pro | 2 |
LIBER PRIMUS.
[recensere]Cap. I
7 (Cap. I.--Vers. 1.) Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joatham, Achaz et Ezechiae, regum Juda. Pro Juda, in quo significantur duae tribus, LXX et Theodotio posuere, Judaeam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo quod nos ex Hebraeo vertimus, super Judam et Jerusalem: illi interpretati sunt, contra Judaeam et Jerusalem. Symmachus more suo manifestius, de Juda et Jerusalem; ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari: sed ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem Propheticus sermo praedixerit. Ergo Isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Juda et Benjamin: exceptis decem, quae in Samaria erant, et vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia rege Juda, et Jerusalem, Phul rex Assyriorum vastare jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii ejus anno, regnante apud Samariam Phacee filio Romeliae, venit Teglathphalasar rex Assyriorum, et cepit Ajon et Abel, domum Maacha: et Janoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, omnem terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios (IV Reg. XV, 18 19). Ex quo ostenditur, vicina eversione Samariae in commonitionem duarum tribuum haec universa narrari.
Ozias autem ipse est, qui et Azarias, duplici nomine. Et uno quidem atque eodem tempore Isaiam, Osee, Joel, et Amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus: sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Beeri. Amos autem pater Isaiae, non ut plerique autumant, tertius duodecim Prophetarum est, sed alius; diversisque apud Hebraeos scribuntur litteris. 8 Iste primam et extremam litteras habet ALEPH et SADE ( ); ille AIN et SAMECH ( ): et iste secundum quosdam interpretatur fortitudo, sive robustus; ille populus durus vel gravis: de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant in titulo: Visio quam vidit Isaias, sive Abdias, non inferunt quid viderint. Verbi gratia: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum et Seraphim duo in circuitu ejus; sed quae dicta sunt, narrant, id est: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Isai. VI, 1, 2). Et: Haec dicit Dominus Deus ad Idumaeam. Auditum audivi a Domino, et legatum ad gentes misit (Abd. I, I). Prophetae enim prius vocabantur videntes, qui dicere poterant: Oculi nostri semper ad Dominum (Psal. XIV, 15). Et: Ad te levavi oculos meos qui habitas in coelo (Psal. CXXII, 1). Unde et Apostolis a Salvatore praecipitur: Levate oculos vestros, et videte regiones: quia jam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35). Istos cordis oculos, et sponsa habebat in Cantico Canticorum, cui sponsus dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis (Cant. IV, 9). Et in Evangelio legimus: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22). In veteri quoque dicitur instrumento, quod populus viderit vocem Dei (Exod. XX, 18). Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi, et cordis a mentia Prophetas putat ventura dixisse: neque enim videre poterant quod ignorabant. Scio quosdam Judaeam et Jerusalem de coelestibus interpretari, et Isaiam sub persona Domini Salvatoris: quod captivitatem illius provinciae in nostra terra praenuntiet, et postea reditum conscensumque ad montem sanctum in diebus novissimis. Quae nos contraria Christianorum fidei judicantes, universa 9 despicimus, et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur spiritualiter, ut quidquid illi de coelesti Jerusalem somniant, referamus ad Christi Ecclesiam, et ad eos qui vel propter peccata egrediuntur ex ea, vel ob poenitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de qua et illud in hoc eodem Propheta dici arbitramur: Illuminare, illuminare, Jerusalem: venit enim lux tua, et gloria Domini super te orta est: et, In te apparebit Dominus, et gloria illius super te ostendetur: et gradientur reges in lumine tuo, et gentes in splendore tuo: quando venient omnes filii ejus de longe, et filiae illius in humeris portabuntur, et operient eam cameli Madian, et Epha, afferentes aurum et thus: et greges Cedar congregabuntur in Jerusalem, et arietes Nabaioth properabunt, et erunt placabiles hostiae super altare Domini (Isai. LXIX, 1 seqq.)
Quodque in titulo ponitur prophetasse eum sub Ozia, et Joatham, et Achaz, et Ezechia, regibus Juda, non ut in aliis Prophetis confuse intelligendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum sit: sed usque ad finem voluminis scriptum refertur, quid seorsum sub Ozia, et quid sub Joatham, et quid sub Achaz, et quid sub Ezechia ei a Domino revelatum sit. Sciamus quoque Ezechiam in Jerusalem duodecimo anno Romuli, qui sui nominis in Italia condidit civitatem, regnare coepisse: ut liquido appareat, quanto antiquiores sint nostrae historiae, quam gentium caeterarum. Interpretatur autem Isaias, salvatus Domini: Juda, confessio: Jerusalem, visio pacis: Ozias, fortitudo Domini: Joatham: Domini perfectio: Achaz, tenens sive robustus: Ezechias, imperium Domini. Qui igitur Domino praesidente salvatur, et est filius Amos, id est, fortis atque robusti, cernit spiritualiter visionem confessionis, dum antiqua peccata deplangit: et pacis, dum post poenitentiam transit ad lucem, et aeterna pace requiescit: cunctaque illius tempora transeunt sub fortitudine Domini, et perfectione ejus ac robore. 10 Cumque omnia fecerit, dicet illud Evangelicum: Servi inutiles sumus: quod enim debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10).
(Vers. 2.) Audi, coelum, et auribus percipe, terra: quia Dominus locutus est. Supra, quis propheta, cujus filius, quid contra Judam et Jerusalem, sive super Judam et Jerusalem, et quo tempore viderit, titulo demonstratum est: nunc coelum et terram ad audiendum provocat. In coelo supernas significans angelicasque virtutes: in terra mortalium genus, μετωνυμικῶς ab his quae continent, ea quae continentur. Sive quia per Mosen testes vocaverat Dominus coelum et terram, dans populo Israel legem suam, et dixerat: Attende, coelum, et loquar: audiat terra verba oris mei (Deut. XXXI, 1): post praevaricationem populi, eosdem rursum in testimonium vocat, ut cuncta elementa cognoscant, juste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Pro coelum, Hebraicum SAMAIM ( ) coelos sonat, plurali numero: maxime cum audite dixerit, id est, SEMU ( ), quod plurali effertur numero, non singulari. Sed quidam volunt pluraliter quidem dici coelos, sed singulariter intelligi, juxta illud quod singulas civitates, Thebas et Athenas vocamus. Estque Hebraici characteris idioma, ut omnia quae in syllabam finiuntur IM ( ) masculina sint, et pluralia, ut Cherubim et Seraphim. Et quae in OTH ( ), feminina et pluralia: ut Sabaoth. Et hoc notandum quod coelis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea enim quae excelsa sunt, majorem habent intelligentiam: quae humiliora, terrenis sensibus involvuntur. Unde et Salvator in Evangelio: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Si quis igitur coelum est, et habet municipatum in coelestibus, audiat mystice quae dicuntur. Si quis terrenus, simplicem sequatur historiam. Illud quoque animadvertendum, quod non dixerit: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quid vobis locutus sit Dominus; sed quid locutus sit mihi, ut quod ego audivi in spiritu, vobis 11 referam, qui ipsum loquentem audire non meremini. Quidam ( Origenistae ) coelum et terram quasi animantia ad audiendum provocari putant, juxta illud, quod de terra in alio loco dicitur: Qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32): cum hoc potestatis Dei sit, non terrenae intelligentiae.
Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Pro quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi, et exaltavi (Exod. IV, 22). Ab hoc loco narrat Propheta, quid Dominus sit locutus, quod populum Israel, quos servos communi lege condiderat, in filios verterit, dixeritque: Filius primogenitus meus Israel. Denique et Dominus in Evangelio Apostolis repromittit, quod si fecerint voluntatem ejus, jam non appellet eos servos, sed amicos (Joan. XV, 15). Quod si superbierit Israel, audiens se esse primogenitum: intelligat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii significentur ex gentibus. Non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres caeteros; sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos: et tamen juxta mysteria Scripturarum, non primogeniti accipiunt haereditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain, sed Abel munera placuerunt Deo. Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esau, sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis Christi transfertur ad Judam. Itaque illi juxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput: nos secundi qui dicebamur cauda, versi sumus in caput, et Dei appellamur filii. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Nec accepimus spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15): quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Melius est autem juxta Hebraicum legere, Filios enutrivi, quam genui, ne videatur illi dicto [ Al. dictum], quod in Joannis Epistola legimus, esse contrarium: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Ergo isti si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt: 12 cum omnis qui ex Deo natus est, peccare non possit?
(Vers. 3.) Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Israel non cognovit, populus meus non intellexit. Pro quo soli LXX transtulerunt: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Ut juxta caeteros et Hebraicum, possessorem suum Israel non cognoverit, et praesepe Domini sui populus non intellexerit. Et est sensus perspicuus: Ego eos adoptavi in filios, et feci populum peculiarem, et partem meam ac funiculum haereditatis meae, appellavique primogenitos; illi autem nec hoc quidem fecerunt, quod bruta faciunt animalia, ut beneficiis vincerentur, et intelligerent pastorem ac nutricium suum. Nec comparavit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est, et pro parvo cibo dominorum tecta defendit: sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum alterum carpenta trahens, durissimas terrae glebas vertit vomere, alterum portat onera, et hominum in gradiendo laborem temperat: unde et jumenta appellantur ab eo, quod juvent homines. Potest hic locus et de Deo Patre intelligi: sed magis refertur ad Filium, quod non cognoverit eum, neque susceperit populus Israel: cujus diem Abraham vidit, et laetatus est: et in cujus adventum omnium Prophetarum vota pendebant. Qui et in Evangelio ad Jerusalem loquitur: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! Quaerimus ubi pariter legerimus bovem et asinum? In Deuteronomio scriptum est: Non arabis in vitulo simul et asino (Deut. XXII, 10). Et in hoc eodem Isaias: Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos calcat et asinus (Isai. XXXII, 20). Simul arat in bove et asino Ebion, dignus pro humilitate sensus, paupertate nominis sui; qui sic recipit Evangelium, ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat. Beatus est autem qui seminat in eloquiis Scripturarum tam veteris quam novi Instrumenti: et calcat aquas occidentis litterae, ut metat 13 fructum spiritus vivificantis. Bos juxta anagogen refertur ad Israel; qui Legis portavit jugum, et mundum animal est. Asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur, cui Dominus loquebatur: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XII, 28). Pharisaeis ergo et Scribis non credentibus, qui habebant Legis clavem atque notitiam, et vere appellabantur Israel, id est, mens videns Deum, credidit pars populi Judaeorum, ut una die tria millia simul crederent, et alia die quinque millia. Sapientibus quoque saeculi non recipientibus crucem Christi, indocta nationum turba suscepit. Unde et Apostolus loquebatur: Videte vocationem vestram, fratres: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes; et quae infirma sunt mundi, elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26, 27). Sed haec coacta, superior vera interpretatio est.
(Vers. 4). Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum: blasphemaverunt sanctum Israel: abalienati sunt retrorsum. Hoc quod in ultimo posui: abalienati sunt retrorsum, LXX Interpretes non habent et pro blasphemaverunt, scribitur in eis, ad iracundiam concitaverunt: et pro semine nequam, semen pessimum. Quod caeteri sequentes, Hebraicum MEREIM ( ) interpretati sunt, pessimorum: ut non tam seminis vitium sit (ne boni et mali diversa putetur esse natura) quam eorum malitiae, qui voluntate propria Dominum dereliquerunt.
In principio voluminis titulus est, personam, causam, tempusque commemorans: in secundo intentos auditores facit: in tertio narrat quid locutus sit Dominus: in quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem, et populum plenum vel gravem iniquitate. Non quo alia sit gens et alius populus, ut quidam putant, sed ipse Israel, et gens appellatur et populus, et filii scelerati, sive iniqui: ut qui primum per beneficium filii appellati sunt Domini: postea vitio suo vocarentur filii iniquitatis; sive 14 ut reliqui consona voce dixerunt, filii corrumpentes, id est [ suppl. υἱοὶ], διαφθείροντες, qui naturae bonum suo vitio perdiderunt. Quodque jungitur: Blasphemaverunt sanctum Israel, proprie de Judaeis dicitur conclamantibus: Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan XIX, 15); et: Nonne hic est fabri filius (Matth. XIII, 55); et, Daemonium habet, et Samaritanus est (Joan. VIII, 48). Quia igitur dereliquerunt Christum, et blasphemaverunt Sanctum Israel; idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et filii Dei, postea dicerentur: Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII, 46). Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum (Luc. IX, 62), ne imitemur uxorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in priora, posteriorum obliviscitur (Philipp. III, 13). Quod autem dixit juxta LXX, populo pleno peccatis (Zach. V, 7), ostendit nullam speciem peccatorum in Israel populo non fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico est, Populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur in psalmo tricesimo septimo: Elevatae sunt iniquitates meae super caput meum: Quasi onus grave ingravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5). Manifesta transcurrimus; ut in obscurioribus, et in his quae explanatione indigent, immoremur.
(Vers. 5). In quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Quo testimonio discimus idcirco Dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam emendatio. Estque sensus: Non invenio quam plagis vestris possim adhibere medicinam: omnia membra vestra plena sunt vulnerum: nullam partem corporis quae non sit ante percussa, reperio. Vel certe hoc modo: nullas invenio plagas, quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta majora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Jeremiae: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30). Unde iratus loquitur per Osee: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Et per Ezechielem: Zelus meus recedet a te: et non irascar tibi amplius (Ezech. XVI, 42). De quibus et 15 in Psalmis legimus: Non est firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur (Psal. LXXII, 4, 5).
Omne caput languidum, et omne cor moerens. Animi laetitia interdum dolorem corporis mitigat: quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur infirmitas. Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est. Cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus in nullo sit sanitas: sed omnes in impietatem pari ardore consentiant.
A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens. Servat coeptam translationem: a pedibus usque ad verticem, id est, ab imo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens: aut enim verberibus livent corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus. Quaerimus, cui haec tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel, et Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Judaeam, et antiquum recepit statum. Sub diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, Lacedaemoniorum, et Atheniensium, ac Romanorum mererentur amicitias. Ergo hoc quod dicit: Non est in eo sanitas, ad extremam refert captivitatem: quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Jerusalem, sub Aelio Hadriano usque ad praesens tempus nullum remedium est: impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt: simul inutiles facti sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom. III, 12). Quodque infertur: non est in eo sanitas, vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite.
(Vers. 6). Non est circumligata, nec curata medicamine: neque fota oleo. Pro quo LXX transtulerunt: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. 16 Usque hodie vulnus et livor, et plaga tumens populi Israel non est circumligata fasciolis, nec curata medicamine. Quod Aquila interpretatus est μότωσιν, linteola videlicet, quae ad exsiccandam saniem, et purulentias extrahendas injiciuntur vulneribus. Neque fota oleo: ut eorum duritia lacrymis poenitentiae molliretur. Pro fasciolis, quibus Israelis nequaquam circumligata sunt vulnera, LXX malagma transtulerunt. Jacet ergo confossus et contrucidatus Israel, quia interfecit medicum, qui ad curandam venerat domum Israel. Unde et in Jeremia τροπικῶς sub persona Babylonis loquuntur Angeli: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9), urbem videlicet confusionis atque vitiorum. Et in Evangelio (Luc. X) legimus, descendentem de Jerusalem in Jericho a latronibus vulneratum, curatumque a Samaritano: et post austeritatem vini, infusam vulneribus ejus olei mollitudinem. Ab eo ergo loco, ubi supra dixerat: In quo percutiam vos; et: omne caput languidum, usque ad hoc quod infertur: Non est curata medicamine, neque fota oleo, translationis similitudo servatur, et irremediabilium descriptio vulnerum, aeternam captivitatem exprimit Judaeorum.
(Vers. 7). Terra vestra deserta: civitates vestrae igne succensae: regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Haec sub Babyloniis ex parte completa sunt, incenso templo, subversa Jerusalem, quando regionem decem tribuum Samaritani possederunt, et in tantam redacta est terra repromissionis solitudinem, ut a leonibus vastaretur. Plenius autem atque perfectius quid futurum sit sub Romana captivitate describitur: quando universam Judaeam Romanus vastavit exercitus, civitatesque succensae sunt, et regionem eorum in praesentiarum alieni devorant, et usque ad finem mundi perseverabit vastitas Judaeorum. Possumus autem haec tropologice de peccatoribus accipere, qui de sanctitate pristina corruerunt, postquam contrariis fuerint traditi potestatibus: quod omnia eorum bona veniant ad desertum: et prioris justitiae Deus non recordetur: 17 et igne diaboli omnia succendantur; et sint pabulum bestiarum, de quibus et in alio loco scriptum est: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19).
(Vers. 8.) Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea: et sicut tugurium in cucumerario. Quod vinea appellatus sit omnis Israel, idem in consequentibus Propheta testatur, dicens: Vinea enim Domini sabaoth, domus est Israel: et homo Juda, novella plantatio atque dilecta (Infra cap. V, 7): et in Psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti: ejecisti gentes et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Haec vinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo scribitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Postquam vero vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam; et vastavit eam aper de silva: reliquit templum suum Dominus, iratusque consurgens ait: Surgite, abeamus hinc; et: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Et per Jeremiam: Reliqui domum meam: dimisi haereditatem meam. Facta est haereditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit super me vocem suam, propterea odivi eam (Jerem. XII, 7). Similitudo autem vastationis Templi et Jerusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu vinea uvarum plena est, ponunt custodes in umbraculis. In Cucumerario quoque, quod LXX pomorum custodiam vocant, parvulae fiunt casulae propter ardorem solis ac radios declinandos: et inde vel homines, vel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus, abigunt. Cum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent arentia fruticum umbracula, casulaeque, recedente custode, quia non habet ultra quod servet. Ergo et omnipotens Deus dereliquit Templum, et urbem fecit esse desertam: quod non necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui videmus desertam Sion, et eversam Jerusalem, Templumque usque ad solum dirutum. Quod autem filiam Sion vocat, clementissimi parentis monstrat affectum. Nec mirum si Sion appelletur filia, cum etiam Babylon saepissime filia nuncupetur. Omnes enim natura filii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Juxta anagogen, vinea Dei et pomorum paradisus, anima nostra 18 appellari potest: cui si mens, id est, νοῦς, praefuerit, habet custodem mentis Deum: sin autem vitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem.
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hunc locum Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens: Dico ergo, numquid repulit Deus populum suum? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 1, 2). Et post paululum: Sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Ibid., V). Ex quo ostenditur, superiora quae contra Jerusalem et Judam sermo propheticus comminatus est, non ad Babylonicae captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando in Apostolis salvae factae sunt reliquiae populi Judaeorum; et una die crediderunt tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum est. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in Latinum vertimus, in Hebraeo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX interpretes pro locorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quarendum, utrum de Patre dicatur, an de Filio. Nec dubium quin illud quod in vicesimo tertio [ Al. quarto] psalmo legitur: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7, 8), id est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae, ad Christum referatur. qui post passionis triumphum ad coelos victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae sit: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo non solum juxta Apocalypsim Joannis, et apostolum Paulum; sed in veteri quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est, Omnipotens, Christus appellatur. Si enim omnia Patris Filii sunt; et ut ipse loquitur in Evangelio: Data est mihi omnis potestas 19 in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et: Omnia mea tua sunt, et glorificor in eis; cur non etiam Omnipotentis nomen referatur ad Christum: ut sicut Deus Dei, et Dominus Domini, sic Omnipotens Omnipotentis Filius sit?
(Vers. 10.) Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. Salvis factis reliquiis per Apostolos populi Israel, Scribas et Pharisaeos, et populum succlamantem: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6), propheticus sermo convertitur; et vocat eos principes Sodomorum, et populum Gomorrhae, juxta illud quod in consequentibus legimus: Iniquitatem suam sicut Sodoma annuntiaverunt et ostenderunt. Vae animae eorum: quia cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis (Infra III). Ergo propterea principes vocantur Sodomorum, et populus Gomorrhae, quia cogitaverunt consilium pessimum, et alligaverunt justum, atque dixerunt, Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Et rursum: Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; istum autem quis sit, nescimus (Joan. IX, 29). Simulque gloriantes in Evangelio: Semen Abrahae sumus: et nemini unquam servivimus (Joan. VIII, 53): audiunt a Domino Salvatore: Si essetis filii Abraham, utique opera Abraham faceretis; et rursum: Vos ex diabolo patre nati estis: et opera patris vestri vultis facere (Ibid., XXXIX, 44). Tale quid et Ezechiel ad Jerusalem loquitur: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethaea (Ezech. XVI, 45). Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum Isaiam, quod principes Sodomorum et populum Gomorrhae eos appellaverit, et quod Domino dicente ad Moysen: Non poteris videre faciem meam (Exod. XXXIII, 20), iste ausus sit dicere: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Infra VI, 1); non considerantes quod faciem et pedes Dei, sive suos, quia in Hebraeo ambigue legitur, Seraphim texerint: et media tantum ejus Isaias 20 vidisse se scribat. Homo igitur Dei faciem videre non potest. Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia, semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10). Et, Nunc in speculo videmus et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): quando de hominibus in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi [Al. tamquam] a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Licet faciem Dei juxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura: et tunc mente cernatur quando invisibilis creditur.
(Vers. 11.) Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Pro eo quod est, nolui, LXX transtulerunt nolo, praesens tempus pro praeterito. Porro juxta Hebraicum, numquam se Deus hostias Judaeorum voluisse demonstrat: quod et in quadragesimo nono psalmo legimus: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes ferae silvarum: jumenta in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, seqq.)? Cumque veteris Legis caeremonias respuisset, transit ad Evangelicam puritatem: et quid pro his cupiat, ostendit: Immola Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis: et ernam te, et honorificabis me. Omnis ergo capituli hujus continentia, usque ad eum locum ubi ait: Judicate pupillo, defendite viduam, et venite, et disputemus: respuit sacrificia victimarum, et Evangelii obedientiam docet esse super sacrificium. Quodque intulit: Plenus sum, hoc sensu est accipiendum, 21 nulla re indigeo: Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Unde et nos omnes de plenitudine ejus accepimus. Potest hoc et de his accipi, qui cum Dei praecepta non faciant, donariis atque muneribus Deum redimere posse se credunt: vel qui rapta per rapinam et avaritiam, altari offerunt et pauperibus.
(Vers. 12.) Quis enim quaesivit haec de manibus vestris? Audiant Ebionaei, qui post passionem Christi abolitam Legem putant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Judaeis tantum et de stirpe Israelitici generis haec custodienda decernunt. Hostiae ergo et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt; sed ne idolis fierent: et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spirituales hostias transiremus. Dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia Lex spiritualis est: et omnia quae Judaei carnaliter faciunt, a nobis impleri spiritualiter.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis. Observa quod post Babyloniam vastitatem, rursum a Zorobabel Templum aedificatum sit: et per multam annorum seriem in Templo sint oblata sacrificia (I Esdras, V). Ergo ultimam sub Vespasiano et Tito destructionem Templi indicat, quae usque ad consummationem mundi perseveratura est.
(Vers. 14.) Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram: iniqui sunt coetus vestri. Omnis conventus qui non offert hostias spiritales, nec audit illud, quod in quinquagesimo psalmo canitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit, abominabilis est Deo. Et idcirco jungit et Dicit: Kalendas vestras et solemnitates vestras. Ut non suas appellet festivitates: sed eorum qui male his abutuntur. Quodque LXX interpretati sunt, jejunium et otium: possumus dicere illud jejunium recipi a Deo, quod otium bonorum operum non habet. Odit anima mea. Ἀνθρωποπάθως, non quod animam Deus habeat; sed nostro loquitur affectu.
(Vers. 15.) Facti mihi estis in satietatem: nequaquam dimittam peccata vestra. Pro quo interpretatus est Aquila, laboravi sustinens. Symmachus ἐκοπώθην ἱλασκόμενος, 22 quod est, defeci miserans; ut ostendat se nequaquam ultra misereri: quia aliud sit servos ad se missos occidere; aliud Filium. Hunc sensum et in Osee propheta legimus: Perditio tua, Israel: tantum in me auxilium tuum (Osee, XIII, 9). Quod ita intelligitur: Pereas, Israel, quia non tuo merito, sed meo tantum salvaris auxilio.
Manus vestrae sanguine plenae sunt. Causam manifestat cur Deus avertat ab eis oculos suos, et multiplicatam orationem non exaudiat: quia effuderint sanguinem justi; et pessimi coloni haeredem ad se missum interfecerint. Unde et Salvator ad eos loquitur: Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 31). Illi enim interfecerunt missos ad se Prophetas: vos jugulate Patrisfamilias Filium. Utendum hoc testimonio et contra eos, qui cum quotidianis operibus sanguine manus plenas habeant, in oratione dies noctesque conjungunt.
(Vers. 16.) Lavamini, mundi estote. Pro superioribus victimis, et holocaustis, et adipe pinguium, et sanguine taurorum et hircorum: et pro thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque jejuniis, kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi placet religio: ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, quod solum potest peccata dimittere. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem: Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19).
Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quod Joannes Baptista dicebat: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7; Luc. III, 7): ut qui Christi baptisma consecutus est, auferat malum de corde suo, et quiescat agere perverse, ac postea discat bonum facere, secundum illud quod alibi praecipitur: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27).
Discite benefacere. Virtus ergo discenda est, nec naturae tantum bonum sufficit ad justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis (I Pet. II, 11). Jesus quoque filius Sirach tale quid loquitur: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus 23 tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias commemorat: Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet (Cap. XXVI, 10, sec. LXX). Discenda est ergo justitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina.
(Vers. 18.) Quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit Dominus. Victimis Judaeorum evangelica mandata succedunt, et ideo pupillis ac viduis providetur, ut securi de tutela conjugum ac liberorum suorum, martyres ad bella procedant. Cum autem, inquit, haec feceritis, arguite me, si non reddidero praemia quae pollicitus sum. Quando autem dicit: Quaerite judicium, ostendit non esse omnium recte judicare, sed eorum qui prudentes sunt. Denique et Salomon in visione per somnium, hoc a Domino postulavit, ut accepta sapientia, juste populum judicaret.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum: quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra, quasi vermiculus: ut lana alba erunt. Ordo praecipuus: non enim sufficit dixisse, lavamini, nisi jungat, mundi estote: ut post lavacrum aquae cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mat. V, 8). Cumque cordis habuerint puritatem, debent auferre malum de mentibus suis, non in conspectu hominum, sed in conspectu Dei, quem celare nihil potest. Quodque jungit: Quiescite agere perverse, illud Evangelicum sonat: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14). Recedens ergo a vitiis, discat bonum, quaeratque judicium, oppresso subveniat, pupillum viduamque sustentet: et si hoc fecerit, tunc peccata, quae prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur: et opera cruoris ac sanguinis, veste Domini mutabuntur, quae de agni confecta est vellere, quem sequuntur in Apocalypsi (Cap. V), qui virginitatis candore resplendent.
(Vers. 19, 26.) Si volueritis, et audieritis, bona terrae comedetis: si nolueritis, et non audieritis (sive ut in Hebraeo habet) et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Quia os Domini locutum est. 24 Liberum servat arbitrium, ut in utramque partem non ex praejudicio Dei, sed ex meritis singulorum, vel poena, vel praemium sit. Bona autem terrae illa puto dici, de quibus in psalmo legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13); et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 3). Vel certe quia Judaeis loquebatur, qui necdum poterant capere spiritualia, pollicetur eis bona praesentis saeculi, ut saltem praesentibus invitati faciant quae praecepta sunt. Et quia noluerunt audire: sed e contrario provocaverunt ad iracundiam Sanctum Israel: propterea eos gladius devoravit, id est, Romanus delevit exercitus. Et haec, inquit, omnia fient: Quia os Domini locutum est. Cujus sententia, permanentibus hominum peccatis, non potest immutari.
(Vers. 21.) Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii: justitia requievit in ea: nunc autem homicidae. Verbum Hebraicum JALIN ( ), pro quo LXX transtulerunt, dormivit; et requievit, et requiescet, id est, et praeteritum et futurum tempus significat. Unde et Aquila et Theodotio quasi de futuro dicunt. Miratur autem Prophetico spiritu, quod civitas quae quondam fidelis fuit, vel fidelium receptaculum, subito facta sit meretrix. Quod quidem et in Isaiae temporibus intelligi potest: sed plenius refertur ad passionem Christi, quando omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII, 3). Et quamquam in Hebraico non habeatur Sion: tamen LXX, ut sensum manifestiorem facerent, addiderunt. Sion autem mons est, in quo Jerusalem urbs condita est: quae postquam capta est a David, appellata est civitas David. Nec ambigo fuisse in ea sanctos viros, quando tabernaculum Dei habuit, et postea Templum aedificatum est: quando Nathan et Gad prophetaverunt: et super choros (qui in libro Dierum plenius describuntur) Asaph, et Idithun, et Eman, et filii Chore constituti sunt, ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudes Domini transiret religio (I Par. XXV). Civitas ergo fidelium, quae prius fuit plena judicii, et justitia requievit in ea, nunc plena est homicidis: qui interfecerunt 25 prophetas, et ipsum Dominum Salvatorem. Fornicationem autem Jerusalem, quomodo divaricaverit crura sua omni transeunti, sub nomine Oolibae Ezechiel prosequitur: quae interpretatur, tabernaculum meum in ea: quod nunc aliis verbis dicitur justitia requievit in ea. Pro justitia in Hebraeo scriptum est SEDEC ( ), quod justum magis sonat quam justitiam: ut intelligamus prius in ea Dominum commoratum, de quo alibi dicitur: Justus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus (Ps. X, 5). Quae omnia possumus secundum Anagogen referre ad animam sancti quondam viri, in qua prius Dei justitia commorata est, si postea peccaverit, et pro hospite Deo, homicidae daemones in ea fuerint commorati.
(Vers. 22.) Argentum tuum versum est in scoriam. Ad civitatem loquitur Sion, in qua prius requievit justitia: quod argentum illius, doctrina videlicet Scripturarum, de qua in Psalmis legimus: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), versum sit in scoriam, quod Hebraice dicitur SIGIM ( ): rubigo videlicet metallorum, sive purgamenta et sordes, quae igne excoquuntur, ut quia argentum nominaverat, servet metaphoram. Potest autem et hoc dici, quod justi et sancti viri qui prius in urbe versati sunt, postea in sordes versi sint peccatorum.
Caupones tui miscent vinum aqua. Pro quo Symmachus transtulit, Vinum tuum mixtum est aqua. Et est sensus: Lex Dei pura atque sincera, et (ut ita dicam) mera veritate subnixa [ Al. subnexa] (Matth. XV), violata est traditionibus Pharisaeorum: quod Dominus in Evangelio plenius docet, omisisse eos legem Dei, et sequi mandata hominum. Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest audientes corripere, vertit ad gratiam: et ita loquitur, ut non corrigat, sed delectet, audientes: vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu suo. Haeretici quoque Evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, 26 cum e contrario Dominus noster aquas in vinum verterit (Joan. II), et tale vinum quod miretur architriclinus: quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio, pincernas ejus et ministros vini, sua voce collaudans (II Paral. IX). Sed et Ecclesiastes ministeria vini, atque convivii sui, mystico sermone describit (Eccles. II). Unde pro vino Aquila, συμπόσιον, id est, convivium interpretatus est quod apud Graecos ἀπὸ τοῦ πότου, apud nos a convictu rectius appellatur.
(Vers. 23.) Principes tui inobedientes, socii furum. Pro inobedientibus, Aquila, recedentes: Symmachus, declinantes, interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisaeos vocat, qui a Domino recedentes, immo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere, et socii fuerunt proditoris furisque Judae. Quod quidem et nos cavere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque lacrymas divitias congregant, non [ Al. ne] tam ipsi fures, quam socii furum appellemur: dicaturque nobis, Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX, 18).
Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. In catalogo vitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim saepe necessitate fit; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperint: nec os considerant amicorum, sed manus: et eos sanctos judicant, quorum exhauriunt marsupium: de quibus et Ecclesiastes loquitur: Qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia (Eccles. V, 9). Istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus aliquid acceperint, vel certe nulli quidpiam tribuant, nisi a quo se recepturos putaverint. Pro retributionibus, Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro oculo (Exod. XXI); et non imitantur illud Davidicum: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5); et Jeremiae de justo dicentis: Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis (Thren. III, 30): ut impleat Evangelicum virum, cui dicitur: Qui 27 te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39).
(Vers. 24.) Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel: Pro fortis Israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: Vae fortes Israel; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principes quoque corripi, atque robustos, de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7); et: Cui plus datur, plus exigetur ab eo (Luc. XII, 48). Abutimurque hoc testimonio, si quando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.
Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. Rursum et in hoc, quod in Hebraico non habetur, ponuntur LXX, Non cessavit enim furor meus contra inimicos meos. Corripit autem Scriba et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII, 13 seqq). Et in alio loco: Generatio adultera et perversa signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII, 39). Plangit autem clementissimus pater principes delinquentes et hostes suos vocat, et inimicos appellat, quod pereant, eo quod nolint agere poenitentiam, quod se venientem non susceperint. Appropinquans enim Jerusalem, flevit, et dixit: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! Consolatio ergo Dei super hostibus ejus et inimicis est: ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur.
(Vers. 25.) Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. Pro scoria, quod interpretatus est Symmachus, Aquila στέμφυλα, id est, vinacia, Theodotio γιγαρτῶδες, id est, acinum uvae interpretatus est: soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum magis quam verba vertentes. Quia enim supra dixerat: Argentum tuum versum est in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum, atque purgandum, et excoquat omnes 28 sordes, ac vitia peccatorum: ut separato stanno, purum argentum remaneat, quod absque igne fieri non potest: per quod significat eos passuros esse tormenta. Legimus et in Malachia de Domino: Ipse egredietur quasi ignis conflatorii, et quasi herba fullonum et sedebit conflans, et emundans sicut argentum et aurum: et emundabit filios Levi (Malach. III, 2, 3); ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis: Et erunt Domino offerentes victimas in justitia. Ezechiel quoque omnem domum Israel, aere, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commixtam, et postea purgandam: ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit Dominus (Ezech. XXII, 18). Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit [Al. mundabit] aream suam, et mundabit [Al. purgabit] triticum, et congregabit frumentum in horrea: paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12).]
(Vers. 26.) Et restituam judices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. In civitate fideli Sion, quae postea facta est meretrix; et pro justo, sive justitia, habitaverunt in ea homicidae. Ideo Dominus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stannum ejus, et restituat judices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus. Judices priores fuerunt Moses, et Jesus filius Nave, et caeteri a quibus etiam liber Scripturae sanctae nomen accepit: et postea David et alii justi reges. Restituet ergo Judicum similitudinem: vel post captivitatem Babylonicam, ut Judaei volunt, Zorobabel, Esdram, et Neemiam et caeteros principes, qui usque ad Hircanum populo praefuerunt, cui Herodes successit in regnum: vel certe verius et rectius, Apostolos, et qui per Apostolos crediderunt, Ecclesiarumque principes constituti sunt, sicut in principio hujus diximus visionis, quod et comminatio et repromissio pertineat ad tempus Dominicae passionis, et ad fidem, quae post passionem ejus fundavit Ecclesiam.
Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. 29 Haec perspicue de Ecclesia, quae in Dominum creditura est tam de Judaeis, quam de gentibus, propheticus sermo complectitur. Urbs autem justi, hoc est, Domini Salvatoris, sive ipsa justa vocabitur, de qua dictum est: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Fidelem quoque appellans, vel metropolim juxta LXX ostendit ab his esse appellandam, qui in Domino credituri sunt.
(Vers. 27-29.) Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitiam, et conteret scelestos et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum, consumentur; confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis, quos elegeratis. Non omnes redimentur, nec omnes salvi fient, sed reliquiae, de quibus et supra dictum est. Reducentur autem in justitia, cum scelerati et peccatores contriti fuerint, et qui Dominum reliquere, consumpti. Cumque salvati fuerint, confundentur qui idolis prius sacrificaverant: et erubescent in hortis, quos elegerant. Significat autem loca luxuriae, lucos et nemora.
(Vers. 30.) Erunt enim quasi terebinthus defluentibus foliis; et velut hortus, sive paradisus, sine aqua. Usque hodie Judaei legentes Scripturas sanctas, terebinthus sunt, sive quercus, ut interpretatus est Symmachus. Et juxta Evangelium (Matth. XXI), ficus quae aruit, in qua cum Dominus poma quaesisset, et non invenisset, aeterna ei ariditate maledixit. Sed et ipsa folia et poma verborum nunc apud eos esse cessarunt: hortus quoque irriguus, id est, scientia Scripturarum, sive paradisus diversarum arborum, qui absque gratia spirituali est, nec olera quidem affert, de quibus Apostolus loquitur: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2): et siccatis radicibus, omnis viror in ariditatem versus est, ac squalorem.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, ἀποτίναγμα interpretatus est Symmachus: quando stupa pectitur, et quidquid sordium habet, projicitur. Omnis igitur fortitudo et superbia peccatorum et sceleratorum Israel, qui dereliquerunt Dominum, et idcirco consumpti sunt: et sacrificaverunt idolis, et erubescent in hortis, 30 quos elegerunt; redigentur in purgamenta stupae, quae levi vorantur incendio. Sequitur enim: Et opus ejus, id est, fortitudinis vestrae, sive idololatriae, in qua erraveratis, parvula scintilla consumet.
Et succendetur utrumque simul: et non erit qui exstinguat. Et scientia videlicet Judaeorum, et omnia opera quae faciunt, sive et idolum et Jerusalem, in qua idolum fuit: et succendente Domino, nullus exstinguere poterit. Quae omnia de contrariis quoque dogmatibus accipere possumus: quod et magistri et discipuli pariter pereant, et omne opus eorum ignis pabulum sit.
Cap. II (Cap. II.--Vers. 1.) Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super Judam et Jerusalem. Et in priori Visione, quam jam exposuimus, ubi LXX interpretati sunt, quam vidit contra Judaeam et contra Jerusalem, in Hebraico scriptum est AL JUDA UJERUSALEM ( ): et in hac quae secunda est, in Hebraico similiter continetur. Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra Judaeam et Jerusalem, et in hac de Judaea et de Jerusalem; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae, et civitas meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis quam verbum interpretati sunt: et hic quia statim prospera promittuntur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in summitate montium, non contra Judaeam et Jerusalem, sed de Judaea et Jerusalem prophetiam intellexerunt: cum et in illa legerimus post comminationem prospera: Restituam judices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua. Ergo juxta Hebraicum et in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Amos, de Juda et Jerusalem intelligendum est: non contra Judaeam et Jerusalem: vel pro Juda et Jerusalem, ut Symmachus transtulit: sed absolute, de 31 Juda et Jerusalem, in quo possunt et laeta et tristia contineri. Et hoc considerandum, quia ibi visionem videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum: et in illa Judaeis comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punito Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.
(Vers. 2.) Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. Novissimos dies et in Genesi legimus, quod, vocante Jacob filios suos atque dicente: Venite ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1): postea ad Judam, de cujus semine ortus est Christus, dixerit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua Joannes Apostolus loquitur: Filioli mei, novissima hora est (II Joan. I, 18); in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et replevit omnem terram: a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur vulneratus (Ezech. VIII, 16, secundum LXX). Hic mons in domo Domini est, quam Propheta suspirat, dicens: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini, omnes dies vitae meae (Ps. XXVI, 4); et de qua Paulus scribit ad Timotheum: Sin autem tardavero, ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Haec domus aedificata est super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, qui et ipsi montes sunt, quasi imitatores Christi (Ephes. II). De hac domo Jerusalem Psalmista conclamat dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1). Unde et super unum montium Christus fundat Ecclesiam, et loquitur ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Simile quid ad desiderantem animam suam, et impatienter domum Dei videre cupientem, sanctus loquitur: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me (Psal. XLI, 6)? Et iterum: Haec recordatus sum et effudi in me animam meam: quoniam pertransibo in locum 32 tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: in voce exultationis et confessionis sonus epulantium (Ibid., 5). LXX, Manifestum montem Domini, et domum Dei super capita montium, transtulerunt. Quod testimonium eisdem verbis et Michaeas propheta posuit: quae in suo loco exposui (Mich. I).
Et elevabitur super colles. Qui in capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles elevabitur. De quibus montibus et collibus et in Cantico canticorum sponsa loquitur: Vox fratruelis mei: ecce hic venit saliens super montes, transiliens colles: similis est fratruelis meus capreae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel (Cant. II, 8, 9).
Et fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi. Omnes enim gentes servient ei, cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8): ut serviant ei juxta Sophoniam sub jugo uno, de quibus idem propheta testatur: Ex finibus fluviorum Aethiopiae afferent tibi hostias (Soph. III, 10). Et in septuagesimo primo psalmo legimus: In conspectu ejus procident Aethiopes (Psal. LXXI, 9). In nomine enim Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II).
(Vers. 3.) Et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis ejus. Gentes et populi nequaquam propria salute contenti, se mutuo hortabuntur, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. De quibus supra diximus, qui sit mons Domini praeparatus et quae domus Domini super verticem montium. Domus autem Domini dicitur domus Dei Jacob, ut recipiamus vetus Instrumentum, et non secundum Manichaeum aliam extra domum Dei Jacob quaeramus domum. Cum autem fuerimus in domo Dei Jacob, tunc docebit nos vias suas, per quas gradiamur ad eum, et ambulabimus in semitis ejus, quas tribuerunt et alii. Denique et Jesus ascendens in montem, docebat discipulos suos octo beatitudines, et caetera quae Evangelicus sermo complectitur (Luc. VI). Prius ergo discendae sunt viae Domini; et postea ambulandum in semitis ejus.
Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Omnes gentes et populi multi, 33 idcirco se mutuo hortabuntur et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et caetera quae sequuntur: Quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem: nequaquam de Sinai, et de solitudine, et de monte Oreb: sed de monte Sion, in quo aedificata est Jerusalem: et de Jerusalem, in qua Templum est et religio Dei. Legimus quod saepe Dominus docuerit in Templo (Matth. 13): et quod non oportuerit mori Prophetam extra Jurusalem: et supra verbum et legem pariter nominata. Verbum principes jubentur audire: legem populus auribus percipere. Qui enim prius legem fecerit, postea venit ad sermonem Dei. Sed et in Jerusalem primum fundata Ecclesia totius orbis Ecclesias seminavit. Et hoc dicendum quod quicumque in specula et in visione pacis fuerit, in hoc et lex et verbum Domini constitutum sit. Et pulchre non dixit: in Sion et in Jerusalem erit, et manebit verbum et lex Domini; sed egredietur, ut de illo fonte omnes nationes doctrina Dei significet irrigandas.
Et judicabit gentes, et arguet populos multos. Ergo et inter gentes judicandum est: nec omnes increduli pari sententia condemnandi, sed pro diversitate meritorum diversa passuri sunt. Postquam autem judicaverit gentes, tunc arguet populos multos, sive ut LXX transtulerunt, populum multum. Et nota ordinem: gentes judicabuntur, quia crediturae sunt: Qui enim non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Populus autem multus, qui intelligitur Israel, nequaquam judicabitur, sed arguetur, quia ad se missum Filium Dei non receperit.
(Vers. 4.) Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Omne bellandi studium vertetur ad pacem, et pro discordia erit in toto orbe concordia. Gladii mutabuntur in vomeres, et lanceae in falces, ut omisso furore bellandi, agriculturae serviant, et uberrimas falcibus messes secent. Quod quidem et spiritualiter intelligi potest, quando omnis duritia cordis nostri Christi vomere frangitur, et eradicantur spinae vitiorum, ut sementis sermonis Dei crescat in fruges: et postea labores manuum nostrarum manducemus, quando venientes venient in exultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6).
34 Non levabit gens contra gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad praelium. Veteres revolvamus historias, et inveniemus usque ad vicesimum octavum annum Caesaris Augusti (cujus quadragesimo primo anno Christus natus est in Judaea) in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio praeliandi, ita ut caederent et caederentur. Orto autem Domino Salvatore, quando sub Praeside Syriae Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio, et Evangelicae doctrinae pax Romani imperii [ Sup. pace] praeparata; tunc omnia bella cessaverunt, et nequaquam per oppida et vicos exercebantur ad praelia; sed ad agrorum cultum, militibus tantum legionibusque Romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato: quando impletus est Angelorum ille concentus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); et in diebus ejus orta est justitia et multitudo pacis.
(Vers. 5, 6.) Domus Jacob venite, et ambulemus in lumine Domini: projecisti enim populum tuum domum Jacob. Post vocationem gentium, et ostensionem montis Domini super verticem montium, ad populum suum, id est, populum Judaeorum, qui appellatur domus Jacob, Propheta convertitur, et hortatur eos, ut qui in tenebris versantur erroris, lumen suscipiant veritatis, et ambulent in lumine Domini. Et quodammodo illud Davidicum canit: Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur (Ps. XXXIII, 6). Omnis enim qui operatur malum, odit lumen, et non venit ad lucem, ne opera ejus arguantur. Vos autem domus Jacob, domus populi mei, venite mecum, et pariter ambulemus in lumine Domini: recipiamus Evangelium Christi, illuminemur ab eo qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Cumque hoc locutus fuisset ad populum Judaeorum, cernens impoenitens cor eorum, et animam incredulitate durissimam, facit apostropham ad Dominum, et dicit: Ideo eos hortor, ut ad te veniant, et mecum tuo lumine perfruantur, quia pro merito peccatorum suorum reliquisti populum tuum, domum quondam Jacob.
(Vers. 7.) Quia repleti sunt olim, et augures habuerunt, 35 ut Philisthiim. Pro Philisthiim semper LXX alienigenas interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens Palaestinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet; sed pro ea PHI Graeco utitur. Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum enumeratione gentium caeterarum: Mihi alienigenae subditi sunt (Psal. LIX, 10), non omnes exteras nationes, sed proprie Palaestinos significat. Redditque causas quare projecerit Deus populum suum domum Jacob: quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, et ominibus, cunctisque sordibus idololatriae. Non attendenda omina nec auguria, Mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas ejecit Dominus a facie Israel, Chananaeorum, Amorrhaeorum, et Chethaeorum. Hunc locum Ecclesiae tractatores aliter, atque aliter edisserunt. Quidam enim volunt hoc significari, quod projecto populo Judaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus exercitus; et ejectis Judaeis, habitaverint in Judaea alienigenae, qui de toto orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant hoc non pertinere ad Romana tempora, sed ad superiora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub impiis regibus fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt.
Et pueris alienis adhaeserunt. Pro quo LXX transtulerunt: Et filii multi alienigenae nati sunt eis. Symmachus: Et cum filiis alienis applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico JESPHICU ( ), quod Hebraei interpretantur, ἐσφηνώθησαν, et nos vertimus, adhaeserunt, ut vitiorum in gente Judaea turpitudo monstretur. Intantum autem Graeci, et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae haberent publice concubinos: et Adrianus philosophiae artibus eruditus, Antinoum consecrarit in Deum, templumque ei ac victimas, et sacerdotes 36 instituerit, et ex eo Aegypti civitas ac regio nomen acceperit. Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint publicae libidini expositi: donec sub Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro LXX conjuges eorum violatas esse significant, dum filios alienos Judaeis generant. Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, eamdem cum pueris turpitudinem demonstravit.
(Vers. 8.) Et repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. Inter caetera vitia terrae domus Jacob, etiam auri et argenti multitudo numeratur. Inter omina et augures, equos et quadrigas, quas Deus multiplicari prohibuit regibus Israel: inter idola, quae sunt opera manuum hominum, avaritia condemnatur. Unde Dominus praecepit in Evangelio, ne thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur possit eripere, ad extremum inferens: Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24). Pulchre autem illud comma versiculi: Semper avarus eget, aliis verbis Propheta significavit dicens: Et non est finis thesaurorum ejus. Non quod thesauri finem non habeant, sed quod possidentium animus non impleatur. Utraque autem gens et Judaeorum et Romanorum per haec verba avaritiae sugillatur. Quod historiae quoque tam Graecae narrant quam Latinae, nihil Judaeorum et Romanorum gente esse avarius. Unde et repetundarum lex constituta est, et quotidie videmus illud Apostolicum compleri: Qui praecipis non furandum, furaris (Rom. II, 21). Furem judicem audit atque condemnat judex furacior, in alio de se promens sententiam.
Et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigae ejus. Non enim dignum est numero quod contra Dei imperium possidetur. Unde et in Psalmis dicitur: Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17). Et in Exodo: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1). Et in alio psalmo: Hi in curribus, 37 et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX, 8). Potest autem utrumque intelligi, quod et populus Judaeorum contra praeceptum Dei sibi equos, et quadrigas multiplicaverit, et terra Judaeae victorum equis et curribus sit repleta.
(Vers. 9.) Et repleta est terra ejus idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. Ubi quondam erat Templum et religio Dei, ibi Adriani statua, et Jovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretantur, quod in Evangelio legimus: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem in sancto loco (Marc. XIII, 14). Et operi manuum suarum inclinati sunt: et homo, rationale animal, aes adoravit, et lapidem. Sunt autem qui haec de Judaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis universa haec fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli ponitur: Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incurvetur homo, et humilietur vir, et se erigere non possit: quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit Dominus, exemplo illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquam coelum, sed terram semper aspiceret (Luc. XIII).
Ne ergo dimittas eis. Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eis. Si Deus loquitur, ita intelligendum est: Quia tanta fecerunt, non parcam eis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum: ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Quod si de Romanis intelligimus, verior interpretatio est: qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui victoriam praebuit, sed idola manuum suarum. Sin autem de Judaeis, Prophetae truculenta sententia est, ut contra populum suum orare videatur, cui supra dixerat: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
(Vers. 10.) Ingredere in petram: abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Ego quidem populum cohortatus sum, dicens. Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. 38 Sed quia projecit Dominus populum Jacob: projecit autem, quia aut fecit, aut passus est, quae supra exposuimus; ideo praenuntio vobis quae ventura sint mala, et hortor ut ingrediamini petras, et abscondamini in speluncis a facie Babylonii vel Romani exercitus, quando omnia vastabuntur, juxta illud quod in Evangelio legimus: Tunc dicent montibus, cadite super nos; et petris, abscondite nos (Luc. XXIII, 30). Juxta anagogen vero a facie Dominicae majestatis praecipitur nobis, ut assumamus petrae fortitudinem, de qua dictum est: Petra refugium leporibus (Ps. CIII, 18). et, In petra exaltasti me (Ps. XXVI, 6). Moses quoque in foramine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei (Exod. XXXIII). Et, Bibebat populus de spiritali sequenti eos petra (I Cor. X, 4). Absconditurque in petra qui ingreditur cubiculum suum, et clauso ostio adorat Patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem mundi non sentiat tempestatem.
(Vers. 11.) Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Cum hostes venerint, et omnem provinciam Babylonius aut Romanus mucro vastaverit, et circumsederint agmina bellatorum Jerusalem: tunc nec divitiae, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt; sed omnium erit una captivitas, et Deus solus exaltabitur, cujus iram nullus poterit declinare. Multi haec de die judicii intelligunt, quod omnis creatura comparatione divinae gloriae humilietur, et incurvetur, et nihil esse se sentiat.
(Vers. 12.) Dies enim Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem. Et haec prioribus conjunguntur. In die, inquit, illa in qua exaltabitur Dominus solus, hoc est, in die ultionis Dominicae, excelsi quique et arrogantes atque sublimes captivitati et gladio subjacebunt. Μεταφορικῶς autem sermo de magnis est atque principibus: quod quanto magis superbierint, tanto amplius deprimantur. Dominus enim superbis resistit, et humilibus dat gratiam (I Pet. V). Qui de die judicii intelligunt, superbum et excelsum, et sublimem, et arrogantem, diabolum dici putant. Qui superbiens loquitur: Super stellas coeli ponam sedem meam: sedebo in monte excelso, super omnes montes 39 excelsos ad Aquilonem: ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14): quando ex ore infantium et lactentium perficietur laus, ut destruatur inimicus et ultor (Psal. VIII, 3).
(Vers. 13.) Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan. Et in vicesimo octavo psalmo canitur: Vox Domini conterentis cedros: conteret Dominus cedros Libani, et comminuet eas quasi vitulum Libani (Psal. XXVIII, 35). Et in tricesimo sexto psalmo: Vidi impium exaltatum et elevatum quasi cedros Libani, et transivi, et non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. VI, 34). Quercus quoque Basan, quas Aquila δρύας, Symmachus, et Theodotio βαλάνους interpretati sunt, glandiferas novimus, quae etsi fecerint fructus, porcorum sunt alimenta, non hominum. Basan regio est Arabiae, cui imperavit Og, qui appellatus est rex Basan, et interpretatur αἰσχύνη, id est, ignominia, quam si confusionem transferre voluerimus, magis σύγχυσιν, id est, Babylonem significat quam Basan. Super omnes ergo qui eriguntur in superbiam, et faciunt opera ignominiae, atque in coeno libidinum volutantur, Domini vindicta consurget. Quod si prudens lector quaesierit, cur in templo Domini cedrina ligna sint posita, et in centesimo tertio psalmo legamus juxta. Hebraicam veritatem, Saturabuntur ligna Domini, et cedri Libani, quas tu plantasti: ibi passeres nidificabunt (Psal. CIII, 18); et inter caetera ligna etiam cedri ad laudes Domini provocentur: et in adventu Salvatoris, quando omnes arbores, et ligna campi applaudent ramis suis, scriptum sit: Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, et cypressum et pinum (Isa. XLI, 19, sec. LXX): et nunc diem Domini super cedros Libani sermo propheticus comminetur? hoc dicendum est, quod ex eodem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad poenam, et cedri Libani, quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum Apostolo dixerint: Christi bonus odor sumus (I Cor. II, 15).
(Vers. 14.) Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Sicut in bonam partem pro varietate virtutum, montes appellantur et colles: sic inter impios pro diversitate vitiorum, et maxime superbiae, alii montes sunt, alii colles, super quos erit dies Domini, de quibus 40 in Ezechiele scriptum est: Haec dicit Adonai Dominus montibus et collibus: ecce ego inducam super vos gladium, et dissipabuntur excelsa vestra, et conterentur arae vestrae, et reliqua (Ezech. VI, 3).
(Vers. 15.) Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. Qui ad Vespasiani Adrianique haec referunt tempora, corporaliter dicunt impleta quae scripta sunt, quod non turris excelsa, non firmissimus murus, non ulla navium multitudo, et negotiationis industria, adversum vim Romani exercitus potuerit praevalere; sed in tantam habitatores Judaeae venisse formidinem, ut et ipsi cum conjugibus et liberis, auro et argento quae sibi auxilio fore aestimabant, in foveas terrae demersi sint, et profundissima antra sectati. Si enim voracium et luxuriosorum venter est Deus, quare non avari aurum et argentum appelletur Deus? Alii haec ad Babylonia referunt tempora. Ergo juxta leges tropologiae singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem urbis aedificatur, vel ob speculam, ut longe veniens cernatur hostis. Unusquisque ergo nostrum debet aedificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne juxta Evangelicam parabolam (Luc. XIV), cum explere opus nequiverit, rideatur. Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam, firma non habuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est: sicut illa in Siloa, quae decem, et octo homines interfecit. Unde et Dominus loquitur ad audientes: Et vos si non egeritis poenitentiam, similiter peribitis (Luc. XIII, 3). In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua aedificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed haec omnia destructa sint atque vastata, quia vano superbiae supercilio intumuerint (Isa. V). Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne hostibus pateat, quia circumdantur Ecclesiae sapientissimis viris, et omni ratione firmantur, ne quod dogma perversum praevaleat veritati. De istiusmodi muris Deus loquitur ad Jerusalem: Ecce super manus meas depinxi muros tuos, et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX). Sin autem hi qui prius impugnaverant Ecclesiam, cognita veritate, transierint ad fidem, et pugnaverint pro ea, quam ante impugnaverant, tunc illud implebitur: 41 Cito aedificaberis ab his, a quibus destructa eras (Ibid., 17). In Levitico quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sit, si intra annum redempta non fuerit, emptori aeterna possessione firmari, quod si in villis et in viculis sit, quae muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris pretium fluctuare (Levit. XXV).
(Vers. 16.) Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, lingua proprie sua mare THARSIS ( ) appellari, quando autem dicitur IAM ( ), non Hebraico sermone appellari, sed Syriaco. Habuit et Josaphat naves, quas mittebat in Tharsis (III Reg. XXII, 49), sed contritae sunt in Asiongaber. Habuit et Salomon quae ibant in Tharsis (III Reg. X, 22), et post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et simias. Sed quia rex uterque peccaverat, alius deditus voluptati, et externarum gentium amans feminas: alius se cum rege Samariae copulans: quod utrumque ad ethnicos refertur, et haereticos, in quibus nihil est aliud nisi fulgor eloquentiae, et sensus diabolica arte constructus, et sermo mortuus, quod interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanae, quod sentitur in simiis; idcirco in Psalmis legimus, In spiritu violento confringes naves Tharsis (Psalm. XLVII, 8). Et de his navibus idem Isaias loquitur; Vae alis navium, quae sunt trans Aethiopiam (Infra, cap. XVIII, 1, sec. LXX). Sunt autem econtrario et bonae naves, de quibus in eisdem psalmis dicitur: Qui descendunt mare in navibus, et faciunt opus in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23). Qui enim in saeculi hujus fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant dominicas, et ad portum quietis venire festinant, ipsi vident opera Domini, et mirabilia ejus in profundo, quando ad profundam scientiam pervenerint, et universa scrutantes, hoc est, etiam profunda Dei et mirabilia ejus aspexerint. 42 Josephus Tharsis urbem Ciliciae Tarsum arbitratur: alii regionem putant Indiae, et hoc nomine etiam de duodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos vocatur Chrysolithus, ob marini coloris similitudinem. Melius autem est, Tharsis vel mare, vel pelagus, absolute accipere. Neque enim Jonas de Joppe navigans, ad Indiam poterat pervenire, ad quam illo mari non potest navigari; sed simpliciter ire in pelagus, et ad quascumque insulas pergere. Quodque sequitur: Et super omne, quod visu pulchrum est: sive ut LXX transtulerunt, Et super omnem aspectum pulchritudinis navium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a die Domini quidquid pulchrum videtur in verbis, et humana ratione constructum, si se erigat contra scientiam Dei.
(Vers. 18). Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. Tamdiu videtur humanus sermo habere rationem, quamdiu divinae scientiae non fuerit comparatus. Cum autem mendacium veritati, quasi stipula igni, appropinquaverit, cito voratur et deperit, et omnia dogmata falsitatis, quae nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus conterentur.
(Vers. 19). In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, et ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus: cum surrexerit percutere terram. Saepe diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quae cum a Deo hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulationem; juxta illud quod scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero de argento et auro meo operati sunt Baal (Ose. II, 8). Cum ergo quis Domini pavore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit; et 43 in voraginibus terrae absconderit, non audens proferre quod male finxerat: secundum profectus est, ut prius caelata projiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis, quas nos interpretati sumus, LXX vana, Aquila ὀρυκτὰ, Symmachus infructuosa, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHARPHAROTH ( ). Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter comedens, frugibus noxium est: quod Graeci ἀσπάλακα vocant. Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum ab eis nomen accepit νυκτερὶς, eo quod in nocte volitet, parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam stridore: quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non patitur. Istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae caeca et tenebrosa coluntur a caecis: et omnia dogmata contraria veritati. Quae cum in die Domini fuerint derelicta, ingredientur hi qui projecerint ea in fissuras petrarum, cavernasque saxorum, ut non in terrae pulvere et vili luto, sed in firma ratione versentur, et inveniant sibi diversa virtutum foramina, per quae ad veritatem valeant pervenire. Haec juxta anagogen, ut potui, brevi sermone perstrinxi, quae Hebraei ad Babylonia referunt tempora et subversionem Jerusalem, quando surrexit Dominus terram percutere Judaeorum.
(Vers. 20.) Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus: quia excelsus reputatus est ipse. Hoc praetermisere LXX, et in Graecis exemplaribus ab Origene sub asteriscis de editione Aquilae additum est, quod in Hebraeo ita legitur: HEDALU LACHEM MEN AADAM ASER NASAMA BAAPHPHO CHI BAMA NESAB HU. Ubi nos diximus, excelsus reputatus est ipse: Aquila interpretatus est, in quo reputatus est iste. 44 Verbum Hebraicum BAMA ( ), vel ὕψωμα dicitur, id est, excelsum, quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus: vel certe in quo, et eisdem litteris scribitur BETH, MEM, HE: ac pro locorum qualitate, si voluerimus legere, in quo, dicimus BAMMA; sin autem, excelsum vel excelsus, legimus BAMA. Intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut viderentur non laudare Christum, sed nihili pendere. Quae est enim verborum consequentia, et qui ordo rationis ac sensus, ut dicamus: Cum haec ita se habeant, et dies ventura sit Domini, in qua universus Judaeae status subvertendus est, et omnia conterenda: moneo vos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat ac vivit, ut nos homines, quia in nihili computandus est? Quisquam ne hominum ita quempiam laudet, ut dicat: Cavete ne offendatis eum, qui omnino nihili est? Ergo econtrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis, et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem homo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus: sed secundum divinam majestatem excelsus et est, et reputatur, et creditur. Tacita mecum mente pertractans, non possum invenire rationem, quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Graecum noluerint vertere. Caeteri enim, qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant: videlicet Judaei aut Semijudaei, id est, Ebionitae. Quod autem Christus excelsus sit vel altissimus, qui 45 alio sermone apud Hebraeos appellatur, ELION ( ), in octogesimo sexto psalmo legimus: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5)? Et in Evangelio: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76). Ac ne longum funem traham (in expositione enim sanctarum Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco BAMA apud Hebraeos non excelsus dicitur, sed excelsum, id est, ipsa altitudo atque sublimitas: quasi si 46 de aliquo dicamus, non est divinus, sed divinatio: non est rivus, sed fons: non est homo, sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est: Quia singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem: jubente Propheta, ut quiescant ab eo qui in magno aliquo reputatus est; licet impraesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere in naribus, sicut et caeteri spirant homines.