Jump to content

Commentaria in Iob (Hieronymus)/6

Checked
E Wikisource
LIBER VI
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 5

LIBER SEXTUS.

[recensere]

1051-1052 Prolixitas voluminis Jeremiae prophetae vincit nostrum propositum, ut quamvis breviter, tamen multa dicamus. Unde et praesens sextus liber Commentariorum in Jeremiam repromissiones mysticas continebit, quas Judaei putant, et nostri judaizantes in consummatione mundi esse complendas: nec dum enim sub Zorobabel possunt expletas convincere. Nos autem sequentes auctoritatem Apostolorum et Evangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quidquid populo Israel carnaliter repromittitur, in nobis spiritualiter completum esse monstramus, hodieque compleri: nec inter Judaeos et Christianos ullum aliud esse certamen, nisi hoc: ut cum illi nosque credamus Christum Dei Filium repromissum; et ea, quae sunt futura sub Christo a nobis expleta, ab illis explenda dicantur. Qui [ Al. Quia] igitur Christum venisse jam credimus, necesse est ut ea, quae sub Christo futura dicuntur, expleta doceamus; nosque esse filios Abraham, de quibus scriptum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham (Matth. III, 9), ad quem facta est repromissio: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quam benedictionem vas electionis in Christo expletam docens: Non dixit, inquit, in seminibus, sed in semine, qui est Christus (Gal. III, 16). Ora igitur, frater Eusebi, Dominum Jesum Christum, ut eodem labore et Spiritus gratia, quo aliorum prophetarum, et praecipue Isaiae repromissiones interpretati sumus, etiam hujus prophetae explanare valeamus. Qui quantum in verbis simplex videtur et facilis, tantum in majestate sensuum profundissimus est.

(Cap. XXX.--Vers. 1 seqq.) Hoc verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus, et convertam eos (sive sedere faciam) in terra, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. Pro mittentibus in Babylonem pseudoprophetis 1053 cito populum, qui cum Jechonia captus fuerat, reversurum, et Anania filio Azur in Jerusalem eadem praedicante, Jeremias propheta, et illud quidem futurum asseruit, non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis: et tunc jubetur in libro scribere, et memoriae tradere, quae Dominus ventura praenuntiet. Ex quo manifestum est, nequaquam vicinum tempus esse vaticinii, sed multa post tempora haec explenda, quando Israel et Juda reversuri sunt in terram suam, et implendum illud quod Ezechiel prophetavit: duas virgas sibi pariter copulandas, et imperaturum David regem, de quo scribit: Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum (Ezech. XXXVII, 24). Si quid igitur in illa prophetia diximus, etiam in praesenti loco intelligendum est, praesertim cum eadem, et eo tempore Ezechiel in Babylone, et Jeremias in Jerusalem prophetaverint.

(Vers. 4 seqq.) Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam, quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris (sive timoris) audivimus, formido, et non est pax. Interrogate et videte si generat masculus. Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbos suos quasi parientis [Vulg. parturientis], et conversae sunt universae facies in auruginem? Primum tristia annuntiantur, ut post malorum magnitudinem, laeta succedant. Gratior quippe sanitas est aegrotatione depulsa; et doloris magnitudo in magnitudinem vertitur gaudiorum. Quod autem dicit, hoc est, tantus erit timor, tantaque formido, ut fugata pace, bellis et sanguine omnia compleantur, et viros quoque (quorum proprium est contra adversarios dimicare) muliebris timor obtineat: manusque nequaquam ad arma, sed ad renes tenendos conferant, quasi si mulier pariens ilia lumbosque contineat. Unde et cunctorum facies vertentur in auruginem, pavorem cordis, vultus pallore testantes. Quidam hunc locum secundum tropologiam sic interpretantur, ut putent illud testimonium: A timore, tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus: spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isai. XXVI, 17, 18), et illud Apostolicum in quo dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19), huic exemplo comparari: quod manifestum est non ad terrorem, sed ad gaudium pertinere, cum praesens Scriptura vastationis Israel, et ruinae tempus significet.

(Vers. 7.) Vae quia magna dies illa, nec est similis ejus, tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. Praedicit tempus miseriae, 1054 ut inferat tempus gaudii. Cum, inquit, tanta praecesserint mala, ut dolor virorum omnium dolori parturientis feminae comparetur: tamen tempus tribulationis Jacob, hoc est, populi Dei mutabitur in prospera; et ex ipso quoque salvabitur, subauditur tempore, de quo sermo processerat. Jacob autem duodecim tribus intellige, quae nequaquam sub Zorobabel, ut nonnulli falso putant; sed de Evangelica vocatione salvatae sunt.

(Vers. 8, 9.) Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula illius disrumpam: et non dominabuntur eis [Vulg. ei] amplius alieni, sed servient (sive operabuntur) Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. Iste est David, cujus et Evangelium meminit (Luc. I), daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi; in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. Quomodo enim primus Adam, et secundus Adam scribuntur juxta corporis veritatem; sic et David Dominus atque Salvator: quia juxta carnem ex David, totum in eo sancta Maria conferente, quidquid fuit ex stirpe David, et habente originem atque conceptum de Spiritu sancto. Quodque ait: Conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula illius disrumpam, non dubium, quin sub typo Nabuchodonosor de diabolo sentiendum sit.

(Vers. 10, 11.) Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus; neque paveas, Israel. Quia ecce ego salvum te faciam de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Jacob, et requiescet, et cunctis affluent bonis, et non erit quem formidet: quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te. Te autem non faciam in consummationem: sed castigabo (sive erudiam) te in judicio, ut non tibi videaris innoxius (sive et mundans non mundabo te ). Haec περικοπὴ in Septuaginta non habetur, et in plerisque codicibus Vulgatae editionis sub asteriscis de Theodotione addita est. Pollicetur autem sermo divinus, et familiariter [ Al. familiarem] vocat servum suum Jacob, et Israel, sicut Abraham, Isaac, et Jacob vocantur servi Dei (Moyses quoque, et alii prophetae, et apostolus Paulus in principio Epistolarum suarum hoc titulo gloriatur); ut duae et decem tribus, id est, duodecim sciant se de terra longinqua esse salvandas, et solvendam captivitatem, reddendamque pacem, et omni eas replendas abundantia, juxta illud quod in psalmo dicitur: Fiat 1055 pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). Hoc autem erit, quia praesentia Domini perfruentur, quando et gentes adversariae, quae eos ceperant, disperibunt, et isti liberabuntur ex gentibus. Docetque eos nequaquam poenae, sed eruditioni traditos, ut judicarentur quasi proprii, et non perderentur quasi alieni. Qui enim non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18), hoc est, praejudicatus in interitum. Quod autem intulit: Ut non tibi videaris innoxius, sive juxta Symmachum, et mundans non mundabo te; vel juxta Aquilam, cum te erudiero per judicium, nequaquam innocentem faciam, illud significat, quod omnis mundus [ Al. immundus] indigeat misericordia Dei, et nullus, quamvis sanctus sit, securus pergat ad judicem: contra novam ex veteri haeresim, quae putat in isto saeculo, et in ista carne mortali, antequam corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale induat immortalitatem, perfectionem esse in quoquam, et omnes simul justum posse implere virtutes.

(Vers. 12 seqq.) Quia haec dicit Dominus, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum, curationum utilitas non est tibi. Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerent. Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli (sive forti) propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt (sive multiplicata sunt) peccata tua. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi. Quasi ad speciosam mulierem loquitur, cui supra dixerat: Castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius, sive innoxia; et per metaphoram [ Al. additur loquitur] ad Jerusalem, quod Dei judicio pessime vulnerata sit, et nequaquam alio, nisi ipso qui percusserat, possit curante sanari. Non est, ait Dominus, qui judicet judicium tuum: nec altissimo vulneri valeat cutem cicatricis obducere. Quocumque te converteris, utilitas non est tibi, quia offendisti eum qui verus, et solus est medicus. Omnes amatores tui obliti sunt tui, vel sacerdotes, vel principes, aut certe Angelorum praesidia, quibus priusquam offenderes Dominum, vallabaris. Te non quaerent, facientes contra Apostolum, qui quaerebant credentes, et non ea quae erant credentium (II Cor. XII). Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli. Aliter amicus, aliter inimicus percutit: aliter 1056 pater, aliter hostis. Ille caedit ut corrigat, iste percutit ut occidat (Psal. VI). Unde et Propheta lacrymabiliter dicit: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. XXXVII, 1). Hoc autem factum est, quia propter multitudinem iniquitatis tuae, dura facta sunt peccata tua. Quodque sequitur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae, in Septuaginta non habetur; videlicet quia secundo dicitur, propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua; et qui scribebant a principio, additum putaverunt. Et est sensus: Ut inimici te plaga percuterem, et caederem castigatione crudeli, fecit multitudo iniquitatis tuae, et dura peccata tua, quae sanari non poterant, nisi mordacissimo pulvere, et ardenti cauterio, et ferro acutissimo, quo putridas carnes, et insanabiles amputarem. Et tamen propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua, feci haec tibi, non mea voluntate, sed medicinae ratione cogente.

(Vers. 16, 17.) Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur: cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam (sive dispersam) vocaverunt te Sion. Haec est quae non habebat requirentem. Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus, quando Assyrios, hoc est, Niniven vastavere Babylonii atque Chaldaei, et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt, et Babylon destructa est. Tunc Sion coepit habere Dominum requirentem, et obducta est cicatrix vulneribus illius, et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius completur [ Al. complebitur] in Christo.

(Vers. 18 seqq.) Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob: et tectis (sive captivitati) eorum [Vulg. ejus] miserebor. Et aedificabitur civitas in excelso suo, et Templum juxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur. (Quodque sequitur: Et glorificabo eos, et non attenuabuntur, in LXX non habetur). Et erunt, inquit, filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur. Et applicabo eum, 1057 et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi, ait Dominus? (Rursumque et hoc in LXX non habetur.) Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Quorum typus praecessit in Zorobabel et Ezra, quando reversus est populus, et coepta est aedificari civitas in excelso suo, Templique observari religio, et caetera quae ipsius Ezrae volumine continentur. Plenius autem atque perfectius in Domino Salvatore, Apostolisque completum est, quando aedificata est civitas in excelso suo, de qua scriptum est: Non potest abscondi civitas quae in monte sita est (Matth. V, 14): et Templum juxta ordinem suum caeremoniasque fundatum, ut quidquid in priori populo fiebat carnaliter, in Ecclesia spiritualiter compleretur. Tunc egressa est laus sive gratiarum actio. Hoc enim significat THODA ( ), ut omnes Apostoli dicerent: Gratia vobis et pax (I Cor. I, 3). Voxque ludentium, non illo ludo, quo manducavit populus et bibit et surrexit ut luderet (Exod. XXIII); sed eo quo coram Arca Domini lusit David (II Reg. VI). Et multiplicati sunt et non imminuti, ut totus orbis crederet in Dominum Salvatorem: et glorificati sunt, ut impleretur quod scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 2). Fueruntque filii ejus, hoc est, Apostoli sicut fuerunt a principio, Abraham, et Isaac, et Jacob, principes generis Israelitici. Tunc visitavit Dominus adversum omnes qui tribulaverunt populum Dei, adversarias videlicet potestates. Et fuit dux ejus ex eo: haud dubium quin Dominus et Salvator secundum carnem ex genere Israel, et princeps de medio ejus productus est. Applicavit eum Pater ad se, et accessit ad eum, ut diceret Filius: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11): quia nullus potest sic cor suum applicare Deo, nec ita ut Filius Patri esse conjunctus. Quodque dicit juxta Septuaginta: Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, cernimus opere completum ex parte in Israel, et ex toto in gentium multitudine.

(Vers. 23, 24.) Ecce turbo Domini furor egrediens, et procella ruens, in capite impiorum conquiescet. Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui, 1058 in novissimo dierum intelligetis ea. Turbo furoris Domini et procella ruens atque tempestas requiescet in capite eorum, vel daemonum, vel eorum qui Dei filium blasphemaverunt: et non avertet iram indignationis suae, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui; et circumdetur exercitu Jerusalem, et penitus deleatur. Quomodo autem artifex non potest intelligi nisi opere completo; nec medicinae industria, nisi postquam fuerit sanitas consecuta: ita cum eversio fuerit Jerusalem, et prioris populi abjectio, tunc intelligent credentes, quod repulsio Judaeorum, nostrae salutis occasio sit.

(Cap. XXXI.--Vers. 1.) In tempore illo dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel (sive generi Israel) et ipsi erunt mihi in populum. Nisi cogitatio Domini fuerit impleta, et furor ejus requieverit super impiorum caput, universitatis Dominus cognationibus Israel Deus esse non poterit. Hoc autem dicit reliquiis, quae salvae factae sunt. Quod si opponitur nobis id, quod dictum est: Ero Deus generi Israel, sive universis cognationibus Israel, assumamus exemplum: Si filii essetis Abrahae, faceretis opera patris vestri (Joan. VIII, 39). Et Apostolus scribit: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 8). Ex quo docet esse alium Israel secundum spiritum. Ille igitur Israel est, qui mente cernit Deum, sive rectissimus Domini est, et hujuscemodi Israel erit populus Dei.

(Vers. 2.) Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio, vadat ad requiem suam Israel. LXX: Sic dicit Dominus: Inveni calidum in deserto cum his, qui perierant gladio. Ite et nolite interficere Israel. Ridicule Latini codices in hoc loco ambiguitate verbi Graeci, pro calido, lupinos interpretati sunt: Graecum enim θερμὸν utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. Est enim scriptum HEN , quod Aquila, Symmachus, et Theodotio χάριν, hoc est gratiam interpretati sunt. Soli Septuaginta posuerunt calidum, putantes ultimam litteram MEM esse. Si enim legamus HEN per litteram NUN, gratia dicitur, si per MEM, calor interpretatur. Est autem sensus juxta Hebraicum: Populus Judaeorum, 1059 qui Romano remanserat gladio; vel certe iram furoris Domini potuerat evitare [ Al. evadere], invenit gratiam in deserto gentium; ut intra turbam nationum in Ecclesia salvetur, unde et vadet et inveniet requiem suam Israel, quam semper speraverat, quam ei Prophetarum promiserant vaticinia. Porro juxta LXX haec intelligentia est: Dominus invenit calidos, atque viventes Apostolos, et socios eorum in deserto gentium, inter eos qui infidelitate sua interfecti fuerant, nec habebant calorem vitae. Unde praecipitur Angelis, et his qui in ministerio Dei sunt, ne omnes interficiant, ne Israel penitus deleatur, diciturque eis: Ite, et nolite interficere Israel; sint alioqui [ Al. aliqui] qui vivant, sint qui caleant ardore fidei, sint qui frigus infidelitatis et mortis effugiant, quos Dominus inveniat in deserto.

(Vers. 3 seqq.) Longe Dominus apparuit mihi (sive ei): et in charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te miserans. Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel: adhuc ornaberis [Al. coronaberis] tympanis tuis (sive assumes tympana tua) et egredieris in choro ludentium: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae: plantate plantaria, et vindemiate: erit enim dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Quia offenderat Israel Dominum, et dixerat: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Et: Venite et interficiamus eum, et nostra erit haereditas (Marc. XII, 7); et longe recesserat a Deo: propterea Dominus post multum tempus apparuit ei, non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt, sed in charitate perpetua dilexit eum quae nullo fine delebitur. Et attraxit eum miserans. Nequaquam enim merito, sed clementia salvatus est. Rursumque ait: Aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel. Hoc proprie intelligamus in Ecclesia. Delirant enim qui auream atque gemmatam suspirant Jerusalem, suam avaritiam in mysterio urbis Domini consecrantes. Adhuc ornaberis tympanis tuis, ut canas Domino in Ecclesiis, omni in te malorum operum carne consumpta. Et egredieris in choro ludentium cum gentium turbis, plantabis vineas in montibus Samariae. Nequaquam in vallibus et humilibus locis; sed in montibus Samariae, qui post captivitatem populi Israel ab alienigenis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria, et vindemiate. Tunc fuit 1060 dies Domini, in qua clamaverunt custodes Apostoli videlicet, et apostolici viri in monte Samariae, et in monte Ephraim, quorum alterum custodiam, alterum ubertatem sonat. Quid vero dicunt custodes Samariae, immo quid clamant in monte Ephraim? Surgite qui jacetis, humilia relinquite, victimarum hostias spernite. Sacrificium Domino spiritus contribulatus (Psal. L). Ascendamus in Sion, hoc est, in Ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus Dei. Cumque fuerimus in Sion, immo ascenderimus ad eam, ascendamus pariter ad Dominum Deum nostrum.

(Vers. 7.) Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, canite, et dicite: Salvum fac, Domine, populum tuum, reliquias Israel. Significanter non totus salvatur Israel, sed reliquiae Israel, praecipiente Domino atque dicente: Exsultate in laetitia, qui estis de Jacob, et hinnite, ad caput gentium referentes cuncta, quia cauda quondam versa est in caput. Personate, canite, et dicite. Quid est illud quod jubentur dicere? Salvum fac, Domine, populum tuum. Quem populum? Utique reliquias Israel, quae secundum electionem salvae factae sunt. De quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isa. I, 9; Rom. IX, 29).

(Vers. 8.) Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae. Quod sequitur: In solemnitate Phase, et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in Septuaginta tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum est:

Inter quos erunt caecus, et claudus, et praegnans, et pariens simul: Ecclesia magna revertentium huc. Congregantur reliquiae populi Israel per Apostolos, et apostolicos viros, de quibus supra legimus: Clamabunt custodes in monte, et quibus praecipitur: Personate, canite, et dicite, ut salvae fiant reliquiae Israel. Ipse quoque Dominus pollicetur se reducturum eos de terra Aquilonis, qui est ventus durissimus, nomine autem dexter vocatur, de incredulitate, de frigore Dominicae charitatis; et congregare eos ab extremis terrae, non in alio tempore, sed in solemnitate Phase, hoc est, feriis Dominicae passionis: quando crucifixus Dominus est, impletumque illud quod ipse in Evangelio repromisit. 1061 Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 23). Tunc generavit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: Quia nata est genus semel (Isai. LXVI, sec. LXX). Uno enim die tria millia, altero quinque millia hominum crediderunt (Act. II et IV). Quodque in Hebraico scribitur: Inter quos erunt caecus et claudus, et praegnans, et pariens simul, ecclesia magna revertentium huc: quamquam et juxta litteram impletum sit, quod caeci viderint, claudi ambulaverint: tamen melius juxta anagogen intelligi potest, quod qui prius erant caeci perfidia, postea crediderint Salvatori; et qui claudi, quibus quondam loquebatur Elias: Usquequo claudicatis utroque pede (III Reg. XVIII, 21)? postea ambulaverint [ Al. viderint]. Et: Populus qui sedebat in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerit (Isai. IX, 2); claudique cucurrerint, et praegnans pepererit filios, Ecclesiam magnam revertentium ad fidem. Judaei putant hoc esse completum, quando sub Ezra post diem Phase egressi sunt de Babylone ut reverterentur Jerusalem, in quo typus fuit, et non veritas. Neque enim in illo tempore universa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse completa poterunt [ Al. poterant] approbare.

(Vers. 9.) In fletu venient (sive egredientur): et in misericordia reducam eos, et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent (sive non errabunt) in ea. Quia factus sum Israel pater, et Ephraim primogenitus meus est. Si juxta Hebraicum legerimus, in fletu venient: hoc enim indicat JABU ( ); dicemus quod interdum, et nimii gaudii fletus indicium sit, juxta illud: Lacrymor gaudio. Sin autem juxta Septuaginta qui dixerunt: In fletu egredietur, et in misericordia, sive in consolationem reducam eos, illum sensu ponemus, qui et in psalmis dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 7, 8). Fleverunt enim, quando captivi ducti sunt: et consolationem maximam receperunt, quando misericordia Domini sunt reducti. Et adduxit eos Dominus per apostolos, et apostolicos viros, plenos aquarum et largissimi fluminis, in via recta [ Al. rectae], videlicet fidei, non in perfidia Judaeorum. Et non, inquit, impingent in ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero quia dicitis: videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX, 41). Possumus viam 1062 rectam, et Christum intelligere, in qua quicumque ambulaverit, non impinget (Rom. V). Factus sum, ait, Israel pater, qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est. Ubi enim quondam abundavit peccatum, superabundavit gratia. Ephraim autem in typo esse populi de gentibus congregati, Scriptura testatur. Fuit enim posterior filius Joseph, et surripuit primogenita Manasse, qui natura primitivus erat (Genes. XLVIII); sed in mysterio crucis decussatis manibus, qui stabat ad sinistram Jacob, dextrae manus ejus suscepit benedictionem. Et qui steterat ad dexteram, sinistra benedictus, in secundum redactus est gradum. Et quomodo Jacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita. Omnisque populus decem tribuum vocatus est Ephraim, quia Jeroboam filius Nabath, ex hac tribu regnum primus obtinuit in Samaria (Ibid., 27).

(Vers. 10 seqq.) Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel, congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit Dominus Jacob, et liberavit [Vulg. redimet et liberabit] eum de manu potentioris (sive de manu fortioris). Et venient, et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini super frumento, et vino, et oleo, et fetu pecorum, et armentorum. Eritque anima eorum quasi hortus irriguus (sive quasi lignum fructiferum), et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro (sive virgines) et juvenes et senes simul, et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine (sive filiorum Levi) et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. Perspicue vocatio gentium demonstratur, Scriptura dicente: Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite. Quid annuntiant insulis quae procul sitae sunt? Quod Dominus, qui dispersit Israel, ipse congregabit eum. Nequaquam ergo ut dispergerentur, potentiae fuit adversariorum, sed Domini voluntatis. Et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Pastor enim bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X). Quia redemit Dominus Jacob, pretio sanguinis sui, et liberavit eum de manu potentioris, sive fortioris. Per quae ostenduntur fortiores adversariae potestates natura fragilitatis humanae. Et quantum in utrisque virium est, illas fortiores esse natura, sed 1063 nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem, et domum ejus diripere. Et venient, inquit, haud dubium quin liberati de manu potentium, et laudabunt liberatorem suum in monte Sion, hoc est, in Ecclesia, et confluent ad bona Domini, rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus, et cibis carnis istius, sed in virtutum varietate sentitur. Super frumento, inquit, et vino, et oleo, de quo conficitur panis Domini, et sanguinis ejus impletur typus, et benedictio sanctificationis ostenditur, dicente Scriptura: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Et fetu pecorum, qui in Ecclesiasimplices sunt, et armentorum, quae cornuta sunt, et adversarios ventilant. Ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum, quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus Domini in deliciis (Psal. I). Et ultra, ait, non esurient. Nequaquam ea esurie, de qua scriptum est: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam (Matth. V, 6); sed ea quae saturitate mutatur, et rerum omnium excludit penuriam. Tunc laetabitur virgo in choro, de qua scribit Apostolus: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Et juvenes, ad quos loquitur Joannes: Scribo vobis, juvenes, quoniam vicistis malignum: Et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est (I Joan. II, 14). Et convertam, inquit, luctum eorum in gaudium, ut quos terruerat crux, laetificet resurrectio. Et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo, juxta illud quod Dominus loquitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Et inebriabo animam Sacerdotum, qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem Domini, qui credunt in eum, ad quem Propheta canit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Quod autem sequitur juxta Septuaginta: Filiorum Levi, in Hebraico non habetur. Et perspicuum est, nequaquam id dici de his sacerdotibus qui sunt filii Levi, sed de his, in quorum typum praecessit Melchisedech. Ebrietas autem sacerdotum et in Apostolis comprobatur, quando fervebant fide, et musto pleni dicebantur (Act. II). Unde et locus, in quo comprehensus 1064 Dominus est, vocatur Gethsemani (Matth. XXVI, 36), quod in lingua nostra vallem pinguedinis sonat. Cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina Domini, et inebriati in convivio Joseph dixerint: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Genes. XLIII et XLIV)! tunc erit et hoc quod nunc Dominus pollicetur: Et populus meus bonis meis adimplebitur (Psal. XXII, 5). Quae omnia nunc ex parte tribuuntur: tunc autem dabuntur in pleno, quando viderimus facie ad faciem, et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.

(Vers. 15.) Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit [Vulg. nolentis] consolari super filiis suis [Vulg. eis], quia non sunt. LXX: Sic dicit Dominus: Vox in Rama audita est, lamentatio et fletus, et luctus, Rachel plorantis filios suos, et noluit conquiescere, quia non sunt. Nec juxta Hebraicum, nec juxta Septuaginta, Matthaeus sumpsit testimonium. Legimus enim in eo post descriptionem infantium necis: Tunc impletum est, quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel, flentis [Al. plorans] filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Matth. II, 17, 18). Ex quo perspicuum est, Evangelistas et Apostolos, nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicujus secutos; sed quasi Hebraeos ex Hebraeis, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel mater Joseph, cum veniret Bethleem, subito partus dolore correpta, peperit filium, quem obstetrix, quia moriebatur pariens, vocavit Benoni, hoc est, filius doloris mei. Pater autem Jacob mutavit vocabulum, et appellavit eum Benjamin, hoc est, filius dextrae (Gen. XXXV, 18). Quaeritur itaque, quomodo Matthaeus evangelista testimonium Prophetae ad interfectionem transtulerit parvulorum: cum perspicue de decem tribubus scriptum sit, quarum princeps non fuit Ephratha, et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Juda: ipsa est enim, et Bethleem δυωνύμως. Unde et nomina utriusque concordant. Bethleem vocatur domus panis. Ephrata, καρποφορία, quam nos ubertatem possumus dicere. Quia igitur Rachel in Ephrata, hoc est, in Bethleem condita est, sicut et Scriptura sancta, et titulus sepulcri ejus hodieque testantur, flere dicitur pueros, qui juxta se, et in suis regionibus interfecti sunt. Quidam Judaeorum 1065 hunc locum sic interpretantur, quod capta Jerusalem sub Vespasiano, per hanc viam Gazam, et Alexandriam infinita millia captivorum Romam directa sint. Alii vero, quod ultima captivitate sub Adriano, quando et urbs Jerusalem subversa est, innumerabilis populus diversae aetatis, et utriusque sexus in mercato Terebinthi venumdatus sit. Et idcirco exsecrabile esse Judaeis mercatum celeberrimum visere. Dicant illi quod volunt, nos recte testimonium sumpsisse dicemus Evangelistam Matthaeum, pro loco in quo Rachel condita est, ut vicinarum in circuitu villarum filios quasi suos fleverit.

(Vers. 16, 17.) Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus. Et revertentur de terra inimici (sive inimicorum) et erit [Vulg. est] spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii ad terminos suos. Hoc juxta litteram necdum factum est, neque enim decem tribus, quae in civitatibus Medorum exsulant, atque Persarum, reversas in terram Judaeam legimus: sed juxta spiritum, et in passione Domini completum est, et hucusque completur: quando de toto orbe salvatur Israel, et Rachel dicitur: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis. Et est sensus: Plorare desiste, priora enim opera tua respexit Dominus: Et revertentur filii tui de terra inimici, ne praesenti dolore tenearis. Est enim spes novissimis tuis, ait Dominus. Et revertentur filii tui ad terminos suos, quos habuerunt patres eorum Abraham, Isaac, et Jacob. Melius autem de parvulis intelligimus, quod mercedem habeant effusi sanguinis pro Christo: et pro terra Herodis inimici, teneant regna coelorum: et reversuri sint in sedem pristinam, quando pro corpore humilitatis, corpus receperint gloriosum. Ista est spes novissima, quando justi fulgebunt sicut sol (Sap. III), et infantes quondam parvuli, atque lactentes, absque aetatum incremento, et injuriis ac labore corporeo resurgent in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi (Ephes. IV).

(Vers. 18, 19.) Audiens audivi Ephraim transmigrantem (sive lamentantem); castigasti me, et eruditus sum sicut juvencus indomitus (sive 1066 sicut vitulus, et non didici); converte me, et convertar; quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me (sive captus sum) egi poenitentiam. Et postquam cognovi (sive ostendisti mihi), percussi femur meum (sive ingemui), confusus sum, et erubui (sive ex die confusionis, et ostendi te), quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. Loquitur Deus, quod Ephraim dicentem audierit, et lamentantem. Nulli autem dubium, quin decem tribus significet, quibus primus imperavit Jeroboam filius Nabath, qui et vitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus, Deum Israel colere et adorare desisteret. Castigasti me, inquit, et castigatus sum. Omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens videtur esse tristitiae; et postea fructus affert pacificos. Quodque ait: Quasi juvencus indomitus, sive sicut vitulus, et non didici, hoc significat, quod multo labore atque verberibus eruditus sit, ut ad poenitentiam converteretur, et non profecerit. Converte, inquit, me, et convertar. Ergo idipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dei nitamur auxilio, implere non possumus. Postquam enim converteris me, et ad te conversus fuero, tunc cognoscam, quia tu Dominus Deus meus es, et nequaquam errores mei atque peccata interficient me. Et postquam convertisti me, egi poenitentiam. Vide quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio: ut hoc ipsum, quod agimus poenitentiam, nisi nos Dominus ante converterit, nequaquam implere valeamus. Et postquam, inquit, ostendisti mihi, vel ipsam poenitentiam, vel tui notitiam, sive cognovi te, percussi femur meum. Quod dolentis et plangentis, et super errore pristino plorantis indicium est, ut femur manu percutiat, et stultum se ante fuisse fateatur. Confusus, inquit, sum, et erubui, sive ex die confusionis. Quod enim tempus non est confusionis nostrae, si recordemur antiqua peccata, et omnium, quae male egimus capiamus memoriam? Quodque dixere LXX, et ostendi te, significat, quod postquam ingemuit, et sua delicta cognovit, tunc in tantum profectum venerit, ut etiam aliis ignorantibus Deum ostenderit, juxta id quod David poenitens 1067 loquitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15). Et quod dicit: Quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae, per aetatis ignorantiam peccasse se dicit, ut facilius veniam consequatur, juxta illud quod David canit: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XXIV, 7). Unde et in consequentibus Deus parvulum eum vocat et deliciis affluentem. Hoc autem dicit propter divitiarum magnitudinem et terrae fertilitatem, qua Ephraim tribus usque hodie luxuriat.

(Vers. 20.) Si filius honorabilis (sive dilectus) mihi Ephraim: si puer delicatus, quia ex quo locutus sum de eo (sive verba mea in eo), recordans [A Vulg. abest recordans] recordabor ejus adhuc: idcirco conturbata sunt viscera mea super eo: miserans miserebor ejus, ait Dominus. Poenitentiam agente Ephraim, et dicente: In principio erudisti me, et eruditus sum quasi juvencus indomitus; et in fine: Quoniam sustinuisti opprobrium adolescentiae meae; respondit Dominus, et plena ad se mente conversum, tali sustentat oraculo: Filius dilectus mihi Ephraim (Genes. XLVIII), quem in tantum dilexi ab initio, ut fratri praeferrem Manasse. Filius honorabilis, qui contra naturae ordinem, honorem primogeniti Domini dignatione suscepit. Puer delicatus, de quo scribitur: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII, 9). Contra quem et ad quem, totus Osee liber est prophetae, cui benedixit Jacob. Delicias autem in hoc loco juxta illud accipiamus, quod in psalmo dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Pro quo in Graeco, et in Hebraico habetur, deliciis afflue. Unde et paradisus in Eden, deliciarum paradisus appellatur. Quia, inquit, fuerunt verba mea in eo, recordatione memor ero ejus adhuc. Ne putaretur gratuita benedictio, et ex indulgentia potius largitoris, quam merito ejus, in quem conferebatur, esse collata, ideo ait: Recordabor ejus, quia verba mea fuerunt in eo. Non in ore ejus, non in labiis, sed in imo cordis affectu. Propter quam causam et conturbata sunt viscera mea super eo. Cui loquitur et per Osee: Quid tibi faciam, Ephraim? quid tibi faciam, Israel? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim (Ose. VI, 4; XI, 8). Conversum est in me cor meum: conturbata sunt viscera mea. Non faciam furorem irae meae, et non disperdam Ephraim. Miserans miserebor 1068 ejus, ait Dominus. Fuerunt quidem sermones mei in eo, et omnia mandata mea avido suscepit animo, et in suo corde servavit: sed tamen miserans miserebor ejus, ait Dominus, ut ostenderet omnem hominum justitiam indigere misericordia Dei.

(Vers. 21, 22.) Statue tibi speculas, pone tibi amaritudines: dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti. Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. LXX: Statue tibi speculatores: fac poenam: da cor tuum in humeros tuos: viam in qua ambulasti. Revertere, virgo Israel, revertere in civitates tuas lugens. Usquequo converteris, filia despecta? quoniam creavit te Dominus salute in plantationem novam: in salute tua circuibunt homines. Ubi nos diximus, usquequo deliciis dissolveris, Symmachus posuit, Usquequo demergeris in profundum? Utramque autem editionem ex toto posui, ut caput obscurissimum, et Ecclesiae continens sacramenta, a Septuaginta (sive quis alius hunc prophetam interpretatus est) aut ignoratum, aut omissum ostenderem. Verbum Hebraicum SIONIM ( ), vel in speculatores, vel in speculas vertitur; ut Aquila, et Symmachus interpretati sunt. Unde miror, quid sibi voluerit Vulgata editio, ut pro SIONIM, hoc est, pro speculatoribus, Sion poneret, turbaretque lectoris intelligentiam, quo putaret post Ephraim ad Sion, et ad tribum Juda repente Dei factum esse sermonem, cum perpetua oratio sit Ephraim, cui supra locutus est: Audiens audivi Ephraim. Et: Filius honorabilis mihi Ephraim, sive puer delicatus, cui et nunc loquitur: Statue tibi speculas, sive speculatores, qui tibi praenuntient advenire tantam rerum omnium felicitatem. Quodque sequitur, amaritudines, quae Hebraice dicuntur THEMRURIM ( ), pro quibus Symmachus interpretatus est, transmutationes, hoc indicat, quod flere debeat vel antiqua peccata, vel gaudii magnitudine, et tota ad Dominum mente converti, et ponere, sive dirigere cor suum in viam, per quam profecta est, inde enim illam esse redituram. Quodque pro hoc dixere Septuaginta: Da cor tuum in humeros, illud significat, quod cogitationes debeat operibus jungere, sive humeros contemplari portantium se, de captivitate 1069 reducentium. Quod Isaias plenius exsequitur in camelis, et curribus ac basternis eos asserens reducendos (Isai. LX). Revertere, inquit, virgo Israel, revertere ad civitates tuas, quas captivus deseruisti: usquequo negligentia dissolveris, et profundo errore vagaberis? Respice quid dicturus sum, et unde tibi tanta beatitudo exspectanda [ Al. speranda] sit, diligenter attende. Audi quod numquam ante cognoveras. Novam rem creavit Dominus super terram. Absque viri semine, absque ullo coitu atque conceptu, femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui juxta incrementa quidem aetatis per vagitus, et infantiam proficere videbitur sapientia et aetate; sed perfectus vir in ventre femineo solitis mensibus continebitur. Unde Symmachus et Aquila juxta nostram editionem interpretati sunt. Quid sibi autem in loco hoc voluerit editio Vulgata, possem dicere, et sensum aliquem reperire, nisi de verbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegum; Theodotio autem, et ipse Vulgatae editioni consentiens, interpretatus est: Creavit Dominus salutem novam, in salute circuibit homo, singulare ponens pro plurali. Simulque et hoc notandum, quod nativitas Salvatoris, atque conceptus Dei, creatio nuncupetur.

(Vers. 23, 24.) Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Et habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. LXX: Sic dixit Dominus virtutum, Deus Israel: Adhuc dicent sermonem istum in terra Juda, et in urbibus ejus, quando reduxero transmigrationem ejus: benedictus Dominus super justum montem sanctum ejus, et qui habitant in terra Judaea, et in omni civitate ejus, cum agricola, et elevabitur in grege. Juxta Hebraicum manifestum est, quod in reditu Israel, et in terram suam captivitate conversa, habitent urbes Juda, et dicatur eis per singula: Benedicat tibi Dominus, qui est vere pulchritudo justitiae, et mons sanctus, in quo qui habitaverit, nullas timebit insidias. Et habitabit absque iniquitate Judas in civitatibus suis: eruntque agricolae, et pecorum multitudo, quod ex parte videtur sub Zorobabel et Ezra esse completum. Plenitudo autem vaticinii ad Christi tempora referatur: vel in primo adventu, quando spiritualiter 1070 haec facta sunt; vel in secundo universa complentur, juxta nos spiritualiter, juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter. Porro juxta Septuaginta hic sensus est: Adhuc sermo iste dicetur in terra Juda, et in civitatibus ejus, quando convertero captivitatem ejus. Quid dicetur? Benedictus Dominus super justum montem sanctum ejus. Mons qui justitiae, et sanctitatis mereatur significationem accipere, nullus est alius, nisi Salvator. Caeterum stultum est, irrationalem et insensibilem montem errore Judaico justum et sanctum credere. Ipse est, de quo et in consequentibus scribitur: Et in omni civitate ejus, subauditur Salvatoris: cum agricola, non dubium quin Dominum significet, de quo in Evangelio scriptum est: Ego sum vitis, vos palmites: Pater meus agricola (Joan. XV, 1). Unde et Apostolus loquitur: Dei agricultura estis: Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Quodque sequitur: Et elevabitur in grege, hoc ostendit, quod in singulis gregibus justus, et sanctus, et agricola ipse Dominus elevetur, et in servis suis atque credentibus ad excelsa conscendat.

(Vers. 25, 26.) Quia inebriavi animam lassam (sive quia inebriavi omnem animam sitientem) et omnem animam esurientem saturavi (sive replevi): ideo expergefactus sum, et vidi: et somnus meus dulcis fuit mihi. Mutatio personarum facit obscuram intelligentiam Prophetarum. Dixerat Dominus, Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum. Quid autem dicent? haud dubium quin hoc quod sequitur: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus, etc. Rursumque illis ista dicentibus respondit Dominus: Quia inebriavi animam lassam, sive sitientem, et omnem animam esurientem saturavi. Illoque ista dicente, respondit populus, qui de captivitate venerat: Ideo expergefactus sum, et vidi, et somnus meus dulcis fuit mihi. Quia Dominus inebriat animam lassam, sive sitientem, et dicit in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Ibid., 38). Et omnem animam esurientem satiat, atque sitientem. De qua siti et esurie idem in Evangelio testatur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Notandumque, quod ebrietas in hoc loco in bonam partem ponatur, de qua in Cantico dicitur: Comedite, amici, bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). Qua ebrietate et Joseph 1071 inebriatus est cum fratribus suis in meridie (Gen. XLIII). Inebriati autem, atque saturati hi, qui lassi fuerant, atque esurierant, agunt gratias, respondentes: Expergefactus sum, et vidi Dominum, scilicet suscitantem atque dicentem: Surge, qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et somnus, inquit, meus dulcis fuit mihi, ut imitarer Domini mei verba dicentis: Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit [Al. suscipiet me ] (Psal. III, 6).

(Vers. 27 seqq.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Juda semine hominum [Vulg. hominis], et semine jumentorum. Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. In diebus illis non dicent ultra, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, sed unusquisque in iniquitate sua morietur. Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Domum et domum, id est, domum Israel, et domum Juda, in Septuaginta non habetur: sed tantum Israel et Judam, ut sit: et seminabo Israel et Judam. Quodque intulit: Semine hominum et jumentorum, ad rationales et simplices referre debemus. Et sicut in principio Jeremiae dictum est ad eum: Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes; et vigilavi super eos ut facerem quod minatus sum: sic, inquit, vigilabo nunc super eos, ut aedificem et plantem. Dei enim agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9). Omnes hujuscemodi repromissiones juxta Judaeos et nostros Judaizantes, in mille annorum regno putantur esse complendae. Nos autem, dicente Apostolo: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (Ibid., 6): et Isaia propheta, quod Salvator aedificator sepium, et domorum esse memoretur (Isai. LVIII), in primo adventu Christi spiritualiter impleta defendimus, et impleta ex parte, non ex toto: quia nunc in speculo videmus, et in aenigmate, et nescimus sicut oportet nos scire (I Cor. XIII). Cum autem quod perfectum est venerit, tunc quod ex parte est destruetur. Aut certe in secundo complenda credimus, quando in sua majestate Dominus apparebit, et subintraverit plenitudo gentium, ut omnis Israel salvus fiat, et nequaquam ex parte per singulos, sed sit Deus omnia in omnibus (Rom. XI, et I Cor. XV). Quodque infertur: In diebus illis non dicent ultra, patres 1072 comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescent, et reliqua, in explanationibus Ezechielis plenius disseruimus, quando interpretati sumus illum locum: Fili hominis, quid vobis et parabolae istae inter filios Israel dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Vivo ego, dicit Dominus, si fuerit ultra haec parabola in Israel, quia omnes animae meae sunt, sicut anima patris, sic et anima filii. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 1 seqq). Per quae discimus, mortem non facere Dominum, sed peccatum. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Hocque in praesenti loco dicitur, quod nequaquam peccatis patrum in aeternum offenderit Israel; sed propriis meritis, et fide in Christum post tempora multa salvetur. Et observandum quod vitia atque peccata uva acerba dicantur, ut comedentium dentes obstupescant, et non possint ejus suavitatem sentire, de quo dicitur: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quicumque Scripturas non ita intelligit ut rei veritas habet, uvam acerbam comedit. Unde omnes haeretici perversa credentes, panem de coelo descendentem comedere non possunt, sed obstupescunt dentes eorum, non ciborum austeritate, sed vitio dentium.

(Vers. 31, 32.) Ecce dies veniunt [Vulg. venient], dicit Dominus, et feriam (sive disponam) domui Israel, et domui Juda, pactum (sive testamentum) novum, non secundum pactum (sive testamentum) quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Pactum (sive testamentum) quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum (sive ego neglexi eos) dicit Dominus. Et [Vulg. sed] hoc erit pactum (sive testamentum) quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus (sive in mente) eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebunt ultra unusquisque [Vulg. vir et vir] proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum, quia omnes scient me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propiliabor iniquitati eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. Hoc testimonio apostolus Paulus, sive quis alius scripsit Epistolam, usus est ad Hebraeos, omnesque deinceps Ecclesiastici viri in primo Salvatoris adventu dicunt universa completa, et novum Testamentum, hoc est Evangelium, successisse veteri Testamento, a quo legem litterae, lege 1073 spiritus commutatam, ut omnia quoque sacrificia, et circumcisio, et sabbatum spiritualiter complerentur. Quod autem pactum pro Testamento ponimus, Hebraicae veritatis est, licet Testamentum recte pactum appelletur; quia voluntas in eo atque testatio eorum, qui pactum ineunt, continetur. Quando eductus est Israel de terra Aegypti, tanta Dei in illo populo familiaritas fuit, ut manum eorum apprehendisse dicatur, et dedisse pactum, quod illi fecerunt irritum, et propterea Dominus neglexit eos. Nunc autem in Evangelio post crucem, resurrectionem, et ascensionem, dare se pactum, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur. Cumque scriptum fuerit Domini Testamentum in mente credentium, ipsum esse eis in Deum, et illos esse in populum, ut nequaquam Judaicos quaerant magistros, et traditiones, et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen audire mereantur: Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 19). Spiritus autem spirat ubi vult, et diversas habet gratias. Notitiaque unius Dei, omnium virtutum possessio est. Et hoc, inquit, fiet, quia propitius ero iniquitati eorum; et peccati eorum non recordabor amplius. Ex quo perspicuum est secundum hujus περικοπῆς intelligentiam, superiora in primo intelligenda Salvatoris adventu, quando uterque populus sibi Israel et Juda copulatus est. Si cui autem scrupulum facit, quare dixerit: Disponam domui Israel et domui Juda pactum, sive Testamentum novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, intelligat primum Ecclesiam Christi ex Judaeis, et ad illos venisse Dominum Salvatorem atque dixisse: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24); et id ipsum Apostolos confirmasse: Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Non enim oportebat panem filiorum dare canibus, sed quia filii patrem in sua venientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut qui receperint eum, fiant filii Dei (Matth. XV; Joan. I).

(Vers. 35, 36.) Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi. Si cessaverint leges istae (sive statuta haec) coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Et in Genesis principio legimus solem in coelo positum in lumine diei, 1074 lunam quoque et stellas in lumine noctis (Gen. I). Et in psalmo: Dies diei annuntiat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 2), quod invicem sibi nox diesque succedant. Quomodo, inquit, rerum et maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, et sonantis maris fluctus volvuntur ad littora, fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur, nec potest ultra procedere, quam Dei jussione praeceptum est, juxta illud: Terminum posuisti quem non transibunt, neque convertentur operire terram (Psal. CIII, 9): sic, inquit, semen et genus Israel, Domini erit voluntate perpetuum, nec aliquando deficiet. Leges autem hic, Mosaicae non sunt intelligendae, sed constitutio et ordo naturae. Interrogemus Judaeos, si coeli peribunt, et omnes quasi vestimentum veterascent; et ad Dominum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28), quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Aut enim pereuntibus coelis, peribit et semen Israel; aut si fuerit perpetuum, ergo nec coeli peribunt. Quod si Scriptura mentiri non potest, et perituri sunt coeli, peribit igitur et semen Israel, maxime cum et Jacob loquatur ad filios: Venite, et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1). Quando autem dicitur, in novissimis diebus, ergo mundus esse cessabit, et alia fiet rerum dispositio [ Al. dispensatio]. Hoc adversum illos. Caeterum nostris mundum istum non esse perpetuum, etiam Evangelium demonstrat, dicens: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35). Et: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Dicamus et aliter: Quamdiu mundus iste fuerit, semen Israel et gentem Judaicam permansuram, non in his qui nunc increduli sunt, sed in his qui cum Apostolis et per Apostolos crediderunt, ut reliquiae salvae fierent.

(Vers. 37). Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint coeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Si elevatum fuerit coelum sublimius, et si humiliatum pavimentum terrae deorsum, et ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. Multum in hoc loco distat Hebraicum ab editione Vulgata. Dicamus primum juxta Hebraicum: Si mensurari potuerint coeli sursum, et eorum altitudo cognosci, vel investigari fundamenta terrae, et extrema eorum ratione comprehendi, et ego, inquit, abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. Quomodo 1075 autem illud impossibile est, ut coelorum summitatem et terrae fundamenta noscamus, sic et hoc impossibile erit, ut abjiciam universum semen Israel. Sin autem abjecero universum semen Israel, ergo mensurabitur coelorum summitas, et extrema terrarum. Hic syllogismus et in Evangelio texitur: quando impossibile impossibili comparatur: Facilius camelus intrabit per foramen acus, quam dives intrare possit in regna coelorum (Matth. XIX). Quomodo enim illud [ Al. impossibile] fieri non potest, sic nec hoc fieri poterit; quod si hoc factum fuerit, ergo fiet illud, quod impossibile putabatur. Errant ergo qui hunc locum aliter edisserunt, ponentes et illud testimonium, quod potuerit petere Patrem Filius, et duodecim legiones Angelorum adducere in suum auxilium. Huic sensui Septuaginta contrarium transtulerunt, dicentes: Si exaltatum fuerit coelum sublimius, et humiliatum pavimentum terrae deorsum; et ego, inquit, non reprobabo semen Israel, dicit Dominus, propter omnia quae fecerunt. Quod si ita est, reprobabitur genus Israel. Quomodo enim coelum non potest eo quod est, esse sublimius, nec terra humilior esse eo quod est: sic et genus Israel nequaquam poterit reprobari. Si viderimus Judaeos juxta Hebraicum hoc testimonio gloriari, assentiamur eis quod non sit abjectum universum semen Israel. Non enim omnes abjecti sunt, sed hi tantum, qui fuerunt increduli.

(Vers. 38). Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananeel [Al. Anamehel] usque ad portam anguli, et exibit ultra norma (sive juxta Symmachum) funiculus mensurae ejus contra eam super collem Gareb, et circuibit Goatha (sive juxta Septuaginta, de electis lapidibus). Et omnem vallem ruinarum (pro quibus Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHAGARIM ( ), et cineres et omnem Asaremoth (quod melius legimus ASADEMOTH ( ), pro quo Aquila suburbana interpretatus est) usque ad torrentem Cedron, usque ad angulum portae equorum Orientalis, sanctum Domini non evelletur et non destruetur usque in perpetuum. Qui mille annorum in terra Judaea regnum Christi recipiunt, Judaei videlicet et nostri judaizantes, conantur ostendere turrem Ananeel et portam anguli, et collem Gareb, et Goatha, et vallem Phagarim, et omnem Asademoth, et torrentem Cedron, et locum 1076 anguli portae equorum orientalis: et ibi dicunt sanctuarium Domini, id est, templum esse condendum, mansurumque in perpetuum. Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare completum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata juxta Apocalypsim Joannis descendat Jerusalem, et hoc terrae spatio, id est, ab illo loco usque ad illum locum aedificetur per circuitum (Apoc. XXI). Suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth, quae hodie appellatur Jeremiae, tribus a Jerusalem millibus separata, usque ad torrentem Cedron, qui scribitur in Evangelio (Joan. XVIII), et est in valle Josaphat, ubi hortus erat, in quo et Judas proditor tradidit Salvatorem, civitatis fundamenta jaciantur. Lecturi, inquiunt, sumus in consequentibus Anameel filium Sallum patruelem fuisse Jeremiae, cujus emit agrum, et haec est turris Ananeel, ignorantes Hebraicam veritatem. Hic enim juxta Hebraicum scribitur, a turre ANANEEL ( ) per NUN videlicet mediam litteram; ibi autem: Ecce ANAMEEL ( ) filius Sallum patruelis tuus veniet ad te, per mediam MEM litteram. Invocantes igitur Dominum Salvatorem, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit; qui signatum quoque Isaiae librum et omnium Prophetarum aperuit (Isai. XXII); et adoraverunt viginti quatuor seniores tenentes citharas (Apoc. III), quod solus potuerit divina reserare mysteria, aggrediamur aedificium civitatis ad quam propheticus sermo dirigitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXV, 2); et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Aedificatur itaque Ecclesia a turre obedientiae, sive gratiae, et donorum Dei (hoc enim interpretatur Ananeel ), usque ad portam anguli, quae licet videatur initium habere sublime, quamdiu in ista carne subsistimus, rectam veritatis lineam non possumus possidere: sed in angulo stamus et fractis [ Al. facti] lineis, exitque ultra funiculus mensurae contra eam, id est, portam anguli, super collem Gareb, qui in lingua nostra vertitur aut incolatus, aut scabies: ut doceat nos advenas esse atque peregrinos, et non auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum facile non praebere consensum. Et circuibit, inquit, Goatha, pro quo interpretati sunt LXX per gyrum, electis lapidibus, qui volvuntur 1077 super faciem terrae, et angulari lapide constringuntur, dicente apostolo Petro: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias et acceptabiles Deo per Jesum Christum (I Petr. II, 5). Et omnem, inquit, vallem Phagarim, quod interpretatur ruinarum; et cineres, subauditur circuibit, ut quamquam nobis videamur in collibus: tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres; et poenitentes dicamus cum David: Quia cinerem quasi panem manducavi, et poculum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10). Unde et jacentibus dicitur: Numquid qui cadit non resurgit? dicit Dominus (Jerem. VIII, 4). Et universam, inquit, sademoth, quod nos vertimus in regionem mortis: unum nomen in duo verba dividentes; SADE ( ), quod dicitur regio, et MOTH ( ), quod interpretatur mortis: pro quo Aquila vertit suburbana, sive arva, et rura. Regio autem mortis regio peccatorum est; et suburbana regio voluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron, ubi traditus est Dominus, qui interpretatur tenebrae (Joan. XVIII). Vide quanta habeat loca Ecclesia, et quomodo illud Apostolicum: Ut sit sine macula et ruga (Ephes. V, 27), in futuro et in coelestibus servetur. Audis angulos, audis scabiem, audis ruinas et cineres, et regionem mortis, et tenebras, et de tua virtute et impeccantia gloriaris. Denique sequitur: et usque ad angulum portae. Et hic angulus, ne ulla vera justitia, ne certa victoria in isto saeculo demonstretur. Ipse quoque angulus portae quamquam sit Orientalis, unde lumen egreditur; tamen equorum appellatur: ut indigere nos doceat cursu atque certamine, et tandem cum Domino audire mereamur: Ascendisti equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). In porta Orientali, in porta quadrigarum, sanctificatio Domini est. Et [ Al. Ut] tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad Dominum: Currus Dei decem millium multiplex millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto (Psal. LXVII, 18). Istiusmodi aedificatio, quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et Apostolus: Ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10), numquam destruetur, sed permanebit in perpetuum. Obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta brevius percurramus.

1078 (Cap. XXXII.--Vers. 1 seqq.) Verbum quod dictum est ad Jeremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias Propheta clausus erat in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda. Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus. Non solum verba et opera Prophetarum nobis exemplo sunt ad virtutem. Poterat Jeremias prospera nuntiare, et regis Sedeciae frui amicitia; sed malebat Deo magis obedire quam hominibus (Act. V), et ei qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, quam illi qui tantum in corpus habere poterat potestatem (Matth. X). Et hoc considerandum, quod decimus annus erat regni Sedeciae, obsessa jam Jerusalem, et gladio, fame et peste consumpta, et captivitate vicina, et tamen Sedecias perstat in sententia, et ex parte aliqua illius clementia demonstratur, quod nequaquam eum in carcere, sed in vestibulo recludi jusserit carceris: libera videlicet custodia, ne posset effugere, quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus communis carcer fuerit habitantium. Ipse annus est duodevigesimus regni Nabuchodonosor, qui quarto anno regis Joacim cepit imperium. Omnis autem causa irae regis ista est, cur loquatur ex Dei nomine, quae ei fuerant imperata:

(Vers. 4, 5.) Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam. Et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manu regis Babylonis, et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt. Et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, dicit Dominus. Quod si pugnaveritis contra Chaldaeos, nihil prosperum habebitis. Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio veritatem, et tam urbem Jerusalem, quam Sedeciam regem diceret esse capiendum: quodque gravius est, visurum eum ora regis Babylonii, et locuturum humilem atque captivum cum potentissimi regis insania. Gravior enim terror est, videre quem timeas, et ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum. Et in Babylonem, inquit, ducet Sedeciam, et ibi erit. Pro quo LXX transtulerunt, et Babylonem ingredietur; quorum alterum invitum 1079 trahi, alterum voluntate pergere significat. Et ibi, inquit, erit. Verbum ponit ambiguum, ne videatur cruciatus et miserias prophetare. Quodque sequitur: Donec visitem eum, ait Dominus: et si pugnaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis, in LXX non habetur. Prudenterque sententiam temperavit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest. Visitatio enim, ut saepe dixi, et consolationem significat, et supplicium.

(Vers. 6, 7.) Et dixit Jeremias: factum est verbum Domini ad me dicens: Ecce Anameel [Vulg. Anemeel] filius Sellum (sive Sallom) patruelis tuus (quod Hebraice dicitur DODACH ( ) venit [Vulg. veniet] ad te dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate emptio [Vulg. ut emas ]. Occultum ad Jeremiam Dei factum esse sermonem, nemo scire poterat, nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat: et praedicitur ei quod venturus sit ad eum Anameel patruelis suus, et possessionem agri qui suus fuerat delaturus; esse autem ipsum locum in Anathoth, de suburbanis quae sacerdotibus per singulas tribus et civitates dabantur ex lege: nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum, nec de familia ad aliam familiam (unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos), praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant venundari usque ad annum remissionis (Num. XXVII), nisi ei quem propinquitas sanguinis expetebat (Levit. XXV). Venit ergo ad eum patruelis frater [ Al. fratruelis et pater] suus, et offert emptionem, quae illi ex propinquitate debetur. Helcias et Sellum fratres fuere germani. Helciae filius, Jeremias: Sellum, Anameel. Helcias interpretatur, pars Domini: Jeremias, sublimitas Domini. Recteque altitudo Domini de parte Domini nascitur. Sellum vero in linguam nostram vertitur pax, sive pacificus. Anameel, donum, vel gratia Dei. Nec mirabimur, quod sibi pax jungatur et gratia, cum etiam Epistolarum Apostolicarum hoc principium sit: Gratia vobis et pax (Rom. I, 7). Primum ergo pacem mereamur Dei, et post pacem nobis gratia nascitur, quae non in possidentis, sed in arbitrio donantis est. Defert autem emptionem gratia Dei illi, qui in sublimibus collocatus est, ut quamvis videatur excelsus, tamen gratia Dei indigeat. Illud quod in Cantico saepe cantatur a sponsa: Fratruelis meus, id est, ὅ ἀδελφιδοῦς μου, in Hebraico DODI ( ) dicitur; ergo non fratruelis, sed πατράδελφος, id est, patruelis dicendus est. Fuisse 1080 autem Jeremiam filium Helciae de Sacerdotibus, qui erant in Anathoth in terra Benjamin, et voluminis hujus testatur exordium.

(Vers. 8.) Et venit ad me Anameel filius patrui mei, secundum Verbum Domini, ad vestibulum (sive atrium) carceris, et ait ad me: Posside (sive eme) agrum meum, qui est in Anathoth in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu es propinquus ut possideas (sive emas ). Quod futurum Prophetae verbum Domini nuntiarat, statim opere completum est. Venit, inquit, ad me Anameel, gratia Dei, filius patrui mei, hoc est, filius pacis. Venit autem in vestibulo carceris, dixitque ad me ea, quae Dominus ab eo dicenda praedixerat. Ager autem iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae deferebatur, in Anathoth est, in terra Benjamin, quorum prius obedientiam, secundum filium dexterae sonat. Et consequenter ejus appetit emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabantur. Pro quo LXX πρεσβύτερον, id est, seniorem interpretati sunt, quod loco huic non convenit.

(Vers. 9 seqq.) Intellexi autem, quod verbum Domini esset, et emi agrum ab Anameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum, stateres septem, et decem argenteos. Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera. Et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata [Al. stipulatione rata], et signa forinsecus. Durum quidem erat et prope inconsequens, risuque dignum, eum qui jam jamque capiendam prophetabat Jerusalem, et omnes ducendos esse captivos, vel gladio, fame et peste perituros, agrum in Anathoth emere, quem non erat possessurus. Sed intellexi, inquit, verbum Domini esse, et emptionem meam argumento et vaticinio Domini coaptandam: et ideo acquievi praecepto ejus ut emerem; nec frustra ad me super hujuscemodi re Dei factum esse sermonem: et appendi argenti decem et septem siclos, quos nos in stateres vertimus. Siclus autem viginti habet obolos, ut in Ezechielis extremo volumine scribitur (Ezech. XLV). Emitque Propheta decem et septem siclis, in quo numero cantavit puer Domini David, in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: Diligam te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae (Psal. XVII, 1). Denarium 1081 esse mysticum numerum, ostendit Decalogus qui scriptus fuit in tabulis lapideis digito Dei, et dies jejunii et propitiationis mensis septimi (Exod. XIII). Septem quoque, in quo verus est sabbatismus et requies, esse sanctum, multis Scripturarum testimoniis comprobamus, de quibus saltem pauca posuissem, nisi otiosum esset docere quae nota sunt. In hoc igitur numero a propheta et sacerdote emitur possessio, scribiturque in libro atque signatur, et adhibentur testes, argentumque diligenter appenditur, ut omnia venditionis et emptionis jura serventur, et sit certa possessio, stipulationibus et sponsionibus roborata. Vel hoc audiant, qui falsa testamenta, et interdum ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus vindicare conantur.

(Vers. 12.) Et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae [Vulg. Neri] filii Maasiae in oculis Anameel patruelis mei, et in oculis testium, qui erant scripti in libro emptionis; in oculis omnium Judaeorum, qui sedebant in atrio carceris. Quamquam statim esset possessio reliquenda, immo emenda posteris, et ab eo emenda qui filios non habebat (neque enim uxorem acceperat) tamen obediens imperio Domini, omnia rite celebrat: signatumque librum possessionis dat Baruch filio Neri filii Maasiae. Baruch in lingua nostra benedictus dicitur; qui erat filius Neri, qui interpretatur lucerna mea, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis ardens (Psal. CXVIII, 105). Neri quoque pater Baruch filius Maasiae, id est, facturae et operis Domini. Animadvertamus ergo, quantis virtutum privilegiis discipulus Baruch Jeremiae ministraverit, dicente David: Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat (Psal. CVIII, 6). Unde et Elisaeus minister Eliae in tantum placuit Deo, ut post translationem magistri etiam duplicem spiritum mereretur accipere (IV Reg. II). Hoc dico ad commonitionem eorum, qui malorum hominum abutuntur ministeriis, et non audent abjicere eos, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos. Traditur autem liber Baruch tanto et tali viro, vidente Anameel, qui vendiderat, et testibus qui subscripserant, et quorum nomina in emptionis volumine tenebantur. Et, In conspectu, inquit, omnium Judaeorum, qui sedebant in atrio carceris: qui videlicet vel ad Prophetam venerant consolandum, vel 1082 studio timoris Dei, Domini verba audire cupiebant.

(Vers. 13 seqq.) Et praecepi Baruch coram eis, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra hac. Cunctis quos praeteritus sermo narravit praesentibus et videntibus, Baruch ministro praecipitur et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed Dei jubentis imperio, ut assumat libros, unum signatum, alterum apertum, quae emptionum consuetudo huc usque servatur, ut quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus apertum volumen exhibeat: utrumque in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Firma igitur erat et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia servabatur, ne vel foris emptionis libri positi, paterent rapinae, vel humo conditi, humore terrae solverentur. Hoc autem totum fit ut intelligant qui videbant, rursum habitandam Jerusalem, et possidendos agros, quod licet absque sermone Jeremiae debuerant per se intelligere, tamen Domini sermonibus commonentur, et dicitur ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. Hoc est illud quod Jeremias dudum dixerat: Intellexi verbum esse Domini; et idcirco emit agrum, quem possessurus non erat.

(Vers. 16 seqq.) Et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus (sive qui es, Domine Deus). Ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento (sive excelso) non erit tibi difficile (sive impossibile) omne verbum (vel juxta LXX, Nihil apud te est absconditum). Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos, fortissime, magne, potens (quod Hebraice dicitur) GIBBOR ( ): Dominus exercituum (sive virtutum) nomen tibi. Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam (sive hominum) ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum [Vulg. ejus ]. Post emptionem agri jure celebratam, et 1083 post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, et vineas deinceps possidendas, orat Propheta ad Dominum, et dolorem cordis gemitibus exprimit, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus: pro quo LXX transtulerunt, ὁ ὢν, id est, qui es, Domine Deus, juxta illud quod Moysi dicitur: Vade, dic populo Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Non quo non sint alii; sed aliud est Creatoris esse beneficio, quod subsistat; aliud, aeternitate naturae. Laudat Dominum, et ex creaturis praedicat Creatorem. Primumque potentiam ejus et misericordiam, atque justitiam in omne hominum genus elevat vocibus: deinde transit ad Israel, et quanta ei praestiterit, celebri [ Al. celeri] sermone describit. Et post tanta beneficia dicit eos immemores bonorum illius, clementiam in amaritudinem provocasse, ita ut obsideatur civitas, et antequam hostium in eam fiat irruptio, fame, et gladio, et peste consumpta sit. Haec autem universa praemisit, ut consequenter illud inferret, quod in reprehensionem divinae sententiae facere videbatur. Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? Haec interim tota loci istius continet pericope. Nunc ad singula revertamur. Tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna. Et Joannes dicit de Filio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3). Haec est enim Domini fortitudo, Apostolo comprobante: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Et in brachio tuo extento, sive excelso, quorum utrumque percutientis indicium est. Hoc est autem brachium, de quo Isaias loquitur: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Non erit tibi difficile omne verbum. Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt; sive cui nihil est absconditum (Mich. XIX), juxta illud Psalmographi, dicentis: Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Qui facis misericordiam in millibus; et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos. Grandis clementia Creatoris, misericordiam suam in mille generationes extendere, et justitiam statim in altera generatione monstrare, quae tamen et ipsa est mixta misericordiae. Non enim statim punit delinquentem, sed exspectat poenitudinem, ut si liberi imitati fuerint parentum vitia, diu dilata 1084 poena reddatur. Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum, sive virtutum, nomen tibi. Ista nomina potentiam indicant Creatoris. Caeterum proprie nomen Dei Pater est, quod in Evangelio per Dominum revelatur dicentem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Magnus consilio. Et audet se quisquam Domini inserere secreto, et de illius judiciis judicare. Et incomprehensibilis cogitatu. Quem non comprehendit cogitatio, quomodo potest sermo comprehendere? Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Frustra ergo homo se putat Dei celare notitiam. Quodque infert: Ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum, hoc indicat quod interdum pro nimia patientia, judicia ejus videantur injusta. Quem locum Apostolus plenius explicat ad Romanos: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortatur? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5). Quanto igitur serior vindicta peccantium est, tanto justior: in similitudinem Pharaonis, qui decem plagis admonitus, non punitus, et in duritia perseverans, ad extremum Rubri maris fluctibus obrutus est (Exod. XIV).

(Vers. 20 seqq.) Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus (sive terrigenis) et fecisti tibi nomen sicut est dies haec, et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta, et brachio extento, et in terrore magno. Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum, ut dares eis terram fluertem lacte et melle. Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt; omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et evenerunt eis universa mala haec. De generali transit ad speciale, et quid proprie praestiterit Israeli, brevi sermone percurrit. Qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti, quibus afflicta est Aegyptus usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus sive terrigenis. Hoc quod dicitur, usque ad diem hanc, posterioribus copulandum est, ut legamus, et in Israel, et in cunctis mortalibus quotidie tua signa complentur. Sive aliter, signa atque portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo salvavit populum tuum, et universo 1085 generi humano Creatoris subvenis potestate. Et hoc notandum, quod Israel ab hominibus separat atque terrigenis, juxta illud: Filius meus primogenitus Israel. Et fecisti tibi nomen sicut dies haec (Exod. IV, 22). Laudes, inquit, tuae totius orbis sermone celebrantur. Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti. Pulchre dixit, populum tuum, eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat. Eduxisti autem in signis et portentis, quibus percutiebatur Aegyptus, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno: quando mare Rubrum transeunti populo Israel viam praebuit [ Al. praebuisti], et Aegyptium oppressit [ Al. oppressisti] exercitum: Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis: Abraham videlicet, Isaac et Jacob. Ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere virtutibus, terram fluentem lacte et melle. Necdum enim solidum poterant cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae. Vel certe lacte et melle, rerum omnium ubertate et abundantia. Et ingressi sunt, et possederunt eam. Statimque inter possessionem et inobedientiam nihil fuit medium. Ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt, inquit, voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Frustra ergo promisere in eremo dicentes: Omnia quaecumque Dominus praecepit [Al. praeceperit], faciemus (Exod. XIX, 8). Non enim in sponsione, sed in opere praemium est: ad retundendam eorum impudentiam, qui putant hominem omnia posse complere, quae se facturum esse pollicitus est. Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et certe facturos se promiserant. Et evenerunt eis universa mala haec. Mala patientibus, caeterum juxta Domini sententiam bona, quae [ Al. qui] reddit unicuique secundum vias suas.

(Vers. 24, 25.) Ecce munitiones exstructae sunt adversus civitatem, ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldaeorum, qui praeliantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilentiae. Et quaecumque locutus es, acciderunt, ut ipse tu cernis: et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? Decimus annus erat regis 1086 Sedeciae, ita enim scriptum est: Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino anno decimo Sedeciae regis Juda: tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta clausus erat in atrio carceris. Recteque nunc dicitur: Ecce munitiones sunt exstructae adversus civitatem, ut capiatur: et urbs tradita est in manus Chaldaeorum; nec habent quos vincant, aut [ Al. sed] quos capiant. Jam enim gladio, fame, peste consumpti sunt: et quaecumque dixisti, videmus esse completa; quomodo ergo mihi dicis, Domine: Eme agrum argento, et adhibe testes; cum urbs data sit in manu Chaldaeorum? Igitur non reprehendit, sed interrogat: nec tam sibi, quam aliis vult discere, qui sedebant in atrio carceris; et forsan taciti reprehendebant, quomodo idem propheta, quem verum nuntiare credebant, et urbem dicat esse capiendam et agrum emat quasi possessurus.

(Vers. 26 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis. Numquid mihi difficile (sive impossibile) erit: aut abscondetur a me omne verbum? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manum Chaldaeorum, et in manu regis Babylonis, et capiet eam. Et venient Chaldaei (sive ingredientur) praeliantes: venient Chaldaei adversus urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. Tristibus laeta subjungit, et post eversionem Jerusalem, captivo populo reditum pollicetur. Primumque causas exponit offensae et justi furoris Dei, ut quanto major culpa peccantium, tanto amplior in peccatores clementia Creatoris. Ego, inquit, Dominus Deus universae carnis. Nequaquam cunctarum gentium, nec populi Israel, aut certe, ut de sanctis crebro dicere solet, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: sed Deus dixit universae carnis, ut et rationalia et bruta animantia ipse fecisse credatur. Sunt enim qui providentiam Creatoris usque ad rationalia confiteantur: bruta autem fortuitis casibus asserant vel perire, vel vivere. Propheticusque sermo declarat, nihil esse quod fugiat providentiam et scientiam 1087 Dei; quia alia propter se, alia in usum hominum sunt creata. Numquid mihi difficile aut impossibile: aut certe abscondetur a me omne verbum? et supra diximus: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Verbum autem hic et in multis aliis locis pro rebus debemus accipere. Quid est, ait, quod factum est verbum? Propterea haec dicit Dominus. Quid enim praecesserat, ut causalem conjunctionem poneret, dicens: Propterea haec dicit Dominus. Quia, inquit, curae meae est omnia regere, universa disponere, et reddere singulis juxta vias suas: idcirco ego tradam civitatem istam in manu Chaldaeorum, et in manu regis Babylonis, et capient eam. Primum enim vallatur exercitu, et absente capitur Nabuchodonosor, Sedeciasque ducitur in Reblatha, et ibi regi traditur. Et venient, inquit, Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc. Melius Aquila qui pro eo quod scriptum est, venient, transtulit εἰσελεύσονται, hoc est, ingredientur civitatem. Neque enim absentes erant ut venirent, quippe qui circumdederant Jerusalem, sicut Scriptura testatur. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem. Ac deinde: Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur: et urbs data est in manus Chaldaeorum. Quomodo igitur venient qui praesentes erant? Sed hi qui obsidebant urbem, ingredientur, inquit, et capient eam, et succedent, et ad a solum usque comburent (verbum enim Hebraicum BAU ( ), ambiguitate sui, et venient, et ingredientur sonat). Et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal idolo Sidoniorum, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me, ut non errore religionis, sed contentione quadam et in Creatorem contumelia facere viderentur. Quomodo autem periturus scribitur mundus, juxta illud quod scriptum est: Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV, 35), eo quod in maligno positus sit: sic et domus ipsae et loca in quibus flagitia perpetrata sunt, irae Dei subjacent. Sunt qui contentiose illud quod scriptum est: Locus in quo crucifixus est Dominus atque Salvator, spiritualiter Gomorrha et Aegyptus vocatur (Apoc. XI, 8), ad ipsa loca referant. Alii vero universum mundum sub nomine Aegypti et Gomorrhae significare putant. Ut enim Gomorrha divino igne deleta est; ita et mundum judicio Dei concremandum.

(Vers. 30.) Erant enim filii Juda, et filii Israel jugiter (sive soli) facientes mala in oculis meis ab adolescentia sua. Verbum Hebraicum ACH ( ), Aquila interpretatus est πλὴν, 1088 quod conjunctionem significat, verumtamen. Symmachi prima editio, et Septuaginta, et Theodotio, solos interpretati sunt. Secunda quippe Symmachi vertit διόλον, quem et nos in praesentiarum secuti sumus, ut diceremus jugiter. Dicamus igitur primum juxta Hebraicum, filii Israel, et filii Juda facientes jugiter malum. Et decem, inquit, et duae tribus malum sine cessatione fecerunt, et jugis fuit eis in pessimis operibus perseverantia. Si autem jugis et semper in toto populo, ubi est justitia sempiterna? Porro juxta LXX, qui dixerunt: Soli facientes malum, oritur quaestio: Num et aliae gentes eo tempore quo Israel Judasque peccabant, malum non fecerunt? Quod sic solvitur: Qui habet notitiam Dei et recedit ab eo, solus peccat in oculis Dei; qui vero increduli permanserint, quasi illo non vidente et negligente, delinquunt. Unde et David vir sanctus, quia corruerat in peccatum uxoris Uriae, Bethsabee, agens postea poenitentiam (II Reg. XII), loquitur: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Ps. L, 6), id est in conspectu tuo. Denique jungitur: Soli facientes malum in oculis [Al. addit meis], in conspectu meo ab adolescentia sua. Quodque sequitur: Filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus, in LXX non habetur, et de Hebraico additum est. Quia autem ab adolescentia sua usque ad praesentem diem jugiter deliquerunt, ideo justa sententia Dei est, et merito Scriptura contexit:

(Vers. 31.) In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore quo civitatis jacta sunt fundamenta, usque ad hanc diem, quando capta est, atque succensa, et sublata de conspectu Domini, fuit semper in vitio, et indignationem contra se Domini provocavit: ubi est (ut saepe jam diximus) peccatorum quies?

(Vers. 32.) Propter malitiam, inquit, filiorum Israel, et filiorum Judae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, et principes eorum, sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem. Quia supra dixerat: In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo; et nullum generaliter absque peccato fuisse monstraverat, nunc per partes enumerat, et reges, et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum, et cuncta uno sermone comprehendens: Viri, inquit, Juda, et habitatores Jerusalem. Pulchreque non dixit: 1089 Reges mei, et principes mei, et sacerdotes mei, et prophetae mei: sed quia peccaverunt reges eorum, et principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum.

Et verterunt ad me terga, et non facies. Juxta illud quod alibi scriptum est: Et verterunt contra me scapulam recedentem (Zach. VII, 11). Qui enim precatur, inclinata cervice in terram pronus funditur: qui vero tergum vertit, ipso gestu corporis indicat negligere se comminantem. Et hoc, ait, faciebant.

(Vers. 33.) Cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. Fugatis erroris tenebris, et omni idolorum cultu, mea sententia confutata, quotidie corda eorum illuminare cupiebam, et docere quae recta sunt. Et ut liberum servaret arbitrium, jungit et dicit: Et nollent audire ut acciperent disciplinam. Sequitur:

(Vers. 34.) Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Non solum eo tempore Judas posuit in Templo Dei statuam idoli, quam in Ezechielis principio legimus (Ezech. VIII): sed usque hodie in domo Dei, quae interpretatur Ecclesia, sive in corde animaque credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur, et juxta Deuteronomium adoratur in abscondito (Deut. IV): Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16).

(Vers. 35.) Et aedificaverunt excelsa (sive aras) Baal: quae sunt in valle filii Ennom: ut initiarent filios suos, et filias suas idolo Moloch. Pro initiarent, in Hebraico scriptum est EBIR ( ), quod Aquila et Symmachus, transducerent; Septuaginta et Theodotio interpretati sunt, offerrent. De valle filiorum Ennom, quae Hebraice dicitur GEENNOM ( ), supra plenius diximus: quod subjaceat Siloe fontibus, et amoenitate sui, quia locus irriguus est, populum [ Al. addit Israel] provocaverit ad luxuriam, quam idolorum cultus sequitur. Notandum quoque quod arae et excelsa, Hebraico sermone appellantur BAMOTH ( ), propter eos qui in Samuelis et Regum volumine quid significet hoc verbum dubitant. Moloch idolum Ammonitarum est, quod in regem vertitur. Significat autem Scriptura divina, quod non solum Baal idolo, sed et Moloch cunctisque daemonibus in ipso loco populus servierit.

Quod non mandavi eis: nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam. Proprie tribus Juda et Benjamin in fano Baalis et Moloch, daemonum simulacra veneratae 1090 sunt (III Reg. XII). Vitulos autem aureos in Bethel et Dan, et decem tribus, quae appellantur Samaria, Joseph et Ephraim, incoluisse [ Al. voluisse] perspicuum est. Tantumque mali fuit quod a populo factum est, ut testetur Deus se numquam cogitasse, nec ascendisse in cor suum, quae illi facturi fuerint. Omnia autem haec ἀνθρωποπάθως.

Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste. Sicut sperantibus auxilium, et in murorum firmitate fidentibus, prophetatur quod subvertenda sit Jerusalem, et populus jam jamque capiendus, et ante captivitatem gladio, fame et peste periturus: sic desperantibus, et post subversionem urbis nullam salutem exspectantibus, suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia, justam sententiam; et desperatio, atque humilitas Dei mereatur auxilium.

(Vers. 37 seqq.) Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi, et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter. Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos. Et feriam eis pactum sempiternum (sive disponam testamentum aeternum), et non desinam eis benefacere, et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. Et laetabor super eis, cum eis benefecero (sive et visitabo eos, ut eis benefaciam). Et plantabo eos in terra ista in veritate (sive in fide), in toto corde meo, et in tota anima mea. Multi hoc putant tempore Zorobabel filii Salathiel, et Jesu filii Josedec sacerdotis magni, quando Aggaeus et Zacharias prophetaverunt sub Ezra sacerdote completum, quando aedificatum est Templum, et sub Neemia exstructi muri per circuitum: ut quos ante dejecerat in furore, et in ira, et in indignatione grandi de Jerusalem, et in toto orbe disperserat; postea reductos habitare fecerit confidenter, et fuisse eos in populum Dei; et Dominum fuisse in Deum eorum, et caetera quae Scriptura contexit. Sed quomodo hoc possit illi tempori coaptari: Habitare eos faciam confidenter, et feriam eis pactum sempiternum, sive disponam illis testamentum aeternum, penitus non potest approbari: quippe quos legerimus, et sacra narrat historia, non solum a vicinis gentibus, sed a Persis quoque et Macedonibus, et Aegyptiis Romanisque saepe captos, et hucusque servire. 1091 Omnia igitur ad adventum referenda sunt Salvatoris: quae nostro et fidei tempore videmus expleta, et electio juxta Apostolum reliquiarum salva facta est (Rom. IX). Et qui in Christo habitant confidenter, datum est illis cor unum juxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Et viam, inquit, unam illum qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Et timeant me universis diebus. Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX). Universis ait diebus: quod si Judaeis non competit, de nostro populo accipiendum est: cui et bene fuit, et est, et erit, non solum ipsis, sed et filiis eorum post eos. Nobiscum enim pactum pepigit sempiternum: nec desinet nobis ultra benefacere. Quodque sequitur: Et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me, sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor qui tribuitur, gratia permaneat largitoris. Cumque, inquit, eis benefecero, laetabor. Gaudet quippe quia videt creaturam suam esse salvatam. Unde et gaudium Angelorum est in coelis super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Et plantabo, inquit, eos in terra ista in veritate, sive (ut LXX transtulerunt) in fide, ut proprie significet populum Christianum cujus religio fides est. In toto corde meo, et in tota anima mea. Si Domini verba sunt Salvatoris, recte cor et anima ejus creditur, qui dicit in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam (Joan. X, 18). Sin autem ex persona Dei Patris accipimus, secundum illud intelligendum est: Neomenias vestras et sabbata, et dies festos odit anima mea.

(Vers. 41 seqq.) Quid haec dicit Dominus: sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo, et jumentum 1092, et data sit in manum Chaldaeorum. Agri pecunia ementur, et scribentur in libro, et imprimetur signaculum, et testis adhibebitur in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus (sive Sephela) et in civitatibus Nageb (hoc est quae ad austrum sunt), quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. Haec juxta litteram, licet in typo praecesserint post reditum de Chaldaeis, quando ad Cyri regis imperium reversus est populus in Judaeam: tamen spiritualiter in Christo et Apostolis verius pleniusque complentur. Tunc et homines et jumenta reducti sunt in Ecclesiam juxta illud quod scriptum est: homines et jumenta salvos facies, Domine, rationales quique et simplices. Tunc agri empti sunt pecunia, ut faceremus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos reciperent in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Et scripti in libro, haud dubium quin viventium. Et impressum est signum vexilli Dominicae crucis atque victoriae; et testes adhibiti sunt Martyres, et omnis sanctorum chorus. In terra Benjamin, ubi est Domini fortitudo, et in circuitu Jerusalem, in qua est visio pacis, et aeterna securitas: in civitatibus Juda, in quibus est Christi vera confessio. Et in civitatibus montanis, de quibus una est, de qua dicitur: non potest civitas abscondi in monte posita (Matth. V). Et in civitatibus campestribus, quae Hebraice appellantur SEPHELA; ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur. Et civitatibus quae ad austrum sunt: quod Nageb LXX transtulerunt, ubi est meridies et plena lux veritatis. Cum autem haec omnia facta fuerint, implebitur quod scriptum est: Convertam captivitatem eorum, ait Dominus, de quo scriptum est: ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19). Accepit, sive (ut Apostolus ait) dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8).