6 | 8 |
LIBER SEPTIMUS.
[recensere]277-278 Septimus liber idem juxta anagogen secundus est, immo extremus. In hoc enim decem visionum tropologica explanatio terminatur: quem [ Al. quam] cum tuis, Eustochium, precibus, et Christo auxiliante complevero, veniam ad octavum, et utramque explanationem juxta priores, usque ad quartum, libros, pariter explicabo.
Cap. XVII (Cap. XVII.--Vers. 1.) Onus Damasci. Symmachus et Theodotio, Assumptio Damasci: LXX, Verbum contra Damascum, addentes de suo, quod in Moab fecere principio. Damasci primum nomen in Genesi legimus, qui ante Isaac fuit vernaculus Abraham, et putabatur haeres, nisi esset Sarae filius ex promissione generatus (Genes. XV). Interpretatur autem aut sanguinis osculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conveniunt Ethnicorum, qui ante fidem Christi, amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planctu agebat, et sacco. In Dierum libro (II Par. XXIV) narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra Joas regem Judae exercitus Syriae, et venerit in Jerusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctamque praedam miserit regi Damasci, qui cum paucis viris venerat: et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum: quod juxta anagogen et futurorum typum considerandum est, utrum ad tempus Dominici adventus referre valeamus. Post finem enim anni acceptabilis, in quo a Salvatore est Evangelium praedicatum, ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Judam et Jerusalem, qui reliquerant Dominum: et omnes eorum Legis ac Prophetarum abstulere divitias, et miserunt regi Damasci, viros scilicet Ecclesiasticos et doctrinae Evangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis, et in toto orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant; et tamen Dominus tradidit Jerusalem in manibus eorum, eo quod dereliquissent Dei Filium, qui per prophetas ante praedictus est (Act. IX). Ergo [ Forte Ego] ob hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, quia aemulator erat Legis, isse Damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare voluisse, ibique superatum, eos secutum qui in Damasco versabantur, ut inde rursum Jerusalem Judaeos expugnaturus ascenderet. Nec alicui videatur esse contrarium, si in Paralipomenon libro laeta de Damasco, et nunc in Isaia tristia praedicentur: quia et de ipso Israel, qui certe portio Dei est, nunc adversa, nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad Israel juxta carnem, et ad gentes dicitur: Vos gentes juxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae appellatur in carne Circumcisio: sic econtrario est Israel juxta spiritum, et sunt gentes juxta spiritum, et inter caeteras gentes est Damascus juxta spiritum, ne tantum Judaicis fabulis acquiescamus.
(Vers. 1 seqq.) Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat, et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum de Damasco, et reliquiae Syriae, sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Sicut in titulo demonstratum est, per Damascum vocatio gentium significatur, quae amabant vel bibebant sanguinem, quae postquam in Christum crediderint, pristinae conversationis 279 civitates esse desistent, et erunt sicut acervus lapidum in ruina. Quomodo enim acervi lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur: sic de universis nationibus acervus credentium congregatus est in ruina populi Judaeorum, illis cadentibus, et nobis surgentibus. Derelictae quoque civitates AROER ( ), id est, myrice, Ecclesiasticis gregibus erunt, ut quas Judaei deseruerunt, nos incolamus: sive destructa idololatria exstruetur Evangelium. Hoc et nostris temporibus videmus esse completum: Serapium Alexandriae, et Marnae templum Gazae in ecclesias Domini surrexerunt, et civitates Aroer Evangelicis gregibus praeparatae sunt. Aroer, id est, myrice, nascuntur in desertis locis, juxta illud quod scriptum est in maledictione ejus hominis qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus: Erit, inquit, quasi myrice in deserto, et non videbit bonum cum venerit; sed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili (Jerem. XVII, 6). Alii vero dicunt ex hac arbore maleficis artibus μίστρα, id est, odia concitari. Ergo qui prius erant in deserto gentilium, et in odio nominis Christiani, Christi gregibus servient, qui requiescent in eis, et non erit qui exterreat, quia Dominus habitabit inter eos, et praesente Pastore, lupum timere non poterunt. Tunc cessabit adjutorium Dei ab Ephraim, qui in hoc loco intelliguntur Scribae, et Pharisaei, juxta Osee prophetiam, qui contrarios populo Dei, Ephraim nominat (Osee V et VIII). Et regnum cessabit a Damasco, ut nequaquam peccatum, et peccati princeps diabolus regnet in Damasco, quae prius sanguinem diligebat; sed reliquiae Syriae, id est, qui ex gentibus crediderunt sint sicut prius fuerant filii Israel, ablato ab illis regno Dei, et tradito gentibus, quae faciunt fructum ejus, sicut Dominus Deus exercituum locutus est per omnes prophetas suos.
(Vers. 4-6.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et pingues carnes ejus tabescent. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget, et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. 280 Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio olivae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. Postquam reliquiae Syriae fuerint, sicut quondam fuerat gloria filiorum Israel, et delicto eorum salus gentibus data, tunc attenuabitur omnis gloria Judaeorum, qua gloriosi erant in universo orbe, et pingues carnes eorum tabescent, non habentium prophetas, non signa atque virtutes, non praesens auxilium Dei, non sacerdotii dignitatem: sed omne corpus gentis eorum emarcescet, et redigetur ad nihili. Cumque dicatur de vocatione gentium: Messis multa, operarii autem pauci (Matth. IX), illi pauperes messis reliquias, quae per Apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legent, non de montibus, et erectis locis, sed in valle Raphaim, id est in litterae vilitate. Et considera quod Raphaim, qui gigantes interpretantur, sicut supra Ephraim. Pharisaeos Scribasque significent. Denique LXX, pro valle Raphaim, vallem duram interpretati sunt, ut duritiam cordis Judaici exprimerent. De quorum humilitate eliguntur quasi in stipula spicae et quasi in vindemia racemi, qui salvati fuerint: et sicut excussio olivae [ Al. oleae.] duarum, aut trium olivarum, sive quatuor aut quinque. Quando enim venit percussio populi Judaeorum, oliva illa populi Israel, quae sub Moyse sexcenta millia habuit armatorum (Num. XXVI), et sub David, numerante Joab, innumerabilem populum (II Reg. XXIV), vix paucos fructus offerre potuit Domino Salvatori: duas olivas Paulum et Barnabam, et tres olivas Petrum et Jacobum, et Joannem (Act. XIII), qui et in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et ad archisynagogi filiam ire cum Domino meruerunt (Matth. XVII). Quatuor autem et quinque olivae reliquos novem faciunt Apostolos, in quibus Judae proditoris locum Matthias obtinuit, qui utique pro diversitate gratiarum, quae nobis ignota est, in quatuor et quinque olivas separati sunt, ut Evangeliorum numerum et Legis in se volumina demonstrarent, quasi praedicatores utriusque Instrumenti (Act. I).
281 (Vers. 7, 8.) In die illa inclinabitur homo ad factorem suum: et oculi ad Sanctum Israel respicient. Et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus ejus, et quae operati sunt digiti ejus: non respicient lucos et delubra. In illo tempore quando de populo Israel, cui prius dicebatur, Olivam fructiferam vocavit te Dominus Deus tuus (Jerem. XI, 16): et de quo in Psalmis legimus: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII, 3), pro siccitate gratiae spiritualis vix duas olivas, et tres, aut quatuor, aut quinque Dominus esuriens repererit, subintrabit gentium plenitudo, et nequaquam ad idola manufacta, sed ad Deum suum inclinabitur, et respiciens Sanctum Israel, et aras lucosque ac delubra contemnent, scientes illud scriptum: Omnis plantatio quam non plantavit coelestis pater, eradicabitur (Mat. 15, 13).
(Vers. 9, 10.) In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra et segetes, quae derelictae sunt a facie filiorum Israel. Et erit deserta, quia oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata. LXX: In die illa erunt civitates tuae derelictae sicut dereliquerunt Amorrhaei, et Evaei a facie filiorum Israel. Et erunt desertae, quia dereliquisti Deum Salvatorem tuum, et Domini auxiliatoris tui non es recordata. Quomodo sub Moyse, et Jesu filio Nave, Amorrhaei, et Evaei, sive caeterae gentes quae habitabant in terra repromissionis, dereliquerunt vomeres, et segetes, et acervos in agris, atque fugerunt, ne ab hostibus occuparentur: sic terra Judaea, et omnes urbes illius robustissimae, Romanis Judaeam vastantibus et obsidentibus Jerusalem, a suis habitatoribus derelictae sunt. Et fit apostropha ad ipsam terram Judaeae, id est, ad eos qui habitabant in illa. Haec autem universa perpessa es, quia oblita es Dei Salvatoris tui, qui interpretatur Jesus, quem tibi venturum Lex et Prophetae jugiter nuntiabant: et fortis adjutoris tui, qui tuus semper opitulator fuit, non es recordata. Causa ergo desertarum urbium Judaeae, oblivio Salvatoris est, qui in principio hujus Prophetae dixerat: Israel me non cognovit, et populus meus [Al. me] non intellexit.
(Vers. 11.) Propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis. In die plantationis 282 tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter. LXX: Ideo plantabis plantationem infidelem, et semen infidele, et in die qua plantaveris, errabis. Si autem mane seminaveris, florebit in messem in die haereditatis: quando sicut pater hominis dat haereditatem filiis suis. Pro eo quod nos juxta Aquilam et Symmachum et LXX interpretati sumus, in die haereditatis, quod Hebraice dicitur BIOM NEHELA ( ), legi potest in Hebraico, in die pessima. Et pro eo quod Aquila et Theodotio interpretati sunt, et dolebit homo: nos docti ab Hebraeis, pro homine qui lingua eorum dicitur ENOS, interpretati sumus ANUS ( ), id est, graviter: De cujus verbi ambiguitate, si vitae hujus spatium fuerit, in Jeremia plenius disseremus, ubi juxta LXX dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Dicam ergo quod proposui: Quia oblita es, terra Judaea, Dei Salvatoris tui, et ejus qui tibi semper praebuit fortitudinem, non es recordata; propterea plantabis quidem plantationem fidelem, sive ut Aquila et Theodotio interpretati sunt, pulchram; aut ut Symmachus, bonam, unum Deum praedicans: sed germen alienum seminabis, non recipiens Patrem, quia non recipis Filium. Qui enim credit in Patrem, credit et in Filium. Et quia germen alienum blasphemiae contra Jesum seminasti in synagogis Satanae, ideo non vindemiabis uvam, sed labruscam. Cumque visum fuerit florere germen tuum, et aliquam habere pietatis umbram, dum homines ab idolis retrahis: tamen quando ad fructus veneris colligendos in die haereditatis dolebis graviter, cernens gentium populum tibi esse praelatum. Unde et Apostolus loquitur: Tristitia mihi est magna, et indesinens dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei juxta carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio filiorum, et legislatio, et gloria, et testamentum, et repromissiones: quorum patres et caetera (Rom. II, 9 seqq.). Quod non solum Paulus, sed et omnis sanctus loquitur, volens cum ramis oleastri etiam radicem salvam esse. Haereditas autem illa est, quam a Domino consequimur, 283 de qua Apostolus ait: Divisiones autem gratiarum sunt, idem [Al. unus] autem spiritus, et divisiones ministeriorum, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Miretur quispiam, cur pro plantationibus pulchris et bonis, quod Aquila et Theodotio ac Symmachus interpretati sunt, nos fidelem plantationem dixerimus. Verbum Hebraicum NEEMANIM ( ), si per ALEPH litteram scribatur, πιστοὺς, id est, fideles sonat: si vero per AIN, et dicatur NEAMENIM , pulchram significat. Unde et Noemi, quae hac littera scripta est, loquitur in Ruth (Cap. I, 20): Nolite me vocare NOEMI ( ), id est pulchram, sed vocate me amaram.
(Vers. 12 seqq.) Vae multitudo populorum multorum, ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Populi sicut multitudo aquarum inundantium sonabunt: et increpabit eum, et fugiet procul, et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. In tempore vesperae, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Supra legimus sub nomine Damasci, vocationem gentium, et abjectionem Judaeorum, et per Apostolos, atque in Apostolis, paucorum de Judaeis credentium electionem. Et quoniam ad comparationem totius mundi et universarum gentium, parva pars populi credidit Christiani, de quibus supra dictum est: Et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt (Multi enim (Matth. XXII, 14) vocati, pauci vero electi ); et: Non est omnium fides (II Thess. III, 2): nunc consequenter infertur non planctus, sed vae his gentibus quae credere noluerant, et persecutae sunt populum christianum. Comparanturque undarum molibus et frementi mari, et quantum in se est, cuncta opprimere et occupare cupienti. Sonabunt enim populi in spectaculis theatralis luxuriae, et amphiteatri crudelitate, et circi furoribus, sicut sonitus aquarum inundantium, quando consona impietatis voce blasphemant, et dicunt Christianos ad leones et bestias projici, et caetera hujuscemodi. Sed illis instar maris furentibus, increpabit Dominus auctorem seditionis eorum, et fugabit eum a suo populo. Et sicut pulvis motus in montibus, quanto excelsior est, tanto fortius 284 rapitur; et sicut turbo, qui de terra consurgit, subita tempestate fertur in sublime: ita et ille raptus, a Dei populo separabitur ac fugiet, ne in abyssos relegetur. Cumque dies consummationis advenerit, quod interpretatur vespera, tunc erit turbatio, sua peccata noscentis. Et in tempore matutino, die videlicet resurrectionis, non subsistet, quod LXX transtulerunt, non erit. Si autem non erit, quid respondebunt, qui diabolo dant poenitentiam, et illi quantum in se est, Archangelicum fastigium pollicentur? Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Haec vel populus loquitur Christianus, vel propheta ex persona credentis populi, quod interitum sempiternum persecutores eorum habituri sint, qui exsiliis, carceribus, bonorum proscriptionibus oppresserunt sanctos Dei, et aeterna supplicia possessuri sunt.
(Cap. XVIII--Vers. 1 seqq.) Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas: ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum horribilem, post quem non est alius: ad gentem exspectantem, exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et clangorem tubae audietis. LXX: Vae terrae navium alarum trans flumina Aethiopiae, qui mittis in mari obsides, et epistolas biblinas super aquam. Ibunt enim nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum et pessimum, qui est trans eum: gens absque spe, et conculcata, nunc flumina terrae omnis sicut regio quae habitatur [Al. habitabitur]: habitabitur regio eorum, quomodo si signum de monte elevetur, et tubae vox audiatur. Utramque editionem posui in prophetia obscurissima ne quid volentibus intelligere quod scriptum est, deesse videatur. Simulque vehementer admiror eos, qui fidem nostram, et spem Christianam arbitrantur, simplicitate contentam, quia scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9): nec plus debere nos quaerere, quam ut fiant, quae praecepta sunt: cum idcirco et omnis Scriptura, et Prophetae specialiter futurorum mysteriis involuti sint, ut provocent 285 nos ad intelligentiam, et ad illud quod in Evangelio dicitur: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Quia ergo juxta historiam et id quod in Hebraeo continetur, in quinto libro exposui, nunc quid mihi juxta anagogen videatur, edisseram. Prudens forsitan lector inquirat, quid sibi velit in Visione, vel Onere Damasci, alarum cymbalum et caetera quae sequuntur. Postquam de vocatione gentium dictum est, de objectione Judaeorum, et electione eorum, qui per Apostolos crediderunt, et postea de gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt: sequebatur, ut de haeresibus quoque, quae Ecclesiam vexaverunt, et hucusque populantur, sermo propheticus nuntiaret, qui, dormiente patrefamilias, in agro Ecclesiae superseminaverunt zizania (Matth. XIII). Et dicuntur cymbalum, charitatem Dei non habentes, juxta illud Apostoli: Si linguis hominum loquar et Angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Et non solum cymbalum rauco concrepans sonitu, sed propter levitatem sermonis haeretici in diversa currentis, alarum cymbalum dicuntur, sive juxta Septuaginta, alae navium, qui magna mercimonia promittentes, navigant in saeculi istius fluctibus. Alas autem navium, vela quibus suspenduntur, et trahuntur, intellige. Et pulchre alas dixit navium, omnis enim haereticus pollicetur excelsa, et cum alas habere se jactet, tamen haeret in salsis fluctibus, et procul non recedit a terra, in medioque cursu patitur repente naufragium. Unde Aquila pro cymbalo, umbram alarum, interpretatus est, non enim habent alas, sed alarum similitudinem. Quodque infert, quae est trans flumina Aethiopiae, hoc significat, quod impietate sua omnes vincant haeretici. Verbi gratia: Dicit Epicurus non esse providentiam, et voluptatem maximum bonum. Comparatione hujus sceleratior Marcion, et omnes haeretici, qui vetus lacerant Testamentum. Cum enim recipiant providentiam, accusant Creatorem, et asserunt eum in plerisque operibus errasse, et non ita fecisse, ut facere debuerat. Ad quam enim utilitatem hominum, serpentes, scorpios, crocodilos, et pulices, cimicesque et culices pertinere? Isti ergo 286 trans flumina Aethiopiae sunt, et mittunt in mari hujus saeculi legatos, id est, discipulos suos, qui eorum portantes volumina, recte vasa papyri, id est, chartacia super aquas portare dicuntur, quae delentur velociter. Sicut enim libri juxta aquas et humores cito obscurantur, delentur et pereunt: ita sermo eorum atque doctrina, cum in principio aliquam visa fuerit fortitudinem possidere, pertransit et labitur. Itaque per ironiam dicitur ad eos: O Angeli haereticorum, ite veloces. Quos beatus apostolus Paulus falsos apostolos, operarios fraudulentos, qui in Apostolos Christi transfigurentur, appellat (II Cor. XI). Et ite ad gentem avulsam et laceratam: avulsam a Deo, et haereticorum morsibus laniatam. Ad populum horribilem; nihil enim horribilius blasphemia, quae ponit in excelsum os suum. Post quem non est alter populus: omne quippe peccatum comparatum blasphemiae, levius est. Gentem exspectantem, exspectantem, et conculcatam. Nam omnes haeretici sibi coelestia repromittunt, et pollicentur ingentia, et tamen a daemonibus conculcantur. Cujus terram diripuerunt flumina, quae non de coelo habent aquas, sed de terra. Quis enim angulus est, quae extrema solitudo terrarum, ad quam non turbidus haereticorum sermo perveniat? Itaque omnes qui habitant et morantur in orbe terrarum, ad haereticorum signum, quod quasi in montibus elevatum est, erigunt oculos suos, et clangorem tubae, id est, doctrinae eorum, audiunt. Haec juxta Hebraicum. Caeterum secundum LXX planguntur alae haereticorum, quae instar navium per mare hujus saeculi volitant, et impietatem superant ethnicorum, quos nunc Aethiopes Scriptura cognominat: et dicitur ad doctrinam eorum, atque sermonem: Qui mittis in mari hujus saeculi libros, obsides perversitatis tuae, et epistolas ad decipiendos eos, qui lecturi sunt. Pergunt nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum, et pessimum. Nullus enim ecclesiasticorum tantum habet studii in bono, quantum haeretici in malo, et in eo se lucrum putant consequi, si alios decipiant, et ipsi perditi caeteros perdant. Gens autem vocatur excelsa propter superbiam: et peregrina et pessima, quia aliena a Deo est. Vere gens sine spe, et conculcata, 287 cujus flumina in tota terra imitantur habitationem Ecclesiae, ut inveniant sibi hospitium et regionem, in qua elevent signum doctrinae suae, in qua Scripturarum clangant tuba.
(Vers. 4 seqq.) Quia haec dicit Dominus ad me, quiescam, et considerabo in loco meo: sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidentur ramusculi ejus falcibus: et quae derelicta fuerint, abscindentur, excutientur. Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terrae, et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hyemabunt. In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso, et dilacerato, a populo horribili, post quem non fuit alius, a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. Quiescit et comtemplatur Deus in loco suo, sive juxta Aquilam, in firmamento, id est, in Ecclesia, de qua Paulus Apostolus loquitur: Columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). Contemplatur autem ea quae fiunt in Ecclesia; et sicuti meridiana lux clara est, ita universa perlustrat: juxta illud quod in decimo octavo Psalmo secundum Anagogen de sole justitiae dicitur: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Ps. XVIII, 7). Et quomodo nubes roris in die messis, et in ferventi aestate gratissima est, sic Dominus habitatores Ecclesiae suae refrigerat, quo praesente cuncta florescunt. Et antequam tempus consummationis adveniat, quia nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, multi perfecti reperientur, de quibus Apostolus loquitur: Quotquot perfecti hoc sentiamus (I Cor. XIII; Philip. III, 15). Ramusculi autem, qui inutiles sunt, falcibus praecidentur, dicente in Evangelio Salvatore: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Joan. XV, 2). Et quae praecisa fuerint, relinquentur avibus montium et bestiis terrae. Avibus, quae juxta viam seminata populantur, et bestiis, quibus traditur anima 288 non confitens Deum, ita ut qui a Domino praecisus fuerit et abjectus, et de corpore illius, quod est Ecclesia separatus, tam in aestate quam in hyeme, hoc est, in prosperis et adversis, volucrum et bestiarum mansio sit. Sicut autem hi qui inutiles sunt et infructuosi in Ecclesia, amputantur et projiciuntur, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: sic econtrario fieri potest, ut qui haeretico fuerant errore decepti, et avulsi a Domino atque lacerati, et horribiles ob blasphemiam, frustraque mendacia praestolantes, et conculcati a daemonibus, et a fluviis in partes varias dissipati, cum recordati fuerint Dei sui, et magistros pessimos dereliquerint, offerant munus Domino exercituum, non alibi nisi in monte Sion, et in specula, quod interpretatur Ecclesia. Brevius dicimus, quia in libro explanationis historicae multa jam diximus.
Cap. XIX (Cap. XIX.--Vers. 1.) Onus Aegypti. Symmachus et Theodotio: Assumptio Aegypti. LXX: Visio Aegypti. Ubi in Hebaero scriptum est MASSA MESRAIM ( ), quod nos interpretati sumus, Onus vel pondus Aegypti: pro quo Aquila transtulit ἄρμα Αἰγύπτου, possumus dicere ab eo, quod tollat propheta, et portet jugum Domini, eum exstitisse condignum, qui prophetiam Aegypti cerneret, sive portaret. Unde miror LXX et in Babylone pro Pondere interpretatos Visionem; et in Philisthiim, et Moab, et Damasco, Verbum; et nunc in Aegypto Versionem; cum in Hebraeo in omnibus his non Verbum et Visio, sed MASSA ( ), id est, Onus, pondus que ponatur. Quod autem Symmachus et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem semper interpretati sunt, hoc scire debemus, accepisse prophetam a Domino gratiam spiritualem, ut Aegypti sacramenta cognosceret, sive oculis mentis aspiceret, ut LXX transtulerunt. Non est autem Aegyptus ista quam Judaei putant, sicut arbitratus est Josephus, qui in libris Antiquitatum refert: Oniam sacerdotem Isaiae implesse vaticinium, ut in territorio Heliopolitano, quod Aegyptii 289 νομὸν vocant, exstrueret templum ad similitudinem Templi Dei, et altare. Esto enim, concedamus haec dicta de Onia et altari quod in Aegypto exstruxit, quae erunt quinque civitates, quae in Aegypto loquantur lingua Chananitica: ex quibus una juxta LXX appellatur ἀσεδὲκ: juxta alios interpretes, civitas ARS sive ARES, vel civitas solis? Et quis erit iste salvator, qui missus est Egyptiis, ut salvaret eos, et Dominum cognoscerent Aegyptii? quando coluerunt eum in hostiis et muneribus, et vota solverunt? quando percussit Dominus Aegyptum et sanavit eam? in quo tempore factum poterimus docere, ut fuerit via de Aegypto in Assyrios, et intraverint Assyrii in Aegyptum, et Aegyptii in Assyrios; et servierint Aegyptii Assur? Quando Israel tertius in Aegypto fuit; et apud Assyrios quasi benedictio in medio terrae: ita ut Dominus diceret: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius? Haec ad Aegyptum istam, quam Judaei aestimant, non pertinere perspicuum est. Itaque locum istum quem incolimus, et mundum qui in maligno positus est: Aegyptum possumus appellare, maxime quia MESRAIM ( ), quod dicitur Aegyptus, interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, sive ad angustiam redigens. Est tamen sciendum, multa Oneris Aegyptii, vel Visionis, ad Aegypti provinciam pertinere, quae usque hodie habitatur et cernitur. Sed et in hoc et in aliis Scripturarum locis pleraque ponuntur, quae non possent stare juxta historiam: ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quaerere.
(Vers. 1 seqq.) Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur [Al. commovebuntur] simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversum civitatem, regnum adversus regnum. Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus: et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua 290 et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Et tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Pleraque de prophetia Aegypti, quam levavit vel vidit Isaias, in historica explanatione perstrinxi. Unde nunc juxta tropologiam summa quaeque carpenda sunt. Ascendit Dominus super nubem levem, corpus sanctae Virginis Mariae, quod nullo humani seminis pondere praegravatum est: vel certe corpus suum, quod de Spiritu sancto conceptum est. Et ingressus est in Aegyptum hujus mundi; statimque omnia Aegypti simulacra commota sunt: ita ut divinationes et universa fraus idololatriae, quae deceptum possidebat orbem, se fractam esse sentiret: intantum ut magi de Oriente docti a daemonibus, vel juxta prophetiam Balaam (Num. XXIV) intelligentes natum Filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerint Bethleem, et ostendente stella, adoraverint puerum (Matth. II). Tunc cor Aegypti omne contabuit, et Aegyptii contra Aegyptios surrexerunt, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Nolite putare quia veni mittere pacem super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam (Matth. X, 34 seqq.). Eo tempore et illud expletum est: Inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6). Et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum. Fuerunt enim in una domo separati, duo contra tres, et tres contra duos, et divisus est pater contra Filium, et filius contra patrem, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum, eorum qui non crediderunt, adversum eos qui crediderunt, vel certe eorum, qui crediderunt, proximos suos salvare cupientium. Et disruptus est spiritus Aegypti in visceribus suis, ut nequaquam paria sentirent; sed spirituali contra se gladio separati, omne consilium suum praecipitatum esse cognoscerent: et nihilominus in errore pristino permanentes, hi qui fidei veritatem 291 suscipere noluerant, interrogarent simulacra, et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Cumque illi hoc fecerint, Dominus tradidit eos in manu dominorum crudelium, juxta illud apostolicum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20); quo servitute durissima oppressi, ad clementissimum Dominum revertantur. Pulchreque daemones crudeles dominos vocat, quibus nihil crudelius est. Rex quoque fortis, qui Dominus est eorum, perspicue diabolus intelligitur, quem et in Evangelio Dominus sortem vocat, quo vincto et oppresso, vasa domus ejus, et praeda diripitur.
(Vers. 5 seqq.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et juncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur: arescet et non erit. Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae, et arescent. Et confundentur qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia, et erunt irrigua ejus flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens. Quando rex fortis, durus dominatus fuerit in Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur universa mendacia, desolabitur: ita ut deficiant caetera flumina et rivi, qui de turbidis Nili aquis implebantur. Calamus quoque et juncus nimia siccitate arescent. Pro junco papyrum LXX transtulerunt, de quo charta fit, addentes de suo achi viride, quod in Hebraico non habetur. Cumque ab eruditis quaererem, quid hic sermo significaret, audivi, ab Aegyptiis hoc nomine lingua eorum omne quod in palude virens nascitur appellari. Calamus autem juxta tropologiam, est sermo vacuus, et nihil in se solidum habens: et papyrus qui videtur quidem habere medullam, et non est vacuus, et tamen fragilis est, 292 citoque marcescit. Omnes quoque rivi, arefacto rivorum capite, siccabuntur, et quidquid prius aquis irrigabatur Aegyptiis, arefactum, non erit: ita ut moereant Aegypti piscatores qui valde contrarii sunt piscatoribus Domini, et lugeant qui mittebant hamum in flumen, et expandebant rete super faciem aquae. Qui singulos quosque decipiunt, hamum mittunt in aquas turbidas. Qui autem plures simul, ita ut in synagogis Satanae loquantur publice, et populorum abducant greges, isti rete super aquas mittunt Aegyptias. Confundentur etiam hi qui operabantur linum, ut vestes facerent sacerdotum; plectentes illud, et texentes subtilia: quod proprie ad dialecticorum artem pertinet. Pro subtilibus, byssum LXX transtulerunt, quod et ipsum in sacerdotum vestibus texitur. Quodque sequitur: Et erunt irrigua ejus flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, hoc significat, quod omnes insidiae Aegypti piscatorum destruantur, et pereant. Pro lacunis quae fiebant ad capiendos pisces, quod nos juxta sensum interpretati sumus, et in Hebraico, et in cunctis interpretibus, in loco piscium ponuntur animae, ut ab historia trahamur ad tropologiam, quod videlicet isti piscatores, qui faciebant lacunas, et foveas, ad hoc fecerint, ut animas in eis deciperent. Notandum quod pro lacunis LXX ζύθον transtulerunt, quod genus est potionis ex frugibus aquaque confectum, et vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis, gentili barbaroque sermone appellatur sabaium. Hoc maxime utuntur Aegyptii, ut non puras aquas bibentibus tribuant, sed turbidas, et commixtarum fecium similes, ut per hujuscemodi potionem haereticae pravitatis doctrina monstretur. Tunc stulti erunt principes Taneos, quae interpretatur mandatum humile. Omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et detrahunt ad inferos, et sunt principes humilis dejectique mandati 293. Consiliarii quoque Pharao, qui rex Aegypti est, et recte dissipator, et divisus, et in partes varias separatus exprimitur, insipiens arguentur dedisse consilium, quando disperderit Dominus sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobaverit (I Cor. I).
(Vers. 12 seqq.) Quomodo dicitis Pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem. Solent haeretici regi suo vel Pharaoni dicere: Filii sumus sapientium, qui ab initio doctrinam nobis Apostolicam tradiderunt: filii sumus regum antiquorum, qui appellantur reges philosophorum, et habemus scientiam Scripturarum junctam sapientiae saeculari. Quos nunc interrogat, sive ipsum regem haereticorum, ubi sint sapientes ejus qui contemnebant Ecclesiasticam simplicitatem: et respondere compellit, quid cogitaverit Dominus Sabaoth super Aegyptum istius mundi, et quid in consummatione facturus sit. Stulti sunt approbati principes Taneos qui humile haereticorum habuere mandatum. Emarcuerunt omnes principes Mempheos, qui eloquentiae et oris polluere jactantia. Memphis enim, os, vel, ex ore, interpretatur, et μεταφορικῶς sermonem sonat. Quodque sequitur: Deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus, sive juxta LXX: decipient Aegyptum per tribus, hoc significat, quod regnum sapientiae saecularis stultum esse monstretur, et singulorum dogmatum principes, qui interpretantur tribus, arguantur stultos habuisse doctores. Dominus enim miscuit eis spiritum vertiginis, sive errorum, juxta illud quod scriptum est: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 24). Et quomodo qui sanctus est, cum Isaia dicere potest: Spiritum 294 salutis tuae faciemus super terram? sic qui peccator est, faciet spiritum erroris, hoc est, malitiae spiritum: secundum quod et in Jeremia legimus: Arguet te praevaricatio tua, et malitia tua corripiet te (Jerem. II, 19). Sin autem scandalizatur haereticus, qui vetus non recipit Testamentum, quod Dominus miscere dicatur erroris vel vertiginis spiritum, audiat scriptum in Apostolo, hoc est, in novo Testamento: Tradidit eos Deus in desideriis cordis sui in immunditiam (Rom. I, 24). Et iterum: Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Et rursum: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt [Al. oportet ]. Traduntur autem in desideriis cordis, quia mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et reptilium. Quod quidem non solum in Epistola ad Romanos, sed et ad Thessalonicenses de Antichristo legimus: Pro eo quod charitatem veritatis non susceperunt, ut salvarentur, mittet eis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed complacuerunt sibi in mendacio (II Thess. II, 10): quod puto Apostolum Paulum de praesenti Isaiae lectione sumpsisse, in qua dicit: Dominus miscuit eis spiritum erroris, et errare fecerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut errat, inquit, ebrius et vomens, qui inebriatus est vitiis. De quibus ebriis Joel loquitur: Vae qui ebrii sunt absque vino. Et non solum ebrii: sed et vomentes furorem draconum, et furorem aspidum insanabilem, ut postquam hujuscemodi vinum evomuerint, intelligant ebrietatem suam, atque cognoscant, quod quamdiu ebrii fuerint, nec principium habuerint, nec finem, id est, nec caput, nec caudam: sed truncum ex utraque parte animal. Pro principio et fine, quod et Symmachus et LXX transtulerunt, Theodotio more suo ipsa verba Hebraica posuit CHAPHPHE ( ) et AGMON ( ): quod Aquila interpretatus est, incurvum, atque perversum. In incurvo, senes intelligi volens; in perverso, lascivientes pueros, qui omnia perversa faciant; ac per hoc esse sensum, quod in Aegypto non solum caput 295 desit et cauda, sed et senes et pueri, id est, et principium et finis.
(Vers. 16, 17.) In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, et stupebit, et timebit a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. Et erit terra Juda Aegypto in festivitatem: omnis qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. In illo tempore, hoc enim, ut crebro diximus, significat dies, quando miscuerit Dominus spiritum erroris atque vertiginis, ut evomat Aegyptus vinum draconum, et furorem aspidum insanabilem, intelligens errorem suum et ebrietatem pristinam, Aegyptus timebit quasi mulier, non timore fortuito, qui viris accidere consuevit, quos non amat Aegyptus, sed suffocat et interficit; sed timore femineo, quas solas vult Pharao vivere. Timebit autem commotionem, sive elationem manus Domini, per quam supplicia demonstrantur, quam movebit et elevabit, ut percutiat Aegyptum. Tunc terra Juda, id est, scientia Scripturarum, lex et prophetae, Evangelia et Apostolorum epistolae, erunt Aegypto in festivitatem, si eas cognoverit: vel in timorem, si comparatione doctrinae et veritatis earum se intellexerit habuisse mendacium. Omnis qui hujus terrae fuerit recordatus, pavebit eo pavore, qui ducit ad vitam: Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. IX, 10). Et hoc non solum in consummatione mundi, sed in praesenti quoque tempore accipere possumus; quod Ecclesiasticum virum, et doctrinis coelestibus eruditum, omnis haereticus timeat, et ad recordationem illius terreatur. Timebit autem et pavebit consilium Domini, quod super Aegyptum mundi istius cogitavit. Singula breviter transcurrimus, ut ad reliqua transeamus.
(Vers. 18.) In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananitide, et jurantes per Dominum exercituum: civitas solis vocabitur una. Multum prodest manus Domini elevata sive commota super Aegyptum, ut terra Judae sit ei in timorem, et omnis, qui illius recordatus fuerit, pertremiscat. In illo tempore quinque civitates in terra Aegypti loquentur lingua Chanaan, quas plerique nostrorum quinque sensus intelligunt, visum, auditum, odoratum, gustum, et tactum. Quando videmus mulierem ad concupiscendum, 296 visus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando audimus judicium sanguinis, dicente Domino: Non suscipies auditionem vanam (IV Reg. XII, 21, juxta LXX), auditus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando secundum prophetam vivimus in deliciis, et jacemus super lectos eburneos, et primis [ Forte optimis] ungimur unguentis, odoratus noster loquitur lingua Aegyptia. Quando venter noster deus est ( Philipp. III), gustus noster loquitur lingua Aegyptia. Si non audierimus illud, quod Apostolus loquitur: Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. VII); sed econtrario jungamur meretrici, tactus noster loquitur lingua Aegyptia. Sin autem econtrario elevaverimus oculos nostros, et viderimus quod regiones jam albae sint ad metendum, et nequaquam curvi fuerimus in terram, sed juxta Evangelicam mulierem, quae decem et octo annis coelum aspicere non poterat (Luc. XIII), elevaverimus oculos nostros et dixerimus, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Ps. CXXII, 1), oculus noster et visus loquitur lingua Chananitide. Si circumciderimus aures nostras, et audierimus Dominum loquentem: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8), auditus noster loquitur lingua Chananitide. Qui potuerit sponso dicere: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3): Et: Christi bonus odor sumus in omni loco (I Cor. II, 15), hujus odoratus loquitur lingua Chananitide. Gustus quoque in bonam partem accipitur ejus qui comedit panem de coelo descendentem, panem vivum et non mortuum, et audit illud: Gustate et videte quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9), statim loquitur lingua Chananitide. Sed et tactus spiritualis est, de quo Joannes Apostolus ait: Manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1); et qui fide tangit Jesum, ita ut de eo Salvator possit dicere: Tetigit me aliquis, ego enim scio virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46). Didicimus quanta bona tribuat elevata manus Domini; quaeramus quare non lingua Hebraea, sed lingua Chananitide loquantur quinque Aegypti civitates. Ad quod ita respondere conabimur: Hebraeus περάτην, id est, transitorem sonat, qui de loco transit ad locum. Ergo et nos licet sancti quamdiu in Aegypto sumus, et in istius mundi versamur tenebris, non possumus loqui lingua Hebraea, sed lingua Chananitide, quae inter Aegyptiam, et Hebraeam media est, et Hebraeae magna ex parte confinis. Chanaam, interpretatur, quasi commotio, sive quasi respondens. 297 Quando igitur ab Aegypto recedimus, et exire volumus de potestate Pharaonis, ita ut terra nostra, et confessio formidolosa sit Aegypto: tunc movemur et quasi respondemus Domini voluntati, et tamen quia adhuc in praesenti saeculo sumus, lingua Hebraea necdum loqui possumus. Quodque sequitur: Jurare quinque civitates per Dominum exercituum, hoc significat, quod etiam hic positi nequaquam daemonum, sed Dei recordemur omnipotentis. De his quinque civitatibus, cum aliarum quatuor tacita sint nomina, una dicitur solis civitas, quae mihi videtur referri ad visum. Sicut enim ut videatur civitas, sole et luna indiget; ita ut oculi nostri illuminentur, indigemus sole justitiae.
(Vers. 19-21.) In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domini. Et erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis: et mittet eis Salvatorem, et propugnatorem qui liberet eos: et cognoscetur Dominus ab Aegypto. Consequenter ad id quod supra dixerat: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananitide: et jurantes per Dominum exercituum, nunc infertur: Erit altare Domini in medio terrae Aegypti, quod Onias secundum Josephum (Antiqq. lib. XIII, cap. 6) male intelligens implere conatus est. Et titulus Domini continens passionem, in quo scriptum est Hebraicis litteris, Graecis, et Latinis: Jesus Nazarenus rex Judaeorum (Joan. XIX), in signum Crucis, et in testimonium universarum gentium, quae nunc Aegyptus appellantur. Cumque persecutio creverit a facie tribulantium nominis Christiani, tunc clamabunt in cordibus suis: Abba pater (Rom. VIII). Et mittet Dominus exercituum Salvatorem, id est, Jesum, et Judicem, vel propugnatorem qui liberet eos, ut liberati cognoscant Dominum, et ipsi cognoscantur a Domino; et ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V). Unum autem altare Aegypti, id est, mundi istius dicitur, ut cuncta altaria, quae contra Ecclesiae eriguntur altare, sciamus esse non Domini. Usque ad finem visionis Aegyptiae, in libro Explanationis Historicae, quia manifesta prophetia erat, 298 diximus quod cuncta referantur ad Christum.
(Vers. 20.) Et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa: et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Postquam cognoverint Aegyptii Dominum, colent eum in hostiis spiritualibus et muneribus; et vota vovebunt Domino et solvent; et dicent cum David: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19); et: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2); quando credentes in Nazaraeum, et ipsi fuerint Nazaraei, vinum et siceram non bibentes (Joan. XIX), et acetum quod Domino propinatum est, et quaecumque fiunt ex uva Sodomitica. Cumque vota persolverint cum Abel, et respexerit ea Deus, invidebit frater major Cain, id est, Circumcisionis populus, et effundet sanguinem christianum, qui clamabit ad Dominum (Genes. IV); et idcirco egredietur a facie Dei, dicens de Salvatore: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII, 11); et: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Votum offert et solvit Domino, qui est sanctus corpore et spiritu. Votum obtulit et Zachaeus, qui mediam partem substantiae suae pauperibus repromisit (Luc. XIX). Quaeritur, si Aegyptis salvator et propugnator est missus qui liberet eos de angustiis, quomodo nunc dicatur: Percutiet Dominus Aegyptum plaga? Sed consideremus quod sequitur: Et sanabit eam. Quem enim diligit Dominus, corripit (Hebr. XII). Et ipse Salvator in sexagesimo octavo Psalmo loquitur ad Patrem: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII, 27). Si ergo proprio filio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis, ut illius livore, et vulneribus sanaremur (Rom. VIII): tradidit Dominus et martyres passioni, sed rursum eos in resurrectione sanabit, ut illorum vulneribus fides credentium confirmetur. Unde et ad Job dicitur: Putas me tibi aliter locutum, nisi ut appareres justus? Ipse enim dolorem facit, et reddit pristinae sanitati; et visitat servos suos in virga, ut misericordiam suam non auferat ab eis. Unde filiae, et nurus, quae multum peccaverunt, et divaricaverunt pedes suos omni transeunti, non visitantur neque corripiuntur, dicente 299 Domino: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Percutit ergo Aegyptios Dominus, non igne, non gladio, sed virga. Quis enim filius est, quem non erudiat pater? Ut postquam sanati fuerint, revertantur ad Dominum, et placetur eis, et rursum sanet eos. Semper enim indigemus misericordia Dei, et nullus est finis ejus clementiae.
(Vers. 23.) In die illa erit via de Aegypto in Assyrios: et intrabit Assyrius in Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios: et servient Aegyptii Assyriis. Quomodo caetera quae praecedunt in bonam partem accidisse Aegyptiis demonstravimus, quinque videlicet civitates in terra eorum loquentes lingua Chananitide, et jurantes per Dominum et altare Domini in medio terrae Aegypti collocatum, et titulum, et testimonium, et signum, et salvatorem, qui liberaret eos; et quod Dominus cognosceretur ab Aegyptiis, et ipsi cognoscerent eum; et quod offerrent hostias et munera, et vota persolverent et percussi sanarentur, et reverterentur ad Dominum, et placaretur eis, et iterum sanarentur: sic et hoc quod sequitur, servire Aegyptios Assyriis, in bonam partem accipiendum est. Servit enim et Apostolus credentibus, ut lucri eos faciat (I Cor. IX). Et Esau subjicitur fratri suo Jacob (Genes. XXXIII), ut particeps fiat benedictionum ejus Igitur qui priores de gentibus salvati fuerint, et habuerint in se altare Domini, eos qui in duritia perseverant, sua servitute salvabunt, et commixtione ac societate eorum, ipsi pergent ad Assyrios, ut Assyrios ducant ad Aegyptum; et postea possint ad Israeliticum populum pervenire. Ob hanc causam reor, et fidelem mulierem servire viro infideli, ut paulatim eum de Aegypto, et Assyriis pertrahat ad Judaeam.
(Vers. 25, 26.) In die illa erit Israel tertius Aegyptio et Assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius: haereditas autem mea Israel. Tertius erit Israel in Aegypto et in Assyriis, ut omnem massam suae benedictionis fermento misceat, et qui prius contra se hostiliter dissidebant, hac benedictionis fibula copulentur; 300 et sit populus Dei Aegyptus, et opus manuum ejus Assyrius, haereditas autem ejus Israel. Benedictus est Aegyptius Domino, quia Israelis societate benedicitur. Et opus manuum ejus Assyrius, quia in ipso suam clementiam demonstravit. Israel autem solus potest dicere: Pars mea Dominus (Thren. III, 24); qui mente conspicit Deum, et ejus haereditas appellatur.
Cap. XX (Cap. XX.--Vers. 1 seqq.) Anno quo ingressus est Thartan in Azotum: cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos, dicens: Vade et solve saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis: et fecit sic, vadens nudus et discalciatus. Et dixit Dominus: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalciatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum, et senum, nudam et discalciatam, discoopertis natibus ignominiam Aegypti. Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Et dicet habitator insulae hujus in die illa, Haec erat spes nostra? Ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum? Et quomodo effugere poterimus nos? Pro Thartan LXX Thanatan transtulerunt: et pro Sargon, Arna: quod quid interpretetur, scire non possumus. Neque enim falsorum nominum falsas possumus etymologias fingere. Sunt autem nomina non Hebraea, sed Assyria, e quibus sonare cognovimus Thartan, turrem dedit, vel superfluus, sive elongans. Sargon autem princeps horti. Hic rex Assyrius quem supra legimus sensum magnum, habet duces plurimos, quorum unus est Thartan, elatus in superbiam, et longe procedens in scelere, et amplior caeteris: et mittitur ad impugnandam Azotum, quae Hebraice dicitur ASDOD ( ), et interpretatur, ignis generationis; expugnatque dux regis Assyrii eos qui generationi et libidini serviunt. Et pulchre rex Assyriorum Sargon princeps hortorum, dicitur voluptati, et luxuriae deditus. Denique et Achab rex Israel vineam Naboth vertere in hortum cupiebat (III Reg., XXI), 301 quod ille juxta leges tropologiae intelligens, mori maluit quam facere, ne haereditas paterna, et antiqua possessio in impii regis delicias verteretur. Praecipitur autem Prophetae, ut sacco calciamentisque depositis, nudus et discalciatus incedat, et in signum sit atque portentum Aegyptiis, et Aethiopibus qui Dei populum persecuti sunt, et propter superbiam fuere humiles. Aegyptus enim interpretatur persequens, sive tribulans: Aethiopes, humiles atque dejecti: omnis enim qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Qui ducendi sunt in captivitatem, et trium annorum tormenta passuri (Exod. XII), de quibus annis, in Psalmis legimus: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Ps. LXXVI, 6). Quae non putemus parva esse supplicia, sed magnis elongata temporibus. In ipsa autem captivitate et transmigratione Aegypti, ibunt juvenes, et senes, qui in malitia roborati sunt, et ad perfectae aetatis vitia pervenerunt, nudi, ut omnia eorum scelera pateant (Nihil enim (Luc. VIII, 7) occultum quod non revelabitur), et discalciati, quia Pascha Domini comedere non poterunt: quod qui comedit, accinctos habet lumbos, et tenet manu baculum, et calciatis stat pedibus, ne per saeculi hujus solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur (Exod. XII). Tunc discoopertae erunt nates eorum, per quas stercus egeritur, et omnis ignominia Aegypti demonstrabitur, ita ut confundantur qui habuerunt spem in Aegypto et in Aethiopia, et gloriam suam in confusionem viderint esse mutatam: in tantum, ut habitator insulae hujus, id est, saeculi, qui non est advena et peregrinus, sed perpetuam mundi possessionem habere cupiebat, confusus dicat: Haec est Aegyptus, et haec est Aethiopia, quarum sperabamus auxilium, ut a principe mundi istius nos liberarent? Quomodo ergo effugere poterimus, cum capti sint hi in quibus spem habebamus? Et hoc notandum, quod antequam capiatur Azotus, Propheta sacco vestitus sit, et calciatis pedibus, ut plangat quidem eos, qui ardentibus diaboli jaculis vulnerati sunt, et libidini serviunt; sed nihilominus ipse calciatus incedat, ut calcare possit super serpentes et scorpiones, et securus incedere per hujus saeculi eremum, in qua sunt serpentes et scorpiones, et bonarum rerum sitis. Postquam autem Azotus capta fuerit, 302 in typum captivitatis Aegypti, et transmigrationis Aethiopiae, ipse discalciatus et nudus incedat. Neque enim in Terra sancta, ad quam ire festinat, sacco vestitus, et opertis pelle pedibus, vel stare poterat, vel ambulare, dicente Domino: Solve calciamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5).
Cap. XXI (Cap. XXI.--Vers. 1 seqq.) Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit, et qui depopulator est, vastat. Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. Propterea repleti sunt lumbi mei dolore: angustia possedit me, sicut angustia parientis. LXX: Visio deserti maris. Sicut tempestas de deserto transeat, de deserto veniens. De terra horribili visio dura annuntiata est mihi: praevaricator praevaricatur, et iniquus inique agit. Contra me Elamitae, et legati Persarum veniunt: nunc ingemiscam, et consolabor me: idcirco repleti sunt lumbi mei angustia, dolores apprehenderunt me, sicut parturientem. Quid nobis videatur juxta Historiam breviter diximus: nunc tropologiae summa carpamus. Visio, vel pondus contra saeculi hujus cernitur mare: et cernitur a Propheta, quantis tentationibus mundus hic plenus sit. Quod autem mare appelletur saeculum (ut multa praeteream) uno testimonio Psalmi contentus sum: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23). Qui enim operantur in hoc saeculo opus Dei, et cum Propheta dicunt: Veni in profundum maris, ipsi vident mirabilia ejus in profundo; et liberati de tentationibus et angustiis, horribilem et duram visionem audisse se dicunt. Haec autem ipsa tempestas a deserto venit, in quo tentatus est et Dominus (Matth. IV), et Israel colubri morsibus, et scorpionum ictibus patuit (Num. XXI). Cumque venerit, pertransit, et praeterit: et tunc intelligit ille qui sustinet, quod non praevaricatur nisi qui praevaricator est, et non agit inique nisi iniquus. Ut igitur maris fluctibus obruamur, et opprimat nos saeva tempestas, nostri vitii est, qui ante tempestatem praevaricatores fuimus et iniqui. Quodque dicit: Contra me Elamitae, et legati Persarum veniunt, hic sensus est: 303 Elamitae interpretantur despicientes: Persae, tentantes. Veniant igitur hi qui despicere solent, contemnere, atque tentare: sed ego ingemiscam, et gemitus meus erit mea consolatio. Sed et lumbi mei repleti sunt angustia, et obtinuerunt me dolores quasi parturientem, ut a timore Domini concipiam et pariam, et spiritum salutis ejus faciam super terram. Recte autem juxta Hebraicum turbines atque tempestates de deserto veniunt, et de terra horribili, ubi non est habitator Deus, et ubi universa terrena sunt: et quicumque est incredulus agit rem congruam infidelitati suae, et qui depopulator est, vastat. Unde audacter contra adversarios loquitur, Ascende Elam; obside Mede: omnem gemitum deserti maris, et terrae horribilis, et visionis durissimae, quae nuntiata est, cessare feci. Quia lumbi mei agentes poenitentiam, nequaquam ut prius voluptate, sed dolore sunt pleni, nec ultra dicam: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Ps. XXXVII, 7). Angustia enim possedit me et tribulatio, sicut solet tenere parturientem. Multum inter se Vulgata editio, et Hebraicum in hoc loco discrepant: ideo breviter utramque perstringemus, ne φιλεγκλημῶσιν carpendi nos occasiunculam relinquamus.
(Vers. 4, 5.) Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem: emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes, et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. LXX: Inique egi ut non audirem, festinavi ut non viderem, errat cor meum: iniquitas inundavit super me; anima mea insistit timori. Para mensam, speculare speculam: comedite, bibite: surgite, principes, parate clypeos. Prae auditu, et visione durissima quam cernebat de deserto mari Propheta venturam, corruisse et turbatum esse se dicit, et propemodum caligantibus oculis, et stupefacta mente, nescisse quid cerneret. Illa enim Babylon (pro qua Aquila, et Theodotio, tenebras interpretati sunt, ut significarent mundum istum, qui in maligno positus est (I Joan. V), et cujus principes sunt juxta apostolum Paulum (Ephes. VI), rectores tenebrarum istarum), quae quondam vel Prophetae, vel Deo amabilis fuit, facta est in sua subversione mirabilis. Unde Prophetae 304 praecipitur, ut vescens in mensa Domini, et illius saturatus cibo, diligentius contempletur, quae ventura sint mundo: diciturque per eum ad omnes credentes, ut comedentes et bibentes corpus et sanguinem Domini, vertantur in principes Ecclesiae, et cum Apostolis audiant, Surgite: arripiantque clypeum fidei de armatura Apostoli Pauli (Ephes. VI), in quo possint ignita diaboli jacula exstinguere. Hoc juxta Hebraicum, et coeptam super mundo interpretationem. Transeamus ad editionem LXX, quae multum a superioribus discrepat. Corripit se Propheta, immo sub persona sua aliorum confitetur errorem, qui sequentes occidentem litteram, contemnunt spiritum vivificantem; et inique fecisse se dicit, ut non audiret legem spiritualiter: sed econtrario festinaret Dei sacramenta non cernere, nec diceret cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18). Idcirco errat cor ejus, et Judaica superstitione completum, non in charitate Dei, sed in timore consistit, ut habeat spiritum servitutis in timore, et nequaquam spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Unde praecipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiritualium, comedantque omnes in ea, qui illius sequuntur exemplum, et bibant: et veteri errore contempto consurgant, in spiritu qui jacebant in littera, et fiant principes, dicantque cum Propheta: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 15).
(Vers. 6, 7.) Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli, et contemplatus est diligenter multo intuitu, et clamavit leo. LXX: Quia sic dixit ad me Dominus: Vade et pone tibi speculatorem, et quodcumque videris, annuntia. Et vidi ascensores equites duos, ascensorem asini, et ascensorem cameli: audivi auditum multum, et vocavi Uriam ad speculam. Jubetur Propheta ponere in corde suo speculatorem, et diligentius intueri quae ventura sunt mundo: viditque duos equites, ascensorem asini, et ascensorem cameli. Quos quidam sic interpretatus est ut ascensorem asini juxta Evangelicam lectionem (Mat. XXI), et prophetiam Zachariae (Zach. IX), Christum diceret; et econtrario ascensorem cameli, contrariam fortitudinem, 305 propter foeditatem tortuosi animantis. Alii vero duos ascensores litterae et spiritus ad duo referunt Testamenta. Illudque quod in Hebraico dicitur ARIE ( ), pro quo Aquila, et Symmachus leonem et leaenam interpretati sunt, nescio quid volentes LXX οὐρίαν posuerunt, quod quidam lumen Domini interpretari putat, cum aliis litteris lumen Domini, quod hic non habetur, et aliis scribatur leo, quid hic legitur. Vultque speculatorem istum, quem jubetur Propheta ponere in corde suo, appellari Uriam, et per interpretationem nominis refert ad Christi intelligentiam, ut ipso habitante in nobis, possimus cernere quae ventura sunt. Quod quidem, et leoni poterit coaptari, quia Jacob (Genes. XLIX) et Balaam (Num. XXIII et II) sub Christi mysterio nominatur.
(Vers. 8-10.) Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. LXX: Dominus dixit: Steti per totam diem, et super castra ego steti tota nocte: et ecce ipse venit ascensor bigae, et respondens ait: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia simulacra ejus, et manufacta contrita sunt in terra. Audite qui derelicti estis, et doletis: audite quae audivi a Domino Sabaoth, Deus Israel annuntiavit nobis. Stat Propheta in specula Domini, et in illius lumine constitutus quae ventura sint, prospicit. Hancque habet custodiam, et hoc sibi officium delegatum, ut in saeculi istius tenebris quae ventura sint conspiciat. Ecce iste, inquit, venit, hoc quod sequitur, se vidisse significans, venire Dominum Salvatorem sedentem super bigam, et duobus equis, immo animantibus, asino et camelo unum currum jungentem. Qui ascensor bigae desideranti Prophetae, et verba ejus audire cupienti, respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, totius orbis confusio: et in adventu meo cecidit, quo humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. Et omnia sculptilia ejus contrita sunt in terra. Pro quo Septuaginta simulacra et manufacta interpretati sunt, significantes 306 Scripturam haereticorum variosque errores haerese ωn, qui fabricatores sunt idolorum, et adorant quae de suo corde finxerunt. Quodque sequitur ex persona Prophetae dicentis: Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, juxta Hebraicum hunc habet sensum: O popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco trivi in variis angustiis, ut paleas ab eo excuterem, et purissimum triticum in meis horreis conderetur, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel esse ventura universo mundo, haec vobis qui in mundo estis omnibus nuntiavi. Alii vero dicunt adhuc superiorem esse personam, videlicet Domini Salvatoris, quod ipse loquatur ad Apostolos: Quae audivi a patre annuntiavi vobis (Joan. XV, 15). Et quia pro hoc in LXX legitur, audite qui relicti estis, et doletis, hic mihi juxta interpretationem eorum sensus videtur: O Apostoli, de quibus scribit Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. V, 9), quorum reliquias et Apostolus ad Romanos docet esse salvatas (Rom. IX): qui relicti estis de populo Judaeorum ut salvaremini; et doletis super perditione gentis vestrae, de qua et alibi legimus: Tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem (Rom. IX, 2, 3): haec quae audivi a Deo Patre, vobis annuntio, quae Deus Israel vobis ventura praedicit.
(Vers. 11, 12.) Onus Duma: ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos, venit mane, et nox. Si quaeritis, quaerite: convertimini, et venite. LXX: Visio Idumaeae, ad me clamat de Seir: Custodite propugnacula, custodio mane et nocte; si quaeris, quaere: et apud me habita. Verbum Hebraicum ELAI ( ), quod omnes interpretati sunt, ad me, si volueris legere ELI, interpretatur Deus meus, vel fortis meus. Quodque nos diximus, clamat, vel vocat, id est, καλεῖ, secundum Hebraei, et Graeci sermonis ambiguitatem dici potest clama, vel voca; et est sensus: Deus qui est custos meus, die ac nocte me ad poenitentiam vocat, ut relinquens Seir, quod interpretatur hispidas ac pilosus, revertar, et habitem apud eum. Duma vel similitudinem, vel silentium, sonat. Idumaea autem in terrenam vertitur. Dominus ergo 307 loquitur ad Apostolorum chorum, et praecipit ei: Ad me voca eos qui sunt de Seir, ut mihi serviat gentium multitudo, quae in similitudinem Esau nihil in se habet molle et leve, ac nitidum, sed est hispida, fera, intractabilis. Et o vos, Apostoli, postquam vocaveritis ad me nationes de Seir, custodite Ecclesiae propugnacula, ne facile hostis irrumpat: ne leo rugiens atque circuiens, qui quaerit aditum per quem possit intrare, clausum in Ecclesia gregem laceret atque disperdat. Responditque Ecclesiae multitudo: non solum in prosperis, sed in adversis, hoc est, et in die, et in nocte, tua, Deus, praecepta servabo. Ad quam loquitur Deus: Si vere me quaeris, opere ostende quod me quaeras; nec semel tibi quaesisse sufficiat; sed quem inveneris, semper inquire; et ut perfectius teneas, obliviscere populi tui, et domus patris tui, et deserto errore gentilium, apud me in Ecclesia commorare. Hoc juxta LXX dixerimus, qui visionem Idumaeae, hoc est, terrenae ponunt in titulo, ut eos ostendant vocari, qui prius terrenis operibus serviebant. Porro juxta Aquilam, qui Duma, hoc est, silentium posuit, vel similitudinem, sic possumus intelligere, ut ad similitudinem populi Israel provocetur gentium multitudo, et ubi prius silentium fuerat legis Dei, ibi confessionis clamor sit: et oleaster inferatur in bonam olivam. Legimus et in parabola Evangelii missos servos, qui vocarent bonos et malos, ac patrisfamilias de quibuslibet implerent convivium, quia priores venire noluerunt (Matth. XXII). Potest et Ecclesia narrare quod Dominus de Seir, hoc est, de terrenis locis ad se vociferetur, seque provocet ad salutem, et dicat ad ipsum Dominum: O custos, quid de nocte consurgens versaris in tenebris? quid absque peccato in carne es peccatrice? qua causa voluisti humanum corpus assumere? Respondit custos, hoc est, Samaritanus, qui in Evangelio vulneratum suis humeris ad stabulum reportavit (Luc. IX): Venit mane et nox. Et est sensus: Gentium multitudini ortus est sol justitiae, et Judaeis venerunt tenebrae. Juxta quod dicitur a Domino: In judicium mundi istius ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Et ipse custos qui dixerat: Venit mane et nox, loquitur ad gentium multitudinem: Si me quaeritis, studiosius quaerite. 308 Convertimini ad me, filii convertentes, et ego sanabo contritiones vestras, et venite ad me. Loca difficilia sunt, et cum secundum historiam minime pateant, cogimur juxta ἀναγωγὴν diversas opiniones sequi.
(Vers. 13.) Onus in Arabia. Hoc in editione LXX Interpretum non habetur: sed quod sequitur: In saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim, cum priori visione conjunctum est, ut legatur, si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu. Arabia in lingua nostra, vesperam sonat, quae noctis et tenebrarum principium est, omnisque qui habet initium peccatorum, versatur in vespera. Qui autem venit ad summum, in media nocte consistit. Unde et in Aegypto primogenita in media nocte caeduntur (Exod. 12). Et Apostolus Petrus, antequam gallus cantaret, ter Dominum negavit, quod media nox intelligitur (Mat. XXVI): Postquam autem nox praecessit, et coepit dies appropinquare, superatis mediae noctis tenebris, et gallo lucis nuntio resonante, flevit amare, et intellexit peccatum suum, et eo tempore dicere potuit: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps. XXIX, 6). Hoc interim de praesenti loco. Caeterum nomen Arabiae, id est, vesperae et Occidentis, in aliis Scripturarum locis diversas intelligentias recipit.
In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. LXX: In saltu ad vesperam dormietis in via Dedan. Qui in malitia esse coeperunt, et peccatorum ingrediuntur viam, non dormiunt, nec morantur in agris consitis, et novalibus, nec in pratis, et segetibus, quas ad metendum esse candentes, Salvator docet, nec inter arbores pomiferas; sed in infructuosis saltibus, ubi vepres et spinae sunt, et bestiae commorantur. De hujuscemodi saltu et in Regum volumine legimus, quod plures devoraverit silva vel saltus, quam interfecti sint gladio, quando Absalon adversus patrem exstitit perduellis (I Reg. XVIII). Recteque, quia vespera principium malorum est, in via et in semitis habitare dicuntur, et in via Dedan, quod interpretatur judicia. Quot enim habent peccatorum genera, tot judiciorum merentur sententias. Potest autem Dedan et grande judicium interpretari.
(Vers. 14, 15.) Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie 309 arcus extenti, a facie gravis praelii. LXX: In occursum sitienti ferte aquam qui habitatis in regione Theman, cum panibus occurrite fugientibus propter multitudinem occisorum, propter turbam errantium, propter multitudinem gladii, et propter multitudinem arcuum intentorum, et propter multitudinem cadentium in bello. Vos qui estis in Theman, quod interpretatur Auster atque perfectio, et in eo versamini loco, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet (Abac. III, 4), et qui consummati estis atque perfecti, et habetis in vobis lumen scientiae Scripturarum, fugientibus de Arabia, et de saltu, occurrite cum aqua et panibus, et nolite exspectare donec ipsi ad vos veniant; sed imitamini illum Evangelicae parabolae patrem, qui occurrit filio revertenti. Et ille quidem dedit stolam, obtulit annulum (Luc. XV): vos autem aquas et panes offerte fugientibus, ut qui lassi erant atque confecti, vestra misericordia sustententur, et ad sedes vestras citius transeant. Fugerunt enim gladios haereticorum, doctrinam gentilium, blasphemias Judaeorum. Et quia multos viderunt eorum jaculis interfectos, et cecidisse in praelio plurimos, ipsi cupiunt vestro auxilio liberari. Locus hic proprie adversus eos intelligi potest, qui tradentes se otio atque desidiae, propria salute contenti sunt, nec poenitentibus atque conversis porrigunt manum.
(Vers. 16, 17.) Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar et reliquiae numeri sagittariorum fortiter de filiis Cedar imminuentur. Dominus enim Deus Israel locutus est. Ideo vobis dico, ut occurratis cum aqua et panibus, fugientibus de saltu et Arabia: quia Dominus haec futura pollicitus est. Sicut annus mercenarii cito praeterit, qui quotidie nihil aliud nisi mercedem sui laboris exspectat, vel certe semper in opere est ac labore, ut mercedem laboris accipiat: sic omnis gloria Cedar, quod interpretatur tenebrae, de quo et in Psalmo legimus: Habitavi cum habitantibus Cedar (Ps. CXIX, 5), velociter auferetur, et omnis sagittariorum, id est, diversorum dogmatum numerus, qui constitutos in saltu Arabiae vulnerabat, redigetur in nihili, postquam fugientes de saltu fuerint liberati: et aquam 310 baptismi salutaris acceperint, comederintque coelestem panem. Haec enim futura Dominus omnium, et proprie Deus Israel, id est, mente cernentium Deum, locutus est.
Cap. XXII (Cap. XXII.--Vers. 1.) Onus vallis visionis. LXX: Verbum vallis Sion. In libro Hebraicorum Nominum posuimus, Sion interpretari speculam quae in sublimibus sita, de longe venientia contemplatur. Cum igitur Sion juxta leges tropologiae referatur ad Ecclesiam, ut est illud in secundo psalmo ex persona Domini Salvatoris: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6); et: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Ps. CXXIV, 1); et: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, 1); Et manifestius Apostolus: Accessistis, inquit, ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Heb. X, 22): quaerimus quare in praesenti visione, vallis Sion dicatur. Ipsaque verborum consequentia trahimur ad intelligentiam spiritualem, ut omnes perversorum dogmatum principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum Scripturarum, et ad humilia devoluti sunt, sciamus in Sion valle versari. Tale quid puto et Salomonem in Proverbiis, dicere: Oculum qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodiant eum corvi de convallibus, et comedant illum pulli aquilarum (Prov. XXX, 17). Statim enim ut sensus haereticorum irriserit Creatorem Patrem, et senectutem Ecclesiae matris despexerit, effoditur a tetris et immundis volucribus, quae referuntur ad contrarias fortitudines. Nec possunt istiusmodi dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi (Ps. CXX, 1): sed in modum brutorum animantium ad terrena depressi sunt.
Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? LXX: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana? Hoc quod juxta LXX interpretes in Regum volumine quaeritur, quid sibi velit dicente Eliseo (IV Reg. II, 14): Ubi est Deus Eliae APHPHO ( ), in praesenti loco manifestius ponitur, pro eo quod Septuaginta transtulerunt nunc; in Hebraeo habet APHPHO, quod nos interpretati sumus nunc quoque, et Aquila volens Hebraicum servare idioma, posuit καίπερτοι, quam conjunctionem 311 Latinus sermo non explicat. Quando autem dicit, quidnam tibi quoque est? interrogat cur inter alios et ipsa conscendat, atque opinione sublimium in humilibus commoretur. Et est sensus: cum Philosophi tumeant, et omnis sapientia saecularis de sublimibus disputans, simplicitatem contemnat Ecclesiae, cur tu quoque excelsa sectaris? quae LXX, σημαντικώτερον, δώματα μάταια, id est, tecta vana, interpretati sunt, ut ostenderent esse et aliud tectum, de quo Salvator descendere prohibet (Matth. XXIV): quod tamen non sit tectum vanum. Denique et apostolus Petrus hora orationis sexta ascendit in tectum (Act. X). Nunc autem, ut ostenderet multam haereseon varietatem, non unum tectum, sed tecta plurima nominavit.
(Vers. 2.) Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans. LXX: Repleta est civitas clamantium, urbs exsultans. Doctrina haereticorum non in sensu, sed in multiloquio et clamore versatur. Unde ob multitudinem deceptorum, frequens civitas appellatur, et exsultans, propter superbiam. Inflati enim tument, et sacratiora se invenisse gloriantur.
Interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. LXX: Vulnerati tui non vulnerati gladio, nec mortui tui mortui in bello. Maxima pars absque ullo certamine et disceptatione, haereticorum deceptionibus supplantatur, et haec est turba quamplurima. Interfecti igitur, sive ut Septuaginta transtulerunt, vulnerati vallis Sion, non sunt interfecti, et vulnerati gladio, sed voluntate propria ad haereticos transierunt, et comparatione eorum, qui post praelium victi sunt, infelicius ille vulneratus, et interfectus est, qui sponte se tradidit. Quomodo et in martyrio qui post poenas victus manus dedit, levioris poenae est eo qui absque ulla necessitate et dolore cruciatuum Christum negavit.
(Vers. 3.) Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt. In hoc loco Septuaginta interpretationem secuti sumus, quia non multum ab Hebraico distat in sensu. Caeterum ut verbum ex verbo de Hebraeo transferam, ita apud eos legitur: Omnes primates tui migraverunt simul, ab arcu ligati sunt: quam editionem, et alii interpretes secuti sunt. Migraverunt enim omnes haereticorum principes ad synagogam Satanae 312 a Christi Ecclesia, et transierunt simul discordes in perfidia, in transitu concordes, et ligati sunt ab arcu, de quo in Psalmo scriptum est: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2), et mittant ignita diaboli jacula quae vulnerent pariter, et ligent. Ideoque dure ligati sunt, quia obturaverunt aures suas sicut aspides surdae, et obturantes aures, quae non exaudient voces incantantium, nec venefici incantantis sapienter. Ob quam causam, et Apostolus Paulus haereticum post unam commonitionem, perversitati suae praecipit relinquendum (Tit. III), quia perversus est, et proprio judicio condemnatus. Et nobis enim exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis fuissent, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Horum principum fugitivorum ille princeps est, quem idem Isaias vocat draconem fugientem, colubrum tortuosum, qui cum verba mortifera in aures miserit deceptorum, dure eos ligat, et de vinculis suis exire non patitur: de quibus sanctus erutus gratulabatur in Psalmo: Anima mea sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7). Et in alio loco gaudens quod evaserit, loquitur; Susceptor meus es tu, et refugium meum. Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse eruit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Ps. XC, 23), sive turbulento, quod proprie haereticorum doctrinam significat.
Omnes qui inventi sunt in te, vincti sunt pariter, procul fugerunt. LXX: Et fortes in te longe fugerunt. Adhuc sermo Prophetae contra vallem Sion, cujus habitatores ascenderunt in tecta vana, et clamaverunt clamore confuso, et vulnerati sunt absque praelio, cujus principes omnes fugerunt, et dure ligati sunt, et qui fortes inter eos erant, longius aufugerunt. Quanto enim quis in haeretica perversitate prudentior est, tanto longius recedit a Domino. Quod autem dicit juxta Hebraicum: Omnes inventi sunt in te, hoc notare debemus, quod et haeretici eos quos deceperint, invenisse se dicant: sed inventio eorum, perditio est. Denique pariter colligantur, et procul fugiant. Nec mihi placet illa expositio, secundum diversitatem haereseon diversa esse et spatia fugientium, cum Scriptura sancta dicat (Luc. XI, 23): omnes qui ab haereticis sunt reperti pariter colligatos, et fugisse longissime, dicente Domino: 313 Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit, spargit. Unde de Moyse dicitur (Exod. XXIV), appropinquabat Moyses solus ad Deum, caeteri vero non appropinquabant. Deus enim sanctis suis, Deus appropinquans est, et non de longe, dicit Dominus.
(Vers. 4-6.) Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis et conculcationis, et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum et magnificus super montem. LXX: Propterea dixi: Dimitte me, amare flebo: nolite contendere, ut consolemini me super contritione filiae generis mei: quia dies tumultus, et perditionis, et conculcationis, et error a Domino Deo Sabaoth in valle Sion; errant a minimo usque ad maximum: errant super montes. Et Samuel plangebat Saul (I Reg. XV), et Dominus atque Salvator flebat Jerusalem (Luc. XIX; II Cor. XII, 21): et Apostolus scribit ad Corinthios: Ne cum rursus venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Unde compatientis affectu et ad alios loquitur: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Igitur et Propheta videns populum quondam visionis vana tecta conscendere, et in clamore versari; cunctosque principes ejus fugisse, et ligatos esse vinculis peccatorum, erumpit in lacrymas, et abigit consolantes, et fletu amarissimo se flere testatur, non super filios, sed super filiam populi sui, quae virilitatis perdidit dignitatem. Dies enim judicii, et interfectionis, et conculcationis, nequaquam erit Jerusalem, quae interpretatur visio pacis: sed antiqui nominis Jebus, quae interpretatur conculcatio: fletuum quoque sive erroris, ut Septuaginta transtulerunt a Domino Sabaoth, non quo fletus et error a Domino sit; sed per occasionem sanctarum Scripturarum, quas Dominus legendas dedit, illis nascitur erroris occasio, qui possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua (Isa. LXIII, 27)? Et in alio loco: Dominus eis miscuit spiritum erroris (Ibid. XXIX, 10): ut non in Visionis monte, sed in Sion valle consisterent. Haec autem ipsa dies, quae a Domino exercituum in valle oritur Visionis, ut singulorum opera demonstret, scrutatur murum haereticorum, quem adversum Ecclesiam quasi firmissimum propugnaculum construxerunt; et magnificum 314 gloriosumque, id est, doctores eorum, qui se super Christo monte consistere gloriantur. De quo alibi legimus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam (Isa. II, 3). Porro quod LXX transtulerunt, errant a minimo usque ad maximum, errant super montes, hoc sentire debemus, in majori scelere esse eos, qui majores sunt, et tamen a minimo usque ad maximum errare cunctos, et errare super montes: Moysen, Jeremiam, caeterosque Prophetas, Evangelistas et Apostolos. Cumque in valle versentur, mirum in modum errant in montibus:
(Vers. 7-9.) Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigorum: Et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae: et videbis in die illa armamentarium domus saltus: et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. LXX: Elamitae autem tulerunt pharetras: ascensores: homines super equos: et congregatio pugnantium: et erunt electae valles tuae, implebuntur quadrigis, et equites stipabunt portas tuas: et revelabunt portas Judae: et aspicient die illo in domus electas civitatis: et revelabunt abscondita domorum arcis David, et videbunt quoniam plures sunt. Aelam, quod interpretatur ascensus eorum, sive Elamitae, ut LXX transtulerunt, quos in contemptores vertimus, sumpserunt pharetram, ut agitent in obscuro rectos corde, qui sunt in curru equites hominum, ut parietem Sion et Ecclesiae firmamenta suo clypeo et impugnatione denudent. Erunt autem, inquit, electae valles tuae, et humilia dogmata, o vallis Sion, plenae quadrigarum, quas Dominus cum Pharaone submersit, quarum equites et ascensores ponent sedes suas in portis tuis, ut obsessos in te atque conclusos non patiantur exire. Tunc Omnipotens Deus per ecclesiasticos viros revelabit operimenta Judae; et universa secreta eorum, qui in confessione fidei constituti sunt, et tunc videbis, o vallis Sion, in die illa, et in claro lumine veritatis, omnem armaturam Apostoli, et domus saltus, in quo gentium turba consistit. Sicut et in CXXXI psalmo canitur: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6). Cum autem operimentum Judae atque secretum, quod prius propter mysterium 315 celabatur, fuerit revelatum, et videris armaturam Ecclesiae; tunc intelliges schismata civitatis David, quae multiplicasti, ut deceptos tibi populos congregares. Isti Elamitae juxta editionem LXX non habent unam pharetram, sed plures; et ascensores sunt hominum, in quorum equitant animabus; et plurima multitudo est ad pugnam se praeparans contra Ecclesiam: ita ut omnes valles illius compleantur; et equites obturent sensus eorum, et dimicatione sua Ecclesiasticum virum, qui interpretatur Judas, provocent ad certandum: quo proferente testimonia Scripturarum, et cuncta redarguente mendacia, videbunt haeretici domos civitatis David, et omnia prius secreta cognoscent, quomodo in arce David qui interpretatur, manu fortis, hoc est Christi, omnia sint dogmata veritatis. Obscura loca sunt, non solum juxta historiam, sed juxta ἀναγωγὴν. Quibus ergo nostra displicuerint, debent proferre sua, ut explanationi eorum, si vera fuerit, acquiescamus.
(Vers. 10, 11.) Et congregastis aquas piscinae inferioris: et domus Jerusalem numerastis: et destruxistis domus ad muniendum murum. Et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris: et non aspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. LXX: Et averterunt aquam antiquae piscinae in civitatem: et destruxerunt domos Jerusalem ad firmandos muros civitatis: et fecistis vobis aquam inter duos muros intra piscinam antiquam: et non aspexistis eum qui a principio fecit eam: et creatorem illius non vidistis. Vos qui scissuras civitatis David, id est, Ecclesiae videbitis vel videtis, quae in toto orbe multiplicatae sunt; qui congregastis aquas piscinae vestrae atque doctrinae, non superioris, sed inferioris, et domos Jerusalem numerastis, sive destruxistis, ut muniretis murum vestrum, non fodistis puteos, qui vitales haberent et aeternas aquas, sed lacus contritos, qui aquam non valent continere. Et fecistis eos inter duos muros novi et veteris Instrumenti, et aquam piscinae veteris neglexistis, nec considerastis datorem legis Deum, et operatorem mundi penitus neglexistis. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum juxta LXX consideraverunt se haeretici, quod multi essent, et hac multitudine confidentes, doctrinam veteris Testamenti averterunt a civitate Dei, 316 quae est Ecclesia, et destruxerunt domos Jerusalem, ut aedificarent conciliabula malignantium; dumque vetus reprobant Instrumentum, nec novum secuti sunt, quia novum veteris Instrumenti testimoniis roboratur. Propterea inter duos muros veterem et novum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores esse putant, et majora continere mysteria, quam in Testamento veteri continentur: et non respexerunt Deum, qui veteris Instrumenti conditor est, et factorem ejus ne longe quidem videre voluerunt.
(Vers. 12 seqq.) Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis Domini exercituum: si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Quotidie Dominus Deus exercituum provocat haereticos ad poenitentiam, qui inter duos muros aquam piscinae veteris contemnentes, foderunt sibi lacum, et congregaverunt aquam piscinae inferioris, quae non de coelo, sed de terra aquas habet; et vocat eos ad fletum; Beati enim flentes: quia ipsi ridebunt (Mat. V, 5). Et ad planctum, ne postea audiant: Lamentavimus vobis, et non planxistis (Id. XI, 17). Et ad calvitium, ut omnia opera mortis radant, et auferant de corpore suo quidquid non vivit in corpore. Et ad cingulum sacci, ne postea juxta Jerusalem pro cingulo reste cingantur. Illi autem e contrario pro fletu et planctu, calvitio et cilicio, gaudium habuere atque laetitiam, et quasi morte omnia finirentur, occidentes vitulos arietesque jugulantes, ut comederent carnes, et biberent vinum, locuti sunt verba blasphemantium. Dum in praesenti saeculo sumus, deliciis affluamus. Crastina enim dies, hoc est, futurum tempus, sine sensu erit. Illis ista dicentibus, audivit Dominus verba blasphemiae, et comminatus est, non se dimissurum esse hanc iniquitatem, donec aut peccato moriantur et vitiis, aut cum delictis suis ad inferos pertrahantur. Quod quidem non solum de haereticis, sed de omni potest intelligi peccatore, qui negligens peccata sua, desperatione fit pejor; et voluptatibus irretitus, jungit peccato blasphemiam, ut omnem 317 sensum viventium putet morte finiri, dicens illud Epicuri: « Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. »
(Vers. 15, 16, seq.) Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ei: Quid tu hic: aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti in excelso memoriam (Vulg. memoriale), diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus: et quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione: quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam te de statione tua: et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim filium Helciae: et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum: et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater habitantium (Vulg. habitantibus) Jerusalem, et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solio domus (Vulg. solium gloriae domui) patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. In die illo dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet: et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. LXX: Haec dicit Dominus Sabaoth: Vade ad pastophorion ad Somnam quaestorem, et dices ei, Quid tu hic? aut quid tibi est hic? quoniam excidisti tibi sepulcrum, et fecisti tibi in excelso memoriam: et descripsisti tibi in terra tabernaculum? Ecce Dominus Sabaoth ejiciet, et conteret virum, et auferet stolam et coronam tuam gloriosam, et projiciet te in regionem magnam, et absque mensura, et ibi morieris: et ponet currum tuum optimum in ignominiam, et domum principis tui in conculcationem. Et aufereris a dispensatione tua, et de gradu tuo. Et erit in die illa, vocabo puerum meum Eliacim filium Helciae, et induam illum stola tua, et coronam tuam dabo illi fortiter, et dispensationem tuam dabo in manus ejus, et erit quasi pater habitatoribus Jerusalem, 318 et Judae, et dabo gloriam domus David ei, et principabitur, et non erit qui contradicat. Et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et constituam eum principem in loco fideli, et in solium gloriae domus patris ejus, et erit confidens super eum omnis gloriosus in domo patris sui a minimo usque ad maximum. Omnes vas parvulum a vasis aganoth: et pendebunt super eum. In die illa haec dicit Dominus Sabaoth: Movebitur homo qui stabilitus erat in loco fideli: et auferetur, et corruet, et disperibit gloria quae erat in eo: quoniam Dominus locutus est. Praecipitur Isaiae prophetae ut ingrediatur ad eum qui habitat in tabernaculo, quod Hebraice dicitur SOCHEN ( ), ad Sobnam praepositum templi, sive ut LXX transtulerunt, ταμίαν, hoc est, quaestorem et dispensatorem thesaurorum domus Dei. Sochen autem vel tabernaculum interpretatur, vel pastophorion, hoc est thalamus, in quo habitat praepositus templi. Quis est autem alius, qui habitavit in tabernaculo Judaeorum, et in domo quondam Dei, nisi Judaicae legis sermo et ratio, quae in veteris Instrumenti lectione versata est? Huic itaque traditioni dicitur atque doctrinae: quid hic agis? Cur tibi vis aedificare domum in occidente littera, et tabernaculum tuum, quod non habet fundamentum, in petrae figere firmitate: quod non tam tabernaculum, et domus, quam sepulcrum et memoria appellandum est? Propterea autem tibi dico, quod in excisione sepulcri non debeas laborare, quia transferet Dominus sacerdotium tuum; sicut transferri solet GEBER ( ), quod omnes virum interpretati sunt. Hebraeus autem qui nos in veteris Instrumenti lectione erudivit, gallum gallinaceum transtulit. Sicut, inquit, gallus gallinaceus humero portitoris de alio loco transfertur ad alium, sic te Dominus de loco tuo leviter asportabit. Et qui quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in auri lamina, in qua erat scriptum nomen Dei (Exod. XXVIII), coronaberis tribulatione et angustia. Et quomodo si sphaera mittatur in declivi loco atque spatioso, stare non potest, sed in immensum volvitur: sic omnis populus tuus in orbis terminos dispergetur. 319 Ibique morieris cum littera tua, et omnis gloria tua, et currus quibus inclytus antea ferebaris; et domus Dei splendor vertetur in ignominiam. Auferet enim te Dominus de statione tua, et de ministerio tuo, hoc est, caeremoniis victimarum, ut impleatur illud quod scribitur ad Hebraeos: Translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat (Hebr. VII, 12). Cum autem tu ejectus fueris de ministerio tuo, vocabo puerum meum Eliacim, cui dixi et in alio loco: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6, secundum LXX). Eliacim interpretatur resurgens Deus, sive Dei resurrectio. Iste igitur resurgens Deus, qui est filius Helciae, id est, partis Domini, accipiet locum tuum, tuaque induetur stola, et cingulo tuo confortabitur, ut quod tu habebas in littera, ille possideat in spiritu, et erit pater habitantium in Jerusalem, hoc est, in visione pacis, quae interpretatur Ecclesia, et domui Juda, ubi est fidei vera confessio. Unde ipse ad Apostolos loquitur: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33). Et ad alium: Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). Et ad aliam: Filia, fides tua te salvam fecit (Luc. VII, 50). Dabo, inquit, ei clavem domus David, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III). Et haec ipsa clavis erit super humerum ejus, hoc est, in passione, juxta illud quod in alio loco scribitur: Cujus principatus super humerum ejus (Isa. IX, 6). Quod enim ille sua passione reseraverit, claudi non poterit; et quod clauserit in caeremoniis Judaeorum, a nullo alio aperietur. Figam enim illum paxillum in loco fideli, ubi conventus Fidelium est. Unde et credentes in Christo fideles appellantur. Et erit in solium gloriae domus patris sui, hoc est Ecclesiae: et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Unde et in Evangelio scribitur: Omnis populus pendebat ex eo (Luc. XIX). Quod et quidem non illo tantum tempore factum est, sed usque hodie impletur, ut pendeant ex eo quasi vasa diversa Dei, sapientia et justitia, et omnia quibus Christus apellatur. Vasorum diversa genera, pro quibus Aquila interpretatus est SASAIM ( ) et SEPHOTH ( ), quod Symmachus vertit, nepotes atque commixtos: ut et Apostoli, et omnes credentes, hoc est filii filiorum, et commixti de universis gentibus pendeant super eum. A vasis craterarum, pro quibus Theodotio AGANOTH ( ) posuit, et parvi enim 320 et magni in Dominum credituri sunt. Crateras autem puto esse Apostolos plenos vitalibus aquis. De quibus dicitur: Benedicite Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27), in quibus crateribus miscuit sapientia vinum suum. Et omne, inquit, vas musicorum, eorum qui omni tempore in Dei laudes personant. Quod sequitur, videtur sensui nostro esse contrarium, quomodo paxillus iste, qui fixus fuerat in loco fideli, auferatur et frangatur: et cadat et pereat quod pependerat in eo, et hoc fiat quia Dominus locutus est. Quod ita solvi potest si legamus illud Evangelii, quod in novissimis diebus refrigescat charitas multorum (Matth. XXIV); et ipse Dominus dicat: Putas filius hominis veniens inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Non ergo paxillus frangetur et cadet et peribit, quod impium est dicere: sed paxillus auferetur de loco fideli, hoc est, de Ecclesia per impietatem quotidie subcrescentem, et qui super eum ante pependerant fide, postea infidelitate frangentur et cadent et peribunt. Hoc autem fiet in diebus novissimis, quia Dominus locutus est. Pro paxillo, qui Hebraice dicitur JATHED ( ), et ab omnibus similiter effertur, soli LXX supra principem, hic hominem interpretati sunt. Quodque nos celeritate dictandi pene praeteriit, Sobnas interpretatur convertere nunc, sive conversio. Dicitur ergo ad principem Judaeorum ut convertatur de Lege ad Evangelium: et victimarum imaginibus derelictis, transferat se ad spiritualis sacrificii veritatem.
Cap. XXIII (Cap. XXIII.--Vers. 1.) Verbum Tyri. Quid nobis videretur super onere vel verbo et assumptione Tyri juxta Hebraeos, supra in libro decem Visionum historicae explanationis diximus. Nunc omnem contra Tyrum prophetiam secundum ἀναγωγὴν, et editionem LXX breviter percurremus. Tyrus lingua Hebraea SOR ( ) dicitur, et in nostrum sermonem transfertur, angustia. Omnis igitur anima vitiis occupata, et pravis cogitationibus, sor appellari potest.
Ululate naves Carthaginis, quia perierunt, et ultra non venient. De terra Citiorum, ducta captiva est. Cui similes facti sunt habitatores insulae, negotiatores Phoenicis, transfretantes mare in aquis multis, semen negotiatorum quasi messium illatarum, negotiatores gentium. Pro Carthagine in Hebraeo scribitur THARSIS ( ) 321 quod omnes similiter transtulerunt. Tharsis autem interpretatur contemplatio sive exploratio gaudii. Citii quoque quod Hebraice dicitur CHETIM ( ), interpretatur mare congelascens: et pro Phoenice apud eos Sidon legitur. Arguuntur itaque hi quos malarum cogitationum turba circumdat, et qui volentes juxta Apostolum divites fieri, incidunt in tentationes et laqueos diaboli, et desideria multa et noxia, quae detrahunt homines in profundum (I. Tim. VI). Et dicitur eis quod ululare debeant, scientes omnes negotiationes mundi hujus esse perituras, et contemplationem gaudii atque laetitiae in luctum lacrymasque vertendam. Mare enim hoc ultra non poterit navigari; sed omnia congelascent: et coloniae Tyriorum captivae ducentur in poenas. Nulli enim alii similes sunt qui habitant in insula ista, nisi negotiatoribus, sive translatoribus qui circumferuntur omni vento doctrinae, et de aliis ad alia vitia transeunt. Habitamus autem in insula, quamdiu tentationibus hujus saeculi tundimur: et ex omni parte nostra insula atque navicula maris feritur fluctibus. Hujus autem insulae negotiatores de Sidone sunt, quae interpretatur venatrix, et in qua habitant plurimi venatores. De quibus scriptum est; Liberabit te de laqueo venantium (Ps. XC, 3). Et in alio loco laetatur sanctus, quod de eorum insidiis liberatus sit dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7). Omnes autem negotiatores gentium segetibus comparantur, quae cito arescunt, sive messibus fluminis quae de coelo non habent pluviam, sed de terra: ideoque cum gentibus periturae sunt. Ubi nos legimus, semen negotiatorum, in Hebraeo scriptum est, semen sior, quod subauditur Nili, eo quod aquas turbidas habeat quibus Aegypti segetes irrigantur.
(Vers. 4-5.) Erubesce, Sidon, dixit mare; fortitudo autem maris ait, Non parturivi, neque peperi, neque enutrivi juvenes, neque exaltavi virgines. Cum autem auditum fuerit in Aegypto, apprehendet eos dolor super Tyro. Saeculi hujus mare, in quo habitant animalia parva cum magnis, et draco quem plasmavit Deus ad illudendum ei, videns a venatoribus Christi, qui de omni monte venantur et colle, captos, qui prius a daemonibus capti fuerant, loquitur ad contrariam fortitudinem venatorum, quae interpretatur 322 Sidon, et dicit ei: Erubesce, Sidon; non enim parturivi, neque peperi, nec captos a te nutrivi juvenes, nec elevavi virgines quarum stultitia in Evangelio condemnatur (Matth. XXV). Mea enim parturitio, et partus, et nutrimentum, et elevatio virginum, Apostolorum Christi parturitione deleta est; quorum unus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Et: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Et rursum: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Cum hoc Aegyptus audierit, quae Hebraice dicitur MESRAIM ( ), quod interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, et coarctans, etiam ipsa terrebitur, se quoque intelligens eadem quae Tyrus passa est, esse passuram. Quod cum ad omnia vitia referatur, potest et in haereseon diversitate sentiri, quando alia capta haeresi, alia pertremiscit, et in alterius confusione, alter se capiendum esse sentit. Quomodo autem de Sodomis dicitur: Quoniam si facta fuissent signa in eis quae facta sunt in Capharnaum, mansissent usque hodie; et infertur: Verumtamen Sodomis tolerabilius erit in die judicii quam vobis: sic de Tyro et Sidone discimus Salvatore dicente: Verumtamen Tyro, et Sidoni levius erit in die judicii quam civitati illi (Matth. XI, 21 seqq.). Unde et Chananaea quae ad precationem Christi, filiam, id est, animam suam gravissimo daemonio vexari intelligebat, exisse dicitur de finibus Tyri et Sidonis. Neque enim poterat aliter occurrere Salvatori, nisi Tyri et Sidonis terminos reliquisset.
(Vers. 6, 7.) Ite Carthaginem: ululate qui habitatis in insula hac. Nonne haec est contumelia vestra a principio antequam traderetur? deducent eam pedes ejus longe ad peregrinandum. Quod sequitur: Deducent eam pedes ejus longe ad peregrinandum, de Hebraico additum est, et asterisco, id est, stellis illuminantibus praenotatur. O Tyrii qui habitatis in angustia et in insula commoramini, qui ex omni parte expositi estis tentationum fluctibus, recedite de ea, et ite ad Carthaginem, id est, Tharsis, atque ad verum gaudium festinate, lugentes antiqua peccata, et veterem contumeliam, quam aut ipsi aliis inferebatis, aut patiebamini ab illis. Hoc autem ideo praecipio, quia Tyrum urbem vestram de suis sedibus et proposito cernitis ad terminos alios migraturam, 323 quando veteri errore deposito, Evangelio Salvatoris colla submiserint, ut qui prius habitabant in angustia, recedant longius, et advenae sint atque incolae doctrinae Domini Salvatoris
(Vers. 8, 9.) Quis cogitavit haec super Tyrum? Numquid minor est, aut non praevalet? Negotiatores ejus principes Chanaan, inclyti terrae. Dominus Sabaoth cogitavit dissolvere omnem contumeliam gloriantium, et dehonestare omne quod inclytum est super terram. Verbum Chanaan, de Theodotionis editione additum est, pro quo Aquila, negotiatores transtulit. Interrogat ergo Spiritus sanctus, immo interrogatione confirmat, quod Dominus haec adversum Tyri principes cogitarit, quorum omnis industria est negotiationibus opes quaerere. Et quomodo in Evangelio legimus institores margaritarum (Matth. XIII), qui omnibus venditis unam cupiunt emere margaritam, et utique appellandi sunt inclyti negotiatores non terrae, sed coeli: sic econtra negotiatores Tyri, hoc est, tribulationis et angustiae, appellandi sunt inclyti terrae, quia quidquid agunt, terram respicit: et principes Chanaan, quod interpretatur fluctuantes atque commoti. Non enim statuunt supra petram pedes suos, nec potest de eis dici: Petra refugium herinaciis (Psal. XXXIX; CIII, 18), sive leporibus; sed illud potius quod justus pene passus est, sustinent: Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei (Ps. LXXII, 2). Dominus ergo exercituum hoc consilium cogitavit, ut dissolveret pessima negotiatorum vincula, immo compactam injuriam dissiparet, per quam cuncti qui Tyro subditi sunt superbiunt. Quodque intulit, et dehonestare omne quod gloriosum est super terram, non Dominus debonestamenti auctor est, sed quod per se ignominiae patet, ostendit esse ignominiosum. Quod quidem et de Sacerdotibus in Levitico legimus: Contaminatione contaminavit eum (Levit. XXI), haud dubium quin sacerdos: non quo contaminationis auctor sit, sed quo ostendat eum contaminatum, qui prius mundus plurimis videbatur.
(Vers. 10, 11.) Operare terram tuam: etenim naves nequaquam veniunt de Carthagine, et manus tua nequaquam praevalet, quae in mari provocat reges. Multum a caeteris interpretibus, et ab ipso Hebraico in hoc loco LXX discordat editio, sed propositum prosequamur. Supra dixerat: Ite Carthaginem, ululate qui habitatis 324 in insula. Nunc contrarium loquitur, quia naves de Carthagine ultra non veniunt, operare terram tuam. Profuit enim Tyro naves interire peregrinas, ut cogatur operari terram suam. De qua in Proverbiis dicitur: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus (Prov. XXI, 11), ut nequaquam de incerto fluctuum naufragorumque discrimine, sed operis sui vivat frugibus. De quibus in psalmis ad justum canitur: Labores manuum tuarum manducabis (Ps. CXXVII, 2). Scriptum est in Osee, meretricis vias septas esse a Domino spinis, ne sequi possit amatores suos, ut hac necessitate compulsa, reverteretur ad virum suum pristinum. Quod et in saeculi rebus frequenter animadvertimus, multos qui per prospera et abundantiam omnium rerum Dominum sentire non poterant, intelligere per inopiam, et converti ad opera justitiae, postquam manus eorum non praevaluerit felicitate hujus saeculi perfrui, quae prius in mari provocabat reges, sive juxta Symmachum conturbabat; quorum cor in manu Dei est. Atque utinam et nos maris hujus negotiatione contempta, operemur terram nostram, et nequaquam exspectemus naves Carthaginis, sive naves Tyri, quae Carthaginem ire consueverant, ne subjiciamur potestati draconis, qui dominatur in mari! Sed stabilem gradum figamus in terram, immo ad coelestia festinantes, operemur terram nostram, ut hic seminantes, ibi metamus. Manus quoque nostra, quae prius in mundi negotiis versabatur, et pro potentia ac felicitate etiam reges, id est, sanctos de statu suo poterat commovere, fiat imbecilla in rebus maris, ut fortis sit in opere terrae suae.
(Vers. 12.) Dominus Sabaoth praecepit de Chanaan perdere robur ejus, et dicent: nequaquam adjicietis injuriam facere et iniquitatem virgini filiae Sidonis. Tyrum et Sidonem esse in terra Chanaan, et supra ostendimus, Evangelii testimonium proponentes, in quo legitur, Chananaeam mulierem sive Syrophoenissam exisse de finibus Tyri et Sidonis, et occurrisse Domino Salvatori. Omnis autem anima quae in saeculi fluctibus posita est, et circumfertur omni vento doctrinae, Chanaan appellanda est, quae interpretatur quasi fluctuatio, sive commotio. Unde, et ad senem adulterum dicitur: Semen Chanaan et non Juda, species decepit te (Dan. XIII). Prodest igitur Tyro 325 et ejus angustiis robur perire Chananaeum, ut dicatur habitatoribus ejus quod ultra non valeant injurias facere, et opprimere per iniquitatem virginem filiam Sidonis. Quicumque a diabolo capitur in diversorum perturbatione vitiorum, et traditur in contumelias ignominiae, ut polluat corpus voluptatibus, et turpitudine, iste filius vel filia est Sidonis: Et hoc sciendum quod sabaoth in Hebraico non habetur, et econtrario virgo de Hebraico addita sit.
(Vers. 13.) Si ieris in Citios, neque ibi erit requies tibi; et si ad terram Chaldaeorum, et ipsa vastata est ab Assyriis. Fundavit eam Siim, statuerunt propugnacula ejus, suscitaverunt turrem ejus: paries ejus cecidit. Quodque sequitur de Theodotionis editione, sub asteriscis additum est: Fundavit eam Siim, statuerunt propugnacula ejus: suscitaverunt turrem ejus, et absque asteriscis jungitur: paries ejus cecidit. Citii interpretantur plaga consummata sive perfecta: Chaldaei in hoc loco, quasi ubera: Assyrii, arguentes. Siim etymologiam nec nos potuimus invenire, et caeteri interpretes ipso quo apud Hebraeos scribitur nomine transtulerunt. Dicitur ergo ad Tyrum, quod licet ad Citios ire contendat, et angustiarum suarum plagam vitare, perfectam etiam ibi requiem invenire non valeat. Rursumque si cupiat ire ad Chaldaeos, et ubertate eorum ac rerum omnium abundantia perfrui, etiam illos inveniat desolatos, arguentibus Assyriis eorum sterilitatem, juxta quod et Apostolus tradidit peccatores Satanae (I Tim. I), ut discant non blasphemare: qui traduntur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Chaldaeorum autem Siim fundamenta jecerunt, quos intelligo daemones pessimos, qui et propugnacula et turres superbissimas urbis Chaldaeae contra scientiam Domini suscitaverunt. Sed omnis eorum aedificatio in ruinas concidit; sequitur enim, paries ejus cecidit. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1). Saepe videmus in saeculo quosdam de alio proposito transire ad aliud. Verbi gratia, ut qui militiam male experti sunt, transeant ad negotiationem. Rursumque causidicos bellatorum arma corripere. Mutant industriam, ut mutent infelicitatem; et nihilominus dispensatione 326 Dei his quos salvare dignatur, omnia nitentibus evenire contraria: ut per inopiam ac miserias cogantur non in se, sed in Creatore suo habere fiduciam.
(Vers. 14.) Ululate naves Carthaginis: quoniam periit fortitudo vestra. Naves Carthaginis, id est Tharsis jubentur ululare: nequaquam enim, ut supra, perierunt, sive non venient; sed periit fortitudo earum. Tharsis enim secundum aliam interpretationem in linguam nostram vertitur consummatio sex, sive laetitiae. In sex autem diebus mundum istum factum legimus, qui juxta traditiones ecclesiasticas postea consummabitur. Omnia ergo bona saeculi hujus, et universus mortalium labor, incerto navium cursui comparatur, quod cito peritura sint, et cuncta navigantium fortitudo solvatur. Unde et in Salomone scriptum est: Civitates firmas ascendit sapiens: et destruxit munitiones earum (Prov. XXI, 22). Quidquid enim haereticorum et sapientiae saecularis, contrariorumque dogmatum arte componitur, vir ecclesiasticus destruit, et suis docet pedibus esse subjectum.
(Vers. 15 et seqq.) Et erit in die illa, derelinquetur Tyrus septuaginta annis, sicut tempus regis unius; sicut tempus hominis. Et post septuaginta annos erit Tyrus quasi canticum meretricis. Sume citharam, vagare, civitas meretrix, oblivioni tradita. Bene cithariza, plurimum canta, ut sit tui memoria. Post septuaginta autem annos, visitationem faciet Deus Tyri: et iterum restituetur in antiquum; eritque negotiatio ejus omnibus regnis orbis terrarum super faciem terrae. Et erit negotiatio ejus, et merces sancta Domino; sed non ipsis congregabitur, sed his qui habitant coram Domino. Omnis negotiatio ejus comedere et bibere et impleri in collationem, memoriale coram Domino. Hoc quod dicitur: memoriale coram Domino: et super faciem terrae, et sicut tempus hominis, in Hebraico non habetur, sed in Graeco additum est. Septuaginta autem annis Tyrus quondam coangustata dimittitur, ut expleto solitudinis tempore, carmen quondam meretricium vertat in laudes Dei, assumensque citharam omnes chordas habeat concinentes: ut postquam bene concinuerit et multa cantaverit, fiat ejus apud Deum memoria, quae propter fornicationem oblivioni tradita erat: et restituatur in pristinum statum, habeatque divitias 327 regnorum totius orbis, et mercedes laboris illius nequaquam Tyriis congregentur; sed his qui habitant in conspectu Domini, comedantque et bibant, et impleantur omnibus bonis quae in convivii laetitiam cunctorum fuerint labore collata. Sidonem ac Tyrum sermo divinus ad poenitentiam cohortatur, et labores ejus atque mercedes Domino sanctificandas esse promittit. Quis non peccatorum spem salutis habeat, si tamen bene cecinerit, et universae chordae virtutum, quae quondam fuerant relaxatae, in laudes Domini componantur? Legimus in quadragesimo quarto psalmo, qui specialiter ad conjunctionem sponsi et sponsae, id est, ad Deum Salvatorem et Ecclesiae pertinet sacramenta, dici inter caetera: Filiae Tyri in muneribus, faciem tuam precabuntur divites plebis (Ps. XLIV, 13). Et ipse rursum sponsus ad sponsam Tyriam loquitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populi tui, et domum patris tui, quia concupiscet rex decorem tuum (Ibid. 11, 12). Unde et in descriptione pulchritudinis ejus infertur: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ibid., 10). Et iterum: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ibid., 14). Si autem concupivit rex pulchritudinem Tyriae poenitentis, et variarum habentis ornamenta virtutum, quanto magis merces ejus et negotiatio, non in Tyro permanentium, sed eorum erit qui habitant in conspectu Domini! Qui postquam egerint poenitentiam, audient a Domino Salvatore: 328 Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi (Cant. V, 1). Quid sit autem comedere et bibere, et saturari omnium collatione virtutum, fidelis lector intelligit. Septuaginta annis desolatum fuisse templum, et Jeremias (Cap. XXIX) et Daniel (Cap. IX) et Zacharias (Cap. VII) docent. Et in Ezechiele (Cap. XVI) de Sodoma legimus, quod restituatur in antiquum, et de Aegypto, quod post desolationem terrae Aegypti et ariditatem septem fluminum, veterem recipiat ubertatem. Septenarius autem et septuagesimus numerus, qui vel de singulis diebus, vel de septem conficitur decadibus, perfectam significat et consummatam poenitentiam: ut juste Tyrus, expleto poenitentiae tempore, in antiquum redeat statum. De hac arbitror meretrice et illud in Proverbiis Salomonis mystico sermone signari: Ne attendas pessimam mulierem; mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad breve impinguat fauces tuas, et postea amarius felle reperies (Prov. V, 2-4). Per fenestram enim domus suae in plateas prospicit (Matth. VII): quia lata est et spatiosa via quae ducit ad mortem, et quemcumque insipientem viderit juvenem, sapientes quippe tentare non audet, et transire juxta angulos, qui rectam lineam perdiderunt: loquitur ei in tenebris et in caligine, et sub specie voluptatum quasi victimam ducit ad mortem. Haec si conversa fuerit, et bene cecinerit, et perfectae poenitentiae annorum tempus impleverit, comedet et bibet, et saturabitur. Audiat Novatianus, et taceat.