2 |
LIBER PRIMUS.
[recensere](Cap. I.--Vers. 1 seqq.) Verba Jeremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Benjamin: quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon regis Juda, in tertio decimo anno regni ejus. Et factum est in diebus Joacim filii Josiae regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Josiae regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. Caeteri prophetae, ut Isaias, Osee, Joel, fuerunt ante captivitatem decem tribuum Israel, sive duarum tribuum, Judae et Benjamin. Alii post captivitatem: ut Daniel, Aggaeus et Zacharias. Jeremias autem et Ezechiel imminente captivitate vaticinium texuerunt: sed alter eorum in terra Juda: alter in Babylone. Jeremias cum esset adhuc puer, prophetare cepit anno tertio decimo Josiae filii Amon regis Judae. Prophetavitque in imperio ejus annis decem et novem: et postea sub Joacim filio ejus annis undecim: et sub Sedecia, qui ultimus fuit regum Juda, annis undecim, usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Jerusalem. Joachaz vero et Jechoniae terni menses (quorum alter in Aegyptum, alter 837 cum matre ductus est in Babylonem) in supradictis annis computantur: per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captivitatem Jerusalem, in qua et ipse captus est, prophetavit annis quadraginta et uno: praeter illud tempus quando ductus est in Aegyptum. Ibique prophetavit in Taphnis, ut hoc ipso volumine continetur. Pro verbis Jeremiae, Septuaginta posuerunt, Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam (Jerem. XLIII, 8): hoc videlicet sensu, quod verba Jeremiae verbum sit Domini. Fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Jerusalem in tertio milliario, et viculo Anathoth. Simulque admirabilis clementia Domini, quod jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam provocat, malens salvare conversos, quam perdere delinquentes. Pro transmigratione, quod omnes alii voce consona transtulerunt, Septuaginta posuere captivitatem. Post exordium autem vaticinationis Jeremiae, tricesimo quinto prophetiae ejus anno, Ezechiel in Babylone his qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare.
(Vers. 4, 5.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te: Prophetam in gentibus dedi te. Non quo ante conceptionem, ut haeresis suspicatur, fuerit Jeremias: sed quo praesciret eum futurum Dominus, cui necdum facta jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur: Qui vocavit ea quae non erant, quasi ea quae essent (Rom. IV, 17). Quod autem sanctificatur in utero, juxta illud Apostoli debemus accipere: Postquam autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me; ut evangelizarem illum in gentibus (Galat. I, 15). Joannes quoque Baptista sanctificatur in utero, et sanctum Spiritum accipit, et movetur in vulva, et per os matris loquitur (Luc. I). Quod autem dixit, Prophetam in gentibus dedi te, illud vult intelligi, quod in ipso postea Propheta lecturi sumus, quod non solum Jerusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetarit. Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie Propheta gentium fuit; et per Apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero virginali formaretur, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus in utero est; et notus 838 Patri, quippe qui semper in Patre, et in quo semper Pater.
(Vers. 6.) Et dixi: Ah, ah, ah, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. LXX: Et dixi, o Domine Deus, nescio loqui, quia juvenis sum. Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere, eadem verecundia qua et Moyses tenuis et gracilis vocis esse se dicit (Exod. IV et 6). Sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur; huic pueritiae datur venia, quae verecundia et pudore decoratur.
(Vers. 7, 8.) Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, Puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis, et universa quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum: quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Ne aetatem, inquit, consideres; alio enim propheta loquente, didicisti: Cani hominis sunt sapientia ejus (Sap. IV, 9): tuae sit tantum voluntatis ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adjuvante complebis: aperi os tuum et implebo illud (Psal. LXXX). Nec consideres multitudinem eorum ad quos et contra quos locuturus es: sed me, qui tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Liberat autem Dominus, non quo Propheta persecutionibus careat et angustiis, quippe cum legamus eum multa perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat angustiae.
(Vers. 9.) Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur Dei, quae tangat os Prophetae, et dicatur ei: Ecce dedi verba mea in ore tuo; in Isaia autem scriptum sit: Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu habebat carbonem quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit iste labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua mundabit (Isa. VI, 6, 7). Ibi enim quia solidae et perfectae aetatis erat, et ipse simpliciter confitetur quod immunda labia habeat, et habitet in medio populi polluta labia habentis: mittitur unus de Seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os ejus et iniquitates auferat, et mundet peccata. Hic autem ipsius Dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco brachium dicitur: non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat; sed ut loquendi gratiam tribuat. Porro Ezechiel librum devorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta divina, quam simplicem historiam continentem. Jeremiae os tangitur, 839 et Domini verba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. Pulchreque juxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum videns similitudinem, tactum manus non reformidet.
(Vers. 10.) Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Hoc quod nos de Hebraico addidimus, dissipes, sive deponas, in Septuaginta non habetur. Et considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. Neque enim aedificari poterant bona, nisi destructa essent mala: nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. Omnis enim plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur: et aedificatio quae supra petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur. Illam autem quam consumet Jesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam, disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei, et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet: ut aedificentur pro bis humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur, quae Ecclesiasticae conveniunt veritati: et impleatur illud quod dicit Apostolus, Dei aedificatio, Dei agricultura estis (II Cor. III, 9). Multi hunc locum super personam Christi intelligunt: Jeremias enim interpretatur excelsus Domini: qui destruxit regna diaboli, quae sibi in montis ostenderat excelso: adversarias perdiderit potestates, delens chirographum errorum in cruce. De quibus et in Psalmo post historiae veritatem τροπικῶς loquitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt-reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 1, 2). Pro his evulsis, destructis, et perditis, et in inferiora detractis, aedificatur atque plantatur Ecclesia Dei. Super Jeremiae autem persona nulla dubitatio est. Legimus enim in consequentibus (Ad. cap. XXV), quod in manu accipiat calicem meri plenum; et propinare jubeatur cunctis in circuitu nationibus.
(Vers. 11, 12.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi, Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus 840 ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum meum ut faciam illud. Pro virga vigilante, LXX baculum nuceum transtulerunt. Laborandum igitur nobis est, ut breviter Hebraeam etymologiam Latinus lector intelligat. SECED nux dicitur: vigilia autem, vel vigil, sive vigilare appellatur SOCED ( ). Unde et in posterioribus, pardus vigilans hoc nomine ponitur. Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem ad vigilis intelligentiam nomen allusit: quod quidem et in Daniele juxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus πρίνου et σχίνου, ilice videlicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. Alioquin et in principio Geneseos a viro, qui dicitur IS ( ), mulier appellatur ISSA ( ), quasi quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem, Aquila et Symmachus; Theodotio vero amygdalinam transtulerunt. Vigilat autem virga, cuncta populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus scribit peccantibus: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 23)? Ista est virga, vel baculus, de qua David loquitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 5). Pulchreque posuit, consolata sunt. Ad hoc enim Dominus corripit, ut emendet. Et quomodo nux, sive amygdalum, amarissimam habet corticem, et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus reperiatur: sic omnis correptio, et labor continentiae, amara quidem videtur ad praesens: sed fructus parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. Quidam virgam vigilantem atque nuceam, intelligunt Dominum, de quo dicit Isaias: Exiet virga de radice Jesse (Isa. XI, 1). Unde et virga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione Domini floruisse narratur.
(Vers. 13, 14.) Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: Quid tu vides? et dixi, Ollam succensam ego video: et faciem ejus a facie Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone aperientur (sive exardescent) mala super omnes habitatores terrae. Quibusdam gradibus, peccantibus tormenta tribuuntur; ut paulatim veniant ad salutem. 841 Qui noluerint, percutiente virga, emendari, mittuntur in ollam aeneam atque succensam, de qua plenius scribit Ezechiel, quae a facie Aquilonis accenditur (Ezech. XXIV), Babylonium [Al. Babyloniorum] regem significans et urbem Jerusalem. Pulchreque insertur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae: vel terrae Judae, vel certe universae terrae, de quibus in Apocalypsi scriptum est: Vae super omnes habitatores terrae (Apoc. VIII, 13). Sancti enim non sunt habitatores terrae: sed advenae atque peregrini, quorum unus dicit: Advena ego sum super terram; et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Et alius: Parvi sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra (Gen. XLVII, 9). Unde et Petrus Catholicam Epistolam scribit advenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae (I Petr. I). Et juxta mysticos intellectus Salomon loquitur: Aquilo durus ventus (Prov. XXV, 23): nomine autem dexter vocatur ab his videlicet, qui ejus obriguere frigore, et calorem fidei perdiderunt.
(Vers. 15, 16.) Quia ecce convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Judae. Et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. Nulli dubium, multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subjectos, qui, obsessa Jerusalem, posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere: et non solum Jerusalem, sed et omnes urbes Judae simili obsidione vallatas. Cumque, ait, capta fuerit civitas, tunc loquar ad eos recta fuisse judicia mea, et recepisse singulos, quae merebantur: non pro caeteris vitiis, quibus subjacet humana conditio; sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me, adoraverunt opera manuum suarum. Quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod videlicet hi qui in olla aenea excocti fuerint, per cruciatus ante purgati, postea principes sint Jerusalem: et postquam misertus eorum fuerit Dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto, simulacra venerati sunt. Sed haec violenta et prava interpretatio est: ne calumniam faciat tractator indoctus.
(Vers. 17.) Tu ergo accinge lumbos tuos: et surge, et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. 842 Et Job praecipitur, ut accingat lumbos suos (Job. IV): et Apostolis (Luc. XII), ut accinctis lumbis, quos Elias (IV Reg. I) et Joannes Baptista (Matth. III) zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis videlicet Evangelicae. Quicumque igitur sermones locuturus est Dei, debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis virtus in lumbis sit (Job. XL); et justus dicat in Psalmis: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: Surge qui dormis, et elevare: et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14); ut semper vigilans, et de somno consurgens, loquatur quae sibi praeceperit Deus.
Ne timeas a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. Sive ut Septuaginta, et caeteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus juxta translationem nostram: Noli timere a facie eorum: me enim adjutore, eos timere non poteris. Juxta Septuaginta: Noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam jussionis. Si enim non obtuleris, quod habes, ut timere desinas, derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo videbor timere te facere, dum relinquo formidini. Hoc autem significat, quod semper amanda sit veritas: nec timenda hominum multitudo, qui increpiti [ Al. intrepidi] correptionem non sustinent; sed insidias tendunt ei, a quo corripiuntur. Quodque juxta LXX sequitur: quia tecum sum ut liberem te, dicit Dominus, in Hebraico non habetur. Et est sensus: Eruam te, non in eo ut tibi nullus insidietur; sed in eo, ut patiens insidias, non delinquas.
(Vers. 18, 19.) Ego quippe dedi te hodie (sive Ecce posui te in hac die) in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram: regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. Describit sermo divinus, cur Propheta timere non debeat. Ego, inquit, posui, sive dedi te hodie, hoc est, in praesenti vita, donec vocatur hodie, quasi civitatem firmissimam: non ut unam domum, nec turrim, aut aliqua moenia (Matth. V); sed omnem civitatem, quae sita super montem latere non potest. De qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2). Et: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isa. XXVII, 3). Et, in columnam, inquit, ferream, de qua scribit Apostolus: Columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). 843 Unde Petrus et Joannes, qui putabantur columnae Ecclesiae, dextras dederunt Paulo et Barnabae communionis. Nec hoc sufficit, sed in murum, ait, aeneum, qui nulla violatur rubigine, nec caesus imbribus deperit; sed vetustate fit [ Al. sit] fortior. Eris autem talis contra reges et principes et populum, non cujuslibet loci, sed terrae; iis qui terrena sapiunt, et coelestia non noverunt, qui habent imaginem χοϊκοῦ et non coelestis. Hi, inquit, bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Cur quaeso? Quae est tantae fortitudinis causa, ut nec reges, nec principes, nec sacerdotes, nec populi adversus unum praevaleant? Sequitur: Quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. Si quando reges Juda, qui interpretatur confessio, et principes ejus et sacerdotes et populi, episcopi videlicet et presbyteri et diaconi, et vulgus vile atque ignobile, contra sanctum virum consurgere voluerint, habeat fidei firmitatem, et timere desistat: quia, Domino auxiliante, superabit.
(Cap. II.--Vers. 1.) Et factum est verbum Domini ad me dicens: Vade, et clama in auribus Jerusalem dicens. Hoc in Septuaginta non habetur: sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui verbum Hebraicum CARATH ( ), pro quo nos diximus clama; sive praedica, interpretatus est, lege. Et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. Aures autem Jerusalem, pro auribus habitatorum ejus debemus accipere.
(Vers. 2.) Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuae: quando secuta me es in deserto, in terra quae non seminatur. LXX: Haec dicit Dominus: Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae, et dilectionis perfectionis tuae. Plenius hoc in Ezechiel dicitur (Ezech. I), quando sibi Jerusalem in matrimonio Dominus copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus: sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adolescentulam et desponsatam vocat. Quo enim necdum potiti sumus, magis ut potiamur appetimus. Quando, inquit, secuta es me in solitudine; et instar sponsaliorum et dotis, Legis tibi ornamenta et verborum distribui monilia. Totumque hoc non ad meritum ejus refert, sed ad suam misericordiam, per quam et charitatem consecuta est. Hoc quoque quod posuimus, in 844 deserto, in terra quae non seminatur, in LXX non habetur.
(Vers. 3.) Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus: omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus. Quando Israel dicit primitias frugum Domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias; juxta illud quod in alio loco scriptum est: Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio (Psal. LXXIII, 2). Primitiae autem semper debentur sacerdotibus, et non hostibus. Quod sequitur: Omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus, hunc habet sensum: Quomodo qui primitias devorant (Num. V), nequaquam de genere sacerdotali, sceleris rei sunt: sic qui contaminant Israel, malis subjicientur: juxta illud quod in vicesimo sexto psalmo sanctus David loquitur: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt (Psal. XXVI, 3, 4). Neque enim ex eo quod Dei exequuntur sententiam, immunes erunt a supplicio, malaque veniunt super eos: oportet enim venire scandala; verum, vae ei per quem veniunt scandala (Mat. XVIII).
(Vers. 4, 5.) Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me: et ambulaverunt post vanitatem: et vani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: Populus meus quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? Responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te (Mich. VI, 34). Utrumque autem nomen, Jacob et Israel ponitur: non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum: cum et ipse Jacob postea appellatus sit Israel (Gen. XXXII). Offensam autem ducit a patribus, non quo peccata patrum filiis imputentur: sed quo et filii habentes patrum similitudinem, et suo et parentum scelere puniantur. Saepe legimus quod propter sanctos patres, filiorum misereatur Deus. Dereliquerunt autem patres populi peccatoris Deum; et non breviter, sed longo tempore: et pro Deo secuti sunt vanitatem, idola videlicet, quae nihil prosunt cultoribus suis: et ipsis similes facti sunt secundum illud quod scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 16).
(Vers. 6.) Et non dixerunt, Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti: qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam: per terram sitis et 845 imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitabit homo. Pro homine, LXX filium hominis interpretati sunt; et pro imagine mortis, de Theodotione additum est, umbra mortis. Quod cum juxta historiam manifestum sit, illud considerandum est secundum anagogen, quod quamdiu in isto saeculo sumus, et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus, et primum deserta transimus et terram inhabitabilem, quam sanctus inhabitare non debet, et inviam, ut difficultatem monstret itineris. Per terram sitis, ubi semper majora cupimus, nec praesentibus contenti sumus; et imaginem, sive umbram mortis: semper enim in periculo consistimus, et ubique diabolus tendit laqueos suos: per terram, in qua non ambulavit vir, qui perfectae aetatis in Christo est. Omnes enim resurgemus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Neque unquam in ea habitat qui homo Dei est, vel filius hominis; sed semper ad majora festinat. Ex quo perspicuum est, non esse perfectionem in via: sed in fine viae et in mansione, quae sanctis in coelestibus praeparatur, et quibus dicitur: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1). Frustra igitur nova ex veteri haeresis suspicatur, hic perfectam esse victoriam, ubi pugna est atque certamen, et incertus exitus futurorum.
(Vers. 7.) Et induxi vos in terram, Carmeli, ut comederetis fructum ejus et bona illius: et ingressi contaminastis terram meam; et haereditatem meam posuistis in abominationem. Pro labore durissimi itineris, dedi vobis omnium rerum abundantiam. Hoc quippe significat Carmelus, qui Hebraice appellatur CHERMEL ( ), et in lingua nostra sonat cognitionem circumcisionis. Quomodo autem ille populus terram sanctam, et omnium rerum fertilem, idololatria polluit atque violavit: sic nos verae circumcisionis accipientes scientiam, comedimus fructus ejus; et si negligentia subrepserit, contaminamus terram Dei, et haereditatem illius abominabilem facimus.
(Vers. 8.) Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? et tenentes Legem meam, nescierunt me: et pastores praevaricati sunt in me: et Prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti 846 sunt. Post tanta beneficia verterunt in contemptum privilegia dignitatis: ut sacerdotes Dominum non quaererent: ut doctores Legis ignorarent eum, qui alios docere debebant: et pastores [ Al. praedicatores] per negligentiam praevaricatores fierent: et Prophetae qui in populis disputant, non Deo loquantur, sed idolo, et sua figmenta venerentur. His autem verbis utendum est adversus nostri ordinis magistros, qui devorant plebem Dei velut cibum panis, et per mala opera non invocant Dominum.
(Vers. 9.) Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus: et cum filiis vestris disceptabo. Ne videatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit; juxta illud quod David canit et usurpat Apostolus: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6; Rom. III, 4). Quodque posuit, adhuc saepe se fecisse testatur: et quod intulit, cum filiis vestris, similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. Occulte autem fignificat quod antiquam in Deum negationem, etiam filii eorum in adventu Domini sint secuti.
(Vers. 10, 11.) Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est hujuscemodi: si mutavit gens deos (sive deos suos). Et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum (sive de quo ei nihil proderit ). Comparationem facit ejus rei quae incomparabilis est, et verum Deum confert mendacibus. Ite, inquit ad insulas Cethim: quas vel Italiae, vel Occidentalium partium debemus accipere: ab eo quod terrae Judaeae Cyprus insula, in qua urbs hoc vocabulo nuncupatur, vicina sit. De qua et Zeno princeps Stoicorum fuit. Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Sarracenos vocant: contra quam hujus ipsius Prophetae in extremis partibus texitur vaticinium (Infra ad cap. XLIX), et cujus meminit David, dicens: Habitavi cum habitantibus Cedar: multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX, 5). Et est sensus: Vel ad Occidentem pergite, vel in solitudinem mittite, et videte si qua gens hoc fecerit quod fecistis. Nulla enim earum sprevit deos suos, nec ligneos et lapideos, aureorum comparatione mutavit: sed antiquum errorem secuta, tenuit quod a majoribus 847 acceperat. Et certe hoc, cum nullus eorum Deus sit: sed simulacra hominum ficta manu. Populus vero meus mutavit mendacio veritatem: et idolum mihi praetulit, quod eis necessitatis tempore prodesse non poterit. Possumus hoc et contra eos dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes; quos monet Apostolus dicens: Humanum loquor, propter infirmitatem earnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servientia justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19).
(Vers. 12, 13.) Obstupescite coeli super hoc: et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae: foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. LXX: obstupuit coelum super hoc, et inhorruit extra modum et vehementer, et caetera similiter. Coelum cui dictum est: Attende coelum, et loquar (Deut. XXXII, 1): et, Audi coelum, et auribus percipe terra (Isai, I, 2), videns Dei praecepta calcata, inhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis enim creatura congemiscit et condolet super peccatis hominum. Duo autem populus Dei fecit adversa. Primum, ut relinqueret Deum qui est fons vitae, et praeceptum dedit dicens: Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti (Exod. XX, 2). Secundum, quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii in conspectu meo; pro quo secutus est daemones, quos dissipatas cisternas vocat, eo quod Dei mandata servare non valeant. Et hoc attendendum, quod fons perpetuus est, et vitales habet aquas. Cisternae autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis, terra complentur et pluviis. Portas autem coelorum illas vocat, de quibus et in vicesimo tertio psalmo scriptum est: Levate, portae, capita vestra, et introibit rex gloriae. Pro quo LXX transtulerunt: Levate portas principes vestras: de quibus plenius suo dicetur loco. Quodque Aquila et Symmachus, coelos; LXX vero et Theodotio coelum, interpretati sunt, nullum moveat. Hebraicum enim SAMAIM ( ) communis est numeri, et tam coeli quam coelum eodem appellantur nomine: ut Thebae, Athenae, et Salonae.
(Vers. 14.) Numquid servus est Israel, aut vernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos, Salvatori dixisse Judaeos: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam. 848 Quomodo tu dicis: Liberi eritis (Joan. VIII, 33)? Nescientes quod omnis qui facit peccatum, servus peccati sit: et serviat unusquisque ei a quo vincitur. Nati ergo de amico Dei Abraham, vitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis (Genes. IX, 25).
(Vers. 15.) Quare ergo factus est in praedam? super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem: et civitates illius exustae sunt: et non est qui habitet in eis. Interrogat sermo divinus, ut ipse respondeat. Leones autem vocat principes Babylonis, qui terram ejus posuerunt in solitudinem, et civitates illius incendio deleverunt. Vel certe juxta anagogen, leones intelligamus adversarias potestates, aut haereticorum principes, qui terram Ecclesiae desolantes, omnes illius urbes haeretico incendio vastaverunt, et illo igne de quo scriptum est: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Ose. VII, 4). Illi enim vere dant vocem suam; et in hoc eodem propheta sub perdicis persona clamant: Congregant quae non peperunt: faciuntque divitias non cum judicio (Jerem. XVII, 17). Propterea autem urbes illius vastatae sunt et deletae: quia non habent habitatorem Deum, dicente Scriptura: Et non est qui habitet in eis (Ibid., 4).
(Vers. 16, 17.) Filii quoque Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? Hoc quod nos diximus, eo tempore quo ducebat te per viam, in LXX non habetur. Duas autem urbes maximas Aegypti, Memphim et Taphnim nominat, earumque dicit filios constuprasse Israel usque ad verticem; illo sensu quo Isaias posuit: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isai. I, 6). Tanta enim fuit libido Aegyptiorum qui sunt magnis carnibus, ut nulli parcerent membro: sed omnia constuprarent. Juxta litteram refertur ad idola Aegyptiorum; juxta intelligentiam spiritualem, ad magistros perversi dogmatis, qui Ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. Haec autem idcirco eveniunt ei, quia dereliquit Dominum Deum suum; et illo maxime tempore quo ipsum ductorem sequi debuit.
(Vers. 18.) Et nunc quid tibi vis, in via Aegypti, ut bibas aquam Sior? Et quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Pro Sior ( ), nos turbidam interpretati sumus, quod verbum Hebraicum significat: pro 849 quo communis editio habet Geon. Quia ergo supra filios Memphis et Taphnis posuerat, qui constupraverunt Israel usque ad verticem: nunc manifestius ipsam Aegyptum nominat. Nullique dubium quin Nilus aquas turbidas habeat; et quod fluvium Assyriorum Euphratem significet, dicente Scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente Aegypti, usque ad fluvium magnum Euphratem. Qui autem Christum reliquerint, fontem vitae, et haereticorum sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum continere non possunt, necesse est ut leonibus subjaceant, qui redigant terram eorum in solitudinem, et universas Ecclesias destruant: et usque ad verticem polluantur, et bibant aquas turbidas, et fluenta Assyrii fluminis et Aquilonis, unde exardescunt mala super terram.
(Vers. 19.) Arguet te malitia tua (sive erudiet te praevaricatio tua) et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum: et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. Notandum quod malitia sive praevaricatio, postquam saturaverit praevaricantem, et instar coturnicum usque ad nauseam venerit, erudiat agentem poenitentiam: cui imperatur ut videat quid reliquerit, et quid secutus sit; et quomodo spernens bona et dulcia, mala et amara elegerit. Hoc autem totum factum est quia dereliquit Dominum Deum suum, et timor illius non est apud eum. Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX): quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur.
(Vers. 20.) A saeculo confregisti jugum meum (sive tuum) rupisti vincula mea (sive tua); et dixisti, Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (sive ibi diffundebaris in fornicatione ). Quasi ad meretricem loquitur Israel, quod conjugalia foedera ruperit, et dixerit, Non serviam: subauditur domino, vel marito: sed in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae. Amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur. Potest hoc et ad eum dici qui ab initio Christianus, et ex parte sacris Litteris erud tus, postea desiderio saecularis litteraturae, quae significatur in collibus, et amoenae eloquentiae [ Al. in amoena eloquentia], quae in frondosis monstratur arboribus, prosternat se daemonibus: qui sub occasione eruditionis et sublimis scientiae, polluunt credentium animas et 850 divaricare faciunt pedes suos omni transeunti.
(Vers. 21.) Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? LXX: Ego autem plantavi te vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena [Al. aliena ]? Pro vinea frugifera, sive electa, in Hebraeo SOREC ( ) habetur: quae in Isaiae cantico ponitur (Isai. L). Est autem genus vitis optimae: quo surculo et Israel Dominus plantasse se dicit; et miratur quomodo semen verum electaque vinea conversa sit in amaritudinem: et ideo facta sit vinea aliena; nullusque securus sit, si et plantatio Domini et semen verum et vinea Sorech in tantum suo vitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a Domino, et fiat vitis aliena. Et in hoc consideranda clementia Salvatoris, quod qui in Evangelio dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1); discipulis [ Al. disciplinis] quoque suis dederit et credenti in se populo, ut vitis electa vel vera sit, si voluerit in eo quod plantata est, permanere.
(Vers. 22.) Si laveris te nitro, multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es in iniquitate tua coram me: dicit Dominus Deus. Pro herba BORITH ( ), quam nos ut in Hebraeo posita est vertimus, LXX transtulerunt πόαν ut significarent herbam fullonum, quae juxta ritum provinciae Palaestinae, in virentibus et humectis nascitur locis: et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum. Nitrum autem nostrum, et herba fullonis, poenitentia est. Ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentes, mordacioris nitri habet similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus est, levioribus purgatur monitis. Porro peccata gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba Borith dilui possunt: sed gravioribus tormentis indigent. Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit, et in igne revelabitur (1 Cor. III). Pulchreque addidit: Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo: quod etiamsi hominibus munda videaris, mihi munda non sis, qui novi conscientias singulorum. Unde et in alio loco dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. XLII, 2).
(Vers. 23.) Quomodo dicis, Non sum polluta, post Baalim non abii? Vide vias tuas in convalle. Sive valle, quae Hebraice dicitur GE, et a LXX interpretatur πολυάνδριον, quod sermone nostro dici potest, sepulcrum multitudinis. 851 Frustra, inquit, non vis confiteri scelera tua, et jactas munditiam, quae idololatriae polluta es sordibus; et impudenter negas te coluisse idolum Baalim (Infra. XIX). Respice convallem filiorum Ennon, quae Siloe fontibus irrigatur, et ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo, venerata es. Quodque additur: scito quid feceris, clausos oculos aperit denegantis, ut cernat quod erubescit aspicere. Juxta tropologiam, impudentiam frontis corum qui nolunt sua vitia confiteri, operibus arguamus. Hujuscemodi enim homines, non ambulant in arcta et in angusta via, quae ducit ad vitam: sed in lata et spatiosa, per quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Unde et significanter πολυάνδριον nominata est, sive juxta historiam, quod ibi interfecta et perdita sit idololatriae malo, populi multitudo.
(Vers. 24.) Cursor levis explicans vias suas: onager assuetus solitudini, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quaerunt eam, non deficient. In menstruis ejus invenient eam. LXX: Ad vesperam vox ejus ululavit, vias suas dilatavit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur: tradita est: quis convertet eam? Omnes qui quaerunt illam, non laborabunt: et in humilitate illius reperient illam. Multum in hoc loco LXX editio ab Hebraica veritate discordat: tamen utraque habet sensum suum. Quia supra dixit, non sum polluta; et quasi ad mulierem quae turpiter se gesserat loquebatur, describit fornicationem ejus. Quomodo, inquit, caprea levis, quam nos genere communi, cursorem diximus, significantiusque Aquila, Symmachus, et Theodotio vertere δρομὰς κούφη, explicat vias suas, et velox fertur ad pabula: et sicuti onager assuetus in solitudine, trahit in desiderio animae suae ventum vel spiritum amoris sui (uno enim apud Hebraeos nomine RUA ( ) et ventus appellatur et spiritus), sic et Israel, sive Jerusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur, et omni idolorum amore fervebat: nullusque est qui eam suis monitis possit ab hoc impetu avertere: non quo impossibilitas hoc fecerit Prophetarum, sed malitia perversa cupientis. Quicunque, ait, eam quaesierint, non magnopere laborabunt. In menstruis et in immunditia ejus invenient eam. Pro quo Aquila νεομηνίαν,, hoc est, kalendas, Symmachus, mensem, Septuaginta 852 et Theodotio, humilitatem interpretati sunt. Porro juxta LXX hic sensus est: Meretrix Jerusalem, juxta illam mulierem quae in Proverbiis describitur, ad vesperam ululabat voce sua, et amatores ad libidinem provocabat, aperiebat vias turpitudinis suae, et divaricabat pedes omni transeunti (Prov. V et VI). Erat autem locus amoenitatem habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit, quando in circuitu solitudo est, ut nullus videat fornicantem. In desiderio, inquit, animae suae πνευματοφορεῖτο,, sive perverso spiritu ducebatur, sive trahebat amoris refrigerium: vel certe canebat turpitudinis suae carmina. Tradita est, inquit, vitiis suis et libidini: nullus eam convertere poterit: omnes qui voluerint eam invenire, in turpitudinis humilitate reperient: ut numquam possit voluptatis amore satiari.
(Vers. 25.) Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti: et dixisti, Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. LXX: Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti: quae dixit, Viriliter agam, quoniam dilexi alienos, et post eos ambulavi [Al. ambulabo]. Pascha facturi, calciamenta jubentur habere in pedibus (Exod. XII). Et Apostolus (Ephes. VI), calciatos praedicat pedes eorum qui Evangelio praeparantur: ne dum per saeculi hujus solitudinem gradiuntur, venenatis pateant animantibus, quae debent Evangelico pede calcari et conteri. Guttur prohibemus a siti, quando Salvatoris praecepta implemus dicentis: Qui sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Quae desperatione malorum negavit se facturam quod Dominus imperavit, causamque exposuit dicens: Adamavi alienos, et illos sequar: impudenti confessione putans se crimina devitare. Porro juxta LXX via peccatorum aspera est, quae a Domino convertitur in viam planam. Quicunque haereticos sequitur, horum versuum notetur elogio; quod dixerit, Desperavi sive in malo proposito agam viriliter, et in meo confortabor errore. Necesse autem est, ut qui alienam ab Ecclesiastica doctrinam sequitur, alienos diligat; et eorum sequatur vestigia, vel daemones, vel haereticorum principes, qui a Deo alieni sunt.
(Vers. 26, 27.) Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel: ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes, et Prophetae eorum. Quamvis sit impudens et procax vultus furantium, tamen erubescit, 853 cum in furto fuerit deprehensus. Et Israel ergo dicens ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti; ut eos vocaret parentes, quos ipse fabricatus est, confunditur cum in sua idololatria fuerit deprehensus. Et ne putemus hoc de plebe eum dicere: reges ponit et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum. Utamur hoc testimonio contra principes nostros, et contra hos qui in Ecclesia putantur duces, cum in peccatis turpibus fuerint deprehensi.
Verterunt ad me tergum, et non faciem. Qui projiciunt sermones Dei retrorsum, ipsi vertunt contra eum tergum et non faciem. Quando enim magister praecipit, obedientis indicium est si demisso contra audiat capite. Sin autem vertat tergum, signum est contemnentis; ut in alio loco scriptum est: Et verterunt ad me scapulam recedentem (Zach. VII, 11). In tantum, inquit Deus, mea contempsere praecepta, ut ne audire quidem voluerint, sed tumorem animi, gestu corporis indicarint.
Et in tempore afflictionis suae dicent: Surge, et libera nos. Qui per beneficia non senserunt, per tormenta sentient Deum.
(Vers. 28.) Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore [Al. die] afflictionis tuae. Impudens postulatio, tempore necessitatis et angustiae ab eo quaerere auxilium, quem in pace contempserint. Legendumque increpantis affectu: liberent te dii tui, quos fecisti tibi: ut cum Deus Creator sit hominum, homo fecerit Deum, probet necessitas quid possint, quos securus ante coluisti.
Secundum numerum civitatum tuarum erant dii tui Juda. Vel eosdem vel singulos atque diversos singulae civitates colebant deos: ut nec impietate viderentur habere consensum: sed pugnans contra se superstitio, diversum sequeretur errorem. Quodque sequitur, et juxta numerum viarum Jerusalem immolabant Baal, a LXX additum est.
(Vers. 29.) Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Prona est ad excusationem sui humana perversitas, ut quidquid merito sustinent, injuste sustinere videantur; et propriam culpam referant ad judicium Dei. Frustra igitur, ait, obtenditis querimonias, et iniquam causam in judicem, cum impietatis vestrae sit, quod patimini. 854 Quodque sequitur: Et omnes inique egistis in me, a Septuaginta additum est.
(Vers. 30.) Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Pro quo posuere LXX non recepistis. Sensusque est in Hebraico: Ipsi qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt. In Septuaginta vero: Ideo percussi filios vestros, ut illorum nece vos erudiremini. Et ne forte diceretis: peccantes corripere noluisti, plagis discite filiorum vestrorum, quod austeriori vos cupierim curare medicamine.
Devoravit gladius vester Prophetas vestros. Non meos, sed vestros prophetas: nequaquam meus, sed vester gladius devoravit, quem sustinuistis pro peccatis vestris. Porro LXX non habent vester: sed simpliciter interpretati sunt devoravit gladius Prophetas vestros; ut ostendatur vel hostilis gladius, vel gladius meus, per quem peccata vestra confodi.
Quasi leo vastator generatio vestra. LXX: Quasi leo vastator, et non timuistis. Gladius, inquit, qui devoravit prophetas vestros; haud dubium quin Baal et idolorum hariolos significet, instar leonis universa vastavit: et tamen vestra generatio quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseveravit in scelere. Juxta Septuaginta vero hic sensus est: Sic gladius Domini, qui adversariorum gladium demonstravit, devoravit, atque laceravit pseudoprophetas vestros, quasi leo, qui avidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum vestrorum supplicio potuistis ad meliora converti.
(Vers. 31.) Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra scrotina? Quare ergo dixit populus meus, Recessimus, non veniemus ultra ad te? LXX: Audite verbum Domini: haec dicit Dominus: Numquid solitudo factus sum Israeli: aut terra plena sentium: quia dicit populus meus, Non serviemus, nec veniemus ad te? Et Moyses videbat vocem Dei (Exod. XXXIII), et Joannes apostolus verbum Dei vidisse et attrectasse se dicit (I Joan. I). Miratur autem quomodo populus Israel Deum habuerit quasi solitudinem, cum idola quasi celebritatem urbium sit secutus. Terra serotina est, quae imbres non recipit doctrinarum, nec Evangelii disciplinam; plenaque sentium, quia exculta non fuerat. Populus igitur quondam Dei, in eo est sceleratior, quod recessit a Domino, et non vult ultra reverti 855 ad Dominum suum. Grandis offensa nolle placare quem offenderis.
(Vers. 32.) Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis suae? Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Per haec discimus Christum esse sponsum virginis Ecclesiae, quae non habet maculam, neque rugam. Si autem ipse est sponsus, ipsius verba sunt, de quo loquitur Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Ornamentum ergo suum perdit, qui recedit a Domino, et amittit intelligentiam doctrinarum, quae significatur in pectore. Unde et Joannes Evangelista recumbit super pectus Domini (Joan. XIII), et sacerdotibus inter caetera separatur pectusculum victimarum (Num. XVIII). Quanto autem major est numerus temporum, quibus obliviscimur Domini, tanto major poena peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari.
(Vers. 33, 34.) Quid niteris ostendere viam tuam bonam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas: et in alis tuis (sive in manibus) inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium. Non in fossis (sive foveis) inveni eos: sed in omnibus istis (sive sub omni quercu ). Frustra, inquit, te cupis verborum arte defendere, et quasi bona ostendere opera tua ut merearis dilectionem: quae insuper etiam alios docuisti vias tuas, et exemplum fuisti omnibus malorum operum, et in alis [ Al. malis] quippe, sive in manibus tuis, inventus est sanguis innocentium, quos idolis immolasti, sive quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine. Pauperes, de Hebraico posuimus, qui in Septuaginta non habentur. Hos autem, inquit, pauperes et innocentes, non inveni in foveis interfectos, quod solet plerumque accidere latronum insidiis: sed in omnibus quae supra memoravi, sive sub quercu, quae Hebraice dicitur ELLA ( ): quae quidem et ista significat; ut sit sensus: In omnibus istis, sive sub quercu, atque terebintho, sub cujus umbra et frondibus quasi in amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris.
(Vers. 35, 36.) Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi: quam vilis es facta nimis (sive quomodo comtempsisti nimis ) 856 iterans vias tuas. His utendum est adversus eos qui nolunt sua peccata cognoscere: sed in tempore afflictionis et angustiae dicunt se injuste sustinere quae sustinent: magisque provocant iram Dei, dum alterum, majusque peccatum sit, non lugere quod fecerint, sed vanas excusationes obtendere peccatorum. Judicio, inquit, contendam tecum pro eo quod dixeris, Non peccavi: quasi majus quippiam sit hoc peccatum, aliud habere in conscientia, aliud in sermone proferre. Audiat nova ex veteri haeresis, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum confiteri humiliter; sed impudenter jactare justitiam:
(Vers. 37.) Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam contrivit Dominus confidentiam (sive spem) tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, confugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium, victos enim eos ab Aegyptiis legimus. Rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adjutorio utebantur; quos ab Assyriis superatos, narrat historia. Increpantur ergo, quod omissa spe in Dominum, hominum utantur auxilio, quod omne contritum est et ita subversum, ut nihil in eo utilitatis valeant reperire. Unde ait: Et ab ista egredieris, hoc est, ab Aegypto, sicut egressa es ab Assyriis; et manus tuae erunt super caput tuum, lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. Recordemur historiae quando ab Amnon fratre sceleratissimo corrupta Thamar et violata, supra caput sparsum cinere manus posuerit, et ita reversa sit in domum suam (II Reg. XIII).
(Cap. III.--Vers. 1.) Vulgo dicitur (pro quo LXX tantum dicitur transtulerunt). Si demiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? (sive terra illa?) et tu fornicata es cum amatoribus multis (sive pastoribus.) Verbum enim REIM ( ), quod quatuor litteris scribitur RES, AIN, JOD, MEM, et amatores, et pastores utrumque significat. Et si legamus REIM, amatores significat: si ROIM, pastores.
Tamen revertere ad me, dicit Dominus 857 (sive revertebaris ad me, dicit Dominus ). In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit poenitentem, et hortatur ut revertatur ad se. In LXX vero, non provocat ad poenitentiam, sed arguit impudentiam meretricis, quod post adulterium reverti audeat ad maritum. Quodque ait: et contaminata erit mulier illa, pro quo in Hebraico legimus terram, relinquit exemplum, et manifestius de terra loquitur Israel, quae adulterae mulieri comparatur. Utamur hoc testimonio adversus eos qui fidem Domini relinquentes, et haereticorum erroribus praepediti, post multas fornicationes et deceptiones animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem: non ut deponant venena pectoris, sed ut caeteris insinuent.
(Vers. 2.) Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine (sive quasi cornix deserta ). Pro latrone, sive [ Al. et] cornice, in Hebraeo scriptum est ARABE , quod potest et Arabas significare, quae gens latrociniis dedita, usque hodie incursat terminos Palaestinae, et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias: cujus rei et Dominus in Evangelio recordatur (Luc. X). Eleva igitur oculos tuos, o Jerusalem, et huc illucque circumspice, et vide ubi non fornicatione prostrata sis. Quomodo enim latrones solent ad vesperam et in desertis locis viatoribus insidias tendere: sic tu juxta fornicariam Proverbiorum, sedebas in viis ad vesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium (Prov. VII): propter quod universa terra polluta est in fornicationibus tuis (Eccles. IX). Significanterque juxta anagogen his qui haereticos errores deserere se promittunt, praecipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta videre ceperint, pravitatem pristinam damnare non possunt.
(Vers. 2, 3.) Et polluisti (sive interfecisti) terram fornicationibus tuis, et in malis tuis [Al. in malitiis]: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit (sive et habuisti pastores multos in offensionem tui ). Interfecta est terra, sive polluta, propter interfectionem eorum, qui idololatriae fornicatione perierunt. Unde ablata est omnium benedictio rerum, ut paterentur siccitatem sermonis Dei. Sive habuit pastores, per quos offenderet Deum; ut qui magistri esse debuerant, ut alios ab 858 errore prohiberent, auctores impietatis exstiterint.
Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. LXX: Facies meretricis facta est tibi: sine rubore facta es ad omnes. Quia supra (Ad cap. II, 35) dixerat: Non peccavi, et magis peccaverat sua scelera denegando: idcirco nunc arguit quasi mulierem procacem et nimiae impudentiae: ut non ad unum et alterum procaci vultu feratur, sed nullum erubescat. Utamur hoc sermone adversum haereticorum conciliabulum, qui in suis erroribus gloriantur.
(Vers. 4, 5.) Ergo saltem amodo voca me, Pater meus, dux virginitatis meae es tu: numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Erubescant haeretici qui nolunt ad meliora converti, nec regredi ad Patrem Creatorem suum, et audiant: Saltem amodo voca me, Pater meus dux virginitatis meae es tu. Ipse despondit animam vestram amplexibus suis, et docet quomodo orare debeat, et agere poenitentiam. Quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit viam: tanto miserior meretrix, quae non vult post vulnera recipere sanitatem.
Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. Pro verbis poenitentiae, verbis superbiae blasphemasti: et implesti cogitationem tuam malam, et ostendisti contra virum fortitudinem tuam, ut possis facere quod sermone tractasti.
(Vers. 6 seqq.) Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimel super omnem montem excelsum, et subter omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi, quum fecisset haec omnia: Ad me convertere, et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Judu, quia pro eo, quod moechata est aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit et fornicata est etiam ipsa, et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno: et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt. Cumque punitur homicida, recipit quidem ipse quod fecit; sed alii deterrentur a scelere. Decem igitur tribubus, quae appellabantur 859 Israel, captis ab Assyriis, Mediamque translatis (IV. Reg. XVII), duae tribus Juda et Benjamin, quae debuerant similia formidare, et tota ad Deum mente converti, vicerunt decem tribuum scelera: et intantum idola sunt secutae, ut in Templo Dei statuam Baal ponerent, quae in Ezechiel vocatur idolum, ad zelum et aemulationem Domini collocatum (Ezech. VIII). Loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt Abraham, Isaac, et Jacob stirpe generatae, et priorem aversatricem, sequentem praevaricatricem vocat. Illa enim Deum penitus aversata est, statim adoratis in Dan et Bethel vitulis aureis. Ista autem, apud quam erat Templum et veri Dei religio, imitatione germanae, paulatim recessit a Domino (III Reg. XII). Et idcirco praevaricatrix dicitur. Secundum anagogen autem de haereticis prophetia est: qui falsi nominis scientiam dum se arbitrantur haeretica subtilitate seclari, ascendunt mentem superbiae: et carnis hujus voluptatibus deliniti, sub omni ligno frondoso et amoeno exponunt fornicationem suam. Qui cum tradantur diabolo in interitum carnis, frequenter evenit, ut domus Juda, id est, confessionis et verae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo majora committat; et facilitate fornicationis suae contaminet terram Ecclesiae, moechetur cum lapide et ligno, ea sequens dogmata, quae adversaria Deo sunt. Sin autem ecclesiasticus vir corrigere voluerit errantem, et putridas resecare carnes, et ad poenitentiam retrahere eos qui secuti fuerint falsitatem: ac nihilominus illi sub specie Ecclesiasticae veritatis antiquum sequantur errorem, dici potest de his: In omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio. Fit autem haec prophetia Josiae temporibus, regis justi, sub quo Jeremias exorsus est prophetare.
(Vers. 11.) Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Juda. Justior, inquit, est Israel comparatione Judae: quia illa statim in principio periit, haec illius cruciatibus potuit emendari. Attendat nova ex veteri haeresis, quod Israel comparatione Judae justificata dicatur. Nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque collatione Jerusalem, justitiae nomen accipiat, dicente Domino per Ezechiel: Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 55): et publicanus Pharisaei comparatione fit justus (Luc. XVIII).
(Vers. 12. seqq.) 860 Vade, et clama (sive lege) sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, dicit Dominus, et non avertam (sive firmabo) faciem meam a vobis (sive super vos), quia sanctus (sive misericors) ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es (sive impie egisti), et dispersisti (sive effudisti) vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. Verbum Hebraicum CARATH ( ), et voca, et clama, et lege significat. Unde Aquila et Symmachus, clamita: LXX et Theodotio lege, interpretati sunt. Ad Aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et duas tribus: et earum reversio praedicatur. Et non avertam faciem meam, inquit, a vobis; sive non firmabo faciem meam contra vos, ut nequaquam vos austeritate judicii, sed vultu misericordiae suscipiam. Sanctus enim et misericors sum, ut non recorder ultra iniquitatis vestrae, nec meminerim quod a Domino recessistis, et pro illo vos idola delectarint, et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso. Quod quidem ad haereticos et in Ecclesia negligentes dici potest, qui quotidie per ecclesiasticos viros ad poenitentiam provocantur: et quibus proprie aptari potest, Et vocem meam non audistis. Omnis autem haereticus habitat in Aquilone, et calorem fidei perdidit, nec audire potest illud Apostoli: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Et quia se voluptatibus tradidit, recessit a Domino, et dispersit vias suas alienis dogmatibus, et voluptatem secutus est. Nulla enim haeresis nisi propter gulam ventremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III), de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum velut escam panis (Psal. XIII, 8): et quos Christus notat, devorantes domos viduarum (Matth. XII). Cumque, inquit, misertus tui fuero, ne justum esse te putes: sed memento iniquitatis tuae semper, et scito quia in Dominum fornicatus sis: et superbiae [ Vict. Superba] colla demitte, ut qui offendisti Dominum per arrogantiam, placeas per humilitatem. Illi autem quod supra diximus: Et non firmabo faciem meam super vos, illud propheticum convenit: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11).
(Vers. 14 seqq.) Convertimini ad me, filii revertentes (sive vagi et recedentes) dicit Dominus: quia 861 ego vir vester (sive dominator vestri), et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra, in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra, arca pacti (vel Testamenti) Domini: neque ascendet super cor, nec recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. Judaei impletum hoc putant post reversionem ex Babylone sub Cyro rege Persarum, et Zorobabel filio Salathiel (Isa. I), etiam si non omnes reversi sunt, hoc significari: assumat unum de civitate et duos de cognatione. Sed melius in adventu Christi, quando reliquiae salvae factae sunt, dicente et exponente Apostolo: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus et similes Gomorrhae fuissemus (Rom. IX, 29), tunc introducti sunt in Sion, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2). Et dati sunt pastores juxta cor ejus, Apostoli et Apostolici viri, et parunt credentium multitudinem, non Judaicis in caeremoniis, sed in scientia Christi atque doctrina, et in toto orbe praedicatione Evangelii seminata, nequaquam in arca Domini, quae custos fuit legis Mosaicae, habebunt fiduciam; sed ipsi erunt templum Dei: nec juxta errantes Nazaraeos, abolitis sacrificiis inservient, sed spiritualem cultum sectabuntur. Alii vero hoc in fine temporum intelligunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).
(Vers. 17.) In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. Nequaquam Dominus sedebit super arcam Testamenti et Cherubim, cui prius ab illo populo dicebatur: Qui sedes super Cherubim, manifestare (Psal. LXXIX, 2): sed omnes perfecta mente credentes, erunt thronus Dei. Vel certe melius totum de Ecclesia intelligendum: quando congregantur omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, in qua est visio pacis: et nequaquam ambulant post pravitatem cordis sui pessimi, ut faciant quae desiderant, nec suos sequuntur errores; sed dicunt cum Propheta: Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Psal. LXII, 9).
(Vers. 18.) In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel et venient simul de terra Aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. Hoc 862 proprie in Christi completur adventu, quando de duodecim simul tribubus Evangelio crediderunt, relinquentes terram Aquilonis durissimi frigoris: et a diaboli imperio recedentes, tunc receperunt terram repromissionis, quam pollicitus fuerat patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob. Edidi nuper libellum parvum de terra repromissionis.
(Vers. 19.) Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram, exercituum gentium? Et dixi, patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Pro haereditate praeclara, exercituum gentium, quam Septuaginta transtulerunt, haereditatem nominatam Dei omnipotentis gentium, Theodotio significantius transtulit, haereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium, Christum significans, qui ductor et Dominus est universarum gentium, suo nomini passionique credentium. Ipse dixit ad Israel: Patrem vocabis me. Et: Qui credit in me, credit in Patrem (Joan. II, 19). Ipse pollicitus est: Ponam te in filios: in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt; et quibus dedi terram desiderabilem. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem ut filii Dei fiant (Joan. I).
(Vers. 20.) Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum: sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus. Christi vox est juxta populum Judaeorum, cui dixerat: Ponam te in filios: et dabo tibi terram desiderabilem: et patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Quomodo, inquit, mulier contemnit, non virum, sed amatorem, si semel commixta fuerit, cernens eum suae libidini servientem, et in se mutatam esse legem naturae, per quam viro quondam subjecta fuerat, dicente Domino: Et ad te conversio ejus: sic domus Israel, id est, populus Judaeorum contempsit Dominum Salvatorem in perniciem suam.
(Vers. 21, 22.) Vox in viis (sive in labiis) audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones (sive contritiones) vestras: pro quo Symmachus transtulit, conversiones. Libenter Deus suscipit poenitentes, et occurrit filio inopia et squalore confecto, statimque induit pristinis vestibus, et reddit gloriam revertenti: ita dumtaxat ut revertatur in ploratu et ululatu. Suo enim vitio fecit iniquam 863 viam suam, et oblitus est Domini Dei et Patris sui, ad quos prophetali sermone loquitur: Convertimini, filii revertentes. Quos idcirco filios voco, quia intellectis peccatis vestris, in ploratu atque ululatu revertimini ad parentem. Cumque vos, ait, reversi fueritis ad Dominum, sanabit omnes contritiones vestras, sive aversiones, quibus a Domino recesseratis, vel certe conversiones. Quamvis enim propria voluntate ad Dominum revertamur: tamen nisi ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo roboraverit praesidio, salvi esse non poterimus. Intelligamus hoc et de Judaeorum populo ad Dominum revertente: et de haereticis qui Dominum dereliquerunt.
(Vers. 23.) Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles, et multitudo (sive fortitudo) montium: vere in Domino Deo nostro salus Israel. Dicat hoc poenitens, et omnem superbiam derelinquens, et multitudinem sive altitudinem montium et collium, per quam superbiebat contra Deum: et humilitate prostratus loquatur: Vere in Domino Deo nostro salus Israel.
(Vers. 24.) Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes haereticorum labores, de quibus scriptum est, Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7), ab adolescentia eorum quos deceperant, filios et filias eorum, qui in haeresi profecerant, vel tantum luxuria tenebantur, oppressit nostra confusio. Unde inferunt:
(Vers. 25.) Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque in hanc diem: et non audivimus vocem Domini Dei nostri. Hoc loquatur Israel, qui suum Dominum non audivit: hoc omnis haereticus qui agit poenitentiam; et tamen pars salutis est, sua confiteri et nosse peccata. Dic, inquit, tu prius iniquitates tuas: ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Vere enim Israel dimisit Christum Dominum Deum suum, et in eum peccavit, non solum eo tempore quando visus est in carne, sed et ante adventum illius. Unde dicunt, nos et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem, et non audivimus vocem Dei nostri, qui nostris patribus loquebatur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46).
(Cap. IV.--Vers. 1.) Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere. Pro quo LXX transtulerunt: 864 Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertetur. Et est sensus, si ad me fuerit reversus, revertetur de captivitate. Sive aliter: cum obtulerit quod habet: Qui enim habet, dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Porro juxta Hebraicum hic sensus est: Si reverteris ad me, Israel, et semel salutem desiderans, peccasse te dicis, et vocem Domini Dei tui non audisse, plene convertere, et crede quem negasti, et tunc erit plena conversio.
Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non com moveberis. Quando [ Al. quomodo ergo] movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes (Ps. LXXII, 2), non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus offendicula, et idola nostra contra Dominum.
(Vers. 2.) Et jurabis, Vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Et quomodo Evangelium jurare nos prohibet? Sed hic (Matth. V), jurabis, pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et jurat per Dominum. Quodque dicitur: Vivit Dominus, in Testamento veteri jusjurandum est, ad condemnationem mortuorum, per quos jurat omnis idololatra. Simulque animadvertendum quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium atque justitiam: si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium. Cumque, ait, hoc fecerit Israel, et per Apostolos magister fuerit gentium, tunc benedicent sive benedicentur in eo omnes gentes, et ipsum laudabunt quod salus processerit ex Israel.
(Vers. 3 seqq.) Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam cogitationum (sive adinventionum) vestrarum. Pro eo quod nos diximus, circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, Symmachus posuit, purificamini Domino, et auferte malitias cordium vestrorum: circumcisionem, emundationem, et praeputia, vitium intelligens. Hoc autem praecipitur viris Juda et Jerusalem, qui veram sectantur fidem, et habitant in Ecclesia, ut non seminent super spinas quas Evangelicus sermo significat, quae suffocent sementem 865 Dei, sed prius novale faciant et omnes suffodiant vepres, sentesque auferant: ut munda semina munda arva suscipiant. Hoc est quod in alio loco dicitur: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos, et ne detis sanctum canibus (Matth. VII, 6). Quomodo enim potest Dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cujus animus aerumnis mundi plenus est? Quodque sequitur: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, nulli alii praecipitur, nisi viro Juda et habitatoribus Jerusalem, ut deserant occidentem litteram, et sequantur spiritum vivificantem. Si enim hoc, inquit, non feceritis, egredietur ut ignis indignatio mea, et succendetur, et non erit qui exstinguat. Ideo autem monet et ante praedicit, ne facere compellatur: quod et in Ninivitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem poenitentia declinarent. Omnia autem haec mala venient propter malitiam cogitationum, sive adinventionum vestrarum [ Al. nostrarum]. Ubi sunt qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia vitia juxta Evangelicam veritatem de corde procedant (Matth. XV) ?
(Vers. 5, 6.) Annuntiate in Juda, et Jerusalem auditum facite, loquimini: canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. Hoc audiat Juda, hoc Jerusalem, in qua confessio fidei est, et in qua pax Christi habitat, et cui per Isaiam dictum est: In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Eleva vocem tuam qui evangelizas Jerusalem (Isai. XL, 9): clamet fortiter, et ita praecipiat: Ingrediamur civitates munitas. Haereticorum bella consurgunt: Christi munimenta nos teneant. Levate crucis signam in specula, sublimitate [ At. sublimitatis] Ecclesiae. Confortamini qui timetis, nolite stare, sed ad Christi auxilium currite. Malum, inquit, ego adduco ab Aquilone et contritionem magnam, verum Nabuchodonosor, qui idcirco in mundo isto a me esse permittitur, ut vestra fortitudo et victoria comprobetur.
(Vers. 7.) Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de foco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem [Vulg. desolationem]. Civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est, ut diximus, verus Nabuchodonosor, de quo et beatus Petrus Apostolus loquitur: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Ascendit autem vel de abyssis 866 in quas religandus est, et ne mittatur exorat: et praedo sive vastator gentium se elevavit, de quo dictum est: Omnium inimicorum suorum dominabitur (Ps. IX. 5), et qui gloriatur in conspectu Domini: Circuivi omnem terram, et conculcavi eam (Job. II, 2). Quis est enim quem diaboli venena non tangant, nisi ille solus qui potest dicere: Ecce venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil (Joan. XIV, 30)? Iste crebro ponit omnem terram Ecclesiae in solitudinem, ut egressi de Ecclesia pugnent contra Ecclesiam. De quibus loquitur Joannes Evangelista: Ex nobis exierunt; sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Civitates vastantur terrae Judaeae, et haereticorum florent conciliabula. Si quis ergo fautor et auctor est perversorum dogmatum, hoc dici potest: Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit, et reliqua.
(Vers. 8.) Super hoc accingite vos ciliciis: plangite et ululat, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis, sive ut Septuaginta transtulerunt, a vobis. Aliter leonem et saevissimam bestiam vitare non possumus, nisi agamus poenitentiam, et ad Dominum convertamur, non solum mente, sed et opere. Quamdiu enim ille vastat Ecclesiam et terram Juda, et Jerusalem quoque populatur, Dei ira perspicua est.
(Vers. 9.) Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent Sacerdotes, et Prophetae consternabuntur. Vastante praedone Ecclesiam Domini, et ira contra nos Domini permanente, omne auxilium inutile erit. Peribit cor regis, cujus cor debet esse in manu Dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes. Stultam enim fecit Deus sapientiam mundi, quia per illam non cognoverunt Deum (I Cor. I). Ipsi quoque sacerdotes, qui legem Domini docere debuerant, et subjectos sibi populos a leonis furore defendere, quodam stupore infatuati, vertentur in amentiam: sic enim LXX transtulerunt, pro stupore, excessum mentis exprimentes. Et Prophetae consternabuntur, sive, ut Aquila transtulit verbum Hebraicum IETHMAU ( ), amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor: quando principes, et reges, et Sacerdotes, et Prophetas quondam suos sub leone conspexerit?
(Vers. 10.) Et dixi: Heu, heu, heu: Domine Deus (pro quo LXX transtulerant: O Domine Deus), ergone decepisti populum istum, et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis? Et ecce 867 pervenit gladius usque ad animam. Quia supra dixerat: In illo tempore vocabunt Jerusalem solium Dei, et congregabuntur ad eam omnes gentes in monte Domini in Jerusalem: et nunc dicit: Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur Propheta, et in se Deum putat esse mentitum: nec intelligit, illud multa post tempora repromissum, hoc autem vicino futurum tempore, juxta quod et Apostolus loquitur: Numquid repulit Deus populum suum? Absit (Rom. XI, 1). Pervenit autem usque ad animam gladius, quando nihil vitale in anima reservatur. Simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit, qui defecet et purget animae vitia, pax et promissio non sequatur.
(Vers. 11, 12.) In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens (sive roris) in viis quae sunt in deserto. Viae filii populi mei: non ad ventilandum, et non ad purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi. Quando pervenerit gladius usque ad animam, et fuerit area consummata: tunc ventus urens veniet de deserto, qui non eam purget et ventilet, ut paleis huc illucque dispersis, frumentum in horrea recondatur: sed spiritus plenus, nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. Ventus et spiritus eodem apud Hebraeos appellantur nomine RUA ( ): et pro locorum qualitate, vel ventum, vel spiritum debemus accipere. Alii hunc locum sic edisserunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde et scriptum sit: Spiritus plenitudinis veniet mihi, dicente Evangelista: Omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16), et Spiritus sancti gratiam sortiemur. Ventum autem urentem, juxta historiam, accipe Nabuchodonosor, qui universa consumat. Juxta tropologiam, adversariam potestatem, quae veniens de deserto et de solitudine, ubi nullum hospitium Dei est, Ecclesiam ejus conetur evertere.
Et nunc ego loquar judicia mea cum eis. Ἀποσιώπησις est, juxta illud Virgilianum (Aeneid. I): Quos ego . . . sed motos praestat componere fluctus. Dicturus itaque prospera, retinet se, et tristibus jungit tristia. Haec enim sunt judicia, quae cum populo quondam suo loquitur Deus, ut sciant se juste sustinere quae sustinent.
(Vers. 13.) Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus. Ventura cernit praesentia: et Babylonium describit exercitum: cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae 868 comparatur, et equorum velocitas aquilis jungitur. Quod cum Propheta dixisset, et quasi venientes hostes digito demonstrasset, populus ingemiscit, et nequaquam futura, sed facta jam sentit dicens: Vae nobis, quoniam vastati sumus. Hoc idem refertur ad Ecclesiam, quod quotidie veri Nabuchodonosor nos impugnet exercitus, et currus Pharaonis, omnisque ejus equitatus aquilarum impetum superet. Quod si intelligat vir Ecclesiasticus, credens illi sententiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, dicet: Vae nobis, quoniam vastati sumus (Ezech. XXXIII, 11).
(Vers. 14.) Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Dicenti populo: Vae nobis, quoniam vastati sumus, respondet Propheta, immo per Prophetam Deus: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, illa aqua de qua et Isaias loquitur: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16), aqua baptismi salutaris, aqua poenitentiae. Ad metropolim autem loquitur Judaeorum, ut per urbem intelligantur populi: Usquequo iniquis cogitationibus subjaces, quae procedunt de corde tuo? Cor autem in Scripturis sanctis pro sensu et anima debemus accipere.
(Vers. 15.) Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum (vel dolorem) de monte Ephraim. Juxta situm terrae Judaeae, divinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus juxta montem Libanum et urbem quae nunc dicitur, Paneas, Aquilonem respicit: unde venturus est Nabuchodonosor. Idolum autem Bel, vel dolorem vel iniquitatem de monte Ephraim venire describit. Post tribum quippe Dan, succedit terra Ephraim, per quam venitur Jerusalem. Dan interpretatur judicium: Ephraim, ubertas. Veniet igitur judicium Domini in terram delinquentem Domino, cum omni ubertate supplicii.
(Vers. 16, 17.) Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem, custodes venire de terra longinqua et dederunt super civitates Juda vocem suam: quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu, quia me ad iracundiam provocavit, ait Dominus. Vult omnes in circuitu nationes Dei nosse sententiam: et flagellata Jerusalem, cunctos recipere disciplinam. Celebri, inquit, in Jerusalem sermone narratur, adversarios venire de terra longinqua, et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus, qui tam diligenter obsideant civitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam adversarios putes esse, quam agrorum vinearumque custodes. Hoc autem totum factum est, non hostium viribus, sed culpa Jerusalem: quia Deum ad iracundiam 869 provocavit. Si enim in porcos non habent potestatem adversariae fortitudines, quanto magis in homines, et homines quondam civitatis Dei?
(Vers. 18.) Viae tuae, et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara [Vulg. addit quia], tetigit cor tuum. Facit apostropham ad urbem Jerusalem, quod viae illius et cogitationes, quibus et opere, et sermone peccavit, fecerunt ei venire omnia, quae evenerunt: malitiamque illius, quae per se amara sit, fetigisse cor illius, et animae interna penetrasse. Quidquid ergo nobis accidit, nostro accidit vitio, qui dulcem Dominum in amaritudinem vertimus, et cogimus saevire nolentem.
(Vers. 19, 20.) Ventrem meum, ventrem meum doleo: sensus cordis mei turbati sunt in me: non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Contritio super contritionem vocata est: et vastata est omnis terra. Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Ubi nos juxta Symmachum posuimus, turbati sunt, et in Hebraeo scriptum est, HOMA ( ); Septuaginta et Theodotio posuerunt μαιμάσσει: quod verbum usque in praesentiarum quid significet, ignoro. Aquila autem posuit ὀχλίζει quod et ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum sit, super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. Vox autem Prophetae, et per Prophetam Dei loquentis inducitur: quod doleat super contritione populi sui, et instar hominis viscera ejus interna lacerentur. Quomodo et Salvator super Lazari morte doluit (Joan. XI): et planxit Jerusalem, ne celaret dolorem silentio (Luc. XIX): omnisque clangor buccinae et fremitus praeliorum, illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis, et universa duarum tribuum terra vastatur. Dum non putabam, inquit, tabernacula quondam et pelles meae, Babylonio exercitu furente, populata sunt: et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia. Loquitur autem hoc idem Deus, quando seditionis [ Al. seditiones] turbas atque discordias cernit in Ecclesia et in conventiculis suis clamare perdicem [ Al. per diem], et Dei requiem in bella converti. Unde sequitur:
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes [Vulg. fugientem], audiam vocem buccinae? Vel fugientes regem Babylonium, vel fugientes me, et a meo servitio recedentes.
(Vers. 22.) Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes. Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt. Causa contritionis, vastitatis, 870 fugaeque et buccinae, quia stultus factus est populus, non natura, sed studio voluntatis. Ipsaque stultitia hinc probatur: quia non cognoverunt Deum, et pro filiis sapientibus, stulti filii facti sunt et vecordes. Quae enim major potest esse stultitia, quam, cognoscente bove possessorem suum, et asino praesepe Domini sui, Israel Dominum non cognoscere, et praesentem contemnere quem semper videre cupiebat? Quodque infertur: Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, juxta quod et filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis lucis: et villicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur (Luc. XVI); et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur (Gen. III). Illa est ergo vera sapientia quae Dei timori jungitur. Alioquin ubi insidiae sunt et tergiversatio, non sapientia, sed versutia et calliditas appellanda est. Pro eo, quod nos diximus, quia stultus populus meus me non cognovit, Septuaginta transtulerunt: quia principes populi mei me non cognoverunt: ut magistrorum sit magis culpa quam populi Dei scientiam non habentis.
(Vers. 23 seqq.) Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili: et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo, et omne volatile coeli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur, et, acta poenitentia, nequaquam sustineat quae formidat. Vacua terra est, habitatore deleto. Coeli non habent lumen, terroris magnitudine, populo non vidente. Ipsi montes et colles intuta habent latibula, et per ὑπερβολὴν moveri videntur atque turbari. Intuitus est, et huc illucque circumspexit, et ne avis quidem potuit inveniri. Iram enim Dei et muta sentiunt elementa, et irrationalia pertimescunt animantia. Hoc verum esse, nunc totus orbis demonstrat, ut caesa hominum multitudine, volatilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. Ipse quoque Carmelus qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis, vineisque condensus ad tantam veniet solitudinem, ut eremi habeat vastitatem. Omnes quoque urbes desertae fient, et universorum malorum haec causa est, quod vitio populi delinquentis ira Domini concitata sit. Quidquid 871 juxta historiam de Jerusalem diximus et Judaea, referamus ad Ecclesiam Dei, cum offenderit Deum, et vel vitiis fuerit vel persecutione vastata, et ubi quondam erat virtutum chorus atque laetitia, ibi peccatorum et moerorum multitudo versetur.
(Vers. 27, 28.) Haec enim dicit Dominus: Deserta omnis terra, sed tamen consummationem non faciam: lugebit terra et maerebunt coeli desuper, eo quod locutus sim [Al. sum]. Cogitavi, et non poenituit me; nec aversus sum ab eo. Mixta irae misericordia Dei, omnis terra deseritur, sed non fit consummatio ut sint qui intelligant clementiam ejus. Coelum quoque triste videbitur desuper, et ipsa terra lugebit, eo quod Domini sententia ad finem usque pervenerit, nec poenituerit eum super his quae cogitaverit et locutus sit. Poenitentia autem Dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia, et ira saeviens ad finem usque non pervenit. Minatus est per Jonam: et impendentem gladium lacrymarum et gemituum multitudo superavit (Joan. III).
(Vers. 29.) A voce equitis, et mittentis sagittam (sive intendentis arcum) fugit omnis civitas (sive regio). Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes. Quodque sequitur: Et ingressi sunt saltus, sive speluncas, a Septuaginta additum est. Describit autem sermo divinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore ejus cunctus populus dereliquerit civitatem, et ardua quaeque conscenderit; et tamen iram Domini non potuerit declinare. Quidquid autem, ut supra diximus, in historia intelligitur contra Jerusalem, refertur ad Ecclesiam, cum offenderit Deum, et tradita fuerit adversariis, vel persecutionis tempore, vel certe vitiis atque peccatis.
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, quod Hebraice dicitur SADUD ( ), quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt, miseram atque miserabilem, culpa sui, quae clementem offenderit Deum. Denique sequitur:
Cum vestieris te coccino, et [Al. cum] ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui: animam tuam quaerent. Sub figura mulieris adulterae loquitur: cum semel offenderis Deum, et quasi virum tuum reliqueris Creatorem, frustra ornamenta perquiris. Contempserunt te daemones amatores tui, et nequaquam stupri immunditiam, sed animae tuae quaerent interitum. 872 Hoc idem intelligendum spiritualiter contra eos, qui conjugales affectus et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Si te, inquit, vestieris coccino, id est, sanguinis Christi assumpseris fidem: si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris sensus et intelligentiae spiritualis: et pinxeris oculos tuos stibio, id est, habueris studium mysteriorum et Dei secreta noscendi, frustra componeris. Haec enim etiam tuis amatoribus praepararas; et idcirco lectus angustus utrumque capere non potest, nec recipit ornamenta Deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti.
(Vers. 31.) Vocem enim quasi parturientis audivi: angustias (sive gemitus) ut puerperae. Vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. Ad similitudinem mulieris puerperae, id est, quae primos parit fetus, describit urbem Jerusalem ejulantem atque clamantem. Quomodo enim mulier pariens, et necdum dolorem parturitionis experta, pene moritur, et angustias sustinens, vix potest respirare, sparsisque manibus collabitur, sic et filia Sion, cum suos viderit liberos interfectos, in haec verba prorumpet, et dicet [ Al. prorumpit et dicit]: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. Duo autem exempla in uno capitulo comparata sunt, parturientis filios et lugentis: ut quidquid mulier patitur in fetu, vel mortibus filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
(Cap. V.--Vers. 1, 2.) Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum, qui faciat judicium, et quaerat fidem: et propitius ero ei. Quod si etiam, vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. Grandis amor justitiae, ut nequaquam juxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei pro decem viris justis Deus liberaverit [ Al. liberet] civitatem (Genes. XVIII); sed si unum invenerit jamjamque peritura Jerusalem, qui faciat judicium, et quaerat fidem (sive, ut Symmachus transtulit, veritatem ), tamen Deus misereatur Jerusalem. Et quia poterat fieri, ut aliqui invenirentur in populo, qui simularent cultum Dei, et jurarent per Deum, hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur, et dicit: Non eos diligo, qui jurant per me, et jurant in mendacio, sed quorum corda labiaque consentiunt.
(Vers. 3.) Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, 873 et non doluerunt; attrivisti illos, et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. Post verba Domini, quibus imperaverat dicens: Circuite vias Jerusalem, et caetera, Propheta loquitur ad Dominum: Domine, oculi tui respiciunt fidem, quae Hebraice dicitur EMUNA ( ): non opera Judaeorum, in quibus juxta Legis caeremonias exsultabant; sed fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Hoc autem capitulo discimus, idcirco inferri supplicia, ut vitia corrigantur. Denique ait, percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Jerusalem, et super haec universa ne verecundiam quidem suorum habuere vitiorum; sed instar petrae indurantes frontis impudentiam, noluerunt ad meliora converti.
(Vers. 4, 5.) Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti (sive non potuerunt) ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. Pauperes hic et optimates, non inopia dicit et divitiis, sed populum principibus comparat. Et est sensus: Cernens infidelis populi pertinaciam, et quod indurata facie, noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: Forsitan vulgus ignobile Dei non potest nosse doctrinam, et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam Dei non valet scire mandata. Pergam igitur ad sacerdotes, et eos qui praesunt populo, et loquar eis: ipsi enim voluntatem Domini cognoverunt, et sciunt judicium Dei sui. Hoc autem dicit sermone dubitantis, juxta illud Evangelicum: Mittam filium meum, forsitan ipsum reverebuntur (Matth. XXI, 37), ut ex ambiguitate sententiae, et suspensione verborum, liberum hominis monstraretur arbitrium.
(Vers. 6.) Et ecce magis hi simul confregerunt jugum: ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum; omnis qui egressus fuerit ex eis capietur. Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. Quos magistros putabam, inventi sunt pejores esse discipulis, et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major insolentia peccatorum. Confregerunt enim jugum Legis, dicente Apostolo: Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem 874 discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11): ruperuntque vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo dicitur: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3). Quia igitur ista fecerunt, percussit eos leo de silva, regnum videlicet Babylonium; lupus ad vesperam vastavit eos, Medos, Persasque significans: pro quo in Visione Danielis, ursa ponitur, cujus in ore tres erant ordines (Daniel. VII): pardus vigilans super civitates eorum, Alexandri impetum praefigurans, et velocem de Occidente usque ad Indiam percursionem. Pardum autem vocat ob varietatem, et quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit et Persas. Et quatuor, inquit, erant capita in bestia, et potestas data est ei. Et quia non de futuro vaticinatur, sed de praeterito, velut jamjamque venturis texit historiam, idcirco de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur. Causasque reddit cur ista perpessi sint: Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et perseveraverunt in transgressionibus. Unde dicitur: Et confortatae sunt aversiones eorum. Illud quod posuimus in principio, verbum Hebraicum SOCED ( ) sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur: ubi enim nos diximus, pardus vigilans, in Hebraico scriptum est NEMER SOCED ( ). Juxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia, quia confringunt jugum, et rumpunt vincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae non conveniunt.
(Vers. 7 seqq.) Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus: et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Jerusalem: dum dicit se ignorare Deus qua possit ejus occasione misereri: Filii, inquit, tui dereliquerunt me. Nequaquam filii mei, sed tui: qui jurant in his, qui non sunt dii, Saturavi eos, et moechati sunt. Audiant hoc, qui acceptis a Domino divitiis incubantes, luxuriae serviunt. Equi amatores in feminas 875 facti sunt. Pro emissariis in Hebraico scriptum est MOSECHIM ( ), quod omnes voce consona ἕλκοντες, id est, trahentes, transtulerunt: ut ostendatur magnitudo genitalium, juxta illud Ezechielis: quasi asinorum carnes, eorum carnes (Ezech. XXIII, 20). Hoc est quod in alio loco scriptum est: Assimilati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII, 13). Simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν, id est, hinnitum vocet, et servet equorum furentium ad libidinem metaphoram. Cum haec, inquit, feceris, numquid non visitatione condigna es? Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum. Et in gente tali non ulciscetur anima mea (Psal. LXXXVIII, 33)? Postquam peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum illud quod scriptum est: Neomenias vestras, et sabbata, et dies festos odit anima mea (Isa. I, 13). Quod autem in veteri Testamento dicitur pro affectu, in Novo scriptum est pro veritate: Salvatore dicente: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam (Joan. X, 18).
(Vers. 10, 11.) Ascendite muros ejus (sive propugnacula) et dissipate: consummationem autem nolite facere. Auferte propagines ejus (sive sustentacula) quia non sunt Domini. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, dicit Dominus. Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: Percussit eos leo de silva, lupus vastavit eos, et pardus in civitatibus eorum, ut ascendant muros Jerusalem, sive propugnacula, et dissipent eam: consummationem autem non faciant, ut salventur reliquiae, et sit qui annuntiet in gentibus gloriam Dei, severitatique miscet clementiam. Quodque intulit: Auferte propagines ejus, sive sustentacula, omnia tolli auxilia jubet, quae suo vitio perdidit, eo quod praevaricata sit in Deum [ Al. Dominum] domus Israel, et domus Juda, decem tribus et duas significans. Audiat hoc Ecclesia, quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in Domino, et praevaricantur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam judicis, et non propter merita delinquentium.
(Vers. 12, 13.) Negaverunt Dominum, et dixerunt: non est ipse (sive non sunt haec) nec superveniet [Vulg. veniet ] 876 super nos malum: gladium et famem non videbimus. Prophetae fuerunt in ventum locuti: et responsum (sive sermo) non fuit in eis. Haec ergo evenient illis. Quia negaverunt Dominum, sive mentiti sunt Domino, et dixerunt: non est ipse, cujus judicio fiunt omnia, sed fortuitu haec omnia acciderunt: neque evenient, quae nobis Prophetarum voces minantur, nec videbimus gladium, nec famem sustinebimus obsidionis, et quidquid locuti sunt Prophetae, in ventum locuti sunt, et irrita omnia transierunt, nec habuerunt responsum, hoc est, oraculum, sive sermo Dei non fuit in eis, ideo sustinebunt quae sequens sermo describit. Audiat hoc Ecclesia negligens, et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.
(Vers. 14.) Haec dicit Dominus Deus exercituum, quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et devorabit eos. Dixistis: Prophetae fuerunt locuti in ventum, nec ventura sunt quae minantur: propterea, o Propheta, do verba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem, et populum istum in ligna convertam, ut sermone tuo, et prophetia increduli concrementur. Sic Deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificaverimus, ligna, fenum, stipulam (Deut. IV).
(Vers. 15 seqq.) Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, dicit Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet segetes tuas et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam, et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu fiduciam habes gladio. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. Nequaquam multo post tempore, nec ut falso creditis, Prophetae vobis loquentur in ventum, sed jam nunc adducam super vos gentem Babyloniorum, quae veniet de longinquo: gentem robustam, pro quo in Hebraeo scriptum est ETHAN ( ), gentem antiquam, cujus quondam dominatus est Nemrod gigas (Genes. X). Cujus ignorabis linguam, sive ut in Hebraeo scriptum est: nec intelliges quid loquatur: est enim malorum 877 solatium, si illos habeas hostes, quos possis rogare, et qui tuas intelligant preces. Quodque sequitur: Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, et in Septuaginta editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. Nec dubium quin regnum Assyriorum, Babyloniorum, Medorum, atque Persarum, sagittandi peritissimum sit. Simulque describit vastitatem terrae Judaeae, interfectionemque mullorum, abactionem pecorum, subversionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur, et tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem; sed reliquias salvas faciat, vel eorum, qui in Babylonem ducti sunt, dimissique ad agriculturam terrae [ Al. culturam agrorum] Judaeae, vel eorum, qui post persecutionis ardorem vel fuga, vel confessione fidem Domini servaverunt.
(Vers. 19.) Quod si dixeritis: quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia? Dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno 878 (vel diis alienis) in terra vestra: sic servietis alienis in terra non vestra. Grandis stultitia nescire cur passi sint, cum tanta peccaverint: brevisque ad ambigentes responsio: sicut servivistis deo alieno, id est, Baal, vel diis alienis cunctarum gentium in terra Judaea, sic servietis diis alienis in terra non vestra: haud dubium quin Babylonis, atque Chaldaeae. Si enim vos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? Habitate cum talibus, immo servite his quorum deos colitis. Potest hoc et super haereticis accipi, de quibus scriptum est: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19), quod projiciat de Ecclesia haereticos Dominus, qui multo tempore sub nomine ejus mendaciorum suorum simulacra venerati sunt, ut foris colant, quod intus prius venerabantur, ut paleae separentur a tritico.