo scripsit et Petrus: « Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit (I Petr. V), » qui leo omnesque socii ejus non quaerunt corpora devorare, sed animas, accipiuntque mercedes, et pecunia cuncta dijudicant, quod in illo quidem tempore accidisse populo Judaeorum nulli dubium est. Propter sacerdotes enim et principes et Prophetas adduxit Dominus super eos malum. Sed in nostra Jerusalem hoc saepe conspicimus, qui juxta Septuaginta devorant animas in potentia, et pretium accipiunt, ut multas viduas faciant, quae sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio est et conjuratio ut invicem sui fautores sint, et omnia turpis lucri causa faciant. Sacerdotes qui praesules templi esse deberent, et ex 110.0740C| quorum ore notitia legis inquiritur, violant sanctuaria, nullamque inter sanctum et profanum nisi pecuniae habent distantiam, avertunt oculos a sabbatis, et Dei requiem quae in notitia Scripturarum est, non recogitant, nec dicunt cum Propheta: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). » Neque illud Apostoli: « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur (I Cor. III). Inter tales prophetas et sacerdotes medius Dominus inquinatur, de quo scriptum est: « Medius inter vos stat, quem vos ignoratis (Joan. I). » Prophetae igitur sive duces leonibus comparantur, principes autem quos inferioris gradus homines intelligimus, luporum imitantur rapinam, ut effundant sanguinem non corporum, sed 110.0740D| animarum, et avare sectantur lucra, nequaquam illo contenti: « Qui serviunt altari, vivunt de altari, » sed postquam ad ministerium Dei accesserint, Croesi divitias congregant. Prophetae quoque illi qui ventura praenuntiant, liniebant eos absque temperamento, de quo supra diximus, vaticinantium prophetarum qui absque commistione palearum linierunt parietem, qui imbribus dissipatur. Istiusmodi vident vana, et non tam prophetant quam divinant mendacium, dicentes terrae miserabili: Haec dicit Dominus, ista promittit cum Dominus non sit locutus ad eos. Populus autem terrae nequaquam Dei, sed terrenorum operum, principum ac sacerdotum aemulator existens, per calumniam et potentiam 110.0741A| cuncta faciebat, non divites, sed pauperes opprimens. De quibus scriptum est: « Paupertas non sustinet comminationem, et Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII). » Advenam quoque atque peregrinum, qui necdum civis ecclesiae suae fuerat effectus, sed tantum auditor, et habens initia fidei, opprimebant calumnia, ut postquam circuissent mare et aridam, facerent unum proselytum, facerent eum filium gehennae. Inter tanta autem vitia et scelerum multitudinem, quaesivi de eis virum, qui irae meae posset resistere, et instar Moysi et Aaron, et Samuelis igni meo, et incendio se opponere, et non potui reperire. Propterea totam super eos effudi indignationem meam et consumpsi eos, non absque mensura atque judicio, sed ut redderem 110.0741B| vias eorum in capita illorum, vel propria peccata quae fecerant, auctoribus tribuens, vel certe in capita populi, ducis, principis ac Prophetarum, quorum nullus fuit qui irascenti Domino auderet resistere, et quorum causa terra squalida atque deserta imbrem Domini suscipere non meruit.
CAPUT XXIII. Sermo Domini contra Oollam et Oolibam sorores meretricis, de immunditiis ipsarum: de ultione Dei in illas pro idolis.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt, ibi subacta sunt ubera earum: et fractae sunt mammae pubertatis earum; nomina 110.0741C| earum Oolla major, et Ooliba soror ejus. Et habui eas et pepererunt filios et filias, et nomina earum Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit ad amatores suos in Assyrios, qui appropinquabant ei vestitos hyacinthinis, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites ascensores equorum; et dedit fornicationes suas super eos, electos filios Assyriorum universos, et in omnibus super quos insanivit in immunditiis polluta est. Insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit. Nam et illi dormierant cum ea in adolescentia ejus, et confregerant ubera pubertatis illius, et effuderunt fornicationem suam super illam. Propterea tradidi illam in manus amatorum 110.0741D| suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias illius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio. Et factae sunt famosae mulieres, et judicia fecerunt in ea, » etc. (Hieron.) Duodecim tribus Israel quae fuerunt junctae in Aegypto postea esse divisas in duas, et decem tribus appellatasque Judam et Israel Regum et Παραλιπόμηνον Scriptura testatur. Judae regnavit de stirpe David, Roboam filius Salomon in Jerusalem, ubi erat templum et sacerdotes, et magna pars tribus Levi. Decem autem tribus in Samaria Jeroboam filius Nabadi, de tribu Ephraim et Joseph, quarum Samaria nunc appellatur Oolla, quod in lingua nostra 110.0742A| sonat tabernaculum. Jerusalem vero Ooliba, hoc est tabernaculum meum in ea, siquidem et in decem tribubus erat tabernaculum, non Dei sed idolorum. Aureos enim Jeroboam ut populum averteret a cultu Dei, vitulos collocarat in Dan et Bethel. Dicamus ergo de singulis. Duae istae mulieres, Samaria et Jerusalem, filiae fuerunt matris unius de Israel stirpe generatae, et fornicatae sunt in Aegypto in adolescentia sua. Neque enim accepissent legem eductae de Aegypto in monte Sina, prohibentem eos venerari idola nisi in Aegypto fuissent Aegyptia portenta veneratae. Potest autem mater ambarum esse Cethaea, de qua supra legimus: « Pater vester Amorrhaeus, et mater vestra Cethaea (Ezech. XVI). » Sed et quando dicitur: « Unusquisque abominationes Aegypti auferat 110.0742B| ab oculis suis, » hoc significat quod in Aegypto Israel idolis servierit, et ibi ceciderint, sive fracta sint ubera virginitatis ejus. Majorque Samaria dicitur et senior, vel propter multitudinem decem tribuum: vel quia post mortem Moysi de Ephraim tribu Jesu filius Nave populo praefuit. Unde et Jeroboam, qui scidit eas, a domo David fuisse legimus, et habuit eas Deus, sive factae sunt ejus quando ingemuerunt ab operibus Aegypti, luto prius et lateri servientes, quae postea illi filios et filias vel in solitudine, vel in repromissionis terra genuerunt. Primumque fornicata est Oolla, id est Samaria, super Deum, quando insanivit in Assyrios qui vestiti erant hyacinthinis, et non quoslibet de populo, sed duces et magistratus, nec aetate confectos, sed juvenes omnes, equites 110.0742C| electos, quorum secuta est idola, et a quibus contra jussionem Dei postulavit auxilium; qui venerunt et polluerunt eam, ut quidquid in adolescentia fecerat in Aegypto, non relinqueret. Nam Aegyptii concubuerant cum ea in adolescentia ejus, quorum simulacra venerata est, ibique devirginata et confracta sunt ubera illius, et tanta fuit abundantia fornicationis, ut non fornicati cum ea, sed fornicationem suam super illam effudisse dicantur. Propterea tradita est ipsis amatoribus suis phul et Teglathphalassar et Salmanasar, in quorum insanivit libidinem, et ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, τροπολογικὼς, quasi mulieris meretricis. Revelatio autem urbis captivitas est, qui filios et filias earum duxere captivas, et ipsam gladio trucidarunt, ita ut in omnium mulierum 110.0742D| exemplum jugulata sit, et in malam partem cunctarum sermone celebretur; qui judicia et ultiones fecerunt in ea, ut nihil in illa salutis relinquerent, sed usque hodie decem tribus captivitate teneantur in montibus urbibusque Medorum, ad quas translatae sunt. Juxta ἀναγογήν in Osee propheta quid significet Joseph Ephraim Samaria, Jezrael et Israel, et quomodo contrariae sint domui David et Jerusalem, quae significat ecclesiam, plenius disseruimus: de quibus et septuagesimus septimus psalmus sonat: « Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt retrorsum in die belli. » Et iterum: « Repulit tabernaculum Joseph, et elegit tribum Juda. » Elegit enim Deus domum confessionis 110.0743A| ecclesiam, et repulit tabernaculum Joseph, quod interpretatur augmentum; qui praetermissa lege Dei aureos culturae suae vitulos addiderunt, et appellantur Oolla, id est, tabernaculum non Dei, sed erroris et daemonum, et soror major ac senior propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum, quia dereliquit fidei veritatem, et insanivit in haereticorum principes amatores suos, qui vestiti erant hyacinthinis, excelsa sibi et coelestia promittentes, et ascensores de quibus dictum est: « Hi in curribus et hi in equis (Psal. XIX). Electos filios Assyriorum, et duces ac magistratus qui scientiam sibi et eloquentiam repromittunt. Hoc autem propterea fecit, quod easdem fornicationes quas habuerat in Aegypto, id est, 110.0743B| antequam crederet, et adhuc in saeculo versabatur, etiam in haeresi exercuit, et devirginatae sunt a viris Assyriis qui in malitia perseverant, sive ultoribus: Adversarius enim noster diabolus ipse est inimicus et ultor. Illi confregerunt ubera Samariae, et virginitatem ejus quam habuerat in ecclesia perdiderunt. Propterea tradita est amatoribus suis juxta Apostolum, qui scribit: « Tradidi eos Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). » Et: « Tradidi eos in interitum carnis (I Cor. V), ut spiritus salvus fiat. Illi discooperuerunt ignominiam miserae Samariae, et omnem illius ostenderunt turpitudinem. Filiosque et filias qui de illa generati sunt, scientia praeditos, et simplices atque imperitos, duxere captivos, et ipsam interfecerunt gladio spiritali, totiusque 110.0743C| mundi in malam partem sermone celebrantur, et fiunt famosae inter cuncta saeculi dogmata, ut in exemplum omnium feminarum turpitudo illius puniatur.
« Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad filios Assyriorum praebuit impudenter: ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus, forma cunctis egregia. Et vidi quod polluta esset via una ambarum, et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset vicos depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum: forma ducum omnium similitudine filiorum Babylonis terraeque 110.0743D| Chaldaeorum in qua orti sunt. Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est in eis, et saturata est anima ejus ab illis. Denudavitque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam. Et recessit anima mea ab ea, sicut recessit anima mea a sorore ejus. Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dierum adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti, et insanivit libidine super concubitu eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum, fluxus eorum. Et visitasti scelus adolescentiae 110.0744A| tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae, » etc. Juxta litteram facilis interpretatio est, quod videns Ooliba, id est, Jerusalem in qua erat Dei tabernaculum, plagas sororis, non est exemplo commonita, ut retraheret ab errore pedem suum, sed auxit germanae fornicationem. Illa enim semel et foris idola fabricata est in Dan et Bethel, ista autem crebro in excelsis, et in templo Dei adoravit statuam Baalis, et cum Assyriis fornicata est. Idolum autem Baal sive Bel, et ut apertius dicam Belis, Assyriorum religio est, consecrata in honorem patris a Nino Belis filio: et fornicationem suam Assyriis praebuit impudenter ducibus et magistratibus qui induti erant veste varia et multicolori, equitibus et adolescentibus 110.0744B| forma cunctis egregia, ita ut ambarum sororum una fieret fornicatio. In eo autem auxit Jerusalem fornicationes suas, quod videns in parietibus imagines Chaldaeorum, insanivit libidine, et forma eorum vestituque decepta, misit ad eos nuntios auxilium postulans, qui venerunt et polluerunt eam. Et quia voluptas non est perpetua, sed cito affert satietatem, polluta et saturata in eos, recessit ab eorum foedere. Unde et ego cernens turpitudines et fornicationes omnibus publicatas, recessit ab ea, ut quae sororis scelera vicerat, poenarum quoque sororem magnitudine superaret; quae tantae procacitatis fuit, ut cunctos errores adolescentiae suae in graviori jam aetate committeret, et Aegyptia vitia in Chaldaeorum quoque libidine sectaretur. Insanivit 110.0744C| enim quondam in concubitu Aegyptiorum, quorum carnes sunt ad similitudinem asinorum, et tam largus seminum fluxus, sive verenda tam grandia, ut equorum superent deformitatem. Nec cessavit scelus adolescentiae ejus, imo reversa est postquam facta est mihi, ut et in eremo, et in terra repromissionis suspiraret antiquam libidinem, in qua devirginata est, et fracta sunt ubera ejus, et omnis decor periit virginalis. (Greg.) Quia enim luxuriosorum petulantia asinorum appellatione per comparationem exprimitur, apte declaratur, cum per Prophetam dicitur, quorum carnes sunt ut carnes asinorum. (Hieron.) Porro secundum tropologiam difficilis intelligentia, quomodo Ecclesia haereticam vincat libidinem, nisi forte possimus hoc dicere, quod « servus 110.0744D| qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII), et quod haeretici foris nefanda committant, et extra arcam Noe naufragio pereant. Ecclesiastici autem, si veram fidem sequentes, Assyria atque Chaldaea imitentur vitia, et discolores sequantur imagines peccatorum, majoribus digni sint cruciatibus. An non mittimus nuntios ad Chaldaeos, qui interpretantur quasi daemones, quando pandimus eis atque praebemus frangenda in pectore ubera, ubi mentis hospitium est, et saturati voluptatibus, ab aliis transimus ad alias, et non tam fornicationem quam meretricum numerum desideramus, et ad tantam venimus rabiem, ut post multa tempora Dominicae servitutis, revertamur ad 110.0745A| Aegyptum, et ea faciamus quae in saeculo fecimus, antequam nomen fidei acciperemus?
« Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus, universos principes principum, et nominatos ascensores equorum. Et venient super te instructi curru, et tota multitudo populorum, lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique. Et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. Nasum tuum et 110.0745B| aures tuas praecident, et quae remanserint gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti. Nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. » Quia Aegyptiarum carnium recordata es, et imitata turpitudinem gentis immundae, quae omnium bestiarum simulacra veneratur, propterea adducam contra te amatores tuos, quorum satiata complexu, recessisti ab eorum foedere, ut quantus prius amor fuerat, in tanta odia vertereris; filios, inquam, Babylonis, omnesque Chaldaeos, nobiles, tyrannos, et principes. Omnes, inquit, Assyrios equites, et juvenes forma egregia, duces 110.0745C| et magistratus sive tristatas, quos nos principes principum interpretati sumus, de quibus et in Exodo (Cap. XV) legimus: « Electos ascensores tristatas [ τριστάτας], pro quibus Latina simplicitas « ternos statores » transtulit. Tristatae autem nomen est apud Hebraeos secundi gradus, post regiam dignitatem. De quibus scriptum est: « Verumtamen, ad tres non pervenit (II Reg. XXIII), » qui principes equitum peditumque erant, et tribunorum, quos nos magistratus utriusque militiae et praefectos annonarii tituli nominamus. Omnes, inquit, in curribus, et in equis, lorica armati, galea et clypeo, obsederunt te per circuitum, et dabo eis judicium, ut quos reliqueras, et quorum irritum feceras pactum, ab his judiceris. « Et judicabunt te judiciis suis, quasi 110.0745D| adulteram. Et ponam, inquit, zelum meum in te, quem exercent tecum in furore. » Zelus enim meus est inter hostes fidei etiam non servatae. « Nasum, inquit, tuum, et aures tuas praecident, » quasi adulterae et deprehensae in stupro, ut deformata placere desistas. Quomodo enim in facie omnis pulchritudo oris in narium decore consistit, et in auribus e quibus in feminis uniones et margarita dependent, ita dignitas regis et judicum, quae in ore auribusque signatur, eorum gladio praecidetur. « Ipsi filios tuos et filias tuas capient. » Tuos, inquit, et tuas, non meos et meas, quia de adulterio generati sunt, et caetera vorabuntur incendio; et denudabunt, 110.0746A| inquit, te vestimentis tuis, quibus te ornaveram, et vasis gloriae tuae, quae tibi ad caeremonias templi aurea argenteaque concesseram, de quibus scriptum est: « Ego dedi eis aurum et argentum, et ipsi fecerunt ea Baal (Ose. II). » Haec autem omnia facium, ut perdita pulchritudine et vultu venefico deturpato, quiescat aliquando scelus tuum, et fornicatio, quam didicisti et exercuisti in Aegypto, ut postquam nasum auresque perdideris, nequaquam audeas oculos tuos levare ad Chaldaeos, et amatoribus pristinis ostendere foeditatem tuam, nec recorderis amplius Aegyptiorum libidinis, quorum magnitudine carnium delectabaris. Quae universa dicuntur sub translatione adulterae et propter adulterium deturpatae, ut nequaquam ultra glorietur in 110.0746B| decore suo, sed erubescat in foeditate, quam magnitudine meruit voluptatum. Quidquid de Jerusalem τροπικῶς dicitur, et ad animam referri potest, quae virtutibus Dei juncta complexui, postea adulteravit in vitia, et recessit ab eo, et patefactis universis sceleribus ejus, denudata est atque turpata, et ostensa omnibus, ut a scelere suo aliquando desistat, nec glorietur in nominis dignitate, sed pro mali conscientia et recordatione Aegypti, oculos ultra ad coelum non audeat tollere. Unde et nasus ei praeciditur, et aures amputantur, quia odorem bonae fragrantiae verterat in fetorem, et audierat judicium sanguinis, quod non solum de odore et auditu, sed de visu quoque intelligimus, quo, quia male fuerant abusi, Samson et Sedechias privantur (Judic. XVI). Surdum 110.0746C| quoque Deus et mutum fecit, ne lingua eorum pertranseat usque ad terram: et tactus omnis auferetur in his qui vitam penitus perdiderunt. Et haec fient, ut igni cuncta purgentur, et pereat Aegypti fornicatio, nec ultra oculos suos ad mala possit attollere.
« Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam. Et revelabitur ignominia fornicationum tuarum. Scelus tuum et fornicationes tuae fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes; inter quas polluta es in idolis earum. In via sororis tuae ambulasti. Et dabo calicem ejus in manu tua. Haec dicit Dominus 110.0746D| Deus: Calicem sororis tuae bibes, profundum et latum. Eris in derisum et in subsannationem, quae es capacissima ebrietate, et dolore repleberis, et calicem moeroris in tristitia, calicem sororis tuae Samariae, et bibes illum, et epotabis usque ad feces, et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. » Prodest Jerusalem inimicitias habere contra Assyrios atque Chaldaeos, et nequaquam Aegypti recordari, sed tradi eis in manus in puniendum, qui illam 110.0747A| oderant. Quibus ante non traditur, nisi satiata fuerit de eis anima ejus, ut postquam poenituerit veterum peccatorum, tunc purgetur suppliciis, et perdat omnes labores quos arte meretricia conquisivit, videatque nuditatem suam et ignominiam, et sciat quod haec universa non ei Dominus fecerit, sed fornicationes suae, quibus fornicata est per gentes quas supra enumeravit, ut earum coleret simulacra. « In viis, ait, sororis tuae Samariae ambulasti, » propterea debes calicem illius bibere, cujus peccata sectata es. Calix autem, quod saepe accipitur pro poenis atque suppliciis, multa exempla sunt, de quibus illud est: « Calix in manu Domini vini meri plenus misto, et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes 110.0747B| peccatores terrae (Psal. LXXIV); » et in Isaia: « Calix ruinae et poculum furoris (Isa. LI) » dicitur. Et ad Jeremiam loquitur Deus: « Accipe calicem vini meri de manu mea, et potionabis omnes gentes ad quas ego mittam te, et bibent et voment, et insanient (Jer. XXV). » Sicut enim quaedam dantur cathartica, ut noxius humor, qui inest corporibus, egeratur: sic et Dominus dat calicem tormentorum meracissimum, ut quidquid fellis ac amaritudinis est, auferat a peccatoribus, et pristinae eos restituat sanitati. Et ipse calix erit profundus et latus, profundus poenarum magnitudine, latus tempore captivitatis. Quando autem, ait, inebriata fueris, et dolore comprehensa, et biberis calicem usque ad feces, et in tantum hauseris, ut fragmenta quoque ipsius calicis 110.0747C| devores, tunc taedebit te fornicationis pristinae, et lacerabis ubera quae fracta fuerant in Aegypto, et quae ab amatoribus tuis subacta atque collisa sunt. Sive omnes festivitates et neomenias tuas auferam, ut pro solemnitate atque laetitia aeternum planctum habeas et moerorem. Quia igitur ista fecisti et oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, sive retrorsum propter corporis vitia, vel post genitalia, quibus turpitudinis foeditas indicatur. Propterea porta scelus et impietatem tuam, videlicet supplicia, quae propter impietatem et scelera meruisti. Potest hoc quod dicitur, « et potabis usque ad feces, et fragmenta ejus devorabis, » significanter intelligi, super Jerusalem, quae calicem Samariae sororis suae bibit novissima, et quasi feces tormentorum 110.0747D| ejus usque ad fundum epotavit.
« Et ait Dominus ad me dicens: Fili hominis, nunquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt? Insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum. Sed et hoc fecerunt mihi. Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam naec fecerunt in medio domus meae. Miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant. Itaque ecce venerunt quibus te lavisti, 110.0748A| et circumlevisti tibi oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te. Thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam, et vox multitudinis exsultantis erat in ea. Et in viris qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. Et dixi ei quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem, sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias. Viri ergo justi sunt. Hi judicabunt eas in judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, 110.0748B| et sanguis in manibus earum. Haec enim dicit Dominus Deus. Adduc ad eas multitudines, et trade eas in tumultum, et in rapinam, et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum. Filios et filias earum interficient, et domus earum igne succendent, et auferam scelus de terra. Et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis. Et scietis quia ego Dominus Deus. » Consequens autem erat ut qui Samariae et Jerusalem adulteria separatim descripserat, pariter earum supplicia nuntiaret. Omnia autem dicuntur quasi ad adulteras, et facta ἀνακεφαλέωσι, breviter earum scelera proponuntur, ut recte juxta legis imperium 110.0748C| in adulteras lapidatio populi consequatur. Quia igitur adulterae sunt, justam prome sententiam. Sunt enim moechatae in idolis, et sanguis in manibus earum, eorum videlicet quos idolis immolarunt, ut filios quos mihi genuerant daemonibus consecrarent. Nec hoc fecerunt foris et in montibus ac lucis, ut saepe facere consueverant, sed ad extremum polluerunt templum meum, ut statuam Baal in eo ponerent, et sabbata mea profanaverunt, ut nec loci nec temporis custodiretur apud eas religio. Sed nec praesentibus tantum adulteriis contentae erant, neque suffecit eis quod filios meos immolaverunt idolis suis vel daemonibus, sed peregrinis quoque voluptatibus lascivientes, Assyriorum atque Chaldaeorum simulacra veneratae sunt. Qui 110.0748D| cum venissent, Ooliba, hoc est Jerusalem, omnem adulterae habitum implesti super eos, ut lavares corpus, oculos stibio linires, ut assumeres cultum muliebrem, sederes in lectulo libidini praeparato, epulas proponeres, quibus fractas ad libidinem vires reparares amatorum tuorum. Thymiama meum et unguentum quod mihi specialiter jusseram fieri, et exterminari animam illam de populo, quae in privatos usus hoc facere voluisset, tu offerres idolis, ut congregares frequentiam populorum, sive omni genere musicorum caneres, ut non solum visu, sed et auditu et odoratu, et cunctis sensibus placeres amatoribus tuis, qui venerunt ad te ebrii, non urbanae alicujus elegantiae, sed de deserto ac solitudine 110.0749A| rusticorum et latronum habitum praeferentes. Et in tantam exarsistis, o sorores pessimae, insaniam voluptatum, ut armillas vestras et discriminalia imponeretis manibus, et capitibus amatorum vestrorum, sive vobis ipsis, ut plenae ornatu turparemini. Quamobrem dixi ei vel Jerusalem, vel Samariae, vel utrique: Sic trivistis frontem, ut nequaquam secreto polluamini, vel mariti, vel hominum vitetis aspectum, sed instar meretricum publice prostituamini, qui ingressi sunt ad vos, quasi ad meretrices, certatim vos polluere cupientes. Tradam igitur vos his ad puniendum, quibus ultro traditae estis ad deturpandum. Justi enim viri sunt in eo quod adulteram et parricidam, me jubente: discruciant. Haec enim dicit Dominus Deus 110.0749B| Monitu vocis tuae: congrega ad eas, o Propheta, multitudinem populorum, et primum diripiatur earum universa substantia, deinde lapidentur et confodiantur gladiis, et filii earum et filiae trucidentur, et domus ardeant. Et haec omnia fient, ut auferatur de terra impietas, et discant omnes mulieres, universaeque provinciae poenis earum similia devitare, ut postquam receperitis quae meremini, et portaveritis scelera idolorum vestrorum, tunc cognoscatis quod ego sim Dominus. Haec autem omnia τροπικῶς et sub typo adulterarum dicta sunt contra Samariam et Jerusalem, quod Assyriis traditae atque Chaldaeis, ductae sint in captivitatem, et urbes earum incendio concremarint, interfecti sunt populi qui pro Deo daemonum simulacra venerati sunt. Possunt haec et 110.0749C| post adventum Christi intelligi, quod viri justi de populis nationum ipsi Samaritanos et Judaeos comparatione sui judicent, et tradant eos ad devorandum, quibus Dominus dixerat: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Et « quando videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, scitote quia appropinquat desolatio ejus. « Usque hodie enim adulteratae sunt, et totius orbis lapidibus opprimuntur. Quoniam miserunt nuutios ad eos qui erant procul, et dicere non poterant, « Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus, » et praeparaverunt se amatoribus suis daemonibus, et omnem cultum atque ornatum, quem a Deo acceperant naturali bono, verterunt in cultum daemonum. Et opera sua decoremque quem in armillis et diademate intelligimus, 110.0749D| adulteris amatoribus praebuerunt, quorum poena gentibus timorem, imo his qui ex gentibus crediderunt, ne similia patiantur, si ea fecerint quae Samaria fecit et Hierusalem; a quibus tunc auferentur impietates, cum receperint scelera sua, et velamen quod positum est ante vultum Moysi (Exod. XXXIV) abstulerint ab oculis suis, ut cognoscant quod ipse sit Dominus Jesus Christus quem Dei Filium negaverunt (II Cor. III).
CAPUT XXIV. Per ollam liquefactam probatur incendium Jerusalem: praedicat quoque populum interficiendum et captivandum per Nabuchodonosor.
« Et factum est verbum Domini ad me in anno 110.0750A| nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie, et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in eam aquam. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea. Efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus, propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum Oollae, cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea. Per partes et per partes suas ejice eam. Non cecidit super eam sors. Sanguis ejus 110.0750B| enim in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum. Non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere, ut superducerem indignanationem meam, et vindicta ulciscerer. Dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram. Congere ossa, quae igne succendam. Consumentur carnes, et concoquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes ejus, et confletur in medio inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. Immunditia tua exsecrabilis, quia emundare 110.0750C| te volui, et non es mundata a sordibus tuis. Sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Ego Dominus locutus sum. Venit et faciam, non transibo, nec parcam, nec placabor. Juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicavi te, dicit Dominus, » etc. Dicamus ergo de singulis: Nono anno captivitatis regis Joachim, quinto enim exorsus est prophetare, et decimo mense ejusdem noni anni, decima die mensis decimi, factum est verbum Domini ad Ezechiel prophetam in Babylonis regionibus constitutum. Et dixit ei, Fili hominis, scribe tibi hanc eamdem diem, et scito quod rex Babylonis hodie in regione Judaea obsidione ceperit Jerusalem, et vallare eam exercitu. Et obsidionem istam per parabolam 110.0750D| describe atque proverbium, quae in praesenti loco metaphoram, translationemque significat. Pone, inquit, ollam aeneam, id est lebetem, et mitte in eam aquam, et pinguissimorum animantium omne corpus in frusta concide, tam femur, quam crus et armum, carnesque diligenter ab ossibus separa. Et carnibus missis in lebetem ossa pone vel compone sub lebete, et fac strues et cumulos ossium, ut effervescat non semel, sed frequenter coctio lebetis, et discoquantur carnes intrinsecus, et ossa subter incendio concrementur. Vis autem, Propheta, scire quis sit iste lebes, vel quae carnes, aut ossa? Loquere « haec, dicit Dominus, Vae civitati sanguinum, » id est, Jerusalem, lebeti, cujus rubigo, id est, malitia 110.0751A| nimia est, et licet ignis suppositus sit, tamen rubigo ejus non exivit de ea. Perseveraverunt enim etiam capti atque cruciati in pristino scelere. Per partes et singillatim consumite eam, nemo remaneat in salutem. « Non cecidit super eam sors, » ut alii perirent, et alii salvarentur, sed cunctis communis venit interitus, « sanguis enim ejus, » id est, homicidia, et filiorum neces « in medio illius sunt. » Quem sanguinem « effudit super limpidissimam petram, » ut pateret omnibus nec terra operiretur aut pulvere, ne transiret, videlicet indignatio mea, sed super apertissimum sanguinem ultio properaret. Naturae est enim ut si sanguis fundatur in terram, combibat humus humorem sanguinis, vel paulatim terra operiatur et pulvere. Cum autem super limpidissimam 110.0751B| petram, et nullam habentem foveam, sanguis fuerit effusus, labitur et latam obtinet sedem. Hoc autem indicat quod non occulta, sed publica fecerit homicidia, secundum illud quod dicitur ad Cain: « Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV). » Propterea dic civitati sanguinis, sed non unius sanguinis, sed multorum: « Ecce ego grandem in te pyram faciam, » sive, educam torrem, quem vulgus titionem vocat, et non solum carnes in te molles et teneras, sub durissima ossa quoque sic succendam, ut nihil in te remaneat quod non cremetur incendio. Cumque et carnes et ossa consumpta fuerint et cremata, ipsum lebetem vacuum pone super prunas, ut aes quoque illius tabescat et consumatur: et aere consumpto rubigo quoque illius pereat, id est, 110.0751C| civitate incendio concremata, malitia cum urbe dispereat. Sed quid prodest fecisse quod jussum est, ne per ignem quidem rubigo atque malitia lebetis et urbis potuit auferri, et permanet in ea immunditia scelesta et exsecrabilis. Hoc enim Zemma significat, et apostropham ad ipsum lebetem, id est, ad ipsam urbem, facit « mundare te volui, et non es mundata sordibus tuis, » nec ultra poteris emundari, donec in te compleam indignationem meam: ego Dominus sum locutus, et sententia mea non potest praeterire. Venit jam urbis obsidio, faciam quod minatus sum, nec transibo, sicut saepe feci, scelera tua, et ultra non parcam, nec placabor tibi etiam si multiplicaveris preces. Sed vias tuas et 110.0751D| adinventiones tuas reddam tibi, imo judicabo te juxta opera et cogitationes tuas, ut in hoc quoque ostendam clementiam meam instar medici, qui putridis non parcit carnibus, ut sana membra salventur; non parcit, ut parcat; crudelis est ut misereatur, nec considerat patientis dolorem, sed vulneris sanitatem, juxta illud evangelium magis volens unum perire membrum, quam totum corpus interfici. Notandum quoque quomodo a principio prophetiae, usque ad praesentem diem quando obsideri coepit Jerusalem, per ordinem captivitas veniat. Primum gladius provocatur, dein duae viae ponuntur Ammon et Hierusalem, quarum ad dexteram partem sors cadit Nabuchodonosor. Conflatur in civitate argentum, aes, stagnum, plumbum et ferrum. Terra quoque 110.0752A| non compluitur, sed sentibus occupatur. Postea sub nomine duarum sororum Oollae et Oolibae, Samariae et Jerusalem peccata narrantur, quomodo illa sit capta et ista capienda. Ad extremum nono anno, decimo mense, decima die mensis, in captivitate posito Ezechiel, et his qui cum eo erant, tradiderunt se cum rege Jechonia, ostenditur qua die urbs coeperit obsideri, et similitudo lebetis ponitur, ut quomodo carnes et ossa congesta in lebetem incendio concremantur, sic cuncta civitas cum suis interitura sit civibus, et nullus remaneat eorum qui obsessi sunt, qui in fame, gladio, pestilentia consumantur, et pars reliqua captiva ducatur in Babylonem. Potest haec eadem prophetia, et ad tempus pertinere Dominicae passionis, propter quam exercitu 110.0752B| circumdata est Jerusalem, et interfecti filii ejus, et obsidente Tito filio Vespasiani, ad salutem nullus evasit templumque subversum est, et post quinquaginta annos sub Adriano civitas aeterno igne consumpta est. Praesentem autem captivitatem quando Ezechiel in Babylone ista cernebat, et Jeremias in principio ponit voluminis sui: « Quid tu vides, Jeremia? » Qui respondens ait: « Ollam succensam, et faciem ejus a facie aquilonis. » Sunt qui juxta tropologiam totum locum istum ad consummationem saeculi transferunt, nonumque numerum qui in Scripturis sanctis poenarum et dolorum est, et semper sequitur justitiam, decimi mensis et diei decimae clementia temperant. Idcirco enim adhibentur aegrotantibus poenae, ut dolorem sanitas 110.0752C| consequatur.
Mundus ergo, qui in maligno positus est, die judicii divino igne succenditur, et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur quod scriptum est in Isaia: « Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorio (Isa. XLIV). » Illudque difficile est, quomodo cum carbones et ossa consumantur, quibus pleni sunt etiam Pharisaei, quibus Dominus loquitur in Evangelio: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae intus plena sunt spurcitia et ossibus mortuorum (Matth. XXIII). » Nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumptae non sint, sed etiam post judicii severitatem malitia remaneat. 110.0752D| Quod facile solvitur, si intelligamus illud Apostoli: « Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur, vanitati enim creatura subjecta est (Rom. XI; Coloss. III; Rom. VIII); » et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo creaturae universae, ut omnium scelera pateant. Petram autem limpidissimam possumus accipere, et Dominum Salvatorem, quae sequebatur in solitudine populum Israel, de qua scriptum est: « Bibebant autem de consequenti eos petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X), » quod in illo omnia revelentur et impleatur quod scriptum est: « Nihil occultum, quod non reveletur (Matth. X). » Dicitque se Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata, neque parcere impiis, nec placari, ut viae percant impiorum, secundum illud quod in 110.0753A| primi psalmi fine ponitur: « Et iter impiorum peribit (Psal. I). »
(Greg.) Quid est jam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, undique gemitus audimus, destructae urbes, eversa sunt castra, depopulati agri, in solitudinem terra redacta est, nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit: et tamen ipsae parvae generis humani reliquiae adhuc quotidie, et sine cessatione feriuntur, et finem non habent flagella coelestis justitiae, quia nec inter flagella correctae sunt actionis culpae, alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat? si et talem mundum adhuc diligamus, non jam gaudia, sed vulnera amamus. Ipsa autem quae aliquando 110.0753B| mundi domina esse videbatur, qualis remansit Roma conspicitis? Immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum; ita ut in ea completum esse videamus quod contra urbem Samariam per hunc eumdem prophetam dicitur: « Pone ollam, pone, inquam, et mitte in ea aquam, et congere frustra ejus in ea. » Et paulo post: « Efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. » Atque iterum: « Congere ossa quae igni succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes ejus. » Tunc enim nobis olla posita est, cum haec est civitas constituta, tunc in eam aqua missa est, et frusta ejus congesta 110.0753C| sunt, quando ad eam undique populi defluebant, qui velut aqua calens actionibus mundi fervescerent, et quasi frusta carnium, in ipso suo fervore liquarentur, de qua bene dicitur, « efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus, » quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloriae saecularis, sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes saeculi, per carnes vero populi designantur. Quia sicut carnes portantur ossibus, ita per potentes saeculi infirmitas regitur populorum. Sed ecce jam de illa omnes hujus saeculi potentes ablati sunt. Ossa ergo excocta sunt, ecce populi defecerunt, carnes ejus liquefactae sunt. Dicatur itaque, « Congere ossa quae igne succendam. Consumentur carnes et coquetur universa 110.0753D| compositio ejus, et ossa tabescent. » Ubi enim senatus, ubi jam populus? Contabuerunt ossa, consumptae sunt carnes, omnis in ea saecularium dignitatum ordo exstinctus est, excocta est universa compositio ejus: et tamen ipsos nos paucos qui remansimus, adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumerae tribulationes premunt. Dicatur ergo: « Pone quoque eam super prunas vacuam, » quia enim senatus deest, populus interiit, et tamen in paucis qui sunt dolores, et gemitus quotidie multiplicantur: jam vacua ardet Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum, ruinis crebrescentibus, ipsa quoque ejus distrui aedificia videmus? Unde et apte de civitate jam vacua subditur: « Incalescat et liquefiat aes 110.0754A| ejus. » Jam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius carnes et ossa consumebantur: quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi autem sunt qui in ejus aliquando gloria laetabantur, ubi eorum pompa, ubi superbia, ubi frequens et immoderatum gaudium? impletum est in ea quod contra destructam Ninivem per prophetam dicitur: « Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? » (Nahum, II.) An ejus duces et principes leones non erant, qui per diversas mundi provincias discurrentes, praedam saeviendo et interficiendo rapiebant. Hic leonum catuli inveniebant pascua, quia pueri, adolescentes, juvenes saeculares et saecularium filii, hic undique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed ecce jam desolata, 110.0754B| ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est; jam nemo ad eam currit, ut in hoc mundo proficiat; jam nullus potens et violentus remansit, qui opprimendo praedam diripiat. Dicamus ergo, « Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? » Contingit ei quod de Judaea novimus per prophetam dictum: « Dilata calvitium tuum sicut aquila (Mich. I). » Calvitium quippe hominis in solo capite fieri solet: calvitium vero aquilae, in toto fit corpore: quia cum valde senuerit, plumae ejus ac pennae ex omnibus ejus membris cadunt. Calvitium ergo suum sicut aquila dilatat, quia plumas perdidit quae populum amisit. Alarum quoque pennae ceciderunt, cum quibus volare ad praedam consueverat: quia omnes ejus potentes exstincti sunt, per quos aliena 110.0754C| rapiebat. Haec autem quae de Romanae urbis contritione dicimus, in cunctis facta mundi civitatibus scimus. Alia etenim loca clade desolata sunt, alia gladio consumpta, alia fame cruciata, alia terrae hiatibus absorpta. Despiciamus ergo de toto animo hoc praesens saeculum, vel exstinctum; finiamus mundi desideria saltem cum mundi fine, imitemur bonorum facta quae possumus, ut ad aeternum et stabile regnum pervenire mereamur.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies. Corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta erunt in pedibus 110.0754D| tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes, locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vesperi, fecique mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis? Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens. Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent, et facietis sicut feci. Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et 110.0755A| calceamenta in pedibus. Non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum. Juxta omnia quae fecit facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum; filios et filias eorum in die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi. In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris et non silebis ultra, erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. » (Hieron.) Supra ollae lebetisque succensio obsidionem urbis ostenderat, nunc captam eam atque deletam, et omnem populum vel interfectum gladio, 110.0755B| vel ductum in captivitatem, prophetalis sermo testatur. Et primum juxta consuetudinem nostram historiae fundamenta jaciamus. « Fili, inquit, hominis, ecce auferam de conspectu oculorum tuorum, quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga, » sive, ut Septuaginta verterunt, « in praeparatione, » ut videlicet praepares te ad ea non facienda, quae solent in luctu fieri. « Non planges neque plorabis, nec fluentes lacrymae » dolorem cordis ostendent, sed si forte nimio fueris moerore superatus, tacitum habeto gemitum, nec prorumpas in verba. Mortuorum luctum non facies, vel, ut vertere Septuaginta, « gemitus sanguinis renum luctus est, » per quod ostendit uxorem ejus esse morituram. Statim enim sequitur: « Et mortua est uxor mea vesperi, » 110.0755C| quod proprie ad conjunctionem renum pertinet. Nihil viro uxore bona amabilius, quae a Deo homini providetur, et cui Domini lege conjungitur, et unum cum ea corpus efficitur. Quodque sequitur: « Corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, » hoc significat: Habebis comam quae tondetur in luctu, et calceamenta in pedibus, quae lugentes solent abjicere. Unde et David Absalon filium fugiens (II Reg. XV), et poenitens super nece Uriae, nudis pedibus, incedit. Aiunt Hebraei hucusque Babylonios magistros legis praecepta servantes, decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo, et haec esse quae jubeantur ante oculos et in fronte pendere, ut semper videant quae praecepta sunt. Et quia Ezechiel sacerdos erat, nequaquam eum debere 110.0755D| deponere coronam gloriationis, sed ligatam habere in capite. Hoc illi dixerint: nos autem juxta LXX coronam capillorum intelligamus caesariem, licet et ipsorum interpretatio nequaquam vim Hebraici sermonis expresserit: « Nec amictu, inquit, ora velabis, nec cibos lugentium capies, » quae solent in luctu fieri ut operiant vultum. Locutus sum, inquit, ad populum, quae mihi Dominus imperat. « Et vesperi mortua est uxor mea, » oculorum desiderabile lumborumque et sanguinis luctus. Statimque die altera mane feci omnia quae mihi fuerant imperata. Interrogavitque me populus cur contra morem omnium fecerim, causasque quaerentibus tantae patientiae respondi: sermo Domini qui ad me factus est, 110.0756A| ut ad populum Israel loquerer ista praecepit: « Ecce ego, id est, jam nunc polluam sanctuarium meum, » ut incendatur templum, et cunctis alienigenis pateat et profanis, et in quo habebatis superbiam, hoc est confidentiam et spem ac desiderium salutis vestrae, et ad cujus obsidionem vestrae animae formidabant, filios quoque et filias quos vobis fames ac pestilentia reliquos fecerant, consumam gladio. Quidquid ego feci, hoc facietis vos. Quando consuetudo servatur in luctu, medius dolor est: quando autem tanta malorum incumbit necessitas, ut omni ploratu major sit unusquisque de sua nece sollicitus, ad aliorum, quamvis sint proximi, miserias non ingemiscit. Nihil, inquit, facietis quod solet in luctu fieri, sed urbe temploque succensis, stupebitis ad 110.0756B| malorum magnitudinem: non attondebitis, nec nudis incedetis pedibus, non plangetis, nec amictu ora velabitis, nec cibos accipietis a consolantibus, sed tabescetis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et vix librum habebitis gemitum, ne offendatis victorum superbiam si publice flere videamini, ita ut Ezechiel propheta sit vobis in portentum, et omnia quae ille in morte non fecit uxoris, vos in eversione urbis et templi non faciatis. Et adhuc apertius, o, inquit, fili hominis, in tempore quando abstulero ab eis fortitudinem eorum, templi, ut diximus, confidentiam, et gaudium dignitatis, et in quo spem solam habebant ac desiderium, in quo requiescebant animae eorum. Insuper filios eorum et filias, subauditur ex superioribus, abstulero. Eo, inquit, 110.0756C| tempore cum venerit ad te de Jerusalem fugiens, vel qui evaserit, dicens urbem esse subversam, tunc qui prius tacueras, et gemitum liberum non habebas, et tantae eras patientiae, ut in uxoris nece, et lumborum dolore lacrymam non emitteres, aperies os tuum et loqueris non ad eum qui venerit, sed cum eo, ut quaecunque tu ventura praedixeras, ille nuntiet etiam perfecta, et ultra non tacebis, sed argues eos, et dices cuncta illis merito provenisse. Ita ut sis illis in portentum, juxta illud quod in Zacharia scriptum est (Zach. III), prophetas viros esse portendentes. Et Dominus alibi loquitur: « In manibus prophetarum assimilatus sum. » Haec juxta historiam dicta sint. (MAURUS.) Veniamus ad anagogen, si tamen violenta visa non 110.0756D| fuerit cauti lectoris prudentia; Filium hominis dici Dominum Salvatorem nulli dubium qui extrema hora, hoc est, ad vesperam mundi hujus uxorem pristinam perdidit, nec flevit eam, nec amictu ora velavit, nec recepit ullam hominum consolationem. Et haec ventura praedixit mane, quae completa sunt vesperi. Et rursum mane in secundo adventu, facta probabit quae ventura praedixerat; sanctuarium Judaeorum, et quod desiderabile habuerant in oculis, et super quo tremebant animae eorum, esse polluta: filios quoque eorum, et filias Romano gladio concidisse. Quod autem dicitur, « coronam habebitis in capitibus vestris, et calceamenta erunt in pedibus, » ad illam partem referemus, quod nequaquam lugere 110.0757A| debeant, nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint veritatem, et Nazaraei quidam facti fuerint. Et unusquisque super fratre suo consolabitur, ita ut Ezechiel quem confortavit Deus pater, sit eis in portentum ventura praenuntians. Et postquam subversa fuerit Jerusalem, templumque succensum, et hoc totus mundus audierit, et dispersio Israel quae orbis terminos colit, tunc verba 110.0758A| Domini opere completa, habebunt libertatem, et polluto sanctuario ejus, lege completa vel destructa, secundum occidentem litteram, aperta sit Evangelii gloria, et cognoscat Israel quod ipse sit Dominus et Deus, qui haec mane ventura praedixerit, et vesperi atque in consummatione mundi esse completa, suo probarit adventu.
LIBER DECIMUS. 110.0757|
Post finem ergo noni libri hujus operis, quem 110.0757B| nuper explevimus, libet nos in initio decimi praefatiunculam beati Hieronymi ponere, quae sic incipit: « Quid aliis prosit in prophetas nostra dictatio, Dei judicii est eorumque conscientiae, qui, omissis declamationibus ac plausu et compositione verborum, cupiunt scire quid eorum sermo, vel narret praeteritum, vel praesens arguat, vel praedicat esse venturum, Nobis interim primum prodest: dum enim hoc facimus, et nihil aliud cogitamus, in modum furti explanationes aggredimur, et dierum miserias noctium studio compensamus. Pascitur animus et obliviscitur saeculi calamitatum, quod in extremo fine jam positum congemiscit et parturit, donec qui tenet de medio fiat, et pedes statuae quondam ferrei fragilitate digitorum fictilium conterantur. Cadit mundus, 110.0757C| et cervix erecta non flectitur. Pereunt divitiae, et nequaquam cessat avaritia. Congregare festinant, quae rursum ab aliis occupentur. Aruerunt lacrymae, pietas omnis ablata est. Multi qui petant, pauci qui tribuant. Nec erubescimus, paupertatem vili palliolo praeferentes, Croesi opibus incubare, famemque et interitum plurimorum nostris custodire thesauris, secundum illum divitem purpuratum, qui ut aliud nihil fecerit, neque enim rapinas ejus et iniquitates Scriptura testatur (Luc. XVI), crudelitas ejus atque superbia non habet modum: Lazaro ante fores jacenti atque semineci, ne ea quidem jussit dari quae canibus projiciuntur. Quanti nunc Lazari jacent, et quantorum purpurae diversis vestium coloribus proteguntur, ne in usus quidem proprios vertentium quae 110.0757D| peritura conservant. Haec, virgo Christi Eustochium, ex cordis abundantia os locutum sit, et paulo liberius quam humilitati nostrae convenit, dixerimus. Haec ergo diximus, dolentes juxta finem temporum aestuantem avaritiam plurimorum, qui non considerant quantum habeant, sed quantum eis desit, volentes omnia soli possidere. Unde mihi bonum videtur ut cultoribus Christi sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Bonum quidem mercimonium est, si ex perituris et praesentibus rebus praemia nobis comparemus aeterna et regna coelestia. Caeterum in Ezechielem liber, qui filiorum Ammon et gentium caeterarum increpationem continet, et vaticinium futurorum, hoc habebit exordium. »
CAPUT XXV. Sermo Domini contra filios Ammon, et Moab, et Seyr, et contra Palaestinos, qui gavisi sunt de ruina Jerusalem, et affixerunt filias Judae. 110.0758B|
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis, et dices filiis Ammon. Audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus, pro eo quod dixistis, Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem. Idcirco ergo tradam te filiis orientalibus, in haereditatem collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua. Ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum. Daboque Rabba in habitaculum camelorum, et filios Ammon 110.0758C| in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus, quia haec dicit Dominus Deus, pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, idcirco ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram. Et scies quia ego Dominus. » Capta vel obsessa Jerusalem, et postquam venit in Babylonem qui potuerat evadere, et nuntiavit urbem jam jamque capiendam, vel cum templo esse subversam, juxta consuetudinem omnium prophetarum adversum caeteras in circuitu nationes, quae insultaverant ruinae Jerusalem templique incendio, sermo convertitur prophetalis. Primumque contra filios Ammon qui habebant metropolim nomine 110.0758D| Rabbath, quae hodie a rege Aegypti Ptolomeo cognomento Philadelpho qui Arabiam tenuit cum Judaea Philadelphia nuncupata est. « Fili, inquit, hominis, pone sive obfirma faciem tuam contra filios Ammon, » qui de Loth stirpe generati sunt, « et dices ad eos. Haec dicit Dominus Deus, » non sunt enim prophetae verba, sed Domini. De obfirmatione vultus, de quo jam in hoc eodem propheta plenius disputavimus. « Pro eo quod dixistis, Euge, euge, » sive insultastis et gavisi estis, quia templum et sanctuarium meum hostium ingressione pollutum est, « et super terram Israel, quoniam desolata est, » et specialiter super domum Juda duarum tribuum, quae nunc ductae sunt in captivitatem, propterea et ego tradam te filiis Edom, quos Orientales interpretati 110.0759A| sumus. Nullique dubium est Madianitas et totam eremi vastitatem adjacere terrae Arabiae, quia habent camelorum greges oviumque et caprarum multitudines, et his opibus victitant; quod et terrae Israel qui Judicum libro accidisse narrat historia, quando venerant Madianaei, et depastae sunt usque Gazan omnes regiones eorum. Μεταφορικῶς ergo per Madianaeos Ismaelitas et Agarenos qui nunc Saraceni appellantur, assumentes sibi falso nomine Sarae, quo scilicet de ingenua et domina videantur esse generati, Scriptura significat, diciturque de rege Nabuchodonosor et omni ejus exercitu, quod veniat et capiat urbem Rabbath, quae vel proprie hoc appellatur nomine vel ob magnitudinem: Rabbath enim maxima dicitur. Et ne dubitemus Nabuchodonosor 110.0759B| subvertisse Arabiam, postquam capta est Jerusalem, supra Scriptura testatur: « Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias Ammon et Jerusalem, et veniat gladius regis Babylonis. » Et iterum: « In capite viae civitatis conjiciet viam, ponens, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Hierusalem munitissimam. » Et rursum: « Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum. » Venient ergo filii Eden, et collocabunt caulas suas quasi pastores, figentque tentoria, ipsi vastabunt fruges tuas, et bibent lac et ubertatem terrae immissis gregibus camelorum et omnium populorum, ita ut sint filii Ammon in cubile pecorum, et malorum necessitate intelligant quod ipse sit Dominus, qui et futura praedixit, et ut fierent imperavit. Nec 110.0759C| hoc sufficit filiis Ammon, ut insultarent et dicerent, Euge, euge super templo et sanctuario Domini, quod pollutum erat diversarum introitu nationum, sed tanta fuit insultandi lascivia, ut cunctus simul populus manibus et pedibus concreparet, et ex toto cordis clamaret affectu, eo quod terra Israel esset desolata. Propterea non per angelos, neque per alia ministeria, sed ipse Dominus, extendens manum suam ad percutiendum, tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ovium gregibus, sed manifestius gentibus, ut de populorum numero penitus eradicetur, et pereat et redigatur ad nihilum. Et postquam contrita fuerit, tunc intelligat quod ipse sit Dominus, qui cuncta dijudicet, et in omnes terras habeat potestatem. Possumus juxta tropologiam 110.0759D| filios Ammon intelligere, qui de Loth in spelunca genarati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos, de quibus dicit et apostolus Joannes: « Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). » Isti de inclinatione orti sunt: hoc enim Loth in linguam nostram vertitur: « Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). » Adversum hos ponitur sive obfirmatur facies prophetalis, ut eos sua austeritate conterat. Et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis, diversorumque vitio, quod pollutum esset sanctuarium meum, 110.0760A| sive eorum vitio qui mihi serviebant, sive hostium crudelitate qui meos persequebantur: terram quoque Israel, sensus videntes Deum, esse desolatam virtutum choro; et quoniam filii domus Juda, id est Dominum confitentis, in qua est vera fides et recta confessio, ducti sunt in captivitatem, et servire Domino desierunt, idcirco, omnis insultans, traderis filiis Orientalibus qui de vero lumine sunt profecti, et traderis in haereditatem, ut tu quoque discas Dominum confiteri. Et per translationem dicitur quod filii Orientis ponant super eos caulas suas, et figant tentoria, et bibant lac, et comedant fruges: et civitas quondam superbiae fiat in habitaculum camelorum qui possint, deposito onere peccatorum, intrare per foramen acus. Et in cubile pecorum quae 110.0760B| reguntur a pastore bono, ut cum hoc fecerint misti et traditi Orientis pastoribus intelligant quod ipse sit Dominus. Rursumque exprobrat eis quare insultaverunt nimio cordis affectu ruinis populi Dei, et terram Israel putaverunt omnino desertam, pro quo mereantur manum ulciscentis Dei: ut qui excesserant modum exsultationis et gaudii super ruina domus Judae, nequaquam tradantur filiis Orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de stirpe Abraham, sed de cunctis nationibus esse credendi sint; et tunc malorum cognoscant magnitudine et contritione sua, et interfectione populi, quod ipse sit Dominus. Quod generaliter de Ecclesia intelleximus, super unoquoque sanctorum 110.0760C| intelligi potest: ad quorum ruinam gaudent saeculi homines et adversariae potestates, si multi temporis perdiderint pudicitiam; dum mali consolationem suorum scelerum putant, si plures habeant consortes criminum atque supplicii, et hoc nemo fecit, nisi fuerit filius Ammon, hoc est filius populi, qui in declinatione generatus est.
« Haec dicit Dominus Deus. Pro eo quod dixerunt Moab et Seir, ecce sicut omnes gentes domus Juda. Idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus: de civitatibus, inquam, ejus inclytae terrae Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim, filiis Orientis cum filiis Ammon. Et dabo eam in haereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. Et in Moab faciam judicia, et scient 110.0760D| quia ego Dominus. » (Hieron.) Ridiculam vero in hoc loco Hebraei narrant fabulam, postquam urbs aperta templumque reseratum est, filiique Ammon et Moab et Seir ingressi sunt templum videruntque Cherubim protegentia propitiatorium, dixerunt: Sicut cunctae gentes colunt simulacra, ita et Juda habet suae religionis idola. Et idcirco, inquiunt, iratus est Dominus, et eos tradidit captivitati. Nos autem hoc dicemus, quod et isti insultaverint domui Judae, quando a Chaldaeis capta est, putantes sicut in caeteris gentibus non ibi esse auxilium Dei, etiam regnum Judae et Jerusalem Dei praesidio destitutum patuisse Babyloniae potestati. Idcirco non multo post tempore, sed inpraesentiarum Dominus comminatur se humerum, 110.0761A| robur videlicet et fortitudinem Moab, de civitatibus ejus dissoluturum, sive aperturum, ut ad ipsos quoque Babylonius victor introeat, et civitates in Moab esse desistant, et in finibus ejus ac terminis urbes inclytae destruantur, quarum ponit nomina Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim, pro quibus nescio quid volentes, LXX interpretati sunt domum Beth Iasimuth, cum hoc vocabulum villam desertam significet. Beelmeon quoque usque hodie in Moab vicus sit maximus, quem illi verterunt super fontem, et Cariathaim civitatem maritimam; traditurque et ipsa cum filiis Ammon, filiis Orientis, Babyloniis videlicet, juxta illum sensum quem contra filios Ammon interpretati sumus. Et dabo, inquit, Moab in haereditatem, ut quomodo filiorum Ammon non est memoria 110.0761B| ultra in gentibus, sic et in Moab ultiones faciam atque judicia, ut cognoscant quod ego sim Dominus, qui Judam tradidi pro peccato, et in filios Ammon, et in Moab ultor existam. Usque hodie Moab qui interpretatur ex patre, et Seir, qui in pilosum vertitur et hirsutum, despicit et contemnit domum Juda, in qua vera confessio est. Et putat tam facile eam posse subverti, quam caeterarum subvertuntur urbium munimenta. Unde Dominus comminatur aperturum se, sive dissoluturum omnem fortitudinem Moabitarum, ut civitates habere desistant, et nequaquam in dialectica arte confidere, sed cuncti illius termini quos pro illisione fluctuum vocant promontoria, destruantur. Et inclytae atque electae terrae Bethlesimoth, quae interpretatur domus solitudinis 110.0761C| atque deserta, et Beelmeon, quae et ipsa vertitur habens fontem, sive super fontem, et Cariathaim, quam Septuaginta civitatem maritimam transtulerunt, pereant, quamvis enim habeant robora pugnatorum, et inclyta pergant ad praelium arte pugnandi, et ex omni parte circumsepti munitique gradiantur, tamen inclyta eorum terra non est domus habitationis, sed domus solitudinis. Quodque se putant habere fontem scientiae, et urbem maritimam quae cunctas sustinere possit saeculi tempestates, patientiam sibi et fortitudinem promittentes, tamen illuc revertentur, ut ipsi tradantur filiis Orientis veri in Christo luminis, sicut traditi sunt filii Ammon qui sibi in haeretica multitudine confidebant. Et consideremus profectum, atque in ipsa comminatione clementiam 110.0761D| Dei, ut tradantur cum filiis Ammon filii Orientis in haereditatem, et nequaquam haeresis ulla nominetur in gentibus, sed factis in Moab judiciis et ultionibus pro arrogantia rerum fine cognoscant Dominum esse qui cuncta dispenset. Ad approbandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur, Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo: pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non aversabor eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumeae in cineres (Amos, II). » Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum est, 110.0762A| quidquid ad terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum hoc dialectica arte subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihili quid putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias superbiam arguit Moab, dicens: « Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis: superbiam ejus abstuli (Isa. XVI). » Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab: « Quoniam confidebas in munitionibus tuis (Jer. XLVIII). » Et post paululum: « habebis fiduciam in gloria tua. » Et iterum: « Quomodo dicitis fortes sumus? » Ac deinde: Juxta est dies Moab ut veniat, et malitia ejus velox nimis. » Et manifestius: « Dicite quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae. » Et iterum: 110.0762B| « Contritum est cornu Moab. » Haec autem dicuntur ut sub nomine Moab, stulta saeculi in coelum se efferens superbia conteratur.
« Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum. Et faciam eam desertam ab austro. Et qui sunt in Dedan gladio cadent. Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel. Et faciam in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient indignationem meam, dicit Dominus Deus. » Supra duo proposuerunt, pro eo quod dixerunt Moab et Seir: et 110.0762C| postea de Seir tacens, contra Moab tantum locutus est. Nunc reddit coeptum problema quid Seir, hoc est Idumaea, fecerit. Quod Esau, et Seir, et Edom, et Idumaea, et Duma, una gens appellentur, non ambiget qui scientiam habuerit Scripturarum. Et ut de caeteris prophetis taceam, Isaia, Jeremias, Amos, qui contra Idumaeam, et Dumam, et Edom vaticinati sunt; Abdias propheta totam prophetiam contra hanc dirigit nationem, quem ut potuimus olim disseruimus. Arguitur igitur Seir, qui quia hispidus erat pilosi nomem accepit. Et Edom sanguinarius, qui ob lenticulae rufae coctionem primogenita perdidit, et ab edulio sortitus vocabulum est. Esau quoque facta interpretantur. Et hoc sciendum, quod in Hebraeo nunquam scribatur Idumaea, sed semper 110.0762D| Edom, quem Idumaea expressit Graeca translatio. Nequaquam ergo Idumaea ut Moab locutus est, sed fecit ultionem de filiis Juda, peccavitque, sive memoriam pristini doloris tenuit, ut ultionem de eis caperet, a quibus in utero supplantatus est, idcirco non per angelos, neque per alium quemlibet, sed ipse Dominus manum extendens super Idumaeam, abstulit de ea hominem et jumentum, et civitates illius redegit in desertum, id est, Theman, quam nos in austrum vertimus. De qua et de alia urbe Dedan interfecti gladio cadent. Cumque illi se de Juda ulti fuerint, ego dabo ultionem super Idumaeos per manum, sive in manu populi mei Israel, ut ab his opprimantur, in quos exercuere vindictam; qui facient in Edom 110.0763A| sive Idumaeam juxta iram et furorem meum, ut meam expleant indignationem. Et per manus populi mei Israel mimicam gentem mea ira desaeviat, et intelligant contra iniquam ultionem Idumaeae meam justam fuisse vindictam, dicit Adonai Dominus. Secundum tropologiam hic mihi sensus videtur: Idumaea terrena appellatur, et carnea quae consurgit contra spiritum, ut non faciamus ea quae spiritus sunt, et animam in meditullio positam ad se retrahere festinat, vultque ultiones reddere quibus prius subdita fuerat filiis Juda, et recordatur doloris antiqui, quod non propriae fuerit potestatis. Et ideo vindictam expetit de eis, qui recedentes a carne spiritum sequebantur. Propterea ipse Dominus filiorum Juda ultor existens, extendit manum super Idumaeam, et 110.0763B| aufert de ea hominem et jumentum. Quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicis fidei, ut eam redigat in solitudinem, et de Theman quae interpretatur deficiens, et Dedan, quae et ipsa cognationem sonat, omnes gladio interficit. Quem posuit in manu populi sui Israel, ut subvertatur Edom, et iram sentiat Domini ac furorem, et intelligat vindictam ejus ad hoc profecisse, ut serviat domui Judae. Hoc est illud de quo et Apostolus disputat scribens: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX). » Diligit autem Jacob, quia carneum atque terrenum supplantat et superat, et benedictiones illius meretur accipere. Primum enim juxta carnem, et postea juxta spiritum vivimus. Ante vitia, deinde virtutes quibus vitia subruuntur. Quia appositum cor hominis 110.0763C| ad malitiam a pueritia, erroresque adolescentiae aetas matura condemnat. Unde et David: « Delicta, inquit, juventutis et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV). » Et tamen sciendum, quod Jacob primam accepit benedictionem, Esau secundam: et ad extremum dicitur de eo: « Servus eris fratris tui (Gen. XXVII), » et postquam spiritui caro subjecta fuerit, illique conjuncta, caro esse desistat, et Idumaea transeat in Judaeam.
« Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam 110.0763D| interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis, faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore. Et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. » Post filios Ammon Moab et Seir, qui ipsi sunt Idumaei, et per Loth et Esau populo Israel, et domui Judae cognatione sociantur. Venit ad Philistiim, quos Septuaginta allophulous, id est, alienigenas transtulerunt, non generali nomine omnium gentium, quae non sunt de genere Judaeorum, sed speciali gentis suae quae nunc dicitur Palaestina mutata phe littera juxta Graecorum consuetudinem in π, sicut apud nos pro Hebraico phase Graecum et Latinum Pascha celebratur. Philistiim interpretantur cadentes poculo, qui et ipsi de aureo Babylonis calice inebriati sunt. 110.0764A| Et saeviunt, et toto animo insultant inimicitiarum contra Israel veterum recordantes, quibus a Dei populo divisi sunt. Cumque Dominus dicat: « Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus, » ipsi se ulciscuntur interficientes et implentes antiqua odia: propter quae extentam super se manum Domini sentient, qui interficiet interfectores. Pro quo Septuaginta nescio quid volentes, « Cretenses » interpretati sunt, cum et Aquila et Symmachus et Theodotio ipsum verbum Hebraicum, chorethim, vel interfectores vel interfectionem verterint, non solum in praesenti loco, sed etiam in Sophonia, ubi contra Palaestinos ista dicuntur (Soph. II): « Gaza direpta erit, et Ascalon, in perditionem, et Azotus et Accaron eradicabuntur. Vae habitatoribus funiculi maris, 110.0764B| accolae Cretarum. Verbum Domini super vos Chanaan terra alienigenarum. Et disperdam vos ex habitatione. Et erit Creta in pabulum pastorum, et cubili ovium. » Et hic enim cum Septuaginta Cretam verterint, caeteri translatores κάῤῥον, id est, interfectionem vel perditionem interpretati sunt, de quo in supradicto propheta, Deo praestante quod nobis visum est diximus. Unde et duarum legionum David, quarum una appellabatur Phelethi, et altera Cerethi, ultima ab eo quod interficerent, atque jugularent, Choretim, hoc est interfectorum nomen accepit. Perditque Dominus omnes reliquias maritimae regionis, quae salsis tunditur fluctibus et vindictas non parvas, sed magnas faciet in furore, ut furor ejus finem habeat misericordiae. Et postquam 110.0764C| ultiones fecerit arguens cum furore, tunc cognoscant Palaestini quod ipse sit Dominus.
CAPUT XXVI. Tyrus quia exsultavit super contritiones Jerusalem, praedicatur destruenda per Nabuchodonosor.
« Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem, euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me: implebor: deserta est, propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabunt muros Tyri, et de struent turres ejus. Et radam pulverem ejus de 110.0764D| ea, et dabo eam in limpidissimam petram. Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus, et erit in direptionem gentibus. Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur. Et scient quia ego Dominus. » Consequenter prophetiae ordo contexitur: Locutus erat contra filios Ammon et Moab et Seir, qui ipsi sunt Idumaei, et Philistiim qui sunt in littore, et in funiculo maris eumdem limitem tenent. Post Palaestinos enim, succedit Phoenicis regio, cujus metropolis est civitas Tyrus, quae appellatur Hebraeo Syroque sermone Sor. Et quia etiam ipsa gavisa est, et insultavit ac dixit, « Confractae sunt portae populorum; » ego portum tutissimum habeo, illaque subversa ad me omnis multitudo conversa est, 110.0765A| quae illius regebatur arbitrio. Et quia illa deserta est, idcirco ego implebor, sive quae plena fuit ante, redigetur in solitudinem. Igitur ista dixisti, et ruinis Jerusalem quae Dei judicio propter peccata subversa est, insultasti. Propterea non per nuntios, nec per quoslibet alios, sed ego ipse ero adversum te, Tyre, et instar fluctuum maris ascendere faciam contra te Babylonios, cum plurimis nationibus, quarum oppugnatione muri tui, et turres destruentur, intantum ut usque ad solum concidant, et pulvis illius radatur, sive in partes varias ventiletur, et sic humiliabitur, ut petrae nitidissimae comparetur; tantaque erit in urbe quondam frequentissima solitudo, ut sagenae piscatorum expandantur, et siccentur in medio ejus. Ego enim locutus sum Dominus, 110.0765B| cujus verba irrita esse non possunt. « Et tradam eam in direptionem gentibus. » Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, sive in campo, hoc est in Phoenicis littore, urbes et oppida, vici, atque castella, interficientur gladio. Μεταφορικῶς qui filias appellavit, interfectionem ponit gladii, ut rerum fine cognoscant me esse Dominum, qui fieri ista praecepi. Potest juxta tropologiam, quae Sor nomen Hebraicum vertitur in angustiam, omnis enim anima quae perturbationibus occupata est, Sor appellari, quae quando viderit pro suis vitiis atque peccatis Dei judicio subverti Jerusalem, in qua fuit templum et pacis visio, exsultat et ad se putat urbis quondam inclytae imperium transferendum. Quod et in contrariis dogmatibus accipitur, et in hominibus 110.0765C| saeculi, quando viderint hominem sanctum per negligentiam esse prolapsum, gaudent et exsultant, quasi aliorum ruina, sua resurrectio sit. Propterea Dominus comminatur, quod ipse contra eos hujuscemodi homines dimicet, et ascendere faciat contra eos instar marinorum fluctuum plurimas nationes, quae destruant in eis quidquid munitissimum et firmum videtur, et ita omnia eorum argumenta subvertat, ut in pulverem redigantur. Sagenas quoque et retia quibus prius deceptam multitudinem piscabantur, cessare faciat, et in desertae urbis solo expandi atque siccari ut pro illis alii subeant piscatores, quos Dominus ad piscandum misit. Sed et filias ejus quae prius quasi in thalamo servabantur, et pro mysticis secretioribusque doctrinis, nulli facile credebantur 110.0765D| processuras protrahendasque in publicum, et ecclesiastico mucrone truncandas, ut tunc intelligant quod ipse sit Dominus, qui et Hierusalem pro peccatis parumper reliquit, et Tyri pro insultatione ejus et gaudio munimenta destruxit.
« Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum cum equis et curribus et equitibus, et coetu populoque magno, filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet. Et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro. Et levabit contra te clypeum, et lanceas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. Inundatione equorum ejus operiet 110.0766A| te pulvis eorum, a sonitu equitum, et rotarum et curruum movebuntur muri tui. Dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae, ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes, et muros tuos destruent, et domos tuas praeclaras subvertent, et lapides tuos et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cythararum tuarum non audietur amplius. Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. » Ergo quod dixerat ascendere 110.0766B| faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. Et eris Tyrus in direptionem gentibus: tunc ponit manifestius quod Nabuchodonosor regem Babylonis adducat Dominus ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus, et cum infinita exercitus multitudine, qui prius subditas Tyro in littore civitates et castella subvertat, et postea obsideri faciat Tyrum valletque eam exercitu, et aggere, et munitionibus clypeisque et arietibus impugnet muros et destruat, et tanta sit multitudo equitum ejus, ut pulvere equitatus et sonitu ululantis exercitus, rotarumque strepitu, et equorum hinnitu, urbis fundamenta moveantur, et sic ingrediatur civitatem dissipatis muris, quasi de campo securus ingrediens, tantaque securitas sit vincentis exercitus, ut plateas 110.0766C| Tyri conculcent equorum ungulae, et omnis populus in medio corruat civitatis, et statuae quondam nobiles, sine universa substantia in terram corruat, nihilque pristinarum divitiarum in expugnata urbe servetur, sed cum muris domus quoque nobiles destruantur. Et tanta sit victorum saevitia, ut ligna et lapides qui residui incendio fuerint, in medium mare projiciantur. Et vel Nabuchodonosor vel ipse Dominus quiescere faciat universam urbis laetitiam, qua prius in canticis et psalteriis personabat. Et ad solum usque subversa sit siccatio sagenarum. Quod autem sequitur, « nec aedificaberis ultra, » videtur facere quaestionem quomodo non sit aedificata, quam hodie cernimus Phoenicis nobilissimam et pulcherrimam civitatem; ex quo quidam volunt in 110.0766D| ultimo tempore haec Tyrum esse passuram, quae postea non sit aedificanda. Sed quomodo Nabuchodonosor personam servare poterunt, praesertim cum legamus in consequentibus Nabuchodonosor oppugnasse Tyrum, et laboris sui non accepisse mercedem, et propterea tradi ei Aegyptum, quia Dei sententiae in Tyro oppugnatione servierit? Graecas et Phoenicum maximeque Nicolai Damasceni, et alias barbarorum aiunt se qui huc historiae contradicunt legisse historias, et nihil super oppugnatione a Chaldaeis invenisse Tyriae civitatis; cum probare possimus multa dici in Scripturis facta, quae in Graecis voluminibus non inveniantur. Nec debere nos eorum auctoritati acquiescere, quorum perfidiam 110.0767A| et mendacia detestamur. Potest ergo quod dicitur, « nec aedificaberis ultra, sic accipi, quod nequaquam ultra sit regina populorum, nec proprium habeat imperium, quomodo habuit sub Hiran et caeteris regibus, sed vel Chaldaeis, vel Macedonibus, vel Ptolomaeis, et ad postremum Romanis regibus servitura sit. Nulli autem ambiguum juxta anagogen Nabuchodonosor regem Babylonis qui venit ab aquilone, diabolum intelligi; qui cum sit ventus durissimus, et sinister nomine dexter vocatur, praesumens sibi nominis dignitatem. Et est rex regum omniumque regnorum quae ostendit Domino, dixitque ad eum: Haec omnia mihi tradita sunt, quae dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV). » Iste habet equos et currus, de quibus scriptum est: « Fallax 110.0767B| equus in salutem (Psal. XXXII). » Et: « Dormierunt omnes qui ascendunt equos (Psal. LXXV). » Et in alio loco: « Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV). » Iste filias Tyri, animas in angustia et in quodam peccatorum carcere positas interficit in agro campoque latissimo, et circumdat Tyrum munitionibus suis, ut clausam teneat, et nullus ex ea Babylonii regis evadere possit imperium. Destruit muros turresque subvertit, et quidquid forte habuit in dogmatibus, inundatione equorum ejus, et sonitu equitum rotarumque et curruum strepitu pertremiscet, et ingredietur portas ejus nullo prohibente, et plateas civitatis: « Quia lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII); » equorum ejus calcabunt ungulae, universamque substantiam, sive statuas 110.0767C| nobiles quibus sibi imagines fixerant falsitatis, de quibus scriptum est: « Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipabis, » ad terram dejiciet (Psal. LXXII). Et destructis muris, domus quoque nobiles subvertentur, quas sibi paraverat, et in quibus exsultabat: atque in tantam desolationem veniet, ut et lapides ejus et ligna quibus aedificaverat muros et coementa construxerat, projiciant in profundum: canticaque ejus et musica, quibus sibi in sapientia hujus saeculi confidebat; et omnes cithararum sonus non audietur amplius, et piscatio ejus cessabit, et erit humilis ita ut sit siccatio sagenarum, et ultra non aedificetur, quia ad Domini sententiam tradita Nabuchodonosor omnino subversa est, juxta quod et Apostolus dicit: « Quos tradidi Satanae ut discant 110.0767D| non blasphemare (I Tim. I). » Loca difficilia sunt, et prudens lector ac diligens debet ignoscere labori meo; aut si melius quid potuerit invenire, et ego in ejus transibo sententiam, dummodo noverit veniam, quam mihi tribuet, se ab aliis accepturum.
« Haec dicit Dominus Deus Tyro: Nunquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias tuas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore. In terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur, et assumentes super te lamentum dicent tibi: Quomodo peristi quae 110.0768A| habitas in mari, urbs iclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te. » Primum ipsa historiae verba pandamus brevissima, metaphorice sensum dictorum aperientes. « Haec dicit Adonai Dominus Tyro, » quae appellatur Sor. Nunquid in die ruinae tuae quando Nabuchodonosor oppugnante corrueris, et in gemitu vulneratorum sive interfectorum qui occisi fuerint in medio tui, non commovebuntur insulae? et descendent omnes reges de sedibus sive soliis suis, et principes maris qui diversis imperant insulis, et auferant diademata de capitibus suis, omnem regnandi gloriam deponentes, et vestes pretiosissimas 110.0768B| et incredibili varietate fulgentes abjicient a se, et stuporis magnitudine vertentur in amentiam, atque humilitate dejecti, sedebunt in terra: et cum te viderint corruisse, sibi similia formidabunt: nihilque putabunt in terrae bonis esse perpetuum. Sed e contrario assument super te lamentum, et flebile canticum commemorabunt dicentes, quomodo peristi quae habitabas in mari, urbs inclyta sive laudata? Tyrum enim fuisse insulam, et nullum habuisse de terra introitum, in Graecis Latinisque et barbaris historiis legimus, sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, vel, ut nonnulli affirmant, ab Alexandro rege Macedonum jactos esse aggeres, et oppugnatione vineisque et arietibus locum praeparatum, ac de insula factam esse peninsulam. 110.0768C| Tu igitur, o Sor, id est, o Tyre, quae quondam in cunctis fuisti fortissima insulis, sive in urbibus omnium voce laudata, cum habitatoribus tuis quos universi timebant, quomodo subito corruisti? « Nunc stupebunt, sive pavebunt super te insulae. » Et ut melius habetur in Hebraeo, « Naves in die pavoris et ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari. » Unde consequentius est supra naves legere, ne secundo ponantur insulae, eo quod nullus egrediatur ex te, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in die egressionis tuae, quando fueris ducta captiva. Haec interim quasi quaedam historiae jacta sint fundamenta: nunc spiritale nitemur culmen imponere. Finge aliquem diu servata pudicitia multis floruisse virtutibus, et postea in aliquo gravi mortalique peccato esse collapsum; 110.0768D| nonne ad sonitum ruinae ejus, interfectarumque virtutum omnes insulae movebuntur, hi videlicet qui salsis amarisque hujus saeculi tunduntur fluctibus? et descendent de throno superbiae suae omnes qui in saeculi hujus salsugine principes videbantur, et humilitate dejecti auferent diademata de capitibus suis, quae videbantur bonis operibus possidere, et vestimenta varia diversitate virtutum abjicient, et induentur stupore, sive timoris magnitudine quodammodo videbuntur insani. Sedebuntque humi et stupentes super repentino casu ejus admirabuntur intantum, ut omnes assumant planctum et lamentationem super eum qui corruit et dicant: Quomodo peristi qui prius salvus eras? 110.0769A| quomodo corruisti, qui tanto tempore steteras, qui in mari hujus saeculi inter omnes inclytos putabaris, qui eras cunctorum opinione robustus? et habitatores tui, hoc est cognationes fortissimae adversum omnia ignita diaboli jacula resistentes, quae prius erant formidini omnibus adversariis, versae sunt in stuporem. Sed et naves, omnes videlicet sancti, qui hujus saeculi fluctibus transeunt, obstupescunt cum te viderint concidisse, in die pavoris et ruinae tuae. Et turbabuntur insulae, ne et ipsae similia sustineant. Aliorum enim ruinae exempla justorum sunt, dum omnes infirmo et imbecilli statu fluctuantique vestigio in isto saeculo commoramur. Et nunquam est nostra certa securaque victoria. Quando egredientur ex te qui prius steterant, vel in exitu tuo, in 110.0769B| fine, et consummatione tua, non enim ex praeteritis, sed ex praesentibus judicamur. Cavendumque est et semper timendum, ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius horae procella subvertat.
« Quia haec dicit Dominus Deus, cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima, sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris. Porro cum dedero gloriam in terra viventium, in nihilum redigam te, et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus. » Cum superioribus 110.0769C| junge quae dicta sunt, quando te dedero, o Tyre, urbem in perpetuum desolatam, sicut civitates aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operient te aquae multae, vel hostium infinitae multitudines, vel certe qui ad insulam loquitur et ad urbem in insula constitutam τροπικῶς adversariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat. « Et detraxero te cum his qui descendunt in lacum » sive in foveam, ad eos qui in inferno sunt, de quibus et in psalmis legimus: « Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII); » ad populum sempiternum « ubi est fletus oculorum et stridor dentium. » Et posuero te in terra novissima, in qua antiquus draco constitutus 110.0769D| est. Et sicut veteres solitudines atque deserta, ubi nulla bonorum recordatio, sed poenae erunt sempiternae, neque te fecero suscitari in terra viventium, de qua scriptum est: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » Et in alio loco: « Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV), » tunc redigeris in nihili, sive peribis in aeternum. Et ultra non eris, secundum illud quod in alio loco scriptum est: « Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Psal. XXXVIII). » Non quod esse desistat, qui in poenis est sempiternis, sed quod qui Deo non vivit, in Scripturis sanctis dicatur non subsistere. Unde et Esther contra idola loquens, « ne tradas, inquit, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther IV). » Utique erant quibus obsecrat 110.0770A| ne tradatur, sed Deo non erant, qui virtutibus, et viventi Deo esse cessarant. Et hoc notandum quod quaeritur Tyrus ab eo qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat. Et nonaginta novem ovibus in montibus derelictis, quaerit unam erroneam ovem. Mulier quoque quae unam drachmam perdiderat, quaerit et invenit, et vicinas convocat ad laetitiae societatem (Luc. XV, XIX). Sin autem requisita non invenitur Tyrus, non est quaerentis vitium, sed ejus qui boni pastoris fugerit manum. Et ultra, inquit, non eris in sempiternum, sive ut in Hebraico lolam, et in Graeco ἀιὼν scribitur, unum saeculum significat juxta illud Isaiae, qui post septuaginta annos dicit Tyrum restituendam in integrum statum. Aiunt autem unum saeculum, id est, humanae tempus 110.0770B| aetatis septuaginta annorum numero supputari, Psalmista dicente: « Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: sin autem in potentatibus octoginta anni, quidquid supra, labor et dolor est (Psal. LXXXIX). » Hic μεταφραστικῶς breviter de Tyro diximus, quod et ad eos referri potest, qui in angustia hujus saeculi constituti, deducuntur ad inferos, et operiuntur abyssis, fluctibusque poenarum, et trahuntur ad inferiora terrae, et his copulantur qui in veteri solitudine sunt, et deducuntur in lacum, sive in foveam sempiternam, ut ultra non habitentur a Spiritu sancto; de quibus scriptum est: « Impius cum ceciderit in profundum, contemnit. » Nec de caetero erunt in terra viventium, sed peribant et redigentur ad nihili, et Deo esse cessabunt: quibus testimoniis 110.0770C| abutuntur, qui dicunt impiorum et non peccatorum poenas esse perpetuas qui quaesiti a Deo non sunt inventi, et in aeterno esse cessarunt, quia suo vitio perdiderunt eum qui dicit: « Ego sum vita (Joan. XI, XIV).
CAPUT XXVII. De fletu et ruina Tyri, quae comparatur navi. Terrarum negotiationes describuntur.
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum, et dices Tyro quae habitat in introitu maris: negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus, » etc. Si voluero totam prophetiam contra Tyrum, sive super lamentatione Tyri, 110.0770D| uno sermone comprehendere, et longum faciam, et sensum lectoris obscurum, dum omnia simul non potest mente retinere, praecipue in quibus ab Hebraico in hoc loco Septuaginta editio discrepat, hoc est quod addiderint, quaeve subtraxerint. Itaque nostra erimus interpretatione contenti, et sicubi dissonant ex latere copulabimus, perfectam omnium Deo sententiam relinquentes: et quid nobis videatur in singulis breviter admonebimus. Qui plangitur adhuc curae est ei a quo plangitur: unde et Samuel flebat atque plangebat super Saul (I Reg. XV). Et apostolus Paulus (I Cor. XII) lamentatur, et luget super his qui fornicati sunt, et non egerunt poenitentiam. Et Jeremias lamentationes super eversione Jerusalem quatuor scribit alphabetis. Habitat 110.0771A| ergo juxta litteram Tyrus sive Sor in introitu maris, vel quod prius insula fuit, vel quod portu tutissimo de alto venientes recipit naves. Et est negotiatio populorum ad insulas multas, sive de insulis multis. Quod quidem usque hodie perseverat, ut omnium in illa propemodum gentium exerceantur commercia. Coeptam autem interpretationem sequentes quidquid de Tyro dicitur referamus ad angustias istius mundi, qui in maligno positus est, et variis perturbationibus quasi fluctibus coarctatur atque percutitur. De hujuscemodi negotiatoribus et in psalmo mystico sermone narratur: « Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Psal. CVI). »
110.0771B| « O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. » Primum crimen est Tyri si quid videtur habere boni, non Dei putare, sed suum, et omnem pulchritudinem, quae illi de diversis venit regionibus, propriae aestimare diligentiae atque virtutis. Dixit enim, « Perfecti decoris ego sum, » sive ego mihi circumdedi decorem, cum sit in corde hoc est in medio maris sita, et quasi insula moveatur et fluctuet, et undarum illisionibus confringatur. Quod autem cor maris medium significet, et ille propheticus sermo demonstrat: « Propterea non timebimus cum turbata fuerit terra, et translati montes in cor maris: sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum (Psal. XLV). » Sed et Dominus noster in corde terrae, hoc est in medio, et ad inferos dicitur descendisse. 110.0771C| Vera autem et perfecta pulchritudo in nullo hominum nisi in Christi corpore, quod interpretatur Ecclesia, et multorum sanctorum virtutibus congregatur. Unde et ipse loquitur ad sponsam: « Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV). »
« Finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum. » O igitur, Tyre, quae dixisti per superbiam, « Perfecti decoris ego sum, sive ego decorem mihi circumdedi, cum sis sita in medio mari, audi quanta tibi Dei largitate collata sint. Finitimi et contermini tui, qui non de longinquis sed de vicinis sunt regionibus, ipsi impleverunt 110.0771D| decorem tuum; et tu putas tuum esse quod alienum est? Et loquitur quasi ad navem τροπικῶς, urbis significans pulchritudinem, et rerum omnium abundantiam, ut postquam universam illius supellectilem descripserit, malum, antennas, remos, vela, proram, carinam, funes, opertoria, pelles, et caetera, quibus navium optime instructarum usus indiget, tunc tempestatem illi, et ventum austrum quo fluctus maximi commovebuntur, venire denuntiet, et eam subjacere naufragio; per quae significat urbis Tyriae eversionem a rege Nabuchodonosor, sive, ut multi putant, ab Alexandro rege Macedonum, qui sex mensibus ipsam urbem obsedisse et cepisse narratur postquam Darium vicit in Lycia. Juxta mysticos 110.0772A| intellectus abietibus sive cedris de Sanir, navis Tyriae tabulata caeduntur, quibus texitur atque compingitur, et cedro sive cyparisso de Libano malus ejus; abietibus propter levitatem juncturasque tabularum mollius invicem se tenentium atque mordentium, sive cedris, quod lignum imputribile est. De Sanir autem dicitur quod interpretatur via lucernae, aut, ut nos verius arbitramur, Deus vigiliarum, eo quod omnis navis prosperitas et illustratio venerit ex vero lumine. Sanir autem mons juxta litteram ipse est qui et Hermon, quem alii vocant Sanior: lege historiam. Libanus interpretatur candor sive dealbatio, quod et ipsum ad gratiam pertinet aliunde venientem.
« Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, 110.0772B| transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. » Quanta pulchritudo navis et supellectilis ejus, ut remos haberet cedrinos, non undelibet, sed de Basan, et transtra eburnea et praeteriola sive cellaria in quibus merces pretiosissimae reponuntur, de insulis Chettiim, quod nos in Italiam vertimus, ex ea regione quae Graeciae propinquior est, omnes occidentalium insularum partes intelligentes. Dicamus ergo juxta ἀναγωγὴν remos fieri navis Tyriae de Basan, de qua et in psalmis scribitur: « Dixit Dominus, de Basan convertam, convertam de profundo maris (Psal. LXVII). » Et ignominiam peccatorum convertit Dominus, et convertit in remos, ut cum apostolis navigantes possint ad terram et ad littora pervenire. Et fiunt 110.0772C| transtra de ebore, cum mortificaverint corpora sua, vel usum dentium ad laudes Dei contulerint. Et praetoriola sive cellaria de insulis Chettiim, quae juxta Hebraici sermonis etymologiam vertitur in percussam, ut plagis diaboli non tam interfecta sit quam probata. Possumus ex ebore et sylvestres domos dicere de insulis Chettiim, quas haeretici non in domo Dei, sed in navi Tyria fabricare conantur: et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes templa Dei templo contraria, et domos sylvestres, habitacula bestiarum, cum Scriptura dicat in domo Dei nemora et sylvas et lucos non esse plantandos.
« Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis 110.0772D| elisa facta sunt operimentum tuum. » Quia dixerat Tyrus: « Perfecti decoris ego sum, » vel « circumdedi mihi ipsa pulchritudinem, » arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud Scripturae: « Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (I Cor. IV.) » Describitur ergo quid unaquaeque mittat provincia, secundum illud Virgilianum:
- India mittit ebur, molles sua thura Sabaei:
- At Calybes duri ferrum, virosaque Pontus
Castorea, etc. Byssus in Aegypto quam maxime nascitur, ex qua contextum est Tyriae navis velum, quod suspenditur malo, et operimentum illius, quod in solis calore 110.0773A| atque tranquillo nautis atque vectoribus praebet umbraculum: de hyacintho et purpura fit, quae sunt de insulis, Elisa Ionii maris sic appellans insulas; porro juxta LXX de bysso in stratum et requiem Tyriae navis velamenta texuntur, ut his operta gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem: byssum autem referri ad terram, quia ex terra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram ad mare ex quo conficitur, addito coccino bis tincto, quibus pontificis vestimenta texuntur, saepe admonuimus quod quatuor elementa significent, terram, ignem, aerem, et aquas, ex quibus constant omnia, quae sibi assumpsit Tyrus, ut Dei creaturis non utatur cum gratia, sed dicat, « Perfecti decoris ego sum, » vel decorem mihi ipsa circumdedi.
110.0773B| « Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. senes Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas, ad ministerium variae supellectilis tuae. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae. » Dixerat supra: « Finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum, » antequam veniant ad eos qui longe habitant, proximarum provinciarum describit auxilia. Habitatores, inquit, tui, sive principes Sidonis et Aradii, quae vicina est insula, remiges tui; sapientes tui, o Tyre, facti sunt gubernatores tui. Ad sapientes enim proprie pertinet gubernatio, Scriptura dicente: « Quibus non est gubernatio, cadunt quasi folia. » Senes sive seniores Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium, 110.0773C| sive confortaverunt consilium Tyri, et variam supellectilem praebuerunt. Omnesque maris naves et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in occidente occidentis. Hoc iterum secundum litteram. Caeterum juxta mysticos intellectus, quia Sidonii interpretantur venatores, et Aradii deponentes, dicemus Tyrum gloriosam et superbissimam civitatem, quae vento flante postea conterenda est, habere cives sive principes venatores, de quibus scriptum est: « Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). » Ubi enim nos legimus venantium, in Hebraeo scriptum est Sidoniorum: Isti venantur incautas animas, in sublimibus constitutas, ad terrena deducunt, et efficiuntur remiges ut ducant eas ad naufragia. Sapientes 110.0773D| autem Tyri, qui in malam partem accipiuntur, per quam sapientiores sunt filii tenebrarum ac filiis lucis, ipsi gubernant Tyrum naufragio praeparatam. Seniores Giblii et prudentes ejus praebuerunt nautas Tyro ad ministerium, sive confortaverunt consilium ejus. Sacra narrat historia seniores plurimos fuisse a Domino reprobatos, et juniores electos in typum Synagogae et Ecclesiae. Senior Cain abjicitur, et Abel junior eligitur. Ismael filius Abraham, alienus a patre est, et Isaac junior haereditatem accepit; filiorum quoque Isaac senior Esau venator est, et vagatur in saltibus: junior Jacob simpliciter domum habitat. Unde scriptum est et in Malachia: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I). » 110.0774A| Et certe juxta Apostolum (Rom. IX) nihil in matris utero constituti boni vel mali fecerant, nec habebant meritum nec offensam, ut alter eligeretur, et alter abjiceretur, nisi quod in typo, ut diximus, Synagogae et Ecclesiae, senior repellitur, et assumitur junior. Omnes, inquit, naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in occidente occidentis, quomodo dicitur Canticum canticorum, et saecula saeculorum, et opera operum, ut canticum majus aliis canticis sit, et saeculum prolixius aliis saeculis, opusque caeteris operibus utilius: sic appellatur occidens occidentis, ut magnitudinem occidentalium partium significet. Et pulchrae naves maris et nautae earum et remiges, qui in Tyriae navis auxilio sunt, non pergunt ad orientem, nec ad ortum luminis, 110.0774B| ubi sol justitiae nascitur, sed ad occidentem occidentis, ubi lumen occumbit, et unde tenebrarum exordium est.
« Persae et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo, viri bellatores tui, clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. » Persas fuisse fortissimos, quorum rex Cyrus Isaiae vaticinio praedicatus, subverso Astiage rege Medorum, Babylonem coeperit, et sacra et saecularis narrat historia. Lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas reputatos, quorum rex Croesus ab eodem Cyro captus sit, Xenophon scribit plenissime, et Libyas cum Trogodytis, et Aethiopibus venisse contra Jerusalem in Paralipomenon volumine legimus. Qui quia illis temporibus florentissimi erant et famosi ad praelia pugnatores, 110.0774C| Tyriae urbis defensores esse memorantur, et ad terrendos hostes scuta et galeas in murorum propugnaculis suspendisse. Spiritalis autem intelligentia illud sonat, quod Persae, qui interpretantur tentantes sive tentati, et Lydii, quos generatos intelligimus, et Libyes, qui Hebraico sermone appellantur phut, et vertuntur in os ab ore non ab osse, frustra Tyrum nitantur defendere, dum tentatione superentur et generationi ac libidini serviant, cassaque tantum verba multiplicent, non habentes galeam salutis, nec scutum fidei, sed gloriam tantum strepitumque sermonum praetendant ad ornatum illius.
« Filii Aradii cum exercitu suo erant super muros tuos in circuitu. Sed et Pigmaei, qui erant in 110.0774D| turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum, ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. » (II.) Verbum gamadim, Aquilae prima editio Pigmaeos, Symmachus Medos, Septuaginta custodes, Theodotio gomadim, ipsum Hebraicum interpretati sunt, Aradum insulam, quae tota sit civitas et contra se positum oppidum Antaradum habeat, vicinaque sit Tyro et praetendat in Phoenicis littore continentis terrae, usque hodie cernimus. Hi sunt in exercitu urbis Tyriae custodesque turrium ejus, et suspenderunt pharetras suas per gyrum, complentque pulchritudinem ejus, ut sagittarios esse doceant, sive pygmaei sunt, hoc est bellatores, et ad bella promptissimi. Sin autem Aradii deponentes sonant, 110.0775A| omnis qui praetendit falsi nominis scientiam, et habet in pharetra pectoris sui ignita diaboli jacula, quibus deceptorum corda vulnerat, atque succendat, Aradius appellandus est. Cupit enim deponere eos qui nituntur ad alta conscendere, et complet pulchritudinem Tyri, de qua et in Proverbiis scriptum est: « Non te decipiat pulchritudinis desiderium, ne capiaris oculis tuis. » Et iterum: « Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo. »
« Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro stanno plumboque repleverunt nundinas tuas. » Non solum in praesenti loco, sed et in Isaia scriptum est: « Ululate, naves Carthaginis (Isa. XXIII). » Caeteri interpretes verbum hebraicum transtulerunt Tharsis, quam coloniam 110.0775B| esse Tyriorum nulli dubium est. Ipsi de Occidentis partibus argento, ferro, stagno et plumbo Tyri nundinas compleverunt: Tharsis in lingua nostra sonat exploratio gaudii. Exploratores autem hic non in bonam partem debemus intelligere, quales Moyses miserat ad explorandam terram repromissionis, sed in contrariam, quales et Apostolus vitare se dicit, « propter subintroductos falsos fratres, qui intraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo (Gal. II). » Et de quibus Joseph loquitur: « Exploratores estis, considerare vestigia regionis venistis (Gen. XLII). » Fratresque ejus intelligentes crimen esse non modicum, aliena per insidias explorare, responderunt: « Non sunt exploratores servi tui. » Isti ergo nundinas Tyri non auro, nec lapide 110.0775C| pretioso, sed argento, ferro, stagno, plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem et arma ad expugnandum, et in stagno eloquii similitudinem, quod mentitur argentum, et in plumbo impietatem gravissimam, juxta Zachariam (Zach. V) in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegyptii demersi sunt in profundum sicut plumbum. Longe singulorum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est.
« Graecia, Thubal et Mosoch ipsi institores tui, mancipia et vasa aenea adduxerunt populo tuo, de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum. » Jones, inquit, qui Hebraice appellantur Javan et Thubal, id est, Iberi orientales, vel de Occidentis partibus Hispani, qui 110.0775D| ab Ibero flumine hoc vocabulo nuncupantur. Et Mosoch quos Cappadocas intelligimus, quorum metropolis, quae postea ab Augusto Caesare, Caesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur: isti pretiosum Tyri fecere commercium, ut mancipia, et aenea vasa ex Corintho adducerent Tyrum, et de domo Thogorma, id est, de Phrygia equos et equites et mulos, quorum quondam illa provincia maximam habuit copiam. Aiunt Hebraei Graeciam, id est, Javan interpretari, Est et non est, quod proprie refertur ad sapientiam saecularem, in qua si recte aliquid reperiunt, est appellatur: si in contrariam partem, non est. Multa enim naturae bona et ipsi disserunt de officiis, de continentia, de opibus 110.0776A| contemnendis, quod proprie Stoici sibi vindicant, et videntur animas hominum, quos deceperunt lucrifacere, habentque vasa aenea quibus mentiuntur auri similitudinem, quae ingerunt populis Tyri, ut eos falsae doctrinae opinione supplantent; de domo quoque Thogorma, quod interpretatur peregrinus et advena, ad forum et nundinas ejus equi adducentur et equites et muli, de quibus scriptum est: « Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII). » Et in alio loco: « Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV). » Et in alio psalmo: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI). » Quamobrem et Doech accusator, et interfector sacerdotum praefectus multorum fuit, et hos esse de domo advenae atque peregrini, qui non comedunt 110.0776B| carnes agni, de quibus scriptum est: « Advena et mercenarius non comedent ex eo; » ut omnes nundinae Tyri his compleantur.
« Filii Dedan negotiatores tui. » Pro quo nescio quid volentes Septuaginta « filios Rhodiorum » interpretati sunt, nisi forte primae litterae falsi similitudine ut pro Dedan legerent Radan, quae et ipsa Cycladarum maxima est, et in Ionio mari, quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum. Et quia Rhodii in linguam nostram vertuntur videntes judicium, de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt judicii veritatem, et ipsi non faciunt, dicente Apostolo (Rom. II): « Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo 110.0776C| enim judicas alium, te ipsum condemnas: eadem enim facis quae judicas. » Sed melius est Dedan alterius loci nomen accipere, ut et in Hebraico apud caeteros interpretes habetur.
« Insulae multae negotiatio manus tuae. Dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum guttam, purpuram, et scutulata et byssum et sericum et Chodchod proposuerunt in mercatu tuo. » Usque hodie autem permanet in Syris ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate discurrunt, et tantam mercandi habent vesaniam, ut occupato nunc orbe Romano inter gladios et inferorum neces quaerant divitias et paupertatem periculis fugiant. Istiusmodi 110.0776D| homines negotiatores Tyri sunt, qui polymita, purpuram et scutulata mercantur. Byssum quoque et sericum et Chodchod proponunt in mercatu ejus, pro purpura, quam omnes interpretati sunt stacten, id est, guttam, LXX transtulerunt: Chodchod autem quid significet, usque inpraesentiarum invenire non potui. Aiunt Hebraei omnes praetiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quamdam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet: vel communi vocabuli scruta vendentium. De multis autem insulis ut transeamus ad Ἀναγωγήν, quae salsis et amaris hujus saeculi tunduntur fluctibus deserunt negotiatores Dedan dentes eburneos, candorem eloquentiae pollicentes, de quibus 110.0777A| scriptum est: « A domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV). » Sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam de qua dicitur: « Quae est ista quae ascendit deal bata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII)? » Verum hebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigritudinem, Jeremia dicente: « Si mutabit Aethiops pellem suam et pardus varietatem suam (Jer. XIII). » Syrus quoque, id est, aram, qui interpretatur excelsus et tumet superbia negociator Tyri est, et in multitudine operum Tyriorum defert falsi nominis scientiam, multas varietates et stacten odoris optimi repromittens, et purpuram regiae dignitatis, et scutulata ex arte dialectica, et byssum pro quo Septuaginta tharsis interpretati sunt, terrae operibus 110.0777B| deditus: et sericum, pro quo in Hebraeo scriptum est ramoth, quod interpretatur visio mortis: omnia enim opera terrena ad interitum properant. Et Chodchod quidquid illud est, quod intelligitur, proponens in nundinis Tyri, Dadan autem ex his mercibus, quae negotiatoribus ejus insulisque dicuntur adferri, vel Indiae regio intelligenda est, vel Idumaeorum ac vastae solitudinis, ut nonnulli aestimant, sonatque cognationem, ut similitudinem divinorum dogmatum in haereticis cognoscamus.
« Juda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis. » Dicitur autem quibus terra Judaea, quae nunc appellatur Palestina, abundet copiis frumento balsamo melle et oleo et 110.0777C| resina, quae a Juda et Israel ad Tyri nundinas deferuntur. Cumque manifesta sit littera, juxta spiritalem sensum dicemus non debere terram confessionis et sensum cernentis Deum, qui refertur ad ecclesiam deferre Tyro primum triticum, quod cadens in terram multiplicatur, et accipitur pro verbo Dei. « Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni sermone Dei (Matth. IV). » Dein balsamum quod nascitur in vineis Engaddi, sive unguentum de quo scriptum est: « Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Psal. CXXXII). » Et mel super quo loquitur et Salomon: « Mel invenisti, comede quantum satis est. Si enim plus comederis, evomes illud, » dum saturitate nimia mel vertitur in absynthium. Oleum quoque, de quo in tabernaculo 110.0777D| Dei lucerna accenditur, ne aptetur illud nobis propheticum: « Oleum in Aegypto venundabas (Ose. XII). » Quod si in Aegypto et in Tyro fuerit, vertetur in contrarium, et dicetur de eo: « Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. » Sed et resina levis est, apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est: « Nunquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi: quare non ascendit curatio filiae populi mei (Jer. VIII). » Hanc resinam habebat et Jacob (Gen. XLIII) quam mittebat filio Joseph cum melle et terebintho, nucibus, thymiamate et stacte. Ismahelitae quoque qui emerunt Joseph de terra Israel (Gen. XXXVII), haec in Aegyptum deportabant, thymiamata et resinam 110.0778A| de Galaad et stacten. Et ut manifestius scire possimus, quid sit frumentum, balsamum, mel, et oleum, resinamque ad mercatum ferri Tyri, audiamus Domini verba dicentis: « Nolite dare sanctum canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos (Matth. VII). » Mulieri quoque chananaeae quae pro filia precabatur dicens: « Filia mea male vexatur a daemonio (Matth. XV). » Respondit Dominus: « Non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus. Sed quia exierat de finibus Tyri et Sidonis, et propinquabat terrae Israel idcirco quod rogaverat consecuta est.
« Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in copia diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi. » Significat autem 110.0778B| quod inter caeteras negotiationes Tyri ad nundinas ejus de Damasco deferebatur vinum pinguissimum, et lana praecipue quod usque hodie cernimus. Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel, a parricida Cain fuisse in Damasco, unde et locus hoc insignitus vocabulo sit. Juste et Paulus (Act. IX) post interfectionem Stephani primi in Christo martyris, perrexit in Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret in Hierusalem, Deique misericordia qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet, cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus quibus lumen perdiderat veritatis, ut iret ad vicum qui appellatur Rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra 110.0778C| interpretatur obediens. De hac igitur cui dictum est: « Maledicta terra, quae aperuit os suum, et hausit sanguinem fratris tui (Gen. IV), » Tyri nundinae congregantur, et vinum pingue, et lanae splendentes, sive « vinum de Chelbon » quod interpretatur lacteus. LXX pro « lanis coloris optimi, » « lanae de Mileto, » sive Soor senserunt. Miletum in Hebraico non habetur, sed quia inde lanae praecipuae deferuntur, pro Soor Miletum interpretati sunt. Ex quo perspicuum quod Tyrus lacte vescatur infantiae, et vestimenta non habeat propria, sed aliunde et ex variis congesta provinciis. Illud autem quod Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis osculi, praesenti non convenit loco, frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum et mutatione litterarum, vocaliumque 110.0778D| vel maxime quae apud illos habent proprietates suas varie interpretantur.
« Dan, et Graecia, et Mozel, nundinis tuis posuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua. » LXX, « Dan, et Javan, et Mozel, in nundinis tuis, » quae in editione eorum de Theodotione addita sunt. « Ferrum factum opere et rota in conmixtione tua est. » Ex nomine patriarchae Dan et tribus et locus in quo habitavit tribus, nomen accepit, ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur. Unde et Jordanis fluvius sortitus est vocabulum Jor, rivus videlicet Dan qui fluit de Libano. Javan autem Graeciam sonat, quae interpretatur, ut diximus, Est et non est; pro Mozel autem 110.0779A| Symmachus transtulit deferens, ut sit sensus: Dan et Graecia detulerunt in nundinis tuis ferrum fabrefactum, etc. Aquila vero pro Mozel posuit de Uzal, de quibus credendum est regionibus, ferrum, et stacten et calamum, ad Tyri nundinas deportata. Dicamusque quod Graecia, id est, Javan, ferrum habeat fabrefactum, et ad bella promptissimum, dialecticaque arte constructum jactans se cuncta judicio et ratione proferre, vocalemque sonum qui interpretatur in calamo et stacten odoris optimi repromittat. Sive ferrum fabrefactum et rotam, quae verborum compositione volvatur, et cursum habeat orationis.
« Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. » Septuaginta: « Dean negotiatores tui, cum jumentis electis ad currus. » Multum Hebraicum 110.0779B| et LXX in praesenti loco discrepant, praeter nomen regionis quod vicinum est Dedan et Dadan infinita quippe distantia in tapetibus ad sedendum, et jumentis electis ad currus. Nec dubium quin quadrigae currus et equi in malam partem accipiantur, si terreni sint, alioquin de coelestibus, et Elias curru rapitur appellaturque ab Eliseo « pater mi, pater mi, auriga et currus Israel (IV Reg. II; IV Reg. VI), et Giezi aperiuntur oculi, ut currus in monte et equos videat sine ascensoribus, sessioni Domini praeparatos. In tapetibus autem sermonum pulchritudo monstratur in quibus vehuntur et requiescunt institores Dedan sessione composita venientes ad nundinas Tyri.
« Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae, cum agnis et arietibus venerunt 110.0779C| ad te. » Pro « agnis, arietibus et haedis » Septuaginta « camelos, et arietes, et agnos » interpretati sunt. Arabia autem et principes Cedar quae hodie Saracenorum regio est, sicut in Jeremiae sermone, qui adversum Cedar scribitur, plenissime demonstratum est, abundant his animantibus agnis videlicet, et arietibus et haedis et Tyri nundinas hac illatione multiplicant. Sed et camelorum fertilissima regio est ob pascuorum eremi latitudinem aerisque temperiem, quibus hoc animal delectatur. Arabia autem interpretatur vespera et Cedar tenebrae. De qua et in Psalmis dicitur: « Habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX); » quae regiones deferunt Tyro camelos gravissimis peccatorum oneribus praegravatos, sive agnos et arietes, et haedos quos immolant in altaribus 110.0779D| suis, quae de iniquo rebelli corde simularunt. Sed et in hoc eodem propheta in visione pastorum arietes aquas purissimas conturbantes et impingentes lateribus oves et cornibus dimicantes, legimus haedos quoque qui ad sinistram stare consuerunt, et agnos, qui mentiuntur agnum, de quo scriptum est: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » In bonam partem camelos scribit Isaias, de Madian, quod interpretatur Domini judicium, venire Hierusalem, et Epha, et arietes de Nabajoth et Saba deferentes aurum et thus, quorum duo ultima etiam a Magis offeruntur Domino. Istique cameli deposito onere peccatorum possunt intrare arctam et angustam viam quae ducit ad vitam.
110.0780A| « Venditores Saba et Rema ipsi venditores tui, cum universis primis aromatibus, et lapide pretiosissimo et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. » In Psalmis ubi scriptum est: « Reges Arabum et Saba munera offerent tibi (Psal. LXXI), » in Hebraeo habet: « Reges Saba et Saba munera offerent tibi. » Quorum unum Saba per sin litteram scribitur, alterum per samech, quae nostrae litterae similis est. Quia igitur Saba interpretatur conversio, hoc dicendum est, quod in praesenti loco non conversionem significet, sed aversionem, de qua Tyro munera deferuntur, cum universis aromatibus et odoribus optimis et lapide pretioso et auro, quae omnia in Tyri nundinis proponuntur. Et ipsi enim mentiuntur odorem optimum lapidemque pretiosum, 110.0780B| quo exstruere perversitatis suae nituntur ecclesias, et aurum quod pollicetur in sensu, omniaque perversa sunt: nihil enim gratuito accipiunt, nec gratis tribuunt, sed universa mercantur, cum reges Arabum et Saba gratis Christo munera offerant: hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt, et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in Evangelio (Matth. IV): « Haec omnia tradita sunt mihi, quae si cecideris dabo tibi. « Rema, sive juxta LXX Rhegma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec quae regio sit, quidve significet, nisi quod manifestum est, et ex eo quod jungitur, Saba vicinam huic provinciae esse regionem.
« Aran, et Channe, et Eden, negotiatores tui. Saba, Assur et Chelmad venditores tui, ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et 110.0780C| polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus. » Aran, sive, ut LXX dixere, Charran, in lingua nostra sonat foramina, Channe praeparationem, Eden delicias. In negotiatione ergo Tyri per carneos sensus, qui indicantur in foraminibus, tota saeculi hominum praeparatio est, qui solas delicias putant, si augeant Tyriae urbis commercia. De Saba supra diximus. Assur interpretatur dirigens. Chelmad, sive ut in aliquibus exemplaribus continetur, Cherma, transfertur in vineas; haud dubium quin Sodomorum qui veniunt in mercatu Tyri, ut prava dirigant, imo arguant poenis, et corrigant quae fuerant depravata, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Ut destruas inimicum et ultorem. Habentque multifariam supellectilem, et incredibili 110.0780D| varietate distinctam, quae involucris Hyacinthi astricta est, sive thesauri eorum funibus constringuuntur, quos thesaurizaverunt sibi in terra, juxta illud quod scriptum est: « Funibus pececatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V), » nec habuerant negotiationem liberam, sed cuncta peccatorum vinculis nexuerunt. Involucra hyacinthina propter coloris similitudinem referamus ad aereas potestates, quae thesauros suos saeculi nundinis largiuntur.
« Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. Naves maris, principes tui in negotiatione tua. » Pro cedris Septuaginta cyparissos transtulerunt. Et quia supra de utroque diximus, superfluum est lectori augere fastidium.
110.0781A| « Et repleta es et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris. » Nihil, inquit, tibi defuit, quod ad divitias pertinet insularum, quae tamen glorificatio, fuit aggravatio possidentis, dum non potest moderate ferre divitias: quanquam et paupertas saepe tentatio sit. Unde et Salomon (Prov. XXX) necessaria tantum postulat, et divitias ac paupertatem pariter detestatur: ne in altero superbia, et in altero subrepat impatientia atque mendacium.
« In aquis multis adduxerunt te remiges tui. » Supra remiges Tyriae civitatis Sidonios legimus et Aradios, quorum alteri venatores, alteri interpretantur deponentes: venantur enim eorum animas, quos inter saeculi hujus fluctus suo ducunt arbitrio, et non ad excelsa sublevant, sed in profunda demergunt: 110.0781B| nec imitantur eos qui usque ad matutinam vigiliam navigantes, fregerunt insanos maris fluctus, et Dominum Salvatorem suscipere meruerunt, statimque tali vectore et comite pervenerunt ad portum quietis, de quo in Evangelio plenius scribitur.
« Ventus auster contrivit te in corde maris. » Omnes divitiae Tyri austro flante dispereunt, qui significantius Hebraice Cadim, quem nos in ventum urentem transferre possumus. De quo dicebat et sanctus: « Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX). » Hoc vento Jacob exustus erat, et tamen non contritus, dum loquitur: « Fui per diem exustus aestu et gelu noctis (Gen. XXXI). » Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt totius diei calorem et aestus tulerunt (Matth. XX), et tamen 110.0781C| accipiunt denarium, quia exusti sunt et non contriti. Unde et sponsa dicit in Cantico: « Nigra sum et formosa, quia dispexit me sol, » sive, ut melius in Hebraico continetur, « decoloravit me sol (Cant. I). »
« Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum. » Multi ita legunt: « In corde maris divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, » ut omnes Tyri divitiae universaque substantia in corde maris sit posita, et saeculi fluctibus obruatur, nihilque habeant stabile habitatores ejus atque perpetuum, impleto illo evangelico: « Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te: quae autem praeparasti, cujus erunt? (Luc. XII), » et illo Apostolico: « Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulas multas, et detrahuntur in profundum 110.0781D| (I Tim. VI). » Manifesta est historia, et propterea singulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus. Jam enim ad finem libri festinat oratio.
« Nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant suppellectilem tuam et populo tuo praeerant virique bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. » Remiges sive nautas urbis Tyriae Sidonios legimus et Aradios, de quibus jam dictum est: et juxta editionem Septuaginta consiliarios Bybli, quae hebraice appellatur Gebal: viros quoque bellatores ejus Persas, Lydos et Libyas, qui omnes cadent, et esse nihili monstrabuntur cum ceciderit Tyrus, et universa gloria ejus 110.0782A| finem habuerit ruinarum, multitudinem autem, quam commixtionem Septuaginta transtulerunt, exceptis principibus, vulgus significat, qui absque nomine dignitatum simili judicio conterentur. Mixtaque prophetia est, inter urbem et navem, et ex altero alterum intelligas, et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat atque in naufragium.
« A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum. Nautae et universi gubernatores maris vectoresque et proretae in terra stabunt ejulabunt super te voce magna et clamabunt amare. Et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur, et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis, et plorabunt te in amaritudine 110.0782B| animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te. » Quando Tyrus ceciderit, gubernatores illius turbabuntur, descendentque de classibus et remiges vectoresque ac proretae sive nautae, et universi gubernatores maris, jactati fluctibus stabili aliquando consistent gradu, ejulabunt super ea voce magna, quam prius suis locupletabant mercibus, et mentis amaritudinem clamore signabunt, pulverem quoque sive terram jacient super capita sua pro terrenis operibus agentes poenitentiam, et cinere conspargentur vel vitulae juxta legem, ut purificentur, vel certe substernent cinerem sibi, juxta illud quod dicitur ad Hierusalem, « Sparge terram super caput tuum, et cinerem substerne tibi et fac planctum. » Et in Evangelio scriptum 110.0782C| est: « Si in Tyro et Sidone facta essent haec signa, olim in sacco et cinere egissent poenitentiam (Matth. XI). Et Psalmista dicit: « Cinerem quasi panem manducabam (Psal. CI). » Radentque super Tyro caput quod in luctu fieri solet, eo tempore, et facient calvitium, quo magnitudo doloris omnem excluserit laetitiam. Apostolorum vero capilli numerati erant, quia crinem suum instar Nazaraenorum Domino consecrarant. Et Samson quamdiu crines habuit, possedit fortitudinem: ablata caesarie, captus est ab Allophylis (Jud. XVI). Quando autem dicitur, « et accingentur ciliciis, » vetus lumborum libido damnatur, ut qui vixerant in deliciis postea poenitentes, vivant in austeritate atque duritia. Ninivitae habuere saccos (Joan. III). Et rursum ad Hierusalem 110.0782D| dicitur: « Plange ad me quasi sponsa, accincta cilicio super virum suum virginalem (Joel. I). » « Et plorabunt te, inquit, in amaritudine animae ploratu amarissimo. » « Melius est enim ingredi in domum luctus, quam in domo convivii (Eccli. VII). » Ut plangant Tyrum, et carmen lugubre congeminent, quod sequens Scriptura subjungit. Ut autem sciamus profectum esse eorum qui plangunt ruentem, et qui prius in maris corde et in medio illius versabantur, prophetae nos doceat exemplum, qui et ipse plangere jubetur Tyrum, ut expleto tempore poenitentiae restituatur in antiquum statum, et assumpta cythara Domino personet. Lege Isaiam. Quidam ridicule (sed tamen est dicendum quod legimus) gubernatores episcopos 110.0783A| haereticorum, consiliatores presbyteros, proretas archidiaconos, remiges atque nautas diaconos interpretantur: vectores vero ad cunctum populum referunt. Si addidissent nauclerum diabolum, implessent tragoediam. Qui omnes ejulabunt pariter, et flebunt amarissime, et agent poenitentiam, postquam naufragium senserint navis suae, et in terra steterint, omnemque decorem falsi nominis scientiae amiserint, et pro gaudio atque laetitia, in cordis amaritudine poenitentiam moerore signaverint.
« Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos, in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges multos. Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum 110.0783B| opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui ceciderunt, universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus. Negotiatores gentium sibilaverunt super te. Ad nihilum deducta es, et non eris ultra usque in saeculum. » Gubernatores remiges proretae atque vectores in planctu Tyri ista memorabunt, quae alia civitatum ita conticuit, ut loquendi fiduciam non haberet, et audiret illud Evangelicum: « Tace et obmutesce (Marc. IV). » Et de Psalmis: « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX.) » Quantis mercibus, o Tyre, ditata es, et quid tanto labore quaesisti ut diebus ac noctibus peritura naufragio congregares. 110.0783C| Implesti quidem populos multos, et opibus tuis locupletasti reges, de quibus scriptum est: « Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II); » sed nunc contrita es in mari, et in aquarum profundis, juxta illud, quod de Pharaone scriptum est: « Currus Pharaonis et fortitudinem ejus projecit in mari, qui demersus est in profundum quasi lapis (Exod. XV), » et dicere poterat: « Veni in profundum 110.0784A| maris et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). » Omnes insulae vel habitatores insularum, quae saeculi hujus fluctibus verberantur, stupebunt super te, et reges earum tempestate perculsi, sentient interitum suum: imitantesque vocem colubri sibilabunt et dicent: « Ad nihilum deducta es, » sive « facta perditio es, » ut non natura perditionis habueris, sed voluntatem, et non eris. Quod si huc usque dixisset, magna quaestio nasceretur, quomodo non esset, quam nunc videmus exstructam: sed ex eo, quod sequitur: usque in saeculum, unius saeculi tempus ostendit, quod juxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo supputatur, sive non eris Deo, dicente Apostolo, « Qui vocavit ea, quae non erant (Rom. IV). » Et Isaia propheta: « Ecce confundentur 110.0784B| et erubescent omnes adversarii tui. Erunt enim quasi non sint (Isa. XLI). » Et Esther, juxta Septuaginta Interpretes: « Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV). » Et in Psalmis: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. » Quae testimonia, quo sensu accipienda sint, supra diximus. Omnia autem haec ad haereticorum possumus referre personam, qui in contritione Tyri atque naufragio sentient errorem suum, et in medio maris positi, liberare suas animas concupiscent, plangentque male divitias congregatas, quibus multos ditaverant reges: patriarchas videlicet suos, et vulgus ignobile, quorum in medio opes corruent mari. Habitatores quoque omnium insularum, si tamen voluerimus ad bonam partem referre, quae dicta 110.0784C| sunt, obstupescent super contritione Tyri, et reges insularum omnium, vel ipsi quasi tempestate perculsi, mutabunt vultus, vel certe cordis moerorem fletu et lacrymis indicabunt, stuporisque magnitudinem admiratione et sibilo testabuntur, quomodo nihili facta sit, et perierit, quae salutem multis gentibus promittebat. Et ultra non erit, nequaquam certo tempore, ut αἰώνα interpretemur in saeculum, sed in perpetuum, quia idem sermo utrumque significat.
LIBER UNDECIMUS. 110.0783|
110.0783D| Consequens erat ut prophetiam Tyri et principis Tyri uno volumine comprehenderem, et tam locis, quam vaticinatione conjunctos, nequaquam librorum ordine separarem, sed quia plura sunt, quae dicuntur, et modum prolixitatis excedunt, ideo in undecimum librum dilata est explanatio, quam videlicet tam Dei misericordia, quam etiam omnium sanctorum orationibus, ad calcem credimus perventuram: ut contra Pharaonem quoque, et universam Aegyptum, quae in Ezechiele scripta sunt, disseramus.
CAPUT XXVIII. Verbum Domini contra principem Tyri et de superbia ejus. Sermo Domini contra Sidonem, et promissio Domini de congregandis filiis Israel.
« Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, die principi Tyri: Haec dicit Dominus 110.0784D| Deus: Eo quod elevatum est cor tuum et dixisti, Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi, in corde maris, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. Ecce sapientior es tu Daniele? Omne secretum non est absconditum a te. In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis. In multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo: propterea haec dicit Dominus Deus, Eo quod elevatum est cor tuum, quasi cor Dei, idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum, interficient te, et tradent te, et morieris in interitu 110.0785A| occisorum in corde maris. Nunquid dicens loqueris, Deus ego sum coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus, in manu occidentium te? Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Quomodo autem Tyriae urbis sub figura navis primum divitiae, deinde ruina planctusque descriptus est, sic ad principem Tyri primum sermo fit prophetalis, quod erectus sit per superbiam, nec bene usus opibus, quas habebat. Dein luctus et lamentatio de quantis bonis ad mala quanta pervenerit; primum igitur prima dicenda sunt. Scriptum est in Isaia ad regem Babylonis Nabuchodonosor, quod se Dei potentiae coaequarit, et in tantam elatus sit arrogantiam, ut auderet dicere: « Super sidera coeli 110.0785B| ascendam, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). » praecipitatusque de solio meruit audire: « Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? » Et de Pharaone in hoc eodem propheta: « Mea sunt flumina et ego feci ea. » Et de principe Tyri, quod elato corde dixerit arroganter: « Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi, » sive « in habitaculo Dei habitavi. » Cum sit homo et non Deus. Quae quanquam videantur vires humanae fragilitatis excedere, et non tam hominum verba esse, quam insanientium daemonum, tamen juxta ὑπερβολὴν debemus accipere, quod in tantum intumuerint et nescierint mensuram suam ut elati felicitate saeculi, et regni potentia, dum praesentia bona putant esse perpetua, homines se esse nescierint, et aeternum sibi imperium 110.0785C| vindicarint, licet sub typo principum, regumque, et singularium urbium vel provinciarum potestates adversariae demonstrentur. De quibus scribit et apostolus Paulus (Ephes. VI): « Non est nobis pugna adversus carnem, et sanguinem, sed contra principes et potestates rectoresque tenebrarum istarum, et spiritalia nequitiae in coelestibus. » Et in alio loco (I Cor. II): « Sapientiam loquitur inter perfectos, sapientiam vero non mundi hujus neque principum saeculi istius qui destruuntur. » Et iterum, de sapientia disputans, ait (Ibid.): « Quam nullus de principibus mundi hujus cognovit. Si enim cognovissent nunquam dominum gloriae crucifixissent. » In Danielis quoque prophetia perspicue legitur (Dan. X), princeps Israelitici populi, Michael 110.0785D| et princeps Graeciae princepsque Persarum. Et Moses apertius scribit in Deuteronomii cantico: « Quando dividebat Altissimus gentes, disseminabat filios Adam: constituit terminos nationum, juxta numerum angelorum Dei, » sive, ut melius habetur in Hebraico, « juxta numerum filiorum Israel. Et factum est, pars Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII). » Nec mirabimur in parte contraria pessimos reges in typo praevaricatorum praecedere principum, cum optimos reges David et Salomonem et Josiam et Patriarchas et Prophetas in figura Domini Salvatoris praecessisse doceamus. Igitur juxta utramque intelligentiam regum pariter superborum et apostatarum principum, 110.0786A| quae scripta sunt disseramus. « Cum sis, ait, in medio mari, » et in insulae tenearis angustiis, plus dicam, cum sis homo, et humanae carnis fragilitate circumdatus, tumore cordis elatus, in solio Dei, in coelis te habitare arbitratus es. Simulque quia jactas sapientiam intantum, ut regni tui homines Salomonem aenigmatibus provocarent, nunquid sapientior es Daniele, qui Dei gratia vicit omnes magos et hariolos, et nunc in Babylone sapientissimus est? Sive ita intelligendum etiam sapientior sis Daniele, qui omnium confessione sapientissimus est: et divitiarum ac potentiae magnitudine Dei te cupias potentiae coaequare, tamen capiaris ab adversariis, et urbe perdita, multis confodieris vulneribus. Et ultra non dices, Deus ego sum, sed doctus interitu 110.0786B| hominem te esse cognosces, non Deum. Sin autem volumus principem Tyri eamdem dicere potestatem cui a Deo credita est ipsa civitas, sive provincia, illud assumamus testimonium. Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Traditae enim illis sunt ad regendum provinciae, quasi judicibus ab imperatore, qui obliti honorem suum ex alterius jussione pendere, qualis nuper Heradianus in Africa fuit. Erecti sunt mente tyrannica contra regem et Dominum suum, ut in toto orbe dispersi sub nominibus idololatriae, deorum sibi nomina assumerent, et inflati superbia in judicium diaboli inciderent et laqueum. De quo et Salvator locutus in Evangelio est: « Vidi Satanam quasi fulgur cadentem 110.0786C| de coelo (Luc. X). »
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore; in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius et jaspis, et chrysolitus, et onyx, et berillus sapphirus et carbunculus et smaragdus. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora 110.0786D| tua iniquitate, et peccasti, et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub, protegens de medio lapidum ignitorum. Et levatum est cor tuum in decore tuo. Perdidisti sapientiam in pulchritudine tua, in terram projeci te: ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum et in iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam, producam ergo ignem de memo tui qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum. » (Hieron.) Quia diximus qui sit princeps Tyri, et quomodo corruerit superbia, 110.0787A| lamentationem ejus super pristine gloria cognoscamus: primum commonetur, quid fuerit ut doleat se perdidisse, quod habuit. Tu, inquit, signaculum similitudinis, juxta illud, quod proprie de Salvatore dicit Joannes Evangelista: Hunc enim Deus signavit pater, et de hominibus: signavit quoniam Deus verax est. Et in Psalmis: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). » Et in alio loco, « Charissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus: simus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III). » Unde et ad Deum dicitur: « Quis similis erit tibi? » ubi aliud est enim similitudo, aliud aequalitas. Unde saevissima haeresis est, quae in Christo tantum patris similitudinem confitetur, aufert naturam. Nos autem 110.0787B| in filio non solum similitudinem dicimus, sed aequalitatem, propterea enim eum persequebantur Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et aequalem se faciebat Deo. Ubi autem aequalitas est, ibi eadem natura, unaque substantia. Hoc est illud, quod de similitudine loquitur et Apostolus: « Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Gal. IV), » ut recipiatis videlicet similitudinem ejus, quam vestro vitio perdidistis. Et quia in latinis codicibus pro signaculo resignaculum legitur, quidam sic intelligunt, quod signaculum Dei et figuram, quae velut in cera mollissima expressa sit, rex Tyri resignaverit atque perdiderit: ut pro signaculo fecerit resignaculum, nequaquam habens imaginem et similitudem Dei, juxta quam et primus homo conditus 110.0787C| est, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et notandum quod imago tunc facta sit tantum, similitudo in Christi baptismate compleatur, et consequenter ei cui dictum est, Tu signaculum similitudinis, jungitur plenus sapientiae et perfectus decore, sive quasi diversis floribus ornata atque composita corona virtutum, quam proprio studio auget diligens, dum naturae bonum nutrit industria, et negligens minuit. Juxta illud, quod in Proverbiis sub figura mulieris pulchrae et male moratae dicitur: « Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XI). » Sequitur: « In deliciis paradisi Dei fuisti; » pro quo in Hebraico habetur in Eden, quod et Geneseos narrat historia. Eden autem vertitur in 110.0787D| delicias, et pulchre ad distinctionem paradisum Dei nominat, ut ostendat esse et contrarium paradisum non Dei apud eos qui veritatem mutant mendacio, et paradisum habere se jactant. Quo sermone demonstrat nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit, licet Judaei hoc per τρόπον, qui appellatur ὑπερβολὴ de Hiram rege Tyri aestimant prophetari. Cui autem dicitur: « In deliciis paradisi Dei fuisti, » sive factus es, quid habuerit ostendit, quidve perdiderit. (Greg., lib. XXXIII Mor., c. 24 et 25.) Primo verbo quo ait: « Tu signaculum similitudinis, » cuncta complexus est, quid namque boni non habuit, qui signaculum Dei similitudinis 110.0788A| fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, Angelo tamen quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Hinc est quod primatus ejus potentiam adhuc insinuans, idem propheta subjungit: « Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis, chrysolithus, et onychinus, et berillus, et sapphirus, carbunculus et smaragdus. Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, 110.0788B| throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, atque seraphim aperta narratione memorantur, supernorum civium quantae sint distinctiones ostenditur, quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cujus illic adhuc descriptione subjungit: « Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt. » Aurum opus decoris ejus extitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit, foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione jungantur et nequaquam a se dissidant, quos interfusum aurum repletis foraminibus 110.0788C| ligat. Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus, qua si repleri voluisset stantibus Angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento ut diximus regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium, charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris vinculis ligari contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam 110.0788D| jam de ornamento regio cadendo solvantur. (Hieron.) Porro quod habitationi paradisi copulatur, « omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, » sive colligatio tua et circumdatio, sardius, topazius et jaspis, chrysolithus et onyx et berillus, sapphirus, et carbunculus, smaragdus, hoc observandum est, non omni lapide pretioso regem Tyri fuisse circundatum, sive opertum, et, ut Symmachus transtulit, vinctum atque constrictum: sed omnem lapidem, quem habuit non princeps Tyri fuisse pretiosum. Alioquin multi sunt pretiosi lapides, quos in praesenti loco Scriptura nominat: Chalcedonius, Sardonyx, Chrysoprasus, Hyacinthus, Crystallum quoque et pretiosissimum margaritum; sed et Aquila et Symmachus ac Theodotio 110.0789A| in praesenti loco multum et inter se, et inter Septuaginta interpretes non solum ordine, sed et numero discrepant atque nominibus. In Apocalypsi quoque Joannis (Apoc. XXI), ubi de vivis lapidibus Hierusalem exstructa memoratur, paululum in extremis partibus ordine commutato iidem in fundamentis ejus ponuntur lapides, ita ut portae illius crystalli lumine scribantur aedificatae: sed in pectore pontificis per quatuor ordines in rationali iidem lapides describuntur (Exod. XXVIII). Et in humeris ejus duo lapides onychini in quibus duodecim patriarcharum scripta sunt nomina quos verus pontifex de quo scriptum est: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CXIX), portat in pectore, portat in humeris, ut in duodecim lapidibus 110.0789B| Apostolorum numerum, et in duobus utriusque Testamenti sacramenta demonstret. Quorum unus Joannes Evangelista recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta sapientiae et posset dicere: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I). » Isti sunt vivi lapides, de quibus aedificatur Ecclesia, et de quibus scribit apostolus Petrus: « Si credidistis quia suavis Dominus ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, honorabilem, et ipsi sicut lapides viventes aedificamini domus spiritales in sacerdotium sanctum, offerre spiritales victimas placentes Deo per Jesum Christum (I Pet. II). » Quoniam dicit Scriptura: « Ecce ponam in Sion lapidem 110.0789C| angularem, electum, pretiosum, et qui credit in eo non confundetur (Isa. XXVIII). » Super quo et Vas electionis pari voce consentit dicens: « Superaedificati in fundamento apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Jesu Domino nostro, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum Dei (Ephes. II). » Hi sunt lapides de quibus et in alio loco legimus: « Lapides sancti volvuntur super terram instar rotarum (Zach. IX); » paululum tangentes humum, et volubilitate sua ad coelestia festinantes. De quibus et Scriptura commemorat: « Ecce ego praeparo carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapide crystallo, et murum tuum lapidibus electis, et omnes filios tuos doctos a 110.0789D| Deo, et in multa pace filios tuos et in justitia aedificaberis (Isa. LIV). » Super quo quid nobis videretur in ejusdem prophetae ex planationibus diximus. De hujuscemodi lapidibus et vicesimus psalmus canit: « Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. » Istae sunt margaritae prophetarum et apostolorum, quae comparatione Christi omnes venundantur in Evangelio, ut ematur protiosissimum margaritum, et lapis de quo Zacharias scribit, quod septem habeat oculos, id est, septem gratias 110.0790A| Spiritus sancti (Zach. III). Lege Isaiam. Et ponitur per apostolum Paulum (I Cor. III) in fundamento Ecclesiae super quo aedificentur, aurum, argentum lapides pretiosi: quorum colores atque naturas et efficientias singulorum; non est hujus temporis dissere, sed proprium volumen desiderant, ita ut in Ezechiel et in Exodo et in Apocalypsi, et in Isaia sibi omnes lapides, et lapidum ordines comparati, magnam et legenti et disserenti faciant quaestionem. « Tu Cherub, inquit, extentus et protegens in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti. » (Greg. cap. cit. et XXVI.) Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur: et idcirco iste Cherub dicitur, qui transcendisse cunctos scientia non dubitatur: qui in medio ignitorum lapidum 110.0790B| perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa clarus gloria conditionis extitit. Quem bene extentum et protegentem dicit: Omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparationem claritatis suae caeterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur; reliquos enim quasi obumbrando operuit, quia eorum magnitudinem excellentia majore transcendit. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc in Job voce Dominica Behemoth iste viarum Dei principium vocatur (Job. XL). De quo idcirco tam mira in quibus fuit et quam amisit insinuat, ut territo homini ostendat quod ipse si superbiat de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, 110.0790C| quem creando in gloria tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo, quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis, angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per prophetam dicitur: « Inebriatus est in coelo gladius meus (Isa. XXXIV); » ac si aperte diceret: qua ira feriam superbos terrae, perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi prae elationis vitio percutere non peperci. (Hieron.) Porro quod dicitur juxta Hebraicum: « Tu cherub extentus et protegens, » subauditur arcam Dei et propitiatorium, vel juxta Septuaginta quod ipse cum cherub unctus sit et creatus. Ex quo ostenditur ad hominem urbis Tyriae principem hoc pertinere non posse, sed ad sanctam quondam et 110.0790D| praecipuam fortitudinem, quae urbis Tyriae princeps posita sit. « Et posui te, inquit, in monte sancto Dei, » haud dubium quin paradisum significet, ad quem post coelum tertium Paulus raptum esse se dicit (II Cor. XII). Cherub autem genere masculino numero singulari, et plurali dicuntur cherubim, qui interpretantur scientiae multitudo, super quibus requiescit et sedet Deus, et hoc curru utitur, dicente propheta ad eum: « Qui sedes super cherubim, manifestare (Psal. LXXIX). » Et in alio loco: « Ascendit super cherubim et volavit; volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). » Iste autem cherub sive creatus cum cherub, extentus et protegens sacramenta, positus est in monte sancto Dei. 110.0791A| De quo crebro diximus. Et Paulus apostolus loquitur, si quis tamen ad Hebraeos Epistolam suscipit: « Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et millia angelorum (Hebr. XII). » Vel certe mons sancti Dei paradisus, ut diximus, intelligendus est. Ambulavit quoque in medio ignitorum lapidum, de quibus scriptum est: « Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII). » Et non solum Deus qui vocatur ignis consumens, fenum, ligna, stipulamque consumat, sed et angeli, qui vocantur igniti lapides spirituque ferventes; unde et Dominus: « Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi ut ardeat? (Luc. XII.) » Quodque sequitur: « Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, » pro 110.0791B| quo posuere Septuaginta: « Fuisti immaculatus in diebus tuis a die, qua conditus es, donec inventa est iniquitas in te, » ostendit omnem creaturam bonam a Deo conditam et perfectam habuisse virtutem: et per hoc principem quoque Tyri fuisse immaculatum, ut deinceps macula non naturae sit, sed voluntatis: « Donec inventa est iniquitas in te. » Inventa a Deo, quae in thesauris pectoris tui per superbiam et abusionem potestatis, quam acceperas tenebatur inclusa. « In multitudine, inquit, negotiationis tuae repleta sunt interiora tua in iniquitate et peccasti. Et ejeci te de monte Dei: et perdidi te, o cherub, protegens de medio lapidum ignitorum, et levatum est cor tuum in decore tuo. Perdidisti sapientiam in pulchritudine tua, in terram projeci te, ante faciem 110.0791C| regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te. » In multitudine quoque negotiationis ejus repleta sunt interiora illius sive cellaria iniquitate Dum enim multa conquirit, et non est contentus scientia quam acceperat, nec potestate cui praepositus erat, replevit cellaria et interiora pectoris sui, ut saturatus et incrassatus, calcitraret contra creatorem suum. Manducavit enim Jacob et saturatus est, et recalcitravit dilectus, incrassatus et impinguatus, et dilatatus, et dereliquit Deum qui fecerat eum (Deut. XXXII); et: « De corde procedunt cogitationes pessimae (Matth. XV); » propter quas dicit Deus: « Peccasti, 110.0791D| et ejeci te de monte Dei, » sive vulneratus es a monte Dei: quod legentes timere compellimur. Si enim cherub extentus et protegens positus in monte sancto Dei, et in medio ignitorum lapidum perfectus atque immaculatus: propter multitudinem negotiationis replevit interiora sua iniquitate, et peccavit, et ejectus est de monte Dei, hoc est, de habitatione paradisi, sive vulneratus a monte Dei, qui perspicue Christus intelligitur: aut certe in monte Dei constitutus et habitans, a semetipso vulneratus est, et conscientiae compunctus malo, dum se intelligit habitatione montis indignum, quid de nobis aestimandum est? Propter quod dicitur ei, Et perdidi te, o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum, ut 110.0792A| nequaquam inter ignitos lapides consisteres, sed perires. O ipse cherub, sive cherubim, qui te protegebat, eduxi te de medio lapidum ignitorum, juxta illud quod de Adam scriptum est: « Ejecit Adam, et constituit cherubim (Gen. III), » contra paradisum deliciarum. Causasque reddit cur eductus sit, sive projectus de medio ignitorum lapidum: « Elevatum est eni mcor tuum in decore tuo, » dum tuum putas esse, quod Dei est. Unde et apostolus stimulum carnis, et angelum Satanae accepisse se dicit (II Cor. XII) qui eum colaphizaret, ne revelationum multitudine superbiret, et in judicium incideret diaboli. « Et idcirco corrupta est, inquit, doctrina tua cum decore tuo, sive perdidisti sapientiam tuam in decore tuo; » ut dum plus vis esse quam conditus es, et magis sapere 110.0792B| quam a Deo acceperas, etiam id perderes, quod habebas et pro pulchritudine atque doctrina, deformitas te atque stultitia possideret: unde in terram projectus es, qui ante habitabas in monte Dei. De quo et Isaias scribit: « Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? (Isa. XIV.) » Et Salvator in Evangelio: « Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X). » Quod et Jeremias loquitur ad Jerusalem: « Quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion, projecit de coelo in terram gloriam Israel? (Thren. II.) » Projectus autem in conspectu omnium regum, ut tuo terreretur exemplo, vel bonorum regum, quorum cor in manu Dei est, vel manorum, quorum regna ostendit diabolus Salvatori: Qui occurrerunt regi Babylonio dicentes: Et 110.0792C| tu captus es sicut nos, atque inter nos reputatus es. Quamobrem et polluit sanctificationem suam, quam habuerat, quando habitabat in monte et conversabatur in medio ignitorum lapidum. Sequitur: « Producam ignem de medio tui qui devoret te. » Istum ignem in Tyri regis corde succenderat ille, cujus ignita sunt jacula, et de quo scriptum est: « Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Ose. VII). » De quo igne loquitur et Isaias: « Ambulate in lumine ignis vestri et in flamma quam succendistis (Isa. L), » ut foras egrediens devoret possidentem, juxta illud, quod in eodem Isaia scriptum est: « Devoravit sicut fenum materiam (Isa. V); in die illa exstinguentur montes, et colles, et saltus, et devorabit ab anima usque ad carnes. Hunc ignem, qui alienus appellatur, 110.0792D| Nadab et Abiud ad altare Domini obtulerant (Levit. X), et idcirco divino igne consumpti sunt. Unde et Moyses ait: « Hoc est verbum quod dixit Dominus, in his qui appropinquant mihi sanctificabor. » Sanctificatio autem Dei est poena peccantium. Post haec dicitur: « Et dabo te in cinerem, » ut omnia quae superaedificasti malae conscientiae tuae ignis assumat. Qui cum debueras in requie et sabbato nequaquam opus facere servile, ligna in sabbato collegisti, ut haberet, quod in pectore tuo devoraret incendium. Prodest quoque omnia mala opera converti in cinerem, ut ignis noxius penitus exstinguatur, et omnes conspiciant et obstupescant perisse regem Tyri et nihili factum esse, non in multis saeculis, 110.0793A| sed in uno, vel certe in perpetuum, ut impleatur illud quod scriptum est: « Non parcam tibi, et non miserebor. » Solent Hebraei inter caeteras fabulas suas, et γενεαλογίας atque interminabiles quaestiones, haec contra Hyram regem Tyri dicta intelligere, cum a Salomone usque ad Ezechielem anni sint plurimi, quos eo tempore homines non vixisse perspicuum est, et sic pronuntiare, quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: Numquid tu es signaculum similitudinis Dei, plenus sapientiae, et perfectus decore: tu cunctis ornatus lapidibus, tu cherub, vel creatus cum cherub, cum e contrario peccaveris, et in cinerem dissolvendus sis? Adduntque fabulae suae miraculum, ut contra Scripturam, imo sine Scripturae auctoritate dicant Hiram mille vixisse annis. Verum 110.0793B| haec, quam violenta sit interpretatio, absque nostro judicio prudens lector intelligit.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui; et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea, et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus. Et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens, undique per circuitum eorum qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum 110.0793C| Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus. Et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob, et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos plantabuntque vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum. » (Hieron.) Consequenter autem post Tyrum sermo fit ad Sidonem: unius enim utraque urbs provinciae est. Et in Evangelio Tyrus et Sidon pariter nominantur: « Si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae fuerunt in te (Matth. XI; Luc. X.) » Unde et Chananaea, cujus filia a daemonio vexabatur, quae egressa est de finibus Tyri et Sidonis quod postulaverat impetravit. Praedicit autem sermo divinus, quod a Babyloniis et ipsa 110.0793D| capienda sit, et malorum cognoscat pondere, quod ipse sit Dominus cum judicaverit eam et sanctificatus fuerit in illa, et fame eam ac pestilentia gladioque consumpserit, ita ut corruat in plateis illius, et nequaquam ultra sit in offendiculum populo Dei, nec eos frequenter impugnent. Cum autem hoc factum fuerit revertatur populus Israel, quos in diversas disperserat nationes in terram suam, et sanctificetur in eis: nequaquam ut in Sidone in malam partem, sed in bonam, cum eis misertus fuerit, et habitaverint in terra, quam dedit patri eorum Jacob: et habitaverint securi et in Domino confidentes, et aedificaverint domos, et plantaverint vineas, cum sua promissa compleverit; et tunc cognoscant quod ipse sit 110.0794A| Dominus, cujus promissa firmissima sunt. Quod multi ad tempus referunt Zorobabel Ezrae et Neemiae, quando reversus est populus Israel, et habitavit in terra Judaea. Alii vero in ultimo tempore, et in mille annis sperant esse complendum. Porro secundum intelligentiam spiritalem hic nobis sensus videtur: Sidonii interpretantur venatores de quibus et in Psalmis scriptum est: « Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, et a verbo aspero (Psal. CXXIII); » et in Proverbiis: « Oculus meretricis laqueus est peccatoris (Eccle. VII). » Sunt autem et in bonam partem his contrarii venatores, de quibus scribit Jeremias: « Ecce ego mittam piscatores et venatores, qui venentur vos de omni colle et monte (Jer. XVI); » quos et Dominus mittit ad piscandum, 110.0794B| et facit eos de piscatoribus piscium piscatores hominum (Matth. IV). Unde et viculus Petri et Andreae hoc appellatur vocabulo; Bethsaida enim in lingua nostra interpretatur domus venatorum. Adversum hos igitur pessimos venatores, Dei sermo dirigitur, et imperatur prophetae, ut ponat sive obfirmet faciem suam contra Sidonem, et nequaquam fluctuet omni vento doctrinae, sed in veritate consistens interficiat suos venatores. Quae sunt ergo quae Sidoni Dominus comminatur? « Ecce ego ad te ipse veniam, et glorificabor in te, cum te interfecero, et scient omnes, qui vixerint, quod ego sum Dominus, » cum tibi reddidero quae mereris, mittamque pestilentiam et sanguinem in plateas tuas. Recteque plateae dicuntur Sidonis. « Lata enim et spatiosa via 110.0794C| est, quae ducit ad mortem (Matth. VII). » « Et corruent interfecti, qui male steterant, gladio per circuitum. » Illo gladio quem venit Dominus mittere super terram (Matth. X), ut male juncta dissociet: et sciant, qui remanserint, quod ipse sit Dominus. Cumque illi cessaverint, nequaquam ultra erit offendiculum amaritudinis, et spina doloris compungens et vulnerans populum Dei. Omnia autem haec dicuntur contra adversarias potestates, quod in extremo tempore deleantur, et sit aeterna securitas, quando congregaverit Dominus, domum Israel, eos qui sensu cernunt Deum: et sanctificatus fuerit in eis, et complebitur illud, quod scriptum est; « Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX). » Et habitaverint in terra sua, de qua et alibi legimus: « Credo 110.0794D| videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). » Quam dederat Jacob, qui priorem supplantaverat fratrem, et primitiva ejus meruerat accipere. « Et habitabunt in ea securi, » sive in spe, « et aedificabunt domos, plantabuntque vineas, et habitabunt » secundo in spe. Juxta illud, quod legitur in Isaia: « Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, et spem super spem (Isa. XXVIII). » « Aedificabunt autem domos, » quas et in Evangelio aedificat, qui non super arenam, sed super petram fundamenta constituit. De quibus scriptum est: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI). »
CAPUT XXIX. Sermo Domini contra Pharaonem et Aegyptum, ubi praedicitur solitudo Aegypti et ejus post annos quadraginta restitutio promittitur Nabuchodonosor pro mercede laboris contra Tyrum. 110.0795A|
« In anno decimo, in duodecimo mense, in prima die mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa loqueris, et dices: Haec dicit Dominus Deus, » etc. Post Sidonem, quae et ipsa in Phoenicis littore constituta est, sermo fit ad prophetam decimo anno captivitatis regis Joachim, et duodecimo mense et una die mensis, ut ponat faciem suam sive obfirmet contra Pharaonem regem Aegypti, et loquatur de eo, et de universa Aegypto, 110.0795B| sive ad omnem Aegyptum; ex alia enim parte Judaeae in eodem littore constituta Aegypti provincia est, et quae illi ventura sint prophetet. Sin autem oportet de numeris aliquid dicere, quem locum habeat inter decem dies una. Unde et in principio Geneseos non est dictum, « factum est vespere et mane dies prima, » sed « una, » ut eamdem diem revolvi semper edoceat eumdem ordinem inter decem decadas, hoc est, centenarium numerum decimus numerus possidebit, quo ad victimam agnus assumitur, ut immoletur die quarta decima, atque hoc modo usque ad mille et decem millia et centum millia, et ultra per decadas suas numerorum ordo procedit. Post decimum autem annum mensis duodecimus ponitur, ut perfectus duodecim apostolorum ac prophetarum, 110.0795C| qui in uno volumine continentur, numerus demonstretur. Porro, juxta Septuaginta, decimo mensis, qui hebraice appellatur Thebeth, et apud Aegyptios Tybi, apud Romanos Januarius dicitur, eo quod apud illos anni sit janua: omni calore sublato, hyberni frigoris continet principatum. Hoc de numeris dixisse sufficiat. Caeterum illud vel maxime requirendum est, utrum ipse sit Pharao, qui in Exodo, et in Isaia, et Jeremia, et Ezechiel, multisque aliis in locis, et in Cantico nominatur: « Equitatui meo in curribus Pharaonis, assimilavi te, proxima mea (Cant. I); » an alius atque alius? Videturque mihi non esse unus, sed apud Aegyptios, hoc vocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud Romanos Caesares et Augusti reges eorum appellantur 110.0795D| a primo Gaio Caesare, et secundo adoptivo ejus Octaviano, qui postea Augustus est nominatus, et apud Syros Antiochi, apud Persas Arsacidae, apud Philistiim Abimelech, et post Alexandrum in Aegypto Ptolomaei usque ad Cleopatram, qua victa apud Actium Aegyptus Romana est facta provincia. Ergo in praesentiarum adversum unum quemlibet regem Aegypti sermo fit Domini, qui interpretatur διασκεδαστης, interfector videlicet et lacerator et gladio cuncta concidens et dividens. Quod juxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem, cui subjecta est Aegyptus. Nunquam enim homo auderet dicere: « Mea sunt flumina, et ego feci illa, » nec draco appellaretur magnus, et sedens in medio fluminum 110.0796A| suorum. Aegyptus autem hebraice appellatur Mesraim, et in linguam nostram vertitur coangustans videlicet, et tribulans eos qui sibi subditi sunt, et non dimittens oculos ad coelum levare, sed juxta Evangelium (Luc. XIII) et exemplum illius mulieris quam decem et octo annis diabolus incurvaverat semper ad terrena demergens. Videamus igitur quae sit comminatio contra Pharaonem et omnem Aegyptum.
« Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis. Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis; et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt. Et projiciam te in desertum 110.0796B| et omnes pisces fluminis tui; super faciem terrae cades. Non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus coeli dedi te ad devorandum. Et scient omnes habitatores Aegypti, quia ego sum Dominus, pro eo, quod factus es baculus harundineus domui Israel, quando apprehenderunt te manu sua, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum, et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. » Dicit autem contra Pharaonem principem Aegypti, et sub figura ejus ad magnam loquitur potestatem, cui Aegyptus tradita est ad regendum. Et nihilominus superbit contra creatorem suum sibi dominationem terrae vindicans, et se colendam Aegyptiis gentibus tradens. Loquiturque juxta situm provinciae quasi 110.0796C| ad regem quod in Nili inundatione confidat, et pluvias de coelo non magnopere desideret auctoremque, sui seipsum putet vel fluvios, hoc est, διωρυκὰς, et rivos Nili a se factos jactitet. Non, inquit, angelum mittam, sed, o draco magne, qui cubas et resides in medio fluminum tuorum, ipse ad te veniam puniendum. Ausus enim es dicere: Meus est Nilus fluvius, et ego mei conditor sum, vel ipse feci flumen, quo omnis Aegyptus irrigatur. Cumque venero, « ponam frenum in maxillis tuis, » sive costringam laqueis os tuum, quo magnifice loquebaris. Et omnes socios ac duces tuos, quos pisces vocat, adhaerere faciam pennis vel squamis tuis, ut extractus e flumine projiciaris sive deponaris. Nimium te enim extuleras in deserto, et cades super faciem campi vel terrae tuae; 110.0796D| eo quod Aegyptus campestris provincia sit. Nec colligetur cadaver tuum, nec congregaberis, id est, nequaquam sepelieris, sed « bestiis et volatilibus coeli dabo te devorandum; » ut cum haec viderint in te meo judicio perpetrata habitatores Aegypti, cognoscant quod ipse sim Dominus. Haec autem tibi evenient quoniam populum meum Israel tuo auxilio decepisti, ut nequaquam in Deo creatore suo, sed in te confiderent. Fuisti eis baculus arundineus juxta Isaiam (Isa. XXXVI), vel virga vacua, et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere praesidium, ita ut ab incumbentibus frangereris et lacerares humerum, et manum qua tenebaris. Et dum in te securi sunt comminuentur omnes lumbi eorum 110.0797A| cadentium in terram, et pro auxilio accipientium vulnera. Haec autem per μεταφορὰν dicuntur quasi ad regem Aegypti, eo quod et ipsa provincia nequaquam adversaria fuerit Israeli, sed dum magna promittit, a Dei eos auxilio separaret. Draconem autem juxta ἀναγωγὴν contrariam potestatem saepe legimus; unde et Pharao dicitur διασκέδαστης, quod a Deo separet atque se jungat; et Aegyptus in tribulantes et affligentes vertitur, eos videlicet quos sibi potuerit subjugare. Iste draco est praevaricator de quo Job plenissime loquitur (Job. XL). Et in psalmo scriptum est: « Tu confregisti capita draconis, dedisti eum in escam populis Aethiopibus (Psal. LXXIII). » Et draco magnus ad comparationem minorum draconum dicitur; de quibus canitur: « Tu confregisti 110.0797B| capita draconum in aquis. Et in alio loco: « Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis; illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII). » De quo et in alio loco dicitur: Ipse est rex omnium, qui in aquis sunt, et principium figurationis Domini, qui factus est, ut illuderetur ab angelis ejus. Sedet autem sive cubat in medio fluminum suorum, non unius fluminis, sed multorum, quae in diversis haeresibus accipimus, per quas fluxit in Aegyptum saeculi istius et irrigavit animas seductorum, non pluviis de coelo venientibus, sed de terra aquis turbidis, quas bibere nos prohibet Jeremias, dicens: « Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jer. II), » pro quoin Hebraico sior 110.0797C| scriptum est, quod verbum in aquas turbidas transfertur atque coenosas. Ut autem intelligamus, quae sint Aegyptii draconis flumina, ex contrariis scire poterimus. Dominus loquitur de fluminibus suis: « Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). » Et ad Samaritanam: « Qui biberit de aqua, quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). » Ista sunt flumina de coelo venientia de quibus David canit: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV), » haud dubium quin Ecclesiam significet. Consideremus ergo quae draconis poena, quodve supplicium sit. Sequitur: « Et ponam frenum vel laqueum in maxillis tuis. » Cui simile est illud Job: « Adduces autem draconem in 110.0797D| hamo, et pones capistrum circa nares ejus. Confidit quod introeat Jordanis in os ejus, in oculo suo suscipiet illum: perforabit autem sude nares ejus, et armilla labium illius (Job. XL). » (Greg. Moral. XXXIII, c. 8.) Quid aliud sudes, id est, palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia quae hujus Behemoth nares perforant, dum sagacissimas insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt? Per nares vero odor trahitur, et ducto flatu hoc agitur, ut res etiam quae longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth, callidae ejus insidiae designantur, per quas sagacissime nititur et occulta cordis nostri bona cognoscere, et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus 110.0798A| nares ejus perforat, quia callidas ejus insidias acutis sanctorum sensibus penetrat enervans. (Hieron.) Ponit autem Dominus in maxillis draconis istius frenum et perforat labia ejus atque constringit armillae circulo, quando per ecclesiasticos viros, qui Scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei silentium, et universa perversitatis dogmata dissolvuntur. Agglutinatque pisces fluminum ejus pennis ipsius vel squamis, quibus haeretici per superbiam ad alta festinant, ut et ipsi vincti cum dracone, unum cum eo corpus efficiant et copulentur ei vel in erroris consortio, vel in poenae similitudine, quomodo qui adhaeret Domino, unus est spiritus. Neque vero unum habet flumen draco Aegyptius, sed multa flumina, quibus irrigat Aegyptum humilem atque dejectam, 110.0798B| et nihil in se habentem montium, nec aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, sed turbidas et coenosas. Unde et extrahit eum Dominus de medio fluminum suorum, ut nequaquam eis incubet nec sedeat in eis, et omnes pisces squamis illius adhaereant pro qualitate vitiorum, per totum corpus draconis vel capiti vel ventri vel caudae, et extremis partibus adhaerentes; ut extracto dracone pisces quoque, qui adhaerent ei pariter extrahantur. Et projiciam te, inquit, in desertum, ut nequaquam reperias, quos decipias. Vel certe deponam te de culmine superbiae tuae, et deponam te velociter. Juxta illud Apostoli: « Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI); » ut dracone contrito atque deposito, pisces quoque fluminis illius 110.0798C| deponantur, et cadat auctor criminum, qui prius stare se arbitrabatur, et in toto orbe discurrere. Cadat autem super faciem terrae suae, ad quam de coelo praecipitatus est, ut nequaquam ultra in haereticorum ecclesiis colligatur: neque congregetur sive sepeliatur in his, qui crediderunt ei cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad devorandum bestiis terrae et volatilibus coeli; bestiis illis de quibus scriptum est: « Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII). » Et volatilibus coeli, quae juxta viam sementem comedunt. Et a Salvatore interpretantur esse diaboli. Non solum enim princeps malitiae, sed et discipuli ejus diaboli nominantur. Juxta illud, quod de Juda dicitur: « Nonne ego vos elegi duodecim, et unus de vobis diabolus est? » (Joan. VI.) 110.0798D| Coeli autem vocantur volatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut postquam draco cum piscibus suis depositus fuerit atque projectus, et traditus ad de vorandium bestiis terrae, quae nihil in se habent mansuetudinis, et his qui circumferuntur omni vento doctrinae, tunc intelligant habitatores istius saeculi, quod ipse sit Dominus. Omnis autem causa poenarum est, quod frustra domui Israel promisit auxilium, et fuit ei virga vel baculus arundineus, vacuus et inanis, nihilque in se habens plenitudinis, quia non poterat dicere: « Nos autem omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I); » cum Scriptura praeceperit: « Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis aut vacuus (Exod. XXIII). » Quod autem non 110.0799A| debeamus ab Aegypto auxilium postulare, et alibi Scriptura testatur: « Vae eis qui descendunt in Aegyptum ad auxilium (Isa. XXXI). » De istiusmodi baculo arundineo et Rabsaces frustra exprobrat Ezechiae regi Judae, dicens: « Ecce confidis in virga arundinea atque confracta ista, super Aegypto, cui qui innixus fuerit, ingreditur in manum ejus: sic est Pharao rex Aegypti, et omnes qui confidunt in eo (Isa. XXXVI). » Et ille quidem de justo rege mentiebatur ista commemorans, qui interpretatur multus poculo. Inebriatus enim erat de aureo calice Babylonis, et idcirco quae sua erant ingerebat populo dominum confitenti. Hic vero exprobratur Pharaoni quod fuerit domui Israel virga sive baculus arundineus, vanum eis et fragile et cito comminuendum auxilium repromittens. Ut autem scire valeamus, 110.0799B| qui sit baculus arundineus, super quo domus Israel confidere non debeat, ex contrario baculo et virga Domini intelligere poterimus, de qua ad Dominum dicitur: « Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII). » Hanc virgam habuit et Aaron quae dracones Aegyptios devoravit (Exod. VIII, X), et percussit aggeres Nili, et cyniphes in tota Aegypto generatae sunt. Moyses quoque, juxta LXX, extendit hanc virgam et levavit in coelum, et Dominus induxit ventum austrum super terram toto illo die et tota nocte et mane levavit ventus, et adduxit locustas super omnem terram Aegypti. De hac puto virga scribi, et in Numerorum libro (Num. XVII) quod floruerit et nuces sive amygdalas germinarit. Hanc 110.0799C| habebat et Apostolus dicens: « Quid vultis in virga veniam ad vos? » (I Cor. IV.) Et qui Pascha celebrabant baculos tenebant manibus (Exod. XII), sine quibus imbecillitatem humani corporis sustentantibus carnes agni comedere non poterant. Haec est virga de radice Jesse, super quam septem spiritus requieverunt. Sed non talis Pharao, nec baculus Aegypti, et virga arundinea, quae decipit apprehendentes se, et lacerat humeros eorum, id est, fortitudinem. Et quicunque super eam fuerit invisus, dissolvuntur lumbi ejus, et stare non poterit nec accinctus renibus Pascha celebrare, quod his congruit quorum scrutatur corda et renes Deus (Psal. VII).
« Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te 110.0799D| hominem et jumentum. Et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego sum Dominus. Eo quod dixerit fluvius meus est, et ego feci eum; idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudinem, gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae. Non transibit per eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis. Daboque terram Aegypti desertam id medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis. Et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras, quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta 110.0800A| annorum congregabo Aegyptum de populis, in quibus dispersi fuerant et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phatures in terra nativitatis suae: in terra de qua sumpti sunt: Et erunt ibi in regnum humile, et inter regna caetera erit humillimum; et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos, ne imperet gentibus, neque erunt ultra domui Israel in confidentia docentes iniquitatem, ut fugiant et sequantur eos: et scient quia ego sum Dominus Deus. » (Hieron.) Junge prioribus quae sequuntur. Quia fuisti baculus arundineus domui Israel, et non solum confractus es in manu ejus, sed juxta Isaiam perforasti manum ejus, et nunc lacerasti humerum, et ipse comminutus es et innitentium super te dissolvisti lumbos, idcirco ego inducam super te hostium 110.0800B| gladium, et cum hominibus jumenta vastabo: et redietur terra Aegypti in solitudines, et secundo scient Aegyptii, quod ego sum Dominus. Nec hoc ero fine contentus, sed quia in tantam prorupit blasphemiam, ut suos esse diceret fluvios, et omnem abundantiam Aegypti, ideo et ipsum auferam, qui se dixerat creatorem, et flumina quae a se creata jactaverat et reliquam terram Aegypti in longissimam solitudinem, et gladio dissipatam a turre Syene usque ad terminos Aethiopiae. Pro turre, quae hebraice magdal dicitur, Septuaginta loci nomen posuerunt, ut magdalon scriberent. Turris autem Syene usque hodie permanet castrum Romanae ditioni subditum: ubi sunt Nili cataractae, et usque ad 110.0800C| quem locum de nostro mari Nilus navigabilis est. Totam igitur Aegyptum dicit esse populandam usque ad terminos Aethiopiae, quibus extrema Aegypti regio jungitur: ita ut pes hominis in Aegypto non pertranseat, nec jumenta reperiantur in ea, et non habitetur per quadraginta annos. Parcitur enim Aegyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. Tyrus sabbatizavit sabbata sua per annos septuaginta et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Judaeae templique subversio usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos: « potentes enim potenter tormenta patientur. » Quod autem dicit: « Dabo terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, » Palaestinos significat, Idumaeos et Moabitas, omnesque alias regiones 110.0800D| adversum quas supra prophetae vaticinium est. Tunc disperget sive disseminabit Aegyptios in nationes et ventilabit eos in terras. Et quia clemens et miserator est Dominus, patiens et multarum miserationum, post quadraginta annos Aegypti restitutio est, et reducetur in antiquum solum universa captivitas, et collocabitur in urbe metropoli, quae appellatur Phatures, ubi orta est et unde profecta est, ita duntaxat ut pro utilitate sua amittat antiquam superbiam, et sit in regnum humile, imo humillima omnium nationum: et non elevetur ultra contra gentes, nec in eas habeat potestatem, sed redacta in paucitatem, nequaquam decipiat domum Israel sui confidentia; nec doceat eos iniquitatem, sive redigat eos in memoriam iniquitatis, 110.0801A| quod deserto auxilio Dei Aegypti quaesierunt adminiculum. Et haec omnia fient, ut tertio cognoscant Aegyptii quod ipse sit Dominus. Haec brevi sermone perstrinximus historiae fundamenta jacientes: nunc allegoriae nubilum disserendum est, et eadem brevitate vitare conabitur, et hujus explanationis longitudinem. Ad draconem sermo est, qui dixerat, « Mea sunt flumina, et ego feci ea, » quod inducat super eum ipse Dominus gladium. De quo in Isaia scriptum est: « Inebriatus est gladius meus in coelo, » nunc descendet in terram, ut perdat ex ea hominem et jumentum, quidquid vel rationis videtur habere vel simplicitatis: et perdat absolute, sed draconi, vel ut draconi pereant, et vivant Deo. Et fiat Aegypti terra perditio secundum superiorem sensum, quo draconi pereat, et post perditionem redigatur in solitudinem, 110.0801B| pessimum hospitem habere desistens. Et tunc cognoscent homines et jumenta, et terra disperdita quod ipse sit Dominus. Illo sensu quo LXXVII psalmo scriptum est: « Cum occideret illos, tunc quaerebant eum. » Omnis enim qui quaerit, inveniet. Deique misericordiae est, ut mundi hujus pereat abundantia, et Aegypti fluenta siccentur, imo terra eorum sit in solitudines: et sententia Domini dissipetur a turre Syene, quae interpretatur gyrus, ut nihil in se recti habeat, usque ad terram Aethiopum, qui humiles appellantur, ut videlicet omnis superbia quae se contra Dei scientiam erexerat destruatur, et humilietur in salutem suam. Nec pes hominis, hoc est rationale quippiam transeat per Aegyptum: neque pes jumenti gradiatur in ea, ut 110.0801C| simplices quosque non teneat, quos dimissis hominibus Pharao in Aegypto tenere cupiebat, Moyse contradicente, et volente jumenta quoque de captivitate Aegypti liberari. « Et non, inquit, habitabitur quadraginta annis; » qui numerus semper afflictionis et poenae est. Unde et Moyses (Exod. XXXIV), et Elias (III Reg. XIX), et ipse Salvator (Matth. IV) quadraginta diebus jejunaverunt et noctibus. Et per quadraginta annos populus erat in solitudine, ut postea circumcisus in Galgalis (Num. XIV), opprobrio et ignominia Aegypti liberaretur. In cujus numeri sacramento et hic idem propheta pro tribu Juda quadraginta diebus dormit in dextro latere: et quadringentis annis populus serviturus in Aegypto nuntiatur, 110.0801D| qui faciunt quadraginta decadas sive quatuor ἑκατοντάδας. Pluviae quoque diluvii quadraginta diebus inferunt orbi naufragium. Justum enim erat, ut qui per quatuor elementa mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum ea diligit et fovet, Deum offendat, in ipso numero puniretur, et Israel qui peccaverat in sabbatum, septem decadarum, hoc est septuaginta annorum supplicium sustineret. Daturque terra Aegypti deserta et civitates ejus in medio terrarum et urbium subversarum, quae non sunt exstructae de lapidibus, sed latere et paleis ut dispergatur Aegyptus, quae male sibi fuerat copulata, et ventiletur in terras, quo scilicet frumentum a paleis separetur: et quadraginta annorum fine completo, sit restitutio 110.0802A| Aegypti, et reducatur captivitas ejus, et collocetur in terra Phatures, quae interpretatur panis conculcatus: ubi panis ille, qui dixerat: « Ego sum panis qui de coelo descendi, » pravitate haeretica conculcatus est, ut cum venerint ad Ecclesiam, habitent in pane conculcato. Et nequaquam eleventur in superbiam, sed sint in regnum humile: et ut jam cum restituti fuerint in pristinum statum, se per humilitatem dejiciant, quod in Aegypto vixerint, et latericias exstruxerint civitates. Et inter multa regna ecclesiae sint humiles, et sciant in quem peccaverunt, et ultra non elevetur Aegyptus super ecclesias in toto orbe divisas, sed redigatur in paucitatem; et pauci in ea remaneant inter gentes; et ultra non decipiant domum Israel, id est, ecclesiam, nec vanam eis spem 110.0802B| et confidentiam repromittant docentes iniquitatem, ut fugiant ecclesiasticam disciplinam, et sequantur Aegyptias voluptates. Haec autem fient, ut tertio cognoscant Aegyptii, quod ipse sit Dominus. Quod mihi propterea videtur dici, ut cognitio prima Aegyptiorum in carne sit, secunda in anima, tertia in spiritu. Primo super terram, secundo mundi hujus conversatione finita, tertio post resurrectionem.
« Et factum est in vicesimo, et septimo anno in primo et una die mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est; et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus de 110.0802C| Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversum eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et auferet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus; et erit in mercedem exercitui illius, et operi, quo servivit mihi adversum eam. Dedi ei terram Aegypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. In die illo pullulabit cornu domus Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum. Et scient quoniam ego Dominus. » Quaeritur quomodo post decimum annum superioris sermonis statim vicesimus et septimus ponatur annus, et in sequentibus decimus duodecimusque: et in extrema descriptione templi vicesimus quintus, sed facilis solutio est. Quia enim 110.0802D| de Aegypto et superior et haec, quae nunc dicitur prophetia contexitur, licet diversis sit facta temporibus, tamen quia de una provincia prophetatur, junctae sibi sunt. Quod et in Jeremia crebro legimus, ut praepostero ordine tempora describantur. Prius enim Sedeciae in quibusdam gesta referuntur, et postea Joachim, qui ante eum fuit. In Psalmis autem, quia carmen est lyricum historiae ordo non quaeritur. Dicamus ergo prius juxta litteram. Nabuchodonosor cum oppugnaret Tyrum, et arietes, machinas, vineasque, eo quod cincta mari esset mari, muris non posset adjungere, infinitam exercitus multitudinem jussit saxa et aggeres comportare, et expleto medio mari, imo freto angustissimo, vicinum littus 110.0803A| insulae fecit contiguum. Quod cum viderent Tyrii jam jamque perfectum, et percussione arietum murorum fundamenta quaterentur, quidquid pretiosum in auro, argento vestibusque et varia supellectili nobilitas habuit, impositum navibus ad insulas asportavit, ita ut capta urbe nihil dignum labore suo inveniret Nabuchodonosor. Et quia Dei in hac parte obedierat voluntati post aliquot annos captivitatis Tyriae, datur ei Aegyptus. Multoque saevior Tyrus Aegypto. Illa enim oppugnabat Hierusalem, haec vanum pollicebatur auxilium. Aliud est enim spei imbecillitate decipere, aliud adversum Dei populum dimicare. Hoc est ergo, quod dicit Nabuchodonosor rex Babylonis in oppugnatione Tyri: Suum mihi servire fecit exercitum, ut impleret voluntatem meam. 110.0803B| Omne, inquit, caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est. Gestantium videlicet cophinos terrae, et lapides, quibus raduntur humeri et decalvatur caput. Et tamen nec ipse nec exercitus ejus aliquid dignum invenit in Tyro. Et in hoc cum mihi servierit, et meam contra Tyrum impleverit voluntatem, idcirco dabo ei terram Aegypti. Quod quidam dicunt sub Nabuchodonosor esse completum. Alii sub Cambyse filio Cyri, qui Aegyptum usque ad Aethiopiam vastavit, ita ut Apim interficeret, et omnia eorum simulacra deleret. Quam ob causam putant eum versum in amentiam casu equi et proprio pugione confossum. Plenissime hanc historiam narrat Herodotus, ubi et omnis Aegyptus per pagos et vicos et castella describitur, et Nili origo gentisque ejus populi, 110.0803C| et mensura terrae per circuitum usque ad desertum Aethiopiae et littora maris magni, Libyaeque et Arabiae confinia demonstrantur. Causa autem irae Domini contra Aegyptum illa est, quod populum Dei suo deceperit auxilio, ne speraret in Dominum, et illum ad iracundiam provocarit. In illo, inquit, die quo Aegyptus capta fuerit pullulabit cornu domus Israel. Haud dubium quin regium genus significet. Quod quidam ad Zorobabel filium Salathiel, qui per Jeconiam de David stirpe generatus est. Alii ad ultimum tempus referunt, quando putant et Eliam esse venturum. Nos autem cornu Domini pro Christo intelligentes praesentem carpimus historiam. Cumque, ait, o propheta, hoc prius fuerit expletum: tunc aperietur os tuum, et vaticinium tuum nequaquam 110.0803D| dubia promissione pandebit, sed cernetur opere perpetratum, ut sciant, qui audierint me esse Dominum, cujus dixisse fecisse est. Haec secundum litteram, imo juxta veritatem dicta sint prophetiae. Caeterum ex eo, quod Nabuchodonosor mercedem acceperit boni operis, intelligimus etiam ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei judicio praeteriri. Unde et per Jeremiam Nabuchodonosor columba Dei appellatur, eo quod adversum populum peccatorem Dei servierit voluntati. « Et adducam, inquit, servum meum Nabuchodonosor. » Ex quo perspicuum est condemnari nos comparatione gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta negligimus. De quo plenissime ad 110.0804A| Romanos Paulus apostolus disputat. Ac ne aliquid praeterire videamur, secundum intelligentiam spiritalem quaerimus ubi hunc numerum, hoc est, viginti septem legerimus. In Geneseos libro (Gen. VII), Scriptura testatur sexcentesimo anno vitae Noe, secundo mense, vicesimo septimo die mensis secundi, super faciem terrae aquas inductas esse diluvii, et postea septimo mense ejusdem anni, qui vicinus est sabbato, et vicesima septima die ejusdem mensis septimi aquas cessasse diluvii, et sedisse arcam Noe super montes Ararat, qui interpretantur Armeniae. Ex quo intelligimus medium esse numerum, et ad utrumque posse conferri: quando in hoc et ira Dei incipit a diluvio, et clementia ejus septimo mense in eodem dierum numero demonstratur. Et quia apud Hebraeos 110.0804B| mensis, qui apud nos Kalendis et nonis idibusque devolvitur, secundum lunae cursum supputatur, unde et Graeco vocabulo μήνη, id est luna, a mense nomen accepit, hoc dictum est in vicesimo septimo lunae die parum quid luminis remansisse, ne penitus ira ejus absque misericordia sit. Quando autem totus lunae orbis impletur, tunc et Pascha celebratur, et omnes maxime solemnitates, quod strictim posuimus, ut sciamus in hoc numero et bona et mala pariter contineri, bona Nabuchodonosor cujus labori merces redditur, mala Aegyptiis, quorum vastitas nuntiatur.
CAPUT XXX. Plungitur destructio Aegypti et urbium ejus, cum qua corruerunt provinciae ipsi confoederatae.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili 110.0804C| hominis, propheta et die: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei, quia juxta est dies, et appropinquant dies Domini, dies nubis, tempus gentium erit, et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destructur superbia imperii ejus, a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus exercituum. Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt. Et scient quoniam ego Dominus, cum dedero 110.0804D| ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad terendam Aethiopiae confidentiam, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet. Haec dicit Dominus Deus. Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram, et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis. Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manu pessimorum, et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum, ego Dominus locutus sum. Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam 110.0805A| simulacra, et cessare faciam idola de Memphis, et dux in terra Aegypti non erit amplius. Et dabo terrorem in terra Aegypti, et disperdam terram Phatures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria, et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae. Et dabo ignem in Aegypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae, juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur, et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus: ipsam nubes operiet. Filiae autem ejus in captivitatem ducentur. Et faciam judicia in Aegypto, et scient quia ego 110.0805B| Dominus. » Post vicesimum et septimum annum captivitatis regis Joachim revertitur ad praesens tempus quando contra Aegyptum coeperat prophetare, id est, ad annum decimum et decimum mensem, undecima mensis die. Et dicit sibi praeceptum a Domino, ut loquatur ad omnes nationes, et cum omnibus specialiter ad Aegyptum. Quae sunt ergo quae loquitur? « Ululate, vae, vae diei, quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, » non claro sole rutilans, sed operta nubibus, et Babyloniam adferens tempestatem. Cumque gladius coeperit vastare Aegyptum, pavor erit in Aethiopia quae vicina est Aegypto, ne ad se usque Babylonius mucro perveniat. Cadent enim in Aegypto vulnerati, et auferetur multitudo illius et usque ad fundamenta omnia destruentur, ita ut si 110.0805C| quis in Aegypto reperiatur de Aethiopia et Libya et Lydia, et in commune de variis populis et Chub, quod Symmachus vertit in Arabiam, et de filiis terrae foederis, hoc est, de populo Judaeorum, cum illis gladio cadat. Pro quibus gentibus LXX posuerunt « Persae et Cretenses et Lydi et Libyes et omnes commixti: et filii Testamenti mei, cum ipsa gladio cadent. » Et ut sciremus has omnes gentes fuisse in auxilio Aegypti, sequens sermo demonstrat. Et corruent fulcientes Aegyptum, sive sustentacula Aegypti, id est, socii. Et omnis superbia imperii, sive contumelia fortitudinis illius destruetur ac deponetur. A turre Syene, quam in extremis finibus Aegypti sitam diximus, sive « a Magdalo usque Syonen, » sicut Septuaginta transtulerunt, omnes civitates 110.0805D| Aegypti desertae erunt, ut cognoscant Dominum; quando ignis Chaldaeorum universa vastaverit, et attriti fuerint auxiliatores ejus, et pervenerint nuntii juxta Aquilam et Theodotionem siim, quos Symmachus transtulit festinantes, nos in trieres vertimus; ita enim ab Hebraeis accepimus, ut omnis Aethiopiae fiducia conteratur, et quando fuerit vicina provincia desolata, pavor teneat proximam. Ut autem sciremus quis esset iste gladius, qui vastaret Aegyptum, et terreret Aethiopiam, sequitur manifestius. « Et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, » qui non solum veniet, sed veniet multis comitatus nationibus, ita ut omnis Aegyptus interfectorum sanguine compleatur. 110.0806A| Tantaque erit ira Domini, ut siccentur alvei fluminum, hoc est Nili διώρυχες, usque ad solum, et in manu pestilentium sive hominum pessimorum plenitudo Aegypti desoletur, mea enim verba irrita esse non possunt. Illucque proficiet indignatio, ut simulacra Aegypti disperdantur, et cessent idola de Memphis, quae usque hodie metropolis est superstitionis Aegyptiae, sive optimates et principes de Memphis et de terra Aegypti. Tantus autem terror cunctam Aegyptum possidebit, ut terra Phatures omnis pereat, et ignis vastet Taphnis, sive, ut LXX transtulerunt, Tanin. Faciamque, ait, judicia in Alexandria, quae hodie sic vocatur: caeterum pristinum nomen habet No, quod Aquila Symmachus et Theodotio, sicut in Hebraeo positum est transtulerunt. Pro quo nescio 110.0806B| quid volentes Septuaginta dixere Diospolim, quae Aegypti parva civitas est. Nos autem pro No Alexandriam posuimus, per anticipationem, quae Graece prolepsis appellatur, juxta illud Virgilianum: Lavinaque venit littora: non quo eo tempore, quando venit Aeneas in Latium Lavinia dicerentur, sed quae postea Lavinia nuncupata sunt, ut manifestior locus fieret lectoris intelligentiae. « Et effundam, inquit, indignationem meam super Sain, » quam nos in Pelusium vertimus: et robur appellatur Aegypti eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur. Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem, non quod ibi genus leguminis gignatur vel maxime, sed quod e Thebaide et omni Aegypto per rivum Nili illuc plurimum deferatur. 110.0806C| « Et interficiam, ait, multitudinem Alexandriae, » quae rursum in Hebraeo posita est No, pro qua nequaquam Diospolim ut supra, sed Memphim Septuaginta transtulerunt. Et ut ostendat populosam jam illo tempore fuisse urbem, Perdam, ait, multitudinem No, et dabo ignem, hoc est regem Babylonis in Aegypto, qui instar ignis cuncta populetur. Quasi parturiens dolebit Sain, id est, Pelusium: sive turbatione turbabitur, et in Alexandria, id est, in No, erit scissura. Et diffundentur aquae, pro qua rursum Septuaginta Diospolim transtulerunt. Moris autem Aegyptiorum est, propter inundationem Nili, excelsos aggeres construere ac ripas Nili, qui si custodum negligentia vel nimia aquarum magnitudine rupti fuerint, subjacentes campos nequaquam rigant aquae, 110.0806D| sed opprimunt atque populantur. Per quod significatur, sic Chaldaeorum exercitu occupandam Aegyptum, quomodo inundantibus Nili aquis, et super modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. Pro inundatione aquarum et irruptione atque scissura aggerum, in Hebraeo positum est. « Et erunt in Memphis angustiae quotidianae, » ut unde Nilus dividitur, et ubi Apis templum est, et consulta respondent oracula, ibi quotidianae angustiae fiant. Juvenes quoque Heliopoleos, quae Hebraice appellatur on, et Bubasti alterius civitatis, gladio corruent, ita ut ipsae urbes, hoc est, habitatores, sive mulieres earum ducantur in captivitatem, qui sexus injuriae subjacet. In Taphnis vero quae est regia civitas conterentur sceptra Aegypti, id 110.0807A| est, omne regium genus. Cumque potentia ejus interfectis principibus defecerit, tunc nigrescet dies et caligine ac tenebris omnia complebuntur, ita ut ipsa urbs operiatur nube moeroris ac luctus. Et filiae ejus, id est, oppida reliqua ducantur in captivitatem, ut postquam fecero judicium in Aegypto, et in cunctis judicem demonstravero, tunc sciant Aegyptii quod ego sim Dominus. Haec quasi parvulis elementa descripsimus, ut per litteras, syllabas, nomina, verborumque contextum possint ad lectionem prosae vel carminis pervenire. Nunc aggrediamur tropologiam, et latissimum disputationis pelagus brevi quasi picturae tabula demonstremus. Sermo Domini, qui erat semper in patre, factus est ad prophetam, et vocat eum nequaquam nomine suo, sed filium hominis: 110.0807B| quod in Scripturis sanctis in bonam partem semper accipitur duntaxat numero singulari, ut in hoc eodem propheta et in Daniele et in Evangelio; alioquin plurali numero in contrarium legitur, ut est illud: « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. » Et rursum: « Filii hominum, usquequo gravi corde? » (Psal. IV.) Leo enim rugiet, et quis non timebit? Dominus locutus est et quis non prophetabit? » (Amos III.) « Ululate, inquit, vae, vae diei, quia juxta est dies, et appropinquat, dicit Dominus, dies nubis, tempus sive finis gentium erit. » Duplex consummatio est: aut generaliter omnium, quando finis mundi advenerit: aut specialiter singulorum, quando tempus mortis institerit. Juxta autem dicitur, quia aeternitati 110.0807C| comparatum omne tempus breve est. Unde et Jacob centum et triginta annos, quibus vixerat, « pauci, inquit, et pessimi sunt dies mei (Gen. XLVII). » Et Psalmista de universi generis humani fragilitate disputans, ait: « Dies nostri quasi umbra pertranseunt (Psal. CI). » Quod reputantes, nec potentia erigemur, nec divitiis incubabimus, nec felicitate laetebimur, cito omnia auferenda noscentes. Pulchreque dies dicitur Domini, quando omnis saeculi conversatio destruetur, et errore sublato una veritas apparebit. Diesque nubis et nebulae, nullus enim intrepidus incertusque de sententia absque pavore judicem praestolatur. Et tempus, sive finis gentium erit, non unius gentis Aegyptiae, sed universarum, ut manifestum fiat de cunctis gentibus prophetari. Sequitur: 110.0807D| « Veniet gladius in Aegyptum. » Gladius versatilis, et flammeus, sermo divinus, qui bonos a malis dividet, et pessimos suos igne consumat: In Aegyptum autem hujus saeculi, ita ut pavor sit in Aethiopia qui trans Aegyptum in nocte erroris et tenebris commorantur, et quorum nigredo in candorem aut difficulter, aut nequaquam convertitur. Cadentque in Aegypto vulnerati, qui male steterant in nequitia. « Et auferetur multitudo Aegypti. » Lata enim et spatiosa via est, quae ducit ad mortem. Et fundamenta illius destruentur, ut nihil in Aegypto pristinae resideat firmitatis, sed desertis fundamentis pessimis ponatur fundamentum Christi, super quo aedificetur Ecclesia. « Omnis quippe plantatio, quam 110.0808A| non plantavit coelestis pater eradicabitur (Matth. XV). » Unde et Jeremias destruere jubetur quae constructa erant, ut aedificet meliora. Peribunt quoque in Aegypto Aethiopes, Libyes et Lydi, sive juxta Septuaginta, Persae, Cretenses, et Lydi, et Libyes et Chub, id est, Arabes, et omne reliquum vulgus, quos « Hybridas atque mixticios LXX transtulerunt: quos omnes pro diversitate vitiorum interpretatione nominum, quae in visione Tyri posuimus, diversas possumus intelligere nationes. Unde Apostolus: « Vos, inquit, gentes in carne, » qui dicimini praeputium (Ephes. II); numquam enim dixisset in carne gentes, nisi essent aliae in spiritu. Ut in alio loco: « Videte Israel secundum carnem (I Cor. X). » Unde magnopere providendum est, ne corde revertamur 110.0808B| in Aegyptum, de qua semel exivimus et inter caeteras gentes inveniamur, et pereamus gladio. De quo in consequentibus dicitur: « Juvenes Heliopolcos et Bubasti gladio cadent, » maxime cum jungatur, « et filii terrae foederis sive Testamenti mei simul mucrone ferientur. » De quibus scriptum est: « Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis et curribus confidentes (Isa. XXXI). » Sin autem caeterarum gentium homines trucidantur in Aegypto, quanto magis filii foederis et Testamenti Dei, qui contemnentes angelorum panem: Aegypti peponum et ceparum et alliorum, et cucumerum recordati sunt. Tunc corruent sustentacula et fulcra Aegypti, quae eam in nequitia sustentabant: dialecticorum argutiae et philosophorum strophae, contumeliosum quoque ac superbum 110.0808C| imperium destruetur, qui omnia loquuntur per arrogantiam, et ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili. « A turre enim Syenes cadent in ea, » quae in extremis terminis Aegypti, Aethiopiae Blemmyarumque confinis est, ubi Nilus innavigabilis, et cataractarum fragor, et omnia invia plenaque serpentium et venenatorum animantium. Sin autem, ut supra diximus, Magdalus magnificentiam, et Syene gyrum sonat, perspicuum est, quod Aegyptiae opes, et contumeliosa fortitudo et magnificentia, id est, jactantia et exaltationes vituperentur quae ad gyrum Aegypti pertinent, ubi nihil stabile est, sed incerto volvitur lapsu et pervenit ad ruinam. Tunc dissipabuntur Aegyptiae civitates, et terra deserta erit, et nulla congregatio remanebit, habens aliquid firmitatis, ut 110.0808D| rerum fine cognoscant quod ipse sit Dominus, quando miserit ignem in Aegypto, quem Dominus ardere desiderat, ut fenum, ligna, stipulae, quae supra fundamentum Christi aedificata sunt, concrementur, et omnes auxiliatores perversorum dogmatum conterantur. Ex quo intelligendum falsi nominis scientiam, et eos de quibus scriptum est: « Dissipa omnes gentes, quae bella volunt (Psal. LXVII), » socios et auxiliatores Aegypti nuncupari. « In die, inquit, illa egredientur nuntii a facie mea, » de quibus in Evangelio scriptum est: « Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui est in coelis (Matth. XVIII). » Et in sementis parabola messores angeli, id est, qui nuntii sunt, mittuntur ut universa 110.0809A| scandala congregent, et mittant ea in caminum ignis: « ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Matth. XIII): » festinabuntque implere praeceptum, ut deterreant sive conterant Aethiopiae confidentiam, qui ad summum malitiae verticem pervenerunt, ut in eversione Aegypti Aethiopia conteratur et paveat, eo quod dies Domini sit ultionis atque vindictae qua fugentur tenebrae peccatorum, et lux virtutum remaneat: « Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, » cui traditi sunt ad puniendum: ipse est enim inimicus et vindex, qui etiam mercedem accepit, eo quod servierit in expugnatione Tyri Aegypti multitudinem, ut multi in Aegypto esse desistant, qui semper in ea sunt. Sin autem aliquis 110.0809B| opposuerit quomodo illud dicatur in Deuteronomio: « In septuaginta animabus descenderunt patres nostri in Aegyptum, nunc autem facti estis ut stellae coeli in multitudine (Deut. X), » facile solvitur: neque enim exemplum terrenae multitudinis posuit, sed coelestis, quae virtutibus fulgeat et plena sit luminum. Super quam multitudinem Aegypti, « adducuntur fortissimi gentium, » ut disperdant terram, pro quibus Septuaginta pestitentes interpretati sunt, quod nescio quomodo conveniat his qui adducuntur a Domino: nisi forte juxta illud exemplum: « Immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII). » Qui evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis, sive vulneratis, ut occisos vulneratosque se esse sentiant, et intantum Aegyptum 110.0809C| esse destructam et ad nihili pervenisse, ut omnia flumina eloquentiae quibus errores Aegyptii juncus et calamus rigabatur arefiant: et tradantur in manum pessimorum, qui eos torqueant, et plenitudo terrae Aegypti, quae male creverat, deleatur in manu alienorum a Deo. Neque enim boni, sed mali angeli tormentis praepositi sunt. Haec necesse est, ut sciant, quia locutus est Dominus. Quod frequenter assumitur, ut sciant, qui audiunt, non prophetae verba esse, sed Domini, cujus praecepta irrita esse non possunt. Sequitur: « Et disperdam simulacra, » quae abominationes Septuaginta transtulerunt. « Et cessare faciam idola vel optimates de Memphis, et dux sive principes in terra Aegypti non erunt amplius. » Clementissimi enim Domini est maleficta subvertere, 110.0809D| ut nulla similitudo, quae mentitur imaginem veritatis, remaneat in Aegypto: optimates quoque pereant de Memphis, quae interpretatur ex ore, de quo omnia idola confixerunt, ut truncatis capitibus et magistris idolorum, non sit princeps in Aegypto: et terrore ac perditione omnis Aegyptus compleatur. De cujus urbibus dicitur: « Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis sive in Tanis. Et faciam judicia in No [Alexandria]; » Septuaginta Diospolim transtulerunt. « Et effundam indignationem meam super Sain [Pelusium], robur Aegypti. » Phatures interpretatur panis conculcatio; Tanis mandatum humile; Diospolis, pro qua in Hebraeo positum est No, requies; Sain tentatio, quibus nominibus 110.0810A| diversa haereticorum et omnia mendaciorum conciliabula demonstrantur, qui conculcant panem ecclesiasticum atque contemnunt, et sequuntur mandatum humile et ad coelestia non perducens et deliciis vacant, et sunt in requie, qualem in Evangelio legimus habere divitem purpuratum et tentationibus inserviunt, quorum unus expetivit a Domino (Job. I) ut tentandi Job haberet potestatem. Haec omnia Dominus disperdet atque succendet, et effundet super ea indignationem suam, et robur Aegypti dissipabit: ut redacti ad nihilum nequaquam populum Dei sollicitent, et in suo sperare faciant auxilio, ut deserta veritate quaerant mendacium, et quasi a baculo arundineo sic suo praesidio vulnerentur. Post haec dicitu: « Et interficiam sive disperdam multitudinem Mempheos. » 110.0810B| Pro qua in Hebraico habet No: quam supra iidem Septuaginta Diospolim transtulerunt, quae interpretatur requies. Multi enim sunt qui quaerant requiem, et jacere velint super lectos eburneos, et comedere agnos lactentes: sive, juxta LXX, qui interpretati sunt Mempheos, multi sunt qui loquantur aliis: « Dimitte ut auferam festucam de oculo tuo (Matth. VII), » cum ipsi trabes habeant in suo. Daturque ignis in Aegypto, qui verbositatem atque delicias suo ardore consumat: « Dolebit universa tentatio, et in Diospoli, » quae sursum in Hebraico No ponitur, « erit scissura, » ut effundantur aquae omnisque pessima congregatio dissipetur, et huc illucque dispereat. Vel juxta Hebraicum: « In Memphis erunt angustiae quotidianae, » ut pro omni verbo otioso reddant rationem, ut intelligant 110.0810C| nihil dictorum suorum Domini judicium praeterire. « Juvenes quoque Heliopoleos et Bubasti gladio cadent. » Heliopolis Hebraice on dicitur, quod interpretatur dolor. Bubastus autem juxta liugnam Aegyptiacam oris experimentum. Omnes isti, qui dolorem saeculi ferre non poterant, sed delicias Diospoleos sectabantur et confidebant sibi in volubilitate sermonum, et adversum caetera dogmata disputantes habuerant experimenta victoriae, gladio sermonis Domini concident, et qui nequaquam juvenes, sed imbecillitate mentis mulieres appellantur, captivi ducentur, sive ipsae urbes dolore et oris jactantia ducentur in captivitatem. « Et in Taphnis, inquit, nigrescet dies. » Taphnae interpretantur cedentes ori, subauditur diaboli, cui qui cesserint, amittent lumen veritatis, 110.0810D| et diem nocte mutabunt. Et sceptra Aegypti atque omne imperium sentiunt in Taphnis esse contritum, ita ut deficiat in ea contumeliosa fortitudo, sive superbia potentiae ejus, et solis justitiae radii nube caecentur, et nequaquam mulieres, sed filiae ducantur in captivitatem, faciatque Dominus non unum judicium, sed multa judicia in Aegypto. Sicut enim bonorum apud Patrem diversae sunt mansiones, ita et Aegypti suppliciorum diversa judicia, ut cum haec omnia facta fuerint, cognoscant Aegyptii quod ipse sit Dominus, cujus judicia vera justificata in semetipsis.
« Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me 110.0811A| dicens: Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi. Et ecce non est obvolutum ut restitueretur, et sanitas, et ligaretur pannis, et sarciretur linteolis, ut accepto robore posset tenere gladium. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum, et dejiciam gladium de manu ejus, et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terras. Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus. Et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie ejus. Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis cadent. Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis 110.0811B| Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti. Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras. Et scient quia ego Dominus. » (Hieron.) Revertitur ad ordinem prophetiae. Post vicesimum enim et septimum annum, nunc ponit undecimum, quae quaestio etiam in superioribus continetur. Cum enim sermo Domini contra Tyrum factus sit in anno undecimo, qui prius positus est, in consequentibus loquitur ad Pharaonem anno decimo. Rursumque ponit vicesimum septimum, ut diximus, et nunc undecimum. Ut caetera praetermittam quae in psalmorum ordine continentur, quaeritur quomodo tertius psalmus his psalmis praeponatur in quibus mutavit faciem suam David coram Abimelech et de Doech Idumaeo: et quando inventus est in spelunca: et quinquagesimus 110.0811C| poenitentiae, in cujus titulo demonstratur quod introiverit ad Bersabeae uxorem Uriae, cum priores sint isti psalmi psalmo tertio, in quo fugere notatur a facie filii sui Absalon. Sed in psalmis facilis responsio est, carmen esse lyricum, et in hujuscemodi opere non quaeri ordinem historiae, sed factorum carmina singulorum. In historia vero illud dicendum est, ea quae de una re diversis sunt dicta temporibus non debere oratione dividi, sed unius loci narratione concludi. Verbi gratia: ut quae de Aegypto dicta sunt alio atque alio tempore, uno lectionis ordine cognoscantur. Cum haec dixerimus, manet nihilominus quaestio, cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad Pharaonem anno undecimo: et 110.0812A| postea vicesimo septimo: et deinceps anno decimo, cum utique juxta ordinem primum decimus, secundo undecimus, tertio vicesimus septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari. Ad quod illud possumus respondere: « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI.) » Et in ailo loco: « Abyssum et sapientiam quis investigabit? » Possumus autem hoc dicere quod et in prophetis nequaquam historiae ordo servetur, duntaxat non in omnibus, sed in quibusdam locis. Neque enim narrant praeterita, sed futura praenuntiant, prout voluntas Spiritus sancti fuerit. In historia vero ut sunt Moysi quinque libri et Jesu, et Judicum volumina, Ruth quoque et Esther, Samuel et Malachim: Paralipomenon 110.0812B| liber et Ezrae, juncto sibi pariter Noemia praeposteram narrationem nequaquam reperiri. Haec de annorum ordine dixisse sufficiat. Nunc videamus, quae contra Pharaonem sive de Pharaone prophetia sit. Brachium ejus confregisse se dicit, et non esse obvolutum neque ligatum, nec sartum linteolis, nec accepisse malagma. Juxta illud quod scriptum est: « Non est malagma imponere, nec oleum, nec alligaturas. » Quod si factum fuisset, utique recepta fortitudine posset tenere gladium et ad bella procedere. Idcirco clemens et misericors Deus rursum comminuit brachium ejus sive brachia: ut penitus cadat gladius de manu ejus, et in gentes Aegyptus dispergatur et ventiletur in terras. In brachio autem robur accipi et fortitudo potest, dicente Scriptura: 110.0812C| « Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. X). » Quod conteritur in adversariis nostris, quando nos persequuntur quidem, sed opprimere nequeunt, et pro salute servorum Dei adversus Pharaonem rex Babylonis saepe consurgit, ut potentem opprimat potentior, et mali tradantur pejoribus: confortante Deo brachia pessimorum, ut sciat, qui liberatus est, quod ipse sit Dominus, perfectum autem esse virtutis scire quod ipse sit Dominus. Econtrario possumus dicere: « Filii Heli, filii pestilentiae nescientes Deum. » Et in bonam partem de regibus, qui rectum fecerunt in conspectu Dei, scriptum est quod noverint Dominum.
LIBER DUODECIMUS. 110.0811|
110.0811D| Volebam ego historiam propheticam de Aegypto, et rege ejus simul in unum librum coaptare. Sed quia hoc non patitur longitudo narrationis, idcirco sicut de Tyro et principe ejus in duos libros dividimus historiam, ita et nunc de Aegypto et Pharaone divisionem inter duos libros faciemus.
CAPUT XXXI. Sermo Domini contra Pharaonem quod tradetur in manus Nabuchodonosor, et de Assyria sub nomine arboris eidem traditae.
« Et factum est in undecimo anno, tertio mense, una 110.0812D| mensis: factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. Aquae nutrierunt illum: abyssus elevavit eum, flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati 110.0813A| sunt rami ejus prae aquis multis. Cumque extendisset umbram suam in ramis ejus, fecerunt nidos omnia volatilia coeli, et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium universarum. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum. Erant enim radices illius juxta aquas multas. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius. Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus, quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus. Et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso Dei. Propterea 110.0813B| haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudinem, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua, tradidi eum in manu fortissimi gentium. Faciens faciet ei juxta impietatem ejus. Et ejeci eam, et succident eam alieni et crudelissimi nationum. Et projicient eam super montes, et in cunctis convallibus corruent rami ejus. Et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae. Et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae et relinquent eam. In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia coeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis. Quamobrem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque 110.0813C| frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum. Haec dicit Dominus Deus. In die quando descendit ad inferos indixi luctum, operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coercui aquas multas. Contritus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. A sonitu ruinae ejus commovit gentes cum deducerent eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum. Et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa, quae irrigabantur aquis. Nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio, et brachium uniuscujusque 110.0813D| sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum ejus. Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam. In medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio. Ipse est sic Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. » (Hieron). Primum sciendum, quod quaecunque dicuntur de rege Assyriorum futuro tempore, in Septuaginta quasi transacta memorantur: et sic vel ad arborem vel ad principem loquitur Assyriorum, ut tam masculino quam feminino genere de una persona intelligatur, dum et arbor refertur ad Assyrium et Assyrius in arbore nominatur. Nec de rege Babylonio in praesenti sermone ulla 110.0814A| fit mentio, ne videatur contra captivum populum positus in Chaldaea dominorum atque regnantium iracundiam provocare, sed dicitur de rege Assyriorum, qui eo jam tempore captus fuerat a Chaldaeis, et omne robur Assyriorum Babylonio subjacebat imperio, unde et decem tribus, hoc est, Israel, Assyrii capiunt. Duas autem, hoc est, Judam et Benjamin, Chaldaei superant, et urbem subvertunt Hierusalem. Dicturus igitur contra Pharaonem regem Aegypti: et populum ejus sermo divinus tali adversus illum est usus exordio. « Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur, quasi cedrus in Libano, » etc. Et est sensus: Non mireris si a Babyloniis sis vincendus atque periturus, et tuum perditurus imperium, omnesque opes Aegyptiae destruendae sint, cum 110.0814B| Assur multo te fortior eodem Chaldaeo superante deletus sit. Describitque potentiam regis Assyrii sub figura arboris cedri juxta Hebraicum, cyparissi juxta LXX, in monte Libano constitutae, quae sit pulchra ramis et condensa frondibus et ad nubes usque subrecta, quae idcirco tantum crevit, quod non aquis, sed abyssis, hoc est, aquis abundantissimis irrigetur. Abyssus enim multitudo sonitus aquarum. Ita ut omnes aves nidos fecerint in ramis ejus et sub frondibus illius genuerint omnes bestiae saltuum. Et ne dubitaremus quae essent coeli volatilia, quae silvarum bestiae apertius posuit. « Et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. » Cedri, inquit, et cyparissi, abietes sive pinus et platani, sive cyparissi, non fuerunt aequae ramis 110.0814C| illius. Et ne singillatim de cunctis arboribus diceret, « Et omnia, inquit, ligna paradisi Dei, non sunt assimilata illi et pulchritudini ejus, » etc. Per quae nonnulli intelligunt non de rege dici Assyrio, sed de contraria fortitudine, quae in sermone Tyri inter Cherubim dicitur esse generata, et pretiosis distincta lapidibus, et postea ad terrena suo vitio concidisse, qui et in Isaia cadens Lucifer appellatur (Isa. XIV), et in Evangelio signatur a Domino: « Videbam Satanam, quasi fulgor de coelo cadentem (Luc. X). » (Greg.) Qui namque accipi in cedris abjectibus et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina in aeterna laetitia viriditate plantata? Quae quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt nec aequata, qui speciosus 110.0814D| factus in multis condensisque frondibus dicitur. Quia praelatum caeteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decoravit. Ista arbor in paradiso Dei tot quasi densas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui idcirco peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. (Hieron.) Sed nos haec omnia ut interim sequamur historiam ὑπερβολικῶς dicta intelligamus, quod tantae Assyrius fuerit potentiae, et sic cunctas oppresserit nationes, ut se angelorum fortitudini compararit. Omnia autem μεταφορικῶς sub altissima cedro sive cyparisso dicuntur ad Assyrium, interfectioque illius appellatur succisio. 110.0815A| Quodque sequitur: « Tradidi eam in manu fortissimi gentium, » regem Babylonium vocat. Ut quod vicit Assyrium non propriae fortitudinis, sed divinae intelligat potestatis. « Juxta impietatem, inquit, ejus ejeci eam, » ut occulte Babylonium moneat non debere esse crudelem, nec opprimere populum Dei, qui sibi traditus sit, ne similia patiatur ab Assyrio, qui crudelis et impius fuit. « Et succident illam alieni, et crudelissimi nationum, » sive, juxta Septuaginta, pestilentes, quod nunquam voluit dicere in Chaldaea positus, ne illum adversum gentem suam commoveret. Projicitur quoque super montes, et in cunctis convallibus corruunt rami ejus, et confringuntur in rupibus, et a cunctis derelinquitur populis, hoc est, volatilibus coeli, et bestiis campi. Et in tantam veniet 110.0815B| perditionem, ut omnes arbores, quae putabantur excelsae comparatione Assyriae arboris, suo exemplo elevari, et in sublime erigi ultra desistant, nec stent in altitudine sua, sed, illa succisa, omnes metu pariter succidantur. Quodque per translationem dictum erat fir manifestius: « Omnes, ait, traditi sunt (subauditur reges) in mortem ad terram ultimam, » hoc est, ad infernum; « in medio filiorum hominum, » nequaquam inter arbores, « ad eos qui descendunt in lacum: » haud dubium quin inferna significet. Post succisionem arboris Assyriae sive Indiae [ Al., in die], quando descendit ad inferos Assyrius: et indixit Dominus luctum, rursum per translationem de eo loquitur, quod opertus sit abysso, juxta illud quod scriptum est: « Veni in profundum maris, et tempestas 110.0815C| demersit me (Psal. LXVIII), » et omnia flumina, omnes videlicet nationes eum ultra rigare cessaverint, et contritus sit, sive contenebratus super eam, id est, arborem, vel eum, id est, Assyrium, Libanus. Ac ne putaremus de arbore esse sermonem, sequitur: « A sonitu ruinae ejus commovi gentes; » quae enim tanta ruina esse unius arboris potest, ut ad sonitum ejus universae gentes commoveantur. « Cum deducerem, inquit, eam ad infernum. » Juxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest. « Cum aliis qui in lacum, » id est, ad inferos, descendebant. « Et consolata sunt in terra infima, » in corde videlicet terrae, « omnia ligna voluptatis, » sive deliciarum, quod Hebraice appellatur eden, ut nemorosos saltus silvasque significet egregias atque praeclaras 110.0815D| quae fuerunt in Libano: « Et irrigabantur aquis. » « Nam et ipsae arbores cum eo, » hoc est cum Assyrio, « descendent ad infernum, ad interfectos sive vulneratos gladio. » Ligna gladiis non vulnerantur, sed caeduntur, nec descendunt ad infernum. « Et brachium, » inquit, sive semen, quoniam apud Hebraeos sermo zara utrumque significat: « requiescet in umbraculo ejus, in medio nationum, » nequaquam silvarum, sed gentium. Ad extremum fit apostrophe ad ipsum Assyrium, sive ad Pharaonem. « Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis, inter ligna voluptatis? » Nullus tibi, inquit, par fuit, sed omnes reges potentia superasti: et tamen cum caeteris regibus, qui erant in comitatu tuo, ad terras infimas, 110.0816A| id est, ad inferos deductus es, dicente Scriptura: « Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII). » « In medio, ait, incircumcisorum dormies, cum his qui interfecti sunt gladio. » Ostendit quae essent ligna, quae cedrus sive cyparissus gladiis vulnerata, et jacens cum incircumcisis. Et ut extrema anterioribus jungeret, quia supra dixerat: « Cui similis factus es in magnitudine tua, ecce Assur, quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus, etc., » nunc infert « :Sic est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus. » Quomodo, inquit, Assyrius cedrus et cyparissus Babylonio succidente dejecta est: sic Pharao et populus ejus, hoc est ipsa arbor, et rami illius a Babylonio succidentur. Haec interim 110.0816B| juxta historiam dicta sint, quae plerique in consummatione mundi futura intelligunt; et regem Pharaonem, hoc est, eam potestatem cui Aegyptus subjecta sit comparari regi Assyriorum potentissimo, id est, Antichristo. Quod si ille corruerit, utique et alii rectores tenebrarum istarum et principes mundi facilius corruant. Dicamus ergo de singulis, breviter omnia perstringentes, ut non tam disseramus et explanemus obscura, quam explanare cupientibus materiam dedisse videamur. Primumque discutiendum cur undecimo anno, tertio mense, una die mensis, factum est verbum Domini ad Ezechielem dicens: Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti, et multitudini ejus. Locuturo ad Pharaonem undecimo anno sermo fit Domini; necdum enim venerat ad duodecimum, 110.0816C| qui numerus plenae consummataeque virtutis est. Unde et duodecim Jacob filii sunt (Gen. XXXV), a quibus postea duodecim nomina prophetarum uno volumine continentur. Et apostoli duodecim, quorum quia unus Judas proditor fuit, in locum ejus Matthias elegitur (Act. I). Et archisynagogi filia annorum duodecim a Domino suscitatur. Hemorrhoissa quoque anno duodecimo recipit sanitatem (Matth. IX). Sed quia corripitur Pharao et postea plangitur, propterea tertius mensis et unus dies undecim annorum numero copulantur. Unde in consequentibus, duodecimo anno, mense duodecimo, una mensis, fit verbum Domini ad Ezechiel dicens: « Fili, hominis, assume planctum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum (Ezech. XXXII). » Qui enim 110.0816D| plangitur, ideo plangitur, ut intelligat quanta bona perdiderit, et tamen, quia Pharao erat, et brachium ejus necdum fuerat colligatum, nec pristinam receperat fortitudinem, propterea in anno duodecimo et in mense duodecimo viginti novem dies adhuc remanent, ut duodecimo annorum numerus impleatur. Uno igitur mensis die sermo fit Domini ad prophetam, et praecipitur ei ut loquatur regi Aegypti et multitudini ejus. In quo mirandum quod quatuor interpretes non populum dixerint, sed multitudinem. « Multi enim vocati et pauci electi (Matth. XXII). » Et in lege scriptum est: « Non eris cum multitudine in malo. » Diciturque ad regem Aegypti: « Cui similis factus es in magnitudine, sive, in altitudine tua, » quod et ipse se exaltaverat, 110.0817A| et subjaceat illi sententiae: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Matth. XXIII), » sed tamen non sit ejus altitudini similis, qui quasi cedrus sive cyparissus in Libano fuerit pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et ad nubes usque erexerit caput. Ad quas secundum David veritas Dei pervenit, et quibus mandatur ne pluant super Israel imbrem. Pulchritudo quoque illius praedicatur, quae in turpitudinem prava voluntate mutata est, ita ut dicatur de eo: « Confringet Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII); » et excelsus ipse in altissimo montium Libano constitutus, quanto sublimior fuerat, tanto fortius caderet. Cujus Scriptura sancta volens altitudinem demonstrare, appellat eum cedrum magnam quam nutrierunt aquae. Non aquae Siloe, quae vadunt 110.0817B| cum silentio, sed aquae Rasin et aquae Aegypti, de quibus scriptum est: « Quid tibi ut bibas aquam Geon (Jer. II), » sive Sior? quod aquas turbidas sonat.
Abyssus quoque exaltavit eum, super quam in principio mundi tenebrae ferebantur: et ad quam in Evangelio daemones ne mittantur, rogant. Flumina ejusdem abyssi, in circuitu radicum ejus erant, de quibus dicitur: « Quod tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum. » Et in alio loco: « Ecce Dominus inducet super vos aquam fluminis fortem et multam. Regem Assyriorum et omnem gloriam ejus (Isa. VIII). » Rivos quoque suos emisit abyssus ad universa ligna regionis, ut non solum principem mundi hujus, sed et socios illius irrigaret. Propterea elevatus est, et super omnia altissima ligna succrevit: 110.0817C| « Et multiplicata sunt arbusta ejus, » et totius orbis possedit imperium dicens: Haec omnia mihi tradita sunt: « Et elevati sunt rami ejus, » qui aquis abyssi fuerant irrigati: qui extendit sive dilatavit umbraculum suum ut omnes suae subjiceret ditioni. In ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia coeli. Omnis enim qui facit peccatum de diabolo natus est, et de ramorum ejus numero computatur. Illa enim volatilia fecerunt nidos in ramis ejus, quae juxta viam evangelicam sementem comedere: sive quoniam « omnes peccaverunt et indigent misericordia Dei (Rom. III), » de quibus dictum est: « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. LII), » idcirco in ramis ejus fecerunt nidos. Sequitur: « Et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae 110.0817D| saltuum, » quae Christi mansuetudinem perdiderunt. « Et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum; » ut nullus esset qui non ejus tegeretur umbraculo, praeter eum qui dixit: « Ecce venit princeps mundi hujus, ut inveniet in me nihil. « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et sic in omnes homines mors pertransiit, » in quo omnes peccavimus, et in Adam omnes morimur, cunctique peccavimus, et indigemus gloria Dei, et tamen in ipsa habitatione diversa conditio est. Alii habitant in ramis ejus, quasi volatilia, scientiam sibi in philosophia et in haereticorum dogmatibus pollicentes; alii quasi bestiae ferae immites atque crudeles; alii quasi multitudo 110.0818A| gentium plurimarum, ut commistos diversos vitiis significet atque peccatis. « Erat autem Assur pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum, » quia aquis multis radix ejus fuerat irrigata, intantum ut in paradiso Dei nulla cedrorum et cyparissorum esset altior, nec abietes pinique adaequarent sublimitatem ejus, sive platani non essent aequae frondibus illius. Idcirco autem nulla arborum in paradiso plantarum ei fuerat adaequata, « quia omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus. » Nequaquam enim erectae sunt per superbiam, sed scierunt humilitatem suam, neque similitudinem Dei sacrilego sibi animo vindicare conatae sunt. Quodque sequitur: « Et aemulata sunt eam omnia ligna deliciarum, quae erant in 110.0818B| paradiso, » sic edisserimus: Aemulata sunt ligna paradisi multitudinem ramorum ejus. « Multi enim vocati et pauci electi, » et « lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. XX, VII). » Cupit enim tantos habere in salutem quantos Assur habuit in perditionem. Unde Assur sublimatus est in altitudine, et dedit sublimitatem suam virentem atque condensam. Sive usque ad nubes cacumen erexit, et elevatum cor ejus, ut diceret, « Ero similis Altissimo. » Propterea « traditus est in manu fortissimi gentium; » quam intelligamus aliam detestabilem potestatem cui traditur ad puniendum, ipse est enim inimicus et ultor. Ut Assur intelligatur Antichristus, et fortissimus gentium cui traditus est, Satanas, juxta illud Apostoli (I Tim. I): « Quos tradidi Satanae, ut 110.0818C| discant non blasphemare. » Qui « faciens faciet ei, » quaecunque ei fuerint a Domino imperata. Ista autem cyparissus ejecta est de paradiso Dei propter impietatem suam. « Et succident illam alieni et crudeles, » sive pestilentes « in gentibus, » ut impleatur illud quod scriptum est: « Pestilente flagellato stultus astutior fiet (Prov. XIX). » Et iterum: « Jam securis ad radices arboris posita est (Matth. III). » Qui praecident eam super montes, ut corruat in superbia sua. In « cunctis autem convallibus corruent rami ejus, » ut ad tartarum deducantur omnes qui in ejus fuere comitatu. « Et recedant de umbraculo illius ut relinquant eam, » ut volatilia coeli et bestiae terrae, quae prius sub illa fuerant, et illius umbraculo tegebantur, postea poenae ejus participes 110.0818D| sint. Cumque viderint caetera ligna silvarum sive paradisi, Assur cyparissum sententia Domini corruisse, non elevabuntur in superbiam, nec se aliquid aestimabunt, nec irrigationem aquarum suarum proprias arbitrabuntur divitias, eo quod omnes rami et volatilia coeli et bestiae terrae, quae erant sub imperio Assur, deducantur in mortem ad terram ultimam, de quibus scriptum est: « In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram (Psal. XXI). » Et in alio loco: « Ingredientur ad extrema terrae (Psal. LXII), » et erunt nequaquam cum angelis, sed cum filiis hominum, qui descendunt in lacum, sive in foveam sempiternam. Cum autem ille descenderit in extrema terrae, et pars vulpium fuerit, 110.0819A| a quibus lacerandus est, tunc luctus erit vel omnium sociorum ejus, vel sanctarum fortitudinum, quae illum dolebunt ad inferos descendisse. Unde dicit Dominus: « Operui eum abysso, » cujus aquis fuerat ante nutritus. « Et prohibui flumina ejus, » id est, abyssi, « et coercui aquas multas, » ne eum rigarent, sed magis opprimerent. « Contristatus est super eum Libanus, » in quo fuerat exaltatus. « Et omnia agri ligna concussa sunt, » succisionem similem formidantia. « A sonitu ruinae ejus commovi gentes, » ut nullus perditionem illius ignoraret, et deductionem ad inferos cum caeteris sociis ejus. Acceperuntque consolationem omnia ligna voluptatis, id est, paradisi: dum vident et mala malis, et bona bonis restitui. Haec autem ligna Libani sunt aquis irrigata 110.0819B| fluminum Domini, in quibus et illa arbor fuerat irrigata, quae corruit, sive omnia ligna, quae quondam fuerunt bona et irrigabantur aquis, et in Libani altitudine morabantur accipient consolationem, quando principem suum similia viderint sustinere tormenta: « Et ipsa enim descendent ad infernum ad interfectos gladio Domini. » Et omnis fortitudo lignorum habitabit sub umbraculo ejus, id est, in poena in medio omnium nationum, quae claustris inferi tenebuntur. Post haec ad ipsum Pharaonem sermo convertitur, cui dictum fuerat in principio, « cui similis factus es in magnitudine tua? » et dicitur ad eum: « Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis, inter ligna voluptatis? » nempe Assyrio, qui corruit. Et tu eras inclytus atque sublimis inter ligna 110.0819C| Eden, hoc est, deliciarum et paradisi. Et ecce deductus es sicut Assyrius cum omnibus lignis, quae quondam fuerant in deliciis, ad terram ultimam et ad inferos. Et dormies non in requie, sed in poenis, in medio incircumcisorum, hoc est, immundorum, et cum his qui in gladio Domini conciderunt. Et ut sciamus qui sit ille cui dixerit, « o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis, » ponit manifestius: « Ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, » sive juxta Septuaginta, « Sic est Pharao et omnis multitudo ejus, » ut quomodo supra Assyrius concisus est et corruit, sic et Aegyptius subruatur.
CAPUT XXXII. Planctus super Pharaonem, qui tradetur occidendus Nabuchonosor, describuntur gigantes per mures cum quibus ad infernum descendunt. 110.0819D|
« Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo (sive decimo) in una die mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum. Leoni gentium assimilatus es et draconi, qui est in mari. Et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea, et projiciam in terram. Super faciem agri abjiciam te, et habitare faciam super te omnia volatilia coeli, et saturabo de te bestias 110.0820A| universae terrae. Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles sanie tua. Et irrigabo terram paedore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. Et operiam cum exstinctus fueris coelum, et nigrescere faciam stellas ejus. Solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria coeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis, et stupescere faciam super te populos vel gentes multas, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum, et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae, 110.0820B| quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, in gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam. Inexpugnabiles gentes omnes hae. Et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus. Et perdam omnia jumenta ejus quae erunt super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. Tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum, quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, cum dedero terram Aegypti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus, et scient quia ego sum Dominus. Planctus est et plangent eum filiae gentium super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus 110.0820C| Deus, etc. (Hieron.) In multis autem exemplaribus juxta Septuaginta duodecimus annus et mensis decimus ponitur. Juxta caeteros autem interpretes decimus annus, et duodecimus mensis, ut vel jam capta sit Hierusalem et gaudium Pharaonis malis sibi imminentibus auferatur. Vel certe capienda et suis magnis miseriis doleat, quam aliorum captivitate laetetur. Et interim breviter quaedam historiae fundamenta jacientes quid Hebraei super hoc loco intelligant percurramus. Leoni comparatur Pharao, non unius gentis, sed multarum gentium, sive draconi in mari ut terram aquasque possideat, qui irrigatione fluminum erigebatur in superbiam, quam cornu vocat, ut multitudine exercitus sui omnes aquas transiens 110.0820D| poterat conturbare. Idcirco expandere se dicit rete suum super multitudinem ejus, et extrahere eum sagena sua vel hamo, et projicere sive extendere eum super terram, qui quasi coluber multis spiris fuerat involutus ut a cunctis coeli volatilibus devoretur. Cumque non solum aves, sed omnes bestiae terrae eum laceraverint, reliquae carnes ejus montes et valles camposque complebunt, ita ut cuncta vermibus scateant. Haec autem loquitur per metaphoram, ut postquam volatilia coeli et bestiae carnibus ejus fuerint saturatae, id est exercitus et universa multitudo, reliqua pars in vermes et saniem convertatur. Tunc, inquit, coeli tenebris obvolventur, sol et luna et caetera luminaria non dabunt lumen suum, sed super te cuncta nigrescent, nihilque tibi laetum erit. 110.0821A| Et ad tuum interitum omnes populi et cuncti reges eorum horrore nimio formidabunt, conspicientes gladium meum huc illucque volitare, et nulli parcere, et in tua ruina ruinam similem pertimescent. Ut autem scias qui iste sit gladius, audi manifestius: « gladius regis Babylonis veniet tibi: in gladiis fortium, » sive gigantum, « dejiciam omnem multitudinem tuam: » qui gigantes inexpugnabiles gentes sunt, quae Babylonii regis tenebantur exercitu. « Isti vastabunt, sive disperdent superbiam Aegypti, » et omnem multitudinem ejus, nihilque in Aegypto remanebit, sed cum hominibus et jumenta brutaque animalia pariter auferentur. Et tanta erit solitudo in Aegypto, ut nec pede hominis, nec ungula jumenti, aquae illius conturbentur, sed quieta sint omnia, et 110.0821B| aquae fluminum ejus quasi oleum fluant purissimae ac nitentes, nullo per eas transeunte, nec earum fluenta turbante. Hoc autem propter Aegypti solitudinem, quae redigetur in desertum, ab omni multitudine sua, quando habitatores ejus Dominus percusserit, ut intelligant, qui remanserint, quod ipse sit Dominus. Idcirco planctus est Pharaonis, et plangent eum filiae gentium in circuitu, non solum autem super illo, sed et super multitudine ejus, quae Domino vastante deleta est. Haec super simplici littera cursim dixisse sufficiat. Veniamus ad intelligentiam spiritalem. Nec puto magnopere laborandum nosse qui sit Pharao rex Aegypti, cum supra plenius dixerimus, eam videlicet potestatem cui Aegyptus credita, vel una provincia, vel Aegyptus totius mundi, 110.0821C| quae non est leo condita, sed proprio vitio assimilata leoni gentium: « Homo enim cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII). » De hoc leone et Petrus loquitur: « Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit (I Petr. V); » et in nono psalmo scriptum est: « Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, insidiatur ut rapiat pauperem. » Et Jeremias Spiritu sancto ait: « Leo de silva percussit eos (Jer. V). » Draconem autem dici diabolum, pro quo Aquila interpretatus est Leviathan, nomen draconis exponens, juxta superiorem explanationem multis testimoniis docui; qui dixerat: « Mea sunt flumina, et ego feci ea. » Iste igitur draco fluminibus suis, quasi cornibus ventilabat plurimas nationes, 110.0821D| quae super Marcione, Valentino, Ario, et Eunomio, caeterisque haereseon principibus intelligere possumus, qui imitantur ecclesiasticos viros dicentes ad dominum Salvatorem: « In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII). » Et non ventilant ad salutem, ut de terra ad coelum levent, sed ut in profundum abjiciant. Denique sequitur: « Et conturbabas aquas pedibus tuis. » Juxta illud Apostoli: « Qui autem conturbat vos, portabit judicium (Gal. V); » Non vult enim aquas Siloe bibere, quae vadunt cum silentio, sed aquas Aegypti turbidas atque coenosas, quae antequam pedibus conculcarentur draconis, purae erant, et suo fluentes ordine. Postquam autem pedibus illius conturbatae sunt, cursus 110.0822A| sui ordinem perdiderunt. Neque enim utuntur haeretici testimoniis Scripturarum sibi cohaerentibus, sed conturbant omnia. Et quia ipse est inimicus et ultor, non solum aquas alienas draco Aegyptius conturbat pedibus suis, sed conculcat flumina sua, ne parcat eis quos semel in suam redegerit potestatem. Quod devitare cupiens justus precatur: « Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV). » Et in alio loco conculcatus petit ne iterum conculcetur, « Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo (Psal. LV). » Inimicus autem homo diabolus est. De quo et alter psalmus loquitur, « ut non magnificetur ultra homo super terram (Psal. IX). » Propterea « haec dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum. » Rete Domini 110.0822B| Veteris et Novi Testamenti ratione contextum mittitur super draconem, qui habitat in populorum multitudine, et semper turbis et multitudine delectatur. Ut extrahat eum in sagena sua, sive in hamo suo. Ista est sagena (Matth. XIII), quae in mare hujus saeculi mittitur, ut extrahit pisces multos, alios eligendos, et alios abjiciendos. Sive iste hamus de quo in Job scriptum est: « Adducens autem draconem in hamo, et circumdabis capistrum circa nares ejus (Job. XL). » Pro quo interpretatus est Aquila: « Extrahes Leviathan in hamo, et funibus colligabis linguam ejus. » Extrahitur autem draco sive Leviathan de mari hamo vel sagena Domini, ut projiciatur, sive extendatur super terram, et omnes spirae ejus quibus suas insidias occultabat aperiantur, et proferantur 110.0822C| in publicum, et in terra abjiciatur et jaceat, qui in loco posuerat os suum, et se Altissimo similem esse jactabat. Unde sequitur: « Et habitare, sive sedere faciam super te omnia volatilia coeli, et saturabo de te bestias universae terrae. » Secundum illud quod scriptum est: « Dedisti eum escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII). » Qui vel volatilia vocantur vel bestiae terrae. Volatilia, quae sementem ut diximus juxta viam rapiunt: bestiae terrae vitiis efferatae, quod ad haereticos atque gentiles referri potest. Quod autem sequitur: « Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua » sive implebo valles sanguine tuo: hunc habet sensum, ut volatilia coeli, et bestias terrae deceptorum populos intelligamus, crudelitatemque gentilium. Montes autem 110.0822D| ad principes referamus haereseon, qualis fuit Valentinus et Marcion, collesque successores eorum, qui saturantur sanie draconis: sive valles, quae implentur draconis sanguine, inferiores quosque credentium. Aut certe montes adversarias potestates, quae in aere discurrunt, et valles, quae inferna penetrant, et aeternis suppliciis mancipatae sunt. Porro quod dicitur: « Et irrigabo terram poedore sanguinis tui super montes, » sive irrigabitur terra de stercoribus tuis super montes, « et valles implebuntur ex te, » illud significat, quod omnis superbia et arrogans haereticorum tumor, non tam vitali et puro, quam putrido atque fetenti sanguine compleatur: juxta illud quod scriptum est: « Pone eos sicut stercus 110.0823A| terrae (Psal. LXXXII). » De quo sanctus a Domino liberatur, « qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII). » Per valles autem in ima depressos, ut supra diximus, aut inferna significat, aut humilem haereticorum sensum, propter voluptatem et terrenas opes cuncta facientium. Quod autem jungitur: « Et operiam cum extinctus fueris coelum, et nigrescere faciam stellas ejus, solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum, omnia luminaria coeli moerore vel tenebrescere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, » si sequamur litteram, penitus intelligi non potest. Quando enim interfecto Pharaone sive dracone sol et 110.0823B| luna, et stellae, non dederunt lumen suum, et coelum opertum est tenebris, juxta illud poeticum: Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem Ergo hoc dicendum est, quod exstincto Pharaone, qui transfigurabat se in angelum lucis, de quo in alio loco scriptum est: « Lux impiorum exstinguetur (Prov. XXIV), » coelum sive coeli operientur tenebris, de quibus et Paulus loquitur: « Et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). » Et nigrescere fecit Dominus stellas ejus, vel draconis, vel coeli: super quo et Judas apostolus scribit « sidera errantia (Jud. v. 13), » quibus caligo tenebrarum in aeternum reservatur. Sol quoque nube tegetur, sol iniquitatis, qui contrarius est soli justitiae. Nube autem, vel ipso 110.0823C| Domino Salvatore, qui descendit in Aegyptum super nubem levem, nullo peccatorum pondere praegravatam; vel prophetis et apostolis de quibus legimus: « Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V). » Et in Psalmis: « Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV). » Cum autem sol iniquitatis fuerit obscuratus, lunam quam haereticorum sentimus ecclesiam, et quae a sole iniquitatis lumen putabatur accipere, non dabit lumen suum, nec decipiet credentes falsi nominis scientia. Omnia quoque luminaria, et quidquid videtur in haereticis esse doctrinae, exstincto dracone caecabitur: sive moerebunt principe perdito, ita ut ipse Dominus terram haereticorum operiat tenebris; ignorantia scilicet veritatis, ut caeci caecos ducant in foveam: et habitatores 110.0823D| terrae mittantur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium. Post haec dicitur: « Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem, sive captivitatem tuam in gentibus, super terram quam nescis, » ut qui prius Pharaoni servierant, irascantur contra eum, videntes captivitatem ejus, ad aliam terram, quam draco nesciebat, esse perductam. Nec debemus ambigere bonas esse terras, quas Pharao nesciat, scilicet quando captivitas Pharaonis alia captivitate mutatur, de qua dicitur ad Salvatorem: « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, accepit (Psal. LXVII), » sive juxta Apostolum: « dedit dona in hominibus. » -- « Et stupecere, inquit, faciam super te populos multos, » ut 110.0824A| qui prius Pharaonis admirabantur potentiam postea eum admirentur de suo culmine cecidisse. Reges quoque populorum nimio horrore formidabunt super eum, quorum regna Domino diabolus ostendit: et de quibus in psalmo dicitur: « Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II). » Hoc autem fiet, « cum volare coeperit gladius Domini super facies eorum, » subauditur regum sive populorum. Gladius autem Domini intelligendus est vivens sermo Dei et efficax et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum, qui volat atque discurrit et perstringit cernentium oculos vultusque deterret. Et obstupescentes super ruina Pharaonis se in illo videant esse dejectos. Et Domini quidem gladius, de quo scriptum est: « Ecce hic positus est 110.0824B| in ruina et resurrectione multorum (Luc. II), » jacentes elevat, et male erectos humilitate commutat. Gladius autem regis Babylonis veniet super draconem Aegyptium, ut in gladiis fortium, sive gigantum dejiciat Dominus multitudinem ejus, qui regem Aegypti sectabatur. « Inexpugnabiles, » inquit, sive pestilentes de gentibus. « omnes isti » ut mali ad puniendum tradantur pejoribus, de quibus scriptum est: « Immissiones per angelos pessimos (Psal. LXXVII); » et Apostolus: « Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare; vel in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Tim. I). » Cum autem per hujuscemodi ministros dejecta fuerit superbia Aegypti, et multitudo illius dissipata, perdentur omnia jumenta illius, quae erant super aquas plurimas. « Et 110.0824C| non conturbabit eas pes hominis ultra; si enim beatus, qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcat, e contrario infelix, qui simplices quidem suo ultra poterit errore retinere, ita ut pes hominis non calcet in eis, quo ne signum quidem sapientiae atque rationis aquae Aegyptiae in se habere videantur. « Ungula quoque jumentorum non turbabit eas, » ut de limpidissimis, atque nitentibus faciat turbidas et coenosas. Tunc reddentur non ab aliis, sed ab ipso Domino aquae purissimae, quae draconis fuerant dominatione turbatae, ita ut flumina earum labantur, quasi oleum, et sint veri luminis nutrimentum. Haec autem fient cum dederit Dominus terram Aegypti desolatam et perdiderit multitudinem ejus, et percussi fuerint omnes habitatores illius, ut isto profectu 110.0824D| scire possint, quia ipse sit Dominus. Quod autem jungitur, « planctus est, et plangent eum filiae gentium super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus, » perspicuum est animas omnium gentium, quae prius oppressae fuerant: sive earum gentium, quae nequaquam in Aegypto morabantur, sed in regione viventium, interfectum draconem plangere, et omnem multitudinem ejus non spe salutis, sed quod de tanta potentia suo vitio et superbia dejectus sit in aeterna supplicia.
« Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis: factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, cane carmen lugubre super multitudine Aegypti. Et detrabe eam ipsam et 110.0825A| filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum. Quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis. In medio interfectorum gladio cadent. Gladius datus est. Et attraxerunt eam et omnes populos ejus. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt et dormierunt incircumcisi interfectique gladio. Ibi Assur et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulcra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderint gladio quorum data sunt sepulcra in novissimis laci. Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, universi interfecti cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. Ibi Elam et omnis multitudo ejus per 110.0825B| gyrum sepulcri illius. Omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam. Qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus in circuitu ejus sepulcrum illius. Omnes hi incircumcisi interfectique gladio. Dederant enim terrorem in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum positi sunt. Ibi Mosoch et Tubal et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulcra ejus. Omnes hi incircumcisi interfectique et cadentes gladio qui dederunt formidinem suam in terra viventium, et non dormient 110.0825C| cum fortibus cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis. Et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra viventium. Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio. Ibi Idumaea et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descenderunt in lacum. Ibi principes aquilonis omnes et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis paventes, et in sua fortitudine confusi, quia dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt 110.0825D| in lacum. Vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio: Pharao et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus, quia dedit terrorem suum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio. Pharao et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus. » Interim juxta historiam manifestus est sensus. In eodem enim anno duodecimo, et in eodem ut putamus mense, sed non in una ut supra mensis. Verum in quinta decima die nequaquam super Pharaone, sed super fortitudine, sive multitudine Aegypti planctus assumitur: qui detrahitur de superbia sua cum universis filiabus suis, sive gentium robustarum ad terram ultimam, id est 110.0826A| in profundum inferni. Diciturque ad regem Aegypti quo meliores ut mortem merearis evadere? Cum enim Assur et Elam, id est Persae, et Mosoch, qui interpretantur Cappadoces; et Thubal quos alii Iberos, alii Italos intelligi volunt, Idumaei quoque et Principes Aquilonis ac Sidonii, cum universis exercitibus suis, quorum auxilio horrorem cunctis gentibus praebuerunt, mortui sint et interfecti gladio, et posuerint gladios suos sub capitibus suis, quod dictum ἐμφατικώτερον accipiendum est, tu solus poteris non eadem sustinere? Quin potius cum videris tantam tecum apud inferos multitudinem dormientium, et sepulcrum tuum fortissimorum quondam principum circumdari memoriis, habebis consolationem, leviora tormenta aestimans consortio plurimorum. 110.0826B| Haec interim juxta simplicem sensum strictim dixisse sufficiat. Nunc eadem brevitate, quantum explanationis patitur difficultas, spiritalis intelligentiae summa quaeque carpamus. Supra una mensis die factus est sermo Domini ad prophetam, hic quinta decima. In prima autem die, hoc est in Kalendis mensis exordium est; in quinta decima quando totus lunae orbis impletur. Et siquidem primus mensis fuerit, Azymorum est prima dies; qui autem septimus Scenophegiarum, quando figuntur tabernacula, quae solemnitates apud Hebraeos vel maximae sunt. Fit autem planctus super fortitudinem Aegypti, ut fortis in malo esse desistat, et recipiat infirmitatem, et quando infirmior fuerit, tunc fortior sit. Pro fortitudine Aegypti in Hebraico 110.0826C| habet multitudinem. « Lata enim et spatiosa via, quae ducit ad mortem, et multi ingrediuntur per eam (Matth. VII). » Sicut e contrario dicitur ad Israel: « Vos autem estis pauci inter omnes gentes (Deut. XXVIII), » semper enim virtus rara est, « et arcta et angusta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam. » Quod autem Aegyptus plangitur, et mortuae filiae ejus, juxta Septuaginta, sive gentium robustarum deducuntur ad terram ultimam in lacum sive in foveam profundissimam, significantur animae in Aegypto hujus saeculi commorantes, quae perdiderunt eum, qui dicit: « Ego sum vita (Joan. XIV). » Et peccatis mortuae pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput 110.0826D| meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII). » Istae sunt de quibus scriptum est et in alio loco: « Ingredientur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII); » qui enim fodit foveam, incidet in eam (Eccli. XXVII). » Unde et legimus: « Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit (Psal. VII). » Quodque sequitur: Quo pulchrior es, descende et dormi cum incircumcisis, » proprie ad Pharaonem regem Aegypti sermo dirigitur, sive, ut in Septuaginta de Theodotione additum est, ad ipsam Aegyptum: « De aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis. » Quod specialiter ad eum pertinet, qui in baptismate Christi renatus, et audiens 110.0827A| cum Ecclesia: « Quae est ista quae ascendit dealbata innitens super fratruclem suum? » (Cant. VIII) postea vel fornicatione vel aliis vitiis sordidatus ejicitur de Ecclesia, et dicitur ad eum: « De aqua pulcherrima descende et dormi cum incircumcisis, » id est, cum immundis juxta illum sensum quem ponit Apostolus: « Nos sumus circumcisio, qui in spiritu Deo servientes et gloriantes in Domino, et non in carne confidentes (Philip. III). » Hi omnes in medio vulneratorum sive interfectorum cadent cum Pharaone illo gladio quem venit mittere Dominus super terram. Sicut enim Christi gladius bonos a malis separat dicens: « Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X); » sic haereticorum gladius omnes trucidat populos, et vulneratos 110.0827B| ad inferna deducit. Isti sunt gigantes potentissimi et rebelles, et ponentes in excelsum os suum. Et quanto per superbiam se ad excelsa sustollunt, tanto ad profundum foveae et in inferni novissima detrahuntur. (Greg.) Juxta tropologiam vero quisquis supra se extollitur, ipso elationis suae pondere gravatur, et eo se in infimis mergit, quo in superbiae vitium proruens ab eo, qui vere excelsus est, elongavit, atque inde magis ima appetit, unde se conjunctum aestimavit, sicut per Prophetam extollenti se animae dicitur: « Quo pulchrior es, descende et dormi cum incircumcisis. » Omnis enim qui foeditatem infirmitatis suae considerare negligit, sed per elationis fastum, virtutis suae gloriam attendit, unde pulchrior est, inde descendit: quia extollendo 110.0827C| se de suis meritis, inde in ima interitus corruit, unde gloriosum se esse judicavit. Qui descendens cum incircumcisis dormivit, quia in aeternam mortem cum caeteris peccatoribus defecit. (Hieron.) Qui omnes interfecti sunt gladio, et ut sciret vel Pharao vel omnis Aegypti fortitudo, quae ad inferna detracta est, quos haberet in poenis socios sequens sermo demonstrat. Ibi Assur et omnis multitudo vel Synagoga ejus. Principes enim haereticorum diabolus, cujus vere congregatio est synagoga, de qua in Apocalypsi dicitur: « Qui sunt synagogae Satanae (Apoc. II). » Sequentes autem versiculos qui juxta Septuaginta obelo praenotantur, praetereundos puto, dicendumque quod habetur in Hebraico, « in circuitu illius sepulcra eorum, » videlicet deceptorum 110.0827D| ab eo, qui omnes vulnerati vel interfecti sunt gladio, et ideo corruerunt: « Quorum sepulcra data sunt in novissimis laci » Quod autem lacus vocetur infernus, perspicue psalmus ille demonstrat, in quo poenitens loquitur: « Assimilatus sum cum his qui descendunt in lacum (Psal. XXVII). » Quem nequaquam debemus juxta Latini sermonis proprietatem eum intelligere, qui Graece λίμνη dicitur, ut est lacus Tiberiadis, et lacus Larius et Benacus multique alii, sed quas nos solemus appellare cisternas, quos lacus, quia aquas refrigerant, et omnem ab eis calorem spiritus auferunt, peccatores cunctique haeretici fodiunt. Et quantum in mea memoria est, nullum sanctorum lacum, id est, cisternam 110.0828A| fodisse Scriptura testatur, sed omnes peccatores quorum fuit Ozias rex lepresus (II Par. XXVI), et qui per suam superbiam corruit. De quo scribitur, quod homo fuerit terrae operibus incumbens, et multas superbiae turres aedificarit in angulis, et lacus foderit. E contrario ad justum dicitur: « Bibe aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V). » Et rursum: « Fons aquae tuae sit proprius. » Unde loquitur et Dominus: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus, id est cisternas, quae aquas continere non possunt (Jer. II). » Sequitur: « Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus. » Hi omnes cingunt Assyrium, et est eorum plurima multitudo, qui universi vulnerati sunt et interfecti, et cadentes 110.0828B| gladio. Nemo enim eorum stare potest cum Moyse, nec audire, « qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII), » sed omnes vulnerati interfectique sunt, et cadentes: qui quondam dederant formidinem in terra viventium. Formidinem autem his, qui erant Ecclesiis praepositi, ne in terra viventium facerent populos mortuorum, et simplices quosque deciperent. Unde et Paulus aiebat: « Timeo autem ne forte sicut serpens decepit Evam in malitia sua, corrumpantur sensus vestri per simplicitatem, quae est in Christo (II Cor. XI). » Sed hic timor spe Domini mitigatur dicente Psalmista: « Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? (Psal. XXVI.) » Post haec dicitur: « Ibi Elam [Ibi Assur] et omnis multitudo ejus 110.0828C| per gyrum sepulcri ejus. » Haud dubium quin Assyrii. Elam in linguam nostram vertitur ascensus eorum. Omnes enim qui, Christi humilitate contempta, diaboli ascendere superbiam, et se in falsi nominis scientia esse aliquid aestimarunt, Elamitae sunt nuncupandi. Qui Assyrii regis sepulcrum ambiunt, et interfecti sunt vulneratique gladio: et licet in excelso posuerint os suum, tamen descenderunt immundi et incircumcisi ad terram ultimam, ut quanto sublimius fuerant elevati, tanto fortius caderent. Isti « posuerunt terrorem suumraquo; non semel sed secundo « in terra viventium. » Quis enim ecclesiasticorum ab nujuscemodi Elamitarum terrore securus est, et non aliquem sui perdidit gregis? pulchreque Ecclesia Christi appellatur, « terra 110.0828D| viventium, » ut e contrario haereticorum conciliabula mortuorum terrae esse credantur. « Et portaverunt, inquit, ignominiam sive tormentum suum, cum his quos secum detraxerunt in lacum, » et in profundum inferni, quorum cubile interfectum est. Eorum videlicet quos suo mucrone jugularunt, et circumdantur hujuscemodi populis. Hi populi Assyrii regis populi sunt, et licet circumcisos esse se jactent, tamen incircumcisi interfectique sunt gladio. Et tertio dederunt terrorem atque formidinem in terra viventium, unde portaverunt tormentum suum atque supplicium in medio eorum quos suis fraudibus deceperunt. (Greg.) Recte igitur in libro Job inferni claustra tenebrosa terra nominantur 110.0829A| (Job. X), quia quos puniendos accipiunt nequaquam poena transitoria vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta testante, qui ait: « Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. » Infernus ergo nominatur, quia susceptos stabiliter tenet. Et lacus dicitur: quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. « Ibi quoque est, id est, juxta Assyrium, Mosoch et Tubal et omnis multitudo ejus in circuitu sepulcri ejus: omnes incircumcisi interfectique et cadentes gladio, qui dederant formidinem suam in terra viventium. » (Hieron.) Pro Mosoch et Tubal Symmachus et Theodotio interpretati 110.0829B| sunt cubile eorum, ut ostenderent cubilia haereticorum, imo foveas sempiternas Assyrii regis esse supplicia. Mosoch interpretatur insania, Tubal conversio, non in bonum a malo, sed de bono in malum. Sive universa, ut ostendat omnes haereticos insanire, et pari studio ad pejora converti. Nec mirum si insanientes et coacervati in malum habent multitudinem cum Aegyptii regis socii sint, qui gaudet multitudine. « Omnes hi interfecti gladio, qui dederunt formidinem suam » non semel, nec bis, nec ter, « in terra viventium, » de quibus supra plenius diximus. Sequitur: « Et non dormient cum fortibus, » sive gigantibus, « cadentibusque et non circumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt 110.0829C| iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra viventium. » Hi, inquit, qui haereticorum principes exstiterant ad tantum malitiae pervenere culmen atque cruciatuum, ut nec cum fortibus atque gigantibus qui a principio corruerunt, similia mereantur ferre supplicia, qui nequaquam erroris sui acta poenitentia descenderunt ad inferos cum armis suis, rebelles contra Deum et Ecclesiam ejus; secum arma deferentes. De quibus scriptum est: « Filii hominum dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI). » « Et posuerunt, ait, gladios suos sub capitibus suis, » requiescentes in animo perduelli, et pro summa victoria sententiarum suarum jacula complexantes. In tantum ut iniquitates eorum fuerint 110.0829D| in ossibus eorum. Hoc est, fortissima figmenta et erroris sui dogmata possidentes: quia terror fortium facti sunt in vita sua, sive in terra viventium. Quod quarto dicitur: ut fortissimos quosque et habentes scientiam Scripturarum, et qui essent de regione viventium, sua perversitate terrerent, dum descendunt ad infernum cum armis suis, et ponunt gladios suos sub capitibus suis, et iniquitas eorum usque ad ossa perveniunt. (Greg. lib. IX Moral., cap. XLVI.) Bene ergo per prophetam dicitur: « Descenderunt ad infernum cum armis suis. » Arma quippe peccantium sunt membra corporis quibus per diversa desideria, quae conspiciunt, haec sequuntur. Unde recte per Apostolum dicitur: « Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. 110.0830A| VI). » Cum armis ergo ad infernum descendere, est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluntatis expleverunt, aeterni judicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc suis delectationibus subditi undique contra justitiam juste judicantis pugnant. (Hieron.) Post haec scriptum est: « Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, » quod vel ad Pharaonem, vel ad fortitudinem sive multitudinem Aegypti dicitur, quod et ipsa conteratur, juxta illud quod scriptum est: « Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI). » Et dormies, inquit, cum interfectis gladio. » Somno perpetuo ibi cum Assyrio et cum Aegyptia erit multitudine Idumaea et reges ejus omnes, qui terrenis operibus servierunt, sive sanguine 110.0830B| delectati sunt. Etenim Idumaea, et terrenam et sanguinariam sonat. Omnes reges et universi principes, de quibus crebro et Apostolus loquitur, terrenis operibus incubantes, et effundentes quotidie sanguinem eorum quos sua fraude deceperunt, cum incircumcisis et immundis dormierunt, et cum his qui descenderunt in lacum. De quibus supra diximus, in ipso comitatu erunt, et principes aquilonis, a quo exardescunt mala super terram, et a quo vel in Jeremia, vel in hoc eodem propheta olla illa plena carnium ossiumque succenditur, et non solum principes aquilonis, verum omnes magistratus Assur. Pro quo in Hebraico positum est, universi Sidonii, quos nos in venatores vertimus, juxta illud quod scriptum est: « Anima nostra sicut 110.0830C| passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). » Pro quo in Hebraico positum est Sidoniorum; qui Sidonii, sive venatores, deducentur ad inferos paventes, in sua quondam confisi fortitudine. Et dormient immundi, et portabunt confusionem, sive tormentum suum, habentes malae conscientiae poenitudinem sempiternam, ita ut ignis eorum non exstinguatur, et vermis eorum non moriatur (Isa. LXVI; Marc. IX): quos omnes cum viderit Pharao consolabitur, vel habens adhuc malitiam pristinam, et multos poenae socios habere se cernens, vel certe consolatus est; videns et illos confundi in suppliciis et terroribus suis. « Super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio, » Pharaonis scilicet vel omnium sociorum ejus, praecipueque Assyrii 110.0830D| regis et Mosoch et Tubal et Idumaeorum et principum aquilonis et Sidoniorum: hi enim dederant terrorem suum in terra viventium. Quod quinto dicitur, ut omnes istiusmodi nationes cavere et fugere debeamus, quae cunctis nos sensibus deceperunt, et scire esse horribiles, nec facile posse vitari nisi omni custodia servaverimus cor nostrum. Dormivit, inquit, et ipse Pharao cum sociis suis interfectis gladio. Qui socii, multitudo ejus sunt, per latam et spatiosam viam pergentes ad supplicia sempiterna.
CAPUT XXXIII. De speculatore, qui buccina cantet, ut peccatores redeant ad poenitentiam: et unusquisque judicabitur ubi invenietur: sermo Domini contra eos qui e multitudine non in sanctitate volunt haereditatem possidere, et contra eos qui verba prophetiae verterunt in canticum. 110.0831A|
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem, et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina et annuntiaverit populo. Audiens autem quisquis ille est sonum buccinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit 110.0831B| eum, sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonum buccinae audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus non se custodierit, veneritque gladius et tulerit de his animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur. Sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, 110.0831C| ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur. Porro animam tuam liberabis. » (Hieron.) Rursum ad prophetam sermo fit Domini, qui aliquanto siluerat tempore eo quod non possit propheta, nec humana fragilitas juge atque continuum ad se sustinere vaticinium, et loquitur eadem quae in superioribus continentur: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Et audies ex ore meo verbum, et comminaberis eis ex me. In eo, quod dicam iniquo, morte morieris, et non annuntiasti ei, nec locutus es, ut annuntiares iniquo, et converteretur a viis suis, et viveret, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et sanguinem ejus de manu tua requiram. Et tu si annuntiaveris iniquo et non conversus fuerit 110.0831D| ab iniquitate sua, et a via sua, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberabis. » Quae si diligenter inspicias, intelligis similia quidem esse, sed non eadem, dum in plerisque discordant. Et hoc in omnibus Scripturis sanctis observare debemus, ubi videtur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici, sed vel subtrahi pleraque vel addi, et singulorum inter se verborum discrepantiam habere rationem. Et interim priusquam ad altiora veniamus, brevis est explicanda sententia. Si speculator fuerit constitutus in populis, ut annuntiet gladium Domini iramque venientem, et annuntiante eo populus audire noluerit, speculator liber erit, et ille qui oppressus est 110.0832A| gladio ipse sanguinis sui sustinebit reatum, quod si audierit, salvabit animam suam. Sin autem speculator non insonuerit buccina, et populus ignorans venturum gladium, nequaquam se observaverit, populus quidem in sua morietur iniquitate, attamen sanguinem morientis de speculatoris requiram manu. Et ut sciret propheta Ezechiel generalem disputationem ad se potissimum pertinere. « Et tu, inquit, fili hominis » non a terra et a populo terrae, ut supra dixi, sed a me speculator constitutus es domui Israel. « Si ergo me dicente ad impium, impie, morte morieris, » non fueris locutus ad eum ut se custodiat, et de interitu liberetur, et ille quidem in sua iniquitate morietur, quam prius commiserat, et de qua si annuntiasses potuit liberari: 110.0832B| « sanguinem autem ejus de manu tua requiram. » Quod si tu annuntiaveris impio atque praeceperis ut convertatur a viis suis pessimis, et ille hoc facere noluerit, ille quidem in sua iniquitate morietur, tu autem liberasti de interitu negligentiae animam tuam. Ex quibus discimus posse hominem quamvis iniquum, et impium si magistri verba audierit, et egerit poenitentiam, a sua impletate salvari: nec minus magistrum subire discrimen, si docere noluerit, vel timore discriminis, vel desperatione peccantis, dum reus est sanguinis ejus, qui liberari potuit, et de morte erui, nisi magistri silentio concidisset, et in utroque liberum servari arbitrium, dum et in magistri voluntate est vel tacere vel loqui, et in auditoris arbitrio vel audire et facere atque salvari, vel contemnere 110.0832C| et proprio perire contemptu. Nec statim sequitur, et quia propheta praedicit, veniat quod praedixit: non enim praedicit ut veniat, sed ne veniat, nec quia Deus loquitur, necesse est fieri quod minatur, sed ideo comminatur, ut convertatur ad poenitentiam, cui minatur, et non fiat quod futurum est, si verba Domini contemnantur. Possumus autem tripliciter locum istum disserere, ut terra quae sibi speculatorem constituit, vel juxta litteram terra Judaea sit, vel juxta spiritalem intelligentiam Ecclesia, quae saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit judicem, vel certe anima credentis, quae mentem atque rationem praeponit populo, ac turbae cogitationum suarum, ut non omnia cogitationum 110.0832D| incentiva suscipiat, sed judicet atque dicernat, quae sectanda sibi quaeve fugienda sint. Speculator terrae Judaeae, vel rex potest intelligi, vel Propheta. Speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, qui a populo electus, et Scripturarum lectione cognoscens et praevidens quae futura sint, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni, et assumpti a populo negligentiae nos demus atque desidiae, et, quod his pejus est, deliciis ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus non ministerium. Siquidem « filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX). » Et pedes discipulorum lavit, ut 110.0833A| ostenderet omnes sordes et vitia a magistro in discipulis debere dilui, atque purgari. Nec statim respondeamus, quid prodest docere si nolit auditor facere quod docueris? unusquisque enim ex suo animo atque officio judicatur. Tu si locutus non fueris, ille si audire contempserit. (Greg.) Hinc quoque sartaginem alio loco jussit ponere, inter se et civitatem: « Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te, et inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidione, et circumdabis eam (Ezech. IV). » Hanc sartaginem inter se et discipulos murum Paulus posuerat cum dicebat: « Mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX.) » 110.0833B| Nunc ergo doctores necesse est, ut appetant zeli ardoribus frigi, ne cogantur post de torpore negligentiae igne ehennae cruciari. Sed aliud est quod injustis et subditis, aliud quod justis et non subditis debemus. Ad illorum nos correptionem atque custodiam reddendarum rationum debet timor accendere: ad istorum venerationem ipsa considerata aequitas inclinare. Sed arrogantes viri, quia hujus formam discretionis ignorant, hoc justis et non subditis exhibent, quod a bonis praedicatoribus fieri et injustis et subditis vident. Qui cum ad fervorem junctionis injuste prosiliunt, etiam per verba maledictionis excedunt: quia enim nequaquam proximos sicut se diligunt, proximis optare non desinunt, quod ipsi sibimet evenire pertimescunt. (Hieron.) 110.0833C| De magistris negligentibus Salomon loquitur: « Sapientia abscondita et thesaurus occultus, quae utilitas in utroque? » (Eccli. XLI) Tale quid significatur et in Evangelio (Matth. XVIII), quod qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae, expediat ei ut alligetur ad collum ejus mola asinaria, et abjiciatur in profundum, quam in specula constitutus plurimis noceat. « Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: sic locuti estis dicentes, iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israel. » (Greg) Qui enim ut pereat 110.0833D| unus de pusillis non habet voluntatem, quo sine ingenti sacrilegio putandus est, non universaliter omnes, sed quosdam salvos fieri velle. Ex omnibus ergo quicunque pereunt, contra illius pereunt voluntatem. Ita eum ad unumquemque eorum quotidie proclamante: « Convertimini a viis vestris pessimis. » Et: « Quare moriemini, domus Israel? » Et iterum: « Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? » (Matth. XXIII.) Et: « Quare, inquit, aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa. Induraverunt cervices suas, noluerunt reverti. » Praesto est ergo quotidie Dei gratia, quae dum vult omnes homines salvos fieri, absque ulla 110.0834A| exceptione convocat dicens: « Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). » Si autem non omnes universaliter, sed quosdam advocat, sequitur ut non omnes sint onerati, vel originali, vel actuali peccato, nec vera sit illa sententia: « Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III), » nec per omnes homines mors pertransisse credatur. Et in tantum omnes, qui pereunt, contra Dei pereunt voluntatem, ut nec ipsam mortem Deus fecisse credatur, ita Scriptura testante: « Quia Deus mortem non fecit (Sap. I), » nec gaudet in perditione vivorum. Et inde est, quod plerumque dum pro bonis contraria postulamus vel tardius vel nequaquam nostra exaudiatur oratio. Et rursus ea, quae credimus esse contraria, utiliter ut 110.0834B| benignissimus medicus, etiam invitissimus Dominus inferre dignatur. Ac non nunquam perniciosas dispositiones nostras lethalesque conatus ab effectu detestabili retardat ac revocat, ac properantes ad mortem, et de inferni faucibus retrahit ad salutem, ac extrahit ignorantes.
« Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacunque die peccaverit. Et impietas impii non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua. Et justus non poterit vivere in justitia sua in quacunque die peccaverit. Etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. 110.0834C| Sin autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vita vivet et non morietur, omnia peccata ejus, quae peccavit non imputabuntur ei. Judicium et justitiam fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui. Non est aequi ponderis via Domini, et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitatem, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicetis, Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israel. » (Hieron.) 110.0834D| Si negligenter legamus videtur nobis eadem prophetia esse, quae supra in qua dicitur: « Nunquid volens cupio mortem iniqui, dicit Dominus, nisi converti eum a via mala et vivere? » Et in fine ejusdem prophetiae: « Convertimini et redite ab universis impietatibus vestris, et non erunt vobis in tormentum iniquitatis. » Ibi enim ad eos sermo fit, qui volunt agere poenitentiam et justitia peccata delere, ut cum fiducia convertantur, et pleno animo agant poenitentiam. Hic autem ad eos loquitur, qui magnitudine peccatorum, imo impietatum suarum desperant salutem, et dicunt: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? Et est sensus 110.0835A| Cum semel nobis mors proposita est, et vulneribus nostris nulla medicina possit restituere sanitatem, quid necesse est laborare, et frustra consumi? et praesentem vitam non cum desperatione transigere, ut saltem hac fruamur, quia futuram perdidimus. Quibus respondet Deus, non velle se mortem impii, sed ut revertatur et vivat. Et apostropham facit ad impios desperantes. « Convertimini a viis vestris pessimis. » Atque ut sciamus qui sint impii ad quos loquitur sequens sermo demonstrat: « Quare moriemini, domus Israel? » Vita autem et mors in hoc loco non haec significatur, qua omnes communi cum bestiis lege naturae vel vivimus, vel morte dissolvimur, sed illa de qua scriptum est: « Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV.) » Et 110.0835B| anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et a speciali commonitione qua Israel domui loquebatur, ad generalem transit disputationem quod et justum praeteritae non salvent justitiae, si novis sceleribus fuerit occupatus, et peccatorem vel impium antiqua peccata non perdant, si operibus justitiae veteres emendarit errores, Deumque non praeterita in utroque judicare, sed praesentia. « Si dixero, inquit, justo vita vives, » et ei praemia justitiae pollicitus fuero, confisusque ille peccaverit, omnes justitiae ejus pristinae oblivioni tradentur, et praesenti iniquitate morietur. Nec mea est mutata sententia, cum non possim in eodem homine, peccatore reddere, quod justo promiseram. E contrario si peccatori et impio fuero comminatus, et dixero: Adhuc tres dies et Ninive 110.0835C| subvertetur, et ille gerit poenitentiam, bonisque operibus veterem emendarit errorem, ita ut judicium faciat et justitiam, pignus restituat, rapinamque reddat, in mandatis vitae ambulet, nec faciat quidquam injustum, nonne debet vita, quae Christus est, vivere, et nequaquam mori cum comminatio peccatoris justum punire non debeat? Tale quid loquitur sermo divinus ad Hieremiam quando descendit in domum figuli (Jer. XVIII,) et audit vel promissa vel comminationem Dei id agere, ut vel homines provocent ad salutem vel deterreant a peccato. Unde qui dicunt: « Non est aequa via Domini, » arguuntur quod ipsorum sit sententia iniqua habentium oculum pessimum, et nequaquam nova, sed vetera judicantium. 110.0835D| Quibus omnibus demonstratur, nec peccatorem de salute desperare debere si agat poenitentiam, nec justum in sua confidere justitia, si perdiderit negligenter quod magno labore quaesierat. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur. In quibus autem praesens prophetia discrepet a praeterita, et in quibus loquatur similia, collatio utriusque poterit indicare. Porro quid sit judicium facere et justitiam, pignus restituere, rapinam reddere, in mandatis vitae ambulare, et caetera, in hoc eodem propheta supra diximus.
« Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Hierusalem, dicens: Vastata est civitas. Manus autem Domini facta fuerat 110.0836A| ad me vespere, antequam veniret qui fugerat, aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et aperto ore meo non silui amplius. » Undecimo anno regni Sedeciae, quinto mense, capta est civitas Hierusalem. Haec autem prophetia duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis captivitatis sive transmigrationis, quando captus est cum Jechonias. Ex quo ostenditur post unum annum et quatuor menses et viginti quinque dies, capta Hierusalem, venisse Babylonem unum civium Hierusalem, qui nuntiaret captam urbem atque vastatam. Ante unum autem diem quam veniret, qui ista narraret, vesperi facta est manus Domini ad Ezechielem prophetam, quae aperuit os ejus, quod diu clausum fuerat, et quidquid erat ille dicturus hic factum ante replicavit, 110.0836B| nec siluit amplius, videns prophetiam suam opere completam, et nequaquam dubitare populum, qui erant in Babylone, vel eos, qui capti erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur os Prophetae, quando quod prius nuntiaverat, opere monstrarit effectum, et tota libertate proclamat, qui nequaquam futura, sed vel praesentia vel transacta demonstrat. Hoc secundum litteram. Caeterum juxta ἀναγογὴν, si Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Christus autem est Dei virtus et Dei sapientia, hoc intelligendum, quod capta et subversa Hierusalem, quicunque perfidiam Judaeorum potuerit evadere, quales fuerunt apostoli, et reliquiae, quae salvae factae sunt, ipse Christo nuntiat omnes caeremonias Judaeorum esse subversas, quas quidam usque hodie 110.0836C| observandas putant, non audientes illud Apostoli: « A gratia excidistis, qui in lege justificamini (Gal. V.) » Mirorque hominum pertinaciam id velle sermone defendere quod opere implere non audeant, nisi forte sub pelle ovium, id est, Christianorum, lupi celantur judaici, qui defensores synagogae in Christi ecclesiis personant. Capta ergo Hierusalem atque subversa aperitur os Domini per apostolos et apostolicos viros, qui possunt dicere: « Os meum apertum est, ad vos, o Corinthii, et apertum est mihi ostium magnum et efficax (I Cor. XVI). » Et illud: « Os meum aperui et attraxi spiritum (Psal. CXVIII); » quod nunquam tacere poterit, nec audire cum Israel, « Audi, Israel, et tace; » sed in toto orbe resonabit, et Christi Evangelium pandetur 110.0836D| gentibus. Unde juxta hunc sensum et duodecimus annus, ad duodecim defertur tribus, et decimus mensis ad tempus propitiationis Judaicae, quae Graece dicitur ἱλασμός; et quinta dies mensis ad sensus carneos. Quae omnia capta Hierusalem et evangelio succedente deleta esse et transisse monstravimus. Et « vespere, » hoc est in consummatione mundi factam manum Domini ad verum Ezechiel, qui futuras urbis ruinas cecinerat per prophetas, et mane impletas esse monstravit.
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram. Nos autem 110.0837A| multi nobis data est terra in possessionem. Idcirco dices ad eos. Haec dicit Dominus Deus, Qui in sanguine comedetis et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquam terram haereditate possidebitis? Stetistis in gladiis, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram haereditate possidebitis? Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus. Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant gladio cadent, et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum. Qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur. Et dabo terram in solitudinem, et desertum, et deficiet superba fortitudo ejus, et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transcat. Et scient 110.0837B| quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt. Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite et audiamus, qui sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus: et sedent coram te, populus meus, et audiunt sermones meos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Et es eis, quia carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur, et audient verba tua et non facient ea. Et cum venerit quod praedictum est, ecce enim venit, tunc scient quod propheta fuerit 110.0837C| inter eos. » Capta Hierusalem temploque subverso, pauperes terrae, de quibus scribit Jeremias soli relicti fuerant in Hierusalem, qui vineas et agros colerent, et in ruinis incensae urbis habitarent. Cumque deberent agere poenitentiam super his, propter quae captivitas venerat, se ipsos cassa spe decipientes loquebantur: « Unus fuit pater noster Abraham, et tamen hanc terram haereditate possedit; » non quod ipse possederit, sed quod semen ejus terram repromissionis acceperit. Si igitur ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures, qui relicti sumus in terra Judaea, et habitamus in urbibus desertis, ac ruinosis, utique multo amplius multiplicabimur ut possideamus plures, quod unus ille possedit. Quibus respondit Dominus, 110.0837D| Abraham unum fide possedisse terram repromissionis. « Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV.) » Istos autem in incredulitate et sceleribus occupatos, etiam si plures sint, possidere non posse. Simulque enumerat quid facientes offendant Deum. Sex videlicet genera peccatorum, « qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias, » hoc est ad idola vestra, « et sanguinem funditis, » hoc est homicidium perpetratis: « Nunquid ista facientes, poteritis terram haereditate retinere? » Nec hoc estis scelerum fine contenti, sed « statis in gladiis » vestris, quotidie parati ad occidendum, et imitantes Esau, qui stetit et vixit in gladio suo, « facitis abominationes » incredibiles, 110.0838A| videlicet libidinum turpitudines. « Et unusquisque uxorem proximi sui polluit, » ut in eo sit sceleratior quod amici et proximi polluerit uxorem. Et cum haec, inquit, faciatis, arbitramini vos terram haereditare tenturos? Responde igitur eis, o Propheta, et hanc super eos ex meo sermone prome sententiam: Juro per memetipsum, quod qui habitant in ruinosis et parietinis, gladio cadant. Et qui in agris sunt, sive in campo, a bestiis devorentur, et qui in muratis sive in praesidiis ac speluncis, Dei iram vitare non possint, sed fame moriantur et pestilentia. « Et dabo, inquit, terram Judaeam in solitudinem, et deficiet superba fortitudo ejus, » quae quondam fuerat fortitudo. « Superbis autem resistit Deus, et humilibus dat gratiam (Jacob. IV). » Montes 110.0838B| quoque et omnia deserentur, et in tantam venient solitudinem, ut nullus per eos transeat. Et tunc nequaquam confidant, in multitudine sua pauci, qui remanserint: sed cognoscant solitudinis magnitudine, quod ego sim Dominus, qui dedi terram in desertum propter omnes abominationes quas operati sunt. Haec dicta sint adversus eos, qui capta Hierusalem, omnique Judaeorum regione vastata, pauci habitabant in ruinosis et in desertis urbibus villulisque. Nunc veniamus ad tropologiam, et juxta consuetudinem nostram, latam disputationem stringamus potiusquam disseramus. Omnis haereticus in parietinis habitat et desertis, et possidere se putat terram Israel, dicitque: Si Abraham fide sua unus homo in tantam venit beatitudinem, ut semen ejus 110.0838C| multiplicaretur sicut arena maris, et sicut astra coeli, quanto magis nos plures terram Israel, hoc est, cernentium Deum, et Judaeam confessionis Dominicae possidebimus? Quibus respondit Dominus: Ille possedit terram fidei merito, vestra autem infidelitas, imo blasphemia, terram Israel (id est ecclesiae) possidere non poterit. Primum enim comeditis in sanguine, effundentes eorum sanguinem quos scandalizatis, deinde oculos vestros levatis ad immunditias vel abominationes vestras, quas de vestro animo confinxistis: cum debueritis imitari ecclesiasticum virum, et dicere: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Psal. CXXII). » Tertio sanguinem funditis non vivificantes eos, quos seduxistis, sed interficientes. Nec vobis sufficit tria ista fecisse, 110.0838D| « sed statis in gladiis vestris, » hoc est perseveratis in pravitate sententiae, et parati estis ad caedem, et fecistis abominationes, ea agentes in cubilibus quae turpe est loqui: et uxorem proximi vestri polluistis, ecclesiasticam videlicet conversationem, quotidie de complexu Christi deceptos rapere festinantes. Et cum haec feceritis putatis vos terram Israel haereditate tenturos? Quibus loquitur Deus quod quicunque in ruinosis haereticorum habitaverit conciliabulis, gladio cadat ecclesiastico. De quo scriptum est: « Gladii ancipites in manibus eorum (Psal. CXLIX). » Et in Evangelio: « Non veni pacem mittere sed gladium (Matth. X). » Et servus, qui se luxuriae tradit et otio, dividetur, id est, mucrone ferietur, pars 110.0839A| ejus ponetur cum infidelibus: Et qui in agro, sive in campo est, bestiis tradetur ad devorandum, quas Propheta vitare desiderans, deprecatur: « Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII). » Qui autem in praesidiis et in mutatis est, de quibus scriptum est: « Civitates firmas ascendit justus, et destruxit munitiones earum (Prov. XXI), » in quibus confidebant impii, et versatur in speluncis, de quibus dicitur: « Scriptum est: Domus Patris mei domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI); » iste fame sermonis Domini et peste morietur, et dabitur omnis terra haereticorum in solitudinem, ita ut frangatur eorum superbia, et redigantur montes in solitudinem, qui sibi altitudinem scientiae promittebant, 110.0839B| qui montes vocantur Israel: quia sub Christi nomine deceptos quosque supplantant. Nullusque per eos transibit, nec dicere poterit, quod Moyses: « Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. III). » Habitatores enim sunt perversorum montium non peregrini et accolae, ut cum haec passi fuerint, tunc cognoscant quod ipse sit Dominus, qui dederit terram eorum in solitudinem, propter abominationes quas operati sunt. Eadem quidem die et eodem tempore, hoc est, duodecimo anno, decimo mense, in quinta mensis, quando venit, qui fugerat de Jerusalem, et quando locutus est Propheta ad eos, qui erant in terra Judaea et aeternae possessionis spem sibi pollicebantur, et jubet Prophetae ut dicat populo, qui in Babylone versatur et habitat cum eo, et arguat 110.0839C| eos super insidiis blandientibus, qui Prophetae verba audire desiderant non ad animae salutem, sed ad aurium voluptatem. Isti juxta muros sedebant, et in ostiis domorum nequaquam in sensum Prophetae intrare cupientes, sed mutuo se hortantur et dicunt: « Venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino; » et sic veniunt, quasi populus qui ingrediatur Ecclesiam Dei. « Et sedent coram te populus meus, » qui meus esse se dicit, et nolunt facere, quod audierunt. Istiusmodi mihi videntur eorum similes, qui theatralibus luduntur carminibus, et vel Tragoedos audiunt vel Comoedos, et ibi cum voluptate palpantur. Ita ut cum egressi fuerint a te, replicent ea et decantent, et dulci sono se decipiant. « Et audient, inquit, verba tua et non facient 110.0839D| ea; » tales sunt usque hodie multi in ecclesiis, qui aiunt: Venite, audiamus illum et illum mira eloquentia praedicationis suae verba volventem, plaususque commovent et vociferantur, et jactant manus. Et quae operibus neglexerant, postquam advenisse cognoverint (necesse est enim venire quod Propheta Dei sermone pronuntiat), tunc incipient approbare et nosse quod cuncta quae audierant non fuerint hominis verba, sed Domini, qui per Prophetam et virum ecclesiasticum locutus est.
CAPUT XXXIV. Sermo Domini contra pastores negligentes et opprimentes gregem et quaerentes quae sua sunt: et promissio de pastore novo, et pluribus benedictionibus. 110.0840A|
« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, propheta de pastoribus Israel. Propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus, vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis. Quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis. 110.0840B| Quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae eo, quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret. Non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo, quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quaesierunt pastores gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant. Propterea, 110.0840C| pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos, et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erunt eis in escam, quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel in rivis et in cunctis sedibus 110.0840D| terrae. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascuae earum. Ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in judicio. Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris, et cum 110.0841A| purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbastis. Et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras, salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus. Et suscitabo super ea pastorem unum, qui pascat ea, servum meum David, ipse pascet ea, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. Et 110.0841B| faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra. Et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus; et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo, pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore. Et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobria gentium. Et scient quia ego Dominus 110.0841C| Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. Vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis, et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. » (Hieron.) Post captam Jerusalem postquam adnuntiavit in Babylone, qui fugerat locutus est de his habitabant in ruinosis Jerusalem, et deinde ad eos qui in captivitate positi nihilominus perseverabant in nequitia, Prophetae verba audire nolentes. Nunc ad pastores, id est ad Principes sermonem dirigit, quorum vitio oves, id est populi dissipati sunt. Et hoc notandum quod a duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis transmigrationis sive captivitatis Jechoniae, et qui cum eo capti fuerant usque ad vicesimum quintum annum, quando super montem urbis aedificatae 110.0841D| templum exstruitur et incredibilia ecclesiae sacramenta panduntur, nullus in medio annus nullumque tempus est positum, sed simpliciter dicitur: factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, loquere ad illas et ad illos, ut intelligere debeamus omnia, quae leguntur 13 annis diversis dicta temporibus, et tamen certa inter se spatia temporum non habere. Ad pastores autem Israel sermo dirigitur, quos vel reges et principes, scribas et Pharisaeos ac magistros Judaici populi debemus accipere. Vel certe in evangelico populo Episcopos, Presbyteros et Diaconos: aut juxta mysticos intellectus angelos singularum ecclesiarum, ad quos scribit Joannes in Apocalypsi sua (Apoc. I, II, III), et quorum angeli quotidie vident faciem Dei. 110.0842A| Primumque dicitur, Vae pastoribus Israel, qui cum gregem Domini pascere debeant, et saluti illius providere, pro sua festinant luxuria. Unde magnopere cavendum est, et observanda illa praecepta, « ne quaeras judex fieri, ne forte non possis auferre iniquitates (Eccli. VII); » et iterum: « Quanto major es, tanto magis te humilia, et in conspectu Domini invenies gratiam (Eccli. III); » et rursum: « Ducem te constituerunt, ne eleveris, esto inter eos quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). » Unde et Apostolus quasi parvulum atque lactantem inter discipulos esse se dicit. Quodque sequitur: « Lac comedebatis et lanis operiebamini, » per μετάφοραν pastorum ad principes loquitur. De quibus et in alio loco scriptum est: « Qui devorant plebem meam sicut 110.0842B| escam panis (Psal. XIII). » In lacte, omnes dapes intellige: in lanis, multiplicem vestium varietatem. Quod autem dicitur: « Et quod grassum erat occidebatis, » de divitibus populi loquitur, quos mali principes in ecclesiis jugulare narrantur, dum eis praedicant, et vitia eorum increpare non audent; de quibus et propheta dicit: « Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant (Isa. III). » De quibus et Jacobus loquitur (Jacob. II): Quod cum ingressi fuerint ad eos pretiosis circumdati vestibus et annulo aureo, honorantur ab eis. Et sanctis pauperibus dicitur: Tu vero sede in scabello, sive in terra, aut sta. Isti quod infirmum est, non confortant sive consolidant; et Paulus loquitur: « Suscipite infirmos (I Thess. V); » 110.0842C| et: « Infirmum in fide assumite (Rom. XIV). » Et: « Multi inter vos infirmi et aegrotantes (I Cor. XI). » Ad quos mittitur sermo divinus, de quo scriptum est in Psalmis: « Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de corruptionibus eorum (Psal. CVI). » « Et quod fractum est, ait, non alligant, » nequaquam mortalia in populis considerantes vulnera, qualis est adulter, homicida, sacrilegus; et quod abjectum est, sive quod errare viderint non reducunt, permittentes eos ab haereticis decipi. Et quod perierit non requirunt, non tam perditos salvare cupientes, quam eos, qui sunt in ecclesiis devorare, sed cum austeritate imperantes eis et cum potentia. Quod proprie ad supercilium episcoporum pertinet: eorum videlicet qui operibus dedecorant nominis dignitatem, et 110.0842D| pro humilitate adsumunt superbiam, ut honorem se putent consecutos, non onus, et quoscunque in ecclesia viderint praeponentes, et Dei habere sermonem, opprimere nituntur. Unde juxta LXX scriptum est: « Et quod forte erat adfligebatis labore. » Et dispersus est populus Dei vel vitiis, vel errore haeretico: eo quod non esset pastor bonus, qui poneret animam suam pro ovibus (Joan. X), sed omnes mercenarii, qui lucra tantum de gregibus considerant. Et cum lupum viderint, fugiunt: quorum negligentia grex Domini devoratur a bestiis agri. De quibus scriptum est: « Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae agri: catuli leonum rugientes ut capiant, et quaerant a 110.0843A| Deo escam sibi (Psal. CIII). » « Vos autem, inquit, cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. » -- (Greg.) Cum austeritate enim et cum potentia imperant, qui subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant. At contra vera doctrina tanto vehementius hoc elationis vitium per cogitationem fugit, quanto ardentius verborum suorum jaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cavet enim ne eum magis elatis moribus praedicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur. Humilitatem namque, quae magistra est omnium materque virtutum, et eloquendo dicere, et vivendo conantur ostendere, ut eam apud discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquantur. Unde Paulus Thessalonicensibus 110.0843B| loquens, quasi culminis proprii apostolatus oblitus, ait: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II) » Unde Petrus apostolus cum diceret: « Parati semper ad satisfactionem: omni poscenti nos rationem de ea quae in vobis est spe (I Petr III), » in ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi asseruit esse servandam, subdens: « Sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam. » Hoc autem quod discipulo Paulus ait: « Praecipe haec et doce cum omni imperio (Tit. II); » non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. « Cum imperio » quippe docetur, quod prius agitur, quam dicatur: nam doctrinae subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo ei potestatem elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit 110.0843C| actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: « Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei (Matth. VII). » Singulariter namque et principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit: ex divinitatis quippe potentia habuit, id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Nos enim qui infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus, quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur, quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, et si jam divina gratia operante non sumus: ut tanto temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos 110.0843D| verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare cupimus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corripimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quae si omnino nulla sint, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos nullis meritis, hoc ipsum bonum quod habemus accepimus: ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsi possint bona, quae nos ante accepimus, praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum 110.0844A| cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitates increpari. (Hieron.) Et disperguntur et errant in cunctis montibus qui elevantur contra scientiam Dei, et in universo colle excelso: qui per haereticam superbiam, ecclesiasticam despiciunt simplicitatem. Et super omnem faciem terrae disperguntur: terrena non coelestia requirentes. Et non erat, qui requireret, nec qui reduceret: quia deliciis occupati, gregis Dominici damna non curant. Unde ad malos pastores sermo fit Domini, quia ista et ista fecistis, quae supra exposui, et quae secundo enumerat. Sequitur: « Ecce ego ipse ad pastores veniam et requiram gregem meum de manu eorum, » quibus expedit ut mola asinaria alligetur ad collum quam ut minimum 110.0844B| scandalizent de populo meo (Matth. XVIII). Et haec erit eorum poena vel maxima, « ut ultra non pascant gregem meum; ne sub occasione ovium seipsos pascant et opes congregent. « Et liberabo populum meum de ore eorum. » Requiram, inquit, de manu, et liberabo de ore, quod avidis faucibus devoratur. Cum autem requisierit oves, visitat eas, quasi aegrotantes, atque macilentas, et pastorum negligentia dissipatas. Et liberabit de omnibus locis, « in die nubis et caliginis, » de qua loquitur et Joel: « Adest dies Domini, et prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et nebulae (Joel: II). » Tunc educuntur de terris, ut adducantur in terram suam, quae est terra viventium. Et ipse eas pascat in montibus Israel. De quibus loquitur David: « Levavi oculos 110.0844C| meos ad montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX). » Et non solum in montibus, sed in rivis, et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis, et in monte excelso. De quo Esaias et Michaeas plenius vaticinantur. Sive in montibus excelsis Israel ibi requiescent in herbis virentibus, et dicent: « Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me (Psal. XXII). » Et pascentur in pascuis pinguissimis super montes Israel: est infinita promissio spesque beatitudinis, quando ipse Dominus pollicetur dicens: « Ego pascam oves meas, » et nequaquam eas committam malis pastoribus: « Et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus, » ut requiescant in sinu Abraham, Isaac et Jacob. Tunc 110.0844D| quod perierat in gentium populis requiretur, et quod erraverat in haereticorum persuasione reducetur, et quod confractum fuerat alligabitur, et quod contritum atque infirmum consolidabitur, ut impleatur, quod scriptum est: « Qui sanat infirmitates eorum et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI). » Et quod pingue, ait, erit et forte custodiam, ne voretur a bestiis: « Et pascet oves suas in judicio, » sciens cui ovi, quae pascua debeantur. Diversae enim sunt mansiones apud Patrem. « Et non judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Haec adversum pastores locutus est. Nunc loquitur ad oves, id est ad populum, et ad utriusque pecoris gregem, id est, ovium et caprarum. Et non 110.0845A| solum ad oves et capras, sed ad arietes et hircos, qui sunt in gregibus principes: quibus ait: Nonne vobis satis erat, quod bonis Scripturarum pascuis vescebamini, sed insuper reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis pedibus. Et cum aquam eloquiorum Dei purissimam biberetis, reliquas aquas pedibus turbabatis, ut populus meus conculcatas a vobis pascuas et turbidas aquas manducaret, et biberet, et vestro vitio, quod per se bonum erat, corruptum violatumque susciperent. Quod et omnes quidem haeretici faciunt, ut carpant eloquia Scripturarum, et quantum in se est, maculent. Sed et ecclesiastici viri, qui dogmatum non custodiunt veritatem, sed de suo corde confingunt, magistramque habent praesumptionem suam, simili errore retinentur. 110.0845B| Qui cum populo persuaserint vera esse, quae fingunt, et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores, immemores fiunt imperitiae suae, et adducto supercilio, libratisque sermonibus atque trutinatis, magistrorum sibi assumunt auctoritatem. (Greg.) Aquam quippe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt, sed eamdem aquam pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oves bibunt: cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt: sed ea sola, quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur: qui cum dicta sitiunt, quae per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus, in potibus lutum sumunt. (Hieron.) Videamus 110.0845C| igitur, quod sit judicium inter pecus et pecus, et quo judicio judicet eos bonus pastor et verus, qui accepit omne judicium a Patre. « Ecce, inquit, ipse ego judico inter pecus pingue et macilentum, » sive inter forte et infirmum: fortes enim lateribus et humeris suis impingunt atque collidunt infirma pecora, et cornibus ventilant, nescientes in lege taurum cornupetam debere puniri. Impingebant autem lateribus et cornibus ventilabant, donec dispergerent et ejicerent oves foras. Superbia enim majorum et praepositorum iniquitate frequenter pelluntur ab ecclesia, ut dispergantur a Domino quos ipse salvavit. Sed non dimittet eos ultra Dominus in rapinam, et judicabit inter pecus et pecus; non inter nomina dignitatum, quibus tument praepositi, sed inter hominem 110.0845D| et hominem, juxta id quod uterque servus est Domini. Tunc suscitabit pastorem unum, qui dicit in Evangelio: « Ego sum pastor bonus (Joan. X), » servum suum David secundum id, quod formam servi dignatus est assumere. Qui David interpretatur fortis manu. Ipse pascet eos, et Dominus erit eis in Deum; vel filius et pater, vel certe pastor juxta adsumptam carnem. Dominus autem et Deus juxta verbum quod erat in principio apud Deum. Qui David, proficientibus pecudibus in rationale animal, nequaquam pastor vocabitur, sed princeps in medio eorum; de quo scriptum est: « Medius vestrum stat, quem vos ignoratis (Joan. I), » Tunc ponet cum eis pactum pacis, nequaquam bellorum atque discordiae, quia 110.0846A| « factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV); » sed pacis Christi, quae exsuperat omnem sensum, qui dicit: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). » « Et cessare faciet bestias pessimas de terra, » vel vitia perturbationes, quibus animae vexantur humanae, vel adversariae potestates, a quibus impugantur. « Et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Dominus enim revelabit condensa silvarum, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Ejectis autem bestiis, et redacta terra in solitudinem ab istiusmodi animantibus securi dormient, et dicent: « Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? (Psal. XXVI) » et ponet eos qui securi dormient in circuitu montis vel collis sui, et erunt benedictio. Tunc dabit imbrem in tempore 110.0846B| suo et pluviae benedictionis erunt, quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur. « Et dabit, inquit, lignum vitae, de quo in Genesi scriptum est (Gen. III); lignumque sapientiae, de quo dicitur: « Lignum vitae est omnibus qui assumunt eam (Prov. III). » Dabit autem fructum suum: quando et terra dederit fructum suum, sive ligna regionum, sanctorum plurima multitudo. « Et terra dabit germen suum, » « veritas enim de terra orta est. » « Et erunt in terra sua absque timore, » sive in spe pacis in terra viventium, in terra man suetorum; de qua scriptum est: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V); » ut rerum omnium felicitate cognoscant, quod ipse sit Dominus, quando contriverit catenas vel circulum ferreum jugi eorum, quo quasi gravissimo premebantur 110.0846C| imperio. Et cum eruerit eos de manu imperantium, sive servitute affligentium eos servus est enim unusquisque ejus a quo vincitur. « Et nequaquam erunt ultra in rapinam daemoniacis gentibus, nec bestiae terrae devorabunt eos, » de quibus diximus: « sed habitabunt confidenter absque ullo terrore, » juxta suam priorem expositionem. « Et suscitabo, inquit, eis germen nominatum » sive plantationem pacis, quae loquitur in Evangelio: « Ego sum vitis vera (Joan. XV). » « Et non erunt ultra imminuti fame in terra. » Ergo fames in terrenis est: fames autem audiendi sermonem Dei, quae sub pastore bono et germine nominato atque omnium sermone celebrato et plantatione pacis, nequaquam erit in terra, neque amplius opprobriis gentium subjacebunt, ut dicant: 110.0846D| « Ubi est Dominus Deus eorum? » Et scient post haec omnia, quod non solum ipse sit Dominus, quod et supra quoque dixerat, sed cum additamento, quod Dominus omnium proprie Deus eorum sit cum eis, qui dicit in Evangelio ad apostolos: « Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Cum autem fuerit ipse Dominus Deus eorum, tunc et ipsi erunt populus ejus, non quilibet, sed qui meruerunt appellari domus Israel. Ac ne putaremus universa, quae dicta sunt ad pastores et oves hircosque et arietes pertinere, solvit aenigma, immo μετάφοραν, et ponit manifestius, Vos autem oves meae, et oves pascuae meae homines estis. Omnis igitur sermo divinus de hominibus 110.0847A| est. Ad quos dicit: « Ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. » (Greg.) Nonnumquam ergo homines dicit eos, quos a bestiis ratione distinguit, id est, quos non atteri bestiali passionum motu demonstrat, quibus per prophetam Dominus dicit: « Vos autem greges pascuae meae estis homines (Ezech. XXXIV.) » Quia illos nimirum Dominus pascit, quos voluptas carnis jumentorum more non afficit. At contra hi, qui carnali affectione succumbunt, non jam homines, sed jumenta nominantur; 110.0848A| sicut de quibusdam in peccato suo morientibus per prophetam dicitur: « Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). » Jumenta quippe in stercore suo computrescere, est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Non enim esse homines, sed jumenta declarantur: de quibus per prophetam dicitur: « Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V); » et de quibus propheta alius dixit: « Carnes asinorum carnes eorum, et fluxuse quorum fluxus eorum (Ezech. XIII). »
LIBER DECIMUS TERTIUS. 110.0847|
110.0847B| Juxta finem anterioris libri Dominus per Prophetam pastores Israelitarum reprehendit, quod minus essent solliciti de custodia gregis Dei; et per eamdem admonitionem pastores et rectores Ecclesiae vituperat, quod voluptatibus saeculi, et curis hujus vitae dediti, minus solertes sint erga curam ovium Christi, et regimen fidelium animarum sibi commissarum. Nunc autem in capite praesentis libri, sermonem increpationis adversum montem Seir, hoc est, Idumaeam, per prophetam mandat, eo quod superbe sentiens despexit populum Israeliticum; minans ei interitum futurum, pro malitia, quam gesserant erga proximos suos; promittitque post haec Dominus populo suo restaurationem et liberationem de cunctis hostibus suis. Quae omnia, non tantum juxta historiam ad plebem priorem et legis tempora, sed etiam multo magis 110.0847C| secundum allegoriam ad tempus novi testamenti, et ad populum Christianum transferri possunt, ubi manifesta potentia Dei in liberationem electorum clarescit, et juste [justum] judicium ejus in confusione hostium patescit.
CAPUT XXXV. Sermo super montem Seir, de conditione ejus, pro eo quod afflixit populum Domini.
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi, Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris, et scies quia ego Dominus, eo quod fueris 110.0847D| inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur. Et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te. Et dabo montem Seir desolatum et desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem, et implebo montes ejus occisorum suorum. In collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur. Et scietis quia ego Dominus Deus, eo quod dixeris, Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset 110.0848B| ibi. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar tibi cum judicavero te, et scies quia ego Dominus. Audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: Deserti nobis dati sunt ad devorandum. Et insurrexistis super me ore vestro et derogastis adversum me: verba vestra ego audivi. Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra in solitudinem te redigam, sicuti gavisus es super haereditatem domus Israel eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi. Dissipatus eris, mons Seir, et omnis Idumaea. Et scient quia ego sum Dominus. » (Hieron.) Illud autem, quod in LXX additum est: « Et consumentur, » in Hebraico non habetur. 110.0848C| Si semper in prophetis esset sermo Dei, et juge in pectore eorum haberet hospitium, nunquam crebro Ezechiel poneret: « Et factus est sermo Domini ad me dicens; » sed quia ob humanam fragilitatem et vitae hujus necessitates interdum recedebat ab eis, propterea Joannes Baptista loquitur: « Qui misit me baptizare, ipse dixit mihi, Super quem videris Spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, ipse est (Joan. I). » Nunquam enim proprium esset in Christo, quod additur: « et manentem in eo, » nisi ab aliis nonnunquam recederet: alioquin et ad Moysen loquitur Deus: « Auferam de spiritu, qui in te est: (Num. XI); » quem utique non haberet, nisi ad eum a Domino descendisset. Omnis autem istius capituli prophetia est contra montem Seir, filiorum videlicet 110.0848D| Esau et Edom, qui Graeca et nostra lingua appellantur Idumaei, eo quod in tempore necessitatis et angustiae, cum Judas capiebatur a Babyloniis, insultaverint eis, et ejecto populo Judaeorum sibi putaverint terram traditam ad possidendum, et non solum non susceperint fratres suos, filios videlicet Jacob fratris sui, sed persecuti sint et concluserint in manus gladii. Unde manifestius interpretatus est Symmachus: « Sanguinem tuum odisti, et sanguis persequetur te. » Prophetatur autem, quod et ipse capiendus sit, et redigendus ad solitudines sempiternas, et rerum fine, cognoscat esse judicem Deum, eo quod dixerit, « Duae gentes et duae regiones meae sunt, » vel Idumaeorum et Judaeorum, vel certe Judae et Israel, duarum vide licet et decem tribuum. Et locutus es de montibus Israel, 110.0849A| dicens: « Deserti nobis dati sunt ad devorandum: non considerans quod haec contra Deum blasphemia redundaret. Unde sequitur: Laetante universa terra in solitudinem te redigam: » est sensus, cum omnis terra Judaea receperit pristinum statum, tu permanebis in solitudine sempiterna. Quodque infertur: « Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi, » in Septuaginta non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis versione additum est. Omnis autem ira Dei illuc proficit contra montem Seir, ut cum fuerit dissipatus, et ipse et universa Idumaea cognoscant quia ipse sit Dominus. Haec juxta historiam et sensum magis quam verba cursim dixerim: transibo ad ἀναγωγὴν, et studio brevitatis pauca perstringam: 110.0849B| « Pone, » inquit, sive converte « faciem tuam adversum montem Seir. » Et significanter, ait, « converte » ab alia prophetia ad aliam prophetiam: faciem autem non corporis, sed animi, de qua dicit et Apostolus: « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes. » Mons autem Seir, qui interpretatur hispidus et pilosus, contraria fortitudo accipienda est, quae praesidebat genti filiorum Esau, et se contra populum Juda, id est, confessionis et verae fidei erexerat. Quod si prudens lector opposuerit, quomodo in isto loco Seir, hoc est hispidus et pilosus, intelligatur in malam partem, cum Elias quoque vir pilosus dictus sit, breviter respondebo: De Esau scriptum est (Gen. XXV), quod rufus fuerit et quasi pellis hispidae: de Elia vero, quod vir 110.0849C| tantum pilosus. In Esau, qui sanguinarius et cruentus pelli hispidae comparatur mortalium operum et ipsius mortis indicium est: in Elia virilitatis augmentum (IV Reg. I). Quamobrem et habitatio ejus in solitudine et conversationis austeritas non solum virum, sed et virum fortissimum demonstrabat. Porro Jacob, qui supplantaverat Esau, et primogenita ejus acceperat, quia simpliciter habitabat domi et non erat venator sicut gigas Nemrod, idcirco levis appellatur et nitidus. Videamus ergo, quid dici praecipiat Deus ad montem sive contra montem Seir, « Ecce ego ad te, mons Seir. » Non mittam angelos, nec aliis utar ministris, sed ipse ad te veniam, « Et extendam manum meam super te, » ut habitum percutientis adsumam. « Et dabo te desolatum atque 110.0849D| desertum, ut qui male habitabaris, et plurimos habebas impietatis tuae socios, in tantum ut et urbes exstrueres, imperiumque tibi proprium vindicares, nunc desolatus cum urbibus tuis, quas et Jeremias destruere jubetur atque suffodere, ut bonas pro eis exstruat civitates. In eo proficies, ut scias quod ego sim Dominus, quem ante solitudinem tui nosse non poteras. Omnis autem causa peccati, quod fueris inimicus sempiternus. Unde dicit et psalmus: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV), » ut cito conciliemur inimicis et odium charitate mutemus. Sed non talis mons Seir, qui super inimicitias sempiternas conclusit sive obsedit filios Israel dolo in manu gladii. Ex quo intelligimus quod quicumque gladium arripuerit contra 110.0850A| filios Dei, et dolose aliquid egerit et obsederit eos, tradetur in manus gladii sicut mons Seir, in tempore iniquitatis extremae, cum dies pessimi sunt et mundus in maligno positus est, et multiplicata iniquitate refrigescit charitas multorum (I Joan. V). Est autem et aliud peccatum montis Seir, ut quoniam oderat sanguinem justorum, quem singulis persecutionibus cupiebat effundi, ab ipso sanguine sustineat persecutionem. Unde et sub altari sanctorum animae clamitant et ultionem a Domino sui sanguinis deprecantur (Apoc. VI). Et auferuntur de monte Seir euntes et redeuntes, id est omnis habitator sive homines et jumenta, quod salvantur in ecclesia, de quibus scriptum est: « Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV). » Quod in monte Seir 110.0850B| utrumque deletur, ut et hi, qui videntur aliquid habere rationis, et illi qui simplici fide contenti sunt, Deo jubente dispereant. « Et implentur montes ejus vulneratorum et occisorum. » Et non solum montes, qui ad impietatis verticem pervenerunt, sed colles quoque, hoc est inferiores discipuli montis Seir, et valles quae in ima depressae sunt, sive torrentes, qui turbidas habent aquas, et hinc inde collectas, venientesque de superbia, vel, juxta LXX, campos, qui medii inter eolles et valles sunt. Hi omnes interfecti cadent gladio Domini, et extentae manus atque percutientis, ut redigantur in solitudines sempiternas. Et si quae erant civitates, hoc est, conciliabula malae habitationis, et ipsae dispereant, et desinant in malam partem habere consensum. Et dividantur linguae 110.0850C| eorum, ne turrem blasphemiae contra Deum possint exstruere, et redactae in solitudinem atque desertum cognoscant, quod ipse sit Dominus. Nec sufficit monti Seir tanta dixisse, quae praeteritus sermo narravit, sed hoc quoque, per superbiam locutus est: « Duae gentes et duae terrae sive regiones meae sunt. » Idumaea videlicet et Judaea, et haereticos et ecclesiasticos pariter possidebo. Et hoc, inquit, dixisti, « cum Dominus esset ibi, » qui suo populo praesidebat. Propterea jurat Dominus et dicit: « Vivo ego, dicit Dominus Deus, » quod juxta iram tuam qua saeviebas in populum Dei, et zelum tuum, quo persequebaris Christi familiam, odio habens eos, quos possidere cupiebas. Cum te percussero et judicavero, tunc tibi notus efficiar et scies quod opprobria tua atque blasphemias 110.0850D| non alio referente cognoverim, sed ipse audierim, quae locutus es contra montes Israel dicens: « Deserti nobis dati sunt ad devorandum. » Montes Israel, Moysen, prophetas, apostolos debemus accipere, quos haeretici et haereticorum princeps diabolus putant sibi traditos ad devorandum, quando aut nullus in ecclesia reperitur qui possit pugnare pro montibus Domini, et eorum lacerationem sua voce defendere. « Et insurrexistis, inquit, super me ore vestro, » sive magnifice locuti estis, non ut putatis contra montes, sed per illos adversum me. « Et derogastis sive clamastis adversum me. » Omnes enim preces vestrae, o mons Seir, et socii montis Seir, de quibus supra dictum est: « Implebo montes ejus et colles, et 110.0851A| valles, et campos, » sive torrentes, fuerunt adversum me: nequaquam preces et orationes, ut putatis ad Deum, sed clamores, vociferationes atque blasphemiae. Unde et Dominus comminatur, et dicit: « Sicuti gavisus es super haereditate domus Israel, » quando tuis persecutionibus dissipata est atque lacerata, et in toto orbe dispersa, « sic faciam tibi. » Laetante enim universa terra, viventium terraque sanctorum, et omnibus conversis ad servitutem Dei, tu « dissipatus eris, mons hispide, mons pilose. Et omnis Idumaea, » opera videlicet terrena et cruori et sanguini dedita. Ut tunc cognoscas quod ipse sim Dominus qui alibi sum locutus: Ego sum Dominus Deus vester.
CAPUT XXXVI. Quod Dominus vindicabit Israel de inimicis suis: et estituet, et multiplicabit in terram suam. Et quod afflixit Israel pro peccato idololatriae. De gratia et virtute baptismi; vocatur populus ad poenitentiam, et promittitur integra restitutio et multiplicatio. 110.0851B|
« Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus, eo quod dixerit inimicus de vobis, Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis, propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi, propterea, montes Israel, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, 110.0851C| vallibusque et desertis parietinis, et urbibus derelictis quae depopulatae sunt, et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gladio et toto corde, et ex animo, et ejecerunt eam, ut vastarent, idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo et in furore meo locutus sum eo, quod confusionem gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent: Vos autem, montes Israel, ramos 110.0851D| vestros germinetis et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est, ut veniat. Quoniam ecce ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israel. Et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur, et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur et crescent. Et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio, et scietis quia ego sum Dominus. Et adducam super vos homines populum meum Israel et haereditate possidebunt te. Et eris eis in possessiones, et non addes ultra, ut absque eis sis. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo, quod dixerunt 110.0852A| de vobis, Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam, propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus. Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis. Et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. (Hieron.) Supra ponitur prophetae facies, sive convertitur adversum montem Seir: hic filius hominis loquitur ad montes sive super montes Israel qui jubentur Dei audire sermonem. Et ut parumper differam tropologiam totius ad montes Israel prophetiae breviter hic sensus est: Quia insultavit vobis inimicus, hoc est, mons Seir, et putavit quod in perpetuum ipse vos possideret et altitudines quondam Domini, nunc desertas cessisse 110.0852B| sibi in haereditatem, et non solum dixit, sed et aliquanto tempore vos possedit, in tantum ut superbe loqueretur contra vos, quod opprobrium essetis cunctis gentibus, propterea haec dicit Dominus Deus, non solum monti Seir, sed et montibus ejus, et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis atque vastatis, et urbibus derelictis, quoniam in igne zeli sui et adversum omnes quidem gentes, sed praecipue contra Idumaeam locutus sit. Quae cum caeteris, inquit, gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gladio, et toto corde possedit ut ejiceret habitatores de ea, terramque vastaret. Propterea loquere, ait, propheta, super terram Israel, et dices montibus et collibus et jugis, pro quibus LXX ταῖς νάπαις interpetati sunt, quae nos nemorosa intelligimus loca: et vallibus haec dicit 110.0852C| Dominus Deus in zelo, et in furore meo opprobrii vestri ultor existam, et levabo manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt ignominiam et confusionem suam portent. Vos autem, o montes Israel, secundum pristinum statum germinetis virgulta ramosque mittatis, sive juxta Septuaginta adferatis uvas, quibus populus meus saturetur Israel. Quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat, et veniet tempus, ac ne vobis hoc esset difficile, ipse ego veniam ad vos, et qui a vobis recesseram convertar ad vos, ut pristinam culturam recipiatis, et semente omnia compleantur. Ita ut multi in vobis sint homines, et habitentur civitates, quae prius destructae fuerant. Et non solum homines multiplicabo, sed et jumenta aeque multiplicabuntur et crescent, et habitari 110.0852D| vos faciam sicut a principio, quando Moyse duce trans Jordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem, et sub Jesu filio Nave aliae novem et semis tribus terram Judaeam possederunt. Bonisque vos donabo multo majoribus, quam fuistis ab initio, priusquam captivitates varias sentiretis. Et cum hoc vobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Et impleberis, inquit, o terra Israel, populo meo, qui te haereditate tenturus est. Et eris eis possessio, et non addes ultra, ut absque filiis sis. Cum autem multiplicatus fuerit vester habitator, o montes Israel, tunc nequaquam dicent inimici vestri contra vos, quod homines devoretis, et absque liberis sit vestra possessio, sed e contrario multiplicetis homines, et 110.0853A| largissimam prolem vestra posteritas germinet. Nec audies, inquit, amplius, nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam, ut aliquando sustineas captivitatem, quoniam Dominus locutus est haec. Παραφραστικὼς more Judaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando civitatem Hierusalem asserunt exstruendam, et templum quod in fine hujus voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem. Quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa. Sed quomodo stare potuerit hoc quod dicitur: Et habitari vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio? » Sub Zorobabel enim Ezra et Neemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi obedientes Medis ac Persis, et deinceps Macedonibus et Aegyptiis atque 110.0853B| Romanis usque ad Titum et Vespasianum diversarum gentium regibus servierunt: et usque hodie serviunt, ut stare omnino non possit hoc, quod in extrema dicitur prophetia. « Et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius. » Et quia longum est nunc adversum dogma Judaicum et beatitudinem ventri et gutturi Judaico servientem, quia omnia terrena desiderant, et dicunt, Manducemus et bibamus, de quibus et Apostolus loquitur: « Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. V) » , in brevi explanatione dicere, nunc ad spiritalem intelligentiam transeamus, juxta quam et extremas partes interpretati sumus. Neque enim juxta Judaicas fabulas, quas illi δευτερώσεις appellant, gemmatam et auream 110.0853C| de coelo exspectamus Hierusalem, nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus: quod et multi nostrorum et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur de Spe fidelium, et Lactantii institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Petabionensis Episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo, cui Gallo nomen imposuit: et ut Graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinaris. Nos ergo montes Israel Prophetas et Apostolos esse dicemus, qui audiunt verbum Dei, et quibus diabolus insultavit inimicus dicens: Euge; excelsi quondam montes, de quibus scriptum est: « Montes in circuitu ejus, 110.0853D| et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV), » mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ab omnibus blasphemati. Propterea loquitur Dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra Judaea, hoc est in monte Ecclesiae constitutis, de qua scriptum est: « Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V). » Et collibus atque torrentibus, quorum hieme persecutionum, et tempestate pressurae augetur fides. Vallibus quoque his, qui humilitate depressi sunt, et desertis Ecclesiis et parietinis atque in toto orbe ecclesiarum conciliabulis derelictis, qualis sub Diocletiano et Maximiano in toto orbe 110.0854A| persecutio fuit, per quam proscriptae sunt ecclesiae atque vastatae, quando subsannaverunt ecclesiam gentilium et haereticorum gentes per circuitum, quod in igne zeli et furoris sui locutus sit, et proprie adversum Idumeam, quae terrenis operibus volebat omnes, deposita imagine coelestis, portare imaginem terreni. Illi enim dederunt terram Dei sibi in haereditatem, et ex toto corde atque ex animo ecclesiam Domini persecuti sunt, et ejecerunt eam de sedibus suis et vastaverunt. Sed quid profuit nationibus, quid juvit haereticorum gentes insultasse terrae Domini, cum loquatur ad eam et montibus illius collibusque ac jugis, sive nemorosis locis, quae amoenitate virebant paradisi, et collibus, de quibus supra diximus in zelo et in furore suo locutus sit, et opprobrio gentium 110.0854B| levet manum suam contra adversarios, qui ecclesiam persecuti sint, ut portent confusionem et ignominiam suam? Tunc persecutoribus interfectis, et pace Ecclesiae reddita, montes Israel, Apostoli videlicet et apostolici viri germinabunt arbores suas, et extendent ramos uvasque adferent calcandas in praelo Domini, de quibus musta funduntur, quae inebrient credentium populos, et exprimitur vinum quod laetificat cor hominis: ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de coelo descendens, comedatur a populo Dei Israel. Et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: « Prope est tempus ut veniat. Veniens enim veniet, et non tardabit (Habac. II). Unde suum ad montes et ad eos, qui tribulationibus perdurarunt, pollicetur adventum atque promittit, 110.0854C| quod persecutionis ardorem exerceatur terra prius decerpta Christi vomere et omnem virtutum sementem recipiat, de qua nascantur et multiplicentur homines, et omnis domus Israel. Cumque civitates, hoc est, ecclesiae credentium fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines, qui pollebunt scientia Scripturarum: sed et jumenta simplices quique credentium multiplicabuntur atque succrescent. Et habitabuntur ecclesiae sicut a principio, hoc est, priusquam esset persecutio. Bonisque florebunt majoribus, quam habuerunt ab initio, martyrum victoriis coronatae. Et tunc scient, quod ipse sit Dominus, qui restituit plebem suam pristino statui, quae possideat ecclesias, et ipsa sit ecclesiarum 110.0854D| haereditas. Et nequaquam ultra absque liberis sit quos in persecutione perdiderat. Unde jubetur propheta, ut loquatur ad terram mansuetorum terramque viventium, sive ad montes Israel, et dicat: Persecutorum ultra non patiaris opprobrium, nec insultabunt jugulatum populum tuum, sicut oves occisionis. Pace enim reddita, opprobria universa cessabunt. Nec sustinebis confusionem et ignominiam inter diversas in circuitu nationes, sed gentem tuam habebis et populum: quia veritas promissionis Domino loquente firmata est.
Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis. Juxta immunditiam menstruatae facta est via 110.0855A| eorum coram me, et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem effuderunt super terram. Et in idolis suis polluerunt eam, et dispersi eos in gentibus, et ventilati sunt in terris, juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos. Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Dominus Deus, non propter vos ego faciam domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis, et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum 110.0855B| est inter gentes quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, dicit Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vetram. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri. Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego 110.0855C| ero vobis in Deum. Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris, et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam in vos famem. Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, et non portetis ultra opprobrium famis in gentibus, et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum. Et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra, non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis. Confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. Haec dicit Dominus Deus. In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata, 110.0855D| in oculis omnis viatoris dicent: Terra illa multa facta est, ut hortus voluptatis, et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt. Et scient gentes quaecunque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipatos plantavique inculta, ego Dominus locutus sim et fecerim: haec dicit Dominus Deus. Adhuc invenient me in hoc domus Israel, ut faciam eis: Multiplicabo eos, sicut gregem hominum, ut gregem sanctum, ut gregem Hierusalem in solemnitatibus ejus, sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum; et scient quia ego Dominus. (Hieron.) » Perspicua sunt quae dicuntur et omnis sensus montium Israel, qui prius deserti fuerant, et postea restituti, nunc manifestius ponitur; redditque causas 110.0856A| Deus quare populum Israel captivitati tradiderit, et propter suam clementiam pollicetur reducturum se eos in terram Judaeam, et multo ampliora tributurum, quam abstulerat. Quod quidam Judaeorum referunt ad Zorobabel tempora, quando rege Persarum laxante captivitatem eorum de tribu Juda et Benjamin plurimi reducti sunt in Judaeam. Alii vero ad mille annorum regnum referunt, quando sub Christo, quem putant esse venturum, ut civitas exstruatur Hierusalem, et aedificetur templum, de quo in ultima parte hujus prophetiae dicturi sumus. Et interim, ut Judaicas fabulas relinquamus, et interminabiles genealogias, juxta consuetudinem nostram breviter περικοπὴν hujus capituli percurramus, et quid nobis videatur juxta ecclesiasticam intelligentiam disseramus. Domus 110.0856B| Israel, hoc est populus Judaeorum, habitavit quondam in terra sua, hoc est, in terra Judaeae, quando educta est de Aegypto; sed polluerunt eam in viis, et in studiis sive idolis suis. Et in tantum exstitere polluti, ut immunditiae mulieris menstruatae comparati sint, propter quod Deus effudit indignationem suam super eos pro sanguine prophetarum atque justorum, quem fuderant super terram, dicente in Evangelio Salvatore (Matth. XXIII): « Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad ad te missi sunt. » Et iterum: « Amen, amen dico vobis, requiretur sanguis qui effusus est a generatione hac, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem effuderunt inter altare et templum. » Non solum autem effuderunt 110.0856C| sanguinem, sed et polluerunt terram sceleribus suis; quamobrem dispersit eos vel sub Babylonia captivitate vel sub Romana, quando vere effuderunt sanguinem Christi et ventilati sunt in terras, quomodo paleae ventilantur, et juxta vias suas et adinventiones pessimas judicati: ita ut in gentibus quoque, ad quas captivi ducti fuerant, polluerent nomen sanctum Dei, eo quod per irrisionem dicerent universae nationes de ea: Populus Dei iste est, qui se jactabat proprie nosse cultum Dei. Quod cum vidissem, ait, non propter eos, sed propter nomen meum sanctum (Creator enim omnium sum), peperci eis, et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui: ita ut super credentes et ab errore conversos 110.0856D| effunderem aquam mundam baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis, et ab universis erroribus quibus fuerant occupati: et darem eis cor novum, ut crederent in Filium Dei, et spiritum novum, de quibus David loquitur: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L). » Et considerandum quod cor novum et spiritus novus detur per effusionem et aspersionem aquae. Quando autem cor novum datum fuerit et spiritus novus, tunc auferetur de eorde Judaieo omnis duritia, quae lapidi comparatur: et pro lapideo corde fit cor carneum molle et tenerum, quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. (Greg.) Cor quippe lapideum tollit, cum a nobis superbiae duritiam subtrabit; 110.0857A| et cor carneum tribuit, cum eamdem protinus nostram duritiam ad sensibilitatem vertit. (Hieron.) Tunc ambulabunt in praeceptis Domini, et custodient judicia ejus, et habitabunt in terra confessionis, quam dederat patribus eorum Abraham, Isaac et Jacob, et cunctis sanctis ac prophetis, et erunt in populum Dei, et Dominus erit eis in Deum, quod praesenti tempore comprobatur. Cumque salvati fuerint, vocabit Dominus frumentum et multiplicabit illud: « Nisi enim granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Et nequaquam patientur famem, non famem panis, et sitim aquae, sed famem audiendi sermones Dei (Amos. VIII), quam passus est ille qui a patre profectus, omnem quam acceperat substantiam dissipavit, 110.0857B| quando, famis necessitate cogente, porcorum pastus est siliquis (Luc. XV). Tunc multiplicabitur fructus ligni, hoc est sapientiae, de quo scriptum est: Lignum vitae est omnibus qui requirunt eam, et genimina agri in similitudinem Jacob, cujus odor erat, quasi odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). » Nec ultra portabunt opprobrium famis in gentibus quod hodieque Judaeorum patitur incredulitas, sed postquam beatitudinem fuerint consecuti, imitabuntur Apostolum, qui dicit: « Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). » Et recordabuntur viarum suarum pessimarum, et studiorum non bonorum quibus offenderant Deum. Et displicebunt eis iniquitates suae et scelera sua, quibus prius erraverunt. Haec autem 110.0857C| omnia tributurus est Dominus, non propter eos qui proprio errore perierunt, sed propter nomen sanctum suum. Unde provocat domum Israel, ut confundatur et erubescat super prioribus vitiis, et suum intelligat creatorem. Postquam autem mundaverit credentium ex Judaeis populum ab iniquitatibus suis, et habitari fecerit urbes Ecclesiae, et instauraverit ruinosa, quae in synagogis conciderant, et terra confessionis fuerit exculta caeremoniis Dei, quae quondam visa est desolata omnibus sanctis, qui terrenae conversationis opera praetereunt; tunc omnes dicent: Quomodo terra Judaea, quae quondam fuerat inculta, nunc habet similitudinem paradisi Dei, et civitates Judae, quae desertae fuerant et destitutae, et sua incredulitate suffossae, nunc erectae et munitae sunt in confessione 110.0857D| et nomine Domini Salvatoris? Ita ut omnis creatura cognoscat, et multitudines angelorum, quae terram ambiunt Israel, quod Dominus dissipatas aedificaverit civitates, et incultas plantaverit regiones, et quod pollicitus fuerat per prophetas opere compleverit. Nec hoc erit liberalitatis suae in populum, quem salvaverit contentus munere, sed multo majora praestabit. Invenietur enim a domo Israel, qui multo tempore quaesitus fuerat et non inventus. Et postquam invenerit eum, multiplicabit eos sicut oves: non brutorum animantiam, sed oves hominum, qui rationis confessionisque sunt pleni, sicut oves sanctorum et greges Hierusalem, in qua proprie Dei cultus et visio pacis est in solemnitatibus ejus 110.0858A| (I Cor. V), quando azyma sinceritatis et veritatis, et agni carnibus vescimur, et cruore potamur, et in septem bebdomadibus et in tabernaculis hujus saeculi Domini festa celebramus, ut civitates quondam desertae plenae fiant gregibus hominum: et hac ratione cognoscant quia ipse sit Dominus, qui cuncta praestiterit. Haec juxta historiae veritatem, imo juxta prophetiae fidem, quomodo populus Israel restituat in integrum statum, et reliquiae populi Judaeorum, apostolo Paulo docente, salvae sint in apostolis, et in omnibus qui ex Judaeis in principio crediderunt, et usque hodie redeunt ad Ecclesiam, breviter dixisse sufficiat: nunc tropologiae eadem brevitate aperiendus est sensus. Quicunque de domo est Israel, et cernit pacem Christi, quae exsuperat omnem sensum, 110.0858B| habitat in terra sua, hoc est, Ecclesia, vel in carnis hospitio, quod ei a Domino traditum est. Sin autem polluerit utramque terram in viis suis pessimis, et immunditiae mulieris menstruatae fuerit comparatus, effundit Deus indignationem suam super eum pro sanguine vel suo, vel eorum quos scandalizaverit, et effuderit super terram et perversis cogitationibus, quibus polluit eam. Tunc dispergetur in gentes, ut incredulis coaequetur et ventilabitur in terra instar palearum, ut a frumento Ecclesiae separetur et judicetur secundum vias suas. Quod si nec sic senserit peccatum suum, sed polluerit nomen sanctum ejus, dicent omnes, inter quos habitaverit: Ecce populus Dei, ecce qui egressus est de terra ejus, imo projectus: sin autem egerint poenitentiam et sanctificatus 110.0858C| fuero in medio eorum, tunc omnis gentium turba cognoscet quod ego eos tollam de terris in quas dispersi erant, et reducam in terram Ecclesiae. Et effundam super illos nequaquam aquas baptismi salutaris, sed aquas doctrinae et sermonis Dei. Et mundabo illos ab omnibus inquinamentis suis, et ab universis idolis atque erroribus, quae in suo corde simulaverant. Et dabo, inquit, eis cor novum, quod per peccatum perdiderant, et spiritum rectum innovabo in cordibus eorum (Psal. L). Et auferam cor lapideum, cor videlicet incredulum. Et dabo cor carneum molle et tenerum, quod Dei praecepta suscipiat, ita ut ambulent in praeceptis meis, et faciant judicia, quae prius neglexerant. Et habitent in terra quam dederam patribus eorum, magistris videlicet 110.0858D| atque doctoribus. Et rursum sit populus Dei, et Dominus eis vertatur in Deum, quem prius offenderant. Tunc salvabuntur ab universis inquinamentis suis, et multiplicabitur eis frumentum, de quo efficitur coelestis panis, et non patientur ultra famem sermonis Dei. Et multiplicabitur in eis lignum sapientiae, et genimina in eorum pectore complebuntur. Nec erunt ultra opprobrium in gentibus, sed postquam misertus eorum fuerit Deus, recordabuntur viarum suarum pessimarum. Et scient ubi fuerint: et displicebunt sibi in iniquitatibus suis, quod dicit Dominus non propter illos, sed propter suam se facere clementiam. Unde et cohortatur errantes, ut confundantur et erubescant in viis suis, et restituantur in urbes Ecclesiae, 110.0859A| quae rursum habitetur ab eis; et omnia quae in eis corruerant, aedificentur, et ad pristinas redeant caeremonias. Et terra quondam deserta, quae accolis et peregrinis, et mundi hujus conversationem transeuntibus, visa fuerat desolata, revertatur in pristinum statum. Omnesque mirentur et dicant: Terra illa inculta, terra deserta, in qua omnes quondam periere virtutes, nunc facta est quasi hortus voluptatis et paradisus Dei. Et civitates quondam desertae, quae Deum hospitem non habebant, et destitutae erant a Spiritu sancto et suffossae incredulitate unitae erant fide Christi, ut sciant omnes in circuitu, quod Dominus aedificaverit animas dissipatas et plantaverit in eis, atque conseverit cunctarum virtutum arbores, et ipse rebus praestiterit, quae sermone 110.0859B| promisit. Rursumque cohortatur sermo propheticus poenitentes, ut etiam cum regressi fuerint in ecclesias, semper requirant Dominum et inveniant eum: ut multiplicentur redeuntium turbis greges Domini, non jumentorum et brutorum animantium, sed greges hominum, qui fidei rationisque sint pleni, greges sancti, greges urbis Hierusalem, in cunctis solemnitatibus, quas Dei clementia receperunt, ut postquam civitates Domini hujuscemodi gregum multitudo compleverit, tunc sciant omnes quod ipse sit Dominus.
CAPUT XXXVII. De generali resurrectione: de Christo; et quod in novissimis diebus recipiet eum Juda et Jerusalem, et erit unus populus.
110.0859C| « Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyro. Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus ossibus his: Ecce ego intermittam in vos spiritum, et vivetis; et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum et vivetis, et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce 110.0859D| commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare, fili hominis, haec dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt, steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde; et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est, ipsi dicunt. Aruerunt ossa nostra et periit spes nostra, et abscisi sumus. Propterea vaticinare 110.0860A| et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis; et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Famosa est visio, et omnium Ecclesiarum Christi lectione celebrata. Qui ergo putant de resurrectione, quae ab omnibus et Judaeis et Christianis creditur Dei esse sermonem, haec solent dicere, Facta est super prophetam manus Domini, hoc est, Dominus atque Salvator: super quem Pater cuncta operatus 110.0860B| est: « Omnia enim ab eo facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I). » « Et eduxit me, inquit, in spiritu Domini; » subauditur manus Domini. Eduxit autem in spiritu, non in corpore, sed extra corpus. Et posuit illum sive dimisit in medio campi, qui plenus erat humanis ossibus. Nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire, quae non erant operta humo, sed super campum jacentia. Nec solum multa, sed multa nimis, et propter temporis vetustatem arida siccaque vehementer, et nihil in humoris habentia. Cumque interrogasset eum sermo divinus utrum aestimaret haec ossa posse vivere, respondit: « Domine Deus, tu nosti, » qui plenam habes scientiam futurorum. Dixitque ad eum Dominus: « Vaticinare de ossibus, » 110.0860C| sive super ossa haec, « et dices ad ea: Ossa arida, audite verbum Domini. » In quo mirandum, quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante nervos, carnem et cutem, et spiritum vivificantem, Dei possent audire sermonem. Primumque ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur, deinde implentur carnibus: et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, quae nudarum carnium operiat foeditatem. Et tunc accipiunt spiritum, qui vivere ea faciat: et postquam vixerint, tunc cognoscant quod ipse sit Dominus. Dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta commotio, ossaque in suam sunt applicata compagem, astricta nervis, plena carnium, pelle cooperta, jacebantque humana corpora, spiritum non habentia. Idcirco propheta vaticinatur 110.0860D| ad spiritum, et ait: « Haec dicit Dominus Deus. A quatuor ventis veni, spiritus; » a quatuor videlicet mundi plagis, ut quomodo in prima conditione hominis, insufflavit Deus in faciem ejus, « et factus est in animam viventem (Gen. II); » sic et secunda conditio, id est, resurrectio mortuorum insufflante spiritu vivificetur. Qui ingressus est humana corpora statimque vixerunt, « steteruntque super pedes suos. » Unde et resurrectio dicitur mortuorum congregatio sive ecclesia multa, et ut in Hebraeo habet, grandis exercitus, eoque completur tempore: « Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII). » Quod autem sequitur: « Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec 110.0861A| universa domus Israel est, » videtur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione, sed proprie de resurrectione dicatur domus Israel, quae dicat: « Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscisi sumus a terra nostra, » sive omnino desperavimus. Quibus ista dicentibus tertio Ezechiel prophetare compellitur et dicere ossibus aridis: « Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros. » In quo quaeritur, si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: « Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. » « Et educam, inquit, vos de sepulcris vestris, populus meus. » Secundum illud quod scriptum est in Evangelio (Joan. V): « Venit hora, quando qui in sepulcris sunt, audient vocem Filii Dei, et exibunt qui bona 110.0861B| egerunt in resurrectionem vitae. » Et iterum: « Qui audierint vivent. » Et si ut nonnulli arbitrantur de generali resurrectione dicit sermo divinus, quid necesse fuit specialiter dici: « Et inducam vos in terram Israel? » cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui, ex his locis in quibus sepulti sunt. Cumque ait: « Eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis, tunc requiescere vos faciam super humum vestram, » ut postquam requieveritis in terra Israel, tunc cognoscatis quod ipse sim Dominus, qui promissa mea opere compleverim. Qui ergo de generali resurrectione haec dicta intelligunt, illud quod videtur facere quaestionem: « Ossa haec universa domus Israel est; » ad sanctorum resurrectionem referunt, de qua et 110.0861C| apostolus Joannes in Apocalypsi loquitur: « Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima, super eum secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX), » quod videlicet alia sanctorum, alia peccatorum sit resurrectio. Unde et in psalmo I dicitur: « Non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum. » Terram autem Israel, quam resurgentibus Dominus pollicetur, illam esse confirmant de qua scriptum est: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V); et: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV). Haec loquuntur qui de generali, ut diximus, resurrectione Ezechielem scripsisse autumant. Qui autem aliter interpretantur ista non debent nobis facere invidiam, quod istum locum aliter exponentes resurrectionem 110.0861D| negare videamur. Scimus enim multo robustiora testimonia, et in quibus nulla sit dubitatio in Scripturis sanctis reperiri, ut est illud Job: Suscitabis pellem meam (Job. XIX), » quae ista sustinet; et in Daniel: « Multi qui dormiunt in terrae pulvere, resurgent, isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. XII). » Et in Evangelio: « Nolite timere eos qui corpus interficiunt, et animam non possunt occidere: timete autem eum magis qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Luc. XII). Et in apostolo Paulo: Qui vivificabit et mortalia vestra corpora propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII), » et multa alia; ex quo perspicuum est, non 110.0862A| nos resurrectionem negare, sed haec non scripta de resurrectione contendere, et per resurrectionis parabolam de restitutione Israel prophetari, qui eo tempore captivus erat in Babylone. Nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intelligi denegemus. Nunquam poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio et futura crederetur: quia nemo de rebus exstantibus incerta confirmat; totaque nostra illo tendit assertio, quod quomodo videtur incredulum quod ossibus aridis et multa vetustate confectis futura resurrectio promittatur, et tamen futurum est quod promittitur: sic et resurrectio populi Israel, qui ductus est in captivitatem et in toto orbe dispersus, videtur quidem incredibilis 110.0862B| his qui Dei non norunt potentiam; sed tamen futura est, quia ego, inquit Dominus, locutus sum, et faciam sicut pollicitus sum. Denique et anteriori prophetia, in qua montibus Israel antiquus repromittitur status. Et dicit ad eos Dominus: « Et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem, et muliplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel. » Et rursum quod domus Israel habitura sit in terra sua, quae quondam inculta, postea futura sit quasi hortus voluptatis, et civitates desertae et destitutae muniantur, et multiplicetur in eis domus Israel sicut grex ovium, et caetera quae sequuntur ad eumdem sensum pertinere: qui nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossium, et penitus nullum humorem vitae habentium: impleto 110.0862C| illo quod in Evangelio scriptum est: « Quae apud homines impossibilia videntur, apud Deum possibilia sunt (Luc. XVIII). » Ejecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captivitatis, et vinculis quibus servitute Babylonia tenebantur astricti. Sed haec omnia Judaei vel sub Zorobabel, ut prius dixi, expleta confirmant, quando facta est magna commotio, et regnum Chaldaeorum in Medos Persasque translatum, vel in praesentia Christi sui quem putant esse venturum. Nos autem spiritaliter post crucem Domini Salvatoris completa memoramus, et quotidie fieri in his vel maxime qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati ad vocem Domini suscitantur, et vere sunt domus Israel, arens quondam et nullam spem habens salutis, sed intrante in se spiritu 110.0862D| gratiae, et porrigente Domino manum, de profundo inferni liberentur: et qui prius dixerant: Domine Deus, tu nosti, haec postea audiant liberati: Modicae fidei, quare dubitasti?
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Judae, et filiorum Israel sociorum ejus; et tolle lignum alterum, et scribe super illud Joseph lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociorumque ejus. Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in unionem in manu tua. Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego assumam 110.0863A| lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israel, quae junctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu ejus. Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum, et dices ad eos. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt, et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. Et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus, et cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo 110.0863B| eos. Et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus, et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient et facient ea. Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri, et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit in eis: et fundabo eos et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. Et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel cum 110.0863C| fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. » (Hieron.) Regum narrat historia (III Reg. XII) sub Roboam filio Salomonis duodecim tribus fuisse divisas et duas, hoc est Judam et Benjamin, cum levitis ac sacerdotibus secutas esse Roboam qui regnavit in Hierusalem, et regnum ejus appellatum est Juda. Alias vero decem tribus quae dixerunt, « non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Jesse. » Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim qui fuit filius Joseph, submisisse cervices et servisse ei, appellatasque ex maxima parte antiquo nomine Israel, et multo tempore regnum Juda et Israel adversum se habuisse certamina propriisque paruisse regibus: primas decem tribus captas ab Assyriis, et post aliquantum temporis eas quae appellabantur 110.0863D| Juda a Chaldaeis in Babylonem ductas esse captivas, et tribum Juda post annos septuaginta antiquae terrae redditam: decem autem tribus quae vocabantur Israel usque hodie in montibus urbibusque Medorum servire captivas. Praesens igitur prophetia haec ex ore Domini pollicetur quod utrumque sibi jungatur imperium, hoc est regnum Judae et regnum Israel, tollaturque virga Ephraim qui de Joseph stirpe generatus est cum reliquis tribubus quae ei sociatae sunt, et jungatur virgae Judae, ut nequaquam vocetur Juda et Israel, sed uno nomine appellentur Juda: et sub figura prophetae qui praecedit in typo Domini Salvatoris, nequaquam duabus manibus, sed una Christi teneantur manu. Dicit enim se assumere filios Israel 110.0864A| de medio nationum ad quas captivi ducti sunt, et reducturum eos in terram, et in montes Israel de quibus supra legimus, et appellandam unam gentem, uniusque regis regendam imperio, « ut ultra non polluantur in idolis et abominationibus suis, sed cum fuerint de captivitatis sedibus liberati, in quibus peccaverunt, omnibus vitiis esse mundandos, et futuros populum Dei, ita ut Dominus sit Deus eorum. Et servus, inquit, meus David rex, super eos, » de quo et angelus loquitur in Evangelio (Luc. I), quod regnaturus sit super domum Jacob, et regni ejus non sit finis, tantaeque erit clementiae ut non solum rex, sed et pastor appelletur, eo quod superbum nomen imperii pastoris vocabulo mitiget, qui postquam fuerint in gentem unam, et in terra Israel ac montibus 110.0864B| habitaverint, ambulaturi sunt in omnibus judiciis Domini, et praecepta illius custodituri, habitaturi autem non in alia terra, sed in ea quam dedit servo suo Jacob, in qua habitaverunt patres eorum Abraham, Isaac et Jacob et reliqui sancti: et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filii eorum ac nepotes, juxta illud Virgilianum: Et nati natorum, et qui nascentur ab illis. Habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem, ait, scire qui sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra dixi, « servus meus David, » -- « qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad 110.0864C| mortem, mortem autem crucis (Philip. II). » Cumque sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis, nequaquam ut in Veteri Testamento, certaminum atque bellorum, sed pactum pacis quae exsuperat omnem sensum. De qua Salvator loquitur ad apostolos (Joan. XIV): « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. » Et Propheta dicit: « Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV). » Quos cum in Ecclesia fundaverit et stabilierit, ita ut possint dicere: « Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX), » tunc multiplicabuntur vel credentium numero, vel multiplicatione virtutum. « Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium in medio eorum in perpetuum. » Quod Judaei de templo interpretantur, quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo 110.0864D| stare poterit hoc quod dicitur in perpetuum? cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est, et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia referenda sunt ad Ecclesiam, et ad tempora Salvatoris, quando tabernaculum ejus positum est in Ecclesia, ubi factus est Deus noster, et nos populus ejus. Profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel, non juxta carnem, sed juxta spiritum: quando sanctificatio ejus in medio credentium facta sit in perpetuum. Quod autem abjecerit Dominus tribum Ephraim, et elegerit tribum Juda, et in psalmis legimus in quibus scriptum est: « Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephrem non elegit, sed elegit 110.0865A| tribum Juda (Psal. LXXVII), » de qua scriptum est: « Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). » Vere enim in adventu Domini Salvatoris duae virgae, et, ut in Hebraico positum est, duo ligna in unum juncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi, dudum separata sociantur, ut fiant in unum novum hominem, et in unam gentem. Neque polluantur ultra in idolis et abominationibus, sed mundi lavacro sint populus Dei, et imperet eis Christus, et habitent super terram, terramque viventium quam dederat servo suo Jacob qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus juxta prophetiam Oseae, quae pene omnis ad decem tribus dirigitur, id est ad Joseph et 110.0865B| Ephraim et Samariam et Israel intelligere falsi nominis scientiam, et diversas turbas haereticorum, hoc dicemus, quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium, et omnis Israel salvus fuerit, tunc etiam adversarii populi qui contra domum Judae, et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruantur, et patriarchis suis qui eos in blasphemiarum barathrum deduxerunt, consurgant et relinquant idola sua abominationes suas quas de suo corde confinxerant, et de cunctis sedibus suis in quibus peccaverunt transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus Christi, et ipse sit Deus eorum, quae plenius in Osea propheta dictitasse me novi. 110.0865C| Quod si Judaei et Christiani judaizantes haec ad mille annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habitaturos in terra Israel, aedificandam Hierusalem, exstruendum templum, cunctas legis caeremonias exercendas, observandum sabbatum, accipiendam circumcisionis injuriam, manducandum et bibendum, et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam. Cum Apostolus dicat: « Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI). » Quomodo autem in typo resurrectionis superior sermo propheticus restitutionem Judaici populi demonstravit, non carnalem sed spiritalem, sic et ista prophetia nequaquam ad carnis sed ad animae pertinet felicitatem, et ad Christi 110.0865D| fidem, qua mundamur in baptismate, cujus regnum in perpetuum est, ut non exspectemus ventura quae transacta et quotidie transigi novimus.
CAPUT XXXVIII. Sermo Domini contra Gog et Magog; de interitu eorum et peccato populi
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog et terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis, et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis 110.0866A| universos multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium. Persae, Aethiopes et Libyes cum eis omnes scutati et galeati. Gomer et universa agmina ejus: domus Thogorma latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te, et esto eis in praeceptum. Post dies multos visitaberis. In novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel qui fuerunt deserti jugiter. Haec de populis educta est, et habitaverunt in ea confidenter universi. Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Haec dicit Dominus Deus: 110.0866B| In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, et dices: Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure: omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis, ut diripias spolia et invadas praedam, ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici terrae. Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus dicent tibi, Nunquid ad sumenda spolia tu venis? Ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. Propterea vaticinare, 110.0866C| fili hominis, et dices ad Gog, Haec dicit Dominus Deus: Nunquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. Et ascendes super populum meum Israel, quasi nubes ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerom te super eos. Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram 110.0866D| Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo et in zelo meo. In igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel, et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae. Et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram. Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus. Gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis. Ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, 110.0867A| et super populos multos qui sunt cum eo. Et magnificabor et sanctificabor, et notus ero in oculis gentium multarum, et scient quia ego Dominus. » (Hieron.) Primum historiae fundamenta jacienda sunt sciendumque quod ad Ezechiel prophetam iste extremus sermo sit Domini. Neque enim post hunc simile quid possumus invenire, praeter illud quod in vicesimo quinto anno scriptum est transmigrationis Jechoniae, « facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc, » hoc est in terram Israel, quando aedificatio templi describitur, et caeremoniarum ejus ordo narratur. Dein observandum quod ponitur sive obfirmatur facies prophetae contra Gog terram, sive terram Magog: obfirmatione enim et multa consideratione vultus opus est, ut quae dicuntur nosse possimus 110.0867B| secundum illum apostolicum: « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu (I Cor. III). » Igitur Judaei et nostri judaizantes putant Gog gentes esse Scythicas immanes et innumerabiles, quae trans Caucasum montem, et Maeotidem paludem, et propter Caspium mare ad Indiam usque tendantur, et has post mille annorum regnum esse a diabolo commovendas, quae veniant in terram Israel ut pugnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. Primum Mosoch quo Josephus interpretatur Cappadocas, dein Thubal, quos idem Iberos, vel Hispanos, Hebraei Itales suspicantur, habentes secum in exercitu Persas, Aethiopas et Libyas. Gomer quoque et Thogorma quos 110.0867C| Galatas et Phryges interpretantur, Sabaeos quoque et Dedan, et Carthaginenses sive Tharsis; et hoc est quod Joannes quoque in sua ponit Apocalypsi: « Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae Gog et Magog, ut congreget eos ad bellum, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt per latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et civitatem dilectam, et descendit ignis a Deo de coelo et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi erat bestia et pseudoprophetae, et cruciabuntur diebus et noctibus in saecula saeculorum; » non intelligentes totum volumen Joannis, quod revelationis titulo praenotatur, esse mysticum; 110.0867D| et revelatione nos indigere, ut possimus cum Propheta dicere: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). » Alii vero terrenum sensum relinquentes, et Judaicas atque aniles fabulas, quae noxiae sunt, et acquiescentes sibi detrahunt in profundum, nimium ad alta conscendunt, et multo pejores fingunt naenias: ut in coelesti Hierusalem diaboli, et omnis exercitus ejus bella describunt, et sub etymologiis gentium singularum interpretentur spiritalia nequitiae in coelestibus. Quae nos omnia lectoris arbitrio concedentes non tam aliena damnare, quam ecclesiasticam explanationem affirmare conabimur. Gog Graeco sermone δῶμα, Latine tectum dicitur. Porro Magog interpretatur de tecto; omnis igitur 110.0868A| superbia et falsi nominis scientia quae erigit se contra notitiam veritatis, his nominibus demonstratur. Ista sunt tecta de quibus et Isaias loquitur in visione contra vallem Sion: « Quid tibi factum est nunc, quoniam ascendistis omnes in tecta vana? » Tectumque interpretabimur haereticorum principes, et de tecto eos qui illorum suscepere doctrinas. Et pulchre post multas et mysticas in hoc volumine prophetias, extremum vaticinium est contra Gog et Magog. Si enim tempus judicii est, juxta Petrum, « ut incipiat a domo Dei (I Petr. IV), » et juxta hunc eumdem Ezechielem qui ait, « et a sanctis meis incipite (Ezech. IX), » et novissimus inimicus destruetur mors. In Isaia quoque primus sermo fit contra Judaeam in qua confessio Domini est, et extremus 110.0868B| contra quadrupedes quae in deserto sunt. Recte et hic novissimus sermo fit contra Gog et Magog, qui oppugnant civitatem Dei, quam fluminis impetus laetificat, et quae in Isaia dicit, « Ego civitas firma quae oppugnatur, » et de qua in Evangelio scriptum est (Matth. V): « Non potest civitas abscondi super montem posita. » Et plenius in psalmo: « Hierusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum: montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV). » Porro quod in exercitu Gog sive Magog, qui, juxta Septuaginta, Symmachum et Theodotionem, princeps est Ros Mosoch, et Thubal, primam gentem Ros Aquila interpretatur caput, quem et nos secuti sumus, ut sit sensus: principem capitis Mosoch 110.0868C| et Thubal. Et revera nec in alio Scripturae loco, nec in Josepho quidem (qui omnium Hebraicarum gentium in primo antiquitatum libro exponit nomina) hanc gentem potuimus invenire. Ex quo manifestum est, ros non gentem significare, sed caput. Illud quoque breviter adnotandum quod in Hiezechiel Gog princeps terrae, Magog esse dicatur: Apocalypsis vero et Gog et Magog nationes esse commemoret, quae egrediuntur de quatuor angulis terrae: et quomodo ab Jacob, qui postea appellatus est Israel, omnis populus Hebraeorum, Israel sortitus est nomen: et ab Aram Syria, a Mesraim Aegyptus, quorum in Genesi scripta sunt nomina: sic et a principe Gog, omnes qui ei subditi sunt, Magog appellantur: Mosoch autem interpretatur amentia et 110.0868D| Thubal tota vel omnia. Princeps igitur et caput superbientis amentiae et omnium malorum juxta illud, quod scriptum est: « Mundus in maligno positus est (I Joan. V), » Gog et Magog appellantur, quae gentes inimicae adversariaeque sanctorum egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes et dispositionem castrorum Dei quae narratur in Numeris. Et illud testimonium nescientes: « Multi de oriente et occidente et septentrione et meridie venient, et discumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno Dei (Matth. VIII). » Et in alio loco: « Dicam Aquiloni Affer; et Africo, Noli prohibere. Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas ab extremo terrae, omnes qui vocati sunt nomine meo (Isa. 110.0869A| XLIII). » Sed non tales anguli terrae, de quibus egrediuntur Gog et Magog, juxta quos angulos stat meretrix in Proverbiis (Prov. VII), quae praetereuntes stultos juvenes per plateas, per latam videlicet et spatiosam viam, quae ducit ad mortem (Matth. VI), decipere festinat: scribae quoque et Pharisaei orant in angulis platearum ut ab hominibus videantur; qui receperunt mercedem. Quae est igitur contra Gog comminatio? « Circumagam te, sive convertam, et ponam frenum in maxillis tuis. » Primum a sententia tua fluctuare te faciam atque converti. « Et ponam frenum in maxillis tuis. » De quo scriptum est: « In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI), » ut indomitus equus atque lasciviens et corruens per 110.0869B| praecipitia freno Domini subjugetur. Ad quem propheta dicit: « Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Habac. III). » Et ad Job per nubes et turbinem dicitur: « Tu circumdedisti equo fortitudinem (Job. XXXIX). » Tales erant equi et equites quorum multitudinem Joannes vidit in coelo. Dicit ergo ad Gog: « Educam, sive congregabo te et omnem exercitum vel fortitudinem tuam. » Qui educitur, et de dispersione congregatur, retrahitur ad salutem. Juxta illud quod in Lege promittitur: « Si fuerit dispersio tua a summitate coeli usque ad summitatem ejus inde congregabo te (Deut. XXX). » Equos quoque ejus et equites vestitos loricis, qui imitantur armaturam Apostoli (Ephes. VI), et loricas justitiae habere se jactant, multitudo nimia est, 110.0869C| omnesque arripiunt contra ecclesiam clypeum et gladium. Et sunt gentes saevissimae et inimicae Israel, Persae, Aethiopes, et Libyes, quorum adversum populum Dei bella narrantur. Gomer quoque et domus Thogorma, qui veniunt de lateribus aquilonis, qui est ventus frigidissimus, et nomine Dexter vocatur, totumque robur Magog et omnes qui subjecti sunt ei populi venient cum illo ad praelium. Cui dicitur per ἰρωνίαν, « praepara te et instrue, et omnem multitudinem tuam, quae tuis paret imperiis, coacerva ad te. Sed scito quod post multos dies visitaberis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, ut in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII). » -- « In novissimo, inquit, annorum venies; » Unde et Joannes loquitur: 110.0869D| « Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II). » Et populus gentium undecima ad operandam conducitur vineam. Ad quorum terram, id est, terram mitium, terramque sanctorum, quae affert centenos et sexagenos et tricenos fructus, venit Gog expugnandam, quae reversa est, sive aversa a gladio. Scit enim scriptum: « Dissipa, Domine, gentes, quae bella volunt (Psal. LXVII). » Et in pace consistit. « Et congregata est de populis et gentibus multis, » ut nationum errore contempto veniret ad montes Israel, patriarchas videlicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti jugiter sine lege Dei et praeceptis. Cui postea dicitur: « Plures filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Gal. IV). » Ista sunt deserta et inaquosa, 110.0870A| in quibus diabolus locum invenire non poterat, quia vocati fuerant ad salutem; et postea adsumptis aliis septem daemonibus nequioribus se reversus est in domum suam (Matth. XII), ad gentem videlicet Israel. « Haec, inquit, de populis educta est, » subauditur terra: sive hic de gentibus eductus est, ut intelligatur credentium populus, qui habitavit in pace et confidit in Domino.
Ascendens autem Gog cum omni exercitu suo, quasi tempestas veniet, et quasi nubes ut operiat terram credentium. Quis enim haereticorum, quorum princeps diabolus est, non quasi tempestas venit contra Ecclesiam, et nube verborum suorum simplices quosque credentium opprimere et operire festinat? Unde dicitur ad eum: quantum in te est, 110.0870B| cuncta operies tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Pulchreque ascendens Gog non habet pluviam voluntariam, non imbrem temporaneum et serotinum, qui arentia arva laetificet: sed tempestatem et caliginem, ut cuncta tenebris et errore confundat. Propterea haec ei loquitur Dominus Deus: « In illo tempore, hoc est in diebus novissimis, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam; Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascendere voluerit super te, locum tuum ne derelinquas (Eccle. X). » E contrario autem in sancti cor ascendit Deus, de quo scriptum est: « Ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII). » Dicitque Gog, « Ascendam ad terram absque muro, » sive projectam, hoc est 110.0870C| quae Dei auxilio destituta est, nec dialecticorum argumentatione munita. « Veniam ad quiescentes habitantes que secure, » sive in pace: rex enim noster pacificus est, et in pace locus ejus. « Hi omnes, inquit, habitant sine muro: vectes et portae non sunt eis. » Hoc diabolus princeps haereticorum loquitur, quod nulla habeat munimenta Ecclesia, nec sapientiam saecularem, quae apud Deum stultitia est, ut diripiat spolia, et invadat praedam Ecclesiae, et inferat manum suam super eos, qui deserti fuerant, quando Dei notitiam non habebant, et postea restituti per Christum, veniant ad Patrem, cui loquitur in Evangelio (Joan. XVII): « Pater, revela nomen tuum hominibus. » Et ut sciamus populum, qui desertus fuerat, et postea restitutus significare populum 110.0870D| Christianum, sequitur: « Et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui populus possidere coepit haereditatem Christi, et esse habitator umbilici terrae; » de qua scriptum est: « Operatus est salutem in medio terrae, veritas enim de terra orta est (Psal. LXXXIV), » quae dicit in Evangelio: « Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV). » Haec illo cogitante atque dicente, et possessionem Ecclesiae rapere festinante, gentes quae ab errore pristino conversae fuerant ad salutem, Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, Carthaginis, sive maris, qui inter saeculi hujus fluctus bonis operibus quae runt mercimonia, et omnes villae earum, sive leores aut catuli leonum, ut in Hebraico continetur, loquentur 110.0871A| ei quae sequuntur. Dicent ergo Saba et Dedan et negotiatores Tharsis, et omnes sancti, qui leonum catuli appellantur, vel certe villae habitationesque credentium. O Gog, nunquid idcirco venis, ut spolia rapias Ecclesiae, et ideo multitudinem congregasti, ut Christi possessio tua fiat haereditas? Aut putas te argentum et aurum, quod in eloquio sensuque intelligitur, Ecclesiae possessurum, ut auferas suppellectilem omnemque substantiam, et diripias manubias infinitas, Christi victoriis congregatas? Propterea, o propheta Ezechiel, qui in typo Christi appellaris filius hominis, loquere ad Gog, et dic ei: « Haec dicit Dominus Deus, » quando totius mundi errore sublato populus meus Israel, qui mente cernit Deum, habitaverit in Ecclesia confidenter, 110.0871B| sive in pace, tunc scies, sive consurges, et venies de loco tuo. Qui sit autem locus haereticae pravitatis, sequens sermo demonstrat: A lateribus aquilonis, qui omnem calorem credentium refrigerare conatur. Venientque cum eo populi multi, « omnes ascensores equorum, » de quibus scriptum est: « Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV). » Coetus magnus et exercitus vehemens, cum quibus « ascendens, ait, super populum meum Israel, quasi nubes et caligo, ut operias » terram meam, de qua supra dictum est; « In novissimis diebus eris, » quando Evangelica praedicatio. « Et adducam te super terram meam. Oportet enim, et haereses esse (I Cor. XI), » ut probati quique manifesti fiant, et Dei voluntate Ἀναγώνιστος diabolus et 110.0871C| et omnia perversitatis dogmata derelicta sunt. « Ut sciant omnes gentes, et intelligant me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog, » hoc est, cum poenis tuis me intellexerint judicem. Et facit apostropham ad ipsum Gog: « Nonne tu ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manibus servorum meorum prophetarum Israel? » Moysi videlicet, qui ait in Numerorum libro, duntaxat juxta Septuaginta: « Egredietur homo de semine ejus, et dominabitur gentium plurimarum, et elevabitur Gog regnum ejus, et crescet regnum illius (Num. XXIV). » Caeterum juxta Hebraicum ita scriptum reperi: « Tollatur propterea Gog [Agag] rex ejus, et auferetur regnum illius, » eo quod regnum Israel in Saule propter Agag regem Amalec destructum sit. Et 110.0871D| in alio loco: « Mundabit terram populi sui. » Joel quoque in valle Josaphat, hoc est judicii Dei, describit populos congregandos (Joel. III); et Isaias omnesque prophetae in quorum manibus et bonis operibus sermo fit Domini. Cum igitur veneris super terram Israel, « ascendet indignatio mea in furore meo contra te, et in zelo meo pro populo meo. In igne irae meae locutus sum, qui omnia vitiorum tuorum ligna consumat. Illo, inquit, tempore erit magna commotio super terram Israel. » Immittente enim diabolo crebra contra Ecclesiam persecutio fiet: quae quando sopita fuerit, et Dei victa praesidio, tunc commovebuntur a facie ejus pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile quod 110.0872A| movetur super terram, cunctique homines qui sunt super faciem terrae. Quod manifeste de habitatoribus Ecclesiae demonstratur, quorum alii ut pisces maris, alii ut volucres coeli, alii ut bestiae agri, et omnia reptilia quae moventur super terram, alii ut retinentes hominis dignitatem habitant super faciem terrae. Quod autem morum diversitas variis signetur nominibus, et Apostolus scribit ad Corinthios (I Cor. XV), qui alia corpora post resurrectionem dicit esse coelestia, alia terrena, aliud corpus piscis, aliud volucris, aliud bestiarum, aliud reptilium, et aliud hominum, qui nomen pristinum servaverunt. In actibus quoque Apostolorum linteum illud quod quatuor principiis tertio Petro apostolo demonstratur (Act. X), varietatem credentium significat, 110.0872B| quae in arca quoque diluvii continetur. Tunc autem a facie Domini, et a conspectu majestatis ejus subvertentur montes, qui se elevabant contra scientiam Dei, et cadent sepes sive valles, quae vel humilitate sensus ad ima demersae sunt; vel certe munitiones quae aliquid pollicentur, ut imitentur Ecclesiam Dei. De cujus sepibus dicitur: « Qui destruit sepem, mordebit eum coluber (Eccli. X). » Et omnes muri in terram corruent: cum enim ecclesiastici sermonis apparuerit fortitudo, omnia haereticorum corruent munimenta. « Et vocabo, inquit, eum adversum illum, » hoc est haereticorum principem Gog, in cunctis montibus ejus gladium, et principes exercitus ejus gladio Domini conficiantur. Tunc haeresis dimicabit adversum haeresim, quarum inter se compugnatio 110.0872C| nostra victoria est. « Et judicabo, inquit, eum morte vel peste, et sanguine et imbre vehementi, et lapidibus immensis » sive grandinibus. Judicatur autem Gog morte sua et sanguine quem effudit, et imbre vehementi, sermonibus eruditi et perfecti viri: et lapidibus immensis qui eum obruant testimoniis Scripturarum, sive grandinis qui calorem illius faciant refrigescere: « Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Ose. VII). » « Ignem, inquit, et sulphur pluam super eum, » per quae demonstratur poena judicii sempiterni. Et non solum super eum qui auctor perversitatis fuit, sed « et super omnem exercitum et multitudinem ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. » Plures enim habent haeretici socios, imo diabolus princeps 110.0872D| eorum infinita multitudine circumdatur. Omnique errore sublato, et punitis atque destructis haereticorum principibus, magnificatur Dominus, et sanctificatur in credentibus, et notus fit in oculis gentium multarum, quae illus fidei crediderunt: et tam ex beatitudine sui quam ex adversariorum poenis scient, atque cognoscent quod ipse sit Dominus. Haec ut potuimus interpretati sumus obedientes illi praecepto: « Neque ad dexteram neque ad sinistram declinabis, sed via regia ingredieris. » Si quis autem nostra reprehendit, aut meliora proferat quae sequamur, aut si nihil voluerit dicere, perfectam Deo scientiam derelinquat: dum tamen sciat nequaquam in nobis vires, sed animum judicandum.
CAPUT XXXIX. In novissimis diebus insurget Gog et Magog: et de congregatione avium et bestiarum ad edenda cadavera eorum. 110.0873A| « Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog et dices: Haec dicit Dominus Deus, ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam et reducam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israel. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua, dejiciam te super montes Israel, cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum, feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terrae dedi te ad devorandum. Super faciem agri cades, quia ego 110.0873B| locutus sum, ait Dominus Deus, et emittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus. Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus sanctus Israel. Ecce venit et factum est, ait Dominus Deus. Haec est dies de qua locutus sum; Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum, et contos, et succendent ea igne septem annis. Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait 110.0873C| Dominus Deus. Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris quae obstupescere faciet praetereuntes. Et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog; et sepelient eos domus Israel ut mundent terram septem mensibus. Sepeliet autem eum omnis populus terrae, et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. Et viros jugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui permanserant super faciem terrae ut emundent eam. Post menses autem septem quaerere incipient, et circuibunt peragrantes terram. Cumque viderint os hominis statuent juxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle 110.0873D| multitudinis Gog. Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram. » (Hieron.) Et haec Judaicae traditionis haeredes et discipuli interminabilium fabularum post mille annorum regnum futura contendunt interficiendumque Gog principem Rosmosoch et Thubal in finibus Israel, et ab omnibus volatilibus et bestiis devorandum: et habitatores urbium Israel septem annis lignorum usum nequaquam habituros de succisione sylvarum, sed de armis Gog, scutis videlicet et hastis sagittisque et bacculis sive contis: ipsum autem Gog sepeliendum in valle, quae Hebraice dicitur Ge: et nomen sepulcri illius appellandum ποαγανάριον [Hier., πολυάνδριον], ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta. Septem autem mensibus 110.0874A| eum sepeliendum a domo Israel ut terra mundetur, et inclytam futuram diem quando interfectus sit Gog, constituendosque qui ossa diligenter inquirant et sepeliant, quo scilicet nihil in terra remaneat insepultum. Post menses autem sive in mensibus septem peragrandam terram, et sicubi os hominis jacere perspexerint, titulo prope posito demonstrandum, ut postea sepeliant illud qui huic operi praepositi sunt. Nomen autem civitatis appellari Amona, quae Graece dicatur ποαγανάριον, hoc est, multitudo hominum sepultorum, et sic terram esse mundam. Hoc illi dixerint: Nos autem coeptae explanationis sensum tenentes, singula quae proposuimus, disseramus.
Habet Gog et ipse trinitatem suam: Ros et Mosoch et Thubal, caput videlicet, et insaniam et universa, 110.0874B| ut nullum sit vitium, quod non in Gog possessione consistat. Iste educetur sive circumagetur, et palpabitur atque lactabitur, ut sperans victoriam occidendus ducatur ad praelium. Et ascendet de lateribus sive de novissimis aquilonis, ex quo exardescunt mala super omnem terram: et ab eo ipso adducetur super montes Israel, quos apostolos et apostolicos atque ecclesiasticos viros intelligere debemus, ut postquam adductus fuerit ad montes Israel, tunc percutiatur arcus, qui est in manu sinistra ejus, et sagittae quae manu tenentur dextera: et ipse enim imitatur ad interficiendos eos quos deceperit habere arma a sinistris et dextris per bonam et malam famam. Istae sagittae sunt, et haec jacula de quibus et Psalmista loquitur: « Ecce enim peccatores 110.0874C| intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X); » quae ignita diaboli jacula scuto fidei restinguenda sunt. Dejicitur autem sive cadit Gog qui ascenderat super montes Israel, in ipsis montibus cum omni exercitu suo cunctisque agminibus. Et erit in escam feris, avibus omnique volatili et bestiis terrae, adversariis videlicet et potestatibus, quae juxta viam comederent sementem, et sanguinariis bestiis. Quomodo enim scriptum est de dracone: « Dedisti eum escam populis Aethyopum (Psal. LXXIII), » sic decepti quique ab haereticis, daemonum cibi sunt. Cadet autem Gog vel in campi latitudine vel in agro qui cultus est a Dei agricolis: neque enim fieri potest ut Domini verba sint irrita. Tunc mittetur ignis 110.0874D| in Magog, in eos videlicet qui Gog suscepere doctrinam, et in hos qui ad similitudinem insularum saeculi fluctibus verberantur, et putant se debere esse securos. Ille ignis de quo Dominus loquitur: « Ignem veni mittere super terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII). » Ut sciant omnes et intelligant, quod ego sim Dominus, et nomen sanctum meum notum fiat, in medio populi mei, qui nequaquam Gog auctoritate seductus est, neque ultra per occasionem falsi nominis scientiae polluetur nomen meum in haereticis, ut sciant gentes, quae in circuitu sunt, quod ego sim Dominus. Quod autem sequitur: « Ecce venit et factum est, » de judicio Christi dicitur, qui veniens veniet et non tardabit, et ipsa est 110.0875A| dies poenarum atque vindictae, de qua per omnes prophetas locutus est Dominus. « Et egredientur habitatores urbium » Israel credentium populi: urbes autem Israel intelligimus Ecclesias rectae fidei. Et succendent, et comburent arma, de quibus et in alio loco scriptum est: « Arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni (Psal. XLV), » clypeos et hastas, arcum et sagittas, baculos manus in quibus perversum pascha celebrabant; lanceas sive contos quibus lata et insanabilia inferebant vulnera doctrinarum, clypeosque arcus et sagittas, de quibus supra dictum est. Quodque sequitur: « Et succendent ea igni septem annis; » de Exodo et Levitico exponendum est, in quibus lege praecipitur ut septimo anno remissionis, quando servis Hebraeis libertas redditur, 110.0875B| et debita cuncta solvuntur, et ad dominos redit antiqua possessio, et quies terrae tribuitur, et omnes fruges pauperibus condonantur, quo scilicet in septem annis numero sacrato atque perfecto haereticorum armatura dispereat, et ecclesiastici viri nequaquam ligna succidant de campis et regionibus, sylvisque et saltibus gentium, quos magis salvare cupiunt quam perdere: sed de haereticorum, quos vicerint clypeis, hastis, sagittis, baculis, contisque et lanceis. Habent enim et ipsi ad impugnandam Ecclesiam Christi tela diversa, quae ab eruditis hominibus igne sancti Spiritus succendenda sunt, sermone videlicet ecclesiastico, quem qui habuerit, poterit dicere: « Nonne cor nostrum erat ardens in via cum aperiret nobis Jesus Scripturas? » Nec possumus plenam habere 110.0875C| pacem et habitationis confidentiam, nisi cunctam adversariorum supellectilem depraedemur, ut pereant omnia et in cinerem concrementur, et depraedemur eos, qui nos fuerant ante praedati, et vastemus illos qui vastaverunt prius Ecclesiam. « In die illa, » in claro praedicationis lumine, « dabo, inquit, Gog locum nominatum sepulcrum in Israel. » Juxta Hebraicum, « vallem viatorum » ad orientem maris, « quae obstupescere facit praetereuntes. » Cujus sermonis hic sensus est: Sepulchrum Gog non erit in montibus, sed in depressis vallibus et in confragosis locis, quae hebraice appellantur Ge, quae haeretici cum in occidente siti orientis loca esse confingunt, ut decipiant viatores, eos videlicet, qui saeculum istud pertranseunt, et non sunt habitatores, sed peregrini, 110.0875D| dicentes illud propheticum: « Advena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII). » Quis enim praetereuntium, de quibus scriptum est. « Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII), » non admiratur et obstupescit cum vallem viderit viatorum, quae viatoribus vallis habitatoribus mons videtur? hoc juxta Hebraicum. Caeterum Septuaginta transtulerunt « polyandrion eorum qui venerint ad mare, et aedificabunt in circuitu introitum vallis. » Labor enim est eorum qui egrediuntur de urbibus Israel, ut omnem introitum et exitum haereticae pravitatis, qui venerant a mare et amaritudine illius delectabantur, undarumque molibus et crudelitate naufragii 110.0876A| claudant, et circumaedificentur, et in voraginibus terrae sepeliant, ne ultra exire valeant, et aliquos sua fraude decipere. Ibi ergo sepeliebant Gog et omnem multitudinem ejus, qua semper haeretici delectantur. « Et vocabitur » nomen vallis illius, in qua Gog sepultus est, « multitudinis ge, sive polyandrii, hoc est, sepulcrum plurimae multitudinis: et quomodo supra diximus per septem annos adversariorum arma succendi, sic per septem menses, sordibus haereticorum terra mundabitur. A primo enim mense quando pascha Domini celebramus, et exterminatorem Aegypti agni in postibus nostris cruore vitamus, usque ad exitum anni, hoc est, usque ad septimum mensem, quando tabernacula figimus, et inter caeteras frondes palmarum quoque ramis protegimur, ut perfecta 110.0876B| contra hostes victoria demonstretur festivitates omnes complemus in populis. Nec solum magistri, sed et omnis populus hoc certatim faciet, ut sepeliat Gog et terram operiat, et nequaquam aerem liberum capere permittat: Post necem autem et interfectionem sive sepulcrum Gog, eligentur viri ecclesiastici qui hoc habeant studii, ne quid in terra Israel maneat sordium pristinarum, ne quid morticinum, qui lustrent terram, et requirant mortuos et sepeliant: ut videlicet mundetur terra ecclesiae. Sin autem per septem menses quando debent esse cuncta purgata, hi qui terram peragrant, atque circumeunt in aliquo os hominis, hoc est duritiam haereticae pravitatis, sive morticinum quid doctrinae pristinae viderint remansisse, ponent juxta illud sive aedificabunt 110.0876C| titulum: ut postquam notati fuerint qui hujuscemodi sunt, tunc vel emundentur vel sepeliantur cum Gog, et in turba sepulturae illius retrudantur. Nomen autem civitatis ubi servorum Domini victoria est, et jacent advesarii, et omnis inimicorum ejus multitudo prostrata est, appellatur Amona sive Poliandrion, ut finis omnium restitutio puritatis sit. Denique sequitur: Et mundabunt terram. » Haud dubium quin hi de quibus supra scriptum est: « quaerere incipient, et circumibunt peragrantes terram. (MAURUS.) In Apocalypsi quoque Joannis (Apoc. XX) cum ibi commemoraretur angeli descensio, de coelo qui captivavit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligavit eum per annos mille. Postea sequitur Scriptura, dicens: Et cum 110.0876D| consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit et seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam, et descendit ignis a Deo de coelo et devoravit eos. Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudoprophetae, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. » (Beda in Apoc.) Diabolus deorsum fluens interpretatur, Graece autem criminator dicitur. Satan, adversarius sive praevaricator. Draco ergo propter nocendi malitiam, serpens propter fallendi astutiam, 110.0877A| diabolus propter status sui casum, Satan propter obstinationem Domino adversandi nominatur. « Et ligant eum per annos mille. » Id est, ejus potestatem a seducendis hominibus, qui liberandi fuerant cohibens refrenavit, quam si totam vi vel fraude permitteretur exerere in tam longo tempore plurimos infirmorum deciperet. Mille annos dixit partem, id est, reliquias mille annorum sexti diei in quo natus est Dominus et passus. « Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo. » Consummatos dixit a toto partem. Nam sic solvetur, ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis. Sed praeter hunc tropum recte dicitur finitum tempus. Non enim computandae sunt tam exiguae reliquiae cum septingenti, et quod Deus voluerit anni 110.0877B| hora ad Apostolo appellati sunt. « Et exibit et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog, et congregabit eos in praelium. » Ad hoc tunc seducet, ut in hoc praelium congreget: nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. Exibit enim dictum est in apertam persecutionem, de latebris erumpet odiorum: porro Gog et Magog vel a parte totum significant, vel juxta interpretationem nominum, quae tectum et de tecto dicuntur, occultos et apertos judicant hostes: et tectum enim ipsi sunt, quia in eis nunc cluditur et tegitur inimicus: et de tecto ipsi erunt quando in apertum odium erupturi sunt. « Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. » Non utique ad unum locum 110.0877C| venisse vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco coartanda sit dilecta civitas, id est, Ecclesia, quin potius nomine latitudinis terrae in omnibus tunc gentibus persequendam, et nec militiam suam deserturam vocabulo maluit intimare castrorum. « Et descendit a Deo ignis de coelo, et devoravit eos. » Non extremum putandum est, id esse supplicium, sed ignis potius invidentiae, quo cruciabitur adversitas de firmitate sanctorum, firmamentum est enim coelum, hic est ignis qui exiit ex ore testium Dei, et devorabit inimicos eorum: nam novissimo die non super eos pluet ignem, sed congregatos ante se et judicatos mittet in ignem aeternum, de quo et hic subditur: « Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, 110.0877D| ubi est bestia et pseudopropheta, » id est, diabolus ultimo judicio in ignem mittetur aeternum, ubi et omnes quos praemisit, id est, maxima pars impiae civitatis, bestia quippe pro locis accipienda est, nunc diabolus, nunc antichristus, nunc ipsa civitas impia, potest autem ignis nomine de coelo descendentis etiam repentinus impiorum interitus designari.
« Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus. Dic omni volucri et diversis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. Carnes fortium 110.0878A| comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium. Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis. Et saturabimini super mensam meam, de equo et de equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes judicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos. Et scient domus Israel, quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps, et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerunt me, et absconderim faciem meam ab illis, et tradiderim eos in manu hostium, et ceciderint 110.0878B| in gladio universi. Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omni domui Israel. Et assumam zelum pro nomine sancto meo, et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes, et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregavero eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. Et non abscondam ultra faciem meam 110.0878C| ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Omnia autem usque ad eum locum in quo succedit templi aedificatio, hi quos supra diximus Judaeos et nostros judaizantes ad ultimum tempus referunt, quod carnibus Gog cunctique ejus exercitus, quasi pinguissimus hostiis volucres bestiaeque saturandae sint, et restituatur Israel in pristinum statum, et nequaquam ultra a gentibus expugnetur, sed effundat spiritum suum super eos Deus, ut habitent in terra sua, non omnes gentes, sed proprie domus Israel. Nos autem coeptam tropologiam sequentes, hoc dicemus, quod omnes volucres et universas bestias convocet Dominus, ut tradat eis haereticorum principes, quasi pinguissimas hostias devorandos. Volucres 110.0878D| autem et bestiae vel propter celeritatem in omnia discurrendi vel propter feritatem et crudelitatem appellantur, quibus traduntur adversarii in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat, et discant non blasphemare. Comedent autem grandem et pinguissimam victimam, non alibi, sed super montes Israel, quos prophetas et apostolos et sanctos viros intelligere debemus. In illis enim contrariorum dogmatum magistri corruunt, et ab ipsis pereunt vulnerati. Super quos aedificatur Ecclesia, et ut verius dicam, super montium montem. De quo Isaias loquitur et Michaeas: « Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis viam suam (Isa. II, Mich. IV). » Istae autem aves et 110.0879A| istae bestiae celeres atque crudeles comedent carnes et bibent sanguinem, quae regnum Dei possidere non possunt. « Carnes fortium » sive gigantum, qui contra Dei scientiam rebellabant, et sanguinem principum, non coeli, sed terrae bibent, qui cuncta terrena sapuerunt. « Sanguinem arietum, agnorum et hircorum, » sive, juxta Septuaginta, arietum, vitulorum et hircorum, ut tria significent animantia, quae in Dei victimis immolantur. Imitantur enim et haeretici ecclesiasticam mansuetudinem, sed oblatio eorum non in Dei cultum, sed in daemonum cibum proficit, quae est pinguissima hostia eorum, et quasi adipe saturantur, et bibunt sanguinem deceptorum usque in ebrietatem. Hanc autem victimam Deus immolat per ecclesiasticos viros, ut multitudine deceptorum 110.0879B| saturentur convivae pessimi, et bibant usque ad vomitum et ebrietatem. Quando videris sanctos viros et Scripturis divinis eruditos truncare equos haereticorum et ascensores, de quibus scriptum est: « Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV); » et omnes rebelles et gigantes suo mucrone concidere, et cunctorum bellatorum falsi nominis scientiae sanguinem fundere, tunc scito mensam Domini praeparatam, ut ponat gloriam suam in cunctis gentibus, quae illius credunt nomini: et intelligant ecclesiae sanctorum judicium illius, quod fecerit super adversarios, et manum fortem, qua eos percusserit, et sciant domus Israel atque cognoscant, quod sit Dominus Deus eorum, qui locutus est: « Ego sum Dominus Deus vester, » a die victoriae Domini et usque in perpetuum, et recogitent idcirco captam 110.0879C| esse quondam ab haereticis domum Israel, et in toto perversorum dogmatum orbe dispersam, quod reliquerint eum, qui parumper abscondit sive avertit faciem suam ab eis, et tradidit eos in manu haereticorum et ceciderunt illorum mucrone confossi propter immunditias et iniquitates suas: quae causa extitit ut absconderet et averteret faciem suam ab eis. Expositis autem rationibus secundum illud, quod scriptum est: « Oportet et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI), » captivitatis Israel, videlicet Ecclesiae, in qua habitant cernentes Deum. Nunc pollicetur, quod reducat in ecclesiam captivitatem 110.0880A| Jacob, qui judaicum populum supplantarat, et postea haereticorum fraudibus supplantatus est, et misereatur omni domui Israel, non juxta carnem, sed juxta spiritum. « Et assumam, inquit, zelum meum pro nomine sancto meo, quo blasphematur in gentibus, » propter haereticos, ut postquam eos liberaverim, erubescant et confundantur quare fide ecclesiastica derelicta praevaricati sint in me. Confundantur autem et erubescant valde velociter, cum habitaverint in terra sua, terra mitium, terraque sanctorum, « Et habitaverint confidenter sive in pace, » nequaquam haereticorum insidias formidantes. Tunc reducentur de populis et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam. Et sanctificabitur Dominus in eis conspectu gentium plurimarum, 110.0880B| quae et ipsae crediturae sunt Domino: finisque sit beatitudinis scire atque cognoscere quod ipse sit Dominus Deus eorum, eo quod apparuerit eis in gentibus, sive transtulerit eos de nationibus, et congregaverit super terram suam, terram Judaeam, terram confessionis, terram mitium, terramque viventium, et ne unum quidem reliquerit haereticae pravitati; et ultra non abscondat faciem suam ab eis, nec aversetur illos, eo quod effuderit spiritum gratiae suae: de quo et Joel propheta loquitur: « In novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II), » effuderit autem super domum Israel. Sin autem pro spiritu juxta Septuaginta furorem legerimus, qui in Hebraico non habetur, sic sentiendum est, quod ultra non abscondat faciem 110.0880C| suam ab eis, in quos furorem suum ante effuderat. Huc usque in Ezechiel prophetam Deo, ut optamus et credimus, auxiliante et aperiente os nostrum, locuti sumus, non aliorum si qui scripserunt, vel deinceps si scripturi sunt, sententiam destruentes, sed asserentes qualiacunque sunt nostra. In aedificatione autem templi et ordine sacerdotum terraeque sanctae divisione, et flumine egrediente de templo, et arboribus ex utraque ripa semper virentibus, et per singulos menses asserentibus fructum, et reliquis quae usque ad finem prophetico volumine continentur, aperte imperitiam confitemur, melius arbitrantes interim nihil quam parum dicere.
LIBER DECIMUS QUARTUS.
PROOEMIUM. AD REGEM FRANCIAE. 110.0879D|
Praeteriti libri finem dictis beati Hieronymi refugientis mysticam explanationem ultimae visionis prophetae Ezechielis terminavimus: cujus sensum in responsione ad Eustochium virginem sequentes in principio praesentis libri tibi, Imperator nobilissime, respondendum censemus, qui ultra vires nostras cogis, nos memoratam visionem usque in finem morali sensu exponere. Ego enim tibi jam haec mihi suggerenti respondi, quod propter imperitiam mentis 110.0880D| et infirmitatem corporis non auderem tantum opus aggredi, quod doctores sapientissimi trepidabant saltem attingere, quin minus totum pleniter explanare: sed tu hanc responsionem meam repulisti, et instantius flagitasti, ut quod hortatus es inciperem, et quoquo modo possem, usque ad finem illud perducere studerem. Obsequar igitur voluntati tuae, et sicut in prioribus feci, sanctorum doctorum vestigia sequens, ea quae exposita reperi sub brevitate et succincte ponam. Quae autem mihi divina gratia ad idem opus explendum 110.0881A| insuper inspiraverit, simul inserere curabo, ut lector et majorum dicta cognoscens, et nostra relegens, quae sibi salubria et utilia inde esse censuerit, sequatur.
CAPUT XL. De aedificatione civitatis, et viro qui stabat in porta et mensurabat murum exteriorem cum calamis suis: de locis deputatis ad custodiam templi et altaris, de mensa atrii et altaris holocaustorum, de mensura vestibuli templi.
« In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa est civitas, ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. » (Gregor. in Comment., hic et deinceps.) 110.0881B| Dicturus mystica, narrationem historicam praemittit, ut figat ex tempore quod credatur in revelatione. Notandum vero quod in exordio libri hujus quo anno prophetare coepit, indicavit. In fine vero inseruit quo extremam visionem vidit: ita ut cognosci valeat in quot annis prophetiae suae dixerit librum. Tempus namque quo prophetare coepit in locutionis suae initio posuit, dicens: « Aperti sunt coeli, et vidi visiones Domini in quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim. » Nunc vero loquitur, dicens: « In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae. » Idem namque propheta in captivitate prima cum Joachim rege fuerat in Babylonia transductus: nam de secunda Jerosolymorum captivitate subjungit, « quarto decimo anno postquam 110.0881C| percussa est civitas. » Undecim quippe annis Sedecias post captivitatem primam, in qua propheta Ezechiel cum Joachim rege ductus est, in Jerosolymorum urbe regnaverat. Post captivitatem vero ejusdem Sedeciae, quaejam secunda erat urbis captivitas, quarto decimo anno propheta visionem ultimam videbat. Undecim itaque et quatuordecim simul juncti faciunt viginti et quinque. Si igitur visionem primam quinto captivitatis prioris anno locutus est, atque hanc ultimam vigesimo et quinto anno factam fuisse describit, profecto patet quod in viginti annis locutionis suae moras usque ad ultimae visionis verba tetenderit. Nec movere quempiam debet quod in medio prophetiae suae volumine, cum de Babylonico rege loqueretur, vicesimi ac septimi anni memoriam 110.0881D| facit: quo in loco cum nihil de tempore suae captivitatis interserit, aperte demonstrat quia ejus regis tempora describit, de quo prophetare coeperat. (Hieron.) Quod si juxta Theodotionem qui in eo loco ubi nos posuimus in exordio anni interpretatus est, in nono anno, decima mensis. Nonus autem annus apud Hebraeos vocatur mensis septimus, qui apud eos vocabulum habet theri, ut Kalendis mensis septimi sit tubarum clangor, et decima die ejusdem mensis dies jejunii et placationis. Quinta decima vero quando totus lunae orbis expletur dies scenopegiarum datur intelligi, quod decima die placationis Dominicae monstratum fuerat Ezechieli aedificium civitatis, et quomodo restitutionem populi, imo vivificationem 110.0882A| in ossibus campi sub resurrectionis imagine demonstravit: sic nunc instaurationem urbis quae Babylonio fuerat ante annos quatuordecim igne delata, sub descriptione ejus Dominus pollicetur, ut sicut captivitatem et eversionem ollae succensae a facie aquilonis monstraverat typus, et prophetiae veritas opere comprobata est: ita ex praeteritorum fide futurae aedificationis veritas vaticinio probaretur. Nec hoc de illo tempore dicitur quod quidam imperiti Judaeorum volunt, quando sub Zorobabel et sub Jesu filio Josedech sacerdote magno templum exstructum est, prophetantibus Aggaeo et Zacharia. Hoc enim templum quod nunc describitur, et ordo sacerdotii terraeque divisio, et fertilitas, multo augustius est quam fuit quod Salomon exstruxerat. 110.0882B| Illud autem quod aedificatum est sub Zorobabel in tantum parvum erat, et prioris comparatione nihili, ut qui prius templum viderant, et postea hoc aspiciebant, ejularent doloremque suum lacrymis testarentur: et multo major esset clamor ululantium quam clangor tubarum, lege Esdrae librum. Porro quod additur quarto decimo anno postquam percussa sive capta est civitas, juxta mysticos intellectus quatuordecim significat generationes, quibus completis a David usque ad nativitatem Christi, urbis restitutio promittitur ab eo de quo scriptum est: « Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet (Isa. XLX, 13). » Et iterum: « Venit ut praedicaret captivis remissionem, et caecis visum, dicens his qui erant in vinculis, Exite, 110.0882C| et qui erant in tenebris, Revelamini (Isa. LXI). » (Greg.) Quid est enim quod per hanc visionem ultimam omnipotens Deus ea ipsa die dignatus est promissionis suae misericordiam facere, qua die in percussa civitate iram justitiae implevit; nisi quod illa divinitatis vis, quae in diversitate, motu et mutabilitate non dicitur, diversa ea ipsa luce justitiae afflictos ac poenitentes vivificat, quae superbientes ac rigidos percutit? Praemisso itaque visionis suae tempore subjungit: « Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. In visionibus Domini adduxit me in terram Israel. » Quod dixerat, « Adduxit me illuc, » hoc replicans subdit: « Adduxit me in terram Israel. » Ait autem: « Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Domini. » Manus etenim 110.0882D| virtutem potestatis, visiones vero ipsam quam acceperat revelationem significant. Manus quippe in visione est, virtus in contemplatione, quibus verbis quid aperte indicat, nisi quia nihil de civitate quam viderat juxta litteram dicat? Nam spiritaliter de ea loquitur, quam spiritaliter contemplatur. « Et dimisit me super montem excelsum nimis. » Quem ergo significat mons excelsus nimis, nisi mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (I Tim. II), qui de terra quidem, sed ultra terram est? quia caro ejusdem Redemptoris nostri de imis habet materiam? sed in summis praeeminet ex potestate, quem minus erat ut excelsum dixerit, nisi adjecerit nimis: qui non solum homo, sed ex ejusdem 110.0883A| humanitatis conceptione quae ab eo assumpta est Deus homo non solum homo ultra homines, sed homo etiam super angelos factus. (Hieron.) Fit autem super eum manus Domini, ut juxta carnem in Babylone positus, in spiritu ad terram veniret Israel: et nequaquam in visione, sed in visionibus Dei poneretur super montem excelsum nimis, de quo Isaias et Michaeas vaticinantur: « Venite, ascendamus in montem Domini et ad domum Dei Jacob (Isai. II, Mich. IV). » Qui mons excelsus est nimis ad comparationem montium caeterorum, de quibus Propheta testatur, dicens: « Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX). »
« Super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis 110.0883B| ad austrum. » (Greg.) Notandum quod non dicitur super quem erat aedificium, sed « quasi aedificium, » ut videlicet ostenderetur quod non corporalis, sed spiritalis civitatis aedificio cuncta dicerentur, qui enim non se aedificium, sed quasi aedificium vidisse perhibet. Cor audientium ad spiritalem fabricam mittit, sicut per Psalmistam dicitur: « Jerusalem quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI). » Quia enim in illa terrenae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur. Quia tamen in hac peregrinationis terra dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur: et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra, in qua 110.0883C| « magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto ejus (Psal. XLV). » (Hieron.) Et in turribus civitatis isius Deus cognoscitur quando suscipiet eam, de qua et alibi: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Et: « Non potest abscondi civitas super montem posita (Matth. V), » quae loquitur in Isaia: « Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isa. XXVI). » Non dixit quae expugnatur, sed oppugnatur: quae aedificata est super petram, et nulla tempestate concutitur. (Greg.) Quae videlicet civitas habet hic in sanctorum moribus magnum jam aedificium suum. In aedificio quippe lapis lapidem portat, qui lapis super lapidem ponitur, et qui portat alterum portatur ab altero: sic itaque sic in sancta Ecclesia, unusquisque 110.0883D| et portat alterum et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet dicens: « Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). » Cujus legis virtutem denuntians, ait: « Plenitudo legis charitas (Rom. XIII). » Si enim ego vos portare negligo in moribus vestris, et vos me intolerare contemnitis in moribus meis. Charitatis inter nos aedificium unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non conjungit. Lapides vero qui in summitate atque extremitate fabricae ponuntur, ipsi quidem portantur ab aliis, sed alios nequaquam portant. Quia et hi qui in finem Ecclesiae, id est, in extremitate mundi nascituri 110.0884A| sunt, tolerantur quidem a majoribus, ut eorum mores ad bona merita componantur, sed cum eos non sequuntur qui per illos proficiant, nullus super se fidelis fabricae jam lapides portat. Nunc itaque alii portantur a nobis, nos vero portati sumus ab aliis. Omne autem pondus fabricae funda mentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat, de quo Paulus ait: « Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est (I Cor. III). » Et notandum quod eamdem civitatem quam Propheta conspexit ad austrum vergentem vidit. Auster enim ventus qui in sancti Spiritus typo poni soleat, si qui in sacro eloquio studiosi sunt recognoscunt. Sicut e contrario per aquilonem saepe diabolus designatur, quia et ille retaxat in calore, 110.0884B| et constringit in frigore. Et Veritas dicit: « Postquam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). » Haec ergo civitas ad austrum vergere dicitur, ac si aperte diceretur. Quod prior illa civitas synagoga in infidelibus suis ad aquilonem stetit, quae in frigore perfidiae duravit. Sancta vero Ecclesia quae charitatem fidei concepit per calorem ad austrum vergit, et quasi calido vento inuititur quae non in sua fiducia, sed in dono spiritalis gratiae laetatur.
Et introduxit me illuc. (Hieron.) Et subauditur manus Dei. Illuc autem, hoc est, quasi ad aedificium civitatis, ut inibi cuncta quae erant intrinsecus demonstraret. (Greg.) Coelestis civitatis aedificium ille intrat, qui in sancta Ecclesia bonorum vias imitando 110.0884C| considerat: Intrare quippe est aedificium super electos sanctae Ecclesiae qualiter in Domino proficiunt amando considerare. Quisquis ergo in sancta Ecclesia considerare sollicite studet, ut aut in bonorum conjugatorum vitam, aut in arce continentium, et omnia quae sunt hujus mundi derelinquentium, aut etiam in praedicatorum summitate proficiat, jam civitatis in montem positae aedificium intravit. Nam qui considerare meliorum vitam ut proficiat negligit, adhuc extra fabricam stat: et si honorem quem jam sancta Ecclesia in mundo habet admiratur quasi aedificium foris conspicit et obstupescit: et quia exterioribus solis intentus est, intus ingressus non est.
« Et ecce vir cujus erat species quasi species aeris. » 110.0884D| Ipse signatur in viro qui figuratur ex monte: vir autem iste metiri aedificium dicitur. Et recte Dominus per virum signatur et montem: quia et ipse omnia intra sanctam Ecclesiam disponit judicando, et ipse eamdem sanctam Ecclesiam portat, et portando ad coelestia sublevat. Sic in sancto quoque Evangelio isdem Redemptor noster loquitur dicens: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium (Joan. X). » Et paulo post: « Ego sum ostium. » Atque iterum post pauca subjungit: « Ego sum pastor bonus. » Si igitur ipse pastor et ipse ostium, et intrat pastor per ostium, cur non hoc in loco, et ipse mons et ipse vir intelligitur qui aedificium metitur in monte, ille videlicet vir de quo scriptum est: « Ecce vir, 110.0885A| Oriens nomen ejus (Zach. VI). » (Hieron.) Habebat autem speciem nequaquam electri, ut in principio hujus voluminis dicitur; neque accinctus erat zona aurea, ut in Joannis Apocalypsi (Apoc. I) continetur, sed habebat speciem juxta hebraicum quasi aeris. Haec enim materia cunctis metallis vocalior est, et tinnitu longe resonat. Unde et in Daniel (Dan. II) in imagine quae erat ex auro, argento, aere, ferroque compacta, regnum Alexandri atque Graecorum in aeris similitudine demonstratur, ut Graecae linguae eloquentia signaretur: Per quam manifestum est adhuc eos indigere doctrina qui templi spiritaliter aedificandi, necdum plena novere mysteria. Cuncti autem novimus metallum aeris valde esse durabile atque omnimodo sonorum. (Greg.) Quid est ergo 110.0885B| quod aspectus mediatoris Dei et hominum speciei comparatur aeris, nisi hoc quod aperte novimus, quia unigenitus Filius formam servi accipiens fragilitatem carnis humanae per resurrectionis suae gloriam vertit in aeternitatem: quia in eo caro facta est jam sine fine durabilis: Nam « surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI). » Quid est autem quod ipsa ejus incarnatio sono metalli comparatur, nisi quod per eamdem assumptionem humanitatis nostrae insonuit omnibus gloria majestatis suae?
« Et funiculus lineus in manu ejus. » (Hieron.) In Septuaginta interpretibus funiculus lineus non habetur, sed « funiculus caementariorum. » Funiculus quoque erat lineus sive caementariorum in manu 110.0885C| ejus, de quo in Zacharia scriptum est (Zach. II), quod funiculum habuerit geometricum, ut latitudinem et longitudinem urbis metiretur. Caementariorum autem vel angelorum qui Dei imperio ministrabant, vel Moysi et omnium prophetarum atque apostolorum qui aedificant civitatem Dei, et adjutores vel ministri sunt Dominicae voluntatis. (Greg.) Quid aliud caementarios quam sanctos doctores accepimus, qui loquendo spiritalia ad coeleste aedificium vivos lapides, id est, electorum animas componunt? Quidquid enim antiqui Patres, quidquid prophetae, quidquid apostoli, quidquid apostolorum successores locuti sunt, quid aliud fuit quam compositio lapidum, in hac quae quotidie construitur fabrica sanctorum. In funiculo autem caementarii hoc agi solet, 110.0885D| ut cognosci aequalitas vel rectitudo surgentis parietis debeat: et si lapis intus est, foras dicitur, si exterius prominet, interius revocatur. Et certe hoc quotidie agit praedicatio doctorum ut unaquaeque anima cui regiminis onera suscipere fortasse non expedit, etiamsi foras apparere appetat, interius revocetur: et rursum quae latere vult, et sui tantummodo curam gerere, si sibi ac multis esse utilis potest, etiam cum latere desiderat, exterius producatur ut appareat: sicque fit ut sanctorum lapidum ordo teneatur, dum saepe et volens ad honorem venire repellitur, et honorem fugiens in sacri ordinis arce sublevatur. Sed quia sicut per interpretem nostrum didicimus, Hebraeorum historia non habet 110.0886A| caementariorum, sed funiculus lineus in manu ejus. Hoc quod apud nos certius habetur exponere debemus. Scimus autem quod funiculus lineus subtilior est quam si funiculi fiant aliunde. Et quid in funiculo lineo, nisi subtiliorem praedicationem, id est, spiritalem debemus accipere? Censura etenim legis funiculus fuit, sed lineus non fuit: quia rudem populum non subtili praedicatione coercuit, in quo per poenitentiam non peccata cogitationis, sed operis resecavit: at postquam per semetipsum Dominus etiam cogitationes hominum praedicando religavit, et perfectum esse peccatum etiam in corde innotuit, funiculum lineum in manu tenuit. Ait enim: « Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis. Ego autem dico vobis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum 110.0886B| eam, jam moechatus est eam in corde suo. » Funiculus ergo lineus est praedicatio subtilis, quae mentem audientis ligat, ne se vel in misera cogitatione dissolvat. Quodque sequitur:
« Et calamus mensurae in manu ejus. » (Hieron.) designat gratiam prophetalem, de qua scriptum est in quadragesimo quarto psalmo: « Linqua mea calamus scribae velociter scribentis. » (Greg.) De sancta Ecclesia per prophetam alium Dominus pollicetur, dicens: « Orietur in ea viror calami et junci (Isa. XXXV), » quod in alio loco exposuisse me memini, ut per calamum scriptores, per juncum vero debeant auditores intelligi. Sed quia ad humorem aquae, et juncus et calamus nasci solent, et ex una eademque aqua utraque proficiunt, et calamus quidem ad scribendum 110.0886C| assumitur, cum juneo vero scribi non potest. Quid in junco et calamo acciperemus, nisi quod una est doctrina veritatis quae multos auditores irrigat? sed irrigati, alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant videlicet tanquam calami, alii vero verbum vitae audiunt, bonae spei et rectorum operum veritatem tenent, sed tamen ad scribendum nullatenus possunt. Hi quid in aqua Dei nisi quidam ut ita dicam junci sunt? Qui quidem viri discendo proficiunt, sed litteras exprimere nequaquam valent. Redemptor igitur noster quia verba quae dixit etiam per doctorum studium scribi largitus est in manu calamum tenuit: qui calamus mensurae dicitur quia ipsa doctorum studia sub quadam occulti judicii dispensatione retinentur, 110.0886D| ut et aliis legentibus prosint, et aliis legentibus prodesse non possint. Unde sancti apostoli cum magistrum veritatem sibi apertius loquentem requirerent, cur turbis in parabolis loqueretur, audierunt: Quia « vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non (Luc. VIII). » Vel certe calamus mensurae est, quia in ipso sacro ejus eloquio quid nobis conscriptum est, occultas esse dispensationes cognoscimus. Nam per incomprehensibile ejus judicium, et alter intra mensuram electorum mittitur, et alter foras relinquitur, ut nullo modo ad electorum numerum pertinere mereatur. Habet ergo funiculum, habet in manu calamum mensurae: Qui enim funiculo locum metitur, alibi funiculum trahit, 110.0887A| aliunde retrahit, et huc ducit, quem aliunde subducit. Sic nimirum sic redemptor noster in collectione hominum facit, dum alios a suis iniquitatibus educit, alios in sua iniquitate derelinquit. In his enim quos colligere dignatus est, occultae mensurae funiculum traxit, et ab his quos relinquendos esse judicavit, quid aliud nisi funiculum retraxit? Ut et boni intra mensuram coelestis fabricae teneantur, et mali extra fabricam, in quibus bona quae aestimentur non sunt, quasi sine mensura remaneant. Hunc funiculum et mensurae calamum in manu sua redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per apparentem virum Macedonem ammonere dignatus est (Act. XVI), ita ut idem Macedo vir diceret, « Transiens adjuva nos. » Et tamen volentes apostolos ad praedicandum 110.0887B| ire in Asiam, non permisit spiritus Jesu. Quid est quod sancti Apostoli, et ibi vocantur ire, ubi fortasse pergere non cogitabant, et illuc ubi desiderabant pergere prohibentur? nisi quia occulti judicii funiculus, et mensurae calamus tenetur in manu, ut et alii verba vitae audiant, et alii nullatenus audire mereantur. Potest etiam calamus mensurae Scriptura sacra pro eo intelligi quod quisquis hanc legit, in ea semetipsum metitur, vel quantum in spiritale proficit virtute, vel quantum a bonis quae praecepta sunt longe disjunctus remansit, quantum jam assurgat ad bona facienda, quantum adhuc in pravis actibus prostratus jaceat. Sequitur:
« Stabat autem in porta. » (Hieron.) Stabat in 110.0887C| porta, quia per ipsum ad patrem ingredimur, et sine ipso civitatem Dei intrare non possimus: ut dignos suscipiat, indignos abjiciat. In porta quoque judicium est; unde et Propheta dicit: « Oderunt arguentes in porta (Psal. XXIX); » et in alio loco: « Non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta. » Hic vir locutus est ad prophetam, in cujus manu erat funiculus, et cujus erat species quasi aeris, et qui calamum tenebat manu locutus ad Ezechielem verus architectus quem imitabatur et Paulus apostolus dicens: « Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III), » sapientem autem vocat architectum, ad distinctionem illius qui stultus est. Et in Zacharia (Zach. XI) pastor insipiens appellatur. (Greg.) Quisquis in porta stat, ex quadam 110.0887D| parte intus est, ex quadam foris quia aliud ejus foris aspicitur, aliud vero intus absconditur. Redemptor itaque noster incarnatus pro nobis misericorditer ante humanos oculos quasi in porta stetit, qui et per humanitatem visibilis apparuit, et sese invisibilem in divinitate servavit. Hinc enim Judaei qui hunc ex Prophetarum promissione sustinuerant, perfidiae suae confusione turbati sunt per eum, quem ad ereptionem suam venire crediderant mortalem videbant. Qui igitur in porta stat, sicut superius dictum est, ex quadam parte foris, ex quadam vero parte intus videtur. Unde nec ipsa Judaeorum perfidia sive divinae virtutis est ostensione derelicta. Nam miracula ejus videntes trahebantur, ut crederent, 110.0888A| sed rursum passionem illius perpendentes dedignabantur Deum credere, quem mortalem videbant: unde factum est ut de ejus cognitione dubitarent. Videbant enim esurientem, sitientem, comedentem, bibentem, lassescentem, dormientem, et purum hunc hominem esse aestimabant. Videbant mortuos suscitantem, leprosos mundantem, caecos illuminantem, daemonia ejicientem, et esse hunc ultra homines sentiebant: sed ipsa ejus miracula in eorum corde cogitata humanitas perturbabat, unde sancta Ecclesia sub sponsae voce hunc aperte jam videre desiderans ait: « En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II). » Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit ostendit, et in seipso invisibilis permansit, in aperto se videre quaerenti 110.0888B| quasi post parietem stetit: quia videndum se manifestata majestate non praebuit, quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Sed quia vir iste in porta stare dicitur, quaerendum nobis est utrum facie interius, et tergo exterius stetit. Stat ergo interius, et facie exterius stetit. Qua in re si ea quae sunt praemissa et subjuncta conspicimus citius qualiter steterit invenimus. Prius enim dicitur, « Erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum, et introduxit me illuc, » et paulo post de eodem viro subditur, « Stabat autem in porta, » statimque subjungitur: « Et locutus est ad me idem vir. » (Greg.) Qui enim introducto prophetae in aedificium, stans in porta locutus 110.0888C| est, profecto constat quia facie interius et tergo exterius stetit. Sed introductus Propheta cum vir stans in porta locutus est, procul dubio faciem ad portam tenebat, unde verba loquentis audiebat. Quid est ergo quod vir interius aspicit, Propheta foris? Quid est quod ejus viri facies ad aedificium, prophetae vero oculi sunt ad portam; nisi quod unigenitus Patris idcirco incarnatus est, ut nos ad spiritale aedificium, id est, ad sanctae Ecclesiae fidem introduceret? Cujus oculis aedificium suum semper aspiciunt, qui quantum quisque in virtutibus proficiat, indesinenter attendunt. Propheta vero a porta ad portam respicit, quia qui verba Dei audit, semper oculos cordis ponere ad exitum debet, et sine cessatione meditari, quando a praesenti vita exeat, 110.0888D| atque ad aeterna gaudia pertingat. Propter hoc quippe incarnatus est Deus, ut nos introduceret ad fidem, et educeret ad speciem visionis suae. Unde in sancto quoque Evangelio loquitur, dicens: « Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). » Ingredietur videlicet ad fidem, egredietur ad speciem, pascua vero inveniet in aeterna satietate. Hinc etiam Psalmista ait: « Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum (Psal. CXX). » Custodit enim Dominus uniuscujusque animae introitum quo intrat ad fidem, exitum quoque quo exiit ad speciem, ut neque intrans ecclesiam erroribus supplantaretur, neque adhuc temporalia ad aeternam exiens ab antiquo 110.0889A| hoste rapiatur. Vir itaque qui apparuit in porta stetit, atque ita locutus est: quia mediator Dei et hominum Christus Jesus in ipso quoque passionis suae tempore, praecepta vitae discipulis dedit: ut hi qui in eum credunt, ad portam semper aspiciant, et passionem ejus sollicita consideratione pensantes, a suo quoque exitu cordis oculos non avertant. Nos quoque cum jam claustra carnis despicere mortalitatis nostrae angustias per mortalitatis desiderium transire, in supernae lucis libertatem tendere, ad coelestis patriae gaudia anhelare coeperimus, ad portam oculos tenemus: quia dum a sacramentis temporalibus transire ad aeterna cupimus, quasi jam praesenti vitae terga dedimus, et cordis faciem in desiderio exitus nostri habemus.
110.0889B| « Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi. » Ad testimonium spiritalium rerum deducto, quid est quod dicitur vide oculis, et additur tuis? et cum subditur: audi auribus, adjungitur tuis? Sed sciendum quod oculi atque aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter videntur. Oculi vero atque aures cordis solummodo spiritalium sunt, qui invisibilia per intellectum vident; et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens Dominus aures quaerebat cum diceret: « Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII). » Cur propheta quotiens ad videnda spiritalia ducitur, « filius hominis » appellatur, nisi quia in hac appellatione memorata semper quod est ex infirmitate, ne extollatur de contemplationis magnitudine. 110.0889C| Et notandum quia diversa sunt ut dicatur oculis tuis vide, auribus tuis audi, et tamen filius hominis vocetur. Sed per haec verba quid ei aliud aperte dicitur nisi spiritalia spiritaliter aspice? Et tamen carnalis infirmitatis tuae memorare. Hinc est etiam quod plerumque, qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in tentatione fatigetur. Sicut quibusdam saepe contingere bene proficientibus solet, quorum mentem dum aut compunctio afficit, aut contemplatio super semetipsum rapit, statim etiam tentatio sequitur, ne de his ad quae rapta est extollatur. Nam compunctione vel contemplatione ad Deum erigitur, sed tentationis suae pondere reverberatus ad semetipsum; quatenus tentatio aggravet, ne contemplatio inflet, et item 110.0889D| contemplatio elevet, ne tentatio demergat. « Vide, inquit, oculis tuis et auribus tuis audi. » (Hieron.) Non oculis carnis, sed spiritus: nec auribus corporis, sed animae. « Levate, inquit, oculos vestros, et videte quia messes jam albae sunt ad metendum (Joan. IV). » Et: « Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII). » Videtur autem aedificatio civitatis, et auditur ordo caeremoniarum, et sacerdotum terraeque descriptio. Nec sufficit praecepisse ut cerneret oculis, et audiret auribus: sed adjecit, « et pone cor tuum in omnia; » sive, « et pone in corde tuo omnia quae ego ostendam tibi. » Nihil enim prodest vidisse et audisse, nisi ea quae videris et audieris in memoriae reposueris thesauro. Quando autem dicit: « Omnia 110.0890A| quae ego ostendam tibi, » intentum facit auditorem. Facit et cordis oculis praeparatum, ut memoriter teneat quae sibi ostendenda sunt, quia ut omnia ostendantur tibi, adductus es huc. Quo dicto ostendit specialiter nihil theoria et scientia dulcius quam propheta desiderat, dicens: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae: ut videam voluptatem Domini, ut visitem templum ejus (Psal. XXVI). » Unde jungit et loquitur: « Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV). » Annuntia, inquit, omnia, quae tu vides, domui Israel, ut qui per se videre non possunt, per te discant quae tibi a Domino demonstrantur. Domui autem Israel, his qui mente conspiciunt Deum, de quibus 110.0890B| erat et Nathanael, qui Christum studiosissime requirebat, et meruit audire: « Ecce verus Israelita in quo dolus non est (Joan. I). » Videt quippe ut annuntiet qui in eo quod ipse profecerit, etiam praedicando de profecto proximi curam gerit: Unde et alibi scriptum est, « Qui audit, dicat veni. » Cui enim jam vox vocantis Dei efficitur in corde, necesse est, ut proximo praedicationis officium erumpat in voce, et idcirco alium vocet, qui jam ipse vocatus est.
« Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique. » (Greg.) Plerumque in sacro eloquio ex protectionis suae munimine murus dici ipse incarnatus Dominus solet, sicut de sancta Ecclesia per Prophetam dicitur. Ponetur in ea murus et antemurale. 110.0890C| Ipse enim nobis murus est, qui nos undique custodiendo circumdat. Antemurale autem muri nostri prophetae omnes fuerunt, quia priusquam Dominus appareret in carne, ad construendam fidem prophetando missi sunt. Et notandum quod iste murus spiritalis aedificii esse forinsecus dicitur. Murus quippe qui ad munitionem aedificii construitur, non interius, sed exterius poni solet. Quid ergo necessarium fuit ut diceretur forinsecus; dum nunquam poni murus intrinsecus soleat; qui necesse est ut exterius positus ea quae intus sunt defendat. Sed in hoc verbo quid aperte nisi Dominica incarnatio demonstratur? Murus enim nobis intus est Deus: murus vero foris est, Deus homo. Unde ei per quemdam prophetam dicitur: « Existi in salutem populi 110.0890D| tui, ut salvos facias christos tuos (Habac. III). » Iste etenim murus incarnatus videlicet Dominus murus nobis non esset, etsi forinsecus non fuisset, quia intus nos non protegeret; si exterius non appareret. Sed neque hoc negligenter praetereundum est, quod idem murus positus dicitur, in circuitu domus undique. Domus quippe Dei non solum sancti angeli, de quibus Psalmista ait: « Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV), » et locum tabernaculi gloriae tuae, sed etiam nos sumus, quorum mentes inhabitare dignatur. Et murus undique in circuitu domus est, quia unigenitus Patris qui sursum est, firmitas angelorum, ipse deorsum factus est redemptio hominum Illis fortitudo ne cadant, nobis adjutorium 110.0891A| ut surgamus post casum. Si vero per domum Dei hoc loco sola redemptorum hominum multitudo signatur, undique nobis Dominus et per circuitum murus est: qui ut nos perfecte custodiret, omnia quae docuit ostendit. Sicut scriptum est: « Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). » Quia enim vocare nos ad coelestem patriam venit, nimirum nos despicere bona transitoria docuit, et mala temporalia non timere. Unde et opprobria despexit, injurias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit. Et cum hunc voluissent rapere, et regem constituere, statim fugit; quid nobis aliud his exemplis innuens, nisi ut debeamus hujus mundi et adversa non metuere, et prospera vitare? Quia plus plerumque ejus bona occupant animum, quam mala 110.0891B| perturbant. Ante passionem vero suam contumelias audivit, nec tamen contumelias reddidit, traditorem suum diu tacitus pertulit, et ficte salutanti dare osculum non recusavit. Suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque suam de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam vocavit, donum pro iniquitate reddidit. Qui ergo nos exemplo suo de omnibus instruxit, murus nobis per circuitum et undique factus est. Sequitur:
« Et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo. » (Hieron.) Calamus autem mensurae qui habebat sex cubita et palmum, illud significat notam esse Deo conversationem nostram, quae in sex diebus, in quibus mundus factus est continetur, 110.0891C| et notam esse et [ei] rationem operum singulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem. Unde et latitudo aequa est altitudini, quorum latitudo ad opera ut diximus, altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat. Illud autem semel monuisse sufficiat, nosse me cubitum et cubita neutrali appellari genere. Sed pro simplicitate et facilitate intelligentiae vulgique consuetudine ponere et genere masculino: non enim curae nobis est vitare sermonum vitia, sed Scripturae sanctae obscuritatem quibuscunque verbis edisserere. (Greg.) Quia per calamum Scriptura sacra signatur, praeterita lectione jam diximus, quia calamus mensurae esse dicitur, quia in ipsam omnem vitae nostrae actionem metimur: ut scilicet videamus vel quantum proficimus, 110.0891D| vel quantum longe a profectu distamus. Nam saepe aliquid agentes jam cujusdam meriti esse nos credimus: sed cum ad verba Dei recurrentes, praecepta sublimia audimus, ibi cognoscimus quantum a profectione minus habeamus. Calamus ergo mensurae est qui per manus scribentium vita mensuratur auditorum. Qui calamus in manu viri esse dicitur, sive quia sacrum eloquium in potestate est mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu. Seu certe quia hoc quod scribi voluit operando complevit. Idem vero calamus sex cubitorum esse describitur. Duae etenim vitae sunt, in quibus nos omnipotens Deus per sacrum eloquium erudit: activa videlicet et contemplativa. Et per sex cubitos quid 110.0892A| aliud quam activa exprimitur? quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Palmus vero qui super sex cubitos esse dicitur, jam de septimo est, sed tamen cubitus non est. Activa ergo vita signatur per sex cubitos, et contemplativa per palmum, quia illam opere perficimus. De ista vero etiam cum cor tendimus, vix parum aliquid attingere valemus. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmitatis curam gerere, quae singulis quibusque expedient dispensare, et commissi nobis qualiter subsistere valeant, providere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriore actione 110.0892B| quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, ut nihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui creatoris animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere, illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. In palmo itaque manus et digiti tenduntur, sed parum quidem quid de mensura cubiti per palmum contingitur, quia quantolibet amore animus ardeat, quantalibet virtute se in Deum et cogitatione tetenderit, non jam quod amat perfecte videt, sed adhuc inchoat videre quod amet: quia sicut fortissimus praedicator dicit: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie 110.0892C| ad faciem (I Cor. XIII). » Et: « Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid.). »
« Et mensus latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. » (Greg.) Omnipotens Deus qui nec in magnis tenditur, nec in minimis angustatur: sic de tota simul Ecclesia loquitur, ac si de una anima loquatur. Et saepe quod ab eo de una anima dicitur, nil obstat si de tota simul Ecclesia intelligatur. Latitudo itaque aedificii ad charitatem pertinet, de qua Psalmista dicit: « Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII). » Nil enim latius quam omnes in sinu amoris recipere, et nullas odii angustias sustinere. Sic quippe lata est charitas, ut in amplitudine dilectionis suae capere etiam 110.0892D| inimicos possit. Unde et praecipitur: « Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt (Matth. V). » Considerandum quoque nobis est, quia latitudo in aequalitatem, altitudo vero in sublimitatem tenditur. Latitudo ergo pertinet ad charitatem proximi, altitudo ad intelligentiam contemplatoris. Sed latitudo et altitudo aedificii uno calamo mensuratur, quia videlicet unaquaeque anima quantum lata fuerit in amore proximi, tantum et alia erit in cognitione Dei. Dum enim se per amorem juxta dilatat, per cognitionem superius exaltat, et tantum super semetipsam excelsa fit, quantum juxta se in proximi amorem tendit. Quia aedificium quod inhabitat Deus, ex angelica simul et humana 110.0893A| natura perficitur per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana adhuc deorsum. Potest per latitudinem atque altitudinem aedificii utraque haec creatoris signari, quia ista adhuc in imis deget, illa vero in sublimibus permanet: sed uno calamo mensuratur utraque, quia humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducitur angelorum, unde scriptum est: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo. Et unde per Joannem dicitur: « Mensura hominis, quae est angeli (Apoc. XXI). » Quia usque ad illam altitudinem gloriae homo perducitur, in qua solidatos se angeli laetantur. Latitudo ergo aedificii tanta est, quanta et altitudo: quia electi quique qui modo in imis laborant, quandoque illis beatissimis spiritibus non erunt inaequales.
110.0893B| « Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus, et mensus limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. » (Hieron.) Ingreditur igitur vir, cui Oriens nomen est, per portam orientalem, ut illuminet eos quos in prima vestibuli fronte repererit, sive in ipso introitu portae, non per unum, sed per plures gradus, quorum siletur numerus, ut ascensionis appareat difficultas, et quotcunque gradus tibi proposueris, scias minus esse ab eo quod dubium derelinquitur. Istam arbitror portam, de qua et in Psalmis canitur: « Haec porta Domini; justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » (Greg.) Quis vero alius portae hujus appellatione signatur, 110.0893C| nisi ipse Dominus ac Redemptor noster, qui nobis janua factus est regni coelestis, sicut ipse ait: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). » Sed cum eumdem virum lineis indutum figuram Domini tenere dixerimus, quaerendum nobis est, qua ratione conveniat ut idem Dominus per virum designare valeat et portam. Dum vir veniat ad portam numquidnam ipse venit ad semetipsum? an ita est, quia et in Evangelio ipse testatur, dicens: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ovium (Joan. X). » Et paulo post dicitur: « Ego sum ostium. » Atque iterum subjungit: « Ego sum pastor bonus. » Si ergo pastor intrat per ostium, et ipse est ostium, 110.0893D| ipse pastor, ipse procul dubio intrat per semetipsum. Ecce dum Ezechiel sensum enodare cupimus, de Evangelio etiam quaestionem legamus. Quaerendum itaque nobis est qualiter et ipse intret et per semetipsum intret. Dominus etenim ac Redemptor noster cum sancta Ecclesia, quam redemit secundum carnem, una substantia, Paulo attestante, qui ait: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore est, quod est Ecclesia (Coloss. I). » Illius capitis corpus Ecclesia est, et hujus corporis caput Christus. De quo suo capite exaltavit corpus, id est sancta Ecclesia, cum per Psalmistam dicit: « Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. » Quia enim quandoque ipsa 110.0894A| etiam exaltanda est, jam nunc caput suum super inimicos suos exaltatum gaudet in coelis. Cum ergo electi quique ad vitam perveniunt, quia membra ejus per eum intrant ad eum, ipse per se intrat ad se: ipse enim in suis membris est, qui intrat: ipse caput ad quod intrantia membra perveniunt. Quod et Ezechiel propheta multipliciter insinuat, qui virum venisse dicit ad portam, quae eadem porta sit, ostendit dicens: « Quae respiciebat ad viam orientalem. » Et ipse enim nobis est via qui dixit: « Ego sum via et veritas (Joan. XIV). » Ipse etiam orientalis via de quo scriptum est: « Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). » Porta ergo viam orientalem respicit, quia illum signat, qui nobis iter ad ortum luminis fecit. Potest etiam portae nomine 110.0894B| unusquisque praedicator intelligi quia quisquis nobis januam regni coelestis ore suo aperit, porta est. Unde et duodecim portae, vel in Joannis Apocalypsi (Apoc. XXI), vel in extrema hujus prophetae visione describuntur. Potest etiam portae nomine Scripturae sacrae scientia non inconvenienter intelligi, quae dum nobis intellectum aperit, coelestis regni januam pandit. Possumus portae nomine et fidem accipere, quam primam contingimus, ut ad virtutum aedificia intremus. « Ascendit, inquit, per gradus ejus. » Quid enim per gradus sunt hujus portae, nisi merita virtutum? Nisi enim in cognitione mediatoris Dei et hominis Christi Jesu, seu in scientia divini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa pervenimus. 110.0894C| Nemo enim repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens (Marc. IV): « Sic est regnum Dei; quemadmodum si jactet homo semen in terra, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. » Semen homo jactat in terra, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen jactaverit, dormit, quia jam in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die qui inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat 110.0894D| et crescit dum ille nescit, quia et eum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad profectum ducitur. Et ultra terra fructificat, quia praeveniente se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis surgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spicam. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam vero herba pervenit, cum virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum vero frumentum in spica fructificat, quando jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Id cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest 110.0895A| tempus messis: Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat: quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Vir ergo vestitus lineis venit ad portam, quia Dominus ac Redemptor noster membris suis intrantibus perducitur ad se, et ascendit per gradus ejus, quia nobis proficientibus eo nobis amplius exaltatur, quo altus et incomprehensibilis esse cognoscitur. In virtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur. Et mensus est, inquit, limen portae calamo uno in latitudinem, id est, limen unum calamo 110.0895B| uno in latitudine. (Hieron.) Mensusque est limen portae, ut scire valeamus omnia patere notitiae Dei. Quod limen in latitudine unius dicitur calami, et de altitudine siletur ac longitudine: via enim est et introitus per eam, ad interiora pergendum est. (Greg.) Cur postquam dictum est limen portae statim subjungitur limen unum, nisi quia aperte innuit, quod adhuc inferius limen aliud dicatur' : porta autem a limine surgit, ut porta sit. Si igitur porta Dominus, quis hujus portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus incarnari dignatus est, sicut per Paulum dicitur: « Quorum patres ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). » Notandum vero est in hac Pauli sententia 110.0895C| quod dii et caeteri homines sunt vocati, sicut Moysi dicitur: « Ponam te in deum Pharaoni (Exod. VII). » Et per Psalmistam dicit Dominus: « Ego dixi: Dii estis (Psal. XI). » Et rursum: « Deus stetit in synagoga eorum (Psal. LXXXI). » Sed aliud est nuncupative, aliud naturaliter dici Deum. Etsi Moyses in deum Pharaoni est positus, sed deus intra omnia, non deus super omnia dicitur. Qui vero est in utero virginis incarnatus, Deus super omnia vocatur. Itaque limen portae sunt patres, de quibus ille natus est, qui nobis aditum regni coelestis aperuit. Limen autem portae uno calamo mensuratur, qui ipsi antiqui patres qui potuerunt Redemptorem nostrum et prophetando, et bene uniendo praedicare, tanquam sex cubita in perfectione operis et palmum 110.0895D| in inchoatione contemplationis habuerunt. Qui enim eorum vitam in unitate fidei, et perfecta operatio et inchoata contemplatio sublimen reddidit, et in uno calamo mensura liminis fuit. Sequitur:
« Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum. » (Hieron.) Licet in hoc loco Septuaginta superflue longitudinem, velut in plerisque codicibus continetur, latitudinem dixerint, cubicula autem dixerint thalamum, et παρασάδες, qui tam in longum quam in altum singulos habeant calamos, sed inter thalamum et thalamum quinque sint cubita, ut interiora cubiculorum plenam habeant mensuram calami, id est, sex cubitorum et palmi unius, dum opera pariter ratioque consentiunt. 110.0896A| Ea vero quae extrinsecus sunt, hoc est inter thalamum et thalamum quinque cubita, necdum enim Christi secreta penetrarunt, nec possunt dicere: « Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I). » Et alibi: « Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV); » sed discipulis cum Christo domi commorantibus mysteria ejus audire non possunt, et foras ad se cupiunt Dei exire sermonem: et propterea quinque cubitorum mensura in eis ponitur, ut ad sensus quinque omnia referre doceantur. (Greg.) Consideremus quid agi in thalamo soleat, atque exinde hoc quod in sancta Ecclesia agitur, colligamus: in thalamo quippe sponsus et sponsa foederantur sibique in amore junguntur: quid ergo sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum 110.0896B| corda in quibus anima per amorem sponso invisibili jungitur, ut ejus desiderio ardeat, nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem, poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere? Mens itaque quae jam talis est, nullam praesentis vitae consolationem recipit, sed ad illum quem diligit medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur, vilis ei fit ipsa salus sui corporis, quia transfixa est vulnere amoris. Unde et in Canticis canticorum dicit: « Vulnerata charitate ego sum (Cant. II). » Mala salus est cordis quae dolorem hujus vulneris nescit. Cum vero anhelare jam in coeleste desiderium, et sentire vulnus amoris coeperit, fit anima salubrior ex vulnere, quae prius aegrotabat 110.0896C| ex salute: menti autem sponsum suum fortiter amanti, de mora vitae praesentis una solet esse consolatio; si per hoc quod ipsa ab ejus visione differtur, aliorum animae ejus verbo proficiant, et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Pensemus rogo qualis thalamus Pauli mens fuerat, qui dicebat: « Quia mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I). » Omnipotenti Deo in quanto se amore conjunxerat, qui sibi vitam Christum tantummodo, et mori lucrum esse deputabat. Hinc est quod iterum dicit: « Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse multo magis melius. » Sed ecce qui dissolvi desideras, quo amore langueas videmus, qui interim differri te conspicis, fulciri quare floribus non requiris? Quaerit plane; nam 110.0896D| sequitur: « Permanere autem in carne necessarium, propter vos, » et proficientibus discipulis dicit: « Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae, nonne vos ante Dominum nostrum Jesum? » Hinc est quod idem thalamus uno calamo in longum, et uno calamo in latum dicitur mensus. Longitudo quippe ad longanimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem charitatis. Tantum ergo unusquisque thalamus habet in longitudine, quantum et in latitudine habere potuerit: quia mens coelesti desiderio succensa quanto amore habuerit ad colligendum proximum, tantam et longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et patienter portat moras longitudinis, qui se in profectum 110.0897A| proximi dilatat amplitudine charitatis. Potest etiam ipsa longitudo longanimitatem patientiae, quae exhibetur proximo, designare. Et quia latitudo charitatem signat, quae sinum mentis aperit, et amicos simul atque inimicos in amorem recipit, tanta est longitudo thalami, quanta latitudo: quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem: nam tantum quisque portat proximum, quantum amat. Sequitur:
« Et inter thalamos quinque cubitos. » (Greg.) Unum supra thalamum dixerat, et postmodum esse quinquae cubitos inter thalamos narrat, ea videlicet ratione qua multi thalami unum faciunt: sicut multae ecclesiae una ecclesia vocatur. Unde et in Joannis Apocalypsi (Apoc. XII) septem Ecclesiis scribitur, 110.0897B| per quas una catholica designatur. Hi itaque qui in sancta ecclesia, sicut diximus, ferventi amore Deum videre sitiunt, eique jam per desiderium conjunguntur, thalami vocantur. Sed tamen sunt in ea quidam qui penetrare subtilia non valentes, et quinque adhuc corporis sensibus depressi, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto amplius in his quae facta sunt illigantur: et jam quidem exercere in timore Domini et amore proximi tendere student, bona opera corporaliter agere, eleemosynis peccata redimere, sed quia in amore intimo ardere ad coeleste desiderium nesciunt, quasi adhuc devincti corporis sensibus tenentur. Isti itaque thalamus non sunt, sed tamen inter thalamos continentur, qui per eorum ducatum, qui 110.0897C| visionem Dei perfecte diligunt, et ipsi ad profectum mentis ducuntur. Inter thalamos ergo quinque sunt cubiti: quia hi qui ab exterioribus quinque sensibus adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt qui spiritu amoris fervent, velut manentes inter thalamos in fidei constructione proficiunt, et a mensura coelestis aedificii disjuncti non sunt: nam et paulisper se ab appetitu corporalium sensuum abstrahunt, et dilatato mentis spatio imitantur charitatem quam conspiciunt, hinc inde ad thalamos extenduntur. Quod ergo non per sex cubitos, sed per quinque descripti sunt, ipsa adhuc eorum imperfectio designatur: sed tamen per bonum desiderium in mensura spiritalis aedificii esse memorantur: quia et voce sanctae 110.0897D| ecclesiae per Psalmistam dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribuntur (Psal. CXXXVIII); quia iterum Psalmista dicit: « Benedixit omnes timentes se Dominus pusillis cum majoribus. » Hi itaque et imperfecti sunt et pusilli: in quantum tamen cognoscere praevalent, et Deum et proximum diligunt, atque ideo bona quae possunt, non negligunt operari. Quia etsi necdum ad spiritalia dona proficiunt, ut vel ad perfectam operationem, vel ad succensam contemplationem animum capere praevaleant, non recedunt: unde fit ut ipsi quoque, etsi minori loco, in sanctae tamen ecclesiae aedificatione sint positi, quia etsi ad doctrinam, si ad prophetiam, si ad 110.0898A| miraculorum gratiam, si ad contemptum mundi plenius exsequendum, fortasse minores sunt, tamen in timoris et amoris fundamento sunt in quo solidantur, quia etsi igne coelestis desiderii non ardent, in ipsis exterioribus quae exercere sufficiunt, vapore charitatis animantur, et inter proximorum praecellentium aedificia continentur. Sequitur:
« Et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. » (Hieron.) Limen quoque alterius portae, sive ut in Septuaginta continetur, secundi vestibuli et tertii ejusdem unius calami mensurae est. Post quod vestibulum ejus, hoc est limen portae introitum octo ponuntur cubita, ut interiora vestibuli nequaquam septenarium numerum et sex cubita et palmum unum, sed octonarium numerum 110.0898B| teneant qui ad resurrectionis et diei Dominicae pertinent sacramentum. (Gregor.) Dum limen quod modo describitur juxta vestibulum portae intrinsecus esse memoratur, aperte ostenditur, quia limen quod prius descriptum est, extrinsecus fuit. Sed si porta est Dominus, quod sit limen portae intrinsecus et extrinsecus requiramus. Per limen etenim portam unusquisque ingreditur. Et quae sunt duo haec limina, nisi patres testamenti veteris, et patres testamenti novi? Non solum quippe hi de quibus Dominus incarnari dignatus est, sed omnes testamenti veteris patres portae hujus limen fuerunt, quia hi qui eum praedicare, et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum venientibus aperuerunt aditum fidei, ut omnis qui crediderit Dominum quasi 110.0898C| jam portam hujus liminis intraret. Sed cur ante limen exterius, et post limen interius dicitur? nisi quia prius testamenti veteris patres, postmodum novi testamenti doctores fuerunt. Recte autem limen exterius testamenti veteris patres designat: quia per eorum praedicationem opera perversa punita sunt. Praedicta vero novorum patrum uniuscujusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus, et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curaverunt: isti vero dum non solum perversa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt? Unde et ipsa Veritas loquitur, dicens: « Audistis 110.0898D| quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V). » Recte quoque exterius limen illos patres designat, qui ab ipsa incarnatione Redemptoris nostri per intervalla temporum longius constituerunt. Et quidem ab Abel sanguine passim jam coepit ecclesia, et una est ecclesia electorum praecedentium atque sequentium, sed tamen quia discipulis dicitur: « Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt. » Antiquis patribus quasi foris stetisse est Redemptoris nostri praesentiam corporaliter non vidisse. Exterius igitur, sed tamen non divisi a sancta 110.0899A| Ecclesia fuerunt: quia mente, opere, praedicatione, ista jam fidei sacramenta tennerunt. Istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed jam habendo conspicimus: sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, ita illi per fidem in eadem ventura salvati sunt: illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus. Sin vero portam scripturam sacram hoc loco accipimus, ipsa quoque duo limina habet: et exterius et interius, quia in littera dividitur et allegoria. Limen quippe Scripturae sacrae exterius littera, limen vero ejus interius allegoria: quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine quod est exterius venimus. Et sunt in ea permulta quae ita juxta litteram mentem aedificant, ut per 110.0899B| hoc quod exterius agitur, audientis mens interius trahatur. Ibi quippe invenimus praedicamenta operis, et exempla virtutis. Ibi jubetur quid agere etiam corporaliter debemus. Ibi hoc quod ad operandum praecipitur in sanctorum virorum ac fortium actione monstratur. Ut postquam nos apertiora praecepta atque exempla virtutum ad bonam operationem instruunt, tunc ad limen interius, id est ad intellectum mysticum intimae contemplationis, tendamus si possumus pedem mentis. Notandum vero quod limen portae uno calamo mensuratur. Calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur. Quia videlicet in Scriptura sacra et doctrina perfectae operationis, et initium supernae contemplationis invenitur. Sin vero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, 110.0899C| limen exterius in porta est vita activa, limen vero interius vita contemplativa. Per illam quippe ambulatur in fide: per hanc vero festinatur ad speciem. Illa exterius ducit ut unusquisque bene vivere debeat: ista interius perducit, ut ex bona vita ad gaudia aeterna pertingat.
« Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis. Vestibulum autem portae erat intrinsecus. » (Greg.): Vir cujus erat species quasi species aeris mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: ac ne hoc vestibulum extra portam esse crederemus, subditur: « Vestibulum autem portae erat intrinsecus. » (Hieron.) Et in fronte, inquit, ejusdem vestibuli duo erant cubita, quae vel ad utrumque 110.0899D| pertinent instrumentum, vel ad litteram et spiritum, vel ad mysterium forcipis, qua in Isaia (Isa. VI) de altari carbo comprehenditur, et defertur ad prophetae labia purganda. Et ut sciamus quod sit hoc vestibulum quod octo et duobus cubitis terminatur, ponit manifestius: Vestibulum autem portae erat intrinsecus per quod pervenimus ad templum Dei. (Greg.) Quid ergo per interius vestibulum, nisi aeternae vitae latitudo signatur, quae modo intra angustias vitae praesentis jam per spem mente concipitur. De qua per Psalmistam dicitur: « Intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confessionum (Psal. XCIX). » Cum enim peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae viae portam ingredimar: 110.0900A| sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum laudem intramus. Quia ibi jam angustia non erit cum nos laetitia aeternae solemnitatis assumpserit. Propter confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: « Intrate per angustam portam. » Et cum se Psalmista recipi in latitudine gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX). Ad atrium ergo per portam tenditur: quia in latitudine solemnitatis pertingitur ab angustia confessionis. Illa itaque gaudia quae apud David atria, haec apud Ezechielem vestibulum intrinsecus vocantur. Unde et hoc ipsum vestibulum octo cubitis dicitur mensuratum, ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc et exercitio operis laborant, 110.0900B| et ad aeterna gaudia, per contemplationis gratiam suspirant. Nec immerito mensura vestibuli in octo cubitis ponitur, quia septem diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur scilicet octava est. Unde etiam Psalmista resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii erat districtione locuturus, praemisit titulum dicens: « In finem, psalmus David pro octava (Psal. XI). » Ut enim quam octavam diceret demonstraret diem illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus est, dicens: « Domine, ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me. » Modo enim quisquis per flagella corripitur et correptionibus emendatur, in mansuetudine corripitur non in ira. In districto autem illo 110.0900C| examine, omnis argutio atque correptio furor et ira est: quia venia post correptionem non est. Hujus octonarii numeri causa est, quod post sabbatum Dominus voluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus qui tertius est a morte Dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia septimum sequitur. Unde et ipsa vera Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae: Sexta enim feria passus est, sabbato quievit in sepulchro. Dominico autem die resurrexit a morte. Praesens etenim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur, sed sabbato, quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, 110.0900D| videlicet a passione tertio; a conditione ut diximus octavo, jam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudemus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter signavit in nobis: ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava. Hinc per Salomonem dicitur: « Da partes septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram (Eccl. XI). » Partem etenim simul septem et octo damus quando sic ea quae septem diebus evolvuntur, disponimus, ut per haec ad bona aeterna veniamus: ut dum modo caute agitur, postmodum venientes tremendi judicii ira devitetur. Octo itaque cubitis vestibulum mensuratur intrinsecus 110.0901A| quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur. Sed nemo ad illam venit nisi qui hic dilectionem Dei ac proximi devota mente tenuerit. Unde et subditur: « Et frontem ejus duobus cubitis. » Frons etenim portae est bonum meritum vitae praesentis. Sicut enim vestibulum intrinsecus aeterna requies debet intelligi, ita per frontem portae necesse est qualitatem visibilis vitae signari. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur: quia quisquis hic dilectionem Dei ac proximi servare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium pertingit. Vita igitur nostra ut duobus sit cubitis mensurata, tendi quotidie per charitatem debet in amorem Dei simul et proximi. Non est enim charitas vera si minus a duobus cubitis habet.
110.0901B| Porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde et mensura una trium. (Hieron.) Thalami quoque et cubicula quae erant ad viam portae orientalis, pro quibus Septuaginta elau scribunt, tres erant hinc et tres inde, mensurae unius, id est, calamo uno, qui sex cubita et unum palmum habebat. Uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos. Ne igitur putaremus duos esse tantum calamos, ternos ex utraque porta posuit, ut senarium numerum demonstraret: qui et in hydriis evangelii indicatur, in quibus aquae in vina mutatae sunt, et quotidie judaici latices vertuntur, et vinum quod laetificat cor hominis, ex Christi cruore fit dulcius. (Greg.) Quid thalami, quid via orientalis designet, jam superius 110.0901C| diximus, nec replicare ea latius necessarium putamus. Sed quaerendum nobis est: quid est quod dicitur, « tres hinc et tres inde? » Thalami quippe juxta viam orientalem, sunt corda ferventium in amore Dei. Et sive hi qui electi in testamento veteri fuerunt, sive hi qui in testamento novo secuti sunt. Nimirum constat quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim vere Deum diligerent, si ejusdem Trinitatis quae Deus est, gratiam non accepissent. Juxta viam ergo orientalem tres hinc, et tres inde sunt thalami: quia dum inter veteres et novos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum via orientalis apparuit, quia thalami ad veram speciem ex Trinitatis sunt cognitione decorati. Sin vero ad virtutes electorum, 110.0901D| eumdem numerum referamus, tres sunt virtutes, sine quibus is qui aliquid operari jam potest, salvari non potest, videlicet, fides, spes, charitas. Et quia eadem spes, fides et caritas in antiquis patribus quae in novis doctoribus fuit, juxta orientalem viam tres hinc et tres inde thalami describuntur: vel certe quia tres patrum veterum distinctiones fuerunt, tres quoque novorum sub gratia sequuntur. Vetus quippe populus habuit patres ante legem ac deinde in lege, et postmodum prophetas: in novo autem populo prius Hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in fide secuta est, ac deinde in fine saeculi Hebraeorum reliquiae salvantur. (Rom. XI). Quia ergo incarnatio Domini, 110.0902A| et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum prophetas habuit, et ex posteriori fideles ex Hebraeis, fideles ex gentibus ac postmodum Hebraeorum omnes reliquias collegit, orientalis via tres hinc et tres inde thalamos habere memoratur. Sed hoc quoque non inconvenienter accepimus, si tres esse ordines fidelium dicamus. Sive namque in veteri, seu in novo testamento. Alius est ordo praedicantium, alius continentium, atque alius bonorum conjugum (Ezech. XIV). Unde et idem Propheta in superiori parte tres viros liberatos vidit, Noe, David et Job: in quibus videlicet tribus praedicatores, continentes atque conjugati signati sunt. Nam Noe aream in undis rexit; atque ideo figuram rectorum tenuit. 110.0902B| Daniel et in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit. Job vero in conjugio positus, et curam domus propriae exercens placuit; per quem digne bonorum conjugum ordo figuratur. Quia ergo etiam ante mediatoris adventum, et praedicatores, et continentes, ac boni conjugati, fuerunt, qui eumdem ejus adventum praestolarentur, et magna hunc siti desiderii videre cuperent, et postmodum praedicatores, continentes ac bonos conjugatos cernimus existere, qui Redemptorem nostrum non jam desiderant incarnandum, sed in majestatis suae gloria contemplandum: orientalis via tres hinc et tres inde thalamos habet, juxta Psalmistae vocem, qui de eadem via, videlicet nostro Redemptore, dicit: « In circuitu ejus tabernacula 110.0902C| ejus (Psal. XVII). » Sed pensandum nobis est sollicita intentione quod dicitur, quia mensura una trium. Cum enim longe sit a continentibus et tacentibus excellentia praedicatorum, et valde a conjugatis distet eminentia continentium: quid est, quod una mensura dicitur trium? Conjugati quippe, quamvis et bene agant, et omnipotentem Deum videre desiderent, domesticis tamen curis occupantur, et necessitate cogente in utroque mentem divident. Continentes autem ab hujusmodi actione remoti sunt, et voluptatem carnis etiam a licito conjugio refringunt, nulla conjugis, nulla filiorum cura, nullis noxiis ac difficilibus rei familiaris cogitationibus implicantur. Praedicatores vero non solum se a vitiis coercent, sed etiam peccare alios prohibent, 110.0902D| ad fidem ducunt, in studio bonae conversationis instruunt. Quomodo ergo una eorum mensura est, quorum vitae qualitas una non est, sed mensura una trium est, quia etsi in eis meritorum magna est diversitas, tamen distantia in fide in qua tenduntur, non est. Nam eadem fides quae istos solidat in maximis, illorum infirmitatem continet in parvis. Vere certe trium una mensura est, quia in retributione ultima, quamvis eadem dignitas omnibus non sit, una tamen erit omnibus vita beatitudinis. Unde et per semetipsum Dominus dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV): sed tamen quia in vinea ducti sunt, quamvis diversis horis venerint, unum denarium perceperunt. Qua itaque ratione 110.0903A| conveniant mansiones multae cum uno denario, nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt? sed tamen una quies aeternae retributionis: nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum: quia etsi alter minus atque alius amplius exultat, omnes tamen unum gaudium, de conditoris sui visione laetificat. Hoc quoque est sive de veteribus seu novis patribus sentiendum: quia orientalis via cum tres hinc et tres inde thalamos habeat, mensura una trium est, quoniam ipsa fides atque ipsum meritum tenuit corda praecedentium, quae replevit corda sequentium, sub Testamento Novo positorum sicut et per Paulum dicitur: « Habentes autem eumdem spiritum fidei sicut scriptum est, credidi propter quod locutus sum. Et nos 110.0903B| credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV). » Spiritales quippe illi patres omnipotentem Deum, Trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem novi patres aperte locuti sunt. Isaias namque audivit angelica agmina in coelo clamantia: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa. VI). » Ut enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur, sed una esse substantia trinitatis appareat non Domini sabaoth, sed Dominus sabaoth esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: « Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI). » Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet, « et metuant eum omnes fines terrae. » Paulus quoque loquitur, dicens: « Quoniam ex ipso et per 110.0903C| ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI), » ex ipso, videlicet ex patre; per ipsum, hoc est per filium; in ipso autem, hoc est in Spiritu sancto. Quem ergo ipsum tertium dixisset, adjunxit, ipsi gloria in saecula saeculorum amen. Qui enim non dicit ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas: et subjungendo ipsi gloria, non divisit substantiam. Quia itaque una est veterum ac novorum patrum fides, recte thalamorum describitur mensura una trium, quod verbis aliis replicatur, cum subditur.
« Et mensura una frontium ex utraque parte. » (Greg.) Ex utraque etenim parte est mensura frontium; quia patres nostri vel prius a Veteri vel nunc a Novo Testamento venientes in una mediatoris fide conveniunt, quia pro eo quod charitate pleni sunt, 110.0903D| carnem abstinentia domant, corda audientium praedicationis lumine illustrant, signa faciunt, virtutes operantur. Per hoc quod eorum bona nobis foras innotescunt, non immerito hujus coelestis aedificii frontes vocantur: omne enim quod nunc in aperto ostenditur frons est, ut illud sit vestibulum aedificii quod nobis interius reservatur. Sequitur:
« Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. » (Hieron.) Mensus est quoque latitudinem liminis portae decem cubitorum qui perfectus est numerus, et vel decalogo contineatur, vel evangeliorum quatuor sacramento qui ab uno incipiens ita ad quatuor pervenit ut denarium impleat numerum, 110.0904A| cujus longitudo habebat tredecim cubitos. Potest autem porta liminis, in quo sacratus est numerus veteris et novi instrumenti, vel ipse Dominus intelligi qui dicit: « Ego sum ostium (Joan. X). » Vel certe omnes sancti per quos ingredimur ad notitiam Dei, quorum apostolus Paulus loquebatur: « Os meum patet ad vos, o Corinthii, dilatamini et vos (II Cor. VI). » Tredecim autem cubiti post octonarium numerum librorum Moysi continent sacramentum, qui et in quinque monstrantur panibus, et in Samaritana Evangelii (Joan. IV), quae arguitur quod quinque habuerit viros et sextum quem putabat habere non habeat. Et tamen et octonarius et quinarius numerus in uno cubito, id est decimo tertio consumatur quae in Christo recapitulantur omnia, 110.0904B| unde dicitur, et cubitus unus finis utrumque dum et Vetus et Novum Testamentum una Christi mensura complectitur. (Greg.) Multa superius de portae significatione jam diximus, sed unum tenere aliquid debemus, et quod possit et caetera lectoris prudentia penetrare: Dictum quippe est, per portam sacram Scripturam posse figurari. Sed hoc nobis modo laboriose discutiendum est, cur latitudo liminis portae decem cubitis, et longitudo tredecim mensuratur. Hoc autem loco longitudo portae altitudo dicitur. Sicut nos longae staturae dicimus, quem altum videmus. Nam longitudo portae dici in transversum non potest, cujus latitudo per decem cubita demonstratur. Quid ergo latitudo liminis portae, nisi lex Testamenti Veteris fuit; et longitudo portae nisi 110.0904C| gratia Testamenti Novi; quia videlicet Scriptura sacra dum per Testamentum Vetus crimina operum compescuit, dari decimas praecepit, quasi per mandata humilia in liminis latitudine jacuit. Sed dum per Testamentum Novum cogitationes pravas coercuit, derelinqui omnia et pro Deo vitam corporis jussit cum praesenti saeculo despici, quasi porta nostra in longitudinis altitudine surrexit. Minora quippe praecepta Israelitico populo per legem data sunt: unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit: unde et eosdem mandatis vitae in monte docuit (Matth. V). Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere 110.0904D| (Ibid.). » Adimplere legem venerat qui legis justitiae gratiam addidit: ut quod illa jubebat in minimis, ipse perfici adjuvaret in summis: et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret a corde. Intellecta ergo lex quae in latitudine jacuit, in altitudine surrexit. Ipsa enim Dei cognitio quae apud illam in spiritalibus patribus fuit, nota omni Hebraeorum populo non fuit: nam omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem, cum prophetae praedicarent, populus ignorabat: solum Decalogum tenebat in legem, fidem Trinitatis nesciens. Mensuretur ergo latitudo liminis portae decem cubitis, quia durus ille populus subtilitatem fidei ignorans, mandatis serviebat decalogi. Mensuretur vero longitudo 110.0905A| portae tredecim cubitis, quia per Testamentum Novum in corde fidelis populi super mandata decalogi quae verius custodit cognitio Trinitatis crevit, et eo mandata legis perfecit, quo Trinitatem esse omnipotentem Dominum credidit. Ubi et credi rationabiliter potest, cur istam latitudinem liminis portae quam supra dixerat, uno calamo mensurari inferius subjunxit quod decem cubitis mensuretur, ac deinde subditur, quod longitudo portae tredecim cubitis mensuretur. Unus etenim calamus jam sicut saepe dictum est, sex cubitos, et palmum habet: decem vero cubiti jam mensuram suam super calamum tenent; tredecim vero amplius quam decem. Quid est ergo quod prius in uno calamo limen portae, postmodum latitudo ejus decem cubitis, ad extremum 110.0905B| quoque longitudo portae tredecim mensuratur, nisi quod sancti patres quos per sacram Scripturam ante legem fuisse cognoscimus, unum quidem omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trinitatem esse noverunt? sed eamdem Trinitatem quam cognoverant, aperte minime praedicaverunt, qui ejus jussionibus obedientes, et vitae munditiam conservantes, quasi in sex cubitis calami habuerunt perfectionem operis, et saepe angelos videntes habuerunt palmum contemplationis. Data autem rudis ille Hebraeorum populus mandata decalogi servare conatus est, sed tamen de cognitione sanctae Trinitatis eruditus non est. Et quamvis hanc spiritales patres perfecte cognovissent, multitudo tamen magna synagogae nec invenire mysterium Trinitatis potuit, nec quaerere 110.0905C| scivit. Superveniente autem gratia per Testamentum Novum omnis fidelis populus unum Deum Trinitatem esse cognovit, et virtutem decalogi in ejus agnitione complevit. Prius ergo limen portae mensuretur calamo uno, postmodum latitudo ejus decem cubitis, atque ad extremum longitudo portae cubitis tredecim: quia et sanctis patribus ante legem activa et contemplativa vita non defuit, et sub legis decalogo populus divinae substantiae mysterium nesciens in mandatorum latitudine servivit; et nunc sub gratia custoditis verius decalogi praeceptis, omnis qui ad fidem venerit, sanctae Trinitatis sacramenta cognoscit. Qua in re hoc quoque nobis sciendum est, quod per incrementa temporum crevit scientia spiritalium patrum: plus namque Moyses quam Abraham, plus 110.0905D| prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt. Fallor, si haec ipsa Scriptura non loquitur (Dan. XII), pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. Sed haec eadem quae de Abraham, et prophetis, et apostolis diximus, ex ejusdem Scripturae verbis si possumus ostendamus. Quis enim nesciat quia Abraham cum Deo locutus est? et tamen ad Moysen Dominus dicit: « Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, et nomen meum Adonai, non indicavi eis (Exod. VI). » Ecce plus Moysi quam Abrahae innotuerat, qui illud de se Moysi indicat, quod se Abrahae non indicasse narrabat. Si videamus si prophetae plus quam Moyses divinam scientiam 110.0906A| apprehendere potuerunt. Certe Psalmista dicit: « Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII); » atque subjungi.; « Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est, » et iterum: « Super seniores intellexi. » Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes esse ac seniores intellexisse testatur, quia divinam scientiam plusquam Moyses acceperat manifestat. Quomodo autem ostensiori sumus quia plus sancti apostoli edocti sunt quam prophetae? Certe Veritas dicit: « Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). » Plus ergo quam prophetae divina scientia noverunt. Quia quod illi solo spiritu viderunt, 110.0906B| ipsi etiam corporaliter videbant. Impleta est itaque ea quae superius diximus, Danielis sententia, « quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. » Mensura ergo calami qui est sex cubitorum, et palmo ducatur ad cubitos decem, et mensura decem cubitorum ad extremum surgat in tredecim: quia quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae aditus largius aperitur. Sequitur:
« Et marginem ante thalamos cubiti unius. » (Greg.) Sicut saepe diximus, thalami corda electorum sunt, omnipotentis Dei amore ferventia. Quid per marginem ante thalamos nisi fides exprimitur? quia nisi prius ipsa teneatur, nullo modo ad spiritalem amorem pertingitur. Non enim charitas fidem, sed fides charitatem praecedit: nemo enim potest 110.0906C| amare quod non crediderit. Margo itaque est ante thalamos, fides ante ardorem charitatis, quia sicut dictum est, nisi ea quae audis credideris, ad amorem eorum quae audieris nullatenus inflammaris. Sed margo ante thalamos cubiti unius: quia tunc fides corda audientium Deo in amore copulat, quando per errores et schismata divisa non est, sed in unitate perdurat, ut videlicet margo unius cubiti audientis animum ad thalamum perducat: quia coelestis sponsi speciem quam hic praedicat, postmodum in coelestibus demonstrat. Unde et bene subditur:
« Et cubitus unus finis utrumque. » Utrumque autem dicitur ac si dicatur utrorumque. Per latitudinem quippe liminis et longitudinem portae, Vetus 110.0906D| ac Novum Testamentum diximus designari. Ad extremum vero additur quod cubitus unus sit finis utrumque: quia videlicet Testamentum Vetus, unum nobis mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et Testamentum Novum eumdem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem jam pro nobis cognovimus incarnatum. Cubitus ergo unus finis utrumque est: quia et quem lex praedixit in carne apparuit: et ipse quem nunc Testamentum Novum loquitur in gloria majestatis apparebit: et tunc utrumque finis erit cum visus in divinitatis suae potentia omnia quae sunt praedicta compleverit. Scriptum namque est: « Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X): » finis videlicet non qui consumit, sed 110.0907A| qui perficit. Tunc etenim legem perfecit, cum sicut lex praedixerat incarnatus apparuit. Sed adhuc de ejus judicio multa Novum Testamentum loquitur. Adhuc multa de regno illius narrat, quae necdum videmus impleta. Ecce quotidie Evangelium legitur, ventura vita praedicatur. Tunc ergo erit et Novi Testamenti finis, eum ea quae de se promisit, impleverit. Finitur vero Testamentum Novum quod perficitur: nam eum ipse de quo loquitur visus fuerit, ejusdem Testamenti verba cessabunt. Dicatur itaque de limine et porta, « et cubitus unus finis utrumque. » Quia cum « unus mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. II) » in majestate sua apparuerit, omnia utriusque Testamenti quae praedicta et promissa sunt complevit. Sin vero utraque 110.0907B| hoc loco marginem ac thalamos memorat, neque hoc ab hac sententia abhorret. Quia cum magna majestas Redemptoris nostri nobis fuerit ostensa, finitur fides. Cum jam coeperit videre homo quod credidit, et ad finem suum perveniunt thalami, quia corda fidelium incomparabiliter longe quam modo sunt, in amore illius perficiuntur. Cubitus ergo unus finis utrumque est, quia unius Domini et Salvatoris visio in electis suis fidem finit, et charitatem perficit. Considerare libet qui nos sumus quia ista tractamus. Certe ex gentilibus venimus, certe parentes nostri lignorum ac lapidum cultores fuerunt. Unde ergo hoc nobis ut ea quae nunc usque Hebraei nesciunt, Ezechielis prophetae tam profunda mysteria rimamur? Agamus ergo gratias uni qui cuncta 110.0907C| quae de eo in sacro eloquio scripta sunt, opere implevit: et quae intelligi audita non potuerunt, visa panderentur. Ibi quippe incarnatio, ibi passio, ibi mors, ibi resurrectio, ibi ascensio illius continetur. Sed quis nostrum haec audita crederet, nisi facta cognovisset. Signatum ergo librum sicut in Joannis Apocalypsi legitur (Apoc. V), quem aperire et legere nullus poterat, leo de tribu Juda aperuit, qui omnia ejus nobis mysteria in sua resurrectione ac passione patefecit: et per hoc quod infirmitatis nostrae mala pertulit, suae nobis potentiae ac claritatis bona monstravit. Caro enim factus ut nos spiritales faceret benigne inclinatus est ut levaret, exiit ut introduceret. Visibilis apparuit, ut invisibilia monstraret. Flagella pertulit, ut sanaret. Opprobria et irrisiones 110.0907D| sustinuit, ut ab opprobrio aeterno liberaret, mortuus est, ut vivificaret. Agamus ergo gratias vivificanti et mortuo, et ideo amplius vivificanti quia mortuo. Unde et bene salutem nostram et passionem illius Isaias contemplatus ait: « Ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo (Isa. XXVIII). » Opus etenim Dei est, animas quas creavit colligere, ad aeternae lucis gaudia revocare. Flagellari autem atque sputis illiniri, crucifigi, mori ac sepeliri, non hoc in sua substantia opus Dei est, sed opus hominis peccatoris, qui haec omnia meruit per peccatum, « sed peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: » et qui in natura sua manet semper incomprehensibilis, 110.0908A| in natura nostra comprehendi dignatus est, ac flagellari: quia nisi qui erat omnipotens, infirmitatis nostrae naturam susciperet, nunquam nos ad suae fortitudinis potentiam sublevaret. Ut ergo faciat opus suum, alienum opus ejus, et ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo, quia incarnatus Deus ut nos ad suam justitiam colligeret, dignatus pro nobis est tanquam peccator homo vapulari, et alienum opus fecit, ut faceret proprium: quia per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus, ad fortitudinis suae gloriam perduxit.
« Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. » (Hieron.) Sex cubitorum erant ex utraque parte quod dicitur hinc et inde: et nequaquam habebant 110.0908B| palmum nec rationem, desuper additam, quae praesentem conversationem ad futuram beatitudinem provocaret, sed tantum sex cubita. Unde sequitur:
« Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum sive parietem ejus. » Et invenit latitudinis viginti et quinque cubita qui et ipse numerus, licet quadrus sit, tamen refertur ad sensus. Si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaberis, vicesimum quintum numerum efficies, qui est inter tectum thalamorum et tectum: et tamen utrumque e regione sui positum a summis partibus habet ostium contra ostium. Haec non frivola videantur esse lectori, licet et mihi ipsi dicta displiceant, sentiens me clausam pulsare januam: sed legenda cum venia sunt; alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri, et omne studiosorum amputare desiderium. 110.0908C| Sicut enim a perfecta scientia procul sumus, lenioris culpae arbitramur saltem parum quam omnino nihil dicere. (Greg.) Memoratis superius thalamis propheta subjungit: « Thalami sex cubitorum erant hinc et inde. » Qua in re magna nobis quaestio generatur, cur superius thalamum uno calamo mensuratum dixit: quem videlicet calamum sex cubitos, et palmum habere perhibuit, atque inferius thalamus sex solummodo dicit cubitis mensurari. Si enim non calamo, sed sex cubitis mensuratur palmus, deest qui superius in mensura calami dicebatur adesse. Sed si thalami sunt sensus atque cogitationes fidelium in quibus castae animae conditori suo in amore junguntur, et per sex cubitos perfecta 110.0908D| operatio, per palmum vero inchoatio contemplationis exprimitur, sanctae universalis Ecclesiae debemus membra conspicere; et citius invenimus quia sunt in ea thalami uno calamo: et sunt alii sex tantummodo cubitis mensurati. Nam fideles quidam omnipotentem Deum ita amant, ut et in opere perfecti sint, et contemplatione suspensi. Hi profecto calamum in mensura habent: quia et sex cubitos operationis, et palmum contemplationis possident. Quidam vero omnipotentem quidem Deum diligunt, et perfecti in bonis operibus exercentur, sed tamen contemplari ejus magnitudinem subtiliori intellectu nesciunt. Amant autem, sed investigari gaudia ejus claritatis ignorant. Hi 110.0909A| itaque sex cubitos habent, et palmum non habent, quia ei jam per amorem juncti sunt, sed ex contemplatione disjuncti. Qui tamen thalami, post commemorationem cubiti unius hinc et inde esse referuntur, quia videlicet in amore Auctoris ac Redemptoris nostri fideles animae ex Judaico populo et ex gentilitate convenerunt. Unde et idem Redemptor noster, cum asello sedens, Jerusalem tenderet, sicut Evangelista testatur: « Multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via: et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI). » Salvator etenim noster asello sedens, Jerusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet 110.0909B| jumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit jumentum; sedet etiam, cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Alii autem frondes vel ramos de arboribus caedunt et sternunt in via: quia in doctrina veritatis verba atque sententias Patrum ex eorum eloquio excerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientis humili praedicatione submittunt: quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum Patrum sententias in sermone exhortationis assumimus, frondes de arboribus caedimus, ut has in via omnipotentis Domini sternamus. Sed qui praeibant et qui 110.0909C| sequebantur, clamabant Hosanna: Praecessit quippe 110.0910A| Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, mediatorem Dei et hominum crediderunt, et credunt qui praeeunt, et qui sequuntur. Hosanna clamabant: Hosanna autem latina lingua, salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur. Thalami ergo ejus hinc et inde sunt: quia corda amantium fidem quae in illo est, et a priore parte saeculi, et ab ultima complectuntur: « Et mensus est, inquit, partem a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudine viginti et quinque cubitorum. » Saepe jam diximus portam fidem, et per eamdem fidem ipsum creatorem nostrum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum 110.0910B| posse signari, quia per fidem quae in eo est, introitus ad vitam patet. Sed etiam Scripturam sacram quae nobis eamdem ipsam fidem in Redemptoris nostri intellectum aperit, non immerito portam accepimus. Quia ea ut oportet cognita, ad intelligenda visibilia intramus: Porta quoque, id est, sacrum eloquium habet tectum, quia necdum omnia penetrare intellectu possumus de coelestibus audimus. Restat ergo, ut in his quae intelligimus, in profectu quotidie charitatis ambulemus. Et quamvis in nobis proximi nostri non videant quantum diligantur a nobis, atque in sacro eloquio, ea quae necdum intelligimus, humiliter veneramur, in his tamen ad quae intelligendo pervenimus, dilatare per bonam operationem debemus: De quo in sequenti libro plenius disseremus.
LIBER DECIMUS QUINTUS. SEQUITUR CAPUT XL. 110.0909C|
« Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudinem viginti et quinque cubitorum. » (Greg.) Quinque enim carnis sensibus praediti sumus, videlicet, visu, gustu, olfactu, auditu, atque tactu. Idem vero quinarius per semetipsum multiplicatus, ad vicesimum et quintum numerum surgit. Operari autem quiddam exterius de mandatis coelestibus 110.0909D| sive istis corporeis quinque sensibus non valemus. His quippe officiis suis judex animus interius praesidet, et quid exterius agere juste vel misericorditer possit, quasi eisdem officiis renuntiantibus ac deservientibus agnoscit. Cum ergo timore omnipotentis Domini animus impletur, necesse est ut quinque nostri sensus nobis velut subjecta officia in bonam operationem deserviant, per quos cum aliquid agere misericorditer coeperimus, plus se quotidie ipsa misericordia aperit, et quasi sinus boni operis expandit. Quinque igitur sensus multiplicantur in se, dum hoc quod per ipsos agitur, in bono quotidie opere per profectum multiplicatur. Unde et latitudo esse viginti et quinque cubitorum dicitur: quia timor tenaciae et pigrido angusta est. Quisquis 110.0910C| enim ideo indigenti dare panem metuit, ne sibi desit, adhuc in angustia timoris est. Quisquis ideo vestimentum algenti non porrigit, quia hoc solus habere concupiscit, adhuc tenaciae suae angustia coarctatur. Quisquis ideo bonum non agit; quia tepore animi pigrescit, ipse ei suus tepor angustia est. Respicere autem inopem, exaudire precem, largiri stipem, praebere defensionem, atque pro ejusdem defensione 110.0910D| pauperis, adversantis cujuslibet inimicitias non timere, magna mentis latitudo est. Mensuretur ergo inter thalamum et portam ea quae interjacet latitudo cubitis viginti et quinque; quia in exteriore sensuum operatione probatur et cognoscitur quae invisibilia instruamus. Si igitur hoc in loco, ut praediximus, porta Scriptura sacra accipitur, quaerendum est quid per tectum thalami, quid per tectum portae signetur. Sed habet thalamus tectum: quia operta est mens amantium, et ad hoc fervor amoris in occulto est. Habet quoque et porta tectum, quia Scriptura sacra tota quidem propter nos scripta est, sed non tota intelligitur a nobis. Multa quippe in illa ita aperta sunt, ut pascant parvulos. Quaedam vero obscurioribus sententiis, ut exerceant fortes, quatemus 110.0911A| cum labore intellecta plus grata sint. Nonnulla autem ita in ea clausa sunt, ut dum ea non intelligimus agnoscentes infirma nostrae caecitatis, ad humilitatem magis quam ad intelligentiam proficiamus. Sunt enim quaedam quae ita de coelestibus loquuntur, ut solis illis supernis civibus in patria sua persistentibus pateant: necdumque nobis peregrinantibus reserentur. Nam si quis ad urbem incognitam pergens multa de illa in via audiat, quaedam quidem ex ratione colligit, quaedam vero quia necdum videt, nullo modo cognoscit: ipsi vero, cives qui in ea sunt, et quae de illa tacentur, vident, et quae de illa dicuntur intelligunt. Nos igitur adhuc in via sumus, multa de illa coelesti patria audimus, alia jam per spiritum et rationem intelligimus, quaedam 110.0911B| vero non intellecta veneramur. Unde et de eodem sacro eloquio scriptum est: « Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII). » Coelum quippe sicut pellis extenditur: quia per ora mortalium Scriptura sacra nobis expositionibus explicatur. Sed sunt aquae in coelo, superiores videlicet multitudines, id est, angelorum agmina, in quibus ejusdem coeli teguntur superiora. Quia ea, quae in sacro eloquio altiora et obscuriora sunt, angelicis solummodo spiritibus patent, et nobis adhuc incognita perdurant. Habet ergo thalamus tectum, quia nescit adhuc proximus quantum amatur a proximo. Porta quoque, id est, sacrum eloquium habet tectum, quia necdum omnia penetrare intellectu possumus quae intrinsecus largitas bonitatis habeatur. 110.0911C| Nam quidquid jam de Scriptura sacra didiceris, et quam proximum tacitus ames, in latitudine boni operis ostendis. Pateat itaque viginti et quinque cubitis latitudo inter thalamum et portam: quia inter charitatem et scientiam, testis est bona operatio. Quae si fortasse defuerit, profectu certum est, nec cognovisse te Deum, nec diligere proximum, id est, nec portam sacri eloquii, nec amoris thalamum habere. Et notandum quod a tecto thalami, usque ad tectum portae dicitur mensuratum: per ea enim quae nobis in sacra Scriptura cooperta sunt, nostra humilitas approbatur. Quia quidquid in illa non intelligimus, non superbe reprehendere, sed venerari humiliter debemus. A tecto ergo thalami usque ad tectum portae sit magna latitudo; et ab occultis nostrae charitatis 110.0911D| propter proximum usque ad humilitatem scientiae propter Deum, in quantum intelligimus et valemus bona semper operemur. Potest etiam porta ipsa jam aditus regni coelestis intelligi: et habet nunc thalamus tectum, habet porta tectum. Quia et quanta sit nostra charitas in Deo et proximo non cognoscitur: et quando de hoc saeculo ad aeternae vitae requiem introducamur ignoratur. Semper enim nobis Conditor noster diem mortis nostrae incognitum voluit: ut dum semper ignoratur, semper esse proximus credatur: et tanto quisque ferventior sit in operatione, quanto et incertus est de vocatione. Unde et latitudo viginti et quinque cubitorum a thalamo ad portam tenditur: quia charitatem quam semel 110.0912A| in Deo et proximo concupimus, usque ad ingressum regni debemus omne quod possumus multipliciter atque incessanter operari. A tecto itaque thalami, usque ad tectum portae, magna latitudo est: quia ex gratia qua inchoamus Deum diligere, usque ad ipsam dilectionem, quae nobis aditum coelestis regni aperit, debemus nosmetipsos in magna bonorum operum actione dilatare, adversa patienter perpeti, benigne libenter impendere, ipsos etiam quos patimur amare, habita tribuere, non habita non ambire: proximos sicut nosmetipsos diligere: eorum bona, nostra credere; eorum mala quasi propria deflere. In tali ergo mente magna latitudo est, in qua angustia odiorum non est: quam profecto latitudinem ex Dei et proximi amore concepimus, per 110.0912B| sacra mandata cognovimus. Nam et ipsos latitudine viginti et quinque cubitos non inconvenienter intelligimus, si eos juxta sacrum eloquium discutere velimus. Sex enim cubitis mensuratos thalamos dixerat; et sexto die homo est conditus, eoque die Dominus perfecisse opera sua describitur. Unde etiam pro perfectione poni senarius solet, et quia omnem operationem bonam per quatuor sancti Evangelii libros agnovimus: si sex quater ducimus, ad viginti et quatuor pervenimus. Cui monas additur, quia unus est per quem omnes bene operantur. Viginti ergo et quinque cubitis latitudo haec explicari debuit: quia omnis bona operatio per quatuor sancti Evangelii, ut diximus, libros agnoscitur, et in unius Dei cognitione et confessione completur. Sequitur:
110.0912C| « Et ostium contra ostium. » Hoc loco, contra, non ad adversitatem ponitur, sed ad rectitudinem. Ostium enim contra ostium est: cum recto itinere ab exteriore ad interiorem aditum pervenitur. In cognitione vero omnipotentis Dei primum ostium nostrum, fides est. Secundum vero, species illius ad quam per fidem ambulando pervenimus. In hac etenim vita hanc ingredimur, ut ad illam postmodum perducamur. Ostium ergo contra ostium est, quia per aditum fidei aperitur aditus visionis Dei. Si quis vero utraque haec ostia in hac vita velit accipere, neque hoc a salubri intelligentia abhorret. Nam saepe volumus omnipotentis Dei naturam invisibilem considerare, sed nequaquam valemus: atque ipsis 110.0912D| difficultatibus fatigata anima ad semetipsam recedit, sibique de se ipsa gradus ascensionum facit, ut primum semetipsam si valet consideret, et tunc illam naturam quae super ipsam est, in quantum potuerit, investiget. Sed mens nostra, si in carnalibus imaginibus fuerit sparsa, nequaquam vel se vel animae naturam considerare sufficit: quia per quot cogitationes ducitur, quasi per tot obstacula caecatur. Primus ergo gradus est, ut se ad se colligat. Secundus, ut videat qualis est quod colligat. Tertius, ut super semetipsam surgat, ac se contemplationi auctoris invisibilis intendendo subjiciat, sed se ad se nullo modo colligit, nisi didicerit terrenarum atque coelestium imaginum phantasmata ab oculo mentis compescere: 110.0913A| quidquid de visu, quidquid de auditu, quidquid de odoratu, quidquid de tactu et gustu corporeo cogitationi ejus occurrerit, respuere atque calcare, quatenus talem se quaerat intus, qualis sine istis est. Nam haec quando cogitat, quasi quasdam umbras corporum introrsus versat. Abigenda ergo sunt omnia manu discretionis ab oculis mentis, quatenus talem se anima consideret, qualis sub Deo, super corpus creata est; ut a superiore vivificata, vivificet inferius quod administrat: quae et sic infusa est, ut non per membrorum partes partibus sit divisa; nam in quolibet loco pars corporis si percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa per naturam non diversa sit, per corpus tamen agit diversa. 110.0913B| Ipsa quippe est quae per oculos vidit, per aures audit, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit: et tangendo, lene ab aspero discernit: et cum tam diversa operatur per sensus, non haec diversa, sed una illa in qua creata est ratione disponit. Cum ergo seipsam sive imaginibus corporis cogitat, anima jam primum ostium intravit; sed ab hoc ostio ad aliud tenditur, ut de natura omnipotentis Dei aliquid contempletur. Anima itaque in corpore vita est carnis. Deus vero qui vivificat omnia vita est animarum. Si igitur tantae est magnitudinis, ut comprehendi non possit vita vivificata, quis intellectu comprehendere valeat, quantae majestatis sit vita vivificans. Sed hoc ipsum considerare atque discernere jam est aliquatenus intrare. Quia ex sua aestimatione 110.0913C| anima colligit quid de incircumscripto spiritu sentiat, quae incomprehensibiliter regit, quae incomprehensibiliter creavit. Conditor etenim noster longe incomparabiliter creaturae suae praesidet, et quaedam operatur ut sint, nec tamen vivant. Quaedam vero ut sint et vivant, nec tamen discernere aliquid de vita valeant. Quaedam autem ut sint vivant atque discernant. Et operatus unus omnia, sed in omnibus non divisus: est enim vere summus, et nunquam sibi dissimilis. Anima etsi per naturam sibimetipsi diversa non est, per cogitationem tamen diversa est. Eo enim momenti ictu quo de visu cogitat, de auditu cogitare obliviscitur: et eo momenti ictu quo de auditu vel gustu cogitat, de odoratu vel tactu cogitare non praevalet: quia per intentionem et oblivionem 110.0913D| fit semper sibimetipsi dissimilis, ut nunc hoc, nunc illud cogitatione teneat. Omnipotens autem Deus quia sibimetipsi dissimilis non est, ea virtute videt, qua audit omnia; ea virtute creat, qua indicat creaturam ejus. Ergo et videre simul omnia, administrare est: et administrare conspicere. Alia cogitatione justos adjuvat, atque alia injustos damnat. Sed una eadem sex naturae singularis sibi semper indissimilis dissimilia disponit. Cur autem hoc de potentia creatoris admiremur, quia virtutis ejus vestigia, et in creatura conspicimus. Natura quippe luti et cerae diversa est: solis vero radius non est diversus. Et tamen cum diversus non sit, diversa sunt quae in luto operatur, et cera: quia uno eodem sui ignis 110.0914A| calore lutum durat et ceram liquat. Sed fortusse hoc in natura luti vel cerae est, non in ipsa solis substantia, quae in naturis diversis, diversa videtur operari. Omnipotens autem Deus in semetipso habet sine immutatione mutabilia disponere, sive diversitate sui diversa agere, sive cogitationum vicissitudine dissimilia formare longe dissimiliter, operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus qui et ubique est, et ubique totus est. Ait enim: « Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI). Et de ipso scriptum est quia « coelum metitur palmo, et terram pugillo concludit (Isa. XL). » Ex qua re considerare necesse est, quia is qui coelo velut sedi praesidet, super et intus est: et qui coelum palmo, et terram pugillo concludit, exterius, 110.0914B| superius et inferius est. Ut ergo indicaret omnipotens Deus interiorem se esse, et superiorem omnibus, coelum sibi sedi esse perhibuit: ut vero se ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo, et terram se asserit pugillo concludere. Ipse est ergo interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo superior, portando inferior; replendo interior, circumdando exterior. Sicque est intus, ut extra sit: sic circumdat ut penetret. Sic praesidet ut portet: sic portat ut praesideat. Cum ergo sublevata ad seipsam anima suum modulum et intelligit, et quia corporalia omnia transcendat agnoscit, atque ab intellectu suo se ad auctoris intellectum tendit, quid jam haec nisi ostium, quod est contra ostium aspicit? Unde et auctori omnium Propheta dicit: « Mirabilis 110.0914C| facta est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII). » Quia quantumlibet intenderit, nec semetipsam anima perfecte sufficit penetrare: quanto magis illius magnitudinem qui potuit et animam condere? Cumque in scientiae Dei intellectu laboraret lassescens ac deficiens subdidit. Confortata est nec potero ad eam. Sed cum conantes atque tendentes quiddam jam de invisibili natura conspicere lassamur, reverberamur, repellimur: etsi interiora penetrare non possumus, tamen jam ab exteriori ostio interius ostium videmus. Ipse enim considerationis labor ostium est qui ostendit aliquid ex eo quod intus est, etsi adhuc quod ingrediendi potestas non est.
« Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum, et 110.0914D| ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos, et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum. Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. » (Hieron.) Puto autem inter murum templi extrinsecus per circuitum et ipsam aedem in atrio, hoc est in medio, quaedam fuisse propter ornatum posita, quae Symmachus interpretatur circumstantias, id est, stantia quaedam, et de terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium. Rursumque egredientibus de porta interiori ad faciem vestibuli, quod respiciebat 110.0915A| portam exteriorem quinquaginta cubitos obtinuisse locum in quibus fenestrae erant obliquae, quas septuaginta absconditas, Symmachus topicos vocat. Et hae fenestrae erant in thalamis, hoc est, in cubiculis singulis et porticibus, quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubitos quinquaginta. Quae fenestrae obliquae sive topice idcirco a sagittis vocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittant, et intrinsecus dilatentur, omniaque per circuitum plena erant hujuscemodi fenestris. Et ante frontes, inquit, porticuum pictura sive caelatura palmarum: per quae ostenditur in introitu portae, statimque ingredientibus murum sexaginta occurrere cubita, cum variis ornamentis quae referuntur ad conditionem mundi: ut ex creaturis 110.0915B| Creator intelligatur. Et omnia ordine et ratione currentia ostendant mundi varietatem, qui apud Graecos κόσμος, ab ornatu nomen accepit, et in sex diebus factus est, ut per singulos dies decadae singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus. Post haec ingredientibus nobis atrium interius occurrunt ante ipsum vestibulum portae interioris thalami cum obliquis fenestris. Quinquaginta cubitorum tenent spatium, qui et ipse sacratus est numerus. Et post septem hebdomadas plenas festivitatis et gaudii, ocdoadis prima incipit dies, quae est resurrectionis: et introducit nos ad viciniam templi. Cum enim omnia fecerimus, agentes prioris erroris poenitentiam, tunc vicini et proximi efficimur Deo, ut in exteriori atrio notitiam Creatoris 110.0915C| creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et in interiori, verus Jubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat θεολογίαν, et introducat ad sancta sanctorum. Notandum quoque quod interius atrium plures fenestras habeat, non directas et aequales, sed obliquas et angustas exterius, et se intrinsecus dilatantes, ut per parva quaedam foramina possimus ad interiora penetrare, et ad clarissimi luminis, quod versatur in templo, plenitudinem pervenire. Denique post septuaginta et quinquaginta cubitos et thalamos, et porticus, et frontes porticuum, et fenestras plurimas, per circuitum palmarum, nobis caelatura vel pictura monstratur, ut de mundo victoriam possidentes digni efficiamur palmas videre virtutum. Sequitur: « Et fecit, inquit, 110.0915D| frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum. » (Gregor.) Saepe jam diximus senario numero perfectionem boni operis designari: non illud sequentes, quod conati sunt hujus saeculi sapientes astruere, dicentes idcirco senarium numerum esse perfectum, quia suo ordine numeratus perficitur: ut cum unus, duo, tres, dicuntur, senarius numerus impleatur: vel quia in tribus partibus dividitur, id est sexta, tertia et dimidia, videlicet in uno, duobus et tribus; sed idcirco senarium numerum dicimus esse perfectum, quia, sicut paulo ante dictum est, sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Quoniam vero peccatori homini legem dedit, quae in decem praeceptis adscripta est, et sex 110.0916A| decies ducta in sexagenarium numerum surgunt, recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio designatur. Quod aperte etiam Dominus in Evangelio designat; qui cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem: et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Fructus etenim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est praesens vita: dextera vero, vita ventura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur: quia cum post triginta ac sexaginta 110.0916B| ad centesimum numerum computando pervenimus, idem centenarius in dexteram transit. Fides atque operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut videamus. Cum vero jam se animus in contemplatione aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit. Fecit itaque frontes per sexaginta cubitos; quia enim per sexagenarium numerum perfectio, quid per frontes aedificii, nisi ipsa opera designantur, quae exterius videntur? Praedicationis enim verbum proximis tribuere, et alimenta esurientibus, vestimentaque algentibus dare, et pro bono opere patienter adversa sustinere, quid aliud quam frontes sunt aedificii coelestis? Quia pulchritudo operum exteriorum ornat habitaculum Dei, quod 110.0916C| adhuc latet intrinsecus. Sed istae frontes habent atrium undique per circuitum, quia in hoc magna sunt opera, si haec in mente dilatat amplitudo charitatis. De charitate quippe scriptum est, « Latum mandatum tuum nimis. » Atrium ergo ante frontem est, id est, in perfectione operis latitudo dilectionis. Et notandum quod dicitur, « undique per circuitum » , ut videlicet homo per omne quod agit semper se in charitatis amplitudine dilatet, ne hunc aut timor aut odia angustent. Si quis enim de verbo Dei loquitur, et charitatem quam praedicat in mente non servat, aedificii frontem habet, sed atrium ante frontem non habet. Si quis eleemosynam indigentibus largitur, et per hanc fortasse in corde extollitur, nec ex charitate proximi inopiae subvenit, sed se 110.0916D| per elationem tacitam extollit, frontem quidem in aedificio ostendit, sed juxta frontem atrium non fecit. Si quis illatas a proximo contumelias tolerat, et male objecta tacitus portat, magna est patientia quam demonstrat; sed si dolorem in corde non habeat, si lucrari ad tranquillitatem mansuetudinis etiam ipsum qui male excesserat, quaerat. Nam si patientiam exterius adhibens, intus dolorem tenet, nec amat eum quem sustinet, habet quidem frontem in aedificio, sed ante frontem atrium non habet: quia is qui se angustiae odiorum subdidit, profecto charitatis latitudinem amisit. Nam sicut in superiore parte jam diximus, patientia vera est, quae et ipsum amat quem portat; nam tolerare, sed odisse, 110.0917A| non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Et notandum quod hoc ipsum atrium portae dicitur. Porta nostra quippe est aditus ad regnum: Et Deum ac proximum amare, jam ad ingressum regni est tendere. In quantum enim quisque amat, in tantum ad ingressum propinquat. In quantum vero amare negligit, in tantum ingredi recusat: quia nec studet videre quod appetit. Tunc ergo habemus atrium portae, quando ex latitudine charitatis ad supernam vitam, quam adhuc contingere minime possumus, jam per desiderium intramus. Itaque cum bonum opus erga proximum agitur, restat ut ejusdem boni operis intentio discernatur, si non praesentis gratiae retributionem quaerit, sed spem suam animus ad futuram promissionem tendit, ut 110.0917B| ex temporalibus aeterna, ex terrenis coelestia speret. Spes enim coelestium mentem solidat, ne concutiatur fluctibus tumultuum terrenorum. De qua et per Paulum dicitur: « Quam sicut anchoram habemus animae tutam fac, firmam et incedentem usque ad interiora velaminis. » De quibus interioribus hic quoque subjungitur: « Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. » Hoc quod hoc loco dicitur, « ante faciem portae » non exterior, sed interior ante portam locus describitur, dum usque ad faciem vestibuli portae interioris pertingere perhibetur. Unde et idem locus quinquaginta cubitis dicitur mensuratus. Per quinquagenarium quippe numerum, requies aeterna signatur. Habet enim septenarius 110.0917C| numerus perfectionem suam, quia eo die, dierum numerus est completus, et per legem sabbatus in requiem datus est. Ipse autem septenarius per semetipsum multiplicatus ad quadraginta et novem ducitur. Cui si monas additur, ad quinquagenarium numerum pervenitur: quia omnis nostra perfectio in illius unius contemplatione erit, in cujus nobis visione jam minus aliquid salutis et gaudii non erit. Hinc etiam Jubilaeus, id est, ann. quinquaginta in requiem datus est, quia quisquis ad omnipotentis Dei gaudia aeterna pervenerit, laborem et gemitum non habebit. Notandum vero, quod locus qui describitur per quinquaginta cubitos tendi ad faciem vestibuli portae interioris pertingere memoratur. Non ergo hoc loco Propheta jam ipsum vestibulum 110.0917D| portae interioris, sed locum interius, qui tendit ad vestibulum portae interioris narrat; per quem locum utique, sicut diximus, spes nostra signatur; quae, dum aeternam requiem quaerit, mentem ad vestibulum portae interioris ducit. Hoc ipsum enim, quod desideramus coelestia, quod ad promissa gaudia suspiramus, quod aeternae vitae requiem quaerimus, jam ad interioris vestibuli faciem propinquamus. Signetur ergo per portam fides, per atrium charitas: per locum vero qui ad faciem vestibuli portae interioris propinquat, figuretur spes, sine quibus tribus virtutibus quisquis jam uti ratione potest, ingredi ad coeleste aedificium non potest. Habeatur ergo fides in porta, quia introducit ad intelligentiam: 110.0918A| charitas in atrio, quia mentem dilatat in amorem: spes in loco quinquaginta describitur cubitis, quia per desideria atque suspiria introducit animum ad secreta gaudia quietis: de qua quiete etsi adhuc sicut est veritatis lumen non cernimus, jam tamen per rimas intelligentiae aliquid videmus. Unde et hic subditur: « Et fenestras obliquas in thalamis. » In fenestris obliquis pars illa, per quam lumen intrat, angusta est, sed pars interior quae lumen suscipit lata, quia mentes contemplantium, quamvis aliquid tenuiter de vero lumine videant, in semetipsis tamen magna amplitudine dilatantur. Quae videlicet et ipsa quae conspiciunt capere pauca vix possunt. Exiguum valde est, quod de aeternitate contemplantis vident, sed ex ipso exiguo laxatur 110.0918B| sinus mentium in augmentum fervoris et amoris: et inde apud se amplae fiunt, unde ad se veritatis lumen quasi per angustias admittunt. Quae magnitudo contemplationis, quia concedi nonnisi amantibus potest, in thalamis obliquae fenestrae esse perhibentur, vel in his quae juxta thalamos non jam extrinsecus. sed esse intrinsecus dicuntur. Nam de iisdem fenestris subditur: « Et in frontibus eorum quae erant intra portam, undique per circuitum. » Erant enim in thalamis: erant et in frontibus eorum, quae intra portam undique per circuitum fuerant constructa: quia qui cor intus habet, ipse quoque lumen contemplationis suscipit. Nam quia adhuc exteriora immoderatius cogitant, quae sint de aeterno lumine rimae contemplationis ignorant. Neque enim cum corporearum rerum imaginibus 110.0918C| illa se infusio incorporeae lucis capitur, quia dum sola visibilia cogitantur, lumen invisibile ad mentem non admittitur. Sed quisquis lumini contemplationis intendit, curare magnopere debet, ut mentem semper in humilitate custodiat: nunquam se de gratia qua infunditur, extollat, et ipsas quae mentes contemplantium signant, quales sint obliquae fenestrae consideret. Per obliquas etenim fenestras lumen intrat, et fur non intrat, quia hi qui veri speculatores sunt, semper sensum in humilitate deprimunt, atque ad eorum mentes intelligentia contemplationis intrat, sed jactantia elationis non intrat. Et patent itaque fenestrae et munitae sunt: quia et aperta est in mentibus eorum gratia, qua replentur, et tamen ad se adversarium ingredi per superbiam 110.0918D| non permittunt. Notandum vero, quod intra portam undique per circuitum fenestrae obliquae esse memorantur. Non enim contemplationis gratia summis datur, et minimis non datur: sed saepe hanc summi, saepe minimi, saepius remoti, aliquando etiam conjugati percipiunt. Si ergo nullum est fidelium officium, a quo possit gratia contemplationis excludi, quisquis cor intus habet, illustrari etiam lumine contemplationis potest: quia intra portam undique per circuitum fenestrae obliquae constructae sunt, ut nemo de hac gratia quasi de singularitate glorietur. Nullus se donum veri luminis aestimet habere privatum: quia in eo quod se habere praecipuum putat, saepe alter est ditior, quem habere apud 110.0919A| se boni aliquid non putat. Unde hic quoque adhuc apte subjungitur: « Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus. » Postquam dixit « fenestras in frontibus, » adjungit « fenestras in vestibulis per gyrum intrinsecus. » Quia non solum alta sanctae Ecclesiae membra, quae proeminent habent contemplationis gratiam, sed plerumque hoc donum etiam illa membra percipiunt, quae etsi jam per desiderium ad summa emicant, tamen adhuc per officium in imo jacent. Nisi enim et his qui despecti videntur, omnipotens Deus lumen contemplationis infunderet, fenestrae in vestibulis non fuissent. Videmus itaque alios in summis locis sanctae Ecclesiae constitutos alta de coelestibus loqui; miro studio in quantum illustrata mens sufficit, supernae 110.0919B| patriae secreta rimari. Fenestrae sunt in frontibus. Alii vero in sanctae ecclesiae sinu continentur, et despecti humanis oculis videntur, sed apud se sapientiae studiis vacant: ad coelestia anhelant atque, in quantum praevalent, quae sint gaudia aeterna considerant. Fenestrae itaque obliquae sunt: sed in his sol non est. Bene autem dicitur per gyrum: quia omnis inquisitio secretarum rerum gyrum habet, dum in cogitatione sua dicit animus: Putasne hoc? putasne illud est? Quasi circuit ut inveniat quod quaerit. Cui cum incircumscriptum lumen erumpere in agnitione coeperit, quasi per obliquam fenestram radius veritatis venit. Sic quippe in contemplatione nostra multa cogitationibus circumeundo perficimus: sicut exempla bonorum saepe quaerimus, ut in moribus 110.0919C| proficiamus. Nam cum jam cogitat animus ad meliora transire, quidquid melius de aliis audire possit, exquirit: nunc hujus, nunc sancti alterius vitam ventilat. Unde et electus quidam, qui in expanso sinu sanctae ecclesiae, per universum mundum mentis oculos miserat bonorum vitam ad imitationem requirens, dicebat: « Circuibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI). » Ecce, ut immolaret jubilationis hostiam circumibat: quia nisi animum huc illucque ad bonorum vitam exquirendam mitteret, ipse usque ad jubilationis sacrificium non perveniret. Cum vero sancti viri intra Ecclesiam ad loca summa perducuntur, eorum vita quasi in speculo ponitur, ut cuncti videant bona quae debeant imitari. Unde et adhuc apte subditur: « Et 110.0919D| ante frontes pictura palmarum. » Quid per palmas, nisi praemia victoriae designantur? Ipsae quippe dari victoriae solent. Unde de his quoque qui in certamine martyrii antiquum hostem vicerant, et jam victores in patria gaudebant, scriptum est: « Palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno (Apoc. VII). » Palmas quippe in manibus habere, est victorias in operatione tenuisse: cujus operationis palma ibi tribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur. Unde hic non dicitur, palmae ante frontes, sed ante frontes pictura palmarum. Ibi enim victoria videbitur, ubi jam sine fine gaudebitur. Nam plerumque sanctos viros aspicimus mira agere, virtutes multas 110.0920A| facere, leprosos mundare, daemonia ejicere, tactu aegritudines corporum fugare, prophetiae spiritu ventura praedicere. Cuncta itaque haec necdum palmae sunt, sed adhuc pictura palmarum. Nam haec aliquando dantur et reprobis; unde per Evangelium Veritas dicit (Luc. XIII): « Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus; et in nomine tuo daemonia ejecimus; et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. » Unum vero signum electionis est soliditas charitatis, sicut scriptum est: « In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). » Haec autem miracula cum electi faciant, longe dissimiliter 110.0920B| a reprobis faciunt. Quia quod electi ex charitate, hoc reprobi student agere per elationem: sed eisdem electis et ipsa mira quae per charitatem faciunt, non jam palmae sunt, sed adhuc pictura palmarum, quia de eis foris ostenditur, quales apud omnipotentem Dominum intus habeantur. Ibi autem eis palma erit, ubi jam mortis contentio non erit. Nam praedicator egregius tunc aspexit palmam veram vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit mortuorum fieri sicut dicit: « Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors, victoria tua? ubi est stimulus tuus? (I Cor. XV.) » Tunc ergo erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit 110.0920C| absorpta.
« Et eduxit me ad atrium exterius. Et ecce gazophylacia et pavimentum stratum lapide in atrium per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti, et pavimentum in fronte portarum erat inferius. Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. » (Hieron.) Vir ergo ille qui habebat funiculum caementariorum in manu et calamum mensurae, et stabat in porta, inter caetera quae prophetae monstrabat aspectui post atrium sexaginta cubitorum, et aliud vestibulum portae interioris quod tenebat quinquaginta cubitos, eduxit prophetam ad atrium exterius, sive ut in Septuaginta continetur, introduxit ad atrium interius. 110.0920D| Satisque miror juxta litteram et Septuaginta quomodo post exteriora atrii septuaginta et quinquaginta cubitos tenentia, interius sit atrium, quod in latitudine centum cubitorum tendatur spatiis: nisi forte juxta mysticos intellectus, et profectus ingredientium quae interiora in doctrinis fuerint, latiora sint. Introductus autem in atrium interius, sive ductus ad exterius atrium, ut in Hebraico continetur, statim intuitus est triginta thalamos vel gazophylacia. Et ut Symmachus interpretatus est exedras, quae habitationi Levitarum atque sacerdotum fuerant praeparatae, et pavimentum vivis stratum lapidibus, sive intercolumnia ut ostendatur interius atrium vel exterius habere ante fores ordinem columnarum, et 110.0921A| pavimentum in fronte portarum, sive porticus post tergum portarum. In quibus porticibus puto columnas ordine fuisse dispositas: ut ante gazophylacia essent porticus, et in frontibus porticuum columnae porticus sustinentes. Pavimentum autem quod stratum erat lapidibus, et ante porticus atrii tendebatur, inferius erat ascensione porticuum, et eamdem habebat longitudinem quam thalamorum aedificatio possidebat. Mensusque est idem vir in cujus maun erat funiculus et calamus a facie portae inferioris, sive, ut Septuaginta volunt, exterioris usque ad frontem atrii vel portae interioris, centum cubitos ad orientem, et ut in Hebraico dicitur, et ad aquilonem. Ex quibus intelligimus illud evangelicum quod a Salvatore narratur, missae in agrum sementis in terram 110.0921B| bonam quae multiplicet fruges pro varietate virtutum in tricenarium, et in sexagenarium et centenarium numerum, hujus loci vaticinio convenire: et hic enim trigesimus et sexagesimus et centesimus numerus ponitur, ut his quasi gradibus ad perfectam scientiam pervenire valeamus, ita duntaxat ut ad interiorem aedem quinquagenarius nos perducat numerus, qui finito septem hebdomadarum sabbato in diem resurrectionis erumpit. Gazophylacia autem appellantur, quae plena sunt spiritualibus divitiis, de quibus scriptum est: « Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII). » Super quibus et Paulus apostolus congratulatur discipulis suis, quod pleni sint omni verbo et omni scientia. Gaza autem lingua Persarum divitiae nuncupantur. Vel certe thalami, qui Graece dicuntur 110.0921C| παστοφορία ostendunt sponsi adventui cubicula praeparata quae fuere triginta numero, ut perfectam aetatem habitantium demonstrarent. Et pavimentum stratum erat lapide, ne luto et terra et pulvere peccatorum habitantium polluerentur vestigia, sed ut super vivos incederent lapides quibus aedificatur templum Dei. Sive intercolumnia erant ante thalamorum fores, quae impositum desuper aedificium sustentarent. Istae sunt columnae de quibus et Paulus apostolus scribit (Gal. II): « Dextras dederunt mihi et Barnabae, Petrus et Joannes, qui videbantur columnae esse. » Et in alio loco (I Tim. III): « Columna et firmamentum veritatis. » Et in Joannis Apocalypsi legimus (Apoc. III): « Qui vicerit, faciam 110.0921D| eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius. » Pavimentum ergo quod erat in fronte portarum, de quo jam diximus, sive porticus post tergum portarum, quae habitatores thalamorum ab imbribus defendebant, erat inferius. Semper enim quae inferiora sunt, in altioribus collocantur, ut ad mystica atque secreta et plena divitiis spiritalibus ascensu et gradibus pervenire possimus. Plerumque numerus atque perfectus in decem decadarum numero est, qui et sementem Isaac centena fruge multiplicat. Sed quia in terra erat, et adhuc dicere poterat: « Advena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei (Gen. XXIII); » hordeum sevisse et centesimam frugem messuisse narratur: necdum enim granum tritici mortuum fuerat in terra, 110.0922A| quod multas fruges faceret, et famem judaici populi audiendi sermonis Dei saturarat eo pane qui de coelo descendit. (Greg.) Postquam de contemplationis gratia obliquas fenestras insinuans propheta multa locutus est, eductum se exterius dicit, et gazophylacia vidisse commemorat. In quibus gazophylaciis quid aliud quam doctorum scientia designatur? Sed certe hac in re quaeri potest, cum doctores sancti spiritalia atque terrena doceant, cur propheta eductum se exterius dicit, et gazophylacia foris vidisse? Sed sciendum est quia alia est contemplatio, quae tantum videt quantum dicere non valet: alia vero scientia atque doctrina quae tantum videt quantum exprimere per linguam possit. In comparatione quippe illius luminis quod voce exprimi non potest quasi totum 110.0922B| hoc foris est quod exprimi voce potest. Ait itaque: « Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia et pavimentum stratum lapide in atrium per circuitum. » Quia sermone Graeco phylaxe servare dicitur, et gazae lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Quid itaque per gazophylacia designatur, nisi, ut praediximus, corda doctorum sapientiae atque scientiae divitiis plena? Quia juxta Pauli vocem: « Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem Spiritu (I Cor. XXII). Sunt enim quidam qui per donum gratiae, et ipsa intelligunt quae exponi a doctoribus non audierunt, hi videlicet sermones sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui per semetipsos intelligere audita nequeunt, sed ea 110.0922C| quae in expositoribus legerunt, retinent atque scienter proferunt, quae lecta didicerunt. Unde itaque isti nisi sermone scientiae pleni sunt? Quamvis hoc intelligi et aliter possit, quia sapientia ad vitam, scientia vero pertinet ad doctrinam. Qui igitur bene vivit et prudenter praedicat, gazophylacium spiritalis aedificii recte nominatur, quia ab ejus ore divitiae dispensantur. His divitiis abundare discipulos idem magister gentium viderat cum dicebat: « Divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I,); » excepto autem eo quod ad aeternam patriam divitiae spiritales ducunt. Est eis a terrenis divitiis magna distantia, quia spiritales divitiae erogatae proficiunt, terrenae autem divitiae aut erogantur et deficiunt, aut retinentur et utiles non sunt. Qui 110.0922D| ergo has in se veras divitias continent, recte gazophylacia vocantur. Et habent ipsa gazophylacia pavimentum per circuitum, quia eis adhaeret ac subjacet humilitas auditorum. Quod pavimentum recte stratum lapide in atrium dicitur, quia in latitudine charitatis vicissim sibi junctae sunt animae fideles, quae et lapides appellantur pro fortitudine fidei, et stratae in pavimento sunt in compage humilitatis. Has fidelium mentes Petrus apostolus fortes in fide conspexerat cum dicebat: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Petr. II). De his lapidibus sanctae Ecclesiae Dominus per Isaiam dicit (Isa. LIV): Ponam jaspidem per propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, universos terminos tuos in 110.0923A| lapides desiderabiles, omnes filios tuos doctos a Domino. Quod ergo Isaias universos Ecclesiae terminos lapides desiderabiles vidit, hoc Ezechiel pavimentum lapide stratum per circuitum esse perhibuit, quia adhuc de gazophylaciis subdit: « Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. » Denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa etenim et contemplativa vita simul in decalogi mandatis conjuncta est: quia in eo et amor Dei, et amor proximi servari jubetur. Amor quippe Dei ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Sed unusquisque doctor, ut in activam vitam plene se dilatet atque in contemplativam vigilanter surgat, in sanctae Trinitatis fide debet esse perfectus. Unde et eadem 110.0923B| gazophylacia triginta esse memorantur, ut cum denarius ter ducitur, vita et lingua doctoris in Trinitate solidetur. Sed hac in re illud nobis est vigilanter intuendum quod propheta, cum gazophylacia descripsisset, adjunxit pavimentum per circuitum, atque inferius subjungit gazophylacia in circuitu pavimenti: quatenus gazophylacia in circuitu pavimenti, et pavimentum in circuitu gazophylaciorum esse videatur. Pavimentum quippe et gazophylacia eo sunt ordine distincta, ut et gazophylacia intra pavimentum, et pavimentum inter gazophylacia fuerit stratum. Non hoc ergo sine magno mysterio est, quod in circuitu gazophylaciorum esse dicitur pavimentum, et in circuitu pavimenti narrantur esse gazophylacia. Habet enim pavimentum in circuitu gazophylacia: 110.0923C| quia vitam audientium erudit quotidie, et custodit lingua doctorum. Doctores enim boni in sanctae eruditionis verbis modo fomentis dulcedinis, modo asperitate increpationis invigilant, ut auditorum suorum vitam a vitiis defendant. Sed habent ipsa quoque gazophylacia in circuitu pavimentum, quia saepe etiam doctorum cor vitiorum tentationibus tangitur, ut modo elevetur jactatione superbiae, modo irae stimulis inflammetur. Sed cum bonorum auditorum vitam considerant, eam quae profecisse suis exhortationibus pensant, erubescunt tales non esse, quales auctore Deo per se conspiciunt alios factos esse, et ante se in mente stabiliunt, quam plene in culpa labantur. Nam cum ipsa sua a doctoribus verba ad memoriam redeunt, erubescunt non servare quod dicunt. 110.0923D| Unde et per Salomonem dicitur: « Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum (Prov. XVI). Os enim nostrum nos compellit ad laborem, quando per hoc quod diximus a vitiis refrenamur: quia turpe nimis est, ibi nos negligendo cadere, unde praedicando conati sumus alios levare. Habent ergo gazophylacia in circuitu pavimentum, quia doctorum magna custodia est, vita venerabilis auditorum, et suus ei sermo fit in adjutorium, quia erubescunt pulsantibus vitiis non resistere qui contra vitia alios armaverunt. Quia enim quandiu in hac vita vivimus, contra malignos spiritus qaid aliud quam in acie stamus? Sicut praediximus, doctoris animus forsitan aliqua elatione pulsatur, sed sive ne ipse pereat, seu ne 110.0924A| per exemplum suum alios ad perditionem trahat, vigilanter se et festine circumspicit, in cogitationibus remordet adducta auditorum suorum ad memoriam, semetipsum humiliat, et in quibus praevalet, agit ne elatio principetur in mente, ne dominetur in opere. Scriptum quippe est: « Initium omnis peccati superbia (Eccl. X). » Quis ergo erit ante Dei oculos fructus boni operis, si ex radice putruit elationis? Saepe, ut praedictum est, ejus animus tentatur ex ira, sed citius se ad se circumspiciendo colligit, et disciplinae se pondere deprimens, agit ne motus animi transeat in sermone, ne erumpat in voce: fitque ut ira perturbati animi ubi per negligentiam oritur, ibi per judicium suffocata moriatur: qua ex re agitur, ut ex concepta culpa animus virtutem pariat, quia etsi 110.0924B| sese fortiter custodire noluit ne ad motum surgeret, se tamen in commotione fortiter vicit. Unde bene per Salomonem dicitur: « Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI). » Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius. Si portarum longitudinem ad locum referimus, in quo portae erant constructae, secundum longitudinem portarum pavimentum erat inferius: quia quantum tenere locus portarum poterat, tantum tendebatur, et pavimentum quod erat inferius. Longitudo ergo pavimenti a portis non erat dissimilis, sed tamen aequalitas pavimenti non erat eum portis. Quid est ergo quod pavimentum cum portis longum similiter erat, sed aequale non erat, nisi quod longe distat vita 110.0924C| populorum a vita docentium? quia etsi ad regna coelestia tendentes eamdem longanimitatem spei habent, eadem tamen vivendi studia non habent. Tendatur ergo pavimentum similiter in longum quia ipsam fidem, ipsam spem in se retinent auditores quam habere certum est praedicatores. Sed pavimentum inferius jaceat, ut omnes auditores praedicatores suos longe a suis meritis excellere cognoscant. Sin vero longitudinem portarum ipsam, sicut superius diximus, earum altitudinem intelligere debemus, dum, sicut paulo post scriptum est, ad portas gradibus ascendebatur, tanto pavimentum jacet inferius, quanto unaquaeque porta surgit in altitudine: quia quanto sanctior est vita doctoris, tanto fit humilior sensus audientis, et semetipsum despicit, dum praedicatoris sui vitam in 110.0924D| magna surgere altitudine perpendit. Imitari etenim bona ejus alia forsitan potest, alia non potest, in quibus praevalet proficit; in quibus minime praevalet, ad humilitatem crescit, et hoc ipsum ergo ei in provectu est quod ei imitabile ad provectum non est. Ecce enim si praedicatorum nostrorum ea quae legimus facta, et dicta pensamus, in quantum altitudine surrexerint portae agnoscimus. Ut enim taceamus de ostensione signorum, loquamur de virtutibus cordium. Certe Paulus, qui se legi mortuum per legem dicit, qui ut in Christo crederet ei hoc et lex ipsa praedicavit, magno fidei ardore succensus, praecepta legis tenere carnaliter noluit, circumcisionem in gentibus fieri vetuit: et cum Petrus apostolus 110.0925A| servari adhuc in circumcisione legis consuetudinem vellet, ei in faciem restitit, eumque hac in re fuisse reprehensibilem dicit, et hoc ejus studium discipulis loquens, non solum culpam, sed quod est magis hypocrisin, id est, simulationem nominat, dicens: « Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quod reprehensibilis erat (Gal. II). » Et paulo post: « Et simulationi ejus consenserant caeteri Judaei (Ibid.). » Idem vero apostolorum primus, cum multa discipulos admoneret, atque a quibusdam detrahi de Pauli scriptis agnosceret, dicit: « Sicut charissimus frater noster Paulus secundum datam sapientiam sibi scripsit vobis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras scripturas 110.0925B| ad suam ipsorum perditionem (II Petr. III). » Ecce Paulus in Epistolis suis scribit Petrum reprehensibilem: ecce Petrus in epistolis suis asserit Paulum in his quae scripserat, admirandum. Certe enim, nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur invenit. Amicus ergo veritatis laudavit etiam quod reprehensus est: atque ei et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat quae aliter quam debuerat sensit, seque etiam minori fratrum ad consensum dedit, atque in eadem re factus est sequens minoris sui ut etiam in hoc praeiret, quatenus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate. Pensemus ergo in quo montis vertice stetit qui illas Epistolas laudavit, in quibus se scriptum vituperabilem 110.0925C| invenit. Quae illa tanta esse mansuetudo potuit, quae quies animi, quae soliditas mentis atque imperturbatio cogitationis? Ecce a minore suo et reprehenditur, et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat quod primus in apostolatu vocatus est: non quod quaecunque in terra solveret essent soluta et in coelo; non quod in mare pedibus ambulavit: non quod paralyticos in Jesu nomine jubendo erexerat, non quod aegros corporis sui umbra sanaverat: non quod mentientes verbo occiderat, non quod mortuos oratione suscitabat. Ne igitur increpationis verba dedignaretur audire, omnia dona quae acceperat, quasi a memoria repulit, ut unum fortiter humilitatis donum teneret. Pensemus ergo, si possumus, Paulum apostolum, qui tantum patiens inter persecutores quantum 110.0925D| mansuetus inter discipulos fuerit. Certe Corinthum veniens, ab idolorum servitio Corinthios retraxit, quis esset verus Deus innotuit, aeternae eis vitae gaudia praedicavit. Et cum magnam multitudinem populi in fide collegisset, tantam illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret: et panem terrae a discipulis non accepit, quibus panem coeli praedicavit. Instabat verbo pro vita audientium: instabat labori manuum pro vita corporis sui. De terris quoque aliis ei stipendia a discipulis mittebantur, ut Corinthiis praedicare suffecerit: ipse quippe ad eosdem Corinthios per Epistolam loquitur, dicens: « Cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod mihi deerat, suppleverunt 110.0926A| fratres qui venerunt a Macedonia (II Cor. XI). » Consideremus ergo quantae altitudinis istae spiritalis aedificii portae sunt, quas et spiritales patres admirantur. Quantum itaque nos in earum admiratione humiliari necesse est qui pavimentum sumus! Sed quia sub longitudinis appellatione altitudinem portarum audivimus, nunc aliquid de earum latitudine cognoscamus. « Et mensus est, inquit, latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad orientem, et ad aquilonem. » In quibus verbis si portam aditum accipimus, quo ad cognitionem Domini intramus, porta inferior fides est; atrium vero interius contemplatio. Habet autem porta inferior latitudinem in facie, quia videlicet fides per charitatis 110.0926B| suae amplitudinem habet eam quae videtur a proximis operationem. Quam dum fortiter a perfectioribus agi conspicimus, nos qui in bonis actibus angustamur, exempla per eos magnae operationis accipimus, et unaquaeque sancta actio quasi quaedam nobis fit latitudo itineris, quae prius erat angustia difficultatis. Habet quoque atrium interius frontem, quia contemplativa vita per quaedam signa desideriorum et gemituum ostendit quantum intus videat quam tantum amat. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis dicitur: « Omnis qui relinquit domum vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen 110.0926C| meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). » Neque etenim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit; nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur, postquam etiam vita aeterna promittitur, quia quis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recepit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Mensus ergo vir latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos, quia Redemptor noster quotidie per magistros atque doctores 110.0926D| in mensura perfectionis metitur vitam fidelium: vel in specie boni operis per fidem, vel in sanctis desideriis per contemplationem. Quis ergo est qui per centum cubitos mensuratur, nisi is cujus bona operatio recta intentione utitur, ut in eo quod agit, non ad terrena lucra appetenda aut laudes transitorias reflectatur? Ecce enim misericordiam proximis exhibere, possessa largiri, cum celeritate indigenti tribuere, latitudo in facie portae inferioris est. Sed si tua dans aliena non appetas, si terrenam gloriam de ipso bono opere non requiras, recte in centenario numero, id est, in perfectione mensuraris. Nam qui videtur dare misericorditer propria, et rapit forsitan violenter aliena, iste adhuc quae sit via perfectionis 110.0927A| ignorat nec cognovit unde an perfectionem tenditur, quia nec ipsum ejus initium invenit. Prius enim appetitum evellere a mente debuit, et postea quae in re possidet, largiri. Unde scriptum est: « Declina a malo, et fac bonum. » Quid enim potest esse Loni quod facit, qui necdum a malo declinavit? Et sunt quidam, qui, sicut dictum est, ab alimentis abstinent, carnem cruciant: sed tamen si pulsati fuerint, cognoscuntur quia ad mundi gloriam anhelant. Isti frontem atrii interioris ostendunt, sed per centum cubitos non mensurantur. Hi ergo in numero perfectionis sunt de quibus per Paulum dicitur: « Qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). » Et notandum quod non dicitur quod intrinsecus, sed extrinsecus ista mensurantur: 110.0927B| quia videlicet Redemptor noster cum per nos facta hominum vel approbat vel indicat non intrinsecus metitur. Unde et per Evangelium dicitur: « Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). » Cum enim alios conspicimus largiri eleemosynam, afflictis concurrere, oppressis subvenire, nil eos in hoc mundo gloriae quaerere, nullis hujus mundi compendiis inhiare, atque alios videmus carnem domare, lacrymis insistere, verbis coelestibus occupari, nil transitorii honoris appetere: quid aliud debemus nisi eos perfectos credere, sanctos aestimare? Quia ergo per hoc quod aspicimus, esse eos perfectos videmus, eorum vitam per centum cubitos metimur. Et quia multi in Judaea, plerique vero in gentilitate positi, ad hanc perfectionis summam venerunt, 110.0927C| recte subjungitur: Ad orientem et ad aquilonem. Judaicus etenim populus oriens jure dictus est, de cujus carne ille natus est, qui sol justitiae vocatur; de quo per prophetam dicitur: « Vobis autem qui timetis Dominum orietur sol justitiae (Malach. IV). » Per aquilonem vero gentilitas figuratur quae diu in perfidiae suae frigore torpuit, et in cujus corde ille regnavit qui attestante propheta apud semetipsum dixit: « Ponam sedem meam ad aquilonem. » Quia itaque incarnatus omnipotens Dominus alios perfectos ex Judaea, alios perfectos ex gentilitate intra sanctam Ecclesiam fecit, centum cubitos non solum orientem mensus est, sed etiam ad aquilonem. (Hieron.) Quomodo autem centum cubiti 110.0927D| non solum ad portam orientalem fuerint, sed et ad portam aquilonis sequens testimonium demonstrabit.
« Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus, et vestibulum ejus, secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum; fenestrae autem ejus et vestibulum et sculpturae, secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem, et septem graduum erat ascensus ejus. Et vestibulum ante eam, et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem. Et mensus est a porta usque ad portam 110.0928A| centum cubitos. » Mensus est autem vir cujus funiculus in manu erat portam quoque aquilonis atrii exterioris, sive introduxit prophetam per portam aquilonis. Secundo per portam austri. Tertio per portam orientalem. Ab aquilone enim exardescunt mala super habitatores terrae. Pulchreque qui habitator terrae est, et non advena et peregrinus, patet jaculis ejus qui venit ab aquilone, cujus ignita sunt jacula, quae juxta Apostolum scuto fidei restinguuntur, et ad aquilonem exterius atrium nominatur: ad meridiem vero, hoc est ad austrum, non exterius sed interius. Dicit enim Scriptura: « Et introduxit me ad atrium interius, ad portam australem; » quod et in orientali atrio scriptum similiter invenitur. Primus enim ad virtutem ingressus est, aquilonem calcare 110.0928B| pedibus, et per quinquagenarium et vigesimum quintum numerum ad summitatem centenarii pervenire. Deinde introduci ad australem plagam, et aquilonis frigus expellere. Tunc ad perfectam venire virtutem, id est, ad portam orientalem, in qua oritur sol justitiae, et per quam solus ingreditur pontifex. Et hoc observandum quod cum quatuor plagae sint, de occidentali porta taceatur: de qua in principio sexagesimi septimi psalmi scriptum est: « Iter facite ei qui ascendit super occidentem, Dominus nomen ejus (Psal. LXVII); ut postquam nobis praeparantibus iter Domino, et illud implentibus quod Joannes Baptista clamat in eremo: « Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Matth. XI), possimus audire quod in extrema parte ejusdem psalmi 110.0928C| dicitur: « Cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit super coelum coeli ad orientem. Quod autem dicuntur thalami tres hinc et tres inde, hoc docet: quod tam littera quam spiritus et utraque intelligentia et historiae tropologiae ad Trinitatis sacramenta pertineant. Illud quod additur, « Et frontem ejus et vestibulum secundum mensuram portae prioris, » orientalem portam significat, quae prior non ordine, sed merito nuncupatur. « Et habebat, inquit, quinquaginta cubitos in longitudine, et viginti quinque in latitudine; » ut in quinquagesima post septem hebdomadas aeterna requies demonstretur, tendens per diem resurrectionis ad regna coelorum, in quibus vera requies est. In 25 autem de quo numero ante jam diximus, quinque sensuum per quinque ordines 110.0928D| quadranguli mensura servetur, quorum alterum longitudini, alterum latitudini coaptatur: ut in longitudine requies et delectatio sacratioris scientiae: in latitudine praesentium quae ad sensus pertinet ratio demonstretur. Quod infertur, « Et fenestrae ejus et vestibula et sculpturae, » sive ut Septuaginta addidere, « palmae erant juxta mensuram portae quae respiciebat ad orientem, » hoc subtiliter indicatur, quod quicunque in introitu virtutum positus, tres et tres thalamos fuerit ingressus frontemque et vestibulum mensurae portae prioris agnoverit, ad ea perveniat, illaque conspiciat, quae et in porta orientali plenissime suscepturus est. Porro quod sequitur: « Et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum 110.0929A| ante eam sive interius, » hunc habet sensum, quod per septem gradus hebdomadis, et ollae quae a facie aquilonis accenditur, et caeremonias Judaeorum quibus dedit Deus praecepta, non bona et justificationes in quibus non vivant in eis, scandamus ad altiora, et ad vestibulum ejus, id est, portae, pro quo septuaginta elamoth transtulerunt. Quod vestibulum ante portam est sive interius. Nec solum una porta est aquilonis, quae supra porta appellatur exterior, sed et altera interior, quae habet similitudinem portae orientalis, ut manifestius dixere Septuaginta, et porta atrii interior respiciens portam aquilonis, sicut erat porta quae respiciebat ad orientem. « Mensusque est a porta exteriori aquilonis, usque ad portam ejusdem aquilonis interiorem, centum cubitos; » ut 110.0929B| his quasi gradibus atque mensuris recedentes a porta exteriori, ad interiorem pervenire valeamus: de cujus numeri sacramento supra dictum est. (Greg.) Porta etenim viam aquilonis respicit; cum praedicator quisque vitam peccatoris agnoscit, eique interiora vitae per verbum aperit praedicationis. Quae porta atrii exterioris dicitur. Exterius quippe est atrium vita praesens, in qua omne quod corporaliter agitur, corporaliter etiam videtur: quae tam in longitudine quam in latitudine mensuratur: quia cum ad fidem peccator ducitur, necesse est, ut ejus doctor consideret, vel quantum in longitudinem spei, vel quantum in latitudinem charitatis ex ejus admonitione proficiat. Qui enim ad Deum convertitur, si adhuc bona vitae praesentis sperat, longitudinem 110.0929C| non habet: quia brevis est vita in qua spem posuit. Si per terrenarum rerum concupiscentiam, et adhuc proximi odium coangustatur, latitudinem non habet, quia nescit vel transitoria contemnere, vel se in proximi amore dilatare. Cum vero conversus quisque aeternae vitae gaudia longanimiter sperat, proximorum molestias cum charitate tolerat, et ea quae non habet concupiscere contemnit, longitudinem et latitudinem porta habet, quia gloria praedicatoris est, profectus auditoris: unde quibusdam per magnum praedicatorem dicitur: « Gaudium meum et corona mea (Phil. IV). » Et rursus: « Ecce nunc vivo, si vos statis in Domino (I Thess. III). » Atque iterum: « Quae est enim nostra spes, aut gaudium? nonne vos ante Dominum? (I Thess. II). » Longitudo 110.0929D| ergo et latitudo portae est, quae ad aquilonem respicit: quia cum infidelem quempiam in peccati sui frigore torpentem praedicator ad fidem convertit, per hoc quod eum in longitudinem spei tendit, et in amplitudinem charitatis dilatat, ejus gloriam suam facit: et quia in cognitionem Trinitatis sanctae ex verbo praedicationis auditores quique in ejusdem Trinitatis amore proficiunt. Habet haec eadem porta thalamos tres hinc et tres inde: quia omne quod per Testamentum Novum de Trinitate conditor loquitur, hoc etenim de Testamento Veteri ostendit, et cor audientium in amore coelestis patriae perficit: ut anima haerens Deo quasi sponsa cum sponso in quodam jam thalamo sedeat atque 110.0930A| terrenis se a desideriis funditus avertat. Vel certe ut longe superius dictum est, quia tres sunt ordines bene viventium, bonorum scilicet conjugatorum, continentium, atque praedicatorum. Quos tres bonorum ordines, quia non solum Ecclesia ex gentibus habet, sed aliquando etiam synagoga habuit, dum magna multitudo spiritalium Redemptoris gratiam ardenter exspectavit, porta coelestis aedificii tres hinc, et tres inde thalamos habet, quia praedicator quisque, cum ad supernam patriam auditorem provocat, et novos patres et veteres anhelasse coelesti desiderio demonstrat. Plus enim plerumque exempla quam praedicationis verba compungunt; et cum praedicator dicit quales alii in conjugio, vel in continentia, vel in praedicatione erga omnipotentis Dei amorem in Novo 110.0930B| Testamento fuerint, vel alii quales in Veteri, porta quae loquitur ternos ex utroque latere habere se thalamos ostendit. Quae porta habet et frontem, quia sunt in praedicatoris vita aperta opera quae videntur. Habet et ante frontem vestibulum, quia priusquam bona opera insinuet, praedicat fidem, per quam anima humiliter veniens ad bonorum actuum altitudinem sublevatur: quae cuncta secundum mensuram portae prioris sunt, juxta hoc quod subditur: « Quia mensus est quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. » Haec jam superius latius me dixisse meministis. Per quinquagenarium enim numerum requiem diximus figurari, quia et quinquagesimus annus veteri populo in requiem datus est, qui appellatus est jubilaeus: et 110.0930C| septenarius numerus, per quem hoc omne tempus evolvitur, septies multiplicatus ad quadraginta et novem ducitur; cui unus additur, quia in unius contemplatione requies aeterna perficitur. Idem ergo quinquagenarius numerus nobis in longitudinem est, quia pervenire ad illam requiem non potest, nisi qui ad eam spem suam modo tendere longanimiter potest. Unde et hic post longitudinem quinquaginta cubitorum protinus latitudo subjungitur viginti et quinque cubitorum; quae videlicet latitudo ad charitatem proximi pertinet. Ipsa enim in fratrum amore se dilatat, atque erga eos omne quod potest boni operis exercet. Cuncta autem bona opera quae corporaliter fiunt, per quinque corporeos sensus exhibentur; videlicet, per visum, auditum, tactum, 110.0930D| gustum, odoratum. Quinarius vero numerus per semetipsum ductus, ad vicesimum et quintum pervenit, quia bona opera cum agi coeperint, per fervorem animum ad augmentum excitant, et per semetipsa multiplicantur: unde et latitudinem menti faciunt, ut non sit angusta per teporem, sed expansa in bonis actibus per charitatem. Omnis enim torpor, teporis angustia est. Omnis vero benignitas charitatis, magna latitudo; nam etsi res desunt quae fortasse indigenti proximo praebeantur, ampla est substantia voluntatis bonae, quae sufficit ad regni retributionem, sicut scriptum est: « In terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). »
« Fenestrae, inquit, ejus et vestibulum, et sculpturae 110.0931A| secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem. » Cuncta haec jam superius latius dicta sunt, et idcirco sermo non debet morosa expositione tardari. Hoc tamen magnopere notandum est, quod porta ad aquilonem ea omnia habere perhibetur, quae porta ad orientem, fenestras scilicet contemplationis, vestibulum humilitatis, sculpturas bonae operationis. Omnes enim qui per hoc quod Deo in conversatione nati sunt in innocentia perstiterunt, portam ad orientem habent: quia eis coelestis regni aditus patet a lumine quod acceperunt. Et omnes qui in peccatis postmodum lapsi torporis sui frigore sunt depressi, sed per poenitentiam redeunt, ad amorem coelestis patriae recalescunt, portam ad aquilonem habent: quia eis etiam post peccati sui frigora 110.0931B| regni aditus per misericordiam patet. Ea ergo habere dicitur porta ad aquilonem, quae habet porta ad orientem: quia et conversi peccatores sic ditantur virtutibus, sicut illi sunt divites, qui cadere in peccato vitaverunt. Unde et Psalmistae voce per Dominum dicitur: « Cinerem sicut panem manducabam (Psal. CI), » quia sic poenitentes recepit ut justos. Scriptum quippe est de peccatoribus: « Olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. » Cinis ergo sicut panis comeditur: quando ad auctoris sui gratiam peccator per poenitentiam sicut innocens revocatur. Porta igitur ad aquilonem habet fenestras, habet vestibulum, habet sculpturas: quia cum peccator ad vitam post culpas reducitur, saepe lumen contemplationis accepit, atque de ipsa memoria iniquitatis suae gratiam 110.0931C| magnae humilitatis, bonae quoque operationis efficaciam sumit: ut omne quod fieri praecipitur, in vita ejus quasi sculptum esse videatur. « Septem vero graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. » Septem gradibus ad portam ascenditur, quia per sancti Spiritus septiformem gratiam aditus nobis vitae coelestis aperitur. Quam septiformem gratiam Isaias in ipso nostro capite, vel in ejus corpore quod sumus enumerans, dicit: « Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI). Quos gradus de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo numeravit: videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. 110.0931D| Et cum scriptum sit: « Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX), » constat procul dubio, quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur: quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem. Et scriptum est: « Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). » Propheta ergo, quia de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Sed nos qui a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis est gradus timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. 110.0932A| Est etenim timor Domini in mente: sed qualis iste timor est, si eum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati ejus tribulationi dissimulat, hujus timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, quia non sublevatur ad pietatem. Sed saepe pietas per mordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit, quae parcenda non sunt. Peccata enim, quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda: sed inordinata pietas cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est, ad scientiam: ut sciat, vel quid ex judicio puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat. 110.0932B| Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit: ne timore trepidet et pavore collapsa non valeat bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo, si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione incassum ruit.
Ascendat ergo ad consilium, ut praevidendo promoveat omne quod agere fortiter potest: sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia non intelligit malum quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare, quod adjuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam: ut hoc quod acute intellectus 110.0932C| invenit, sapientia mature disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium, in intellectu proficimus. Septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus spiritalis vitae aperitur. Bene autem dicitur quia vestibulum erat ante eam: quia nisi quis prius humilitatem habuerit, ad hos gradus donorum spiritalium non ascendet, sicut scriptum est: « Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Potest quoque per vestibulum fides intelligi, ipsa quippe est ante gradus et portam, quia prius ad fidem venimus, ut postmodum per spiritalium donorum gradus, coelestis 110.0932D| vitae aditum intremus: non enim virtutibus venitur ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes. Per fidem ergo venit ad opera, sed per opera solidatur in fide. Vestibulum itaque ante gradus est, quia qui prius crediderit, ipse post virtutum gradibus ad portae aditum ascendit. Sequitur. « Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem. » Hoc loco, contra non pro adversitate ponitur, sed pro rectitudine: ita enim porta interioris atrii posita monstrabatur ut porta aquilonis et orientis recto aditu ad eam tenderet. Quid est ergo, quod porta interior recto itinere posita contra portam orientis et aquilonis ostenditur, nisi hoc quod aperte datur intelligi, quia sive judaico et gentili populo, seu 110.0933A| justis et peccatoribus, sed post peccata conversis, aeque aditus regni coelestis aperitur? Larga est enim misericordia Creatoris nostri: et porta interior non solum portam orientis respicit, sed etiam aquilonis, quia non solum his qui in innocentia permanent, sed etiam peccatoribus peccata sua poenitendo damnantibus aperiuntur interioris atrii gaudia, ut ineffabilia mysteria patriae coelestis agnoscant; agnoscendo sitiant, sitiendo currant, currendo perveniant. Quid igitur restat, nisi ut se ad perfectioris vitae cursum dirigant, omnes qui illa gaudia patriae coelestis agnoscunt? Unde et hic aperte subjungitur: « Et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. » Centenarium numerum, quia decies per denarium ducitur, jam superius diximus esse perfectum. 110.0933B| Itaque qui aditum atrii interioris videt, profecto necesse est, ut per vitam perfectionis currat: ut a porta inchoationis usque ad consummationis ingressum perveniat. Mensuretur ergo atrium interius, quod a portis exterioribus usque ad portam interiorem tenditur, centum cubitis: ut qui intrare amando coepit, latitudinem perfectionis habeat in mente: quatenus in eo, quem nec prospera extollunt, ne adversa coangustent, sed transitoria cuncta despiciens, quousque ad gaudia secreta perveniat, per atrium perfectionis currat. Sunt etenim multi, qui jam in septem gradibus aditum portae exterioris intraverunt, juxta quemdam supernae dispensationis modum per timorem Dei humiles, per pietatis studium misericordes, per scientiam discreti, per mentis fortitudinem 110.0933C| liberi, per consilium cauti, per intellectum providi, per sapientiam maturi: sed adhuc quibusdam necessitatibus obligati, hujus mundi curis inserviunt, et unde jam ex magna parte excusserunt animum, ibi adhuc tenentur inviti: cumque superimposita terrenae occupationis portant onera, minus in praeceptis coelestibus exercentur, anhelare medullitus ad aeternam patriam non vacat, ipsa in eis suo aliquo modo desideria languescunt: quia animo curis temporalibus praepedito, vera gaudia, quae cognovit amare tantum non licet, quantum libet. Hi plerumque a jugo mundi colla mentis excutiunt, omnia deserunt, terrenae curae pondera deponunt: atque ut ad coeleste desiderium latius animi sinum laxent, vitam remotam petunt: et in ea sanctis precibus intenti, sacris 110.0933D| meditationibus dediti, quotidiano se fletu afficiunt, et vetustatem cordis igne amoris conflant, atque ad coeleste gaudium accendendo se innovant. Hi itaque cum a portis exterioribus usque ad interiorem portam per boni studii atrium differuntur, hoc ipsum in eis atrium centum cubitis mensuratur: quia dilatione et exercitio in sancta quotidie perfectione proficiunt, per quotidiana desideria in mentem perfici, est quasi centum cubitis interius atrium mensurari. Idcirco ergo a portis usque ad portam centum sunt cubiti, ut quasi quaedam mora eundi sit ipsa dilatio vivendi, per quam quotidie in virtutibus crescitur, ut ad interiorem aditum perfectius perveniatur. Sequitur.
« Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, 110.0934A| quae respiciebat ad austrum. Et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem viginti quinque cubitorum, et in gradibus septem ascendebatur ad eam. Et vestibulum ante fores ejus. » (Greg.) Cuncta haec in orientis et aquilonis porta jam dicta sunt: et congruum non est, ut ea quae semel ac secundo exponentes diximus saepius replicemus. Notandum nobis tamen est, quia in spiritali aedificic alter aditus ad orientem, alius ad aquilonem, atque alius ad austrum patet. Sicut enim aquilonis frigore peccatores, ita per australem viam ferventes spiritu designantur: quia calore Spiritus sancti accensi, velut meridiana 110.0934B| luce virtutibus excrescunt. Pateat ergo porta ad orientem, ut hi qui sacramenta fidei inchoaverunt, et in nulla postmodum vitiorum profunditate demersi sunt, ad gaudia secreta perveniant. Pateat porta ad aquilonem, ut hi, qui post inchoationem caloris et luminis in peccatorum suorum frigore et obscuritate delapsi sunt, per compunctionem poenitentiae ad veniam redeant, et quae sit internae retributionis vera laetitia cognoscant. Pateat porta ad meridiem, ut hi, qui sanctis desideriis in virtutibus fervent, spiritali intellectu quotidie interni gaudii mysteria penetrent. Inter haec autem quaeri potest, cum quatuor hujusmodi partes sint, cur in hoc aedificio atrii exterioris non quatuor, sed tres portae esse memorantur: quod recte quaerendum fuerat, si propheta non 110.0934C| spiritale, sed corporale aedificium vidisset. Sancta enim Ecclesia, id est spiritale aedificium, ut ad secreta gaudia pertingat, tres solummodo portas habet, videlicet fidem, spem atque charitatem: unam ad orientem, aliam ad aquilonem, tertiam ad meridiem. Porta quippe in oriente est fides: quia per ipsam lux vera nascitur in mente. Porta ad aquilonem spes: quia unusquisque in peccatis positus, si de venia desperaverit, funditus perit: unde necesse est ut qui per suam iniquitatem exstinctus est, per spem misericordiae reviviscat. Porta ad meridiem, charitas, quia in igne amoris ardet. In meridiana etenim porta sol in altum ducitur, quia per charitatem lumen fidei in Dei et proximi dilectione sublevatur. Tribus igitur portis ad interius atrium tenditur, quia per fidem, spem et 110.0934D| charitatem ad gaudia secreta perveniunt. Alia quoque quaestio oritur, cur porta atrii interioris posita contra portam orientis et aquilonis dicitur, et australis porta, cui pateat tacetur? Sed quia per orientem inchoationem, per aquilonem lapsum diximus designari, dignum fuit, ut vel de inchoantibus, quibus adhuc sol in tepore est, vel etiam de lapsis, sed per conversionem redeuntibus, aperte diceretur quod eis porta atrii interioris pateat: quatenus ex ipsis nos certos faceret, de quibus dubitari potuerat. Hoc autem de porta australi dicendum non erat, quia eos ad gaudia interna pertingere, qui fervore spiritus in virtutibus permanent, nullus ignorat. Sequitur.
« Et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde 110.0935A| in fronte ejus. (Hieron.) » Duae quoque palmae caelatae, de quibus in septentrionali plaga portae diximus, et hoc tantum admonuisse sufficiat, quod quaecunque ibi ponuntur, juxta intelligentiam viliorem, hoc est, juxta litteram in meridiana porta intelligimus, juxta spiritalem sensum: iisdem enim lineis et historia currit et tropologia, sed illa humilior est, ista sublimior. Illa haeret terrae, ista ad coelestia subvolat.
« Et in circuitu per fenestras cuncta plena erant luminis. » Singula enim πρόβατα habent terminos suos, et proprium per illa ad animam credentis lumen ingreditur: praesertim si longitudo vitae ejus quinquagenarii anni, hoc est, Jubilaei mysterio fuerit protelata, et ad divinioris sensus latitudinem potuerit pervenire. In qua latitudine et plateis agit sapientia 110.0935B| confidenter, et cum sublimi voce clamitat, septemque gradibus ingreditur, ut perveniat ad vestibulum, et per palmas propositi sui atque conatus victoriam teneat sempiternam. Et ne putaremus unum esse ad australem partem atrium, de secundo dicitur atrio, et portae atrii interioris in via australi, et mensus a porta usque ad portam in via australi centum cubitos: ut post hebdomadis et Instrumenti Veteris sacramenta, ad terram bonam et Evangelii gratiam perveniret.
(Greg.) Quid est hoc, quod prius in frontibus pictura palmarum, nunc autem caelatae palmae in fronte esse memorantur? In caelatura quippe lapidum expressa esse opera videntur. Sed, sicut jam superius diximus, pictura palmarum est ostensio signorum. 110.0935C| Nunc vero caelatura palmarum dicitur, ut bonorum operum demonstratio designetur. Ipsis enim summis praedicatoribus dicitur: « Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). » Qui igitur in vita sua impressa esse sancta opera demonstrant, palmas in fronte caelatas habent, quia quanto illos in posterum victoria sequatur, jam nunc in sanctis suis operibus ostendunt. Vel certe quia fidem per orientis, spem per aquilonis, charitatem vero per australem portam diximus designari. Notandum nobis est, quia in orientis porta pictura palmarum, in aquilone vero et meridie caelatura esse perhibetur, quia contingit saepe, ut hi, qui adhuc inchoantes sunt, necdum se in operibus solidis ac magnis exerceant. Hi vero, qui post iniquitates 110.0935D| ad virtutem redeunt, plerumque, ut culpas suas ante omnipotentis Dei oculos tegere valeant, in magnis operibus exercentur: et qui jam fervore spiritus in virtutibus excreverunt, quasi meridies in sanctis actibus inardescunt. In orientis ergo porta pictura est, in aquilonis vero et meridiei caelatura, quia signum victoriae, quod in inchoantibus ostenditur, hoc in revertentibus atque ferventibus jam solidius et robustius tenetur. Notandum quoque magnopere est quod dicitur: « hinc et inde. » Omnes enim qui ad vitae aditum tendimus, et ex dextro et sinistro latere habere palmam debemus. Quod enim hinc et inde dicitur, latus utrumque signatur. A dextro igitur palmam habet is quem prospera non extollunt; a sinistro 110.0936A| palmam habet is quem adversa non dejiciunt. Quasi ex utraque parte portabat Paulus palmam, cum diceret: « Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI). » Non hunc adversa frangebant, non prospera in mentis tumore sublevabant. Hinc et hinc ergo gestabat palmam, quia et in adversitate fortis, et in prosperitate humilis permanebat. Quisquis enim de prosperis extollitur, habere in parte dextera palmam nescit: quisquis in adversitate frangitur, portare palmam a sinistro latere ignorat. Ut ergo hinc et inde palma gestetur in fronte, adesse semper nostris mentibus debet, et in adversis fiducia, et in prosperis timor: ne aut adversa in desperationem pertrahant, aut 110.0936B| prospera animum in sui fiducia extollant. Hinc est quod idem egregius praedicator dicebat: « Scio et humiliari, scio et abundare (Philipp. IV); » ubique et in omnibus institutus sum, et satiari et esurire et abundare, et penuriam pati: « Omnia possum in eo qui me confortat (Ibid.). » Nunquidnam ars est aliqua humiliari et abundare, satiari et esurire, abundare et penuriam pati, ut pro magno se scire ista tantus praedicator insinuet? ars omnino et mira disciplinae scientia, quae toto nobis cordis est adnisu discenda. Quem enim penuria sua non frangit, a gratiarum actione non retrahit: in rerum temporalium desiderium non accendit. Scit humiliari: hoc enim loco Apostolus humiliari, dicit penuriam perpeti. Nam statim e contrario subjunxit: « Scio et abundare. » 110.0936C| Qui enim acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare, qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad reparationem virtutis, nec plus carni tribuit, quam necessitas petit. Scit satiari, qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. Quem ergo, nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subderet « omnia possum, » ne elationis esse verba crederemus, adjunxit in quo: « in eo, qui me confortat. » Ecce in altum ramus prodit: sed 110.0936D| quia in radice se tenuit, in viriditate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset. Sibi enim nil tribuit, qui omnia se posse non in se, sed in eo qui se confortat, fatetur. Hinc et inde ergo praedicator egregius palmam habet, quem nec abundantia in superbiam, nec inopia ad avaritiam pertrahit. Discamus igitur abundare, ut cuncta quae ab eo accepimus cum indigentibus partiamur, ut mentem abundantia non elevet, ne fortasse gaudeat, quia hoc adest sibi, quod deest alteri: et non jam communi bono, sed proprio laetetur. A privato gaudio Veritas ad commune discipulos revocat, cum eos de praedicatione redeuntes, et de subjectione daemonum laetantes admonet, dicens: Nolite gaudere 110.0937A| super hoc, sed potius gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Non enim omnes electi daemonia ejiciunt, sed tamen electorum omnium nomina coelo tenentur ascripta. Admonentur ergo discipuli privatam laetitiam deponere: communi autem et perpetua felicitate gaudere. Quisquis itaque in eo, quod alter non habet, gaudet, ex ipsa sua abundantia deterior factus gaudium privatum habet. Contra hujus nos appetitum abundantiae Joannes admonet, dicens: « Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt (I Joan. II); » qui mox rationem subdidit quare: « si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (Ibid.). Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI), » quia non valet simul transitoria et aeterna amare. Si enim aeternitatem 110.0937B| diligimus, cuncta temporalia in usu non in affectu possidemus, quia eamdem rationem protinus subdit, dicens: « Quia omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Ideo enim habere aliquid homines, et ultra quam necesse est concupiscunt, ut habendo superbiant: et quia hoc alius non habet, se in cogitationibus extollant. Discamus penuriam pati, ne ea quae non habemus, habere etiam cum culpa requiramus: ne felices putemus, quos rebus onustos cernimus. Nimia valde sunt ea, quae sibi quasi in sumptus vitae praesentis praeparant, multa portant, sed in via brevi: magna est nobis in hoc itinere socia paupertas, quae animum non angustat, cum deest terrena substantia, de qua aeterno judici rationes ponamus. 110.0937C| Liberius ad patriam tendimus, quia quasi in via pondere caremus. Discamus satiari, ne in sumendis alimentis corporis gulae magis quam necessitati serviamus. Plus enim concupiscentia, quam necessitas petit: et saepe dum carnis inopiae satisfacere curamus, voluptas subrepit, modum refectionis excedit: unde fit ut culpa transeat ad culpam, quia plerumque inde alia carnis tentatio nascitur, dum carni immoderatius in refectione servitur: ex peccato etenim primi hominis infirmante natura in hoc mundo cum nostris tentationibus nascitur, et caro nobis aliquando adjutrix est in bono opere, aliquando autem seductrix in malum. Si igitur ei plus quam debemus tribuimus, hostem nutrimus: et si necessitati ejus, quae debemus, non reddimus, civem necamus. 110.0937D| Satianda itaque est caro, sed ad hoc usque, ut in bono nobis opere famulari sufficiat. Nam quisquis ei tantum tribuit, ut superbiat, satiari penitus ignorat. Ars itaque magna est satiari, ne unusquisque per satietatem carnis ad iniquitatem prorumpat turpitudinis. Discamus esurire, ut nobis propter abundantiam sequentem nostra hic inopia placeat, ne nos ventris necessitas ad culpam trahat, ne peccatum menti ipsi indigentia suggerat: et dum caro fame afficitur, ad cupiditatem animus irritetur, et quaerat cum culpa providere, unde carni valeat in necessitate satisfacere: ne cor in indignatione prosiliat, et linguam in murmurationis amaritudinem accendat. Qui igitur in carnis suae inopia 110.0938A| se hinc inde circumspicit atque a peccati laqueo custodit, novit esurire. Nos itaque, fratres carissimi, iram atque avaritiam in adversitate fugientes, elationes et immoderata gaudia in prosperitate declinantes, quia per fidem, spem, atque charitatem interioris vitae atrium tribus portis intrare concupiscimus, palmas hinc et inde teneamus. « Et introduxit me, inquit, in atrium interius ad portam australem, et mensus est portam juxta mensuras superiores, etc. » (Hieron.) Singula enim atria habent mensuras et ordines suos, et in iisdem mensuris diversa gratia est, dum easdem res aliter in principio, aliter in profectu, aliter in fine cognoscimus. Hoc vero, quod in Septuaginta non habetur, et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine 110.0938B| quinque cubitorum, videtur facere quaestionem, propter quod in veteri interpretatione non positum est, quomodo post profectum tertii gradus viginti quinque cubiti et quinque ponantur: sed tollit ambiguitatem illud, quod sequitur, « et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte, » ut scilicet hoc atrium, quod habebat in longitudine viginti quinque cubitos, et in latitudine quinque, non interioris, sed exterioris atrii sit, ut prioris atrii latitudinem, hoc est, viginti quinque cubitos exterioris atrii possideat longitudo, et in latitudine quinque cubitos teneat. Quas mensuras, id est, viginti quinque, et quinque, ad eosdem sensus referemus, visum videlicet et auditum, gustum et odoratum et tactum. Quas si ad altiora conscendimus 110.0938C| quinquies duplicamus, et de carnalibus sensibus facimus spiritales, ut est illud: « Levate oculos vestros, et videte quoniam jam albae messes sunt ad metendum (Joan. IV); » et: « Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII); » et: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII); » et: « Christi bonus odor sumus in his qui credunt (II Cor. II); » et in Joannis epistola dicitur: « Quod audivimus et vidimus, et manus nostrae palpaverunt, de verbo vitae (I Joan. I); » et ad extremum nequaquam, ut in septentrionali plaga septem tantum gradus sufficiunt, sed post septem octonarius ponitur numerus, ut de Synagoga ad Ecclesiam, de veteri instrumento ad novum, de terrenis ad coelestia transeamus.
« Et introduxit me in atrium interius per viam 110.0938D| orientalem, et mensus est portam secundum mensuras superiores thalamum ejus et frontem ejus, et vestibula ejus, sicut supra, et fenestras ejus, et vestibulum in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum, et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris. » (Pro quo Septuaginta et Symmachus interiorem posuerunt.) « Et palmae caelatae in fronte ejus hinc et inde, et in octo gradibus ascensus ejus. » De septentrionali plaga, in cujus atrium septem tantum ascendebatur gradibus, transit ad australem portam et atrium ejusdem plagae: ad quod non solum septem, ut supra, sed et octo gradibus ascenditur: videlicet ut per vetera transeamus ad nova: et ut loquar manifestius, 110.0939A| per patriarchas et prophetas veniamus ad apostolos, ut in altero hebdomas in altero ogdoas sit. Nunc autem venit ad ultimum, imo ad summum, et introducit prophetam per viam portae interioris, sive per atrium, ad quod itur per viam orientalem. Via juxta Septuaginta in hoc tantum habetur loco, in septentrionali et australi plaga omnino tacita est: ut possimus intelligere in orientali tantum porta illam intelligendam viam, quae dicit: « Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV). » Per ipsum enim venimus ad Patrem. Et de ipso scriptum est: « Beati immaculati in via (Psal. CXVIII), » qui nihil de Christi sinistrum sapiunt, sed fides eorum pura est, et nequaquam haereticorum sorde polluta est. Idemque numerus thalamorum, frontium et vestibulorum, et 110.0939B| fenestrarum et luminis earum, et eadem mensura longitudinis et latitudinis quinquaginta, videlicet et viginti quinque cubitorum sacramenta conservans. Et vestibulum ejus portae sive atrii interioris, quod juxta hebraicum exterius ponitur, ut orientali lumine omnia teneantur inclusa, secundum illud, quod scriptum est: Nec est, qui se abscondat a calore ejus. Sin autem et exterius et interius accipimus, atrium, sic intelligendum est quod Deus, et circumfusus 110.0940A| sit et infusus, dicens per prophetam, « qui tenet coelum palmo et terram pugillo (Isa. XL), » ut omnia ab illo videantur includi. Et rursum: « Coelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Act. VII); » ut intra omnia credendus sit, juxta illud Virgilianum (Aen. VI, 723): Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Cumque per arma justitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignominiam, per bonam et malam famam, per laudes et vituperationes victoriam de isto saeculo ceperimus, tunc palmae nobis dantur ex utroque latere, quos nec gaudia mutavere, nec moeror, nec 110.0940B| prospera, nec adversa superabunt, et nequaquam per octo gradus, sicut in aquilonis plaga, nec per septem et octo, sicut in meridie continetur, sed per septem tantum gradus ad summa conscendimus, eo quod sufficiat nobis octonarii numeri, id est, evangelicum sacramentum, ut possimus juxta Apostolum dicere: « Et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus cum (II Cor. V), » subauditur juxta carnem.
LIBER DECIMUS SEXTUS. 110.0939|
110.0939C| Si quem movet cur in prophetica explanatione quosdam libros longiores, quosdam vero breviores condiderimus, ipsamque prophetiam non aequali spatio diviserimus, ita ut quaedam pars plures versus habere, quaedam vero pauciores, sciat hoc facere explanationis difficultatem et mysteriorum profunditatem. Sic enim majores nostri, quorum auctoritatem sequimur et stylum imitamur, agere consueverunt, ut in obscurioribus locis tractando diutius morarentur, et in lucidioribus ocius modum expositionis explerent. Unde jam duos libros de conditione templi consummantes, qui sunt in ordine totius operis quartusdecimus, et quintusdecimus, tertium, qui in ordine decimus sextus est, ubi vir ille, qui haec omnia prophetae ostendit ipsum prophetam 110.0939D| introduxit ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, sic inchoare decernimus.
SEQUITUR CAPUT XL.
« Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem. Et mensus est, secundum mensuras superiores, thalamum ejus, frontem ejus et vestibulum ejus et fenestras ejus, per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum, et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, in septem gradibus ascensus ejus. » etc. (Hieron.) Introducitur ergo rursum ad portam, quae respiciebat ad aquilonem, sed nequaquam ut supra ad atrium exterius, sed interius. In eo 110.0940C| enim, quod in consequentibus dicitur, vestibulum ejus respiciebat in atrium exterius, ostenditur hoc atrium fuisse intrinsecus: per quae profectus ingredientis ostenditur, dum in singulis locis nomina mensuraeque sunt propriae, et fenestrae per circuitum luminis plena scientiae universa monstrantes, et per quinquaginta et viginti quinque cubita remissionis divinorumque sensuum sacramenta sunt posita, ut in vestibulo atrii interioris positi exteriora videamus, et praeteritorum et praesentium notitiam contemplantes, per quam veniamus ad duplices palmas atque victorias, et octo graduum mysteria cognoscamus, introgressi gazophylacia, in quibus templi divitiae continentur, et lavantur orationes nostrae ab omni sorde peccati: mensaeque ex utraque parte 110.0940D| binae sunt positae, ut primum immoletur holocaustum, quod totum sacer ignis assumat, dein pro peccato, et ad extremum pro ignorantia, quod vel scientes commisimus, vel ignorantes. Ad latus quoque exterius, juxta Septuaginta, erat rivus fabrefactus, qui holocaustorum cineres et carnium jurulentias efferebat exterius: sive erant duae mensae, et ad latus alterum vestibuli ejusdem portae duae mensae, id est, ex utraque parte quaternae quatuor hinc et quatuor inde. Et post tergum sive ad latus earum aliae octo mensae, ut simul faciant mensas sedecim; quo numero prophetarum mysteria demonstrantur: ut quidquid offerimus per evangelicam dignationem, praedictum eorum vaticinationibus approbemus. Quodque inferuntur quatuor mensae de lapidibus quadris 110.0941A| exstructae, et hae ipsae ad sacrificium holocaustorum, isti sunt vivi lapides, qui volvuntur super terram, et habent secum angularem lapidem, quo veteris et novi Instrumenti parietes continentur. Quartus autem numerus evangelica sacramenta demonstrat, longitudine et latitudine habens unum cubitum et dimidium, id per quadrum: quae simul juncta tres cubitos faciunt. Qui tres cubiti, habent in altitudine cubitum unum: ut mysteria Trinitatis unius cubiti, hoc est, divinae majestatis mensura conservet, dicente Domino ad discipulos: « Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). » Nomen autem Dei quasi unus altitudinis cubitus est, qui tres complectitur proprietates et holocausta oblationum nostrarum semper assumit. 110.0941B| Super ipsas autem quatuor mensas holocaustorum de vivis lapidibus exstructas, quarum longitudo et altitudo et latitudo descripta est, ponuntur vasa, in quibus immolatur holocaustum martyrum, de quibus dicitur: « Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV); » et eorum victimae, qui continentia et corporis sanctitate animas suas immolant Domino. Mensarumque istarum nomina puto in Matthaeo et Luca, Marco, et Joanne apostolis contineri: quarum corona desuper flexa intrinsecus per circuitum margines ambiebat, ut holocausta contineret intrinsecus, et non passim fluere permitteret, teneretque carnes oblationis, sive ut LXX transtulerunt, « Et ipsae mensae tectae erant desuper, » propter imbrium violentiam et aestivi solis 110.0941C| nimiam siccitatem, ut carnes desuper positae possint dicere cum propheta: « Per diem sol non uret nos, neque luna per noctem (Psal. CXX); » quorum alterum nimiis pluviis et tempestatibus tribulationum dissolvit oblationes, alterum vehementi aestu persecutionum arescere facit quidquid oblatum est.
(Greg.) Haec prophetiae verba lectione magis indigent, quam expositione. Ea enim in tribus portis replicantur, quae secundo jam vel tertio de exterioribus dicta sunt, pauca vero in earum descriptione permutantur. Nunc ergo quaerendum nobis est, quae istae tres portae interiores sint: vel quid est, quod earumdem portarum vestibula viginti quinque cubitis in longitudine, et quinque cubitis in latitudine metiuntur: vel cur ad eas non septem, sicut de portis 110.0941D| exterioribus dictum fuerat, sed octo gradibus ascenditur. Porta enim atrii interioris, quae superius dicta est, de his tribus portis interioribus non est, quia illa contra orientis et aquilonis portam respicere dicitur. Istae autem singulae interius ad austrum vel orientem et aquilonem positae esse memorantur. Unde recte per illam aditus interior designatur, quia, sicut praecedenti locutione jam dictum est, vel Judae et gentilitati, vel inchoantibus atque in bono perseverantibus, vel a bono cadentibus, sed post culpas per poenitentiam surgentibus patet. Nunc autem postquam singulae in oriente et aquilone, et austro portae descriptae sunt, cur interioris atrii rursum portae singulae in austro et oriente atque aquilone 110.0942A| describuntur? Aspirante Deo magna intentione opus est sinum tantae profunditatis indagare. Si enim portarum nomine sanctos praedicatores accepimus, sciendum nobis est, quia una est Ecclesia in praedicatoribus Testamenti Veteris ac Novi. Portae autem septem vel octo gradus habent: quia sancti Spiritus septiformem gratiam concorditer praedicant. Octavum vero gradum annuntiant retributionis aeternae. Unde scriptum est: « Da partem septem nec non et octo (Eccli. XI). » Quid itaque dicere possumus exteriores portas nisi antiquos patres fuisse, qui per praecepta legis noverant opera populi magis, quam corda custodire? ut interiores portas praedicatores sanctae Ecclesiae debeamus accipere, qui spiritalibus monitis discipulorum suorum corda custodiunt, ne malis quae 110.0942B| non faciunt, vel in cogitationibus delectentur. Per illas enim septem gradibus ascendi dicitur; istarum vero octo graduum ascensus esse perhibetur, quia et in veneratione legis dies septimus fuit, et in Novo Testamento octavus dies cum sacramento est: is videlicet, qui dominicus appellatur, qui tertius a passione, sed octavus a conditione est, quia et septimum sequitur.
Sin vero portarum nomine solos intelligimus sanctos apostolos designari, qui videlicet primi nobis sunt sanctae Ecclesiae praedicatores, et fidem nos, spem atque charitatem summo opere tenere docuerunt: ipsi itaque nobis in his virtutibus portae sunt, qui nos per easdem virtutes ad interiorem intellectum aeternae sapientiae perducunt: sed si ipsi exteriores sunt portae, quos accepimus interiores? Si vero 110.0942C| ipsi interiores sunt, quos intelligimus exteriores? Qua in re intelligi utiliter potest, quia ipsi nobis exteriores simul et interiores portae sunt. Cum enim adhuc inchoantibus non alta et mystica, sed quaedam quae capi praevalent praedicant, portae exteriores sunt. Cum vero perfectis profunda et mystica loquuntur, portae interiores. Videamus qualiter porta exterior pateat: « Non potui vobis loqui, quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). » Videamus qualiter porta interior pateat: « Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II). » Videamus utrum eadem ipsa sit porta interior et exterior. « Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). » Qui rursum dicit: « Sive mente 110.0942D| excedimus Deo, sive sobrii ;sumus vobis (II Cor. V). » In hoc enim, quod contemplando et loquendo sapientibus mente excedit, porta interior est: in hoc vero, quod parvulis sobrie in praedicatione se temperat, et quanta ebrietate spiritus infundatur in mente cum praedicat non ostendit, exteriorem portam se esse manifestat. Ipsi itaque et exteriores portae nobis sunt et interiores, quae nos et in primo aditu fidei, spei atque charitatis instituunt, et cum jam proficientibus coelestis regni mysteria praedicant per subtiliorem sensum nos ad interiora perducunt. Unde et per septem gradus prius ascensus earum describitur, et postmodum per octo: per octavum etenim gradum illius vitae mysteria signantur, quam 110.0943A| in secretis suis perfecti intelligunt, qui jam cuncta temporalia mente transcendere noverunt: qui praesentem vitam quae septem dierum curriculo evolvitur, plene despiciunt: qui de intima contemplatione pascuntur. Habent igitur portae spiritalis aedificii septem gradus: quia timorem Domini, pietatem et scientiam, fortitudinem et consilium, intellectum et sapientiam suis auditoribus praedicant. Sed cum jam omnia dimitti praecipiunt, cum nil in hoc mundo diligi admoneant, nil per affectum teneri, cum contemplationi coelestis patriae intendi atque in ejus suadent mysteriis delectari, gradum addunt et ad interiora trajiciunt. Iste gradus, docente Veritate, cuidam ostensus est: cui cum legis praecepta dicerentur, respondit: « Haec omnia custodivi a juventute mea (Matth. 110.0943B| XIX; Luc. XVIII), » quasi enim in septem gradibus stabat, cum a juventute sua se omnia custodisse diceret. Sed ei mox dicitur: « Adhuc unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. » In quibus verbis octavum equidem gradum vidit, sed ascendere noluit, quia tristis abscessit. Quisquis itaque contemptis rebus temporalibus aeternitatis contemplatione pascitur, coelestis regni gaudia rimatur, post septem gradus quos timendo et operando atque intellectu sapientiae succrescendo tenuit, octavo gradu interioris portae aditum intravit. Per octavum quoque numerum, et dies aeterni judicii et carnis resurrectio designatur. Unde et psalmus qui pro octavo scribitur, a pavore judicii 110.0943C| est inchoatus, cum dicitur: « Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI). » Nunc enim tempus est misericordiae: in illo autem judicio dies irae, in quo videlicet die omne hoc tempus finitur, quod septem diebus evolvitur: et quod post septem dies sequitur, jure octavus appellatur, in quo et caro nostra resurget ex pulvere, ut sive bona sive mala egit recipiat a veritate. Unde per legem quoque octavo die fieri circumcisio jubetur. Nam per membrum, quod circumciditur, mortalis propagatio generatur, decedentium et succedentium numerus augetur. Sed quia in resurrectione mortuorum nec carnis jam propagatio agitur, et decessio atque successio nulla erit, quia « neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut 110.0943D| angeli Dei in coelo (Matth. XXII), » octavo die praecipitur praeputium incidi: ibi enim locum jam carnis propagatio non habet, ubi resurgens caro perseverantiam aeternitatis habet. Per hoc membrum mater virgo descendit, quae Deum in utero sine virilis carnis admixtione concepit, qui primus nobis aeternae patriae gloriam in sua resurrectione monstravit: qui surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur: nobisque exemplum dedit, ut ea fieri in die ultimo de nostra carne credamus, quae facta de carne illius in die resurrectionis agnovimus. Sed quia sermo nobis de carnis resurrectione se intulit, triste nimis et valde lugubre est, quod quosdam in Ecclesia stare, et de carnis resurrectione dubitare 110.0944A| cognoscimus. Hanc autem antiqui Patres venturam esse certissime crediderunt: et etiam cum nullum adhuc ejusdem resurrectionis exemplum tenerent. Qua igitur damnatione digni sunt, qui et exemplum jam Dominicae resurrectionis acceperunt, et tamen de sua resurrectione diffidunt? Pignus tenent, et fidem non habent: ecclesias replent, sed quia de resurrectione sua dubitant, mente vacua stant. Habent autem interiores portae vestibula, quae viginti et quinque cubitis in longitudinem metiuntur. Si enim octo ter ducimus ad viginti quatuor pervenimus, cui unus additur, ut viginti et quinque teneamus. Auditores etenim boni, qui quasi vestibula quaedam sunt portarum, aeternae spei longanimitatem tenent, octavum diem in Trinitatis fide sustinent: quae Trinitas, quia 110.0944B| unus est Deus, octo quidem per ter ducunt, sed in unius Dei confessione solidantur. Plana sunt vestibula: quia humilia sunt corda auditorum bonorum. Habent longitudinem: quia in spei perseverant longanimitate. Viginti et quinque cubitis earum longitudo mensuratur: quia resurrectionem carnis in octava per Trinitatem credunt, et eamdem sanctam Trinitatem unum esse Deum fatentur. Habent quoque quinque cubitos in latitudinem: quia per vitam simplicem quae quinque sensibus ducitur, circa amorem proximi dilatantur. Et notandum, quia postquam portarum vestibula superius alia dicta sunt, postmodum vestibulum, quod quinque cubitorum habet in latitudinem, exterius respicere dicitur. Quia nimirum sunt auditores alii, qui intellectum interioris 110.0944C| vitae magis virtutibus proficiendo penetrant. Et sunt quidam simplices, qui bene quidem, sed juxta sensus corporeos vivunt. Unde et exterius respicere dicuntur: quasi enim extra respiciunt, quia juxta sensus corporeos vivunt. Sed tamen exterius respicientes intus sunt: quia etsi sensus corporeos intelligendo transcendere nesciunt, fidem tamen atque charitatem humiliter tenent. Et intus ergo sunt in spiritali aedificio per amorem, et quasi foras respiciunt per simplicitatem. Potest per vestibulum quod exterius respicit, fides inchoantium designari, et per vestibulum quod est interius, fides perfectorum qui jam per eam in virtutibus emicant. Possunt etiam per vestibulum interius praecepta altiora, per vestibulum vero quod respicit exterius praecepta adhuc minima 110.0944D| figurari. Per vestibulum quippe itur ad gradus et portam: quia per praecepta praedicationis pertingitur ad virtutes atque aditum gratiae coelestis. Cum vero jubetur aliis in cogitatione sua aeterna meditari, coelestia sapere, eisque dicitur in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus vivere, quasi interius vestibulum ostenditur quod quinquaginta cubitis latitudine, et viginti et quinque latitudine mensuratur. De quibus numeris nunc tacemus, quia ex his multa jam superius diximus. Cum vero aliis praecipitur uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro, quasi vestibulum, quod exterius respicit designatur. Quod quamvis extra respiciat, et tamen intus est, quia rudis auditor adhuc agit, quod carnis 110.0945A| est; et tamen a bonorum numero alienus non est. Potest autem et per orientis portam Dominus, et per austri Judaea, per aquilonis vero conversa gentilitas designari. Sed hac in re, quaestio animum pulsat, cur in superiori narratione prophetae prius orientalis postmodum aquilonis, ac deinde austri porta descripta est: cumque easdem portas in anteriori atrio narraret, prius portam austri, deinde orientis, et tertio in loco descripsit aquilonis. Cur autem non eumdem ordinem, quem coeperat tenuit, sed hunc in portarum descriptione permutavit; ut et prius diceret orientis portam, aquilonis et austri, et postmodum austri, orientis et aquilonis? Sed si aquilonis nomine gentilitas designatur, cunctis studiose legentibus liquet, quia ante Synagogam gentilitas 110.0945B| fuit. Nam Heber ipse, a quo Hebraei appellati sunt, ex gentibus electus est. Dicatur ergo porta orientalis ante portam aquilonis et austri, quia in divinitate sua Dominus ante gentilitatem et Judaeam natus est, quia et ante omnia saecula. Dicatur vero narratione subsequenti porta austri, orientis et aquilonis: quia Redemptor noster in humana natura inter Judaeam et gentilitatem nasci dignatus est, qui et in fine Synagogae venit, et ante initium Ecclesiae, quam ex gentibus collegit. In prima ergo, id est, descriptione, sit orientalis porta ante portam aquilonis et austri. In secunda autem inter portam austri et aquilonis, orientis porta nominetur. Quia et ex divinitate antecessit omnia, et ex humanitate venit inter omnia: qui et decedentis Judaeae finis factus 110.0945C| est, et subsequentis gentilitatis initium. Igitur quia ea, quae necdum dicta fuerant, ut Domino largiente potuimus, rimati sumus, et ea quae saepius sint replicata transcurrimus: nunc ad ea venimus, quae sic jam per ordinem dicuntur, ut in eis pene nihil de his, quae dicta sunt, replicetur.
« Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum, ibi lavabant holocaustum. » (Gregor.) Gazophylacia superius diximus corda doctorum, quae scientiae divitias servant: frontes autem portarum sunt verba atque opera praedicatorum, in quibus eos foris agnoscimus, quales apud se intrinsecus vivant. Est autem ostium per gazophylacia singula in frontibus portarum: quia unusquisque doctor in corde auditoris intellectum aperit in dictis et operibus 110.0945D| Patrum. Cum enim Petri apostoli praedicationem discutimus, cum Pauli verba perscrutamur, cum Joannis Evangelium investigamus, atque inter haec verbis auditores nostros ad meliorem intellectum trahimus, quid aliud agimus nisi ostium in portarum frontibus aperimus? Dicatur ergo per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum, quia si doctor hoc, quod loquitur, apostolorum dictis minime confirmat, in frontibus portarum ostium non habet: etsi ostium non habet, dici jam gazophylacium spiritalis aedificii non potest: quia si his intellectum non aperit, doctor non est. Cum vero auditores boni per ora docentium apostolorum dicta et opera cognoscunt, culpas suas apud semetipsos 110.0946A| taciti reprehendunt, et lacrymis insequuntur omne, quod se egisse inique meminerunt. Unde hic quoque de ostio, quod est in frontibus portarum subditur: « Ibi lavabant holocaustum. » Qui enim se per fidem in conversatione sancta Domino devoverunt, holocaustum Domino facti sunt. Sed quia adhuc multa in se de corruptibili sua carne patiuntur, quia adhuc in eis cordis munditia sordidis cogitationibus inquinatur, quotidie ad lacrymas redeunt, assiduis fletibus affliguntur: sanctorum enim Patrum dicta et facta considerant, et cum se indignos pensant, in portarum ostio holocaustum lavant. Ecce etenim quis pro timore omnipotentis Domini esse patiens devovit: nulli convicium pro convicio reddere, omnia aequanimiter tolerare. Et tamen cum hunc 110.0946B| contumelia ab ore proximi illata subito percusserit, turbatus forte aliquid loquitur, quod loqui non debuit: certe iste jam holocaustum est, sed adhuc inquinatum: fortasse contra illatas contumelias patientiam exhibuit, tacitus permansit, sed tamen contra easdem contumelias, quas portat, dolore tangitur, ejusque animus in charitate sanciatur. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat, quem portat: nam tolerare sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Hic itaque saepe in cogitatione sua se judicat, reprehendit semetipsum quia dolet: nec tamen apud se praevalet obtinere ne doleat. Jam ergo per bonam devotionem holocaustum est, sed tamen per dolorem, quo tangitur adhuc inquinatum. Alius ea quae possidet apud 110.0946C| semetipsum decrevit indigentibus cuncta tribuere, nihil sibimet reservare, vitam suam soli supernae gubernationi committere. Sed dum praebet pauperibus quae habet, fortasse cogitatio mentis subripit, quae dicit: unde vives si cuncta dederis? Nec tamen desistit tribuere: sed quod laetus dare coeperat, postmodum tristis praebet. Quid hujus mens nisi misericordiae holocaustum est, sed tamen per tristitiam cogitationis inquinatum? Aut enim deliberare summa non debuit, aut post deliberationem nullo modo dubitare. Alius contempta mundi superbis honores atque dignitates hujus saeculi decrevit vitare: ultimum appetit inter homines locum tenere, ut tanto excelsior inveniatur in permanenti gloria, quanto humilior aspicitur in transeunti vita. Is fortasse 110.0946D| cum sese subito a proximo despici agnoscit, dedignatur cur despicitur: vult quidem esse in loco humili, sed tamen attendi contemptibilis non vult. Hunc jam devotio elevat, sed adhuc infirmitas gravat. Jam ergo per devotionem holocaustum est, sed adhuc ex infirmitate inquinatum. Hi itaque, qui in eis, quae optime devoverunt, aliqua infirmitatis suae culpa tanguntur, cum per verba doctorum dicta Patrum intelligunt, et in quanta culpa jaceant agnoscunt, seque ipsos poenitentiae lamentis afficiunt: holocaustum in ostio portarum lavant. Sciendum vero est, quia hoc inter sacrificium atque holocaustum distat: quod omne holocaustum sacrificium est, sed non omne sacrificium holocaustum. In sacrificio 110.0947A| enim pars pecudis: in holocaustum vero totum pecus offerri consueverat. Unde et holocaustum Latina lingua totum incensum dicitur.
Pensemus ergo, quid est sacrificium, quid holocaustum: cum enim quis suum aliquid Deo vovit, et aliquid non vovit, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vovit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Nam sunt quidam, qui adhuc mente in hoc mundo retinentur, et tamen ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, oppressos defendere festinant: isti in bonis, quae faciunt sacrificium offerunt, quia et aliquid de sua actione Deo immolant, et aliquid sibimetipsis reservant. Et sunt quidam, qui nihil sibimetipsis servant, sed sensum, linguam, vitam, 110.0947B| atque substantiam quam perceperunt, omnipotenti Deo immolant. Quid isti nisi holocaustum offerunt, imo magis holocaustum fiunt? Israeliticus enim populus primum sacrificium in Aegypto obtulit, secundum vero in eremo. Qui itaque adhuc mentem habet in saeculo, sed boni jam aliquid operatur, Deo sacrificium obtulit in Aegypto. Qui vero praesens saeculum deserit, et agit bona quae valet, quasi jam Aegypto derelicta, sacrificium praebet in eremo: quia repulso strepitu desideriorum carnalium in mentis suae quiete atque solitudine Deo immolat quidquid operatur. Quamvis ergo, sicut dictum est, sacrificium sit holocaustum, majus tamen est holocaustum sacrificio: quia a mente, quae hujus mundi dilectione non premitur, totum in omnipotentis Dei 110.0947C| sacrificio incenditur, quod habetur. Sed sciendum nobis est, quia sunt quidam, qui etiam saeculum relinquentes, totum quidem, quod habent, offerunt, sed tamen in bonis, quae agunt, minime compunguntur, et bonum quod agunt holocaustum est: sed quia flere ac semetipsos judicare nesciunt, seque ex amore ad lacrymas non accendunt, perfectum eorum holocaustum non est. Hinc enim per Psalmistam dicitur: « Memor sit Dominus sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat (Psal. XIX). » Holocaustum quippe siccum est, bonum opus, quod orationis lacrymae non infundunt. Holocaustum vero pingue est, quando hoc, quod bene agitur, corde humili etiam per lacrymas irrigatur. Unde rursum dicitur: « Holocausta medullata offeram tibi (Psal. 110.0947D| LXV). » Quisquis enim bonum opus agit, sed ex omnipotentis Dei amore atque desiderio flere nescit, holocaustum habet, sed medullam in holocaustum non habet. Qui vero bona operatur, et visioni jam Creatoris sui inhiat, atque ad aeternae contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore, quo accenditur, in fletibus mactat, holocausta Domino medullata dedit.
Studendum ergo nobis est et mala funditus relinquere, et bona quae sufficimus operari: atque ut in ipsis bonis quae agimus, amore aeterni luminis compungamur: ipse enim cordis tenebras discutit amor lucis, ut subtilius videre valeamus, ne qua in bonis quae agimus prava misceantur. Considerandum quippe 110.0948A| nobis est opus nostrum quale sit, quae cogitatio in oper0e, quae intentio in cogitatione: et cum nostro bono operi admixta aliquid malitiae vel pravae dilectionis agnoscimus, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Sunt autem quidam qui semetipsos in magnis actionibus Domino devoverunt, atque ad tantam perfectionem perveniunt, ut ab eis nulla unquam difficultate flectantur: quatinus in deliberatione castitatis, nequaquam caro in prava cogitationis delectatione animum sternat. Nam et signando per suggestionem pulsat, surgere non permittitur, quia vigore judicii calcatur. In deliberatione quoque patientiae nec sermo inordinatus ab ore prodeat, nec dolor tacitus animum premat, ut in largitate eleemosynae nulla inopiae suspicio tristitiam generet, ut 110.0948B| in deliberatione humilitatis nullus despectus animum mordeat. Sed cum jam in his, quae recte devoverunt, sese fortiter exhibent, priora tamen peccata, quae ab ipsis ante bonam deliberationem perpetrata sunt, ad memoriam deducunt et plangunt quidquid illicite egisse meminerunt. Hi itaque per vitam quam tenent, holocaustum sunt, sed per vitam, quam ante tenuerant, inquinatum. Lavant ergo holocaustum in ostio portarum, quia in intellectu quem percipiunt de dictis Patrum, lamentis se quotidianis afficiunt, et mundant vitam lacrymis, quam pravis aliquando actibus inquinaverunt. Nos itaque inter haec ad vitam praeteritam mentis oculos reducamus, reminiscamur qui fuimus, cum mundi hujus concupiscentias sequeremur: et si Domino toto corde servimus, 110.0948C| quia nos peccasse meminimus, defluamus in fletibus, lavemus holocaustum. Ecce omnipotenti Deo devovimus castitatem nostram, sed si adhuc immunda cogitatio mentem inquinat, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Ecce patientiam nos servare decrevimus, si adhuc ira perturbat, si mentem tacitus dolor excruciat, redeamus ad lacrymas: lavemus holocaustum. Ecce jam vovimus possessa tribuere, atque in hoc mundo humilem locum tenere, de qua adhuc animum inopiae suspicio deprimit, si despectus proximi in aliqua nos in dignatione confundit, redeamus ad lacrymas, lavemus holocaustum. Magnus est etenim creatori nostro ad recipiendos fletus humilium misericordiae sinus. Ubi enim innumerabilium hominum fletus suscepti 110.0948D| sunt, ibi locum suum inventurae sunt et lacrymae nostrae.
« Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. Et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. Quatuor mensae hinc et quatuor mensae inde per latera portae. Octo mensae erant super quas immolabant. » (Greg.) In quibus videlicet verbis magna caligo dubietatis oboritur, utrum haec de una porta qualibet, an de duabus, an de singulis portis dicantur: sed dum quaternae mensae per latera describuntur, ac postmodum 110.0949A| in summa conclusionis dicitur: « Octo mensae erant super quas immolabant, » patet quia hoc spiritus non de singulis portis quas superius descripserat dicat. Quia si portae sex superius enarratae quaternas mensas per latera haberent, simul omnes non octo, sed quadraginta et octo dicerentur. Rursum si hoc de una dicitur, magno obstaculo nostra intelligentia reverberatur, quod post descriptum portae vestibulum, ubi duae mensae hinc et duae inde esse narratae sunt, adhuc ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad aquilonem, duae esse mensae memorantur: atque subjungitur: « Et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae; » si enim intra vestibulum portae binae per latera mensae erant, cum subditur, « Et ad latus exterius 110.0949B| duae mensae, atque ad latus alterum ante vestibulum duae mensae, » inter quas etiam porta, quae respicit viam aquilonis esse memoratur, profecto patet aliud vestibulum intrinsecus atque aliud extrinsecus fuisse, quia et prius porta interior, et postmodum hoc in loco exterior aquilonis porta describitur. Nam cum tres portas superius descripsit, tres quoque alias interioris atrii esse memoravit, quarum extremam aquilonis portam narraverat, sed, ut praedictum est, atrii interioris. Nunc ergo cum duae mensae hinc in portae vestibulo et duo mensae inde describuntur, adhuc de eadem interiori porta sermo contexitur, quippe cum protinus subinfertur, quia ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pertingit ad aquilonem duae mensae, et ad latus alterum 110.0949C| ante vestibulum portae duae mensae. Porta ergo interior binas per latera in vestibulo mensas habere descripta est, et porta exterior similiter binas. Quatuor autem hinc et quatuor inde mensae pariter fiunt, dum per latera singula binae in vestibulo portae interioris binae hinc et inde exterius in aquilonis porta describuntur, quae simul omnes octo sunt in quibus immolatur. Possunt enim portarum nomine, sicut superius dictum est, sancti praedicatores intelligi: ut vestibulum portae sit populus, qui dum mente humili verba praedicationis suscipit, in eo mensae ad sacrificium ex virtutibus construuntur. Rursum nihil obstat si portam accipimus hoc, quod nobis per ora praedicantium sacri eloquii intellectus aperitur, ut vestibulum portae ejusdem nobis praedicationis 110.0949D| verba sint, quae prius humiliter accipimus, ut post ad sacri eloquii intelligentiam veniamus. Sit itaque nobis porta interior Testamentum Novum, porta vero exterior Testamentum Vetus: quia et hoc spiritalem intellectum aperit, et illud rudibus adhuc mentibus in historia sacri eloquii litteram custodivit. Habet autem porta interior in magna jam multitudine fidelium populorum duo latera, videlicet, dilectionem Dei et dilectionem proximi. Binae autem mensae sunt hinc et inde, quia in dilectione Dei necessario tenenda est fides et vita. In dilectione autem proximi debet summopere patientiae bonitas custodiri. Est enim in dilectione Dei necessaria fides et vita, quia videlicet scriptum est: « Sine fide impossibile 110.0950A| est placere Deo (Hebr. XI). » Et rursum scriptum est: « Fides sine operibus mortua est (Jac. II). » Est autem in dilectione proximi nobis patientia et benignitas conservanda: quia de eadem dilectione scriptum est: « Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). » Patiens scilicet ut illata a proximis mala aequanimiter portet. Benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat.
Habet quoque porta exterior, videlicet lex, duo latera, spiritales Patres et carnalem populum. In quibus singulis binae mensae sunt, quia habet spiritalibus Patribus doctrinam et prophetiam, habet in carnali populo circumcisionem et sacrificium. In his itaque, octo mensis immolatur, quia quidquid fides credit, quidquid vita 110.0950B| in exemplo boni operis ostendit, quidquid patientia humiliter tolerat, quidquid benignitas largiter ministrat, quidquid doctrina salubriter docet, quidquid prophetia in posterum praemonet, quidquid circumcisio ad mandatum exterius ligavit, quidquid sacrificium ex devotione offerentis egit, in omnipotentis Dei oculos hoc esse victimam ostendit: in lege enim etiam per carnale sacrificium, quid populus nisi devotionem sui cordis immolabat? Notandum vero quod quatuor mensae solummodo ad holocaustum fuisse memorantur, quas videlicet vestibuli portae interioris accipimus, ut de reliquis quatuor sentiamus quia ad sacrificium constructae fuerunt, non ad holocaustum. Holocaustum enim sicut praecedente jam locutione professus sum, totum incensum dicitur. 110.0950C| Et lex quidem Deum ac proximum diligi, divina mandata custodiri praecipit, ab alienarum rerum concupiscentia compescit, non tamen omnia dimitti jubet. In Testamento autem Novo nos Veritas confestatur dicens: « Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV; Matth. XVI). » Atque iterum dicit: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. IX). » Mensae ergo interioris portae holocaustum habent: quia in virtutibus Testamenti Novi, quasi per holocaustum omnia incendimus, quando omnibus, quae hujusmodi sunt renuntiamus. Mensae vero portae exterioris sacrificium habent, sed holocaustum non habent, quia praecepta legalia decimas offerri jubent, sed dimitti omnia non jubent. De 110.0950D| interioris autem vestibuli quatuor mensis dicitur, ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. Hoc etenim inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala facere, delictum vero bona derelinquere: quae summopere sunt tenenda. Vel peccatum certe in opere est, delictum in cogitatione. Recte ergo in interioris portae quatuor mensis immolatur holocaustum et pro peccato et pro delicto: quia quicunque potuerit hoc saeculum praesens plene contemnere, et derelinquens omnia semetipsum Domino holocaustum dare, ipse jam perfecte novit et peccata operis plangere, et peccata cogitationis, vel quod malum fecit, vel quod debuit facere bonum, quod non fecit. Qui etenim totum dimisit, 110.0951A| culpas suas in fletibus jam liberius conspicit. Cumque ejus mentem terrena cura non praepedit, pro opere simul mentem suam omnipotenti Domino quid aliud, quam holocaustum dedit? Neque hoc a ratione videtur extraneum, quod Propheta cum latus exterius diceret et ostium portae nominaret, addidit, « quae pergit ad aquilonem. » In exteriori enim custodiam litterae lex data tenebatur. Ostium vero portae est ipse historicus intellectus legis, qui ad Domini timorem ducit. Quae porta ad aquilonem pergere dicitur, quia lex eadem sub timore minarum frigida judaici populi corda constrinxit: quasi enim per calorem ille populus curreret, si praecepta dominica ex amore servasset. Sed quia sub timore mortis propositae litteram custodivit, quasi in torpore 110.0951B| frigoris remansit. Inde novis populis aeterna praemia amantibus, non autem temporalia tormenta timentibus atque jam calentibus dicitur: « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII). » Dicatur ergo, quatuor mensae hinc et quatuor mensae inde per latera portae. Dum enim fides et vita, doctrina et prophetia in bonorum mentibus custodit, porta nostra, id est, intellectus sacri eloquii quatuor ex latere mensas habet. Cumque in proficientibus populis sancta praedicatio patientiam et benignitatem servat, quae prius in carnalibus circumcisionem et sacrificium custodivit, mensae quoque quatuor, quasi ex alio latere monstrantur: quae simul omnes octo ad immolandum fiunt, quatuor videlicet 110.0951C| interiores ad holocaustum, quatuor vero exteriores ad sacrificium. Quia et hi, qui in sancta Ecclesia fidem, vitam, patientiam atque benignitatem custodiunt, summis jam procul dubio virtutibus pollent. Et hi qui in synagoga doctrinam et prophetiam, circumcisionem et sacrificium cognoverunt, alia offerendo atque sibimetipsis alia retinendo, devotionis suae victimam omnipotenti Domino dederunt. Sed quia superius dictum est, idcirco mensas quatuor interioris vestibuli esse constructas ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. Unde mensae constructae sint, inferius aperitur cum subditur:
« Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae. » Quos autem hoc loco 110.0951D| lapides quadros accipiemus, nisi quoslibet sanctos quorum vita in prosperitate atque adversitate novit fortiter stare? Lapis etenim quadrus aeque stat in quocunque latere fuerit versus. Quisquis ergo in prosperitate non extollitur, in adversitate non frangitur, suasionibus ad mala non trahitur, vituperationibus a bono opere non revocatur, lapis quadrus est, et quasi ex omni latere statum habet, qui casum in qualibet permutatione non habet. Certe cum Judaeorum populum Propheta a fide perire cognosceret, et sanctos apostolos surgere in Ecclesiam praeviderit, per quos multi sunt ex gentibus in fidei et vitae fortitudine solidati, in magna consolatione locutus est, dicens: « Lapides 110.0952A| [Lateres] ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus (Isa. IX). » Videns quippe in sancta Ecclesia apostolos, martyres atque doctores surgere de lapidum casu, id est, de Judaeorum perditione, minus doluit: quia omnipotentis Dei aedificium, id est sanctam Ecclesiam, de quadris lapidibus aedificari conspexit. Mensae ergo quatuor de quadris lapidibus construuntur: quia fides et vita, patientia et benignitas de vita sanctorum in exemplum datae sunt sequentibus populis, ut jam vestibulum mensas habeat, id est, virtutes vitae populus teneat, in quibus omnipotenti Deo orationis sacrificium in ara sui cordis incendat. Quidquid etenim boni fideles S. Ecclesiae populi vel fecerunt vel faciunt, hoc in exemplo de praedicatorum suorum vita susceperunt. 110.0952B| Unde enim mensas hoc vestibulum haberet, nisi quadros lapides invenisset? Cum ergo a populo fideli ad imitandas virtutes sanctorum praedicatorum vita cognoscitur, profecto in vestibulo de quadris lapidibus mensae construuntur. Habuit vero et Synagoga et spiritales patres in doctrina atque prophetia, ex quibus exemplum vitae in virtutibus traheret, sed rudis ejus populus magis per timorem serviens quam per amorem, sequens vitam patrum noluit imitari quam vidit, atque ideo porta exterior, quae ad aquilonem pertingit, mensas non habet et holocaustum. Sed quia haec moraliter diximus, restat adhuc ut easdem mensas super intelligentiam typicam perscrutemur. Porta etenim nostra in interiori vestibulo quatuor mensas habet, 110.0952C| quia sancta Ecclesia ad eruditionem fidelium populorum quatuor regentium ordines accepit, quos Paulus ex dono omnipotentis Domini enumerat, dicens: « Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Ephes. IV). » Pastores vero et doctores unum regentium ordinem nominat, quia gregem Dei ipse veraciter pascit, qui docet. Habuit quoque et porta exterior mensas quatuor, quia videlicet ipsa synogoga exteriorem observantiam per principes sacerdotum, et seniores populi, per scribas atque Pharisaeos tenuit, qui scilicet Pharisaei etiam legis doctores vocati sunt. Sive autem in exteriori seu in interiori porta duae mensae hinc sunt, et duae inde: quia in exordiis suis sancta Ecclesia 110.0952D| apostolos et prophetas habuit. Prophetas autem dicimus non eos, qui in veteri populo fuerant, sed eos, qui in sancta Ecclesia post apostolos sunt exorti. Posteriori quoque tempore quod nunc est, habet evangelistas atque doctores. Quia vero Evangelium bonum nuntium dicitur, evangelistas utique appellamus, qui rudibus populis bona patriae coelestis annuntiant. Qui videlicet evangelistae atque doctores, et priori quidem tempore fuerunt, sed nunc usque Domino largiente permanent, quia adhuc quotidie et infideles populos ad fidem trahi, et fideles quosque in bonos mores per doctores erudiri cognoscimus. Apostoli vero et prophetae ab hoc tempore praesenti sublati sunt: atque ideo dicimus, quia mensas has portae 110.0953A| nostrae, id est, sanctae Ecclesiae, quasi in alio latere habet, et portae quae pergit ad aquilonem duas mensas hinc et duas inde, eosdem quos diximus principes sacerdotum et seniores populi in majori auctoritate regiminis: scribas quoque et Pharisaeos, qui rudi illi populo minori loco praefuerunt. Sed hae mensae juxta portam sunt, quae ad aquilonem pergit, quia cum quatuor isti ordines populo praeessent, synagoga in persecutione redemptoris nostri saeviens, ad torporem perfidiae prorupit. Quae tamen mensae habuerunt sacrificium, quod juxta solam litteram tenuerunt: unde et ad torporem frigoris lapsae sunt, quia flamma spiritus succensae non sunt. Interioris autem mensae holocaustum habent, quia sive in cordibus apostolorum atque prophetarum, seu in mente 110.0953B| evangelistarum atque doctorum ignis spiritus et arsit et ardet, qui pro eo quod omnem eorum cogitationem in bono opere absumit flamma amoris Dei, quasi holocaustum totum simul, quod invenit incendit. Holocaustum enim offerunt, qui sive in bono opere seu in sancta cogitatione medullitus accenduntur. Mensae vero hae ex quadris lapidibus factae sunt: quia dum quotidie sacri eloquii in suis cordibus verba meditantur, ad offerendum Domino verba orationis holocaustum, quasi ex quadratis lapidibus conferuntur: verba etenim Scripturae sacrae lapides quadri sunt, quia ubique stant, quae ex nullo latere reprehensibilia inveniuntur. Nam in omne quod praeteritum narrant, in omne quod venturum annuntiant, in omne quod moraliter praedicant, in omne 110.0953C| quod spiritaliter sonant, quasi in diverso latere statum habent, quia reprehensionem non habent. Corda itaque sanctorum mensae Dei sunt, ad holocaustum ex quadris lapidibus exstructae: quia qui semper Dei cogitant, semetipsos Domino a carnali vita in cogitatione mactant. Unde scriptum est: « Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus (Psal. XXXVI). » Et unde scriptum dicitur: « In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccarem tibi (Psal. CXVIII). » Sed mensae hae unde sint constructae agnovimus, etiam cujus mensurae sint audiamus. Sequitur:
« Longitudine unius cubiti et dimidii, latitudine unius cubiti et dimidii, et altitudine cubiti unius. » Saepe autem diximus longitudinem ad longanimitatem 110.0953D| spei, latitudinem vero ad charitatis amplitudinem pertinere. Mensae ergo, quae ad holocaustum constructae sunt, longitudine cubiti unius et dimidii metiuntur: quia sancti Patres atque doctores, qui se longanimiter ad secreta spei intimae extendunt, per hoc quod in virtutibus vivunt, quantum ad humanam quidem mensuram pertinet, valde perfecti sunt: quantum vero ad divina illa mysteria, quae plene ab homine capi non possunt, quandiu in hac mortali carne subsistunt, perfecti non sunt. In semetipsis ergo jam cubitum habent, in Deo autem adhuc cubitum non habent: quia jam quidem in virtutibus plene proficiunt, sed tamen aliquid de Deo adhuc ex parte cognoscunt. Ecce iterum in mensura mensae 110.0954A| ad testimonium Paulus occurrit. Videamus an ejus vita cubito integro mensuretur. Dicit autem, « Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus (Philip. III). » Videamus si in his, quae de Deo sentit, jam percipienda mysteria perfecte tetenderit. Qui dixit: « Ego me non arbitror comprehendisse (Ibid.); » qui rursus ait: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). » Qui iterum dicit: « Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid.). » Si ergo perfectus est, et ex parte cognoscit, cubitum habet, quantum ad se, sed tamen dimidium super se. Tendantur ergo in longanimitatem spei corda sanctorum, tendantur in perfectione, quam habent cubito uno, sed 110.0954B| quia adhuc plene videre non possunt, ubi spei oculum mittunt, hoc quod super unum cubitum habent, in dimidio cubito recidatur: quatenus in hac vita semper se imperfectos aspiciant, et ardentius ad perfectionem currant. Habent quoque mensae latitudinem cubiti unius et dimidii, quia sanctorum corda in charitatis amplitudine dilatata juxta proximum quem diligunt et vident, habent cubitum: possunt enim perfecte diligere, quos perfecte valent juxta aliquid scire. Omnipotentem vero Deum medullitus diligunt, medullitus sequuntur, sed tamen tantum diligere non possunt, quantum debent: quia adhuc non valent videre quem diligunt, et mensura amoris minor est, ubi adhuc mensura minor est cognitionis. Super unum ergo cubitum habent et dimidium: quia 110.0954C| hoc eis jam in amore integrum est, quod valde minus est, id est, charitas cum proximo, atque illud in eis quod valde majus est, id est amor Dei, quem non vident, adhuc integrum non est. Altitudo vero mensurarum est cubiti unius. Quae est enim altitudo sanctorum nisi invisibilium? Per fidem enim creditur, quod non videtur. Atque ideo per hanc justorum mens ad altitudinem ducitur, ut cuncta visibilia despiciat in terra, et ea quae audit invisibilia sequatur in coelo. Sed unum cubitum habet altitudo mensurarum, quia unitas est fidei in corde omnium sanctorum. Unum Deum esse Trinitatem, et Patres Testamenti Veteris, et praedicatores professi sunt Testamenti Novi. Altitudo itaque mensurarum nil uno cubito amplius habet, nil minus: quia in magna sibi unitate concordat omnium 110.0954D| fides Patrum. Sed hi qui jam in longanimitate spei summis virtutibus proficientes, unum et dimidium cubitum habent, atque in latitudine charitatis uno ac dimidio cubito metiuntur: in altitudine vero fidei uno cubito excrescunt, magni sunt et summa admiratione venerandi. Debent ergo parvulorum animas in sinu suae conversationis suscipere atque eas in conspectu Domini velut quoddam holocaustum ac sacrificium offerre. Unde apte sequitur:
« Super quas ponunt vasa in quibus immolatur holocaustum et victima. » Quid enim sunt animae fidelium nisi vasa sancta, quae verbum pietatis capiunt, ut ex eorum mentibus holocaustum vitae atque orationis immoletur? Hinc est etenim, quod Paulus 110.0955A| cum adhuc rudis esset in fidei vocatione, quia jam Domini verba perceperat, et coelesti gratia plenus erat, vas appellatur, cum dicitur, vas electionis mihi est. Hinc pastores atque doctores Propheta admonet dicens: « Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII); » ipsi etenim, quasi mensae Domini vasa portant, qui vitam fidelium erudiendo tolerant, ut quandoque hanc Domino ad holocaustum et sacrificium perducant. Sed neque hoc negligenter intuendum est, quod in eisdem vasis, holocaustum et victima dicitur immolari. Holocaustum enim, sicut superius diximus, victima est. Non tamen victima semper holocaustum, quia cum quid ex parte offertur, ex parte retinetur, sacrificium quidem est, sed holocaustum non est. Sunt vero in multitudine magna fidelium aliqui, qui 110.0955B| ea, quae mundi sunt, omnia relinquunt, cuncta quae possident tribuunt, nihil sibimetipsis reservant, ad aeternam patriam medullitus anhelant, seque ex toto corde in lacrymis mactant. Hi videlicet vasa super mensam sunt, in quibus immolatur holocaustum. Et sunt alii, qui curam propriae domus gerunt, de filiis cogitant, eisque haereditatem servant, qui tamen aeterni judicii memores misericordiam pauperibus impendunt, alimenta ac vestimenta eis ex parte qua decreverint tribuunt: hi nimirum vasa super mensam sunt, in quibus victima immolata est, non holocaustum. Quia enim patientia et doctrina sanctorum admonendo et sustinendo, suadendo atque terrendo aliorum corda usque ad hoc erudiunt, ut omnia deserant, et totos se in amore Domini accendant. 110.0955C| Aliorum vero ad hoc usque instruunt, ut quia omnia relinquere non valent, vel ex parte qua praevalent, misericordes fiant, et carnis curam cum animae cura partiantur, mensae Domini de quadris lapidibus instructae vasa portant in quibus immolatur holocaustum et victima: quia et perfecti, sicut dictum est, cum omnia deserunt, totum cor in amore Domini accendunt, et imperfecti sacrificium offerunt, quod ex parte devoverunt. Sequitur:
« Et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum. » Quid est hoc, quod mensarum labia palmo metiuntur, nisi quod in palmo manus tenditur, et sancti Patres atque doctores ea praedicant, in quibus auditorum opera tendantur. Quasi enim manum extendimus, cum opera nostra dilatamus. Loquatur 110.0955D| ergo unusquisque doctor, cor audientis exerceat, otiosorum torporem excutiat, quos dum ad opera tetenderit, palmum se habere in labiis ostendat. Pensandum quoque quia in palmo digitus major ac minimus tenditur. Quid vero majori ac minimo digito, nisi magna et extrema actio designatur? Palmum ergo mensae in labio habeant, quatenus in doctorum suorum praedicatione vigilent, et sic ex eorum admonitione magna opera faciant, ut agere et minima non omittant. Sic minimis intenti sint, ut pigri in agendis majoribus non sint. Unde per Evangelium Veritas dicit: « Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anetum et cyminum, et relinquitis quae graviora sunt legis, 110.0956A| judicium et misericordiam et fidem. Haec oportuit facere et illa non omittere (Matth. XXIII). » Per judicium quippe et misericordiam et fidem, major digitus operationis ostenditur. Per mentham vero et anetum et cyminum digitus procul dubio minimus figuratur. Haec ergo oportuit facere, et illa non omittere: quia si opus nostrum palmo metiri volumus, sic necesse est ut tendatur minimus, quatenus major digitus non attrahatur. Bene autem cum mensarum labia metiuntur, et mensura palmi dicitur, additur unius: ut ex doctorum praedicatione sicut unitas tenetur in fide, ita quoque unitas mentium servetur in opere, ne per opus bonum, quod alter agit, alter ad discordiae malum prorumpat. Ita enim bona opera facere debemus, ut per haec quoque cum his cum quibus 110.0956B| vivimus unanimitatem in quantum recte possumus conservemus: id est, non deserendo, quod agimus, sed praeveniendo bonis persuasionibus malum discordiae quod timemus. Pensandum vero est valde quod dicitur: « quia earumdem mensarum labia interius sunt reflexa: » tunc enim mensarum labia intrinsecus reflectuntur, quando doctores ad conscientiam revocant tacita cogitatione quod dicunt, quando semetipsos subtiliter perscrutantur si faciunt, quod loquuntur. Doctor ergo cui de disciplinae moderamine loqui necesse est, mensam Dei esse se sciat, quae intus labrum reflectat: ut quod docendo loquitur, hoc sub discretionis spiritu vigilanter operetur, nec si quaedam sibi deesse considerat, oportet ut ab eorum praedicatione conticescat. Locus quippe ejus exigit ut 110.0956C| loquatur. Verbis ergo suis semetipsum conveniat, et si non ideo loquitur, quia non operatur, ideo operetur, quia loqui compellitur. Ubi itaque se conspicit opere implere quod dicit, ibi auditores admoneat, eorumque animos ad studium bonae operationis accendat. Ubi autem necdum se videt implesse, quod loquitur, ad bona de quibus auditores admonet, se quoque pariter inflammet ut ipse etiam simul discat in opere, quod per eum loquitur Veritas in praedicatione. Saepe enim quod vivendo nescimus compulsi locutione doctrinae loquendo discimus, et dum de cogitatione pigritiae nostrae reatus nascitur in mente, eamdem mentem compunctio subito oborta transverberat, et sua voce excitata evigilat in opere, quae prius torpebat in otio sine voce. Ecce enim cum mensae labium palmo 110.0956D| tenditur, id est, per doctoris os contra vitia disputatur, atque ad bona opera cor auditorum accenditur, multi qui ejus verba audiunt, quanta vel qualia mala perpetraverint recognoscunt, atque ad eum confitentes veniunt, cum pro peccatis suis intercessorem fieri cum fletibus petunt, ut ipse orando deleat culpas, quas praedicando manifestat. Unde et subditur:
« Super mensas autem carnes oblationis. » Doctores etenim sancti cum pro compunctis ac peccatoribus atque confitentibus omnipotenti Domino preces fundunt, per hoc, quod veniam pro carnali eorum vita postulant, mensae Domini carnes oblationis portant. Ut ergo sint pro quibus conversis et flentibus rogent, oportet ut eisdem prius in peccato positis praedicent, 110.0957A| et cum jam coeperint peccata relinquere, atque ad innocentiam festinare, necesse est ut erga eos in ore doctoris incrementa praedicationis excrescant, et quibusdam doctrinae suae verbo tanto vehementius insistat, quanto eos gravius cecidisse considerat: videlicet sciens quod in se tanto mercedem magnae remunerationis accipiat, quanto verbis suis alios de profundioribus peccatis levat. Sacri eloquii mysticus est sensus ut Propheta per aspirationem sancti Spiritus prudenter intelligens dicebat: « Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea, etc. (Psal. CXVIII). » Cui ergo verbum sacri eloquii nisi lapidi simile dixerim, in quo ignis latet, qui manu quidem frigidus tenetur, sed percussus ferro per scintillas emicat. Atque hoc emittit ignem, qui 110.0957B| post ardeat, quod prius manus frigidum tenebat: sic etenim sic verba sunt sacri eloquii, quae quidem per narrationem litterae frigida tenentur. Sed si quis haec aspirante Domino intento intellectu pulsaverit, de mysticis ejus sensibus ignem producit, ut in eis verbis post animus spiritaliter ardeat, quae prius per litteram ipse quoque frigidus audiebat. Ecce etenim Propheta dicit:
« Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eorum contra viam australem, unam ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. » In his itaque verbis litterae ad amorem Dei cujus animus infervescat? quin potius quis non ex ipsa eorum lectione 110.0957C| tepefiat? Si autem latens in littera spiritalis medulla discutitur, per hoc scintillae intellectus exeunt et incendunt, quod prius cordis auribus frigidum sonabat: nobis tamen ut se aspirante Domino interior intellectus aperiat, ipsa prius narratio juxta litteram patefiat. Ait enim, quia porta erat interior atque extra hanc atrium quod appellatur interius, ac deinde aliae, id est, aquilonis, austri atque orientis portae describuntur: ut ipsum atrium quod esse extra portam interiorem dixerat, a portis exterioribus esse interius ostendat. Atrium ergo hoc et foris et intus est, foris, quia extra portam interiorem: intus autem, quia intra portas exteriores. Gazophylacia quoque cantorum esse in hoc eodem atrio narrantur, quae a latere portae posita dicuntur respicientis ad 110.0957D| aquilonem: sed ipsa eadem gazophylacia ad australem viam respiciunt. Et subditur: « Ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis. » In quibus verbis aperte intelligitur, quia cunctorum gazophylacia inter latus portae respicientis ad aquilonem, et latus portae orientalis fuerant posita, quae porta videlicet respiciebat ad viam aquilonis. Facies itaque gazophylaciorum contra viam australem, sed positio inter portam erat orientis et aquilonis. Porta ergo interior habebat ex latere portam aquilonis, ex alio quoque latere portam australem, in fronte vero vestibuli orientalis porta surrexerat: atque sic atrium erat extra portam interiorem, ut hoc quoque esset interius, portae exterius ambiebant. Haec 110.0958A| de verbis litterae sub brevitate transcurrimus, in eis sensus mysticus nunc breviter exquiratur. In parte autem superiori tres portae descriptae sunt, id est, orientis, aquilonis et austri: moxque interioris atrii tres aliae narratae, id est, austri, orientis et aquilonis, ac deinde porta atrii interioris dicta est in qua mensae de quadris lapidibus extructae memorantur, et porta, quae respiciebat ad aquilonem, in qua mensae essent ad sacrificium non ad holocaustum. Unde in interiore diximus significari Ecclesiam, in exteriori synagogam. Seu his expletis rursum Propheta incipit interiorem portam atque tres alias, id est aquilonis, austri et orientis describere, et in earum atrio interiori, quod erat extra portam interiorem esse gazophylacia cantorum, sacerdotes, 110.0958B| templum, altare et sacrificia perhibet. In quibus verbis, quia de sanctae Ecclesiae institutione narrare alia ab eis, quae prius dixerat coepit, patet quod interioris portae intellectum mutavit. Si enim sub uno intellectu omnia diceret, novo ordine ipsa atque alia non replicaret. Nam quomodo possumus extra portam interiorem, atrium, gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia dicere, si per eamdem portam interiorem hoc loco sancta Ecclesia designetur? Cum enim cuncta haec intra ipsam sint, quomodo extra portam interiorem sunt, si extra Ecclesiam non sunt? Intelligi ergo porta interior potest ea, de qua jam longe superius locuti sumus, quae contra portam aquilonis et orientalem dicitur posita per quam figurari diximus aditum, qui nobis ad interiora 110.0958C| gaudia patriae coelestis aperitur, ut hic quoque per portas, quae circa vestibulum narrantur, sancta Ecclesia: per portam vero interiorem, coelestis regni aditus figuretur. Sed ne quis me verba sancti Spiritus aestimet ad intellectum meum violenter inflectere, et dicat quia de porta interiore significationem sanctae Ecclesiae, quam semel dixi mutare non debui, infulgente Dei omnipotentis gratia, quae coepimus ipsa teneamus: ut et porta interior signet Ecclesiam, quae eos ad interiora gaudia perducit, et gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia sint in atrio quod est extra portam, et tamen extra Ecclesiam non sint. Si enim subtili investigatione perquirimus, nil obstat intelligi, ut interiorem portam, sicut dictum est, sanctam Ecclesiam 110.0958D| sentiamus, de qua nunc dicitur: « et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori. » Duo sunt etenim, quae dicuntur, porta interior, atque extra hanc atrium interius, quatenus hoc ipsum atrium et exterius sit, et interius, exterius a porta, interius autem, sicut praediximus, portis quas narrando subjunxit. Sancta enim Ecclesia duas vitas habet, unam qua temporaliter ducit, aliam quam in aeternum recipit: unam qua laborat in terra, aliam qua remuneratur in coelo; unam qua mercedes colligit, aliam vero in qua jam de receptis mercedibus gaudet. Atque in utraque vita offert sacrificium: hic videlicet sacrificium compunctionis, et illic sacrificium laudis. De hoc sacrificio dicitur: « Sacrificium 110.0959A| Deo spiritus contribulatus (Psal. L.). » De illo autem scriptum est: « Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta (Ibid.). De quo rursus ait: « Ut cantem tibi gloria mea et non compungar (Psal. XXIX). » In utroque autem sacrificio carnes offeruntur: quia hic oblatio carnis est maceratio corporis: ibi oblatio carnis est in laude Dei gloria resurrectionis. Tunc quippe illic quasi in holocaustum offertur caro, quando in aeterna incorruptione permutata nil contradictionis, nil mortalitatis habuerit, quia tota simul amoris ejus ignibus accensa in laude sine fine permanebit. Porta ergo haec interior, id est sancta Ecclesia, habeat interiora sua, illam videlicet vitam, quae adhuc oculis nostris occulta est. Habeat extra eam atrium exterius, 110.0959B| id est, vitam praesentem in qua omne bonum agitur, ut ad bonum sine fine perveniatur. Sint ergo in interiori atrio, quod tamen extra portam est, gazophylacia cantorum. Quia electi quique atque perfecti, qui adhuc in carne mortali subsistunt, et intra sinum sunt sanctae Ecclesiae, et adhuc extra secreta gaudia interioris vitae. Quid sunt autem gazophylacia cantorum, nisi sancta desideria amantium, qui praecepta divina, quasi quasdam divitias custodiunt in mente quas cantando servant, quia mandata Dei non ex timore, sed ex amore perficiunt: eisque ipsae sacri eloquii praeceptiones cantabiles fiunt, quas non ex tristitia, sed ex desiderio semper operantur. Superiori locutione per portam orientis fidem, per aquilonis spem, per austri autem charitatem 110.0959C| diximus designari.
Haec itaque gazophylacia inter portam orientis et aquilonis esse memorantur, atque ad viam australem respicere, quia corda sanctorum inter fidem, et spem posita, australem viam respiciunt, quae sanctae charitatis ignibus inardescunt. Ipsa quoque orientalis porta respicere dicitur ad viam aquilonis, quia nobis per fidem quidem omnia in baptismate peccata laxantur, sed tamen dum adhuc hic vivimus, etiam post fidem saepius ad peccata declinamus, et quasi orientis porta viam aquilonis respicit, cum vita nostra post perceptam fidem adhuc aliquatenus in frigore culpae torpescit. Quis enim in hac vita valeat post fidem, sine culpa vivere, cum Joannes dicat: 110.0959D| « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Cujus verbis Jacobus concordans ait: « In multis enim offendimus omnes (Jacob. III). » Si autem peccata praeterita in fidei perceptione dimissa sunt, et adhuc post fidem ad peccata declinatur, quae nobis erit praesumptio justitiae, quae spes vitae permanentis, nisi ut nunc dum adhuc inter portam orientis et aquilonis sumus, ad viam austrimentis oculos levemus? quatenus ex sancta charitate ferventes, calor nos amoris liberet a culpa teporis, et frigoris. Sint ergo gazophylacia inter portam orientis, et aquilonis, sed, sicut dictum est, ad australem viam facies intendant, ut inter hoc, quod nati sumus in fide, et quod post ad peccata delapsi de spe pietatis 110.0960A| praesumimus, exerceamus nosmetipsos in ardore charitatis, et ibi tendamus oculos cordis, ubi accendimur igne amoris. Potest autem per aquilonis portam gentilitas, per austri viam Judaea, per orientis autem portam ipse Dominus designari. Per aquilonem quippe non immerito gentilitas figuratur, quam ille in torporis frigore possedit, qui dixit: « Sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis (Isa. XIV). » Per australem quoque portam recte Judaea accipitur, in qua spiritales Patres coelesti amore ferbuerunt: quorum unus loquitur, dicens: « Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro (Psal. CXXV). » Quae etsi carnalem populum habuit, in quo velut aquilonis frigora portavit, in sanctis tamen suis doctoribus ac prophetis ad Deum, 110.0960B| ac proximum calore charitatis arsit. Orientalis autem porta non immerito ipsum signat de quo scriptum est: « Ecce vir, Oriens nomen ejus. » Et de quo Zacharias ait: « Visitavit nos oriens ex alto (Zach. VI; Luc. I). » Sint ergo gazophylacia cantorum ex latere portae aquilonis: quia non solum in Judaea fuerunt corda sanctorum spiritaliter accensa, sed etiam in gentilitatis multitudinem ad sanctae fidei sacramenta conversae ardent corda sanctorum amore coelestis patriae, inhiant gaudiis aeternis, spirant ad societatem suorum civium in coelo. Sed tamen exempla hujus ardoris quem dono sancti Spiritus acceperunt, ab spiritalibus patribus synagogae capiunt. Unde ipsa quoque gazophylacia et in aquilonis latere posita, oculos ad viam australem tendunt. 110.0960C| Ecce enim ex gentibus venimus, sed in hoc, quod per sancti amorem calemus Judaeae Patres aspicimus, qui nobis in suis dictis quotidie sancti desiderii exempla praebent. An non, quasi calorem meridiani fervoris ardebat, qui aestuabat, dicens: « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et parebo ante faciem Dei? » (Psal. XLI.) Qui rursus ait: « Psallam et intelligam in via immaculata quando venies ad me (Psal. C). » Hoc quoque ardore succensus fuerat, qui dicebat: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). »
110.0960D| Quia ergo ex gentilitate venimus, sed sanctos Judaeae patres nobis in divini amoris imitatione proponimus, quasi quaedam cantorum gazophylacia ex latere portae, quae viam aquilonis respicit, sumus, sed ad viam austri facies tenemus. Et notandum, quod haec eadem gazophylacia inter portam aquilonis et orientis esse perhibentur. Quia post incarnationem Dominicam, multitudo gentium ad fidem venit, atque inter ipsos fideles populos, et sacramenta dominicae incarnationis, quae medullitus diligunt, corda amantium surgunt. Habeant ergo sancta gazophylacia hinc orientis portam et inde aquilonis: quia inter ipsa redemptionis suae mysteria quae sequuntur, et carnales quosdam quos et intra sanctam Ecclesiam tolerant, multi in Deum forti amore proficiunt, 110.0961A| virtutibus excrescunt, aeterni judicis adventum quaerunt et inter ea quae amant, atque illa quae tolerant, quasi quaedam gazophylacia, divitias spiritus in mente servant. Nec inter sacramenta, quae diligunt, et quae jam contraria portant deficiunt, quia ad australem viam facies intendunt. Quid enim patimur, quod patres nostri pro amore Domini antea non pertulerunt. Notandum vero, quod inter portam austri et aquilonis orientalis esse describitur: quia Dominus ac redemptor noster de Judaea natus est, moxque in fide sua Ecclesiam ex gentibus construxit. Quasi enim inter meridianam portam et aquilonis apparuit, quia ex illa venit, et istam in suo servitio convertit. Unde et bene dicitur quod porta eadem orientalis ad viam aquilonis 110.0961B| respicit: quia natus Dominus synagogam destruit, et multitudinem gentium colligit. Notandum quoque est, quod cum de gazophylaciis diceretur, et facies eorum ad viam australem additum est, unam: ut videlicet aperte sentiamus, quia non alia est via ad coelestem patriam nobis, qui ex gentilitate venimus, atque alia illis patribus, qui fuerunt in Judaea: sed haec eadem una via est nobis et illis, quae nos ad aeterna gaudia perducit, quae nobis per Evangelium dicit: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » Et de quo Psalmista ait: ut cognoscamus in terra viam tuam, et in omnibus gentibus salutare tuum. Quod enim Haebraice est Jesus, hoc Latine dicitur Salvator. Salvatoris ergo in terra via cognoscitur, quia Jesus Deus ante saecula et homo factus in fine saeculorum, 110.0961C| gentibus est manifestatus. Una ergo est via, et illis, qui ab austro sunt, et his, qui ab aquilonis parte respiciunt: quia electis Judaeis et gentibus Dominus ac redemptor noster expulsa poena formidinis, ad Patrem factus est iter amoris, atque adjutorium perventionis. Sequitur:
« Et dixit ad me. Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum, qui excubant in custodiis templi. » Atque mox subditur: « Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. » In quibus prophetae verbis prius nobis quaerendum est qui sint majoris ordinis sacerdotes: utrum hi, qui in custodiis excubant templi, an hi qui in ministerio altaris. Sed quia paulo post subditur: 110.0961D| Altare erat ante faciem templi, aperte ostenditur illos esse majoris ordinis sacerdotes, qui in custodiis templi excubant, quia profecto in altari quod est interius ministrant. Hi autem, qui ad altare, quod ante faciem templi est, excubant, tanto inferiores sunt, quanto in exterioribus ministrant. Quaerendum ergo jam nobis est, qui sacerdotes sint, qui templum custodiunt, et qui ad ministerium altaris excubare perhibentur. Magister enim gentium fidelibus scribens ait: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Qui itaque sacerdotes sunt, qui templum Dei custodiunt, nisi hi qui, orando, praedicando, spiritalibus actibus vigilando, sanctam Ecclesiam a malignorum spirituum 110.0962A| immissionibus, a pravorum suasionibus, ab haereticorum erroribus defendunt? An non custos templi fuerat, qui labores suae passionis enumerans dicit: « In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate (II Cor. XI). » Atque statim subdit: « Praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum (Ibid.). » Pensate, quaeso, custos templi quanta sollicitudine vigilet: ecce enim in seipso inaestimabilia patitur, et cordis sui sollicitudinem aliis impartitur. Cujus, rogo, virtutis est, plus de utilitate proximorum, quam de sua afflictione cogitare? Quis hoc digne aestimet, quis digne penset? Laborat, luget, esurit, sitit, alget, jejunat, vigilat, et tamen vigilando de ecclesiarum 110.0962B| omnium sollicitudine cogitat. Ecce est solertissimus custos templi in exemplo propositus. Imitetur, qui valet. Adversa etenim pro veritate pati, bona proximis impendere, circa animarum sollicitudinem vigilare: ne quis in perfidia, ne quis in superbia, ne quis in rapina, vel immunditia laberetur, exquirere atque compescere. Hoc est, templum Dei, id est, sanctam Ecclesiam custodire.
Sunt autem minoris ordinis sacerdotes, qui ad ministerium altaris excubant: qui videlicet in adjutorio majorum peccata delinquentium subtiliter investigant, et vitam carnalium corrigunt, atque ad hoc usque perducunt, ut per lamenta poenitentiae, quasi incendant carnem in sacrificio, quam prius vivere permiserant in peccato. Non enim hi, qui 110.0962C| sanctis ecclesiis praesunt, per semetipsos cuncta agere praevalent, sed cum ipsi causis spiritalibus occupantur, si qua prava et carnalia perpetrantur, haec aliis discutienda atque corrigenda committunt, per quos dum carnalis vita corrigitur, et usque ad abstinentiae atque orationis studium proficientibus pervenitur, quasi in altari jam caro incenditur, ut in conspectu omnipotentis Domini inde sacrificium redoleat, unde prius culpa displicebat. Sed hac in re quaestio oritur, cum superius dictum sit quod gazophylacia ad australem viam facies haberent, qua ratione nunc dicitur, quia gazophylacium, quod respicit viam meridianam, sacerdotum est, qui excubant in custodiis templi, et gazophylacium quod respicit viam aquilonis, sacerdotum, qui excubant ad 110.0962D| ministerium altaris? Si enim utraque facies ad australem viam tendebat, quomodo nunc unum ad meridianam, atque aliud ad aquilonis viam respicere dicitur? Sed in his verbis agnoscimus quod gazophylacium sacerdotum qui excubant in custodiis templi ita positum fuerat, ut solam meridianam viam respiceret, gazophylacium vero sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris ita erat in atrio, ut et ad australem viam et aquilonis faciem intenderet, quatinus et cum gazophylacio sacerdotum qui excubant in custodiis templi meridianam viam aspiceret: et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum gazophylacium sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris aquilonis viam videret. Sed 110.0963A| quid est hoc, fratres charissimi, quid in his verbis mysticum possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea quae praemissa sunt jam spiritalis adjutor majoris ordinis queat intelligi, quia sacerdotes majoris ordinis qui excubant in custodiis templi solam meridianam viam respiciunt, quoniam solis studiis spiritalibus occupati, semper his, quae amoris Dei sunt, sollicite intendunt. Sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad aquilonis viam oculos reflectunt, ut in mente peccantium, quae sint torporis frigora videant: et haec verbis correptionis usque ad poenitentiae gemitus perducentes, quasi carnes in altari Domini incendunt. Respiciunt etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam, quia quantum ad semetipsos est fervent igne 110.0963B| charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei: sed quia peccata delinquentium crebro corrigunt, etiam ad aquilonis viam oculos reflectunt. (Hieron.) Qui utrique pro officiis suis Domino servientes, appellantur filii Sadoc. Unde subditur:
« Isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei. » Sadoc ergo, qui interpretatur justus sive justificans, omnipotens videlicet Deus. De quo scriptum est: « Justus Dominus et justitias dilexit, aequitates vidit vultus ejus (Psal. X). » Isti autem filii Sadoc de filiis Levi, qui interpretatur assumptus, et ipsi assumuntur a Domino ut accedant ad eum et nequaquam de solo dicatur Moysi, Moyses accedebat ad Dominum, alii vero non accedebant, sed omnes, qui serviunt ei et 110.0963C| ministrant Domino appropinquare dicuntur. (Greg.) Omnes enim, qui perseveranter spiritalibus actibus intendunt filii justi sunt, et de filiis populi assumpti accedunt ad Dominum ut ministrent ei. Quia de ipsis quoque fidelibus eliguntur, qui ad omnipotentis ministerium veniant, et coelestibus studiis pro eruditione populi intendant. Sed nobis solerter inquirendum est, qui sunt, qui Domino ministrant. Neque enim omnes qui legunt, omnes qui praedicant, omnes qui propria tribuunt, omnes qui per carnis abstinentiam corpus castigant, Domino ministrant: qui enim legendo atque praedicando gloriam propriam quaerunt, largiendo quae habent, et corpus in abstinentia macerando, laudes recipere ab hominibus appetunt, sibi, non Domino, ministrant. Quo 110.0963D| contra per Psalmistam Dominus dicit: « Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat (Psal. C). » Habet enim maculam in via, qui in bono opere quod agit, terrenae gloriae sibi praemium proponit, quia in hoc mundo recipere mercedem requirit. Et foedat in conspectu Dei speciem boni operis macula pravae intentionis. Fortasse etenim quis disciplinae studio intentus fervet, culpas delinquentium resecat, qui tamen ad haec agenda si non ex omnipotentis amore, sed proprio ducitur: sibi in his et non Domino ministrat. Alius ne asper esse videatur, multa leniter tolerat, quae perpetrantur. Is itaque quia videri pro Domino districtus non vult per lenitatis suae studium sibi et non Domino ministrat. Restat ergo ut sive in 110.0964A| verbi ministerio fatigemur, seu indigentibus nostra largiamur, sive per abstinentiam carnem domemus, seu zelo moveamur, sive per patientiam aliquando leniter prava toleremus, ut nos summopere debeamus intentionem nostram discutere, quatenus omne quod facimus, non nostro, sed Domini zelo faciamus, ne in his quae agimus nobis potius, quam Domino ministremus.
« Et mensus est atrium centum cubitorum longitudine et latitudine centum cubitorum per quadrum. » (Hieron.) Iste autem vir qui introduxit Ezechielem in atrium exterius, et ut ita loquar ad sancta sanctorum mensus est ipsum atrium in quo erant duae exedrae sive gazophylacia custodum templi sive altaris habitaculis delegata, et reperit 110.0964B| longitudinis et latitudinis per quadrum centenos cubitos, ut sacerdotes Dei ministerio servientes, qui per arctam et angustam viam intraverant, habeant deambulacra latissima, et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur. (Greg.) Saepe jam per longitudinem longanimitatem spei, per latitudinem vero charitatis amplitudinem diximus figurari. Centenarius autem numerus in quo denarius decies ducitur, quod summum perfectionis signet plene superius dictum est. Quid est itaque atrium spiritalis aedificii, nisi amplitudo fidelium populorum? Ipsa autem longanimitas spei, et latitudo charitatis vacua in cordibus fidelium non est, nam per fidem quidquid valet operatur. Unde et per Paulum dicitur: « In Christo Jesu neque 110.0964C| circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur. » Si ergo in vita fidelium juxta quemdam modum per singulos perfecta est, longanimitas spei, perfecta latitudo charitatis, perfecta certitudo fidei, perfectum studium operationis atrium templi per quadrum centum cubitos habet. In mensura autem quadri, non aliud latus majus est, atque aliud minus, sed cuncta simul quatuor latera aequali spatio tenduntur: quia et ipsas easdem virtutes quas diximus, fidem scilicet, spem et charitatem atque operationem, quandiu in hac vita vivimus aequales sibi esse apud nosmetipsos invenimus. Idcirco autem major spe, fide, charitas dicitur, quia postquam ad auctoris nostri speciem pervenitur, spes quidem et fides transit, 110.0964D| sed charitas permanet. Nam nunc et quantum credimus, tantum amamus, et quantum amamus tantum de spe praesumimus. De fide quoque et operatione Joannes apostolus fatetur dicens: « Qui se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). Notitia quippe Dei ad fidem pertinet mandatorum, custodia ad operationem. Cum ergo virtus tempus et locum operandi appetit, tanto quis operatur, quanto Deum noverit, et tanto se Deum nosse indicat, quantum per bona operatur. Metiantur ergo fideles populi virtutes in quadrum, quia unusquisque qui in activae vitae exercitio versatur, tantum credit quantum sperat, amat et operatur, tantum sperat quantum credit, operatur, et amat, 110.0965A| tantum amat quantum credit, sperat et operatur, tantum operatur quantum credit, amat, sperat. Quia itaque in sancta Ecclesia populi multi sunt, et robusti per fidem, et longanimes per spem, et ampli per charitatem, et efficaces per operationem, atrium templi 100 cubitis in quadro mensuratur. Nam ut aliud quoque de eorum virtutibus loquamur, saepe ex eis quosdam prudentes per intelligentiam, fortes in adversitatibus, justos in operatione, temperantes a voluptatibus atque in omni zelo discretionis se mensura moderantes, qui dum prudentiam, fortitudinem, justitiam, atque temperantiam: vel sicut eas enumerare quibusdam placet, prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque justitiam tenent, mensuram spiritalis atrii in quadro habent. Ecce enim virtutes 110.0965B| ipsae, quas habere bonos ac fideles diximus, ita in quadro sunt, ut una aliam non excedat. Magna est quippe prudentia, sed si minus est a voluptatibus temperans, minus in periculis fortis, minus in operationibus justa, profecto minus est prudens. Magna est temperantia, sed si minus intelligit unde se temperet, si adversa sustinere per fortitudinem minus valet atque in timore animum dejicit, si per praecipitationem suam aliquando in justitiae opera prorumpit, minus est temperans. Magna est fortitudo, sed si minus intelligit, quae bona custodiat, quibus malis resistat, si minus a voluptatis appetitu se temperat, sed vincitur delectatione, si justitiae opera minus tenet, atque aliquando in injustitiae dominatione superatur, minus est fortis. Magna est justitia; sed 110.0965C| si minus quam debet inter justa et injusta opera discernit, si minus curam mundi delectatione temperat, si minus se contra adversa confortat, minus est justa. Mensuretur ergo perfectorum fidelium vita per quadrum, et tantum habeat spiritalis atrii latus unum, quantum latera singula. Quia unusquisque tantum prudens est, quantum temperans, fortis et justus; tantum temperans, quantum prudens, fortis et justus; tantum fortis quantum prudens et temperans et justus; tantum justus quantum prudens, temperans et fortis fuerit. Sunt tamen inter eos plurimi, qui adhuc carnaliter vivunt, qui et si fortasse litteras ignorant, et praecepta Dei legere non valent, certe et in multorum fidelium conversatione bona, quae imitentur 110.0965D| vident, Ecce in Ecclesia voces sancti Evangelii atque apostolorum sonant. Ecce exempla bene viventium quotidie hominum oculis opponuntur, nec in excusatione sua dicere poterunt: Non vidimus, quod imitari deberemus. Unde et subditur:
« Et altare ante faciem templi. » Quid est templum nisi fidelis populus? sicut per Paulum apostolum discipulis dicitur: « Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Et quid est altare Dei nisi mens bene viventium? qui rite peccatorum suorum memores lacrymis maculas lavant, carnem per abstinentiam macerant, nullis se hujus mundi actionibus miscent, quae habent, indigentibus tribuunt, et habere quae non habent non concupiscunt. Recte igitur horum cor altare Dei dicitur 110.0966A| ubi ex moerere compunctionis ignis ardet, et cor consumitur. Altare ergo ante faciem templi est, cum multi in sanctae Ecclesiae conspectu sunt positi, qui aeterni judicii memores, semetipsos quotidie Deo sacrificium in lamenta compunctionis mactant. Qui ut praedictum est corpora castigant, quatinus hoc quod per magistrum gentium dicitur, impleant: « ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. » Hostia quippe occiditur ut offeratur, sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum, quod et hostia dicitur, et vivens, quia vivit in virtutibus, et est a vitiis occisum. Hostia videlicet, quia jam huic mundo est a pravis actibus mortuum. Vivens autem, quia cuncta quae praevalet bona operatur. Sed quia sub altaris nomine de compunctionis flamma 110.0966B| sermo se intulit, necessarium puto, quae sit diversitas ejusdem compunctionis ostendere. Alia quippe compunctio est, quae per timorem nascitur, alia quae per amorem. Quia aliud est supplicia fugere, aliud praemia desiderare. Unde et in tabernaculo per legem duo altaria fieri jubentur, unum videlicet exterius, aliud vero interius. Unum in atrio, aliud ante arcam, unum quod aere coopertum est, aliud quod auro vestitur, atque in altari aereo concremantur, carnes, in altari vero aureo incenduntur aromata. Quid est hoc, fratres charissimi, quod foris concremantur carnes, intus aromata, nisi hoc quod quotidie videmus, quia duo sunt compunctionis genera, atque alii adhuc per timorem plangunt, alii vero jam se per amorem in lamentis afficiunt? Multi namque peccatorum 110.0966C| suorum memores, dum supplicia aeterna pertimescunt, quotidianis se lacrymis affligunt: plangunt mala quae fecerunt, et incendunt vitia igne compunctionis, quorum adhuc suggestiones in corde patiuntur: quid isti, nisi altare sunt aereum, in quo carnes ardent, quia adhuc ab eis carnalia opera planguntur? Alii vero a carnalibus vitiis liberi, aut longis jam fletibus securi, amoris flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, coelestis patriae praemia cordis oculis proponunt: supernis jam civibus interesse concupiscunt. Dura eis apparet servitus, longitudo peregrinationis suae, regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex ejus amore non cessant. Quid isti, nisi altare sunt aureum in quorum 110.0966D| corde aromata incensa sunt, quia virtutes ardent? Bene autem de eodem altari dicitur, quod ante velum arcae sit positum in sancta sanctorum. Arca quippe testamenti ipse nobis factus est. De quo scriptum novimus, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Arca intra velum est redemptor noster in coelo. Altare vero aureum in quo thymiama incenditur ante velum, sanctorum corda, quae cum magnis virtutibus in Dei amore succensa sunt, per sanctum desiderium in illo ardent, quem adhuc revelata facie videre non possunt. Inter arcam quippe et altare velum est, quia hoc quod nos adhuc a visione Dei separat, corruptionis nostrae obstaculum remotum non est, sed quousque ante velum sumus, oportet ut quasi thymiamatis incensum 110.0967A| flamma amoris ardeamus Per compunctionis autem lacrymas, nil terrenum, nil transitorium quaerere debemus. Solus nobis ipse sufficiat qui fecit omnia: transcendamus per desiderium omnia, ut mentem colligamus in uno. Non jam timore poenarum, non memoria vitiorum, sed amoris flamma succensi, ardeamus in lacrymis cum odore virtutum.
« Et introduxit me in vestibulum templi, et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde. Et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, latitudinem undecim cubitorum, et octo gradus ascendebatur ad eam. » (Hieron.) Supradictus quoque vir introduxit Ezechielem in vestibulum sive πρόπυλον templi, 110.0967B| quod mensus est quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde, quoniam qui introductus est, divinis sensibus fuerat eruditus: et nec dextram noverat nec sinistram, sed via regia ingrediebatur. Latitudo autem ipsius portae, per quam introitus erat ad vestibulum templi, habebat ternos cubitos hinc et inde. In quo Scripturae sanctae observanda elegantia, quod non dixerit a dextra et sinistra: ne videretur in sanctis sanctorum sinistrum aliquid nominare, sed hinc et inde, id est, ex utraque parte. Statimque prudens lector intelligit, trinum numerum ad Trinitatis mysterium pertinere, quae porta est ingredientium ad Deum: dum et Pater in Filio est, et Filius in Patre, et in utroque Spiritus sanctus: qui trinus numerus una porta est eorum, qui post baptismum 110.0967C| Trinitatis, perveniunt ad salutem.
Quod autem sequitur « longitudo vestibuli viginti cubitorum, et latitudo undecim cubitorum, » videtur facere quaestionem, quomodo dualis numerus, qui refertur ad duas decadas, et undecimus, qui uno indiget ut sacrum numerum expleat duodecimum in vestibulo templi esse dicatur: Quod plerique sic solvunt. Quamvis sancti sint sacerdotes, et in templi ministeriis collocati, et quotidie victimas offerant Christo, tamen quia in hoc mortali fragilique corpusculo, et aegrotationibus vitiisque subjecto commorantur, vicenarium habent numero, et undecimum. Unde dicebat et Apostolus: « Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII). » Non quod juxta saevissimam 110.0967D| haeresim abolenda corpora esse credamus, sed quod voti nostri sit supervestiri, non spoliari, et mortale hoc accipere immortalitatem, et corruptivum induere incorruptionem. Et octo gradibus ascendebatur ad eam. Octo sive decem gradibus qui perfectus est numerus, aut undecim, de quo jam diximus, ascenditur ad portam sanctorum. In cujus frontibus 110.0968A| columnae erant, una hinc, et altera inde. Non dixit duae, ne in dualem incurreret numerum, sed una et una, qui perfectus est numerus, et unione sui imitatur Deum. Illae autem erant columnae duae, de quibus et in Apocalypsi dicitur: « Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur. » Et Petrus ac Joannes columnae appellantur Ecclesiae, per quos ingredimur ad Sancta sanctorum, et quorum doctrina ad Christum, noster introitus est.
« Et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde. » De quibus columnis in libro Regum et Paralipomenon legitur, ubi structura templi Salomoniaci commemoratur, quod in vestibulo templi unam posuerit a dextris, et alteram a sinistris juxta 110.0968B| ostium templi. Hae sunt videlicet columnae, de quibus Paulus ait (Gal. II): « Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione. » Quibus verbis, quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium; et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctis spiritales significant. Fortes nimirum fide atque opere et contemplatione ad superna electos. Duae sunt autem, ut et gentes, et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo de core ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est: « quia 110.0968C| nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. XIV). » Et sicut alibi dicit: « Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). » Quod videlicet columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt: ut sive a luce scientiae legalis quisque, seu ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos, qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo. Vel certe, quia de iisdem columnis libro Paralipomenon ita scriptum est: « Ipsasque columnas posuit in vestibulo, unam a dextris et alteram a sinistris (II Par. III). » Ideo sunt duae factae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis, ante oculos mentis habendum 110.0968D| esse doceant.
(MAURUS.) Haec quoque sobrio lectori sufficere credimus, quae juxta majorum documenta de mensura ratione templi, et vestibuli, et caeterorum, quae ibi descripta sunt, nos diximus. Nunc quomodo ipse propheta introductus sit in templum, et quid ibi gesserit, exponere curabimus.
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
CAPUT XLI. Mensuratur templum et Sanctum sanctorum: de cochlea quoque agitur: de hostiis templi et sanctuarii, et ostiariis sanctuarii. 110.0969A|
« Et introduxit me in templum, et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. Et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde. et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. » (Hieron.) Post multa mysteria variosque introitus, et locorum singulorum proprietates, tandem aliquando vir cujus funiculus caementariorum, et mensurae calamus in manu erat, Ezechielem prophetam introducit in templum, 110.0969B| et mensus est frontem templi: pro quo aelam Septuaginta, et aelim Theodotio, et in circuitu Symmachus transtulerunt. Et utraque parte latitudo tabernaculi senum cubitorum erat, sacramentum creaturarum omnium continens, in sex enim diebus mundus est consummatus. Per quorum notitiam causasque conditionis atque rationem intramus ad templum Dei, et ex Creaturarum ordine atque constantia cognoscimus Creatorem. Latitudo autem portae templi erat decem cubitorum, qui sacratus et perfectus est numerus, et in quo mense septimo, die decima mensis, jejunium et propitiatio est. Decima autem die mensis primi, qui appellatur Nisan, ad immolationem et praeparationem Paschae agnus assumitur. Septimo igitur mense decimae offeruntur in 110.0969C| Dei horrea, sive, ut Scriptura appellari consuevit, torcularia. Unde dicit et Apostolus: « Dilatamini et vos (II Cor. VI). » Ut postquam per decem portae cubitos templum quis fuerit ingressus, ex utraque parte portae ipsius latera, sive, ut proprie in Hebraico dicitur, humeri mensurentur, qui semper referuntur ad opera. Unde et Issachar, « desideravit bonum, requiescens inter medios cleros, vidensque requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis, supposuit humerum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX). » Et in veste pontificis humerale cum rationali stringitur, ut rationi opera copulentur, et possit dicere vir ecclesiasticus: « A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII). » Qui humeri portae ex utraque parte, quinas habebant porticus, ut per terrenos 110.0969D| sensus atque divinos, super quorum differentia saepe scripsimus, ingrediamur adita templi, cujus mensus est vir ille, qui ductor prophetae erat, longitudinem quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum, sive, ut melius est, portae longitudinem ac latitudinem, quia supra tantum de latitudine et humeris ejus dixerat. Quod autem vicies quadraginta octingentesimum numerum faciat, qui vicinus est octonario, nulli dubium est. Unde et in Ecclesiaste praecipitur: « Date partes septem, date et 110.0970A| octo (Eccle. XI). » De cujus numeri sacramento crebro disputasse me novi. Sive quia per tribulationes et angustias hujus saeculi intramus ad sanctum atrium Domini, idcirco longitudo portae habebat cubitos quadraginta, qui numerus semper in labore positus est. Unde et Moyses (Exod. XXXIV) et Elias (III Reg. XIX) quadraginta diebus non comedunt panem, et aquam non bibunt. Et annis quadraginta populus Israel vexatur et probatur in solitudine, et per multos labores terram repromissionis ingreditur (Num. XIV; Deut. II). Et Dominus atque Salvator secundum assumpti corporis fragilitatem, quadraginta diebus tentatur in solitudine (Matth. IV), ut post victoriam accedant angeli et ministrent ei. Cum autem per tribulationes et angustias potuerimus 110.0970B| dicere illud apostolicum: « In omnibus tribulati, sed non coangustati (II Cor. IV), » atque illud propheticum: « In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV), » tunc nobis latissimus aperitur introitus, qui viginti cubitorum habet latitudinem: ut superatis mundi certaminibus atque terrenis, qui et ipse dualis est numerus, ingrediatur templi penetralia, et audiamus imperantem discipulis Dominum: « Confidite, ego vici mundum. »
« Et ingressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos, et portam decem cubitorum, et latitudinem portae septem cubitorum, et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum. » (Hieron.) Quantumvis proficiamus, semper nobis major profectus 110.0970C| aperitur, unde post introitum templi rursum ingredimur, intrinsecus, sive, ut LXX transtulerunt, interius atrium, in cujus fronte duo erant cubiti, ut juxta superiorem sensum per dualem numerum ingredia mur ad eum locum, ubi sunt sancta sanctorum. Unde et ipsa porta sex cubitorum erat, per quam introgressi aeternam requiem possidemus, quae in septenario numero demonstratur. Pro quo LXX transtulerunt, « Et latitudinem portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde, » in Hebraeo et caeteris editionibus semel tantum septem cubiti in latitudine portae positi sunt. Quod autem sequitur: « Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi, et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum, » illud 110.0970D| significat quod ante templi faciem, et in introitum ejus praeteriti laboris atque certaminis nobis mensura semper occurrat. Quam enim rationem in singulis numeris duplex numerus possidet, eamdem duae habent decades. Et hoc considerandum, quod ingressus intrinsecus per portam duorum in fronte cubitorum, et sex habentem cubitos, septemque in latitudine ex utraque parte, et viginti cubitos in longitudine, totidemque in ipsis templi foribus, doceatur propheta qui sit ille locus, vel quo appelletur vocabulo. Dixit 110.0971A| enim mihi: « Hoc est Sanctum sanctorum. » Sin autem ante templum, sive, ut Scriptura cognominat, ante faciem templi Sanctum sanctorum est, quantam beatitudinem in templi aditis et in interioribus ejus aestimare debemus! De qua Propheta loquitur: « Hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Psal. LXXII). » Sed et hoc notandum, quod in descriptione tabernaculi dicuntur sancta sanctorum plurali numero: hic autem Sanctum sanctorum numero singulari, ut post Sancta sanctorum veniamus ad Sanctum: quomodo post multa cantica pervenimus ad Canticum canticorum, quod omnium carminum carmen est, et quod canentes sponsi copulamur amplexibus.
« Et mensus est parietem domus sex cubitorum, 110.0971B| et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Latera autem latus ad latus bis triginta trium; et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent et non attingerent parietem templi. Et platea erat in rotundum ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. » Quod autem in Septuaginta ponitur « et de mediis ad tristega, » id est, ad tria coenacula, et thrael, in Hebraico non habetur.
« Et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque 110.0971C| cubitorum. Et erat interior domus in lateribus domus. Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. Et ostium lateris ad orationem (quod in Septuaginta non habetur), ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem, et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu. Et aedificium, quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitorum. » Postquam pervenit ad Sanctum sanctorum, de quo supra diximus, vir ille venerabilis mensus est Sancti sanctorum parietem, qui propter fabricam mundi et omnem visibilem creaturam, quae in sex diebus condita 110.0971D| est, sex habebat cubita, et latitudinem unius lateris quatuor cubitorum, non ex uno latere, sed per circuitum. Quatuor autem cubita tenebat per circuitum domus latitudo, ut quatuor elementa monstraret, ex quibus universa compacta sunt, et maxime humana corpora: contra quae sancti dimicantes et subjicientes se animae potestati, interiora merentur intrare, et Domini arcana cognoscere. Ipsa autem latera, quae in circuitu domus erant, et quatuor cubitorum spatio a templi pariete separabantur, juncta sibi erant, ita ut unum latus aliud latus contingeret et haberet in longitudine non triginta et tres cubitos, sed bis triginta tres, hoc est, sexaginta sex. Vetus in Levitico loquitur Testamentum (Levit. XII) in ortu 110.0972A| maris post unam hebdomadam et illam quae genuit, et illum, qui genitus est, triginta tres explere dies, ut veniant ad purificationem. Porro si genuerit feminam, duplicem observari numerum, id est, sexaginta sex. Et quia, ut veniamus ad Sancta sanctorum, non solum prima indigemus nativitate, sed et secunda, ut nati in carne, renascamur in spiritu, idcirco non sexaginta sex, sed bis triginta, et trium ponitur numerus: ut utraque nativitas Deo auctori debeatur illiusque clementiae, et duplici muro circumeant latera domus, quae templi fulciunt aedificium. Quodque sequitur juxta Hebraicum: « Et erant quaedam ominentia, quae egrederentur per parietem domus per latera in circuitu, ut continerent, et non attingerent parietem templi, » illud 110.0972B| significat, quod sancti viri in multitudine credentium erumpant per parietem, templi, per omnia videlicet latera in circuitu, et contineant Ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi, tantum vidisse contenti, et de longe inenarrabilia adorasse mysteria. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus veritatem. Quod autem platea erat in rotundum ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum, et idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora et medium, puto perspicuum esse lectori semper angustiora esse, quae deorsum sunt in jejuniis, χαμευνίαις, et victus continentia, paulatimque dum ad summa conscendimus, 110.0972C| latiorem nobis aperiri viam, et impleri quod scriptum est: « In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV). » Per rotundum autem et per cochleam ascendimus templi coenaculum, quae figura inter omnia schemata a philosophis quoque hujus saeculi pulchrior approbatur, dum et coelum, et sol, et luna, et astra caetera, et punctum terrae in corporibus quoque humanis oculi, quasi altera sidera, et figura capitis quod omnium sensuum receptaculum est, teretesque digiti, et femina, et brachia, hanc praeferunt rotunditatem. Porro coenaculum templi ad quod de angustioribus ad altiora conscendimus, illud puto esse, quod in Regum volumine Elias habuit et Eliseus (III Reg. VI; IV Reg. IV), et in apostolorum Actibus Tabitha, 110.0972D| id est Δόρκας, et damula nostra possedit, quae bonis operibus ad summa conscenderat (Act. IX; Act. X). Apostolus autem Petrus, super quem Dominus Ecclesiae fundamenta solidavit, transcendit coenaculum, et venit ad tectum, quod significantius Graece δῶμα dicitur, id est, tecti solarium, et incognita prius saeculo Ecclesiae sacramenta cognovit. Salvator quoque generis humani pascha facit in coenaculo, et magno latoque coenaculo atque omni sorde purgato stratoque, et ad spiritale convivium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et aeternam nobis agni immaculati reliquit festivitatem. (BEDA.) Quod autem de structura templi in libro Regum scriptum est: « Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae et per cochleam 110.0973A| ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium, » non inconvenienter juxta mysticam significationem huic loco aptari potest. Nam hic locus proprie ad corpus Dominicum referri potest. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae, quia, defuncto in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit. Et bene in parte domus dextrae, quia dextrum ei latus a milite apertum sancta credit Ecclesia: ubi etiam apto verbo usus est evangelista, ut non diceret, Percussit latus aut vulneravit, sed aperuit, videlicet, quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit: « Et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX), » aqua scilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis, quo consecramur in calice sancto. 110.0973B| Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medio in tertium, quia per fidem et mysteria nostri redemptoris, de praesenti Ecclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus: rursusque de requie animarum, adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporum, quasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum et corporis videlicet et animae beatitudine vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc qui intraverant nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent. Quia nimirum actus fidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possunt intueri, verum arcana fidei intimae, et gratiam dilectionis, nullus nisi 110.0973C| qui per haec, Domino duce, ad coelestia scandit, agnoscit: « Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). » « Et vidi, inquit, in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio, et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum. Et inter gazophylacia (quae Symmachus exedras vocat) latitudinem viginti cubitorum per circuitum domus. » (Hieron.) Quibus numeris ostenditur, quod de mundo hoc et de terrenis sensibus, et de duali duarum decadarum numero, qui refertur ad viginti non solum in Sancta sanctorum, sed et in coenacula eorum mereamur ascendere, et semper habere in memoria, quod per sex dies conditionis nostrae, et per quinque sensus, et per 110.0973D| viginti cubita latitudinis ascenderimus ad coenaculum templi, et terrenam humilitatem, sensumque litterae relinquentes, transierimus ad summitatem Ecclesiae, Spiritusque sancti consortio gaudeamus. « Et ostium, inquit, lateris ad orationem contra viam aquilonis, » a quo exardescunt mala super omnem terram, et quem Dominus abacturum se a nobis pollicetur dicens: « Et eum qui ab aquilone est a vobis abigam. » Pulchreque in ostio contra aquilonem locus orationis est, ut secundum Apostolum oremus sine cessatione (I Thess. V), et dicamus cum Jeremia: « Non sileat pupilla oculi mei (Thren. II); » vel praesentia mala vitare cupientes, vel agentes gratias pro praeteritis. Quandiu enim in tabernaculo 110.0974A| corporis hujus sumus, ingemiscimus, dicimusque:
« Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Sed et ad viam australem erat ostium, et ipsum juxta Hebraicum habens locum orationis, et quinque tendens cubitis per circuitum. Per frigus enim aquilonis, ad australem transimus calorem, et tamen rursum orationis quaerimus locum in aquilonis ostio, ut evadamus pericula; in australi, ut agamus gratias pro praeteritis, et sit nobis victoriae secura possessio. Quinque autem cubiti et in hoc loco divinos indicant sensus, per quos de terrenis ad altiora conscendimus. « Et aedificium, inquit, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum, » ut post labores, et pericula, et saeculi istius 110.0974B| fluctus atque naufragia, et annos septuaginta, de quibus Jeremias scribit, et Daniel, et Zacharias (Jer. XXV; Dan. IX; Zach. VII), verum et legitimum septem decadarum sabbatum consequamur, ut sit nobis aeterna requies: et per quinque cubitorum latitudinem veniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum, in qua aetate de repromissione filium Sara generavit, quae nonaginta annorum, id est novem decadarum, peperit Isaac, juncta Abraham centenario, id est, decem decadarum habenti mysterium (Gen. XXI). Qui numerus quid significet, sequens Scriptura monstrabit.
« Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium et parietes ejus longitudinis centum cubitorum. Latitudo autem ante faciem domus et ejus quod erat separatum 110.0974C| contra orientem centum cubitorum. Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum, hecthecas (id est eminentia) ex utraque parte centum cubitorum, et templum interius et vestibula atrii, limina, et fenestras obliquas, hecthecas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu. Terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia, et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus ad mensuram, et fabrefacta cherubin et palmae. Et palma inter cherub et cherub. Duasque facies habebat cherub. Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte 110.0974D| expressam per omnem domum in circuitu. De terra usque ad superiora portae, cherubin et palmae caelatae erant in pariete templi. Limen quadrangulum erat; et facies sanctuarii aspectus contra aspectum altaris lignei, trium cubitorum altitudo ejus, et longitudo ejus duorum cubitorum, et anguli ejus et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. » (Hieron.) Describuntur autem Sancta sanctorum et templum interius quod post nonaginta cubitos ex tribus partibus centenos cubitos habere dicatur. Perfectum videlicet numerum decadarum decem, ut et mente et sermone, et operibus Domino serviamus, recordantes illius apostolici exempli in quo ait, « ut scire possimus, quae sit latitudo, et longitudo, et profundum, 110.0975A| et altitudo. Quod autem Hebraicum dicit aedificium separatum et parietes ejus, Septuaginta reliqua interpretantur et separantia, quae non haereant parietibus templi, sed propinquos et suos habeant parietes; ipsum quoque templum et anguli ejus et aelam, id est, πρόπυλον, sive vestibulum, exterius erant strata ligno, sapientia videlicet quod lignum vitae situm in paradiso Scriptura commemorat; fenestrae quoque juxta Septuaginta erant factae in modum retis instar cancellorum, ut non speculari lapide nec vitro, sed lignis interrasilibus et vermiculatis clauderentur; pro quibus in Hebraico obliquas fenestras habet, quae in tribus tantum erant partibus templi, ad dexteram videlicet et sinistram, et post tergum, id est, ad meridiem et ad aquilonem, et ad 110.0975B| occidentem. Orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi januarum lumine complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis posset aspicere. (Beda.) Retis autem connexio unitatem designat fidei, quae est in vinculo pacis. Quod autem dicit fenestras esse obliquas, ostendit abundantiam lucis internae. Fenestrae templi doctores sunt sancti et spiritales quique in Ecclesia, quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium specialius caeteris videre conceditur. Quidam ea, quae in occulto vident, publice fidelibus pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde bene caedem fenestrae obliquae, id est, 110.0975C| intus latiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est, ut quisquis jubar supernae contemplationis vel ad momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione praeparet. Item quod Propheta dicit terram usque ad fenestras, et fenestras clausas, designat in doctoribus paucitatem doctrinae spiritalis; Paulus namque Apostolus dicit: « Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. XIII). » (Greg.) In hoc autem templo fenestrae, sacerdotes et speculatores sunt, qui in populo fidelium lumen sanctae praedicationis infundunt. Sed cum terra usque ad fenestras est, fenestrae clausae sunt, quia cum terrena cogitatio in sacerdotum cordibus excrescit, fenestrae lumen non fundunt, quia 110.0975D| sacerdotes ab officio praedicationis obmutescunt. (Hieron.) Et non solum exteriora erant strata ligna, sed tanta erat lignorum copia per circuitum, ut et pavimentum et de pavimento usque ad fenestras lignis omnia jungerentur. Quae fenestrae juxta Septuaginta aperiebantur tripliciter, ut apertis eis, triplex in templo Dei intelligentia monstraretur. Juxta illud quod alibi dicitur: « Tu autem describe ea tripliciter (Prov. XXII). » Prospicitur autem per eas non solum interius, sed et exterius, ut quae interiora sunt invisibilia, quae exteriora visibilia cognoscamus, ut aliud mentem, aliud carnem, aliud spiritalem intelligentiam, aliud simplicem monstret historiam. Et per omnes parietes in circuitu tam intrinsecus quam extrinsecus 110.0976A| erant mensurae suae, nihil enim absque ratione et mensura in templo Dei, et maxime in Sancto sanctorum a Deo factum est. Caelata quoque erant cherubin: haud dubium quin in lignis de pavimento usque ad fenestras pertingentibus, et tam fabrefactae erant caelaturae, ut non sculptae, sed appositae viderentur. Cherubin interpretantur scientiae multitudo. Igitur intrinsecus in interioribus templi, post scientiae multitudinem caelantur ei palmae, in quibus signum victoriae est, dicente Apostolo: « Persequor autem ad statutum bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philip. III). » Quae palmae erant inter cherub et cherub, ut unum cherub duarum palmarum lateribus vallaretur. (Beda.) Hinc quoque in libro Regum scriptum est: Et fecit in eis cherubin et palmas et 110.0976B| picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes. Cherub namque in parietibus templi facit Salomon, cum electos suos Dominus ad regulam Scripturarum sanctarum, in quibus est multitudo scientiae, vitam suam dirigere donat. Cherubin facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis pro modulo suo docet imitari, quod maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera Conditoris et proximi, geritur. Palmas facit, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, ut eo minus ab arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper ante cordis oculos habent. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes: cum multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae, 110.0976C| benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferre invicem, et donare sibimetipsis, super omnia autem hoc charitatem habere, quod est vinculum perfectionis. Quae videlicet virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut velut naturaliter eis videantur insitae, quid aliud, quam picturae domus Domini prominentes, quasi de pariete exeunt? quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed ut si sint sibimet infixa radicitus et parata, semper ab intimis cordis, quae sunt agenda, sive dicenda proferunt. (Hieron.) Quod cherub nequaquam ut in principio hujus prophetae legimus quatuor habebat facies, hominis scilicet et leonis, et vituli, et aquilae, sed tantum duas, hoc est, hominis et leonis. Quorum primum ad rationem 110.0976D| pertinet, sequens ad furorem. Furorem autem dicimus, non eum, qui perturbationi et vitio proximus est, sed qui mentis consolidat mollitiem, et fortiorem facit animum dimicantis. In principio enim subjacemus et concupiscentiae, quae refertur ad vitulum propter terrae opera, et alia sunt carnalia, alia spiritalia, quorum extremum aquilae deputatur. Cum autem intraverimus Sancta sanctorum, et interiora templi possiderimus, nequaquam alia re indigemus, nisi ratione atque fortitudine, quorum alterum ad sensum atque prudentiam, alterum refertur ad animi perseverantiam. Omnis igitur paries per circuitum templi a pavimento usque ad laquearia cherubin habebat et palmas mira arte caelatas. Post 110.0977A| quae aperiebatur sanctuarum et templum per quatuor angulos contra faciem sanctorum. Prius enim habemus scientiae multitudinem, per quam, victoriam de hoste consequimur, et postea nobis sanctuarium aperitur et templum, quod habet quatuor angulos, et stationem firmissimam, et quae in nullam partem declivior sit. Hanc enim habet naturam mensura quadranguli, ut stabili consistat basi. Et in mystico numero, qui prudenti lectori perspicuus est, elementa quatuor ex quibus constant omnia solida perpetuaque possideat. Et cuncta contra faciem sanctuarii aspiciebant. Ante quod sanctuarium, sive in quo sanctuario erat species altaris lignei trium cubitorum altitudine, et longitudine cubitorum duorum, et latitudine cubitorum duorum, qui juncti septem faciunt 110.0977B| cubitos. Quod altare habebat cornua, et tam bases, quam parietes ejus, hoc est, latera erant lignea. In quo Scripturae sanctae mysteria humanus sermo potest explicare, quomodo altare in quo ignis succendendus erat, mensa videlicet thymiamatis, nihil ab igne patiatur, sed, ut ita dicam, igne purius fiat. Sicut enim sanctorum opera, de quibus scribit Apostolus: « Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, » non pereunt, sed per ignem puriora monstrantur: ita et altaris ligna, quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne vicino, sed puriora redduntur. Nec mirum hoc de sanctuario et interioribus templi, et altari thymiamatis credere, cum etiam ἀμίαντος, quod ligni genus est vel lini habens similitudinem, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.
110.0977C| (MAURUS.) Possunt tamen in altitudine altaris, quae est trium cubitorum, mystice accipi corda electorum, quae per fidem, spem, et charitatem ad coelestia tendunt; in longitudine, quae erat duorum cubitorum, longanimitas et patientia eorum intelligi, qui exspectant regnum futurum, et exercent se bene operando in duobus praeceptis charitatis, donec perveniant ad gaudia sempiterna. Apte enim in constructione tabernaculi Dei de lignis setim, quae albae spinae similia, et esse incorruptibilia dicuntur, utrumque altare fieri praecipitur. Hoc est, holocausti et thymiamatis: quia nimirum una est fidei non fictae firmitas. Quia omnium corda electorum praemuniri atque ad suscipiendum ignem dilectionis, et offerenda Deo virtutum libamina, debent praeparari, 110.0977D| quia omnibus generaliter pusillis cum majoribus loquitur Apostolus dicens: « Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (I Cor. VII). » Apte unus ac non dispar erat ignis, qui in hoc altari victimas, in illo thura incendebat, quia nimirum unus est spiritus, qui cunctorum mentes fidelium variante donationum gratia vivificat. (Hieron.) Ignosce, lector, difficultati, et veniam tribue pauperi intelligentiae. Per fenestras enim obliquas et in modum retis factas, et quae semper clausae sunt, vix usque ad interiorem domum cordis nostri oculum possumus intromittere, ut omnia quae cernimus in umbra videamus et imagine, et cum Apostolo clamemus: 110.0978A| « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae illius! » (Rom. XI.) Et, « Quis cognovit sensum Domini (Ibid.)? » nisi ille qui est magni consilii angelus, et sua potest dignis aperire mysteria: ἐκθέτας autem Romae appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive meniana, ab eo qui ea primus invenit, quae nonnulli Graecorum ἐξώστρας vocant.
« Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino. Et duo ostia erant in templo et in sanctuario, et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubin, et sculpturae palmarum sicut in parietibus quoque 110.0978B| expressae erant. Quamobrem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus, super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus latitudinemque parietum. » Vir ergo ille qui prophetam in abdita templi introduxerat, et inter caetera ostenderat ei altare ligneum, quod et angulos et cornua, juxta Septuaginta, et parietes habebat ligneos, dixit ei: Hoc altare quod respicis ipsa est mensa coram Domino, quae in similitudine rubi ardet et non comburitur. De qua sanctus loquitur ad Deum: « Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). » Duo quoque ostia erant in templo, et in ipso sanctuario, per quae utriusque instrumenti sacramenta monstrantur. 110.0978C| Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se invicem plicabantur: ut et in historia spiritalem habeas intelligentiam, et in tropologia historiae veritatem, quorum utrumque altero indiget, et si unum defuerit, perfecta caret scientia. Quod autem sequitur: « Bina ostia erant ex utraque parte ostiorum, » juxta litteram perspicuum est. Solent enim in majoribus tricliniis bina sibi haerere atque conjungi, ut major introitus nequaquam duobus et ingentibus, sed quatuor minoribus claudatur vel aperiatur foribus. (Beda.) Haec itaque ostia per significationem multifarie possunt accipi. Nam et angelicos spiritus quorum ministerio in habitationem patriae coelestis introducimur, aptissime designant: et apostolorum aeque apostolicorumque virorum, quibus 110.0978D| claves regni coelorum sunt datae, tenent figuram. Qui accepta potestate a Domino ligandi atque solvendi (Matth. XVI), et dignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros ac superbos, excommunicando, sive anathematizando, ab ingressu vitae perennis eliminant. Sed et opera justitiae quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte per ostia, per quae in Sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice designari, juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est; « Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est: incorruptio autem facit esse proximum Deo (Sap. VI). » Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum. Quibus omnibus apte congruit. Duo sunt 110.0979A| autem ostiola, sive quia Deum ac proximos diligunt, et angeli, et homines sancti, neque ullus januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem poterit intrare: seu quia utriusque populi fidelibus et Judaei scilicet et gentilis eadem vitae janua reseratur. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio suas fores aperit. (Hieron.) In quibus ostiis templi sive sancti sanctorum caelata erant cherubin, de quibus supra diximus, et sculpturae palmarum: ut post scientiae multitudinem victoria intrantibus praebetur. Quae sculptura palmarum in omnibus quoque parietibus templi erat. Redditque causas quare caelata fuerint in ipsis ostiis cherubin, et palmarum expressae similitudines, unde et grossiora erant ligna in vestibulo 110.0979B| portae forinsecus ut et firmitatem haberent, et coelaturam possent recipere. Pulchreque juxta intelligentiam spiritalem firmiora et caelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis ad Sancta sanctorum similis Oziae possit irrumpere, et sibi sacerdotium vindicare. (Beda.) Illi praecipue quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debent solertia insistere, ut quantum gradu praeminent caeteris, tantum et merito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam cherubin sculptam, cum angelicam in terris vitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et opere. Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis 110.0979C| fixa semper intentione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. (Hieron.) Super quae ostia erant fenestrae obliquae sive absconditae, ut ipsum quoque lumen, quod praebebatur intrinsecus, non haberet perfectam scientiam, nec clarum lumen et cunctis patens, sed pleraque ex parte esset absconditum. Nunc enim videmus in aenigmate, et necdum novimus sicut oportet nos scire. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte fuerat destruetur. Et erat similitudo palmarum hinc atque inde. Eleganter in interioribus templi et sanctis sanctorum non posuit dextram et sinistram, ne quid sinistrum in his quae magna sunt et arcana dicere videretur, sed hinc atque inde, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: « Qui te percusserit 110.0979D| in dextram maxillam, praebe ei et alteram (Matth.). » Nunquid dicere non potuit et sinistram? Sed quando percutitur dextra, praebetur altera dextra, quia in sancto viro utrumque dextrum, utrumque perfectum est. « Et in humerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum. » Pro quo Septuaginta transtulerunt in laquearibus aelam, hoc est, προπύλου et latera domus, aequalis ponderis sive mensurae. Per quae latenter ostenditur et postes superliminaris sive vestibuli (hoc enim humeruli videntur significare), et latera domus et latitudinem parietum, cuncta rationis plena esse atque mensurae, et nihil in templo Domini reperiri quod absque mensura et sapientia constitutum sit.
CAPUT XLII. De gazophylaciis australis et aquilonaris aedificii, et descriptione eorum aedificiorum: de locis ubi edebant sacerdotes, qui non exeant ad populum, nisi depositis vestimentis ministerii sui, etc. 110.0980A|
« Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem, in facie longitudinis centum cubitos, ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens 110.0980B| viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum; propterea eminebant de inferioribus, et de mediis atriis a terra cubitis quinquaginta. Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia. Longitudo ejus quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi centum cubitorum. Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori, in latitudine 110.0980C| periboli atrii, quod erat contra viam orientalem in faciem aedificii separati. Et erant ante aedificium gazophylacia, et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum, quae erant in via aquilonis. Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum, secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad austrum. Ostium in capite viae, quae erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. » (Hieron.) Volueram desperatione et magnitudine rei praesens testimonium silentio praeterire, sed melius arbitratus sum quodcunque dicere quam omnino nil dicere. Socraticum illud assumens: Scio quod nesciam. Pars enim scientiae est scire quod nescias. Postquam 110.0980D| igitur ea quae erant intus propheta diligentius contemplatus est, eduxit eum vir, cujus funiculus et calamus erat in manu, ad atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem, quod et supra jam viderat, antequam interiora penetraret. Sed aliter videmus perfectam habentes scientiam, aliter in principio disciplinae: et necesse est, ut qui interiora conspexerit, secundum eamdem formam atque mensuras et recondita sacramenta, etiam quae exteriora sunt videat. Eductus autem est in gazophylacium sive, ut Symmachus et Septuaginta transtulerunt, exedram, et Theodotio παστοφόριον, quod in thalamum vertitur, quod erat contra separatum aedificium. Quod autem Septuaginta addidere pro gazophylacio exedras 110.0981A| quinque, in Hebraico non habetur; quod gazophylacium erat contra separatum aedificium, de quo supra diximus, gazera: separatum autem erat eos suscipiens qui ab aquilone veniebant. Et erat contra aedem vergentem ad aquilonem, id est, respicientem quidem aquilonis partes, sed non in aquilone positum, ut facilior esset transitus his qui aquilonis frigora relinquebant, a quo exardescunt mala super terram. Legimus in Numerorum libro (Num. XXXII) tribus Dan, et Nephtalim, et Aser filiorum Balae et Zelphae, ancillarum Rachel et Liae, ad aquilonis plagas castra tenuisse. Nunc quoque in facie longitudinis ostii aquilonis centum fuisse cubitos, et latitudinis quinquaginta, ut ex decem decadis quadrangulus numerus atque perfectus, et ex septem hebdomadibus, 110.0981B| qui remissionis est numerus, et in principium unionis, id est, ogdoadis erumpit, sacerdotalia in templo Dei spatia monstrarentur. Illudque quod juxta Hebraicum jungitur contra viginti cubitos atrii interioris, pro quo Septuaginta transtulerunt, descripta erant sicut portae atrii interioris, hunc habet sensum: quod exterioris atrii centenarius et quinquagenarius numerus eamdem vim habeat, quam vicenarius atrii interioris. Si enim quatuor quinquies supputes in numero vicenario, utrumque reperies testamentum, ut et lex teneatur in Evangelio, et Evangelium de legis radice nascatur: pro quo numero Septuaginta similitudinem atrii interioris interpretati sunt, forsitan formidantes vicenarium numerum, in quo offeruntur Esau munera in atrio 110.0981C| interiori ponere. Sequitur: « Et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. » Pro quo Septuaginta transtulerunt: « Et sicut columnae atrii exterioris per ordinem positae contra faciem porticuum triplicium. » Significat autem, quod pavimentum atrii exterioris vivo fuerit stratum lapide, ut nec aestatis pulvere, nec luto hiemis sacerdotum vestigia polluantur. Unde et Dominus ascensurus ad Patrem, apostolorum lavat pedes (Joan. XIII), ut mundatis purgatisque vestigiis scandant regna coelorum: et imperat apostolis (Matth. X; Marc. VI), ut in quamcunque ingressi fuerint civitatem, et non susceperint eos, excutiant pedum suorum pulverem, quo scilicet nihil munerum terrenorum ab eis apud se 110.0981D| remanere patiantur. Non solum autem pavimentum stratum erat lapide, sed et porticus erat juncta porticui triplici. Una porticus ab imbre et aestu protegens sacerdotes, et juncta porticui triplici, demonstratque mysterium Trinitatis, quod cum Patris et Filii et Spiritus sancti dividatur nominibus, tamen una sibi divinitate conjungitur. Erat quoque ante gazophylacia sive exedras vel thalamos deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius. Quodque a Septuaginta additum est « per cubitos longitudinis centum, » superfluum est, quia in Hebraico non habetur, quod ponentes tulerunt id quod habetur in Hebraeo: « ad interiora respiciens viae cubiti unius, » quod nos de Hebraica veritate transtulimus. 110.0982A| Significat autem quod ante fores gazophylaciorum omnium sive exedrarum et thalamorum fuerit deambulatio latitudinem habens cubitorum decem, qui et ipse perfectus est numerus, vel propter decalogum vel propter Evangelii sacramentum. Si enim ab uno per duos et tres ad quartum numerum venias, denarius Evangeliorum numerus efficitur, in cujus latitudine deambulant sacerdotes, ante singula gazophylacia gradientes, ita duntaxat ut semper ad interiora respiciant viae ejus, quae ducit ad cubitum unum, ad cultum videlicet unius divinitatis, dicente Filio ad Patrem: « Revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII). Ipsa est enim via interiora respiciens, quae dicit in Evangelio: « Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV), » quia nemo 110.0982B| venit ad notitiam Patris nisi per Filium. Et ostia earum ad aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus et mediis aedificii. Tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum. Propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. Quod jungitur: « ostia earum, » subauditur exedrarum sive gazophylaciorum, de quibus supra sermo fuit. Quae gazophylacia erant in superioribus, id est in coenaculis humiliora. Quae coenacula ascendit Elias, et Elisaeus (III Reg. VI; IV Reg. IV), et Dominus cum discipulis pascha facturus (Marc. XIV; Luc. XXII), et Tabitha, quae et fide apostoli et virtutum suarum merito suscitata est (Act. IX). Ista sunt coenacula, 110.0982C| de quibus in psalmo scriptum est: « Qui rigat montes de coenaculis [ Al., superioribus] suis (Psal. CIII). » Nisi enim quis fons fuerit effectus, et ad altiora surrexerit, pluviis Domini non rigabitur, qui pro diversitate meritorum de primo, secundo et tertio irrigatur coenaculo. Ipsa quoque gazophylacia, hoc est, thesauri gazarum Domini in superioribus humiliora sunt. Quanto enim quis excelsior fuerit, tanto cum Apostolo humilitate dejicitur, dicens: « Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). » Erant autem ipsa gazophylacia in coenaculis humiliora, quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. Reddit causas cur gazophylacia in coenaculis posita humiliora fuerint: 110.0982D| quia supportabant, inquit, porticus, quae libertate aeris fruebantur. Et eminebant de inferioribus et de mediis aedificii, ut secundum coenaculum pavimento inferioris domus esset eminentius, et tertium coenaculum secundo esset excelsius. Et quanto quis ad superiora conscenderet, tanto altior utereturi coenaculo, quanto humilitate crescebat, dicente Domino: « Qui vult inter vos major esse, fiat omnium minimus (Matth. XXIII). » Neque enim columnis aliis portabantur, sicut in atriorum columnis legimus, sed eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta numero remissionis omnium debitorum. Haec sunt autem tristega, de quibus praecipitur: « Describe ea tripliciter, consilio et scientia, 110.0983A| ut respondeas sermonibus veritatis his quae proponuntur tibi (Prov. XXII). » Inferiora igitur et exteriora columnis indigent. Quae autem altiora sunt et interiora, columnarum, id est, alieni auxilii usum non habent. Post haec dicitur: « Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia, longitudo ejus quinquaginta cubitorum: quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi centum cubitorum. » Peribolus murum significat, qui erat exterior, et cingebat gazophylacia in via atrii exterioris, habens in longitudine quinquaginta cubitos: de cujus numeri sacramento crebro diximus. Porro longitudo ante faciem templi nequaquam quinquaginta cubitorum 110.0983B| erat, ut ante gazophylacia, sed centum cubitorum: ut post remissionem omnium peccatorum, perfecta praemia in centenario numero praestolemur. Pro peribolo sive muro, quod Hebraice dicitur gader, Septuaginta lumen interpretati sunt quod venit extrinsecus et illuminat cordis nostri oculos, non sufficiente natura nostri luminis, quod versatur in sensu perfectum scientiae habere fulgorem, nisi extrinsecus per Dei gratiam introeat, quod primum oculos nostri cordis illuminat. Et omne atrium exterius, quod quinquaginta cubitorum latitudine tenditur, facit clarescere. Postea vero cum venerimus ante faciem templi, perfecta in centenario numero recepimus praemia. Erat autem subter gazophylacia introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. 110.0983C| Oportet enim Dei nos possidere divitias, et de atrio exteriori subter gazophylacia orientis introitum reperire: et per latitudinem periboli, qui respicit viam orientis, venire ad aedificium, quod sanctis est separatum, ante quod sunt gazophylacia, et in ipsa via similitudo gazophylaciorum, quae erant in via aquilonis. Licet enim ad orientis perveniamus introitum, tamen similitudo majorum est in minoribus; et non possumus ad orientis pervenire lumen, nisi per viam aquilonis, id est, per minora et humiliora ad majora et altiora tendamus. In ipso autem introitu longitudo erat similis latitudinis, id est, eadem mensura per quadrum. Omnisque ingressus et similitudines et ostia eamdem habebant mensuram et similitudinem, quam gazophylacia, quae erant in 110.0983D| via respiciente ad austrum. Per orientem enim aquilonis frigora restinguentes pervenimus ad austrum, in quo sponsus recubat in meridie, et in pleno versatur lumine. In capite autem ejusdem viae, hoc est, orientalis quae patet ingredientibus ostium est, quod nisi apertum fuerit ab eo, qui dicit: Ego sum ostium, et qui habet clavem David ad vestibulum sanctorum virtutibus separatum, et quod ab aquilone venientes suscipit, non possumus pervenire.
« Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum, in Sancta sanctorum. Ibi ponent Sancta santorum 110.0984A| et oblationem pro peccato et pro delicto. Locus enim sanctus est. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. » (Hieron.) Vir ille, qui ductor prophetae fuit, postquam eum duxit in atrium exterius, et monstravit omnia quae praeteritus sermo narravit, gazophylacia quoque sive exedras, in quibus diutissime commoratus est, dixit ad eum: Haec sunt gazophylacia vel exedrae thalamique ad aquilonem et austrum, quae sunt ante aedificium separatum, et appellantur sancta gazophylacia, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum. Ex quibus 110.0984B| discimus multas ciborum esse diversitates, quibus vesci sacerdotibus licet vel non licet, et de his ipsis, quos licet in cibos sumere non in omnibus sumuntur locis, nec ab omnibus, neque omni tempore. Gazophylacia aquilonis et austri puto esse, quae vel historiae contineant simplicitatem, vel spiritalis intelligentiae sacramenta, ut per aquilonem veniamus ad meridiem. Neque enim sic legenda est littera et historiae fundamenta jacienda, ut non veniamus ad culmina: nec ita pulcherrimo aedificio tecta ponenda, ut nequaquam fundamenta sint solida. Sacerdotes autem qui vescuntur in cellariis, in quibus multae divitiae continentur, ipsi sunt qui appropinquant ad Dominum, de quibus Scriptura testatur (Exod. XXIV), quod Moyses appropinquaverit ad Dominum, et caeteri 110.0984C| accedere non potuerint. In aedificatione templi mystici et in Ecclesiae sacramento multi sunt sacerdotes et apostolici viri, qui accedunt ad Dominum, et non in quolibet loco, sed in Sancto sanctorum. Quodque juxta Septuaginta dicitur, filii Sadoc, qui interpretatur justus, in Hebraico non habetur. Ibi, inquit, ponent sacerdotes Sancta sanctorum et oblationem, hoc est, victimam holocausti, et pro peccato et pro ignorantia, ut non solum juge offerant sacrificium, sed pro diversitate temporum et qualitate peccati atque ignorantiae, sciant placare Dominum, quia ipse locus sanctus est, et sacerdotalis in eo dignitas commoratur, quae possit rogare pro caeteris. Quando autem procedendum est ad eos, qui non 110.0984D| possunt templi adita penetrare, nec divinae scientiae arcana cognoscere, egrediantur, inquit, foras ad eos sacerdotes in atrium exterius: nequaquam cum his vestimentis, quibus intrinsecus induti erant, viscera videlicet misericordiae et Dominum Salvatorem, de quibus scriptum est: « Induimini Christum Jesum (Rom. XIII), » nec his utantur sermonibus, de quibus loquitur Deus, Mysterium meum mihi et meis, ne incurrant in illud, quod Salvator prohibet dicens: « Nolite dare sanctum canibus, nec projiciatis margaritas ante porcos (Matth. VII); » sed ponent vestimenta sua intrinsecus, quibus induuntur quando ministrant in templi adytis, sancta enim sunt, et ad eos qui perfectam non habent sanctitatem non debent proferri. Accipientque alia vestimenta, et sic 110.0985A| procedent ad populum. Sic, inquit, loquentur ad populum, quomodo potest audire populus. Unde et Apostolus ad Corinthios loquebatur, in quibus « audiebatur fornicatio et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V): » « Lac quidem vobis potum dedi, non escam (id est solidum cibum), necdum enim capere poteratis (I Cor. III). » Ad quos rursum dicit: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV). » Parvulis enim atque lactantibus non solum non prodest solidus cibus, sed interficit eos, qui perfectae aetatis hominibus congruit. Quod aliter intelligi potest. (Greg.) Sacerdotes vero etiam post compunctionem ac lacrymas coguntur necessaria filiorum suorum cognoscere, et ea quae refugiunt animo patienter audire, atque post 110.0985B| suspiria coelestium, quorumlibet carnalium hominum onera portare, et saepe cum supervenientibus cor in diversa qualitate transfundere. Nam aliquando sacerdos de lucris spiritalibus gaudet. Sed cum quilibet moerens supervenerit; nisi ejus moerorem in se susceperit, tribulationi illius compatiens non est. Et aliquando de damnis animarum luget, et repente superveniunt, qui de quibusdam suis prosperitatibus laetantur, quorum si laetitiae sacerdos non congaudeat, minus amare creditur filios, in quorum gaudio non exsultat, praecipue cum Paulus dicat: « Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII). » Nihil ergo tam onerosum ordini video, quam rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare; et tamen hoc valde est 110.0985C| necessarium. Nam quomodo ex praedicatione ejus ad boni operis gratiam peccator adducitur, si ipse qui praedicat videtur ingratus? Unde per hunc quoque eumdem prophetam postea dicitur, ut cum sacerdotes intrinsecus ministrant, vestibus lineis utantur, de quibus subditur: « Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt, et ponent ea in gazophylacio sanctuarii. » Grossiora quippe vestimenta sunt lanea. Sed cum sacerdos ad sanctum ministerium accedit, cum intus per compunctionem ingreditur, subtili intellectu necesse est, quasi lineo vestimento induatur. Sed cum ad populum foris egreditur, oportet ut vestimenta, in quibus intrinsecus ministraverat, reponat, atque populo aliis vestibus indutus 110.0985D| appareat. Quia si in compunctionis suae rigore se teneat, si in eo, quem orationis tempore habuit, moerore perduret, exteriorum rerum verba suscipere non admittit, et quid grex de necessariis faciat, si audire atque perpendere ad hoc, quod praesens tempus exigit, pastor recusat? Grossiora ergo vestimenta sacerdos exiens ante populum induat, ut mentis suae habitum pro utilitate filiorum etiam ad terrena toleranda componat.
« Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum. Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae per circuitum quingentos calamos, in calamo mensurae per gyrum. Et mensus 110.0986A| est contra ventum aquilonis quingentos calamos, in calamo mensurae per gyrum. Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos, in calamo mensurae per circuitum. Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos, in calamo mensurae. Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudine quingentorum cubitorum, et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. » (Hieron.) Sciendum quod post ventum orientalem et aquilonem in vento australi et occidentali apud Septuaginta ordo praeposterus sit. Illi enim primum posuerunt occidentalem, id est mare, et postea australem, cum apud Hebraeos primum ponatur ventus australis, et postea occidentalis. Quodque Scriptura 110.0986B| nunc dicit: « Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae, quae respicit ad viam orientalem, » ostendit cuncta, quae supra dicta sunt, et forinsecus et intrinsecus, et in interioribus templi, hoc est, sancti sanctorum, proprie ad templi aedificium pertinere, et templi interioris. Unde nunc sequitur: « Eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum, sive similitudinem domus. » Per quod demonstratur non ipsam domum, sed similitudinem domus esse, quae cernitur, quia « nunc per speculum videmus in aenigmate. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destructur (I Cor. XIII). » Unde et Moyses in tabernaculo, et Salomon in aedificio non veritatem 110.0986C| tentorii templi, sed similitudinem figuramque fecerunt, ut per haec, quae minora sunt et terrena, ea quae in coelestibus, et in spiritali aedificio sunt, intelligere possimus. Vir autem, qui prophetam eduxerat, nequaquam in atrium exterius, sed per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem, primum mensus est contra ventum orientalem, id est, ad orientalem plagam quingentos calamos per gyrum: secundo ad aquilonem: tertio ad austrum: quarto ad mare, id est, ad occidentem. Per quatuor videlicet ventos murum in circuitu tam in longitudine, quam in latitudine, hoc est, per quadrum. Qui murus simul habebat duo millia calamos. Sin autem calamus sex cubitorum erat, et παλαιστῆ unius quae παλαιστή, sexta pars cubiti est, 110.0986D| perspicuum est murum exteriorem habuisse per circuitum calamos duo millia, qui faciunt cubitos duodecim millia trecentos triginta tres, et trientem de duobus millibus. Prudens lector et diligens legat librum Jesu Nave, et inveniet quomodo in suburbanis haec mensura servetur. Unde et legio daemonum hunc numerum eligit in suffocatione porcorum (Luc. VIII), ut qui servientibus Deo praecepto Domini separatus est, in contrariam partem referatur ad perditionem eorum qui vitam coeno dignam et sordibus consectantur. Omnis autem murus qui est exterior, et habet spatiosissimam longitudinem et latitudinem per quadrum, apostolorum continet numerum, id est, duodecim millium, ut singulis apostolis 110.0987A| millenus numerus deputetur, et tamen ad mensuram plenitudinis Christi et perfecti viri non veniat nisi jungatur ei et παλαιστή, qui trecenti triginta et tres cubitos et cubiti tertiam partem, per quae sanctae et venerabilis Trinitatis mysterium demonstratur, habeat, quae cingit et vallat omnia, et habitatores templi sui praestat tutissimos. Unde trecentorum cubitorum arca Noe habet longitudinem, et triginta cubitorum altitudinem, quae consummatur in uno cubito: quod autem ibi adduntur quinquaginta cubiti in latitudine remissionis, ut saepe diximus, significat sacramentum. Unde et Dominus triginta annorum venit ad baptismum (Luc. III). Et hic ipse propheta in principio voluminis sui annum ponit tricesimum, qui tricentesimus et tricesimus numerus 110.0987B| tribus additis et tertia parte completur. Illud autem, quod per simplicitatem interpretationis, dum parum attendimus celeritate dictand et Septuaginta habent, et nostra translatio « murum ejus undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum, et latitudine quingentorum cubitorum, » Hebraeus sermo non continet, sed simpliciter longitudinem quingentorum et latitudinem quingentorum, ut subaudiatur calamorum, sicuti quarto supra dictum est ad orientalem ventum et ad aquilonem, et ad austrum, et ad mare quingentis calamis murum partium singularum ab eo qui tenebat calamum fuisse dimensum. Quingentesimus autem numerus, qui vicinus est quinquagenario, quod ad remissionem pertineat omnium peccatorum, non 110.0987C| solum vetus Scriptura, sed et Salvatoris in Evangelio verba demonstrant, dicentis: « Duo debitores erant feneratori cuidam: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta (Luc. VII). » Et murus dividit inter sanctuarium et vulgi locum. Ex quo intelligimus omnem supra templi descriptionem sacerdotum, qui sunt filii Sadoc, fuisse ministeriis delegatam: hunc autem murum, qui tanto spatio dilatetur, et universa circumeat, separare sanctuarium et vulgi locum.
CAPUT XLIII. Vidit propheta claritatem Dei: arguit Judaeos de idolis suis: praecipitur ostendere figuram et descriptionem domus; de mensura altaris holocaustorum, et de ritu ejus et sacrificiis ejusdem.
« Et eduxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem. Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem vidoram juxta fluvium Chobar. Et cecidi super faciem meam: et majestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. Et levavit me spiritus, et introduxit me in atrium exterius. Et ecce repleta erat gloria Domini domus. Et audivi loquentem ad me de domo. Et vir qui stabat juxta me, dixit ad me: 110.0988A| Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis, qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos. Et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt, propter quod consumpsi eos in ira mea. Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. » (Hieron.) Dicamus strictim de singulis quantum explanationis patitur difficultas, ne dum studemus brevitati, velamentum 110.0988B| non solum Moysi, sed et prophetae Ezechielis remaneat in nobis, qui cupimus revelata facie veritatem Domini contemplari. Gloria ergo Dei Israel ingreditur per viam orientalem, per quam et egressa fuerat, quando civitas Domini furore percussa est. Ingreditur autem, imo regreditur ad eam, quia templum Domini aedificatum in monte monstraverat. Et tamen multo plus est, quod in consequentibus dicitur: « Levavit me Spiritus, et introduxit me in atrium exterius. Et ecce repleta erat gloria Domini domus. » Hic enim gloria tantum Dei Israel ingreditur, ibi autem dicitur, quod plenitudo gloriae Domini fuerit in templo. De qua et Isaias scribit: « Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isa. VI). » Et plena 110.0988C| domus gloria ejus, quando revelata facie gloriam Domini contemplantes reformamur in imaginem creatoris (II Cor. II). Vox quoque erat Dei quasi vox aquarum multarum: omnium scilicet in toto orbe populorum, ut Joannes evangelista (Apoc. I) interpretatur, sive quasi vox castrorum et sicut vox geminantium multorum, ut exercitus Dei sacramenta cognosceret. Quod intelligens et Jacob vocavit nomen illius loci castra (Gen. XXXII), de quibus et alibi scriptum est: « Currus Dei decem millium multiplex millia laetantium (Psal. LXVII). » Una autem vox dicitur castrorum et multitudinis, propter unum in Dei laude consensum, geminaturque vox canentium Patri et Filio et Spiritui sancto, « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, 110.0988D| plena est terra gloria ejus (Isa. VI). » Sequitur: « Et terra splendebat a majestate ejus; » quod proprie in adventu Christi factum est, quando « in omnem terram exivit apostolorum sonus, et in fines orbis terrarum verba eorum (Psal. XVIII). » Quotidieque impletur in credentibus, et ad perfectum complebitur, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale istud fuerit immortalitate vestitum. Quod autem infertur: « Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem, » pro quo Septuaginta transtulerunt, « quando ingressus sum, ut ungerem civitatem, » cum juxta Hebraicum perspicuum sit, juxta Septuaginta plurimam obscuritatem habet, 110.0989A| quomodo Ezechiel ingressus sit, ut ungeret civitatem, ad cujus prophetiam comminationemque conciderit. Nisi forte illud dicamus, quod correptio prophetae sit unctio civitatis et unctio olei exsultationis sacerdotalis et regii: quod qui libenter receperint, et audire voluerint, efficiuntur uncti Domini, de quibus scriptum est: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). » Ille autem potest juxta ἀναγωγὴν ungere civitatem, de qua scriptum est: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI), » qui vidit visionem currus et mysteriorum Dei, quam intuitus est Ezechiel super fluvium Chobar, qui onus pondusque significat. Quid enim gravius fluminibus Babylonis, super quae David sedit et flevit, cum 110.0989B| recordaretur Sion? De quibus scriptum est: « Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII); » nihilque puto in saeculi hujus confusione esse perpetuum, sed omnia praeterire et fluere. Quae qui consideraverit, cadet super faciem suam, intelligens quam procul sit a majestate Dei et flectet genua ad Patrem in nomine Jesu Christi. « Cumque, ait, ego corruissem, majestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem, statimque me elevavit spiritus (ipse enim jacens pergere non valebam); et introduxit me in atrium exterius. » Foris enim cecideram. Et ecce, qui prius conspexeram gloriam Dei Israel venientem per viam orientalem, vidi repletam gloria Domini domum ejus: et vocem ad me de domo interiori loquentis audivi. 110.0989C| Quae quid sit locuta, Scriptura non narrat, nisi forte illud Apostoli: « Et audivi verba ineffabilia, quae non licet homini loqui (II Cor. XII). » Vir autem, inquit ille, qui stabat juxta prophetam, dixit ad eum, quem perspicue Dominum intelligimus. Cui enim alii poterit convenire, quod sequitur: « Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum; » nisi illi, qui habitat in Ecclesia, in medio filiorum Israel cernentium Dominum, et habitat in perpetuum, non secundum templum Salomonis ad tempus? Et locus ejus est ille de quo scriptum est: « Et factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV), » quae exsuperat omnem sensum. Et locus vestigiorum pedum illius, apostolis dicentibus: « Adoremus in loco 110.0989D| ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI). » Et pulchre dixit, steterunt, in Ecclesia enim stant pedes Domini. In Synagoga ambulant et praetereunt. Ut autem sciamus hoc dici de Ecclesia, jungitur, « Et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum. » Quod proprie ad eos pertinet, qui sanctae conversationis in Ecclesia commorantur. Qui sunt autem qui polluerint prius nomen sanctum Dei ponit manifestius: « Ipsi et reges eorum tam populus, quam sacerdotes in fornicationibus suis, quibus a Deo fornicati sunt, et in ruinis regum suorum, » qui frustra sibi per superbiam regium nomen assumunt. Denique sequitur: « Et in excelsis; » arrogans enim mens offendit Deum, humilis ad misericordiam provocat. Qui 110.0990A| post superbiam, imo per superbiam fabricati sunt limen suum juxta limen Dei, et postes suos juxta postes illius. Audiant haec juxta litteram mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. IV), semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes: mentem junctam Deo, non vicinitatem ecclesiarum, et habitationem proximam Dei in se provocare clementiam, quin potius indignationem Domini commoveri, quando in consecratis Deo locis indignus habitator est. « Fabricati sunt, inquit, limen suum juxta limen meum, » ut nihil interesset inter sacrum et profanum. « Et postes suos juxta postes meos; » ut unus laicorum et sacerdotum esset introitus. Unde Apostolus dicit: « Probet autem se homo, et sic accedat ad corpus 110.0990B| et sanguinem Domini (I Cor. XI). » Et ut gravius faceret quod dicebat, sequentem jungit versiculum: « Et murus erat inter me et eos, » ut sacerdotalia sacrificia et loca sacramentorum corporis et sanguinis Christi brevissimus murus divideret. » Et polluerunt, inquit, nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt. » Quid prodest habitationis vicinia et medius inter cellulam nostram et altare Domini paries, cum in his, quae secreto facimus, et quae turpe est etiam dicere, contaminetur et polluatur nomen Domini? Ego hoc arbitror, quod non polluat nomen Dei, nisi ille, qui visus est nomini ejus credere, et ex illius censeri vocabulo, et quomodo tollit membra Christi et facit membra meretricis, qui prius Christo credidit: sic ille 110.0990C| polluit nomen Dei, qui prius nominis ejus fidem susceperit. Alioquin ethnicus et Judaeus cum sint polluti et contaminati, imo contaminatio ipsa atque pollutio nomen Dei polluere et contaminare non possunt, quod illi polluunt. Ad quos dicitur: « Per vos nomen meum blasphematur in gentibus (Isa. LII). » « Propter has igitur causas consumpsi eos in ira mea, » quia haec fecere quae diximus. Et tamen clemens Dominus rursum prophetae praecipit, ut jubeat eis procul a se removere fornicationes pristinas, et ruinas regum suorum ac principum derelinquere et repellere non tam a se quam a Deo. Et boni operis statim praemia pollicetur, dicens: « Et habitabo in medio eorum. » De quo et in Evangelio dicitur: « Medius inter vos stat, quem vos nescitis 110.0990D| (Joan. I). » Et habitabit non parvo tempore, ut in Synagoga, sed in perpetuum: quod in Christi Ecclesia comprobatur.
« Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et meditentur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea. Ista est lex domus in summitate montis, omnes fines ejus in circuitu: sanctum sanctorum erit. Haec est ergo 110.0991A| lex domus. » (Hieron.) Non parvi operis est, quod oculis carnis vel mente conspexeris audientibus demonstrare, ut et ipsi tecum vidisse videantur. Quamobrem scribit et Josephus eos qui ad describendam terram missi sunt ab Jesu filio Nave fuisse γεομέτρας, et artem, quae nunc philosophorum propria est, habuisse geometriae. Domui igitur Israel eorum qui animo conspiciunt Deum ostenditur domus, hoc est, templum, quod Ezechiel situm in monte conspexit. Et non solum in monte, sed sicut nunc dicitur, in summitate montis. Quam nequaquam illam putemus, quae a Salomone constructa narratur in Regum et Paralipomenon libris (III Reg. VI; I Paral. III). Illa enim alterius ordinis atque mensurae est, et in singulis magnam habens diversitatem: 110.0991B| tantumque inferior templo, quod nunc ostenditur Ezechieli, ut non solum cultores ejus et aeditui, sed et ipse fabricator ejus Salomon peccaverit et offenderit Deum, licet postea egerit poenitentiam scribens Proverbia in quibus ait: « Novissime ego egi poenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam. » Ista autem quae Ezechieli et per Ezechielem domui Israel ostenditur, talis est, ut qui eam mente conspexerit, cesset ab iniquitatibus suis, non quibusdam, sed omnibus. Sive ut in Hebraico continetur: « Confundatur et sustineat tormentum suum pro omnibus quae fecerit. » Sustinet autem tormentum iniquitatum suarum, qui cessat praeterita facere peccata. Multumque prodest ei, qui ante peccaverit, videre domum Dei, et omnis fabricae ejus 110.0991C| nosse rationes, ut et peccare desistat, et habens illud desiderium, dicat ad Dominum: « Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV). » Et iterum: « Unum petii a Domino, hoc requiram, ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). » Cum coepero vivere et esse cum Christo, qui est vita credentium.
(Greg.) Juxta tropologiam vero, templum Dei filiis Israel ad confusionem ostenditur, quando uniuscujusque justi anima, quam inspirando Deus inhabitat, quanta sanctitate fulgeat ad confusionem suam peccatoribus demonstratur; ut in illa bonum, quod negligunt, videant, et in se ipsis malum quod operantur erubescant. Metiri vero est fabricam, pensare 110.0991D| subtiliter justorum vitam. Sed dum metimur fabricam, necesse est, ut ex cunctis, quae fecimus, erubescamus. Quia bonorum vitam quanto subtilius pensando discutimus, tanto severius in nobis omnia inique gesta reprobamus. Bene autem prophetae dicitur ut ostendat templum, quia enim justorum rectitudinem peccator considerare dissimulat, saltem hanc ex voce praedicantis agnoscat. Templum quippe peccatoribus ostendere est, sponte sua considerare nolentibus, rectorum opera narrare. Qui itaque sicut diximus, perduci ad summa desiderant, semper necesse est ut meliorum profectibus intendant, quatenus tanto districtius in se culpas judicent, quanto in illis altius, quod admirentur vident. Sed quid ista 110.0992A| de peccantibus dicimus, cum ipsos quoque operatores justitiae tanta pervehi dispensatione videamus? Alius namque donum scientiae accipit, et tamen ad virtutem mirae abstinentiae non pertingit. Alius magna abstinentiae virtute accingitur, nec tamen in summa conscientiae contemplatione dilatatur. Alius per prophetiae spiritum valet omnia ventura praescire, sed tamen per curationis gratiam non valet praesentis molestiae mala sublevare. Alius per curationis gratiam mala praesentis molestiae sublevat, sed tamen quia prophetiae spiritum non habet, quid sequatur ignorat. Alius indigentibus multa jam propria largiri potest, sed tamen injuste agentibus obviare libere non potest. Alius injuste agentibus audacter pro Deo obviat, sed tamen indigentibus, quae habet, tribuere 110.0992B| omnia recusat. Alius jam et ab otioso se sermone restringens linguae lasciviam superat, sed tamen adhuc insurgentes irae stimulos perfecte non calcat. Alius insurgentem iram jam perfecte edomat, sed tamen adhuc linguam in laetitiam relaxat. Quid est hoc, quod iste eo bono indiget, quo alius pollet, et ille cum multis polleat, abundet, aliis bonum adesse considerat, quod sibi deesse suspirat: nisi quod mira nobiscum dispensatione agitur, ut per hoc, quod alter habet, et iste non habet, unus altero melior ostendatur: quatenus tanto ardentius de humilitate quisque proficiat, quanto ex bonis, quae non habet, inferiorem se habentibus pensat? Sicque fit ut dum ille in isto, atque hic in illo respicit, quod admiretur, distincta bona et ab altitudine elationis 110.0992C| reprimant, et ad studium profectus accendant. Magna namque sollicitudine ad curam nostrae meliorationis accingimur quando id virtutis in aliis cernimus, quod non habemus. (Hieron.) Sequitur. « Exitus ejus et introitus, » subauditur domus. Exitus autem eorum qui egrediuntur ad eos qui foris sunt, et introitus eorum qui per magistrorum disciplinam ad interiora penetrant. Et omnem, inquit, descriptionem ejus sive substantiam, ut LXX transtulerunt. Quae non tam ad naturam domus, quam ad suppellectilem pertinet atque divitias. Et universa praecepta cunctumque ordinem, et omnes leges templi ostendes eis, qui portaverunt tormentum iniquitatum suarum, et cessaverunt, sive confusi sunt super his, quae ante gesserant. Idcirco autem ostende eis ut custodiant 110.0992D| omnia quae praecepta sunt. Nihil enim prodest scire descriptionem domus et omnes distributiones ejus, de quibus scriptum est: « Multae mansiones apud Patrem meum (Joan. XIV). » Et iterum: « Statuit terminos gentium secundum numerum filiorum Israel (Deut. XXXII), » sive angelorum Dei, nisi feceris quae praecepta sunt. Domus autem et lex omnium praeceptorum Dei, et urbs, quae in summitate montis est constituta, illa credenda est, de qua scriptum est, Non potest abscondi civitas super montem posita. Et, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei; quae perspicue refertur ad Ecclesiam, et sita est in eo monte qui in vertice omnium montium est, et a quo vulneratus est princeps Tyri, omnesque fines 110.0993A| et termini domus hujus sancta sanctorum sunt. In illa domo, hoc est, in tabernaculo quod fabricatus est Moyses, et in templo quod a Salomone constructum est, interiora tantum, ubi erant cherubim, et propitiatorium et arca testamenti et mensa thymiamatis appellabantur sancta sanctorum. In hac autem domo, quae monstratur Ezechieli, et quae in summitate montis est constituta, omnes termini ejus reputantur in sancta sanctorum. Quodque infertur, « Haec est lex domus, » vel ad praeterita pertinet, de quibus jam dictum est, vel ad ea quae dicenda sunt postea.
« Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum. In sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine, et definitio usque 110.0993B| ad labium ejus, in circuitu palmi unius. Haec quoque erat fossa altaris. Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo unius cubiti. Ipse autem Ariel quatuor cubitorum; et ab Ariel usque ad sursum cornua quatuor. Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum aequis lateribus. Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus, et corona in circuitu illius dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum. Gradus autem ejus versi ad orientem. » Scriptum est: « Abyssum et sapientiam quis investigabit 110.0993C| (Eccli. I). » Et: « O profundum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI), » cujus alta profunditas, et quis inveniet eam? Multum est, si voluerimus templum Salomonis huic templo et omnes partes ejus et tabernacula comparare. Quod quia difficillimum est interim in praesentiarum altare quod Ezechieli ostensum est, altari quod in Exodo legimus (Exod. XXVII), ex parte modica conferamus. Ibi altare quinque cubitorum in longitudine, et quinque cubitorum in latitudine, id est, quadrangulum, et trium cubitorum in altitudine describitur. Hic vero recedens a sensibus quinque tendit ad unionem, in quo cubitus perfectus sive verissimus ponitur. Cui jungitur palmus, id est, παλαιστὴ, sextam, ut supra diximus, habens partem cubiti. In sinu autem ejus, hoc est altaris, erat cubitus 110.0993D| qui scilicet ea quae igne consumebantur suscipiebat, et in latitudine ejus alius cubitus, ut et interiora, hoc est, secreta et spatia altaris, quae in latitudine demonstrantur, uno cubito finirentur. Quod autem sequitur: « Et definitio usque ad labium ejus, » pro quo Aquila, Symmachus, et Theodotio posuerunt terminum, Septuaginta rursum gisum interpretati sunt: cujus verbi, ut ante jam dixi, non possum scire rationem, nec cujus linguae sit dicere confidenter, nisi hoc admonere lectorem, quod ubi nunc definitionem interpretatus sum, supra coronam transtulerim. Illudque breviter demonstratur, quod in circuitu ipsius altaris, id est, in margine et circulo repandum fuerit labium et quasi corona in 110.0994A| modum lilii habens in aspectu plurimam venustatem: quae definitio sive gisus per circuitum palmi unius sive παλαιστῆς latitudine tendebatur. Fovea autem altaris sive profundum et altitudo, pro qua in Hebraico ponitur gab, de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam, vel usque ad propitiatorium maximum, duobus cubitis erat. Et latitudo ejus cubiti unius. Inferiora enim et profunda et terrae cohaerentia duali numero, qui et in immundis animalibus positus est continentur. Superiora autem et ad crepidinem sive propitiatorium pervenientia, quod Theodotio ipso Hebraico nomine appellavit azara, unius cubiti habent latitudinem, ut dualis numerus transeat ad solitarium et bonum nuptiarum quod inferius est ad unionis proveniat beatitudinem.
110.0994B| (Greg.) Potest ergo in fossa altaris virtus patientiae, quae melior est arrogantia, intelligi. Unde scriptum est: « Melior est patiens arrogante (Eccli. VII). » Quia videlicet elegit patiens quaelibet mala perpeti quam per ostentationis vitium bona sua occulta agnosci. At contra elegit arrogans bona de se vel falsa jactari, ne mala possit vel minima perpeti. Quia igitur cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur, recte ad Ezechielem in altare Dei fieri fossa praecipitur; ut in ea videlicet superposita holocausta serventur. Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura dispergeret. Quid vero accipimus altare Domini, nisi animam justi; quae quot bona egerit, tot super se ante ejus 110.0994C| oculos sacrificia imponit. Quid autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia? quae dum mentem ad adversa toleranda humiliat, quasi more fossae hanc in imo positam demonstrat. Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura dispergat: id est, electorum mens patientiam custodiat, ne commota vento impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene autem haec eadem fossa unius cubiti esse memorat: quia nimirum si patientia non deseritur, unitatis mensura servatur. Unde et Paulus ait ad Galatas: « Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. » Lex quippe Christi, est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec cum gravantur, excedunt. (Hieron.) Quodque sequitur: « Et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem 110.0994D| quatuor cubitorum, et latitudo unius cubiti, » pro quo in Septuaginta positum est: « Et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium majus, » et Theodotio in utroque azara, transtulit, illud est intelligendum, quod propitiatorium minus, lapis sit excisus de monte sine manibus, et propitiatorium majus, ipse lapis, qui crevit in montem magnum et implevit universum orbem. Sive juxta alterum sensum, propitiatorium minus est, quando « exinanivit se, formam servi accipiens (Philip. II). » Et propitiatorium majus, quando recepit gloriam, quam habuit apud Patrem, antequam mundus fieret (Joan. XVII). Prius enim Christi humiliora cognoscimus, et sic ad divinitatis ejus altitudinem pervenimus: et tamen utriusque naturae 110.0995A| propitiatorium, hoc est, minoris atque majoris ad unius altaris pertinet sacramentum. Inter duo autem propitiatoria minus atque majus quatuor erant cubita, quatuor mundi elementa significantia, quae et ipsa perveniunt ad unius cubiti altitudinem. Et hoc animadvertendum, quod in mensura altaris primus cubitus in latitudine nulli copulatur, sed sua unione perfectus est. Secundus autem latitudinis cubitus, post duos cubitos crescit ad summum. Et tertius cubitus post propitiatorium minus et majus per quatuor elementa, ad unius cubiti mysterium tendit. Ut unus et alter et tertius cubitus in altare Domini nequaquam primos secundus et tertius, sed unus et unus et unus esse dicatur. Ipse autem Ariel quatuor cubitorum erat, et ab Ariel usque sursum cornua quatuor; 110.0995B| sive ut in Septuaginta dicitur, ab Ariel usque ad superiora cornuum cubitus unus. Ariel, ut plerique aestimant, interpretatur lux mea Deus. De quo et in Isaia propheta, ubi scriptum est: « Vae tibi, civitas Ariel, quam expugnavit (sive circumdedit) David (Isa. XXIX), » plenius diximus. Ut autem ego arbitror leo vel fortis Dei, quod nomen refertur proprie ad altare, in quo vel illuminatio Dei est, vel leo et fortitudo ejus, dicente Jacob ad Judam: « Catulus leonis Juda, fili mi, ad praedam ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? » (Gen. XLIX.) Cubitorum autem quatuor est, et cornua habet quatuor, sive superiora quatuor cornuum, uno cubito finiuntur, ut Evangeliorum mensura et in totum orbem fortitudo discurrens sub 110.0995C| illuminatione Dei et leonis fortitudine demonstretur, ad unumque cubitum perveniant divinae confessionis. Et ut paulatim obscuritas praesentis loci manifestior fiat, sequitur: « Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine, per duodecim cubitos latitudinis quadrangulum aequis lateribus, » quod nemo dubitat ad duodecim tribus pertinere quae in Joannis Apocalypsi scriptae sunt, et ad apostolorum numerum, de cujus sacramento supra dixisse me memini. Per quatuor autem latera mundi duodeni cubiti simul efficiunt quadraginta octo cubitos sacerdotalium civitatum, ut istis quasi fundamentis in toto orbe diffusis Ecclesiae fortitudo solidetur. Porro crepido pro qua Septuaginta propitiatorium, Theodotio, ut supra azara, Symmachus περίδρομήν, hoc est, circuitum 110.0995D| interpretati sunt, quatuordecim cubitorum erat longitudinis, per quatuordecim latitudinis in quatuor angulis ejus, « et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, » pro quo Septuaginta rursum gison interpretati sunt. Et sinus, sive juxta Symmachum, « consummatio ejus atque perfectio cubiti unius per circuitum, » illud latenter ostendit, quod Dominus noster, qui vere propitiatorium dicitur, non solum pro peccatis nostris, sed pro omni mundo, qui per quatuordecim generationes venerit ab Abraham usque ad David; et rursum per alias quatuordecim usque ad captivitatem Jechoniae, et ejusdem numeri sacramento ad terrena descenderit, ut in tertia τεσσαρακαιδεκάδι et divini muneris sacramento 110.0996A| salvaret quatuor angulos mundi, de quibus scriptum est: « Multi ab oriente et occidente et aquilone et meridie venient, et accubabunt cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). » Quodque sequitur: « Et corona sive gisus per circuitum ejus, » subauditur propitiatorii, « habebat dimidium cubitum et sinus ipsius propitiatorii, » sive consummatio atque perfectio, quae Symmachus interpretatus est περιδρομήν, habebat unum cubitum, illud significat, quod et peccatores et justi Domini propitiatione salventur, dicente apostolo Paulo: « Reconciliati sumus Deo in sanguine Filii ejus (Rom. V). » Et de peccatoribus dicitur, quod dimidii cubiti mensuram habeant per circuitum, qui tamen salventur misericordia creatoris, 110.0996B| juxta illud quod in Psalmo scriptum est: « Pro nihilo salvos facies eos. » De justis, quod in uno salventur numero solitario atque perfecto, et imitantur unam divinitatem dicente eodem apostolo: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). » Quod autem in fine hujus testimonii ponitur, « Et gradus ejus versi ad orientem, » gradus hujus propitiatorii, septuaginta quatuor libros veteris Instrumenti debemus accipere, qui habebant cytharas in Apocalypsi Joannis (Apoc. V), et coronas in capitibus ejus, vel sacramentum Patris et Filii et Spiritus sancti in quo vera nobis datur propitiatio. Et ut dicamus apertius, propterea graduum numerus incertus relinquitur, ut quantocunque studio ad altiora scandere potuerimus, in inferioribus putemus 110.0996C| collocatos, et cogitemus illud psalmi: « Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). »
« Et dixit ad me: Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacunque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis; et dabis sacerdotibus et levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. Et assumens de sanguine ejus pones super quatuor cornua, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu, et mundabis illud et expiabis. Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in separato loco domus extra sanctuarium. Et in die secunda offeres hircum caprarum 110.0996D| immaculatum pro peccato, et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. » (Hieron.) Postquam prophetae monstravit altare et cubitum ejus cubitosque duos, et rursum cubitum, et quatuor cubitos, et tertio cubitum, duodecim quoque cubitos per alios duodecim, et quatuor altaris cornua, Ariel quoque duodecim cubitorum per duodecim cubitos et crepidinem, hoc est, propitiatorium quatuordecim cubitorum per quatuordecim cubitos, coronam quoque illius, et sinum dimidio cubito per circuitum, gradusque ad orientem, quorum incertus est numerus, locutus est vir, cujus calamus et funiculus erat in manu, et docet eum, quomodo altaris opere perfecto altare debeat expiari sive consecrari. Primumque 110.0997A| offertur victima et datur sacerdotibus de genere Levi, qui sunt de genere Sadoc. Offerturque vitulus; vitulum autem qui pro nobis immolatus est, et multa Scripturarum loca, et praecipue Barnabae epistola, quae habetur inter scripturas apocryphas, nominat. Et hircus caprarum secundo offertur die: unde et pascha facturi assumunt de grege agnum et haedum: et qui primum pascha facere non potuerunt, in secundo mense faciunt, quorum alterum ad justos pertinet, et alterum ad poenitentes. (Isid.) Quia enim Christus secundum carnem de Judaeis, qui sub jugo legis vivebant, ortus est, recte vituli sacrificium nominatur. Qui autem secundum quod incarnatus erat de communi massa hominum factus est, propterea rursus hircus appellatur. Asperum enim hoc animal pilorum 110.0997B| indumentum gerit, asperum ut pote peccato refertum omne viventium genus, quia nihil est peccato asperius. Unde hoc aperte approbare legislator volens: « Cumque mactaverit, inquit, hircum pro peccato populi, » totum hic intelligens humanum genus, quod quondam non populus, nunc populus, ex quo de nobis primitias Jesus suscepit; ergo ut demonstraret de Judaeis quidem principaliter Christum propter Abraham cognationem esse, sed tamen omnis nostrae naturae, quae in peccato est, primitias portare, propter quod et Adam appellatus est: vitulum simul et hircum lex ad figuram sacrificii ejus assumpsit. Cum autem unum sit sacrificium sive vitulus, sive hircus nominetur, effectusque unus in utrumque sit (peccatorum enim ex eo profligatur 110.0997C| absolutio) necessarie communia sunt ea quae in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim qui hircum occidens ante Dominum videlicet Patrem, et sanguinem inferens in interiora velaminis, id est, ad Patrem. Et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Videtur quidem de tabernaculo dicere. Dicit autem non de eo, qui sensui subjacet (quid enim expiationis seu propitiationis agerent, quidve pelles vel reliqua, ex quibus tabernaculum Judaeorum quod sensui subjacebat, confectum erat) sed generalitatem sive totam dicit hominum speciem. Sancta enim fuit ab initio massa nostra, ita ut Dei in ea habitaret spiritus. Quod demonstratur ex eo quod auferre illud irascens minatus est Deus, quando hi qui ex Seth descendebant, cum essent 110.0997D| justi, et filii Dei appellarentur, concupiscentes eas quae et filiae hominum dicebantur, unius generis cum malis et iniquis effecti sunt. Dixit enim sic: « Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI). Ergo si habitabat spiritus Dei in hominibus antequam omnes sequi passiones charius inciperent, sancta recte erat hominum massa. Nam nec primitias ex ea sanctus sanctorum assumeret. Quia autem sordidata est, expiavit eam ab immunditiis filiorum Israel. Secundum rationem pro sensibili Israel Jesus immolatus est, et sacrificium pro omni humano 110.0998A| genere ad expiationem immunditiarum nostrarum obtulit. Quarum immunditiarum? id est « a praevaricationibus eorum, inquit, cunctisque peccatis. » Animae quippe immunditia non mortui pollutio, non porcinus cibus, non quippiam aliud simile nocet, sed nocere proximo est et peccare in Deum, vel mandata Dei contemnere. (Hieron.) Sin autem LXX nobis interpretatio placet, qui dixerunt, « Die autem secundo tollent haedos duos immaculatos pro peccato, » audax quidem est quod dicturi sumus, sed tamen aliorum simpliciter ponenda sententia est, qui aiunt duos haedos immaculatos propter passionem Domini oblatos esse ad altare Domini, Jacobum et Stephanum, quorum alter de apostolorum numero, alter de septem electis in ministerium Domini princeps 110.0998B| fuit. Iste est Jacobus qui transformatum Salvatorem vidit in monte, qui resurgentem filiam Archisynagogi cum Domino Petroque et Joanne intuitus est, qui in καταλόγῳ apostolorum, in quo bina junguntur nomina, prior fratre ponitur. Hunc interfecit Herodes, et quasi haedum immaculatum post passionem Salvatoris in die immolavit secunda. Stephanum quoque cujus sapientiae atque doctrinae nullus poterat resistere, et qui stantem vidit Filium ad dexteram Patris, et dixit, « Domine Jesu, suscipe spiritum meum, » lapidibus obruere Judaei (Act. VI, VII). Et quomodo quosdam credentium primitias Achaiae et Asiae Apostolus nominat (I. Cor. XVI), sic et isti primitiae fuere martyrum quos Christi postea confessio coronavit. Et hoc notandum quod vitulus 110.0998C| totus offertur in holocaustum, et crassitudo corporis ejus divino igne consumitur. Etsi enim noveramus Christum, sed jam nunc non novimus secundum carnem. Jacobus autem et Stephanus, qui secunda die oblati sunt, sive hircus, qui juxta Hebraicum narratur, offertur quidem in victima sed holocaustum praesentiae Domini reservatur. Quod autem tollitur sanguis de quo loquitur Petrus: « Redempti sumus ex vana nostra conversatione paternae traditionis pretioso sanguine Christi (I Petr. I). Et Paulus apostolus docet: « Pretio redempti estis (I Cor. VII). » Et in alio loco: « Pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive in terra, sive super coelos (Coloss. I). » Illud significat quod sanguine Salvatoris quatuor cornua purificentur altaris, id est 110.0998D| quatuor mundi plagae. Aspergiturque corona propitiatorii, sive bases per circuitum, ut universa purgentur, et firma sit propitiatio. Propterea autem in secunda die vel duo haedi, de quibus supra diximus, vel hircus assumitur, quod animal est semper ad excelsa festinans et nihil periculi sustinens in praecipitiis: et ibi invenit viam, ubi caeteris animantibus interitus est. Unde et Graeco sermone caprarum et hircorum grex sublimium conversatio dicitur. Porro altare Christi expiatur sanguine, et orationes sanctorum mundae permanent ad Deum. Hoc quoque notandum quod juxta Hebraicum ipse Ezechiel quasi sacerdos vitulum jubetur assumere, et holocaustum facere, et sanguinem ejus in circuitu 110.0999A| aspergere tam altaris quam angulorum et coronae sive basis. Septuaginta autem interpretes alios sacerdotes hoc facere demonstrant, de quibus dictum est: « Dabis sacerdotibus Levi qui sunt ex semine Sadoc, qui accedunt ad me.:
« Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum, et offeres eos in conspectu Domini. Et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie, et vitulum de armento, et arietem de pecoribus, immaculatos offerent. Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud et implebunt manum ejus. Expletis autem diebus, in die octavo et ultra facient sacerdotes 110.0999B| super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt, et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Postquam altare et mensurae ejus in montis vertice demonstratae sunt, rursumque expiatio et consecratio illius prophetae ostensa est, per unum vitulum immaculatum, et hircum sive duos haedos, quorum primum ad Dominum Salvatorem duo sequentia ad apostolos ministrosque retulimus, ne in consecratione spiritalis altaris et proprie ad Ecclesiam pertinentis lex et prophetae viderentur exclusi, propterea consecrato altari vitulus immaculatus assumitur et aries, et offertur in conspectu Domini et filii Sadoc, hoc est justorum sacerdotes aspergunt super capita eorum sal, ut et lex et prophetae sapore Evangelii condiantur. Nec ullum est sacrificium 110.0999C| juxta legis imperium et interpretationem Apostoli, qui ait: « Sermo vester sit sale conditus (Coloss. IV), » quod sale careat. (Isid.) Quod sal pro apostolica sapientia intelligendum sit, plane hoc nobis Dominus ostendit dicens apostolis: « Vos estis sal terrae. Si autem evanuerit, ad nihilum valebit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V). » Propterea hic sal apostolicam sapientiam appellavit, quia si communis cibus ad nutriendum aptus, omnimodo sale conditur, ita et omnis sermo utilis ad juvandum, apostolicae omnimodo necessarium habet sapientiae condimentum. Propterea non esse minus sal a sacrificiis, sed in omni munere praecepit sal offerri ut quodcunque docueris, quodcunque correxeris, in quacunque virtute conversatus 110.0999D| fueris, apostolicam aemulationem atque imitationem opereris; memorque sis Pauli dicentis: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. I). » Et rursus: « Ergo jam non estis advenae et hospites (Ephes. II), » sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Quia hic non simpliciter sal dixit, sed illud intelligibile legislator innuit: « Non auferes sal, inquit, foederis Dei tui (Levit. II). » Quod si foedus sive testamentum rationale est, utique et sal rationale est. Utrumque autem offertur holocaustum Domino, ut corpus pinguius litterae quod significatur in lege, et prophetiae nubilum igne Domini, 110.1000A| hoc est spiritu sancto, de quo dicit Paulus: « Spiritu ferventis (Rom. XII), » in spiritalem et tenuem substantiam convertantur. Volumus scire apertius qui sit vitulus de armento immaculatus, et aries de ovibus purissimo vellere intelligamus Moysen et Eliam, quorum prior mansuetissimus fuit inter omnes homines qui versabantur in terra (Num. XII); alter ardore fidei similis Moysi, unde et audebat dicere: « Ego relictus sum solus (III Reg. XIX). » Quod autem in Hebraico scriptum est, « offeres vitulum, » in Septuaginta, offerent sacerdotes, nulla sit quaestio, et ipse enim Ezechiel cui haec dicuntur de numero sacerdotum est, plenae aetatis atque perfectae, et sacerdotalem gradum prophetiae auxit gratia. Et Moyses et Elias videntur 110.1000B| in monte cum Domino (Matth. XVII), id est lex et prophetae qui annuntiabant ei quod Hierosolymis passurus esset. Expiato autem altari septem diebus offertur hircus sive haedus pro peccato quotidie, et vitulus de armento et aries de pecoribus immaculatus, ut per haec sacrificia septem diebus ad perfectum expietur altare. In septem diebus sabbatismus ostenditur, qui juxta Apostolum populo Domini reservatur, in quibus aeternam veramque speramus requiem, et nequaquam servile opus faciemus peccatorum. In hirco autem et vitulo et ariete, tria generalia delicta monstrantur, quibus omne mortalium subjacet genus. Aut enim cogitationibus, aut sermone, aut opere, peccamus. Cogitatio refertur ad arietem, quia prima est omnium peccatorum, et 110.1000C| ex qua alia duo peccata nascuntur. Haedus, autem sive hircus ad eloquium atque sermonem, qui semper de excelsioribus disputat. Opera vero proprie vitulo deputantur, quo vomeri et labori et terrenis operibus mancipatus est. Haec igitur immaculata per septem dies veri sabbati atque perfecti Deo offerre debemus, et expiare altare, ut oratio nostra munda perveniat ad Deum. Quod autem infertur, « et mundabunt illud et implebunt manum ejus, » quod et Hebraicum et caeteri interpretes transtulerunt, illud significat quod ipsius quoque altaris, pro cujus expiatione offertur sacrificium, dona complenda sint, sicut offertur pro sacerdotibus et populo atque pontifice, ne quid vacuum stetisse videatur in conspectu Domini. Pro quo posuere Septuaginta, 110.1000D| « Et mundabunt illud et implebunt manus suas, » ut subaudiatur sacerdotes, qui cum pleni fuerint bonis operibus, hoc enim plene significant manus, transacto sabbato veniant ad diem resurrectionis octavam, et dicant cum Apostolo, « Resurreximus cum Christo, » et ultra octavam tendant ad coelestia, et offerant pro nobis holocausta, sive quae pro pace peccatorum nostrorum, et salute sunt nostra, ut per ignem Spiritus sancti omnia quae cogitamus loquimur et facimus in spiritalem substantiam convertantur, et hujusmodi Dominus delectatus sacrificiis nobis placabilis fiat.
CAPUT XLIV. De porta clausa, et ne incircumcisi intrent sanctuarium, et de sanctimonia et haereditate Levitarum. 110.1001A|
« Et converti me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam; quoniam Dominus Deus Israel ingressus est (sive) ingredietur per eam, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino. Per viam vestibuli portae, id est Ecclesiam ingredietur, et per viam ejus egredietur. (Hieron.) Pro eo quod in Hebraico scriptum est, erat clausa principi, » Septuaginta transtulerunt, « erit clausa, qui dux ipse sedebit in ea. » Multae 110.1001B| sunt portae quas in descriptione templi Ezechielis Scriptura commemorat tam intus quam foris. Altaris quoque figuram et consecrationem et sacrificia sermo praeteritus praecurrit. Quo finito, venit ad portam sanctuarii exteriorem quae respiciebat ad orientem et erat clausa. Statimque vir ille qui erat ductor prophetae, et ei omnia demonstrabat, locutus est ad eum: « Porta haec quam respicis clausam, semper clausa erit et non aperietur. » Et reddit causas cur clausa sit semper. « Quoniam Dominus Deus Israel ingressus est, » vel ingredietur « per eam. » Erit clausa juxta Hebraicum principi, quem ducem Septuaginta transtulerunt. « Qui princeps et dux, id est, Nasi sedebit in ea, ut comedat coram Domino panem. Et per viam vestibuli portae ingredietur, et 110.1001C| per ipsam egredietur. » Quaenam ista porta est quae semper clausa est, et solus Dominus Deus Israel ingreditur per eam? nempe illa de qua Salvator loquitur in Evangelio: « Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, et vae vobis doctoribus legis, qui tollitis clavem scientiae, ipsi non ingredimini, et intrantes prohibetis (Luc. XI). » De hac sub nomine libri scribit et Isaias: « Erunt verba libri istius sicut verba signata. Quem cum dederis homini nescienti litteras, et dixeris ei, Lege, respondebit tibi, Nescio litteras. Et dabunt illum homini scienti litteras dicentes, Lege. Et dicet: Non possum legere quia signatus est (Isa. XXIX). » Iste autem liber est cujus nemo potest solvere et aperire signacula, neque in coelo, neque in terra, neque sub terra: nisi ille de 110.1001D| quo in Apocalypsi Joannis dicitur: « Ecce vicit leo de tribu Juda, radix et genus David, ut aperiat librum et solvat signacula ejus (Apoc. V). » Prius enim quam Salvator humanum corpus assumeret et humiliaret se formam servi accipiens (Philip. II), clausa erat lex et prophetae et omnis scientia Scripturarum, clausus erat paradisus. Postquam autem ille pependit in cruce, et locutus est ad latronem: « Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII), » statim velum templi scissum est, et aperta sunt omnia; ablatoque velamine dicimus: « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam (II Cor. III). » Sin autem revelata sunt omnia, 110.1002A| in Christo enim juxta sermonem Pauli omnia revelantur: quomodo porta clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam? Ex quibus discimus, quamvis ad summam scientiam venerimus comparatione divinae scientiae, nunc ex parte nos scire, et ex parte cognoscere: quando autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur. Unde et in alio loco ipse Apostolus imperfectum se esse loquitur, rursumque perfectum (I Cor. XIII). Quod si interpretatione caret, videtur esse contrarium; dicit enim: « Non quia jam accepi, aut quia jam perfectus sum, fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, posteriora obliviscens et ad priora me extendens, statutum persequor ad bravium supernae vocationis Dei (Philip. 110.1002B| III). » Cumque putaremus eum secundum professionem suam non esse perfectum, et magis quaerere quam invenisse quod verum, non solum se, sed et alios dicit esse perfectos: « Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus (Ibid.). » Est autem sensus hujus loci, ad comparationem hominum caeterorum qui curam non habent notitiae Scripturarum, nec mysteriorum Dei, perfectum esse me fateor. Quantum autem ad scientiam divinae majestatis, nunc in aenigmate video, et per nubilum et caliginem, et dico cum Propheta: « Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam (Psal. CXXXVIII). » Haec igitur porta quae omnibus clausa est, vir enim non transibit per eam, erit clausa principi sive duci, et illius adventui reserabitur qui « sedebit in ea ut 110.1002C| comedat panem coram Domino. » De quo ipse in Evangelio profitetur dicens: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, et compleam opus ejus (Joan. IV). » Ipse est princeps et pontifex secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), et hostia et sacerdos, qui in conspectu patris nobiscum coelestem comedit panem, et vinum bibit, de quo loquitur in Evangelio: « Non bibam de genimine vitis hujus, nisi cum bibero illud novum in regno Patris mei (Matth. XXVI): » in illo videlicet regno, de quo scribit Apostolus: « Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). » Clausaque erit porta: nemo enim potest passionis Domini corporisque ejus, et sanguinis pro majestate rei sacramenta cognoscere. Tantaeque bonitatis est et clementiae princeps noster, ut cum solus 110.1002D| sedeat in porta quae clausa est, et panem coram Domino comedat, velit mensae suae atque convivii plures habere consortes, et dicat: « Ecce ego sto et pulso: si quis aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo et ipse mecum (Apoc. III). » Solus autem panem comedit coram Domino, quia substantia ejus divinaque natura cunctis creaturarum substantiis separata est. Ipse per eamdem vestibuli portam ingreditur et egreditur, quia et intus et foris, hoc est infusus et circumfusus omnibus, ingrediensque per portam, ut secum introducat eos qui absque doctrina ejus et auxilio intrare non possunt: et egrediens ut rursum alios introducat, et loquatur eis qui difficiliora non capiunt. Quod autem porta orientalis 110.1003A| extra terminos mundi semper clausa sit, et humano nequaquam pateat aspectui, Joannis Evangelium probat, dicentis: « Deum nemo vidit unquam, unigenitus filius qui est in sinu Patris ipse enarravit (Joan. I). » Quasi aliis verbis dixerit: « Eritque clausa principi: princeps solus sedebit in ea ut comedat panem » perfectae et consummatae scientiae: « Nemo enim novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI). » Pulchre quidam portam clausam per quam solus Dominus Deus Israel ingreditur, et dux cui porta clausa est Mariam virginem intelligunt, quae 110.1004A| et ante partum, et post partum virgo permansit. Etenim tempore quo angelus loquebatur: « Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; quod autem nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). » Et quando natus est, virgo permansit aeterna, ad confundendos eos qui arbitrantur eam post nativitatem Salvatoris habuisse de Joseph filios, ex occasione fratrum ejus qui vocantur in Evangelio. Super qua quaestiuncula Romae adversum Helvidium, illius temporis haereticum, in adolescentia non grandem librum scripsisse me novi, ait Hieronymus.
LIBER DECIMUS OCTAVUS.
SEQUITUR CAPUT XLIV. 110.1003B|
Post descriptionem domus sanctae et ornatus ejus atque ostensionis gloriae Domini quae ingrediebatur templum per viam orientalem, ipsiusque praecepta ad prophetam, nunc instruit eum de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus, cujus mysterium in praesenti libro, hoc est octavo decimo hujus operis, explanandum est
« Et adduxit me per viam portae Aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce impleverat gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cortuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus. Et pones 110.1003C| cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. » (Hieron.) Vir qui ductor prophetae est, et quo cuncta in templo monstrante cognoscit, postquam clausam ei ostenderat portam, nunquamque reserandam, et tamen apertam ei qui clausis ingressus est ostiis, ducit prophetam ad viam portae aquilonis, quae tamen et ipsa esset in conspectu domus, haud dubium quin templum significet. Cumque propheta e regione vidisset plenam domum Domini gloria Domini, eamdem videlicet quam in aquilonis plaga positus contra cernebat, statim cecidit in faciem suam, majestatem gloriae Domini ferre non sustinens. Unde quia fuerat humilitate dejectus, dicit ad eum, nequaquam vir sed Dominus: « Fili hominis, pone cor tuum, » etc. In consummatione tabernaculi et 110.1003D| aedificii templi, quod a Salomone constructum est, apparuit gloria Domini, quae postea evangelicae gloriae comparatione destructa est, dicente Apostolo: « Etenim non est glorificatum quod glorificatum est in hac parte propter excellentem gloriam. Si enim quod destruitur per gloriam, multo magis quod manet in gloria (II Cor. III). » Cavendumque ne destructionem prioris gloriae abolitionem putemus: sed sentiendum quod postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destruetur. Velut si solis radiis lampadem compares, aut lampadis lumen lucernulae. Quamobrem et de Joanne Baptista dicitur: 110.1004B| « Ille erat lucerna lucens in domo (Joan. V). » Postquam autem venit sol justitiae, lucernae lumen absconditum est, dicente ipso propheta atque Baptista: « Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III). » Cecidit autem in faciem suam propheta, ne dum plus cernere cupit, quam potest humana fragilitas intueri, etiam ipsum oculorum lumen amitteret. Unde familiarius eum vocat Dominus filium hominis, praecipitque ut ponat cor suum et videat oculis, et auribus audiat. Primum enim ad intelligendum quod dicitur aperiendus est animus. Secundo cordis intelligendi oculis, de quibus dicitur ad Abraham: « Leva oculos tuos, et vide stellas coeli (Gen. XV). » Tertio his auribus audiendum, de quibus Salvator ait: « Qui habet aures audiendi audiat (Luc. 110.1004C| VIII). » Ut possit cunctas templi caeremonias et legitima ejus intelligere, et ad extremum ponere cor suum in viis templi, quia diversi ad Deum introitus sunt: sive per vias templi caeremoniarum ordinem significat; et exitus sanctuarii. Prooemium igitur est et praeparatio prophetae ad intelligenda quae postea super templi ordine cogniturus est. Et hoc notandum quod in mundi hujus plaga qui in maligno positus est, et in aquilonis frigore constitutus, coelestis nobis caeremoniarum ordo monstratur.
« Et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel, eo quod inducitis filios alienos sive alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo et polluant 110.1004D| domum meam, et offertis panes meos adipem et sanguinem, et dissolvistis pactum meum in omnibus sceleribus vestris, et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. » Quando dicit sufficiant vobis omnia scelera vestra, sive iniquitates vestrae, ad priorum peccatorum hortatur poenitentiam, ne augeamus peccata peccatis, et materiam futuro paremus incendio. Sed audiamus illud quod Isaias loquitur: « Vae his qui attrahunt peccata sicut funiculo longo, et sicut jugo corrigiae vituli iniquitatis (Isa. V). » Primumque peccatum 110.1005A| est, quod inducunt filios alienos sive alienigenas incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario Dei, et polluant domum Domini. « Modicum enim fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). » Et in quibusdam exemplaribus fertur Proverbiorum, « Ne introducas impium in tabernaculis justorum. » Urgent nos in hoc loco Judaei et Ebionitae qui circumcisionem carnis accipiunt, quomodo possumus praesentem locum exponere, incircumcisos corde et incircumcisos carne: quo videlicet post spiritalem intelligentiam etiam carnis circumcisionem suscipere debeamus. Sed qui legimus Paulum dicentem: « Contestor autem omnem hominem qui circumciditur, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V). » Et illud 110.1005B| Jeremiae: « Ecce incircumcisae aures vestrae, et noluistis audire (Jer. VI). » Et in Exodo locutus est Moyses (Exoa. III) in conspectu Domini, dicens: Ecce filii Israel non audierunt te, et quomodo audiet me Pharao? Ego autem sum tardi sermonis, pro quo melius habetur in Hebraeo: « Ego autem incircumcisus labiis. » Interrogemus eos, imo cogamus circumcidere aures et labia desecare, ut Scripturam implere videantur. Sin autem coeperunt circumcisionem aurium interpretari, quando nihil turpe et inhonestum audire nos patimur, et circumcisionem labiorum quando nihil indecens loquimur, dicamus eis eamdem expositionem etiam in corde et in carne servare debetis. Cor circumcidimus cultello Dei, et aufertur de corde nostro praeputium, quando turpes 110.1005C| cogitationes nequaquam exeunt de corde nostro, nec de nobis dicitur: « Impinguatum est cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt (Act. XXVIII, Isa. VI). » Ergo et caro similiter circumciditur, ut nequaquam faciamus terrena opera quae pro necessitate corporis facere compellimur, cibum capere, et potum et somnum, et uti vestibus: quae tunc circumcidimus, si non ad delicias et ad luxuriam et ad inertiam, sed ad necessitatem naturae et corporis istius sustentaculum cuncta faciamus. Qui bibit vinum modicum propter stomachum et frequentes infirmitates (I Tim. V), et odit ebrietatem, circumcidit carnem suam. Qui dormit quantum natura patitur, audiet a Salomone: « Si sederis, absque timore eris; si dormieris, suaviter dormies, et non timebis pavorem 110.1005D| supervenientem tibi neque impetus impiorum supervenientes (Prov. III). » Et qui fugit fornicationem, et uxori debitum reddit, revertens ad idipsum, ne tentet eum Satanas, audiet cum populo Israel, « in hac die abstuli opprobrium Aegypti a vobis. » Vestibus quoque utetur quae frigus repellant, non quae tenuitate sui corpora nuda demonstrent. Attenuata jejuniis caro et circumcisa continentia fugit opprobrium Aegyptiorum qui sunt magnis carnibus, et illud potest dicere, quod in plerisque juxta editionem Septuaginta legitur: « Quomodo contabuit caro mea in terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII). Si quando ergo alienigenas introducere voluerimus in templo Dei, circumcidamus aures eorum, 110.1006A| et labia, et cor, et omnem carnem, oculosque, gustum et odoratum, ut omnia cum Dei timore et ratione faciamus. Audiant hoc episcopi atque presbyteri, et omnis ordo ecclesiasticus ut non inducant filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ne sint in sanctuario Dei, et polluant domum ejus. Si enim hoc fecerint, aptabitur illis quod sequitur: « Et offertis panes meos, » panes videlicet propositionis in cunctis ecclesiis et in orbe terrarum, de uno pane pullulantes. Et non solum panes, sed adipem quoque, de quo scriptum est: « Et adipe frumenti saturavit eos (Psal. XIV), » et sanguinem qui in Christi passione effusus est. Legendumque ita et sic lectionis ordo reddendus. Cum filios alienigenas, et incircumcisos corde et corpore inducatis in sanctuarium 110.1006B| meum, et polluatis domum meam, audetis offerre panem et adipem et sanguinem, mystica sacramenta, et non intelligitis quod solveritis et praetergressi sitis pactum meum in omnibus sceleribus et impietatibus vestris, et non servaveritis praecepta sanctuarii mei, neque posueritis custodes caeremoniarum mearum in sanctuario meo. Omnis autem adversus eos est comminatio, qui non audierunt Apostolum praemonentem: « Manus cito nemini imposueris, neque eommunices peccatis alienis (I Tim. V). » Vel certe sic intelligendum, « Dissolvistis pactum meum in omnibus sceleribus vestris, et non servastis praecepta sanctuarii mei; » et audetis indignos alienosque custodes ponere in observatione sanctuarii mei vobismetipsis, ut subaudiatur non 110.1006C| mihi. Et est sensus: Qui vobis in carnalibus serviant ac ministrent, et ob vestra refrigeria meum polluant sanctuarium.
« Haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel. Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam qui erant in sanctuario meo aeditui et janitores portarum domus et ministri domus. Ipsique mactabant holocausta et victimas populi, et ipsi stabant ante eos ut ministrarent pro illis. Pro eo ergo quod ministraverunt pro eis in conspectu idolorum suorum, facti sunt domui Israel in offendiculum 110.1006D| iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus, et portaverunt iniquitatem suam. Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum, sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt. Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et universis quae fiunt in ea. Sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. Ipsi ingredientur in sanctuarium meum, et ipsi accedent ad 110.1007A| mensam meam ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas. » Hebraicum autem hunc habet sensum: « Omnis alienigena incircumcisus corde et carne, non ingredietur sanctuarium meum, » licet cum populo Israel esse videatur. Levitae autem hoc est sacerdotalis gradus qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et secuti sunt idola, portabunt iniquitatem suam, eo quod fuerint in sanctuario meo ministrantes, in officio portarum domus et ministri ejus. Ipsi enim offerebant holocaustum et victimas populi, et ipsi stabant in conspectu eorum ut ministrarent pro eis. Quia ergo ministraverunt pro illis in conspectu idolorum suorum, et fuerunt domui Israel offendiculum iniquitatis, propterea levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus, et portaverunt 110.1007B| iniquitatem suam, et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum, sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. Pro sacerdotali enim officio qui holocaustum et victimas omneque sacrificium offerre consuerant, redigentur in ultimum gradum. Et erunt janitores domus in ignominiam sempiternam, ut ab universo populo videantur intrante et exeunte, de qua sublimi dignitate, ad quam ultimum gradum pervenerint. « Sacerdotes autem, » inquit, id est Levitae « qui sunt filii Sadoc, » hoc est justorum sive justi Dei, et qui in tempore erroris universi Israel « custodierunt caeremonias sanctuarii mei, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stent in conspectu 110.1007C| meo, » et offerant mihi adipem, hoc est pinguissimam hostiam, et sanguinem, vivam scilicet et placentem hostiam Deo; « et ipsi ingredientur sanctuarium meum, et accedent ad mensam meam, » ut accendant thymiama mihi, et omnem ritum sacrificii custodiant. Sin autem hoc ita est, ut qui in tempore erroris et persecutionis idola sunt secuti, quae de suo corde confinxerant, et non solum voce, sed et subscriptione manus asseruerunt Dei filium creaturam, et servierunt creaturae magis quam creatori qui est benedictus in saecula, quomodo sacerdotale sibi, et pontificale adsumunt fastigium, et audent offerre victimas Deo cultores quondam idolorum? Sed ut ardentissimus poeta testatur: 110.1007D| Quidquid a multis peccatur inultum est. Multitudo peccantium impetrabiliorem fecit impiis veniam, ut qui redacti in laicos pristina sacrilegii sui debuerant scelera deplorare, nunc resupini in pontificali solio sedeant, et ructent nobis simulatae fidei nauseas, imo apertae perfidiae aperta compendia. Audiant igitur saltem sero, et observent praecepta omnipotentis Dei. Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum. Licet ille sit filius, licet cognatione sociatus, licet antiqua nobis haereat necessitudine, si incircumcisus corde vel carne est, non introducatur in sanctuarium Dei, ne ministros Christi, nostros faciamus ministros, et pro carnalibus 110.1008A| refrigeriis altaria Domini polluamus. Pro eo quod nos posuimus: « Et dabo eos janitores domus in ministerio ejus, et in universis quae fiunt in ea, » eos videlicet Levitarum qui longe recesserunt a Deo in errore filiorum Israel, et secuti sunt idola quibus victimas immolarunt. Symmachus ordinem lectionis sensumque considerans, rectius interpretatus est, dicens: Posueram enim eos custodes januarum domus universi ministerii ejus, et cunctorum quae fiunt in ea, ut non ad eos pertineat qui sunt in templo, sed ad eos qui fuerunt.
« Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus sive stolis lineis induentur, nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. Vittae lineae 110.1008B| erunt in capitibus eorum, sive cidares lineas habebunt super capita sua, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylaciis sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestimentis suis. Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua. Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus fuerit in atrium interius. » (Hieron.) Primum historiae verba pandenda sunt. Inter caetera quae sacerdotibus praecipit sermo Dominicus, hoc quoque observandum jubet, ut in ipsis portis interioris atrii, vestibus, id est stolis lineis 110.1008C| induantur, nec utantur laneis indumentis tam in portis atrii interioris, quam intrinsecus, hoc est in adytis sanctisque sanctorum: vittaeque sive cidares lineae sint in capitibus eorum, et foeminalia linea in lumbis. Quodque sequitur juxta Septuaginta, « et non accingentur violenter, » pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt in sudore, Theodotio ipsum verbum Hebraicum exprimens posuit in Jeze, Aquilae secunda editio Buza. Per quod significat non eos violenter arcte atque constricte instar vinctorum esse cingendos, ne in ministeriis sacerdotalibus atque Leviticis inhabiles fiant, et tenere et caedere victimas, attrahere quoque nequeant atque discurrere. Et quia semel praeceperat quibus vestibus uti deberent sacerdotes, quando intrinsecus in ministeriis 110.1008D| sunt, rursum jubet, ut egredientes in gazophylaciis, sive in exedris sanctorum, exuant se pristinis vestibus, et induantur aliis, ne si sanctas vestes habuerint sanctificent populum foris positum, qui necdum fuerit sanctificatus, nec se praeparaverit in sanctificationem templi, ut sit Domini Nazaraeus. Per quae discimus non quotidianis et quibuslibet pro usu vitae communis pollutis vestibus nos ingredi debere in sancta sanctorum, sed munda conscientia, et mundis vestibus tenere Domini sacramenta. Vestibus lineis utuntur Aegypti sacerdotes non solum intrinsecus, sed extrinsecus. Porro divina religio alterum habitum habet in ministerio, alterum in usu vitaque communi; feminalia recte assumuntur, ut 110.1009A| honestas decorque servetur, ne scilicet ascendentes altaris gradus, et in ministerio discurrentes, revelent turpitudinem. Quae universa quid juxta sensum indicent spiritalem, sequentia verba monstrabunt. Esse indumenta sancta et spiritalia docet Apostolus dicens: « Induimini Domino Jesu Christo (Rom. XIII). » Et in alio loco: « Induite vos viscera misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, et patientiae (Coloss. III). » Et iterum: « Exspoliati vetere homine cum operibus ejus, et induti novo qui renovatur in scientia juxta imaginem Creatoris (Ibid.). » Quod et illud significare puto: « Oportet enim corruptivum hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem: cum autem corruptivum hoc indutum fuerit incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem, 110.1009B| tunc fiet sermo qui scriptus est, » etc. (I Cor. XV.) (MAURUS.) De sacerdotalibus vero vestibus in Exodo plenius scriptum est. Jubentur ergo sacerdotes indui vestibus lineis sive byssinis, quando ministrent Domino in portis atrii interioris, et intrinsecus, hoc est, castitatem habere corporis ac mentis: nec aliquid laneum, hoc est molle ac segne, in conversatione sua ostendere. Byssus ergo quae de terra quidem oritur, sed eruta de terra longo exercitio siccandi, tundendi, purgandi, coquendi, et nendi, gramineum solet perdere, et candidum in sese recipere colorem, corpora designat castitatis nitida decore, quae cum carnis quidem illecebris nascentia, magno continentiae labore quasi nativum exsudant humorem, atque ad decorem Deo dignae 110.1009C| puritatis solerti jejuniorum et vigiliarum, orationum et lectionis, patientiae et humilitatis instantia, perveniunt. Recte de his potest illud apostolicum dici: « An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est? » (II Cor. VI.) Tunicas namque habent sacerdotes lineas, cum totum corpus suum candore castitatis dedicant. Balteis tunicas cingunt, cum eamdem castimoniam vigilanti mentis custodia circumspiciunt, ne conscientia illius desidiosiores erga bonorum operum exercitia remaneant; ne per jactantiam castimoniae ipsius, etiam castimoniae meritum minuant. Vitta ergo linea sive thiara, quae et cidaris sive mitra vocabatur, tegebant capita eorum; ut sensus corporis sui qui maxime in 110.1009D| capite vigent, hoc est, visum, auditum, gustum, olfactum et tactum, in venustate castimoniae custodirent; seque pro eadem custodia coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se accipere sperarent. Jubentur feminalia linea habere in lumbis suis, hoc est, continentiam servare. Feminalia haec quae ad operiendam carnem turpitudinis fieri mandantur, illam castimoniae portionem quae ab appetitu copulae conjugalis cohibet, proprie designat; sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut uxoreae conjunctionis foedera non solverit. Quod videlicet genus virtutis nulli per legem Dei necessario imperatum, sed voluntaria est devotione Domino offerendum, dicente ipso de hoc: 110.1010A| « Non omnes capiunt verbum istud (Matth. XIX). » Ad quam tamen benigna mox exhortatione eos qui possint invitat, dicens: « Qui potest capere capiat. » Et paulo post eisdem qui vel uxorem vel alios cognatos, et implicamenta mundi hujus propter ipsum reliquerint, centuplum promittit in hac vita praemium, et in saeculo futuro vitam aeternam. Unde certa gratia distinctionis non Moyses hoc indumento vestire Aaron et filios ejus jubetur, sicut de prioribus dicitur: « Vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum, et filios ejus cum eo, sed facies, inquit, feminalia linea, ut operiant carnem (Exod. XXVIII). » Ipsi, inquit, operiant carnem turpitudinis suae, tu femina lia pontifici et filiis ejus facies, tu castitatis regulam docebis; tu abstinendum ab uxoreo complexu eis 110.1010B| qui sacerdotio functuri sunt, intimabis. Nulli tamen violentum hujusmodi continentiae jugum impones; sed quicunque sacerdotes fieri ac ministerio servire altaris volunt, ipsi sua sponte uxorum servi esse desistant. Quod ubi perfecerint, et suscepto seme continentiae proposito, ministros se sanctuarii atque altaris fore consentiunt: aderit lex divina quae velut caeterum illis habitum sacerdotibus congruum imponens, quomodo vivere vel docere debeant, abundanter instituat.
(Hieron.) Haec vestimenta proprio nobis labore conficimus quae texta sunt desuper, qualem et Dominus habebat tunicam, quae scindi non potest, quibus induimus, quando secreta Domini et arcana cognoscimus. Et habemus spiritum qui scrutatur etiam alta 110.1010C| et profunda Dei, quae non sunt monstranda vulgo, nec proferenda ad populum qui non est sanctificatus, nec Domini sanctitudini praeparatus: ne si majora se audierint, majestatem scientiae ferre non possint, et quasi solido suffocentur cibo, qui adhuc lacte infantiae nutriendi sunt. Esse autem e contrario pessima vestimenta docet Scriptura divina, ut est illud quod in Psalmis de Juda proditore cantatur: « Indutus est maledictione sicut vestimento (Psal. CVIII). » Et post paululum: « Fiat ei sicut vestimentum quo circumdatur, et sicut zona qua semper accingitur. » Unde et Dominus qui pro nobis doluit, et nostra peccata portavit, in Zacharia sordida habere dicitur vestimenta (Zach. III), de quibus scriptum est: « Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, » quae postea 110.1010D| deponit, Scriptura dicente: « Auferte ab eo vestimenta sordida, et induite eum podere, » etc. Quod autem sequitur, « vittae sive cidares lineae erunt in capitibus eorum, » puto coronam ostendere gratiarum, de qua scriptum est: « Coronam enim gratiarum suscipiet tuus vertex (Prov. IV). » Nec illud nobis de operto et nudo capite faciat quaestionem, quod Apostolus loquitur: « Mulier debet velamen habere super caput propter angelos (I Cor. XI). » Si enim non velatur mulier, attondeatur; sin autem turpe est mulieri tonderi aut radi, operiatur. Vir enim non debet operire caput cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri est. Si enim virorum est non operire caput, videtur esse contrarium, quo 110.1011A| modo nunc sacerdotes capita vittis vel cidare operire jubeantur. Sed si legamus diligentius ex prioribus solventur praesentia. Supra enim dicitur, « quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. » Si enim ingrediamur ad sancta, et stemus in conspectu Domini, capita nostra operire debemus, quia non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens, et, ab infantia cor hominis appositum est ad malitiam. Denique et feminalibus intrinsecus utimur, ne ulla in conspectu Dei pollutae conscientiae, et operis nuptialis appareat turpitudo. Quibus feminalibus accingi vult et Salvator apostolos, dicens: « Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes in manibus (Luc. XII). » Et Apostolus credentibus loquitur: « State ergo accincti lumbos vestros in veritate 110.1011B| (Ephes. VI). » Et imitatores Christi audiunt illud quod de eo scriptum est: « Erit justitia accinctus lumbos, et veritate circumdatus latera (Isa. XI). » Et hac ipsa zona qui cinctus, et ad virtutum culmen ascenderit, nequaquam violenter astringitur, ne invitus bonum continentiae observare videatur, et in sudore vultus sui comedere panem, sed praeceptum Domini facere voluntate. Denique quando foras egreditur, et miscet se populo, sacerdotalia vestimenta deponit in gazophylacio, in quo Domini divitiae conservantur. Et aliis utuntur vestibus sacerdotes, aliaque doctrina ad vulgus ignobile, ne sanctificetur populus in stolis eorum. Grave est multitudini onus ultra vires suscipere, dicente Salomone: « Laqueus est viri cito quid de suis sanctificare. »
110.1011C| Quod autem sequitur de sacerdotibus: « Caput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua, » perspicue demonstratur, nec rasis capitibus, sicuti sacerdotes cultoresque Isidis atque Serapidis nos esse debere, nec rursum comam dimittere, quod proprie luxuriosorum est, barbarorumque et militantium. Sed ut honestus habitus sacerdotum facie demonstretur. Pro quo dixere Septuaginta: « Capita sua non radent, et comas suas ad pressum non tondebunt, sed operientes operient capita sua. » Juxta quod discimus nec calvitium novacula esse faciendum, nec ita ad pressum tondendum caput, ut rasorum similes esse videamur: sed in tantum capillos dimittendos, ut operta sit cutis. Vel certe semper sacerdotes operire capita sua juxta 110.1011D| illud Virgilianum: Purpureo velare comas, adopertus amictu. Sed haec violenta interpretatio est. Denique et Nazaraei sponte se offerunt, et quicunque aliquid voverit, et non impleverit, voti reus est. Unde de viduis dicitur: « Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V). » Melius est enim non promittere, quam promittere et non facere. Anna obtulit Samuelem (I Reg. I) qui in aeterna sanctitate permansit; et Manue obtulit Samson filium (Jud. XIII), sed sanctificationem capillorum ejus Dalilae libido turpavit; denique Dominus recessit ab eo, et caecitate 110.1012A| damnatus est, nisi quod postea crescentibus capillis pristinum robur accepit: et in typo Christi multo plures alienigenarum mortuus quam vivus occidit. Vult autem Dominus sacerdotes suos capillos sanctificationis habere perpetuos, et operiri capita eorum, non aliquo extrinsecus velamento, sed sua, naturalique caesarie, non ad ornatum atque luxuriam, sed ad honestatem. Unde et capilli capitis apostolorum numerati sunt, dicente Salvatore: « Vestri autem et capilli capitis numerati sunt (Matth. X), » illius capitis de quo in Ecclesiaste scriptum est: « Sapientis oculi in capite ejus (Eccle. II); » « caput autem viri Christus est (I Cor. XI), quod peccator conculcat et despicit, et, ut ita loquar, radit novacula, et aufert ejus pulchritudinem: 110.1012B| quod et filii Ammon fecerunt his quos David legatos miserat (II Reg. X). Sin autem legis praevaricatio inhonorat Deum, consequenter qui legis praecepta conservat, honorat eum, ut impleatur quod scriptum est: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Sacerdotes, inquit, caput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondant capita sua. » (Greg.) Sacerdotes namque jure vocati sunt, qui ut sacrum ducatum praebeant fidelibus praesunt. Capilli vero in capite exteriores sunt cogitationes in mente: qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt, quae ex sensu negligenti, quia inopportune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt 110.1012C| habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere; sacerdotes recte et caput prohibentur radere et comam nutrire: ut cogitationes carnis debita cura subditorum, nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent, ubi et bene dicitur: « Tondentes tondant capita sua, » ut videlicet curae temporalis sollicitudines, et quantum necesse est prodeant, et tamen resecentur citius ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursum per immoderatam cordis intentionem non impenditur, capilli in capite sacerdotis, et servantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant. (Hieron.) Porro quod sequitur: « Ut omnis sacerdos, 110.1012D| quando ingressurus est atrium interius, vinum non bibat; » perspicuum est ebrietate et sicera statum mentis everti, et non plene nos sapere, quando vino et satietate animus occupatur. Ebrietas autem non solum in potione vini, sed in omnibus rebus ostenditur, quibus et in contractibus et in negotiis saeculi, et damnis ac lucris, amore et odio mens inebriatur et fluctuat, et statum suum tenere non potest. Et quia fragili carne circumdamur, et cogimur pro victu atque vestitu, et necessariis quae ad corpus pertinent, aliqua facere quae facere non debemus, saltem hoc a nobis exigitur, ut quando in nos revertimur, et scimus cur nati sumus, et interiora atque adyta templi ingredimur, recedamus a vitiis saeculi, et ne 110.1013A| minima quidem peccata faciamus. Per quae ostenditur, et peccare non pro necessitatibus carnis peccata levia, et rursum esse tempus, quando atrium ingredientes interius, ab omni ebrietate mundi atque alieni esse debemus. Vinum autem non solum in ministerio sacerdotes non bibent atque Levitae, sed ne ingressuri quidem sancta sanctorum ne opprimatur mens, et sensus crassior fiat. Unde et Apostolus: « Bonum est, inquit, vinum non bibere (Rom. XIV). » Et in alio loco: « Et vinum, in quo est luxuria (Ephes. V). » Manducavit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). Quodque concedit Timotheo (I Tim. V), ut vinum paululum bibat, perspicue demonstrat cur hoc concesserit: « Propter stomachum, inquit, et frequentes infirmitates. » 110.1013B| (Isid.) Hanc usque nunc legem in ecclesiis invenis custodiri. Neque enim omnimodo a vino abstinere praecepit, sed quando ad tabernaculum testimonii aut ad altare ascendimus, id est, quando quodcunque ministerium doctrinae coelestis contingimus, ministerii enim altare figura est: tabernaculum enim testimonii coelestium rerum contrectationes. Unde et Timotheo Paulus scribebat: « Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. » Qui autem modico utitur, hic tempore ministerii videlicet et doctrinae, ab omni vinolentia et ebrietate se abstinet. Similiter autem et sacerdotes hi qui student, legem custodient. Propter quod non solum Aaron, sed et filiis ejus sublimiora videlicet adeptis, mandatum hoc tradit. Similia autem 110.1013C| his et Paulus ad Ephesios scripsit: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed magis implemini spiritu (Ephes. V). » Hebetem quippe ebrietas mentem reddit, et sobrietatem ejus in deterius vertit, ut non intelligantur quae aguntur. Quae testificatur Isaias sic dicens: « Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandum, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cythara et lyra, et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis (Isa. V): » Qui autem opera Domini non vident, quomodo dividere inter sancta et profana aut munda et immunda, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt? Unde hoc mandatum sublimius ostendere cupiens, ipsum hoc ait locutum fuisse Dominum; 110.1013D| sed intende quemadmodum locutum esse Dominum Moysi non per linguam sed per manum dicit, aut omnino dignitatem legis ostendere voluit, quia exposuit quidem eam Deus. Scripsit autem Moyses, excepit vero eam Deo quae disposita sunt jubente.
« Viduam et repudiatam sive ejectam non accipient uxores, sed virginem de semine domus Israel. Sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient, et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. Et cum fuerit controversia, ut in Septuaginta additum est sanguinis, stabunt in judiciis meis, et judicabunt leges meas. Et praecepta 110.1014A| mea in omnibus solemnitatibus meis custodient. » (Hieron.) Omnis hic locus praecepta continet sacerdotum, qui post multa quae supra exposuimus, jubentur viduam et repudiatam, sive ejectam non accipere uxores. Vidua et repudiata est Synagoga, id est congregatio Judaeorum, quae Dominum non recepit, unde et recte ejecta dicitur, sive vidua Synagoga. (Isid.) De qua in Lege scriptum est (Levit. XIII): « Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offert. Sit ergo sanctus, quia et ego sanctus sum Dominus, qui sanctifico vos. » Si ergo datam a Deo nobis sanctificationem nos sacerdotes custodiamus, sanctificamus per nostram sanctificationem eum qui sanctus secundum 110.1014B| naturam est et nobis duntaxat, quia in conformibus et participibus ejus gloriae voluit sanctificari. Hac transformatione usus est, quasi figurata, et typice loquens. Verumtamen eos qui sanctificantur ab eo, scortum et vile prostibulum ducere non vult, aperte contra Judaeorum synagogam intendens; quae quia meretrix est, audi Dominum in Isaia dicentem: « Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae (Isa. I). » Sed et in Osec: « Et auferam fornicationem ejus in medio ejus, et adulterium ejus de medio uberum ejus (Ose. II). » Insuper et David praedicat profanationem ejus. Ait enim Deo: « Profanasti in terra sanctitatem ejus, destruxisti omnem inaceriam ejus (Psal. LXXXVIII). » Sanctificatio autem 110.1014C| Judaeorum synagoga eorum erat procul dubio. In ipsa enim erat et sacrificium tabernaculi, in qua eorum consummabantur legitima; ipsa est et repudiata a Deo tanquam a viro suo, qui ei per electionem vir factus fuerat: sed quia postea eam culpabi lem reperit, propterea repudiavit. Quia autem omnino ejecta est, vocem audi quam Osee protulit (Ose. II). Judicate matrem vestram judicate, quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Audi autem et quam Isaias propheta tradidit: « Sic dicit Dominus, quod est hoc libellum repudii matris vestrae quod misi ad eam? (Isa. L.) » Ubi autem est repudium et missio; manifestum quia uxor erat, de qua haec dicebat. Non vult ergo eam uxorem sacerdotem ducere, ut non aliqua eorum quae ad eam pertinent legitimorum 110.1014D| praedicent, nec utatur eis quibus illa secundum litteram utebantur, id est, ut neque sacrificia irrationalium et purificationes sensibiles, in quibus intelligibilia credita sunt agant. (Hieron.) Item ejecta potest intelligi haereticorum frequentia qui exierunt a nobis, quia non erant ex nobis. « Sed virginem, inquit, de semine domus Israel, quae nutrita est in domo Dei, in Lege et prophetis (Prov. IV). » De qua et Apostolus loquitur: « Volo omnes vos virginem sanctam exhibere Christo (II Cor. XI). » Ista est virgo de qua et alibi dicit sermo divinus « Ama illam, et servabit te; circumda illam, et exaltabit te; honora eam, ut te amplexetur (Prov. IV). » Quae sit autem virgo quae amanda sit, et suum 110.1015A| custodiat amatorem, sciet qui illud legerit: « Hanc dilexi et quaesivi ab adolescentia mea, et quaesivi sponsam ducere mihi, et amator fui decoris ejus (Sap. VIII). » Et iterum: « Et omnium Dominus dilexit eam. » Non solum autem virginem, sed et viduam debet sacerdos ducere, quae tamen alterius sacerdotis uxor fuerit: scientiam videlicet quam alius Dei cultor invenerit. Neque enim nova tantum contenti debemus esse doctrina, sed et veterem excolere, et nostro jungere comitatui, si tamen in sacro cultu fuerit erudita. Sacerdotis quoque officium est docere populum, quid sit inter sanctum et pollutum, inter mundum et immundum, ut prius referamus ad dogmata, secundum ad opera quae per carnem efficiuntur. « Delicta enim quis intelligit? 110.1015B| (Psal. XVIII.) » Et cum fuerit controversia de omni re, sive, ut Septuaginta transtulerunt, sanguinis, hoc est, quod ad mortale pertinet crimen, stabunt sacerdotes in judiciis meis, ut non judicent secundum honorem, nec accipiant personam pauperis sive divitis in judicio, sed stent in judiciis Dei, et recordentur illius psalmi: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI), » deos appellans qui habent judicandi de hominibus potestatem, qui in quo judicio judicaverint, judicabitur de eis (Matth. VII). « Leges, inquit, meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient; » ut sciant quomodo nobis Christus pascha sit immolatus; quomodo septem hebdomadas implere debeamus gaudii atque laetitiae, et humiliare 110.1015C| animas nostras in jejunio, clangoremque tubarum intelligere, et scenopegias spiritales, in quibus dicimus: « Advena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei (Gen. XXVII, Psal. XXXVIII). » Hae sunt verae solemnitates quas consequentius quis Pentateuchum disserens interpretabitur. Prima virtus est sacerdotis, non tantum docere quae noverit, sed omnes Dei festivitates custodire, ut possit aliis custodienda praecipere, quae et ipse observaverit. Sacerdotum autem esse officium legis habere notitiam, et in Malachia discimus, qui ait: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. »
« Et sabbata mea sanctificabunt. Et ad mortuum 110.1015D| hominem non ingredientur ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, filium et filiam, fratrem et sororem, quae virum non habuit, in quibus contaminabatur. Et postquam fuerit mundatus septem dies numerabuntur ei. Et in die introitus sui in sanctuarium, et ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo Domino Deo, sive offeret placationem. Non erit autem eis haereditas. Ego haereditas eorum, et possessiones non dabitis in Israel. Ego possessio eorum. » Adhuc sacerdotibus praecipitur, in quibus observandum quod non dixerit absolute: « Et sabbata sanctificabunt, » vel juxta Isaiam: « Neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Isa. I), » sed cum distinctione, sabbata mea. Unde et in Evangelio 110.1016A| scriptum est: « Sacerdotes in templo sabbatum violant, et absque culpa sunt, non sabbatum Dei, sed sabbatum litterae, sabbatum Judaeorum, quod recte violant, qui sunt genus electum, regale, sacerdotale. Porro sabbatum quod sanctificatum est, illud intelligamus quod et Apostolus docet relictum esse populo Dei, de quo dicitur: Si intrabunt in requiem meam (Psal. XCIV), » quod Hebraice sabbatum nominatur. Sanctificat autem sabbatum Dei, qui non portat onus peccati in sabbato; nec dicit: « Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII). » Qui talis est non colligit ligna in sabbato, nec superaedificat fundamento Jesu Christi (I Cor. III), ligna, fenum, stipulam: nec accendit ignem qui inutilem consumat materiam, et die sabbati in uno permanet 110.1016B| loco. Nec foras egreditur, sed quasi columna in templo Dei positus permanet, super quo Joannes scribit in Apocalypsi: « Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Apoc. III). » Quodque sequitur: « Et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur, proprie sacerdotalis officii est, morticina non tangere, ut qui pro aliorum vitiis deprecatur, ipse ad altare mundus accedat. De quibus mortuis, et Salvator loquitur in Evangelio: Dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos (Matth. VIII). » Isti contaminantur in patre mortuo, quando relinquunt creatorem suum, et in matre mortua de Ecclesia recedentes. In filio quoque et filia, quod aliud ad cogitationes, aliud ad opera pertinet. Quod significantius Graece dicitur 110.1016C| τὰ νοητὰ καὶ αἰσθητὰ. Fratrem quoque et sororem qui eodem renatus est spiritu, si putaverit mortuum, contaminatur in eo. Ita duntaxat si soror virgo per manserit, nec ullius viri maculata complexu. Ex quibus intelligimus privilegium virginale, quod cujuslibet viri contactus perfectam auferat puritatem Quae utrum recte perperamve dicta sint lectoris arbitrio relinquamus. Naturae quoque super hoc probatur affectus, ut ordine charitatis juxta quod scriptum est: « Ordinate in me charitatem (Cant. II), » post rerum parentem Deum, carnis quoque pater diligatur, et mater, filius et filia, frater et soror, ita duntaxat si de domo non exierit, nec in alterius transierit potestatem. Postquam autem sacerdos fuerit emundatus purificationis ordine quae in lege 110.1016D| Mosaica conscripta est, septem dies numerabuntur ei, vel perfectus numerus poenitudinis, vel post consummationem mundi, quando ad veram transimus ὀκτώαδεν, ut introeat sancta sanctorum, hoc est enim interius atrium, et possit ministrare in sanctuario, et semper offerre pro peccato conscientiae victimam, nec ullum tempus sit, quo non recordetur maculatum se fuisse super patre et matre, filio et filia, fratre et sorore. Multa quippe facere compellimur in saeculi hujus angustiis constituti, vel conditione carnis, vel fragilitate naturae. Qui autem talis exstiterit ut ministret in sanctuario, et atrium ingrediatur interius, et offerat semper Deo sacrificium, ita ut verus sit sacerdos, imo imitator ejus de 110.1017A| quo scriptum est: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), » iste nullam habebit haereditatem, nisi Deum, qui est haereditas ejus. Nec accipiet possessionem in Israel, hoc est inter vulgus ignobile, sed sacerdotalem, ut dicat de eo Dominus. « Ego sum haereditas; » et: « Ego possessio eorum. » Quem cum invenerint, loquentur ac dicent: « Tenebo eum et non dimittam (Cant. III), » et psallent cum propheta: « Pars mea Dominus (Psal. LXXVII). » (Adamant.) Levitis vero neque Moyses dedit haereditatem, neque Jesus. Qua re, quid aliud sentiendum est, nisi quod sunt in Ecclesia Domini quidam qui virtute animi et meritorum gratia caeteros homines praecedunt: quibus ipse Dominus esse haereditas dicitur. Etsi fas est audire 110.1017B| in talibus, et arcani reconditi aliquid aperire, videamus ne forte illud sit quod sacerdotum vel Levitarum figuram latenter ostendit. Quia in omni populo, eorum dico qui salvantur, major sine dubio pars est, et longe numerosior eorum qui simpliciter credentes in timore Dei, per opera bona, per honestos mores, et actus probabiles Domino placent. Pauci vero sunt et valde rari qui sapientiae operam dantes, et mentem suam puram mundamque servantes, atque in omnibus praeclaris virtutibus suas animas excolentes, caeteris simplicioribus per doctrinae gratiam illuminant iter quo gradiuntur, et veniunt ad salutem. Hi fortassis sub Levitarum et sacerdotum nomine designantur, quorum haereditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam prae caeteris omnibus 110.1017C| dixisse perhibentur. Invenio tamen aliquam differentiam in his quae Moyses distribuit, et in his quae Jesus.
Moyses namque duabus et semis tribubus terram distribuens ultra Jordanem (Num. XXXV), non dedit Levitis habitaculi portionem quae eis contingebat. Jesus autem dedit non solum his tribubus quas ipse dispensat, verum et in illis quae a Moyse trans Jordanem fuerant collocatae. Habitacula etenim Levitis in singulis tribubus decernuntur, ut et per multo magnificentius mysterium nosceremus. Iste enim ordo Leviticus vel sacerdotalis qui Dei sapientiae et scientiae operam impendit, non potuit a Moyse sortem habitationis accipere, quia non erat Moyses veritatis, sed umbrae exemplaris minister. Jesus vero Dominus noster, 110.1017D| qui erat sapientia Dei, ipse habitacula sapientibus praebet. Non enim potuit dicere Moyses: « Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX). » Hoc est enim partem dare Levitis. Nec potuit dicere Moyses: quia « qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse discipulus meus (Luc. XIV). » Non enim potuit dicere Moyses: « Omnis enim qui non oderit patrem vel matrem, et fratres et sorores, et filios, insuper etiam et animam suam, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV). » Hoc Moyses facere non potuit, idcirco habitacula sacerdotum vel Levitarum dispensare non potuit. Beatas ergo est, qui se exhibet talem, et in istis omnibus 110.1018A| quae praecipit Jesus invenitur esse perfectus, ut ab Jesu sortem coelestis mansionis accipiat in futuro, de quo ipse Dominus Jesus ait: « Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum; et sicut ego in te, et tu in me, unum sumus, et isti in nobis unum sint (Joan. XVII). » Quod si audiens perfectorum et eminentiorum haereditatem Dominum dici, ignoras et ambies quid illud sit, quod sub hoc nomine designetur. Audi quia; Dominus sapientia est. Cui ergo dicitur haereditas esse Dominus, iste haereditatem sapientiae capit, Dominus justitia dicitur. Cui ergo Dominus haereditas est, iste haereditatem justitiae consequitur. Dominus pax est, Dominus redemptio est, Dominus salus est; « et in Domino sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). » Haec 110.1018B| omnia in haereditatem percipiet cujus haereditas Dominus fuerit. Verumtamen et isti quibus sapientia Dei verbum Dei et veritas, et justitia esse haereditas dicitur: Habitationem interim cum illis accipiunt, quorum haereditas habetur in terris, ut ex ipsorum consortio hi qui per semetipsos nondum valent participes effici sapientiae et scientiae Dei, et veritatis ejus ac verbi. Et ita etiam ad minimos quosque dispensatio divina pertendit. Et qui principaliter non possunt divinae gratiae capaces existere, illuminari ex sanctorum consortio mereantur, et compleatur illud quod Apostolus dicit ad Corinthios de sanctis Jerosolymitis: « Ut vestra quidem abundantia fiat ad illorum inopiam; ut illorum abundantia fiat ad vestram inopiam (II Cor. VIII). » Ita ergo et 110.1018C| nunc cohabitare jubentur levitae et sacerdotes qui non habent terram, ut percipiat ab Israelita sacerdos et Levita terrena quae non habet: et rursum Israelita percipiat a sacerdote et Levita coelestia, et divina quae non habet. Lex enim Dei sacerdotibus commissa est, et levitis; ut huic soli operam tribuant, et verbo Dei absque ulla sollicitudine vacent. Sed iterum ut vacare possint, laicorum uti ministeriis debent. Si enim laicus ea quae necessaria sunt non praebuerit sacerdotibus et Levitis; occupati illi in talibus, id est, in corporalibus curis, minus legi Dei vacabunt. Illis autem non vacantibus, neque operam dantibus legi Dei, tu periclitabis. Obscurabitur enim lux scientiae quae in illis est, te non ministrante oleum lucernae, et culpa tua illud eveniet, quod dixit 110.1018D| Dominus: Quia caecus caeco ducatum praebens, ambo in foveam cadent. Sed et illud complebitur quod Dominus dicit: Si enim lux quae est in te tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae sunt! Ut ergo lux scientiae in sacerdotibus fulgeat, lucerna eorum sit semper accensa: Tu imple officium, tu comple mandatum Dei erga obsequia sacerdotum. Quod si forte susceptis a te quae necessaria sunt, et sic non quasi non avaritiam, sed quasi benedictionem illi neglexerint eruditioni operam dare, et verbo Dei vacare, et in lege Dei meditari die ac nocte, ipsi videbunt quomodo pro animabus vestris reddant Domino rationem.
« Victimam et pro peccato et pro delicto, sive pro ignorantia ipsi comedent, et omne votum sive separatio 110.1019A| in Israel ipsorum erit. Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt. Et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suae, ( sive ut ponat benedictiones super domos vestras). » (Hieron.) Et considerandum quod omnia quae nunc per prophetam Dominus loquitur, per Moysen ante jam dixerit: et quaerendum cur eadem quae dicta sunt repetat. Ut videlicet quae in mentibus hominum sunt, vel legendi negligentia, vel audiendi contemptu, et oblivione deleta, viva voce innoventur, quae non sit scripta calamo, et atramento, sed Spiritu et Verbo Dei. Unde et Salvator nullum volumen doctrinae suae proprium dereliquit, quod in plerisque apocryphorum deliramenta confingunt: 110.1019B| sed Patris et suo Spiritu quotidie loquitur in corde credentium. Et haec erit responsio adversum eos qui calumniantur prophetas, cur quae in Pentateucho continentur in suis voluminibus replicent. (Isid.) Nihil eorum quae necessaria fuerunt legislator omisit, designans quippe conversationum differentias, et ostendens nobis vias in oblatione sacrificiorum, quibus nos oporteat conversari. Post hoc necessarie exponit Christi sacrificium, per quod nobis peccatorum remissio et redemptio concessa est. (Hieron.) Victimam igitur et pro peccato, et pro delicto, sive ignorantia, comedent sacerdotes, de quibus dictum est: « Peccata populi mei comedent (Ose. IV). » Nec tantum gaudendum est ad oblationem munerum, quantum timendum ad honoris condemnationem, si 110.1019C| eo abutamur indigne. Primitiva juxta litteram sunt animantium et inanimantium quae prima nascuntur, et quae primum terra gignit. Primitiae quoque ciborum nostrorum sacerdotibus offeruntur, ut nihil gustemus novarum frugum, nisi quod sacerdos ante gustaverit. Hoc autem facimus, ut reponat sacerdos benedictionem et oblationem nostram in domo sua: sive ut ad imprecationem suam Dominus benedicat domibus nostris. Grandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina si peccant. Laetamur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse. Neque enim solum pro nostris delictis reddemus rationem, sed pro omnium quorum abutimur donis, et nequaquam sumus de eorum salute solliciti. 110.1019D| (Adamant.) Ab omnibus ergo fructibus sanctificatis sanctae sunt offerendae primitiae spiritali pontifici. Ex quibus ergo fructibus spiritales primitias offeremus? Audi quos fructus enumeret Apostolus: « Fructus, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, » etc. (Gal. V).
Quas igitur primitias ex charitatis fructu, qui primus est fructus spiritus, offeram vero pontifici, illas ego puto esse primitias charitatis, ut diligam Dominum Deum meum ex toto corde meo, et ex tota anima, et ex tota mente mea (Matth. XXII); istae sunt primitiae. Quid autem est, quod ex isto charitatis fructu secundo loco habere debeam, ut diligam proximum meum sicut memetipsum. Illae 110.1020A| ergo primitiae charitatis Deo offeruntur per Pontificem, haec vero quae secundo in loco sunt meis usibus relinquuntur. Puto adhuc aliquid esse ex fructu quod tertio loco habendum sit, ut diligam etiam inimicos meos. Vide etiam si potes similiter, et de caeteris fructibus spiritus similes invenire primitias. Gaudium secundo loco fructus spiritus scribitur. Si ergo in Domino gaudeam, et spe gaudeam, et si gaudeam pro nomine Domini passus injuriam; in his omnibus aliisque horum similibus Deo primitias gaudii per Pontificem verum Deo obtuli; sed et si rapinam bonorum meorum cum gaudio sustineam, et si tribulationes, si paupertatem, si qualemcumque contumeliam gaudens tolerem, est mihi et iste secundo in loco ex fructibus spiritus, fructus 110.1020B| gaudii. Nam si gaudeam de rebus saeculi, de honoribus, de divitiis, falsa sunt ista gaudia ex vanitatibus vanitatum. Si vero in malis gaudeam, et si exsultem de aliorum ruinis, ista etiam non solum vana, sed et diabolica gaudia: imo nec gaudia nominanda sunt: « Non enim est gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII). » Sic et in Veteri et Novo Testamento ministris altaris et servitoribus templi Domini mandatum est de oblationum largitate et decimarum datu nutrimentum habere, nec terrenis possessionibus concessum est eis adipiscendis ullo modo inhiare. Unde Dominus in Evangelio apostolis et praedicatoribus Evangelii praecepit, dicens: « Euntes autem praedicate, dicentes quia appropinquabit regnum coelorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones 110.1020C| ejicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo (Matth. X). Hinc et Paulus Corinthiis loquens: Nescitis, inquit, quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, qui altario deserviunt, cum altario participant (I Cor. IX). » Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Hinc et ad Timotheum scribens ait: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit (II Tim. II). » Laborantem enim agricolam oportet 110.1020D| primum de fructibus accipere. Nec enim conveniens est, ut ille quem oportet semper adstare officio divino, pro adquirendo occupetur terreno lucro. Si quis autem quaesierit quid mystice decimae significent, sciat observantiam legis in eis accipere posse, sive integritatem fidei catholicae, seu perfectionem bonorum operum; quae maxime his convenit habere, qui speciale Deo servitium secundum electionem qua electi sunt ad ministerium divinum, exhibere debent. In denario enim numero creaturae ac creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius numerus ad humanam respicit naturam tribus videlicet vim animae ostendentibus. Unde in Deuteronomio scriptum est: « Diliges Dominum Deum tuum ex 110.1021A| toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua (Deut. VI). » Corpus autem ex quatuor notissimis constat elementis. Hunc enim septenarium, si ternario numero fidem et confessionem sanctae Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium rite complebis.
« Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus non comedent sacerdotes. » (Hieron.) Et juxta litteram omni generi electo, regali et sacerdotali, quod proprie ad Christianos refertur qui uncti sunt oleo spiritali de quo scriptum est; « Unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV), » haec praecepta conveniunt ut morticinum non comedat tam de avibus quam de pecoribus, cujus nequaquam sanguis effusus est, 110.1021B| quod in Actibus apostolorum (Act. XV) dicitur suffocatum, et quae necessario observanda apostolorum de Jerusalem Epistola monet. « Et captum a bestia, » quia et ipsum similiter suffocatum est, et condemnat sacerdotes, qui in turdis, ficedulis, gliribus et caeteris hujuscemodi. Haec aviditate gulae non custodiunt. Possumus autem juxta ἀναγωγὴν morticinum dicere in quo animae sanguis mortuus est, et imitatur Nabal Carmelum qui interpretatur stultus, et audita ira David pavore contremuit, et mortuum est cor ejus in eo (I Reg. XXV). Captus autem a bestiis, quarum ne morsibus lanietur, Propheta suspirat, dicens: « Ne tradas bestris animam confitentem tibi (Psal. LXXIII), » ille dicendus est, qui adversarii leonis morsibus devoratur, et pardi, qui non mutat varietatem 110.1021C| suam, et ursae quae raptis saevit catulis, et luporum rabie et reliquarum bestiarum, quas in varietate daemonum accipimus. Aves autem illas dicemus quae ponunt in coelo os suum: et illa pecora quae prona in terramque vergentia ventri tantum, et his quae sub ventre sunt serviunt (Isid.) Item possumus morticinum esse peccatorem intelligere, utpote qui crudelem peccati sustinet mortem, a bestiis autem captum non tantum simpliciter, sed valde peccatorem, in tantum ut maligni in eo operentur daemones, sicut fuit Judas qui diabolo ingrediente in corde suo Christum tradidit, sicut olim diximus, cum pollutionum sacrificia legislator exponeret. Sed illic quidem eum qui tetigit morticina, aut a bestiis capta, id est, qui communicavit sive particeps fuit, cum his qui praedicti 110.1021D| sunt, dicit. Hic autem eum qui comedit, videlicet qui totum illius peccatum suum proprium fecit, suamque malignam intentionem explevit, ex malo quod ille commisit, sicut fuerunt Annas, et Caiphas, qui non simpliciter Judae participes sunt proditionis effecti, ipsi enim ementes, proditionis ei dederunt pecuniam, et olim esurientes, vel desiderantes mortem Domini ad pascendam, nutriendamve suam intentionem, et ad satisfaciendum desiderio per Judam praevaluerunt. Hujus nodi comedere morticina, et a bestiis capta dicuntur, qui necesse habent lavare vestimenta sua et corpus. Lavat autem vestem suam et corpus, qui mundat semetipsum totum, id est interiorem exterioremque suum hominem; quia 110.1022A| intra vestimenta corpus est, sicut intra exteriorem hominem homo interior. Quomodo autem lavat? Aut per baptismum, aut per abundantiam lacrymarum imitantium aquas baptismatis. Qui autem hoc non facit, portabit iniquitatem suam, retributionem videlicet injustitiae. Sic enim divinam Scripturam in peccatis poenas restituere invenies comminantem. Unde Ezechiel Deum induxit dicentem: « Non parcet oculus meus super te, et non miserebitur; sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt (Ezech. VI). »
CAPUT XLV. De loco sanctificato, in quo sunt Sancta sanctorum et habitatio sanctorum; de justitia ponderis et mensurae; de quantitate primitiarum; de duabus primis solemnitatibus primi mensis, quae non sunt in Lege; de oblationibus Paschae, Pentecostes et Scenopaegiae.
« Cumque coeperitis terram dividere in possessionem, separate primitias Domino, sanctificatum de terra longitudinis viginti quinque millia, et latitudinis decem millia. Sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. Et erit ex hoc sanctificatum, quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis suburbana ejus per gyrum. Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium. Et in ipso erit templum sanctumque sanctorum: sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini. Et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis, viginti quinque millia longitudinis, 110.1022C| et decem millia latitudinis. Levitae autem qui ministrant domui, ipsi possidebunt viginti gazophylacia. Et possessionem civitatis dabitis quinque millibus latitudinis, et longitudinis viginti quinque millibus secundum separationem sanctuarii omni domui Israel. Principi quoque hinc et inde de separatione vel primitiis sanctuarii in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem, longitudinis autem juxta unamquamque partem a termino occidentali usque ad terminum orientalem terrae erit ei possessio in Israel. Et non depopulabuntur ultra principes populum meum, sed terram meam dabunt 110.1022D| « Israel, secundum tribus eorum. » (Hieron.) Post caeremonias sacerdotum cultumque eorum et cibum quae debeant sumere quaeve vitare, nunc terrae sanctae facit descriptionem, et antequam omnem in tribus dividat, de cunctis tribubus jubet eligi locum qui in longitudine habeat viginti quinque millia, et in latitudine decem millia. Et quia non est positum cubitorum sive pedum, aut ulnarum, subintelligi datur significare calamum qui erat in manu viri, et habebat mensurae sex cubitos, et sextam partem unius cubiti, id est, παλαιστὴν. Diligens supputet lector quot calami mille passus faciant, et quam multa millia in longitudine fuerint et latitudine; post quam descriptionem 110.1023A| rursus praecipit, ut de sanctificata terra quae electa est ex omnibus tribubus Israel, id est, viginti quinque millium calamorum in longitudine, et decem millium in latitudine eligatur ad aedificandum sanctuarium, id est, templum Domini, alia intrinsecus terra quingentorum calamorum per circuitum, hoc est duum millium. Et ne forsitan aedificatio templi aedes aliae jungerentur, praecipit ut quinquaginta cubitis per circuitum terra sit vacua in suburbana, vel, ut Symmachus, et Theodotio et Septuaginta transtulerunt, « in terminum, et separationem et spatium. » Hac descriptione finita, alia ex integro separandae sanctificationis mensura praecipitur, ut viginti quinque millium calamorum in longitudine et latitudine decem millium, post superiorem mensuram terra 110.1023B| alia metiatur, in qua nequaquam sit templum, id est sanctum, sed sanctum sanctumque sanctorum: « Et habitent in ea sacerdotes qui accedunt ad ministerium Domini. » Habitent autem eo tempore quando sacerdotali funguntur officio: et sit ipsa, ut diximus, possessio viginti quinque millium calamorum in longitndine, et decem millium in latitudine. Porro Levitae qui sacerdotibus serviunt, et habent propria ministeria, accipient locum ad aedificanda viginti gazophylacia, juxta Aquilam exedras, juxta Symmachum thalamos, juxta Theodotionem gazeras, sive, ut Septuaginta transtulerunt, civitatem. Per quod intelligimus separatum quemdam locum ad habitationem Levitarum, urbis vocabulo nuncupari, qui locus quinque millia habeat calamorum in latitudine, et viginti 110.1023C| quinque millia in longitudine. Haec autem omnia, id est, sanctuarium et alterum sanctuarium, sanctumque sanctorum et habitacula sacerdotum, et domus Levitarum qui ministrant sacerdotibus, appellantur loca separata et consecrata in ministerium, et in sanctificationem domui Israel. Post quadruplicem terrae sanctae descriptionem ponitur quinta divisio. Princeps sive dux populi accipiat hinc et inde, hoc est ex utraque parte sanctuarii in possessionem suam, et in urbe versetur, respiciatque ejus possessio ad separatum templo locum et faciem urbis, sitque a latere maris, hoc est ab occidente usque ad alterum latus maris; latitudinem habens quam inferius in descriptione tribuum singularum Propheta describit. Denique sequitur. In longitudinem autem 110.1023D| juxta unamquamque partem quam singulae tribus accipiunt a termino occidentali, id est maris usque ad terminum orientalem, qui ubi finiatur in tribuum descriptione noscemus. Et haec erit possessio ducis sive principis in terra Israel. Haec interim dicta sint, ut simplex historiae sermo noscatur. Caeterum si voluerimus comparare spiritalibus spiritalia, et juxta quosdam interpretes ad altiora conscendere, qui asserunt figuram futurorum esse praesentia, et omnia quae dicuntur pertinere ad coelestem Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, et ecclesiam primitivorum, non quidem difficile erit dicere quae dicta sunt ab aliis, sed veremur ne hujuscemodi expositionem prudens lector nequaquam recipiat. Unde 110.1024A| ad praesens tempus, et ad ecclesiam quae nunc laborat in mundo, et ad coelestia ire festinat, referenda sunt omnia, ut de universo mundo eligantur, alii in possessionem Dei qui sanctum possideant, alii qui ad majora profecerint, teneant sancta sanctorum. In ministris quoque ordo diversus est sacerdotum et Levitarum, quorum alii orationibus suis atque virtutibus quotidie sacrificia offerant Deo, alii in secundo et minori gradu sunt ut his ministrent, et per eos qui ad virtutum culmina conscenderunt. Et ad extremum sit dux sive princeps qui tantum possit ut contra unam tribum possessionem accipiat, uniusque meritum compenset merita plurimorum. Et primum dum versatur in saeculo de mari usque ad mare, latitudinem possideat. Deinde ab occidente 110.1024B| sive a mari usque ad orientem, ut praesentia derelinquens, ad futura festinet et habeat certam possessionem suam. Et nequaquam principes aliena desiderent, et unaquaeque tribus suam partem teneat. Quod proprie ad episcopos et presbyteros referri potest, quibus dicitur, « ut non vastent atque populentur ultra populum Dei, nec terram Israel haereditate possideant. » Sed unusquisque habeat possessionem suam, quae gradu illius constituta est. Viginti quinque autem millia referuntur ad sensus, quae quater posita sunt. Porro decem millia ad perfectam scientiam, ut in altero simplex tantum teneatur historia: in altero etiam de θεολογία, et supernis virtutibus disputetur, quia decennarius perfectus est numerus. Illud quoque considerandum quod sacerdotes, 110.1024C| qui in majori gradu sunt constituti, viginti quinque millia possideant in longitudine, et decem millia in latitudine. Levitae autem, id est, inferior gradus, eumdem quidem numerum habeat in longitudine, hoc est viginti quinque millia, sed latitudo ipsius quinario numero finiatur. Unde et viginti tantum tenent gazophylacia in quo numero offeruntur munera Esau. Princeps vero qui vere princeps in populo est, et meretur ducis nomen accipere, hinc inde accipit possessionem sanctuarii, ex omnibus videlicet qui ei voluntate subjecti sunt, et urbis habitator est, multorumque salutem suam mercedem facit. In priori templo quod dicitur sanctuarium, quingenti per singula latera calami describuntur, et rursum quinquaginta cubiti, quibus omnis sacerdotum 110.1024D| possessio separatur. In secundo autem sanctuario, ubi sunt sancta sanctorum, latitudo templi et spatium non describitur, sed incertus numerus est. Quod quidem et in possessione principis invenimus, qui absque ullo numero habet possessionem in populo Israel, dum profectus universorum redundat in principem, et discipulorum salus praemium magistrorum est.
« Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite. Separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Pro rapinis Septuaginta miseriam transtulerunt; pro confiniis, oppressionem. Est autem sensus: 110.1025A| Qui accepistis partem vestram, o principes, Scriptura dicente, principi quoque hinc inde in separationem sanctuarii possessionem civitatis, subauditur, dabitis. Et tanta est vestra potentia, ut unius tribus partem acceperit vestra possessio. Idcirco praecipio atque commoneo ut sufficiat huc usque iniquitatem fecisse et rapinas, dum aliena invaditis atque diripitis. Et quia scriptum est: « Dimitte malum et fac bonum (I Petr. III), » e contrario: « Judicium facite atque justitiam, judicantes pupillos, et justificantes viduam. Separate vestra confinia a populo meo, » ne videlicet terminos transferatis, et quia ipsa vicinia laedit humiliorem, qui supercilium majoris et potentioris non potest sustinere. Hinc per Isaiam dicitur: « Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro 110.1025B| copulatis usque ad terminum loci. Numquid habitabitis soli super terram? » (Isa. V.) Quae est enim rabies, cum tecta et agri ad depellendos imbres, et ad serendas fruges habere debeant, ea habere cupere in quibus cunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias, alteriusque necessitatem tuam facere voluptatem? Juxta tropologiam contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur, qui cum moverint pedes suos de oriente, veniunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium, et aedificant civitatem confusionis turremque superbiae. Isti domus domibus, id est, dogmata conjungunt dogmatibus. Quibus dicitur per Michaeam: « Nolite aedificare in domo derisum (Mich. VII), » ne super fundamentum Christi quod Paulus apostolus posuit (I Cor. III), 110.1025C| et in quo debuerant aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos, e contrario aedificent ligna, fenum, stipulam, quorum finis incendium est. De hujuscemodi domibus Salvator in Evangelio loquitur: « Omnis qui audierit verba mea, et non fecerit ea, assimilabitur viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina domus illius magna. » Tam diu autem quaerunt haeretici nova veteribus jungere, et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat. Hoc interim dictum sit ad illius temporis populum et ad haereticos. Caeterum et nostris principibus praeceptum poterit coaptari, qui in morem Pharaonis et Aegyptiorum opprimunt filios 110.1025D| Israel per potentiam (Exod. II); nec meminerunt scriptum: « Ducem te constituerunt, ne eleveris; sed esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII). » Et illud quod in Evangelio Dominus loquitur: « Sin autem dixerit servus ille in corde suo: Moratur dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, comedere et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non putat, et hora quam nescit: et dividet eum, et partem ejus ponet cum infidelibus (Matth. XXIV; Luc. XII). » Discipulos quoque suos in Evangelio his praeceptis erudit: « Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, potestatem exercent in eos: non sic erit inter vos. Sed qui voluerit in 110.1026A| vobis magnus esse, fiat minister (Matth. X; Luc. XXII). » Et qui voluerit esse primus, sit omnium servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro plurimis. Multa sunt si voluero de sacris Scripturis revolvere, ubi majorum superbia coercetur, et ad humilitatem omnes domini provocantur, dicentis, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde.
« Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem batus, et decimam partem ephi, juxta mensuram cori erit aequilibratio eorum. Siclus autem viginti obolos habet. Porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt. » (Hieron.) Dicamus 110.1026B| ergo juxta Hebraicum et litteram, et quid nobis videatur in singulis apertius explicemus. Statera, quae Hebraice dicitur mozene, in his intelligitur quae appenduntur; epha, quae in Graeco sermone corrupte dicitur ephi, ad mensuram pertinet variarum frugum, verbi gratia, tritici, hordei, leguminum. Porro batus, qui Hebraice appellatur bati, eadem mensura est quae et ephi, et in speciebus tantum liquidis vini et olei, et istiusmodi. Corus triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est tam aridarum quam liquentium, tenet principium. Decima pars cori in his quae modio mensurantur, appellatur epha, id est, tres modii, et decima pars cori in speciebus liquidis vocatur batus sive vadus, ut ejusdem mensurae sit epha et batus. (Maurus. Unde in Lege jubetur 110.1026C| (Levit. VI, Exod. XXIX): « Decima pars ephi conspersa oleo, » quod mensuram habebit quartam partem hin: « et libum ad vina fundenda ejusdem mensurae » dari in holocaustum. Mensura ergo ephi, quae tres habet alias mensuras, sanctae Trinitatis significat fidem, cujus decimam jubemur offerre, id est, credulitatem incarnationis Christi, quae in Lege nobis plenissime commendatur, sive observantiam ipsius decalogi. Jubemur simul offerre oleum, hoc est charitatem et misericordiam. Jubemur et vinum ad libamentum, id est, gratiam spiritalem, sive communicationem passionis Christi, et haec juxta partitionem mensurae hin, hoc est secundum distributionem perfectae devotionis. (Hieron.) Porro siclus, qui Graece dicitur stater, viginti habet obolos. Mina 110.1026D| vero, quae appellatur mna, habet siclos sexaginta, qui faciunt obolos mille ducentos. Quod autem dicitur, viginti sicli et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt, lectorem turbare non debet. Idcirco enim difficultas in numeris ponitur, ut intentum animum faciat auditoris. Unde et multa dicuntur in parabolis et aenigmatibus, « ut qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI). » Omnis quippe prophetia obscuritate continet veritatem, ut discipuli intrinsecus audiant, vulgus ignobile et foris positum nesciat quid dicatur. Praecipit ergo Scriptura divina ut justa sint pondera, dicens: « Non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor, statera vera et justa erit vobis, et mensura vera 110.1027A| et justa erit vobis (Levit. XIX). » Et in Proverbiis dicitur: « Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei (Prov. XI). » Quod quidem non solum in commerciis et in usu quotidianae vitae nobis est observandum, sed in omnibus custodienda justitia, dicente Scriptura: Sermonibus tuis facies stateram et appendiculum, ut et in verbis et in opere et cogitationibus omnia pondere et ratione faciamus. Obolum autem, hoc est vicesimam partem sicli sive stateris, esse minimam portiunculam in alio loco legimus: ejus qui fidelis est totus mundus divitiarum: illius autem qui infidelis est neque obolus, quasi aliis verbis dixerit: Infidelis nihil in verbo possidet, sed etiam minima indiget portione. De quo alio verbo in Evangelio dicitur: 110.1027B| « Non egredietur inde nisi reddat novissimum quadrantem (Matth. V), » hoc est, etiam extremum nummum et minutum. Legimus decem mnas singulis servis ad negotiandum traditas. Et in alia parabola, inter servos talenta divisa, et debitorem quingentorum denariorum et quinquaginta, et operarios vineae qui singulos accipiunt denarios, et mulierem viduam quae drachmam perdiderat, et vix eam lucernae accensione reperit (Luc. XIV; Matth. XXV; Luc. VII; Matth. XX; Luc. XV). Quae omnia quem sensum habeant, non est hujus temporis disserere.
« Et hae sunt primitiae quas tolletis, sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. Mensura quoque olei. Batus olei decima pars cori est, et decem bati eorum faciunt, 110.1027C| quia decem bati implent eorum. » (Hieron.) Dicamus igitur primum juxta litteram, δέκαδας, hoc est decimam partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursum ex ipsius decimis Levitae, hoc est inferior ministrorum gradus decimas dabat sacerdotibus, et haec est quae appellabatur Δευτεροδέκαδη. Erant quoque et aliae decimae quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat ut comederet eas, cum iret ad templum in urbe Jerusalem, et in vestibulo templi, et sacerdotes ac Levitas invitarent ad convivia. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant. At vero primitiva quae de frugibus offerebant, non erant speciali numero definita, sed offerentium arbitrio derelicta. Traditionemque accepimus Hebraeorum non 110.1027D| Lege praeceptam, sed magistrorum arbitrio inolitam, qui plurimum quadragesimam partem dabat sacerdotibus, qui minimum sexagesimam, inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre quodcumque voluissent. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem offerant eorum quae gignuntur e terra. Si enim corus, qui Hebraice appellatur omer et a Septuaginta dicitur κόρος, triginta habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, epha quoque et batus, juxta quod supra diximus, decima pars est cori, praecipiturque ut sexta pars tam ephi quam bati detur sacerdotibus 110.1028A| in primitiis offerendis quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere. Haec interim juxta litteram et juxta Hebraicam veritatem, et sensisse et audisse sufficiat. Nunc revertamur ad intelligentiam spiritalem, in qua primum quaerendum quomodo dicatur: « Honora Dominum de justis tuis laboribus, et da ei de fructibus justitiae tuae, ut impleantur cellaria tua frumento, et vino torcularia tua redundent (Prov. III); » ut postquam obtuleris primitias laborum tuorum atque virtutum, et dixeris, ecce nunc ego attuli tibi primitias fructuum terrae, quos dedisti mihi, Domine: merearis audire: « Benedictus tu in civitate, et benedictus tu in agro; benedicti filii uteri tui, et genimina 110.1028B| terrae tuae, et fructus jumentorum tuorum, » etc. (Deut. XXVIII.) Et possideas juxta Apostolum (Ephes. I) omnem benedictionem spiritualium in coelestibus in Christo, dum quidquid habes, non tuae putas esse virtutis, sed ejus misericordiae, qui fruges dedit. Et siquidem tantam habuerimus scientiam Scripturarum, ut mystica quaeque pandamus et doceamus homines, id est, rationale animal, damus primitias frumenti nostri. Si autem post anagogen puram tantum sequamur historiam, quae simplices nutrire potest, juxta illud quod scriptum est: « Homines et jumenta salvos facies, Domine, » damus primitias hordei nostri, quod hordeum sevit et Isaac, sed in terra alienigenarum, et ortum est ei centuplum. Qui hordei dat primitias, potest dicere: « Dominus 110.1028C| pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me (Psal. XXII). » Qui autem rationalia pascit animantia, vertit sententiam, et dicit: « Praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). » Et postquam olei et vini obtulerit primitias, jungit et loquitur: « Impinguasti in oleo caput meum, et calix tuus inebrians quam praeclarus est (Ibid.), » illo oleo quod absque fece mundissimum ad lucernam Domini praeparatur. Quod qui paraverit, exhilaratur facies ejus in oleo, oleo exsultationis quo Christus unctus est prae participibus suis (Psal. XLIV), et effectus oliva cum propheta cantabit: « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI), » et illo vino quod de vera vite 110.1028D| redundat in torcularibus Salvatoris, dicente Domino: « Ego sum vitis, vos propagines, Pater meus agricola (Joan. XV). » De his torcularibus tres psalmos legimus, octavum, et octogesimum, et octogesimum tertium, qui omnes ad Ecclesiae sacramenta referuntur. Et in veteri quidem Lege absque mensura erant et numero primitiae: « Non enim ad mensuram Deus spiritum dabat (Joan. III). » In secunda autem aedificatione templi, quod Ezechielis prophetia continet, certa mensura est, id est sexagenarius numerus, quo mundus expletur, ut dicitur nobis: « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). »
« Et arietem unum de grege ducentorum, de his 110.1029A| quae nutrivit Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israel. Et super principe erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in solemnitatibus, et in Kalendis et in sabbatis, in universis solemnitatibus domus Israel. Ipse faciet pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. » Supra dixit quota pars eorum quae appenduntur, mensurae quoque tam aridarum specierum quam liquentium, debeat offerri principi. Nunc eumdem primitiarum in animantibus tenet ordinem, ut unum de grege ducentorum arietum jubeat offerri, quos nutrit Israel in sacrificium, et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro 110.1029B| populo, ait Dominus Deus. Quod nos interpretati sumus « de his quae nutrit Israel, » in Hebraico scriptum est, memmasce, quod Aquila et Symmachus interpretantur ἀπὸ τῶν ὑδὰτων, Septuaginta et Theodorio, ἀπὸ τῶν ποτιστηρίων, quod alterum de irriguis, alterum de canalibus sive piscinis sonat, ut videlicet primitiae principis non alibi nisi in irriguis nutriantur. Et quomodo in superioribus legimus, sexagesimam partem debere offerri principi, de his quae appenduntur, et quae mensurae subjacent, sic nunc ducentesima pars animantium jubetur offerri, et hujuscemodi legis praeceptis omnem populum esse subjectum, ut offerat duci sive principi, quod videlicet per illum holocausta et sacrificia et libamina in singulis solemnitatibus offerantur pro populo, et expietur 110.1029C| domus Dei. Ex quo animadvertendum, quod quomodo populus debitor est primitiarum offerendarum principi, sic princeps debitor est populi offerre pro eo victimas. Quem juxta tropologiam non alium intelligere possumus, nisi Dominum Salvatorem: iste de ducentis animantibus suscipit arietem, sive, ut significantius Hebraicus sermo demonstrat, βόκκημα, quod ad cuncta animantia, et non proprie ad arietem referri potest. Et suscipit animal vel arietem qui nutritus est in locis irriguis, sanctarum videlicet Scripturarum, et potest dicere: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me (Psal. XXII). » Haec erant irrigua, imo et canales ad quos et Jacob ducebat pecora sua (Gen. XXX), ut in ipsis 110.1029D| biberent atque conciperent, et juxta virgarum colorum fetus ederent Domino; pro sacrificio Aquila et Symmachus donum interpretantur: quod in Hebraico dicitur Manaa, et proprie non pertinet ad hostiam, sed ad ea quae ex simila et polenta, et oleo offeruntur in sacrificio. Holocaustum vero est, quod totum offertur Deo et sacro igne consumitur. Pacifica, quando reconciliamur Deo, et pro nobis Apostolus loquitur: « Precamur pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V). » Et in alio loco: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (Ibid.). »
Iste autem princeps, cui primitiae de animantibus offeruntur, ipse est et rex, ut in crucis quoque titulo demonstratur Haebraicis et Graecis litteris ac Latinis, 110.1030A| nitentibusque Judaeis ut deponeretur titulus triumphalis, gentium in Pilato turba respondit - « Quod scripsi scripsi. » « Sub principe, inquit, erunt (Joan. XIX). » Pulchre sacerdotalis dignitas commonetur cui subjecta sit officio, ut sciat se sacrificium, et libamina quae offeruntur ex humo pro populo offerre debere in cunctis solemnitatibus, tam videlicet in Kalendis, id est neomeniis, quam in sabbatis, quando tenebris cuncta operientibus, lunaris exordium luminis est. Et in requie sabbatorum, ut faciat videlicet pro peccato ad expiandum pro domo Israel, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis: ista est enim domus viventis Dei, et domus Israel, quae expiatione suorum indiget peccatorum. Quia ergo festorum leges habemus in manibus, et inde 110.1030B| nunc sermo est, requiramus diligentius qui sit ordo festivitatum, ut ex ipsis ordinibus et sacrificiorum ritu colligere possimus qualiter unusquisque ex suis actibus et conversationibus sanctis Deo festivitatem possit parare. Prima ergo est festivitas Dei, quae appellatur indesinens. De his enim mandatur quae indesinenter, et sine ulla prorsus interruptione matutinis et vespertinis sacrificiis offerantur. Mandans igitur festivitatum ritus, non primo statim venit ad festivitatem Paschae, neque ad Azymorum, neque ad Scenopegiae, aliasque de quibus praecipitur, sed hanc primam posuit in qua sacrificium indesinens mandat offerri, quo scilicet agnoscat quis ille vult esse perfectus et sanctus, quia non aliquando quidem agenda est Deo, aliquando non agenda festivitas: 110.1030C| sed semper et indesinenter justus agere debet diem festum. Sacrificium namque quod indesinenter, et in matutinis et in vespertinis mandatur offerri, hoc indicat, ut et in lege ac prophetis quae matutinum tempus ostendunt, et in evangelica doctrina quae vespertinum, id est, in vespera mundi Salvatoris ostendit adventum, indesinenti intentione persisteret. Has ergo tales festivitates Dominus dicit: « Et observabitis dies festos meos. » Dies ergo festus Domini est, si ei sacrificium indesinenter offeramus, si sine intermissione oremus; ita ut ascendat oratio nostra, sicut incensum in conspectu ejus mane, et elevatio manuum nostrarum fiat ei sacrificium vespertinum (Psal. CXL). Est igitur prima solemnitas jugis sacrificii vel indesinentis, quae a cultoribus 110.1030D| Evangelii eo modo quo supra exposuimus, debet expleri. Sed quoniam, sicut propheticus sermo perdocuit (Amos. VII), dies festi peccatorum convertuntur in luctum, et cantica eorum in planctum; certum est quia qui peccati, et agit dies peccati, agere non potest diem festum: et ideo illis diebus quibus peccat, offerre non potest indesinens sacrificium Deo. Sed ille offerre potest, qui indesinenter custodit justitiam, et conservat semetipsum a peccato. Qua die autem interruperit et peccaverit, certum est quod in illa die non offert sacrificium indesinens Deo. Quae est autem festivitas sabbati, nisi illa de qua Apostolus dicit: « Relinquetur ergo sabbatismus, hoc est sabbati observatio, populo Dei (Hebr. IV). » Relinquentes 110.1031A| ergo Judaicas sabbati observationes, qualis debeat esse Christiano sabbati observatio videamus. Die sabbati nihil ex omnibus mundi actibus oportet operari. Si ergo desinas ab omnibus saecularibus operibus, et nihil mundanum geras, sed spiritalibus operibus vaces, ad ecclesiam convenias, lectionibus divinis et tractatibus aurem praebeas, de coelestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium prae oculis habeas, non respicias ad praesentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura: haec est observatio sabbati Christiano: sed haec et Judaei observare deberent. Denique etiam apud ipsos si faber, si structor, et si qui hujusmodi opificum fuerit, otiatur in die sabbati. Lector autem legis divinae vel doctor non desinit a bono opere, et tamen 110.1031B| sabbatum non contaminat. Si enim dicit ad eos: « Aut non legistis quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Matth. XII.) »
Qui ergo cessavit ab operibus saeculi et spiritalibus actibus vacat, iste est qui sacrificium sabbati et diem festum agit sabbatorum. Neque onera portat in via. Onus enim est omne peccatum, quemadmodum dicit et Propheta: « Sicut onus grave gravata sunt super me (Psal. XXXVIII). » Neque enim ignem accendit illum, scilicet ignem de quo dicitur: « Ite in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis in sabbato unusquisque (Isa. L). » Sed et in loco suo et non procedit ex eo. Quis ergo est locus ejus? Animae scilicet spiritalis. Justitia locus ejus, veritas, sapientia, sanctificatio, et omnia quae Christus est 110.1031C| locus animae est. Ex quo loco eam non oportet exire, ut vera sabbata custodiat, et diem festum in sacrificiis exigat sabbatorum, sicut et Dominus dicebat: « Qui manet in me et ego in eo (Joan. XV). » Quod autem diximus vera sabbata, si altius repetamus quae sint vera sabbata, ultra hunc mundum est vera sabbati observatio. Quod enim scriptum est in Genesi (Gen. II), quia requievit Deus in die sabbati ab operibus suis, non videmus vel tunc factum esse in die septima vel etiam nunc fieri. Semper Deum videmus operari, et nullum sabbatum est, in quo non Deus operetur, in quo non perducat solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V). « In quo non producat in montibus fenum, et herbam servituti hominum (Psal. 110.1031D| CXLVI), » in quo non percutiat et sanet, deducat ad infernum et reducat, in quo non occidat et vivere faciat. Unde et Dominus in Evangeliis, cum Judaei praescriberent sibi de operatione et curatione sabbati, respondit eis: « Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. V). » Ostendens per haec in nullo hujus saeculi sabbato requiescere Deum, a dispensationibus mundi, et a provisionibus generis humani. Nam creaturas quidem fecit ex initio et substantias protulit, quantas sibi sciebat ut pote rerum conditor, ad perfectionem mundi posse sufficere: sed usque ad consummationem saeculi, ab earum provisione et dispensatione non cessat. Erit ergo verum sabbatum, in quo requiesceret Deus ab omnibus 110.1032A| operibus suis, saeculum futurum, tunc cum aufugiet dolor et tristitia et gemitus, et erit omnia et in omnibus Deus. In quo sabbato concedat etiam nobis Deus diem festum agere secum, cum sanctis angelis suis festa celebrare; offerentes sacrificium laudis, et reddentes Altissimo vota nostra. Tunc fortassis et sacrificium indesinens, de quo supra exposuimus melius offeretur: tunc enim melius indesinenter assistere anima poterit Deo et offerre sacrificium laudis per pontificem magnum, qui est sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Tertia festivitas ponitur Neomeniae dies, in qua offertur et hostia sicut scriptum est: « In calendis autem, » id est, in mensium exordiis, « offeretis holocaustum Domino, » etc. Neomenia autem dicitur nova luna. 110.1032B| Est ergo et ista festivitas, cum luna innovatur. Nova autem dicitur cum soli proxima fuerit effecta et valde ei conjuncta, ita ut sub claritate ejus lateat. Sed mirum fortasse videatur, immo superfluum lex divina mandare. Quid enim religionis condecet lunae novae, id est, cum conjungitur soli et adhaeret ei observare festivitatem. Haec si secundum litteram considerentur, non tam religiosa quam superstitiosa videbuntur. Sed sciebat Apostolus Paulus, quia non de his loquitur lex, neque ullum ritum quia Judaeis observari videtur sanctus Spiritus praecipit, et ideo ad eos, qui fidem Dei susceperunt, dicebat: « Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomenia aut sabbato, quae sunt umbrae futurorum (Coloss. II). » Si ergo umbra futurorum 110.1032C| est, sabbatum, de quo pro viribus supra explicavimus; et neomenia umbra futurorum est: certum est quia et caeterae festivitates similiter umbrae sunt futurorum. Sed nunc de neomenia videamus. Diximus quia neomeniae festivitas appellatur, cum luna innovari coeperit et soli proxima fieri penitusque conjuncta. Sol justitiae, Christus est. Huic si luna, id est, Ecclesia sua, quae lumine ipsius repletur, juncta fuerit, et penitus ei adhaeserit, ita ut secundum verbum Apostoli: « qui se jungit Domino, unus cum eo spiritus fiat (I Cor. VI), » tunc festivitatem neomeniae agit. Tunc enim nova efficitur, cum abjecerit veterem hominem, et induta fuerit novum, « qui secundum Deum creatus est (Ephes, IV), » atque ita merito innovationis solemnitatem, 110.1032D| quae est neomeniae festivitas, gerit. Tunc denique est, quando neque videri neque comprehendi humanis aspectibus potest. Anima enim cum totam se sociaverit Domino, et in splendorem lucis ejus tota concesserit, nihilque omnino terrenum cogitat, nihil mundanum requirit, nec hominibus placere studet, sed totam se sapientiae lumini, totam calori sancti Spiritus mancipaverit, subtilis et spiritalis effecta, quomodo cerni ab hominibus aut humanis potest conspectibus apprehendi? Animalis namque homo intelligere et discernere non potest spiritalem. Et ideo dignissime diem festum aget et hostiam neomeniae Domino, utpote per ipsum innovata jugulabit. Quarto in loco ponitur inter festivitates Dei 110.1033A| Paschae solemnitas, in qua festivitate agnus occiditur. Sed vide tu Agnum verum, Agnum Dei, Agnum qui tollit peccata mundi, et dicito quia « Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). » Judaei carnali sensu comedant carnes agni, nos autem comedamus carnem verbi Dei. Ipse enim dixit: « Nisi comederitis carnes meas, non habebitis vitam in vobis ipsis (Joan. VI). » Hoc quod modo loquimur carnes sunt verbi Dei, si tamen non quasi infirmis olera, aut quasi pueris lactis alimoniam praeferam: si perfecta loquimur, si robusta, si fortia, carnes vobis verbi Dei apponimus comedendas. Ubi enim mysticus sermo, ubi dogmaticus et Trinitatis fide repletus profertur ac solidus, ubi futuri saeculi, amoto velamine litterae, legis spiritalis sacramenta panduntur, 110.1033B| ubi spes animae a vulsa de terris jactatur in coelos, et in illis collocatur « quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II), » haec omnia carnes sunt verbi Dei, qui potest perfecto intellectu vesci et corde purificato, ille vere festivitates paschae immolat sacrificium, et diem festum agit cum Deo et cum angelis ejus. Post hanc imo continuata huic festivitas sequitur azymorum, quam merito celebrabis, si extermines omne fermentum malitiae et nequitiae ab anima tua, et azyma sinceritatis veritatisque custodias (I Cor. V). Neque enim putandum est omnipotentem Deum leges hominibus pro fermento scribere, et per ea jubere exterminari animam de populo; si qua forte parum aliquid fermenti hujus ex farina conspersi in domo sua habuisse 110.1033C| deprehendantur, eamque curam magnopere fuisse divinae majestati qua fermenti hujus causa intantum se dicat offendi, ut animam, quam ipse ad imaginem et similitudinem suam fecit, exterminari pro hoc jubeat et everti. Non mihi videtur haec divinis legibus digna esse intelligentia, sed illud magis est, quod horrescit, merito horrescit Deus, si malitiae, si irae, si nequitiae spiritu infirmetur anima et intumescat ad flagitia; haec non vult esse in anima Deus, et tale fermentum nisi abjecerimus de domo animae nostrae, merito exterminabimur. Sed ne contemnas, etiamsi parvam videris intra te fermentari malitiam, quia « modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). » Et ideo neque de parvo peccato negligas, quoniam ex uno peccato generatur et aliud. Sicut enim ex justitia 110.1033D| generatur justitia, ex castitate castitas (si enim primo tenuiter castus esse coeperit, accepto castitatis fermento, quotidie castior efficitur: ita et qui semel intra se, licet parvum malitiae reposuerit fermentum, quotidie semetipso nequior efficitur ac deterior. Et ideo si vis agere azymorum festivitatem cum Deo, ne parvum quidem malitiae fermentum intra te residere patiaris. Post hanc sequitur sexta festivitas, quae dicitur Novorum, id est, primitiae de novis offeruntur. Ubi enim seminatus fuerit ager, diligenter excultus, atque ad maturitatem pervenerit seges, tunc in fructuum perfectione festivitas Domini geritur. Si ergo et tu vis novorum diem festum agere cum Domino, vide quomodo semines, aut ubi semines, ut possis tales 110.1034A| metere fructus, ex quibus laetari facias Deum, et agere diem festum. Quod aliter implere non poteris, nisi audias Apostolum dicentem: « Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI). » Si sic semines, et sic metas, vere diem festum agis novorum. Propterea denique et propheta admonet, dicens: « Innovate in vobis novalia, et nolite seminare super spinas (Ose. X). » Qui ergo cor suum et interiorem hominem renovat de die in diem, iste sibi innovat novalia, et non seminat super spinas, sed super terram bonam, quae reddat ei fructum tricentesimum aut sexagesimum aut centesimum (Luc. VIII). Iste ergo est, qui in spiritu seminat et colligit fructus spiritus. Fructus autem spiritus primus omnium est gaudium (Gal. V). Et merito diem 110.1034B| festum novorum fructuum agit, qui gaudium metit; praecipue qui simul metat et pacem et patientiam, et bonitatem et mansuetudinem, aliosque horum similes fructus colligat, dignissime novorum fructuum festivitatem Domino aget.
Tunc deinde sequitur festivitas Septimanorum. Sicut enim inter dies, septimus quique dies observatur sabbatum, et est festivitas, ita ut inter menses septimus quique mensis sabbatum sit mensium. Agitur ergo in eo festivitas, quae dicitur Sabbata sabbatorum, et fit in die prima mensis memoria tubarum. Sed quis est qui festivitatem gerat memoriae tubarum, nisi qui potest scripturas propheticas et evangelicas atque apostolicas, quae velut coelesti quadam personant tuba, mandare memoriae, et intra thesaurum 110.1034C| cordis sui recondere? Qui ergo haec facit et in lege Domini meditatur die ac nocte (Psal. I), iste festivitatem gerit memoriae tubarum. Sed et si qui potest gratias illas sancti Spiritus promereri, quibus inspirati sunt prophetae, et psallens dicere: « Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis ejus (Psal. LXXX), et qui scit in Psalmis jubilare, digne Deo agit solemnitatem tubarum. Est adhuc et alia festivitas cum affligunt animas suas et humiliant, sed non festa celebrantes. O mira festivitas! Dies festus vocatur afflictio animae. « Hic enim, inquit, dies est propitiationis, decima die mensis septimi. » Vides ergo, si vis diem festum agere, si vis ut laetetur Deus super te, afflige animam tuam et humilia eam. Non ei permittas explere desideria 110.1034D| sua, nec concedas ei lascivius evagari, sed in quantum fieri potest, afflige et humilia eam. Denique et Paschae festivitas et azymorum panem afflictionis habere dicitur. Nec potest quis agere diem festum, nisi afflictionis panem manducaverit, et manducaverit pascha cum amaritudine. « Manducabitis enim, inquit, azyma cum amaritudine. » Vides ergo quales sunt festivitates Dei. Non recipiunt dulcedinem corporalem; nihil remissum, nihil voluptuosum, aut luxuriosum volunt, sed afflictionem animae, et amaritudinem, humilitatemque deposcunt: quia « qui se humiliat, ipse exaltabitur (Matth. XXIII) » apud Deum. Hoc ergo deposcit et propitiationis dies. Cum enim afflicta fuerit anima et humiliata in conspectu 110.1035A| Domini, tunc ei propitietur Deus: et tunc ad eam venit ille, quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine suo Christus Jesus Dominus et Redemptor ejus (I Joan. II). Jam vero ultimus dies festus Dei, qui sit, quo Deus laetatur in homine, videam. Scenophegia, inquit. Laetatur ergo super te, cum viderit in hoc mundo in tabernaculis habitantem, cum te viderit non habere fixum et fundatum animum ac propositum super terras, nec desiderantem quae terrena sunt, nec umbram vitae hujus quasi possessionem propriam et perpetuam deputantem, sed velut in transitu positum, et ad veram illam patriam unde egressus est, paradisi, festinantem ac dicentem: « Incola ego sum et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII). » In tabernaculis enim 110.1035B| habitaverunt et patres, et Abraham in casulis, id est, in tabernaculis habitavit cum Isaac et Jacob cohaeredibus remissionis ejusdem. Cum ergo incola fueris et peregrinus in terris, et non est mens tua fixa et radicata in desideriis terrenorum, sed paratus es, ut cito transeas, et paratus es extendere te semper ad anteriora, usquequo pervenias ad terram fluentem lac et mel (Phil. III), et haereditatem capias futurorum: si te, inquam, positum in his videat Deus, laetatur in te, et diem festum aget super te. Haec quidem in praesenti. In futuro vero, si vis considerare quomodo dies festi agantur, erige paululum si potes sensus tuos a terra, et obliviscere paulisper haec quae habentur in facie. Describe vero tibi quomodo coelum et terra transeat, et transit omnis hic habitus mundi. Coelum vero 110.1035C| novum et nova terra fundetur. Amove de conspectibus tuis etiam solis hujus lucem, et da illi mundo, qui venturus est, solis hujus septuplum lumen: imo potius secundum Scripturae auctoritatem ipsum ei da Dominum. Lucem pone, astantes angelos gloriae. 110.1036A| Pone virtutes, potestates, sedes, dominationes, atque omne nomen clarissimarum coelestiumque virtutum, non solum, quod in praesenti saeculo nominatur, sed quod etiam in futuro. Inter hos omnes considera, et conjice quomodo agi possint dies festi Domini, quae ibi festivitas, quae gaudia, quae laetitiae magnitudo. Nam de his quas supra diximus spiritalibus festivitatibus, etiam si magnae sunt et vere praecipuae cum spiritaliter geruntur in anima, tamen ex parte sunt, non ex integro. Ex parte ergo in hoc mundo sancti agunt diem festum, quia ex parte sciunt, et ex parte prophetant. Cum autem venerint, quae perfecta sunt, destruent ista quae ex parte sunt (I Cor. XIII). Sicut enim perfectae scientiae cedit ista, quae ex parte est, et perfectae prophetiae cedit ista, quae ex parte 110.1036B| est: ita et perfectae festivitati, cedit ista, quae ex parte est festivitas. Neque enim, quod perfectum est, mundus iste capere potest; ubi, ut diximus, necessitas corporis, nunc cibum, nunc potum, nunc somnum suggerit, nunc etiam quantamcunque necessario vitae praesentis sollicitudinem movet; quae omnia interrumpunt sine dubio continuationem festivitatis Dei. Cum autem venerit illud, quod dictum est, de his qui restituentur in sancta, si tamen et nos et ex his esse mereamur qui restituendi sunt, qui neque esurient, neque sitient, neque dormitabunt, neque laborabunt, sed erunt pervigiles sicut angelorum vita pervigil dicitur, cum in illum ordinem restitui merebuntur, tunc erit vera et incorrupta festivitas: cujus festivitatis princeps et sponsus et Dominus 110.1036C| erit ipse Jesus Christus Salvator noster. Sed his ita praelibatis in singulis festivitatibus, quas oblationes offerre debeant, sequens liber demonstrat, mysticamque observationem earum brevi sermone demonstrat.
LIBER DECIMUS NONUS
SEQUITUR CAPUT XLV. 110.1035C|
« Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. Et tollet sacerdos de sanguine 110.1035D| quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. Et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabis pro domo. In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis paschae solemnitas. Septem diebus azyma comedentur. Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato. Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino: septem vitulos et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus, et pro peccato hircum caprarum quotidie; et sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. Septimo mense, quinta decima die mensis in 110.1036C| solemnitate faciet, sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio et in oleo. » (Hieron.). Totum capitulum posui, ne divisum per singula legentis animum 110.1036D| conturbaret. Et primum de interpretationis varietate dicendum est. Ubi nos interpretati sumus « in quatuor angulis crepidinis altaris, » Septuaginta transtulerunt, « et super quatuor angulos templi et super altare: » Et ubi nos diximus, « pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est, » illi posuerunt, « pro ignorante et pro parvulo. » In eo quoque ubi nos diximus, « et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per parietem faciet, et olei hin per singula ephi; » illorum editio tenet « et sacrificium et coctionem vitulo et coctionem arieti dabis et olei hin coctionis. » In extremo quoque versiculo, ubi nos diximus, in sacrificio et in oleo, illi dixerunt, « sicut in manaa, sicut in oleo. » In primo, inquit, mense et prima die mensis: haud dubium quin Nisan significat: « sumes 110.1037A| vitulum de armento, non qui domi nutritus sit, sed qui in armento, hoc est, de grege et numero plurimorum. « In septima quoque mensis ejusdem die; » quae duae solemnitates, hoc est, primi mensis prima dies, ejusdem septima in lege Mosaica non habentur. Quartum decimum autem diem mensis, quo pascha celebratur, et Moyses praecipit observandum, quando septem diebus azyma comedimus. Quartam vero solemnitatem, de qua dicit: « Septimo mense quinta decima die mensis in solemnitate, » etc., videtur mihi significare Scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. Curramus ergo ad singula, et quid nobis videatur, breviter disseramus. Esse solemnitates spiritales et Apostolus docet: « Ne ergo quis vos judicet in cibo et potu, aut in parte solemnitatis, aut 110.1037B| neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum (Coloss. II). » Et si per Isaiam loquitur Deus: « Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non suscipio, jejunium et ferias, et neomenias et solemnitates vestras odit anima mea (Isa. I). » Manifestum est quod qui solemnitates oderit Judaeorum, suos diligat, sabbatum videlicet quod relictum est populo Dei, ut videamus quae a Deo donata sunt nobis, et loquamur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes. In praesenti enim saeculo, quod in maligno positum est, dies bonos videre non possumus, sed in novo. De quibus diebus in carmine Mosaico Spiritus sanctus canit: « Memento dierum antiquitatis, intellige annos generationis generationum 110.1037C| (Deut. XXXII). » De quibus et sanctus loquebatur in psalmo: « Nocte in corde meditabar (Psal. LXXVI). » Et iterum: « Et annos aeternos in mente habui et meditatus sum. » Qui istum non suscipit intellectum, respondeat quomodo illud possit exponere, quod Isaias de futuro et novo saeculo vaticinatur. « Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, et veniet omnis caro adorare Dominum (Isa. LXVI), » quando veri adoratores nequaquam adorabunt in monte Garizin, nec in Jerusalem, sed in spiritu et veritate, quando erit coelum novum et terra nova, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei, et sol septies tantum lumen accipiet et luna soli comparabitur. Accessimus enim ad montem Sion, quod interpretatur 110.1037D| specula, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII), et ad millia angelorum solemnitates. De qua solemnitate loquitur et alius propheta: « Quid facietis in diebus congregationis, et in diebus solemnitatis Domini (Ose. IX). » Hoc est illud quod et alibi dicitur: « Celebra, Juda, festivitates tuas, redde vota tua (Nahum. I). » Si ergo didicimus solemnitates spiritales, consequenter docebimur et victimas spiritales. Assumitur vitulus de armento, sive taurus, ut interpretatus est Symmachus, liber et nullo pressus jugo, hoc est, onere peccatorum, et immaculatus, « qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II), » vitulus novellus, cornua efferens et ungulas, ut in ipso mundetur 110.1038A| et expietur sanctuarium. « Et tollet, inquit, sacerdos de sanguine ejus, quod erit pro peccato omnium. » Qui aliis verbis agnus appellatur, in Exodo et in Evangelio, Baptista Joanne dicente: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). » Sanguis autem ipse est pretiosus, in quo redimimur in passione Domini Salvatoris, cujus carnibus alimur et cruore potamur, quo tanguntur quatuor anguli crepidinis altaris. Quod Theodotio ipsum Hebraicum « posuit azara sive templi, ut Septuaginta transtulerunt, ut sanctificetur domus et altare. » Universa enim mundi elementa hoc sanguine sanctificantur, ut cum quis expiatus fuerit atque mundatus, ingrediatur portam atrii interioris, et possit Domini arcana cognoscere, et consequenter venire ad 110.1038B| septimam diem mensis primi, et consequi requiem, et Domino offerre sacrificium tam pro ignorantia, de qua David loquitur: « Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV); » quam pro parvulo, qui cum ad perfecti viri mensuram pervenerit, destruet ea, quae parvuli sunt. Et loquitur confidenter: « Dum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, sapiebam quasi parvulus (I Cor. XIII), » sive qui errore deceptus est, et non tam voluntate quam boni opinione peccavit. Completis autem duabus solemnitatibus primi mensis, hoc est, primae diei, et septimae ejus, venit ad quartum decimum diem mensis, in quo Paschae solemnitas est, de qua scriptum est: « Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), » tunc comedimus septem 110.1038C| diebus azyma in requie et securitate rerum omnium, quando fermentum malitiae et nequitiae destruentes, manducamus azyma sinceritatis et veritatis, principe nostro cuncta haec pro nobis offerente, et primum pro seipso.
Suscepit enim corpus humanum, et per peccatum destruxit peccatum, qui pro nobis dolet et portat infirmitates nostras. Proinde pro domo sua, quod in Septuaginta scriptum est, sed in Hebraico non habetur, id est, pro Ecclesia et pro omni populo terrae, universo videlicet humano genere. Salvator est enim omnium hominum, et maxime fidelium, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non solum pro nobis, sed pro omni mundo. Oblato autem vitulo pro universo populo terrae, in septem diebus 110.1038D| reliquis Dominicae passionis, septem vituli, et septem arietes immaculati offeruntur quotidie, ut holocausto et igne Dominico concrementur. Septem autem vituli et septem arietes sunt, qui configurantur Dominicae passioni, ut imitentur verum vitulum, et verum arietem, et sanguine martyrum per septem dies totius mundi peccata purgentur. (Adamant.) Hircus quoque caprarum offertur pro peccato quotidie, septem videlicet diebus. Si vero quis inveniatur, qui possit velamen, quod est positum in lectione veteris testamenti, removere atque inde quaerere quae sint vera sacrificia, quae purificent populum in diebus festis: tunc videbit quam mira et magnifica sunt, quae per haec indicantur quae superflua ignorantibus 110.1039A| ac superstitiosa ducuntur. Sed haec quidem Paulus, et si qui ei similes sunt, plenius ab ipsa sapientia et verbo Dei perfectiusque cognoverint. Nos autem quantum ex ipsorum litteris colligere possumus, in quibus nobis velut per umbram et imaginem indicia quaedam dederunt ad aedificationem communem, discutere summatim de sacrificiorum ritu aliqua tentabimus. In paschae festivitate agnus scribitur esse, qui purificat populum, in aliis vitulus, in aliis hircus, aut aries, vel capra, vel vitula, sicut ex his, quae recitata sunt, didicistis. Unus ergo ex his animalibus, quae ad purificandum populum sumuntur, est agnus, qui agnus ipse esse dicitur Dominus et Salvator noster: sic enim intellexit Joannes, qui est major omnium prophetarum, et signavit de ipso dicens: 110.1039B| « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I). (Greg. Nazian.). » Quod si agnus, qui ad purificandum populum datus est, ad personam Domini et Salvatoris nostri refertur, consequens videtur, quod etiam caetera animalia, quae his ejusdem purificationis usibus deputata sunt, referri debeant, similiter ad aliquas personas, quae purificationis aliquid humano generi conferant. Vide ergo ne forte sicut Dominus et Salvator noster « quasi agnus ad occisionem ductus (Isa. LIII), » et in sacrificium altaris oblatus peccatorum remissionem universo praestitit mundo: ita fortassis et caeterorum sanctorum ac justorum « sanguis, qui effusus est a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae prophetae, qui interfectus est inter aedem 110.1039C| et altare (Matth. XXIII); alterius quidem sanguis sicut vitulae, alterius sicut hirci aut caprae, aut alicujus horum fusus est ad expiandum pro parte aliqua populum. Sive ergo haec ad justorum prophetarumque personas, qui in hoc mundo jugulati sunt, vel eorum qui dicunt: « Quoniam propter te morte afficimur [mortificamur] tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLII), » referenda videantur, quis facile audeat affirmare? Neque enim haec animalia per speciem, sed per figuram referri ad illam vel illam personam putanda sunt. Nam ipse Dominus Jesus Christus non ideo agnus dicitur, quasi qui mutatus sit, et conversus in speciem agni: dicitur tamen agnus quia voluntas et bonitas ejus qua Deum repropitiavit, hominibus et peccatorum indulgentiam 110.1039D| dedit, talis exstitit humano generi, quasi agni hostia immaculata et innocens, qua placari hominibus divina creduntur. Sic ergo si qui justorum hominum hic pro repropitiatione divina velut aries aut vitulus, aut hircus oblatus est, sacrificium ob purificationem populo impetrandam accipi potest: aut non videtur aries aut hircus holocaustum se obtulisse Paulus pro populo Israel, cum dicebat: « Optabam autem ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem (Rom. IX)? » Vis autem scire, quod se hostiam etiam Paulus offerat jugulandam? Audi eum et in aliis dicentem: « Jam enim ego immolor, et tempus resolutionis (II Tim. IV), » vel ut in Graecis codicibus 110.1040A| legimus, « reversionis meae instat. » Sic ergo figuraliter potest videri, quod alius pro festivitate novorum, alius pro festivitate sabbati, alius pro festivitate tabernaculorum, quod hircus aut vitulus, aut aries offeratur ad reconciliandum hominibus Deum: donec enim sunt peccata, necesse est requiri et hostias pro peccatis. Nam pone, verbi gratia, non fuisse peccatum. Si non fuisset peccatum, non necesse fuerat Filium Dei agnum fieri, nec opus fuerat eum in carne positum jugulari, sed mansisset hoc, quod in principio erat Deus verbum. Verum quoniam introivit peccatum in hunc mundum, peccati autem necessitas propitiationem requirit, et propitiatio non fit nisi per hostiam: necessarium fuit provideri hostias pro peccato. Et quoniam peccati ipsius diversae et 110.1040B| variae qualitates fuerunt, diversorum animalium mandantur hostiae; procul dubio, quae convenirent varietatibus peccatorum. Sic ergo efficit alius quidem sanctorum sive angelorum, ut diximus, sive hominum vitulus, qui in illa festivitate interveniat pro populi delictis: alius autem aries in alia festivitate, quorum intercessione fiat purificatio pro peccatis. Quod si purificari potuerint homines a peccatis et esse puriores, minuuntur et hostiae. Si enim pro peccatis sunt hostiae et pro multitudine peccatorum multiplicatae sunt, sine dubio et pro exiguitate minuuntur. (Hieron.) Attendendumque diligentius quod in sacrificio ephi per vitulum, et ephi per arietem et olei hin offeruntur, quae in lege praecepta sunt. In oblatione autem hirci nec ephi, nec, ut LXX transtulerunt, 110.1040C| coctio ponitur, qui pro ephi πέμμα, hoc est, coctionem interpretati sunt. Hin vero quae olei certa mensura est, de qua ante jam diximus, assumit in sacrificio vituli et arietis, ut fomentum luminis sempiterni, et requiem laboris et lassitudinis sanitatem, post placationem peccatorum accipere possimus. In septimo quoque mense, quinta decima die mensis, hoc est, scenophegiarum, idem oblationis et sacrificiorum ordo servandus est, tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo, ut festivitatem Domini, fugatis tenebris et orto lumine olei, consequamur, clarioresque habeamus solemnitates, in quibus nobis omnia peccata donantur.
CAPUT XLVI. De sacrificiis Sabbati et Neomeniae; per quas portas intrare debebunt, et exire principes et populi ad orandum Deum: de spontaneo holocausto principis, quod princeps possit dare, et de destructione coquinarum. 110.1040D|
« Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed in die Kalendarum aperietur, et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae. Et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus, et adorabit super limen portae, et egredietur. Porta autem non claudetur usque ad vesperam. Et adorabit populus terrae ad 110.1041A| ostium portae illius in sabbatis et in Kalendis coram Domino. Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati, sex agnos immaculatos et arietem immaculatum, et sacrificium ephi per arietem. De agnis vero sacrificium, quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. In die autem Kalendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt, et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium. In agnis autem sicut invenerit manus et olei hin per singula ephi. » Priusquam quid ista significent disseramus, ipsa Scripturae παραφραστικῶς verba pandenda sunt. « Porta, inquit, atrii interioris sex diebus » (de quibus scriptum est, « Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua) 110.1041B| erit clausa; » nec quaelibet porta, sed « quae respicit ad orientem, » unde oritur sol justitiae. Porro die sabbati, id est, septimo, in quo requies est, aperietur per singulas hebdomadas, et rursum completis diebus triginta, quando alterius mensis finis et alterius exordium est, id est, neomenia, die videlicet Kalendarum, aperietur: ut quod privilegium habet septimus dies in hebdomade, hoc habeat privilegium mensis exordium. Cur autem aperiatur die septimo, et die Kalendarum porta interioris atrii, quae respicit ad orientem, sequens sermo monstrabit. « Et intrabit, inquit, princeps per viam portae deforis, atrii videlicet exterioris, et stabit in limine portae, » interioris atrii, quae respicit ad orientem. Nec ingredietur atrium interius, sed illo stante alii 110.1041C| sacerdotes facient pro ipso holocaustum, quam oblationem interpretatus est Symmachus, et pacifica, sive quae ad salutem pertinent, ut postquam hostia principis sacro igne fuerit concremata, et dux reconciliatus Deo, tunc adorare possit super limen portae interioris atrii, in quo steterit et egrediatur. Quid igitur? post egressionem principis statim porta claudetur! Nequaquam, sed aperta erit usque ad vesperam, ut post principem omnis populus terrae adoret contra ostium portae illius: adoret autem in sabbatis et in Kalendis, quando aperitur porta. Et quia supra dixerat: Facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus, nec significaverat holocaustorum numerum, nunc infert « holocaustum hoc offeret princeps Domino 110.1041D| in die sabbati. » Offeret autem non per se, sed per sacerdotes, de quibus scriptum est: « Et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus. Sex, inquit, agnos immaculatos et arietem immaculatum, » ita ut sacrificium arietis mensura ephi sit, quae hebraice appellatur epha. Sex autem agnis sit sacrificium, quod offerre potuerit manus ejus, qui offert, et per singula ephi, erit olei mensura quae appellatur hin: Kalendarum autem, hoc est, neomeniarum dies, hoc habebit privilegium amplius a die sabbati, ut vitulus immoletur de armento sive taurus immaculatus. Caetera autem, id est sex agni immaculati, et aries immaculatus, et sacrificia eorum ritum sabbati possidebunt. Ita duntaxat, ut sicut in ariete ephi offertur 110.1042A| sacrificii, id est similae et hin olei, ita offeratur et in vitulo. Haec perspicuitatis causa sint posita, nunc spiritalem sensum Domino donante reseremus. Sex diebus, quibus operamur in mundo, porta orientalis atrii interioris clausa nobis est. Postquam autem venerimus ad diem septimum, id est ad diem sabbati, in quo aeterna requies est, sive ad diem Kalendarum, quando post caecam noctem et horribiles tenebras lucis exordium est, aperitur nobis porta orientalis, et si quis nostrum per merita virtutum ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus, per viam vestibuli portae deforis, hoc est per mundi hujus labores, et portam Ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur: non interius atrium, hoc enim in praesenti loco scribitur, sed ad 110.1042B| limen portae interioris, et stabit in ea. Sin autem princeps in praesenti scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine ejus, nulli dubium est nunc ex parte nos videre, et ex parte cognoscere, et necdum revelata facie gloriam Domini contemplari. Denique stante principe in limine portae atrii interioris, caeteri sacerdotes, quibus hoc officium delegatum est, quos possumus intelligere virtutes angelicas, facient pro ipso holocaustum et pacifica. Indigemus enim misericordia Dei, et omnis creatura ad comparationem creatoris immunda est et divino igne purganda, quo et Isaiae (Isa. VI) prophetae purgata sunt labia, ut postquam per sacrificium pacem receperit, tunc in limine constitutus, adoret omnipotentiam Dei, et se atrii interioris ingressu fateatur 110.1042C| indignum et statim ingrediatur. Postquam autem, qui primus est fuerit egressus, non claudetur usque ad vesperam hujus saeculi ipsa porta interioris atrii, sed aperta erit, ut populus quoque terrae sit ad ostium, et adoret ad eum: nequaquam omni tempore, sed quando requieverit a peccatis, et, fugatis tenebris, fidei et scientiae lumen acceperit. Hoc autem ipsum holocaustum, quod offert princeps per sacerdotes in die sabbati, sex agnorum immaculatorum numero terminatur: pro sex videlicet diebus, in quibus operamur in mundo: et arietem immaculatum, qui princeps gregis est, ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio ephi, id est, decima pars cori. In agnorum autem sex sacrificio certa mensura non ponitur, « sed quantumcumque dederit manus 110.1042D| ejus, » qui offert, hoc est, pro operum qualitate atque mensura: olei autem hin offeret per singula ephi, hoc est oleum quod sibi quinque virgines praeparaverunt, ut ungat similam sive commisceat, et omnis oblatio Dei plena sit lumine veritatis, et exhilaretur facies offerentis oleum. Die autem Kalendarum, hoc est, die tricesimo, quando primogenita et Levitae numerantur in lege, praeter omnem Israel, de quibus supra diximus, offertur vitulus de armento immaculatus, super quo plenius in priori capitulo disseruimus: et agni sex et arietes immaculati, et caetera quae offeruntur in sabbatis ut aeternam requiem consequamur, et mereamur audire: « Euge, serve bone, quia in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam, 110.1043A| intra in requiem domini tui (Matth. XXV); » et non solum ad portam interioris atrii pervenire, sed etiam penetralia ejus intrare possimus et illud opere possidere, « Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. IX) » florebunt.
« Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur et per eamdem viam exeat. Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae. Et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis. Non revertatur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Princeps autem in medio eorum: cum ingredientibus ingredietur, et 110.1043B| cum egredientibus egredietur. Et in nundinis et in solemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem. In agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. » Princeps ille, de quo supra dictum est, « Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis: per eamdem portam ingrediatur et per eamdem egrediatur; » liberi enim arbitrii est, et potestatem habet ponendi animam suam (Joan. X), et rursum resumendi eam, et tam ad nos veniens, quam ad coelestia conscendens, eadem majestatis suae utitur libertate, denique non quaerit nundinas, nec solemnitates, nec differentiam ullam observat dierum, quia omne tempus ei festivitas est. Populus autem in nundinis tantum et in solemnitatibus ingreditur 110.1043C| et egreditur, et non per eamdem viam, sed per alteram atque alteram: scriptum est enim: « Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae; » et qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis, non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. Quod non solum his praecipitur, qui egrediuntur de Sodomis, et dicitur eis, « ne respicias retrorsum (Gen. XIX), » neque illis qui manum mittunt ad aratrum, ut non respiciant ea quae post tergum sunt, sed in domo quoque Domini constitutis jubetur, ne post terga respiciant, et revertantur ad egena et infirma elementa, et incipientes 110.1043D| spiritu, carne consumantur, sed ut de spiritalibus quoque ad majora procedant et dicant cum Apostolo (Philip. III): « Praeteritorum obliviscens et in priora me extendens, » ut nequaquam ex parte cognoscant et ex parte prophetent (I Cor. XIII), sed veniant ad perfectum, juxta eam tamen perfectionem, quam potest capere humana natura, ut intelligamus illud evangelicum: « Et vos cum omnia feceritis dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII). » Unde et Apostolus in eadem Epistola de duabus loquitur perfectionibus; quasi imperfectus enim scribit: « Non quia jam accepi et quasi jam perfectus sim: persequor autem si apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo 110.1044A| (Philip. III). » Statimque quasi perfectus loquitur: « Unum autem posteriorum obliviscens, ad ea quae in priora sunt me extendens, juxta propositum persequor ad bravium supernae vocationis: quotquot ergo perfecti hoc sapimus (Ibid.). » Quomodo enim potest stare sententia, ut qui dixerat non quia jam accepi, aut quia jam perfectus sum, audeat dicere Quotquot ergo perfecti hoc sapimus? Ex quo perspicuum est omnem hominem et universam creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere. Praecipitur itaque populo terrae, « ut si ingreditur per portam Aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae. » Quis est iste populus, cui hoc praecipitur? Nempe gentilium, 110.1044B| ut qui derelinquens portam Aquilonis, a quo exardescunt mala super terram, ingressus fuerit templum, non egrediatur nisi per viam portae meridianae ad portam luminis, ad portam caloris, ad portam in qua sponsus cubat in meridie. Denique dicitur in eodem Cantico canticorum: « Surge, Aquilo; et veni, Auster (Cant. IV). » Qui vero ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis; quisnam ille est populus? scilicet Judaeorum, qui derelinquens portam viae luminis, vadit ad portam Aquilonis de quo dicitur: « Aquilo ventus durissimus (Eccli. XLIII); » nam et olla Jeremiae a facie aquilonis accenditur (Jer. I). Dicamus et aliter. Per portam Aquilonis ingreditur, qui peccata dimittit: et egreditur per portam meridianam, 110.1044C| qui virtutes sequitur. E contrario, si justus lapsus fuerit in peccatis, ingreditur quidem per portam meridianam, sed egreditur per viam portae Aquilonis. « Princeps autem, inquit, in medio eorum erit, » ingredientium scilicet et egredientium, juxta illud quod scriptum est: « Medius inter vos stat, quem vos ignoratis (Joan. I). » Et Apostolus: « An ignoratis quoniam Christus in vobis est (II Cor. XIII)? » Sin autem ignorantibus dicitur, quod medius inter eos stetit Christus, quanto magis scientibus! Sed cum inter scientes Christus steterit, tunc corpus mortuum fiet propter peccatum, et spiritus vivens propter justitiam. Ingreditur autem princeps cum ingredientibus, et egreditur cum egredientibus, utrorumque virtutis atque peccati testis assistens. In nundinis 110.1044D| ergo et in solemnitatibus, sabbatorum videlicet et Kalendarum, et universae festivitatis, de qua in anterioribus locuti sumus, tam in vitulo, quam in ariete singula ephi offeruntur in sacrificio. In agnis vero non erit certus numerus, nec voluntati dimissum arbitrium, sed viribus quis utetur et bono conscientiae, ut quantum potest, non quantum vult offerat: et super omnia olei hin per ephi singula, ut ungatur simila et lucerna accendatur in conspectu Domini, et qui eo utitur possit dicere: « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI). »
« Cum autem fecerit spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum, 110.1045A| et pacificia sua, sicut fieri solet in die sabbati, et egredietur claudeturque porta postquam exierit. Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino. Semper mane faciet illud. Et sacrificium faciet super eo cata mane, mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae. Sacrificium Domino legitimum juge atque perpetuum. Faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane, mane holocaustum sempiternum. » (Hieron.). Ubi nos legimus immaculatum, et in Hebraico scriptum est thamin. Aquila perfectum interpretatur: et ubi Septuaginta manaa, Theodotio sacrificium, Aquila et Symmachus, donum transferunt. Pro eo autem quod nos diximus spontaneum, Septuaginta ὀμολογίαν, id 110.1045B| est, confessionem verterunt, et pro principe ducem: hoc enim nasi significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: « Ecce testimonium in gentibus, dedi eum principem et praeceptorem in gentibus (Isa. LV). » Et Ezechiel: « Et ego Dominus ero eis in Deum (Ezech. XXXIV). » Et David: « Princeps in medio eorum (Psal. XLV). » Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit « voluntaria, sive spontanea, oris mei, beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII); » Spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur. Scriptum est enim: « Et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus, » et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur omnino reticetur, ut non necessitate 110.1045C| faciat, sed voluntate, post holocaustum offerat pacifica et reconcilietur Deo. Unde et virginitas major est nuptiis, quia non exigitur nec redditur, sed offertur. Pro pacificis, quae Hebraice dicuntur selamin, Septuaginta salutaria interpretantur, ut ipsa reconciliatio pacificorum salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta, vel juxta Septuaginta, « aperiet sibi portam quae respicit ad orientem, » illam videlicet portam de qua scriptum est: « Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). » Et unde oritur sol justitiae. « Et faciet, inquit, holocaustum suum et pacifica sua, » de quibus nunc diximus: Faciet autem, quia spontaneum sacrificium est, et non alii pro eo facient sacerdotes, videlicet sicut fieri solet in die sabbati. 110.1045D| Ergo omni tempore holocaustum et pacificum, quod offertur voluntarie, reseratam habet portam Domini, nec observat sabbatum, sed omnes dies ei reputantur in requiem. Denique postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim egreditur et clauditur post eum janua, sive claudit januam, ut servetur principi privilegium suum nec sacrificio ejus populo misceantur. Et quia generaliter dixerat « spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, » nec apposuerat taurum sive vitulum, arietem vel ovem hircumque pro peccato, docet, quod sit ipsum holocaustum. « Agnum, inquiens, anniculum, immaculatum faciet holocaustum, » et non certis diebus, sed quotidie; » nec qualibet hora, sed mane « mane 110.1046A| faciet illum, » per singula videlicet mane, quando, orto sole, lucis exordium est, de quo mane David loquitur in psalmo: « Mane exaudies vocem meam: mane assistam tibi et videbo (Psal. V). » Mane deprecatur, qui in lucida degere conversatione dignoscitur. Tunc enim mane dicimus, quando discussis tenebris clari luminis adventus infulserit. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum et de nocte mundi istius congregata, tunc se exaudiri merito credit, cum in lucem coelestis conversationis erupit: repetit quoque mane, quod necessario mentem lucidam beneficio Domini astare sui semper orationibus sentiebat. Et intuere, quare mane dictum est, scilicet cum in ipso exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens clarificata cognoscere: ne 110.1046B| putares post peccatum moram fieri, qua potuisset audiri, sicut Ezechiel propheta dicit: « Impius quacunque die se averterit ab impietate sua, omnes impietates ejus non erunt in memoriam (Ezech. XVIII). » Astare est enim praesentem semper assistere. Per hoc autem verbum religiosae devotionis continuitas indicatur. Ille siquidem bene dicitur Deo astare, qui dignus potest ejus conspectibus apparere, sicut Elias de se dixit: Vivit Dominus, in cujus conspectu adsto. Supra dixit: exaudies hic additur: et videbo; quoniam in illa resurrectione ipsum conspiciet, cui hic sanctis orationibus supplicavit. Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet, dicens: « Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu 110.1046C| tondentis se sine voce, et non aperiens os suum (Isa. LIII). » Et Jeremias: « Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam non cognovi (Jer. XI). » Et Joannes Baptista: « Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi (Joan. I). » Iste est agnus, qui immolatur in Aegypto, de cujus sanguine armantur postes fidei et exterminator excluditur. Anniculus autem quia praedicavit annum Domini acceptabilem et diem retributionis. Nec miretur lector, si idem et princeps est, et sacerdos et vitulus, et aries et agnus, cum in Scripturis sanctis pro varietate causarum legamus eum Dominum, et Deum, et hominem, et prophetam, et virgam, et florem, et radicem, et principem, et judicem, et regem, justum et justitiam, apostolum, et episcopum, brachium, servum, 110.1046D| unigenitum, pastorem, filium et puerum, unigenitum et primogenitum, ostium, viam, angelum, sagittam et sapientiam, et multa alia: quorum omnium si voluero testimonia dicere, proprio libro indigent. In holocausto itaque istius agni immaculati et anniculi, qui mane semper offertur, faciet ipse princeps sacrificium sive manaa, et similam, sive donum mane, mane sextam partem ephi, subauditur similae: sexta autem pars ephi dimidius modius est. Si enim ephi decima pars cori est, id est tres modii, nulli dubium quin sexta pars ephi dimidium faciat modium. De oleo quoque mensurae hin, tertia pars offertur, ut misceatur sive aspergatur simile sacrificium Domino legitimum juge atque perpetuum quod nulla intermittitur 110.1047A| die, sed omni tempore orto sole semper offertur ut impleatur, quod in fine capituli hujus ponitur: faciet agnum in sacrificium et oleum mane mane holocaustum sempiternum.
« Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps sive dux donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit, possidebunt eam haereditarie. Sin autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis » (pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit deror ), « et revertetur ad principem. Haereditas autem ejus filiis ejus erit. Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum, sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus 110.1047B| meus unusquisque a possessione sua. » (Hieron.) Huc usque sermo de principe, nunc de haeredibus ejus praecepta tribuuntur, imo de donis, haereditate atque legatis, quibus dare debeat, et quorum sit vel ad tempus vel aeterna possessio. Si, inquit, filiis suis dederit vel donum, vel haereditatem, ipsi possidebunt eam, quia eis successionis jure debetur, et de alio ad alium non potest transire possessio. Sin autem dederit uni servorum suorum legati nomine, tandiu habebit possessionem, quandiu vel septimus annus remissionis, qui dicitur deror vel Jubilaeus, hoc est, quinquagesimus adveniat, quando omnis emptio atque donatio revertitur ad priores dominos, ita ut servus usum habeat pro tempore, et proprietatem possessionis filii principis. Quod autem sequitur: « Et non accipiet 110.1047C| princeps de haereditate populi per violentiam, » sive, ut Septuaginta transtulerunt, « ut opprimat eos; » vel, ut Aquila et Symmachus, « ut affligat eos atque contristet; » sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis: suggillat non solum illius temporis sacerdotes, et principes, sed nostros quoque, qui ditiores fiunt sacerdotii dignitate, et praeter ea, quae sibi Domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per violentiam, vel sub honoris nomine divites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis quibus paterna debetur haereditas, nihil debeant derelinquere, nisi quod sibi a parentibus derelictum est. Ergo qui ditior est sacerdos, quam venit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis fratribus, et domesticis fidei, 110.1047D| qui vincunt merita liberorum, ut reddat ea quae Domini sunt Domino suo, qui loquitur in Evangelio: « Quidquid uni justorum feceritis, mihi fecistis (Matth. XXV). » Ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio, visitatur in carcere, nudus tegitur, sitiens bibit, saturatur esuriens, ut non dispergatur populus meus a possessione sua. Si enim licentiam habuerit princeps, vel accipere, vel rapere, vel sub figura honoris tenere, quae non sunt sua, et liberis derelinquere, populus, qui in nomine Dei fuerat congregatus, dispergetur in partes, atque lacerabitur, sive juxta legem, ne paulatim alterius haereditas transeat ad alium, et pereat funiculus divisionis, per quem forte ad unumquemque venit haereditas. 110.1048A| Dispergit ergo populum Dei et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam, qui aliena dona, vel bona, vel rapina, vel adulatione, vel blanditiis, vel praecepto religionis filiis fratribusque et consanguineis derelinquit.
« Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, qui respiciebant ad aquilonem, et ecce erat ibi locus vergens ad occidentem et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto, ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus: Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quatuor angulos atrii. Et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. In quatuor angulis atrii 110.1048B| atriola disposita quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum. Mensurae unius quatuor erant, et paries per circuitum ambiens quatuor atriola, et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum. Et dixit ad me: Haec est domus culinarum in qua coquunt ministri domus Domini victimas populi sive victimam. » (Hieron.) Hoc enim Hebraice significat Zeba: vir qui calamum tenebat manu, et funiculum coementarii quo aedificium metiretur, « introduxit, inquit, me per ingressum, qui erat ex latere portae, » vel post tergum portae, nec posuit cujus portae orientalis australis aut alterius plagae, sed reliquit incertum, ut irem ad locum sanctuarii, « et in gazophylacia » sive cubicula sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem et ad mare, ad septentrionem 110.1048C| videlicet et ad occidentem, hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut pro situ terrae Judaeae semper mare occidentem vocet. Et considerandum quod locus sacerdotum, ubi pro delicto sive ignorantia et pro peccato coquuntur sacrificia ne cruda offerantur in atrium exterius, ad aquilonem et occidentem positus sit, unde ventus frigidissimus oritur, et ubi solis lumen occumbit. Ex quo ostenditur quidquid ad edulium pertinet, vel pro errore esse, vel pro peccato; sin autem et pro ignorantia offertur sacrificium, quanto magis pro delicti conscientia! Unde et Job offerebat mane quotidie hostiam pro filiis suis, timens ne per ignorantiam deliquissent (Job. I). Quod autem sequitur, « ut non offerant in atrium exterius et sanctificetur populus, qui sanctificationi 110.1048D| non fuerat praeparatus: » illud significat ne facile non sanctificatis sancta tribuamus, nec mittamus juxta Evangelium margaritas ante porcos, nec demus sanctum canibus. Denique Moyses tribus diebus ab omni immunditia et ab uxorum complexu vult populum sanctificari (Exod. XIX), ut accedat ad montem Sina, et sanctificatus sancta suscipiat. Si autem accessuri ad audienda et suscipienda verba Dei sanctificari jubentur ab uxoribus, manifestum est in lege illud apostolicum contineri: « Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII), » et ex consensu abstinendum ab uxoribus ut vacemus orationi. Post haec scriptum est: « Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit 110.1049A| me per quatuor angulos atrii. Et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii; » in quatuor atriolis anguli atriola disposita. Ille vir quem saepe commemorat, eduxit eum de loco sacerdotum, qui vergebat ad aquilonem, sive qui erat separatus, ubi coquunt sacerdotes pro delicto et pro peccato vel ignorantia. Eduxit autem in atrium exterius. Ex quo intelligimus illud atrium de quo egressus est fuisse interius, et multa esse atria in Scripturis sanctis de quibus legimus: « Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXVI). » Et in Joanne: « Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc atrio, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum atrium et unus pastor (Joan. X). » Hoc enim Graece αὐλή significat, quod 110.1049B| Latina simplicitas in ovile transtulit.
Quando autem dixit ex hoc atrio, ostendit esse et aliud quod vel in gentium turba ad distinctionem Israel, vel in coelis ad separationem terreni atrii demonstratur, et pro qualitate meritorum unicuique officio atrium delegatum: super quo in anterioribus plenius disputatum est. Hoc autem atrium de quo nunc sermo est, per singulos angulos quatuor habebat atriola, quae septuaginta minora vocant, et nos pro facilitate sensus ὑποκοριστικῶς atriola diximus. Quadraginta cubitorum erat per longum et triginta per latum, de quibus numeris in hoc eodem propheta disputasse me memini, quod aliud ad tribulationes et angustias, aliud ad perfectam referatur aetatem. Unde quadraginta diebus Moyses et Elias et Dominus atque 110.1049C| Salvator in eremo jejunarunt. Et ad sacerdotale officium non post vicesimum quintum aetatis annum, sed post tricesimum accedunt. Quamobrem et Dominus triginta annorum erat cum venit ad baptismum. Et in hoc eodem propheta tricesimus annus ponitur in exordio. Ubi igitur cibi, ibi et angustia atque tentatio per quae parantur cibi: et ubi perfecti viri venerimus ad aetatem, ibi calcanda sunt omnia et dicendum: « Habentes victum et vestitum his contenti sumus (I Tim. VI); » et: « Si dederit mihi Dominus cibum ad vescendum, et vestem ad operiendum (Gen. XXVIII), » vel certe illud: « Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI). » Neque in futuro manducabimus et bibemus, sed illo vescemur pane qui de coelo descendit 110.1049D| (Joan. VI). De quo in Psalterio canitur: « Panem angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII); » et: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV). » Quod autem mensura una atriolorum erat quatuor, quae atrii majoris angulos possidebat, quatuor mundi significat plagas, quod in sudore vultus nostri comedamus panem (Gen. III), et omnis labor ventri stercorique proficiat, quae quatuor atriola vel unus paries ambiebat. Et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum, vel propinqua habebant accubita, ut ubi cibi, ibi et mensarum praeparatio. Et ne forsitam ignoraret Propheta quid essent, quae cerneret, dixit ad eum: Haec est domus culinarum in qua coquent ministri Domini 110.1050A| victimas populi: populi quidem victimae, quae offeruntur pro delicto sive peccato et ignorantia, sunt alimenta et refrigeria sacerdotum, ut meminerint nihil se aliud debere appetere, cum etiam in templo carnes ad eorum refrigeria praeparatae sint. (MAUR.) Legitur siquidem in Levitico ubi commemoratio fit consecrationis Aaron et filiorum ejus in sacerdotium de coctione carnium consecratarum ad usum eorumdem sacerdotum, ita praecepisse Moysen atque dixisse: « Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas, panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus dicens: Aaron et filii ejus comedent eas. Quidquid autem reliquum fuerit de carne et de panibus, ignis consumet. De ostio quoque tabernaculi non exibitis 110.1050B| septem diebus usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae: septem enim diebus finitur consecratio (Levit. VIII). (Isid.) Quod etiam ad hujusmodi culinarum significationem non incongrue pertinet. Praecipua quoque nunc legislator providit ac discrevit mysteria et figuraliter per ea quae nunc contemplatus est tradidit, intra Ecclesiam eam perfici, et nullatenus profanorum visibus et auribus publicari, nec cuilibet volenti profanandi ea esse facultatem. Unde quia tabernaculum testimonii Dei coelum esse, atrium autem tabernaculi hujus ecclesiam, quia ipsa est ante coeli introitum collocata, ipsa Jerusalem quippe coelestis tenet imaginem sicut olim praediximus. In ea carnes sacrificii coqui praecepit. Ait enim: « Praecepit eis dicens: Coquite carnes 110.1050C| ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. » Quomodo ergo in his non admiranda sit sapientia spiritus? Nullam quippe dubietatem hujusmodi intellectui dereliquit. Propterea carnes cum panibus comedi praecipiens, ut nos intelligeremus illud ab eo mysterium dici, quod simul panis et caro est sicut corpus Christi, « panis vivus, qui de coelo descendit. » Et hoc ideo ut illic absolute mystica coena deberet celebrari.
Aaron autem et filii ejus illud recte comedunt. Nisi enim Christus rogatus ore sacerdotum ipse venerit, et coenam sanctificaverit et mitiaverit, ea quae aguntur nullatenus sacrificium Dominicum fiunt. Sed hoc quod reliquum est de carnibus et panibus in igne incendi praecepit: quod nunc videmus etiam 110.1050D| sensibiliter in Ecclesia fieri, ignique tradi quaecunque remanere contigerit inconsumpta. Ergo ex hoc quod agitur sensibiliter, significatio cujusdam intelligibilis rei eis qui intendunt provenit, ut quando ad comestionem sacrificii deficimus, et comedere illud integra non possumus, mente forsan lassescente sive deficiente, utrum ea quae videntur corpus oporteat intelligi Domini, in quod oculis nec angeli possunt prospicere, non relinqui, sed etiam tradi ea igni oportet spiritus, ut ea comedat quae nobis sunt ex infirmitate inesibilia: quomodo autem comedat, cum cogitaverimus, virtuti spiritus esse possibilia, ea quae nobis impossibilia videntur.
CAPUT XLVII. De aquis multis quae procedunt de templo, de gratia baptismi, de divisione terrae, quam haereditarie accepit Israel: de porta civitatis, cujus nomen est domus Judae. 110.1051A|
« Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem. Facies enim domus respiciebat ad orientem. Aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem. Et ecce aquae redundantes a latere dextro cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque 110.1051B| mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non poterat transvadari. » (Hieron.) Pro quo Septuaginta transtulerunt: « Et mensus est mille et non poterat pertransire, » quoniam ferebatur aqua instar praecipitis torrentis, qui transiri non potest. Aquae istae, quae egrediebantur subter limen domus, id est templi non ferebantur ad aquilonem et ad occidentem, sed ad orientem. Et in latere templi dextro, id est ad meridiem, ipsamque meridiem non cujuslibet loci, sed altaris. Ex quo perspicuum fit sacras esse aquas et Salvatoris nostri significare doctrinam, 110.1051C| juxta illud quod scriptum est: « De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II). » Et in alio loco: « Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare (Isa. XI). » De his aquis et Zacharias propheta vaticinatus est dicens: « In illo die egredietur aqua vivens de Jerusalem, et medium ejus in mare primum, medium autem illius in mare novissimum (Zach. XIV). » De his aquis et ad Samaritanam Dominus loquebatur: « Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses eum, et dedisset tibi viventem aquam (Joan. IV). » Et iterum: « Omnis qui bibit de aqua ista sitiet denuo: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Ibid.). » Et in templo clamabat atque dicebat: « Si quis sitit, veniat 110.1051D| ad me et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII). » Istae sunt aquae de quibus Propheta loquebatur in psalmo: « Super aquas refectionis educavit me (Psal. XXII). » Et Ezechiel: « Assumam vos de gentibus et de terris et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ex omnibus immunditiis vestris, apparuerunt enim fontes aquarum (Ezech. XXXVI). » Et in nonagesimo secundo psalmo canitur: « Elevaverunt flumina Domini, elevaverunt flumina voces suas a vocibus aquarum multarum, mirabiles elevationes maris (Psal. XCII, Psal. XXIX). » Istae sunt aquae Siloe, « quae vadunt 110.1052A| cum silentio (Isa. VIII), » de quibus loquitur Isaias: « Haurietis aquas de fontibus Salvatoris (Isa. XII). » Et Psalmista: « Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII). » Et idem Isaias de Domino Salvatore: « Iste, ait, habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, panis ei dabitur, et aqua illius fidelis: erupit enim in deserto aqua et vallis in terra sitienti (Isa. XXXIII). » Diciturque credentibus: « Nolite timere, quoniam redemi te; meus es tu, et si transieris per aquam, tecum ego sum (Isa. XLIII). » Et rursum: « Qui sititis, ite ad aquam (Isa. LV). » Et per Jeremiam loquitur Deus: « Duo mala fecit populus meus, me dereliquit fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus qui aquam continere non possunt (Jer. I). » Sicut igitur legimus in bonam partem aquas, quae egrediuntur 110.1052B| de limine templi et referuntur ad doctrinam Ecclesiae, sic sunt aquae amarae et aquae pessimae, ad quas Jeremias propheta nos prohibet accedere dicens: « Quid vobis et viae Aegypti ut bibatis de aquis Geon (Jer. II), » quae Hebraice dicuntur sior, id est, turbidae atque coenosae. De quibus iratus super haereticis loquitur Deus: « Ecce ego cibabo eos angustiis, et dabo eis potum aliquam fellis (Jer. IX), » in qua draco regnat Aegyptius, qui dicit: « Mea sunt flumina, et ego feci memetipsum (Ezech. XXIX), » qui omne excelsum videt, et ipse est rex eorum qui in aquis sunt. Unde vir ecclesiasticus Dominum deprecatur et dicit: « Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limum profundi et non est substantia; veni in 110.1052C| altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVII). » Et iterum: « Liberer ab his qui oderunt me et de profundo aquarum. Non me praecipitet tempestas aquae, nec absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Ibid. XV). » Et in alio psalmo: « Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis. Cum exsurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Cum irasceretur furor eorum super nos, forsitan aqua absorbuisset nos (Psal. CXXIII). » Et sponsa in Cantico canticorum: « Aqua multa non poterit restinguere charitatem, et flumina non demergent eam (Cant. VIII). » Ista est aqua de qua dicit Osee: « Contempsit me Galaad civitas, quae operatur vanitates conturbans aquam; et fortitudo ejus viri 110.1052D| piratae (Ose. VI). » Quae aqua alio nomine vocatur Mara, hoc est amaritudo, in qua lignum crucis mittitur, et amara vertentur in dulcia. Considera legem Moysi, si intelligitur juxta sensum carneum Judaeorum, quomodo amara sit, effodiens oculum pro oculo, dentem pro dente, Judam in Thamar fornicatione et Osee junctum fornicariae, Jeremiae περίζωμα, Mosi uxorem Aethiopissam et interfectionem Aegyptii, et mille alia, quae si intelligamus juxta occidentem litteram, et non juxta spiritum vivificantem, amara sunt, et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt. Istae igitur aquae, quae egrediuntur de templo Domini, pergunt ad orientem, et descendunt in latus templi dextrum, ad altaris meridiem, ubi sponsus convivas 110.1053A| suas pascit et accubat. Quod autem sequitur - « Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem, illud latenter ostendit, quod statim ad portam orientalem pervenire non possumus, nisi per viam portae aquilonis longo circuitu perveniamus ad eam. Nisi enim ventum frigidissimum vicerimus calore fidei, et calcaverimus regiones ejus, ut impleatur illud in nobis apostolicum: « Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI); » portam per quam egrediuntur aquae et sunt a latere dextro, ingredi non valebimus. Et nota quod aquae istae, quae egrediuntur per portam orientis, intantum laevas partes fugiunt, ut a dextris altaris ad meridiem pergere describantur: « Vir autem, inquit, ille qui habebat 110.1053B| funiculum in manu, cum me duxisset per portam aquilonis forinsecus ad viam quae respiciebat orientem, et ipse quoque esset in eodem loco, mensus est ejusdem aquae mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos, » quos Aquila et Symmachus et Theodotio ἀστράγαλους interpretati sunt, pro quibus Septuaginta transtulerunt, sed transibit in aquam aquam remissionis. Quod intelligere possumus prima hominum significare peccata, quae ingredientibus nobis aquas Domini dimittuntur, et baptismi ostendunt gratiam salutarem, et initia sunt profectuum. Denique ad talos usque pertingunt, qui plantae calcaneoque vicini sunt, qui patet morsibus colubri, dicente Domino: « Tu ejus observabis caput, et ipse observabit tuum calcaneum (Gen. III). » Et in Psalterio 110.1053C| de Juda dicitur proditore: « Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem (Ps. XL), » sive calcaneum. Hoc enim Graecum πτέρνα significat. Post mille autem cubitos, qui perveniunt usque ad talum, mensus est alios mille cubitos in aqua, « et transduxit me ad genua. » Post remissionem siquidem peccatorum et iter profectuum quando paululum de terrenis ad altiora conamur ascendere, flectimus Domino genua, dicente Apostolo: « Ut omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). » Tertio mensus est mille alios cubitos « et transduxit, inquit, me per aquam usque ad renes. »
His enim gradibus ad sublimia pervenimus, quae 110.1053D| tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt, ut omnis in nobis ignobilis libido truncetur, et possideamus sanctificationem corporis sine qua nemo videt Deum. Unde et in hoc eodem propheta a pedibus usque ad lumbos Deus igneus cernitur. Indigent enim igne et purgatione opera lumborum, dicente justo: « Quoniam lumbi mei repleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII), » per quos nobis et in die et in noctium phantasmate illudit inimicus. A lumbis vero usque ad caput et verticem pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet, ut nihil in se sordidum, nihil habeat utilitatis. Unde nunc quarto dicitur: « Et mensus est mille, » subauditur cubitos torrentem, quod Septuaginta non transtulerunt; 110.1054A| « quem non potui pertransire, » multo melius quam Septuaginta, qui dixerunt « quem non potuit pertransire. » Propheta enim et omnis humana natura post lumbos torrentem cogitationum et incentiva in corde vitiorum non potest pertransire. Vir autem ille, qui indutus erat baddim et ductor prophetae, liquido pertransiit, « qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. XI). » Causasque reddit cur propheta mille quartos cubitos non potuerit pertransire: « Quoniam, inquit, intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. » Et quomodo scriptum est gloriante propheta: « Torrentem pertransiit anima nostra? » Sed facile solvitur si sciamus pro hoc scriptum in Hebraeo: « Torrens pertransiit animam meam. » De 110.1054B| hoc torrente et Isaias loquitur: « Ecce ego inclino super eos sicuti fluvium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam. » Et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: « In protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos, quoniam apud te est fons vitae; » et in centesimo vicesimo quinto: « Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro; » et super Salvatore: « De torrente in via bibat (Psal. CIX). » Quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor? vel ad cujus mentem per oculorum fenestras mors concupiscentiae non introivit, et ut parum dicam, animi titillatio? « Mundus enim in maligno positus est (I Joan. V), » et a pueritia appositum est cor hominis ad malum, 110.1054C| ut ne unius quidem diei a nativitatis exordio sine peccato sit humana conditio. Unde et David confitetur in psalmo: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). » Non in iniquitatibus matris meae vel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis. Unde et Apostolus dicit: « Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V). » (Greg.) Quid namque millenario numero, nisi collati numeri plenitudo signatur? Vir itaque qui apparuit, mille cubitos metitur, et Propheta per aquas usque ad talos ducitur. Quia Redemptor noster cum nobis ad se conversis boni exordii plenitudinem tribuit, dono spiritalis sapientiae prima nostri operis 110.1054D| vestigia infundit. Aquam quippe usque ad talos venire, est jam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et Propheta usque ad genua per aquam ducitur. Quia cum boni operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nostra sapientia augetur, ut in parvis jam actibus minime flectatur. Hinc namque per Isaiam dicitur: « Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facile pedibus vestris (Isa. XXXV). » Aqua ergo ad genua pervenit, cum nos, percepta sapientia, perfecte ad boni operis rectitudinem stringit. Qui iterum metitur mille, et Propheta per quam usque ad renem ducitur: quia videlicet tunc in nobis plenitudo operis excrescit, quando in nobis 110.1055A| percepta sapientia omnes quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Nisi enim carnis delectatio esset in renibus, Psalmista minime dixisset, « Ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV). » Aqua igitur ad renes venit, cum dulcedo sapientiae etiam incentiva carnis interimit, ut ea quae urere mentem poterant delectationis incendia frigescant. Qui adhuc mensus est mille torrentem, videlicet quem Propheta pertransire non potuit. De quo etiam dicit: « Quoniam intumuerunt aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari. » Percepta namque perfectione operis, ad contemplationem venitur, in qua scilicet contemplatione dum mens in altum ducitur sublevata videt in Deo, quia non potest penetrare quod videt, et quasi tangit ad aquam torrentis 110.1055B| quam pertransire non valet, quia et intuetur speculando, quod libeat, et tamen hoc ipsum perfecte non valet intueri, quod libet. Propheta ergo ad aquam quandoque pervenit, quam non pertransit: quia ad contemplationem sapientiae cum ad extremum ducitur, ipsa ejus immensitas, quae ex se hominem sublevat ad se humano animo plenam cognitionem necat, ut hanc et tangendo amet, et tamen nequaquam pertranseundo penetret. Beatus igitur Job haec incrementa virtutum, quia distincte hominibus superno munere tribui conspexit, gradus vocavit: quoniam per ipsos ascenditur ut ad coelestia obtinenda veniatur. Sacri itaque libri, id est, divini eloquii memoriam faciens, dicit: « Per singulos gradus meos pronuntiabo illum (Job. XXXI). » Quia nimirum 110.1055C| ille ad doctrinam Dei veraciter ascendit, qui ad obtinendam hanc gradibus sanctae operationis eruperit, et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se ejus scientiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat. (Hieron.) Quod cubitos genere masculino et non neutrali cubita dicimus, juxta regulam Grammaticorum, et in superioribus docui, nominos ignorantia hoc facere, sed consuetudine propter simplices quosque et indoctos, quorum in congregatione Ecclesiae major est numerus.
« Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me et convertit ad ripam torrentis. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. Et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientis 110.1055D| et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt, et sanabuntur aquae. Et omnis anima vivens, quae serpit quocunque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae. Et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens, et stabunt super illas piscatores. Ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit. Plurimae species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. In his autem, quae egrediuntur ripas et sunt palustria, non sanabuntur, sed in salinas dabuntur. Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum. Non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus. Per singulos menses afferet 110.1056A| primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur. Et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam. » Totum capitulum, quanquam prolixum sit simul, ponere volui, ne sensum legentis interrumperem et lectionis ordo divisus in partes audientis intelligentiam conturbaret. Dicamus ergo quid nobis videatur in singulis. Vir ille, qui erat ductor Ezechielis, commonet prophetam, ut diligentius intueatur et videat, et occulta mysteria oculis mentis attendat. Vocat autem filium hominis vel in figura Domini Salvatoris. Etenim Ezechiel interpretatur fortitudo vel imperium Dei: vel certe ad commonitionem fragilitatis humanae, ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur. Et commonitum ducit atque convertit ad ripam torrentis, 110.1056B| ut quoniam mediam profunditatem transire non poterat, saltem ea quae in ripis sunt recognoscat. Cumque, ait, me convertissem, sive ille me convertisset, qui ductor erat et monitor, ecce in ripa torrentis sive fluvii ligna multa vel arbores plurimae nimis ex utraque parte. Torrens iste, qui pro aquarum abundantia fertur more torrentis et suscipit de coelo pluvias, de quo in praeterita diximus lectione, ipse a Septuaginta appellatur fluvius, eo quod perpetuas aquas habeat, nec de pluviis hinc inde collectas, sed vivo et perpetuo fonte manantes. De quo fluvio multa in Scripturis sanctis legimus, sed inpraesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Et in alio loco: « Flumen Dei repletum est aquis, 110.1056C| praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio tua (Psal. LXIV). » Rursumque pluraliter: « Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas a vocibus aquarum multarum, mirabiles elationes maris (Psal. XCII). » Et in Isaia: « Faciam in deserto viam, et in invio flumina (Isa. XLIII). » Et in alio ejusdem loco manifestius: « Apparebit in Sion fluvius decurrens gloriosus in terra sitienti (Isa. XXXIII). » Super hunc fluvium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae, ut inter duo scilicet instrumenta, vetus et novum, clausus curreret fluvius. Ligna autem multa vel arbores plurimas et multas nimis, illas arbitror, quas in paradiso Scriptura commemorat pomis variis abundare. (MAURUS.) Scriptum est enim et in psalmo de beato viro, qui in 110.1056D| lege Domini meditatur die ac nocte, quod fiat « tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidit, et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur (Psal. I). » Arbor enim ista principaliter intelligitur Dominus Christus, propter crucem, quam pro hominum salute suscepit, quae merito lignum vitae dicitur, quando et ibi Dominus Christus, qui est vita nostra, suspensus est, et latroni in eadem confitenti dictum est: « Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). » Quod etiam lignum secus decursus aquarum positum, hoc est, juxta doctrinam salutarem ipsius Domini, qui ad Samaritanam mulierem in Evangelio 110.1057A| ait: « Si scires quis est, qui a te aquam petit, petisses ab eo ut daret tibi aquam vivam, » etc. (Joan. IV). Dedit fructum suum in tempore suo, quando Ecclesias constituit tempore competenti, in quibus exstat refectio spiritalis fidelium animarum. In hoc ligno folia manentia sunt, quia verba vitae fixa veritate ibi consistunt, sicut in Evangelio dicitur: « Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Luc. XII). » Et intuere Domini verba foliis arboris comparata: quia sicut illa fructus tegunt, sic promissiones suas, et ista custodiunt. Haec sunt aquae spiritales, haec folia salutaria. De quibus in Apocalypsi beatus Joannes dicit: « Et ostendit mihi flumen aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exiens de throno Dei et Agni. In medio plateae ejus 110.1057B| et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium deputata (Apoc. XXII). » (Beda.) In duodecim mensibus omne tempus insinuat vitae, scilicet illius ubi dicitur: « Et anni tui non deficient (Psal. CI). » Et iterum: « Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato (Isa. LXVI). » Ubi praesens Domini vultus, aeterna sanitas, aeternus vitae cibus est. Potest et simpliciter intelligi quod per doctrinam duodecim Apostolorum crux Christi fructificet: « Et folia ligni ad sanitatem gentium. » Si fructus merces beatae immortalitatis accipitur, recte folia perpetuus intelligitur cantus, quod in sanitatem cadat felici jam sorte canentibus: ibi enim gentium curatio vera, 110.1057C| redemptio plena, felicitas sempiterna. (Hieron.) Docetque prophetam ductor praevius et magister et dicit: Aquae istae quae egrediuntur vel in Galilaeam gentium, juxta Septuaginta, vel, ut verius in Hebraeo continetur, ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti, vel ad Arabiam, intrabunt mare, vel ad exitus maris, et sanabuntur aquae: aquas vel baptismi gratiam vel Evangelicam significare doctrinam dudum diximus: quae si egrediantur de limine templi, et Apostolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli steriles prius et infertiles faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigantur, ut exprimant in se Jerichuntini fontis sacramentum, quem Elizaeus evangelico et apostolico curavit sale (IV Reg. II), in tantum ut ubi prius sterilitas fuerat 110.1057D| et mors, ibi ubertas esset et vita; nec solum deserta sanarunt sed intrant mare orientale, mare videlicet Mortuum, in quo nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece τῆν λίμνην ἄσφαλτον, id est, Stagnum bituminis vocant. Mirumque in modum aquis evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo, quod nihil in se vitale habeant, nomen mortis sortitae sunt. Non enim noverant eum qui dicit: « Ego sum vita (Joan. XV). » Et revera juxta litteram huc usque nihil quod spiret et possit incedere prae amaritudine nimia in hoc mari reperiri potest, nec cochleolae quidem parvique verniculi et anguillae et caetera animantium, sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina: 110.1058A| denique si Jordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur et pinguibus aquis supernatant; cum haec itaque nihil utilitatis habeant, ut simplex sermo testatur, et jam si facta fuerint, quod stulta Judaeorum credit superstitio, juxta intelligentiam spiritalem Domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos, et vivent omnia, ad quae torrens iste pervenerit. Ita ut piscatores stent super ripas ab Engaddi usque ad Engallim, quorum prius fontem sive oculum haedi, sequens fontem oculumve vitulorum sonat. Engallim in principio est maris Mortui, ubi Jordanis ingreditur: Engaddi vero ubi finitur atque consumitur: mare autem Mortuum illud puto esse de quo Zacharias loquitur: « In die illa egredietur aqua vivens de Jerusalem (Zach. XIV), » et 110.1058B| medium ejus in mare primum. Daniel quoque in haec verba consentit: « Videbam, et ecce quatuor venti coeli innitebantur in mari magno (Dan. VII). » Et David: « Mirabiles elevationes maris (Psal. XCII). » Et ex persona Salvatoris in psalmo: « Veni in profundum maris et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). » Rex quoque Aegypti juxta eumdem Ezechiel draco appellatur (Ezech. XXXII), qui habitat in mari, et ventilat fluminibus, quasi cornibus suis. Et iterum: « Hoc mare magnum et spatiosum (Psal. CIII). » Quod quandiu non susceperit in se aquas fluminis sive torrentis, omne quod in se habet, mortificat, sed Dominus de quo dictum est: « Percutiet et curabit post duos dies: » et in die tertio « Surgemus et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI); » ipse loquitur 110.1058C| in eodem propheta Osee: « Ego colligavi Ephraim, suscepi eum in brachio meo et non cognoverunt quia sanavi eos in corruptione hominis, qui vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus pro iniquitatibus nostris, disciplina pacis ejus super eum, et livore ejus sanati sumus (Ose. XI, Isa. LIII). » Ipse istud mare quod est salsissimum et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: « Spiritus Domini super me propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me, sanare eos qui contriti sunt corde (Isa. LXI). » Unde et per Hieremiam clamitat: « Convertimini, filii, convertentes, et sanabo contritiones vestras (Jer. III). » Dixerat enim populus impatiens, et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: « Transivit aestas, 110.1058D| pertransiit messis, et nos salvati non sumus (Jer. VIII). » Unde respondit ei Dominus: « Nunquid resina non est in Galaad, aut medici non sunt ibi? quare non ascendit sanatio filiae populi mei? » Et ipse Jeremias vociferatur et dicit: « Sana me, Domine, et sanabor; salvum me facies, et salvus ero (Jer. XVII). » Denique angeli, qui praesides erant populi Judaeorum eo tempore quando clamavit multitudo insipiens et ait: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII); » et, Velum templi scissum est, et omnia Hebraeorum sacramenta reserata: responderunt praecipienti Domino atque dixerunt: « Curavimus Babylonem et non est sanata, relinquamus eam (Jer. LI), » urbem videlicet confusionis atque vitiorum. 110.1059A| Unde et Josephus in sua narrat Historia, quod postquam Dominus crucifixus est, et velum templi scissum, sive liminare templi fractum corruit, audita sit vox in adytis templi virtutum coelestium: « Transeamus ex his sedibus. » Hoc totum non superfluo, sed necessario dictum sit, quia mare Mortuum influente in se flumine Domini, dicitur esse curatum. Super hoc mare ab Engaddi, oculo et fonte haedi, qui pro peccatis semper offertur, usque ad Engallim fontem vitulorum, qui mactantur Domino, et imitantur vitulum cornua offerentem et ungulas, qui in typo Salvatoris ad altare mactatur, erunt piscatores quibus loquitur Jesus: « Venite ad me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV). » De quibus et Jeremias: « Ecce ego, inquit, mittam 110.1059B| piscatores (Jer. XVI). » Et plurimae species, imo genera piscium erunt in mari quondam mortuo: quos pisces ad dexteram partem jubente Domino extrahit Petrus (Joan. XXI), et erant centum quinquaginta tres, ita ut prae multitudine eorum retia rumperentur. Aiunt enim, qui de animantium scripsere naturis et proprietate, qui ἀλιευτικὰ tam Latino quam Graeco didicere sermone (de quibus Appianicus Cilix [Al., Cilix] est poeta doctissimus) centum quinquaginta tria esse genera piscium, quae omnia capta sunt ab apostolis; et nihil remansit incaptum, dum et nobiles et ignobiles, et divites et pauperes, et omne genus hominum de mari hujus saeculi extrahitur ad salutem. Quod autem sequitur: « In littoribus ejus, et in palustribus, » sive in his quae extra 110.1059C| littora « egrediuntur, aquae non sanabuntur, » illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio, et quos iste fluvius non attigerit, non suscipiant sanitatem. « Sed in salinas, inquit, dabuntur; » juxta illud quod scriptum est:
« Pestilente flagellato, stultus sapientior erit (Prov. XIX), » erudiunt enim bonos exempla pejorum. Sive in salinas dabuntur juxta illud quod in Evangelio scriptum est: « Bonum est sal, si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est utile (Matt. V); » ut in perpetuum frugibus careant et virore, quod et 110.1060A| urbs post ruinam sale conspersa demonstrat. Super torrentem vero sive fluvium orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum, sive ut omnes voce consona transtulerunt βρῶμα, quod cibum et escam tribuit et quod mandi potest, appellaturque lingua Hebraica Machal. « Et nihil, juxta Septuaginta, veterescet in eo, » sed quotidie innovabuntur fruges ejus, sive « non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus, » juxta illud quod in primo psalmo scriptum est: « Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet. » Per singulos, inquit, menses afferet primitiva, sive ut in Septuaginta scriptum est: « Fructus ejus in renovatione sui primitiva dabit; » ut 110.1060B| omnis credentium fructus primitiae sint, et singuli menses singulis apostolis deputentur. Hoc autem eveniet, « quoniam aquae ejus de sanctuario egredientur. » Ne putemus riparum esse vel arborum aut mensium tantarum frugum abundantiam, reddit causas ubertatis et infert, quia aquae ejus de sanctuario egredientur. « Non ergo volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). » Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vitae, quod intelligitur sapientia, de qua scriptum est: « Lignum vitae est omnibus credentibus in ea (Prov. III). » Illudque quod dicitur: « Et erunt fructus ejus in cibum, et folium ejus ad medicinam, » divinorum librorum sacramenta demonstrat, quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum, ut verba 110.1060C| simplicia intelligamus in foliis, in fructibus vero sensum latentem. Sicut enim scientia Scripturarum ducit ad regna coelorum et praebet nobis panem, qui dicit: « Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI); » sic ejus folia moralem doctrinam continent et tribuunt sanitatem, ut peccantium curent vulnera. Pro foliis quae Hebraice dicuntur Ale propter verbi et vocis similitudinem Septuaginta ascensionem transtulerunt. Quod et ipsum sic edisseri potest, ut post cibos fructuum, verborum monitis ad coelestia conscendamus.
LIBER VICESIMUS. 110.1059|
110.1059D| Cum propheta in praecedenti libro de oblationibus singularum festivitatum et de oblatione principis, nec non et sacerdotum officiis commemorasset, aquarumque abundantiam et lignorum in ripis ejus fructificationem enarraret, convertit se ab hoc ut juxta praeceptum Domini terminos terrae duodecim tribuum possessionisque spiritalis enarret primitiae sanctuarii, possessionemque Levitarum describit: novissime vero portas civitatis in quatuor plagis notando in fine libri habitatorem ipsius templi Dominum esse ostendit, qui totius boni initium et auctor, et perfecta operationis consummatio.
SEQUITUR CAPUT XLVII.
« Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in 110.1060D| quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Joseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus; super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris, et cadet terra haec vobis in possessionem. » (Adamant.) Sicut umbrae et exemplari deserviunt coelestium his qui legem suscipiunt, quae est illius verae legis umbra, ita exemplar et umbra consequenter sunt divisionis coelestis his qui in Judaea haereditatem dividunt terrae. Erat ergo in coelis veritatis, umbra vero et exemplar veritatis in terris, et donec umbra haec constabat in terris, erat Jerusalem terrestris, erat templum, erat altare et erat visibilis cultus, erant pontifices et sacerdotes, constabant 110.1061A| etiam civitates et vici Judae, et omnia naec, quae nunc in libro hoc descripta esse recitantur. Cum vero in adventu Salvatoris Dei nostri de coelis descendit salus: « Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV), umbrae et exemplaria ceciderunt. Cecidit enim Jerusalem, cecidit templum, altare sublatum est, ut neque in monte Garizim neque in Jerusalem sit locus ubi oportet adorare, sed « veri adoratores, qui adorant Patrem, in spiritu et veritate adorent (Joan. IV). » Sic ergo praesente veritate typus et umbra cessavit. Et cum adesset templum illud, quod per Spiritum Dei et virtutem Altissimi in utero Virginis fabricatum est (Joan. I), dirutum est templum ex lapidibus fabricatum. Aderat pontifex futurorum bonorum, 110.1061B| cessaverunt pontifices taurorum et hircorum. Venit Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, destitit agnus ex pecudibus assumptus, et nequidquam atque inaniter tot saeculis jugulatus. Refertur ergo prima et secunda haereditatis facta divisio. Prima quidem per Moysen, secunda vero, quae et potentior est, per Jesum facta describitur. (Nazian.) Et Moyses trans Jordanem tribui Ruben, et tribui Sad et dimidiae tribui Manasse possessionem decernit, caeteri vero omnes per Jesum suscipiunt haereditatem (Num. XXXII). Diximus jam prius quomodo per legem placuerunt Deo praecedentes tempore eos, qui per fidem Jesu ad promissa perveniunt, nondum ea quae perfecta sunt consequuntur, exspectantes eos qui posteriores diverso quidem tempore, sed una fide placabunt, 110.1061C| sicut Apostolus dixit (Hebr. XI): « Ut non sine nobis perfectione consequerentur. » Quod sub tali exemplo possumus conjicere. Si enim « Deus cum dispergeret filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, » vel ut in aliis exemplaribus legimus, « secundum numerum filiorum Israel » in initio mundi, et ita dispersi sunt filii illius Adam sicut vel illorum merita vel ipsius Adae contemplatio postulabat: quid dicemus futurum, cum novissimi Adam, qui non in animam viventem, sed in spiritu vivificantem factus est, coeperit filios non dispergere, sed dispensare atque disponere divina dignatione, non in initio, sed in fine mundi, et non illis, qui in Adam omnes mortui sunt, sed eis qui in Christo omnes vivificati sunt, sine dubio tunc erit 110.1061D| quaedam divisio et distributio talis, quae non solum pro meritis eorum, qui dispensant, sed et quae pro novissimi Adam in quo omnes vivificandi dicunt contemplatione pensanda sit. Gratia enim Dei sumus salvati et non ex nobis, « nec sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). » Dei enim dono sanctis et electis ejus confert gloriam regni coelestis, ipso tribuente, qui discipulis ait: « Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego disponam vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII). » Pro eo 110.1062A| quod nos diximus, « quia Joseph duplicem funiculum habet, » LXX transtulerunt « augmentum funiculi; » etenim Joseph interpretatur augmentum, rem intelligentes pro nomine, et lectoris animum confundentes. Subtracta enim Levitica tribu et templi sacrificiis delegata, remanebant duo tribus quarum Joseph divisa est in duas, Ephraim et Manasse, qui dixerunt ad Josue filium Nun: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus? (Josue XVII.) Quibus respondit Josue: « Si populus multus es, ascende in sylvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. » Et iterum: « Dicitque Josue ad domum Ephraim et Manasse: Populus multus es et 110.1062B| magnae fortitudinis, non habebis sortem unam, sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum. » Hoc propterea dixerim, quia nunc Scriptura commemorat Joseph, hoc est Ephraim et Manasse duplicem habere funiculum, singulae autem tribus juxta multitudinem suam aequalia accipiunt terrae spatia, nequaquam arbitrio dividentis, sed sorte, quae in Domini potestate consistit. In consuetudine quidem hominum cum aliquid sorte dividitur, fortuito videtur sors illa ad illum, vel alia ad alium cedere; in Scriptura autem sancta non ita est: et aliquotiens quaerebam apud memetipsum si de re tanta ac tali Patres sancti sortibus judicium 110.1062C| commisissent. Quod si esset apud sanctos ita gestum, jam de aliis hominibus vel gentibus nihil mirum videris, si nihil haberetur eximium in his quae a sanctis dicuntur sorte divisa. Sed videamus si forte in Scripturis aliquid inveniamus esse positum, quod nobis quid virtutis contineatur in sortibus manifestet. Incipiamus igitur a Levitico, ubi scriptum est: « Et accipient, inquit, duas sortes, sors una Domino, et sors una Apopompaeo, hoc est transmissori. Et super quemcunque venerit sors, Apopompaei accipient hircum illum et abducent in locum eremi vivum, et dimittent illum in dimissionem suam, alium vero hircum immolabunt Domino, » et reliqua, quae ibi sunt, quae utique sciunt, qui legunt. Et iterum: ubi Moyses sorte divisit tribui Ruben et tribui Gad et 110.1062D| dimidiae tribui Manassae, quae poposcerant trans Jordanem, accipere terram illam quam poposcerant filii Israel. Dedit autem ipse Jesus secundum praeceptum Domini Chaleb filio Jephonae, et tribui Juda sortem. Dedit autem Ephrem, et illi quae super erat tribui Manasse: et post haec congregavit in Ecclesia filios Israel, et dixit: « Mittam sortem et proferam in conspectu Domini, si prius describentes terram attuleritis mihi descriptionem ejus, » et ita post haec sortibus missis haereditas populo Dei distribuitur: et agitatur sors ista non fortuitu, sed secundum hoc quod praedestinatum est a Deo. Denique tribus Benjamin primam ibi accepit sortem ubi erat Jerusalem. Post haec tribus Simeon secundam: post haec Issachar, 110.1063A| deinde Zabulon, deinde Aser, post haec etiam Nephthalim, deinde Dan (Josue XVI, XVII, XVIII, XIX): in quibus novissime veniunt tres illae tribus, quae ex concubinis descenderant Jacob. Quae ergo ratio sit sortium apud memetipsum requirebam, ut ex multis testimoniis Scripturarum, quod latebat agnosceremus. Inveni sane in Scripturis etiam gentiles homines usos esse sortibus, tunc cum navigaret Jonas et tempestas urgeret. Aiunt namque illi qui navigabant: « Mittamus sortem et sciamus cujus causa haec tanta malitia sit (Jonae VII), » quasi sors tantum valeret, ut prodere possit, cujus causa periculum navigantibus immineret. Quamvis gentiles essent, et alieni a cognitione Dei, non tamen hac opinione falluntur, sed quod verum erat prodidit eis sors super Jonam. Quaerens 110.1063B| ergo de his, invenio et Salomonem in Proverbiis dicentem: « Contradictiones cohibet sors, et inter potentes definit (Prov. XVIII), » veluti cessare ostendens contradictiones, ubi mittetur sors.
Sed cum haec in Testamento Veteri non pauca referri de sortibus invenirem, converti me etiam ad Novum Testamentum, ut viderem si forte vel ibi contemnerentur sortes, aut ne ibi quidem earum usus alibi diceretur, et invenio quod aliquando cum deesset numero apostolorum unus, ut esset necessarium in locum Judae alium subrogari (Act. I), convenientes apostolos, qui utique multo sapientiores erant quam hi qui nunc episcopos vel presbyteros, vel diaconos ordinant, et elegerunt duos et statuerunt in medio, nec tamen de his semetipsis judicium 110.1063C| permiserunt ut illum facerent quem ipsi voluissent. Sed « orantes, inquit, miserunt sortem, » ut ex illis duobus quos statuerant in conspectu Domini, id est Joseph, qui vocatur Barnabas, qui cognominatus est justus, et Mathian: « Cecidit, inquit, sors super Mathian, et annumeratus est cum Christi apostolis. » Praecedente namque ratione, non jam casu, sed prudentiae sors divinum judicium deferebat. Sed adhuc quaerebam in Novo Testamento si autem sors in Christo vel in Ecclesia nominetur, vel in rebus mysticis, quae ad animam pertinere videantur, invenio Paulum ad Ephesios scribentem dicere de Christo: « In quo, inquit, sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis ejus, et 110.1063D| simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo (Ephes. I). » Sed et ad Colossenses haec scribentem: « Gratias agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine (Coloss. I). » Tam multis ex Scripturis sanctis de commemoratione sortium testimoniis congregatis, quo ex locorum multorum consideratione virtutem reposcimus diligentius apprehendere, mihi quidem ex his omnibus vel evidens adhuc sensus ad liquidum patere non potuit, vel etiam de re tanta enuntiandi et proferendi animi metus insedit. Illud autem inquantum res patitur contigisse sufficiat, quod nobis ab apostolis sors ducta designat. Quia ubi fide integra ac oratione praemissa sors ducitur, ea quae Dei voluntas 110.1064A| continet in occulto, sors hominibus declarat in manifesto. Secundum vero interiorem intellectum sicut Paulus videtur judicare cum dicit: « In parte sortis sanctorum in lumine, et sorte vocati in Christo. » Videndum est ne forte non solum hominibus, sed et in supernis virtutibus sors Agassur et praesideat aliqua virtus huic officio, quae verbi causa Jesu filio Nave nunc sorte haereditatem distribuendi non aliquam gratiam, sed secundum hoc quid sit placere Deo ducatum praebeat sortis, et illi quidem faciat evenire, quae prima sunt, quem scit apud Deum primum locum tenere, ut hoc, quod in occultis apud Deum habetur, sortis gubernatione etiam hominibus demonstretur, alium vero facere secundi loci et alium tertii, quod non solum in terris arbitror, verum 110.1064B| etiam in coelestibus et hujusmodi sorte, quae apud Dominum meritorum contemplatione distinguitur etiam in illo tempore habetur: « Cum viderit excelsus gentes et disseminaverit filios Adam, et constituerit filios gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. XXXII). » Et facta est portio Domini Jacob funiculus haereditatis ejus Israel. Vides ergo et hic partem, et funiculum Domini Israel dicit esse sorte. Non ergo fortuito arbitrandum venisse sortem. Illi quidem angelo gentem illam suscipere verbi gratia Aegyptiorum, alii autem angelo Idumaeorum Moabitarum: et alii Indiam vel unamquamque nationem earum, quae sunt super terram. Sed et ibi etiam si secundum numerum angelorum Dei dicantur sorte gentes istae divisae, tamen 110.1064C| illa sors sicut in hominibus diximus, quia Dei judicium quod in occulto est, sors pandit in publico: ita etiam ibi fuisse credendum est, ut pro merito et virtute unusquisque angelus etiam et illam gentem in divisione susciperet, et esse in his singulis sacramenta ineffabilia divinae dispensationis, ut ordini suo cuncta competenti per unamquamque virtutem dirimantur officio. Sic enim et Apostolus dicit: « Nonne omnes ministratorii sunt Spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? » Ad horum igitur imitationem credendum est, etiam his Scripturarum auctoritate referre sortes et duci per Jesum haereditatem, et per unamquamque tribum divina dispensatione decerni, et per ineffabilem providentiam Dei a praesentibus in his sortibus 110.1064D| adumbrari futurae haereditatis portio expleatur. Quoniam quidem lex umbram dicitur habere futurorum bonorum, et sicut dicit Apostolus de his qui ad Dominum Jesum Christum venerunt, « Quia accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem. » Est aliqua in coelis civitas, quae dicitur Jerusalem et mons Sion: Non est utique hoc sine causa quod Benjamin in sorte sua accepit Jerusalem et montem Sion, quia coelestis illius Jerusalem ratio sine dubio hoc exigebat ut jam aliquam Benjamin dare deberet Jerusalem terrestris, quae illius coelestis figuram servat ac formam. Similiter autem de Benjamin dicendum est, quod certa aliqua ratione in Judae sortem decernitur, vel Hebron vel 110.1065A| aliae singulae civitates singulis quibusque tribubus conscribuntur: nisi quia illa coelestia loca, in quibus Jerusalem et Sion memoratur esse, sine dubio et caetera, quae his vel vicina, vel conjuncta sunt loca, hoc in se causa et ratione continebant in coelis, quod sorte distribuendo figurabatur in terris. Hinc ergo est quod dispensavit divina sapientia nomina quaedam locorum scribi in Scripturis, quae mysticam quamdam interpretationem contineant. Per quae indicatur vobis, qui haec cernitis, quibusque rationibus et non casu vel fortuito fieri dispensentur. Si enim non est putandum quod fortuito acciderit, verbi causa ut ille angelus Michael vocaretur, alius vero Raphael et ut ad humana descendam sicut non fortuito ut ille patriarcha Abraham vocaretur: et ille Isaac, et 110.1065B| alius Israel, sed ne in feminis quidem casu accidit, sed certe divina ratione ut illa Sara vocaretur ex Sarai, et ille Israel ex Jacob, vel ille Abraham, et ut certum est, quod unusquisque angelorum vel hominum ex his, quae sibi injungantur officiis et actibus etiam nomina sortiuntur: ita consequens est etiam loca quaedam esse coelestia et civitates, sicut coelestis dicitur Hierusalem et Sion esse, etiam alias, quarum typum et imaginem istae quae in terris sunt continent, quae nunc in hac Scriptura mystice nobis per Jesum Nave filium designantur. De ipsis puto civitatibus dictum: « Aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt ibi, et haereditabunt eam (Psal. LXVIII). » De ipsis etiam Dominus et Salvator noster dicit: « Quia multae mansiones sunt apud Patrem 110.1065C| meum (Joan. XIV). » Et de ipsis credendum est civitatibus servo illi qui bene negotiatus fuerit Dominum dicere: « Habeo potestatem supra decem civitates (Luc. XIX); » et alii supra quinque. Haec de divisione sortium terrae Judae proferre ad vos inquantum fas fuit ausi sumus Scriptura provocante, quae Hierusalem dicit coelestem Sion, et caetera, quae similiter scripta sunt esse in coelis, quae nobis occasionem dederunt sentire de his omnibus, quod mysteria in his coelestia describuntur.
« Hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Ethalon venientibus. Sedada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter medium Damasci et confinium Emath: atrium Thicon, quae est juxta terminos Auran sive Auranitidis, 110.1065D| et erit terminus a mari usque ad atrium Enon sive Serenan terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem terminus Emath plaga septentrionalis. » « (Hieron.) Inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum Josue filii Nun, et quae nunc per Ezechiel fieri imperatur, hoc interest, quod ibi inter tribus sorte terra dividitur hic Domini jubentis imperio delegatur. In Numerorum igitur libro (Num. XXXIV) in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur ab aquilone, id est plaga septentrionali ista descriptio est. Porro ad septentrionalem partem a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies in Emath 110.1066A| usque ad terminos Sedada: ibuntque confinia usque Zefrona et villam Enan sive Aserenan. Dicuntque Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palestinae, Phoenicis et Syriae, quae appellatur Coele Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit pervenientes terminos usque ad montem altissimum, in hoc Hebraei, autumant vel Amanum montem significari vel Taurum, quod nobis videtur verius. « A quo, inquit, venies in Emath, quae nunc Epiphania nominatur ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato: nam cognomentum habuit. Ἐπιφανὴς, « usque ad terminos, inquit, Sedada, » qui locus et in praesenti Ezechielis ponitur lectione. « Ibunt confinia usque Zefrona, » quam urbem hodie 110.1066B| Zephirium oppidum Ciliciae vocant. Hoc autem quod sequitur: « Et villa Enan » pro quo in Hebraeo scriptum est: Aserenan sive Enan, et praesens continet locus. Et interim secundum historiam breviter strinxisse sufficiat, et tam Numerorum quam Ezechielis descriptionem sibi ex latere copulasse: ut prudens lector intelligat in quibus vel eadem vel vicinia vel diversa memorarint. Nunc interpretatis nominibus singulorum sequamur ἀναγωγὴν, et quid nobis videatur in singulis praebente Domino disseramus. Ethalon interpretatur incunabula moeroris: Sadada, latus ejus: a latere non a latitudine intellige; Emath, furor, Berotha, putei, Sabarim, circuitus montium, Damascus, sanguis sacci et osculi sive poculi. Domum autem sive atrium Thicon Symmachus interpretatur: 110.1066C| « Atrium medium quod pergit ad terminos Auran; » igitur Thicon medium sonat: Auran quam Septuaginta in Graecum vertere sermonem Auranitidis iracundiam. Aser autem Enon, qui est terminus Damasci, in lingua nostra dicitur atrium fontis. Septentrionalis igitur plaga fit a mari magno per viam Ethalon, quod interpretatur incunabula moeroris: per poenitentiam venit ad Sadada ubi est ex latere declinatio. Intelligimus enim impendentem nobis Emath, hoc est indignationem Domini, sive Emath, veritate comperta, aperiuntur nobis putei Berotha, quos foderunt principes Abraham, Isaac et Jacob: longoque circuitu pervenimus ad montes Sabarim qui positi sunt inter Damascum, hoc est sanguinem cilicii, et confinium Emath, ut supra diximus, 110.1066D| veritatis. Sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia et ex latere devitamus, sic post sanguinem et cilicium vitae sanguinariae antequam veniamus ad confinia Emath circuimus et pervenimus ad montes, de quibus scriptum est: « Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui. » Qui locus appellatur atrium Thicon, hoc est atrium medium, ut interpretatus est Symmachus. Juxta terminos Auran quod iracundiam sonat, et cum propheta dicamus: « Iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei (Mich. VII). » Et a mari usque ad terminos Damasci: in quo et apostolus Paulus a furore Judaico et effusione ecclesiastici sanguinis lumen caecitate conspexit: et assumpto cilicio persecutionis 110.1067A| veteris Evangelium praedicavit, ut perveniret ad atrium fontis aeterni, et in aquilone quondam positus apprehenderet terminum veritatis.
« Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale metiemini plagam orientalem. » (Hieron.) Pro quo in Numerorum libro ita scriptum reperi: « Inde metientur fines contra orientalem plagam de villa Enan, hoc est Aserenon usque Sephania, et de Sephania descendent termini Rebbla contra fontem. Inde pervenient contra orientem in mare Chenereth, et tendent usque Jordanem, et ad ultimum claudentur mari. » Supra dixerat: « Et erit terminus a mari usque Eserenon terminus Damasci. » A fine igitur septentrionalis 110.1067B| plagae, hoc est atrio Enon tendunt fines, juxta Numerorum librum, usque Sephania, quam Hebraei Apamiam nominant, et de Apamia descendunt termini in Rebbla, quae nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Rebblam hanc significare urbem, quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur, « contra fontem, » quem perspicuum est significari Daphnen, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Hic autem locus a Cneo Pompeio, qui prius Judaeam Romano subegit imperio militari manu consitus est, et ab eo juxta fabulam poetarum Daphnes nomen accepit ob lauros et cyparissos, quae arbores in ipso loco frequentissimae sunt. Inde, inquit, pervenient termini contra orientalem plagam ad mare Chenereth usque ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur 110.1067C| cum habeat dulces aquas juxta idioma Scripturarum quo congregationes aquarum appellantur Maria. « Et tendent, inquit, termini usque Jordanem et ad ultimum claudentur mari: » vel mari Mortuo, vel ut alii putant lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est, ubi nunc moratur legio et praesidium Romanorum. Hoc juxta librum Numerorum dictum sit: juxta Ezechiel vero de medio Auran quod est oppidum Damasci in solitudine, et de medio Galaad, qui mons Libani collibus copulatus cecidit in sortem Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse, et est a tergo Phoenicis et Arabiae, ad quem montem usque pervenit de Carris profectus Jacob, et comprehensus est a Laban, de quo et Jeremias loquitur: « Galaad, tu mihi initium Libani (Jer. 110.1067D| XXVII), » quam coepit de Amorrhaeorum regione Galaad filius Machir filii Manasse: finis hujusque plagae Jordanis fluvius disterminans, et mare orientale, quod in hoc loco mare Mortuum non linguam maris Rubri intelligunt. Dicamus juxta tropologiam post terminos aquilonis longo circuitu per Ethalon et Sedada, et Berotha, Sabarim quoque et Thicon, et Auran, et Damascum, et atrium Enon ad Emath usque pervenit Orientalis plaga: de medio iracundiae Auran, et de medio Damasci sanguine videlicet poenitentiae, et de medio Galaad, quod interpretatur revelatio vel tumulus testimonii; ut post iram et poenitentiam spem salutis ostendat, et de medio terrae Israel, quae visionem continet pacis usque ad 110.1068A| dulcissima Jordanis fluenta pertingat, quae longo separato mari lumen orientis consequitur, ita ut fluvio Jordanis, qui interpretatur rivus judicii et orientis termino finiatur. Quod autem in Septuaginta ponitur phoeniconos, id est palmeti, in Hebraico non habetur; pro quo nos metiemini interpretati sumus: errorque manifestus, quod pro thamoddu, litterae decepti similitudine daleth et res, legerunt thamorru.
« Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis. Cades et torrens usque ad mare magnum haec est plaga ad meridiem australis. » Pro quo in Numerorum libro ita scriptum est (Num. XXXIV): « Incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare, qui circuibunt australem plagam 110.1068B| per ascensum scorpionis, ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne. Unde egredientur confinia ad villam nomine Addar, et tendent usque ad Asemona, ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni littore finietur. » Quod breviter hoc significat, ne per occasionem Ezechielis ad expositionem videamur Numerorum transisse latissimam, a solitudine Sin, quae est juxta Edom et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum scorpionis et per Senna et Cadesbarne et atrium Addar et Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae australis, hoc est meridianae incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon 110.1068C| miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur. Hebraeoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare Magnum, hoc quod Aegypti Palaestinaeque praetendit littoribus et haec est plaga australis ad meridiem. Post plagam ergo aquilonis et orientis, quando ortus nobis fuerit sol justitiae, accipimus meridianam plagam, quando totum nobis desuper lumen infunditur, et cum Abraham inimus convivium, et inebriamur vino quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), cum Joseph et fratribus ejus. Incipit autem ista possessio et hi termini a Thamar, a palma videlicet victoriaque vitiorum, usque ad aquas contradictionis: semper 110.1068D| enim virtutibus contradicitur. Unde et praedicationi evangelicae Judaei contra Paulum disserentes, in toto orbe asserunt contradici. Et in Evangelio legimus Simeone dicente: « Hic erit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II). » Omnis autem contradictio est sanctitatis, quod interpretatur Cades, dicente Psalmista: « Concutiet Dominus desertum Cades (Psal. XXVIII). » Quod videlicet primum non habebat Domini sanctitatem, sed concussum est atque commotum, ut reciperet hospitem Deum, qui dicit: « Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI)? » Post desertum Cades usque ad mare Magnum in 110.1069A| meridie plagae australis torrens est, de quo supra diximus, qui non de terra, sed de coelo pluvias habet diversarum virtutum varietate collectas.
« Et plaga maris mare Magnum a confinio per directum donec venias Emath. Haec est plaga maris. » « De qua manifestius et brevius scribit Numerorum liber (Num. XXXIV): « Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine concludetur, » hoc est de mari usque ad mare, a torrente videlicet Rinocorure, qui in mare influit usque ad eum locum, qui est contra Emath urbem Syriae, de qua supra diximus. Occidens autem juxta leges tropologiae semper in mari est, semper in salo et fluctibus ubi quotidie naufragia suscitantur, et miserorum neces, et divitiarum et mercium amissio. Et tamen cum 110.1069B| haec omnia patientia fregerimus, venimus per directum ad Emath, hoc est ad Domini veritatem, qui victis persecutionibus aeterna nobis praemia repromisit. (MAURUS.) Et ut breviter supradicta morali sensu simul omnia recapitulemus, quisquis cupit terrae sanctae haereditatem possidere, et futurae patriae sortem cum electis et sanctis Dei accipere, necesse est, ut incipiat a plaga septentrionis et tendat ad orientem, id est ut deserto infidelitatis frigore, ad rectae fidei ortum tendat, et primum ut diximus per Thalon, id est per poenitentiam peccatorum veniat ad Sadada, hoc est declinet a vitiis, et cesset a peccatis, indignationem Domini metuens. Juxta illud Psalmistae, quo ait: « Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi: quoniam Dominus 110.1069C| amat judicium, et non derelinquet sanctos suos, in aeternum conservabuntur. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit, » et reliqua (Psal. XXXVII). Sicque ad puteos viventis aquae, hoc est ad sacramentum baptismatis, vel doctrinam sacrae scientiae tendens ad montes spiritales, hoc est doctores sanctos ire festinet, ut ab eis accipiat lumen verae scientiae et discat castigare corpus suum, et terrena membra mortificare: quatenus ad atrium fontis aeterni et ipsum terminum veritatis pervenire possit. Cum autem ei ab orientali plaga ipsa veritate illucessit et ex testimoniis sanctarum Scripturarum mysteria ipsa revelantur, tunc in Jordane, hoc est in rivo judicii profunditatem sapientiae intelligit, et vere mundationis lavacrum cognoscit. 110.1069D| Postquam autem ad meridiem, hoc est ad puram lucem scientiae et ardorem charitatis pervenerit, necesse est ut bella contradictionis et persecutionis aestum sustineat. Quia juxta Apostolum: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Quando autem ad Occidentem properamus, et finis vitae nostrae appropinquaverit necesse est ut in maris fluctibus, hoc est praesentis saeculi turbinibus exagitemur, et sic per patientiam ad Domini veritatem devictis persecutionibus perveniamus: ut secundum ipsius Domini sententiam, in patientia nostra possideamus animas nostras, et accipiamus praemia vitae aeternae, possideamusque terram viventium, et habitemus in Heirusalem 110.1070A| coelestem, hoc est in visione pacis sempiternae. Sed quis nostrum talis est, ut ab hujusmodi distributione ad illam coelestis haereditatis sortem venire mereatur? Quis ita beatus erit, cujus sors Hierusalem veniet, ut sit ibi, ubi templum Dei est, imo ut ipse sit Dei templum? Quis ita beatus est, ut ibi dies festos agat ubi altare divinum perpetuis ignibus adoletur? Quis ita beatus est, qui sacrificium suum et incensum suavitatis supra illum ignem ponat, de quo dicebat Salvator: « Ignem veni mittere (Luc. XII)? » Quis ita beatus est, qui ibi semper agat Pascha in loco quem elegerit Dominus Deus suus, ibi Pentecostes diem gerat, et festivitatem repropitiationis et tabernaculorum solemnitatem, non jam per umbram, sed per ipsam speciem rerumque veritatem? 110.1070B| Quis nostrum dignus habebitur beatae sortis electione cum dividere Deus coeperit filios novissime, cui dicat (Luc. XIX): « Eris super quinque civitates potestatem habens, » aut cui dicat: « Eris super decem civitates potestatem habens, » nec solum cui dicat, « Intra in gaudium Domini Dei tui, » sed cui dicat, « Sedete et vos mecum super duodecim thronos judicantes et vos duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Et de quibus dicat: « Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XV), » et volo etiam istos esse reges, ut ego sum rex regum, volo et istos habere dominationem, ut et ego sum Dominus dominantium. Beati qui ad hanc pervenient beatitudinem summam. Beati qui ad ista conscenderint fastigia meritorum. Et benedictus Deus noster, qui haec 110.1070C| promisit diligentibus se. Hi sunt ipsi vere sacris numeris numerati apud Deum: imo ipsi sunt quorum etiam capilli capitis numerati sunt per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed quia per superbiam vel invidiam nemo ad sortem electorum et ad possessionem coelestis patriae pertingere poterit, necesse est ut per humilitatem veram et dilectionem fraternam illuc ire contendat, quisquis ad futura bona pervenire desiderat, memineritque scriptum: « Quia omnis, qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur (Matth. XXIII). » Ideoque nullum despiciat, nullum spernat, sed magis inferiorem se omnibus esse credat, sciatque juxta Petri apostoli sententiam, quod « non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet 110.1070D| Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). » Quod consequenter vir qui ad prophetam locutus est, ostendit, dicens:
« Et dividetis terram istam vobis, Israel, et metietis eam in haereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestri, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel. Vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacunque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi: ita Dominus Deus. » (Hieron.) Per hoc capitulum discimus, et decutitur supercilium Judaeorum, nihil inter Israel et gentium populum esse divisum. Si enim advenis et alienigenis cum his qui sunt de populo 110.1071A| Israel, hoc est indigenis, terra dividitur, nulli dubium eamdem esse haereditatem populi gentium et populi Judaeorum, si tamen conversi fuerint ad cultum Dei Israel quod proprie nomen possidet Christianum habentibus Judaeis legis litteram et nobis spiritum, illisque tenentibus membranas, et nobis eum qui scriptus est in membranis: et apud Moysen sorte terra dividitur, hic autem ut diximus Domini judicio delegatur unaque possessio est, advenae et Israeli, et in singulis tribubus datur haereditas jubente Domino Deo.
CAPUT XLVIII. Hic describitur divisio terrae, quantum ad intraneos.
« Et haec nomina tribuum: A finibus aquilonis juxta viam Ethlom pergentibus. Emath atrium 110.1071B| Aenon terminum Damasci ad aquilonem juxta Emath, et erit ei plaga orientalis mare Dan una. Et a termino Dan a plaga orientali usque ad plagam Aser una. Et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plaga maris Nephthalim una. Et super terminum Nephthalim a plaga orientis usque ad plagam maris Manasse una. Et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una. Et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una. Et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Juda una. » (Hieron.) Descripta terrae sanctae possessione tam juxta praesentem Ezechielis prophetiam, quam juxta Numerorum librum, nunc singularum tribuum a 110.1071C| plaga orientali usque ad plagam occidentis, id est, maris possessio describitur. Et primum fines accipiunt ab aquilone juxta viam Ethlom pergentibus Emath, atrium sive Aser Enon terminum Damasci, ad aquilonem juxta Emath, de quibus ante jam diximus. Incipit autem primum tribus Dan, secunda Aser, tertia Nephthalim, quarta Manasse, quinta Ephraim, sexta Ruben, septima Judae. Hoc est, a sinistra parte et completus numerus septenarius. Deinde primitiae sacerdotum et Levitarum, et sanctuarium Domini in medio sanctumque sanctorum. Urbs quoque describitur per singula latera in quadrum quatuor millia et quingentos habens calamos. Suburbana quoque sacerdotum et Levitarum per ordinem describuntur, et 110.1071D| possessio principis. Rursumque a parte dextra succedunt quinque tribus a plaga similiter orientis usque ad plagam occidentis, quarum prima est Benjamin, secunda Simeon suam possessionem specialiter habens, et nequaquam ut prius mixtam cum Juda, tertia Issachar, quarta Zabulon, quinta Gad. Portaeque civitatis ternae, per singulas plagas et nomen ipsius civitatis, quod in fronte pontificis auri lamina continetur, de quibus universis in suis disseremus locis. Hoc quoque notandum, quod quadraginta octo civitatum, quae in Numerorum volumine tribui Leviticae dantur ad habitandum cum suburbanis suis, hic silentur nomina, et civitates fugitivorum quarum tres trans 110.1072A| Jordanen, Bosor videlicet et Ramoth, et Gaulon, in duabus et dimidia tribu datae sunt, et tres intra Jordanen, Cades videlicet et Sichem et Cariatharbe. Neque enim opus erat in descriptione mystica et habitatione sanctorum et conversatione perfecta fugitivorum describi auxilia quibus Israel indiguit adhuc in terra positus, et per multos labores atque discrimina ad hanc civitatem venire festinans, et in singulis sanctis loquens: « Advena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII). » Et in alio loco: « Habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). »
« Et super terminum Juda a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis 110.1072B| XXV millia latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris. Et erit sanctuarium in medio ejus. Primitiae quas separabitis Domino longitudo viginti quinque millibus et latitudo decem millibus. » Superfluum est disserta disserere, et in quibus supra laboravimus, quasi non sint dicta iterum laborare. Post septem tribuum terminos ab oriente usque ad occidentem describuntur primitiae, quarum latitudo teneat viginti quinque millia calamorum: longitudo vero sicuti tenent singulae tribus ab oriente usque ad mare cujus longitudinis incertus est numerus. Neque enim in singularum descriptione tribuum mensura descripta est. Sin autem latitudo habet XXV millium calamorum, conici datur multo majorem 110.1072C| esse numerum longitudinis, quae semper major est latitudine. In medio autem sanctuarium ponitur juxta primitias, quae sunt Domino separatae, longitudinis viginti quinque millium calamorum et latitudinis decem millium. Quae legens nihil aliud possum dicere nisi illud Apostoli (Rom. XI): « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia judicia ejus et investigabiles viae ejus! « Et in alio loco (Ephes. III): « Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum. Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. » Viginti quinque millium autem numerum referri ad sensus de quibus dictum est: Sensum divinum possidebitis: et X millium ad perfectam 110.1072D| consummatamque virtutem, quae decalogo veteris Instrumenti ad evangelicum perveniat sacramentum, ut prius brevi sermone perstrinximus, et hic ex parte commonebimus. Si enim ab uno addens numero ad quatuor pervenias, denarium implebis numerum, atque ita fiet ut et vetus Testamentum constringatur in novo, et novum in veteri dilatetur.
« Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem longitudinis viginti quinque millium, et ad mare latitudinis decem millium. Sed et ad orientem latitudinis decem millium, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millium. » (Adamant.) Omnes filii Israel acceperunt sortes suas in terra. Levitis autem haereditas solus sufficit 110.1073A| Deus. Verum quoniam accipiebant Levitae decimas et primitias de fructibus a filiis Israel per praeceptum Dei, oportebat eos etiam de terra, ut ita dicam, et de habitaculis decimas accipere, hoc est enim, ab omnibus decimas accepisse. Et ideo accedentes primarii viri, qui erant de filiis Levi ad Eleazarum sacerdotem, et ad Jesum filium Nave, et ad principes tribuum filiorum Israel in Selom in terra Chanaan dixerunt: Dominus praecepit in manu Moysi dari nobis civitates ad habitandum, et suburbana earum animalibus nostris, sicut in libro Jesu Nave scriptum reperitur (Josue. XXI). Oportebat ergo etiam de suburbanis et de civitatibus sortem fieri: ne forte indiscrete et fortuito inter Levitas celebrata divisio videretur. 110.1073D| Sicut ergo distributio sortis, quae facta est in filiis Israel, habuit rationem, qua quis prima sorte dignus haberetur, qua et alius secunda, de qua ut potuimus jam ante tractavimus; sed et hi qui per Moysen ultra Jordanen et ab Jesu in terra repromissionis accipiunt, ubi prima sors cecidit in Benjamin, et postmodum inter caeteros in quibus fuit ultimus Dan: ita necesse est esse aliquam rationem etiam in ordine sacerdotalis et Leviticae sortis, ut alii prima, alii secunda, alii vero tertia sors ducatur, per quas illa vel illa loca unicuique decernuntur. Dicuntur autem filii esse Levi, Gerson, et Caath, et Merari, et ostenditur primatum tenuisse in honore Caath, hoc est, qui filii Caath fuerunt ex Amram: nam de 110.1073C| eo Moyses, et Aaron, et Muria. (Nazian.) Igitur de Caath pars quidem [quaedam] plebis effecta est sacerdotalis, quae est Aaron et filii ejus. Moyses autem in sacerdotali ordine, aut si quid etiam amplius sacerdotali esse potest habendus est: alia vero est ratio de filiis ejus. Caeteri autem ex filiis Caath, secundum tenuerunt in tribu Levi. Si qui sunt ex Issachar et Chebron et Odiel. Cum deinde post hoc accipiunt partem post Caath e filiis Gerson tertio loco: novissimus vero omnium Merari. Haec est autem differentia primi ordinis, et secundi, et tertii vel quarti, quam primo omnium observavimus in numeris. Postea enim, quam ordinatae fuerant duodecim tribus per quatuor orbis terrae partes, circa arcam testamenti Domini excubias 110.1073D| agere, et statutae sunt tres quidem tribus ab oriente, et tres quidem ab Africo vel meridiano, tres autem mare, quod est ad occidentem, tres vero ad aquilonem, qui est septentrio, ubi etiam isti per quatuor orbis terrae partes eodem ordine deputantur. Et ab oriente quidem ubi erat tribus Juda, quae erat inter caeteras prima, Aaron atque filii ejus collocantur. Caath vero et reliqui, qui erant filii arcam testamenti Domini levare in humeros et tubis canere statuuntur: ita ut cum prima tuba cecinissent, moverent castra hi qui erant ab oriente. Cum vero cecinisset secunda, hi qui erant a meridiano consurgerent, tertia ab occidente, quarta ab aquilone. Vides quantum ordo 110.1074A| et quanta differentia in Scripturis et rerum consequentia describitur, quomodo nihil sine moderatione et ordine geritur. Intuere diligentius, et in omni scriptura haec ita invenies ordinata. Sed quis potest ascendere haec omnia et comprehendere? Quis invenisse potest saltem, et observare ordinem mysteriorum valet, cum secundum litteram solam difficile textus narrationis explicari potest, et permixtio vel locorum vel personarum, quae in historia continentur evolvi? Quid dicimus de his sacramentis, quae per hoc scribuntur et in quibus distributiones futurae haereditatis adumbrantur? et per quem sanctae terrae, quam mansueti haereditate suscipient, divisio celebrabitur? Quis castrorum sedes diversas explicet, quomodo haec 110.1074B| in resurrectione per singulos quosque sanctorum sacerdotali vel Levitico ordine habenda sit distributio? ut quemadmodum dicit Apostolus in resurrectione non confuse agantur omnia, sed « veniat unusquisque in suo ordine initium Christus, deinde hi, qui sunt Christi, qui in adventu ejus speraverunt cum tradiderit regnum Deo et patri, et cum subjecerit ei omnem principatum et potestatem (I Cor. XV), » ubi sine dubio tales quaedam castrorum observationes et sacerdotales distributiones et ordines ac tubarum significationes erunt. Quod autem exceptis sex urbibus fugitivorum, alias quadraginta duas urbes Levitae accipiunt, indubitanter ipsa praedicatio sanctorum signatur. Ipsi enim possident doctrinam, quae constat legis decalogo, 110.1074C| et quadrifido Evangelii numero, quasi decies quaternas urbes habentes, quibus etiam duae adjiciuntur, quia nimirum cuncta quae praedicant, morali ac mystico sensu annuntiant.
« Et erit, inquit, sanctuarium Domini in medio ejus. Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoch, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. Et erunt primitiae de primitivis terrae sanctum sanctorum juxta terminum Levitarum. » (Hieron.) Quatuor primitiarum describuntur plagae, quae non ad populum nec ad vulgus ignobile, neque ad Levitas, hoc est inferiorem gradum, sed proprie ad cultum pertinet sacerdotum, aquilonis videlicet et occidentis et orientis et austri, et per 110.1074D| partes profectuum ordo narratur, ut aquilonis frigora relinquentes veniamus ad occidentem, quo scilicit occidant nobis vitia atque intereant. Et inde transeamus ad orientem, ortoque nobis sole justitiae veniamus ad meridiem in qua clarissimum lumen atque perfectum est, et tam ab aquilone usque ad mare, quam ab oriente usque ad meridiem viginti quinque millia longitudinis et latitudinis decem millia sint, ut ubique eadem longitudinis et latitudinis mensura servetur. « Sanctuarium autem, » id est templum Domini, « in medio erit » primitiarum sacerdotalium, et aequo latere ex omni parte vallabitur. Et quia dixerat, hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, 110.1075A| ne communi vocabulo omnes sacerdotes vindicarent sibi hujus loci possessionem et caeremonias observandas, ponit specialiter inferens, « sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoch, » qui interpretatur justus, de quo dicitur: « Justus Dominus et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). » Pro quo Sadoch Septuaginta scribunt Saduc. Ipse Sadoch loquitur in Evangelio: « Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Et de hoc sub nomine Salomonis mystice Propheta decantat: « Deus, judicium tuum da regi, et justitiam tuam filio regis. » Illi autem sacerdotes domini sanctuarium possidebunt et custodient caeremonias ejus, qui non erraverunt cum errarent filii Israel atque Levitae, de 110.1075B| quibus in superioribus disputatum est, qui non offerunt victimas, sed privilegio nominis et erroris sui humilitate contenti, semper loquuntur in corde: « Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L). » Audiat hoc sacerdotalis gradus et Arianae persecutionis ardore superatus, ac verae postea fidei ne opibus careat, potentia colla submittens, sufficere sibi si non expellatur e templo, si pristini nominis umbram quamdam et imaginem teneat, et non resupinus eructans delicias, quasi immaculatus et purus de excelsissimo throno nobis imperitiae suae et barbarae garrulitatis ructet nauseam. « Erunt, inquit, eis primitiae de primitiis terrae, » hoc est sacerdotibus, et qui non erraverunt cum 110.1075C| errarent filii Israel et Levitae. Primitiae autem de primitiis, sicut decimarum decimae, sanctumque sanctorum juxta terminum Levitarum, ut habeant quidem Levitae confinia sacerdotum, sed umbilicum, id est medium ejus, et ipsam possessionem tenere non valeant.
« Sed et Levitis similiter juxta fines sacerdotum viginti et quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo XXV millium, et latitudo decem millium. Et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec tranferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt domino. Quinque millia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia profana erunt urbis inhabitaculum et in suburbana. Et 110.1075D| erit civitas in medio ejus. » Quod nos vertimus in profanum, pro quo Aquila βέβηλον, Symmachus et Theodotio λαϊκὸν transtulerunt, Septuaginta dixere προτείχισμα, quod antemurale possumus dicere. Profanum autem est, et laicum, id est, vulgare, quod omni populo habitare passim licet. Illud autem, quod dixerunt LXX, nec mensurabitur, nec auferetur, pro eo quod nos diximus, non mutabitur neque transferetur sensum non habere perspicuum est. Describitur quoque Levitarum possessio, quae vicina quidem est finibus sacerdotum, et eadem habet spatia in longitudine, et in latitudine pro multitudine Levitarum, quae habet paucitas sacerdotum, sed tamen propriis utitur terminis, 110.1076A| et intelligit se a sacerdotali gradu esse disjunctam ad decutiendam superbiam ministrorum, qui ingorantes humilitatem status sui, ultra sacerdotes, hoc est, presbyteros intumescunt, et dignitatem non merito, sed divitiis aestimant. Certe qui primus fuerit ministrorum, qui per singula concionatur in populos et a pontificis latere non recedit, injuriam putat si presbyter ordinetur, et non meminit mensarum et viduarum minister in obsequium se, et ministerium non solum sacerdotum, sed et viduarum et pauperum delegatum. « Et non venundabunt, inquit, ex eo neque mutabunt, » ut permaneat Leviticae distributionis aeterna possessio, nec vincatur pretio meritum dignitatis, nec ab alio transferamus ad alium, quia quae sanctificata sunt Domino 110.1076B| non sunt eorum quibus data sunt, sed ejus cujus nomine possidentur. Quinque millia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, subauditur longitudinis profana erunt urbis et cunctis habitare liceat Israelitis, omnique de plebe, non quod immunda sint aut aliquid in habitatione terrae sanctae contaminatum putetur et sordidum, sed quod praeter sacerdotes omnibus in eis habitare permissum sit. Per quae intelligimus cuncta, quae referimus ad sensus, hoc est, ad corporis voluptates, quae visu et auditu, tactu, odore et sapore capimus esse profana, et templi sanctimoniam non habere, nec sacerdotalis esse privilegii, sed laicae vilitatis. Civitas autem erit in medio, de qua scriptum est: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Et: « Non 110.1076C| potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V), » de qua dicemus in consequentibus, Προτείχισμα, hoc est, antemurale, et Διάστημα, id est, spatium quod Septuaginta pro suburbanis interpretati sunt, quem sensum in hoc loco habeant ignoramus.
« Et hae mensurae ejus: Ad plagam septentrionalem quingenta et quatuor millia, et ad plagam meridianam quingenta et quatuor millia et ad plagam orientalem quingenta et quatuor millia, et ad plagam occidentalem quingenta et quatuor millia. » Quod dicit: « Et hae mensurae ejus, » subaudiendum est civitatis. In fine enim praeteriti capituli positum est, « et erit civitas in medio ejus, id est, terrae. Primumque a plaga septentrionali incipit, et e regione ponit plagam meridianam. Rursumque par reddit 110.1076D| pari ut orientali plagae e contrario ponat occidentalem, id est mare. Singulaque latera civitatis habent quatuor millia et quingentos calamos, qui faciunt supputati undecim millia passuum et octoginta quinque, ut simul omnis urbs, sicut in fine hujus voluminis scribitur, per circuitum habeat decem et octo millia calamorum, qui faciunt quadraginta quatuor millia passuum et trecentos quadraginta. Unde et quadragesimus quartus psalmus, qui inscribitur: « In finem, pro his qui commutabuntur: » et pertinet ad Idida, id est, ad amabilem Domini, sive ut interpretatus est Aquila pro liliis. Symmachusque pro floribus, Ecclesiae, quae urbs Domini est, continet sacramenta: de qua scribitur in eodem psalmo: 110.1077A| « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. » Et iterum: « Omnis gloria filiae regis intrinsecus, » ut non sit similis sepulchris forinsecus dealbatis, sed et intus et foris omnia lavet paropsidis. Cumque recesserimus ab aquilone vento frigidissimo, transimus ad meridiem, et post ortum in nobis lumen scientiae occasum fortitudinum formidamus, nequaquam praeterita, sed futura considerantes, nec habentes certam virtutis possessionem, sed quotidie in oratione dicentes: « Ne inducas nos in tentationem, » quam ferre non possimus.
« Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta, et ad meridiem ducenti quinquaginta, et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta. » Pro suburbanis, 110.1077B| quae Hebraice dicuntur magras, rursum Septuaginta Διάστημα, id est spatium, transtulerunt. Quod dicitur ducenti quinquaginta per singulas plagas, subauditur calami, qui sena cubita habent et unum palmum: et per singula latera faciunt passus sexcentos decem et septem paulominus, et in commune mille calamos habentes passus duo millia quadringentos sexaginta octo, quae spatia muros per circuitum ambiunt civitatis, ut inter urbem et ea quae reliqua sunt dividant. Ex quo ostenditur nullum de his spatiis ad exercendum opera civitatis capiendorumque fructuum habere licentiam, sed vacare ab usu et opere hominum, ut circum muralia urbis sponte nascentium virgultorum atque herbarum et caeterorum, quae terra gignit, habeant amoenitatem.
110.1077C| « Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem millia in orientem, et decem millia in occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges ejus in cibum vel in panes his, qui serviunt vel operantur civitati. Servientes autem vel operantes civitati servient sive operabuntur ex omnibus tribubus Israel. Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis. » Post urbis sanctae descriptionem et suburbana ejus, reliquam partem primitiarum sanctuarii decem millia calamorum in orientem, et alia decem millia ad occidentem tendentium delegari vult his, qui opera civitatis exercent ad varios usus, et quibuscunque urbs 110.1077D| indiget, ut scilicet scrantur, et ex frugibus, quae in hoc terrae nascuntur spatio, vescantur operarii, qui vel moenia urbis exstruunt, vel interrupta et ruinosa restituunt, ut habeat civitas cultum suum, et sarta tecta cum poposcerit necessitas instaurentur. Et hoc non solum in Israel, vel in possessione terrae sanctae spiritaliter Ecclesiae mysterio continetur, sed in Romano quoque fieri probamus imperio, ut quaedam villae sint pertinentes ad jura urbium vel regia munificentia vel haereditatibus et dono multorum: ne scilicet aedificia paulatim collabantur, et aedes publicae, quae ornamento sunt civitati, longa vexentur incuria. Operarii autem, inquit, sive qui serviunt in operibus civitatis, erunt ex omnibus tribubus Israel, 110.1078A| ut nullus se ab opere civitatis immunem putet, sed omnes certatim exstruant Ecclesiam, quod in tabernaculo quoque factum legimus, ut pro varietate virium, alius aurum, et argentum, cocum, byssum, et purpuram, variaque et diversa subtegmina, alii pelles, et caprarum offerunt pilos. Et cum essent dona diversa pro qualitate substantiae unum donantium esset praemium: imo majus eorum qui parva quidem obtulerint, sed majora pro viribus, in exemplum viduae pauperis, quae duo minuta in gazophylacii dona mittebat (Luc. XXI), et Domini est judicio laudata dicentis, « Vere dico vobis quia vidua haec paupercula plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundantia sibi miserunt in munera Dei. Haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum 110.1078B| quem habuit misit. Sicut ergo diximus de operibus civitatis, sic illud breviter perstringendum est, quod omnes primitiae sanctuarii, et possessio civitatis pariter supputata per quadrum contineat millia ducenta quadraginta sex et partem tertiam. Si enim viginti quinque millia calamorum, qui senos cubitos habent et palmum unum faciunt, nostra, hoc est, Romana sexaginta et unum millia, et sexcentos sexaginta septem passus, nulli dubium est, haec in quadruplum supputata superiorem efficere numerum. Ex quo perspicimus omnia intelligenda spiritaliter, Ecclesiae possessionem multo latiorem esse, quam quondam fuit in Judaea, qui ne accipere quidem partes terrae sanctae, sed ex singulis tribubus quadraginta octo civitatum, non ex pleno possessionem, 110.1078C| sed habitationem et hospitia susceperunt, ut ipsi quoque qui videntur laici, nec pervenisse ad sacerdotalem et leviticum gradum, tamen si operentur in domini civitate, vescantur de sancta terra, terra initium terraque credentium, quorum unus loquebatur: « Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). »
« Quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis: e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem, sed et a mari e regione viginti quinque millium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit. Et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio ejus. De possessione quoque Levitarum et 110.1078D| de possessione civitatis in medio partium principis erit, inter terminum Juda, et intra terminum Benjamin et ad principem pertinebit. » De hoc principe supra plenius disputatum est, et quod tantum solus acciperet, quantum una tribus: nunc autem aliud discimus, quod ex cunctis tribubus quidquid reliquum fuerit hic solus accipiat, ut nulla tribus sit, quae Principi dona non offerat, non aliunde, sed ex primitiis, quae templo et sanctuario et delegatis urbis partibus serviunt. Hoc est enim quod dicit: « e regione sive contra faciem, viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem, » sive usque ad terminum maris, ut sint primitiae inter septem et quinque tribus et in ipsis primitiis civitas et suburbana ejus 110.1079A| in medio civitatis sanctuarium templi. Sed et de possessione Levitarum et de possessione civitatis, quidquid reliquum est, principi deputabitur. Eritque pars extrema septem tribuum vicina primitiis et civitati et templo in tribu Juda, et pars extrema quinque tribuum eodem jure quo supra in tribu Benjamin ipsa extrema pars ad principem pertinebit. Ex quo Scripturae sanctae sacramenta miranda sunt, et cogitanda magis quam eloquio proferenda. In priori enim divisione terrarum trans Jordanem per Mosen duabus tribubus Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse terra divisa est, intra Jordanem autem per Josue filium Nun et Eleazarum filium Aaron: Judas possedit ab austro, et Ephraim et Manasse tribus dimidia ab aquilone. Postea vero de Silo missis exploratoribus 110.1079B| per singulas tribus et descriptione terrae allata ad Josue et Eleazar, Benjamin juxta Judam ab austro, et juxta Ephraim et dimidiam tribum accepit possessionem. Secunda tribus Simeon haereditatem accepit de tribu Juda, ut impleretur, quod scriptum est de Levi et Simeon, « Dividam eos in Jacob et dispergam eos in Israel (Gen. XLIX). »
Tertia Zabulon Galilaeam accepit in qua est mons Thabor. Quarta Issachar, ubi est Jezrahel usque ad Jordanem. Quinta Asser, usque ad montem Carmelum, qui imminet mari magno Tyrumque et Sidonem. Sexta Nepthalim in Galilaea usque ad Jordanem, ubi Tiberias quae olim appellabatur Chenereth. Septima Dan usque Joppen, ubi sunt turres Ahialon et Selebi et Emmaus, quae nunc appellatur Nicopolis; 110.1079C| licet postea legerimus, quod coeperint sibi transcensis aliis tribubus urbem Lesem in tribu Dan, quae hodie appellatur Paneas. Cum haec se ita habeant, et inter priorem tribuum descriptionem, et quae nunc habetur tanta diversitas sit: hoc consideremus, quomodo et in praesenti descriptione et in praeterita inter tribuum Juda, et Benjamin urbs templum collocatum sit, et in priori quidem descriptione Judas erat ab austro, et Benjamin ab aquilone. Hic vero e contrario fit, ut Judas sit ab aquilone, et Benjamin ab austro: post quem secundus est Simeon, tertius Isachar, quartus Zabulon, quintus Gad, quinque videlicet tribus, sicut in consequentibus dicitur. Scriptum est enim:
« Et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad 110.1079D| plagam occidentalem Benjamin una. Et contra terminum Benjamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Simeon una. Et super terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Isachar una. Et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una. Et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una. Et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem, et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, haereditas contra mare magnum. Haec est terra, quam metiemini tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. » (Hieron.) Quod in quinque et septem tribubus semper 110.1080A| in fine ponitur una, subintelligitur, vel pars, vel possessio, vel haereditas: licet Aquila et Symmachus interpretentur genere neutrali τὸ ὅριον quod significat terminum. Illudque breviter attendendum in extrema quinque tribuum, tribum Gad, quae in priori descriptione trans Jordanem fuit, poni eam partem quam prius Judas tenuit ad plagam videlicet austri in meridiem: et esse terminum de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades haereditatem contra mare Magnum. Thamar ipsa est de qua jam diximus, quam nunc Palmyram vocant et olim a Salomone constructa. Palma enim Hebraeo sermone Thamar appellatur, ab eo quod ibi palmeta sint plurima, quidam putant hoc sortitam vocabulum. Quod sequitur: « Usque ad aquas contradictionis Cades haereditas 110.1080B| contra mare Magnum, » pro quo Septuaginta transtulerunt, « De Theman et aqua Maribinoth Cades haereditas usque ad mare Magnum, » illud observandum in Hebraico eumdem sermonem nehela quia ambiguus sit et haereditatem sonare et torrentem, et hic magis torrentem accipi debere, quam haereditatem. Iste est enim torrens, qui ingreditur mare Magnum Rinocorurae, ut ante jam diximus. Cades autem, quae in libro Josue appellatur Cades barne in deserto est, quod extenditur usque ad urbem Petram. Maribinoth vero, quod interpretatur contradictionis non vocabulum loci est, ut plerique aestimant, sed aquarum in quibus Domino contradixit populus, et Moyses offendit Deum, dicente psalmo: « Tentaverunt eum ad aquam contradictionis, et 110.1080C| afflictus est Moses propter eos (Psal. CV). Omnisque terrae sanctae haereditas ab australi plaga juxta terminos Aegypti Rinocorura et torrente finitur. Et quia Gad interpretatur tentatio, in possessione ejus de palmetis transimus ad aquas contradictionis usque Cades, quae interpretatur sancta, ut intelligamus nos etiam post victoriam mundi debere esse sollicitos et semper in metu, et recordari illius versiculi, Tentatio est vita hominum super terram: » et ad sanctitatem adversariis repugnantibus pervenire; sicque obtinere victoriam, et e vicino torrentem plenum imbrium contemplemur
« Et egressus civitatis a plaga septentrionali quingenta et quatuor millia mensurabis et portae civitatis ex omnibus tribubus Israel. Portae tres a 110.1080D| septentrione. Porta Ruben una. Porta Judae una. Porta Levi una: Et ad plagam orientalem quingentos et quatuor millia et portae tres. Porta Joseph una. Porta Benjamin una. Porta Dan una. Et ad plagam meridianam quingentos et quatuor millia metieris et portae tres. Porta Simeonis una: porta Issachar una, porta Zabulon una; et ad plagam occidentalem quingenti et quatuor millia. Portae eorum tres. Porta Gad una. Porta Aser una. Porta Nephtalim una. Per circuitum decem et octo millia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem. » « De ambitu civitatis quod per latera singula in quadrum quatuor millia, quingentos calamos habuerit praeteritus sermo narravit, qui faciunt decem 110.1081A| et octo millia calamorum, ut in praesenti quoque capitulo positum est, id est, quadraginta quatuor millia passuum et trecentos quadraginta passus. Nunc scribitur per singula latera, hoc est, per undecim millia passuum et octoginta passus ternas fuisse portas quas Aquila Symmachus et Theodotio Διεξόδους, Septuaginta Διεκβολὰς vocant, nos interpretati sumus egressus et exitus civitatis.
Illudque primum breviter admonendum, easdem tribus in circuitu tabernaculi ita castrametatas ut ad orientem fuerit Judas, Issachar et Zabulon filii Liae: et ad meridiem Ruben, Simeon, Gad, duo filii Liae: et tertius filius Zelphae ancillae Liae: ad occidentem vero Ephraim Manasses et Benjamin, duo videlicet filii Rachelis: quia Joseph pro tribu Levi, 110.1081B| quae sacrificiis deputata est, in duas tribus Ephraim et Manassen divisa est, ad aquilonem autem Dan et Aser et Nephtalim, quorum primus et tertius filii sunt Balae ancillae Rachelis, secundus filius Zelphae, ancillae Liae ignobiles, et ad aquilonem positi quippe, qui ex ancillarum inter se dissidentium stirpe generati sunt. Hoc juxta Numerorum librum (Num. XXXIV) et descriptionem tabernaculi, quae jubente Deo Moysi ore dictata est. Nostra vero urbs quae est « civitas Regis magni (Psal. XLVII), cujus artifex et conditor est Deus, de qua et Psalmista canit: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus (Psal. LXXXVI), » aliam habet tribuum in terra sancta descriptionem et mensuram civitatis, et possessionis ordinem, et 110.1081C| plagas tribuum singularum. Primum enim plagae aquilonis opponuntur, tres portae, sive exitus civitatis, quorum est primogenitus Ruben, et Judas regiae stirpis auctor, et Levi super cujus nomine in tabernaculo et sacrorum descriptione nil dictum est, ut primogenita possidentes quasi genus regale et sacerdotale, aquilonis frigora contemnamus. Secundo vero ad orientem est Joseph, Benjamin et Dan, ambo filii Rachel et unus Balae ancillae ejus, ad meridiem vero Simeon, Issachar, Zabulon, qui tres Liae filii sunt. Porro ad occidentem Gad, Aser, et Nephtalim: quorum priores duo filii Zelphae sunt ancillae Liae: tertius filius Balae ancillae Rachelis: « Quis sapiens et intelligit haec, intelligens et cognoscet ea? » (Psal. CVI.) Quia rectae viae Domini et justi ambulabunt in 110.1081D| eis, « praevaricatores autem corruent in illis (Ose. XIV). » Has duodecim portas sive exitus pro qualitate meritorum atque virtutum singulis tribubus sub apostolicis et patriarcharum nominibus arbitror delegatas, de quibus et in Apocalypsi Joannis apertius scribitur, et multa divinarum Scripturarum sacramenta testantur. (Beda.) Nam et in Apocalypsi de his portis mysticae civitatis Dei ita scriptum est: « Et habebat murum magnum et altum habebat portas duodecim, et in portis angulos duodecim, et nomina scripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel, ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres: et murus civitatis habens fundamenta 110.1082A| duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et agni. » Murus ergo iste magnus et altus, inexpugnabilem fidei et charitatis, speique firmitatem significat. Potest et ipse Dominus Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo Isaias ait: « Ponetur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI), » id est, Domini protectio, et intercessio sanctorum, qui iter faciunt ei docendo ad corda credentium. Habet hic murus portas duodecim, quae portae apostoli sunt, qui suo vel scripto, vel opere cunctis primordialiter gentibus Ecclesiae pandebant introitum. « Et in portis angulos duodecim, » doctores scilicet, apostolorum vestigia fidei et verbi mysterio sequentes: « Et nomina scripta, quae sunt nomina duodecim filiorum Israel (Exod. XXVIII); » 110.1082B| memoriam veterum Patrum significat praedicatorum cordibus insitam. Unde et pontifex tabernaculum ingressus memoriale Patrum in rationali pectoris ferre jubetur. « Ab oriente erant portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, et ab occasu portae tres. » Hac tam solerti reor descriptione portarum duodenarii numeri voluit indicare mysterium: quo idcirco vel summa apostolorum vel Ecclesiae sit figurata perfectio, quia per eam orbi quadrato sanctae Trinitatis erat fides intimanda. « Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et Agni; » quod sunt portae, hoc fundamenta, quod civitas hoc murus. Possunt autem et patriarchae fundamentorum vocabulo designari, qui nomina in 110.1082C| se apostolorum, id est, figuram tenuerint. Per illos enim fundata haec civitas, quamvis per apostolos quasi per portas latius credituris sit aperta nationibus. Et notandum, quod fundamenta cum pluraliter dicantur, doctores vel virtutes Ecclesiae significant: cum vero singulariter, ipsum significare Dominum, qui est fundamentum fundamentorum. (Hieron.) Et necesse est ut talis civitas decem et octo millium per circuitum teneat calamorum, sub quo numero et in duodevicesimo psalmo lex naturalis et scripta gratiaque Evangelii describitur, quibus Ecclesia, id est, urbs Salvatoris exstructa est. Nomen quoque ipsius civitatis nequaquam erit ut prius Hierosolyma, quae interpretatur visio pacis: sed Adonaisan [Adonaisama ], quod in Latinum sermonem 110.1082D| vertitur Dominus ibidem, qui nunquam recedat ab ea, ut a priori populo ante discessit dicens ad discipulos: « Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV). » Et ad Judaeos: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII), » sed aeternam habeat possessionem, et sit ei ipse possessio, iisdem discipulis repromittens: « Ecce ego vobiscum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), » et qui ad Patrem loquens ait: « Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Joan. XVII). » (MAURUS.) De hac ergo beatitudine visionis Dei, ubi sancti cum Domino gaudebunt, in aeternum, et de praesentia 110.1083A| ejus, sine cessatione et absque ullo termino laetantur, qualis sit, Psalmista explicat dicens: « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII); » nam si beatus hic habetur cui ad tempus omnia secunda procedunt, nec aliqua adversitate concutitur, quid de illa beatitudine sentiemus, cui nec in qualitate nec in perennitate quidquam simile reperitur? Sed quia humanis verbis hoc bonum non potest explicari, tamen unde proveniat non tacetur, dicit enim: « Laudabunt te: » Inde est quippe illa beatitudo mirabilis, quam ut aeternam intelligeres, subjecit: « In saeculum saeculi. » Sed qualis rogo illius saeculi ventura laetitia est, ubi dabitur copiose gaudere, et nunquam ab ea posse discedere? Electi ergo omnes, laudes et misericordias 110.1083B| Domini libere in aeternitate cantabunt, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed ejus indulgentia liber exsultat. Nam si in illa aeterna vita homo nulla peccati memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactae nequitiae esse se poenae debitorem nescit, et si miseriae transactae non meminit, unde pro largitate misericordiae laudes reddit? Quaerendum ergo est, quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine possit; si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? aut quomodo perfectae lucis clarescit gloria, quam reducta ab animo obumbrat culpa? 110.1083C| Sed sciendum est, quia sicut saepe nunc tristium laeti reminiscimur, ita nunc transactae nequitiae 110.1084A| sine laesione nostrae beatitudinis recordabimur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus, et quo aegros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Sic ergo erit et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mente polluat, sed quae laetitiae arctius astringat, ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, inde se ad gratias agendas, debitorem fieri suo medico verius fateatur, ut eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit quid evasit. In aeternum ergo laudem misericordiae largitoris nostri referimus, et nequaquam miseriae conscientia gravamur: quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus; et nunquam erit, quod corda laudantium de transactis 110.1084B| iniquitatibus polluat, et semper erit, quod haec ad laudem liberatoris accendat. Hinc quoque Paulus apostolus Philippensibus ait: « Nostra conversatio in coelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Jesum Christum, qui reformavit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. III). » Erunt enim tunc electorum corpora claritate Dominici corporis configurata; quae etsi aequalitatem gloriae ejus non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis habent per gratiam. Quia itaque similitudo ejus vitae nunc in moribus trahitur electorum, tunc in resurrectione sequitur similitudo aeternitatis in mente; quoniam « videbimus eum sicuti est (I Joan. III), » et juxta Prophetam: « Adimplebimur laetitia cum vultu suo, delectationesque 110.1084C| nostrae erunt in dextera ejus usque in finem (Psal. XV). »
(no apparatus)