Migne Patrologia Latina Tomus XXV
HieStr.CoInMi 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS.
431-432 Michaeas, in quem nunc commentarios dictare cupio, in ordine duodecim prophetarum, secundum Septuaginta interpretes tertius est; secundum Hebraicum ( Al. Hebraicam veritatem), sextus, et sequitur Jonam prophetam, qui succedit Abdiae, atque ita fit ut tertius sit Amos, et Joel secundus post Osee, qui apud omnes primus est. Ergo quasi in corde voluminis positus, debet profunda continere mysteria, et sermo Dei, qui semper descendit ad prophetas, descendit ad Michaeam ( ) quoque, qui interpretatur humilitas: ad Michaeam de Morasthi, qui usque hodie juxta Eleutheropolim urbem Palaestinae haud grandis est viculus. Morasthi ( ) autem in lingua nostra haeredem sonat. Pulchre igitur humilitas, quae inter virtutes vel praecipua est, spe haereditatis Dominicae nascitur. Humilitas autem non illa quae venit de conscientia peccatorum; sed quae inter virtutes ponitur, juxta quam dicitur: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V, 6). Et: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Et: Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Unde et Dominus: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 29). Quomodo ergo apud nos votiva, et quasi ob virtutis auspicium ponuntur vocabula: verbi gratia: victoris, casti, pii, probi: et apud Graecos σώφρων vocatur, et εὐσεβὴς: et appellativa nomina vertuntur in propria: sic apud Hebraeos et Michaeas, et Abdias et Zacharias caeteraque his similia, ex virtutum vocabulo liberis a parentibus imponuntur.
LIBER PRIMUS.
(CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.) 433 Verbum Domini quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joatham, Achaz, et Ezechiae, regum Juda: Quod vidit super Samariam et Jerusalem, Sive juxta Septuaginta, de quibus vidit super Samariam et Jerusalem. Verbum igitur Domini factum est ad Michaeam, post Osee, Amos, et Isaiam, qui sub Ozia vaticinati sunt. Ex quo intelligimus, Michaeam Oziae temporibus non prophetasse; sed filii ejus Joatham, post quem regnavit Achaz, Ezechia in patris Achaz imperium succedente, sub quo decem tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt (IV Reg. XVIII). Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis (quia primum capta est Samaria metropolis Israel, postea Jerusalem urbs Judae) prophetiae titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Jerusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur, Jerusalem in Ecclesia, dicimus verbum Domini fieri ad humilem ( Al. Jerusalem) et ad cohaeredem Christi, de perversis dogmatibus, et de Ecclesia, si qua forte peccata commiserit, et totius voluminis ordinem contexere. Quod autem Samaria et decem tribus, quae scissae sunt sub rege Jeroboam a stirpe David (III Reg. XII), accipiantur in persona haereticorum, et omnis quidem Scriptura testatur, sed maxime propheta Osee, et hic ipse liber, qui haereticos impios et Ecclesiasticos peccatores vocat. Statim enim sequitur: Quae est impietas Jacob? nonne Samaria? et quod est peccatum domus Juda? nonne Jerusalem? Hoc dumtaxat juxta Septuaginta translatores. Caeterum in Hebraico quomodo legatur, post paululum subjiciemus. Sed et illud quod haeretici semper in dogmatum suorum sibi quasi sublimitate confidant, et Ecclesiae simplicitatem despiciant, in alio loco dicitur: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae (Amos VI, 1): de Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 3). Porro Samaria fabricata est sibi de proprio sensu vitulos aureos, habentes quidem in superficie pulchritudinem; sed vitalem spiritum non habentes: et fabricata est in domo Dei, quod interpretatur Bethel. Nec enim recipere poterat populus Israel deos, nisi 434 qui de Scripturis, et in domo Dei fabricati sunt. Quamvis autem conciliabula sua vocent Bethel, tamen post fabricationem idolorum desiit esse Bethel, et vocatur Bethaven, quod dicitur domus idoli, pro quo Septuaginta transtulerunt domus Ὦν. Hoc de titulo: nunc veniamus ad exordium prophetiae, et Lernaea (Hydra) bestia saeviente, sancti Spiritus invocemus adventum. Vos, o Paula et Eustochium, ad Dominum Salvatorem fundite preces, ne mihi noceat invidia, sed ut mens libera id tantum cogitet quod nititur explanare, nec sentiat conviciorum alapas, quas Dominus in passione contempsit (Marc. XIV, et Joan. XVI, XVIII). (Vers. 2.) Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo ejus, et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. LXX: Audite, populi omnes, et auscultet terra, et omnes qui sunt in ea, et sit Dominus Deus vobis in testimonium: Dominus ex domo sancta sua. Quia juxta historiam manifestus est sensus, lectoris prudentiae intelligentiam derelinquo. Juxta tropologiam autem convocat ad auditum populos, id est, totius orbis Ecclesias, et ad auscultandum terram, quia terrena in ea haereticorum exstructa sunt dogmata. Quod autem haereses inter carnis opera numerentur, quae semper refertur ad terram, et Apostolus ad Galatas non tacet (Galat. V), et Dominus in Evangelio prudenti indicat auditori: Qui de terra est, de terra loquitur. Et ad distinctionem eorum rursus de Ecclesiasticis dicit: Qui autem de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 31). Et: Quod vidit et audivit, hoc testatur. Si autem hoc quod ait: Audite, populi, propter illud Dominicum: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8), plus aliquid sonat, quam quod postea infertur: Attendat terra, aptabimus Ecclesiae, Audite, populi omnes. Haereticis vero qui terrenam suscepere doctrinam: Attendat terra, et omnes qui in ea sunt: ut et isti si audierint, et illi si attenderint, non patiantur ea quae postea sermo Domini comminatur. Et sit eis Dominus in testimonium, sive ut in Hebraico legitur, in testem, vel ut apertius interpretatus est Symmachus, testificans, et testificans non aliunde, nisi de domo sua, quae est Ecclesia, aut 435 certe in Filio, id est, in Domino nostro Jesu Christo, qui vere templum est Patris: et de cujus ore loquitur Pater, viscera penetrans et medullas eorum, qui attendere voluerint et audire. (Vers. 3 seq.) Quia ecce Dominus egredietur [Vulg. egreditur] de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps: in scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem? LXX: Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et ascendet super excelsa terrae, et commovebuntur montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua profluens in descensum: proter impietatem Jacob, omnia haec, et propter peccatum domus Israel. Quae est impietas domus Jacob? nonne Samaria? Et quod est peccatum domus Juda? nonne Jerusalem? O Samaria et Jerusalem, audite, et diligenter attendite Dominum vobis de templo suo testificantem, et praedicentem quaecumque facturus est. Ecce egredietur Dominus de loco suo. Qui enim mitis est et benignus, et cujus natura clementia est, vestri causa cogitur personam, quam non habet, crudelitatis assumere. Et descendet et calcabit super excelsa terrae. Descensio Dei est, et majestatis ejus ad inferiora decursus, calcare terram, et potentes quosque conterere. Et consumentur, inquit, sive tabescent montes, et valles sub eo, quos principes intelligamus et populos. Et quomodo viciniam ignis cera non sustinet, et prono cursu aquae feruntur in praeceps: ita omnis impiorum superbia, Domino veniente, solvetur et defluet. Hoc autem totum fiet propter scelera decem tribuum, quas vocat Jacob et Israel, et propter praevaricationem Juda; quia in decem tribubus Samaria metropolis fuit, et in regno Judae Jerusalem excelsorum idola fabricata est: hoc juxta litteram. Tropologice autem egredietur Dominus de loco suo, quem vel Filium, vel omnes sanctos intelligere possumus. Ipse enim Filius ait: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Et de sanctis: Habitabo et inambulabo in eis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12). 436 De his ergo egredietur, non quod derelinquat eos; nam et de apostolis egrediebatur sermo Domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos: et hujuscemodi loca, id est, ea quae Deum hospitem habere mereantur, quasi cum Christo resurgentia, et cum eo in coelestibus sedentia, sursum posita sunt. Unde et descendere dicitur ad eos qui doctrinam ejus in monte audire non possunt. Cumque descenderit, non ascendet in humilibus et in his, qui deorsum positi sunt; sed qui terrae vocantur excelsa, et qui intelligentes advenientis Domini majestatem, commovebuntur. Et quamvis montes sint, tamen ad talis aurigae et ascensoris pavebunt praesentiam. Valles autem, id est, animae χοῖκοῖς [terrenis] insertae corporibus, nec cum coelesti homine resurgentes, praesentiam ejus ferre non poterunt; sed quidquid in eis durum fuerit, resolvetur, et ita fluent, quomodo si aquae plana non habeant, feranturque praecipites in profundum. Veniet ergo Dominus terribilis ad docendum, id est, ad movendos montes, et vallium humilia resolvenda, quia impietatem fecit Jacob, et peccatum Israel. Impietas enim Jacob conciliabula haereticorum sunt, quae vocantur Samaria. Et peccatum Juda, id est, ejus, qui Dominum confitetur, non est aliud nisi Jerusalem, in qua multa crimina reperiuntur. Quod autem domus Juda referatur ad Christum, cujus Ecclesia est, et saepe diximus, et illud ponamus ad praesens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen. XLIX, 8). Potest quoque et sic intelligi, quod propter impietates Samariae et scelera Judae, egressus sit Dominus de loco quondam suo, et dixerit ad Judaeos (Matth. XXIII, 38): Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35). Et descenderit de coelis, et ascenderit super excelsa terrae, id est, super eos qui ex gentium humilitate credentes, excelsi esse meruerunt. Et commoti sunt montes, philosophorum dogmata, et regna sublimia, et hi qui humiles permanserunt, consumpti sunt et contriti Salvatoris adventu, et crescente Ecclesia, montibusque in sublime surgentibus, idola corruerunt in profundum. Egressus est ergo Dominus de loco suo, et de gentibus constructa Ecclesia est, ut 437 moverentur montes sub pedibus ejus, et profunda vallium solverentur, quia impie egit Jacob, et peccavit Israel, et omnes tribus Dominum negaverunt. (Vers. 6 seq.): Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea, et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo, et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes [Al. merces] ejus comburentur igni, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. Super hoc plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. LXX: Et ponam Samaria in pomorum custodiam in agro, et in plantationem vineae: et detraham in voraginem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo, et cuncta sculptilia ejus concident, et universae mercedes ejus comburentur igni, et cuncta idola ejus ponam in perditionem, quia ex mercedibus fornicationis congregavit, et ex mercedibus fornicationis destruxit. Propter hoc planget atque lugebit, ibit discalciata et nuda, faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiae Sirenarum, quia obtinuit plaga ejus, quia venit usque ad Judam, et tetigit usque ad portam populi mei usque [Al. in] Jerusalem. Secundum ordinem peccatorum, fit ordo poenarum. Primum peccavit Samaria, et fabricata est idola, et pro Domino vitulos adoravit: prima ergo et pereat. Destruam eam, venientibus Assyriis, et ponam quasi acervum lapidum cum plantatur vinea, ut [ Al. et] redigatur in tumulos: Et detraham in vallem lapides ejus. Erat quippe in montibus sita, ubi nunc Sebaste est, in qua et sancti Joannis Baptistae ossa sunt condita. Et fundamenta ejus revelabo. Tanta quippe ruina erit, et tanta urbis subversio: ut non solum parietes et aedificia corruant; sed fundamenta quoque usque ad extremum lapidem revelentur. Et omnia sculptilia ejus, cunctaeque divitiae, quas diversi reges in eam comportaverant, concidentur et comburentur igni, et ad nihilum redigentur. Siquidem opes et multiplex supellex, quae ex fornicatione 438 (ut putabantur) idolorum fuerant congregata, ducentur ad aliam meretricem, id est, ad Ninive: ut quomodo in terra sua fornicati sunt cum idolis quae fecerunt, sic vadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est, ad Assyrios. Hucusque de Samaria. Et quia eadem plaga perventura sit ad Jerusalem (et ipsa enim simili errore peccavit, derelinquens Deum suum et idola fabricans) propterea propheta facit quasi προσωποποίαν Dei, et sub persona sua inducit plangentis affectum: et dicit: Super hoc plangam et ululabo: vadam spoliatus et nudus (decem enim tribus perdidi) et faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. Quomodo enim dracones terribili sibilo personant, juxta historias eorum, qui de physicis conscripserunt, eo tempore quo vincuntur ab elephantis: et sicut struthiones immemores sunt ovorum suorum, et quasi non pepererint, in arena calcandos pedibus bestiarum (Job XXXIX) fetus relinquunt, de quo in Job plenius scribitur: ita et ego sine filiis spoliatus et nudus incedam. Et hoc faciam, quia desperata est plaga ejus, id est, Samariae. Et idem peccatum, immo eadem poena peccati, quae evertit Samariam, veniet usque ad Judam, et usque ad portam urbis meae Jerusalem. Ut enim Samaria subversa est ab Assyriis: ita Juda et Jerusalem subvertentur a Chaldaeis. Quia vero Samariam, haereticorum semel intelleximus Ecclesiam, quae separata a Deo, populi facta est conciliabulum, ipse Dominus comminatur positurum se eam in pomorum custodiam, in agrum et in plantationem vineae. Multo enim melius est subverti inutilem civitatem, et lapides ejus quibus exstructa fuerat, in praeceps detrahi, et praeparari eam in pomarium plantationemque vinearum, quam in aedificatione pessima permanere. Cum enim destructa fuerit, et revelata fuerint fundamenta ejus (quibus sua videbatur celare mysteria, et firma habere dogmata in quibus stabat, et omnia idola quae speciem videbantur habere, et pulchritudinem artifici sermone compositam, et a ministris Dei fuerint concisa, id est, a viris Ecclesiasticis) tunc 439 in loco aedificationis pessimae, varia Ecclesiae poma nascentur, et non solum nascentur, verum etiam custodientur, et plantabitur vinea Sorec, de qua fiat vinum, quod se Dominus in regno Patris bibiturum esse promisit (Marc. XIV). Non solum autem fundamenta ejus, quae prius terra premebantur, aperientur et proferentur in medium, et idola quae sibi finxerant, concidentur; sed gloria quoque et divitiae quas de fornicatione videbatur habere et errore suo, igne meo consumentur, de quo dixi in Evangelio: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49): atque comburentur, et redigentur ad nihilum, quia non de veritate contracta sunt dogmatum; sed de fornicatione animae, et errore hinc inde collecta sunt. Haeretici quippe non habent divitias de paterna haereditate venientes, sed quotidie quod colant reperiunt, et idola sibi artifici manu, et curiosa mente confingunt. Propter hoc cum conversus fuerit ager eorum in pomorum custodiam, et praeparatus ad vineas, et lapides quibus aedificata erat civitas, detracti in profundum, et revelata fuerint fundamenta eorum, et omnia sculptilia concisa et incensa, et mercedes quas sibi vana spe pollicebantur, et quidquid velut Deum colere videbantur, redactum ad nihilum, quia de fornicatione animae, omne sibi pretium compararant: tunc intelligentes errorem pristinum, in semet reversi plangent, in quibus ante ridebant, et lugebunt, in quibus prius fornicantes quodammodo laetabantur. Deponentque de pedibus suis quidquid mortiferum habuerant, et erunt discalciati, quia terra in qua staturi sunt, locus est sanctus, et vestimenta fornicationis suae universa projicient; eruntque nudi, ut possint Christi indui vestimento, et facient planctum quasi draconum. Plancturi quippe sunt aliquando et dracones, quando viderint draconem maximum captum, et in hamo pendere piscantis, et mare 440 desolatum. Et lugebunt quasi filiae Sirenarum, dulcia enim sunt haereticorum carmina, et suavi voce populos decipientia. Nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturaverit aurem suam, et quasi surdus evaserit. Propterea autem haec istiusmodi Samaria planget atque lugebit, quoniam sagitta Domini vulnerata, et plagam sermonis accipiens, suum cognoscet errorem. Non solum autem ipsa peccavit, sed iniquitatem et errorem suum in Judae quoque portas voluit introducere. Unde dicitur de ea: Venit usque ad Judam, et tetigit usque ad portas populi mei, usque ad Jerusalem. Portas, inquit, tetigit quas aures intelligimus. Caeterum urbem mediam intrare non potuit: quod si intrasset, fecisset de Jerusalem Samariam. Quoties viderimus de Ecclesia aliquos ad haereticorum sermones scandalizari, et quaerere quomodo eorum respondeant quaestionibus, nec tamen recedere de Ecclesia, dicamus, venit Samaria, sive plaga Samariae usque ad populum confitentem, usque ad aures populi Dei, usque ad aures Jerusalem. Hoc enim quod dicitur tetigit usque ad portas populi mei, ἀπὸ κοινοῦ intelligendum est, ut subaudiatur, tetigit etiam usque ad portas Jerusalem. Hucusque contra Samariam et contra Jerusalem, videamus et caetera, quae sequuntur.
(Vers. 10 seq.) In Geth nolite annuntiare, lacrymis ne ploretis, in domo pulveris pulvere vos conspergite: transite vobis, habitatio Saphir [Vulg. pulchra] confusa ignominia, non est egressa quae habitat Sennan [Vulg. in exitu]. Planctum domus Asel [Vulg. vicinae] accipiet ex vobis: quae stetit sibimet, quia infirmata est in bono quae habitat in Maroth [Vulg. amaritudinibus]: quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filiae Sion: quia in te inventa sunt scelera Israel? Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domos mendacii in deceptionem regibus Israel. Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa, usque Odollam veniet gloria Israel. 441 LXX: Qui in Geth, nolite magnificari, qui in Bachim, nolite raeaedificare ex domo derisum: terra aspergite derisum vestrum, quae habitas bene civitates ejus: non est egressa habitatrix Sennan. Plangite domum juxta eam: accipiet ex vobis plagam doloris, quis cepit in bonum, quae habitat in doloribus? quia descenderunt mala a Domino super portas Jerusalem. Sonitus curruum et equitum habitatio Lachis: princeps peccati est filiae Sion: quia in te inventae sunt iniquitates Israel. Ideo dabit emissarios usque ad haereditatem Geth: domos vanas: frustra fuerunt regibus Israel: donec haeredes adducam tibi, quae habitas Lachis, haereditas usque Odollam veniet. Multum Hebraicum a LXX interpretatione discordat, et tantis tam mea, quam illorum translatio difficultatibus involuta est, ut si quando indiguimus spiritu Dei (semper autem in exponendis Scripturis sanctis illius indigemus adventu) nunc vel maxime eum adesse cupiamus, et quae in prophetis locutus est, pandere, ut de nobis quoque possit intelligi, quod ipse alibi polliceri dignatur: Aperi os tuum, et implebo illud (Ps. LXXX, 11). Geth, ut Regnorum quoque testatur historia (I Reg. XVII), una est de quinque urbibus Palaestinae, vicina Judaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam, nunc usque vicus vel maximus, unde fuit Goliath ille Gethaeus, quem David occidit in praelio. Quia igitur propheta, immo per prophetam Dominus dixerat: Plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est et insanabilis plaga Samariae, et venit usque ad Judam, tetigitque portam populi mei Jerusalem, propterea flentis adhuc voce praecipio: Nolite annuntiare in Geth, ne audiant et laetentur inimici: lacrymis ne ploretis, id est, ne dolor quidem in singultus erumpat: dissimulate fletum, ne adversarii gratulentur [ Al. laetentur], lacrymas ora non habeant, cum dolorem pectus habeat, nolite exire foras, sed in domo pulveris, et ruente cinere vos conspergite ruinarum. Transite [Al. Transiet e] vobis, habitatio SAPHIR ( ) quod Syro Hebraeoque sermone dicitur pulchra. Samaria quippe in pulcherrimo Judaeae, et uberrimo sita loco, nunc quoque ostenditur. Dicitur ergo ad eam: O tu 442 quae habitas in regione uberrima, quia confusa es ignominia, sic transi, sic ad captivitatem deducere, ut prae malorum magnitudine, ne vicinus quidem Allophylus audiat vocem tuam. Porro quod sequitur: Non est egressa quae habitat in Sennam, quae interpretatur exitus, sive ut Symmachus vertit, non est egressa habitatio abundans, de eadem Samaria dicitur quae in ipsis Assyriae captivitatis est foribus, et statim ut mota fuerit de finibus suis, hostilem terram ingreditur. Nam habitatio abundans, juxta illud accipiendum quod et supra jam diximus, habitatio pulchra. Non est igitur egressa quae habitat [ Al. habitabat] in exitu vel abundantia propria voluntate, sed vi ducta est in Assyrios. Unde domus vicina et ex latere, quod interpretatur ASEL ( ), regnum videlicet Juda, planctum accipiet ex vobis, quae nunc interim, Samaria capta, substitit, et Deum habuit defensorem. Accepit autem planctum, et percussa formidine est, et infirmata bono suo, quae habitatin Maroth, [Al. Ramoth ] id est, in amaritudinibus, sive ut Symmachus vertit, habitatio ad amaritudinem provocans, hoc est: ἡ κατοικία ἡ παραπικραίνουσα; quod Hebraice dicitur JOSEBETH MAROTH ( ), propter captivitatem vicinarum tribuum, quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem, Assyrius quippe, vastata Samaria, venit etiam ad Jerusalem, eo tempore quo Rabsaces est missus insultans, de quo et Regnorum quartus liber (IV Reg. XVIII) et Isaias (Isa. XXXVI) plenius scribunt. Ubi dicitur quod rex Assyrius de Lachis miserit Jerusalem, et postea, capta Lachis, ad oppugnandam transierit Lobnam. Veniet igitur, o Lachis urbs idolis dedita, et ad te quadriga et equites Assyriorum, quia et in te inventa sunt scelera Israel, et tu fuisti principium idololatriae in Juda: per te enim quasi per portam impietas decem tribuum migravit in Jerusalem. Non solum autem super Lachis tumultus veniet et quadrigae, sed et super Geth metropolim Palaestinae, de qua supra dixeram: In Geth nolite annuntiare: mittet enim Assyrius latrunculos suos, quos vocat emissarios, et possidebit domum idololatriae urbemque mendacii, quae in supplantatione fuit regibus Israel. Quod autem 443 sequitur: Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa, pulchre allusit ad nomen: quia enim MARESA, haereditas dicitur, adventum in eam hostium pro haeredibus appellavit, et usque Odollam urbem Judae veniet MARESA ( ), id est, haereditas: quae Odolla gloriosa est in urbibus suis Israel. Denique et Symmachus ita transtulit: Ἔτι κληρονόμον ἄξω καί σοι κατοικία Μαρέσα, ἕως Ὀδολλὰμ ἥξει τῆς δόξης Ισραὴλ, hoc est, adhuc haeredem adducam et tibi habitatio Maresa, usque Odollam veniet gloriae Israel, hoc est, quae gloriosa es in urbibus Israel. Et ubi dicitur gloriae, genitivus casus sit numeri singularis, hujus gloriae, et non nominativus pluralis, hae gloriae. Vel certe ita intelligamus: Captivitas Israel quae venit in Lachis, et Geth, et Maresa, usque Odollam quoque veniet. Et pressius legendum gloriae Israel, ut κατὰ ἀντίφρασιν ignominia vel vastitas sentiatur. Porro quod supra urbem prophetae Morasthi haereditatem interpretati sumus, sciat lector in eodem versiculo quem posuimus: Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, in Hebraeo pro haereditate Geth, MARASETH GETH [ Al. MORASSETH] positum. Huc usque secundum Hebraicum ut potuimus, et ut nobis visum est, certe ut ab Hebraeis audivimus, quasi inter saxa et acutissimos scopulos naviculam nostram reximus, quae utrum intraverit portum, an adhuc in salo fluctuet, lectoris erit prudentiae judicare. Nunc orationibus vestris pergamus ad alios fluctus, et imminente expositionis hinc inde naufragio, si possumus, evadamus. GETH ( ) interpretatur torcular, qui ergo in Geth, id est, in torculari sunt, putantes se vindemiasse fructum vitae, et calcasse botrum de vinea Sorec, extolluntur in superbiam, ignorantes quod botrus terrae Judaeae in Allophylorum finibus non reperiatur. Nolite, inquit, extolli qui estis in torcularibus: Quia de vinea Sodomorum vinea vestra est, et propago vestra de Gomorrhis: et uva vestra amaritudinis, et botrus fellis vobis, et furor draconum vinum vestrum, furor aspidum insanabilis. Nam si etiam feceritis fructum (quoniam vindemia vestra non solum de Sodoma 444 et Gomorrha, sed de Aegypto quoque est et caeteris inimicis gentibus) dabit Dominus aerugini fructum vestrum, et labores vestros locustae, et occidet in grandine vineas vestras, et moros vestros in pruina. Non vos decipiat similitudo vini, nec dicatis amarum dulce: gustate diligenter vinum vestrum, et invenietis pro vino Sorec, furorem draconum et venenum aspidum. Unde nolite superbire, sed magis humiliamini sub potenti manu Domini, et ad illud transite torcular de quo ascendens ex Edom, et rubicundus ex Bosra [ Al. Bosor], loquitur in Isaia propheta: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Rursum quia sunt de alienigenis et alii (multas enim habet regiones et urbes Allophylorum provincia) qui per mala opera et sensus contrarios Deo loquuntur: Destructi sumus, sed revertentes aedificemus quae destructa sunt. Unde et vocantur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus. Dicitur ad eos: Qui in Bachim nolite aedificare de domo derisum. Bachim ( ) in nostra lingua planctum et fletum sonat. Denique exceptis Septuaginta, omnes κλαυθμὸν, id est fletum transtulerunt. Qui estis igitur in hujuscemodi operibus atque sententiis, quae fletu digna sunt, nolite aedificationem pessimam instaurare, nec sensum vestrum exstructionem Dei arbitremini, neque aedificetis super arenam (Matth. VII), ne cum tempestas venerit, domusque vestra conciderit, cassus labor risum videntibus praebeat. Quin potius intelligentes aedificationem vestram dignam esse derisu, ruinis ejus et pulvere conspergite capita vestra, et agite poenitentiam, quod absque consilio casuram domum aedificare voluistis. Sequitur: Quae habitat bene in civitatibus suis, non est egressa habitans in Sennam. Quod mihi videtur hanc habere sententiam: Vos, qui superbitis in Geth, et in Bachim, frustra domum risu dignam aedificare conamini: aspergite vos pulvere, et agite poenitentiam, quia vinum detestabile premere, et aedificationem Deo contrariam construere voluistis. Ecclesiam autem Christi, quae habitat bene, et in toto orbe Ecclesias possidet, spiritus unitate conjuncta est, et habet 445 urbes Legis, prophetarum, Evangelii, et apostolorum, non est egressa de finibus suis, id est, de Scripturis sanctis; sed coeptam retinet possessionem; quia habitat in Sennan, quod interpretatus est, ut supra diximus, Symmachus abundantiam; habet enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, cum quibus omnes spirituales gratiae copiaeque virtutum sunt. Unde dicitur ad eam: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). Vos vero, qui habitatis juxta Sennan, id est, juxta abundantem Ecclesiam, o haeretici, o contraria dogmata, plangite vos, quia aedificastis vobis domum in derisum, et pressistis torcular in superbiam, nec in Scripturis, sed in vicinia Scripturarum domum vestram, jam non risu, sed planctu dignam, et lacrymis construxistis. Unde subjungitur, plangite domum quae est juxta eam, id est, juxta Sennan. Sed et hoc quod additur, accipiet ex vobis plagam doloris, ad eosdem haereticos dicitur, quibus imperatur ut plangant domum vicinam Ecclesiae, quod inimicus et ultor diabolus, cui tradendi sunt in supplicium, ipse eis inferat plagas, et extorqueat pro aedificatione pessima plagarum dolorem. Quae propterea inferuntur, ut sentientes peccata quae fecerant, agant poenitentiam, et dolorum habitatio sit eis bonorum occasio. Sive Ecclesiae indicatur dolor, quod plangat quondam filios suos, et ipsa sit causa salutis haereticorum, si ad lugentem matrem reverti voluerint. Porro quod infertur: Quia descenderunt mala a Domino super portas Jerusalem: et Marcionitae ac Manichaei utuntur hoc scripto, eo quod Legis Deus malorum sit conditor. Sic dicamus mala a Domino descendisse, quomodo et Salvator loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Quomodo enim ibi cecidit, de coelo lucifer, qui mane oriebatur (Isai. XIV), et contritus est super terram, qui mittebat [ Al. mittebatur] ad gentes: sic et haec mala quae a Domino ceciderunt, et venerunt ad portas Jerusalem, antequam caderent non erant mala; sed quia a Domino corruerunt, idcirco facta sunt mala. Et ut sciamus malorum insidias: venerunt, inquit, ad portas Jerusalem, quae quia firmae sunt, et adamantinae, clauduntur ab apostolis, quibus Jerusalem claves commissae sunt: ante eas versantur inimici, 446 et quos exire conspexerint, interficiunt. Si quis igitur est de Jerusalem, quae habitat bene in civitatibus suis, non egreditur cum habitet in abundantia; sed semper intrinsecus manet, nec egreditur portas ejus, quas qui egressus fuerit occiditur: occiditur autem ab his qui se elevant in Geth, et habitant in Bachim, et aedificant domum in derisum. Denique mala quae descenderunt a Domino ad portas Jerusalem, strepitum tantum habent curruum et equorum tumultum, confusumque sonitum pro foribus Jerusalem, ut oris sui lancea quoscumque vagari viderint, interficient. Post haec scriptum est: Quae habitas Lachis: princeps peccati est filiae Sion. Lachis interpretatur πορεία ἐστὶν, id est, ambulatio. Et hi igitur qui ascenderunt in curribus suis, et habuerunt equites, et strepitum tantum inanemque sonitum, quibus locuta est, quae habitat bene in civitatibus suis: isti in curribus et isti in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Ps. XIX, 8); quia moverunt pedes suos, et circumlati sunt omni vento doctrinae falsae (Ephes. IV), et de Ecclesia exire voluerunt, quae interpretatur specula, id est, Sion, principes peccati fuere filiae Sion. Et in ipsa, hoc est, in Latinis, inventae sunt impietates Israel, quae a regno pristino Dei populum separaverunt. Princeps ergo peccati est filiae Sion, quae habitat in Lachis, id est, ambulatio pessima, gradu jugiter fluctuante, et impietas Israel in his est qui semper movent pedes suos, et habitare dicuntur in Lachis. Dabuntur quoque emissarii usque ad haereditatem Geth: Geth pessimam, et torcular venenorum, quod aedificatur contra domum Dei, ubi sunt vanae domus, quae aedificatae sunt in derisum. Et istae vanae domus, in vanum factae sunt in regibus Israel. Quantum ad historiam pertinet, his regibus quorum peccata in Regnorum et Paralipomenon libris scripta sunt: quantum autem ad anagogen, principibus haereticorum, ducibusque perversorum dogmatum; his enim domus vanae sunt et frustra exstructae. Et tamdiu perseverantes, donec teneant eas haeredes qui a Domino adducendi sunt. Post haec sequitur: Quae habitas Lachis, haereditas usque Odollam veniet. Odolla interpretatur testimonium haustus, vel hauritionis eorum, quod in Graeco significantius 447 dicitur μαρτυρία ἀντλήσεως αὐτῶν. Legimus in Proverbiis: Si malus fueris, solus hauries mala (Prov. IX, 21). Quae igitur habitat in Lachis, id est, in itinere pessimo, veniet usque ad testimonium exhaustionis suae, quod exhauriet atque ebibet juxta operum suorum mensuram. Vel certe ita distinguendum, ut hoc quod dicitur, quae habitas Lachis, ad superiora referatur, et sit ordo ac sensus: Adducam haeredes tibi de Ecclesia, quae habitas Lachis, quia de haereditate Domini et tu eris, cum hauseris, et receperis quae mereris. Obsecro in capituli fine lectorem, ne necessitatem, voluntatem putet, et expositionem prolixam, verbositatem existimet, magisque miretur in locis tam asperis me aliquid invenire, quam quidquam eorum, quae dicenda sunt, non praetermittere. (Vers. 16.) Decalvare et detondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. LXX: Gloria ÷ filiae ** Israel, decalvare et detondere super filios delicatos tuos: dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. Hoc quod dictum est a Septuaginta, gloria filiae Israel, addentibus filiae, Hebraei in fine superioris capituli legunt. Nobis autem quae sic voluistis, et semel suscepimus, incumbit necessitas ita interpretari Scripturas, quomodo leguntur in Ecclesia, et nihilominus Hebraicam non omittere veritatem. Dicitur ergo ad Israel interim secundum litteram, ut vel decem tribus accipiamus in Samaria, vel in commune omnem Israel; quia captivus ductus est populus, et omnis Judaea ab Assyriis Babyloniisque vastata est, assumant planctum et plorent filios suos. Et quomodo aquila quae regina est avium certo tempore amittit pilos, et remanet implumis: sic etiam Israel deponat omnem gloriam suam, qua ante fuerat circumdatus, et plangat filios, hostium subditos potestati. Quod autem aquila certo tempore soleat amittere plumas, et in Psalterio scriptum est: Innovabitur ut aquilae senectus tua (Ps. CII, 5). Et Comicus in Heautontimorumeno: Visa est, inquit vere quod dici solet aquilae senectus (Terent. Act. III, sc. 2). Si autem voluerimus hoc ipsum et de praesenti tempore Judaicae 448 eversionis accipere, videbimus omnem gratiam, qua quondam apud Deum floruit, ab eis penitus recessisse. Ubi est enim propheta? ubi doctor Legis? ubi Angelorum praesidia? ubi contra plures a paucis insperata [ Al. sperata] victoria? Decalvata est Jerusalem quae omnem comam pristinae gloriae perdidit (Isai. XXXIII, 18; I Cor. I), et filii ejus qui clamaverunt contra Dominum, crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6), in captivitatem ducti sunt. Legi in cujusdam Commentariis hoc quod dicitur, decalvare et detondere super filios deliciarum tuarum, de conditione humana posse accipi: ut Dei ad Adam, sive ad Jerusalem coelestem dirigatur eloquium. O anima humana! o urbs quondam sanctorum mater, quae prius eras in paradiso, et fruebaris deliciis arborum diversarum, et habebas speciosissimam comam: nunc quia projecta es de sublimibus et deducta in Babylonem, et venisti in locum captivitatis, et perdidisti comam tuam, radere et assume habitum poenitentis, et quae prius quasi aquila volabas in excelsis, plange filios, plange sobolem tuam, quae ex te ducta est captiva. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1 seq.) Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum, et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt, et calumniabantur virum, et domum ejus, virum et haereditatem ejus. Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. In die illa super vos sumetur parabola, et cantabitur canticum cum suavitate dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me, cum revertatur qui regiones nostras dividat? Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. LXX: Facti sunt cogitantes labores et operantes mala in cubilibus suis, et simul in die consummabunt ea: quia non levaverunt ad Deum manus suas, et desiderabant agros, et diripiebant pupillos, et domos opprimebant, et rapiebant virum et domum ejus, virum et haereditatem ejus. 449 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala, de quibus non auferetis colla vestra, ut non ambuletis recti ÷ subito ** quia tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos parabola, et plangetur planctus in cantico dicentium: Miseria miseri facti sumus, pars populi mei dimensa est in funiculo, et non erat qui prohiberet eum, ut averteretur. Agri nostri divisi sunt: propter hoc non erit tibi mittens funiculum in haereditate. Quod in fine capituli juxta Hebraicum posuimus, in coetu Domini, pro quo Septuaginta transtulerunt, in Ecclesia Domini; juxta editionem Vulgatam sequentis capituli principium est. Et ideo in illo si Dominus jusserit, disseremus. Vae igitur vobis, Judaeorum coetus, qui et cogitatis malum, et opere consummatis. Et cubilia ad quiescendum data stupris polluitis: et quidquid iniquitatis nocte tractatis, quasi differre non liceat, statim ut dies claruerit, festinatis implere: non considerantes quod adversum Dominum fortis est manus vestra. Et ut doceret Scriptura quid esset quod in nocte cogitarent, et in die facerent, exponit in partibus. Concupierunt, inquit, agros, et violenter tulerunt: et domos, subauditur, concupierunt, et quas concupierant, diripuerunt: et non solum calumniabantur homines, et domos eorum, sed posteros quoque qui misericordiam propter aetatem parvulam merebantur, rabido ore vastabant. Quia igitur ista fecistis, et cogitastis inutile, et ego Dominus cogitabo super familiam istam malum: non quod malum sit quod ego cogito; sed quod patientibus malum videatur quod irrogo: quod ita vos premet, ut colla vestra non possitis levare, nec ambuletis superbi, scilicet quos tempus captivitatis oppresserat. Tunc [ Al. tum] dicetur super vos parabola, et miseriae vestrae vertentur in canticum: Depopulatione vastati sumus, pars populi mei: Templum, inquit, meum quod solum inter gentes caeteras plus habebam, mutabitur in ruinam. Quomodo a me recedet Assyrius, cum revertatur ut agros meos sibi sorte distribuat? Propterea, o familia Israel, super quam ego malum cogito, non 450 habebis partem in haereditate justorum. Sed et de extrema captivitate hoc ipsum accipi potest, quod omnia eis evenerint quia Dominum crucifixerunt: ita tamen ut Septuaginta interpretum editio disseratur. Gloria namque filiae Israel decalvata est, et attonsa super filiis quondam delicatissimis, et si quid deinceps renatum pilorum fuit, alia deinceps rasura et attonsione truncatum est. Tunc omnia consilia eorum versa sunt in laborem, et quae cogitaverunt, mente et anima dormiente, attulerunt eis labores: quaeque operati sunt, statim ut lux Christi et ultio apparuit, conturbata sunt. Cum enim legissent vicisse Israel, quando Moyses manus levavit ad Dominum, superatum esse ab Amalec, quando Moyses lassa brachia deponebat (Exod. XVII), non levaverunt ad Dominum manus suas, sed omnia in pauperes et plebem Domini scelera perpetrantes, desideraverunt agros, et pupillorum domos diripiebant, ac virum pariter et uxorem liberosque ejus et substantiam depopulabantur. Propterea cogitavit [ Al. cogitabat] Dominus mala super tribum illam: nequaquam duodecim tribus, sed tribum malitia et scelerae foedatam, de quibus non potuerunt elevare cervicem, nec recte incedere. Denique usque ad praesentem diem subditi sunt Romano imperio, et premuntur captivitatis jugo, et colla non elevant. Quod autem sequitur: ἐξαίφνης, id est, subito, in Hebraicis voluminibus non habetur, et tamen potest cum praesenti loco ita congruere, ut dicamus: Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala subito, de quibus non possint [ Al. possunt] elevare cervices suas, et ob id elevare non poterunt, quia tempus malum est. Sicut enim mala operati sunt contra Dominum Jesum, sic mala captivitatis perpetuae sustinebunt, et in tantam venient angustiam, ut omnia eorum cantica, et psalmi vertantur in luctum. Nihilque aliud noverit populus loqui, nisi hoc: miseria miseri facti sumus. Terra quippe repromissionis quae prius duabus et semis tribubus sorte divisa fuerat trans Jordanem, Moyse mittente funiculum, et postea ab Jesu Nave tribubus reliquis 451 dispertita, haec gentibus Romano mensore divisa est: et nemo fuit qui prohiberet, quin potius cum universas obtineat nationes, nullus est ex Judaeis qui antiquum pristina libertate possideat solum. Quod si tertiam expositionem sequi voluerimus, omnem, de qua supra dixeram, ad animam humanam sermonem dirigi, quae de paradiso corruens in captivitatem hujus mundi venerit: videbimus quod omnis cogitatio nostra labor et dolor sit, et cubilia nostra plena sint malis, et lux ipsa quae videtur, mixta sit tenebris: quaeque nocte tractemus, in caligine compleamus. Quis enim nostrum ad Deum sanctas elevat manus sine ira et cogitatione? Quis non desiderat villas istius saeculi, oblitus possessionum paradisi? Videas alios agros agris, et terminos jungere terminis, et parvo hominis corpusculo rura urbium non sufficere. Propterea cogitat Dominus super nos mala, de quibus nostras elevare nequeamus cervices, nec ambulare recti, quia tempus pessimum est, juxta Joannis verba, dicentis: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19). Idipsum significat et illa in Evangelio filia Abraham nobilis anima, quam Satanas vinxerat et incurvaverat, et nisi ad adventum Domini in sublime erigi ante non potuit, nec suum suspicere [ Al. suscipere] Creatorem. Unde Salvator ait: Hanc, inquit, filiam Abrahae quam alligaverat Sanatas, non oportuit solvi de vinculo isto die sabbati (Luc. XIII, 16)? Quia ergo gloria nostra omnis attonsa est, et dilatavimus rasuram, vel nuditatem nostram (sic enim in quibusdam codicibus invenitur) missi sunt qui nos plangerent cum Jeremia, et sumerent super nos parabolam, et dicerent cum Apostolo: Lugebo multos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21). Quis enim non plangat videns humanas animas quasi variam suppellectilem a daemonibus et diversis vitiis esse possessas? Alius daemonum mittit fornicationis funiculum, alius avaritiae: ille homicidii, hic perjurii lineas tendit: pars populi Dei divisa est in funiculo: et agri quondam sanctitatis et paradisi, quorum odore delectabatur Isaac in Jacob filio suo (Gen. XVII), traditi sunt Assyriis, regique Babylonio. Et habentibus vulpibus foveas, 452 et volucribus coeli nidos, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matt. VIII). Exposui juxta quod mei ingenioli patiebantur angustiae, et primam ab Assyriis, Babyloniisque populi captivitatem, et secundam a Romanis, quia Dominum crucifixerunt, et tertiam spiritualem, qua unusquisque nostrum cum Adam de paradiso cecidit, et in hujus mundi captivitate versatur, de qua cum venerit Dominus, eriget elisos, et solvet compeditos (Psal. CXLIV): et captivos quondam diaboli, reducet in possessionem suam, et complebitur sermo Psalmistae dicentis: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19). Juxta quam expositionem potest et de Ecclesia quarta captivitas accipi, de qua unusquisque egreditur per peccatum, et postea ab Ezra, qui interpretatur adjutor, id est, sermone Dei reducitur in Jerusalem (I Esdrae VII). Si quis autem in Lege Domini die ac nocte meditatus, majus habuit studium, majus ingenium, otium, gratiamque, et potest de praesenti capitulo probabilius aliquid dicere, non invideo, non aspernor, quin potius cupio ab eo discere quod ignoro, et libenter me discipulum profitebor, dummodo doceat, et non detrahat. Nihil enim tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et vigiliis disputare.
(Vers. 6-8.) Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus Jacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis, et eos qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. LXX: In Ecclesia Domini nolite flere lacrymis, neque plorent super his? non enim abjiciet opprobria, quae dicit: Domus Jacob provocavit spiritum Domini, si hae sunt adinventiones ejus: nonne sermones ejus boni sunt cum eo, et recti ambulaverunt? Et prius populus meus inimicitiis restitit contra pacem suam: pellem ejus excoriaverunt, ut auferrent spem contritionem belli. Ne loquamini, inquit, loquentes; pro quo interpretatus est Aquila: ne stilletis stillantes, quondam idiomate Hebraico, eloquium ab eo quod fluat et ad aures perveniat audientium, in similitudinem pluviae 453 descendentis, stillationem vocans. Nolite vos decipere, o domus Jacob, et in consolationem mutuam dicere, Deus bonus est: non veniet captivitas quam timemus. Num larga ejus misericordia, et clementissimus spiritus, qui late et abundanter ortus est omnibus, tantum in nobis abbreviabitur et severus erit? aut hujuscemodi sunt cogitationes ejus, quales in hominibus cernimus, ut antiquam teneat iracundiam, et ad vindictam furore subito concitetur? Ad quae respondit Dominus: Bonus quidem sum, et verba mea sonant clementiam: sed ad eos, qui recto itinere gradiuntur. Qui autem, non dico olim, sed hesterno die in contumeliam meam veneratus est idola, et quantum in ipso fuit, tyrannica adversum me arma corripuit, qui infelicem populum exspoliavit auxilio Dei, et quasi desuper tunicam, pallium tulit, qui simplices quosque credentium et acquiescentes auctoritati majorum contra me vertit in bellum, numquid non stillabit super eum Dominus, et apprehendet eum confusio? Hoc autem quod nos vertimus: Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit; quia verbum MUL ( ), et contrarium, et diem hesternum sonat, Symmachus apertius transtulit ut diceret: ante unam diem populus meus quasi inimicus restitit, ut solveret quaestionem, quod Deus non praeterita vitia imputaret populo, sed recentia, et quae quasi die commissa viderentur hesterno. Haec juxta Hebraicam intelligentiam, caeterum Septuaginta interpretes in hoc loco penitus sibi non cohaerent. Ad id enim quod praemissum est, in Ecclesia Domini nolite flere, quae consequentia est, ut inferatur, non enim abjiciet opprobria quae dicit, domus Jacob provocavit spiritum Domini? Sed et illud quod sequitur: Si hae adinventiones ejus sunt: nonne [Al. non] sermones ejus sunt boni cum eo, et recti ambulaverunt [Al. ambulabunt ]? ad posteriora quid pertinent, quae dicuntur: Et prius populus meus in adversarium restitit, contra pacem suam, pellem ejus excoriaverunt, ut auferrent contritionem belli? Videtur autem mihi, in loco vel difficillimo, sic posse sensus reddi vel exprimi, si tamen prudens lector nostrae 454 rationi acquieverit. Praecipitur itaque Ecclesiae, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem super rebus saeculi, et damnis quae in hoc mundo evenire consueverunt, et dicitur habitatoribus ejus, o vos, qui estis in Ecclesia Domini, semper gaudete, et quidquid vobis de judiciis acciderit, gratulamini. Nec hoc dico quod flere non debeatis: Beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21); sed illud admoneo, ne in his quae sunt saeculi, lugeatis. Si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus invaserit, si corpus vel podagra, vel alius quilibet morbus oppresserit, nolite flere, nolite lacrymas fundere, nec consideretis praesentia, sed futura, et aggravamini magis quod diutius in hoc tabernaculo mortis habitetis. Quin potius illud cavete, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam vestram aedificationem putetis: unusquisque se ex suis viribus, non ex imbecillitate alterius metiatur. Alioqui quae est ista justitia, ramos oleastri insultare ramis olivae, qui propter infidelitatem suam fracti fuerunt (Rom. XI), et dicere, domus Jacob ad iracundiam spiritum Domini provocavit, interficiens prophetas, idola colens, Dei filium crucifigens? Qui hoc facit, non erit ab opprobrio alienus, et ea mensura qua judicavit, judicabitur de eo: et quomodo ipse de peccatis loquitur corruentis; ita alius ruinae illius insultabit. Sequitur: Si hae adinventiones ejus sunt: nonne verba ejus bona sunt cum eo, et recti ambulaverunt? Quod offendit, ait, Judaicus populus, ut plenitudo gentium subintraret, dispensationis Dei est, ut postea, credente Israel, omnes salvi fierent, et universi Dei misericordia indigerent. Unde et Apostolus ad hujus loci veniens quaestionem (Ibid.), profundum sapientiae et scientiae et judiciorum Dei abyssum investigabilem esse proclamat. Si ergo adinventiones et cogitationes Dei sunt, frangi priores ramos olivae, et inseri alios de oleastro, non debes insultare, sed timere ne corruas, nec aestimes in eo te placere Deo, si sermones, id est, Scripturas illius legas. Tunc Scripturae prosunt legenti, si quod legitur, opere compleatur. Si loquens de Scripturis possis dicere: An experimentum quaeritis 455 ejus qui in me loquitur, Christus (II Cor. XIII, 3)? Dominus quippe dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. LXVII, 12): et super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, et leva vocem in fortitudine qui evangelizas Jerusalem (Isai. XL, 9). Atque hoc modo sermones Dei boni sunt, si secum sint, hoc est, si Deus non deserat praedicantem, cujus cor labiaque consentiunt. Caeterum qui confitetur labiis, et cor ejus longe est a Deo, et narrat justitias ejus, et assumit testamentum per os suum, et peccatorum sordibus inquinatur, cum hoc non sunt boni sermones Dei. Nec solum de peccatore, sed de eo quoque, qui gratiam non habet spiritualem, id est, prophetiae ac doctrinae, et interpretationis, majorumque charismatum, hoc dicendum est, quod hujuscemodi homo si voluerit elementorum causas, fideique suae reddere rationem, et quare Deus, qui bonus et Creator est omnium, ad solos tantum Judaeos venerit, et in ultimo jam saeculo vocaverit nationes, non habeat secum bonos Dei sermones; sed de propria imperitia etiam ea, quae bona sunt, Dei verba contaminet, quae verba recte ambulant et rectas aures requirunt. Et haec quidem Dominus praecipit populo successori, et Ecclesiae de gentibus congregatae, ne insultet generationi pristinae, et aliena non sit ab opprobriis insultando. Refert autem ipse qui verus est judex et sine perturbatione loquitur, quomodo in passione sua Israel ei contrarius fuerit, et hoc fecerit non quod suo nocere potuerit Creatori, sed quod contra pacem suam omnia perpetrarit. Unde et ad Jerusalem sermo est: Si scires ea quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42). Pace autem perdita, pellem suam excoriaverunt, id est, tulerunt a se Dei quo protegebantur, auxilium, et quasi nudas carnes absque cute et tegmine reliquerunt, ut quidquid videbatur esse pulchrum, operiente desuper misericordia Dei, hoc, illa recedente, praeberet videntibus turpitudinem. Recedente autem pace et auxilio Dei, quia restiterant Domino, de quo dicitur: Dominus conterens bella, Dominus nomen ei (Judith. XVI, 3), adversariis suis resistere non potuerunt, sed in omni certamine victi sunt, nec fuit qui contereret adversum eos bella 456 nascentia, juxta utramque personam hostium, vel hominum qui eos duxere captivos, vel adversariorum fortitudinem, qui animas eorum quotidie jugulabant blasphemando. (Vers. 9, 10.) Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite et ite, quia non habetis hic requiem, propter immunditiam suam [Vulg. ejus] corrumpetur putredine pessima. Interpretatio Septuaginta (si tamen Septuaginta est; Josephus enim scribit, et Hebraei tradunt, quinque tantum libros legis Moysi ab eis translatos, et Ptolemaeo regi traditos [ Al. contraditos]) tantum discordat in praesenti loco ab Hebraica veritate, ut nec capita possimus ex aequo ponere, nec eorum simul sententias explicare. Quamobrem nostra primum translatio disseratur, et postea ad eosdem veniemus. Adhuc contra populum Dei sermo est, cui supra jam dixerat: Econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunicam pallium sustulistis, quod non solum hoc egerint, sed mulieres quoque, id est, matronas quondam delicatas fecerint captivas ire, sive sub metaphora urbes Judaeae, quas et in Isaia filias Sion vocat (Isai. XXVI), eo quod Sion metropolis fuerit. A parvulis quoque earum tulistis, inquit, laudem meam in perpetuum, nullus remansit in populo, cunctis vel interfectis vel captis, qui meos psalmos caneret; sed et pauci qui in Babylone supererant, canere se non posse testantur. Quomodo, inquiunt, cantabimus canticum Domini in terra aliena (Ps. CXXXVI, 4)? Surgite itaque et ite in captivitatem, quia in hac terra requiem non habetis, quae propter scelera vestra polluta est, et mundari non poterit, nisi longum sabbatum antea celebrarit. Propterea autem dico vobis, non habetis hic requiem, quia polluta est terra vestra, et corrumpetur putredine pessima, captivitate videlicet, vel Babylonica, vel Romana, eo quod Domini sanguinem hauserit: juxta utramque enim historiae veritatem intelligi potest. LXX: Duces populi mei projicientur de domibus deliciarum suarum: propter malas adinventiones suas ejecti sunt. Potest hoc et generaliter de Judaici populi principibus, sacerdotibus ac Pharisaeis 457 accipi, qui post passionem Domini projecti sunt de urbe deliciarum suarum, in qua prius lascivierant propter malas adinventiones suas, et specialiter de stirpe David, quia statim ut natus est Dominus, defecit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus (Genes. XLIX), veniente cui repositum erat, et exspectatione gentium apparente. Sed et Ecclesiae quoque principes qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lascivias pudicitiam servare se credunt, propheticus sermo describit quod ejiciendi sint de spatiosis domibus, lautisque conviviis, et multo labore epulis conquisitis, et ejiciendi propter malas cogitationes et opera sua. Et si vis scire quo ejiciendi sint, Evangelium lege: In tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Mat. XXII, 13): [An non confusio et ignominia est, Jesum crucifixum, magistrum, pauperem atque esurientem fartis praedicare corporibus, jejuniorumque doctrinam, rubentes buccas, tumentiaque ora proferre? Si in Apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem quoque et abstinentiam amplectamur.] Sanctum utique est et Apostolorum ministerium, viduis et pauperibus ministrare (Actor. VI, 2). Non oportet, inquiunt, dimisso verbo Dei, ministrare nos mensis. At nunc non dico pauperes, non dico fratres, et qui rursum invitare non possint (ex quibus, excepta gratia, nihil aliud episcopalis speret manus) sed militantes et accinctos gladio, et judices, excubantibus ante fores suas centurionibus et turmis militum, Christi sacerdos invitat ad prandium. Tota clerici urbe discursant: quaerunt exhibere judicibus, quae illi in praetoriis suis aut invenire non possunt, aut certe inventa non coemunt. Nec vero arbitrandum quod generaliter ad omnes haec dirigatur invectio; sed quod eos qui tales sunt, pulset sermo propheticus; et comminetur eis supplicia, et tenebras sempiternas: ut qui pudore et verecundia non tenentur, agant poenitentiam saltem comminatione poenarum.
LXX: Propinquate montibus aeternis. Aeternos montes, vel Angelos intelligere possumus, vel prophetas, de quibus et in psalmo scriptum est: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Ps. LXXXVI, 1). Et in alio loco: Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi (Ibid. CXX, 1). Appropinquat autem 458 aeternis montibus qui non in peccatis suis a beatorum contubernio separatur: quomodo Moyses appropinquabat Deo, non loco, sed merito. Et ad eos qui appropinquabant aeternis montibus, ipse Dominus loquebatur. Deus appropinquans ego: et non Deus de longe (Jer. XXIII, 23). Montes autem aeterni, ad distinctionem eorum vocantur qui non sunt aeterni, principium scilicet hujus saeculi montium tenebrosorum: qui cum erecti fuerint velut cedrus Libani transeuntes cum mundo, locus eorum non poterit inveniri.
LXX: Surge et ambula, quia non est tibi hic requies. Jubemur in nullis mundi rebus putare nobis requiem; sed quasi a mortuis resurgentes, ad sublime tendere, et ambulare post Dominum Deum nostrum, et dicere. Adhaesit anima mea post te (Ps. LXII, 9). Quod si neglexerimus, et noluerimus audire dicentem: Exsurge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus (Eph. V, 14), dormitabimus quidem, sed decipiemur, et non inveniemus requiem quia ubi Christus non illuminat resurgentem, quae videtur esse requies, tribulatio est.
LXX: Propter immunditiam consumpti estis corruptione. Pro eo quod nos diximus, consumpti estis, potest juxta Graecam intelligentiam in Latino sonare sermone, corrupti estis: ut sit ordo, propter immunditiam corrupti estis corruptione. Hoc autem ad eos dicitur, qui voluptati corporis et libidinis servientes, non solum animam, sed corpus quoque suum corrumpunt, voluptatum amatores magis quam amatores Dei. Poterat quoque dicere, propter immunditiam corrupti estis, et sensus etiam absque corruptione fuisset expletus. Nunc autem quia ait, corrupti estis corruptione, ad distinctionem mihi videtur corruptionis salutaris dixisse: juxta quam et Apostolus loquitur: Et si is qui foris homo noster est, corrumpitur; sed qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Qui semper mortificationem Jesu portat in corpore suo, et exteriorem corrumpit hominem, et carnem imperio animae subjicit, iste corrumpitur quidem, sed non corruptione, quia corruptio illius salutaris est.
Fugistis, nemine persequente. Ad eos dicitur, qui propter immunditiam corruptione corrupti sunt, quod conscientia peccatorum etiam absque suppliciis resistere hostibus et dimicare non audeant.
459 Unde et formidolosi in sanctorum praelio, ne terreant mentes fratrum suorum, ejiciuntur e castris, et ex acie repelluntur (Deut. XX), et in maledictis Levitici ad hujuscemodi homines sermo dirigitur: Persequetur vos folii vox volantis, et fugietis, nullo persequente (Levit. XXVI, 36). Scio me in cujusdam commentariis legisse, exponentis Joannis evangelistae principium: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, hoc quod dicitur, nihil, ad malitiam retulisse: rursumque ipsam malitiam interpretatum esse diabolum, et isto quasi gradu, ipsum quod factum est sine Christo, nihil diabolum intellexisse. Si igitur malitia, vel diabolus nihil est, et fugerunt qui corruptione corrupti sunt, nullo, id est, nihil persequente, diabolus eos est persecutus in nihili. Quod si cui videtur nimis coactum, et contra Scripturae simplicitatem artificio potius eloquii, quam vera interpretatione dissertum, vel priorem, vel quam ipse repererit expositionem sequatur.
(Vers. 11, 12.) Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem, et erit super quem stillatur populus iste. Congregatione [Al. Congregans] congregabo Jacob, totum te: in unum conducam reliquias Israel pariter. Et in hoc capite multum Septuaginta interpretes ab Hebraico discrepant. Unde primum juxta id quod nobis ab Hebraeis est traditum exponamus, et postea, si Dominus voluerit, de eorum translatione tractabimus. O popule Judaice, ad quos repromissiones, quorum testamenta et lex, et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX), cui, imminentibus Babyloniis, vel Romanis, dixi: Surgite et ite in captivitatem, quoniam non est vobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione novissima, non me putetis volentem loqui, et praedicare gaudentem, quod venturum video: optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3). Utinam de meo sensu loquerer, et sanctum Spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent 460 vera quae dico: et tanta multitudo crederet in Filium Dei, et non traderetur aeternae captivitati. Verum quia propheta sum, et Dei spiritu loquor, et a divinitate [ Al. veritate] missus, praedico veritatem: propterea stillabo tibi sermonem meum in meracum vinum quod te inebriet, et corruere faciat. Me autem stillante, et futurae captivitatis malum canente, populus iste meas suscipiet pluvias, hoc est, vult, non vult, sustinere habet quae dico. Et ne arbitremini, malorum me esse tantum [ Al. tantorum] vatem, nunc quidem veniet praedicta captivitas; sed ecce in [ Al. ut agnoscatur quia in, etc. ] me sermo loquitur, qui ad omnes prophetas fit. Quo reticente propheta, non loquitur, et nunc dicit: Veniam, et humanum corpus assumam, nascar de Virgine. Sive ita: Quia in carnis humilitate veni, et non credistis mihi, veniam in consummatione mundi in majestate mea cum Angelis caeterisque virtutibus, et tunc te totum congregabo, Jacob: tunc in unum conducam reliquias Israel, et cum gentium populo in ovili meo pariter copulabo: tunc te muro firmissimo sepiam, et tanta erit credentium multitudo, et inter caulas positi gregis tumultuatio, ut vincatur numerus pecorum largitate. Ac ne forsitan putes, quia dixi: Ponam illum quasi gregem in ovili, et quasi pecus in medio caularum, de ovibus me loqui, intellige quod oves istae homines sint. Sequitur enim: Tumultuabuntur a multitudine hominum. Tumultus, vox plurimorum est, et nimiae multitudinis clamor pariter emissus: ne aestimemus unius vocem esse: sed omnium communem, laudantium bonum pastorem, qui ardua quaeque complanaverit, et suo aequaverit pede, dux itineris eorum ipse sit paradisi janua, et dicat: Ego sum porta: quo iter dividente et praecedente, et viae porta, transibit per eum credulum pecus. Pastor autem iste rex est et Dominus. Unde sequitur. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Quod si voluerimus haec omnia de primo adventu ejus accipere, et totum Jacob et reliquias Israel 461 ad Apostolos, et eam referre multitudinem, quae in Actibus apostolorum salvata est ex Judaeis, non abhorrebit a veritate expositio tractatoris. Hos enim vere congregavit Dominus in ovile suum, et posuit in medio caularum, et fecit iter ante eos, et induxit eos in Ecclesiam, et fuit rex eorum coram eis, et est Dominus in capite eorum in perpetuum.
LXX: Spiritus statuit mendacium. Stillavit tibi in vinum et ebrietatem, et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob. Non, ut plerique aestimant, spiritus stetit mendax; sed spiritus statuit mendacium, legendum est, quod Graece dicitur πνεῦμα ἔστησε ψευδὲς, hoc est, τὸ ψεῦδος. Quomodo enim in vulneribus putridis, ne cancer serpat et emortuum corpus vivas carnes depascatur, medici statuunt [ Al. secant] vulnus et urunt cauterio, vel pulvere καυστικῷ: ita spiritus Dei finem posuit mendacio, ne ultra populus Dei pseudoprophetarum vocibus subvertatur. Quod autem spiritus tam in novo quam in veteri Testamento, ubicumque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligatur, et saepe diximus, et nunc ex parte ponemus, ne cui dubium sit. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22). Et: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Ibid. VI, 25). Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea, et spiritum his, qui calcant eam (Isai. XLII): haud dubium ex praecedentibus quin terram significet. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subjiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur, ut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine (Matth. XII, 43). Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum (Luc. IX, 43). Et: Spiritus malus invasit Saul (I Reg. XVI, 14), et caetera his similia. Spiritus ergo Dei, qui finem mendacio posuit in pseudoprophetis, ipse tibi stillabit in vinum et ebrietatem. Vinum quod laetificat cor hominis (Ps. CIII); et ebrietatem qua inebriatus est Noe, et de qua dicitur: Comedite, amici mei, et inebriamini (Cant. V, 1). 462 Haec autem omnis laetitia et ebrietas ad comparationem sapientiae Dei, quae ut fluvius coelestem irrigat Jerusalem, stilla est, et gutta permodica. Nec dubitabunt sapientiae Dei stillam in hominibus dicere, qui lapidem abscissum de monte sine manibus legerint (Dan. II), et fatuum Dei sapientius hominibus, et Apostolos quoque ipsos ex parte cognovisse, et ex parte prophetasse (I Cor. XIII, 9). De hac igitur sapientia, id est, de stilla Judaici populi (non enim venit nisi ad oves perditas domus Israel) congregatus est Jacob: omnis qui supplantat Esau, et eripit primitiva ejus ac benedictionem, et antequam nascatur adhuc in utero positus, plantam pilosi fratris invadit.
LXX: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de Israel. Cum inquit crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fuerit fidem adductus, et intraverit gentium plenitudo, tunc etiam reliquiae Israel salvabuntur, non illae reliquiae, de quibus est scriptum in Regnorum libro: Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Baal (III Reg. XIX, 18). Et de quibus Paulus: Ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 15); de quibus supra hic propheta testatur: Et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob. Sed illae reliquiae, quae postquam omnes suscepti [ Al. susceptae] fuerint, in fine suscipientur a Deo. Et de quibus nunc dicitur: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias Israel, ut juxta id quod scriptum est: Concludens Deus omnes sub peccato, omnibus misereatur (Rom. XI, 32).
LXX: Ponam aversionem eorum sicut oves in tribulatione. Reliquias de Israel quas postquam omnes suscepero, suscepturus sum: nunc interim quia aversi sunt a me, ponam in tribulatione, et coangustabo, et faciam sedere, sine sacerdote, sine altari, et sine propheta: ut quem per beneficia non senserunt, intelligant per supplicia.
LXX: Quasi gregem in medio cubilis eorum: subauditur, ponam. Non solum, inquit, aversio eorum, qua a me aversi sunt, ponetur quasi grex in tribulatione; sed postquam tribulati fuerint, 463 et angustiae tempus expleverint, ponentur in requie, hoc est, in cubili suo. Et tunc [ Al. nunc] de hominibus commigrabunt et transcendent humanae conditionis statum, et implebunt quod sequitur: Exsilient ex hominibus. Non solum autem illi exsilient et abibunt; sed omnes ad quos fit Dei sermo, et qui humana vitia relinquentes, conversationem divinitatis imitantur, et audiunt: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes, exsilient ex hominibus, et quasi ferentur [ Al. feruntur] ad coelum.
LXX: Ascende per divisionem. Praesens locus quasi proprium habet exordium et apostrophen eloquii prophetalis, ad eum qui salvari cupit, cui imperatur ut ascendat per divisionem. Quod quidem manifestius fiet, si de Genesi sumpserimus exemplum, ubi nascuntur gemini de Thamar, cum qua Judas patriarcha concubuit: Factum est, inquit, cum pareret, et haberet geminos in utero: in ipso partu unus protulit manus, et tulit obstetrix et ligavit in manu ejus coccinum, dicens: Hic egredietur prior. Cum autem contraxisset manum, statim egressus est frater ejus, et illa ait: Quare divisa est propter te maceria? et vocavit nomen ejus Phares, quod interpretatur divisio. Et post haec egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum, et vocavit nomen ejus Zara, qui in lingua nostra dicitur semen, vel oriens (Gen. XXXVIII, 27, seqq.). Ostendit ergo senior populus, in quo erat ortus et semen antequam de gentibus Ecclesia nasceretur, manum suam in operibus, et postea contraxit eam audiens per Isaiam: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 15). Cumque ille contraxisset [ Al. contraxit] manum, et a justitiae cessaret operibus, frater ejus egressus est gentium populus. Et propter ipsum divisa est sepes, et destruxit Dominus atque Salvator, ut ille posset incedere, parietem, qui erat in medio, et maceriam duos populos separantem: et fecit unum gregem, et duos creavit in semetipso in uno novo homine faciens pacem. Unde et obstetrix prophetice loquens dicit ad Phares populum juniorem: Ut quid divisa est propter te maceria? Si intellexistis exemplum de Genesi, ascende qui salvari cupis, nequaquam per veterem populum qui manum contractam habet, sed per novum, in quo via Christus est, in quo porta Jesus, per quem ad Patrem incedimus, ipse enim solvit 464 medium parietem et maceriam, id est, obscuritatem veterum prophetarum, et omnia antiquae Legis aperuit sacramenta, et dissipata incedendi difficultate, viam oculis omnium revelavit: ut qui vult pergere, nullo irretiatur [ Al. impediatur] obice, nec obscuritatis caligine terreatur.
LXX: Ante faciem eorum diviserunt et transierunt portam, et egressi sunt per eam. Exivit rex eorum ante faciem eorum: Dominus autem princeps eorum [Al. erit ]. Propterea dixi tibi: Ascende per divisionem, qui surrexisti cum Christo, et ea quaeris quae sursum sunt: quia Angeli, sive Pater et Filius, et Spiritus sanctus diviserunt quod videbatur obstare, et fecerunt viam volentibus ingredi, et quia aperto itinere invaserunt iter, non solum ingressi sunt portam, sed et transierunt per eam. Ingressi sunt autem, quia et rex eorum eamdem ingressus est portam, et aperuit eis iter, ut absque ulla difficultate graderentur. Ipse enim Dominus, et rex et pastor, et via est et porta, dicitque: Ego sum porta: per me qui fuerit ingressus, salvabitur: ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9). De qua porta et alibi prophetatur: Haec est porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXXVII, 20). Quicumque autem ingressus fuerit, non debet in eo statu in quo intraverat, permanere; sed egrediatur ad pascua, ut in intrando exordium sit, in exeundo et in pascua reperiendo, virtutum perfectio. Qui ingreditur, adhuc in saeculo est, et ex creaturis intelligit [ Al. intelliget] Creatorem. Qui autem egreditur, transcendit universam creaturam, et omnibus quae videri possunt pro nihilo computatis, inveniet pascua super coelos, et sermone Dei vescetur, et dicet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Ps. XXI, 1). Hoc ideo, ut intelligeremus Evangelicum testimonium: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet; et quod nunc dicitur per Prophetam: Et transierunt portam, et egressi sunt per eam: qui tamen transitus et egressio absque Christo rege nostro tribui non potest, qui rex et Dominus est. Statim quippe connectitur: Dominus autem princeps erit.
(CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1 seqq.) Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem [Vulg. carnes] eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt 465 carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Manifeste adversum principes Israel sermo est, et sub metaphora leonum sive latronum crudelitas eorum describitur: quod spoliaverint pauperes, et interfecerint eos, et carnes eorum ossaque contriverint, et quasi in medio ollae, sic in urbe Jerusalem miserabilem plebem afflixerint, et propter haec inferatur eis postea supplicium in die captivitatis, vel a Nabuchodonosor, vel a Vespasiano et Tito. Et clament ad Dominum, et non exaudiat eos, et abscondat faciem suam ab eis, quia nequiter egerint in sceleribus suis. LXX: Et dicet: Audite haec, principes domus Jacob, et reliqui domus Israel. Cum superioribus haeret sententia. Supra enim dixerat: Dominus autem princeps erit, et dicet: Audite, principes domus Jacob, et reliqui domus Israel. Pro reliquis domus Israel, exceptis Septuaginta, omnes, duces domus Israel, transtulerunt. Dominus ergo qui viam fecit populo suo, et egressus est ante faciem eorum, et ipse est princeps itineris simplicioris populi, quem gregem vocat: his qui nolunt se praevium sequi, sed superbiunt, et quasi judices populi vestigia illius non sequuntur, comminatur et dicit: Audite, principes domus Jacob, et duces domus Israel. Quid est autem quod eos cogit audire? Non vestrum est, inquit, scire judicium, qui odio habetis bonum, et quaeritis mala: id est, non meremini Dei scire judicium quod est abyssus multa: et profundum justitiae ejus mens prava non invenit. Aut quomodo potestis scire judicium Dei, qui odistis bonum, modo potestis scire judicium Dei, qui odistis bonum, et quaeritis malum, qui detestamini sanctos pauperes, et honoratis divites peccatores. Simulque consideremus verborum significantiam: bona non amare, peccati est: quanti sceleris etiam odisse? et econtrario, si mala non fugere, vitii est: quantae impietatis est etiam diligenter inquirere? Post haec describitur saevitia judicum, et in subjectos crudelitas.
466 LXX: Diripientes pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum. Sicut devoraverunt carnes populi mei, et pelles ab eis excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut carnes in lebete, et sicut carnes in olla: sic clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et avertet faciem suam ab eis in tempore illo, eo quod pessime egerunt in adinventionibus suis. Non suffecerat spoliasse subjectum gregem; sed corpora quoque eorum afflixerunt duro imperio, et ossa eorum contriverunt, ut quidquid in eis forte fuerat, frangerent atque contererent. Quomodo ergo illi spoliaverunt populum meum, et nudaverunt omni pulchritudine et decore cutis, et carnes et ossa miserunt in ollam ferventem, quam rex accendit Assyrius, tradentes gregem meum diabolo, et angelis ejus: sic et ipsi cum venerit dies ultionis, clamabunt ad Dominum, et non exaudientur, quia nec ipsi rogantes audierunt: et extendent manus suas ad Dominum, et Deus avertet faciem suam ab eis, quia et illi averterunt a precantibus vultum. Et haec universa patientur, quia pessime egerunt in studiis et voluptatibus suis: et non reges fuere, sed tyranni: nec praepositi, sed leones: neque magistri discipulorum, sed lupi ovium, et satiaverunt se carnibus, et incrassati sunt, et sicut pinguissima hostia interfectionis, et suppliciis Domini praeparati. Hucusque contra principes malos: sequens vero sermo adversus pseudoprophetas est et doctores pessimos, qui populum Dei adulatione supplantant, pollicentes scientiam Scripturarum.
(Vers. 5 seq.) Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium: propterea nox vobis pro visione [Al. divisione] erit, et tenebrae vobis pro divinatione, et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, et confundentur qui vident visiones: et confundentur divini, et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei. Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio et virtute [Al. veritate], ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. LXX: Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum 467 meum, et mordent dentibus suis, et praedicant super eum pacem, et non est data in ore eorum, sanctificaverunt super eum praelium: propterea nox vobis erit pro visione [Al. indivisione], et tenebrae erunt vobis ex divinatione, et occumbet sol super prophetas, et contenebrescet super eos dies, et confundentur qui vident somnia, et irridebuntur harioli, et loquentur adversum eos omnes isti, quia non est qui exaudiat eos, nisi ego implevero fortitudinem in spiritum Domini, et judicium et potentiam, ut annuntiem Jacob impietates ejus, et Israel peccata sua. Legimus fuisse pseudoprophetas in Israel, qui propter dona pacem, quae eis data non erat, praedicabant, et si quis munera non dedisset, quamvis sanctus esset, iram Dei nuntiarent illi esse venturam. Unde nunc dicitur ad eos quod loquantur mendacia, et sermo eorum non prophetia, sed divinatio sit falsa: neque habeant lumen, sed tenebras et errorem. Cumque in contrarium versa fuerint quae promiserant, tunc operientur confusione, quia non erat, inquit, responsum Dei. Jam [ Al. nam] nec daemones accipient potestatem, ut eos sua fraude decipiant. Muta erunt oracula, tacebit immundus spiritus, et illudere non audebit. Hoc de pseudoprophetis. Rursum oratio de seipso prophetae loquentis inducitur, illis falsa vaticinantibus, et opertis confusione et ignominia, ego quae loquor, a sancto Spiritu institutus loquor, et loquor judicium Domini et virtutem [ Al. veritatem]. Cumque pseudoprophetae mordeant dentibus, et praedicent pacem, ego absque ulla formidine annuntio Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum; quia pro Deo, vel idola venerati sunt, vel Dei Filium crucifixerunt. Si autem juxta Septuaginta quod dicitur, de haereticis voluerimus accipere, qui vere pseudoprophetae sunt, et dicunt, haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos, non errabimus. Illi enim populum quondam Dei errore decipiunt, et hoc faciunt, ut comedant eos, vel simpliciter in accipiendis muneribus, vel mystice in occisione animarum eorum, et promittunt eis pacem et regna coelestia, et dicunt, non necesse est ut vivas continenter et sancte, habeto fidem quam docemus, et omnia promissa Domini consequeris: 468 quae loquentes, magis adversum eos iram Domini concitant, et praelium in illos sanctificant. Quamobrem, o haeretici, qui putatis habere vos prophetiam, et imitamini Ecclesiam Dei, ubi aestimatis esse visionem, ibi nox erit: et ubi jactatis vaticinium prophetale, ibi spiritus loquetur immundus. Occidet enim sol justitiae super hujuscemodi prophetas, et videbunt tenebras suas et confundentur. Cumque divini magis quam Prophetae fuerint comprobati, ridebuntur super somniis suis, et populi qui ab eis prius decepti fuerant, contra eos loquentur. Tunc etiam ipsi magistri poenitentiam agent, et nemo eos exaudiet, nisi ego quem offenderant. Et quia clemens sum, et nolo mortem peccatoris (Ezech. XVIII), sed cupio ut revertatur et vivat, cum exaudiero eos, dabo eis virtutem spiritus mei, et implebo eos judicio meo et fortitudine, ut qui prius populum blandimentis decipiebant, postea vera annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam, et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quae intulerant, et esse occasio sanitatis. Animadverte in praesenti loco, posse aliquem docere post peccatum, si tamen vitia pristina digna poenitentia eluerit. Unde et David post adulterium et homicidium loquitur in psalmo: Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Cumque hoc feceris. Docebo, ait, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. X).
(Vers. 9 seq) Audite haec, principes domus Jacob, et judices domus Israel: qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala: propter hoc causa vestri Sion ut ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et monstempli in excelsa silvarum. LXX: Audite haec, duces [Al. judices] domus Jacob et reliqui domus Israel, qui abominamini 469 judicium, et omnia recta pervertitis: qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitatibus. Duces ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede respondebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Nonne Dominus in nobis est? non venient super nos mala. Idcirco propter vos Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem ut custodia pomarii erit, et mons Domini in lucum saltus. Nemo ambigit, Jerusalem propter scelera quae in hoc capitulo describuntur, fuisse subversam, et quia supra vel ad judices, vel ad pseudoprophetas praecesserat comminatio: Audite, principes domus Jacob, et duces domus Israel. Et post paucos versiculos: Haec dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt populum meum, et reliqua: nunc generaliter et adversum judices, et adversum pseudoprophetas, et contra sacerdotes, et contra eos, qui sibi Dei pollicebantur notitiam, prophetalis sermo texitur, et arguit eos quod propter scelera eorum Sion quasi ager aranda sit, et Jerusalem velut acervus lapidum corruitura, et mons templi futurus in excelsa silvarum. Videmus completa quae dicta sunt: oris eloquium oculi probant: prophetiae testis aspectus est. Hoc ipsum testimonium et in Jeremiae volumine scribitur (Jerem. XXVI), ubi et Michaeae prophetae fit mentio, et Jerusalem vastitas praedicatur. Judices et principes domus Jacob, et domus Israel, id est, et duarum et decem tribuum, non solum judicium non faciebant; sed abominabantur illud, et omnia recta pervertebant, ne saltem parva justitia remaneret in civitate. Qui aedificaverunt Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate, rapinis pauperum, caede insontium, occisione sanctorum. Quod si quis de principibus videbatur judicare quod erat rectum, vendebat magis sententiam, et in muneribus judicabat. Sacerdotes quoque non docebant populum, nisi accepto pretio; et cum dicatur ad sanctos: Gratis accepistis, gratis date (Matt. X, 8), illi Dei responsum, accepta pecunia proferentes, gratiam Domini avara mercede vendebant. Et post haec mala non intelligentes peccatum suum, quasi sceleribus redimerent charitatem Dei, judices ac sacerdotes et prophetas 470 Dei esse se memorabant, et secundum impoenitens cor suum dicebant: Dominus in medio nostrum est, et non venient super nos mala. Quia igitur non egerunt poenitentiam, et omnis populus secutus est principum et sacerdotum prophetarumque vitia, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem sicut acervus lapidum erit, et templum quod prius auro argentoque fulgebat, in ruinas ultimas collabetur. Haec contra populum Judaeorum, cujus vera captivitas et extremae ruinae, et propter superiora quidem scelera, sed maxime propter effusionem Dominici sanguinis irrogata sunt. Unde et Sion quasi ager arata est, et Jerusalem in tumulos versa saxorum, et templum illud quondam nobile atque sublime, in extremos cineres comminutum est. Si quis autem haec quae de Jerusalem dicuntur, et de Sion ad Ecclesiam transferat (ipsa est enim domus Jacob, et domus Israel, secundum illud quod in Isaia scribitur: Jacob puer meus, suscipiam eum (Isai. XLI, 8). Et illud ad Timotheum: Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia (I Tim. III, 15) iste liquido pervidebit, quod principes domus Jacob, et reliqui de domo Israel (sive, ut melius in Hebraeo scriptum est) Judices domus Israel, non sint alii nisi episcopi, presbyteri et diaconi, qui nisi omni custodia servaverint cor suum, abominantur judicium et universa recta pervertunt: quando enim juxta personam judicant, et in disceptatione negotii non valet causae meritum, sed reorum potentia, nonne abominantur judicium, et omnia recta pervertunt? Potest autem et aliter accipi, quod principes domus Jacob, et judices domus Israel abominentur detestenturque judicium, Dei judicis sententiam declinantes, et omnem regulam Scripturarum malis interpretationibus depravantes, isti aedificant Sion in sanguinibus: et Jerusalem in iniquitate. Cum enim Scriptura jubeat: Ne inducas impium in tabernaculum justorum (Psal. V), et virum sanguinum et dolosum abominetur Dominus: hi quoscumque de asseclis suis ordinant clericos, et vitam eorum in scandalum populis exponentes, rei sunt infidelitatis eorum qui scandalizantur (Matt. XVIII). Unde dicitur expedire homini, 471 ut mola asinaria ligetur in collo ejus, et praecipitetur in profundum, quam ut scandalizet unum de minimis Ecclesiae. Cumque sacerdotes Malachias propheta angelos vocet (Malac. II), et os eorum oraculum Domini sit (Deut. XIX, 19), sine munerum acceptione non judicant, legentes: Munera excaecant oculos etiam sapientium, et quasi frenum in ore avertunt increpationem (Eccles. XX); et cum dicatur ad apostolos: Nolite possidere aurum, et argentum, neque aes in zonis vestris sit (Matt. X, 9): et excutiatur de sancti viri manibus etiam labore parta pecunia, voces Domini venditant, et de columbis mercantur in templo. Sed et prophetae Jerusalem in pecunia divinabant, nescientes aliud esse prophetiam, aliud divinationem: numquam enim divinatio in Scripturis in bonam partem accipitur. Non erit, ait augurium in Jacob, neque divinatio in Israel (Num. XXIII, 23). Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed quia pecuniam accipiebant, prophetia ipsorum facta est divinatio. Petrus apostolus: Argentum, inquit, et aurum non habeo (Act. III, 6): poterat utique Simoni mago vendere, quod petebat; immo poterat simulare vendentem (Spiritus enim sanctus nec venundari, nec emi potest), sed oblatam pecuniam cum offerente damnavit (Ibid. VIII). Nunc videas, prophetas Jerusalem non habere in ore prophetiam; et in Domino requiescere, et dicere: Non venient super nos mala: quorum causa speculatorium Dei hostili aratro dividitur; et locus quondam pacis, ruinis plenus fit, et templum Domini in vepres spinasque convertitur, et est habitaculum bestiarum. Nec quemquam moveat illud quod in primo Regum libro legimus, Saul volentem ire ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, quia pretium quod offerret pro vaticinio, non haberet, et puerum respondisse: Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, et dabo viro Dei, et annuntiabit nobis viam nostram (I Reg. IX): non enim scriptum est, quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint: quin potius a propheta pascuntur, et invitantur ad prandium. Sed fac eum accepisse, stipes magis aestimandae sunt tabernaculi, quam munera prophetiae. Siclus enim viginti obolos habet, et quarta pars sicli quinque 472 oboli sunt. Et nostri igitur sacerdotes, si volunt vendere prophetiam, et columbas in cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subvertit (Joan. II), quinque obolos accipiant, non pretia villarum. Hoc ipsum sonat et in tertio Regnorum libro, quod uxor Jeroboam, infirmante filio, pergit ad Achiam hominem Dei, defert ei panes et uvas passas, et vasculum mellis (III Reg. XIV). Dicitur enim quid secum illa portaverit, et tamen propheta non scribitur accepisse: quippe cum et corripuerit eam, et venturum luctum praedixerit: licet potuerint hi qui ad hariolos ire consueverant (quia multi divini et harioli erant in Israel) mala consuetudine aestimasse idipsum etiam de prophetis, et voluisse sanctis viris offerre, quod divinis offerre consueverant, et tantummodo Scripturam narrasse quid illi voluerint, nec tamen intulisse quod ipsi aut offerre ausi fuerint, aut prophetae acceperint. Apostolus Paulus: Qui altari, inquit, serviunt, et de altari participant, et vivunt (I Cor. IX, 13). Permittitur tibi, o sacerdos, ut vivas de altari, non ut luxurieris. Bovi trituranti os non clauditur (Ibid., 9). Scimus ista, et tamen licentia hac Apostolus non abutitur: et habens victum vestimentumque, contentus est: nocte et die laborat manibus suis, ne cui gravis sit. Et jurat in Epistolis, se sancte, et sine avaritia in Christi Evangelio conversatum, et non solum de se, sed de discipulis quoque suis hoc ipsum asserit: quod nullum miserit, qui ab Ecclesiis aut posceret [ Al. possit] aliquid, aut vellet accipere (I Thess. III). Si autem gratulatur in quibusdam Epistolis, et mittentium munera benevolentiam Dei appellat, non tam sibi congregat quam pauperibus sanctorum, qui erant in Jerusalem. Sancti autem pauperes, hi erant in Jerusalem, qui primum in Christo crediderant de Judaeis, et projecti a parentibus et cognatis, atque affinibus suis, tam possessiones, quam universam supellectilem sacerdotibus templi, ac populo vastantes, perdiderant. Si tales pauperes sunt, accipiant. Si autem sub occasione pauperum paucae ditantur domus, et in vitro ac vase fictili aurum comedimus, aut cum thesauris mutemus et vestes, aut pauper habitus non quaerat divitias senatorum. 473 Quid prodest circa collum ad abstergendos sudores linteolum non habere. Quid juvat esse μονοχίτωνας, et praeferre habitu paupertatem, cum marsupium nostrum universa pauperum turba suspiret? Propter hoc, causa nostri, qui tales sumus, qui Sion aedificamus in sanguine, et Jerusalem in iniquitate, qui judicamus in muneribus, qui mercedibus respondemus, qui in pecunia divinamus, et super hoc fictam nobis sanctimoniam vindicantes dicimus: Non venient super nos mala. Audiamus sententiam Domini quae sequatur: Sion et Jerusalem, et mons templi, speculatorium, et visio pacis, et templum Christi in consummatione, et in fine, quando refrixerit charitas, et rara fides fuerit, quasi ager arabitur, et redigetur in tumulos, et erit in excelsa silvarum sive in custodiam pomorum: ut ubi amplae quondam domus erant, et absque numero acervi frugum, ibi vix parva sit casula servans speciem ciborum, refectionem animae non habentium. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1 seq.) Et erit in novissimo dierum [Vulg. addit erit] mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem, et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones, non sumet gens adversum gentem gladium: et non discent ultra belligerare, et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit qui exterreat; quia os Domini exercituum locutum est; quia omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In illa die, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram, colligam, et quam afflixeram: et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat in gentem robustam, et regnavit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. LXX: Et erit in novissimis dierum manifestus mons Domini praeparatus super verticem 474 montium: et elevabitur super colles, et festinabunt ad eum populi, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et ostendet nobis viam suam, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exiet lex, et verbum Domini de Jerusalem, et judicabit inter populos multos, et arguet gentes fortes usque in longinquum, et concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces: et ultra non tollet gens contra gentem gladium, et nequaquam discent belligerare, et requiescet unusquisque sub vite sua, et unusquisque sub ficu sua, et non erit qui exterreat, quia os Domini omnipotentis locutum est haec, quia omnes populi ibunt unusquisque viam suam. Nos autem ibimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In illa die, dicit Dominus, congregabo eam quae contrita est, et quae ejecta fuerat, suscipiam, et quos repuleram: et ponam contritam in reliquias, et repulsam in gentem fortem, et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quia principes Judaeorum abominati sunt judicium, et omnia recta perverterant, et aedificaverant Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate: et non solum haec fecerant, verum in muneribus quoque judicaverant, et sacerdotes Jerusalem in mercede responderant, et prophetae ejus in pecunia divinaverant, et propter eos, Sion quasi ager aratus erat, et Jerusalem in tumulos lapidum corruerat, et mons templi Dei, desolatus in excelsa silvarum, idcirco nunc, derelicta domo eorum atque deserta, quando Filius Dei egrediens de templo ait: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31): Et: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 15). Angeli quoque, Josepho referente, dixerunt: Transeamus ex sedibus, pro monte Sion mons Domini inelevatus est, de quo ad principem Tyri dicitur. Et vulneratus es in monte Domini (Ezech. XXVIII). Iste autem mons Domini in novissimo dierum ostensus est, quando appropinquavit regnum coelorum. Siquidem in consummatione saeculorum in reprobationem peccatorum, per hostiam suam Salvator noster apparuit, et undecima hora ad conducendos operarios venit. Et completa illius passione, Joannes loquitur: Novissima hora est (I Joan. III, 18): in sex millibus enim annis, 475 si quingenti anni per horas diei singulas dividantur, novissima hora consequenter dicetur tempus fidei gentium. Et manifestus, inquit, erit mons Domini praeparatus super vertices montium. Manifestus erit, qui ante fuerat occultus, et praeparatus non solum in montibus, sed super vertices montium, Moysen et Prophetas, qui de eo vaticinati sunt. Licet enim omnia sancta conscripserint; tamen ad comparationem prophetiae, in qua Salvatoris adventum prophetaverunt, humilia sunt caetera, et nequaquam usque ad verticem montium pertingentia. Et exaltabitur, inquit, super colles (Philipp. II, 8, 9). Homo quidem apparuit, et formam servi accepit: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis; sed exaltavit eum Pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, et ad conversationem illius universa vita hominum comparata, campi dicuntur et valles. Ad hunc ergo montem qui praeparatus est super vertices montium, et exaltatus super colles, festinabunt, sive, ut in Hebraeo habetur, fluent omnes populi, id est, in morem fluviorum turbae innumerabiles congregabuntur. Festinabunt autem populi (Act. II), quando in eum pariter crediderint Parthi et Medi, et Elamitae, et habitantes Mesopotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est juxta Cyrenem, et advenae Romani, Judaei et proselyti, Cretes et Arabes. Nonne vobis festinasse videntur ad montem, quibus dictum est: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19, 20), et protinus secuti sunt Salvatorem? Rursumque de Jacobo et Joanne Scriptura refert, quod relicta navi et patre et fluctibus saeculi, festinaverint ad montem. Et Matthaeus publicanus audiens: Sequere me (Matth. IX), statim cucurrerit. Sed et illud in Evangelio, quando secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli et Jerosolymis, et Judaea et trans Jordanem, 476 et curavit eas, festinantes populos probat. Populis autem festinantibus, gentes quoque plurimae ibunt ad montem: totus scilicet orbis in eum credens, et dicent ad vexillum se patibuli mutuo provocantes: Venite, ascendamus in montem Domini. Ascensione opus est, ut quis ad Christum valeat pervenire, et ad domum Dei Jacob, Ecclesiam, quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis. Porro quod Jacob Salvatorem significet, et supra diximus: Jacob puer meus, suscipiam eum (Isai. II, 3). Sed et hoc dicent ad eos quibus locuti fuerant: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; et addent: Ut ostendant nobis viam suam, quam vel in Angelis intellige Ecclesiis praesidentibus, vel in Scripturis sanctis, quae viam Domini praeostendunt, et eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV). Et ambulemus in semitis ejus, in Apostolis scilicet, per quos in Christum credidimus. De Sion enim lex egressa est spiritualis, et ad gentes Dei sermo transivit de Jerusalem, qui judicabit inter populos multos (Joan. V, 22): Pater enim omne judicium dedit Filio. Et corripiet gentes multas usque in longinquum (Ps. XCIII, 11): Dominus enim apprehendit sapientes in astutia eorum, et cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Dijudicat autem inter populos qui salute digni sint, et qui indigni, et in ejus adventu omne bellandi studium conferetur ad pacem (Isai. II, 4). In aratra gladii mutabuntur, hastae cudentur in falces, gens bellare desinet contra gentem. Nemo pugnare discet, pugnandi necessitate deposita. Tantaque erit requies, ut non solum in urbibus, sed in viculis quoque et agris sit unusquisque securus: et hoc fiet, quia os Domini locutum est. Ac primum quidem juxta litteram, antequam nasceretur nobis puer, cujus principatus in humero ejus, totus orbis plenus erat sanguine, populi contra populos, reges contra reges, gentes dimicabant adversum gentes. Denique etiam ipsa Romana 477 Respublica bellis lacerabatur civilibus, Cinna et Octavio et Carbone pugnantibus: Sylla et Mario, Antonio et Catilina, Caesare et Cneo Pompeio, Augusto et Bruto, et eodem Augusto et Antonio: in quorum praeliis universa sanguinem regna fuderunt. Postquam autem ad imperium Christi, singulare imperium Roma sortita est; Apostolorum itineri pervius factus est orbis, et apertae sunt eis portae urbium, et ad praedicationem unius Dei singulare imperium constitutum est. Potest quoque hoc quod dicitur: Concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces (Joel. III, 10), et tropologice accipi: ut dicamus ad fidem Christi, iram et effrenata convicia esse deposita, ut mittat unusquisque manum super aratrum, et non respiciat post tergum, et contumeliarum jacula hastasque confringens, fructus metere cupiat spirituales, ut laborantibus aliis, nos intremus in labores eorum, et dicatur de nobis: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Ps. CXXV, 8). Nunc nemo pugnat adversus alium, quia legimus: Beati pacifici (Matt. V, 9). Nemo discit contendere in subversionem audientium, sed ponit silentium ori suo, et tacet; quia tempus malum est (Ps. CIII). Et requiescet unusquisque sub vite sua, ut premat vinum, quod exhilara: cor hominis, sub vite illa, cujus agricola Pater est (Joan. XV), et sub ficu sua dulcia Spiritus sancti poma decerpens charitatem, gaudium, pacem, et reliqua. Haec autem omnia accident, secundum utramque expositionem, quia Domini verba sunt vera, et ejus dixisse, fecisse est. Omnes populi ibunt, unusquisque in via sua: nos vero ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in saeculum et ultra. Cunctis, inquiunt, nationibus euntibus juxta errorem suum, nos ad montem Domini festinavimus, et diximus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Isai. II, 3), et ambulabimus in nomine Christi Domini nostri, quia ipse est mons qui Deus est. In die illa in qua lucebit sol justitiae, congregabitur illa quae fuerat ante contrita, et quae expulsa erat, suscipietur, et ad hoc congregabitur contrita, ut ponatur in reliquias, et derelicta in gentem fortem. Nisi enim Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus (Rom. IX, 29). Sed juxta 478 Hebraicum pulchre: Congregabo, inquit, claudicantem, et [Al. id est] eam quae male ambulaverat et ad quam Elias dixerat: Usquequo claudicatis (III Reg. XVIII)? cujus pes scandalizatus fuerat abscissus (Marc. IX). Quam ejeceram, et cui dederam libellum repudii, colligam: et quam afflixeram captivitatibus variis, vel tradideram diabolo et angelis ejus. Ac ne statim nobis diligens lector opponat, quomodo congregatam asseris claudicantem, et collectam eam quae fuerat ejecta, cum Judaei in infidelitate permaneant? Audiat de prima Christi dici Ecclesia quae credidit ex Judaeis, de qua fuerunt et Apostoli, super qua in Actibus Apostolorum Lucas describit: quod in una die crediderint tria millia, etiam alibi quinque millia (Act. II), et de quibus Jacobus loquitur ad Paulum: Vides, frater Paule, quanta millia sint de Judaeis credentium, et omnes hi aemulatores Legis sunt (Ibid., XXI, 20). Sed et significantiam considera prophetalem: Non dixit, ponam claudicantem totam salvam; sed ponam claudicantem in reliquias, ut reliquiae et electio salvae fiant, et eam quae laboraverat, in gentem robustam, in nomen videlicet Christianum, quod non gladius, non ignes, non tormenta superabunt. Vide fidem et passionem Martyrum, et de robusta gente non ambiges. Et reguabit Dominus super eos, id est, super gentes multas, et super reliquias claudicantes in monte Sion, in Ecclesia, in specula, in contemplatione virtutum, a praesenti saeculo, et usque in futurum. Si quis autem voluerit hoc quod dicitur: Congregabo eam quae contrita fuit, et ejectam suscipiam, et caetera, de anima humana intelligere quod ante adventum Christi variis passionibus vitiisque servierit, et quasi erronea et morbida ovis luporum fuerit laniata morsibus, non errabit: dum tamen noverit eam, quae contrita fuerat et afflicta, sub Domini postea regno futuram, et victuram in Sion, et ad pristinum montem boni pastoris humeris reportandam (Luc. XV). Sciendum quoque, et hoc capitulum quod nunc exposuimus, et huic simile de Isaia, Judaeos et eorum erroris haeredes ad mille annorum referre imperium Christi atque sanctorum. Et illud quod dicitur: Omnes populi ambutabunt, unusquisque in nomine Domini Dei sui, ita interpretari, unamquamque gentem cum idolo suo torqueri, et mitti in ignem aeterni supplicii. 479 Sed ex consequentibus arguuntur, non de fine saeculorum hoc dici, sed de primo adventu Christi, in quo colliguntur reliquiae claudicantis, et gentes ante salvantur. Igitur Isaias hujuscemodi posuit testimonium: Sermo qui factus est ad Isaiam filium Amos de Juda et Jerusalem: quia erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei super summitatem montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes, et ibunt nationes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis 480 viam nostram, et ambulabimus in ea: de Sion enim exiet lex, et verbum Domini de Jerusalem: et judicabit inter gentes multas, et arguet populum plurimum, et concident gladios suos in aratra, et zibynas suas in falces, et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare (Isai. II): Significanter hic [ Al. his] dicitur quod sermo Dei egrediens de Jerusalem, judicet inter gentes multas, et arguat proprie populum Judaeorum. Nos enim quasi peccatores juxta operum nostrorum mensuram judicabit: illos vero ut impios et negatores non judicabit, sed arguet condemnatos. LIBER SECUNDUS. Semper invidis respondemus, quia non cessat invidia: et librorum nostrorum exordia, aemulorum maledicta confutant: qui vulgo jactant, me sterilis jejunique sermonis quasdam ineptias scribere, et cum loqui nesciam, tacere non posse. Itaque obsecro vos, o Paula et Eustochium, ut ad hujuscemodi latratus claudatis aures, et infantiam, ut dicunt, meam orationibus adjuvantes, impetretis mihi juxta Apostolum adapertionem oris mei, ut de Scripturis loquenti adaptari possit: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. LXVII, 12). Moneo autem tauros pingues, qui circumdederunt me (Ps. XXI), ut quiescant et desinant maledicere, malefacta ne noscant sua, quae proferentur post, si pergent [ Al. pergunt] laedere. Nam quod dicunt, Origenis me volumina compilare, et contaminari non decere veterum scripta: quod illi maledictum vehemens esse existimant, eamdem laudem ego maximam duco, cum illum imitari volo, quem cunctis prudentibus, et vobis placere non dubito. Si enim criminis est Graecorum benedicta transferre, accusetur Ennius et Maro, Plautus, Caecilius et Terentius, Tullius quoque et caeteri eloquentes viri, qui non solum versus, sed multa capita et longissimos libros ac fabulas integras transtulerunt. Sed et Hilarius noster furti reus sit, quod in psalmos quadraginta ferme millia versuum supradicti Origenis ad sensum verterit. Quorum omnium aemulari exopto negligentiam, potius quam istorum obscuram diligentiam. Verum jam tempus est alterum in Michaeam librum cudere, et renascentia hydrae capita ῥοπάλῳ contundere prophetali. (Vers. 8, 9.) 481 Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem. Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit: quia comprehendit te dolor quasi parturientem. LXX: Et tu, turris gregis, caligosa filia Sion, at te veniet, et ingredietur principatus primus, regnum ÷ de Babylone filiae Jerusalem. Et nunc quare cognovisti mala? numquid rex non erat tibi, aut consilium tuum periit, quia obtinuerunt te dolores sicut parturientem? Turrem gregis nebulosam sive squalentem, quod Hebraice dicitur OPHEL ( ) nullam aliam debemus accipere, nisi illam de qua Isaias ait: Et aedificavi turrem in medio ejus, id est, vineae. Vinea autem Domini domus est Israel (Isai. V, 2). Haec turris quamdiu habet torcular, id est, altare, et in circuitu maceriam, auxilia videlicet Angelorum, et non ingreditur diabolus aper in vineam, non est squalida, non est tenebrosa, sed a Domino lucente sortita vocabulum, appellatur civitas, quae in monte sita latere non potest. Turris igitur quondam gregis et populi Dei (quia pessimi coloni interfecerunt patris familiae filium (Luc. XX) nunc squalida est et destituta, et sub nomine Ariel, clamat de terra in Isaia. Et haec turris filiae est Sion, sive, ut Symmachus vertit in Graecum: Ipsa est filia Sion (Isai. XXIX): et usque ad hanc veniet Deus, vel potestas prima, quae potestas regnum est filiae Jerusalem. Venit autem ad hanc turrim prima potestas, sive principatus primus, ille qui dixerat: Ego sum alpha et Ω, principium et finis, primus et novissimus (Apoc. XXII, 13). Et qui ex persona assumpti hominis ait in Proverbiis. Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22), sive, ut in Hebraeo scribitur: Dominus possedit me: CANANI ( ) enim non creavit me, sed possedit me habuitque, significat. Et venit potestas prima, et regnum filiae Jerusalem, ut post primam fieret et secunda, sicut enim ipse loquitur confidenter: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12): ita et discipulis suis donat ut ipsi quoque lumen vocentur mundi, dicitque ad eos: Vos estis lux mundi (Joan. VI). Sed et vineam veram 482 se in Evangelio vocans, de credentibus per Jeremiam loquitur: Ego autem plantavi te vineam frugiferam totam veram (Jer. XXI). Et cum sit panis vivus de coelo descendens, discipulis dedit, ut appellentur panis. Unde et apostolus Paulus loquitur confidenter: Omnes enim unus panis sumus (I Cor. XVII). In hunc igitur modum ingreditur potestas prima et regnum in Jerusalem, ut credentes in ea potestatem faciat et regnum. Quod autem in quibusdam libris legitur: Et ingredietur [Al. ingrediatur], principatus primus regnum filiae Sion, et de [Al. est de] Babylone, sciamus additum esse, quia nec in Hebraeo, nec apud alios habetur interpretes. Et videtur mihi quidem de captivitate sensisse Babylonia, quod populus inde egrediens venerit Jerusalem. Sequitur: Et nunc quare moerore contraheris? sive, ut in LXX scriptum est: Et nunc quare cognovisti mala, ad quam venturus est, inquit, Dominus et potestas prima et regnum? Quare nunc moerore contraheris, aut quare cognovisti mala? Statim respondetur et dicitur: Quia rex non est tibi, et consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem. Aut certe cum haec omnia habeas, vitio tuo nec regis, nec consiliarii mereris auxilium. Quod autem ait: Quare cognovisti mala? illo sensu accipiendum est, quod omnis qui meretur et patitur mala, dicitur nosse mala, et ignorare bona. Juxta illud quod in primo quoque Regnorum libro scriptum est: Filii Heli, filii pestilentiae, non cognoverunt Deum (I Reg. II, 12). Et alibi: Qui custodit mandatum, nesciet verbum malum (Eccles. VIII, 5). Et ad peccatores: Recedite a me, inquit Dominus, qui operamini iniquitatem, quia nescio vos (Ps. VI, 9). Econtrario de Domino: Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum fecit (I Cor. V, 21), subauditur, Deus Pater. Rex autem, et magni consilii Angelus, Salvator intelligitur, qui periit pro populo non credente, quem comprehenderunt dolores sicut parturientem: putans enim Israel obtinere se imperium, repente vastatus est. Et quomodo pariens dolorem effugere non potest: sic ille imminentem captivitatem, 483 et exercitum urbi circumdatum vitare et differre non potuit. Legamus Scripturas, et numquam inveniemus, sanctas mulieres, excepta Rachel, cum dolore peperisse: quae quia in via erat, et in hippodromo, id est, equorum cursu, qui in Aegypto venundantur, filium peperit doloris, quem postea vocavit pater filium dextrae (Genes. XXXV). Eva ejecta de paradiso et audiens: In doloribus paries (Ibid., III, 16), peperisse describitur in dolore. Uxor Phinees contracta, nec se erigens, sicut illa quam in Evangelio diabolus alligavit (Luc. XIII), peperit postquam captam arcam Dei populique cognovisset ruinam (II Reg. IV). Sara autem quia sancta erat, et ei defecerant muliebria, nato Isaac dicit: Risum mihi fecit Dominus, quicumque enim audierit, congratulabitur mihi (Gen. XXI, 6). Dolores igitur qui obtinuerunt turrem gregis, dolores inferi sunt et dolores mortis, qui circumdederunt quidem et vallaverunt etiam Salvatorem; sed nequaquam eum obtinere potuerunt, sicut ipse loquitur in psalmo decimo septimo: Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me, et dolores inferni vallaverunt me. Quidam putant turrem squalentem, sive tenebrosam et filiam Jerusalem, de coelesti Jerusalem intelligi, quae sit mater sanctorum, de qua et Apostolus ait: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Heb. XII, 22), quae tamdiu squalet, quamdiu filii sui non reducuntur ad eam, et rex et consiliarius non sit in ea, et dolores sicut parturientem apprehendant eam, quod frustra peperit, videns tantos filios interfectos.
(Vers. 10.) Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. LXX: Dole, et viriliter age, filia Sion, quasi pariens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in campo, et venies usque ad Babylonem: inde liberabit te, et inde redimet te Dominus Deus tuus de manu inimicorum tuorum. Cui praecipitur ut doleat, sive parturiat, et postea infertur, viriliter age, non frustra praecipitur; sed ut dolores patienter ferens, egrediatur de civitate, et habitet in campo sive in regione, et veniat usque ad Babylonem, et cum pro 484 peccato sustinens captivitatem fortiter tulerit quod illatum est, tunc liberet eam Dominus, et redimat Deus suus de manu inimicorum suorum, ut postquam fuerit liberata, insultantibus dicat: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi: resurgam; etsi enim ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur ignominia (Infra VIII, 9). Unde et in Psalmis congrua voce cantatur; Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur Dominus (Psal. CII, 9). Quod autem Dole, et viriliter age, ad salutem dolentis pertineat, et agentis viriliter, Jesus quoque filius Nave testis est, cui Dominus dicit: Confortare, et viriliter age (Josue I, 1). Dolet autem et agit viriliter filia Sion, quia excalciata et nuda egressa est de civitate, et captiva ducenda est in campum Sennaar, et futura in Babylone donec Zorobabel veniat, et Ezdras qui interpretatur adjutor, et de manu Chaldaeorum liberet eam. Quod cum juxta litteram manifestum sit, intelligere mihi videtur animam propter peccatum de Ecclesia pulsam, et inimico et ultori contraditam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat exire de civitate quam fluminis impetus laetificat, et habitare non in monte, ubi prius fuerat, sed in campo, in quo Assyriorum vagatur exercitus, et esse in confusione vitiorum suorum, et postquam habuerit compedes, et traxerit molam, et farinam Babyloniis fecerit, in semet reversam dicere: Quanti mercenarii patris mei saturantur panibus, et ego hic fame pereo (Luc. XV, 17)! et ad paternam domum postea revertentem suscipi a clementissimo patre, et redimi de manu durissimi domini. Ponamus exemplum ut quod imperatur filiae Sion, et dicitur: Dole, et viriliter age quasi pariens, non ad poenam, sed ad utilitatem illius referamus. Loquitur Paulus ad Galatas; Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Et tamdiu doluit, tamdiu [ Al. quamdiu] parturivit, donec eos rursum per poenitentiam generaret, qui per delictum perierant. Puta medicum febricitanti, vel vulnerato dicere: Dole, et viriliter age, sustine sitim, porta cauterium, 485 ut certior sanitas consequatur. (Vers. 11-13.) Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus: quia congregavit eos, quasi fenum areae. Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos: et interficies (Al. interficiam) Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. LXX: Et nunc congregatae sunt super te gentes multae dicentium: Insultemus et videant in Sion oculi nostri. Ipsi autem nescierunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos, ut manipulos areae. Surge et tritura eos, filia Sion: quia cornua tua ponam ferrea, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos, et vovebis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. O Jerusalem, o filia Sion, quae venies usque Babylonem, et ibi liberaberis, et redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum: nunc interim [ Al. iterum] congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera loquuntur, et dicunt: Lapidetur, et aspiciat in eam oculus noster. Sive ut in LXX scriptum est: Insultemus et gaudeamus, et despiciant super Sion oculi nostri: et non cognoverunt Domini voluntatem atque consilium: quia propterea adversum te congregatae sint nationes, ut conteras eas, quasi fenum vel stipulam areae. Surge igitur, filia Sion, et in cornibus ferreis, quae tibi dare me spondeo, atque in ungulis aereis, quas acceptura es, ventila et contere populos, et interfice eos Domino universae terrae. Tali enim victima et tali sacrificio delectatur. Haec Judaei necdum expleta cernentes, in futuro sibi Christi pollicentur adventu, et dicunt universas nationes Judaico populo servituras, ipsumque imperium Romanorum, quod sub nomine interpretantur Edom, conterendum esse ungulis suis et cornibus ventilandum. Quod quam stultum sit, ex omnibus Scripturis facile comprobatur; sed hoc alterius temporis est. Nos ergo qui non occidentem litteram, sed spiritum vivificantem sequimur, dicimus adversum filiam Sion, quae interpretatur 486 Ecclesia, multas nationes daemonum congregari, et in praesenti saeculo, quod in maligno positum est, insultare, et in occisione filiorum ejus gaudere, nescientes cogitationes Domini, nec ejus consilium agnoscentes. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Congregabit itaque eos quasi manipulos areae, ut quidquid spinosum habere videbantur et aspersum, vacuumque et leve, ungulis suis conterat, et cornibus ventilet, et purum remanens frumentum, in Domini offeratur donaria. Quid autem in eo significet quod ait: Et comminues populos multos, et consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. Legamus Numeros, et Jesum Nave, et primum Regnorum librum, et videbimus quomodo de subjectis gentibus, cum universa perierint in ore gladii, aurum et argentum, et tam de hominibus, quam de jumentis certus praedae numerus Domino consecratus sit. Denique et Achor, qui de anathemate Jericho aliquid est furatus, conturbavit populum, et ex peccato valli nomen impositum est, EMEC ACHOR ( ), id est, vallis tumultus, sive turbarum (Josue VII). Ut autem scias juxta LXX interpretes, qui dixerunt: Consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae, in bonam partem debere accipi consecrationem: Theodotio pro multitudine, munera transtulit: Quinta editio, emolumentum, id est, ὠφέλειαν: Symmachus, lucrum, id est, τὸ κέρδος αὐτῶν. (CAP. V) (Cap. V.--Vers. 1.) Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israel. LXX: Nunc obstruetur filia obstructione: angustiam posuit super nos: in virga percutient super maxillam tribus Israel. Non quod una tribus percutiat maxillam alterius, sed quod alii percutiant tribus Israel in maxillam. Pollicitus quidem tibi sum, o filia Sion, quod venturum sit tempus quo cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, et comminuta daemonum multitudine, offeras quidquid illi ante possederant Domino (Rom. XI) universae terrae. Sed quia hoc tunc futurum est, quando subintraverit gentium plenitudo, et omnis Israel salvatus fuerit: nunc interim pro meritis tuis 487 vastare, sive ut in Hebraeo habetur, concidere. Nequaquam enim juxta Apostolum (Philip. III) vocaris Circumcisio, sed concisio: nec te appello filiam meam, sed latronis filiam, quod Hebraice dicitur, BATH GEDUD ( ), id est, diaboli ad praedandum semper accincti. Fecisti enim domum meam speluncam latronum, repugnasti adversum me, et filii tui obsidionem posuerunt super me, et super Filium, et Spiritum meum. An non contumelia Trinitatis est, quando in virga et calamo, te faciente, percussere Romani caput judicis Israel, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Mat. XXVI, 60)? sive quando unus de ministris tuis percussit eum in maxillam, dicens: Sic respondes pontifici (Joan. XVIII, 22)? Hoc juxta Hebraicum, cui interpretationi Aquila et Symmachus, et Theodotio, et editio quinta consentiunt. Juxta LXX autem multo altior sensus est, et quasi a proprio intelligitur exordio. Nunc obstruitur synagoga obstructione: et dicent qui in ea clausi fuerint: Angustiam posuit super nos; et Romanis potestatibus subditae, percutientur in maxilla tribus Israel. Abstulit enim Dominus de Judaea et de Jerusalem, fortem et validum, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem [ Al. adjutorem], et viae ejus usque hodie clausae sunt et obseptae, nec potest egredi de captivitate; sed durissimo premitur imperio (Isai. III, 1, 2). Si autem juxta superiorem sensum voluerimus de Ecclesia dictum accipere: Nunc obstruetur filia obstructione, illud de Osee proferamus exemplum, in quo adultera loquitur: Vadam post amatores meos, qui dabant mihi panes meos, et aquam meam, et vestimenta mea, et linteamina mea, oleum meum, et omnia quae mihi prosunt (Osee II, 5). Et postea Deus volens impedire cogitationem pessimam, non eam facit quod desiderat adimplere; sed obstruit vias ejus, ne consequatur amatores suos, et amplius fornicetur. Ait 488 quippe: Propterea ecce ego obstruam vias ejus in sudibus, et obsepiam vias ejus: et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores [Al. addit suos], et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat (Ibidem, VI, sec. LXX). Animadverte opus Domini profecisse: Adultera enim non inveniens viam suam, nec valens pergere quo volebat, necessitate obstricta ad maritum revertitur priorem, et confitetur, melius sibi in domo viri esse prioris, quam quondam apud amatores suos fuerat, tribulationibusque, et plagis Israel eruditur. Unde et ad ( Al. de) David sub typo Christi mystice dicitur: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII, 31 seqq.). Tribulationem ergo posuit Deus super filiam Israel, et percutient eam Angeli, qui plagis praepositi sunt, in maxilla. Ac ne forte nescires quae esset filia, quae obstruitur obstructione, et ponitur in angustia, statim infertur, et dicitur, tribus Israel. Nos autem sumus Israel, qui mente cernimus Deum, ad quorum distinctionem Apostolus loquitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. XIX, 18). Numquam enim vocaret carneum Israel, nisi sciret esse etiam spiritualem. (Vers. 2.) Et tu, Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. LXX: Et tu, Bethleem domus Ephrata, minima es, ut sis in millibus Juda: ex te mihi egredietur, ut sit in principem Israel, et egressus ejus ab initio ex diebus saeculi. In Evangelium secundum Matthaeum (Mat. II), cum magi de Oriente venissent, et Herodes a scribis quaereret, ubinam Christus Dominus nasceretur, respondisse 489 narrantur: In Bethleem terra Juda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: Et tu, Bethtleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda: ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. Quod testimonium nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, Matthaeum volentem arguere Scribarum et sacerdotum, erga divinae Scripturae lectionem, negligentiam, sic etiam posuisse, ut ab eis dictum est. Sunt autem qui asserant, in omnibus pene testimoniis, quae de veteri Testamento sumuntur, istiusmodi esse errorem, ut aut ordo mutetur, aut verba, et interdum sensus quoque ipse diversus sit, vel apostolis, vel evangelistis non ex libro carpentibus testimonia, sed memoriae credentibus, quae nonnunquam fallitur. Exponamus ergo Hebraicum: Et tu, Bethleem, id est, domus panis, quae vocaris Ephratha, minima quidem es in civitatibus Juda, et tantis millibus comparata, vix parvus es viculus; sed ex hoc parvo viculo egredietur Christus, qui est [ Al. sit] dominator in Israel. Ac ne putes eum de genere David tantum esse, cui repromisi, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Ps. CXXXI, 11), carnis assumptio divinam non impedit majestatem: de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. Ipse est cui et in alio psalmo dixi: Ante Luciferum genui te (Ps. CIX, 3). In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hoc erat in principio apud Deum. Et idcirco egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Quod autem Bethleem ipsa sit Ephratha, liber Geneseos ostendit, in quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta in via Ephratha, haec est Bethleem (Genes. XXXV). Et in utroque nomine significat sacramentum: domus enim panis dicitur, propter panem vivum, qui de coelo descendit (Joan. VI). Et Ephrata, quod interpretatur furorem videt, propter Herodis insaniam, quia 490 illusus a magis, iratus est valde, et mittens universos occidit infantes in Bethleem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra [ Al. deorsum], secundum tempus quod exquisierat a magis, et propter plurimum sanguinem audita est vox in excelso, planctus et ululatus Rachel flentis liberos suos (Jer. XXXI). Legimus juxta Septuaginta dumtaxat interpretes, in Jesu Nave, ubi tribus, Judae urbes et oppida describuntur, inter caetera etiam hoc scriptum: Thaeco, et Ephratha, haec est Bethleem, et Phagor, et Aetham, et Culon, et Tami [Al. Tatami], et Soris, et Caraem, et Gallim, et Baether, et Manocho, civitates undecim, et viculi earum (Josue XV), quod nec in Hebraico, nec apud alium invenitur interpretem, et sive de veteribus libris erasum sit malitia Judaeorum, ne Christus de tribu Juda ortus videretur: sive a Septuaginta additum, nequaquam liquido cognoscentes, certum quid novimus. Nihilominus et de libro Judicum hoc ipsum possumus approbare, quod Bethleem in tribu Juda sit, scriptum est enim: Et fuit vir Levites habitans in lateribus domus [Al. montis] Ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina sua, et abiit in domum patris sui in Bethleem Juda (Judic. XIX, 1). Pulchre autem dicitur, in Bethleem Juda, ad distinctionem ejus Bethleem, quae in Galilaea sita est, sicut in eodem Jesu volumine reperi. Potest Ephratha in lingua nostra sonare, καρποφόρον, uberem atque frugiferam, et id ipsum ostendere in mysterio, quod et domus panis. (Vers. 3.) Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel. LXX: Propterea dabit eos usque ad tempus parientis: pariet [Al. parturientes parient], et reliquiae fratrum revertentur ad filios Israel. Quia de Bethleem, quae est Ephratha, egressus est Christus dominator in Israel, et egressus ejus non eo tantum fuerat tempore quo visus in carne est, sed ab initio aeternitatis, sive ab initio saeculi. Quia semper ipse locutus est per prophetas, 491 et sermo Dei factus est in manu eorum [ Al. sanctorum]: ideo dabit Judaeos, eosque regnare permittet usque ad tempus parientis, quando completur illud: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1, sec. LXX). Cum enim sterilis pepererit septem, et quae multos habuerat filios, fuerit infirmata, et delicto populi Judaici plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet, et reliquiae fratrum ejus ad filios Israel convertentur; et adveniens Elias propheta, quod interpretatur, Deus Dominus, convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres suos (Luc. I, 17), et novissimus populus jungetur antiquo, ut vere filii Abraham appellentur, cum in eum crediderint quem vidit Abraham, et laetatus est (Joan. VIII). Quod est autem tempus in quo sterilis pariet? Ut reor, illud de quo Isaias loquitur: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Isa. XLIX, 8). Quod et Paulus intelligens de Christi tempore praedicatum, ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 21). Hoc ipsum puto et illud mystice demonstrari, quod in Ecclesiaste scriptum est: Tempus pariendi, et tempus moriendi (Eccl. III, 2), quod eo tempore quo ex sterili natus est gentilium populus, filios amiserit synagoga. Potest autem et aliter intelligi: Dabit Dominus templum et Jerosolymam, et Judaeos usque ad illud tempus quo virgo pariet, quae postquam pepererit, et natus parvulus acceperit spolia Samariae, et virtutem Damasci, interfecto populo Judaeorum, reliquiae Israel salvabuntur. Et fratres Christi, id est, apostoli convertentur ad prophetarum et patriarcharum fidem, qui venturum Christum annuntiaverunt, et complebitur psalmi vaticinium; Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, et caetera quae sequuntur (Ps. XLIV, 17). (Vers. 4.) Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui, et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. LXX: Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in fortitudine Dominus, et in gloria nominis Domini Dei sui erunt, quia nunc magnificabuntur usque ad terminos terrae. Postquam sol justitiae egressus fuerit a 492 summitate coelorum, et pervenerit usque ad terminos eorum, et pepererit pariens, et reliquiae fratrum ejus conversae fuerint ad filios Israel: tunc ipse Dominus qui prius ambulabat, et cum his qui in itinere erant positi, necdum habebat fixum gradum, stabit et pascet eos in fortitudine Domini, ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit, super aquas refectionis enutrivit me: animam meam convertit (Ps. XXII, 1). Pascit autem eos, non solum in fortitudine Domini, sed et in sublimitate nominis Domini Dei sui, quando dicit ad Patrem: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos: quando eram cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex his periit (Joan. XVII, 11). Et convertentur, sive ut melius interpretatus est Symmachus, habitabunt. JASUBU ( ) enim verbum Hebraicum utrumque significat. Habitabunt autem in Ecclesia Domini, quia magnificatus est Christus usque ad terminum terrae. Sive, juxta LXX, quia magnificabuntur [ Al. magnificantur] ipsi cum pastore suo usque ad extremum terrae, ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII). (Vers 5.) Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. LXX: Et erit haec pax; Assyrius quando supervenerit in terram vestram, et cum ascenderit super regionem vestram. Quando venerit diabolus, qui interpretatur εὐθύνων, id est, arguens atque corripiens, super terram regionemque credentium, et eorum quos pascet Dominus in fortitudine, et in sublimitate nominis Domini Dei sui, et eos calcaverit tribulationibus variis, et domos animarum nostrarum, id est, corpora quasi superbus ascenderit atque depresserit, et tamen nihil nos a Christi charitate separaverit: tunc Christi pax, sive ipse Christus erit in nobis, et dicetur de sancto, Nihil proderit inimicus in eo. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, possit manifestius fieri. Venit Assyrius super terram quondam Pauli, et ascendit super regionem ejus, quando fuit in laboribus supra modum; in plagis abundantius, in carceribus nimis, in 493 mortibus frequenter: quando a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, ter virgis caesus est, semel lapidatus est, ter naufragium fecit, nocte et die in profundo maris fuit, in periculis latronum, periculis in falsis fratribus, periculis ex genere, periculis ex gentibus; sed in his omnibus vincebat propter illum qui dilexerat eum. Et ideo implebatur pace, quia impletus fuerat contumeliis (I Cor. XI). Judaei in adventu Christi, quem sibi simulant, haec omnia juxta litteram futura esse contendunt. (Vers. 6.) Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines, et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. LXX: Et consurgent super eum septem pastores, et octo morsus hominum, et pascent Assur in gladio, et terram Nemrod in fovea ejus, et liberabit de Assur, cum venerit super terram vestram, et cum ascenderit super terminos vestros. Ubi nos posuimus primates homines, et in Hebraico scriptum est NESICHE ADAM ( ), Symmachus interpretatus est Christos hominum; Theodotio et quinta editio, principes hominum; Aquila graves, vel constitutos homines, id est, καθισταμένους. Rursum in eo ubi ego et Aquila transtulimus, in lanceis ejus, ut subaudiatur, terrae Nemrod, Symmachus vertit, ἐντὸς πυλῶν αὐτῆς, id est, intra portas ejus; Theodotio, in portis eorum; quinta editio, ἐν παραξίφησιν αὐτῶν, quod nos possumus dicere, in sicis eorum: in Hebraeo autem positum est BAPHETHEE ( ). Tunc igitur erit pax, cum reliquiae fratrum Christi conversae fuerint ad filios Israel, et venerit Assyrius in terram nostram, et adjuti a Domino, eum qui nostras domus calcare cupiebat, velociter contriverimus sub pedibus nostris. Ipse enim Dominus ait: Suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates hominum, vel morsus hominum. Suscitabimus autem ego et Filius meus et Spiritus sanctus, juxta illud quod in Genesi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et 494 in Abdiae principio: Surgite et ascendamus adversus eam in praelio. Septem pastores, omnes patriarchas et prophetas et sanctos viros arbitror esse, qui hebdomadi, id est, veteri servierint Instrumento. Octo autem morsus hominum, sive octo primates homines, et ut Symmachus interpretatus est, Christos, universos novi Testamenti, qui ab apostolis usque ad hanc aetatem momorderint Assyrium, et suis dentibus laceraverint. Unde et in Ecclesiaste praecipitur: Ut demus partes septem, demus et octo (Eccl. XI). Et in templo Ezechiel, quod interpretatur Ecclesia et coelestis Jerusalem, septem et octo gradibus ascenditur (Ezech. XL). Et in Psalterio quindecim gradus sunt, quibus per hebdomadem et ogdoadem ad canendas Deo laudes scandimus. In octava die celebratur circumcisio spiritualis, et in templo Judaeorum destruitur sabbatum, et quidam psalmi pro Octava inscribuntur. Isti igitur septem pastores et octo morsus hominum, pascent Assur in gladio. Vivens enim et efficax sermo Dei, et acutus super omnem gladium bicipitem (Hebr. IV, 12), missus est ab eo qui venit gladium mittere super terram, ut dividantur duo in tres (Matth. X). Et terram Nemrod (qui interpretatur, tentatio descendens ) pascent in fovea ejus; gigantis enim et venatoris et superbientis contra Dominum terra, non est in montibus, sed in foveis. Iste cecidit quasi fulgur de coelo, et semper versatur inter bestias; et quia venator est, infructuosa ligna lustrat et silvas. Quantum ergo possum mea recolere memoria, numquam venatorem in bonam partem legi. Ismael et Esau venatores fuerunt (Gen. XVI et XXVII), et praecesserunt in typo populi Judaici, quorum alter filius Aegyptiae est, ambulans juxta carnem et juxta carnem vivens: alter primitiva propter lenticulam perdidit, et benedictionibus fratris invidens, fugat eum in Mesopotamiam. Redacta ergo terra Nemrod in foveis suis: Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Prov. XXVI, 7): et qui lacum aperuit et effodit eum, incidet in foveam quam fecit, et revertetur dolor ejus in caput ejus, et super verticem 495 ejus iniquitas ejus descendet (Ps. VII, 16, 17). Et confosso Assyrio a septem pastoribus, et octo morsibus, liberavit nos Christus de manu Assur, qui venerat super terram nostram, et calcare cupiebat terminos Israel. Quod autem Symmachus ait: Et pascent terram Assur in gladio, et regionem Nemrod intra portas ejus, hoc sentiendum est, quod in domo sua alligetur fortis, et vulneretur adversarius. Et juxta Aquilam et quintam editionem, sicis et lanceis septem pastorum, et octo christorum hominum confodiatur. (Vers. 7 seq.) Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum. Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, et non est qui eruat. Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui: et disperdam quadrigas tuas, et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te. Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas, et faciam in furore et in indignatione ultionem in cunctis gentibus, quae non audierunt. LXX: Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi ros a Domino cadens, et quasi agni super gramen: ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum. Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis, in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: quomodo si pertranseat et dividens rapiat, et non sit qui eruat. Elevabitur manus tua super eos qui tribulant te, et omnes inimici tui perdentur. Et erit in die illa, dicit Dominus, interficiam equos tuos de medio tui, et disperdam currus tuos, et subvertam civitates terrae tuae: et auferam omnes munitiones tuas. Et auferam maleficia tua de manibus tuis, et qui loquuntur, non erunt in te: et disperdam 496 sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et ultra non adorabis opera manuum tuarum: et succidam lucos de medio tui, et demoliar civitates tuas, et faciam in ira, et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod non audierunt. Liberatis nobis de Assur, quando venerit super terram nostram, et ascenderit super terminos nostros, et liberatis a Domino qui suscitavit super eum septem pastores et octo morsus hominum, reliquiae Jacob, quos apostolos intelligimus, et primam de Judaeis Ecclesiam, erunt in medio populorum multorum, quasi ros a Domino cadens. Ardebant enim ignitis diaboli jaculis corda populorum: et omnes gentes adulterantes a Deo, habebant corda, quasi clibanus igne succensus (Osee VII). Unde ros a Domino cadens, factus est sanitas infirmorum. Et quod in Anania, Azaria et Misael legimus (Dan. III), quod spiritus roris sibilantis fornacem ignis exstinxerit, hoc de omnibus generaliter sentiamus, quod in medio universarum gentium doctrina Apostolorum quasi ros fuerit a Domino. Quod autem sequitur: Et sicut agni super gramen, ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum, de his accipiamus, qui de gentibus credere noluerunt, quod sint super eos Apostoli et reliquiae Jacob, sicut agni carpentes gramen, et herbam dentibus demetentes. Et hoc facient, ut qui Angeli esse noluerunt, spiritualem accipientes rorem, nequaquam inter homines congregentur, neque in parte rationabili deputentur, sed dicatur de eis: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Ps. LXXII, 5). Et erunt reliquiae Jacob in medio gentium quasi leo in jumentis in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus ovium. Dominus enim Jesus, de quo in Genesi prophetatur: Catulus leonis Juda, de germine, fili mi, ascendisti: accubans dormisti ut leo et quasi catulus leonis (Gen. XLIX, 9). Et in alio loco: Accubans requievit ut leo, et quasi catulus leonis, quis suscitabit eum? dedit et apostolis suis quibus dixerat: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): ut quomodo leoni nemo potest resistere in jumentis, et catulo leonis in ovibus, ita illi de manu Assyrii, et de manu diaboli liberati, 497 raperent jumenta et pecora: homines quippe et jumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7). Et raperent, non ut interficerent, sed ut dividerent, hoc est, ab infidelibus separarent, et non essent qui eis resisterent. Leone autem et catulo leonis, ita in jumentis, et in ovibus pervagante, manus Dei exaltatur super eos, qui vel Deum, vel reliquias Israel ante tribulaverant. Et omnes inimici ejus disperdentur, non quod pereant inimici, et esse desistant; sed quia in eo quod inimici sunt pereant. Sicut Thessalonicensibus scribitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thes. II, 8). Haec interfectio non abolitionem significat, sed cessationem pessimae vitae, qua male ante vivebant. Denique infert: Et destruet illustratione adventus sui. Numquam autem destrueret, si interfectio abolitionem sonaret, cum jam esse cessasset: ita et hic inimicorum consumptio, juxta Proverbia Salomonis accipitur, in quibus scriptum est: Interitus impiis hospitabitur: non erit perpetuus, non eos rediget ad nihilum; sed hospitabitur apud eos quamdiu quae in illis est, impietas consumatur. Deus enim creavit hominem, ne interiret, et mortem non fecit. Post haec sequitur: Et erit in die illa, quando elevata fuerit manus tua super hostes tuos, o Israel, et omnes inimici tui perierint, interficiam equos tuos de medio tui, id est, de principali ( ἡγεμονικῷ) cordis tui lascivientes impetus, et equorum more, ruptis vinculis, proruentes, et currus tuos quibus tibi in vitiis tuis placebas, et peccata peccatis consocians, quasi triumphans in quadrigis ferebaris. Et disperdam civitates terrae tuae: Non enim aedificasti urbem quam laetificat impetus fluminis Dei (Psal. XLIX), et quae in montibus sita est, et coelestem Jerusalem (Matt. V), sed quam aedificaverat Cain (Genes. IV). Unde dicuntur civitates terrae, operibus terrenis exstructae. Et auferam, inquit, omnes munitiones tuas, divitias, scilicet, et pompam saeculi, et rhetorum eloquentiam, dialecticorumque tendiculas, in quibus tibi velut in munitionibus confidebas. Et auferam maleficia de manibus tuis, quibus vel ipse decipiebaris ab aliis, vel deceptus alios decipiebas, et loquentes, sive pronuntiantes non erunt tibi. Nunc loquentibus et pronuntiantibus plenus est orbis: loquuntur quae nesciunt: docent quae non 498 didicerunt: magistri sunt, cum discipuli ante non fuerint. Cum ergo docuerit Deus hominem scientiam, cessabunt falsae praesumptiones, et perversa doctrina tolletur. Et disperdam sculptilia tua et titulos tuos de medio tui. Sculptilia nostra sunt, quae a loquentibus facta sunt, vel quae ipsi fingimus nobis. Unde praecipitur in Lege (Exod. XX), ne nobis sculptile faciamus, et ne titulos in terra nostra ponamus (Levit. XXVI): et nequaquam ultra adorabis opera manuum tuarum (Deut. V). Infelix humana conditio et insipientiae plena atque erroris, scit de suo sensu dogmata esse composita, non ignorat a se esse idolum simulatum, et pro Deo adorat opera manuum suarum, et curvatur homo, ut deceptus decipiat. Additur in repromissione quae dirigitur ad reliquias, id est, ὑπόλειμμα Jacob: Et succidam lucos de medio tui, et disperdam civitates tuas, ut omnia ligna silvarum, et lucos quos in templo Dei plantari prohibitum est, et civitates male exstructas, quas antea vocaverat civitates terrae, destruat atque consumat. Postquam autem hoc fecerit reliquiis Jacob, tunc convertetur ad gentes quas depasti sunt Apostoli quasi agni [ Al. agri] gramen. Et quia rorem sermonis recipere noluerunt, faciam, inquit, in ira et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod audire noluerunt. Unde et propheta ait: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 1). Hoc juxta Septuaginta interpretes, quia intelligentia spiritualis est, et debuimus sensum cum superioribus capitulis jungere, disputatum sit. Caeterum Hebraei istiusmodi deliramenta somniant: Postquam septem quos fingunt, et quos volunt pastores, et octo principes homines Assyriorum vicerint, et terram Nemrod in gladiis suis paverint, et hoc factum fuerit cum in terram Judae ante Assyrius venerit: tunc veniente, inquiunt, Christo, omnes reliquiae Jacob quae potuerint in [ Al. de] gentibus superesse, erunt in benedictione, quasi ros a Domino veniens, et quasi pluvia super herbam, et nequaquam sperabunt in hominibus, et in filiis hominum, sed in Deo. Et erunt in medio gentium atque populorum sanguinarii atque crudeles, et de veteribus quondam se dominis vindicantes, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, 499 et nullus erit qui possit eorum robori resistere. Tunc exaltabitur, o Deus, vel o Israel, manus tua super Assyrios, et omnes hostes et inimici tui, qui nunc te possident, interibunt. In illa videlicet die, quando de gentibus fueris liberatus, auferam equos et quadrigas tuas, quae in mediis urbibus tuis sunt. Non quod equos et quadrigas tunc habuerit Israel, sed Assyriorum equos et quadrigas quae in medio urbium tuarum versantur: et disperdam omnes civitates tuas, et munitiones quas idolis dedicasti: et auferam magos et hariolos de terra tua, et perire faciam omnia sculptilia et statuas tuas, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Evellam quoque atque subvertam omnes lucos tuos, et civitates tuas quas idolis dedicaras. Cumque hoc tibi fecero, et ita placatus fuero, ut quidquid in te mali est, auferatur: tunc etiam in furore et in indignatione mea ulciscar te de universis gentibus, quae meum noluerunt audire sermonem. Respondeat hoc loco carneus Israel, utrum facta dicat haec an futura? Si facta commemorat, praebeat historiam, detauctoritatem veterum librorum: doceat cunctas gentes et Assyrium Israeli quondam fuisse subjectum. Si autem sevana spe ludens futurum putat esse quod dicitur: quando Christus venerit, quae tunc de Israel idola auferentur, quae modo non colit? qui succidentur luci, quos non habet? quae urbes subruentur, quae olim subrutae sunt? qui tollentur harioli, quos cum non habeat, nec habere se glorietur: tamen tanto tempore derelicta est filia Sion, et sedet sine altari, et sine sacerdotibus; et aliis fruges eorum comedentibus, ipsi siccis faucibus sibi futura promittunt quae nesciunt. (CAP. VI) (Cap. VI.--Vers. 1, 2.) Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Audite (Vulg. Audiant), montes, juducium Domini, et fortia fundamenta terrae, quia judicium Domini, cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. LXX: Audite quae Dominus locutus est: 500 Surge, judicare apud montes, et audiant colles vocem tuam. Audite, montes, judicium Domini, et valles fundamenta terrae, quia judicium Domini adversus populum suum, et cum Israel judicabitur. Pro fortibus fundamentis terrae quae LXX et valles fundamenta terrae interpretati sunt, Symmachus et Theodotio transtulerunt, et antiqua fundamenta terrae: quinta autem editio ipsum Hebraicum posuit, ETHANIM , fundamenta terrae. Prima igitur vox prophetae est: Audite quae Dominus loquitur. Deinde Deus loquitur ad prophetam: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Rursum propheta, sicut ei fuerat imperatum, montibus loquitur, et non solum montibus,sed ad fortia quoque fundamenta terrae, et dicit, Audite, montes, judicium Domini, et fortia fundamenta terrae. Causamque reddit, quare eos compellat audire. Quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Pro montibus ad quos propheta loquitur, et pro fortibus fundamentis terrae, colles et valles LXX transtulerunt, id, ut mihi videtur, intelligentes, quod populus nihil dignum montium anditione fecerit, sed vel collibus qui inferiores sunt a sublimitate montium, vel vallibus in ima demersis. Surge, inquit, judicio contende apud montes, et audiant colles vocem tuam. Jubetur surgere qui vel sedet, vel jacet [ Al. tacet] vel dormit, vel mortuus est, secundum illud quod Apostolus ait: Elevare qui dormis, et resurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Surge a mortuis, ut in novitate ambules vitae, ut terram deserens, ad altiora nitaris. Et judicio contende adversum montes, quos non alios significari puto quam Angelos, quibus rerum humanarum commissa est procuratio, Deuteronomii Cantico in idipsum congruente: Cum divideret excelsus gentes, cum disseminaret filios Adam, constituit terminos terrae secundum numerum Angelorum Dei (Deut. XXXII, 8). Hi sunt administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem salutis possessuri sunt. Et contende judicio; ut sive montes, sive colles [ Al. valles] reperti fuerint, 501 non digne populos procurasse, vel meum videatur esse qui tales praeposui, vel culpa tollatur a populo, et referatur ad principes. Legamus Apocalypsin Joannis Apostoli, in qua laudantur accusanturque Angeli Ecclesiarum pro virtutibus vitiisque eorum, quibus praeesse dicuntur. Sicut enim interdum episcopi culpa est, interdum plebis; et saepe magister peccat, saepe discipulus, nonnumquam patris vitium est, nonnumquam filii, ut vel bene vel male erudiantur: ita in judicio Dei, vel ad Angelos crimen referetur, si non egerint cuncta quae ad suum officium pertinebant, vel ad populum, si illis universa facientibus, ipsi audire contempserint. Sunt qui montes et colles et fortia fundamenta terrae, Abraham, Isaac et Jacob, et patriarchas reliquos interpretantur, quibus quasi auditoribus [ Al. auctoribus], et ad judicium convocatis, populi Israel negotium ventilandum sit. Alii montes, colles, et valles Angelos, sicut supra diximus, arbitrantur, qui vel in coelestibus serviant Deo, vel hominibus praesint super hanc terram, vel apud inferos constituti, eorum qui suo vitio exstitere terreni, fundamenta dicantur: de quibus terrae fundamentis et alibi scriptum invenimus: Ignis accensus est ex furore meo, ardebit usque ad inferos deorsum: devorabit terram, et fundamenta ejus (Deut. XXXII, 22). Fortia et antiqua fundamenta terrae (quorum causa hucusque terra non praeterit, et super inane pendens, librata consistit) justorum merita sunt, de quibus Apostolus loquitur: Aedificati super fundamenta apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20). Sicut igitur apostoli, et prophetae, et universus Martyrum chorus fortia fundamenta sunt terrae: sic secundum LXX valles et praerupta, quae significantius Graece φάραγγες appellantur, eorum sunt fundamenta, qui χοϊκοῦ [ Mss. choici] imaginem receperunt. Judicium ergo Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Qui poterat quasi Deus pro sceleribus populi peccatoris inferre supplicia, non vult videri potens, sed justus, et ad judicium provocat peccatores, juxta illud propheticum: Venite, et judicemur, dicit Dominus (Isai. XLIII, 26), etiam nunc populum Israel 502 cogit, praesentibus Angelis, et omni creatura, si quid habeat respendere, ut justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L). (Vers. 3 seq.). Popule meus, quid feci tibi: et quid molestus fui tibi, responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit contra te [Vulg. tacet contra te] Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres justitias Domini. LXX: Populus meus, quid feci tibi, ÷ aut quid contristavi te ⁑ aut in quo molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis redemi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Populus meus, recordare quid cogitaverit adversum te Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Schaenis [Al. Seinis et Scynis] usque ad Galgal: ut cognosceretur justitia Domini. Pro justitiis, sive justitia, misericordias interpretatus est Symmachus, et ubi LXX Schaenis; omnes ipsum Hebraicum SETTIM ( ) transtulerunt. Est autem locus in quo Balac rex Moabitarum adversum Israel congregavit exercitum, ὁμώνυμος arboribus, quae per eremum montis Sina hodie quoque gignuntur. Nam ubi in LXX vel arca Testamenti, vel altare et tabernaculum, caeteraque quae de lignis imputribilibus facta referuntur, in Hebraico ponuntur ligna Settim, quae habent similitudinem arboris, quam nos vulgo Spinam albam dicimus. Unde arbitror et LXX σχίνον, interpretatos esse, hoc est, lentiscum; sed paulatim librariorum errore factum esse, ut σχοῖνοι, id est, funes, pro σχίνοις, hoc est, lentiscis legerentur. Loquitur igitur Deus ad populum Israel, et ad judicium provocat, et licentiam contra se tribuit disputandi. Popule meus, quid feci tibi, quod facere non debui? vel quid contristavi te? licet hoc non habeatur in Hebraico. Contristat autem pater filium flagellatum, et iniquitates ovium in virga pastor [ Al. pastoris] visitat. Quid molestus fui tibi? vel, ut significantius in Hebraico scriptum est, quo labore te pressi? an beneficia mea contumeliam interpretaberis, et pepones 503 carnesque Aegyptias desiderans, dolebis te eductum de terra Aegypti, ac de domo servitutis meo auxilio liberatum, quia dedi ductores tibi Moysen amicum meum, et Aaron sacerdotem meum, et Mariam prophetissam meam? Quod si hoc tibi parvum videtur, recordare illius temporis quando Balac rex Moab, Balaam divinum adversum te mercede conduxit, et vide quomodo contra voluntatem suam, cupiens tibi maledicere hariolus benedixerit (Num. XXII): de Settim usque ad Galgal, totum exercitum Israel oculis lustrans, et mutans loca, quasi ego non possem cum pergente pergere, et cum transeunte transire: et hoc feci, ut misericordiae meae et justitiae noscerentur tibi, tantum te amantis, ut cum ego quotidie ore blasphemantium maledicar, tibi ad inimico non dimiserim maledici. Hebraei hunc locum in quo dicitur, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres justitias Domini (Num. XXV), ita exponunt: ab eo tempore quo fornicati estis in Madian, usque ad tempus quo Saul apud Galgal est unctus in regem (I Reg. X), repetite memoria quae mala operati estis, et quanta vobis bona fecerim, et meam in vos misericordiam cognoscetis. Hoc juxta historiam Deus ad carnalem Israel locutus sit. Nos autem qui cupimus revelata facie gloriam Domini contemplari, et vere habemus patrem Abraham, audiamus cum peccaverimus adversum nos disputantem Deum, et nos in beneficiorum suorum magnitudine arguentem. Servivimus quippe aliquando Pharaoni, et Aegyptio populo lutum et lateres fabricati sumus: et redemit nos qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut diceremus qui redempti eramus a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et quos de regionibus congregavit: Quia in aeternum misericordia ejus (Psal. CVI, 1). Emisit quoque ante faciem nostram Moysen spiritualem legem, et Aaron magnum sacerdotem, non typicum Ephod, veritatemque portantem, sed habentem in fronte signaculum sanctitatis quod Deus Pater signavit. Et misit Mariam vaticinium prophetarum, et non solum id nobis praestitit; sed de inimicorum quoque nos manibus liberavit. Recordemur enim quid cogitaverit adversum nos, 504 qui devorare voluit, et nostram congregationem elingere, verus Balac diabolus. Balac enim interpretatur ἐκλείχων, id est, elingens, rex aquae paternae: siquidem Moab juxta aliam etymologiam, aqua paterna dicitur. Cum igitur insidiaretur nobis Balac, et insidiaretur per vanum populum suum, quod interpretatur Balaam, non permisit nos Deus maledictis illius subjacere; sed econtrario benedixit nobis, rei ipsius veritate compulsus vanus populus gentium, natus de eo qui in pelle est: nam Beor interpretatur in pelle, semper carni et mortis operibus deditus: responditque pro nobis vanus populus, ortus ex eo qui totus in pelle est, semper commutans loca, vel stans super spinas, sive super funiculos, ut Vulgatae quoque editionis sequamur errorem. Spinae autem juxta eloquium Salvatoris, curae hujus saeculi, et divitiae, et voluptates sunt in quibus vanus est populus (Matth. XIII, Marc. V). Quod autem stet in funibus, in vinculis videlicet peccatorum (funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V], et Isias testis est, dicens: Vae qui protrahunt peccata sua quasi funem longum, et quasi lorum jugi vitulae iniquitates (Isai. V, 18). Si igitur stat, non stat nisi in spinis et in funibus: si autem voluerit circuire, non habet stabilem gradum, sed semper fluctuans et vacillans, pervenit usque al Galgala, quod interpretatur κυλισμὸς, id est, volubilitas vel volutabrum. Si quando viderimus consurgere aliquos adversum nos, et avidis faucibus nostrum sitire sanguinem, et ex improvisa dispensatione Dei, pro nobis fieri eos, qui contra nos venerant, dicamus, Balaam de funiculis venit usque ad Galgal, ut cognoscatur justitia Dei.
(Vers. 6, 7.) Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocaustomata, et vitulos anniculos? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: fructum ventris mei pro peccato animae meae? LXX: In quo apprehendam Dominum? suscipiam Deum meum excelsum? Si apprehendam eum in holocaustis, in vitulis anniculis? suscipiat Dominus in millibus arietum, 505 vel in decem millibus hircorum pinguium? si dabo primogenita mea pro impietate: fructus ventris mei pro peccato animae meae. Deus populum ad judicium provocarat: ille sciens peccatum suum non vult contendere, sed rogare, nec tamen in ipsis precibus habet fiduciam. Nihil enim dignum est, quod pro peccato possit Deo offerri, et nulla humilitas potest maculas eluere delictorum, quia impossibile est sanguinem taurorum, et vitulorum, et holocausta medullata, et cruorem arietum, et hircorum pinguium, animae sordes lavare (Hebr. X). Numquid, ait, dabo primogenitum meum pro scelere meo, sicuti rex Moab fecisse describitur (IV Reg. III)? aut fructum ventris mei pro peccato animae meae, quod fecit Jephte, pro temeritate voti offerens filiam (Judith. XI)? Nos ergo qui sumus de populo Dei scientes quia non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens (Ps. CXLII), et dicentes: Jumentum factus sum apud te (Ps. LXXII, 23), agentes poenitentiam pro peccatis, dubitamus et dicimus: In quo apprehendam Dominum, suscipiam Dominum meum excelsum? Quomodo eum potero tenere fugientem? quanta munditia valebo praeparare hospitium Trinitati? An comprehendam eum in holocaustomatibus, ut totum me ei holocaustum offeram, vel in vitulis anniculis, ut lac deserens, et ad solidum veniens cibum, anno Domini acceptabili dignus efficiar? Si mille obtulero arietes, si decem millia hircorum, et totas Levitici victimas spiritualiter intelligens in me exhibuero, et cadant ex latere meo mille, et decem millia a sinistris meis (Ps. XC), tamen nihil dignum dare potero, in quo apprehendam, vel suscipiam Deum. Si dedero primogenita mea pro impietate, et fructum ventris mei pro peccato animae meae: dabo quidem quidquid in me primum est, sed pro meo peccato et impietate nihil dignum offeram Deo. Unde et David precatur, et dicit: Magis magisque lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitates meas ego cognosco, et delictum meum contra me est semper (Ps. L, 3). Pro peccato animae solus digne sanguis offertur: et sanguis, non vitulorum, non arietum, non hircorum, sed proprius digne offertur, dicente atque quaerente propheta: 506 Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Et postea repondente: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum ejus. (Ps. CXV). Verum et ipsum sanguinem non damus, sed reddimus. Et quid simile? cum justus pro peccatoribus, Dei Filius pro hominibus mortuus sit, nos peccatores et homines pro nominis ejus confessione moriamur? (Vers. 8.) Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te, utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. LXX: Annuntiatum est tibi, homo, quid bonum, aut quid Dominus quaerat a te, nisi ut facias judicium, et diligas misericordiam, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Quia dubitas, o popule Israel, immo universum hominum genus (nequaquam enim loquor ad populum Judaeorum, sed generaliter ad omnem hominem meus sermo percurret), quomodo pro peccatis tuis Deum possis placare, si nec habes victimas quibus tua compensetur impietas: ego respondebo tibi, quid quaerat Deus, immo jam ante in Lege monstravi. Scriptum est enim in Deuteronomio: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus quaerit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo, de toto corde tuo, et de tota anima tua, et custodias mandata Domini Dei tui, et justificationes ejus, quaecumque ego mandabo tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12)? Quaerit a nobis Dominus, et necessariam habens nostram salutem, poscit accipere, quod danti prosit, ut faciamus judicium, id est, ut nihil absque ratione et consilio faciamus, ut ante mens judicet quid factura sit, et postea opere compleat; ut misericordiam diligamus, et non quasi compulsi, aut ex necessitate misericordes simus, quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Nec dicamus, vade hodie, et cras revertere, et dabo tibi. Cumque fecerimus judicium, et dilexerimus misericordiam, quid accipiemus praemii? Ambulabimus cum Domino Deo, sicut Enoch juxta fidem Hebraicorum voluminum (Genes. V; Eccles. XLIV) ambulavit cum Deo, et placuit ei, et non inveniebatur, quia 507 transtulit illum Deus. Tu enim dixisti, in quo consequar Dominum, vel in quo apprehendam eum? Ego tibi amplius polliceor, fac judicium, et dilige misericordiam, et ambulabis cum Deo tuo. Vel certe ambulare cum Deo, non est praemium, sed praeceptum. Sicut enim jubetur nobis, ut faciamus judicium, et misericordiam diligamus: ita praecipitur ut praeparati simus ambulare cum Domino Deo nostro; nulla hora dormire, nullo tempore securi esse debemus, sed semper exspectare patrem familias venientem, et diem formidare judicii, et in nocte hujus saeculi dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Verbum ESNE ( ) (quod LXX transtulerunt, paratum esse, et nos diximus, sollicitum ambulare ) Theodotio significantius expressit, καὶ ἀσφαλίζου τοῦ πορεύεσθαι μετὰ Ἐλωαίχ, id est, et cave diligenter, ut ambules cum Deo tuo. Sive, ut quinta editio transtulit, καὶ φροντίζειν, agere scilicet sollicite, et hanc habere curam, ut ambules cum Deo tuo. Qui enim dicit, in Christo se credere, sic debet ambulare, quomodo et ille ambulavit (I Joan. II, 6). Et Paulus apostolus: Imitatores mei estote, inquit, sicut ego Christi (I Cor. II). Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum [Al. ejus ]. LXX: Vox Domini civitati clamabit, et salvabit timentes nomen ejus. In Hebraico alterius hoc capituli exordium est; apud Septuaginta vero interpretes, finis superioris: et habet sensum: Nihil a te aliud, o homo, quaerit Deus tuus, nisi ut facias judicium, et misericordiam diligas, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Vox enim Domini auditur in civitate ejus, Ecclesia: et in Scripturis sanctis quotidie personat, quod non solum hi, qui diligunt misericordiam; sed et hi qui inferiores sunt, et timent adhuc nomen Domini, ipsius doctrina clementiaque salventur. Si autem sequentis capituli exordium est, referamus juxta historiam, quod dicitur ad Samariam metropolim decem tribuum, quae, prophetante Michaea, capta est, et dicamus: Samariam corripit Dominus, et illi plagas quae venturae sunt comminatur, ut audiens populus Juda, sive timentes nomen Domini, alios supplicia pati, ipsi 508 timore correpti adipiscantur salutem: Pestilente quippe flagellato, non solum sapiens, sed etiam stultus prudentior fiet (Prov. XIX, 35). Et hoc ipsum referes ad peccatores generaliter et ad justos, ut cruciatus aliorum caeteris fiat exemplum. Quod quidem et Dominus in Evangelio de his super quos turris in Siloa corruerat (Luc. XIII), interpretatur: quod non soli in universo populo fuerint peccatores, sed ut illorum poena caeteros ad poenitentiam provocaret.
(Vers. 10 seq). Audite, tribus, et quis approbabit illud? Adhuc ignis in domo impii, thesauri impietatis, et mensura minor irae plena. Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui; et apprehendes, et non salvabis; et quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. LXX: Audi (Al. Audite], tribus, et quis ornabit civitatem? Numquid ignis et domus iniqui thesaurizans thesauros iniquos, et cum injuria iniquitates [Al. iniquitas]? si justificabitur in statera iniquus, et in saccello pondera fraudulenta, de quibus divitias impietatis suae [Al. tuae] repleverunt, et qui habitant (Al. habitabant) in ea, locuti sunt iniqua, et lingua eorum exaltata est in ore eorum. Et ego cruciavi te perditione propter peccata tua: tu comedes, et non saturaberis; et ejiciam te in temetipsam, et apprehendes, et non salvabis; et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur: tu seminabis, et non metes; tu premes olivam, et non ungeris oleo: et uvam, et non bibes vinum; et dissipabuntur legitima populi mei, et omnia opera domus Achab; et ambulasti in consiliis eorum, ut traderem te in perditionem, et habitatores ejus in sibilum, et opprobria populorum accipietis. Multum in hoc capitulo LXX ab Hebraica veritate discordant, in principio vel maxime: Audi, tribus, 509 et quis ornabit civitatem? Et dissipabuntur legitima populi mei. Pro quo nos posuimus propter sermonis consequentiam, Et custodisti praecepta Amri, licet et in Hebraeo scriptum sit: Et custodita sunt praecepta Amri, et omnia opera domus Achab. Si enim scriptum esset in Hebraeo AMMI ( ), recte LXX transtulissent, populi mei: nunc vero cum scriptum sit AMRI ( ), et RES littera addita, non populi nomen, sed patrem Achab sonat, de quo Regum narrat historia (III Reg. XVI), errorem esse, nulli ambiguum est. Denique post patris nomen ponitur filius, diciturque, et omnia opera domus Achab. Revertamur ergo ad initium capituli. Et primum juxta litteram disserentes, vobis orantibus, nitamur sensum assequi spiritualem. Audite, decem tribus Samariae, quae vobis Dominus contestatur: adhuc ignis, id est, iniquitas in domo impii est Amri, et thesauri impietatis in domo regia perseverant. Vultis audire per singula quibus malis urbs vestra plena sit? Discite: mensura minor Dei iram provocans, statera fraudulenta et diversa pondera, et in alio pondere vendentes, in alio ementes mercimonia (Prov. XI; Deut. XXV). Et siquidem pauperes hoc facerent, poterat inopia scelus necessitate defendere. Nunc vero divites ejus, non tam divitiis, quam iniquitate pleni sunt; quia omnes divitiae dum alios spoliant, iniquitate pariuntur. Congregationem divitiarum sequitur mendacium, et manus assueta thesauros condere fraudulentam linguam possidet. Veritas paupertatem, mendacium divitias parit. Cum hoc facerent principes vestri, nolui vos statim subvertere; sed paulatim coepi percutere, et plagis variis admonere. Misi in vos famem, misi sitim, misi morbos, et hostilem in circuitu vastitatem: seges frumenta non attulit, oleum pressa oliva non fecit, vinum steriles vindemiae negaverunt. Adversus iniquitates, et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, haec intuli supplicia. Quia vero custodisti omnes caeremonias idololatriae quas Amri rex impius constituerat (III Reg. XVI seqq.), et omne opus domus Achab et Jezabel, pro mea lege servasti, impulsus sum scelere tuo, ut darem te et habitatores tuos in sibilum, et opprobrium populi mei 510 portaretis, dum capti ab Assyriis, quasi populus Dei vincimini, et propter vos nomen meum blasphematur in gentibus (Rom. II, 24). Notandum in praesenti loco, quod ubi legitur, et opprobrium mei populi portabitis: sive ut LXX transtulerunt, opprobria populorum accipietis, pro populi mei, AMMI ( ) in Hebraeo scriptum sit. Si ergo AMMI, populi mei sonat, nulli dubium est male supra, pro Amri, populum meum esse translatum. Huc usque juxta Hebraicum quid nobis videretur expressimus: nunc ad translationem LXX interpretum revertentes, de singulis, ut possumus, disputemus. Tribus Samaritica vocatur ad audiendum, quae se abscidit a populo Dei. Et dicitur illi, frustra fabricaris idola, aureos vitulos artifici componis manu, et imitatione Jerusalem vis aliam metropolim exstruere: quis enim ornare poterit civitatem? Num ignis, qui ardentibus diaboli jaculis succenditur; et domus iniqui, quae secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 5)? Et iniquitatem auget injuria, ut non solum de domo Dei rapiat, quae est Ecclesia, sed etiam cum superbia et supercilio aliena devastet. Numquid justificari potest qui absque statera et pondere congregat fraudulenter de testimoniis Scripturarum divitias suas, quae divitiae thesauri iniquitatis sunt? Nam cum praecipiat Dominus: Non erit in sacculo tuo pondus grande et minus (Deut. XXV): hi turpis lucri gratia semper personam accipiunt in judicio, et in eadem causa divites ac pauperes, non juxta negotium, sed juxta facultatum diversitatem, aliter atque aliter judicant; et inhabitatores civitatis suae, quam pravis dogmatibus, perversaque doctrina a se ornari putant, loquuntur mendacium, et ponunt in excelsum os suum, et simplicitatem Ecclesiastici populi despiciunt. Unde clementissimus Deus non eos pariter percutit, sed paulatim per plagas nititur commonere, dicens: Et ego incipiam te percutere perditione propter peccata tua; et est sensus: O civitas quam haeretici volunt exstruere, percutiam te, ut pereas, non in abolitionem, sed juxta id quod peccatrix es. Sequitur: Comedes, 511 et non saturaberis. Legunt enim, et non intelligunt; vescentesque sermonibus Scripturarum, veritatis inopiam ( Al. famem) patiuntur. Et ejiciam, inquit, te: et apprehendes, et non salvabis: et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur. Tuo te, ait, judicio derelinquam; et postquam multa quaerens, nihil repereris, intelligens errorem tuum, videbis, te ex universis dogmatibus tuis non posse salvari. Quicumque autem se putaverint saturatos, et non ejecti fuerint a se, nec comprehenderint veritatem, tradentur gladio, et poenis erudientur. Seminabis ergo, o tribus, et o pessima civitas, quam igne, et iniquitate et contumeliis et statera dolosa, et sacculo fraudulento haeretici exstruunt; seminabis, et non metes; premes olivam, et non ungeris oleo; et uvas, et non bibes vinum. Prodest quippe tibi, errore cognito, ne habeas discipulos, ne caput tuum oleo ungas peccatorum, ne vino Sodomorum bibentes inebries. Et disperdentur legitima populi mei, sive Amri, et omnia opera domus Achab, eorum qui in haeresibus patriarchae, et principes exstiterunt. Quos possumus, vel ad contrarias referre virtutes, vel ad haeresiarchas, ut fuit Marcion et Basilides, et nuper Arius, et Eunomius. Et ambulastis in voluntatibus eorum, Amri videlicet et Achab. Pulchreque ait, in voluntatibus eorum. Doctrina enim magistrorum nequam, non est doctrina Dei, sed adinventiones cordis illorum. Et tradam te in perditionem, ut pereas juxta id quod haeretica es. Et habitatores tuos in sibilum, vel ut pastoris boni juxta Zachariam sequaris sibilum, dicentis: Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos (Zach. X, 8). Vel certe in sibilum draconis, id est, in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V), et correpti discant non blasphemare (I Tim. I). Et hoc totum patientur, ut intelligant errorem suum, quod omnium gentium multorumque populorum opprobria et peccata portaverint. Scio quosdam ad Ecclesiam retulisse, quae nos super haeresibus interpretati sumus. Sed quomodo nomen Amri et Achab, Samariae principum, ad Jerusalem et Judam, sub quorum nominibus interpretatur Ecclesia, possit referri, non satis intelligo.
(CAP. VII) (Cap. VII.--Vers. 1 seq.) 512 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum: primitivas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur in mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum; princeps postulat, et judex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. LXX: Vae mihi, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad comedendum primitiva, quae passa est anima mea. Vae mihi, anima, quia periit reverens de terra, et qui corrigat in hominibus non est: omnes in sanguine judicantur: unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant: princeps postulat, et judex verba pacifica locutus est, desiderium animae suae est. Et auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis tuae. Praedicta captivitate et decem tribuum et duarum (Verbum enim Domini factum est ad Michaeam Morasthiten super Samariam, et Jerusalem), plangit propheta quod nullus e populo justus inveniatur in terra, qui possit irae Dei resistere, et medium se quasi murum opponere. Frustra, inquit, locutus sum: frustra volui jam vindemiatae et perditae civitatis quasi extremos racemos requirere; et cum non sit botrus ad comedendum, saltem immaturas ficus, quas Hebraei BECHCHORA ( ) vocant [ Al. bechura], id est, grossos ficorum, in cibo sumere: quasi dicat, non inveniens panem prae famis magnitudine, quisquilias et furfures requisivi. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: ubique insidiae, ubique fraudulentia: innoxius sanguis effunditur: prae avaritia et libidine germanitas ignoratur; et non solum faciunt, sed defendunt quoque mala, et nominibus commutatis, bonum dicunt esse quod malum est. Ipsi principes non ab offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subjectos, et postulant. Et judex in reddendo est, sic alium judicans, quomodo ipse ab alio judicatur, ut praestent sceleribus suis 513 mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant. Quicumque magnus est, et quasi in Lege doctissimus, non Dei, sed suam loquitur voluntatem. Et conturbaverunt eam, vel urbem, vel veritatem, sive terram, de qua supra dicitur: Periit sanctus de terra. Qui enim optimus inter eos est, quasi paliurus pungens, et retinens, vulnerans appropinquantem sibi, et adunco dente comprehendens: et qui rectus fuerit inventus, quasi spina de sepe, ut ibi inveniatur dolor, ubi putabatur auxilium. Hoc juxta Hebraicum. Porro secundum Septuaginta, qui dissentiunt in quibusdam, et in fine capituli omnino aliter transtulerunt, hujuscemodi mihi sensus videtur: Plangit sermo propheticus, sive apostolicus, generaliter humanum genus, quod frustra sementem jecerit doctrinarum, et pro segetibus, et pro frumentis vix vacuas stipulas et inanes culmos serus messor invenerit, et ne parvos quidem racemos in vinea potuerit reperire, et reliqua usque ad finem capituli. Si enim beatus est qui in aures loquitur audientis, et auris auditoris desiderium sapientis est, laetitiaque dicentis auditor intelligens: econtrario luctus doctoris est malus discipulus, Jeremiae quoque verbis huic querelae congruentibus: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jerem. ). Sunt qui ex persona Salvatoris hoc dici putent, causantis quod in tanta credentium multitudine, et in toto orbe generis humani vix suo sanguine digna opera reperiat, qui et in vicesimo nono psalmo ait: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo [Al. descendero] in corruptionem (Ps. XXIX, 10)? Licet asserant alii, personae illius hoc minime convenire, ut dicat: Vae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe: qui in Evangelio locutus est: Levate oculos vestros, et videte regiones: quia jam candidae sunt ad metendum (Joan. IV, 35). Et alibi: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Mat. IX, 35). Qui ergo ex persona Salvatoris volunt intelligi, aiunt non mirum esse si dicat, Vae mihi, qui et in Jerusalem fleverit, et in Lazari morte lacrymatus sit (Luc. XIX). Sed et illud, Factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, ad consummationem referunt saeculi: quam et significanter messem interpretantur, 514 et dicunt illo tempore hanc prophetiam posse compleri, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum, et veniens Filius hominis raram fidem invenerit super terram (Mat. XIV, 24): tunc enim quasi post messem stipulam, et quasi post vindemiam racemos, vix in his reperiri, qui fidem in omnium vastitate servaverint, vocemque hanc ex persona assumpti hominis, putant de sequentibus approbari: Vae mihi anima: de qua loquebatur: Tristis est anima mea, usque ad mortem (Mat. XXVI, 38). Periit [ Al. Periet] revertens de terra, vel Antichristo interficiente sanctos, vel ad magnitudinem scandalorum cunctis corruentibus. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur, non in levibus parvisque peccatis, sed in maximis et ad sanguinem pertinentibus. Non vicinitas, non amicitia, non affinitas scelus morabitur: cuncti manus levabunt ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen, dum manus praeparat, voluntate delinquat. Ipse princeps petit, et judex verba pacifica loquitur; accipit enim munera, desiderium animae suae. Quod quia manifestum est, et invidiam caveo principum, judicumque, lectoris intellectui derelinquens, tantum illud adjungam: Munera excaecant oculos etiam sapientium (Deut. XVI, 19): vivificant quoque animam, quam vivificare non debuerant, et interficiunt eam quae merito suo et virtutibus vivit, et hoc faciunt propter dona quae postulant impudenter, et turpius accipiunt. Quibus Dominus comminatur, haec dicens: Et auferam bona eorum, quae putant bona, quae illis bona videntur. Caeterum veritate rei numquam bona appellabuntur, quae et dantem spoliant, et accipientem interficiunt: licet non tam comminatio sit, quam benedictio, auferre ab eis mala, et ipsum Dominum divinumque sermonem ingredi in conscientias eorum et quasi tineam comedere quodcumque perversum est, et praedarum malarumque cogitationum facere vastitatem, et ambulare super normam et regulam veritatis, eos ipsos ad rectum retrahere qui pravis opinionibus ducebantur; et hoc facere in lumine veritatis, et in die illo quando qui sancti sunt, et electi de Ecclesia, ascendent ad speculam, et in sublimitate 515 doctrinarum atque operum suorum de rebus coelestibus disputabunt. (Vers. 5-7.) Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui; quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, inimici hominis domestici ejus. Ego autem ad Dominum aspiciam: exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. LXX: Vae, vae, ultiones tuae venerunt, nunc erunt fletus eorum: nolite credere in amicis, neque speretis in ducibus. Ab ea quae tecum cubat, cave ne credas ei, quia filius contumeliam facit patri, et filia surgit adversum matrem suam, nurus contra socrum suam: inimici hominis, viri domestici ejus. Ego autem in Domino contemplabor, exspectabo Deum salvatorem meum: exaudiet me Deus meus. Excepto principio capituli, in reliquis partibus editio utraque concordat, et interim juxta historiam diem speculationis Samariae, sive Jerusalem, quam saepe exspectaverat et timuerat esse venturam, et visitationem ejus, captivitatem significat, dicens: Vastatio tua venit: nunc erit vastitas eorum, id est, habitatorum, sive obsidio: MABUCHA ( ) enim magis πολιορκίαν et φρούρησιν, id est, obsidionem et custodiam, quam vastitatem in Hebraeo sonat. Nullis ergo credatis vocibus prophetarum, nec accommodetis aurem decipienti blanditiae divinorum; quia si inter cara nomina et consanguinitatis affectum rara est fides, quanto magis in his qui adulantes vobis, mentiuntur pro praeda sua, et quasi aegrotantibus, non quid utile sit, sed quid delectabile, et placens imperant! Nolite credere amico; et Achitophel quippe consurrexit adversum David (II Reg. XV), et verus Achitophel Judas adversus Christum (Matth. XXVI). Et, nolite confidere in duce, ut viri Sichem in Abimelech (Judith. IX). Ipsi enim eum fecerunt regem, et ab eo oppressi sunt. Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Ibid., XVI): ne patiaris quod Samson a Dalila perpessus est (II Reg. XVI). Quia filius contumeliam facit patri; Absalon videlicet David: non solum regnum, sed et concubinas patris incesto coitu maculavit. Filia consurgit contra matrem suam: cujus rei cum 516 interim de Scripturis sanctis testimonium non reperiamus, tanta exempla sunt quotidianae vitae, ut magis lugere quod tanta sint, quam quaerere debeamus. Nurus contra socrum suam: ut uxor Esau consurrexit contra Rebeccam (Gen. XXVI). Inimici hominis, viri domestici ejus. Hic exempla non quaero, cum plura sint, quam ut testimoniis indigeamus. Cum ergo haec ita se habeant, nolite credere, Samaria [ Al. Samariae] et Jerusalem, pseudoprophetis. Ego autem, inquit propheta, ad Dominum aspiciam, exsultabo in Deum Salvatorem meum, sive Jesum meum, et audiet me Deus meus. Sequitur Septuaginta expositio, qui dixerunt, Vae, vae, ultiones tuae venerunt, id est, supplicia quae pro sceleribus inferenda sunt. Mihi, inquit, vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19; Deut. XXXII, 35). Et in alio loco: Venerunt dies retributionis tuae (Osee IX, 7). Facit enim Dominus ultionem vociferantium ad se die ac nocte atque dicentium: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum, de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 10)? Venerunt ergo ultiones, et nunc erunt fletus earum, id est, ultionum, ut plangant qui ante riserunt, et statim exeuntes de saeculo, tormenta sustineant, quae dives ille quondam purpuratus, et deliciis affluens, sustinet in inferno, ubi est fletus et stridor dentium (Luc. XVI; Matt. VIII, XIII). Quod autem sequitur, Nunc erunt; vel in fine uniuscujusque vitae intellige, vel in consummatione rerum omnium, et in die judicii, quando generales super universos venient ultiones. Nolite ergo credere amicis, quia omnis amicus supplantatione supplantat, et qui propter aliquid est amicus, non tam amicus ejus est quem amare se simulat (ab amore quippe amicus dicitur) quam ejus rei quam diligit. Interrogatus quidam quid esset amicus, respondit: Alter ego. Quod si Pythagoraeorum nobis opponitur exemplum, qui se vades invicem tyranno dederunt, dicimus, non generaliter adversum omnes amicos et charitatis affectus, sententiam a Deo esse prolatam, nec contra omne tempus, sed de eo super quo Apostolus ait: In novissimis diebus advenient tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, fastidiosi, 517 superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, pactum non custodientes, delatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei (II Tim. III, 1, 2), et caetera. Tunc enim tradet fratrer fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36). Sed et nunc rara fides est: cum aliud in labiis, aliud in corde versatur: venenum animi, linguae mella tegunt. Amici divitum multi, a pauperibus autem etiam qui videntur esse, discedunt. Unde dicitur: Si habes amicum, in tentatione posside eum (Eccl. VI, 7). Legi in cujusdam Controversia: « Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. » Scripsit Theophrastus tria de amicitia volumina, omni eam praeferens charitati, et tamen raram in rebus humanis esse contestatus est. Est et Ciceronis de amicitia liber, quem Laelium inscripsit: in quo illud quod apud nostros praecipitur: Ut sit nobis amicus, quasi vinum vetus, et in suavitate bibamus illud, pene eisdem verbis positum est. Amicitia pares aut accipit, aut facit: ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subjectio, ibi non tam amicitia, quam adulatio est. Unde et alibi legimus: Sit amicus eadem anima. Et Lyricus pro amico precans: Serves, inquit, animae dimidium meae (Horat. ). Nolite ergo credere in amicis, id est, his hominibus, qui de amicitiis sectantur lucra. Si vis vera amicitia delectari, esto amicus Dei, sicut Moyses qui loquebatur Deo, quasi amicus ad amicum (Exod. XXXIII, 11). Esto amicus, ut Apostoli, ad quos Salvator ait: Jam non dicam vos servos: quoniam servus nescit quid velit dominus suus; sed dicam vos amicos, quoniam perseverastis mecum in omnibus tentationibus meis (Joan. XV, 15). Delicata est amicitia, quae amicorum felicitates et divitias sequitur. Istiusmodi homines non mihi videntur amicos, sed seipsos diligere. Consideremus attentius verba Domini: Sed dicam vos, inquit, amicos. Redditque causas quare illos amicos vocet: Quia perseverastis mecum in tentatione, et non hucusque stetit: sed in omnibus, inquit, tentationibus meis. Evenit quippe interdum, ut qui nobiscum perseveravit in una tentatione, aliis victus recedat. Secundo praecipitur: Neque 518 speretis in ducibus: Maledictus enim est homo qui spem habet in homine (Jer. XVII, 5). In homine spes vana, et vera in Deo est. Unde et Paulus loquitur: Et ex vobis ipsi consurgent viri loquentes perversa (Act. XX, 30). Et ipse Dominus per prophetam: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non intelligentes: sapientes sunt, ut faciant mala: bene autem facere nescierunt (Jer. IV, 22). Duces quidem, ait, mei vocabantur, et duces populi mei; sed quia nescierunt me, et opere vocabulum destruxerunt, propterea filii stulti sunt et non intelligentes: prudentiam ob hoc tantum habent, ut subjiciant sibi simplicem gregem, et proterant pedibus suis; bene autem facere, et regere populum nescierunt. Nolite credere in ducibus [ Al. judicibus], non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. Nec hoc dico, quod istiusmodi gradibus in Ecclesia non debeatis esse subjecti: Quicumque enim maledixerit patri, aut matri, morte morietur (Levit. XX, 9). et Apostolus docet praepositis in Ecclesia obediendum; sed quod aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus (I Pet. II). Honoremus episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono: et tamen non speremus in eis: quia hominis vana, et certa spes est in Domino (I Thess. IV). Tertium mandatum: Ab ea quae tecum cubat, custodite, ne credas ei. Unde et Apostolus mulieres vas infirmum vocat, et eis a maritis suis exhiberi honorem jubet. Non enim creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum (Ephes. V). Et: Uxor, inquit, ut timeat virum (I Cor. XI). Uxoris timere est, et cum timore virum diligere: Viri tantum diligere; quia dilectio perfectorum est: Viri, ait, diligite uxores vestras et nolite amari esse ad eas (Ephes. V, 25); licet illae ad iracundiam provocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem sustinere. Hoc enim significat παραπικραίνεσθαι: tamen vos nolite eis in amaritudine vicem reddere. Sed et Salomon in Ecclesiaste: Et hominem, inquit, unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni (Eccle. VII, 29): forsitan suo doctus exemplo, mulieribus non credendum, per quas offenderat Deum (III Reg. XI). Sed et Poeta sublimis (non Homerus alter, ut Lucillus [ Al. Lucilius] de Ennio suspicatur; sed primus Homerus apud Latinos): .. . . . . . Varium et mutabile semper Femina. . . . . . . . . . . . . . . . . . 519 Plenae sunt historiae Graecae et Latinae, quanti viri ab uxoribus suis decepti sint eorumque vita sit prodita. De Scripturis autem et Dalilae, cujus supra fecimus mentionem, et alterius ante Dalilam testantur exempla, quae arcanum Samson septem dierum expressit lacrymis, et amore simulato, quod latebat, invenit. Unde Samson postea loquitur: Nisi domuissetis vitulam meam, non invenissetis propositionem meam (Jud. XIII, 19). Hactenus praecipitur, ne amicis, ne ducibus, ne uxoribus facile credamus. Causaque redditur non satis respondens ad propositionem; ait enim: Quia filius inhonorat patrem, filia surgit adversus matrem, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Nam quid pertinet ad amicum, ad ducem, ad uxorem, si filius et filia et nurus, contra patrem ac matrem socrumque consurgant? Videtur ergo mihi sic cum superioribus posse conjungi: Nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt, et esse pro tempore: cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, adversum auctores vitae suae corporumque consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos vultu quoque laedere scelus est. Sed haec expositio nequaquam convenit nurui adversus socrum consurgenti, et homini, cui inimici domestici ejus. Terentius in Hecyra: Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus: quod quamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est: ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. Haec de consummatione et fine mundi, qualis adventum Antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit. Nunc disputandum secundum superiorem interpretationem, in qua de haereticis diximus: Audi, tribus, et quis ornavit civitatem? numquid ignis et domus impii? Et rursum, de Ecclesia: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et iterum: Vae mihi, anima: periit reverens [ Al. revertens] a terra; et qui corrigat, inter homines non est. Et deinceps: Princeps postulat, et judex verba pacifica locutus est, desiderium animae suae. 520 Unde duplex maledictio sequitur: Vae, vae, ultiones tuae venerunt: nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis: Nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus pravis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt: non enim vestram salutem, sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt: et ei quae tecum dormit, cave ne quidquam credideris, quam non possum aliam intelligere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis, ne animi duritia virilisque constantia illius edomita mollescat illecebris. Filius enim qui natus a Deo est, neglecto Creatore suo, blasphemat eum a quo conditus, dicente Scriptura: Nonne Deus unus creavit vos? nonne pater unus omnium vestrum (Mal. II, 10)? et anima coelestem despicit Jerusalem, matremque contemnit Ecclesiam, quam qui contempserit, morte morietur. Et nurus consurgit adversus socrum suam: quod juxta tropologiam intellectu videtur difficile; sed qui legerit Canticum canticorum, et sponsum animae, Dei sermonem intellexerit, credideritque Evangelio, quod secundum Hebraeos editum nuper transtulimus (in quo ex persona Salvatoris dicitur: Modo tulit me mater mea, sanctus Spiritus in uno capillorum meorum (Mat. X). non dubitabit dicere, sermonem Dei ortum esse de spiritu, et animam, quae sponsa sermonis est, habere socrum sanctum Spiritum, qui apud Hebraeos genere dicitur feminino RUA ( ). Haeretici ergo cum ante crediderint in Scripturis, quae a Spiritu sancto conscriptae sunt et editae, transferunt se ad novas doctrinas, et fermentum Pharisaeorum, et mandata hominum: dumque sermonem Dei contemnunt, socrui suae faciunt injuriam. Et ne forte dubites, Verbum et Filium Dei nasci de Spiritu sancto, Gabrielis ad Mariam verba considera: Spiritus sanctus, ait, veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Post haec sequitur: Inimici hominis, viri domestici ejus. Quod sic nobis juxta tropologiam exponendum videtur: Omnis viri caput, Christus est; et Christus, caput Ecclesiae (1 Cor. II, 3): hujus saepe inimici sunt, qui putantur in domo ejus esse, id est in Ecclesia, et a capite 521 quidem non recedunt, sed contra suum sentiunt caput, qui absque magistro, et gratia Domini, scientiam Scripturarum suo judicio promittentes, inflati sunt, et nihil sciunt, et languent circa quaestiones, et contentiones pugnasque verborum, qui vere consistentes in domo, inimici sunt veritatis. Scire autem debemus, quod in Evangelio prope eadem verba sint, quae nunc legimus in Propheta, et juxta contextum illius loci alterum habere sensum, quae utrum assumpta sint de propheta, an propria auctoritate praccepta, nosse Domini est, qui et in Prophetis et in Evangeliis locutus est. Ait autem illic Dominus: Veni dividere virum adversus patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36). His itaque edissertis (si tamen potuimus sensum attingere Scripturarum), sanctus refrigeratam intelligens charitatem, et homines in consummatione mundi non esse amatores Dei, sed amatores sui, aliis credentibus amicis et ducibus et uxoribus, filioque et filia et nuru adversus patrem et matrem et socrum consurgentibus, etinimicis hominis domesticis ejus, ipse credit in Domino, et omnis contemplatio ejus est in Deo suo: et quamquam tribulationibus et pressuris mundi prematur; tamen praeter eum qui dicit: Nolite timere, ego vici mundum (Joan. XVI, 36), in nullo fiduciam habens, exspectat Deum Salvatorem suum, et credens in eo, oculosque suos ad eum semper dirigens, sperat se exaudiendum, quoties eum in vocaverit. (Vers. 8 seq.) Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam [Vulg. in eam]; nunc erit in conculcatione, ut lutum platearum: dies ut aedificentur maceriae tuae. In die illa longe fiet lex: in die illa usque [Vulg. et usque] ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis, usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. 522 Et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. LXX: Ne insultes mihi, inimica mea: quia cecidi, et resurgam: quia si ambulavero in tenebris, Dominus illuminabit me. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem, et videbo justitiam ejus, et videbit me inimica mea, et operiet eam confusio, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, nunc erit in conculcationem, sicut lutum in viis, dies liturae lateris deletio tua, et repellet legitima tua dies illa, et urbes tuae venient in conclusionem et in divisionem Assyriorum, et civitates tuae munitae in divisionem a Tyro usque ad flumen, et a mari usque ad mare, et de monte usque ad montem; et erit terra in dissipationem cum habitatoribus suis propter fructus adinventionum eorum. Videtur mihi juxta litteram, Jerusalem contra Babylonicam et caeteras gentes loqui, quae sibi insultaverant: Ne laetemini in ruina mea: quia Domino miserante, consurgam: postquam sedero in captivitate, educet me ille de tenebris, et erit lux mea. Iram Domini sustinebo: quia me scio meruisse quod passa sum, donec ulciscar de gentibus, et fiat judicium meum. Novi quippe quod me sit educturus in lucem, et videbo justitiam ejus, et aspiciet inimica mea Babylon, et caeterae gentes in circuitu, et operietur confusione, quae nunc dicit insultans: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et non longo post tempore, sed nunc et in praesentiarum conculcatam, quasi lutum platearum. Hactenus Jerusalem, sive propheta ex persona populi sit locutus: Nunc Deus ad Jerusalem respondens inducitur: O Jerusalem, venerunt dies, ut aedificentur maceriae tuae, quae erant a Babylonio vastante destructae. In die illa longe fiet lex, sive praeceptum et jussio, ut Symmachus et Theodotio interpretati sunt, dicentes, ἐπιταγὴν καὶ πρόσταγμα; et est sensus: Nequaquam Babyloniorum imperio subjacebis, in die illa qua aedificabuntur maceriae tuae, venient ad te de Assur, et de civitatibus munitis: a civitatibus, inquam, munitis usque ad Jordanem, per quem et ante transivit 523 populus, et a mari Rubro, et cunctis gentibus usque ad mare Mortuum, quod vicinum est terrae tuae, et ad montem Sion, de montibus Persarum atque Medorum, in quos translati prius fuerant; et erit terra reliqua Chaldaeorum, et eorum qui te vastaverant in desolationem, propter habitatores suos, et propter mala opera eorum. Hoc sibi Judaei usque hodie pollicentur, et in eo loco, in quo nos exposuimus: In die illa longe fiet lex, sicut nobis visum est, et sicut prudentiores eorum disserunt, aliqui frivole mentiuntur, et aiunt: In die illa, qua a Christo aedificatae fuerint maceriae Jerusalem, Scripturas sanctas Legis et Prophetarum, quae nunc tenentur a nobis, tolli de manibus nostris, et tradi populo Judaeorum. Nam quod dicitur juxta Septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad Jerusalem, ut juxta Hebraicum exposuimus; sed adhuc ad Babylonem dici intelligamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. Et repellet legitima dies illa, non legitima Dei, sed ea legitima quae adversum legem Dei, o Babylon, jusseras observari. Et civitates tuae venient in conclusionem, sive in divisionem, Assyriis te impugnantibus (siquidem Babylon Chaldaeorum fuit civitas, non Assyriorum). Et urbes tuae munitae erunt in divisionem hostilis exercitus, a Tyro usque ad flumen Tigrim, quo circuiris, et a mari Magno usque ad mare Rubrum, quod ex latere pergentibus Indiam, tangit regiones tuas. Et de monte usque ad montem: de montibus scilicet Judaeae usque ad montes Mediae atque Persarum, tota Mesopotamia et universa regio, quae nunc a te tenetur in medio, adversariorum imperio subjugabitur. Et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum vestrorum. Ubi Septuaginta interpretati sunt, de Tyro, sciamus, in Hebraico scriptum esse, MASOR, ( ): quod verbum, si in praepositionem MA, et nomen SOR, dividatur, de Tyro intelligitur; sin autem unus sermo sit, munitionem sonat. Denique omnes περιοχὴν, καὶ περίφραγμα, καὶ πολιορκίαν, non de Tyro, ut LXX, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt. Hoc juxta Hebraicum, et vota carnei 524 Israel et populi concisionis, quasi ex superfluo otiosus sermo praeluserit. Nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem, et ipso Spiritu sancto exponente, quo scripta sunt, in locis vel difficillimis desudemus. Videtur mihi omnis anima Jerusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini, et visio pacis, et notitia Scripturarum; et postea superata a peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem hujus mundi, et adversus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam: Dominus enim allevat elisos (Ps. CXLIV), et loquitur per prophetam. Numquid qui cadit, non resurget (Jer. VIII, 4)? Et: Nolo mortem peccatoris: tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Si autem ideo me despicis [ Al. desperas], quia tormenta sustineo, disce per Ezechielem poenas primum sanctioribus irrogari, et dici a Domino: A sanctis meis incipite (Ibid., IX, 6). Quia si ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est. Licet enim rectores tenebrarum istarum me deceperint, et sedeam in tenebris et umbra mortis, et pedes mei impegerint in montes tenebrosos, tamen sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est, et lux lucet in tenebris (Isai, IX, 2). Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo (Ps. XXVI, 1); et loquar ad eum, et dicam: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 105). Ipse quippe mihi praecepit in tenebris hujus saeculi constituto: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Sequitur: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei: donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me in lucem; et videbo justitiam ejus. Omnis correptio ad praesens, non videtur esse gaudii, sed moeroris, et postea fructum pacificum justitiae reddet his, qui per eam fuerint eruditi. Sentiens igitur anima se peccasse, et habere vulnera peccatorum, et in mortuis carnibus vivere, et indigere cauterio, constanter dicit ad medicum: Ure carnes meas, reseca vulnera, humores omnes et ῥεῦμα noxium dura hellebori potione constringe. Mei vitii fuit, ut vulnerarer: mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, ut postea 525 sanitatem recipiam. Verusque medicus jam sospiti atque securae ostendit causam medicaminis, et recte se docet fecisse quod fecit. Denique post cruciatus atque supplicia, educta de tenebris exterioribus anima, et reddito novissimo quadrante, dicit: Videbo justitiam ejus, et loquar: Justificata sunt judicia tua, Deus. Si autem Christus factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I): qui justitiam post iram Dei videre se dicit, Christi sibi repromittit aspectum. Et haec dumtaxat de poenitentibus. Caeterum multo melius est non habere vulnera, et medico non egere. Curatio, non beatitudo sanatorum est, sed solatium post dolorem. Igitur qui curatus est, caveat, ne iterum peccet, et rursum ei aliquid deterius fiat. Legimus in Levitico (Levit. XIII), si tamen oculis apertis legimus, et velamen quod in Lege positum est, interioris oculi non excludit intuitum, in vibice et cicatrice combusturae lepram solere generari, et mutare colorem pili, et ad priorem deformationem cicatricis novellam accedere foeditatem. Hoc propterea, ne quis securus de poenitentia, eo quod post peccatum possit dicere: Iram Dei sustinebo, quoniam peccavi ei, donec justificet causam meam, peccet et cauterio indigeat, et sanatus iterum vulneretur. Cum autem eduxerit nos Dominus in lucem, et viderimus justitiam ejus, tunc videbit inimica nostra Babylon, et operietur confusione, quae prius loquebatur ad nos: Ubi est Deus tuus; aestimans Jerusalem post vulnera non posse sanari. Et respicient eam oculi nostri, et erit in conculcationem, ut lutum platearum. Et quia omnis poenarum finis bonorum exordium est, et dolor proficit ad sanitatem, de luto illius lateres fient, et erit formatio laterum litura ejus. Et in die illa veteres abjiciet errores, civitatesque illius, quae male munitae fuerant, venient in conclusionem, sive in divisionem, et dividentur ab Assyriis; de Tyro quoque, quae interpretatur συνοχὴ, id est, angustia, consurgent aliae fortitudines, et erit seditio usque ad eos qui saeculi hujus rheumate delectantur, et libidines generant in hominibus. Et de mari usque 526 ad mare, et de monte usque ad montem invicem bella consurgent, ut amaritudo pugnet contra amaritudinem, et erigens se humilianda sublimitas, contra aliam dimicet altitudinem, et tunc vere compleatur: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi sui (Gen. XI, 7), prodest quippe fortitudines pessimas [ Al. fortitudinibus pessimis] inter se non habere concordiam. Et, cum Satanas adversus Satanam divisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur (Matth. XII). Et quod frequenter in magnis exercitibus evenire solet, ut interfecto tyranno, satellites ejus regnum inter se dividant, contra seque consurgant, et intestinum inter eos bellum sit: hoc et in consummatione mundi fiet, quando Jerusalem maceriae fuerint aedificatae, et Babylon corruerit, Assyriique, et Tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est, universae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum Domino Jesu, et omne genu flectetur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et universa lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Ut autem sciatis finem hujus seditionis profectum esse virtutum, erit tunc terra Babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet Babylonios [ Al. Babylonicus]. (Vers. 14 seqq.) Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae: habitantes solos in saltu in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos: secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam [Al. ostendi] ei mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine eorum [Vulg. sua]. Ponent manus suas super os: aures eorum surdae erunt. Lingent pulverem sicut serpentes: velut reptilia terrae, turbabuntur [Vulg. proturbabuntur] de aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. LXX: Pasce populum tuum in virga tua, oves haereditatis tuae, habitantes solas in saltu, in medio Carmeli pascentur Basanitin et Galaaditin juxta dies pristinos, et juxta dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam eis mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua: ponent manus super os suum, aures eorum surdae erunt. Lingent humum sicut serpentes, quae trahunt terram: turbabuntur 527 in conclusionibus suis: super Domino Deo nostro formidabunt, et timebunt a te. Hoc quod dicitur: Pasce populum tuum in virga tua, Deus Pater loquitur ad Filium, id est, ad Dominum nostrum Jesum Christum, ut quia pastor bonus est, et ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X), pascat populum suum in virga sua, et oves haereditatis suae. Ac ne putemus eosdem esse populos, quos et oves, in alio loco legimus: Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae (Ps. LXXVIII, 21). Populus refertur ad rationabiles quosque, oves autem ad eos, qui necdum ratione utentes, tantum simplicitate contenti sunt, et appellantur de haereditate Dei. Tam populus autem quam oves indigent virga pastorali, de qua loquitur et Apostolus: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Ob hanc, puto, causam, quia populus Israel durae cervicis erat, et semper carnes Aegyptias suspirabat, usum esse Moysen non solum adversum Aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam adversus populum in solitudine, virga legali, virga percutiente, et omnia vasa testea, et fragilia confringente. Apostolis autem Domini Salvatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos (I Cor. II), virgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV). Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad Christum, hoc est, ad bonum pastorem, qui utique major apostolis, et melior est, ut utatur virga, cum majoris profectus sit virgam non habere, quam virga populos ovesque corripere: respondebimus eis secundum illud quod Dominus pollicetur apostolis suis, majora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit (Joan. XIV). Et quia adhuc Dominus loquebatur ad carneum Israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in virga populum et gregem suum, apostolis autem virgam excussam esse de manibus, et severitatem Legis, Evangelii clementia temperatam. Porro hi populi et istae oves propterea percutientur, et pascentur in virga, quia habitaverant soli in saltu. Quod quidem possumus, et de his accipere, qui se de Ecclesia separantes, conviviis 528 dedunt amicitiisque gentilium: necnon et de his, qui odio generis humani vitam appetunt solitariam, qualem Timonem fuisse Athenis legimus: non quod solitaria vita et prophetica quam habuerunt Elias (III Reg. XVII et XIX) et Joannes (Matth. III et XI), condemnanda sit; sed quia si caeteros despiciens, ipse superbiat, et habitet in saltu vitiorum, virga corripienda sit. Qui solus habitat, et non habitat in saltu, iste in laude virtutum est: qui autem solus est, et non facit opera justitiae, et quietis tantum fruitur voluptate, et non in Christi opere et labore desudat, nec propriis manibus quaerit cibum quod Apostolus jubet (I Cor. IV), et in superbiam erigitur: hic habitat in saltu, et inter infructuosa ligna versatur. Sed tamen quia bonus pastor est, et virga ejus ob hoc percutit ut emendet, meliora sermo propheticus pollicetur, et dicit: In medio Carmeli pascentur Basanitidem et Galaaditin, juxta dies aeternitatis, et juxta dies egressionis tuae ex Aegypto. Carmelus interpretatur scientia circumcisionis: Basanitis confusio, et Galaad transmigratio testimonii. Populus ergo Dei, et oves pascuae ejus, quae prius pascebantur absque grege Domini, et extra Ecclesiam ejus, in saltu versabantur errorum, postea transferentur ad notitiam verae circumcisionis, et servient Deo in spiritu, et gloriabuntur in Domino, et non in carne confident, et erunt vera circumcisio, et non concisio. Cumque pasti fuerint spirituali circumcisione, intelligentes peccata pristina, confundentur in vitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad vitam (Eccl. IV), quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitavit quondam Og, rex Basan, siquidem Basan interpretatur confusio: de qua confusione pessima et Dominus repromittit liberaturum se populum suum: Dixit Dominus, ex Basan convertam, convertam de profundo maris (Ps. LXVII, 23). Cumque scierimus veram circumcisionem, et confusi fuerimus super peccatis nostris, tunc erimus in Galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, in Ecclesia Christi, ad quam testimonia Legis et Prophetarum eloquia transcenderunt, et hoc fiet nobis secundum dies antiquos, secundum dies, quando egressi sumus 529 de terra Aegypti, de quibus Moyses dicit: Recordamini dies aeternitatis (Deut. XXXII, 7), non dies hujus saeculi, qui appellantur mali, sed dies perpetuos. Recordatur autem dierum aeternitatis, qui non aspicit praesentia, surrexitque cum Christo, et sedet cum eo in coelestibus, jam mente praesumens se de diebus praesentis saeculi liberatum. Promittit quoque sermo divinus, quod ostendat populo suo, et ovibus haereditatis suae mirabilia: Tunc, inquit, videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua, quia vastaverant quondam, et praevaluerant adversus populum Dei, et confusio earum habebit profectum, cum sua intellexerint mala. Ponent enim manus suas super os suum, malaque opera omnem eis loquendi auferent libertatem. Quomodo autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic justorum manus eorum ora reserabunt, ex opere bono loquendi cum Deo accipientium facultatem. Aures quoque eorum obsurdescent, quia malitia non solum oculorum obcaecavit intuitum, sed et aures fecit obsurdescere; noluerunt enim audire vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Et juxta Isaiam: Auribus suis graviter audierunt (Isai. XXXIII): quamquam multo minus sit graviter audire, quam penitus non audire, et surdum fieri ut verbum non audiat veritatis. Post tanta mala dicitur de eis, quod lingent humum quasi serpentes, quae trahunt terram, ambulantes in ventre suo, et comedentes terram omnibus diebus vitae suae (Gen. III). Et carnis, id est, terrena opera facientes, et trahentes secum usque ad diem ultionis, et visitationis Domini, non pulverem, non terrae parva vestigia, sed totam humum. Quod cum fecerint, et ad judicium Dei venerint, et conclusi fuerint atque turbati, tamdiu turbabuntur, et conclusi erunt, quamdiu terra quam traxerant quasi serpentes, permanserit in eis. Cum autem illa defecerit, obstupescent, et admirabuntur, non in Domino Deo suo (necdum enim merebuntur, ut dicatur Dominus Deus eorum), sed in Domino Deo nostro. Et subito fit ἀποστροφὴ ad Christum diciturque ad eum: Et timebunt a te. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. VII). Et haec fient, ut videant gentes, et confundantur in omni mala fortitudine sua; et ponant manus super os suum, et auribus obsurdescant, et lingant terram velut serpentes, 530 qui trahunt humum, ut primum concludantur, conclusique turbentur, inde territi obstupescant ad Dominum Deum sanctorum, et ad extremum ipsi quoque timeant illum. Hoc juxta LXX. Porro quia non multum ab eis, in praesenti dumtaxat loco, nostra discordat editio, quod in illis dictum est, etiam in hac dictum existimemus. (Vers. 18-20.) Quis Deus similis tui? qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae. Non immittet ultra furorem suum: quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem in Jacob, misericordiam Abraham, quam [Vulg. quae] jurasti patribus nostris a diebus antiquis. LXX: Quis, Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens injustitias his qui reliqui sunt de haereditate tua? Non tenuit in testimonium iram suam, quia volens misericordias est. Revertetur, et miserebitur nostri, demerget peccata nostra: et projicientur in profundum maris omnia peccata nostra. Dabit veritatem Jacob, misericordiam Abraham, sicut jurasti patribus nostris juxta dies priores [Al. pristinos ]. Intelligens propheta, gentium multitudinem propterea in conclusione sua esse turbatam, ut obstupesceret, et timeret Deum, et idcirco Dominum desaevire, ut peccata auferat, et donet salutem, laudat Dominum atque miratur, et dicit: Quis Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens injustitias (Exod. XII): ut quomodo exterminator in Aegypto transcendit populum Israel, et non vastavit eum (unde a transitu, phase, id est, pascha, nomen accepit) sic tu parcas gentibus, nequaquam illis imputans iniquitates suas. Porro quod sequitur: His qui reliqui sunt de haereditate ejus, non tenuit in testimonium iram suam, hic est sensus: Si gentibus pepercit, quae Legi ejus credere noluerunt, et qui superflui et reliqui de populo sunt relicti, iniquitates suas eis noluit imputare, nec in testimonium justi supplicii eorum intulit iram suam, quid faciet de grege suo, qui pascitur in medio Carmeli, et in Basanitide, et in Galaad? Volens enim misericordiam est, et revertens miserebitur nostri, et gravia peccata nostra, et iniquitates quae sedent super talentum plumbi, ipse portabit, et demerget in mare, et parere non faciet (Zach. V). Dabit veritatem Jacob, et misericordiam Abraham: ut supplantatori populo et novello, et semper in lucta 531 posito, reddat in Christo [ Al. Christus] veritatem suam, et multitudini gentium ( Abraham quippe vocatur pater multarum gentium ) tribuat misericordiam, sicut juravit eis, qui patres exstiterunt fidei nostrae secundum dies antiquos: quod de tota hominum multitudine alios salvet in veritate, alios in misericordia. Porro ubi nos interpretati sumus, Non immittet ultra furorem suum; pro ultra, Symmachus transtulit in sempiternum: Theodotio, in finem: Septuaginta et quinta editio, in testimonium: pro quo positum est in Hebraeo LAED ( ); et tam ultra, quam sempiternum, et testimonium intelligi potest. Dicam et ego in fine voluminis, laborem opusculi mei, Domini invocatione consignans: Deus, quis similis tibi? aufer iniquitatem servi tui: transi peccatum reliquiarum animae meae, ne immittas in me furorem tuum, neque in ira tua 532 corripias me: quoniam misericors es, et multae miserationes tuae. Revertere, et miserere mei: praecipita iniquitates meas, et mitte eas in profundum maris: ut salsugo et amaritudo vitiorum in falsa regione dispereat. Da veritatem quam promisisti servo tuo Jacob, et misericordiam quam pollicitus es amico tuo Abraham, et libera animam meam a persecutoribus prophetarum tuorum, Achab, et Jezabel, sicut jurasti patribus meis in diebus antiquis, dicens: Vivo ego, dicit Dominus: Nolo mortem peccatoris, tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et alibi: Statim ut conversus ingemueris, salvus eris. Tunc videbit inimica mea, et operietur confusione, quae nunc dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus (Ps. XLI, 4, 11)? Videbo in ea ultionem tuam, et erit quasi lutum platearum, atque calcabitur, ne amplius de luto et paleis Aegyptias exstruat civitates.