8 | 10 |
LIBER NONUS.
[recensere]369-370 Variis molestiis occupati, explanationes in Isaiam prophetam per intervalla dictamus. Unde expleto octavo volumine, nunc post aliquantum temporis spatium transimus ad nonum: non absque morsu et obtrectationibus invidorum, qui ignorantes quid audiant, quid loquantur, de eo audent judicare quod nesciunt, et ante despiciunt quam probent, eruditosque se aestimant et disertos, si de cunctis Scriptoribus detrahant. Quorum livorem et mussitationem garrulam contemnentes, Dei poscamus auxilium, et Psalmistae imprecatione dicamus: Dissipa gentes quae bella volunt (Ps. LXVII, 32). Domini enim locus in pace est, quae exsuperat omnem sensum. Quam et Propheta desiderat clamitans: Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis (Isai. XXVI, 12). Sed jam proponamus Isaiae capitulum, et cum Moyse ingrediamur nubem et caliginem, ut clarificetur vultus noster, et, juxta Hebraicum, cornuta sit facies: audianturque et rutilent tonitrua et fulgura, quae plebs vilior videre non potuit (Exod. XIX).
Cap. XXVIII 371 (Cap. XXVIII.--Vers. 1.) Vae coronae superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. Ecce validus et fortis Domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. LXX: Vae coronae injuriae mercenarii Ephraim: flos cadens de gloria super verticem montis pinguis, qui ebrii estis absque vino. Ecce fortis et durus furor Domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbraculum, quae violenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, et faciens sibi spatium: manibus et pedibus conculcabitur corona injuriae mercenarii Ephraim. Et erit flos qui decidit de spe gloriae in summitate montis excelsi, sicut praematura ficus, quam qui viderit, antequam sumat manu, cupiet eam devorare. Dicamus primum juxta historiam, deinde juxta tropologiam, et ad extremum juxta vaticinium prophetale. Loquitur sermo divinus adversum decem tribus quae regnabant in Samaria, et propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim fuit, appellabantur Ephraim. Et vocat eos coronam superbiae: quia comparati duabus tribubus, quae appellabantur Juda, sublimiores erant et numero et robore. Ebriosque eos dicit Ephraim, qui suum non intelligant Creatorem, sed pro Domino adorent vitulos aureos in Dan et Bethel. Isti quondam in flore fuerunt Domini, et in gloria, quando regebantur a David et Salomone, et in duodecim tribubus erant adorantes Deum in templo Jerusalem, qui fuerunt in vertice vallis pinguissimae, quod Hebraice dicitur GE SEMANIM ( ). Siginificat autem locum ubi traditus Dominus est; super cujus vallis verticem templum Domini situm est. Isti inebriati sunt vino erroris et amentiae, 372 quod eis miscuit Jeroboam. Quapropter poenam illis Dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo universa confringit, et impetus aquarum inundantium quidquid obvium invenerit, rapit: sic ab Assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes sive urbes Mediae transferatur. Comparat autem gloriam decem tribuum coronae variorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam aestas veniat et autumnus, πρόδρομον ficum videns in arbore, statim ut manu tenuerit, devorat: sic et decem tribus cum Assyrius viderit, vastet et devoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in Samaria. Hoc breviter juxta historiam dictum sit. Transeamus ad allegoriam. Secundum expositionem Osee prophetae, in quo Ephraim et Joseph et Samariam et decem tribus, quae scissae sunt a corpore duodecim tribuum, et templum Domini reliquerunt, retulimus ad haereticos, qui vere juxta Septuaginta editionem, corona injuriae sunt, Dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa faciunt, et de gloria Domini conciderunt: nec sequuntur tenuitatem mannae, et humilitatem Ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo versantur ebrii absque vino. Propterea fortis et durus furor Domini, qui eos puniturus est, grandini praecipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis [ Al. multarum] aquarum inundationibus comparatur, quae quidquid obvium invenerint, trahunt. Haec corona injuriae, mercenarii appellantur Ephraim, qui juxta Apostolum turpis lucri gratia, de flore et spe ac gloria pristinae fidei corruerunt, et versantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui eos quotidie devorat (I Pet. V). Secundum prophetiam illud possumus dicere, quod coronam injuriae vocet Scribas et Pharisaeos, qui Dominum blasphemabant. Et appellabantur mercenarii Ephraim, propter Judam, qui de tribu Ephraim et de vico ejusdem tribus Iscarioth, Dominum pretio vendidit, qui vere flos apostolicae gloriae cecidit super montem 373 pinguissimum, de quo dictum putamus: Manducavit et bibit Jacob, et saturatus est, et impinguatus, et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII, 15). Sive juxta Hebraicum: super vallem pinguium, id est, Gessemanim: in qua etiam nomen loci significatur, in quo Judas Dominum tradidit. Vallis autem pinguis, sive pinguium dicitur, propter ubertatem, et Scribas et Pharisaeos qui ibi Dominum comprehenderunt: de quibus in psalmo scriptum est: Tauri pingues obsederunt me (Ps. XXI, 13). Haec vallis pinguium, id est, Gessemanim, in hoc capitulo secundo appellatur; et miror quomodo LXX primum eam dixerint montem pinguem, et postea montem excelsum. Ebrius autem fuit proditor non vino, sed avaritia et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam intravit in eum (Joan. XIII), et penitus devoratus est, quia oratio ejus versa est in peccatum, et ne poenitentia quidem ejus fructum salutis habuit. Verbum Hebraicum SACCHORE ( ) ambiguum est, et vel ebrios, vel mercenarios sonat. Unde et Issachar interpretatur, est merces: et SACHAR ( ), μέθυσμα, id est, ebrietas: caeterique ebrios: soli LXX mercenarios transtulerunt.
(Vers. 5 seqq.) In die illa erit Dominus exercituum, corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino, nescierunt et prae ebrietate erraverunt, sacerdos et propheta nescierunt: prae ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate: nescierunt videntem, ignoraverunt judicium, sive mirabiliter. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset ultra locus. LXX: In die illa erit Dominus Sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. Relinquentur in spiritu judicii super judicium, et fortitudinem vetans interficere. Isti enim vino decepti sunt: errant propter siceram; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceram; absorpti sunt propter vinum, vacillaverunt, hoc est, φάσμα [Al. fasma]; maledictio comedet hoc consilium: siquidem istud consilium propter avaritiam est. Postquam omnis terra Samariae, id est, decem tribuum Assyrio fuerit inundante deleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum 374 Ephraim, et in modum ficus temporaneae devorata: tunc residui populi Israel, hoc est duarum tribuum, Judae et Benjamin, ipse Dominus erit corona victoriae; et spiritus judicii sedenti super judicium, haud dubium quin Ezechiae regi Judae; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de praelio revertentes, se urbe clauserunt. Quod in hoc eodem propheta lecturi sumus (Infra XXXVII), quando centum octoginta quinque millia armatorum de Assyriorum exercitu Angelo percutiente deleta sunt. Verum hi quoque, id est, Judas et Benjamin, inebriati sunt vino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra venerati, et nescierunt videntem Dominum, qui cuncta considerat. Omnes enim mensae eorum, et universa religio repletae sunt vomitu sordiumque, ut non solum in templo, sed in vertice montium, et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et Dominus in eis non haberet habitationis locum. Hoc juxta litteram dictum sit. Porro juxta tropologiam, priorem sequamur intelligentiam, nec intactos LXX Interpretes relinquamus. Haereticis enim ore diaboli devoratis, qui montem superbiae pinguissimum conscenderunt, Dominus erit corona gloriae, his qui in Ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parvi sunt numero. Erit autem in spiritu judicii super judicium: quia lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion spiritu judicii. Si quis autem sanguinem habuerit, nequaquam spiritu judicii, sed combustionis igne purgabitur, eritque populo fortitudo, et prohibebit eum [ Al. eos] interfici ab his qui vino draconum inebriati sunt, et erraverunt propter siceram. Saepe diximus esse vinum, quod de vineis fit. Siceram autem omnem potionem, quae inebriare potest, et statum mentis evertere, quam proprie Aquila ebrietatem transtulit, sive illa frumento, sive hordeo, sive millio, pomorumque succo, et palmarum fructu, et alio quolibet genere conficiatur. Igitur sacerdotes et prophetae haereticorum exciderunt mente propter siceram, et absorpti sunt propter vinum, quales fuerunt Prisca et Maximilla earumque princeps 375 Montanus: et quid dicerent, nesciebant. Vino inebriantur, quando Scripturas sanctas male intelligunt, atque pervertunt. Sicera, quando saeculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis, quae non tam vincula sunt appellanda, quam phasmata [ Al. phantasmata], id est, umbrae quaedam et imagines, quae cito pereunt atque solvuntur. Istius modi consilium maledictio possidebit, qui quaestum putant esse pietatem, et cuncta faciunt propter avaritiam. De hoc phasmate et Apostolus loquebatur: Attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium (I Tim. IV, 1, 2). Tertia explanatio est, quod postquam Dominus Scribas Pharisaeosque subverterit, et socium eorum Judam proditorem, qui ab initio fur fuerat, loculos enim pecuniae pauperum ipse portabat (Joan. XII et XIII): tunc sit in spem et in gloriae coronam his qui de Judaeis in Dominum crediderint, haud dublum quin apostolos significet, quos ad praedicationem Evangelii reservarit, et non statim permiserit pro Christo sanguinem fundere. Omnes enim Scribae et Pharisaei vino et sicera, de quibus supra diximus, inebriati sunt, tam sacerdotes quam pseudoprophetae. Sed tendiculae eorum atque insidiae fuere pro nihilo, quia et Judas ipse qui prodidit, fecit propter pecuniam, et sacerdotes qui proditorem pecunia corruperunt propter metum abjectionis suae. Ipse enim flagellum de funiculis faciens, ejecit de templo eos qui vendebant boves et oves, et cathedras vendentium columbas, et nummulariorum mensas sua auctoritate subvertit, dicens ad eos: Scriptum est: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis, sive speluncam latronum (Matth. I, 13). Juxta anagogen illud Hebraicum, in quo diximus: Omnes enim mensae eorum repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non sit ultra locus, ad haereticos, et Scribas, ac Pharisaeos sic referri potest, ut universam doctrinam eorum et cuncta mysteria dicamus vomitu plena et sordium, dum scripturarum sanctarum non digerunt cibos, nec universo corpori faciunt esse vitales; sed immaturos et fetentes egerunt, ita ut nullum 376 in eis Deus reperiat locum. Miror autem quid voluerit Theodotio, ut pro verbo Hebraico quod dicitur, CISOA ( ), pro quo Aquila interpretatus est, vomitum sordium, et Symmachus tantum vomitum, ille diceret, ἑμετὸν δυσαλίας, id est, vomitum dysaliae, quod verbum ubi apud Graecos lectum sit, invenire non potui, nisi forte novae rei novum finxerit nomen. Siquidem et apud Hebraeos compositum est, quia vomitus dicitur CI et SOA sordidus [Al. sordes ]. Quidquid igitur nauseam facit et vomitum, δυσαλία appellari potest.
(Vers. 10 seqq.) Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: Haec est requies mea; reficite lassum, et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire. Et erit eis verbum Domini: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur et capiantur. LXX: Cui annuntiabimus mala, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte: qui abstracti ab ubere. Tribulationem super tribulationem exspecta; praestolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum: propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes eis: Haec est requies esurienti, et haec contritio, et noluerunt audire. Eterit eis sermo Domini: Tribulatio super tribulationem: exspecta, exspecta; spes [Al. spem] super spem: adhuc parum, adhuc parum; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur. Quis, inquit, dignus est doctrina Domini, qui verbis Salvatoris dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XII, 15): ut quod auribus hauserit, corde intelligat? Quinam illi sint, sequens versus ostendit: Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lacte nutriuntur infantiae, sed solido vescuntur cibo; qui avulsi sunt ab ubere cum Isaac: propter quam laetitiam fecit Abraham grande convivium (Genes. XXII); hi merentur Domini audire mysteria, et intelligere 377 quae sacerdos et propheta nesciunt ( Al. nescivit), inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensae eorum repletae sunt vomitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quae praecepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: Manda, remanda; manda, remanda, id est, praecipe, praecipe, impera quae facere debeamus. Cumque abuterentur Dei patientia, qui differt iram, ut praebeat misericordiam: qui solebant etiam hoc ex persona prophetarum ludentes dicere: Exspecta paulisper, exspecta modicum, venient quae futura praediximus. Haec autem universa loquebantur in populo, quia Dei sermonibus non credebant; statimque infert propheta: Nequaquam vobis Deus his verbis loquetur, ut praecipiat quid facere debeatis, et praestolemini quae ventura sunt, sed loquetur vobis in furore praesenti, qui prius dixerat ad populum: Haec est requies mea, reficite lassum, multo tempore laboravi, in nullo inveni requiem. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII; Luc. IX). Et hoc est meum refrigerium, ut in vobis aliquando requiescam. Qui noluerunt audire, et mea monita contempserunt; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis: Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta: modicum ibi, modicum ibi, et irridere patientiam meam, cum me arbitrantur minitari, quae numquam facturus sim: sentiant rebus expleri, ut vadant in interitum, et cadant retrorsum ὀπισθοτόνῳ insanabili; numquamque ad priora proficiant, nec possint cum Apostolo dicere: Praeteritorum obliti, ad ea quae priora sunt extendimur (Phil. III, 13); sed conterantur et illaqueentur, et vel a Babylonio, vel a Romano capiantur exercitu. Pro eo quod nos diximus: Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, in Hebraeo sic scriptum est: SAU LASAU, 378 SAU LASAU; CAU LACAU, CAU LACAU: ZER SAM, ZER SAM; hisque verbis abuti solet immundissima haeresis apud simplices quosque atque deceptos, ut terrorem faciat novitate sermonum, quod scilicet qui haec verba cognoverit, et in coitu eorum [ Al. horum] meminerit, absque ulla dubitatione transeat ad regna coelorum. Legimus in Apostolo: In aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus (I Cor. XIV, 21). Quod mihi videtur juxta Hebraicum de praesenti sumptum capitulo; et hoc in veteri observavimus Testamento (absque paucis testimoniis, quibus Lucas solus abutitur qui magis Graecae linguae habuit scientiam), ubicumque de veteri instrumento quid dicitur, non eos juxta Septuaginta, sed juxta Hebraicum ponere, nullius sequentes interpretationem, sed sensum Hebraicum eum suo sermone vertentes, Symmachus, Theodotio et LXX de hoc loco diversa senserunt, et quia longum est de omnibus dicere, LXX Interpretes, qui leguntur in Ecclesiis, breviter transcurramus. Rejecto populo Judaeorum, Sacerdotibus et Prophetis, qui inebriati sunt sicera, et erraverunt et maledictio comedit consilium eorum, quod inierunt propter avaritiam, cui annuntiabimus futuras pro Christo tribulationes? cui mala pro quibus paratur corona virtutum? Utique his qui ablactati sunt a lacte, qui avulsi sunt ab ubere, haud dubium quin apostolos significet: Tribulationem super tribulationem exspecta. Loquitur autem ad chorum apostolorum omniumque credentium, ut non ad unam, sed ad multas se paret tribulationes, ut cum tribulatus fuerit atque depressus, rursum speret, et spem super spem habeat. Quod si paululum tarda verint quae promissa sunt, non sit incredulus: Modicum enim parvulumque et venient quae promissa sunt. Etenim tribulatio patientiam operatur; patientia probationem: probatio spem; spes autem non confundit (Rom. V, 3, 4, 5). Et haec ipsa tribulatio geminabitur detractione 379 labiorum, et blasphemiis persequentium, quibus adversus Dei populum rabido ore desaeviunt. Porro apostoli et apostolici viri loquentur ad populum Judaeorum, dicentes: Haec est requies esurienti justitiam, et haec contritio et angustia quae ducit ad vitam. Illis haec praedicantibus, audire impii noluerunt. Unde hoc quod ad Dei populum dicebatur: Tribulationem sustine, tribulationem sustine; exspecta spem, exspecta spem: adhuc modicum, adhuc modicum, illis vertetur in poenam, qui audire sermonem Domini noluerunt, ut corruant et vadant retrorsum, et in periculum obsidionis ac mortis incurrant, et absque ullo miseriarum fine capiantur. Quod autem verbum Hebraicum DEA, quod omnes verterunt, scientiam, soli Septuaginta mala interpretati sunt, error perspicuus est. Prima enim littera DALETH, vel RES parvo apice distinguuntur. Si ergo legatur DEA ( ), scientiam sonat; si REA ( ), malitiam; non a malo, quod contrarium bono est, sed ab angustia.
(Vers. 14, 15.) Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. LXX: Propterea audite verbum Domini viri, tribulati et principes populi hujus, qui est in Jerusalem: Quia dixistis: Fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum: tempestas transiens si irruerit, non veniet super nos, quoniam posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegemur. Quod supra diximus cum irrisione solitos principes Judaeorum Prophetis dicere: Manda, remanda; exspecta, reexspecta, et caetera his similia, per quae ostenditur nequaquam eos Prophetarum credidisse sermonibus, sed prophetiam eorum habuisse despectui: praesens ostendit capitulum, per quod appellantur viri illusores. Sunt autem Scribae et Pharisaei qui dominantur super populum Dei in Jerusalem, quos LXX vocant viros tribulatos, et principes populi Jerusalem. Dixerunt enim non sermone, sed opere: Sumus sicut et caeterae nationes: habemus pactum et foedus cum inferno et cum morte: semel 380 salutem desperavimus. Certe captivitas longo post tempore ventura est, dicentibus vobis: Adhuc modicum, adhuc modicum: exspecta, rursus exspecta. Ergo cum mortui fuerimus, hoc flagellum captivitatis et hanc tempestatem non sentiemus. Semel enim mendacio credidimus, hoc est, frustra spem habuimus in Deo et in Lege ejus. Et ideo mendacio protecti sumus, quia mortui imminentem captivitatem declinavimus. Verbum Hebraicum SOT ( ), Aquila et Symmachus, flagellum, LXX tempestatem interpretati sunt; CHASAB ( ) quoque omnes mendacium transtulerunt, in quo speraverunt Judaei, cujus juxta Evangelistam Joannem, pater est diabolus.
(Vers. 16 seqq.). Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum fundamine: qui crediderit, non festinet. Et ponam judicium in pondere, et justitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Cum [Al. Quandocumque] pertransierit, tollet vos: quoniam mane diluculo transibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. LXX: Propterea sic dicit Dominus: Ecce ego immittam in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, honorabilem in fundamenta ejus; et qui crediderit, non confundetur. Et ponam judicium in spem: misericordiam autem meam in pondere, et qui credunt frustra mendacio, quoniam non transibit per nos tempestas, et non auferet nobis testamentum mortis, et spes vestra ad infernum non permanebit. Tempestas veniens si transierit, eritis ei in conculcationem: cum transierit, tollet vos mane, mane pertransiet: die et nocte erit spes pessima. Discite audire qui estis in tribulatione: Non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur. Dixeram, inquit, vobis: Audite verbum Domini, viri illusores, sive tribulati principes populi mei, et nolite foedus habere cum morte, nec pactum cum inferno, qui contemnentes praecepta mea, posuistis mendacium spem vestram, et gloriantes, 381 immo desperantes dicitis: mendacio protegemur. Idcirco misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors (Ps. CXLIV), nolentibus vobis, in fundamenta Sion lapidem electum, et probatum, et pretiosum, et angularem missurum esse se dicit. De quo et Apostolus loquitur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10); et iterum: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (Ibid., 11). Iste lapis vere et secundo appellatur lapis, sicut et in Levitico, homo, homo bis dicitur et angularis lapis, quia Circumcisionis et Gentium populos copulavit, de quo et in psalmo dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Ps. CXVII, 22). Isti sunt autem aedificantes et caementarii, qui nunc appellantur viri illusores et principes populi qui est in Jerusalem. De hoc lapide et in Daniele legimus, quod excisus sit de monte sine manibus, et impleverit universum orbem (Dan. II): eo quod divini germinis dispensatio humanum corpus assumpserit, et habitaverit in eo plenitudo Divinitatis corporaliter. Super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, Christus aedificavit Ecclesiam, et firmo, juxta Hebraicum, fundavit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, sive, juxta Hebraicum, non festinet: ne videlicet tardus ei Christi videatur adventus. Si enim tardaverit juxta Abacuc, nemo desperet: quia veniens veniet, et sua promissa complebit (Abac. II). Promittit quoque Deus ponere se in eo judicium ponderis: Neque enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium tradidit Filio (Joan. V, 22). Et justitiam sive misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et justitiam ac misericordiam alterutro temperet, juxta illud quod et in psalmis legimus: Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax deosculatae sunt se (Ps. LXXXIV, 11). Spem quoque ait vestram atque mendacium, id est, diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subvertet. Et protectionem, sub qua vos tutos fore arbitrabamini, tempestas valida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et foedus quod habebatis cum morte et cum inferno, hoc est, cum diabolo, pereat in aeternum. Et flagellum 382 sive tempestas, de quo dixeratis: Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: veniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est, omnia tormenta patiemini, quae vos putabatis desperationis animo nequaquam esse passuros. Semper enim irruet vobis, et tam in prosperis quam in adversis iram Domini sentietis, et mors vos saeva populabitur. Quid dicam de poenis? Poenarum sola formido et tormentorum metus vos corriget ad salutem, et mala vestra intelligere faciet. Cumque vexati fueritis, tunc scietis Prophetas meos vera dixisse. Quodque sequitur: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in Apostolo legimus: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini esse participes, et mensae idolorum (II Cor. X, 20, 21); et alibi: Quae participatio justitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 14, 15)? Loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulterae dicit uxori: Unus lectulus me et adulterum tecum capere non potest, et pallium breve maritum et moechum cooperire non praevalet. O igitur Jerusalem, ad quam et in Ezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis (Ezech. XVI, 21), et quam in Osee principio scortum vocat et adulteram (Ose. III), si vis meis complexibus copulari, abjice idola: si servieris idolis, me habere non poteris. Hoc juxta Hebraicum. Porro quod in LXX legitur: Discite audire qui tribulati estis: non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copuletur, penitus ignoro. Nisi forte ad principes populi loquatur sermo divinus, et hortetur eos, ut spem habeant in Deo, et non in morte atque inferno, et discant audire vaticinia prophetarum: illique respondeant se pro infirmitate virium adversus contrarias potestates pugnare non posse, nec inter Dei populum congregari.
(Vers. 21, 22.) Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus, sicut in valle Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus, ut operetur opus suum, peregrinum est opus ab eo. Et nunc nolite illudere: ne forte 383 constringantur vincula vestra. Consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram. LXX: Sicut mons impiorum consurget Dominus, et erit in valle Gabaon, cum furore faciet opera sua, amaritudinis opus et furor ejus quasi alienis abutetur: et aliena amaritudo ejus. Et vos nolite laetari, ne confortentur vincula vestra, quia consummatas et abbreviatas res audivi a Domino Deo Sabaoth, quas facturus est super omnem terram. Lapidem pretiosum in fundamentis Sion positurum se Dominus repromisit, ut subverteret grando mendacium et impiorum spem; foedusque cum morte et pactum cum inferno tempestas valida deleret. Quem quia suscipere illusores principes noluerunt, sicut quondam contra Allophylos, regnante David, in monte divisionum, qui Hebraice appellabatur [ Al. appellatur] PHARASIM ( ), Dominus concidit adversarios suos, unde et locus nomen accepit. Et sicut in valle Gabaon, sub Jesu principe, quando fiducia habitantis in se Dei locutus est: Stet sol in Gabaon, et luna contra vallem Aialon [Al. Elon ] (Josue X, 12): et stetit sol spatio unius diei; multique de alienigenis perierunt: sic contra impios et illusores irascetur Dominus, ut faciat opus suum. Non est enim opus Domini perdere quos creavit; sed facere opus alienum, quod ad crudelitatem magis quam ad clementiam pertinet. Rursumque id ipsum aliis verbis repetit, ut operetur opus suum. Non est opus ejus punire peccantes, sed peregrinum, et alienum ab eo, ut puniat qui Salvator est. Quoniam igitur de patientia sua resurrecturus est Dominus, et nequaquam parciturus: sicut non pepercit in monte Pharasim, et in valle Gabaon: moneo vos, o viri illusores, ut nequaquam rideatis de prophetis meis, et non putetis ventura quae nuntiant, ne si permanseritis in illudendo, constringantur vincula peccatorum vestrorum ( Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22), sive captivitatis vobis tempus adveniat. Siquidem quod Dominus tempore differebat vincula, captivitatem atque supplicia, sive ultimum judicii diem, jam rebus expleturus est, et consummaturus, et abbreviaturus. Itaque ego propheta quae a 384 Domino Deo omnipotente futura cognovi super universam terram, haec vobis nuntio, ut imminentem iram poenitentia praeveniatis. Juxta LXX ipse Dominus quasi mons impiorum dicitur surrecturus et futurus in valle Gabaon, ut faciat opera sua, quae omnia unum opus est amaritudinis: quod nequaquam videatur esse blasphemum. Non enim dicit futurum Dominum montem impiorum, sed quasi montem, qui impiis et sustinentibus videatur esse gravissimus. Quomodo si filius negligens et alter aegrotus, patrem et medicum potent esse crudeles, si eos verberibus atque cauterio disciplinae restituant sanitati. Consurget enim Dominus et erit in valle Gabaon, propter eos qui cum ob peccata in humili consistant loco, propter tumorem animi eriguntur in superbiam. Gabaon enim, collis interpretatur: ut faciat opera sua quae sunt opera amaritudinis; quando cogitur mutare clementiam, et pro dulci, amarus efficitur. Igitur vos qui haec estis aliquando passuri, nunc nolite laetari illa laetitia qua gaudebat et dives in convivio purpuratus, et Lazarum pauperem negligens (Luc. XVI): ne forte fiant vestra vincula fortiora. Quae enim facturus est Dominus, et rebus suam sententiam completurus, haec ego et audivi, et vobis omnia nuntiavi. Quodque intulit: Supra omnem terram, juxta historiam, Judaeae terminos intellige; juxta anagogen, totius mundi.
(Vers. 23 seqq.) Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite eloquium meum. Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed virga excutietur gith, et cyminum baculo: panis autem comminuetur. Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. Et hoc a Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. LXX: Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite sermones meos. Numquid 385 tota die arabit qui arat, aut sementem praeparabit antequam praeparet terram? Numquid cum adaequaverit faciem ejus, tunc seminabit gith et cyminum, et rursum seminabit triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus tuis, et erudieris judicio Dei, et laetaberis? Non enim cum duritia mundatur gith, neque rota plaustri circuit super cyminum; sed virga excutitur gith, et cyminum cum pane comeditur. Neque enim in sempiternum ego irascar vobis: nec vox amaritudinis meae conculcabit vos, et haec a Domino sunt egressa portenta. Inite consilium, exaltate vanam consolationem. Ad eosdem nunc etiam loquitur, quibus supra dixerat: Audite verbum Dei, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem: et praecipit eis, ut vocem ejus audiant, et eloquium illius diligenter attendant. Numquid, ait, agricola semper arabit, ut sementem jaciat? Nonne prius proscindet humum, et vomere sulcos revolvet, jacentesque glebas rastro franget et sarculo: ut cum adaequaverit superficiem terrae, et dura prius arva mollierit, tunc spargat gith, sive cyminum; seratque triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, juxta varietatem terrae et temporum: neque enim simul omnia seminantur. Pro farre quod Graeci ζέαν vocant, quidam viciam intelligunt. Ipsumque agricolam, id est, satorem erudit Deus naturaliter judicio suo, et docet illum ut sciat quam cui sementi culturam adhibeat. Denique cum metendi tempus advenerit, gith et cyminum, quae infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quae in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed virga excutiuntur et baculo, quae vulgo flagella dicuntur. Panis autem, id est, triticum de quo efficitur panis, rotis ferreis teritur, et omnis ejus stipula comminuitur in paleas. Verumtamen non semper vexatur et teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in Hebraico dicitur equis earum: ut quia ungulas rotarum dixerat, metaphoram servaret in reliquis. Quidam volunt ex eo quod ungulas et equos nominavit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta 386 areis immitti soleant: sed non poterat Scriptura dicere, quod Judaea provincia non habebat. Hoc autem, id est, ut gith et cyminum virga excutiantur et baculo: frumentum hordeumque, et far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpetuum Dei judicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et justitiae magnitudinem monstrat in cunctis. Haec παραφραστικῶς diximus, ut facilius sensum pro quo ista dicuntur, possimus intelligere. Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur: nunc corripit, nunc defendit; id est, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit, et demessas in areis terit, orbemque suum gubernat ut voluerit. Gith et cyminum, id est, omnes gentes quae non receperunt ejus notitiam, nec Legis habuere praecepta, virga emendat et baculo: frumentum autem, id est, populum Judaeorum magnis torquebit suppliciis. Cui enim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47); et in alio loco scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Verumtamen non eos torquebit in perpetuum. Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos de gentibus et Judaeis interpretati sumus, alii exponunt super populo et Sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die judicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis torqueantur: et hoc Domini fiat judicio, qui ostendit in cunctis mirabile consilium suum et justitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis. Pro eo quod nos interpretati sumus: in virga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid volentes LXX transtulerunt: cyminum autem cum pane comeditur. Denique et veteres Graeciae interpretes Hebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. Illud autem in quo nos juxta Hebraicum posuimus: Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit illum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum, LXX non juxta 387 verbum, sed juxta sensum interpretati sunt: Neque enim ego in sempiternum irascar vobis, nec vox amaritudinis meae conculcabit vos: ostendentes futura peccatoribus, post tormenta, refrigeria, et haec quasi portenta atque mirabilia egressa esse a Domino. Unde praecipitur peccatoribus qui postea puniendi sunt, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam, nequaquam vanam, ut a LXX additum est, sed absolute consolationem. Numquam enim Deus praeciperet, ut exaltarent vanam consolationem suam, quae eis non erat profutura.
Cap. XIX (Cap. XIX.--Vers. 1, seqq.) Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Additus est annus ad annum, solemnitates evolutae sunt. Circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens; et erit mihi quasi Ariel. Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt. Eritque repente confestim: a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. Sicut somniat esuriens et comedit, cum fuerit experrectus [Vulg. expergefactus], vacua est anima ejus; et sicut somniat sitiens et bibit, postquam evigilaverit [Vulg. fuerit expergefactus], lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion. LXX: Vae Ariel, Ariel civitas quam expugnavit David. Congregate genimina, annum super annum comedite, comedetis enim cum Moab: coangustabo enim Ariel, et erit fortitudo illius et divitiae mihi, et circumdabo sicut David super te: et mittam vallum in circuitu tuo, et ponam per gyrum tui turres, et humiliabuntur in terram sermones tui: et in terram occident verba tua. Et erit sicut loquentium de terra vox tua, et usque ad pavimentum vox tua infirmabitur. Et erunt sicut pulvis 388 de rota divitiae impiorum: et sicut favilla quae rapitur, multitudo eorum qui te oppresserunt: eritque in puncto repente a Domino sabaoth. Visitatio enim erit cum tonitru, et commotione et voce magna, tempestas valida, et flamma ignis devorans. Et erunt quomodo videntis somnium nocte, divitiae omnium gentium quae militaverunt contra Ariel: et omnes qui pugnaverunt contra Jerusalem, et universi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. Eruntque sicut qui in somnis esuriunt et comedunt: cumque surrexerint, vanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitiet, et anima ejus frustra speravit: sic erunt divitiae omnium gentium quae militaverunt contra montem Sion. Pro eo quod nos interpretati sumus, Vae, in Hebraeo scriptum est OI ( ), quod apud eos interdum vocativo casu dicitur, ut non plangat Ariel, sed vocet; licet in praesenti loco pro planctu accipiendum sit. Ariel quoque interpretatur leo Dei; et pro civitate quam Aquila interpretatus est, πολίχνην, hoc est, oppidulum, sive viculum, in Hebraeo legunt CARIATH ( ), quod proprie villam significat, et lingua Syra dicitur Cartha, unde et villa silvarum appellatur CARIATH JARIM ( ). Denique et in superioribus (Ad cap. I, 21) ubi legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion? pro civitate, Cariath scribitur, id est, villa: quam nos ut translationem Aquilae exprimamus ad verbum, civitatulam possumus dicere. Igitur Ariel, id est, leo Dei, quondam fortissima vocatur Jerusalem: sive ut alii arbitrantur, templum et altare Dei quod erat in Jerusalem. Quodque sequitur: Quam expugnavit David, pro quo interpretatus est Symmachus, castrum David, et Theodotio, circumvallatio David, in Hebraeo legitur HANA ( ), quod eruditissimus Hebraeorum, habitaculum significare voluit. Si igitur legerimus: quam expugnavit David, ad illud tempus referamus, quando cepit David arcem Sion, repugnantibus caecis et claudis, et primus Joab domatum excelsa conscendit (I Paral. XI). Si autem juxta Symmachum et Theodotionem, hoc sentiendum, quod David eam instauraverit atque munierit, additus est annus ad annum, sive subtractus, ut 389 interpretatus est Aquila; et solemnitates evolutae sunt. Subverso enim templo, et Judaica religione sublata, omnis eorum festivitas periit. Dicitque se Dominus circumvallare Ariel Babylonio exercitu, et fore eam tristem atque moerentem, quando ab eis diruta fuerit. Rursumque sub Jesu filio Josedec sacerdote magno, et Zorobabel filio Salathiel, Esdraque et Neemia, quando prophetaverunt Aggaeus et Zacharias, fore eam quasi Ariel, quod habeat antiqui templi similitudinem, sed magnificentiam ornamentumque non habeat. Secundo quoque Dominus comminatur, quod circumdet Arielem sphaera, et jaciat contra eam aggerem, et munimenta ponat in obsidionem ejus, et compleatur illud quod ipse plangens Jerusalem loquitur in Evangelio: Si scires ea quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et in terram humiliaberis (Luc. X, 42 et seqq.). Et Jerusalem erit conculcata a nationibus usque ad consummationem temporis gentium. Aliis enim verbis eadem propheta nunc dicit, quod humiliata de terra loquatur, et de humo audiatur eloquium ejus; et sit quasi pythonis de terra vox illius, et de humo instar passerum mussitet, ut per haec verba significet magorum νεκυομαντείαν, per quam animas evocare dicuntur, et tenues umbrarum, immo daemonum, audire voces. Denique pro pythone, Aquila magum interpretatus est, qui Hebraice dicitur CHEB ( ), pro quo LXX de terra loquentes, transtulerunt. Quibus verbis indicatur ruinam templi usque ad consummationem permansuram mundi, quod collapsum in cineres, nequaquam ultra suscitetur. Tantus autem, o Ariel, te Romanae potentiae vallabit exercitus, et innumerabili pulveri comparetur ut favillae per aerem volitanti. Unde non imbecillitatem eorum pulveri comparat et favillae, qui contra eos militaverunt; sed multitudinem quae arenis innumerabilibus exaequatur. Et hoc erit repente confestim, ut in media pace, subita sub Nerone bella consurgant, et Dominus exercituum visitet Jerusalem 390 in tonitru, et in commotione terrae, et in turbine tempestatis, et in flamma ignis devorantis, per quod templum significat comburendum. Romani autem qui, superatis Judaeis et subversa Jerusalem sub Tito et Vespasiano, de vasis quondam Dei manubias obtulerunt [ Al. abstulere] Capitolio; suaeque virtutis et potentiae numinum, non irae Dei putaverunt esse quod fecerant, quasi in somnio et in nocturna visione omnes divitias possidebunt. Et quomodo qui esurit dormiens in somnis se vesci putat, et qui sitit, arentibus siti faucibus flumina bibit, cumque evigilaverit ardentior sitis fit, quae cassa potione delusa est: sic multitudo universarum gentium, quae Romanae subditae potestati dimicaverunt contra montem Sion, habebunt quasi in umbra, et nube, et somnio noctis divitias, quas maturo interitu derelinquent. In eo loco ubi nos posuimus, omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam, LXX transtulerunt, et omnes qui militaverunt contra Jerusalem, quod in Hebraico non habetur. In principio quoque hujus capituli ubi nos diximus: Additus est annus ad annum, sive subtractus, illi interpretati sunt: congregate fructus, vel genimina, annum super annum: manducate, comedetis enim cum Moab. Et est sensus, antequam annus Domini acceptabilis praedicationis ejus adveniat, immo duo anni, de quibus in Cantico Habacuc juxta Hebraicum legimus: In medio duorum temporum cognosceris (Habac. III), seminate vobis in lacrymis, ut metatis in gaudio (Ps. CXXV). Scriptum est in Evangelio secundum Joannem, per tria Pascha Dominum venisse in Jerusalem, quae duos annos efficiunt (Joan. II, 13). Quod autem sequitur: Comedetis enim cum Moab, in Hebraico non habetur. De quo possumus dicere, quod nisi fructus sibi poenitentiae congregaverint, incipiant cum his comedere qui non ingrediuntur Ecclesiam Domini usque in aeternum. Caetera in quibus videntur discrepare, manifesta sunt: et ex his quae exposuimus, facilis eorum interpretatio est. Scio me legisse Ariel interpretari, lux mea Dei, quod longe 391 aliter est. Hic enim prima syllaba per ALEPH et RES ( ) scribitur: lux autem quae Hebraice dicitur OR, inter ALEPH et RES mediam habet litteram VAU, quae in praesenti nomine non habetur. Omniaque quae nunc dicuntur contra Ariel, referunt ad haereticos, qui doctrinam suam Dei aestimant lucem, et expugnandi sunt a vero David: omnesque solemnitates eorum auferendae, et gaudium praesens futura tristitia commutandum: quibus praecipiat Deus ut agant poenitentiam, ne incipiant comedere cum Moabitis, et similes esse gentilium. Ipse enim expugnabit Ariel, et omnem virtutem eorum atque divitias suo circumdabit exercitu. Turribusque, hoc est, magistris Ecclesiae humiliabit in terra sermones eorum, ut nequaquam ponant in coelum os suum, sed scribantur in terra, loquanturque de terra, et fiant quasi pulvis excussus rota: omnesque divitiae impiorum puncto et momento temporis comparentur, quando visitaverit eos in sua majestate, descendens in turbine et tempestate et igne supplicii; et intellexerint omnes divitias suas, pompamque sermonum et argumentorum strophas, frustra comedentis et bibentis somnio comparari: qui militaverunt contra Jerusalem, visionem pacis: sive adversum Ariel, leonem fortissimum, et ad extremum contra montem Sion, super quem Ecclesiae civitas sita latere non potest.
(Vers. 9 seqq.) Obstupescite et admiramini: fluctuate et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis: claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit, non possum: signatus enim est. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, lege: et respondebit, nescio litteras. Pro soporis spiritu, LXX, compunctionem: Theodotio, mentis excessum: Aquila, καταφορὰν, id est, gravem somnum interpretatus est; qui Hebraice dicitur THARDEMA ( ), quem in Adam missum a Deo Scriptura commemorat (Genes. II), quando de costa lateris ejus mulier effecta est. Et 392 Jonas hoc eodem somno stertebat in navi (Jon. I). Omnis autem prophetia post subversionem Jerusalem et templi, id est, Ariel contra scribas et pharisaeos est, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi introeunt, nec volentes alios introire permittunt. Et praecipitur eis, ut stupore atque miraculo, immo juxta Septuaginta dissolutione totius corporis et mentis excessu inebrientur, atque moveantur et fluctuent: vacillantes non vino nec sicera, sed spiritu soporis, sive compunctionis Domini, ut intelligentes malum suum, agant aliquando poenitentiam, dicantque cum propheta: Versatus sum in infirmitate, dum configitur mihi spina (Ps. XXXI, 4). Scitote ergo, o scribae et pharisaei, qui estis principes Judaeorum, quod reddat vobis Dominus vicissitudinem vestram. Vos enim audientes Dominum Salvatorem, intelligere noluistis, et clausistis oculos vestros, ne eum videretis, et aures aggravastis, ne audiretis. Ideo et ille claudet oculos vestros, qui sunt prophetae, per quos scientiam Dei videbatis. Sive vestros oculos claudet et prophetarum, qui sunt principes vestri. Lex enim et prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI): ut vobis non videntibus, illi videant, de quibus inferior sermo (Ad vers. 18) testatur: Et audient in die illo surdi verba libri, et oculi caecorum videbunt et exsultabunt. In judicium enim venit Dominus, ut videntes Judae non videant; et qui caeci erant, populus scilicet nationum, videant et Dominum contemplentur (Joan. IX). Unde significanter non dixit, quod visio omnium prophetarum signata sit cunctis legentibus; sed vobis, inquit, erit signata quibus nunc loquor, quibus haec futura praenuntio: sive oculos principum vestrorum, qui se juxta Septuaginta abscondita et arcana videre jactabant, claudet in perpetuum. Eritque, ait, vobis omnis Scriptura sancta clausa atque signata, ut vos qui Legis litteras, et prophetarum vaticinia nosse vos existimatis, et diebus ac noctibus volumina Scripturarum indefesso ore meditamini, non intelligatis quod legitis, sicut in Apocalypsi Joannis scribitur: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V, 2)? Cumque 393 nullus fuisset inventus qui aperiret signacula, flesse se dicit; et Dei tandem ad se meruisse sermonem: Noli flere: ecce vicit leo de tribu Juda radix David, ut aperiat librum; et solvat signacula ejus. Leo autem de tribu Juda, Dominus Jesus Christus est, qui solvit signacula libri, non proprie unius, ut multi putant, psalmorum David, sed omnium Scripturarum, quae uno scripturae sunt Spiritu sancto; et propterea unus liber appellantur. De quo Ezechiel mystico sermone testatur (Ezech. II), quod scriptus fuerit intus et foris; in sensu et in littera. De quo et Salvator loquitur in psalmis: In capitulo libri scriptum est de me (Ps. XXXIX, 9); non Jeremiae, non Isaiae, sed in omni Scriptura sancta, quae unus liber appellatur. Magistris igitur Judaeorum usque in praesentem diem nequeuntibus legere et aperire signacula, et mysteria pandere Scripturarum, si dederis eum librum indocto populo, qui a suis praeceptoribus devoratur, fatebuntur nescire se litteras, et idcirco legere non posse. Atque e duobus malis multo levius est legis imperitiam confiteri, quam jactare prudentiam; et non posse scire quod dicitur.
(Vers. 13, 14). Et dixit Dominus: Pro eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum, et doctrinis. Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium illius abscondetur. LXX: Et ait Dominus: Appropinquat mihi populus iste ore suo, et labiis suis honorat me; cor autem ejus longe est a me: frustra colunt me, docentes hominum praecepta atque doctrinas. Propterea ecce adjiciam ut transferam populum istum: transferam enim illos, et perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium abscondam. Hoc testimonio abusus est Dominus contra Pharisaeos in Evangelio Matthaei, dicens: Quare et vos praeteritis mandatum Dei propter traditiones vestras (Matth. XXV, 5). Et iterum: Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus iste labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me. Frustra autem colunt me docentes doctrinas et praecepta hominum (Ibid., 6-9). In quo notare debemus illud quod plerumque 394 admonuimus, Evangelistas et Apostolos, non verbum interpretatos esse de verbo; nec LXX Interpretum auctoritatem secutos, quorum editio illo jam tempore legebatur; sed quasi Hebraeos et instructos in Lege, absque damno sensuum suis usos esse sermonibus. Appropinquat autem populus Judaeorum ore et labiis suis Deo; quia unius Dei cultum habere se gloriatur et respuere idola; sed cor ejus longe est ab eo, quia non recipit Dominum Jesum Christum. Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem. Simulque discamus quomodo aliquis appropinquet Deo, vel longe fiat ab eo. Qui et per Jeremiam loquitur: Deus appropinquans ego, et non de longe dicit Dominus (Jer. XXIII, 23, secundum LXX). Appropinquamus autem Deo mente, non corpore; sicut et de Moyse legimus: Appropinquavit Moyses solus ad Deum: caeteri autem non appropinquabant (Exod. XXIV, 2). Orabat enim Deum in spiritu et veritate, et accedebat ad eum sensu et spiritu. Hi autem de quibus scribitur quod tollantur ab utero, et erudiantur a puero usque ad senectutem; et in Lege Dei die ac nocte [ Al. media nocte] meditentur, non appropinquant Deo, quia traditiones Pharisaeorum Scribarumque suscipiunt, quae eos longe faciunt a Deo, et sunt sepulcra dealbata, quae foris videntur esse pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: qui elegerunt Barabbam, et Dominum respuerunt (Matth. XXIII, 27): Propterea additurum se esse comminatur, juxta LXX, ut nequaquam in Assyrios et Babylonios eos transferat, sed in toto orbe dispergat. Juxta Hebraicum, admirationem magnam populo Judaeorum stupendumque miraculum facturum esse se dicit; ut perdat eorum sapientiam qui non receperunt Dei virtutem Deique sapientiam, et intellectum prudentium abscondat et celet: ne scilicet eum reperiant qui in littera continetur. De hoc loco Apostolus Paulus scribens ad Corinthios posuit testimonium: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 19): aliis verbis eumdem sensum edisserens: non quod Deus sit inimicus sapientiae cujus pater est, et per quem omnis est in hominibus sapientia; sed cum additamento posuit, ut in Hebraico est, sapientium populi et 395 prudentium illius, id est, populi Judaeorum. Et revera grande miraculum Deus fecit in populo post adventum Domini Salvatoris, ut uno atque eodem tempore arderet Jerusalem, templumque corrueret, et omnis magistrorum scientia tolleretur; impleto illo quod supra dictum est: (Ad cap. III, 1 seqq.): Ecce Dominator Dominus sabaoth auferet ab Jerusalem et a Juda validum et validam: omnem fortitudinem panis, et omne robur aquae; gigantem et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et conjectorem et senem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem auditorem, et caetera, quae propheticus sermo contexuit.
(Vers. 15, 16.) Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? Perversa est haec vestra cogitatio, quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: non intelligis. LXX: Vae qui profundum consilium faciunt, et erunt in tenebris opera eorum, et dicunt: Quis videt nos? quis sciet nos, et quae nos facimus? nonne ut lutum figuli reputabimini? Numquid dicet factura factori suo, non sapienter me fecisti, aut figmentum fictori suo, non tu me fecisti? Adversum eosdem de quibus supra dixerat, perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo, sive ut propheta scribit, abscondam: nunc etiam Dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. De quibus rectissime illud intelligi potest: Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII); cum scriptum sit de Dei sapientia: Si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tua sapientia, in nihil reputabitur (Sap. III). Qui idcirco arbitrantur Deum sua nescire consilia, quia in tenebris sunt opera eorum, et dicunt: Quis videt nos? et quis novi nos? Haec autem dicunt et sapientes hujus saeculi, et haereticorum magistri, et Judaeorum Pharisaei, quod nullus eos intelligat; non recordantes ejus quod ad Deum dicitur: Tenebrae non obscurabuntur a te: et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Et: Sicut tenebrae ejus, ita et lux ejus (Genes. III). Hoc errore decepti Adam et Eva, audientes sonitum pedum deambulantis in paradiso 396 Dei, absconderunt se sub arbore, in qua erat scientia boni et mali; ac Cain quoque dicens: Si ejicis me hodie a facie tua, abscondar (Gen. IV, 14), simili stultitia Deum arbitratus est ignorare. Et per Amos de impiis et peccatoribus dicitur: Si absconderint se ab oculis meis in profundo maris: ibi mandabo draconi, e mordebit eos (Amos. IX, 3.). Unde quamvis aliquis sapiens sit et ferventioris ingenii, si non habuerit Dei sapientiam atque doctrinam, dicamus de eo: Nis Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverum qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit eam (Ps. XII, 1 et 2). Cui nos faciamus simile: Nisi Dominus adjuverit scientiam, in vanum laborat qui se putat esse sapientem. Nisi Dominus omni custodia servaverit cor nostrum, in vanum vigilat qui putat illud sua diligentia posse servari. Perversa est, inquit, haec vestra cogitatio, ut factorem putetis nescire quod fecit, et Creatorem ignorare creaturam suam, quasi si lutum et opus dicat figulo et factori suo, non me fecisti, vel non me bene fecisti, nec intelligis facturam tuam. Hoc testimonio aliis verbis Apostolus utitur ad Romanos ubi de Dei profunda scientia disputat, et hominum vult calumniam confutare: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum fictori suo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus de eodem luto aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21). In quibus cunctis illa semper observanda est regula: Evangelistas et Apostolos absque damno sensuum interpretatos in Graecum ex Hebraeo, ut sibi visum fuerit.
(Vers. 17 seqq.) Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Charmel: et Charmel in saltum reputabitur? Et audient in die illa surdi verba libri; et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino laetitiam: et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt: quoniam defecit qui praevalebat. Consummatus est illusor: et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem. Qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant; et declinaverunt frustra a justo. Respondeant Judaei et amici simplicis tantum historiae, qui fructus non quaerunt in arbore, sed folia 397 tantum umbramque verborum, quae cito arescit et deperit, quomodo in adventu Domini Salvatoris (quia a temporibus Isaiae usque ad dispensationem carnis assumptae, pro comparatione aeternitatis breve et modicum temporis spatium est) Libanus mons Phoenicis versus sit atque translatus in montem Carmelum? qui Hebraice CHERMEL ( ) dicitur; et in confinio Palestinae atque Phoenicis Ptolemaidi imminens: licet et alius in Scripturis sanctis mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius (I Reg. XXV), homo stultus et iniquus, qui uxorem habuit Abigail, quae mortuo viro, nupsit David; illo enim vivente, virum David accipere non poterat; ne vocaretur adultera si foret alteri viro sociata; et quomodo Charmel in saltum, et infructuosa ligna reputetur? Quod cum dicere non potuerint, audiant Libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qui lotus in Domino et purgatis sordibus pristinis, totus mundus ascendens, sub [ Al. super] Ecclesiae persona innititur Salvatori, et de eo in Cantico Canticorum dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII. 5): et istum populum transferri in Charmel, hoc est, in circumcisionis scientiam, ut spiritualis et verae circumcisionis mysteria recognoscat: et in loco sit quondam populi Judaeorum: illos autem qui Christum suscipere noluerunt reputari in saltum, et in arbores steriles, quae non possunt cum lignis fructiferis laudare Dominum. Cum autem Libanus in Charmel, et Charmel in saltum fuerit commutatus, tunc qui prius surdi erant, et verba libri prophetici audire non poterant (de quo supra diximus, quod omnis Scriptura sancta unus liber appelletur, dicente Ecclesiaste (Eccl. XXII, 11): Sermones sapientium tamquam stimuli et quasi clavi in altum confixi, qui a conciliis dati sunt a pastore uno ) audient, et loquentur, quibus Salvator dicet: Ephphetha [ Al. Effetha], quod interpretatur, adaperire (Marc. VII). Quodque nos vertimus, de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt, quorum facilis interpretatio est; Aquila et Theodotio et Symmachus transtulerunt: Tenebras et caliginem oculi caecorum videbunt: ut ostenderent gentium populo, qui prius caecus erat, Christi sacramenta pandenda, juxta illud quod dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Ps. XVII, 12). Et in eodem psalmo de Deo scriptum est: 398 Posuit tenebras latibulum suum (Ibid. XII). Et in Proverbiis legimus: Haec audiens sapiens sapientior erit: et prudens gubernationem possidebit: et intelliget parabolam et tenebrosum sermonem, dicta sapientium et aenigmata (Prov. I, 5, 6). Denique et Moyses ut intelligeret et videret Deum (Exod. XX), in nubem ingressus est et in caliginem, de qua in Psalmo dicitur: Caligo sub pedibus ejus (Ps. XVII, 10). Cum autem prius caeci vel mystica quaeque conspexerint, vel de caecitate et tenebris oculos levaverint ad videndum, ut sedentibus in tenebris et umbra mortis oriatur lumen verum: tunc mites de quibus scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matt. V, 4): sive pauperes, quorum princeps in psalmis ait: Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit illum (Ps. XXXIII, 7); et, qui judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum (Ps. XIII, 9), de quo dicitur ad Judaeos: Consilium pauperis sprevistis, addent in Domino laetitiam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X); et pauperes homines sive desperati ab hominibus atque contempti, qui legis prius notitiam non habebant, in Sancto Israel exsultabunt, qui ait: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Lev. XI, 44). Omnisque est exsultatio: quoniam defecit qui praevalebat. Consummatus est illusor, sive arrogans, et superbus, qui dixerat: Fortitudine faciam et sapientia, auferam fines gentium et fortitudinem earum vastabo; qui omnibus illudebat, in tantum ut sanctus quoque diceret: Lumbi mei repleti sunt illusionibus (Ps. XXXVII, 8). Et succisi sunt, sive deleti omnes qui vigilabant super iniquitatem, quorum propter malas vigilias non dormitat interitus: qui peccare faciebant universum hominum genus in verbo blasphemiae, ut negarent Verbum Dei, et in coelo ponerent os suum. Significat autem daemones, qui nequam ipsi, omnes faciebant homines in sermone peccare, variis dogmatibus blasphemantes, et arguentem in porta atque judicio, quantum in se erat, supplantabant, et a justitia declinare faciebant, qui erat in portis filiae Sion, exaltatus de portis mortis; et corripiebat eos qui oderant in portis arguentem. Quae nos super diabolo et angelis ejus intelleximus, Nazaraei contra Scribas et Pharisaeos dicta arbitrantur, quod defecerint δευτερωταί, qui prius illudebant populo traditionibus pessimis; et ad decipiendos simplices die noctuque vigilabant, qui peccare faciebant 399 homines in Verbo Dei, ut Christum Dei Filium negarent.
(Vers. 22 seqq.) Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob: nec modo vultus ejus erubescet: sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum: et sanctificabunt sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt; et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent Legem. LXX: Propterea haec dicit Dominus super domum Jacob, quam superavit ex Abraham: Non modo confundetur Jacob: neque nunc faciem mutabit; sed cum viderit filios suos opera mea: propter me sanctificabunt nomen meum, et sanctificabunt sanctum Jacob: et Deum Israel timebunt: et scient qui errant spiritu, intelligentiam: et mussitatores discent obedientiam, quodque sequitur ÷ et linguae balbutientes discent loqui pacem * obelo praenotandum est. Cum audierint, inquit, surdi verba libri, et oculi caecorum viderint: Libanusque conversus fuerit in Charmel, et Charmel reputatus in saltum, ita ut mites et pauperes laetentur in Domino, et superbus illusorque deficiat: tunc confundetur Jacob qui modo interim non confunditur. Significat autem Isaiae tempora. Et vultus illius erubescet, ut rubor atque confusio occasio sit salutis, praecipue cum viderit filios suos, id est, Apostolos et apostolicos viros, qui fuerunt de genere Judaeorum, in medio nationum Domini perpetrare virtutes, et Christi nomen gentibus praedicare, et dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9). Illi enim sanctificabunt Sanctum qui ortus est de Jacob, et Deum Israel docebunt in gentibus, ut idolis derelictis, dicant: quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in illis qui pluat; et tunc scient qui nunc errant spiritu, intelligentiam Dei, et qui quondam in solitudine murmurabant contra Dominum, discent Legem, cujus prius notitiam non habebant. Si enim recepissent Moysem, recepissent et Dominum Jesum Christum, quia Moyses de illo loquebatur. Quod in principio capituli juxta Hebraicum transtulimus: Haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit quondam Abraham, et eduxit de Chaldaeis, et in terram repromissionis induxit (Genes. XI), perspicue patet. Illud autem quod Septuaginta transtulerunt: Haec dicit 400 Dominus super domum Jacob quam separavit ex Abraham, sic intelligi potest, quod Scribas et Pharisaeos, qui Dominum blasphemabant, separaverit ab Abraham, qui vidit diem Domini, et laetatus est (Joan. VIII). Si enim fuissent filii Abraham, fecissent opera Abraham. Et Apostolus disputat eos appellandos filios Abraham (Hebr. XI), qui habuerint similitudinem fidei Abraham, hoc est, populum gentium, qui non ex operibus, sed ex fide Abraham filius appellatus est.
Cap. XXX (Cap. XXX.--Vers. 1 seqq.) Vae filii desertores, dicit Dominus: ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per Spiritum meum: ut adderetis peccatum super peccatum. Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum: et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Erunt enim in Tanis principes tui: et nuntii tui usque Hanes [Al. ad Anes] pervenerunt. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non poterit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. LXX: Vae filii praevaricatores, dicit Dominus. Fecistis consilium, et non per me; et pactum, non per spiritum meum: ut adderetis peccata peccatis: qui itis ut descendatis in Aegyptum; et me non interrogastis, ut accipiatis auxilium a Pharaone, et protegamini ab Aegyptiis. Erit vobis protectio Pharaonis in confusionem; et his, qui confidunt in Aegypto, opprobrium. Sunt enim in Tani principes, nuntii pessimi. Frustra laborabunt ad populum, qui eis non proderit ad auxiliandum: neque in utilitatem, sed in confusionem et opprobrium. Post prophetiam contra Ariel, et caetera quae usque ad hunc locum praeteritus sermo disseruit: nunc alterius vaticinationis exordium est, quae post centum quinquaginta annos, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam probatur esse completa. Praedicit enim illam historiam, quam in Jeremiae volumine legimus (Jerem. XLI), quando subversa Jerusalem et omnibus in Babylone opibus principibusque translatis, praepositus est regii generis his qui in Judaea remanserant, Godolias filius Ahicam, quo per dolum cum Chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et Johannan 401 filius Chareae, et Jechonias filius Osiae; et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum, accesserunt ad Jeremiam Prophetam, et dixerunt ei: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis. Quia relicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus (Jerem. XLII, 2, 3). Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset: Haec dicit Dominus Deus Israel: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam, quoniam placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis (Ibid., X, 11). Et post modicum: Si autem dixeritis, non habitabimus in terra ista; et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis; gladius quem vos formidatis, ibi comprehendet vos: et fames pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini (Ibid., XLII, 13, 15, 16). Responderunt viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini in Aegyptum, ut habitetis illic; sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manibus Chaldaeorum, ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem (Jerem. XLIII, 2, 3). Denique omnes principes populi reliquiis congregatis cum mulieribus et parvulis et filiabus regis, non audientes vocem Domini, ingressi sunt Aegyptum, assumptis secum Jeremia et Baruch, et venerunt in Taphnas, ita ut Jeremias in signum captivitatis futurae prophetaret contra inobedientem populum ea quae in libro illius continentur. Quod igitur postea futurum erat, ante annos multos praedicitur, et desertores et praevaricatores filii appellantur qui deserto consilio Dei, quod acceperant per Jeremiam, suam secuti sunt voluntatem, et orditi telam, non per spiritum Dei, qui eis Jeremiae ore resonabat. Orditam autem telam μεταφορικῶς posuit, ut pravum consilium demonstraret, et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contentionis et superbiae. Qui descenditis, inquit, in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Non quod non interrogaverint, sed quod consilium Prophetae 402 audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in protectione, sive umbra Aegypti. Pro fortitudine Pharaonis, quae in hoc loco bis ponitur, in Hebraico scriptum habet MAOZ ( ). Hoc annotavimus, ut quod in Danielis extrema legimus (Dan. II) visione Deum MAOZIM ( ), non ut Porphyrius somniat, Deum viculi Modim [Al. Moden ], sed robustum Deum et fortem intelligamus. Pharao autem apud Aegyptios nomen est regiae potestatis; et unusquisque speciali appellatur vocabulo, ut Pharao Nechao, et Pharao Vafres [ Al. Vafre]: quomodo si nos Caesares et Augustos propriis regum vocabulis praeponamus. Et erit, inquit, vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Scribit idem Jeremias, quod in Taphnis urbe Aegypti infoderit lapides in porta domus Pharao, et dixerit viris Judaeis: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos. Veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem: et quos in captivitatem, in captivitatem: et quos in gladio, in gladio: et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos. Et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Jerem. XLIII, 10-12). Superatis enim Aegyptiis, capti sunt et Judaei, qui ad Aegyptios fugerant. Quodque sequitur: Erunt enim in Tanis principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt, cum irrisione et ἑμφατικῶς legendum, quod spreto Dei consilio, principes suos ad Tanis urbem Aegypti miserint, in qua domus Pharaonis regia fuit, et sub Moyse signa atque portenta plurima perpetrata sunt, dicente Psalmographo: Qui fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos (Ps. LXXVII, 43). Et idem Isaias contra Aegyptum loquitur: Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et dicant, quid cogitaverit Dominus sabaoth contra Aegyptum. Defecerunt principes Taneos (Isa. XIX, 12, 13), quos eo tempore defecisse commemorat, quando Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem. Hanes autem urbem Aegypti in alio loco non legimus, sed ex eo quod ait: Nuntii tui usque ad Hanes 403 pervenerunt, intelligimus ultimam juxta Aethiopas et Blemmyas [ Al. Blembas] esse Aegypti civitatem, pro quo LXX interpretati sunt: Nuntii pessimi frustra laborabunt, qui confisi sunt super populo Aegypti, qui eis prodesse non potuit, et fuerunt in opprobrium sempiternum. Quidam hunc locum contra decem tribus in Samaria scriptum putant, quod ab Aegyptiis auxilia postulantes, capti sint ab Assyriis. Juxta tropologiam: Omnes qui Dei religione contempta, revertuntur ad vomitum suum, et perdito nomine filiorum, impudentissimi canes appellantur, ineunt consilium, non per Dominum, et feriunt foedus, non per spiritum Domini, adduntque peccata peccatis: ut superati blandientibus vitiis, etiam dogmatum recipiant pravitatem, et descendant in Aegypti tenebras, quaerentes auxilium Pharaonis, qui regnat in Aegypto, cujus protectio ducit in ignominiam, et in opprobrium sempiternum. Sunt enim in Tanis, in mandato videlicet humili atque dejecto principes ejus, pessimi nuntii, qui frustra laborant super populo qui eis prodesse non poterit. Sicut enim sanctos magistros juvat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad Aegypti auxilium confugerunt.
Onus jumentorum Austri Pro quo Hebraice dicitur MASSA BEEMOTH [ Al. BEHEMOTH] NEGEB ( ), quod LXX transtulerunt, Visio quadrupedum in deserto. Superior expositio, quam latissime historiae replicatione texuimus, hujus loci est interpretatio, quod juxta consuetudinem prophetalem, onus, id est, pondus et sarcina cruciatuum atque poenarum, non solum super Babylonem et Philisthiim, et Moab, et Damascum, et Aegyptum, et desertum mare, Idumaeam quoque et Arabiam, et vallem Sion, et ad extremum Tyrum; sed super jumenta quoque Austri pervenerit, quae LXX transtulerunt, quadrupedes in deserto. Significat autem tribum Juda, quae in australi parte sita, eremo confinis est; et eos qui Jeremiae vaticinium respuentes, capta Jerosolyma, noluerunt habitare in Judaea; sed per desertum ad Aegyptios confugerunt. Et recte appellantur jumenta Austri, sive quadrupedes in deserto, 404 quia respuerunt notitiam Dei, et contempto ejus imperio, ad Aegypti simulacra fugerunt, spem habentes in Pharaone, cui qui innixus fuerit, quasi si incumbat arundini, quae fracta manum vulneret innitentis. De istiusmodi jumentis et filii Chore loquebantur in psalmo: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Ps. XLVIII, 13). Quodque sequitur: Haec via eorum scandalum ipsis, recte super praesenti capitulo intelligi potest, quod via deserti illis fuerit in ruinam. Legisse me novi, jumenta Austri et quadrupedes in deserto, qui Judaeae terminos relinquentes, ad Aegypti tenebras confugerunt, referri ad spiritualia nequitiae in coelestibus; et rectores tenebrarum istarum, qui universas divitias et pristinas opes Aegypti desiderio perdiderunt. Hoc ille dixerit. Nos juxta tropologiam, ut quae necdum proposuimus, disseramus, dicimus omnes qui Creatore deserto, saeculi erroribus se dederunt, esse quadrupedes in deserto istius saeculi, a quo frustra sperent auxilium, cum verum Dei auxilium dereliquerint.
(Vers. 6, 7.) In terra tribulationis et angustiae leaena et leo: ex eis vipera et regulus volans: portantes super humeros jumentorum divitias suas; et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur. LXX: In tribulatione et angustia leo et catulus leonis: inde aspides et genimina aspidum volantium: qui ferebant super asinos et camelos divitias suas ad gentem, quae eis non proderit: Aegyptii inania et vacua proderunt vobis. Pro leone, in Hebraico scriptum habet LEIS ( ) [ Al. LEHIS], et pro regulo volante, quem LXX genimina aspidum volantium transtulerunt, in Hebraico ἐμπρηστὴς dicitur et volans quem nos appellare possumus comburentem, et Hebraice vocatur SARAPH ( ). Rursum in eo loco ubi nos interpretati sumus, portantes super humeros jumentorum, pro jumentis omnes similiter transtulerunt πώλους, id est pullos asinorum. Terra autem tribulationis et angustiae, latissimam eremi significat vastitatem, per quam reliquiae Jerusalem cum Johannan filio Careae et filiabus regis Sedechiae, sublatis omnibus quae habere poterant, ad Aegyptum 405 transfugerunt. Leaenam-quoque et catulum leonis, Jerusalem et populum ejus μεταφορικῶς intellige, dicente Balaam in Numeris: Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur: Non accubabit, donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat (Num. XXIII, 24). In Ezechiele quoque scriptum est: Assume planctum super principem Israel, et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos (Ezech. XIX, 1, 2)? Ac ne putaremus vere Scripturam sanctam de leaena et leone dicere, contra naturam rerum loquitur, quod de leaena et leone nata sit vipera et regulus volans, sive genimina aspidum volantia: quod videlicet de malis parentibus pejores generati sint liberi, de quibus et Evangelium loquebatur: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? Et ad terram dicitur Israel: Tu es terra in qua non pluit, nec imber venit super te in die irae, cujus principes in medio ejus, quasi leones rugientes, rapientes praedam, animas devorantes per potentiam (Supra, V). Ista genimina viperarum, sive aspidum volantium, id est, principes populi et omnis impiorum turba, ierunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente Jeremia (Jerem. LVI), quod traderet Dominus Pharaonem Vafre regem Aegypti in manum inimicorum ejus, et in manus quaerentium animam illius, et consumerentur omnes viri Juda, qui erant in terra Aegypti, gladio et fame usque ad internecionem, in tantum ut tradant Hebraei, prius quam Nabuchodonosor Aegyptum caperet, Jeremiam et Baruch imminentem captivitatem morte vitasse. Leaenam et catulum leonis quidam coelestem Jerusalem et deceptum ex ea populum exposuit, regulumque volantem, et viperas, et genimina aspidum, illum de quo supra legimus (Supra. XIV et XXVII), colubrum tortuosum, et de quo Salvator in Evangelio loquebatur: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 19): qui draco appellatus in Apocalypsi (Apoc. XII), tertiam partem stellarum secum detraxit in terram, quae perversitate sententiae priores divitias perdiderunt, deserentes eas in Aegyptum hujus saeculi.
Ideo clamavi super hoc: superbia tantum est: quiesce. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta Interpretes transtulerunt: Annuntia ista, quoniam vana est 406 consolatio vestra haec. Porro Symmachus interpretatus est, ταραχαί εἰσιν κατοικεῖν, id est, tumultus sunt ut habitent. Verbum Hebraicum REEB ( ), [ Al. REHEB] Aquila, ὅρμημα, id est, impetum et superbiam: Symmachus, turbationem; LXX, vanitatem: Theodotio, latitudinem interpretati sunt; quod tribus litteris scribitur RES et HE et BETH, et ipsum est quod in Psalmis legitur: Memor ero Raab et Babylonis scientium me (Ps. XXVI, 3). Et est sensus: Quoniam in Aegyptiis vanum auxilium est, praecepi ei, id est, Jerusalem, sive clamavi, quod Aegyptii regni tantum haberent vocabulum, et absque viribus superbiam: et Israel in terra sua sedere vel habitare deberet, nec frustra ab infirmis auxilium petere.
(Vers. 8.) Nunc ingressus scribe eis super buxum. in libro diligenter exara illud: et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum. Aiunt Hebraei, quoniam in Prophetis unus sit spiritus, et omnia apud Dominum juncta sint tempora, Jeremiae praecipi, et Dei esse mandatum, ut ingressus Aegyptum scribat eis super buxum, quod lignum est imputribile; sive, ut Symmachus transtulit ἐπὶ πτυχὶ, id est, super latissimam tabulam. Eis autem, haud dubium quin Judaeis: et in libro diligenter edisserat, ita ut nulla difficultas sit lectionis, ut quando vaticinium fuerit rebus expletum, tunc intelligant verum Prophetarum esse sermonem. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
(Vers. 9 seqq.) Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus, nolite videre: et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea quae recta sunt: loquimini nobis placentia; videte nobis errores. Auferte a me viam: declinate a me semitam: cesset a facie nostra Sanctus Israel. Perspicuum est, quod ad iracundiam provocaverint Dominum, Jeremiae verba audire nolentes (Jerem. XLIII). Qui dixerunt ei: Noli nobis videre quod nolumus: noli nobis interdicere viam Aegypti nec quae recta sunt praedices; sed loquere quod nobis placet, ut pergamus in Aegyptum, quod cumulet peccata peccatis. Quid nobis ingeris quod non libenter audimus? quid monstras viam per quam ingredi nolumus? Quid frequenter ingeminas auribus nostris: Haec dicit 407 Dominus Sanctus Israel? Cesset a nobis ista praedicatio. Secundum tropologiam, omnes haeretici mendaces filii appellantur. Ex nobis enim exierunt, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II); qui non audiunt interioris hominis auribus Legem Dei, et Ecclesiarum loquuntur magistris: Nolite nobis videre quae recta sunt, nec gehennae flammas comminemini; sed promittite nobis regna coelorum, ut post luxuriam et delicias, pandatur nobis paradisus. Quid mihi ostendis viam Domini, per quam non libenter ingredior? Quid replicas nomen Sancti Israel, sive verbum Israelis, quod mei pectoris arcana non penetrat? Quod quidem et ad populum Ecclesiae dicitur negligentem, si aversetur austeritatem magistrorum, et adulatoribus faveat.
(Vers. 12-14.) Propterea haec dicit Dominus Sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et tumultu: et innixi estis super eo: propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso: quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio: aut hauriatur parum aquae de fovea. Quia, inquit, supra dixistis: Cesset a facie nostra Sanctus Israel, sive ut LXX transtulerunt, auferte a nobis verbum Israel; idcirco haec dicit Dominus Sanctus Israel, et nolentibus vobis se ingerit, ut quem neglexistis commonentem, sentiatis punientem. Habuistis fiduciam in Aegyptiorum calumnia atque mendacio, et innixi estis super tumultu eorum, sive contradictione et superbia, ut Symmachus et Theodotio interpretati sunt, propterea vertetur vobis haec iniquitas sive peccatum, ut sitis quasi murus cadens subito civitatis firmissimae et captae, cujus repentina advenerit ruina, ita enim LXX transtulerunt. Et est sensus juxta Hebraicum: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam, difficile instaurari potest, et pristinum decorem recipere: sic vobis veniet repentina contritio. Et ut alia utar similitudine: Sicut vas figuli, si confringatur contritione pervalida, ita comminuitur in frusta, ut vix parvula testa 408 remaneat de fragmentis, in qua portetur igniculus, aut paululum aquae de lacuna hauriatur et fovea; sic vos cum ieritis in Aegyptum, persequente vos illuc Nabuchodonosor, usque ad internecionem peribitis. Haeretici quoque et omne dogma contrarium veritati confidunt in calumnia atque mendacio, et mussitant juxta LXX contra Creatorem suum. Propterea impietatis eorum civitas destruetur, quam aedificavit Cain, cui veniet repentina perditio, cum capta fuerit ab ecclesiasticis viris, et ita destructa et comminuta, ut nihil in ea remaneat quod possit ignem emortuum reaccendere, et saltem coenosam, et parvulam aquam populis praebere sitientibus.
(Vers. 15 seqq.) Quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio et in spe erit fortitudo vestra; et noluistis, et dixistis: Nequaquam; sed ad equos fugiemus: ideo fugietis et super veloces ascendemus: ideo veloces erunt qui persequentur vos. Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis. LXX: Haec dicit Dominus Deus Sanctus Israel: Cum reversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi fueris: quia confidebas super vanis, vana facta est fortitudo vestra; et noluistis audire: sed dixistis, super equos fugiemus: propterea fugietis; et super levibus ascensoribus erimus: ideo leves erunt qui persequentur [Al. persequuntur] vos. Mille ad vocem unius fugient: et ad vocem quinque fugient multi. Sanctus, ait, cujus supra nomen tacueram, ipse est Dominus Deus, qui vobis et per me et per Jeremiam loquitur (Jerem. XII): Si agatis poenitentiam, et vel vitia relinquatis, vel errorem pravi consilii: et maneatis in Judaea, non Babyloniorum impetum, sed mea praecepta metuentes, salvi eritis. Quiescite et sperate in Domino, et fidei in promissis meis robur arripite, qui contemnentes praecepta vitalia, desperatione dixistis, nequaquam ita erit ut loqueris; sed ad equos confugiemus Aegyptios, et concito ad eos atque veloci pergemus gradu. Quia igitur ista dixistis, fugietis quidem et pernici cursu intrabitis Aegyptum; sed velociores erunt Babylonii, qui vos usque ad Aegyptum persequentur, tantusque terror atque formido obtinebit Aegyptum, ut uni Chaldaeo mille Aegyptii 409 resistere nequeant, et quinque hostibus, fugientium plurima multitudo, juxta illud quod in Deuteronomio legimus: Dabit te Dominus ut corruas in conspectu inimicorum tuorum. Via una egredieris ad eos, et per septem vias fugies a facie eorum, et eris in dispersione in cunctis regnis terrae (Deut. XXVIII, 25, 32). Juxta anagogen et LXX editionem, omnes ad poenitentiam peccatores, et praecipue haereticos cohortatur sermo divinus, quod cum reversi a vitiis ingemuerint, et egerint poenitentiam, salvi fiant; et tunc intelligant ubi prius fuerint, et quod frustra in vanis speraverint. Cumque eos ad poenitentiam cohortetur, illi e contrario confidunt in falsis magistris, et in incerto saeculi: Deique verba audire nolentes, equos Aegyptios desiderant, et eorum velocitate laetantur, quos multiplicari Dominus prohibuit (Deut. XVII). Idcirco ecclesiastici viri eos velociter persequentur, et unius bellatoris vocem, sive quinque pugnantium (quod ad mentem et ad quinque sensus referre debemus) mille homines et incondita turba fugientium sustinere non poterunt.
(Vers. 17.) Donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem. Scribit et Jeremias quod interfectis gladio et fame his qui in Aegyptum confugerant, pauci remanserint qui reversi sint in Judaeam (Jerem. XLVI). Et quomodo si fracta navi et compage illius dissoluta, sola arbor quae malus dicitur, remaneat, et ponatur pro signo in summitate montis, sive in excelso colle: sic pro signo atque vestigio, vix unus et alter resideant, ad Dei potentiam demonstrandam. Et tunc, inquit, scient omnes reliquiae Juda, qui nunc ingrediuntur terram Aegypti, ut habitent ibi, cum reversi fuerint in terram Judaeam, cujus sermo compleatur, meus, an illorum.
(Vers. 18) Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum. Grandis clementia Dei, ut exspectet nostram poenitentiam, et donec nos a vitiis convertamur, ille potentem contrahat manum, ne ferire cogatur. Ideo autem miseretur et parcit, ut exaltetur illius misericordia, et bonitas Creatoris nota cunctis fiat. Vel certe juxta illud quod in Evangelio loquitur (Joan. XII, 32): Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, 410 idcirco exaltatur in cruce, ut parca omnibus. Ipse est enim Deus judicii; et beati sunt omnes qui exspectant Dominum exspectantem conversionem suam. Quorum sit autem, et quae ista conversio, sequentia verba monstrabunt.
(Vers. 19.) Populus enim Sion habitabit in Jerusalem. Judaei haec ad Cyri tempora referunt, quando de Babylone in Judaeam reversus est populus sub Zorobabel et Jesu Pontifice. Nos autem, ut saepe jam diximus, omnes repromissiones quae excedunt mediocritatem illius temporis, ad Christi referamus adventum, in quo captivus quondam populus passione Domini liberatus, habitavit in Sion et Jerusalem, in specula videlicet, et visione pacis, hoc est, in Ecclesia. Porro quod in LXX verbum additur sanctitatis, qui dixerunt: populus enim sanctus in Sion habitat [Al. habitabit ], sic interpretari possumus, ut dicamus nullum habitare in Sion, nisi eum qui sanctus sit, et audiat dicentem Dominum: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Lev. XI, 44).
(Vers. 20.) Plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Cum reversus fueris in Sion, et habitaveris in Jerusalem, nequaquam plorabis, ut ante ploraveras, sed fletus tuus vertetur in gaudium: Beati enim flentes, quia ipsi ridebunt (Luc. VI, 21). Et postquam clamaveris, et dixeris ad Dominum. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine (Ps. CXVIII, 145). Et iterum: Clamavi, miserere mei, et custodiam mandata tua (Psal. LXXXV). Et alibi: Exspectavi in matutino et clamavi (Ps. CXVIII, 147), et tam clara fuerit vox tua, ut coelos penetret: statim tibi Dominus respondebit, et similis eris Moysi, de quo scriptum est: Loquebatur Moyses, et Dominus respondebat ei (Exod. XIX, 20).
(Vers. 21.) Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem. Si ad Zorobabel haec referimus tempora, facilis interpretatio est; quod non fuerit sub eo perfecta laetitia, dicente David: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati: ut non consolationem plenam atque perfectam, sed similitudinem consolationis acciperent. Sin autem ad Salvatoris adventum, panis arctus et aqua brevis, juxta Apostolum Paulum, et hunc eumdem Isaiam prophetam, evangelicus sermo praedicitur, qui pro laciniosis Legis observationibus 411 atque mandatis, in uno verbo recapitulavit omnia: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Consummatum enim et abbreviatum sermonem fecit Dominus super terram (Galat. V).
(Vers. 22.) Et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. LXX: Et nequaquam ultra appropinquabunt tibi qui decipiant te, quia oculi tui videbunt eos qui te seduxerunt, et aures tuae audient verba post te decipientium, qui dixerunt: Haec via, ambulemus in ea, sive ad dexteram, sive ad sinistram. Multum in hoc loco LXX editio Hebraicumque discordant. Primum ergo de Vulgata editione tractabimus, et postea sequemur ordinem veritatis. Cum intellexerint atque perspexerint cordis oculi veritatem, et eos qui se prius deceperant, tota mentis ratione cognoverint, et auribus eruditis post tergum decipientium verba perspexerint, semper enim caecam corporis partem decipere festinant, juxta illud quod in psalmo legimus: Ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2), qui tantam sibi assumunt auctoritatem, ut seu dextera doceant, seu sinistra, id est, sive bona, sive mala, nolint discipulos ratione discutere, sed se praecessores sequi. Tunc hi qui prius decipiebant, nequaquam ultra ad eos valebunt accedere postquam se senserint intellectos. Porro juxta Hebraicum et facilis et vera explanatio est. Cum enim Dominus credentibus dederit panem arctum, et aquam brevem, nequaquam ultra faciet avolare ab eis illum qui docet hominem scientiam; sed semper videbunt oculi ejus praeceptorem suum, et aures illius verbum post tergum monentis exaudient, atque dicentis: Haec via recta est, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram, secundum illud quod alibi legitur: Nec ad dextram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur (Num. XX, 17). In utraque enim parte quidquid supra modum est, in vitio est. Et de dextris partibus dicitur: Ne sis justus multum (Eccl. VII, 17). De sinistris autem quod in haedorum, et in pereuntium parte ponantur, nulla dubitatio est.
(Vers. 23.) Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, 412 et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae: egredere, dices ei. LXX: Et contaminabis idola deargentata, et deaurata: comminues ea et disperges sicut aquam menstruatae, et sicut stercus abjicies ea. Cum intellexeris veritatem, et decipientes ad te non accesserint, sed oculi tui viderint praeceptorem tuum, et aures tuae semper audierint: Haec via, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram; tunc omnes errores et idola, ac similitudines veritatis, quae artifex lingua composuerat in splendore eloquentiae, quod interpretatur argentum, et in ratione sapientiae, quod aurum sonat, comminues atque disperges, et ita judicabis immunda, ut menstruatae mulieris sordidissimo sanguini compares, quod verbis aliis aquam menstruatae Septuaginta transtulerunt.
(Vers. 24.) Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis. LXX: Tunc erit pluvia semini terrae tuae, et panis frugum terrae tuae erit abundans et pinguis. Scriptum est in Regum volumine (III Reg. XVIII), quod postquam interfecti sunt ab Elia pseudoprophetae, data sit pluvia terrae Israel: et quod panis Elisaei et postea Salvatoris uberrimus fuerit atque pinguissimus, et tantam habuerit plenitudinem, ut multa hominum millia ex eo saturata sint (IV Reg. IV; Joan. VI). Ita et in praesenti loco, non prius dabitur pluvia semini spirituali, et panis terrae uberrimus atque pinguissimus, nisi idola deargentata et deaurata fuerint comminuta, et reputata in sterquilinium. Nisi enim vitia recesserint, virtutes non subeunt.
(Vers. 25.) Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose. Et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram, commixtum migma comedent sicut in area [Al. in area ut] ventilatum est. LXX: Et pascentur jumenta tua in die illa locum pinguem et spatiosum. Tauri vestri et boves vestri qui operantur terram, comedent paleas commixtas in hordeo ventilato. In rerum omnium abundantia, coelesti pluvia descendente, et illo pane qui de coelo descendit, quem qui comederit, numquam esuriet, pascentur agni in loco spatiosissimo, qui sequuntur agnum quocumque vadit, et qui semper ad dextram sunt. Tauri autem 413 principes gregis, de quibus legimus: Congregatio taurorum in vaccis populorum (Ps. LXVII, 31): et pulli asinorum, quibus sedens Dominus ingressus est Jerusalem (Matth. XXI), qui operantur terram, sic de area comedent, ut fuerit ventilatum, ne quid videlicet in cibo eorum mixtum sit palearum, de quibus in Jeremia scriptum est: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem. XXIII)? et quae in Evangelio comburuntur igni intextinguibili (Luc. III). Porro juxta LXX jumenta, quae necdum rationis sapientiaeque sunt plena, et de quibus unum loquitur ad Deum: Sicut jumentum factus sum apud te (Ps. LXXII, 23), pascentur in loco pinguissimo et spatioso, qui non affert spinas et tribulos, sed quasi terra Israel lacte et melle decurrit, et plenam pascentibus tribuit libertatem. Tauri autem et boves qui operantur terram, id est, Apostoli et viri apostolici, de quibus et apostolus Paulus scriptum interpretatur: Non alligabis os bovi trituranti. Et, Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Sed utique de his dicit, qui operantur terram suam, et de quibus idem loquitur, Dei agricultura, Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9). Pater enim agricola est, et Christus vinea (Joan. XV): comedent paleas mixtas cum hordeo ventilato. Legimus quod Isaac hordeum severit, et quia apud allophylos erat, centenariam hordei frugem receperit (Gen. XXVI). Et Osee coro et dimidio coro hordei conduxit mulierem adulteram (Osee III). Salvator quoque quinque millia virorum qui adhuc sensibus corporis serviebant, et Legem sequebantur Moysi, hordeaceis panibus saturaverat (Joan. VI). Qui in alio loco frangens septem Legis panes et in frusta comminuens, quatuor millia viros replevit triticeis panibus, qui evangelicum numerum sequebantur (Matth. XV). Istiusmodi populi comedunt et partem palearum; dum in quibusdam sequuntur litteram, et tamen per paleas et hordeum paulatim proficiunt, ut transeant ad frumentum.
(Vers. 25.) Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. In hoc loco Judaei multos interfectos et ruentes turres, ad Romani imperii referunt potentiam, de quibus et Apostolus loquitur (II Thess. VII): Tantum qui tenet nunc, 414 teneat, donec de medio fiat. Quod scilicet in illo tempore tanta beatitudo sit populi Israel, ut non solum valles atque campestria, sed omnes montes et colles aquis fluentibus irrigentur. Nos autem montes et colles, eos intelligamus, qui in excelsum virtutibus elevati sunt, qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), quos Dominus provocat ad bibendum. Qui enim biberit de aquis ejus, non sitiet in aeternum (Joan. IV). Unde et in psalmo legimus: Benedicite Dominum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27). Et in Evangelio dicitur, quod omnis qui biberit de aquis Jesu, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII). Et ad Deum Sanctus loquitur: Quoniam apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10), de quo purissimum flumen egreditur, super quo rursum Scriptura commemorat: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4). Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis (Ps. LXIV, 10); ille videlicet, qui loquitur per Jeremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II. 13). Hoc autem tunc fiet, cum interfecti fuerint, sive perierint plurimi: Multi enim vocati, pauci vero electi (Matt. XX). Et cum ceciderint turres, sive daemonum potestates, sive superbi quique et arrogantes et magni in isto saeculo; de quibus et in psalmis dicitur: Vidi impium elevatum, et exaltatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat, quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Ps. XXXVI, 35, 36). Has turres aedificare cupiebant (Genes. XII), qui moverunt pedes suos de Oriente, quorum linguae in Babylone confusae sunt, et illi, super quos cecidit turris Siloae (Luc. XIII).
(Vers. 26.) Et erit lux lunae, sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit. LXX: Et erit lumen lunae, sicut lumen solis, et lumen solis septuplum, in die quando sanaverit Dominus contritionem populi sui, et dolorem plagae tuae curaverit. Miror quomodo in praesenti loco verba Hebraica LABANA ( ), et HAMMA ( ), quae Aquila interpretatur albam et calorem, per quae lunam solemque significat supra idem LXX laterem et murum transtulerint, in eo loco ubi scriptum est: Et erubescet luna, et sol confundetur. Pro quo illi interpretati sunt, liquefient lateres, et ruet murus, et nunc idem sequentes Hebraicum, 415 lunam solemque transtulerint. Unde mihi datur suspicio, non eos errasse a principio, sed paulatim scriptorum vitio depravatos. Neque enim fieri potest, ut qui in hoc loco eadem verba bene interpretati sunt, in superioribus erraverint. In die ergo interfectionis multorum, cum arrogantes superbique corruerint, et qui posuerunt in coelum os suum, didicerint esse se terram, erit lumen lunae, sicut lumen solis: quando dederit Dominus coelum novum, et terram novam, et transierit habitus mundi hujus, ut luna et sol laboris et cursus sui praemia consequantur. Etenim expectatio creaturae revelationem filiorum Dei praestolatur: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom., VIII, 19): licet ea quidam [ Al. quidem] organa lucis intelligentes, insensibilia esse contendant. Luna ergo solis fulgorem accipiet. Nec mirum hoc de clarissimo sentire elemento, cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis quoque scriptum sit: Fulgebunt justi quasi sol (Matth. XIII, 43). Et sol septuplum lumen accipiet: sicut fuit lux septem dierum, quando ab initio creatus est mundus (quamquam septem dies, Septuaginta non transtulerint) quando Dominus alligaverit vulnus populi sui, sive sanaverit contritionem populi sui: quando implebitur 416 illud quod scriptum est: Fugiet dolor, et moeror, et gemitus (Isa. XXXV, 10): quando subintrante plenitudine gentium, salvus fiet omnis Israel; aut certe quando ultio eorum venerit, quorum sub altari clamant animae: Usquequo non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 19)? Et hoc considera quod non dixerit, quando sanaverit contritionem populi sui Israel, sive Jacob; sed absolute, populi sui, ut omnes Deo significet servientes. Quidam locum istum et omnia quae in hoc repromissionum capitulo continentur, ad coelestem referunt Jerusalem, et ad reversionem populi ejus, quando implebitur illud quod scriptum est: Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV, 35). Alii ad Eliae tempora, et ipsum dicunt esse, de quo supra scriptum est: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis: tunc de montibus et collibus, juxta fabulas poetarum, et Saturni aureum saeculum lactis rivos fluere, et de arborum foliis stillare mella purissima. Quae qui recipiunt, mille quoque annorum fabulam, et terrenum Salvatoris imperium Judaico errore suscipient, non intelligentes Apocalypsim Joannis in superficie litterae, medullata Ecclesiae sacramenta contexere.