Jump to content

Commentaria in Ioelem (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Ioelem
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV


HieStr.CoInJo2 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus.

165-166 Non idem ordo est duodecim prophetarum apud septuaginta interpretes, qui in Hebraica veritate retinetur. Illi enim ponunt secundum Amos, tertium Michaeam, quartum Joel, quintum Abdiam, sextum Jonam, septimum Naum, octavum Abacuc, nonum Sophoniam, decimum Aggaeum, undecimum Zachariam, duodecimum Malachiam: Hebraei autem post Osee, qui apud utrosque primus est, secundum legunt Joel, tertium Amos, quartum Abdiam, quintum Jonam, sextum Michaeam, septimum Naum, octavum Abacuc, nonum Sophoniam, decimum Aggaeum, undecimum Zachariam, duodecimum, qui et ultimus est, Malachiam. Et quia semel omnes unius voluminis prophetas enumeravimus, utile nobis videtur ἐτυμολογίας singulorum et Graece et Latine breviter annotare. Osee interpretatur σώζων, quem nos salvatorem possumus dicere. Joel ἀρχόμενος, id est, incipiens. Amos, βαστάζων, qui apud Latinos portans dicitur. Abdias δοῦλος Κυρίου, id est, servus Domini. Jonas, περιστερὰ, hoc est, columba. Michaeas, τίς ὡς [Al. ὀστισοῦν], ex duabus orationis partibus nomen compositum, quod apud nos sonat, quis quasi, aut quis velut? Naum, παράκλησις, id est, consolatio. Abacuc, περιλαμβάνων, id est, amplexus sive luctans [Al. amplexans ]. Sophonia, κεκρυμμένος Κυρίου, hoc est, arcanus Domini. Aggaeus, ἑορτάζόν, quem nos festivum, sive solemnem possumus dicere. Zacharias, μνήμη Κυρίου, id est, memoria Domini. Malachias, ἄγγελός μου, id est, nuntius meus. Quae omnia quo sensu accipienda sint, in suis voluminibus disseretur. Quatuor autem reliqui prophetae, ut sedecim compleamus, Isaias, Ezechiel, Jeremias, Daniel, hanc habent intelligentiam: Isaias σωτηρία Κυρίου dicitur, id est, salus Domini: Ezechiel κράτος Κυρίου, quod nos robur vel imperium Domini 167-168 possumus appellare: Jeremias ὐψηλὸς Κυρίου, id est, excelsus Domini: Daniel, ἔκρινε με Κύριος, id est, judicavit me Dominus. Quae cum ita se habeant, obsecro, mi Pammachi, qui omni arte pugnandi adversum diabolum dimicas, ut nobis contra Amalec pugnantibus leves cum Moyse ad Dominum manus, et adversarios Israel orationibus superes. Nuper de Aegypto egressi sumus, et in Osee Pharaone submerso, Rubrum transivimus mare (Exod. XIV, XV): nunc post latam eremi vastitatem, multo nobis labore sudandum est, ut ad Septuaginta palmas et fontes apostolicos pervenire valeamus. Insurgat licet scorpio, et arcuato vulnere ferire conetur: tu comes itineris, et excantator venenatorum morsuum, spiritualem nobis ψυλλέα exhibe quodque sanctae ac venerabili Paulae parenti tuae polliciti sumus, pius haeres suscipe, et quidquid vel ingenio vel doctrina minus tua exspectatione possumus, amici favore sustenta, nec in nobis vires consideres, sed voluntatem.

INCIPIT LIBER. 167 (Cap. I.--Vers. 1.) Verbum Domini quod factum est ad Joel filium Phatuel. Septuaginta interpretes pro PHATUEL ( ) verterunt Bathuel; quod apud Hebraeos omnino nil resonat. Phatuel autem in linguam nostram vertitur latitudo Dei, vel aperiens Deus, ut in Marco legimus Salvatorem ad surdum mutumque dicentem: EPHPHETA ( ), quod est, adaperire (Marc. VII). Quia enim cum Apostolo dicere poterat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11): et audiebat a Domino: Dilata os tuum, et implebo illud (Ps. LXXX, 11): ipsa quoque oris adapertio, non in hominis, sed in Dei potestate est, Paulo dicente: Ostium mihi apertum est magnum et evidens; sed adversarii multi (I Cor. XVI, 9); idcirco aperiens dicitur Deus. Cumque sanctus semper proficiat, ex parte cognoscens et ex parte prophetans, donec veniat quod perfectum est, de latitudine et adapertione generatus, appellatur Joel ( ), quod apud nos sonat incipiens, vel est Deus, 168 dicente Apostolo: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse (Phil. III, 13); qua humilitate succrescens cum Moyse meretur audire: Qui est, misit me (Exod. III). Ad distinctionem enim eorum qui non sunt, de quibus et in Esther legimus: Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11), Deus et sancti ejus esse monstrantur. Haec de nomine Joel et patris ejus perstricta sint breviter, ut recte verbum Dei, quod erat in principio apud Deum, factum esse narretur, Baptista Joanne referente: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat (Joan. I, 30). Porro factum esse sermonem ad meritum ejus refertur, cui fit, non ad conditionem illius qui fieri dicitur, ut alibi legimus: Dominus mihi factus est in salutem (Ps. CXVII, 21). Quomodo autem in Osee propheta, quem in principio duodecim prophetarum ante hunc librum explanavimus, sub nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium, quae vel Samaria, vel Israel saepe memorantur: 169 sic in Joel, qui juxta Hebraeos secundus est, omne quod dicitur ad tribum Juda, et ad Jerusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est, decem tribuum in hoc fieri mentionem. Tempora quoque, in quibus prophetavit, eadem debemus accipere, quae et in Osee legimus: In diebus Oziae, Joathan et Achaz et Ezechiae, regum Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel. (Vers. 2, 3.) Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est illud [Vulg. istud], in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum: super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteri. LXX: Audite haec, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si facta sunt talia in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum: pro his, filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum in generationem alteram. Senes jubentur audire, habitatores terrae auribus percipere. Senibus non dicitur, Audite, omnes; habitatoribus terrae additur, Auribus percipite, omnes. Auditus enim in Scripturis sanctis non est iste qui in aure resonat: sed qui corde percipitur, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat (Mat. XIII, 9). Quod autem nos interpretati sumus, auribus percipite, et apud Graecos et apud Hebraeos unum verbum est, apud Graecos ἐνωτίσασθε; apud Hebraeos EEZINU ( ), quod proprie non corde, sed aure percipitur. Et ut sciamus sacratiorem esse auditum, quam id quod in auribus resonat, Isaia. loquente, discamus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Isai. I, 2). Qui senes sunt et coelestes, audiunt spiritaliter; qui habitant in terra, appellanturque terreni, auribus percipiunt. Et hoc in omnibus Scripturis notandum, ubi haec duo verba juncta ponuntur. Quod in Lamech quoque legimus peccatore, qui locutus est ad uxores suas Ada et Sella: Audite verba mea, uxores Lamech, auribus percipite verba mea, quia virum occidi in vulnus meum, et juvenem in livorem meum (Gen. IV, 23): sciebat obscura esse quae loquebatur, et idcirco uxores suas non ad simplicem tantum verborum sonum, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam provocabat. Si quis igitur senex est, et maturae 170 aetatis in Domino electus [Al. et laetus est ] senex, ut in consequentibus juxta Septuaginta Interpretes legimus, ac parvulorum reliquit infantiam, audiat quae dicuntur. Qui autem adhuc habitat in terra, et non potest dicere: Advena sum et peregrinus sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 14), auribus percipiat. Si factum est, inquit, istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum. Arte rhetorica ex rerum magnitudine attentum auditorem facit: nulla haec, inquit, aetas meminit, quae dicturus sum, nec vestro, nec patrum vestrorum atque majorum facta sunt tempore. Patres autem avos atavosque cognosce et filios filiorum, omnem deinceps sobolem, juxta illud Virgilianum (Aeneid. lib. III): Et nati natorum, et qui nascentur ab illis:

Et senes ergo et habitatores terrae, filiis vestris posterisque narrate; qui senex est, liberos suos doceat sacramenta: qui habitator est terrae, simplicem narret historiam. Unde usque hodie nos qui in Christo credimus, quorum cum Moyse ablatum est velamen ab oculis, et de quibus dicitur: Cani hominis sapientia ejus (Sapien. IV, 8), filiis nostris secreta et mira narramus. Judaei autem qui habitant in terra, loquuntur terrena, et humi cohaerentia, de quibus scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 31).

(Vers. 4.) Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. LXX similiter. Exordium sequitur narratio: ibi ut attentum faceret auditorem, magna et incredibilia se dicturum esse promisit, quae nec vetus sciret historia, nec praesens aetas facta cognosceret. Hic erucam, et locustam, et bruchum, et rubiginem posuit, ut quae singula raro eveniunt, omnia simul facta memorentur, et ideo mirabilia sint. Erucam quae Hebraice GEZEM ( ), Graece dicitur κάμπη, Hebraei Assyrios interpretantur, Babylonios atque Chaldaeos, qui de uno orbis climate procedentes, tam decem tribuum quam duarum, hoc est, Israelitici populi cuncta vastarunt. Locustam autem, Medos interpretantur et Persas, qui subverso imperio Chaldaeorum, Judaeos habuere captivos. Bruchum, 171 Macedonas, et omnes Alexandri successores, maximeque regem Antiochum cognomento Epiphanem, qui instar bruchi sedit in Judaea, et omnes priorum regum reliquias devoravit, sub quo Machabaeorum bella narrantur. Rubiginem referunt ad imperium Romanorum, qui quarti et ultimi intantum oppressere Judaeos, ut de suis finibus eos pellerent. Scribit plenius Josephus septem voluminibus, Vespasiani et Titi narrans triumphos. Elii quoque Hadriani contra Judaeos expeditionem legimus, qui ita Jerusalem murosque subvertit, ut de urbis reliquiis ac favillis, sui nominis Eliam conderet civitatem. Haec quatuor regna quae subvertere Judaeam, in quatuor cornibus Zacharias vidisse se scribit, dicente ad eum Angelo: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam et Israel et Jerusalem (Zach. I, 19). Et rursum: Levavi, inquit, oculos meos et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aenei: in quadriga prima, equi rufi; et in quadriga secunda, equi nigri; et in quadriga tertia, equi albi; et in quadriga quarta, equi varii fortes (Zach. VI, 1). Cumque propheta dixisset ad angelum qui loquebatur in eo: Quid sunt haec, Domine mi? respondit angelus: Isti sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae: et est sensus: isti sunt qui egrediuntur a facie Domini, ut ejus impleant voluntatem. Cum habitatoribus terrae percepimus auribus quid eruca, locusta, bruchus, rubigo, significent: nunc cum senibus quod dictum est audiamus. Quatuor esse perturbationes, quibus animarum sanitas subvertatur, omnes philosophorum scholae conclamant. Duae praesentes sibique contrariae, duae futurae mutuo dissidentes. Praesentes, aegritudo et gaudium. Aegritudinem animi dicimus, alioquin corporis non aegritudo, sed aegrotatio nominatur. Aut igitur tristes sumus, et moerore conficimur, statusque nostrae mentis evertitur: unde et Apostolus monet, ne abundantiori tristitia absorbeatur frater (I Cor. II). Aut econtrario gaudemus, gestimusque laetitia, et bona nostra moderanter ferre non possumus; justique et fortis viri est, nec adversis frangi, nec prosperis sublevari, sed in utroque esse moderatum. Diximus de 172 perturbatione praesentium; dicamus et de futurorum, in quibus metus, aut spes est. Adversa timemus, prospera praestolamur; et quod aegritudo et gaudium operantur in praesenti, metus et spes faciunt de futuro, dum aut adversa plus quam decet timemus esse ventura, aut prospera quae speramus intantum nos faciunt exsultare, ut non teneamus modum, maxime in his quae incerta sunt, quia futura sperantur potius quam tenentur. Has perturbationes uno et nec pleno versiculo illustris poeta comprehendit (Aeneid. lib. VI): Hi metuunt cupiuntque ( hoc de futuro ), dolent gaudentque ( hoc de praesenti ) neque auras, inquit, Respiciunt, clausi tenebris et carcere caeco. Qui enim perturbationum tenebris obvolvuntur, clarum sapientiae lumen non valent intueri. Cavendum est igitur ne aegritudo, quasi eruca, nos comedat; ne locusta vastet in gaudio, huc illucque volitans, et gestiente laetitia, per diversa se jactans; ne bruchus, id est, pavor et futurorum metus, radices sapientiae devoret, ne rubigo et desiderium futurorum res inutiles concupiscat, et nos perferat ad ruinam: sed ut in omnibus, quatuor quadrigas et quatuor cornua, et quatuor equos rufos, et varios, et albos, et nigros, id est, vel adversa, vel prospera, vel ex utroque sociata, frenis sapientiae gubernemus. Ego reor erucam esse incipientem in animo passionem, quae tarda est, et discurrere non potest, et mora ipsa ac pertinacia ebibit et exsugit omnem virorem: quam si non occiderimus, in nobis crescit et avolat, et nunc devorat quidquid attigerit, nunc semesa dimittens, pergit ad alia: revertensque ad pristinam sedem bruchus efficitur, ut non solum fruges, et folia et cortices, sed et ipsam medullam devoret tarditate. Sin autem evenerit, quod tamen rarum est, ut etiam post bruchum vitalis quippiam in nobis spiritus resideat, cuncta rubigo populatur, ita ut stipulam et vile fenum vertat in nigredinem, ut non solum esui, sed et fimo inutilia sint. De his quatuor perturbationibus, in principio quoque Amos, si vita comes fuerit, 173 disseremus: ubi scriptum est: Super tribus sceleribus, et super quatuor Damasci, Gazae, Tyri, Idumaeae, filiorum Ammon, et Moab, et Juda, et Israel, non convertam eos, dicit Dominus (Amos I, 3 seqq.). Quas nos perturbationes interpretati sumus, Graeci πάθη appellant, quae si κακοζήλως in passiones vertamus, verbum magis quam sensum verbi expresserimus.

(Vers. 5.) Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. LXX: Evigilate, qui ebrii estis in vino vestro: et plorate et plangite, omnes qui bibitis vinum in ebrietate: quoniam ablatum est de ore vestro. Quasi senes atque presbyteri audire debemus: nulla res ita inebriat ut animi perturbatio. Est tristitia quae ducit ad mortem: haec abominanda ebrietas est. Est ira quae justitiam Dei non operatur, et furori proxima, mentis suae impotem facit: intantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus pallore mutetur. Recteque illud laudatur Archytae Tarentini, qui cum villico suo esset iratus: Jam te, inquit, occiderem, nisi iratus essem. Quid referam de gaudio et voluptate, et maxime amore, qui excaecat cordis oculos: et nihil aliud, amantem, nisi id quod amat, cogitare permittit. Annon est dicenda ebrietas, cum propter vile scortum, et ignominiosam corporis partem, animae libertas in serviles blanditias inclinatur? cum laborem suum alterius facit esse delicias? cum furto, scelere, atque perjuriis, opes futurae praeparet voluptatis? et cum videatur ab omnibus, se existimat non videri: dummodo potiatur eo quod desiderat. Sed et avaritia excaecat animum ejus, cui nihil satis est: et muliebris timor, et dulcium cupido vitiorum. Unde dicitur ad eos: Evigilate et expergiscimini, qui ebrii estis: nequaquam vino, ut in solis LXX continetur, sed omni perturbatione vitiorum: Flete, et plangite, et agite poenitentiam: et assumite tristitiam quae ducit ad vitam, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine (Prov. III), sive, in ebrietate. Dulcia enim sunt vitia: quia mel distillat de labiis mulieris meretricis: et idcirco in Dei 174 sacrificia non offertur: quoniam periit, sive ablatum est de ore vestro vinum, ebrietas atque dulcedo quae vos deceperat. Saepe quippe Dei fit providentia, ut qui non cognoverunt Deum in prosperis, cognoscant in adversis: et qui divitiis male abusi sunt, ad virtutes penuria corrigantur. Juxta hunc sensum audiant senes: habitatores autem terrae percipiant auribus, de illo vino nunc praecipi, in quo est luxuria, et quo qui inebriati fuerint, regnum Dei possidere non possunt (Ephes. V). Qui vini ebrietate sopitus est, evigilet et ploret ebrium se fuisse, et ululet: ut postea ululatus ejus et fletus vertatur in risum, et gaudeat se ebrietatis materiam non habere, quae eum per abundantiam ebrium fecerat et vesanum. (Vers. 6, 7.) Gens enim ascendet [Vulg. ascendit] super terram meam fortis et innumerabilis: dentes ejus, ut dentes leonis, et molares ejus, ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. LXX: Quia gens ascendit super terram fortis et innumerabilis: dentes ejus, leonis: et molares ejus, ut catuli leonis. Posuit vineam meam in dissipationem, et ficos meas in confractionem: scrutans scrutatus est eam, et projecit: dealbavit ramos ejus. Judaei putant in diebus Joel tam innumerabilem locustarum super Judaeam venisse multitudinem, ut cuncta complerent: et non dicam fruges, sed vinearum quidem et arborum cortices ramosque dimitterent, ita ut, omni virore consumpto, arentes arborum rami, et sicca vinearum flagella remanerent. Hoc utrum factum nec ne sit, liquido affirmare non possumus: neque enim Regum et Paralipomenon narrat historia (III Reg. XVII). Quod utique si fuisset, quomodo famem sub Elia trium annorum et sex mensium legimus, numquam Scriptura tacuisset. Tantum dicimus, quod sub metaphora locustarum, hostium describatur adventus, sive Assyriorum et Babyloniorum, qui tunc imminebant: sive Medorum atque Persarum, qui post futuri erant: sive Macedonum, quos multo tempore post fuisse cognovimus: sive ultimo Romanorum, de quibus supra diximus. Licet nunc nobis magis 175 de Babyloniis dici videatur atque Chaldaeis, quorum crudelitas in populum Dei feritasque describitur: et, ni fallor, videor mihi in hoc Propheta aliquid reperisse. Narratur impietas hostium sub figura locustarum: et rursum sic de ipsis locustis dicitur, quasi hostibus comparentur, ut cum locustas legeris, hostes cogites; cum hostes cogitaveris, redeas ad lucustas. Ascendit ergo gens locustarum de solitudine, sive exercilus Chaldaeorum super terram Dei, et fortis, et innumerabilis. Quid enim locustis innumerabilius et fortius, quibus humana industria resistere non potest? Dentes ejus, gentis videlicet locustarum (omnia autem τυπικῶς intellige), quasi dentes leonis; et molares illius, ut catuli leonis, ut qui in fortitudine et multitudine locustis coaequantur, in ferocitate et crudelitate leonibus comparentur. Haec, inquit, gens posuit vineam meam in desertum, quam de Aegypto transtuli et plantavi, et ficum meam decorticavit, populum Judaeorum [ Al. meum Judaicum], ad quem venit Salvator, ut comederet fructus, et non invenit: maledixitque ei, et aruit in aeternum (Matth. XI). Omnia autem sub metaphora locustarum, dicta noscamus: quae intantum cuncta populantur, ut derodant arborum cortices, exutasque projiciant, et omni virore consumpto, albos ramos et aridos derelinquant. Diximus juxta historiam; transeamus ad intelligentiam spiritualem, ut cum senibus audire possimus: Ascendit gens super terram Dei, animam videlicet humanam. Omnes enim animae Dei sunt: sicut anima patris, sic et anima filii. Et ascendit gens principum mundi istius, et tenebrarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus, adversum quos nobis est lucta atque certamen, de quibus dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccl. X, 4): cujus gentis dentes sunt sicut dentes leonis, de quo Petrus apostolus loquitur: Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. V, 8). Et molares illius quasi catuli leonis. Catulum leonis, vel eum intellige, qui elevatur contra omne quod dicitur, Deus et religio, vel certe omne dogma perversum. De cujus contritis molaribus, qui 176 intrinsecus latent et non videntur, ne facile vitentur, etiam Psalmista laetatur dicens: Molas leonum confringet Dominus (Ps. LVII, 7). Si ergo dederimus locum huic genti, ut ascendat in nobis, statim ponet vineam nostram in desertum, de qua vinum facere solebamus, quod laetificat cor hominis (Ps. CIII): et ficus nostras decorticat, sive confringit, ne habeamus in nobis Spiritus sancti dona dulcissima, ne sub nostra vinea et ficu vir sanctus requiescat; sub quibus cum fuerit, adversariorum impetus non timebit. Nec sufficit huic genti vineam disperdere, ficumque confringere, nisi scrutans scrutetur eas, et quidquid in illis vitale fuerit, interficiat: ut, omni virore consumpto, albi atque emortui ramusculi remaneant, et compleatur in nobis: Si in viridi ligno haec faciunt, in sicco quid facient (Luc. XXIII)? (Vers. 8.) Plange quasi virgo accincta sacco, super virum pubertatis tuae [Vulg. suae ]. LXX: Plange ad me super sponsam accinctam cilicio, super virum suum virgineum. Vir pubertatis, sive, ut Septuaginta transtulerunt, παρθενικὸς, quem vulgo virgineum vocant, eo quod primus florem virginitatis abstulerit, non alius intelligitur nisi Deus, qui in Abraham, Isaac et Jacob despondit sibi virginem sponsam nulla idololatriae sorde maculatam. Ad quam et per Jeremiam loquitur: Non ut dominum me vocasti, et patrem, et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 4). Unde et Apostolus ad credentes loquitur: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI, 2). Quamdiu cum hac sponsa sponsus fuerit, non potest jejunare (Matth. IX), nec plangere, nec absentis sponsi desiderium lacrymis indicare. Cum autem ablatus fuerit sponsus ab ea, plangit et plorat, et accingit se sacco et cilicio, et pro zona reste circumdatur. Intelleximus quis sponsus sit virginalis: verum quia iste sponsus, sive maritus, non solum virginem accepit sponsam, sed et meretricem in Osee ducit uxorem, propterea scriptum est in Deuteronomio: Si egressus fueris contra inimicos tuos: et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem: introduces in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues suos, et deponet vestem 177 in qua capta est, sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua (Deut. XXI, 10 seqq.). Hujusmodi mulieris non est maritus, id est, dominus virginalis, sed meretricem de gentium sordibus duxit uxorem. Quod et de omni anima credentium possumus dicere. Si a parva aetate credidit Domino, habet sponsum Dominum virginalem. Sin autem ex Judaeis, sive gentilibus, et haereticorum spurcissimis faecibus, ad fidei venerit veritatem, et de tenebris ad lucem transierit, habebit quidem sponsum, sed non virgineum: et de hujuscemodi hominibus dicitur: In Aegypto fractae sunt mammae tuae, et ibi devirginata es (Ezech. XXIII, 3). (Vers. 9 seqq.) Periit sacrificium et libatio de domo Domini: et luxerunt sacerdotes ministri Domini: depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum. Confusum est vinum, elanguit oleum, confusi sunt agricolae. Ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri: vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum. LXX: Ablatum est sacrificium et libatio de domo Domini: lugete, sacerdotes ministri Domini, quoniam desolati sunt campi: lugeat terra, quoniam afflictum [Al. conflictum] est triticum, aruit vinum, imminutum [Al. immutatum] est oleum: aruerunt agricolae [Al. ligna]: lugete, possessiones, pro frumento et hordeo, quia periit vindemia de agro, vinea aruit, et ficus imminutae sunt: malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum. Quantum ad historiam pertinet, ob locustarum, sive hostium multitudinem, qui sub earum specie describuntur, vastatis omnibus atque consumptis, periit sacrificium et libatio de domo Domini: quorum alterum de simila, alterum de vino offerre soliti erant. Idcirco luxerunt sacerdotes, qui sunt ministri Domini, nec sacrificiis, nec libamentis rite celebratis: maxime quia et decimae, quas accipere consueverant, nequaquam oblatae sunt. Regio enim universa 178 populata est. Luxit humus, μετωνυμικῶς, pro eo quod est, hi qui versantur in humo: triticum, vinum oleumque elanguit: ipsi quoque aricolae et vinitores confusi sunt, et ululaverunt: quia non solum frumentum, sed hordeum quoque, quod vilius fertiliusque est, aruit. Et legumina quae ego puto significari in eo quod ait, periit messis agri, id est, cuncta quae solet humus gignere. Quid loquar de frumento, vino, oleoque et hordeo, cum etiam arborum poma siccata sint, ficus elanguerit, et malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna, vel infructuosa, vel frugifera, locusta vastante, consumpta sint? quae facta sunt omnia, ut auferretur, sive confunderetur gaudium a filiis hominum. Possumus haec eadem et post adventum dicere Salvatoris accidisse populo Judaeorum, quando pari furore clamantes dixerunt: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 9 et 15); quando circumdata est Jerusalem ab exercitu, et in tantam necessitatem venerunt famis ac pestilentiae, ut filiorum necdum maturis corporibus vescerentur: et sacrificia universa sublata sunt, et confusum est gaudium a filiis hominum, quia gaudium recipere noluerunt, de quo angelus loquitur ad pastores: Annuntio vobis gaudium magnum (Luc. II, 10). Juxta ἀναγωγὴν iste nobis sensus videtur: Postquam sponsa, quae receperat doctrinam Dei, per peccata a sponso fuerit separata, et pro byssinis lineisque vestibus, cilicio circumdata, id est, habitum lugentis assumpserit, tunc peribit sacrificium, de quo scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19), et vini libatio, quod laetificat cor hominis, de domo Dei, quae est Ecclesia, dicente Apostolo ad Timotheum: Ut scias quomodo in domo Dei converseris, quae est Ecclesia Dei viventis (I Tim. III, 15). Auferetur autem sacrificium et libatio de domo Domini, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum (Matt. XXIV): et principes populi ac ministri altaris, viderint campos et plana credentium fructus non afferre virtutum; sed omnia vitiis inhorrescere: quando frumentum et hordeum, vineasque et oleum, eruca, locusta, bruchus, 179 rubigo consumpserint, et nequaquam habuerimus calicem, de quo scriptum est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Ps. XXII, 5)! Et perierit oleum, de quo in Ecclesiaste legimus: Omni tempore sint candida vestimenta tua, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl. IX, 8): quo exhilaratur facies, et caput jejunantis ungitur. Tunc confundentur agricolae, cum viderint in possessionibus suis non nasci triticum, quo aluntur homines, et hordeum quo jumenta irrationabilia sustentantur, et confusam esse vineam, de qua scriptum est: Vinea frondosa Israel, fructus abundans in ea (Isai. V, 2): exspectante Domino, ut faceret uvas, et fecit spinas. Ficus quoque elanguit sub qua fuit, antequam crederet, Nathanael (Joan. I), et malogranatum, cujus cortici genae sponsae in Cantico comparantur (Cant. VI), et palma quae, perdito virore, siccata est, de qua olim dicebatur: Justus autem ut palma florebit. (Ps. XCI, 13): et malum de quo in eodem Cantico legimus: Sicut malum in medio lignorum: ita fratruelis meus in medio filiorum (Cant. II, 31). Quid necesse est omnes arbores percurrere, cum universa aruerint, et pro gaudio atque laetitia, filios hominum moeror oppresserit et confusio? (Vers. 13, 14.) Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio ; sanctificate jejunium, vocate caetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum. LXX: Accingite vos et plangite, sacerdotes; lamentamini qui ministratis altari; ingredimini, dormite in saccis, ministri Dei, quoniam defecit de domo Dei vestri sacrificium et libatio; sanctificate jejunium, praedicate curationem [Al. praedicationem curate]; congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum vehementer. Qui sanctus sacerdos est, et comedit pascha Domini, accingatur balteo castitatis, et audiat cum apostolis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur et plangat, vel propria delicta, vel populi, et ingrediatur 180 Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et cubet, vel dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas offenderat Deum, vitae austeritate compenset. Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XV). Accingantur autem sacerdotes et plangant et ululent, et dormiant in sacco, propheta eos ad poenitentiam cohortante, qui dicit: Ministri Dei mei, quomodo interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio (Joel. II), de quibus supra dictum est. Nec sufficit flere, vel plangere et habitum lugentis assumere, nisi sanctificent jejunium, et vocent coetum. Si omne jejunium placeret Deo, numquam diceret: Sanctificate jejunium. Et: Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII). Et in Evangelio condemnantur qui exterminant facies suas, ut videantur hominibus jejunare (Matth. VI); et in diebus, inquit, jejuniorum vestrorum percutitis pugnis, et opprimitis pauperem. Idcirco nunc dicit: Sanctificate jejunium. Jejunat Manichaeus, et multi haeretici, maximeque Encratitae, quorum princeps Tatianus est, sed hoc jejunium saturitate et ebrietate deterius est. Et vocate coelum, sive curationem, ut per poenitentiam nostra peccata curemus. Pro coetu in Hebraico legitur, ASARA ( ), quod Symmachus synodum, Aquila diem collectae interpretatus est. Congregate senes, quorum aetas vicina morti, maturaeque sententiae, magis timorem et cultum suscipit Dei. Omnes quoque habitatores terrae, de quibus supra dixerat: Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, ut et senes et habitatores terrae in domum Dei, quae est Ecclesia, congregentur. Cumque fuerint in Ecclesia, et de dispari grege sacerdotum et populi, senum et habitatorum terrae, unus grex fuerit effectus, clamate, inquit, ad Dominum in cordibus vestris et dicite: (Vers. 15.) Ah, ah, ah diei, quia prope est dies Domini, et quasi vastitas [Al. tempestas] a potente veniet. LXX: Heu mihi, heu mihi, heu mihi in die! quoniam juxta est dies Domini, et quasi miseria de miseria veniet. Pro eo quod nos transtulimus, a potente, et Hebraice dicitur SADDAI ( ), quod unum 181 esse de decem Dei nominibus, aliquoties diximus, LXX interpretati sunt miseriam, SOD ( ), pro SADDAI legentes. Vox igitur sacerdotum et populi ad Dominum clamantis inducitur, ut tertio dicant, Heu mihi! credo, quia propter peccata quae fecerunt, sanctam offenderant Trinitatem. Dies autem retributionis omnium delictorum illa est, de qua universi scribunt prophetae, et maxime Isaias clamitat: Ecce dies Domini insanabilis venit [Al. veniet], furoris et irae, ut ponat universum orbem desertum, et peccatores perdat ex eo (Isai. XIII, 9). Hic dies recte appellatur insanabilis; quia cum dies judicii venerit, non erit locus poenitentiae, qui [ Al. quia] aeternitati comparatus, prope est, et non longe. Quodque sequitur: Et quasi miseria de miseria veniet, sive, vastitas a potente veniet, hic sensus est, quod mala succedant malis, et omnis afflictio Deo judice dispensetur, qui potens est et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X). Quod generaliter de die judicii diximus, specialiter referamus ad tempus Judaicae captivitatis, quando Jerusalem capta, templumque destructum est; non multo enim post tempore venit et decem et duarum tribuum ab Assyriis Chaldaeisque captivitas: praediciturque ventura, ut cum venerit, non casu accidisse videatur, aut hostium fortitudine; sed ira et comminatione Dei, vel certe, agente populo poenitentiam, non veniat, quae ventura est, si permanserit in delictis. (Vers. 16.) Numquid non coram oculis nostris alimenta perierunt; de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio? LXX: Ante oculos vestros alimenta perierunt: de domo Dei nostri laetitia et gaudium. Ante oculos pereunt alimenta peccantium, quando jam speratae fruges e manibus auferuntur, et praevenit locusta messorem, ut quod spe [ Al. saepe] in horreis conditum est, bruchus et rubigo consumant. His quoque qui in Ecclesia commorantur, pro qualitate meritorum, frumentum spiritus, et hordeum litterae si peccaverint tollitur, ut patiantur famem sermonis Dei. Cumque fuerint alimenta sublata, consequenter gaudium et laetitia tollitur de domo Dei, ut qui audiebant ante Apostolum dicentem: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete (Philip. IV, 4); postea Dominum audiant ad poenitentiam provocantem: 182 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). (Vers. 17, 18.) Computruerunt jumenta in stercore suo: demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum; quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. LXX: Subsaltaverunt vituli in praesepibus suis: dissipati sunt thesauri, suffossa sunt torcularia, quia arefactum est triticum: quid reponemus nobis? fleverunt armenta boum, quia non erant pascua eis, et greges ovium disperierunt. Postquam alimenta perierunt, et de domo Dei gaudium laetitiaque sublata sunt, jumenta quoque computruerunt in stercore suo, sive, juxta intelligentiam spiritualem, lascivierunt in praesepibus suis, et calcitraverunt contra Creatorem suum, ut impleretur quod scriptum est: Si saturati non fuerint, murmurabunt (Ps. LVIII, 16). Computrescit in stercore suo cujus Deus venter est, et qui dicit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 16): huic demolita sunt horrea futurae felicitatis, et apothecae aeternae abundantiae dissipatae sunt, vel subversa sunt torcularia, quia si frumenta et vina non fuerint, frustra horrea et torcularia praeparantur. Cumque omnia aruerint, tunc voce flebili querentur et dicent: Quid reponemus nobis? Quodque sequitur juxta LXX: Fleverunt armenta boum, quoniam non sunt eis pascua, compellit nos non de bobus et armentis accipere quae dicta sunt; sed de his, qui propter simplicitatem boves vocantur et oves. De quorum pascuis Salvator loquitur: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 3). Haec autem omnia intellige sub metaphora, erucae, locustae, bruchi et rubiginis, quod, sublatis frugibus, atque vastatis, fames et pestilentia cuncta possederint. (Vers. 19, 20.) Ad te, Domine, clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis; sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. LXX: Ad te, Domine, clamabo, quoniam ignis consumpsit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna agri, et jumenta campi suspexerunt ad te, quoniam arefactae sunt emissiones aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. Propheta clamante ad Dominum, vel populo 183 per prophetam: quia ignis comederit speciosa deserti, et flamma succenderit omnia ligna regionis, bestiae et jumenta agri, sive campi, suspexerunt ad Dominum, quasi areola sitiens imbrem. Hoc enim uno verbo significat Aquila dicens, ἐπρασιώθη; et suspexerunt ad eum, quoniam aruerunt fontes, vel emissiones aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti, quod scilicet hoc eruca, et locusta, et bruchus fecerint et rubigo, quod ignis in stipula, flamma in vepribus. Speciosa autem deserti, quae Hebraice dicuntur NAOTH ( ), intelligamus aut plana camporum, aut pratorum florentia, aut virentia herbis loca, quae pascua praebuere jumentis. Clamare autem ad Dominum per prophetam, jumenta ad eum suspicere fecit ignis, qui devoravit speciosa deserti, et flamma quae succendit omnia ligna regionis, ut fruges et poma pariter interirent, et quia siccati sunt fontes aquarum, et quidquid in deserto poterat inveniri, vorax flamma consumpsit. Simulque consideremus, quod nisi propter angustiam, et ablationem deliciarum, nec propheta, nec bestiae clamassent ad Dominum, aut ad Dominum suspexissent, quod quidem et ad justum quondam virum referri potest, qui cum declinaverit et fecerit malum, nequaquam ei virtutes pristinae proderunt; sed judicabit eum Dominus in quibus invenerit. Speciosa deserti appellare possumus, de quibus scriptum est: Plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1). Flamma autem quae succendit omnia ligna regionis, illa esse credenda est, quae immittitur ardentibus diaboli sagittis, ut nihil in nobis bonarum frugum remaneat; sed cuncta incendio consumantur. Omnes enim adulterantes [ Al. omne semen adulterantis], quasi clibanus corda eorum; et non solum propheta, vel populus per prophetam, qui rationale animal est (Ose. VII), sed jumenta quoque, de quibus dictum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Ps. XXXV, VII). Et alibi: Quasi jumentum factus sum apud te (Psal. VII, 23). Et iterum: Seminabo eos semine hominum et jumentorum (Jer. XXXI, 27), suspexerunt ad Dominum, et rorem illius misericordiae flagitarunt; quia exsiccati sunt fontes aquarum, 184 quos cervus desiderat. Et de quibus Dominus loquitur per Jeremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II, 13). Siccatis autem fontibus aquarum, qui arentia quaeque irrigant atque refrigerant, consequenter quidquid in nobis pulchrum fuit, ignis ardore consumptum est, de quo Dominus loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1 seqq.) Canite tuba in Sion: ululate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes, populus multus ac fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma; quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti: neque est qui effugiat eum: quasi aspectus equorum, aspectus eorum, et quasi equites sic current, sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium, a facie ejus cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam, sicut fortes current, quasi viri bellatores ascenderunt [Al. ascendent] murum: viri in viis suis gradientur [Vulg. vir . . . . gradietur], et non declinabunt a semitis suis: unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt. Sed et per fenestras cadent, et non demolientur, urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur: a facie ejus contremuit terra, moti sunt coeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum, et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus. Magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? LXX: Canite tuba in Sion, praedicate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae: quoniam adest dies Domini, quoniam juxta est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et pruinae; sicut mane fundetur super montes populus multus 185 et fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis generationum. Ante eum consumens ignis, et post eum flamma succensa. Sicut paradisus voluptatis terra ante faciem ejus; et posteriora illius, sicut campus solitudinis, et qui salvetur non erit ei; sicut aspectus equorum, aspectus eorum, et sicut equites sic persequentur. Sicut vox quadrigarum super vertices montium exsilient, et sicut vox flammae ignis devorantis stipulam, et sicut populus multus et fortis praeparatus ad praelium, a facie ejus conterentur populi, omnis vultus sicut adustio ollae, sicut pugnatores current, et sicut viri bellatores ascendent super muros, et unusquisque in via sua ambulabit, et non declinabunt a semitis suis, singuli a proximo suo non recedent, aggravati armis suis ibunt, et in jaculis suis cadent, et non consumentur, urbem apprehendent, et super muros discurrent: super domos ascendent, et per fenestras intrabunt sicut fures, a facie ejus confundetur terra, et commovebitur coelum, sol et luna contenebrabuntur, et stellae auferent lumen suum, et Dominus dabit vocem suam a facie fortitudinis suae, quoniam multa sunt nimis castra ejus, quoniam fortia opera sermonum illius, quia magna dies Domini, magna et illustris nimis, et quis erit sufficiens ad eam? Rursum per metaphoram locustarum, describitur impetus Chaldaeorum, et jubetur propheta, immo per prophetam omnibus qui possunt Dei audire sermonem, ut quasi tuba exaltent vocem suam, et in Sion praedicent, et clangant in monte sancto ejus, ut ad strepitum clamoris et buccinae omnis Jerusalem populus contremiscat. Cumque, ait, cecineritis, hoc dicite: Nequaquam dies Domini ultra differetur, id est, dies ultionis atque vindictae; adest vicina captivitas, jam de suo loco Babyloniorum est egressus exercitus, prope est dies tenebrarum, et angustiae, dies caliginis et nubis et turbinis, in qua auferetur lumen omne laetitiae [ Al. justitiae], et cuncta tenebris opprimentur. Sicut, inquit, mane et diluculum subito tenebras fugat, et cunctos montes aurora collustrat: ita Babyloniorum super omnem terram vestram fundetur exercitus. Nec putetis turbam esse invalidam, populus 186 multus et fortis est, cujus similis nec in praeterito, nec in futuro, ulla gens alia poterit inveniri: quidquid attigerit, quasi vorax flamma consumet, nihilque post se integrum derelinquet; quasi hortus et paradisus voluptatis omnis terra est, quam non tetigerit: quasi solitudo et desertum, quidquid fuerit depraedatus, neque ullus poterit inveniri qui illius effugiat manus. Aspectus eorum quasi ferocium equorum, et quasi equites huc illucque discurrent. Non quo Babylonii equitibus comparentur; sed quo locustae per translationem hostium quasi equites dicantur huc illucque discurrere: Sicut sonitus, inquit, quadrigarum et curruum, sic erit sonitus locustarum. Super capita montium exsilient, ut omnia excelsa conscendant; et sicut stipulam cito flamma consumit, ita sonitus et terror vocis eorum cuncta populabitur. Quodque infert: Velut populus fortis praeparatus ad praelium, rursum ad locustas refert, ut non quasi de hostibus, sed quasi de locustis referre videatur; et tamen dum locustas legimus, Babylonios cogitemus. Tantus terror erit, ut omnes per circuitum nationes, et animo et corpore perhorrescant, immo crucientur: et pavoris magnitudine, vultus omnium in ollae similitudinem convertantur, quae igne combusta, nigredinem et fuliginem foedi monstret aspectus. Discurrent, inquit, quasi viri fortes, haud dubium quin locustae: et quasi viri bellatores ascendent murum, ut murorum sublimitas impetum fortium prohibere non valeat, et nequaquam per portas, sed per muros ingrediantur: Singulis in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. Hoc nuper in hac provincia vidimus. Cum enim locustarum agmina venirent, et aerem qui inter coelum et terram est occuparent, tanto ordine ex dispositione jubentis Dei volitant, ut instar tesserularum quae in pavimentis artificis figuntur manu, suum locum teneant, et ne puncto quidem, et, ut ita dicam, ungue transverso declinent ad alteram. Et ut apertam faceret metaphoram, et per fenestras, ait, cadent, et non demolientur. Nihil enim locustis invium est, cum et agros, et sata, et arbores, et urbes, et domos, et 187 cubiculorum secreta penetrent. Hoc autem de locustis dicitur, ut de hostibus intelligatur. Quodque nos interpretati sumus per fenestras cadent, et non demolientur, LXX transtulerunt, aggravati in armis suis ibunt, et in jaculis suis cadent et non consumentur: quod nequaquam mihi videtur expositionis ordini convenire, sed in eo errorem esse generatum, quia SALA ( ) verbum Hebraicum, illi jacula, nos fenestras intelleximus. Servatque coeptam narrationem, ut eos dicat urbem ingredi, in muris discurrere, domosque conscendere, et per fenestras intrare quasi fures, non quod furum timorem habeant qui victores sunt; sed ut fures solent ingredi per fenestras, et occulte rapere, sic illi, clausis januis, ne ulla sit mora, per fenestras tota irrumpent audacia. A facie istiusmodi locustarum terra contremuit, et coeli moti sunt, quae dicta hyperbolice sentiamus, non quod locustarum aut hostium tanta vis sit, ut possit movere coelos, et terram concutere; sed quod adversa patientibus prae terroris magnitudine, et coelum ruere et terra fluctuare videatur. Denique prae multitudine locustarum obtexentium coelum, sol et luna convertentur in tenebras, et stellae retrahent splendorem suum: dum lumen in medio nubes posita locustarum, ad terram non sinit pervenire. Dominus quoque dabit vocem suam ante faciem tam potentis exercitus, quia multa sunt castra ejus, et magnitudo virtutis illius in parvis quoque animantibus demonstratur. Haec autem multa castra, et innumerabilia fortia sunt nimis, et facientia verbum illius. Quo dicto ostenditur Babylonios Dei voluntate venturos, et illius imperio parituros. Magnus est, inquit, dies Domini, quo capienda est Jerusalem, et valde terribilis, et nullus eum poterit sustinere, et de necessitate captivitatis aut mortis evadere. Junctam et cohaerentem sibi pericopen dividere nolui, ne quod sensu unum erat, diversis capitulis carperetur. Transeamus ad intelligentiam spiritualem, singula quaeque repetentes. Tubarum buccinarumque clangorem non solum in Levitico et Numerorum libro legimus (Num. X), in quibus jubetur, ut duas argenteas tubas faciat Moyses, quibus et in kalendis, et in septimo mense, prima die mensis, et in jubilaeo, et in 188 caeteris festivitatibus, et quando ad bella procedunt, canant hi qui huic officio mancipati sunt; sed etiam muros Jericho ad tubarum clangorem scriptum est corruisse (Josue VI). Et Dominus angelum missurum se dicit esse cum clangore tubae (Matth. XXIV), et Apostolus resurrectionem mortuorum, ad tubae sonitum fieri praedicat (I Cor. XV). Et in Apocalypsi quoque Joannis legimus, septem angelos accepisse tubas singulas, quibus per ordinem canentibus, facta sunt quae Scriptura describit (Apocal. VIII). Praecipitur ergo nunc sacerdotibus et magistris, ut exaltent quasi tuba vocem suam, et impleant illud quod scriptum est: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta vocem tuam qui annuntias Jerusalem (Isai. XLVIII, 9), ut canat tuba in Sion, id est, in Ecclesia, quae interpretatur specula atque sublimitas. Et in sancto Dei monte qui Christus est, ut conturbentur, sive confundantur omnes habitatores terrae, et confusio eos pertrahat ad salutem. Diem autem Domini, diem intellige judicii, sive diem exitus uniuscujusque de corpore. Quod enim in die judicii futurum est omnibus, hoc in singulis die mortis impletur. Dies tenebrarum est et angustiae, dies nubis et turbinis; quia cuncta poenarum plena sunt atque cruciatuum. Veniet angelorum populus multus et fortis, ut reddat unicuique secundum opera sua; et sicut mane et aurora consurgens primum occupat montes, sic judicium ab excelsis et potentibus incipiet, ut potentes potenter tormenta patiantur. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis et generationis (Sapien. VI). Omnia enim mala, quae veteribus historiis continentur, et aut inundatione maris, aut illuvione fluminum, aut pestilentia, morbis, fame, bestiis, hostium vastitate, hominibus acciderunt, his suppliciis, quae in die sunt reddenda judicii, non poterunt comparari. Ante faciem hujus populi qui fortis et multus est, erit ignis vorans, sive consumens, ut omne in nobis fenum, ligna, stipulamque consumat. Unde et de Deo dicitur: Deus ignis consumens est, et post eum urens flamma (Deut. IV, 24); ut nihil absque suppliciis derelinquat. Quemcumque hic populus non attigerit, nec in venerit in eo combustionis materiam, horto Dei et paradiso assimilabitur voluptatis, qui 189 Hebraice dicitur EDEN ( ). Si quem autem exusserit, quasi solitudinem in cinerem rediget ac favillas, nec est qui furorem ejus possit evadere, cujus crudelis aspectus frementium equorum habebit similitudinem, et sic discurrent ad cruciandos quos in potestatem acceperint, quasi equites huc illucque volitantes: terribilis erit sonitus eorum, quasi quadrigarum per prona currentium; et super capita montium exsilient, excelsos quosque et in Ecclesiae culmine constitutos cruciare cupientes. Et quia ante faciem eorum ignis est vorax, atque consumens, sic cuncta vastabunt, quomodo stipulam flamma consumit: ita venient ad puniendum: ita expediti erunt et parati, ut populus fortis ad praelium. Tantus erit timor omnium, tanta conscientia peccatorum, ut nullus luceat, nec splendorem habeat gaudii, sed instar adustae ollae facies ejus vertatur in tenebras. Ascendent murum et omnem munitionem; injunctumque sibi explentes opus, non declinabunt in partem alteram; sed inhiabunt miserorum suppliciis, nec tormentis eorum satiabuntur; sed unusquisque credita sibi in peccatores supplicia prosequetur. Sed et per fenestras intrabunt, sive cadent; vel aggravati armis suis ambulabunt, et in jaculis eorum [ Al. suis] cadent hi, quos acceperint consumendos. Hae sunt fenestrae, de quibus et Jeremias dicit: Mors intrabit per fenestras nostras (Jer. VI, 21): omnes enim sensus nostros ingredi hostes desiderant, et capere urbem bonae conscientiae, et per nostra munimenta discurrere, domosque quas nobis bonis operibus aedificavimus, destruere. Omnia autem faciunt introeuntes per fenestras, quasi fur: libere enim non ingrediuntur, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X). A facie istius populi, qui est multus et fortis, terra contremuit, et coeli commoti sunt. Coelum enim et terra transibunt, verbum autem Domini permanet in aeternum (Matth. 24). Sed et sol et luna tanta miserorum supplicia videre non poterunt, et moerebunt, non habentia officii sui justitiam, et pro claro lumine, tenebris operientur horrendis; stellae quoque retrahent fulgorem suum, 190 dum etiam qui sancti sunt praesentiam Domini absque formidine non videbunt. In his omnibus dabit Dominus vocem suam, ante faciem exercitus sui. Quomodo enim Babylonii punientes Jerusalem, Dei vocantur exercitus: sic angeli pessimi (de quibus scriptum est: Furorem et iram et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII, 49) Dei exercitus dicuntur, et castra illius nominantur, dum Domini faciunt voluntatem. Magnus est dies Domini atque terribilis, de quo alibi scriptum est: Ut quid desideratis diem Domini (Amos V)? et hic est tenebrae, et non lux; et terribilis valde; rarusque aut nullus eum poterit sustinere, quin in se praebeat materiam saeviendi. (Vers. 12 seqq.) Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia: quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo nostro [Vulg. vestro ]? LXX: Et nunc dicit Dominus Deus noster: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, in cilicio, in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia misericors et miserator est, patiens et multae misericordiae, et poenitens super malitiis: quis novit si revertatur et poeniteat eum, et dimittat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo nostro? Superius capitulum ab eo loco ubi scriptum est: Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo: conturbentur omnes habitatores terrae, usque ad eum locum, ubi legimus: Magnus est dies Domini et terribilis valde, quis sustinebit eum? per translationem locustarum, adventum nuntiat Chaldaeorum, et quae mala ventura sint populo. Nunc eos ad poenitentiam provocat, et converti ad Dominum cohortatur, ut tota mente correcti, non patiantur quae Dominus comminatur, et est sensus: Omnia quae sermone praeterito continentur, propterea sum locutus, ut vos 191 comminatione mea terrerem. Unde convertimini ad me in toto corde vestro, et animi poenitentiam jejunio et fletu et planctibus indicate; ut nunc jejunantes postea saturemini, nunc flentes postea rideatis, nunc plangentes postea consolemini. Et quia consuetudinis est, ut in tristibus atque adversis scindatis vestes, quod et pontifex ad Domini Salvatoris crimen augendum in Evangelio fecisse memoratur (Matth. XXVI), et Paulum et Barnabam audientes verba blasphemiae, legimus perpetrasse (Act. XIV): idcirco ego praecipio vobis, ut nequaquam scindatis vestimenta, sed corda quae plena sunt peccatis, quae instar utrium, nisi scissa fuerint, sponte rumpentur. Cumque hoc feceritis, redite ad Dominum Deum vestrum, quem vobis priora peccata alienum fecerant: nec desperetis veniam scelerum magnitudine; quia magna peccata magna delebit misericordia. Est enim benignus et misericors, malens poenitentiam peccatorum, quam mortem (Ezech. XXXIII), patiens et multus in misericordia, qui non humanam imitatur impatientiam; sed longo tempore nostram praestolatur poenitentiam: et praestabilis, sive poenitens super malitiis, ut si nos egerimus super peccatis poenitentiam, et ipsum poeniteat comminationis suae, et mala quae comminatus est nobis non inferat, nostraeque mutatione sententiae, et ipse mutetur. Malitiam autem in hoc loco non contrariam virtuti debemus accipere, sed afflictionem, juxta illud quod alibi legimus: Sufficit diei malitia sua (Matt. VI, 34). Et: Si est in civitate malitia, quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Similiterque quia supra dixerat, benignus et misericors, patiens et multus in misecordia, et praestabilis, sive poenitens super malitiis, ne forsitan magnitudo clementiae nos faceret negligentes, ex persona Prophetae jungit et dicit: Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem? Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad poenitentiam, et Deum ineffabiliter novi esse clementem, dicente David: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 1, 2). Sed quia profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei nosse non possumus, sententiam tempero, et opto potius quam praesumo, dicens: quis scit si convertatur 192 et ignoscat? Quod ait quis, aut impossibile, aut difficile sentiendum est: Sacrificium et libamen Domino Deo nostro; ut postquam dederit benedictionem, et nostra nobis peccata donaverit, Deo hostias offerre valeamus. (Vers. 15 seqq.) Canite tuba in Sion: sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum: sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine [Vulg. add. parce], populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? LXX: Clangite tuba in Sion, sanctificate jejunium, praedicate curationem, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, eligite senes: congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Inter crepidinem et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, populo tuo, et ne dederis haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eorum gentes, ne dicant in nationibus: Ubi est Deus eorum? Adhuc eos ad poenitentiam cohortatur, antequam veniat hostilis exercitus. Supra, inquit, dixeram: Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, et reliqua, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis, annuntians vobis populum multum et fortem esse venturum, qui vestras possessiones urbesque subverteret. Nunc quia benignus sum et misericors, patiens, et multus misericordia, rursum praecipio et dico: Clangite tuba in Sion, et poenitentiam in populis praedicate; sanctificate jejunium, praedicate curationem, sive coetum, de quibus jam ante diximus: congregate populum, ut qui dispersus peccaverat, congregatus peccare desistat. Sanctificate Ecclesiam, ut nullus in Ecclesia non sanctus sit, ne forsitan impediantur orationes vestrae, et modicum fermentum totam massam corrumpat (I Cor. V). Coadunate, sive eligite senes, ut non aetas in eis, sed sanctitas deligatur. Congregate quoque parvulos et sugentes ubera, ne ulla sit aetas quae non convertatur ad Dominum. Parvulos atque lactentes, de quibus in Psalmis et in Evangelio legimus: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3; Matth. XXI, 16). 193 Quos Petrus rationali et absque dolo dicit lacte nutritos (I Petr. II): quibus [ Al. de quibus] Paulus loquitur: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2): quorum et Salvator meminit: Ne contempseritis unum de minimis istis (Mat. XVIII, 10). Egrediatur quoque sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo: ut in tempore jejunii, vocationis et coetus, sanctificationis Ecclesiae, electionis senum, congregationis parvulorum et sugentium ubera, non serviat sponsus et sponsa operi nuptiali, quibus et Lege permissum est, ut ad bella non procedant. Unde et Apostolus recedendum parumper a coitu praecepit, ut vacare possimus orationi (I Cor. VII). Ergo qui in castigatione victus, et jejunio atque eleemosynis dicit se agere poenitentiam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et sanctum purumque jejunium pudica expleat poenitentia. Quodque sequitur: Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes, pro vestibulo LXX crepidinem interpretati sunt: Symmachus προπύλαιον: Aquila πρόδομον: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ULAM ( ): quam nos ante fores templi porticum que possumus dicere. Et nota quae [ Al. quod] sacerdotibus praecipiat qui sunt ministri Domini, ut plorent inter templum et altare, et dicant cum Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Et: Flere cum flentibus. Locusque aptus poenitentiae et confessioni, templum est et altare: docetque quid dicere debeant sacerdotes, immo quomodo Dominum deprecari: Parce, Domine, populo tuo; qui quando peccabat, vocabatur non populus tuus: nunc postquam recessit a vitiis, appellatur populus tuus. Et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Apertum est aenigma quod latebat. Populus enim ille multus et fortis, qui supra sub erucae, et locustae, et bruchi, et rubiginis descriptus est nomine, nunc manifestius qui sit ostenditur: Ut dominentur, inquit, eis nationes. Datur autem in opprobrium haereditas Domini, quando servierint hostibus, et dixerint nationes: Ubi est Deus eorum, quem sibi praesulem, quem defensorem esse jactabant? Possumus nationes interpretari et adversarias potestates, quae quamdiu non 194 agimus poenitentiam, dominantur nostri, et exprobrant et dicunt: Ubi est Deus eorum? Judaei istum locum ad Gog et Magog referunt, saevissimas nationes, quas in ultimo tempore contra Israel dicunt esse venturas, de quibus plenius scribitur in Ezechiel. (Vers. 18 seqq.) Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo: et respondit Dominus et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eo, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus: et eum qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: facies [Vulg. faciem] ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fetor ejus, et ascendet putredo illius, qui [Vulg. quia] superbe egit. LXX: Et zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo, et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et implebimini ex eis, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus, et eum qui ab Aquilone est repellam a vobis, et educam eum in terram quae est sine aqua, et disperdam faciem ejus in mare primum, et posteriora ejus in mare novissimum: et ascendet fetor ejus, et ascendet putredo illius, quoniam magnificata sunt opera ejus. Postquam sacerdotes pro populo deprecati sunt, et dixerunt: Parce, Domine, populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, fecitque populus quod praeceptum est, ut sanctificaret jejunium, praedicaret curationem, congregaret [ Al. cogeret] multitudinem, sanctificaret Ecclesiam, eligeret senes, parvulos et sugentes ubera congregaret, et egrederetur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, et nequaquam carni et voluptati, sed animae et fletibus inservirent. Zelatus est Dominus terram suam, quam prius quasi alienam contempserat, et passus fuerat locusta vastante populari, et intantum pepercit poenitentibus, ut eos dignos sua responsione faceret, diceretque, quoniam omnes fruges vestras, locusta, bruchus, rubigoque vastavit: ideo dabo vobis frumentum, et caetera quae propheta describit, et ultra vos non tradam captivitati. Et Assyrium atque Chaldaeum qui ab aquilone [ Al. a Babylone] est, procul faciam a vobis, de quo supra scriptum est: Populus multus et fortis, 195 ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma, quasi aspectus equorum aspectus eorum. Et expellam, inquit, eum in terram solitudinis, et primae partes illius cadent in mare Orientale, et posteriores in mare novissimum, et ascendet fetor ejus, id est, qui ab Aquilone est, et putredo, quia superbe egit. Saepe commonui sub translatione locustarum describi impetum Chaldaeorum, quo Judaea vastata est. Itaque servat metaphoram in reliquis, et juxta situm provinciae sic loquitur, quasi non de hostibus, sed de locustis referre videatur. Etiam nostris temporibus vidimus agmina locustarum terram texisse Judaeam, quae postea misericordia Domini inter vestibulum et altare, hoc est, inter crucis et resurrectionis locum, sacerdotibus et populis Dominum deprecantibus atque dicentibus: Parce populo tuo, vento surgente, in mare primum et novissimum praecipitatae sunt. Mare primum quod juxta solitudinem est, et vergit ad Orientem, illud intellige, in quo fuit quondam Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim, quod nunc Mortuum nominatur, eo quod nulla ibi vivant animantia. Mare autem novissimum, hoc quod ad Occidentem est, et quod ducit in Aegyptum, in cujus littore Gaza, et Ascalon, Azotusque et Joppe, et Caesarea, et caeterae urbes maritimae sitae sunt. Cumque littora utriusque maris acervis mortuarum locustarum, quas aquae evomuerant, implerentur, putredo earum et fetor intantum noxius fuit, ut aerem quoque corrumperet, et pestilentia tam jumentorum quam hominum gigneretur. Quaerat eruditus lector ubi hoc juxta litteram factum sit de Chaldaeis? Non multo post tempore quam haec prophetata sunt, siquidem in Isaia legimus, centum octoginta quinque millia Chaldaeorum sub rege Ezechia in una nocte angelo saeviente percussa (Isai. XXXVII). Hoc juxta historiam dixerimus. Caeterum juxta tropologiam, omnis anima terra est Domini, in qua seminat pater familias sementem suam, quae cum pro tritico zizania fecerit, id est, avenas et lolium, et offenderit Dominum suum, et postea egerit poenitentiam, 196 plangensque dixerit: Parce, Domine, populo tuo, zelatur Dominus terram suam, et parcet ei quam dudum contempserat, suoque eam dignatur alloquio et dicit: Mittam tibi frumentum, de quo scriptum est: Amen amen, dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multos fructus facit (Joan. XII): et vinum quod laetificat cor hominis, et oleum quod exhilarat faciem, ut vetus tristitia peccatorum, frumenti et vini et olei, id est, virtutum laetitia temperetur, tantamque habebunt bonorum omnium abundantiam, ut repleantur eis atque saturentur. Cumque hoc fuerint consecuti, nequaquam tradentur in opprobrium gentibus, de quibus Apostolus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates: adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Eum quoque qui ab Aquilone est (de quo Jeremias loquitur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae (Jerem. I, 14): de quo et Salomon scribit: Aquilo ventus durissimus ) procul, inquit, a vobis faciam, et expellam eum in terram inviam et desertam, quae non habet notitiam Dei, in qua non habitat Spiritus sanctus. Faciesque ejus erit in mari primo et in mari novissimo, in his qui aperuerint ei januam peccatorum, et apud quos usque ad extremum vitae tempus permanserint, et fetor illius et putredo ascendit etiam in eos qui sibi magna promittunt, et cadunt per superbiam: quia numquam tuta est humana fragilitas, et quanto virtutibus crescimus, tanto magis timere debemus ne de sublimibus corruamus. Juxta litteram, greges locustarum magis Auster quam Aquilo consuevit adducere, id est, non ex frigore veniunt, sed ex calore: verum quoniam de Assyriis loquebatur, locustarum ponens similitudinem, ideo Aquilonem interposuit, ut non veram locustam, quae ab Austro venire consuevit, sed sub locusta intelligamus Assyrios atque Chaldaeos. (Vers. 22 seqq.) Noli timere, terra: exsulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret: nolite timere, animalia regionis; quia germinaverunt 197 speciosa deserti, quoniam [Vulg. quia] lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam: et filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum, et serotinum [Vulg. addit sicut ] in principio, et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo, et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca. Fortitudo mea magna quam misi in vos: et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis nomen [Vulg. addit Domini] Dei vestri, qui fecit nobiscum [Vulg. vobiscum] mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum: et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius, et non confundetur populus meus in sempiternum. LXX: Confide, terra, gaude atque laetare, quia magnificavit Dominus ut faceret: confidite, jumenta campi, quoniam germinaverunt campi solitudinis, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt fortitudinem suam: et filii Sion, gaudete atque laetamini in Domino Deo vestro, quoniam dedit vobis escas justitiae, et pluit vobis imbrem temporaneum et serotinum, sicut a principio, et replebuntur areae tritico, et redundabunt torcularia vino et oleo. Et reddam vobis pro annis in quibus comedit locusta, et bruchus et rubigo, et eruca. Fortitudo mea magna quam misi in vos, et vescemini comedentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in aeternum, et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius praeter me, et non confundetur populus meus in aeternum. Omnibus quae [ Al. quibus] supra fuerat comminatus, nunc contraria pollicetur. Supra dixerat: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis, et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te: quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. Nunc laetis tristitiam mitigat, et lacrymas vertit in risum. Nolite, inquit, timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti: quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam: et tanta erit rerum omnium abundantia, ut nequaquam desit [ Al. dem] vobis frumentum, vinum 198 et oleum quo saturemini; sed adimpleantur areae frumento, et redundent torcularia vino et oleo, ut non solum ipsi comedere, sed etiam aliis praebere valeatis. Ad filios quoque Sion specialiter loquitur, ut exsultent et gaudeant, non in quacumque re levi; sed in Domino Deo suo, qui dedit eis alimenta justitiae: et ut Septuaginta transtulerunt, et imbrem temporaneum et serotinum, ut comedant atque laetentur, et laudent nomen Domini Dei sui, qui fecit cum eis mirabilia, et nequaquam confundantur: et sciant quia Dominus Deus Israel habitet in medio eorum, et praeter illum nullus sit alius, quia Pater in Filio, et Filius in Patre: et non confundetur populus illius [ Al. meus] in aeternum. Haec juxta litteram, quia a Domino repromissa sunt, credimus accidisse, et sterilitatem praeteritam novis frugibus compensatam: ut quidquid locusta, bruchus, et rubigo, et eruca consumpserat, annis sequentibus impleretur. Quaerimus cur eruca fortitudo, vel virtus Domini appellata sit, et non solum virtus, sed virtus magna? Quomodo potentia Dei in Aegyptiis plagis ostensa est per parva animalia, et praecipue ciniphes, qui tam parvi sunt culices, ut vix cernantur oculis. Sic et nunc in parvo tardoque vermiculo, qui vix moveri potest, et levi tactu conteritur, Dei potentia et humana fragilitas demonstratur. Non quo Deus ad nutum suum et potentiae majestatem nequeat terras subvertere, et operire cuncta diluvio, vel fulmine concremare; sed per parva, et, ut ita dicam, puncta corporum, ostendit humanam fragilitatem. Unde et illud solemus Marcioni et caeteris respondere haereticis qui vetus laniant Testamentum, quod et pulices et culices et cimices, et hujuscemodi animantia idcirco fecerit Deus, ut fragilitatem et imbecillitatem nostrae carnis ostenderet, quae intantum nihil est, ut ab his quae parva sunt vulneretur. Si autem eruca tardus parvusque vermiculus fortior homine est, quid gloriatur terra et cinis; et elata per superbiam (cum ex humo sit, a quo homo appellatur) humana contemnit? Quidam locum istum sic interpretantur: A dextris et a sinistris virtutes et fortitudines Dei 199 legimus, quas Graeci δυνάμεις vocant. A dextris Seraphim et Cherubim, cunctasque angelicas potestates, a sinistris contrarias fortitudines, de quibus scriptum est: Misit in eos iram indignationis suae, furorem et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos (Ps. LXXVII, 49); de quibus et Michaeas in Regnorum [ Al. Regum] volumine loquitur: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis exercitus coeli stabat juxta eum a dextris, et sinistris ejus (III Reg. XXIII). Ego puto sinistrum fuisse spiritum, qui egressus est, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam Achab, et egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Ad quam sinistram et contrariam potestatem, quae apta erat ad decipiendum, et exercitata ad ruinas, et multos ante deceperat, loquitur Deus: Decipies et praevalebis: egredere et fac sic. Spiritus quoque ille qui suffocabat Saul, de quo dixerunt ad eum pueri sui: Ecce spiritus Dei malus obstupescere te facit (I Reg. XVI, 15), de sinistris partibus erat, qui ministrant Domino ad puniendos eos qui cruciari propter peccata meruerunt. Non solum enim homines ministri sunt, et ultores irae ejus, in his qui malum operantur, et non sine causa portant gladium; sed etiam contrariae fortitudines, quae appellantur furor et ira Dei, quos propheta declinans ait: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1). Istiusmodi (ut ita dicam) quaestionariis atque tortoribus tradidit Apostolus peccatorem in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret (I Cor. V), de quibus et Satanas est, cui tradidit alios ut discerent non blasphemare (I Tim. I). Haec de eruca cur Dei appellata sit virtus. Transeamus ad ordinem intelligentiae spiritualis: Ne timeas, terra, immo confide atque laetare, quae prius sementem dominicam tua ariditate perdideras: quia magnificavit Dominus, ut faceret tecum misericordiam, intantum, ut etiam jumenta regionis et desertae solitudinis laetis novalibus complerentur, et lignum crucis afferret fructum suum, et Spiritus sancti dona dulcissima suam cunctis tribuerent largitatem. Vos quoque quos juste post poenitentiam voco filios Sion et Ecclesiae, laetamini atque gaudete, quia dedit vobis Deus pater doctorem justitiae, sive tribuit vobis alimenta justitiae, et descendere fecit ad vos pluvias temporaneas atque serotinas (Isai. XXX). Pluvia 200 tempestiva est quando primum doctrinam suscipimus pluvia; serotina quando laboris nostri fructus recipimus, et ad perfectam sanctarum Scripturarum scientiam pervenimus. Potest pluvia temporanea et serotina, vetus et novum accipi Testamentum. Et non solum, inquit, hoc dedit; sed fecit vos novis virtutum frugibus abundare, et saturari atque inebriari frumento, vino et oleo, de quo saepe diximus. Et annos quos perturbationibus ante regnantibus perdideratis in vobis, quando opera vestra locusta, bruchus, rubigo, erucaque consumpserant, Deus vobis perire non passus est. Tunc comedetis fructus justitiae, et saturabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia. Si autem post poenitentiam tantam ubertatem Deus rerum omnium pollicetur, quid respondebit Novatus negans poenitentiam, et reformari posse peccatores in pristinum statum, si digna fecerint opera poenitentiae? Intantum enim Deus recipit poenitentes, ut vocet eos populum suum, et nequaquam asserat confundendos; et habitaturum se in eorum medio repromittat, nec amplius eos alium habituros Deum; sed in eum toto animo confisuros, qui in illis maneat in aeternum. (Vers. 28 seqq.) Et erit post haec, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos et [Vulg. addit super] ancillas meas [Vulg. tacet meas] in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in coelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vapores fumi. Sol convertetur [Vulg. vertetur] in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. LXX: Et erit post haec, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt: et super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et dabo prodigia in coelo, et super terram sanguinem, ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et illustris. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hunc locum beatus apostolus Petrus 201 impletum tempore Dominicae passionis exposuit, quando descendit die Pentecostes Spiritus sanctus super credentes, et omnes loquebantur sicut Spiritus sanctus dabat eis: ita ut mirarentur qui aderant, et dicerent: Nonne omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt; et quomodo nos audivimus linguam nostram in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae (Act. II), et reliqui; alii vero dicebant, quid vult hoc esse? Irridentibusque aliis atque dicentibus: musto pleni sunt, stans Petrus cum undecim elevavit vocem suam, et ait: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc notum sit vobis, et auribus percipite verba mea: Neque enim ut vos aestimatis, isti ebrii sunt, cum sit hora tertia diei; sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel. Et erit post haec, dicit Dominus: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt, et reliqua usque ad eum locum, quem in capitulo proposuimus. Cum igitur Petrus illo tempore quo passus est Dominus, prophetiam Joel impletam esse memoret, hoc tantum quaerimus, quomodo et superiora et media, et quae sequuntur usque ad finem voluminis sibi valeant cohaerere, ne sub uno textu consequentiaque sermonis, diversa et dissonans inter se explanatio scatere videatur? A principio ergo usque ad eum locum ubi scriptum est: Magnus dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? comminatio est atque descriptio, quae peccatori populo Dominus illaturus sit. Ab eo autem loco ubi legimus: Convertimini ad me in toto corde, et in jejunio, et in fletu, et in planctu, usque ad eum locum, ubi ait: Quare dicunt in populis, ubi est Deus eorum? cohortatio Domini est post poenas atque supplicia ad poenitentiam provocantis. Rursum ab eo loco qui sequitur: Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo, et respondens Dominus dixit, usque ad eum locum, ubi scriptum est: Et non confundetur populus meus in aeternum, repromissio futurorum est, quae bona postquam egerint poenitentiam, debeant praestolari. Et post multa quae nunc longum est retexere, haec quoque in promissione dicuntur, quae in praesentiarum conamur exponere: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, 202 et filiae vestrae, et reliqua. Videor mihi a principio usque ad hunc locum, textum servasse sermonis. Laboris est maximi, quomodo quae sequuntur, his quae nunc disserimus, coaptanda sint. Alius dicit quae generaliter in ultimo tempore repromissa sunt, nunc ex parte completa. Et quia praemium futurorum in primo adventu Domini apostoli sentiebant, libamenta quaedam et primitias mirabilium expletas memorare, ut donec veniat quod perfectum est, id quod ex parte praecesserat, sentiremus. Alius vero apostolicae esse asserit consuetudinis, juxta illud quod de sancto viro scriptum est: Dispensabit sermones suos in judicio (Ps. CXI, 5): ut quidquid utile audientibus esse cernebant, et non repugnare praesentibus, de alterius temporis testimoniis roborarent, non quod abuterentur audientium simplicitate et imperitia, ut impius calumniatur Porphyrius, sed juxta apostolum Paulum, praedicarent opportune, importune (II Tim. IV). Et sequentes regulam prophetarum, quidquid Judaei in ultimo tempore sibi carnaliter repromittunt, spiritualiter in primo adventu Domini Salvatoris dicerent esse completum: maxime cum et illi, et nos quae promissa sunt, in Christo dicamus esse complenda: in hoc tantummodo discrepantes, quod illi futura contendunt, nos jam facta convincimus: de quo in his quae sequuntur, plenius disserendum est. Omnis autem caro super quam effusurum se de spiritu suo Dominus pollicetur, illa est de qua Isaias loquitur: Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5). Ergo salutare Dei videri non potest, nisi Spiritus sanctus effundatur. Et quicumque credere se dicit in Christum, non credens in Spiritum sanctum, perfectae fidei oculos non habebit. Unde et in Actibus apostolorum, qui baptizati erant baptismate Joannis in eum qui venturus erat, hoc est, in nomine Domini Jesu: quia responderunt Paulo interroganti: Sed ne si sit quidem Spiritus sanctus, novimus (Act. XIX), iterum baptizantur: immo verum baptisma accipiunt, quia sine Spiritu sancto et mysterio Trinitatis, quidquid in unam et alteram personam accipitur, imperfectum est. Neque vero omnis qui acceperit Spiritum 203 sanctum, statim habebit et gratiam spiritualem; sed per effusionem Spiritus sancti diversas gratias consequetur (I Cor. XII). Alii prophetiam, ut filii et filiae qui majoris sunt meriti; alii somnia, ut senes jam provectioris aetatis: alii visiones, ut juvenes qui vicerunt malignum. Servi vero et ancillae qui adhuc spiritum timoris habent, et non dilectionis, quia perfecta dilectio foras mittit timorem, non habebunt prophetiam, non somnia, non visiones; sed, Spiritus sancti effusione contenti, fidei tantum et salutis gratiam possidebunt. Tunc dabit prodigia Dominus in coelo et in terra: in coelo, quia sol est versus in tenebras, et luna in sanguinem: in terra, quia tam vehementi et insolito motu terra contremuit, ut monumenta aperta, et saxa disrupta sint. Quod autem dicit, sanguinem et vapores, sive vaporem fumi, sanguis ille est, de quo in Psalmis legimus: Ut intingatur pes tuus in sanguine (Psal. XLVII, 24). Et in Isaia: Quam rubicunda sunt vestimenta tua (Isai. XCIII, 2)! et quem, percusso latere Salvatoris, mixtis aquis Romanus miles effudit (Joan. XIX). Et ignis Spiritus sancti, qui descendit de coelo, ut in Actibus apostolorum legimus: Apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt eloquit variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 3 seqq.). Hic est ignis quem venit Dominus mittere super terram, et antequam pateretur, in discipulis suis optabat ardere (Luc. XII). Ignis naturae est duplicis: habet lumen credentibus; habet tenebras suppliciaque incredulis, qui appellantur vapores fumi. Iste fumus est amarissimus, qui excaecavit oculos Judaeorum, de quo in proverbiis legimus: Sicut fumus noxius est oculis, et immatura uva dentibus, sic iniquitas utentibus ea (Prov. X, 26). De hoc fumo et Isaias in visione magna loquitur, in qua praedicebatur caecitas Judaeorum: Et superliminare motum est, et domus impleta est fumo. Unde postea sequitur: Vade, et dic populo huic: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes aspicietis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt (Isai. VI, 9, 10). Sol quoque est versus in tenebras, quando pendentem Dominum suum videre non ausus est, et luna in sanguinem, quod aut juxta historiam factum esse credamus et ab evangelistis 204 silentio praetermissum, neque enim omnia quae fecit Jesus, scripta referuntur, quae si scriberentur per singula, ne ipsum quidem arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros (Joan. XXI). Aut certe quomodo sol versus in tenebras est, non quod ipse sit mutatus in tenebras, sed quod tenebras mundo induxerit: sic et luna non est versa in sanguinem, sed Judaeos blasphemiarum et negationis in Christum horrore coopertos, aeterno testimonii sui sanguine condemnavit, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Haec omnia priusquam dies Domini veniat magnus et horribilis, futura describit. Dies autem Domini magnus et horribilis aut resurrectionis esse credendus est, aut certe, multa post tempora, dies judicii, qui vere magnus est et horribilis. Sed quia sequitur: Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, et hoc apostolus Paulus refert ad tempus Dominicae passionis, magis de resurrectionis die intelligendum est. Ait enim scribens ad Romanos: Non est distinctio Judaei et Graeci. Idem enim ipse Dominus omnium: dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt nisi mittantur (Rom. XVIII, 12 seqq.). Quodque ait: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, non leve esse credamus, licet enim idem apostolus scribat: Nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); tamen hoc ipsum dicere, non sermone, sed affectu cordis est ponderandum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde et Paulus et Sostenes scribunt Ecclesiae Dei quae est Corinthi: Sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis cum universis qui invocant nomen Domini Jesu Christi (I Cor. I): secundum illud quod in Psalmis legimus: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos (Ps. XCVIII, 9). Si igitur de credentibus Corinthiis, et de Moyse et Aaron ac Samuele scribitur, quod invocaverint nomen Domini, non incipientium, sed perfectorum, hanc gratiam esse credamus. Verbum quoque effusionis, quod Hebraice 205 dicitur ESPHOCH ( ), et omnes similiter transtulerunt, ostendit muneris largitatem, quod nequaquam in paucos Prophetas (ut olim fiebat in veteri Testamento), sed in omnes credentes in nomine Salvatoris, Spiritus sancti dona descenderint [ Al. descenderent]: nequaquam in hunc et illum, sed in omnem carnem. Neque enim est distinctio Judaei et Graeci, servi et liberi, viri et feminae: quia omnes in Christo unum sumus (Rom. X). Unde et Agabus Caesareae prophetavit (Act. XXI), et in Antiochia erant prophetae plurimi: et Apostolus praecipit, ut si, altero prophetante, alteri fuerit revelatum, prior taceat (I Cor. XIV). Et quatuor filias Philippi evangelistae legimus prophetasse (Act. XXI). Senes quoque viderunt somnia, quando Paulus jam senex audivit virum Macedonem, dicentem sibi: Transiens in Macedoniam adjuva nos (Act. XVI, 9). Et omnes juvenes qui in Christo exstitere fortissimi, et Domini bella bellarunt, viderunt visiones, Domino sua promissa complente: Ego visiones multiplico [Al. multiplicabo], et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee X, 12). (Vers. 32.) Quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio: sicut dixit Dominus: et in residuis quos Dominus vocaverit. LXX: Quia in monte Sion et in Jerusalem erit qui salvatus fuerit: sicut dixit Dominus: et annuntians quos Dominus vocavit. In eo loco, in quo nos posuimus, salvatio, sive salvatus, et in Hebraico scriptum est PHALETA ( ), Symmachus transtulit, qui fugerit. Et rursum ubi nos diximus, in residuis, et LXX transtulerunt, annuntians, in Hebraico legitur SARIDIM [ Al. SARADIM] ( ), quod Judaei loci nomen existimant. Postquam igitur venit dies Domini magnus et horribilis: et salvus effectus est, quicumque post Domini resurrectionem nomen illius invocavit, omnis qui fuit in monte Sion, et in Jerusalem salvatus est: de Sion enim egressa est lex: et verbum Domini, de Jerusalem (Isai. II), de qua scriptum est: Non capit prophetam perire extra Jerusalem (Luc. XIII, 33). Principium ergo eorum qui salvati sunt fuit in Sion et Jerusalem, in specula, et in visione pacis, et in his qui residui fuerunt, quos vocavit Dominus. Residuos eos debemus intelligere, qui de Judaeorum populo crediderunt, de quibus Isaias loquitur: Nisi Dominus Sabaoth 206 reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isai. I, 9). Hos residuos Dominus vocavit, sive evangelizavit eos, quos vocavit: sic enim LXX interpretati sunt. Locus hic difficillimus est, et multiplicem recipiens explanationem: ut sub tropologia omnia quae dicta sunt, ad illa tempora referamus, ad quae Petrus et Paulus apostoli retulerunt, hoc est, quando passus est Dominus et resurrexit. Neque enim fieri potest, ut superiora in tempore passionis, et quae sequuntur intelligamus in die judicii, maxime cum sequatur: Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, et iste versiculus, praecedentibus inferiora connectens, uno dicat cuncta tempore perpetrata. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1 seqq.) Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus: et terram meam diviserunt, et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent. LXX: Quia ecce ego in diebus illis, et in tempore illo quando convertero captivitatem Juda et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi pro populo meo, et haereditate mea Israel, qui dispersi sunt in gentibus: et terram meam diviserunt, et super populum meum miserunt sortes: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellas vendebant pro vino, et bibebant. Dicamus ut polliciti sumus, primum juxta anagogen prioribus posteriora jungentes, eadem si poterimus, ad diem judicii referre tentabimus. Salvatis credentibus in monte Sion, et Jerusalem, et vocatis residuis de populo Judaeorum, qui cum apostolis et per apostolos crediderunt, in tempore illo postquam converterit Dominus captivitatem Juda et Jerusalem, qui venerat praedicare caesis visum, et captivis remissionem, et liberavit eos qui Dominum confitentur, et qui versantur in Ecclesia, in qua visio pacis est, congregabit omnes gentes quae credere noluerunt: et 207 deducet eas in vallem Josaphat, quod significantius, juxta Hebraicam veritatem Graece dicitur κατάξω, id est, deorsum ducam, et de sublimibus ad inferiora detraham. Simulque considera, quando incredulos quosque, vel adversarias potestates Dominus ad judicium provocat, et disceptat cum eis pro populo suo: deducam, inquit, eas in vallem Josaphat. Quando autem credentes ad praelium cohortatur, dicit: Suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores: consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, non descendere, sed ascendere cohortantur. Omnis enim qui judicatur propter peccata sua, in valle positus est, quae appellatur Josaphat, id est, Domini judicium. Qui enim credit in Domino, non judicabitur. Ibique disputabit cum eis, non potentia majestatis, sed rationis eos veritate convincens, qui partiti sunt populum Dei, et haereditatem illius disperserunt in nationibus, ut servos Dei sibi servire compellerent: et terram illius diviserunt, multis eam inter se erroribus separantes, ut alii colerent Jovem, alii Junonem, et Minervam, et febrem, et rubiginem, et Anubim et crocodilum, et ibin, noctuas, accipitres, et ciconias. Sub his nominibus quondam divisus est populus Dei: quae adversariae nationes, id est, principes mundi istius, et rectores tenebrarum, non solum diviserunt sibi populum Dei, sed posuerunt pueros in prostibulum, ut virilem cogerent mutare naturam, de quibus Apostolus loquitur: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: siquidem feminae eorum mutaverunt naturalem usum [Al. naturam suam], in eum usum qui contra naturam est. Similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, accensi sunt in desiderium sui in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes. Nec hoc fecisse contenti, vendiderunt puellam pro vino, ut biberent, et libidini praeferrent gulam. Quae universa Judaei, Vespasiani, Titique temporibus, et maxime Hadriani, juxta litteram impleta esse commemorant. Si autem ad diem judicii, quae scripta sunt, voluerimus referre, dicimus omnem qui salvatur, salvari in Ecclesia, sive in coelesti Jerusalem. Et postquam Judae fuerit et Jerusalem 208 conversa captivitas, tunc congregandos et deducendos omnes in vallem Josaphat: et ibi disceptaturum Dominum cum eis qui suum populum persecuti sunt, et diviserunt sibi haereditatem Domini, et disperserunt eos in nationibus, et super terram illius miserunt sortem: quae non solum super haereticis debemus accipere, qui sibi Dei populum diviserunt, et eos faciunt esse gentiles, sed ad omnem rigidum superbumque doctorem, qui sub nomine doctrinae et sacerdotii dominantur cleris, et opprimunt eos qui subjecti sunt. Cumque fuerint negligentes, et scandalizaverint unum de minimis, etiam pueros ponunt in prostibulum, sive tradunt meretricibus: et causa voluptatis suae ( quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III) vendunt puellas, ut bibant vinum. Tradit autem adolescentes meretricibus, et puellas vendit luxuriae, qui turpis lucri gratia non corripit delinquentes. (Vers. 4-6.) Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? Numquid ultionem vos reddetis [Al. redditis] mihi? Et si ulciscimini [Al. ulciscemini] vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Argentum enim meum et aurum meum [Vulg. tac. meum] tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra: et filios Juda, et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum: ut longe faceretis eos de finibus suis. LXX: Quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis Galilaea alienigenarum? Numquid retributionem vos redditis mihi: aut iram in corde retinetis adversum me (hoc enim Graece significat μνησικακείτε)? velociter et cito reddam retributionem vestram in capitibus vestris: pro eo quod argentum meum et aurum meum tulistis: et electa mea et optima intulistis in templa vestra: et filios Juda, et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum: ut ejiceretis eos de finibus suis. Et haec Judaei adversum Tyrum et Sidonem et Palaestinorum terminos, sive Galilaeam alienigenarum dici arbitrantur: quod tempore captivitatis Judaicae, quando victi sunt a Romanis, Dei populum persecuti sunt: immo in populo Dei ipsum Deum qui praefuit populo, secundum illud quod scriptum est: Qui vos recipit, me recipit (Mat. X, 40). Ergo econtrario, qui persequitur populum Dei, ipsum Deum persequitur, cujus est 209 populus. Reddam, inquit, vobis quae fecistis populo meo: quia argentum meum et aurum, id est, vasa templi, et quidquid in eo pretiosissimum et speciosissimum fuit, candelabrum aureum et mensam propositionis auream, et duos Cherubim aureos, et propitiatorium, et phialas ac thuribula aurea tulistis, et consecrastis idolis vestris (IV Reg. XXV). Haec autem narrat historia Chaldaeos magis fecisse, qui vasa templi Domini posuerunt in templo Bel: unde postea Balthasar potat in phialis, et statim regnum ejus in Medos et Persas transfertur (Daniel. V). Sed quia post diem Domini magnum et horribilem, haec futura dicuntur, quae apostoli in resurrectione Domini interpretantur, et Hebraei in futurum judicii tempus differunt, magis de Romanis est intelligendum: quod Vespasianus et Titus, Romae templo Pacis aedificato, vasa Templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt: quae Graeca et Romana narrat historia. Eo tempore filii Juda et Jerusalem (nequaquam Israel, et decem tribuum, quae usque hodie in Medorum urbibus et montibus habitant) venditi sunt filiis Graecorum, ut exterminarentur de finibus suis, et omnis orbis Judaica captivitate completus est. Hoc illi referunt, ut ultionem sanguinis Christi et subversionem Jerusalem, quae Dei judicio accidit, contra Tyrum et Sidonem per se accidisse confirment. Nos autem juxta coeptam tropologiam, Tyrum et Sidonem et Palaestinos eos interpretemur, qui Dei populum coangustant et tribulant et persequuntur (hoc enim Tyrus in lingua nostra resonat) et eum venantur [ Al. ut venentur] in mortem, quod nomen Sidonis indicat, et bibentes sanguinem corruunt, sive volutantur in coeno, quod Philistiim Galilaeaque significat. Velociter et cito restituet eis Dominus quod merentur, quia persecuti sunt eum. Et argentum illius et aurum, eloquia videlicet Scripturarum, et νοήματα, id est, sententias, et omne quod pulchrum in Ecclesia fuit, suis erroribus manciparunt. Haereticus quoscumque deceperit, et sua fecerit adorare simulacra, filios Juda et filios Jerusalem vendit Graecis, sive gentilibus, et eos de Christianis ethnicos facit: ut exterminet de finibus suis, in quibus in Christo fuerant procreati, et 210 nequaquam in Judaea, et veritatis confessione, sed in gentium errore versentur. Quae omnia et ad diem judicii referre possumus, non discrepante vindicta: licet in tempore a superioribus discrepare videantur. Pro Galilaea in Hebraeo scriptum est, GALILOTH ( ), quod Aquila Θῖνας, Symmachus Terminos transtulit: Θῖνας autem, id est, Tumulos Arenarum, referamus ad littora Palaestinae, non ad Galilaeam Philistiim, quae omnino nulla est. (Vers. 7, 8.) Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum, et vendam filios vestros, et filias vestras, in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae: quia Dominus locutus est. LXX: Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et reddam retributionem vestram in capita vestra, et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos in captivitatem genti, quae procul abest, quoniam Dominus locutus est. Verbum Hebraicum SABAIM ( ), quod Aquila et Symmachus ita ut scriptum est transtulerunt, LXX captivitatem interpretati sunt, quod melius captivos significat. Sabaim autem gens trans Indiam dicitur, de qua fuit et regina Saba, quae venit sapientiam audire Salomonis (III Reg. X), de quibus et Isaias loquitur: Et Sabaim viri excelsi ad te transibunt (Isai. XLIII, 14). Unde et thus venire perhibetur, dicente Virgilio (Aeneid. lib. I): . . . Centumque Sabaeo Thure calent arae: licet quidam Sabaeos, Arabes suspicentur. Promittunt ergo sibi Judaei, immo somniant, quod in ultimo tempore congregentur a Domino, et reducantur in Jerusalem. Nec hac felicitate contenti, ipsum Deum suis manibus Romanorum filios et filias asserunt traditurum, ut vendant eos Judaei, non Persis et Aethiopibus et caeteris nationibus quae vicinae sunt; sed Sabaeis, genti longissimae: quia Dominus locutus sit, et populi sui ulciscatur injuriam. Haec illi et nostri Judaizantes, qui mille annorum regnum in Judaeae sibi finibus pollicentur, et auream Jerusalem, et victimarum sanguinem, et filios ac nepotes et delicias incredibiles, et portas gemmarum 211 varietate distinctas. Nos autem dicamus, quod et suscitavit Dominus post adventum suum, et quotidie suscitat, et suscitaturus est eos, quos varius error eduxerat de finibus suis. Pulchreque suscitabo, ait, quasi jacentes et corruentes, ut qui jacebant in haeresi, stent in Ecclesia, reddens haereticis quod fecerant: Ut filios eorum et filias, quos et in mysticis et in carnalibus erudierant, tradat in manibus filiorum Juda, in manibus eorum, qui Ecclesiarum principes exstiterunt; et instructi sunt armatura Apostoli, et habent scutum et lanceam veteris et novi Instrumenti. Ut cum ceperint, filios eorum et filias vendant Sabaeis, et faciant esse captivos, ut procul sint a finibus suis: et ad meliora conversi, Ecclesiasticis dogmatibus incipiant esse subjecti. (Vers. 9 seqq.) Clamate haec [Al. hoc] in gentibus: sanctificate bellum: suscitate robustos. Accedant, ascendant omnes viri bellatores. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat, quia fortis ego sum. Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini, ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos [Al. suos ]. LXX: Praedicate haec [Al. hoc] in gentibus: sanctificate bellum, suscitate pugnatores, adducite et ascendite omnes viri bellatores. Concidite aratra vestra in gladios, et falces vestras in lanceas. Fortis dicat, quia praevaleo ego. Congregamini et introite, omnes gentes per circuitum: et congregamini illuc, mansuetus sit pugnator. Locus iste dupliciter intelligitur: quidam enim arbitrantur haec sanctis gentibus praedicari, ut praeparentur ad bellum, et pro populo Dei dimicent, ut omnia instrumenta agriculturae in gladios lanceasque convertant, ut infirmus dicat se esse robustum, et veniant omnes de circuitu, et in certamen Domini congregentur, maxime quia juxta LXX sequitur: Mansuetus et mitis sit pugnator, juxta illud quod in Paralipomenis scriptum est (I Par. V, 8): Et trans Jordanem de Ruben et Gad et dimidia tribu Manasse, in omnibus vasis bellicis centum viginti millia: omnes isti viri bellatores parati ad pugnam mente pacifica: hos esse volunt imitatores veri David, de quo legimus: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Ps. CXXXI, 1). 212 Et ipse loquitur in Evangelio: Discite a me, quia humilis sum, et mitis (Matth. XI, 29), sive mansuetus. Viros quoque eos intelligi volunt, qui destruentes initia parvulorum, ad perfectae aetatis robur accesserint, et omne studium quo prius animarum suarum exercebant agros, ad necessitatem praelii contulerint. Nobis autem Hebraeorum opinionem sequentibus videtur esse contrarium. Ideo enim gentes adversariae Israeli parantur ad pugnam, et aratra sua ligonesque, vel falces in gladios lanceasque commutant (Isa. II), et infirmus robustum se esse dicit, erumpuntque et veniunt de circuitu, et contra Domini exercitum congregantur, ut [ Al. et] occumbere Dominus faciat robustos earum, et [ Al. ut] intelligant, se Deo adversante, superatas. Haec juxta litteram sibi Israel miserabilis repromittit. Nos juxta coeptam tropologiam, et gentes daemonum, et eos qui quotidie contra Ecclesiam dimicant, et in ultimo, qui sub Antichristo adversum sanctos Domini pugnaturi sunt, accipere possumus, qui idcirco congregantur, ut pereant. (Vers. 12 seqq.) Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu: mittite falces, quoniam maturavit [Vulg. maturuit] messis. Venite et descendite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. LXX: Consurgant et ascendant omnes gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu: emittite falces, quoniam adest vindemia. Introite et calcate, quia plenum est torcular, et redundant torcularia, quia repleta sunt mala eorum. Et haec juxta superiorem sensum interpretantur bifariam. Alii enim gentes ascendere in vallem Josaphat, quae interpretatur Domini judicium, et sedere ibi Deum, ut dijudicet omnes gentes, quae de circuitu veniunt, in bonam partem intelligunt: quo scilicet et sancti contra Dei adversarios congregentur, et mittant falces suas, ut maturam hostium messem demetant, et veniant atque descendant, calcentque torcularia, quia adsit vindemia, et intantum musta exuberent, ut torcularia capere non possint. Et ut sciremus quae sit vindemia, plenumque torcular, 213 intulit [ Al. intulisse]: multiplicata est malitia eorum, haud dubium quin eos significet, qui contra Dominum congregati sunt. Alii autem consurgere gentes, et convenire in vallem Josaphat, et sedere Dominum, ut omnes judicet nationes, ideo asserunt, ut parent se et assumant universa arma pugnantium, et in valle Josaphat Domini falcibus demetantur. Venisse enim contra eos tempus judicii, et intantum eorum crevisse mala, ut Dei vincerent patientiam. Nam et Amorrhaei tunc expulsi sunt, quando expleta sunt peccata eorum. Judaei istum locum ad Gog et Magog gentes saevissimas referunt, de quibus supra diximus, arbitrantes ultimo tempore quando Jerusalem fuerit instaurata, sub mille annorum imperio contra Dei populum esse venturas, et in valle Josaphat quae ad Orientalem partem templi sita est, esse ruituras [ Al. saevituras]: advenisse enim tempus occisionis earum, et effundendi sanguinis instare vindemiam. (Vers. 14, 15.) Populi, populi in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. LXX: Sonitus exauditi sunt in valle judicii, quia juxta est dies Domini in valle judicii. Sol et luna obtenebrabuntur, et stellae occidere facient splendorem suum. In eo loco ubi nos posuimus, populi, populi, et Septuaginta transtulerunt, sonitus exauditi sunt, in Hebraico scriptum est, AMONIM, AMONIM ( ), quod utique multitudinem, et turbas eorum qui judicandi sunt, et strepitum sonitumque significat. Rursum ubi nos diximus in valle concisionis, sequentes translationem Aquilae et Symmachi et quintae editionis, Septuaginta et Theodotio τῆς δίκης καὶ τῆς κρίσεως, id est, causae et judicii transtulerunt: pro quo in Hebraico scriptum est HARUS ( ), quod Hebraei non solum concisionem; sed et aurum interpretari putant, quo scilicet in valle judicii, quam suspicantur gehennam, excoctis sordibus peccatorum, purum aurum remaneat. Idcirco autem gentium, de quibus supra diximus in valle judicii, sive concisionis, populi congregantur, ut interficiantur et corruant, et a Domino judicentur. Cujus moerorem diei et tormenta pereuntium, ne sol quidem et luna astraque caetera poterunt intueri; sed retrahent fulgorem suum, et severitatem judicantis reddentisque uniuscujusque opus in 214 caput suum, aspicere non audebunt. Non quod clementiora sint quam Dei judicia; sed quod omnis creatura in tormentis aliorum de suo judicio pertimescat. (Vers. 16, 17.) Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur coeli et terra, et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel, et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion [Vulg. addit. in] monte sancto meo, et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. LXX: Dominus autem de Sion clamabit, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebitur coelum et terra, et Dominus parcet populo suo, et confortabit filios Israel, et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo, et erit Jerusalem sancta, et alienigena non transibit per eam amplius. Cum solis et lunae cunctarumque stellarum splendor tenebris fuerit commutatus, Dominus de Sion instar leonis rugiet, sive clamabit, et tam excelsa vox ejus erit atque terribilis, ut coelorum cardines et terrarum fundamenta quatiantur. Cumque tam severus in eos fuerit qui puniendi sunt, erit clemens erga populum suum, et dabit eis fortitudinem qui appellantur filii Israel, mens scilicet cernens Deum; vel εὐθύτατος Θεοῦ, quem nos rectissimum Dei dicere possumus: qui non ambulaverunt per pravas semitas, sed gradientes in via Christi, omnia recta fecerunt. Tunc scient et hi qui punientur, et illi qui assumentur in gloriam, quod Dominus habitet in specula sua Sion, et in Christo monte sancto suo, sive in eo qui se dignum Dei habitaculo praeparavit. Tunc erit sancta Jerusalem visio pacis, a qua et Salomon nomen accepit, et alieni non pertransibunt per eam amplius. Alienos vel daemones intellige, qui externi a Deo sunt: vel omnes pessimas cogitationes atque peccata, de quibus propheta loquitur: Ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 24): quae nequaquam ultra in nobis viam reperirent, si habuerimus Dei pacem, et cor nostrum adversariis non patuerit. Haec Judaei et nostri, ut diximus, judaizantes, ad mille annorum fabulam referunt, quando putant Christum habitaturum in Sion, et in Jerusalem aurea atque gemmata sanctorum populos congregandos, ut qui in isto saeculo oppressi sunt ab universis gentibus, in hoc eodem cunctis imperent nationibus. (Vers. 18.) 215 Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Judae ibunt aquae. LXX: Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et omnes emissiones Judae fluent aquis. Habitante Domino in Sion et in monte sancto suo, quando nullus per Jerusalem sanctam pertransire tentaverit, quicumque in ea mons fuerit, et ad virtutum excelsa pervenerit, dulcedine et melle sudabit, et stillabunt ex eo gratiae spirituales, de quibus propheta loquitur: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo (Ps. CXVIII, 103)! Qui autem inferior montibus est, et necdum ad perfectionis culmen ascenderint, vocabitur collis, et fluent de eo rivi lactis, quibus rudis in Christo nutritur infantia, et aquarum flumina, quae de ventre suo Dominus manare testatus est (Joan. VII). Omnes enim rivi, sive emissiones Juda, implebuntur aquis, et nihil in eis siccum erit, redundantibus cunctis gratia spirituali. Et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem [Al. fontem] spinarum. Pro torrente spinarum, Septuaginta transtulerunt, torrentem funiculorum, id est, σχοίνων: quod aut funiculos significat, aut juxta Aegyptios mensuram certi itineris, Psalmista dicente: Semitam meam et funiculum meum tu investigasti (Psal. CXXXVIII, 2). In Nilo enim flumine, sive in rivis ejus, solent naves funibus trahere, certa habentes spatia, quae appellant funiculos, ut labori defessorum, recentia trahentium colla succedant. Nec mirum si unaquaeque gens certa viarum spatia suis appellet nominibus, cum et Latini mille passus vocent, et Galli leucas, et Persae parasangas, et rastas universa Germania, atque in singulis nominibus diversa mensura sit. Haec propterea, quia verbum Hebraicum SATTIM ( ) Septuaginta funiculos transtulerunt. Caeterum nulli dubium est, omnia quae in tabernaculo Dei legimus, de lignis Settim fuisse perfecta: quae LXX interpretati sunt ligna imputribilia. Est autem genus arboris in eremo, spinae albae simile, colore et foliis, non magnitudine. Alioquin tam grandes arbores sunt, ut latissima 216 ex illis tabulata caedantur, lignumque fortissimum est, et incredibilis levitatis ac pulchritudinis, ita ut ex his etiam vasa torcularium, quae ἂρσενας et θηλύας vocant, ditissimi quique et studiosissimi faciant, quae ligna in locis cultis, et in Romano solo, absque Arabiae solitudine non inveniuntur. Pro torrente funiculorum, sive spinarum, Symmachus interpretatus est, vallem spinarum. Est autem locus juxta Liviadem trans mare mortuum, sexto ab ea distans milliario, ubi quondam cum Madianitis fornicatus est Israel. Hujus loci ex persona Dei Michaeas propheta meminit, dicens: Populus meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit Balaam filius Beor de Settim usque ad Galgalam (Mich. VI, 5). Pro quo et ibi Septuaginta transtulerunt, ἀπὸ τῶν σχοίνων, hoc est, a funiculis usque ad Galgalam. Ergo egredietur fons de domo Domini, quae interpretatur Ecclesia. De quo et Ezechiel et Zacharias ponunt in fine voluminum suorum (Ezech. XLVII, Zach. XIII), ut spinas nostras et vitia atque peccata, quae nullam frugem habuere justitiae, commutent in Domini novalia, et ariditatem nostram rigent aquis largissimis, et pro spinis ac vepribus, flores virtutum multiplices germinemus. Et in eo loco, ubi quondam fornicatus est Israel, et initiatus est Beelphegor, lilia castitatis et rosae pudoris ac virginitatis exuberent.

(Vers. 19.) Aegyptus in desolatione [Vulg. desolationem] erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerunt [Vulg. egerint] in filios Juda, et effuderunt [Vulg. effuderint] sanguinem innocentem in terra sua. LXX: Aegyptus in perdione erit, et Idumaea in campum desolationis, propter iniquitates filiorum Juda, pro eo quod effuderunt sanguinem justum in terra sua. Et in hoc loco Judaei gravissimo somno dormiunt: in ultimo tempore, quando non Christum, sed Antichristum suscepturi sunt, vindictam sui, in Aegyptios qui vicini sunt, et in Romanos quos interpretantur Idumaeos, spe vanissima confingentes. Ut scilicet quomodo Pharao et omnis ejus exercitus, qui per quadringentos et triginta annos populum Dei captivum tenuit, in mari 217 Rubro submersus est: sic etiam Romani qui eodem annorum spatio Judaeos possessuri sunt, ultione Domini deleantur. Hoc illi spe sibi cassa promittant. Neque enim possunt exponere quare cum in orbe tantae sint nationes, duae solum gentes, Aegyptiorum et Idumaeorum expetantur ad poenam; aut cur pro Idumaeis intelligantur Romani, cum eadem licentia mentiendi e diverso possimus asserere, sub Idumaeorum vocabulo vel Persas, vel Elamitas, vel Francos, Alemannos, gentesque alias significari. Nos autem dicamus tempore Dominicae resurrectionis, vel die judicii (utrumque enim recipimus) et Aegyptum et Idumaeam, in eo quod Aegyptus et Idumaea sunt, destruendas. Aegyptus dicitur MESRAIM ( ), quod interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, sanctos Dei persequens et tribulans: Idumaea, terrena, vel cruenta. Quicumque igitur Dei populum persecutus est, et terrenis vacaverit operibus, ac multitudine delictorum quotidie fuderit sanguinem innocentem, eorum scilicet, quos decipit ( Al. deceperit), erit in perditionem, ut animas quoque martyrum sub altari clamare cognovimus: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 10)? (Vers. 20 seqq.) Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generatione et generationem: et mundabo sanguinem eorum, quos non 218 mundaveram, et Dominus commorabitur in Sion. LXX: Judaea autem in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generatione et generationem, et requiram sanguinem eorum, inultumque esse non patiar, Et Dominus habitabit in Sion. Non utique haec Judaea in aeternum habitabitur, quam videmus esse desertam: non ista Jerusalem, cujus ruinas cernimus: sed illa Judaea, cujus filiae exsultaverunt et laetatae sunt in omnibus judiciis Domini. Et de qua in fine quinquagesimi psalmi legimus: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. In hac provincia confessionis et gloriae, et in hac urbe in qua pax Domini cernitur, erit aeterna habitatio, non in unam, vel in tres, aut plures generationes, sed in generatione et generationem, hoc est, in duabus generationibus eorum, qui de Judaeis et de gentibus crediderunt. Et mundabit Dominus sanguinem omnium peccatorum, quem prius non mundaverat, ut mundet in Evangelio, quos in Lege peccantes immundos reliquerat. Ideo enim conclusit omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI); sive ulciscetur servorum suorum sanguinem, quem in martyrio pro nominis ejus confessione fuderunt. Et Dominus commorabitur in Sion, de qua scriptum est: Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXVIII, 1).