Migne Patrologia Latina Tomus 109
Commentaria in Paralipomena (Rabanus Maurus), J. P. Migne
109.0539B
PROLOGUS RABANI SUPER LIBRUM PARALIPOMENON AD LUDOVICUM IMPERATOREM. 109.0279|
109.0279B| Domino serenissimo et gloriosissimo atque plenissimo, in veraque religione excellentissimo, LUDOVICO regi, RABANUS vilissimus servorum Dei servus, flexis genibus aeternam optat in Christo salutem.
Cum saepius jam dudum per alios audirem in cultu pietatis vos esse devotissimum atque strenuissimum Dei famulum, et postmodum ipse praesentialiter viderem atque probarem id verum esse, quod antea solum auditu perceperam, cogitavi aliquod servitium, ut amantissimo decet domino, vobis exhibere: quod etiam vestrae nobilitatis in divinis legibus potuisset nostro labore aliquo modo florens exercere ingenium divinaque sacrorum librorum testimonia rimando, regni gubernacula secundum 109.0279C| Patrum praecedentium exempla legitime tenenda instruere. Idcirco decrevi Expositiunculam nostram in librum Paralipomenon, quem Hebraei Dabre imin nuncupant, hoc est, Verba dierum, vestrae dilectioni offerre, licet non condignam tantae excellentiae, tamen non ingratam vestrae benevolentiae, ut haberetis quoddam obsequium ex nostra parvitate, vestro ordini decentissimum. Fas enim erat ut regi Christianissimo et in divinis praeceptis studiosissimo historia regum Juda, hoc est, confitentium spirituali sensu aliquantulum explanata offerretur. Nam quia populum ecclesiasticum filii Dei pretioso sanguine redemptum (Act. XX), et in confessione nominis Dei assuetissimum, vestra nobilis ad servitium Dei regit prudentia, ideo bene convenit piissimo principi, hoc 109.0279D| est, rectori membrorum veri Regis Christi unigeniti videlicet Dei, ritum regiminis secundum divinam Scripturam habere et agere, maxime cum Sapientia, quae in ipsis litteris manifestissime elucet, admonens dicat: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII). Et item: Concupiscentia, inquit, sapientiae deducet ad regnum perpetuum (Sap. VI). Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, 109.0280B| reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Accipite ergo regum priorum historiam, et sensum spiritualem ad gratiam Christi pertinentem super omnia in illa amate. Lex enim Dei spiritualis est (Rom. VII), et revelatione opus est ut intelligatur, ac revelata facie gloriam Dei contemplemur (II Cor. III). Unde in Apocalypsi liber septem signaculis signatus ostenditur (Apoc. V), quem nemo aperit, nisi ille reseret, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III). Quapropter sciendum est, quod inter Scripturas Veteris Testamenti praesens historia Paralipomenon non ignobilem locum tenet: de qua divinorum librorum peritissimus interpres beatus Hieronymus ita ait: « Paralipomenon itaque liber idem Instrumenti 109.0280C| epitoma tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, se ipsum irrideat. Per singula quippe nomina juncturasque verborum et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. » Haec ergo ideo commemoravi, ut sciat lector quam utilis est ipse liber ad scrutandum et ad intelligendum. Nam quid ego, quasi doctus magister, per omnia ipsius mysteria indagare aut explanare potuissem? sed Patrum vestigia sequens, ea quae explanata ab eis inveni, et ad similitudinem sensus eorum (gratia Dei annuente) per me investigare potui, in ordinem disposui, atque in unum opusculum colligere curavi. Non enim longos florentesque tractus, in quibus plausibilis ludit 109.0280D| oratio, sed commentarios in divinas historias scribere decrevi, quorum officium est praeterire manifesta, obscura disserere. Ante annos enim aliquot rogatu Hildonii abbatis in Regum libros, secundum sensum catholicorum Patrum, quatuor commentariorum libros edidi, quos et sacratissimo genitori vestro, Ludovico imperatori, praesentialiter in nostro monasterio tradidi: in quibus, sicut et in praesenti 109.0281A| opere feci, Josephi, Judaeorum historici, narrationem, necnon et Hebraei cujusdam, modernis temporibus in legis scientia florentis opiniones plerisque in locis interposui; sed non ita, ut quasi lectorem invitum ad ipsorum traditionis assensum pertraherem, sed magis judicio ac probationi ipsius illa derelinquens. Caeterum si haec aliquos offenderint, non nostrae est culpae, sed forsitan ipsorum perversi judicii, qui magis volunt aliena opuscula carpere, quam sua condere; qui odio nominis notri non res, sed personas considerant, magisque 109.0282A| aliorum silentium quam nostrum studium probant. Nos enim simpliciter ea quae invenimus posuimus. Nostrum est citare testes, ipsorum de fide testium udicare. Tu autem, rex nobilissime, contra invidorum morsus nos defende, et fidei scuto atque framea divini zeli nos protege, quia qualescunque sumus, vestri devoti famuli sumus et adjutores in gratia Dei. Divina potestas, et aeterna Christi majestas, hic et ubique nunc et in perpetuum vos feliciter regnantes conservare dignetur.
INCIPIT EXPOSITIO IN PARALIPOMENA. LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Catalogus generationum ab Adam usque ad Abraham. Item ab Abraham usque ad Israel. 109.0281|
(I PAR. I.) Adam, Seht, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Henoch, Mathusale, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Japheth. Decimus ab Adam Noe fuit, sicut in libro Geneseos manifeste ostensum est, et in capite Paralipomenon similiter emicat. Hic etiam tres filios habuit, hoc est, Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies. Et apte dicitur Noe in catalogo patrum esse decimus, quia perfectus. Nam primum de eo scriptum est: Noe vir justus erat et perfectus in generationibus suis. Cum Deo ambulavit, et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth (Gen. VI).
109.0281C| Filii autem Japheth, Gomer, Magog, Madai et Javan, Thubal, Mosoch, Tiras. Japheth, filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram Masia, ab Amano et Tauro Coelesyriae et Ciliciae montibus usque ad fluvium Nathanain; in Europa vero usque ad Gadera nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer Galatae; Magog Scythae; Madai Medi; Javan Iones, qui et Graeci, unde et mare Ionium; Thubal Biberes, qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur; Mosoch Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Marecha dicitur. Porro LXX Interpretes Capturini Cappadoces arbitrantur. Thiras Thraces quorum non satis immutatum vocabulum 109.0281D| est. Hae itaque septem gentes, quas de Japheth venire stirpe memoravi, Aquilonis partem inhabitant.
Porro filii Gomer Ascenez, et Riphath, et Thogorma. Ascenez Graeci Regmos vocant, Riphath Paphlagonas, Thogorma Phrigas.
Filii Javan Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis, 109.0282B| vir secundum linguam suam, cognationem suam, et gentem suam (Genes. X). De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisei, qui vocantur Eolides. Unde et quinta lingua Graeciae Acolis appellatur, neutyawackton vocant. Tharsis Josephus Cilicias arbitratur, et aspirationis litteram vitiose a posteris in tay dicens fuisse corruptam. Unde et Metropolis eorum civitas Tharsis appellatur Paulo apostolo gloriosa (Act. XXI). Cethim citu, a quibus hodie per urbes Cipricitin nominatur. Dodamin Herodii, ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros, et Smirnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos, omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas Graecis accolis occupatas, qui (ut supra 109.0282C| diximus) ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possedere Britannicum.
Filii Cham, Chus et Mesraim, Phut et Chanaan (Gen. X). Chus hodieque ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur. Mesraim Aegyptus. Phut Libya, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phur dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores, tam Graeci, quam Latinii, hujus rei testes sunt. Quare in una tantum climatis parte antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis.
Filii autem Chus, Saba et Hevila, Sabatha et 109.0282D| Regma et Sabathacha (Gen. X). Saba, a quo Sabaei, de quibus Virgilius:
. . . . Solis est turea virga Sabaeis. Et alibi:
. . . . Centumque Sabaeo,
Thure calent arae. Hevila Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabathaei, qui nunc Astarobi 109.0283A| nominantur. Regma vero et Sabatacha paulatim antiqua nomina vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
Porro filii Regma Saba et Dadan (Gen. X). Hic Saba per sin litteram scribitur; supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur ergo nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus: Reges Arabum et Saba munera offerent (Psal. LXXI), in Hebraeo scriptum est: Reges Saba et Saba: primum nomen per sin, secundum per samech. Dadan gens est Aethiopiae in Occidentali plaga.
Chus autem genuit Nemrod: iste coepit esse potens in terra (Gen. X). Potentem dicit Nemrod propterea, quia insuetam tyrannidem primus in populis arripuit. 109.0283B| De quo in Geneseos scriptum est: quod robustus venator esset coram Deo (Gen. X), quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus de eo narrat, dicens: « Fecit autem eos esse elatos ad injuriam Dei atque contemptum Nemrod filius Cham filii Noe. Qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat eis, ut non Deo ascriberent quia hominibus per illum felicitas eveniret, sed quod hoc eis propria virtute praeberetur; et cognatos generis sui ad causam tyrannidis adduxit, solus ipse praesumens homines a Dei timore revocare, et spem suam in propria virtute reponere, ulciscique esse dementes in Deo putabant interminantem fere diluvium terrae. Ob quam causam turrim aedificandam altiorem suadebant, ubi aqua non posset ascendere. 109.0283C| Multitudo autem prona erat, ut Nemrod praeceptionibus obedirent, grave putantes servitium, obsequi Deo: turrim aedificabant in nullo sua studia deserentes. » Regnavit autem Nemrod in Babylone et Marech, hoc est, et in Ederam et Machad, quae nunc dicitur Nisibis, et in Chalamie, quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Ktycium appellatur.
Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim, Phetrusim quoque et Casluim. De quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim (Gen. XVIII). Exceptis Laabim, a quibus Libyi postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur; et Casluim, qui deinceps Philisthiim appellati sunt, quos nos corrupte Palestinos dicimus, caeterae sex gentes 109.0283D| ignotae nobis sunt, quae a bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram Agaza usque ad extremos fines Aegypti.
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, et Hethaeum, Jebusaeum quoque, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum, Aradium quoque, et Samaraeum et Hamathaeum (Gen. X). De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Dein Arachaeus, qui Archas, condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, a quo haud procul alia civitas fuit, nomine Sivi, quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum 109.0284A| reservavit. Aradii sunt, qui Arabum insulam possederunt angusto fretu a Phoenicis littore separata Samaria. Emissa nobilis Coelesyriae civitas; Amathusque ad nostrum tempus tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnarunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii, licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo confirmantes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Aedissam pergentibus appellari putant et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Aemath.
Filii Sem, Aelam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram (Gen. X). Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae, 109.0284B| usque ad Indicium Oceanum tenent. Est autem Elam a quo Elamitae pricipes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Niniven urbem condiderit. Arphaxad, a quo Chaldaei. Lud, a quo Lydia, Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.
Fili Aram Hus et Hul et Gether et Mes (Gen. X). Hus Draconitidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, a quo Septuaginta Interpretes in lib. Job, ubi in Hebraeo scribitur, Terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt Hul, a quo Armenii. Gether, a quo Acarnani sive Carii. Porro pro Mes LXX Interpretes Mosoch dixerunt, qui nunc vocantur Meones.
109.0284C| Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. Porro Heber nati sunt duo filii: nomen Uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan (Gen. X). Heber, a quo Hebraei vocati sunt, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo, in libro Quaestionum suarum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente nati sint nongenta quatuordecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes super se duces constitutos, hoc est, filii Sem Jectan ducem; filii Cham Nemrod; filii autem Japheth sub Phenet duce fuerunt constituti. Porro post obitum Noe convenerunt undique omnes hi duces cum agminibus 109.0284D| suis subjectis in campum Sennaar, ibi denique turrim construere conati sunt (Gen. XI). Cum autem initiassent aedificare turrim, divisit Deus linguas eorum, et mutavit eorum effigies, et non cognovit unusquisque fratrem suum, nec audiebant singuli quique linguam proximi sui. Sicque factum est, ut dum aedificatores ministris suis juberent afferre lapides, illi afferrent aquam; et si deposcerent aquam, illi afferrent stipulam; et sic, intercisa cogitatione eorum, cessaverunt aedificare civitatem: dispersit eos Dominus in superficiem totius terrae.
Jectan autem genuit Elmodad et Saleph, et Asarmoth et jare Adoram quoque et Huzal, et Decla, Hebal 109.0285A| etiam et Abimael et Saba, necnon et Ophir, et Hevila, et Jobab. Omnes isti filii Jectan (Gen. X). Harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur. Possederunt autem a Cophene fluvio omnem Indiae regionem quae vocatur Hieria.
Sem, Arphaxad, Sala, Heber, Phaleg, Ragau, Serug, Nachor, Thare, Abram: iste est Abraham. Prudens lector, nota quod sicut in principio ab Adam usque ad Noe decem generationes posuit, ita et Sem usque ad Abraham denarii summam servavit, non sine ipsius utique numeri mysterio sanctissimo.
Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel: et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis Nabaioth, 109.0285B| et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, et Masma, et Duma, Massa, Hadad et Thema, Jethur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. Duodecim filii nascuntur Ismaheli, e quibus primogenitus fuit Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, et quae pars Arabiae est. Nam et familiae ipsorum, oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam dicitur.
Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamram, Jecsan, Madan, Madian, Jesboch et Sue Porro filii Jecsan, Saba et Dadan. Filii autem Dadan Assurim et Latussim et Laomim. Fili autem 109.0285C| Madian, Epha et Epher, et Enoch et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut vincta. Quam ob causam suspicantur Hebraei immutato nomine eamdem esse Agar, quae Sara mortua de concubina transierit in uxorem. Et videtur depositi jam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos, quod incertum est, relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham juxta historicos Hebraeorum occupaverunt . . . . . . . . et Arabiam, quae nunc . . . . . . . . usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus de posteris Abrahae, qui appellatur Epher, duxisse adversum Libyam exercitum et ibi victis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine atavi Africam nuncupasse. Hujus 109.0285D| rei testis est Alexander, qui dicitur . . . . . et Deo demus cognomento Machus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem ait: Et filii Dadan fuerunt Assurim et Latussim et Laomim, Assurim in negotiatores transferri putant: Latussim aeris metallis cudentes, Laomim vero phylarchus, id est, princeps multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Assurim vocatos Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae et Ceturae occupatas Indiae regiones.
Generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israel. Abraham ergo licet plures filios habuerit, tamen solum Isaac Sara habuit ex repromissione, cujus fuerunt filii Esau et Israel gemini, 109.0286A| nati de uno concubitu Rebeccae uxoris Isaac (Genes. XXV).
Filii Esau, Eliphaz, Rahuel, Jehus, Illelom, Core. In libro Genesis narratur (Gen. XXVI, XXVII, XXXVI), quod Esau acceperit uxores de filiabus Chanaan, Cada, filiam Elon Hethaei, et Oolibama, filiam Anae filiae Sebeon Hevaei, Basemath quoque filiam Ismael, sororem Nabaioth. Peperit autem Ada Eliphaz. Basemath genuit Rahuel. Oolibama edidit Jehus et Ihelon et Core.
Filii Eliphas. Theman, Omar, Sephi, Catham, Cenez, Thamna. Cujus Scriptura in Job volumine recordatur (Job. II, XXII). Quaeritur autem, cum Thamna in Genesi (Gen. XXXVI) legatur concubina esse Eliphaz de genere Horraeorum, qui apud Idumaeos 109.0286B| habitaverunt in terra Seir, quae peperit ei Amelech, quomodo hic inter filios numeretur? maxime, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror esse Lotam. Filii Seir, qui etiam est Edom. Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, eo quod fuerit totus in modum pellis pilosus. Edom autem dicitur rubens sive fulvus, lingua Hebraea. Ab eo ergo, quod rubeo cibo vendiderit primogenita sua (Gen. XXV), fulvi, id est, Edom sortitus est nomen. Porro Hebraei hanc quaestionem ita solvunt, dicentes Thamna fuisse concubinam Esau, et generasse ei filium Amalech, sed tamen eum ut filium inter filios ipsos esse educatum.
Filii Sobal, Alian et Manahath et Ebal, et Sephi, et Onam. Alian ergo, qui de genere Horraeorum est, 109.0286C| in Genesi (Gen. XXXVI) scribitur Alvan, id est, exaltatus. In Paralipomenon vero Alian, id est, ejectus: significans, quia Horraei exaltati fuerunt, antequam Edom terram illam caperet: ejecti, postquam ab eo triumphanti patriam amiserunt. Sephi autem filius Sobal in Paralipomenon legitur unipes; in Genesi quoque Sepho (Ibid.), hoc est, bipes: utrumque tamen per sin litteram. Bipes quoque inde dicitur, quia processu temporis in multitudine sobolis majorem efficaciam habuit quam in parente primo.
Filii Sebeon Aia et Ana. De quo in Genesi ita scriptum est: Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Ibid.). Pro quo alia editio habet: Ipse est Ana qui invenit aiamim in deserto, cum pasceret asinos Sebeon 109.0286D| patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur. Apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant iamim maria appellata; iisdem enim scribuntur litteris maria quibus et nunc hic sermo descriptus est; et volunt illum, dum pasceret asinos in deserto patris sui, aquarum congregationes reperisse, quae, juxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupantur; quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant aquas calidas, juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraicae conterminata est hoc vocabulo significari. Sunt qui arbitrantur onagros ab hoc admissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissime ex his 109.0287A| asinae nascerentur, qui vocantur iamim. Plerique putant quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur.
Filius Ana, Dison, Filii Dison, Amaran [Hamram] et Eseban, et Jethran, et Charan. Amaran filius Dison, filii Ana, in Paralipomenon Hamaran (rubricatus sordibus, vel temulentus ); in Genesi Amadan concupiscibilis; Amaran vero et Amadan unius hominis nomina sunt.
Filii Eser, Balaan, et Zavan, et Jachan, etc. Jachan filius Eser, de genere Horraeorum, in Genesi Achan nominatur, hoc est, tribulator. In Paralipomenon vero Jachan, hoc est, tribulatus. Per varios enim eventus rerum nomina commutata sunt antiquorum 109.0287B| ad significandum mysterium in commutatione vocabulorum. Cui adversitati prudens lector si diligentiam investigationis adhibuerit, facile sobrium intellectum invenire poterit.
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beoz, et nomen civitatis ejus Denaba. Denaba civitas fuit Balac filii regis Edom. Post quem regnavit Jobab, licet mihi longe aliter videatur: Et est usque hodie villa Denaia in octavo milliaro Arsopoleos pergentibus Arnonem: et altera Dannaba super montem Fogor, in septimo lapide Jesbus.
Mortuus est autem Balac, et regnavit pro eo Jobab Zare filius de Bosra, etc. Hinc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. 109.0287C| Contra Hebraei asserunt de Nachot eum stirpe generatum. Philo autem in libro supradicto Quaestionum suarum in Genesi narrat, his temporibus eum fuisse, et accepisse in uxorem Dinan filiam Jacob, quam Sichem, filius Emor, ante stupravit (Gen. XXXIV): et ante passionem ipsius Job, quando eum Satan ad tentandum expetivit (Job. I), dicit eum septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in ipsa tentatione; sed postquam Dominus plagam sanaverat Job, et reddidit ei omnia duplicia, tunc septem filios alios praedicta uxor sua ei iterum genuerit et tres filias, quorum nomina essent eadem quae priorum, hoc est, Eliphaz, Ermol, Diasat, Philaas, Diphaz, Cellud, Thedom; et filiarum ejus, Meruli, Iaz, Zeli. Bosra sive Bosor civitas est in deserto trans Jordanem, 109.0287D| quae cecidit in sortem tribus Ruben, ad orientalem partem Jericho, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Haec est Bosra metropolis Arabiae. Appellatur autem et alia Bosor, civitas Esau, in montibus Idumeae, cujus Isaias recordatur, dicens: Quis est iste qui venit de Edom, fulvida vestimenta ejus ex Bosra (Isa. LXIII) ?
Cumque Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. Theman regio principum est Edom, in terra Gebalitica, a Theman, filio Eliphaz, filii Esau, sortita vocabulum. Sed et usque hodie est villa, Theman nomine, distans ab urbe Petra quinque millibus: ubi et Romanorum militum praesidium sedit, de quo loco fuit Eliphas rex Themanorum. 109.0288A| Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Madian urbs est ab uno filiorum Abraham ex Cethura sic vocata. Est autem trans Arabiam Eudaemonem in deserto Saracenorum, contra orientem maris Rubri unde vocantur Madiani et Madianea regio. Legimus et filias Joab, soceri Moysi, filias Madian dictas. Sed haec alia civitas est homonymos ejus, juxta Arnonem et Arcopolim: cujus nunc ruinae tantummodo demonstrantur. Quod autem subjungitur: Nomen civitatis ejus Avith, vicum demonstrat in terra Basan, juxta montem Galaad, 109.0288B| qui in sortem cecidit tribus Manasse.
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. Masreca civitas est regni Edom circa Gabelenen.
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Robohoth, quae juxta amnem sita est. Robooth urbs est juxta fluvium, ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gebalena, et vicus grandis, qui hoc vocabulo nuncupatur.
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan, filius Achobor. Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cujus urbis nomen fuit Phau: et appellata est uxor Meetabel, filia Matred, filiae Mezaab. Cujus nomen interpretatur praecipuus: condidit urbem Phau in regione Gabalitica, et appellata est uxor Meetabet, 109.0288C| quae interpretatur benignitas Domini: haec fuit filia Matred, hoc est, dispensatricis, filiae Mezaab, quae interpretatur aurificis. Duae matres ergo hic annumerantur, ad significandum mysterium sub diversa interpretatione nominum, hoc est, ut aurifex genuerit dispensatricem, et dispensatrix genuerit benignitatem Dei: quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio, quae fidem, unde gratia Dei promeretur, gignit in cordibus auditorum.
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alicha [Alva], dux Iethet, dux Oolibama, et reliqua. Notandum, quod primum reges dixerit de Edom, postea duces cum primum duces fuerint et postea reges, quorum ducum quasdam matres uxores Esau hic nominat: ut 109.0288D| est uxor Esau Oolibama, et Thamna concubina Eliphaz. Alva autem in Genesi legitur (Cap. XXXVI), cujus interpretatio est elevatio. In Paralipomenon quoque legitur, Alicha, et significat, super eam.
CAPUT II. De generatione duodecim patriarcharum ab Israel patre eorum. De genealogia Judae patriarchae per diversos filios productae.
(I PAR. II.) Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, Zabulon, Dan, Joseph, Benjamin, Nephthalim, Gad, Aser. Duodecim filii Israel fuerunt: sed horum octo ex liberis, ac quatuor ex ancillis: hoc est, Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, 109.0289A| Zabulon, ex Lia uxore Jacob fuerunt geniti; Joseph quoque et Benjamin ex Rachel: Dan et Nephthalim ex Bala, ancilla Rachel; Gad et Aser ex Zelpha, ancilla Liae (Gen. XXXV). Ex his duodecim filiis Israel harum genus totum propagatum est, et terra repromissionis (donante Domino) possessa. Nunc autem consideremus quid rerum significaverint quatuor uxores Jacob; quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt. Vidimus enim Apostolum (Gal. IV) in libera et ancilla, quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur: hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaereditabatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic procul dubio aliquid 109.0289B| significatur. Quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimentur pertinere; non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplamur. Lia namque interpretatur, laborans; Rachel autem risus principium sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus, et incerta quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia, prior uxor Jacob; et per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur (Gen. XXIX). Cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae (Sap. IX). Spes vero aeternae contemplationis Dei habens certam intelligentiam 109.0289C| veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie (Gen. XXIX). Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei: qua peccata nostra etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur (Isa. I). Laban quippe interpretatur, dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium quod est Deus.
Filii Juda: Her, Onan, Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her, primogenitus Juda, malus coram Domino, et occidit eum. De filiis Juda in libro Genesis plenius scriptum est (Cap. XXXVIII), quia duos priores occisos esse a Domino 109.0289D| ibidem narratur; hoc est, Her et Onan, ostenditurque ob quam causam. Dicit enim: Quia dedit Judas uxorem primogenito suo Her nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas ad Onam filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. Ille autem sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur: et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Thaman autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara. Omnes ergo filii Juda quinque. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs Judaea, cui de tribu Juda reges, tanquam mariti, deligebantur. Merito nomen 109.0290A| ejus amaritudo interpretatur. Ipsa enim Domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum qui non recte operantur in plebe (unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant) significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat malignus, licet reus ante Dominum; alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium; et si quid boni habent, in hac terrena vita perdentium, tanquam in terra fundentium. Et quia in malo prior ille qui nocet, quam ille qui non prodest, idcirco major dicitur malignus; et sequens, qui fundebat semen in terram, detestabilis. Nomen majoris, qui vocatur Her, interpretatur 109.0290B| pelliceus: qualibus tunicis induti sunt primi homines, in poena damnationis suae dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen Onan interpretatur moeror eorum. Quorum? nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra. Majus porro malum est ablatio vitae, quod significat pellis, quam non ad [negatio] vitae, quod significat moeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, qui illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Judae non fieri; et ideo erat quidem filius Judae, sed eum Thamar maritum non acceperat, quia de tribu Judae scilicet in populo Judaeorum nemo regnabat. Unde et nomen ejus idem 109.0290C| Sela interpretatur dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad novum tamen pertinent Testamentum, qui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit eo sane tempore, quo jam Judaea coeperat reges non habere. Non est computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar. Erat enim alienigena, nec ei sacramento illo justitiae unctionis, tanquam conjugali foedere, cohaerebat, sed, tanquam extraneus, dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit (Luc. XXIII). Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno mystico Judaeorum, 109.0290D| ut ipsi Judaei publice clamarent frendentes adversus Christum: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX). Neque hoc verum, nisi illa universali damnatione: Romanorum quippe etiam Caesar rex erat, non proprie Judaeorum, sed ut Christum negarent, et hunc adhuc adorarent, ideo tali voce clamaverunt. Illo enim tempore quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. Hinc enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Hic quoque conjunctus Thamar speciali, hoc est, plebi Judaeorum, duos 109.0291A| ex ea suscepit: quorum scilicet primus qui dicitur Zara, cum essent ambo gemini in utero matris, misit manum suam: cui obstetrix ligavit coccinum: dehinc illo manum intrinsecus retrahente, posterior, qui vocatur Phares, nascendo processit (Gen. XXXVIII); figuraliter innuens quod extenderet Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum, necnon et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit: postea vero proruperit populus gentium, scilicet, ut futuri essent novissimi, qui erant primi; et primi futuri essent qui erant novissimi (Matth. XX).
Filii autem Phares, Hesron et Hamul. Filii quoque Zarae, Zamri, et Ethan, et Eman, Calchal quoque et Dara, simul quinque. Filii Charmi, Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis. Iste Achar, 109.0291B| qui Achan appellatur in libro Jesu Nave (Jos. VII), filius fuit Charmi, qui fuit filius Zapti sive Zamri, qui fuit filius Zarae de tribu Juda. Achan autem coluber insidians interpretatur; Achar, turbatus; hoc demonstrante veritate nominum quod is qui per avaritiam insidiabatur de anathemate aliquid rapere, captus in scelere, turbatus est in sceleris ultione: mystice nobis innuens quod ille qui post fidei indumentum conversationis saecularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Sed et ille de anathemate Jericho fraudat, qui in ecclesiam haereticorum infert dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est regula aurea, luculento sermone aptata. Hanc fraudati sunt Arius, Marcion et Basilides; furati sunt enim isti regulas 109.0291C| aureas de Jericho, et philosophorum sectam non rectam in Ecclesiam conati sunt introducere, et maculare omnem Ecclesiam Domini, ita ut perderentur multi per eos. Ideoque abjecti pro anathemate, quasi acervo lapidum, ita multitudine peccatorum suorum oppressi atque exstincti sunt.
Filii autem Hesron qui nati sunt ei, Jerameel, et Ram, et Calubi. Calubi ipse est Caleb, unus est duodecim exploratoribus qui missi fuerunt a Moyse ex deserto in terram Chanaan ad videndam terram repromissionis (Num. XIII); idemque cum Josue, filio Nun, solus ex omnibus viris qui de Aegypto exierunt, in terram repromissionis intravit, et suburbana Hebron in possessionem recepit. Nam Calubi, quod in Paralipomenon legitur, canis meus interpretatur. 109.0291D| Nomen vero Caleb, quod ineptatio ( sic ) invenitur, absolute canis dicitur. Nec non et illud hic intimandum est, quod Hesron et Jephone unius hominis nomina sunt. Unde aliquando Caleb filius Hesron, aliquando autem filius Jephone esse legitur.
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson principem filiorum Juda. Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. Notandum autem quod in Paralipomenon Salma par, scribitur; in Ruth vero Salmon (Ruth. IV), pacificus, demonstratur.
Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaea, quartum Nathanael, quintum 109.0292A| Raddai, sextum Asom, septimum David: quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Quaeritur, cur in libro Regum scriptum sit octo filios habere Isai, cum in Paralipomenon non amplius quam septem legantur. Sic enim ibi scriptum est: David autem erat filius Ephrathaei de Bethleem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios (I Reg. XVII). Sed haec quaestio scilicet apud Hebraeos ita solvitur, ut dicant Nathan prophetam filium Semmaa filii sui, quem in loco filii sui educaverat et nutrierat, inter filios ibi annumeratum. Nam et coram Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse (I Reg. XVI), et octavus esse in pascuis; inter quos Nathan adjectum fuisse manifestum est, qui Jonathan vocatur, de quo in extrema parte Samuelis dicitur, cum de interfectione 109.0292B| gigantis narratur: Percussit autem eum Jonathan, filius Semmaa fratris David (II Reg. XXI). Et notandum, quod ubicunque propheta vocatur. Nathan scribitur, non, Jonathan.
Filii Sarviae: Abisai, Joab et Asael, tres. Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. Quod in Paralip. legitur Amasa filius esse Jether Ismahelitis, et in Regum, Jethra Israelitis (II Reg. XVII); propter meritorum qualitatem haec diversitas nominum nata est. Nam Jethra, residuum, interpretatur, Jether vero, modicum residuum; et residue jungitur Israelitis; modicoque residuo Ismaelitis.
Caleb vero, filius Hesron, accepit uxorem, nomine Azuba, de qua genuit Jerioth; fuerunt quoque filii 109.0292C| ejus Jaser et Sobab et Ardon. Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata, quae peperit ei Hur, et reliq. Ephrata ipsa est Maria soror Moysi; quae, postquam mortua fuit Azuba, nupsit Caleb, quae peperit ei Hur, patrem Uri, avum Bezeleel, qui magister artificum fuit in constructione tabernaculi in deserto sicut in Exodo legitur (Exod. XXXI, XXXV, XXXVI et XXXVII).
Porro Hur. Ipse est de quo Scriptura narrat, quod, quando Josue, filius Nun, minister Moysi pugnaverit cum filiis Israel contra Amalech; sustentarent manus Moysi Aaron et Hur, sedente eo super lapidem; et factum est, ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Exod. XVII).
Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris 109.0292D| Galaad, et accepit eam, cum esset annorum sexaginta, quae peperit ei Segub. Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad, et reliq. Post haec, dicit, hoc est, postquam ex Azuba et Ephrata suscepit filios, ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad. Machir vero filius fuit Manasse filii Joseph: qui ultra Jordanem suscepit haereditatem, Moyse tribuente in terra Galaad. Unde in libro Numerorum scriptum est: Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair [villas Jair] (Num. XXXII). Ex nominibus ergo majorum possessio filiorum nomen accepit. Sed et hoc notandum, quod 109.0293A| iste Jair judex fuit post Thola, et judicavit Israel per 22 annos, habens 30 filios sedentes super 30 pullos asinarum, et princeps 30 civitatum, quae ex nomine ejus appellatae sunt, sicut in libro Judicum legitur (Jud. X).
Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephrata. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Ashur, patrem Thecue. Post mortem patris conjugio Caleb sibi associavit Ephrata, sed utrum in Aegypto, an in deserto, non apparet. Hesron autem quartam habuit uxorem Abia, quae peperit ei Ashur, patrem Thecue (II Reg. XIV). Sed utrum in caeteras, an post caeteras uxores, non evidenter ostenditur. Thecue civitas est de qua sumpsit Joab mulierem sapientem, quae cum rege David per 109.0293B| similitudinem filii sui pacificare studuit Absalonem, sicut in libro Regum legitur.
Nati sunt autem filii Jeramiel primogeniti Hesron: Ram, primogenitus ejus, et Buna et Aran et Asum et Achia. Hactenus ergo scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron posteriorum, hoc est Ram et Caleb. De quibus ideo prius narravit, quia regiam et sacerdotalem aliquo modo innotescere voluit dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, hoc est, Jerameel genealogiam, quam antea tacuit, redit exprimendam.
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Athara, quae fuit mater Onam. Onam filius Jerameel, filii Hesron, nomen accepit ab Onan filio Judae, qui mortuus est; sed in eo differunt, quod filius Judae in 109.0293C| Hebraeo per Nun, filius vero Jerameel per Onem scribuntur.
Nam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Seme i, Nadab et Abisur. Nomen vero uxoris Abisur, Abigail quae peperit ei Ahobban et Molid. Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. Filius vero Apphaim, Jesi, qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai, et reliq. Denique istum Oholai filium Esau Sesan, qui fuit filius Jesi, filii Apphaim, filii Nadab, filii Semei, filii Onam, filii Jerameel primogeniti Hesron, filii Phares, filii Juda, dicunt Hebraei esse Elimelech, virum Noemi, patrem Maalon et Celion; et ideo scriptum in sequentibus, quod Sesan non habuit filium, sed filios, quoniam duo memorati 109.0293D| sui filii absque liberis mortui sunt.
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus: ipse est pater Ziph, et filii Maresa et patris Hebron, et reliq. Ziph nomen loci est a quo fuerunt Ziphaei, qui venerunt ad Saul (I Reg. XXIII). Similiter et Hebron locus ubi regnavit David septem annis, antequam regnaret in Jerusalem (II Reg. V). Namque dicit de Mesa primogenito Jerameel: Ipse est pater Ziph et filiis Maresa patris Hebron: significat praedicta loca postmodum nomina accepisse a posteris Caleb, quia, sicut in Jesu Nave legitur (Jos. XIV), idem Caleb Hebron et suburbana ejus in sortem recepit; et filius Enacim inde ejecit.
109.0294A| Epha autem, concubina Caleb, peperit Haran et Mosa et Gezez. Porro Haran genuit Gezez, etc. Gezez interpretatur tonsor. Unde a Judaeis putatur ipse esse Nabal Carmelus, qui quando tondebat oves suas, nuntios David ad se missos ingrate suscepit (I Reg. XXV).
Hi erant filii Caleb. Tunc recapitulat iterum generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de se genitum de Ephrata, hoc est, Maria sorore Moysi, narravit.
Filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Cariathiarim, Salma pater Bethlehem, Ariph pater Bethgader. Cariathiarim et Bethlehem et Bethgader nomina locorum atque civitatum sunt, ab auctoribus suis ac possessoribus nuncupata. Nam Cariathiarim, 109.0294B| quae et Cariadbal dicitur, hoc est civitas saltuum, una est de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Elia Diospolim in milliario nono. Sic et Bethlehem civitas est David in sorte tribus Judae, in qua Dominus noster et Salvator natus est (Matth. II), in sexto ab Elia milliario contra Meriadianam plagam, juxta viam quae ducit Hebron, ubi et sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Adar, quae interpretatur turris gregis: quondam vaticinio pastores nativitatis Dominicae conscios ante significans.
Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum, et de cognatione Cariathiarim Jethrei et Aphutei et Semathei et Masarei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae. Hujus loci 109.0294C| geminam legi expositionem. Alii quidem dicunt quod Sobal pater Cariathiarim viderit dimidium requietionum, hoc est, sortem mediam juxta sepulcra patriarcharum, quae fuerunt in Cariatharbe, acceperit: et hujus filii fuerunt Jethrei et Aphutei et Semathei, et Marserei: ex hisque egressi sint Saraitae et Esthaolitae, qui nomina locorum sortiti sunt, id est, Saraa et Esthaol, ubi sepultus est Samson; requietionem enim sepulcrum intelligi voluerunt. Alii autem asserunt dimidium requietionum tempus dimidium intelligi debere, quo filii Israel coeperunt terram repromissionis possidere, hoc est, ab eo tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse (Num. XXXII), usque ad illud tempus quo caeterae tribus 109.0294D| sortes suas, Josue dividente, acceperunt. In hujus ergo temporis medietate Sobal dicunt esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, hoc est ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal iste, qui interpretatur vana vetustas, vel vestes ad portandum, Judaeos significat, qui antiquitus nomine populum vocitabantur, et primi legem litterae tabulis lapideis conscriptam ab ipso acceperunt. Hi etiam libros legis et prophetarum voluminibus conscriptos ferebant, sed mysterium incarnationis Christi, quod in eis resonabat, nullo modo intelligere valebant. Unde dimidium requietionum viderunt, quia historiam tantummodo legerunt, sed mysterium ipsius agnoscere non meruerunt. Ille enim 109.0295A| dimidium requietionum videt, qui sabbatum legis carnaliter tenet. Sed ille plenitudinem requietionum se possidere gaudet, qui post bonorum operum laborem aeternae beatitudinis mercedem in coelesti regno percipiet. Unde Paulus apostolus scribens ad Hebraeos ab illa antiquorum requie, introducto versiculo Psalmographi ( Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [Psal. XCIV] )., hanc spiritalem requiem, quam credimus in Christo vos percepturos, secernit, dicens: Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur, post hac die. Itaque relinquitur sabbatismus populi Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, et ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (Hebr. IV). Aliter dimidium requietionum videt, qui post praesentis 109.0295B| vitae laborem tantummodo in anima quietem sentiet. Tunc autem perfectionem requietionum contemplatur, quando corporis incorruptione simul cum animae immortalitate aeternae vitae perfruetur. Nunc enim ante diem judicii, secundum scientiam Joannis Apostoli (Apoc. VI), animae sanctorum singulas stolas accipiunt, tunc autem binis stolis omnes electi Dei honorabuntur, qui tam anima, quam etiam corpore perfecti in aeterna Dei contemplatione sine fine gaudere merentur.
Filii Salma Bethlehem et Netophati, coronae domus Joab et dimidium requietionis Sarai. Filii itaque Salma, filii Hur, fuerunt et Netophati. De quibus in Regnorum libro, ubi enumerat fortes viros qui adjuverunt David, ut regnaret super Israel, ita scriptum 109.0295C| est: Asael, frater Joab, erat inter triginta et Elehanan, filius patrui ejus de Bethlehem. Et paulo post: Heled, filius Baana Netophatites (II Reg. XXIII). Qui idcirco scribuntur coronae esse domus Joab, propter societatem, qua mutuo in praeliis utebantur. Quod autem subditur de Bethlehem et Netophati, quod fuerunt dimidium requietionis Sarai, significat eos in loco qui dicitur sepulcrum Sarai, possessiones habere. De quo loco supra commemoratum est, quia Saraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt.
Cognationes quoque scribarum habitantium Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de calore patris domus Rechab. Jabes, filium Zobeda, de quo in sequentibus Scriptura refert, tradunt Hebraei doctorem 109.0295D| esse legis Dei peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Obab dicitur, cognati Moysi. Hi ergo in libro scribae vocantur, ideoque canentes et resonantes scribuntur, quia assidue in lege Dei, et in prophetarum lectione versabantur. In tabernaculis eos commemorasse, et Regum historia narrat. Isti de calore patris domus Rechab venisse dicuntur, quia de stirpe Rechab fuerunt geniti; de quibus et Jeremias propheta in libro suo narrat. Mystice autem Jabes iste magister scribarum atque cantorum quem melius significare potest quam Redemptorem nostrum, qui est verus magister sanctorum doctorum, et rite Deo laudes canentium? Interpretatur autem Jabes exsiccans. Et quis melius 109.0296A| exsiccans dici potest quam idem Mediator Dei et hominum, qui per Evangelium suum et Spiritus sancti gratiam fluxum carnalium cupiditatum in fidelibus suis exsiccavit atque restinxit? Cujus ope inspirati sunt prophetae, edocti sunt apostoli, eruditi sunt evangelistae, et omnes qui aliquid de Deo rite sentiunt, atque salubriter proferre possunt, ejus scholastici dicuntur. Cinaei, hoc est, possessio sive possidentes, omnes videlicet electi, qui sunt in Ecclesia catholica per totum orbem diffusa, de qua ipse Dominus per Isaiam prophetam ait: Haereditas mea Israel (Isai. XIX). Et ad quem alius propheta ex persona ipsius Ecclesiae ait. Pars mea Dominus, dixit anima mea (Thren. III). Et Psalmista: Portio, inquit, mea, Domine, dixi, custodire legem tuam 109.0296B| (Psal. CXVIII). Possidet quippe ille Ecclesiam, quia ejus sponsa et haereditas est; possidetur ab ipsa, quia ejus futura in coelis sanctorum remuneratio erit perpetua. Isti quoque venisse dicuntur de calore domus patris Rechab. Rechab enim interpretatur quadriga, sive ascendentes, quia a Patre luminum gratia Spiritus sancti flammati atque illustrati, per quadrigam virtutum in coelos ascendere nituntur, quatenus ibi adunetur capiti suo, cujus sanguine se redemptos esse agnoscunt. Unde ipsa Veritas ait: Nemo venit ad me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI). Et Apostolus: Quicunque, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII). Quod autem dicit, Cinaeos in tabernaculis commemoratos esse, significat fideles quosque in hac 109.0296C| peregrinatione praesentis vitae, quasi in tabernaculis, manere; at si praesens vita finita fuerit, tunc gaudebunt se plene in coelesti percepisse patria, quod instar se meminerunt in peregrinatione terrestri quaesisse.
CAPUT III. Dei David rege et sua progenie per regum successiones usque ad transmigrationem Babylonis et ultra.
(I PAR. III.) David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, et reliq. Nunc redit ad explicandam progeniem, quam ante dimisit, quando sobolem Ram, filii Hesron, filii Phares, filii Juda, enumeravit; et pervenit usque ad Isai, et ejus filios septem, 109.0296D| quorum novissimus fuit David, qui primogenitum habuit Amnon ex Achinoam Jezrahelitide. Jezrahel enim locus est, in quo habitabat Naboth, quem occidere jussit impia Jezabel, uxor Achab regis Israel (III Reg. XXI).
Secundum Daniel de Abigail Carmelitide, quae fuit uxor Nabal Carmeli. Hunc enim Daniel in libro Regum appellat Cheleab (II Reg. III), qui interpretatur judicans patrem. Quem Hebraei ideo ita nuncupatum autumant, eo quod disceptans cum Miphiboseth de quaestionibus legis victor appareret, et patrem in eo ulcisci videbatur, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus.
Tertius filius David fuit Absalom, quem habuit de 109.0297A| Maacha filia Tholomai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith; quintum Saphatiam filium Abital, sextum quoque Jethraham, quem genuit ei Egla uxor sua (II Reg. III). Quaeritur, cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol. Quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Egla itaque interpretatur vitula. Si quis mysterium hoc nominis scire voluerit, agnoscat vitulae nomen bene convenire Synagogae Judaeorum propter jugum legis, quod portandum susceperat, sed lasciviendo corruperat. De qua per Osee dicitur: Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem 109.0297B| colli ejus (Osee. X). Haec ideo David nostro nupsit, quando eam testamento dato sibi copulavit, sed ipsa in partu occubuit, quia apparente Verbi Dei incarnatione et Evangelium in mundo praedicante, quando per fidem rectam bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus, aeternae damnationis mortem ascivit.
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta tribus annis regnavit in Jerusalem. Scriptum est in sequentibus, ubi omne tempus quod David regnaverit super Israel enumeratur: Igitur David, filius Isai, regnavit super universum Israel, et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis, in Jerusalem annis triginta tribus (I Par. 109.0297C| XXIX). Hinc quaestio oritur: cur nam in summa quadraginta anni regni illius exclusis sex mensibus annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quia David sex mensibus Absalom filium suum fugeret: merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate temporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse in Hebron, ex quo devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his, qui erant in Bethel, et reliquis, qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus (I Reg. XXX).
109.0297D| Porro in Jerusalem nati sunt ei filii: Simmaa et Sobab et Nathan et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel, Jebaar quoque et Elisama et Eliphalet et Noge et Nepheg et Japhia: necnon Elisama et Eliada, et Eliphaleth, novem. Isti filii David, exceptis duabus, similiter in libro Regum numerantur (II Reg. V). Noge vero et Eliphaleth ibi non inveniuntur annumerati. Verum quod de regno David in singulis locis supra distinctum narratum est, non frustra arbitrandum est sacram Scripturam tempus regni David numerando seorsum colligere annos quo in Hebron regnavit, et seorsum illos quo in Jerusalem super totum Israel imperaverat; sed mysterium venerandum nobis innuit. Sex ergo filii David 109.0298A| nati sunt Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Quid ergo per David regnum in Hebron, nisi Christi regnum in sanctis, qui fuerunt ab initio mundi usque ad adventum ejus in carne, insinuatur? David ergo, qui manufortis, vel desiderabilis, interpretatur Christum significare liquido omnibus patet, quia in passione sua mundi principem vicit, et in resurrectionis gloria discipulis suis desiderabilis apparuit. Hebron autem interpretatur conjugium, vel ut (ut alii volunt) participatio tristitiae, sive fortitudinis. Bene conjugii nomine patres Veteris Testamenti censeri possunt nuncupati, qui partim circumcisione, partim mandato, partim hostiarum oblatione illi copulari meruerunt. Quibus licet in typo atque in figura, tamen fidei suae notitiam quantum 109.0298B| sibi opportunum videbatur, tribuit. Sed quamvis credulitate fuissent fortes, tamen participatione tristitiae, qua se post mortem ad inferos descensuros non ambigebant, carere nullo modo poterant. Ibi ergo David nostro regnante septem annis et sex mensibus propter sabbatum et sex dierum operationem, quae illis temporibus tam lectione quam etiam observatione celerrima [celeberrima?] fuerunt, sex filii nati sunt ei, hoc est, illi qui bonis operibus ac custodia mandatorum Dei perfectam vitam ducere pro viribus certabant. An non ad illius consortium pertinebat qui ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). Et item: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua (Psal. LXII). Similiter et alius propheta ad ipsum Dominum ait: Ecce Dominus 109.0298C| noster iste. Exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum, exsultabimus et laetabimur in salutari ejus (Isai. XXV). Domine, sustinuimus te; nomen tuum et memorabile tuum in desiderio animae. Animam ea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis, etc. (Isai. XXVI.) Hinc et per Jeremiam ad Judam ipse Dominus ait: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur. Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. Omnes, qui devorant eum, delinquunt; mala venient super eos, dicit Dominus (Jer. II). Porro regnum David in Jerusalem, ubi super totum Israel regnavit, significat tempus post incarnationem 109.0298D| Domini, passionem et ascensionem in coelos, quando gentium Ecclesia ad fidem Christi ventura erat, de qua ipse in Evangelio ait: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient; et fiet unum ovile, et unus pastor (Joan. X); quando ipse, qui est pax nostra, fecit utraque unum, et eos qui longe erant fecit prope in sanguine suo, mediumque parietem maceriae diruit, solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliaret ambos in uno corpore Deo per Crucem, interficiens inimicitias in semetipso (Ephes. II). Numerus ergo annorum regni David in Jerusalem fuerunt triginta tres anni. Et quid per tricenarium 109.0299A| numerum atque ternarium significatur, nisi sanctae Trinitatis fides cum adimpletione mandatorum. Hi ergo rite ad regnum David nostri pertinent, in quibus fides non ficta, sed vera invenitur: ipsa videlicet quae per dilectionem operatur (Gal. V). Et merito ipsi in Jerusalem habitare dicuntur, hoc est, in visione pacis, quia illi in pacis visione morantur, qui quidquid sapiunt, quidquid dicunt, quidquid agunt, omnia in gloria Dei (Phil. I), et pro aeternae beatitudinis adeptu faciunt. Unde per Psalmistam dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Summa ergo filiorum David, qui in Jerusalem ei nati sunt, decem et tres fiunt: in quo praedictum mysterium fidei ac praeceptorum accipi potest. Sed quid vult, quod iidem 109.0299B| filii in quatuor et novem dividuntur? Nam ita scriptum est: Porro in Jerusalem nati sunt ei filii: Simmaa et Sobab et Nathan et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel, Jebaar quoque et Elisama et Eliphaleth et Noge et Napheg et Japhia; nec non Elisama et Eliada et Elipheleth, novem. Quatuor ergo de Bethsabee genitos et praeterea alios consequenter enumerat. Et quid per quaternarium numerum in evangelica doctrina, nisi quadriga principalium virtutum insinuatur, hoc est, prudentiae, justitiae, fortitudinis et temperantiae? Haec ergo ex Bethsabee, quae fuit filia Ammiel, genita esse narratur, quia ex speciali Dei gratia in populo credentium edita esse noscuntur. Nam Bethsabee interpretatur filia VII, vel societatis, sive etiam filia juramenti; Ammiel, populus meus 109.0299C| Dei. Secundum juramentum ergo, quod juravit Dominus patribus nostris, suscitavit de David semen omnium virtutum copia plenissimum: In quo benedicerentur omnes nationes terrae (Gen. XXII). Illi ergo filii novem, qui consequenter annumerati sunt, ad idem sacramentum pertinent: quia in novenario numero ternarius in semetipso multiplicatus constat. Et omnes, qui filii Dei fieri volunt, sanctae Trinitatis confessionem in fide, spe, charitate, in praesenti vita servantes cum perfectione bonorum operum ad aeternam visionem, et sanctorum angelorum societatem pervenire contendunt. Potest et secundum regulam tropologiae haec distinctio locorum atque temporum regni David ad mortalitatem transferri, ut idem mysterium quod in duabus uxoribus Jacob, 109.0299D| hoc est, Lia et Rachel, atque in duabus sororibus Lazari, Martha videlicet et Maria, quae, Domino apud se convivante, ministraverunt (Joan. XII), sanctorum patrum traditione expressum est, et hic intelligatur. Quid enim per Hebron, nisi actualis vitae labor exprimitur, ubi regni exordium praeparatur, sed non sine grandi curarum molestia transigitur? Ibi quippe sex filii David spirituali in septem annis nascuntur, quia perfectio bonorum operum in praesentis vitae cursu per fidelium operationem Deo exhibetur. Et merito haec participatio tristitiae nominatur, quia servitus quae indigentibus proximis nostris a nobis per compassionem extenditur, non sine doloris admistione ad integrum implebitur. Unde Marthae 109.0300A| circa frequens ministerium satagenti Dominus respondit, dicens: Martha, Martha, sollicita es, turbaris circa plurima. Porro unum est necessarium. Maria ergo optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X). Porro in Jerusalem habitatio David et regnum ipsius satis congrue decori contemplativae vitae potest per mysterium aptari, ubi super totum Israel regnatur, et populorum maxima concordia describitur, quia universis contradictionibus illicitarum voluptatum oppressis, mens pura cum totis affectibus cordis in divina contemplatione commoratur. In qua visione pacis anima fruitur, quia in aeterna suavitate futuri gaudii delectabiliter paciscitur. Ibi quippe David tredecim filii gignuntur, quia custodia omnia mandatorum per sanctae Trinitatis fidem, in 109.0300B| sola charitate Conditoris, ab animabus Christi gratia fecunditatis partu saluberrimo editur.
Omnes hi filii David, absque filiis concubinarum, habueruntque sororem Thamar. Omnes filii David nostri, qui illi ex partu sanctae Ecclesiae catholicae nati sunt, habent sororem Thamar, quae interpretatur palma, quia aeternam exspectant remunerationem. Sed inde excipiuntur filii concubinarum, qui nominati inter caeteros filios numerari non meruerunt, quia Judaei, sive haeretici, sive schismatici hujus societatis consortium habere nullo modo potuerunt: ubi solos gratia regni coelestis filios David nobiles de nobili conjugio editos exspectat. Non enim haeres erit (Scriptura teste) filius ancillae cum filio liberae (Gal. IV). Sed feri homines in deserto manentes, et incertis 109.0300C| sedibus semper vagantes. Manus eorum contra omnes, et manus omnium contra eos.
Filius autem Salomonis Roboam, cujus Abia genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat pater Joram, etc. Generationem David numerat per regum successiones usque ad captivitatem Babyloniae, sicut in libro Regum idem ordo descriptus testatur.
Filii autem Josiae fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. De Joachim natus est Jechonias et Sedecias. Quatuor filii hic leguntur Josiae; sed in fine istius libri (II Par. XXXVI), nec non et in libro Regum (II Reg. XXIII, XXIV), ubi successio regum post Josiam enumeratur, non inveniuntur magis quam tres, hoc est, primus Joachas, secundus Eliachim, quem Nechao rex 109.0300D| Aegypti, mutato nomine, vocavit Joachim; tertius Sedecias. Johanan autem et Sellum non inveniuntur ibi ascripti. Unde Hebraeorum opinio est, quod primogenitus filiorum Josiae Johanan duo nomina alia habuerit, hoc est, Joachas et Sellum. Hinc et in Jeremia scriptum reperitur: Haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Judae, qui regnavit pro Josia patre suo: Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius; sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius (Jer. XXII). Nam nomen Sellum interpretatur translatus. Quod autem dicit, de Joachim natum esse Jechoniam et Sedeciam, Jechonias idem est qui Joachim dicitur, qui post patrem Joachim regnavit in Jerusalem mensibus 109.0301A| tribus ac diebus decem (II Par. XXXVI). Sed Joachim patrem, qui alio nomine Eliachim appellatus est, rex Chaldaeorum Nabuchodonosor vinctum catenis duxit in Babylonem cum parte vasorum Domini (Dan. I). In qua captivitate et Ezechiel propheta, cum adhuc esset puer, translatus est, ut Josephus testatur, nec non et Daniel, Ananias, Azarias et Misael, sicut principium libri ipsius Danielis prophetae ostendit (Dan. I). Licet quidam magistrorum praedictum Ezechielem atque Danielem et tres pueros pariter cum Jechonia, filio Joachim regis, translatos esse affirment, quia similiter hunc Jechoniam praedictus Nabuchodonosor rex transtulit in Babylonem cum caeteris vasis domus Dei, et thesauris domus regiae, et matrem regis, et eunuchos ejus, et Judices 109.0301B| terrae, et omnes fortes exercitus decem millia (II Par. XXXVI): in cujus loco constitutus est Mathanias, qui et Sedecias, patruus ejus, filius utique Josiae regis, qui postmodum similiter translatus est in Chaldaeos.
Filii Jechoniae fuerunt: Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama et Nadabia. De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei, etc.
Asir et Salathiel unius hominis nomina sunt, ut Hebraei volunt: ipseque est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in libro Esdrae (I Esd. III), et in Evangelio Matthaei (Matth. I) Zorobabel filius Salathiel esse describitur; interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini. Et bene conveniunt haec nomina doctoribus sanctis, quorum studio atque officio ecclesiasticus 109.0301C| populus generatur: qui adversis afflictionibus castigati, sed per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam contra in sibi subditis salubriter proferre satagunt. Senneser ergo filius Jechoniae ipse est, qui in Esdra Sassabasar nominatur; cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini (I Esdr. I, V). Interpretatur autem Senneser plasmatus, Sassabasar autem tribulatus. Quae etiam nomina mystice provisoribus vasorum Dei, hoc est, animarum sanctarum rite congruunt, cum Dominus noster (quem Cyrus rex nomine et absolutione captivitatis significavit) qui est scilicet haeres universorum, eos quos ad salutem praedestinavit aeternam, de potestate Satanae eruit, et Ecclesiae sacerdotibus reconciliandos per poenitentiam offert. Et bene annumerata esse 109.0301D| dicit ibi principi vasa Juda, quia novit Dominus numerum electorum suorum (II Tim. II), neque aliqua perit ex ovibus ejus (Joan. X) confitentibus nomini ejus magno et terribili (Psal. CX). Juda enim confessio interpretatur.
Filius Secheniae Semeia, cujus filii Hatthus et Jegaal, Baria quoque et Naaria et Saphat sex numero, etc. Quomodo enim sex filios esse dicit, cum quinque tantum inveniantur scripti ab Hatthus usque Saphat? Sed haec quaestio ab Hebraeis ita solvitur. Sechenias ergo habuit filium Semeiam unicum, qui habuit quinque filios, hoc est, Hatthus, Jegaal, Baria, Naaria et Saphat. Hi quinque cum patre suo Semeia qui unicus patris erat, senarium numerum complevit. 109.0302A| Et inde dicitur Secheniae filios esse sex, quia filium et nepotes simul numerat.
CAPUT IV. Item enumeratio filiorum Juda et qui ex filiis ejus nati sunt; et de Jabes qui fuit inclytus pro fratribus suis. De Caleb et filiis ejus Macir et viris Recha. De filiis Cenez, et his qui ex eo nati sunt. De Sela filio Judae, et de cognatione domus operantium byssum; et de figulis qui habitaverunt in plantationibus et sedibus regis. De filiis Simeon et his quae per eos facta sunt; et de filiis Gad.
(I PAR IV.) Filii Juda Phares, Hesron et Charmi et Hur et Sobal. Quomodo ergo Phares et Hesron et caeteri tres, qui sequuntur, filii Judae esse dicuntur, cum alibi legimus, Phares et Zaram filios esse Judae, Hesron autem filium Phares. Sed Hebraei asserunt, 109.0302B| mutatis nominibus, eosdem filios Judae, quos Scriptura aliis nominibus alio loco memorat, hic esse expressos; aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere. Hesron autem ipsum esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium, Zaram ortus, Charmi quoque ipse sit Hez. Nam Charmi interpretatur unica mea, Hez vigilans. Hur autem ipsum dicunt esse qui Onan in Genesi nominatur (Gen. XXXVIII). Sed Hur interpretatur sinistra, Onan murmuratio; Sobal quoque ipsum esse Sela, novissimum trium filiorum, quos genuit uxor Judae ejus vocabulo Suae. Interpretatur quidem Sobal spica sive vana vetustas, et Sela missus, vel umbra ejus. Denique prudens lector, qui distantiam facere scit inter umbram legis, et veritatem Evangelii, 109.0302C| et quid ad praesentem Ecclesiam, quidve ad futuram referendum sit, rite agnoscit, facile intelligere potest quid mysterii in hac diversitate nominum lateat.
Raia vero, filius Sobal, genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad. Hae cognationes Sarathi. Ista quoque stirps Etham, Jezrahel et Jesema et Jedebos, etc. Sobal genuit Raia. Raia genuit Jahath, Jahath genuit Ahumai et Laad. Laad genuit Etham. Etham genuit Jezrahel, a quo urbs nomen accepit, in qua Naboth habitabat (III Reg. XXI). Quod autem subjungitur: Nomen sororis eorum Aselphuni, hanc quidam matrem Samson suspicantur esse, de Judae stirpe generatam, cujus maritus fuit Manua de stirpe Dan, qui et de Saraba in Judicum libro esse legitur (Jud. XIII), 109.0302D| sicut et hic paulo superius scriptum est: Hae cognationes Sarathi.
Phanuel autem, pater Gedor, et Ezer, pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephrata patris Bethlehem. Phanuel quippe et Ezer fratres filii fuerunt Hur, filii Caleb, primogeniti Mariae sororis Moysi et Aaron, quam alio nomine Ephrata nuncupat. Laad vero et Hosa nomina sunt locorum a filiis Hur supra nominatis possessa. Sed mirum cur hic Hur dicat patrem esse Bethlehem, cum superius Salma scriptus sit ejus pater fuisse, ni forte hic patrem appellet parentis, quia Hur pater fuit Salma, qui fuit pater Bethlehem.
Assur autem patris Thecue, erant duae uxores: 109.0303A| Halaa et Naara. Assur iste filius fuit Hesrom, ex alia matre genitus, sicut supra demonstratum est, frater Caleb.
Peperit autem et Naara Oozam et Hepher et Themam et Hastharei: isti sunt filii Naara. Porro filii Halaa fuerunt Sereth, Isaar et Ethnan. Cos autem genuit Anob et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis. Videtur hic confusus esse ordo Scripturae; quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito introducit cognationem Aharehel, filii Arum, sicque consequenter narrat de Jabes. Quem locum Hebraei ita edisserunt, quod Assur super Halaam uxorem suam genuerit Ethnan, et Ethnan genuerit Cos, Cos autem genuerit Sobaba, Sobaba genuerit Jabes, qui fuit doctor 109.0303B| scribarum, sicut superius demonstratum est. Quod vero inter Cos et Jabes introducuntur cognationes Aharehel, filii Arum, haec causa est, quod Aharehel ipse sit Obab filius Aran, hoc est, Jethro cognatus Moysi. Quia ergo Jabes docebat eos habitantes in tentoriis, sicut superius jam dictum est, ideo introducuntur in ejus progenie, quasi a majoribus ejus progeniti sint. Quod autem Jabes dicitur inclytus esse prae fratribus suis, mystice ostendit Redemptorem nostrum supra omnem altitudinem sanctorum potentia virtutis suae exaltatum, de quo Propheta dicit: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV). Et item: Dilexisti, inquit, justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus 109.0303C| tuis.
Et mater vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. Matrem hic non Mariam virginem debemus intelligere, quae incorrupta et intemerata sine dolore partus genuit nobis Dominum Salvatorem, sed Synagogam Judaeorum, de qua ipse carnem suscipere dignatus est. Haec ergo peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem dolorem maximum atque angustiam contraxit. Unde bonorum operum illius invidia affecti, cogitabant interficere illum dicentes: Locum et gentem (Joan. XI).
Invocabit vero Jabes Dominum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos 109.0303D| meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et reliq. Haec deprecatio bene convenit Jabes spirituali, quem Pater sanctificavit et misit in mundum (Joan. X); qui venit ignem mittere in terram (Luc. XII), ut exureret et consumeret peccata generis humani; quem Joannes digito demonstrans ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Benedixit ergo Deus huic Jabes in multiplicatione filiorum suorum, quos per aquam baptismatis sacrosancta illi parit Ecclesia. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit illi haereditatem (Psal. II), et possessionem ejus extendit usque terminos orbis terrae. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia Divinitatis per illum effecit 109.0304A| virtutes et miracula. Ipseque Paulo teste, virtus Dei et sapientia, per quem condita sunt omnia quae in coelis sunt et quae in terra (I Cor. I; Col. I). Cui malitia invidorum nocere non potuit, nec diabolus ullum in eo habuit dominatum, quia nullum ibi invenit peccatum. Unde ipse de se ait: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Haec ergo praecesserunt in capite: caeterum dono ipsius benedicentur membra ejus et corpus, quod est scilicet sancta Ecclesia, cujus terminos Deus dilatavit usque ad fines terrae. Cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dextram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, 109.0304B| et civitates desertas inhabitabit (Isai. LIV). Cum qua est manus Domini: quia in ipsa operatur Filius Dei, qui et brachium et dextera Omnipotentis est; quae malitia persecutorum atque haereticorum opprimi non poterit: quia ipsa Veritas portas inferi adversus eum praevalere non posse fideli famulo suo, Petro videlicet apostolo, praedixit (Matth. XVI). Nec diabolus ei dominabitur: quia data est illi potestas a Domino calcandi super serpentes atque super scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Paerstitit ergo Deus Jabes nostro omnia, quae deprecatus est, quia dedit illi omnem potestatem in coelo et in terra (Matth. XXVIII), ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium atque infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus 109.0304C| Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II).
Caleb autem, frater Sua, genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Thehina, patrem urbis Naas. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel Aiunt ergo Hebraei Ram fratrem Caleb Sicha hic appellari: et interpretatur Ram excelsus, Sicha quoque humilis. Quod bene Judaici populi typum potest exprimere per allegoriam: qui quondam excelsus fuit in cultura unius Dei et potentia regni, sed quia Christum ad se venientem suscipere noluit, humilis atque vilis effectus est, juxta illam parabolam Evangelii, quae dicit primos esse novissimos, et novissimos primos (Matth. XX): Quia Judaei cum dudum fuerint primi sub Veteri Testamento, 109.0304D| nunc sunt novissimi in gratia Novi Testamenti: et gentium populi e contrario primi, qui tunc erant novissimi; quia caput in caudam, et cauda in caput versa est (Deut. XXVIII). Caleb vero genuit Mahir, et Mahir genuit Esthon, Esthon autem genuit Theinna. Quod vero dicit Theinnan patrem urbis esse Naas, intelligi potest aut Bethlehem, aut matris Isai, quia Isai in alio loco Naas coluber vocatur. Quod autem subjungitur: Hi sunt viri Recha, nonnulli intelligunt Recha nomine David nuncupari; interpretatur enim Recha tener. Unde ipse David de se ita ait: Ego sum tener et unctus rex (II Reg. XXIII). Et in alio loco, quasi vermiculus ligni tener esse describitur. Idcirco enim viri Recha dicuntur, quia propter 109.0305A| exprimendam genealogiam David in hac essentia adnotati sunt.
Filii autem Cenez, Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel Athath et Maonathi. Maonathi genuit Ophra; Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum; ibi quippe artifices erant, etc. Filii ergo Cenez fuerunt Othoniel et Saraia, sed de Saraia dicitur Joab procedere, qui juxta nominis sui interpretationem dicitur pater Vallis artificum, quia de filiis ejus fuerant architecti ad aedificandam domum Domini. Secundum allegoriam autem artifices, qui in vallibus habitabant, possunt significare legis doctores, quos scientia non inflat, sed charitas aedificat (I Cor. VIII), qui humilitati praecipue operam dant, et modestiae jura rite conservant; qualis fuit Gamaliel, legis doctor 109.0305B| honorabilis et discipulus ejus, Paulus scilicet apostolus (Act. V et XXII); nec non et alii his similes, quorum sermo atque exempla aedificationes virtutum sunt.
Filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon. Hic locus quia difficilis esse videtur, quod Hebraei inde sentiant, quantum ex scriptis eorum percepimus, dicamus. Aiunt quippe, Ezram hunc, qui interpretatur auxilium, ipsum esse Amram patrem Moysi et Aaron: Jether, qui interpretatur residuum, hunc esse Aaron; et Mered, qui rebellans interpretatur, eumdem esse Moysen. Epher vero sive Efer, quod nomen pulverem sonat, Eldat fuisse. Jaalon quidem ipsum esse Medat. Hi ergo duo de numero fuerunt septuaginta seniorum quos Moyses a Domino 109.0305C| accepit in auxilium regiminis in ipso Israel (Exod. XXIV); qui etiam dicuntur prophetasse in castris, quando Moyses cum caeteris ierat ad tabernaculum ante Dominum, sicut in libro Numerorum (Cap. XI) legitur. Tradunt enim Moysen post acceptam legem in Eremo patri injunxisse ut matrem dimitteret, eo quod illius amita esset; filia enim fuit Levi, post cujus dissidium duxisse aliam uxorem Amram, ex qua hos duos filios, hoc est, Eldat et Medat, habuerit. Quod autem sequitur: Genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. Uxor quoque ejus Judaia peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe; Sammai Moysen intelligi volunt, qui interpretatur coelestis; Jesba Aaron, qui interpretatur collaudatio; patrem Esthamo, 109.0305D| id est, ignis manentis, eo quod filii Aaron in assiduis sacrificiis igne utebantur. Nomina vero quae continuatim sequuntur, omnia Moysi vocabula intelligi volunt propter diversos actus ejus, hoc est, primum Jared, hoc est, descendens; eo quod de monte descenderit cum tabulis legis; pater autem Gedor sepis dicitur, eo quod quasi quodam sepe populum circumdedit lege; Heber quoque, hoc est, vinctor, pro eo vocatur, quod populum servitio Dei junxerit. Pater Socho, prophetiae, quia saepe ipse doctor fuit prophetarum. Icuthiel vero, sperans in Dominum, inde nuncupatur, quia spem habuerat liberandi populum de Aegypto. Pater autem Zanoa, qui interpretatur gubernator, inde dictus quia magnam populo 109.0306A| in eremo gubernationem exhibuerit; sive quod doctrina sua quotidie gubernat se subsequentes. Quod autem post haec nomina sequitur Scriptura, dicens: Hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis quam accepit Mered; idcirco filiam Pharaonis in hoc loco matrem Moysi vocat, quae et ipsa juxta proprietatem nominis sui filia Domini nuncupatur, scilicet propter bonam voluntatem quam in nutriendo puero habuerat: indeque Mered Moyse accepta dicitur, eo quod, relictis idolorum cultibus, ad Dei unius cultum conversa sit. Quod vero superius dictum est: Uxor ejus Judaia peperit Jareth, Judaiam dicunt esse Iochabeth matrem Moysi et Aaron.
Filii Sela, filii Judae, Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum 109.0306B| in domo juramenti. Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. Hic nomen Her idcirco ponitur propter memoriam pristini nominis, quod habuit ille qui propter impietatem a Domino occisus est (Gen. XXXVIII). Cognationes ergo domus operantium byssum in domo juramenti, hi sunt, qui cum Beseleel commorati sunt ad explendum opus tabernaculi (Exod. XXXVI). Juramenti enim domus idcirco dicitur, sicut in tabernaculum foederis, quia in eo Deus cum homine foedus pepigit, et juramentum quod juravit ad Abraham, Isaac et Jacob, confirmavit. Quod vero sequitur: Qui solem fecit stare redit ad progeniem Phares, de quo ortus est David; opportunum judicans progeniem 109.0306C| Juda, de qua tribus regia orta est, in David terminare. Tradunt enim hunc fuisse Elimeleth, virum Noemi (Ruth. I), patrem Maalon et Chelion, in cujus tempore sol steterit propter praevaricationes legis; ut, tanto miraculo viso, converterentur ad Dominum Deum suum. Quod quia facere contempserunt, idcirco fames invaluit; et ille, qui in tribu Juda prior videbatur, famis inopia cum uxore et filiis non solum patria pelleretur, verum etiam in eadem peregrinatione cum filiis moreretur. Viros autem mendacii esse Mahalon et Chelion dicunt, qui hic Securus et Incendens appellantur, et de quibus dicitur quod principes fuerunt in Moab, eo quod uxores Moabitides duxerint: quod in Hebraeo expressius ponitur, ut ab eruditis illius linguae didicimus, ut non 109.0306D| principes, sed mariti dicantur. Quod vero sequitur: Qui reversi sunt in Lahem, Noemi et Ruth demonstrat, quod in Bethlehem ad panem post inopiam famis, audita ubertate panis in Bethlehem, reversae sunt. Et quia haec historia in libro Ruth scribitur, idcirco subsequitur. Haec autem sunt verba vetera.
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi. Singulos vero dicit habitantes in plantationibus et in sepibus, progeniem quae de Ruth propagata est, quae in sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quoniam ad regiam dignitatem et ad munimentum plebis haec plantatio pervenit. Commoratique sunt ibi, hoc est, in Bethlehem, apud regem in operibus 109.0307A| ejus: quia ex eis David rex exortus est, cujus opera nimis praeconiis praedicantur. Mystice autem figulos hos qui in plantationibus et in sepibus laborant, non alios, quam doctores sanctos intelligimus, qui formant et componunt vasa Domini: fingere enim componere dicimus. Unde compositores luti figulos vocamus. Isti figuli in plantationibus et in sepibus laborant, quia vineam Domini verbo fidei excolunt et doctrinis suis plantant, exhortationibus suis atque orationibus undique muniunt. Hi apud regem in operibus ejus commorantur: quia in fide Christi manentes, quidquid dicunt, quidquid agunt, omnia in gloriam Dei faciunt.
Filii Simeon Jamuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul, etc. Filii ergo Simeon in Genesi scribuntur sex (Gen. 109.0307B| XLVI): hic vero Sober tollitur, eo quod nulla de eo progenies processit. Mutantur vero nomina quaedam suis rationibus. Nam in Genesi scribitur Jemuel, qui interpretatur mare Dei; in Paralipomenon vero Jamuel, loquens cum Deo. Alius vero in Genesi vocatur Ochaz, in Paralipomenon autem Jarib. Ochaz quoque interpretatur laudatio, et Jarib, litigans, eo quod de ejus progenie exivit Zamri, qui cum scorto Madianite peccans a Phinee sacerdote peremptus est. Lachim in Genesi scriptum est (Ibid.), quod interpretatur praeparatio: in Paralipomenon vero idem nominatur Zara, quod interpretatur ortus. Saul quidem, quem eodem nomine in utroque libro commemorat, sed hic filium Chananitidis tacet, et vicinitate fraterni nominis ex Zara, qui interpretatur ortus 109.0307C| decorus.
Fratres autem ejus non habuerunt filios multos: et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda. Manifestum est Simeon non tantum habere fecunditatis sobolis quantum habuit Judas. Unde et in libro Jesu Nave (Cap. XIX), dicitur Simeon per cognationes suas accepisse haereditatem in medio possessionis filiorum Juda.
Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Hasarsuhal, etc. Hae civitates ex maxima parte ad possessionem tribus Juda pertinebant. Quod autem subjungitur:
Hae civitates eorum usque ad regem David. Ostendit quod Siceleg et Bersabee, quae tribus Judae fuerunt, et a tribu Simeon invasae sint, a David denuo in 109.0307D| pristinam Judae redierunt haereditatem.
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal, etc. Baal ipse est locus qui alibi Cariachbal scribitur, de quo superius dictum est. Quod autem dicitur:
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis. Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda et percusserunt tabernacula eorum, 109.0308A| et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. Descriptis his quos de Simeon stirpe numerarunt, et expressis actibus eorum, juxta mysterium significat quod doctores sancti, qui principes sunt Ecclesiae, et praevident pascuas gregibus Christi, proficiscuntur in Gador usque ad orientem vallis, ut ibi quaerant pascua opportuna. Et quid per Gador, quae interpretatur sepes ejus, nisi sancta Ecclesia exprimitur, quae tutamen est atque defensio fidelium animarum? Ibi ergo sunt pascua usque ad orientem vallis, hoc est, usque ad incarnationem Verbi Dei, de quo Paulus ait. Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et 109.0308B| habitu inventus ut homo (Phil. II). Ibi ergo qui quaerit pascua, uberrima inveniet, quia ipsa ait Veritas: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Ibi ergo omnis quippe qui quaerit pascuas virtutum, uberes et valde bonas inveniet; ibique terra latissima, et quieta, et fertilis est, quia ibi gratia spiritalis dono Dei copiosissime abundat. Quod autem dicit: In qua ante habitaverunt de stirpe Cham, significat multitudinem gentium de idolorum cultura ibidem confluxisse, ut unius Dei veri essent cultores, quia antea variorum vitiorum fuerunt servitores. Hi venerunt in diebus Ezechiae regis Juda, hoc est, in tempore Christi adventus; ipse est enim virtus Dei Patris (I Cor. I), quem Ezechias nomine 109.0308C| suo denotat; interpretatur enim fortitudo Domini. Percusseruntque tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem. Percutit unusquisque fidelis tabernacula impiorum et habitatores eorum quando abnegans impietatem et saecularia desideria (Tit. II) per Christi baptismum a cunctis sordibus abluitur peccatorum, sicque deinceps per gratiam ejus studet sobrie, juste et pie vivere in hoc saeculo, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Ibid.). Ita ergo fiet illud quod scriptum est: Et erit in loco ubi dictum est, Non plebs mea vos, ubi vocabuntur 109.0308D| filii Dei viventis.
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phaltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: et percusserunt reliquias quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque in diem hanc. Quid per quingentos viros, nisi patres Novi Testamenti designantur? Hi ergo abierunt in montem Seir, et percusserunt reliquias Amalecitarum; quia superbiam hujus mundi conculcantes, deformitatem vitiorum opprimendo, malignorum spirituum reliquias, Spiritus sancti gratia donante, comprimunt. Hi ergo quatuor principibus sustentati esse dicuntur: quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum 109.0309A| contra malignos spiritus convenienter gerere possunt. Et benedicitur quod habitarent ibi, percussis reliquiis Amalecitarum; quia, expulsis iniquis possessoribus, in loco vitiorum virtutum seriem subrogaverunt, quarum possessio hominem efficit beatum. Convenienterque additum est, usque ad diem hanc: quod tandiu dici potest, quandiu finis non erit mundi: quia sancta Ecclesia usque ad consummationem permanet saeculi, in qua quotidie contra hostes spirituales dimicatur, et quotidie triumphus de eis capitur.
CAPUT V. De filiis Ruben et actibus eorum.
(I Par. V.) Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus ejus; sed cum violasset 109.0309B| thorum patris, data sunt primogenita ejus filiis Joseph, filiis Israel: et non est ille reputatus in primogenitum. Manifestus est historiae sensus, quod ideo ablata sunt primogenita a Ruben, eo quod dormivit cum Bala concubina patris sui Jacob, et stuprasset eam (Gen. XXXVI). Unde primogeniti honor translatus est ad Joseph juniorem filium, cujus progenies valde multiplicabatur, et excellebat potentia regni inter decem tribus quae fuerunt in Samaria. Mystice autem demonstrat ruinam populi prioris, cujus (juxta quod primogenitus debebatur) erat accipere sacerdotium atque regnum. Sed quia ascendit cubile Dei Patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus Dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Col. II), raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit: 109.0309C| ob hoc primogenitorum dignitas ad Joseph spiritualem, hoc est, Christum et Ecclesiae populum, translata est ad quem in psalmo paterna vox ait: Ante luciferum genui te: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX).
Porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt, etc.
Per Judam ergo patriarcham exprimitur Redemptor noster, caput videlicet Ecclesiae catholicae. Unde scriptum est de eo: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Qui erat fortissimus inter fratres suos, quia unxit eum Deus Pater oleo laetitiae prae omnibus participibus suis (Psal. XLIV). De cujus stirpe principes 109.0309D| germinati sunt, hoc est, apostoli et doctores Novi Testamenti: de quibus in psalmo Propheta ad ipsum Christum loquitur, dicens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram (Ibid.). Pari ergo modo et primogeniti dignitas et principatus regni ad mediatorem Dei et hominum pertinent, quia Ipse est primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae; qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (I Cor. XV, Col. I; Apoc. I).
Filii Johel, Samaia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, Beera filius ejus, quem duxit captivum dux Thelgathphalnasar, rex Assyriorum: fuit 109.0310A| princeps in tribu Ruben, et reliq. Beera filius Baal, de stirpe Ruben, ipsum dicunt esse principem Oseae prophetae, quem rex Assyriorum cum decem tribubus, quae fuerunt in Samaria, in captivitatem duxit.
In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quae respicit ad Orientem Galaad. Notandum autem quod Agar, unde Agarei exorti sunt, ipsa sit Cethura, quem post mortem Sarae Abraham duxit uxorem (Gen. XXV). Nam dum in sequentibus dicat (Ibid.) Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse pugnasse cum Agareis, sequitur praebuisse eis auxilium Itureos, Naseos et Nodab, qui utique filii Isimahel fuerunt. Sed et illud sciendum, quod qui in Paralipomenon 109.0310B| Nodab, idem in Genesi Cedmae vocatur. Cedma interpretatur, antiquorum, Nodab, uter.
Traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis, quia Dominum invocaverunt, cum praeliarentur; et exaudivit eos, eo quod confisi erant in eo. Quandiu filii Israel divino cultui secundum legis praecepta se mancipaverunt; tandiu habuerunt Dominum propitium et adjutorem atque defensorem contra hostes suos. Cum autem illum deseruerunt, et idolorum culturam secundum morem nationum instituerunt, statim sentierunt eum ultorem, quem antea habuerunt protectorem. Quod enim dicit: Fuit enim bellum Domini, significat quod Domini auxilio bellum illud ad internecionem hostium peractum est.
109.0310C| Habitaverunt pro eis usque ad transmigrationem. Hoc est, donec pro peccatis suis traditi sunt in manus Assyriorum
Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur, et transtulit Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse; et eduxit eos in Lahela et Abor et Hara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. Notandum autem quod in libro Malachim fertur, Phul regem Assyriorum a Manahem, filio Gadi, rege Israel, accepisse mille talenta argenti, ut esset ei auxilio, et firmaret regnum ejus, (IV Reg. XV), non tamen, quod eum transtulerit in Assyrios. Item in eodem libro legitur (Ibid.) quod Thelgathphalnasar, rex Assur, in diebus Phacee regis Israel accepisset Aion et Abel domum Maacha et Janoe 109.0310D| et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam universam terram Nephthali, et transtulerit eos in Assyrios. Novissime narrat (IV Reg. XVII), quod Salmanasar, rex Assyriorum, Osee, filium Ela, regem Israel, obsidendo Samariam tribus annis, ceperit et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Lahela et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. Unde quaeritur quomodo scriptum sit in Paralipomenon Phul et Thelgathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, et eduxisse in Lahela et Habor et Ara et fluvium Gozan, cum hoc Malachim narret Salmanasar regem perfecisse, quia ipse transtulit Israel in Assyrios, posuitque in locis supradictis? 109.0311A| Sed haec quaestio ita solvi potest, quod ideo priores reges Assyriorum dicuntur hanc transmigrationem perpetrasse, quia ipsi coeperunt primitus hoc agere cum gente Assyriorum quod eadem gens in posterioribus regibus studuit perfecisse. Aram autem quoque in Paralipomenon non memorat, et Malachim praetermittit. Hanc autumant Hebraei Reges esse civitatem Medorum, ubi Gabelus manebat, a quo Tobias pecuniam decem talentorum argenti sibi creditam repetebat (Tob. I, IV, IX).
CAPUT VI. De filiis Levi, et cantoribus quos constituit David ut cantarent coram arca Domini. De Aaron et filiis ejus.
(I PAR. VI.) Johanan genuit Asariam: ipse est qui 109.0311B| sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem. Quaeritur, enumeratis superius filiis Levi per Aaron et filios ejus juxta successionem sacerdotalem, quomodo perveniens ad Azariam filium Johanan ipsum dicat Scriptura esse qui sacerdotio functus est in domo quam Salomon aedificavit in Jerusalem, cum alii similiter sacerdotes fuerint in ipsa domo, de quibus nihil tale refertur? Sed ideo iste solus tali praeconio laudatur, quia restitit Oziae regi sacrificare volenti in templo Dei (II Par. XXVI), et ob constantiam animi atque zelum legis aperte dicitur explesse officium sacerdotis.
Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Sellum, Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit 109.0311C| Azariam. Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem, etc. Josedec quippe quidam dicit esse Esdram sacerdotem, qui reversus de Babylone simul cum Zorobabel et filiis Juda restauravit templum Domini, et civitatem Jerusalem. Quod demonstrare videtur liber ejusdem Esdrae, ubi dicit: Post haec autem verba in regno Artaxerxis, regis Persarum, Esdras filius Saraiae, filii Azariae, filii Helciae, filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, filii Zariae, filii Amariae, filii Azariae, filii Maratoth, filii Zachariae, filii Ozi, filii Bocci, filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio (I Esd. VII), etc. Tradunt etiam eumdem Esdram esse Malachiam prophetam, qui in duodecim 109.0311D| prophetis ultimus est, quia pleraque quae in libro illius continentur, et hic Propheta commemorat, dicens: Labia sacerdotis custodiant scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. II). Alii autem asserunt Josedec esse patrem Jesu sacerdotis magni; cujus meminit Zacharias propheta in libro suo (Zach. III). Esdram autem dicunt esse sacerdotem virum justum et gloria magna potitum apud multitudinem populi in Babylone, reversum autem inde cum plurima turba temporibus Artaxerxis regis in Jerusalem.
Filii Samuel primogenitus Vasseni et Abia. Notandum autem quod in libro Regum de filiis Samuel Joel nominatur (I Reg. VIII), idem in Paralipomenon Vasseni 109.0312A| scribitur. Quia ergo Abia filius Samuelis (ut Hebraei tradunt) in judicio constitutus, munerum acceptor erat, et iste Johel (qui et Vasseni) senior filius, hoc sciendo, non eum inde corripiebat, ideo dicitur uterque peccatum fecisse. Sic enim scriptum est: Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel: fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicium in Bersabee. Et non ambulaverunt filii ejus in viis illius, sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei. Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis, constitue nobis regem, ut judicet nos sicut et universae habent nationes (Ibid.).
109.0312B| Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca, et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem. Stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. Hi ergo sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath, etc. Hic anticipando de officiis cantorum David, qui in organis musicorum laudes canebant, cum genealogiam eorum narraret, praelibavit; suo autem ordine, quomodo id fecissent, demonstratur. Quod vero dicitur Heman cantor filius esse Joel filii Samuel, et expleta genealogia ipsius dicitur frater illius esse Asaph, qui stabat a dextris ejus, hoc non secundum nativitatem, sed secundum propinquitatem significat, quia frater dicitur, non quod unius patris 109.0312C| aut matris esset filius, sed eo modo quo solemus propinquos fratres appellare.
Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, filii Asabiae, filii Amasiae, filii Helciae, filii Amasi, filii Boni, filii Somer, filii Mooli, filii Musi, filii Merari, filii Levi. Ethan iste unus fuit de tribus cantoribus, qui coram David in cymbalis aeneis ad laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut tres filii fuerunt Levi, hoc est, Caath, Gerson et Merari, ita et tres isti cantores de singulis filiis originem ducebant, hoc est, Heman de Caath, Asaph de Gerson, et Ethan, de Merari, ut praesens historia testatur. Mystice autem hi tres cantores, qui in cymbalis aeneis personabant, significant doctores sanctos, qui sanctae Trinitatis fide imbuti juxta dispositionem veri 109.0312D| David fortem sonitum praedicationis evangelicae in toto mundo reddunt, de quibus Psalmista ait: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Et bene subjungitu.
Fratres quoque eorum, Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. Quia universus ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, qui primatum tenent in doctoribus sanctis, totum agunt ministerium veri Dei tabernaculi, quod est sancta Ecclesia, domus utique Dei vivi de vivis lapidibus constructa. Unde doctor gentium discipulum instruens ait: Haec tibi scribo, sperans me venire ad te cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Domini, 109.0313A| quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III).
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus sancti sanctorum, et ut precarentur pro Israel, juxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei. Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zaraia filius ejus, Meraioth filius ejus, Amaria filius ejus, Achitob filius ejus, Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus, et reliq. Aaron et filios ejus nullum melius significare arbitror, quam Redemptorem nostrum, et Ecclesiae populum, ad quam Petrus in Epistola sua ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis 109.0313B| (I Petr. II); quem ipse Pontifex summus, qui ex semine David carnem suscipiens, factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), instituensque eos, docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et thymiama sacrae orationis Deo offerre, et ut precarentur pro Israel, hoc est, pro statu sanctae Ecclesiae, juxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei: secundum praecepta scilicet legis, quae data est per Moysen. Quod vero genealogia Aaron repetitur et usque Achimaas pervenit, putatur hoc ob laudem et memoriam Achimaas factum esse, eo quod fideliter erga David in omnibus egerit.
CAPUT VII. De Benjamitis.
109.0313C| (I PAR. VII.) Filii Ozi Izrahia de quo nati sunt Michael et Obadia et Joel et Jesia, quinque omnes principes. Quomodo dicit esse filios Izrahia quinque, cum non inveniantur nisi quatuor? Nisi forte annumeretur cum eis ipse pater eorum Izrahia, qui unicus patri suo Ozi fuit secundum regulam quam supra in alio loco posuimus.
Porro filii Bechor: Zamira et Joas, et Eliezer, et Elioenai et Amri et Jerimoth et Abia et Anathoth et Almath. Ubicunque in lege scribitur: Omnes isti filii cujuslibet, aut pro meritorum excellentia, aut pro meritorum veteri oratione fit, ut ejus filii dicantur esse, cujus fuerunt et imitatores.
Filii autem Balan: Jehus et Benjamin et Aod et Chanana. De hujus ergo Aod progenie fuisse dicitur 109.0313D| judex Aod, qui in libro Judicum legitur (Jud. III). Chanana vero iste est, a quo egressi sunt Benjaminitae, qui nefas perpetraverunt in uxore Levitis, sicut in Judicum scriptum est (Jud. IX).
Filii autem Nephthalim: Jasiel et Guni et Jeser et Sellum filii Bala. Haec Bala concubina fuit Jacob (Gen. III), atque ancilla Rachel; ideoque filios Nephthali esse Balae, quia Nephthali, ex quo isti generati sunt, filius fuit istius Balae.
Porro filius Manasse Esriel; concubinaque ejus Syra peperit Machir, patrem Galaad. Asserunt Hebraei, hanc Syram filiam fuisse filii Balan, quam in Aegyptum famis inopia ad venundandum a patre ducta, a Manasse, qui horreis praeerat, misericorditer 109.0314A| suscepta, patri cibariis datis, ab eodem Manasse in conjugium suscepta sit.
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Saphan, et habuit sororem nomine Machaa. Nomen autem secundi Salphaad. Nataeque sunt filiae Salphaad, etc. Hic confusus ordo videtur esse dictionis, cum primum ponit duo nomina Machir, hoc est, Happhim et Saphan; deinde dicit: Nomen secundi Salphaad, qui habuerit filias, de quibus in Numerorum libro legitur (Num. XXVII), quod expetissent a Moyse haereditatem inter fratres suos. Sed Hebraei hunc locum ita edisserunt, quod Happhim et Saphan unius hominis nomina fuerunt, hoc est, prioris filii Machir; secundum autem ejus filium fuisse Salphaad, et eorum sororem esse Malchaam, quam Heron, 109.0314B| cum sexaginta esset annorum, accepit uxorem, quae etiam peperit ei filium, nomine Segub, sicut superius demonstratum est. Quod autem enumeratis filiis Manasse ex Machir subjungit:
Hi sunt filii Galaad et Machir, filii Manasse; soror autem ejus Regina peperit virum decorum, etc. Hanc Reginam, quae fuit soror Ulam, filii Phares, filii Machir, ut supra historia ostendit, quidam tradunt esse matrem Jesu filii Nave, quem virum decorum nuncupant propter insigne virtutis ejus et principatus. Alii dicunt eamdem Reginam esse Debboram uxorem Lapidoth prophetissam (Jud. IV). Sed ejus opinionis qui certitudinem inveniat, dicat.
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thaha filius ejus, Elada, filius ejus, Thaha filius ejus, 109.0314C| et filius Zabad, et hujus filius Suthala, et hujus filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. Dixit ergo Ephraim pater eorum multis diebus, veneruntque fratres ejus ut consolarentur eum, etc. Super hoc capitulo Hebraei hujusmodi defingunt fabulam, dicentes quod filii Ephraim, Ezer et Elad, congregata multitudine de Israel, vivente adhuc patre suo, conati sunt ad terram promissionis reverti, qui et Geth urbe Philistinorum interfecti sunt. Unde et caeterae postea tribus per desertum adducuntur, ne viderent ossa fratrum suorum. Et in psalmo dicitur: Filii Ephrem conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII). Fratres vero, qui ad consolandum Ephraim venerunt, aut eos dicimus, qui de patriarchis supererant, 109.0314D| aut cognationem quam fraterno nomine saepe nominaverimus. Post haec autem enumeratis filiis Benjamin subjungitur.
CAPUT VIII. Rursus de Benjamitis; de generatione Saul regis, qui ex ea tribu ortus est.
(I PAR. VIII.) Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. Manahath interpretatur sepulcrum. Translati sunt ergo in Manahath, quando pro scelere in uxore Levitis perpetrato gladio corruerunt, et pene usque ad novissimum deducti, cum ex tota tribu non amplius quam ducenti viri remanserunt (Jud. XX). Quod vero sequitur: Naaman autem, et Achia, 109.0315A| et Gera, ipse transtulit eos, designat duos priores, hoc est, Naaman et Achia, fuisse principes, sed tamen se subdidisse Gera. Unde et singulari numero describuntur: Ipse transtulit eos. De isto Gera processit progenies Gera, qui fuit pater Semei.
Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth. Fugasse dicuntur Baria et Sama habitatores Geth, quia ulti sunt fratres suos Ephraim, quos gladio conciderunt.
Fuerunt autem filii Ulam viri fortissimi, et magno robore tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Hic centum quinquagenius numerus refertur ad filios Ulam, ut iste sit sensus: Fuerunt autem filii Ulam centum quinquaginta, per tropum qui vocatur hyperbaton.
CAPUT IX. Qui primi filiorum Israel habitaverint in Jerusalem, et officia sacerdotum et Levitarum; generationes quoque Saul ac filiorum ejus repetuntur.
(I PAR. IX.) Universus ergo Israel dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Juda. Translati sunt autem in Babylonem propter delictum suum. Numerati sunt ergo filii Israel sive per David, ut Scriptura refert, sive per Salomonem, sive per alium quemlibet regem; sed tamen propter delictum suum in Chaldaeam translati sunt, partim per Thelgathphalnasar, partim per Salmanasar, partimque per Nabuchodonosor, ubi et plurimi eorum defecerunt. Quod autem dicitur.
Habitaverunt primi in possessionibus et urbibus 109.0315C| suis, Israel et sacerdotes, Levitae et Nathinaei, etc. Sciendum quod Nathinaei domini, sive in humilitate servientes, interpretantur, et sunt Gabaonitae, quos Josue cum vitae reservaverit, ad servitium tamen templi deputavit, ut aquas et ligna illius apportarent (Jos. IX).
Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei, et reliqua. Iste est Helcias sacerdos magnus, qui librum legis invenit, hoc est, Deuteronomium in templo Domini, temporibus Josiae, et dicitur fuisse pater Jeremiae prophetae (IV Reg. XXII).
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri, filii Asaph: et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun; et Barachia filius 109.0315D| Aza, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati, etc. Bacbacar carpentarius idcirco describitur, quia artificio suo fungebatur in domo Domini, et erat de tribu Levi; et Barachia filius Asaph filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. Netophati nomen loci est, et intepretatur inclytus, ubi habitabat Heled filius Baana, de quo superius dictum est: Qui erant coronae domus Joab (I Par. II).
Obdia filius fuit Semeiae, filii Galal, filii Idithun, Idithun cantoris David.
Observant quippe in porta regis ad Orientem de filiis Levi per vices suas. Qui erant cantores, et vicibus suis ad psallendum cum David conveniebant, 109.0316A| quia antequam templum aedificaretur, in palatio erat arca testamenti, et ibi aedi inserviebant.
Sellum vero filius Cora, filii Abiasaph, filii Core cum fratribus suis et domo patris sui (Num. XVI). Hic prior Cora per aleph scribitur, et sonat Cora. Secundus vero per he, et sonat Core. Cora clamans, Core clavus interpretatur. Ipse est qui in Numeris scribitur in seditione fuisse contra Moysen. Quod autem dicit:
Hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi, significat, quod isti custodiebant ostium tabernaculi exterius; patres vero eorum qui subter scribuntur, et qui in Psalterio titulos habent, ipsi custodiebant ostium interius tabernaculi Domini, et erant cantores. Quod autem 109.0316B| subjungitur:
Et familiae patres eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum, castrorum dicit filiorum Levi circa tabernaculum Domini habitationem, nec non et caeterorum filiorum Israel castrorum metaturam, sicut et in Numeris manifestissime descriptum est (Num. II).
Phinees autem, filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino, etc. Sic monstratur Phinees nepos Aaron (ut Hebraei tradunt) adhuc in eodem tempore vivere, et in tabernaculo vices ministrantium ordinare. Hi sunt vices viginti quatuor, quae in sequentibus describuntur a David ordinatae ad ministerium tabernaculi, quarum in Evangelio menti est: ut Zacharias de vice Abia sorte dicitur exisse, ut incensum poneret in templo Domini (Luc. I).
109.0316C| Per quatuor ventos erant ostiarii, id est, ad Orientem, ad Occidentem, ad Aquilonem et Austrum. Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in Sabbatis suis de tempore usque ad tempus. His quatuor excubiis Levitarum creditus erat omnis numerus janitorum; et erant super exedras et thesauros domus Domini. Per gyrum quoque templum Domini morabantur in custodiis suis, ut, cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. In sequentibus vero, ubi tota dispositio ministerii tabernaculi Domini a David disposita commemoratur, quia fuerunt hi quatuor Levitae quibus creditus erat, omnis numerus janitorum, demonstratur, ubi ita scriptum est: De Hosa autem, id est, de filiis Merari, Semri princeps. 109.0316D| Non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem. Helcias secundus. Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini. Missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. Cecidit ergo sors Orientalis Selemiae. Porro Zachariae, filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis. Obededom vero et filiis ejus ad Austrum, in qua parte domus erat seniorum consilium Sephim et Hosa ad Occidentem juxta portam quae ducit ad viam ascensionis, 109.0317A| custodia contra custodiam (I Par. XXVI). Quatuor autem principes janitorum juxta spiritalem intelligentiam qui sunt alii, nisi doctores sancti? qui quatuor Evangeliis ostium fidei servant pate credentibus, et obserant blasphemantibus. Quibus cum Petro claves regni coelestis Christus commisit (Matth. XVI, XVIII; Joan. XX). Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas orbis undique gentem ad fidem Domini convocant, et Ecclesiam sanctam pervigili tutamine servant. Quod autem sequitur:
De eorum grege erant et super vasa ministerii; ad numerum enim, et inferebantur vasa et efferebantur de ipsis, et qui credita habebant utensilia sanctuarii, et qui praeerant similae, et vino et oleo et thuri et 109.0317B| aromatibus, de eorum grege dicit, hoc est, secundum historiam, de congregatione Levitarum constituebantur super vasa ministerii et utensilia sanctuarii, ut praeessent similae et vino et oleo, quae ad sacrificia pertinebant, et thuri et aromatibus, quibus conficiebantur unguenta et thymiamata: sicut in libro Numerorum distinctim atque separatim descriptum est (Num. III, IV), quid Caathitae, et quid Gersonitae, quidve Meraritae ministerio habuerint, et quid Aaron et filii ejus prae caeteris sub cura sua haberent. Unde subjungitur:
Filii autem sacerdotum ungenta ex aromatibus conficiebant. Mystice autem de coetu sanctorum praedicatorum ordinantur hi qui super vasa ministerii divini, hoc est, super animas fidelium, in quibus 109.0317C| voluntas Dei quotidie administratur, pervigilem custodiam habent. Sub ipsorum cura est et simila et vinum et oleum, in quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia speciali unctione traditur, ipsique thus sacrarum orationum, et aromata virtutum in Ecclesia Dei odorifere componunt, et in conspectu Dei vinum acceptabile reddunt.
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur. Qui per Mathathiam, primogenitum Sellum Coritae, nisi Redemptor noster figuratur, qui est primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae (I Cor. XV; Col. I; Apoc. I). Quem pater sanctificavit et misit in mundum (Joan. X), ut per passionem crucis redimeret 109.0317D| genus humanum. Quod bene ipsa nomina sua interpretatione exprimunt. Nam Mathathias interpretatur domum Dei, et Sellum, evulsio vel dimissio; Corita, dissipans, vel disperdens. Deus enim omnipotens dissipare atque evellere deliberans principatum diaboli, proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quatenus carnem suam in mola passionis terens, ac oleo misericordiae in sartagine crucis frigens, a potestate Satanae, et vinculis peccatorum reum absolveret mundum. Mathathias praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur, quia Christus auctor est sacramentorum coelestium, ubi quotidie panis et vinum in commemorationem passionis ejus offeruntur, et caput est sanctorum 109.0318A| omnium, qui, ejus exemplo instructi, carnem suam crucifigere et ad passiones pro ipsius nomine tradere didicerunt (Gal. V).
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula Sabbata praepararent, etc. Panes quippe propositionis duodecim, Domino Moysi praecipiente (Levit. XXIV), parabantur ad imponendum super mensam Domini, quae stabat in tabernaculo juxta decretum legis, ubi et altare thymiamatis, nec non et candelabrum luminis posita erant. Coquebantur autem panes (ut Josephus scribit) duo et duo divisi ante Sabbatum, et Sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur seni ad alterutros conversi, duabus pateris aureis superpositis thure plenis, qui permanebant ad 109.0318B| aliud Sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur. Illi vero sacerdotibus exhibebantur, et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiebant, thus aliud super alios panes adjiciebatur. Mystice autem duodecim panes in mensa tabernaculi duodecim sunt apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia, qui quando usque ad consummationem saeculi populum Dei alimoniis verbi reficere non desinunt, panes viginti propositionis nunquam de mensa Domini recedunt. Et bene iidem panes non de qualibet farina, sed de simila fieri videbantur, quia nimirum quicunque aliis verbum vitae ministrant, primo ipsos necesse est virtutum frugibus operam dare, quatenus ea quae praedicando admonent, et faciendo commendent, configurati exemplis 109.0318C| illius qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet (Joan. XII). Bene et iidem panes seni altrinsecus super mensam statui praecipiebantur, propter concordiam scilicet charitatis et societatis. Nam et Dominus binos ad praedicandum discipulos misisse perhibetur (Marc. VI; Luc. X), figuraliter insinuans quod sancti doctores nunquam ab invicem vel in assertione veritatis, vel in affectu dilectionis discrepant. Quod autem super panes thus lucidissimum ponebatur, virtutem orationis designat, quia iidem doctores suae ministerium praedicationis simul et devotionem operis Domino commendant. Nam per thus orationem designari testatur Psalmista, qui dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo 109.0318D| (Psal. CXL). Et thus lucidissimum super panes ponitur in monumentum oblationis Domini, quando piae sanctorum actioni ac doctrinae oratio pura superadditur, quo per haec utraque rite sociata semper memoria sacrae oblationis in conspectu summi arbitri appareat. Bene autem per singula sabbata panes coram Domino mutari mandantur. Panes namque, qui per sex dies operandi in mensa Domini fuerant positi, Sabbato novis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae, completo tempore sui sancti laboris, etiam in coelis remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in verbo sub ejusdem spe retributionis relinquunt. Sicque fit ut mensa Domini nunquam panis inops remaneat, verum mox 109.0319A| sublato pane alius loco ejus substituatur, dum succedentibus sibi per ordinem ministris verbi, nunquam Ecclesiae apostolicae desunt, qui sive fidem pietatis, seu munditiam actionis et verbis ostendant et factis. Et bene dicitur quod de filiis Caath constituti erant super panes propositionis, quia patientia Redemptoris nostri docuit apostolos ac praedicatores Evangelii, ut per constantiam patientiae et virtutem discretionis se suosque gratam exhiberent oblationem, cum eisdem ipsa Veritas in Evangelio ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Nec enim doctoris quilibet rite fungi potest officio, nisi se patientiae ac discretionis decorare studuerit ornamento, ut discretus sit in sermone simul et opere, et fortis, si advenerit, in sustinenda adversitate. 109.0319B| Apte autem sequitur quod principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent, capitaque Levitarum per familias principes manserint in Jerusalem, quia valde dignum est, ut quanto quis praelatus caeteris, tanto devotior in divinis fiat officiis. Ille quippe principatum ministerii sui servat, qui studium habet manendi in Jerusalem, hoc est, in visione pacis, ut tumultus saeculares fugiendo, rebellemque motum carnis suae domando, quietam mentem in contemplatione Dei habere valeat, quo rite cum Psalmista canere possit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI). Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat 109.0319C| in Jerusalem (Psal. CXXXIV).
In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon, Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. Filius primogenitus ejus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab. Jehiel ipse est qui in libro Regum scribitur Abiel (I Reg. IX), pater Cis, pater Saul et interpretatur Abiel pater meus Deus, Jehiel vero desertus Dei, propter meritorum forsitan ita nominati distantiam. Et notandum quod inter filios Jehiel, Cis et Ner vocantur fratres, sicuti et sunt, et in Regum reperitur. In sequentibus vero dicitur quod Ner genuerit Cis, non quo eum genuerit, sed quo eum educaverit, genuisse eum narratur.
Isti habitaverunt e regione fratrum suorum, in Jerusalem, cum fratribus suis. Loci ( sic ) in Jerusalem 109.0319D| habitasse dicuntur.
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal; filius autem Jonathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha. Abinadab filius Saul in Paralipomenon, in Regum vero, ubi et occisus esse cum patre narratur, Aminadab vocatur (I Reg. XXXI). Et interpretatur Abinadab pater meus votum, Aminadab vero populus meus votum. Isbaal quoque filius Saul, ipse est Isboseth; et Meribbaal, ipse est Misiboseth. Et interpretatur Meribbaal litigans in maritum, Misiboseth autem de ore ignominia.
CAPUT X. De pugna Philisthiim contra Israel, et nece Saul regis et filiorum ejus.
(I PAR. X.) Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Philisthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe (I Reg. XXXI). Cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios ejus, et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisua, filios Saul. Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum viri sagittarii, et vulneraverunt jaculis. Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus. Arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. Quod cum 109.0320B| vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit et ipse in gladium suum, et mortuus est. Interiit ergo Saul et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit, et reliqua. Plurimis omissis quae in libro Samuelis de Samuele et Saulis regimine atque actibus narrat historia, conditor hujus libri tantum obitum Saul et filiorum ejus, nec non et domus ipsius casum commemoravit, ut occulte significaret per mysterium quod non necesse fuerit ejus vitam describere, cujus conversatio peccatrix finem celebrem non meruit accipere, et per figuram regni Judaeorum ac sacerdotii veteris finem debuit demonstrare, sed magis, occasu praedicti regis commemorato, ad David totum se transtulit, et ejus facta bona 109.0320C| et dispensationem regni nobilissimam narrandam, qui typum tenet veri David, regis videlicet Christi, qui de ejus semine secundum carnem natus est, et coeli terraeque possidet regnum. Igitur quod imminente tempore Davidici regni dicit, Philisthiim (sicut semper soliti erant) pugnasse adversus Israel, fugisseque viros Israelitas, significat quod, appropinquante novae gratiae tempore gentiles, sicut ante consueverant, castitatem Israeliticae fidei per exempla pravitatis oppugnabant, nunc opera perversa perituris, nunc idololatriae culturas ostendendo, juxta exemplum Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari (Num. XXV).
Fugeruntque filii Israel Philisthinos, et ceciderunt 109.0320D| vulnerati in monte Gelboe. Decepti sunt, qui fortes videbantur in contemplanda Dei voluntate (quod nomen Israel significat) cum opera gentilium incautius doctrinamque sequerentur; et perierunt depravati in superbia luxuriosa, quam vocabulum montis Gelboe, id est lubrici, designat. Sed et haereticorum perditionem non parum saecularis sapientia juvit. Unde pulchre quidam nostrorum ait: « Philosophi, patriarchae haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina. »
Cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisua, filios Saul. Irruerunt tota intentione gentes circumpositae in regnum Judeae destruendum, et filios ejusdem regni tollendos de medio, 109.0321A| et depravarunt sua corruptione sacerdotes, Scribas et Pharisaeos, filios scilicet ductoresque regni illius. Sed et haereticos, ne Spiritus sancti gratiam simplici corde praedicarent aut colerent, retardarunt: quod est Jonathan percutere, id est, columbae donum, ne Patrem, qui nos sibi non natura, sed adoptione filios fecit, digna confessione laudarent, interdixerunt, quod interfecto significat Abinadab, id est, patris mei spontanei; ne in Christi regno salutem mundo adfuturam crederent, obstiterunt, quod occisus indicat Melchisua, qui dicitur rex meus salus. Credo qui Arium seduxit philosophum, quasi Melchisua peremit; qui Macedonium, Jonathan; qui Manichaeum, Abinadab, quia videlicet hunc veri Regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus 109.0321B| sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.
Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. Totis viribus agebant gentiles ut regnum Judaeae tollerent; et appropiabant ei viri idolorum deceptione instructissimi, et seducti ac depravati sunt proceres regni illius vehementer ab eis qui cordi illorum, abrepta simplicitate veritatis, multifidum fraudulentiae et astutiarum vulnus inflixere. Sicut enim gladius hostilis apertam idololatriae graviorumque flagitiorum suasionem, ita subtiliorum deceptionum argumenta sagitta demonstrat. Non autem gladio Philisthiim, sed sagittis Saul interiit, quia non apertis sceleribus, 109.0321C| quae mortifera esse nemo dubitaret, Judaici regni duces extremi ipso periere cum regno, sed his potius quae sub velamine pietatis ac ita impiissimum mortis virus inferrent. Verbi gratia, dicente Deo: Honora patrem tuum et matrem (Exod. XX), ipsi contra dicebant suos auditores dicere parentibus: Munus quodcunque ex me tibi proderit (Matth. XV), et sic ab eorum penitus honoratione cessare. Item dicebant: Qui jurat in templo, nihil est; qui jurat in auro templi, debet (Matth. XXIII); et caetera hujusmodi, quae Dominus in Evangelio multiplici illis increpatione depromit: maxime illud, quod ipsum legis et Evangelii Dominum, quasi transgressorem legis, interficiunt. Quae omnia scelerum argumenta cum admiratione faciunt astutiae gentilis, cum philosophiae 109.0321D| studiis exercitatum ingenium ad nefarias artes inflectunt, sagittariis nimirum Philisthiim vulnerantibus cadunt. Nil autem prohibet sagittarios immundos spiritus accipere, quorum dolis imbuti perierunt.
Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Armiger Saul legis doctores significat, quia sicut arma et sagittae Philisthiim pravorum deceptiones, sic contra Israelitarum arma non alia sunt mystice intelligenda, quam spiritualis verba doctrinae, quibus de Dei populus a cunctis debuerat munire periculis. Sed vulneratus usque ad vesperationem a sagittariis Saul maluit 109.0322A| armigeri sui quam incircumcisorum gladio perire, quia principes regni Judaeorum, sumpto semel proposito in peccatis suis moriendi, maluere doctoribus suis mandata legis solventibus, et sic se docentibus, quam gentilium, quos communes et immundos vocabant, consortio se polluente perimi. Denique timebant introire praetorium gentilis, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha (Joan. XVIII); quod tamen Pascha versum in suam perniciem lege quam acceperant, insonti sanguine contaminare non timebant.
Noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus. Arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et 109.0322B| mortuus est. Armigerum suum Hebraei Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, seipsum ob metum David interemit; et puerum, qui diadema atque armillas Saul detulit ad David, dicunt esse filium ejusdem Doeg Idumaei, ipsumque Doeg ferunt puerum fuisse Saul, cum quo perrexerat ad quaerendas asinas patres sui (I Reg. VI). Non est ambigendum, inter reprobos legis doctores exstitisse aliquos, qui verbi acumen ad occidendos suos auditores sinistra interpretatione pervertere nollent, et nihilominus ipsos auditores ea, quae recte dicta a magistris acceperant, vel despiciendo, vel (quod pejus est) blasphemando in suam vertisse perniciem; quorum visa morte spirituali, id est, obstinatione peccandi, et ipsos verbi ministros, per 109.0322C| tempora deterioratos, testimonia legis, quae male interpretari timuerant, male contempta sibi occasionem fecisse ruinae. Haec et hodie nobiscum saepius agi utinam nesciremus? Sed et haeretici, peccatorum suorum et ipsi jaculis cruentati, cum verba divinorum eloquiorum in argumenta sui erroris immutant, sua inimicorum arma morituri contra suum pectus invertunt; et frater quilibet, etiam in catholica permanens unitate, cum artem quamcunque pro communi Ecclesiae, eorumque inter quas vivit utilitate didicit, in superbiae, cenodoxiae, philargyriae, alteriusve cujuslibet vitii contagione polluitur, suo se miser gladio confodit, quia quod defendere ab hoste debuerat, hostem potius juvit.
109.0322D| Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. Domum ejus pariter concidisse dicit, non ita, ut non esset de quibus fuit Mardochaeus, sed ut non regnaret, figuraliter demonstrans, gentem Judaeorum non solum regnum perdidisse, sed et possessionis suae locum, quae non modo in terra Chanaan repromissam sibi terram non possidet, sed in totius orbis dispersa est nationes.
Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt; et Saul et filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt. Veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. Videntes indocti quique, et humilitatis vere medicamina, 109.0323A| lavacrumque baptismi salutaris ignorantes, in Judaea doctos quosque magistrosque in certamine spirituali, peccato triumphante, devictos, sed et vulgus non paucum eorum parvae auditu per proximum, persequente adversario, a prisca suae constantiae sede fugatum, et ipsi confestim majorum ruina turbati, opera virtutum omnia, ac munimina scientiae spiritualis, quae habuerant, amiserunt; veneruntque peccata gentilium, et cuncta incredulis Judaeis studia virtutum perversa inhabitatione corruperunt. Veneruntque immundi spiritus, et corda quae fidei constantiam deserunt, occuparunt. Vel certe venerunt gentes, et optima quondam Judaeorum studia credendo sua fecerunt: Nam et olim divina eloquia, quae illi non parva ex parte jam tunc relinquere, 109.0323B| ipsa sibi interpretari fecerunt, et tunc projectam ab eis, cum ipsis eloquiis divinae Scripturae, fidem Christi susceperunt, ac velut inhabitando possident
Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboe. Cumque spoliassent eum, et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis ac populis. Arma autem ejus consecraverunt in fano Dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. Hic quaestio oritur: quia in Regum scriptum est (I Reg. XXXI), quod corpus ipsius Saul suspenderunt in muro Bethsan, non caput affixerunt in templo Dagon; nam caput jam miserant in terram Philisthinorum 109.0323C| per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum et in populis. Sed potuit fieri quod Philisthaei caput Saul primum affixerint Dagon, deinde illud afferentes transmiserint ferendam per diversa loca terrae suae, causa ostendendi triumphi. Aliter quoque Bethsan Hebraei tradunt vocatam esse ipsam domum Dagon, quae interpretatur domus dormientis, ibique caput vel corpus Saul suspensum esse. Alia est enim Bethsan in Judicum et in Josue, quae interpretatur domus securitatis (Jos. XVII; Jud. I). Quod ergo occisi Saul caput in templo Dagon Philisthiim affixerunt, quid aliud spiritualiter significat, quam quod maligni spiritus animam quae in superbiam deciderit et peccatorum mortem, pro reatu suo, in abyssum demergunt inferni? Dagon enim interpretatur piscis 109.0323D| tristitiae; et merito piscis tristitiae nuncupatur qui, in abyssum demersus inferni, dolorem aeterni sentit cruciatus. Usque adeo corruptores vel homines vel daemones Judaeam impietatis armis persecuti sunt, donec ipsum veri regni principale radicitus adimerent, munimina legis sacrae, quibus contra omnia adversa praevalebant, eriperent. Cujus mox dejectionem, quasi proprii signum triumphi, proprie causam laetitiae suis longe lateque complicibus, fama vulgante, spargere festinarunt, et ad augmentum sceleris armaturam Dei, quam beatus apostolus Paulus et nos adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI), militaturos induere praecipit, et ipse prior indutus bonum certamen certavit, cursum consummavit, 109.0324A| fidem servavit, accipiens a Deo coronam justitiae (II Tim IV); hanc, inquam, militis coelestis armaturam Judaeis ereptam, impii decepti et decipientes inferis inducere laribus, hoc est eloquia divina daemoniorum doctrinis aequiparare contenderunt. Quod duobus modis eos egisse et agere constat, cum vel dicta spiritualia carnaliter interpretando perversi intelligunt, easdem litteras, quasi communes, et nulla superna auctoritate suffultas, prout volunt, ventilant; gentem vero ipsam Judaeae regni, arce privatam, quasi ad nihili redactam et inimicorum potestati concessam, in derisum sibi palam deceptores publicumque proposuere proverbium. Quod est figurate corpus Saulis truncatum in muro Bethsan, id est, domus inimici, habendum ostentui 109.0324B| manibus suspendisse nefandis. Sed et haereticos peccatorum praecedentium sagittis stratos cum praesidio charitatis, quae arx est virtutum omnium, fraudant, quasi caput Saul immundi spiritus praecidunt, cum suum magis quam Scripturae sensum sequi persuadent. Armis exspoliant, cum divina eloquia ad suum, id est, daemonicum sensum vertunt. Arma Saul in templo Astaroth ponunt; Astaroth quippe non solum idolum est, sed etiam, quia factura exploratorum interpretatur, doctrinam significat spirituum malignorum, qui caulas fidelium circumeuntes, quotidie, siquid inde devorare possunt, explorant. Cum opera ipsa, quibus Deo servierant, ad sua malignitatis obsequia dira permutant, membra nimirum lucis et vita expertia, in muro domus inimici 109.0324C| suspendunt.
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scililicet quae Philisthiim fecerunt super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, sepelieruntque ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes. Jabes, quae interpretatur exsiccata, Ecclesiam significat, quam ab omni carnalis concupiscentiae fluxu, ab omni inquinamento carnis ac spiritus, fervor justitiae Solis, hoc est, aspiratio divini temperat amoris: unde recte talis in monte sita describitur (Matth. V), et ipse Galaad acervus testimonii vocatur, ut significet sublimissimam sanctorum vitam, ne ad errorem flecti possit, idoneis Scripturarum testimoniis esse firmatam. Ipsa autem est civitas, 109.0324D| quam in auspiciis sui regni Saul, cum adhuc humili pietate Domino serviret, ab hostium obsidione liberavit. Cum ergo audissent habitatores Jabes Galaad quaecunque fecerunt Philisthiim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi, etc. Cum audissent habitatores civitatis Christi super montem positae, Judaeam, ex qua sibi in patriarchis et apostolis praecones et ministros salutis advenisse meminerunt, a gentibus contemptam, habitamque derisui, surrexerunt in opus verbi omnes viriliter agere gaudentes: et inter medias errantium tenebras ipsi virtutum iter ambulantes prohibuerunt de illorum casu, quorum delicto salus gentibus data est, quasi ad diaboli domum pertinentium, publica insultatione laetari. Quod si delibatio, 109.0325A| (inquiunt) sancta est, et massa. Et si radix sancta et rami. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es illis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos, et caetera, quae Apostolus ad Romanos miro ac multiplici sermone digessit (Rom. XI). Cadavera carnales, sive carnalia, ossa fortiores quosque et virtutum opera designant. Ossa in nemore Jabes sepelierunt, cum, si quid in infirmis virtutis ac infirmitatis invenerunt, non hoc quasi nihili despicere, sed fructuosis sanctorum operibus maluerunt adjungere. Si quos inter carnales ac fragiles virtutibus animae studere cognoverunt, hos sanctorum consortio annumerare curarunt. Per nemus quippe bonorum operum fructus novit exprimi, qui in Genesi legens 109.0325B| quod vel quale nemus Abraham in Bersabee plantaverit (Gen. XXI), recte intelligere novit. Porro quod in libro Regum legitur (I Reg. XXXI), quia combusserunt viri Jabes cadavera Saul et filiorum ejus, demonstrat sanctos viros infirma casus Judaeorum superno relinquere judicio, ut haec altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei juxta incomprehensibile suae voluntatis consilium fecisse vel permisisse cognoscerent (Rom. XI). Combustionem quippe hoc in loco juxta illud intelligere debemus, quod de percipiendis scrutandisque Dominicae passionis sacramentis agni edendi typo praecipitur: Si quid residui fuerit, igni comburetis (Exod. XII).
Et jejunaverunt septem diebus. Recte ad litteram pro mortuis, ut ad requiem pervenire valeant, septem 109.0325C| diebus jejunatur, quia post sex hujus saeculi aetates, in quibus in carne laboramus, septima est in illo secundo aetas requietionis animarum carne exutarum, in qua beate tempus illud glorificum, quando resurgere mereamur, exspectatur. Cujus figuram quietis et resurrectionis et septima dies in lege (Exod. XX), et septimus sive quinquagesimus annus (Levit. XXV), in quibus requies operum dabatur, typice praetendebant. Ipsum vero exemplum nostrae spei et fidei sua dispensatione Dominus ostendit, quia sexta Sabbati crucifixus, septima requiescens corpore in monumento, octava, quae et una Sabbati hactenus carnaliter observantium, cives contribulesque sui fideles merito tristitiam et continua in corde retinent dolorem, quasi septem diebus jejunant, 109.0325D| qui, constitutis adhuc in errore fratribus cognatisque suis, nullatenus plenam possunt habere laetitiam. Cum autem et ipsi octavae diei, id est, Dominicae simul et sua Resurrectionis mysterium perfecte cognoverint, utrique pariter, juvante Christi gratia, perpetua festivitate gaudebunt. Denique potest sepultura Saul et filiorum ejus per viros Jabes Galaad secundum moralitatem et aliter intelligi, ita ut, quod viri Jabes Galaad sepelierunt cadavera Saul et filiorum ejus, per tropologiam significet quod sancti viri detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturae oblivioni tradunt, nec ea sibi ad imitationem proponere volunt, sed jejunant septem diebus, quia omne tempus istius vitae, quod per septenarium 109.0326A| dierum numerum currit, in continentia ducunt, ac abstinent se ab omni opere malo, ne forte simili interficiantur morte.
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud (I Reg. XV), sed insuper et pythonissam consuluerit (I Reg. XXVIII), nec speraverit in Domino. Propter quod et interfecit eum et transtulit regnum ejus ad David, filium Isai. Per Saulis mortem bene exprimitur regni Judaeorum interitus, sicut supradictum est, qui propter praevaricationem mandatorum Dei, quae saepius transgressi sunt, et propter idololatriam, quam deserto Deo coluerunt, simul vitam perdiderunt ac regnum; translatumque est regnum ad David filium Isai, hoc est, 109.0326B| ad Christum et Christianum populum.
CAPUT XI. De expugnatione Jebusaeorum per David, qui habitant in Jebus, hoc est Jerusalem.
(II PAR. XI.) Congregatus est ergo omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus et caro tua; heri quoque et nudius tertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel. Tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum. Venerunt ergo omnes majores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino, unxeruntque eum regem super Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel (I Reg. XVI). Quid conventus iste tribuum Israel ad 109.0326C| David significat, nisi conventum omnium gentium ad Christum? Quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce os tuum et caro tua sumus, cum scilicet incarnationem, quam ex nostra natura in Virginis utero suscepit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt, ipsique servire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu omnis familiae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI). Venerunt quoque et majores natu de Israel ad regem in Hebron, cum prophetae et apostoli una fide et pari devotione ad Mediatorem nostrum convenerunt, de quibus scriptum est: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham 109.0326D| (Psal. XLVI). Et alibi: In conspectu servorum suorum gloriabitur (Psal. CVI). Convenienter autem dicitur: Quod David iniret cum Israelitis foedus coram Domino, unxeruntque eum regem super Israel. Significat ergo, quod, Evangelio condito, Christus cum fidelibus, data Spiritus sancti gratia, iniit foedus mystice et observationis mandatorum Dei remunerationisque futurae. Quem unxerunt Regem super omnem Israel: quia omnium credentium una est confessio, unaque religio, ac certa definitio, quod sub Jesu Christi imperio militiam omni tempore agant spiritualem, exspectantes adventum ejus futurum in die judicii, quando venerit in nubibus cum potestate magna et majestate judicare vivos et mortuos (Luc. 109.0327A| XXI), et reddere unicuique secundum opera sua (Matth. XVI).
Abiit quoque David et omnis Israel in Jerusalem (haec est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae), dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David, dixitque: Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit ergo primus Joab, filius Sarviae, et factus est princeps, habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David, et reliqua. Hinc Josephus, in Antiquitatum suarum libro septimo, ita refert, dicens: « Exsurgens David cum omnibus venit in Hierosolymam, Jebusaeis habitantibus civitatem, qui erant in genere Chananaeorum, et claudentibus ei portas, et 109.0327B| caecos aspectu, et claudos, omnesque leprosos ad derisionem regis constituentibus super murum, et dicentibus quia prohiberent eum caeci ingredi civitatem. Quae tamen agebant despicientes eum pro maxima munitione murorum. Iratusque rex Hierosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari ut eam caperet: quatenus in ipso principatu initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsi et aliis si qui forte haberent adversus eum resistendi conamen, inferiorem civitatem magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit, honores et munera promittendo, rex per eos ad opus bellicum milites provocare, ut quicunque per subjectos colles in arcem conscenderet, et eam caperet, principatum militiae 109.0327C| totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris promissi retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos, et ascendens in cacumine clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem, eam Hierosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. » Mystice autem David Jebusaeum habitatorem terrae de Jerusalem ejiciens, significat Redemptorem nostrum contrarias potestates de cordibus fidelium expellere, et sic ibidem suam mansionem constituere. Jebusaeus enim interpretatur calcatus: Jerusalem visio pacis. Non solum enim Dominus noster per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruendo sibi tropaeum 109.0327D| acquisivit, imo fidelibus suis super omnem virtutem ejusdem antiqui hostis potestatem tribuit. Unde in Evangelio discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpiones et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Bene ergo in libro Regum scriptum est (II Reg. V), quod David, ejectis caecis et claudis, qui oderant animam David, cepit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia dum Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit; merito arx Sion, id est, speculationis et visio pacis, vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicitur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum 109.0328A| nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion; ibi confregit cornua, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV). Quod autem subjungitur, quia aedificaverit urbem David in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis destruxerit, demonstrat David urbem Jerusalem munivisse muris, tam per suam industriam, quam etiam per devoti militis solertiam. Legi in cujusdam libro, quod Joab reliqua urbis non exstruxerit, sed extraxerit, intelligi volens quod, pereuntibus Jebusaeis gladio, si qui Israelitarum inter eos inventi fuissent, a Joab salvarentur. Josephus tamen narrat David superiorem civitatem munivisse eique copulando arcem, unum undique corpus effecisse, et cuncta muro circumdedisse, super opus autem murorum constituisse 109.0328B| Joab, et quod David Jebusaeos expulerit, et hanc Hierosolymam nuncupaverit. Nam sub Abraham patriarcha Solyma vocabatur. Quidam vero dicunt, quod et Homerus postea Hierosolymam nominaverit. Hieron enim Hebraea lingua munitio est. Mystice autem quod David urbem aedificavit per circuitum, significat Christum in Judaea primum Evangelium praedicasse, et Ecclesiam suam fidei suae munitione undique circumdando firmasse. Quod autem Joab reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et praedicatores Evangelii post passionem, Resurrectionem et Ascensionem Domini ad coelos doctrina sua plurimos de gentibus ad fidem Christi convertisse, ut cooperatores essent ipsius veritatis, et pro modulo suo spirituale aedificium Dei devota mente ac strenua 109.0328C| devotionis actione construerent. Unde Paulus ad quosdam fideles scribens ait: Dei sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, etc. (I Cor. III.)
Hi principes virorum fortium David qui adjuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israel. Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Achamoni, princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. Hunc Jesbaam Josephus Eusebium nominat, et filium eum esse dicit Achimeae, qui aciem hostium frequenter irrumpens nequaquam pugnando cessarit, donec ex eis nongentos occideret. Sed Hebraeus cujus dicta in expositione Regum aliqua posui, et in praesenti opere 109.0328D| non pauca inserui, istum Jesbaam ipsum David intelligi vult, interpretans nomen ipsum, hoc est, Jesbaam, sedens in populo, Achamoni vero sapientissimum: firmatque, hoc in libro Regum ita demonstratum esse, ubi scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus (II Reg. XXIII). Sed ideo vermiculo ligni eum comparatum esse, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum quod commisit in Uria (II Reg. XI). Similiter refert illud significare, quod in volumine Regum narratur (II Reg. XXIII), octingentos illum uno impetitu interfecisse, et hic in Paralipomenon dicit trecentos eum interfecisse, minoratione scilicet famae illius propter peccatum praedictum adulterii et homicidii.
109.0329A| Et post eum Eleazar, filius patrui ejus, Aboites, qui fuit inter potentes. Aboi enim (ut Hebraei tradunt) frater fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimee, et Eleazar filium Doli, et Semeiam filium Eli.
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. Desideravit ergo David aquam, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem quae est in porta? Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et 109.0329B| attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere, et reliqua. Hebraei asserunt David non tam desiderio aquae sitim hoc fecisse, quam etiam ad probandum utrum tam fortes viri inter suos inveniri potuissent, qui hoc attentarent; cum autem sibi per eos oblata fuisset aqua cum tanto periculo hominum, noluisse eam bibere, sed magis sacrificare eam Deo elegisse, gratias illi agendo, quod tam fortes viros in Israel dederat. Mystice autem sitiebat David non aquam, quae est in Bethlehem, sed oriturum in eadem Bethlehem Christum ex Virgine in spiritu praevidebat. 109.0329C| Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens, hoc est, non aquarum sitiebat David elementum, sed sanguinem Christi: unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum, illud sacrificium in quo est remissio peccatorum; illum sitire fontem aeternum, qui non periculis quaeritur alienis, sed pericula aliena deleret. Juxta tropologiam vero cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscidere debeat etiam concessa: ut se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Lex certe Veteris Testamenti alienam 109.0329D| uxorem concupiscere prohibet, a rege vero fortia juberi militibus vel desiderari aquam non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem et appetivit, et abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per poenitentiae lamenta correxit (II Reg. XI). Qui cum longe post hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna desiderio voluit: cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam desideraverat illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino 109.0330A| (II Reg. XXIII). In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam, etiam a licitis abstinebat.
Abisai quoque frater Joab, ipse erat princeps trium; et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos; et ipse erat inter tres nominatissimus, inter tres secundus inclytus, et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. Hinc apparet quod Abisai princeps erat nominatissimus inter tres sapientes. Sed usque ad tres primos, qui supra nominati sunt, non pervenit, hoc est, Jesbaam, Eleazarum et Sennua, quorum actus fortissimos supra narravit. Allegorice 109.0330B| autem haec sententia ostendit quod nemo sanctorum, licet inter suos virtutum excellentia emineat, tamen usque ad aequalitatem potentiae Patris et Filii et Spiritus sancti pervenit. Unde in Psalmo scriptum est: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt, etc. (Psal. LXXXVIII).
Banaias, filius Joiadoe, viri robustissimi, qui multa opera perpetraverat de Cabseel. Ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna in tempore nivis. Et ipse percussit virum Aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit 109.0330C| ergo ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua, etc. Quod autem scriptum est in Regum de Banaia (II Reg. XXIII) quod percussit duos leones Moab, et in Paralipomenon duos ariel Moab nominat, unicam significationem habet. Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde et ariel Moab leones nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei: quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia: Et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis: quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae, tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata. Quam 109.0330D| cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret et Banaias, desiliit in cisternam, statimque aggressum mediis nivibus percussit et interfecit leonem. Nix itaque figuraliter nunc innocentiae aestus et gratiae, nunc hiems et frigus charitatis intelligi potest. Quod autem hic legimus, nec non et in Regnorum libris, Banaiam quemdam de fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in tempore nivis, indifferenter puto in locis ipsis positam nivem, quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine possunt Scriptura 109.0331A| significari. Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem; qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator Dominus, interpretatur, de quo Propheta vaticinatus fuerat, quia per eam aedificanda Ecclesia esset, dicens: Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI). Itemque, Aedificavit, inquit, Dominus Sion (Psal. CI). Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura propria significatione posuit, dicens: Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem (Gen. II). Et Paulus construi eum videns ait: Dei aedificatio estis (I Cor. III). Et bene dicitur, quod Banaias multa opera perpetraret, quia Banaias noster usque modo operatur, et omnium rerum cum Patre et Spiritu sancto conditor est, qui in Evangelio de semetipso 109.0331B| ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Quaecunque ille fecerit, haec et Filius similiter facit (Joan. V). Ipse de Cabseel dicitur, hoc est, de congregatione Dei, quia ad eum omnis coetus sanctorum pertinet, et ipse caput est corporis Ecclesiae (Col. I). Ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna in tempore nivis, quia de coelo in terram descendens, et homo factus, leonem diabolum, qui infidelitatis frigore torpentem possidebat mundum, morte sua interficiendo in profundum inferni detrusit. Ipse percussit virum Aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, descendens ad eum cum virga, et rapiens hastam, quam tenebat manu, interfecit eum hasta sua, quia Antechristum nigredine peccatorum teterrimum, quique sensibus corporis abutitur ad perpetranda 109.0331C| scelera, per virgam crucis suae superans, propria reum nequitia damnavit perpetua. Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias interfecit, Joab intelligi oportere putat, quia in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est (III Reg. II). Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae affert, ita etiam nihilominus sanctuarium Domini peccata expiabat in diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). Porro in eo, quod subsequenter narratur: Ipse quoque interfecit virum Aegyptum, quem in libro Regum dignum spectaculo dicit (II Reg. XXIII), virum istum Aegyptium Semei filium Gera esse arbitratur, qui maledixit 109.0331D| David (II Reg. XVI). Sciendum vero, quod idem Semei de Baurim fuerit, id est, de electis, ideoque Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii Dominum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo, imitatus fuit (Levit. XXIV). Ille enim blasphemavit Dominum, et iste maledixit prophetam et regem. Et bene dicitur, dignum spectaculo; spectabatur enim, ut, si egrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam, id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit exeundo filios Jerusalem (III Reg. II), idcirco in eum Banania in virga, id est, rectitudine justitiae, descensum est, et hasta, quam jam non 109.0332A| recte tenebat, vi ab eo extorta est. Haec, inquit, fecit Bananias filius Joiadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus, inter triginta primus. Verumtamen usque ad tres non pervenerat. Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres robustos, Jabisai et Subachai et Jonathan, quippe qui viribus eis aequiparari posset. Hi etiam tres erant super triginta, ut Hebraei asserunt. Quod autem sequitur:
Posuit eum David in auriculam suam, ostendit, illum per familiaritatem ac fidem secretorum suorum eum velle esse conscium. Enumeratis ergo per haec viris fortioribus David, qui adjuverunt eum, ut regnaret super Israel, Scriptura subjungit, dicens:
CAPUT XII. De adventu filiorum Israel ad David in Hebron ut constituerent eum regem super Israel. Catalogus virorum fortium David, qui adjuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel. De adventu filiorum Gad et filiorum Benjamin et Juda ad David. De his qui transfugerunt ad eum de Manasse, cum esset David in Siceleg, et de Joiada principe stirpis Aaron, et de filiis Issachar, qui praesidium offerebant David.
(I PAR. XII.) Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, dum adhuc fugeret Saul filium Cis. Qui erant fortissimi et egregii pugnatores, tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, et reliqua. Demonstrat eos historialiter agiles esse ac strenuos ad omnem actum belli; juxta allegoriam vero significat spirituales milites Christi non segnes, sed studiosos esse debere, et sive in prosperis, sive in adversis rebus fortes fieri oportere atque 109.0332C| prudentes, ut, secundum Apostolum, viam regiam incedentes, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris pugnent, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, etc. (II Cor. VI).
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus, etc. De Gaddi, inquit, hoc est, de tribu Gad, fugerunt ad David viri robustissimi eo tempore quo fugiendo Saul latebat in deserto: quos leonibus comparat, propter fortitudinem mentis; capreis, propter sensus perspicuitatem, seu corporis agilitatem. Mystice autem docet 109.0332D| nos, qui militiam Christi professi sumus, ut non simus parvuli in sensibus fluctuantes, sed stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, videntes, quomodo caute ambulemus; non quasi insipientem, sed ut sapientes; ut sive manducemus, sive bibamus, seu aliud quid agamus, omnia in gloriam Dei faciamus (I Cor. XIV; I Cor. XV; II Cor. VIII; Ephes. V; I Cor. X).
Hi de filiis Gad principes exercitus. Novissimus centum militibus praeerat, et maximus mille. Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugarunt, qui morabantur in vallibus, ad Orientalem plagam et 109.0333A| Occidentalem, etc. Descriptis principibus, qui transfugerunt de tribu Gad ad David, mox scriptor historiae subjunxit, dicens: Novissimus centum praeerat militibus, et maximus mille. Quod (ni fallor) potest ad mysterium transferri: quia princeps exercitus Domini, hoc est, doctor quilibet catholicus, qui licet novissimus dici posset propter observantiam humilitatis, tamen centum militibus, qui in castris Ecclesiae supplici devotione Christi militiam agunt, merito praefertur, quia perfectioni virtutum studet. Et maximus mille. Maximus ille dici potest, qui scientiae praesidio fultus laborem pie exercet praedicationis cum bonis exemplis, cum id quod verbis docet operando confirmat, atque ob hoc aeterna beatitudine, quae millenario numero designatur, dignus apparebit. Haec 109.0333B| enim angelus in visione Danielis ad Prophetam loquens, ita distinguere videtur, inter alia dicens: Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. X). Quam sententiam beatus Hieronymus in tractatu Danielis ita exponit, dicens: « Magistri habebunt similitudinem coeli; et qui aliquos erudiunt, stellarum fulgori comparabantur. Non enim sufficit scire sapientiam, nisi et alios erudias; tacitoque sermone doctrinae alium non aedificans, mercedem otiosus recipere non potest. » Quem et deinde locum Theodotio ita expressit: « Et intelligentes fulgebunt, quasi splendor firmamenti; et, devictis plurimis, quasi in aeternum et ultra. » Solent nonnulli quaerere utrum doctus sanctus et simplex 109.0333C| sanctus eamdem mercedem habeant, et unam et in coelestibus mansionem (Joan. XVIII). Unde nunc juxta Theodotionem dicit quod docti similitudinem coeli habeant, et absque doctrina viri stellarum fulgori comparantur; tantumque sit inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem, quantum coelum distat et stellae. Hinc quoque Paulus apostolus ad discipulum scribens, ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V). Hinc ad Thessalonicensem, dicit: Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis illos, pacem habere cum eis (I Thess. V). Isti sunt (inquit) qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas. Quid per Jordanem fluvium, in quo Dominus baptizatus est, nisi 109.0333D| aqua baptismatis designatur? Transierunt ergo doctores sancti Jordanem mense primo, quando inundare consuevit ripas suas, quia apparente in carne Filio Dei, et annum illum consecravit, quem Isaias propheta praedixit acceptabilem esse Domino (Isa. LXI), statim ut baptismi sacramentum suo baptismate consecravit, copiosissime ipsius sacramenti munus praedicando atque baptizando in toto orbe dilataverunt; et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad Orientalem plagam et Occidentalem; quia omnes qui ex Judaeis, quos Orientalis plaga propter ortum legalis scientiae designat, vel ex gentibus quas Occidentis clima propter occasum naturalis prudentiae exprimit, quam illi, idola colendo, prodiderunt, 109.0334A| inveniebantur delectari in rebus mundanis ac saecularibus desideriis, et nolebant ad arcem virtutum et sapientiae culmen ascendere, coram praedicatione Evangelii fugerunt, quia resistere Majestati divinae nullo modo potuerunt. Unde Propheta ex persona ipsius Salvatoris ad Dominum ait: Inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti (Psal. XVII). Et Jeremias: Qui turbat, inquit, mare, et sonant fluctus ejus; Dominus exercituum nomen illi (Jer. XXXI).
Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad praesidium in quo erat David. Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis. Si autem insidiamini mihi pro adversariis meis (cum ego iniquitatem in manibus non habeam), videat Deus patrum nostrorum 109.0334B| et judicet. Spiritus vero Domini induit Abisai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai; pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis. Te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae. Quid per advenientes milites de tribu Juda atque de tribu Benjamin ad David, quos ipse, fide eorum explorata, principes constituit super turmas, nisi doctores Judaeorum atque gentium designantur? De quibus Paulus, qui ex tribu Benjamin exortus est, in Epistola sua testatur, dicens: Petrus et Jacobus atque Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt et Barnabae societatis; ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem verbum Dei seminarent (Galat. II). Hi ergo ad Redemptorem nostrum venientes de fidei suae 109.0334C| virtute ab omnium cultorum cognitione explorati sunt. Unde est illud, quod Dominus discipulos suos in Evangelio interrogans quem eum homines esse dicerent, cum diversas opiniones hominum de se ab eis audisset, novissime eorum fidem requisivit, dicens: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit ei Abisai noster, Petrus videlicet apostolus, unus pro omnibus, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Cui respondit Jesus: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis; et quodcunque ligaveris 109.0334D| super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI). Hoc ergo modo pro fidei suae laude non solum Petrus, sed et alii apostoli, nec non et caeteri doctores sancti remunerati sunt, quia principes, secundum sententiam viri David, super omnem terram ab ipso constituti potestatem habent ligandi atque solvendi prout causa justitiae eis dictaverit. Huic quoque alibi in Evangelio ipsa Veritas, ordinans praedicatores suos, ait illis: Amen dico vobis: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII). Hinc et post resurrectionem apparens insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum 109.0335A| retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Beatus igitur qui donum quod gratia Dei suscepit per humilitatis custodiam illaesum usque ad finem vitae servaverit, ut supernus paterfamilias, secundum promissum suum veniens, et ita facientem reperiens, super omnia bona constituat illum (Matth. XXIV).
Quando ergo reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Josabaad et Jedihel et Michael et Josabad et Eliu et Salathi, principes militum in Manasse. Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos, et reliqua. Isti ergo, qui de Manasse venerunt ad David, eo tempore coeperunt venire, quo David cum Philisthiim adversus Saul decrevit pergere in praelium, ut historia demonstrat (I Reg. XXIX). Sed quia a Philisthaeis remissus, in Siceleg 109.0335B| reversus est, et invenit uxores suas ab Amalecitis captivas abductas, urbemque succensam, ut liber Regum narrat (I Reg. XXX), tunc venientes praebuerunt auxilium David adversus latrunculos, qui depraedati sunt uxores ejus, et eorum qui cum ipso erant, et filios et filias. Mystice autem hi septem principes, qui venerunt de Manasse, significant primos doctores Ecclesiae de Judaea, qui, septiformi Spiritus sancti gratia illustrati, auxilium praebuerunt David nostro adversus latrunculos, hoc est, adversus Hebraeos, haereticos, sive etiam malignos spiritus, qui semper student quoscunque possunt per fraudem capere, atque in captivitatem erroris ac vitiorum tradere. De ipsorum etiam electorum numero fuit ille qui ad discipulos scribens ait: Dei sumus adjutores. 109.0335C| Dei agricultura estis. Dei aedificatio estis (I Cor. III). Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II). Sed et illud, quod sequitur: Quia per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei. Licet Hebraei dicant, juxta historiam, tantum numerum excrevisse illorum, qui venerunt David in auxilium, donec fieret ille numerus armatorum qui egressus est ex Aegypto, hoc est, sexcentorum millium, quos Moyses per Rubrum mare eduxit in desertum (Exod. XIV); tamen altiori intellectu significat quotidie in exercitum David nostri fidelium numerum crescere, donec electorum Dei, qui ad aeternam vitam praedestinati sunt, summa 109.0335D| compleatur: Quia quos praescivit, hos et praedestinavit; et quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Porro quod sequitur:
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini, huic mysterio convenienter aptatur, quia hoc doctores sancti, hoc est, fideles discipuli, maxime appetunt, totoque nisu decertant, ut priscae legis historicus cultus in spiritalem Evangelii transferatur intelligentiam, utque vetera transeant, et omnia fiant nova (II Cor. V).
Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo 109.0336A| tria millia, septingenti. Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. Istum Joiada principem de stirpe Aaron Hebraei tradunt fuisse Phinees filium Eleazari, ad cujus comparationem puer vocatur, quia aetate ac merito fuerat. Quod vero dicit, principes cum eis venisse, significant sacerdotum numerum, qui in domo patris Sadoc, hoc est, in domo Levi antiquitus secundum legis praecepta ordinati sunt, adfuisse.
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quod facere deberet Israel, principes ducenti. Omnes autem reliquae tribus eorum consilium sequebantur. Doctores legis in tribus Issachar fuisse tradunt, qui erant viri eruditi, et noverant singula tempora legaliter discernere. Ipsi 109.0336B| enim erant legis doctores, ipsi computatores temporum et magistri fuerunt, ad limitandum festivitatum congruam celebrationem, caeterasque legis caeremonias observandas. Inde dictum est in benedictionibus, quibus Jacob singulos filios benedixit: Issachar asinus fortis occubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terra quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (Gen. XLIX). Mytice autem Issachar, qui interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio est mercatus. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius gentium populus quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vere fortis est Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac, Redemptoris 109.0336C| dominio colla subjiciendo, jugum disciplinae evangelicae perfert. Hic accubans inter terminos; namque accubare est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc versantur in medio quaerere, sed ultima desiderare. Et asinus fortis requiem et terram optimam vidit, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens; sive tributis servit, cum verbi ministerium devotis auditoribus exhibet, quibus debitor est talentum Domini ad multiplicandum in bonorum 109.0336D| operum augmento tradere. Unde Paulus de praedicatione sua ait: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). Et alibi: Nam si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo. Si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus cum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer. His qui sub lege sunt quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. His qui sine 109.0337A| lege, tanquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar (I Cor. IX). Ecce hic spiritualis negotiator tributa se solvere non uni, sed pluribus demonstrat, quia Judaeis et gentibus et Ecclesiae Christi verbum fidei praedicando, bonis exemplis ita se omnibus aptavit, quod omnibus placeret, omnibus proficeret, ac cujusque diaconi personas ad obedientiam sibi certatim impendendam conciliaret. Unde sequitur:
Omnes autem reliquae tribus consilia eorum sequebantur. Quia justum est ut sanctis doctoribus fideles 109.0337B| quique obedire in Evangelio Christi non detrectent. Hinc quoque, enumeratis his qui de singulis tribubus quae ad David venerant, subjungitur:
Omnes isti viri bellatores, et expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel. Sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. Quia apostoli et apostolici viri ad David nostrum conveniunt, specialique conjugio illi copulantur, omnes reliqui, tam ex Judaeis scilicet, quam etiam ex gentili populo, uno corde parique voto optant, ac pro viribus certant, ut rex fiat David, ut ipsi videlicet regnum Christi fiant, quibus ipsa Veritas ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII).
Fueruntque ibi apud David tribus diebus, comedentes 109.0337C| et bibentes quae praeparaverunt eis fratres sui ex Issachar et Zabulon et Nephtalim, etc. Quia omni tempore sanctae Trinitatis fidem tenentes manent in devotione eadem, ut ea quae primi doctores, hoc est, apostoli, ex divinis dogmatibus illis praebuerunt, alimenta gaudentes accipiant, et de bonis perceptis laetabundo omnium largitori perpetualiter gratias referant.
CAPUT XIII. De eo quod David iniit consilium cum tribunis et centurionibus et universis principibus, ut congregata multitudine sacerdotum et Levitarum, reducerent arcam Domini ad se de domo Abinadab. De Oza Levita, qui minabat plaustrum, et tendens manum suam, ut sustentaret arcam, ne forte rueret, ob temeritatem tactus percussus est a Domino. Hoc David videns obstupuit, et avertit arcam in domum Obededom Gethaei, ubi mansit tribus mensibus.
(I PAR. XIII.) Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus, et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis et a Domino nostro Deo egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul. Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo. Quid est, quod David consilium iniit cum tribunis et centurionibus et universis principibus Israel, ut, congregata multitudine, arcam Dei transferret de colle Cariathiarim ad se, nisi quod Redemptor noster cum apostolis et 109.0338A| prophetis atque evangelistis disponit, qualiter fides incarnationis suae a priore populo per verba legis et prophetarum, ministrantibus ipsis Evangelii doctoribus, ad gentium salutem transmutetur. Hoc est enim de colle Cariathiarim, quae est invidia, et interpretatur civitas silvarum, ad se arcam Dei transferre: de eminentia videlicet Scripturarum apud Judaeos collocatarum, ubi umbra numerosa figurarum abundat, ad intellectum gentilis populi, ubi Ecclesia Christi fundatur, fidem Domini perducere. Et bene scriptum est, David dixisse, quod non requisierint eam in diebus Saul, quia permanente Synagogae statu temporibus Veteris Testamenti, quasi non requisierunt arcam Domini, quia spiritualem sensum, qui latebat in littera, illa populo ad apertum producere 109.0338B| non potuit, sicut sub gratia Novi Testamenti manifestatum est credentibus in Christum. Unde apostolus Paulus in Epistola sua gloriatur: Secundum revelationem sibi notum esse sacramentum in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes et concorporales et participes promissionis in Christo Jesu per Evangelium, ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro (Ephes. III).
Quo placente omnibus consilio, congregavit David cunctum Israel a Sihor Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. 109.0338C| Sihor Aegypti fluvius est (ut ferunt) derivatus, de quo in Jeremia ita scriptum est: Quid tibi est ad viam Aegypti, ut bibas aquas Sihor (Jer. II)? Pro quo interpretes aquam turbidam interpretati sunt, quia Sihor, Firmamentum novum vel turbidum, interpretatur (Amos. VI). Emath quippe civitas est Damasci, quam expugnavit rex Assyriorum; quae et in Amos Emathraba scribitur, quod nobiscum sonat Emath magnum. Haec et nunc Epiphania nuncupatur. Denique per haec duo vocabula, hoc est, Sihor et Emath, totam terram repromissionis comprehendit, ex qua universus Israel congregatus est ad David. Per Sihor quippe, hoc est rivum sive torrentem Aegypti, Australem partem terrae, et per Emath, Septentrionalem designat.
Et ascendit David et omnes viri Israel ad collem 109.0338D| Cariathiarim, quae est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. Imposueruntque arcam in plaustrum novum de domo Aminadab. Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum. Porro David et universus Israel ludebant coram Domino, omni virtute, in canticis et citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. Ascendit, inquit, David et omnes viri Israel ad collem Cariathiarim, quae est in Juda, ut afferret inde arcam Domini. Viros Israel hic non aestimo Scriptorem omnes masculos, qui ad virilem aetatem pervenerant, sed electiores quosque ac nobiliores intelligi velle. Numerus autem virorum, qui ad hoc congregati sunt, videtur in libro Regum comprehensus, 109.0339A| ubi scriptum est: Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia, etc. (II Reg. VI.) Cariathiarim ergo, quae Cariatharbe alibi dicitur, civitas saltuum, una est de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Helia Diospolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut Jeremias scribit (Jer. XXVI). Sed et filius Sobal Cariathiarim appellabatur, sicut in praesenti libro superius ostensum est.
Cum autem pervenissent ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. Iratus itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam, et mortuus est coram Domino. Contristatusque 109.0339B| est David, eo quod divisisset Dominus Ozam vocavitque locum illum divisio Oza, usque in praesentem diem. Notandum autem, quod in libro Regum (II Reg. VI), ubi istius loci mentio facta est, non area Chidon, sed area Naon nominatur. Pro Naon enim Aquila interpretatur aream praeparatam. Chidon autem interpretatur clypeus. Traditur enim ille locus esse ubi Josue stabat quando dictum est ei: Leva clypeum contra urbem Ahi (Jos. VIII). Quod autem scriptum est de Oza, quod percussit eum Dominus, eo quod tetigisset arcam, contristatusque sit David quod divisisset Ozam, tradunt Hebraei quod Aminadab sacerdos jusserit duobus filiis Oza et Ahio ut portarent arcam Domini humeris suis juxta 109.0339C| legis praeceptum. Sed quia nec ipsi eam portaverunt, neque Cariathitis ad portandum dederunt, idcirco Oza morte multatus sit. Fuit enim peccatum in transgressione mandati, sed jam poena peccati in sustinendo arcam plaustris impositam. Unde percussus est. Divisio enim Oza traditur esse in hoc, quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca Domini portanda fuerat, et illius loci divisio quaedam facta est, hoc est, distinctio obedientiae et inobedientiae.
Et timuit Dominum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Domini? Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est, in civitatem David; sed avertit in domum Obededom Gethaei. Mansit ego arca Dei in domo Obededom tribus 109.0339D| mensibus. Et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat. Ideo enim avertit David arcam Domini in domum Obededom Gethaei, quia et ipse Levita erat, quia ignorabat adhuc ob quam causam indignatio Dei venisset in Ozam. Postquam vero cognovit causam pro qua Oza percussus est, jussit eam comportari in humeris Levitarum, sicut in sequentibus demonstratur. Igitur in historia beati regis et prophetae David, qua arcam adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David, qui coram Domino humiliter saltare non erubuit (II Reg. VI), mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit (II Reg. VII), et conjux, quae eamdem illius humilitatem despexit, 109.0340A| ejus semine fecundari non merita perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte muletatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram (I Cor. XI) minori quam debuit veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat explevit, quia Dominus in carne apparens Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti, praedicavit. Sed caecitas ex parte contigit in Israel, 109.0340B| donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus. Congregavit ergo David omnes electos ex Israel, ut in libro Regum scriptum est, triginta millia (II Reg. VI), quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX). Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei, operis et spei firmitate perfecti. Tria enim per confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent: decem propter Decalogum legis ad opera; mille propter sui perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus 109.0340C| est. Etsi enim decem, si triginta, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V), non alibi, quam in coelis retributionem speret. Electi ergo ex Israel populos recte credentes, operantes, sperantes insinuant; viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicant. Quo utroque stipatus exercitus Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus inserere 109.0340D| gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur (Matth. IX). Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem, quae nunc praedicatur, Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham patrem fidei, vel Moysem legislatorem significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foras arca ludebat David, et omnis Israel coram Domino, 109.0341A| diversis musicorum generibus, quia mox, inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat, dicens: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. (I Cor. XII.) Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente area, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est juxta historiam Regum (II Reg. VI), ad aream Naon, id est, arcam praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Et permundabit aream suam; sive ad aream Chidon, hoc est, protectio clypei, secundum id, quod in praesenti historia continetur, quia in eadem Ecclesia 109.0341B| certa est protectio fidelibus adjutorii Dei. Unde dicunt cum Propheta: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V); ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit, quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult in Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit. Et tenuit, inquit, eam quoniam calcitrabant boves (II Reg. VI). Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed Sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos, velut errantes, corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: Quia nisi circumdamini secundum morem 109.0341C| Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV); et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt? Et omnes hi aemulatores sunt legis (Act. XXI). Ob causam ergo sacerdotis occisi David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis ne amplius audita et suscepta praedicatio noceret, Apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi (Act. XIII). Unde et locus areae Naon, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussi Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salus gentibus est collata (Rom. XI). Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, ille est utique de quo Dominus ad Patrem: 109.0341D| Constitues, inquit, me in caput gentium; populus, quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem, praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi (Ibid.). Cui Geth quoque nomen urbis congruit. Geth enim interpretatur torcular, significans crucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quoque passibus ad perfectionem 109.0342A| perveniunt. Hi menses, quousque plenitudo gentium intret (Galat. VI), currere non cessant.
CAPUT XIV. De hoc quod, confirmato regno super Israel, David duxit alias uxores in Jerusalem, quae genuerunt et filios et filias. De eo quod David Philisthaeos percussit in Baalpharasim, quos alia victoria percussit in Gabaon usque Gazera.
(I PAR. XIV.) Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel. Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias, etc. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse dicitur, cum has rex 109.0342B| Christus et horrescat et condemnat? Hoc enim per figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae in fidem Christi consortio junguntur. Concubinae vero ejus significant haereticorum Ecclesias, qui sub Christi nominis titulo seminare gloriantur: sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores et concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxores vel concubinarum venia concedebatur. At nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.
Audientes autem Philisthiim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum. Quod cum audisset David, 109.0342C| egressus est obviam eis. Porro Philisthiim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, si trades eos in manu mea? Et dixit ei Deus: Ascende, et tradam eos in manu tua. Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit ibi eos David et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam sicut dividuntur aquae, et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim, etc. Quid est, quod, audita unctione David in regem super Israel, ascenderunt Philisthiim omnes, ut quaererent eum, nisi quod, diffamata Evangelii gratia et imperii Christi in toto orbe praedicatione, omnium gentium nationes undique primum consurrexerunt, ut adversarentur Evangelio pacis? Veniebant ergo, ut quaererent eum, non ut 109.0342D| fidei devotione illum susciperent, sed ut dolo nequitiae resisterent. Propterea taliter quaerentes non meruerunt invenire, sicut ipsa Veritas ait ad Judaeos: Ego vado et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. VIII). Quare non potuerunt venire? nisi quod noluerunt credere? Sine fide enim nullus salvari potest. Pergit ergo David obviam hostibus suis, cum illis beneficii sui munera palam ostendit. Sed qui ingratus donorum Dei exstitit, mortem sibi judicio proprio acquirit. Quos percutit David noster in Baalpharasim, cum fidelium plebes per electionem gratiae sibi conjungit, et impios atque blasphemos per 109.0343A| discretionem justi judicii a se expellens, in tartarum damnando detrudit.
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt et diffusi sunt in valle. Consuluitque rursum David Dominum, et dixit ei Deus: Non ascendes post eos. Recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pirorum. Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthinorum, etc. Quid est ergo, quod Dominus ad judicium adventus sui contra hostes suos dat signum gradientis in cacumine pirorum, nisi quod invisibilis Deus, qui majestate sua omnibus praeeminet, per visibilia opera potentiae suae ostendit magnitudinem? Juxta illam Pauli sententiam, qua ait: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea 109.0343B| quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I). Mystice autem instruit fideles suos Dominus, ut in omnibus ejus opitulationis quaerant auxilium, et tunc proficere se posse confidant in confictu certaminum, quantum adventum sibi sentient adesse divinum. Cacumina ergo pirorum possunt per significationem celsitudinem perfectionis exprimere sanctorum. Dat ergo signum Dominus doctoribus ad praedicandum in mundum directis, ut sciant quando et ubi oporteat praedicationis exercere officium, hoc est ut illuc sequantur devotionis suae ministerio, quo Spiritus sanctus, qui mundis electorum cordibus praeest, instinctu suo direxerit admonendo. Unde legitur in Actibus Apostolorum, quod Paulus et Silas apostoli Christi, 109.0343C| transeuntes Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Cum venissent autem Mysiam, tentabant ire in Bithynia, et non permisit eos Spiritus Jesu. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troiadem. Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos. Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis (Act. XVI). Notandum autem, quod ubi in nostra editione legitur: In cacumine pirorum, dicunt in Hebraeo, non pirorum, sed fluentium haberi. De quo ita sentiri potest: ex adverso itaque fluentium venire jubet, hoc est, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant, in 109.0343D| quibus considerabant. Quae idola idcirco fluentium vocantur, quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt ad fletum miseriarum perducunt. Fluentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic sermo divinus vocat idolum Moab, contaminatio Moab. Et cum audieris, inquit, sonitum gradientis in ea, in cacumine fluentium; hoc est, cum audieris, a potestatibus angelicis paganorum idola, in quibus omnis fortitudo eorum, conteri et conculcari, tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim; in eorum namque idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.
Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et 109.0344A| percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera. Fecit ergo David noster, sicut praeceperat ei Deus Pater, et percussit castra Philisthinorum, cum malignorum spirituum contrivit impetum, sive etiam mundi prostravit potentatum, eripiens nos de potestate tenebrarum, et transferens in regnum filii charitatis suae (Col. I). Et bene per locorum nomina potentiae suae ostendit nobis facta. De Gabaon ergo usque Gazera percussit castra Philisthinorum. Gabaon interpretatur collis vel sublimitas, Gazera autem sepis ejus vel divisio. Percussit ergo Rex noster inimicos suos, qui in superbiae colle persistebant, et contrivit sepem duritiae eorum, divisitque atque dejecit conspirationem pertinaciae ipsorum, quatenus ipse solus dominaretur in toto orbe terrarum. Unde 109.0344B| sequitur:
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes, etc. Quia, sicut Apostolus ait, Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Necnon et illud quod subjungitur.
CAPUT XV. De eo quod David constituit cantores qui cantabant in organis musicorum coram arca Domini, hoc est, Heman, Asaph, Ethan, et caeteros qui cum eis erant.
(I PAR. XV.) Fecit quoque sibi domos in civitate David, et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. Mystice demonstrat, quia in una Ecclesia catholica, in toto orbe terrarum diffusa, plura plebium nomine suo constituit conventicula, ut in una domo diversae fierent mansiones. Unde et Joanes in Apocalypsi sua ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I). Quod autem aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum, significat quod in Ecclesia praesenti Incarnationis suae commendaverit mysterium, et passionis suae observandum docuerit sacramentum.
Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocunque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad 109.0344D| portandum eam, et administrandum sibi usque in aeternum (Num. IV). Haec sententia demonstrat quod Redemptor noster non vult ut quilibet indigni et inertes ecclesiastico officio fungantur, sed hi qui sunt eruditi scientia et morum honestate probabiles, ut ipsi portent arcam Dei, hoc est sanctam Ecclesiam, verbo rectae fidei, ac bonorum operum exemplo, in humeris pii laboris gestent, et hoc modo ministrent sibi usque in aeternum. Unde et Paulus discipulum instruit, dicens: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto (II Tim. IV). Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (II Tim. II). Et item: 109.0345A| Confortare, inquit, fili mi, in gratia, quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei, nec non et filios Aaron et Levitas, etc. Congregat David universum Israel in Jerusalem, cum Christus electos suos et omnes qui ad sortem Dei pertinent vocat in Ecclesiam suam, ut ibi Incarnationis suae sacramenta venerentur; et non solum subditos, sed etiam praelatos, quos filii Aaron ac Levitae praefigurant, ad hanc celebrationem praecipuam ac solemnitatem maximam aggregat, quia ibi dignum est ut omnes conveniant, pusilli et magni, juvenes 109.0345B| et virgines, et seniores cum junioribus laudent nomen Domini. Et bene dictum est quod arca afferretur in locum suum, quem praeparaverat ei David, quia non solum David, sed et omnes prophetae dictis et factis futurum vaticinando in Ecclesia Christi Incarnationi praebuere locum, ut eo celerius susciperent advenientem, quo eum praescirent ante esse prophetatum.
Sanctificati sunt ergo sacerdotes, et Levitae, ut portarent arcam Domini Dei Israel. Et tulerunt filii sibi Levi arcam Dei Israel, sicut praeceperat Moyses, juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus (Num. IV). Sanctificatio sacerdotum et Levitarum juxta tropologiae regulam docet ministros Novi Testamenti puram doctrinam et mundam habere vitam, quibus alibi dicitur: 109.0345C| Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI). Bene ergo convenit gestatoribus arcae Domini ut sint sanctificati juxta praeceptum legis Domini, quia rectae fidei verbis, et bonorum operum exemplis debent auditoribus suis Incarnationem commendare Filii Dei, et Redemptionem humani generis, ac vitam aeternam, atque futurum judicium Christi praedicare.
Dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonarent in excelsis sonitus laetitiae, etc. (I Par. XXIII). Narratur ergo alibi in praesenti historia, quod cum propheta David devota aetate senuisset, quatuor millia juvenum ex Israelitico populo delegisset, qui 109.0345D| Psalmos, quos ipse Domini aspiratione protulerat, organis, citharis, nablis, cymbalis, tubis, propriaque voce in magna jucunditate supernae gratiae personarent. Quae suavis adunatio tribus partibus divisa constabat. Rationalis pertinebat ad humanam vocem, irrationalis ad instrumenta musica; communis autem de utriusque partibus aptatur, ut et vox hominis certis modulationibus ederetur, et instrumentorum melos consona se vicinitate conjungeret. Sic suavis illa et jucunda musica Ecclesiam catholicam tali actu praedicebat, quae ex diversis linguis, varioque concentu in unam fidei concordiam erat, Domino praestante, coalitura. Ex quo numero indita nomina frequenter in titulis invenimus, ut Idithun, Asaph 109.0346A| filii Core, et his similia, quia non ipsi (ut quidam volunt) auctores fuere psalmorum, sed quoniam praepositi artificibus administratores earum rerum probabiles exstiterunt, ut honorem de tali commemoratione sumerent, qui officio sancto devotis mentibus serviebant. Maximeque et nomina earum intellectus rerum congruos indicare noscuntur. Non enim supradicti viri in psalmos faciendos electi sunt, sed eos congregatos tantum legimus ad canendum, psalmographos autem fuisse historia nulla testatur, et praesumptuosum est dicere quod nulla possit auctoritate firmari. Quae autem fuerint instrumenta musica quae in praesenti loco leguntur, ex majorum dictis proferamus. Nablum est idem quod psalterium; sed Hebraice nablum, Graece autem psalterium, 109.0346B| Latine autem laudatorium dicitur. De quo in quinquagesimo et quarto psalmo scribitur: Exsurge, psalterium et cithara (Psal. LVI, CVII); non quod in modum citharae, sed quod in modum clypei quadrati conformetur cum decem chordis, sicut scriptum est: In psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII). Habet ergo psalterium obesum ventrem in superioribus, ubi chordarum fila religata, disciplinabiliter plectro percussa, suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic citharae positio videtur esse contraria, dum quod ista in imo continet, illud conversa vice gestat in capite. Psalterium itaque cum decem chordis Ecclesia est cum decem verbis legis contritis, quae contra omnem haeresim quadrata per quatuor Evangelia intelligitur. Hinc posita est 109.0346C| cithara, de qua in quadragesimo secundo psalmo scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus, quod propriae consuetudinis est apud Hebraeos, quae cum chordis viginti quatuor quasi in modum deltae litterae (sicut peritissimi tradunt) utique componitur, et per digitos Pindari variis vocibus tinnulisque ac tibidis in diversos modos concitatur. Cithara autem, de qua sermo est, Ecclesiae spiritualiter typum habet. Quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam formam habet in modum deltae litterae, fidem sanctae Trinitatis suae dubio significat, et per manus Petri apostoli, caeterorumve apostolorum ac doctorum Evangelii, qui praedicatores illius sunt, in diversos modos Veteris et Novi Testamenti aliter in littera, aliter in sensu figuraliter 109.0346D| concitatur. Lyra dicta est ἀπὸ τὸ lyrim, id est, a varietate vocum, eo quod diversos sonos efficiat. Haec autem similiter potest Ecclesiam significare, quae in diversitate variarum doctrinarum per historiam, per allegoriam, per tropologiam et per anagogen suavem sonum exprimit, sed tamen a symphoniae simplicitate non recedit. Cymbala autem acetabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt, et faciunt sonum, de quibus dicitur in psalmo: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus (Psal. CL). Cymbala bene sonantia labia nostra debemus accipere, quae non immerito inter musica instrumenta posita sunt, quia et similitudo quaedam est cymbalorum, et per ea voces humanae harmoniam reddere 109.0347A| suavissimam comprobantur; harmonia enim est diversarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio. Quae et in voce humana constat accidere, quando et tempora ipsa et syllabae ad unam vocis concordiam perducuntur. Cymbala ergo nostra sunt labia percussa ad sonum vocis distinctissime temperata, quae tunc salutariter sonant, quando ad laudes Domini devotissime commoventur. Cymbala quoque bene inventa sunt ex permistis metallis, parvissimae phialae compositae, ventricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisa, acutissimum sonum delectabili consonatione reddunt. Unde sequitur:
Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes. Zacharias autem, et Oziel, 109.0347B| et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias, in nablis arcana cantabant. Arcana dicta sunt occulta. Cum enim in manibus suis sumpsissent organa, per adventum Spiritus sancti futura arcana cantare ut in psalterio Psalmorum concinendo Domini et Salvatoris adventum praedicare, quem divinitatis suae mirabili secreto pro hominum salute disposuit. Hujus verbi mentio in titulo psalmi quadragesimi quinti posita est.
Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Jehiel et Ozaziu in citharis pro octava canebant. Pro octava vero (ut quidam volunt) significat in die judicii adventum Domini, quando, finita saeculi hebdomada, ad judicandum venerit mundum. Unde sextus Psalmus, qui in tremore divini judicii 109.0347C| totus cantatur, tali titulo praenotatur. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae, mundo pereunte, salvatae sunt (Gen. VII). Octavus filius Jesse David fuit, quem a Domino constat electum (I Reg. XVI). Octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos (Gen. XVII). Octavo itidem Dominico die Dominus resurrexit a mortuis (Matth. XXVIII), in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elevata fastigium. Iste autem numerus est, quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Siolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat, eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.
109.0347D| Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat, et ad praecinendam melodiam; erat quippe valde sapiens, etc. Chonenias dicitur prophetiae praeesse ad praecinendam melodiam, quia ipse spiritu prophetiae instructus melodiam et verba cantoribus ad memoriam revocabat. Prophetia est aspiratio divina, quae eventus rerum aut per facta aut per dicta quorumdam immobili veritate pronuntiat. De qua bene quidam dixit: « Prophetia est suavis dictio, coelestis doctrinae favus, et dulcia divini eloquii mella componens. » Unde et ipse David in centesimo octavo decimo Psalmo dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Multis autem modis gratiae istius 109.0348A| munera praestabantur; sed ut de plurimis pauca complectar, acta est per operationes hominum, ut fuit arca Noe (Gen. VII; I Petr. V), et sacrificium Abrahae (Gen. XV), et transitus maris Rubri (Exod. XIV). Per nativitates quoque geminorum Esau et Jacob, qui futurarum rerum sacramenta gestabant (Genes. XXV). Per angelos sicut locuti sunt Abrahae et Lot, Zachariae et Mariae (Gen. XVIII, XIX; Luc. I). Per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris sanctis (Isa. I, VII; Ezech. I, X). Per somnia, sicut Salomon et Daniel (III Reg. III; Dan. VII). Per nubem et vocem de coelo, sicut Moysi. Unde constat sanctum David non per operationes hominum, non per nativitates geminorum, non per angelos, non per visiones, non per somnium, non per nubem et vocem 109.0348B| de coelo, nec per alios quoscunque modos, sed coelesti aspiratione fuisse completum. Sicut de ipso legitur in primo Regum volumine: Et directus est Spiritus Domini in David a die illa, et deinceps (I Reg. XVI). Ipse quoque Dominus in Evangelio dicit: Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius est (Matth. XXII)? Quo dicto recognoscimus evidenter, per sanctum Spiritum psalmos fuisse prophetatos. Sciendum est sane quod omnis prophetia aut de praeterito, aut de praesenti, aut de futuro tempore loquatur, aut agat aliquid. Est autem prophetia magnificum nimis et veriloquium dicendi genus. Non humana voluntate collata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. I). 109.0348C| Nam et Paulus apostolus ait: Qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem et exhortationem et consolationem (I Cor. XIV). Et paulo post: Qui prophetat Ecclesiam (Dei) aedificat, plane, quando res incognitas, nimisque necessarias prae locutionis beneficio facit esse notissimas. Nam et quibus data est bene intelligendi facultas, vel interpretandi Scripturas divinas, a munere prophetiae non videntur excepti, sicut Apostolus ait in Epistola ad Corinthios prima: Spiritus prophetis subjectus est (I Cor. XIV).
Porro Sebenias et Josaphat et Natanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Domini. Quid per hos septem sacerdotes, qui tubis coram Deo clangebant, 109.0348D| nisi praedicatores sancti septiformis Spiritus sancti gratia repleti designantur? Qui quasi tuba canunt, cum Evangelium Dei in Ecclesia Christi praedicant, et sacramentum Incarnationis Dominicae fidelibus auctoribus manifestant. Tuba itaque diversis figuris ac formis efficitur: aliter enim est facta tuba congregationis populi, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, et reliqua. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritissimos hoc modo formanda esse describitur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur; sicque per quatuor vociductus aereos, qui per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum nimium vehementissimumque proferant. 109.0349A| Quod figuraliter designat, Evangelium terna confessione trium personarum sanctae Trinitatis in capite angusto, in nativitate Christi divinitus inspiratum, per quatuor vociductus aereos, id est, per quatuor evangelistas aenei fundamenti stabilitate, scilicet fidei et operum in toto orbe vocem nimio clamore quasi in modum tubae congregationis fortiter emittere.
109.0350A| Primum librum commentariorum in Paralipomenon a capite voluminis usque ad illum locum ubi narratur de instrumentis musicis, quae David simul rex et propheta ad laudandum Dominum ordinavit, perduximus, ubi finem illius ponentes, caetera, quae sequuntur, de ipsius David gestis et distributionibus ejus mysticis alio exordio inchoemus.
LIBER SECUNDUS. 109.0349|
109.0349A| (IBID.) Igitur David et omnes majores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini 109.0349B| de domo Obededom cum laetitia magna. Cumque adjuvisset Dominus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo. Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis et citharis concrepantes. Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo (II Reg. VI).
CAPUT XVI. De eo quod cum David adduxisset arcam Domini in jubilo in tabernaculum quod tetenderat ei, obtulerunt holocausta sacerdotes et pacifica coram Domino, benedixitque David populo in nomine Domini, et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis et partem assae carnis bubalae et frixam oleo similam. De levitis quos constituit David, ut ministrarent coram arca Domini et de Asaph et fratribus ejus. De cantico quod composuit David ad laudandum Dominum. De eo quod reversus est David ut benediceret domui suae.
(I PAR. XVI.) Attulerunt ergo arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulerunt holocausta et pacifica coram Domino. Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini, et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam 109.0349D| panis, et partem assae carnis bubalae et frixam oleo similam (II Reg. VI). Postquam ergo arca Domini in domo Obededom Gethaei mansit tribus mensibus, congregatis majoribus natu Israel, et tribubus atque Levitis, qui portarent arcam foederis Domini, abduxit eam David in domum suam, quia postquam plenitudo gentium ad fidem Christi subintraverit (Rom. XI), tandem rediet arca Dei in civitatem David, hoc est, in Judaicam plebem, praedicantibus Henoch et Elia, gratia Christi convertitur. Ibique rex noster boves et arietes immolans, hoc est, eos qui arcam Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum quatenus Judaeis non creditum, palam manifestat. Hoc enim significat 109.0350A| quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod de terra procreatum multiplici labore 109.0350B| ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest: quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia, credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli qui Christum tantum professione, sed opere tantum sequantur Antichristum. Quibus merito congruit quod eadem Michol, quae, ad figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia Christo fidetenus serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae condemnent, nihilominus 109.0350C| arca Domini sui locum ingreditur, ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII); qui in exemplum David fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascit alimentis, partiens singulis collyridam panis unam, illius utique qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo (Joan. VI); et assaturam bubalae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus (Luc. XV) et igne Passionis assatus est, dicens: Exaruit 109.0350D| velut testa virtus mea (Psal. XXI); et similam frixam oleo, carnem videlicet a peccati labe mundissimam; sed ob humanae salutis causam uberrimam delectationibus crucis sartaginae tortam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. X), sive carnis singuli lasciviam castigantes, ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleo misericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra, filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat, quia qui verbum Dei aure tenus 109.0351A| percipiunt absque boni operis prole, diem perpetuae mortis exspectant. Quod David cum arca Domini in Jerusalem saltando reduceret, a Michol filia Saul uxore sua risus est, tropologiam intueri libet, quanta virtutum munera David ipse perceperat, atque in his omnibus quam fortem humilitatem servabat. Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis pecoribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungui, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita, exstinctis Allophylis, numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere: et tamen cum arcam Dei Jerusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, 109.0351B| admistus populis ante arcam saltat; et quia coram arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, se quoque sub Domino, et exaequando minimis, et abjectum exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere meruit, non se honore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol, filia Saul, 109.0351C| adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuerit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus, quasi nudetur unus de scurris (II Reg. VI); protinus audivit: Ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum. Ac paulo post ait: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Deo regnum per humilitatem quaero. Sunt ergo nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt; qui in honoribus positi nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate 109.0351D| palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque per omne quod sunt, dejectos se exhibendo contemnunt, sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam. Et quia per hoc, quod vile est, se exterius praebuit nequaquam interius intumescere, adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: 109.0352A| Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis.
Constituitque David coram arca Dei de Levitis, qui ministrarent et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum, etc. Attende, lector, ordinem et officium Levitarum, constituente David, ut ministrarent, inquit, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum. Ubi totius vitae nostrae dispositionem in religione Christiana considerare poteris. Ministrat igitur Deo, 109.0352B| qui cor mundum cum casta conversatione exhibet Domino. Recordatur operum illius qui meditator legis Dei secundum regulam catholicae fidei sedulus existit. Glorificat atque laudat Dominum, qui non solum sermone praedicationis ac voce jubilationis, sed etiam bonorum operum laudat effectu. Sicque impletur digne illius ministri officium, de quo Salvator in Evangelio ait: Qui mihi ministrat, me sequatur. Et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII), quia qui in corde, ore et opere Domino rite servit, aeternae beatitudinis gaudia cum illo possidebit.
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus, etc. Quid est, quod Asaph David constituit principem ad confitendum 109.0352C| Domino, nisi quod Redemptor noster ordinem sanctorum doctorum, qui officio apostolico mancipantur, in culmine ecclesiasticae dignitatis constituit? Quod bene praesagium nominis ipsius monstrare videtur; Asaph enim congregans interpretatur. Et bene congregans dicitur, qui sermone recto ac bono exemplo multos ad fidem Christi et ad cultum pietatis convertere conatur. Asaph ergo et fratres ejus principes ad laudandum Dominum constituuntur, cum sancti apostolici viri ad convocandum atque coadunandum numerum fidelium in fide ab ipso Domino ordinantur. De quibus admirando Psalmista ad Dominum ait: Nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII). Et item: Constitues, inquit, eos principes super omnem terram; 109.0352D| memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie (Psal. XLIV). Post haec, modum laudationis quem David ipse composuit scriptor historiae inseruit, dicens: Confitemini Domino et invocate nomen ejus. Cujus psalmi titulus est: Alleluia. Et merito, quia totus in laudibus Dei explicatur. Hoc quidem verbi decus in psalmo a praesenti psalmo fecit initium: nec antea a quoquam reperi positum, quamvis multi scriptores fuerint primitus Hebraeorum. Scire autem debemus, Alleluia neutri generis esse finitum, quod et sanctus Hieronymus in expositione ejusdem psalmi evidenter designat. Quod eum in Hebraicis fontibus credimus invenisse, et ideo ubicunque se locus attulerit, 109.0353A| a doctissimo viro praefixam regulam subsequemur: quoniam unum atque integrum manere debet, quia nullius linguae praesumptione mutatum est. Alleluia enim apud ipsos dicitur: Laudare Dominum, id est allelu, laudare, al quippe invisibilem significat Dominum: quod unum Dominum ex decem nominibus esse Dei in epistola ad Marcellam Hieronymo traditur exponente, qui dixit: Primum Dei nomen est el, id est fortis. Deinde eloim ex eloe, quod utrumque dicitur Deus: unde geminatum frequenter invenimus, ut est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI)? Et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. LXII), et his similia. Quartum, Sabbaoth, quod est, exercituum. Quintum, elon, quem nos excelsum dicimus. Sextum, Asserheiae, quod in Exodo legitur: 109.0353B| Qui est, misit me (Exod. III). Septimum, Adonai, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, Ia, quod Deo tantum applicatur, et in Alleluia extrema syllaba sonat. Nonum tetragrammum, quod ineffabile nuncupatur. Decimum, Adona, id est robustum et sufficientem ad omnia perpetranda, etc. Novus plane titulus, et dicti ipsius brevitate conspicuus. Hoc ecclesiis votivum, hoc sanctis festivitatibus decenter accommodum. Hinc ornatur lingua cantorum. Istud aula Domini laeta respondet; et tam insatiabile bonum tropis semper variantibus innovatur.
Confitemini, inquit, Domino, et invocate nomen ejus: notas facile in populis adinventiones illius. In hoc versu tribus constat partibus ordo dictorum. Primo dicit: Confitemini Domino, id est laudate eum, 109.0353C| et bonis actibus gratiam vobis divinitatis acquirite: quod ipsum est laudare Dominum, et ore illi honorem deferre, et operibus ejus jussiones efficere. Illa enim confessio hic intelligenda est, quae Domini praeconia celebrare non desinit, quando et subsequentia tale votum actionemque declarant. Deinde Dominum commonet invocari, ut prius mysterium sanctissimae laudis grate possimus audire. Praemittendum est enim boni aliquid, ut judex nos placatus exaudiat. Tertio dicit: Notas facite in populis adinventiones illius. Quod bene potest gloriosis evangelistis et sanctissimis apostolis et nunc sanctis sacerdotibus convenire, qui per gentes universa magnalia ejus annuntiare noscuntur.
109.0353D| Canite et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. Exponit quod superius dixit: Confitemini Domino. Cantate enim ad hymnos pertinet offerendos: psallite ad pias operas explanandas. Et tunc dixit narranda mirabilia, quando fuerint duo ista praemissa. Omnia enim significat ista, quae dicturus est. Non enim humanarum virium omnia narrare quae virtus Divinitatis operatur; sicut in centesimo quinto psalmo scriptum est: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. CV)? Sed istud schema dicitur ex parte totum: quod in Scripturis frequenter invenies. Nec aliter recte potest Evangelii istud dictum intelligi: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est.
109.0354A| Laudate nomen sanctum ejus. Ille quippe rite nomen Domini laudat, qui sanam fidem recte praedicat, et bene vivendo, bonis operibus eam aliis digne commendat. In centesimo quoque et quarto psalmo ita scriptum est: Laudamini in nomine sancto ejus (Psal. CIV).
Laetetur cor quaerentium Dominum. Ne quis forsitan suis viribus applicaret, cum boni aliquid operatur, cautus doctor fragiles monet, dicens, non in sensu proprio, sed in Domino esse gloriandum, ut jactantiam falsam refugiant, cum haec a divinitate concessa esse cognoscant; sicut et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII). Non ergo vetat, ut laudemur, quia bonis actionibus non potest res ista denegari; sed in Domino 109.0354B| laudemur, qui praestat illa quae bene gerimus. Et ut consolationem de tali resumerent, laetetur, ait, cor quaerentium Dominum. Scilicet inde laetetur, si praedicetur in Domino; non autem, si de suo posse laudatur; praecipuum nobis et gloriosum siquidem esse debet, quando nomen ejus extollitur, qui nobis beneficia profutura largitur. Unde nimiae impudentiae fuit, aliquid quosdam adversus hoc dicere, contra quos tam crebra testimonia, sed pene lex tota prolata est.
Quaerite Dominum et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper. Hortatur, ut se ad praemia futura confirment, qui eum quaerere delegerunt; sed istud desiderium, ista inquisitio non est hic aliquanto tempore 109.0354C| finienda, quoniam addidit: Semper: maxime cum legatur: Qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur (Matth. VII). Nam quod dicit: Quaerite faciem ejus semper: praesentiam significat, quam solus quaerit humilis ac devotus. Judicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit, et cum praesentiam ejus cupit, se a prava actione suspendit. Quaesivit enim faciem judicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV). Talis ergo juste faciem judicis quaesivit; qui se coronandum esse Domini miseratione praesentit.
Recordamini mirabilium ejus, quae fecit, signorum 109.0354D| illius et judiciorum oris ejus. Patriarcharum nomi na et beneficia paulo post refert, ut plebs devota possit advertere nullum Domino inani devotione servisse. Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri, prodigia ac plagas quas misit in Aegyptum. Judicia oris ejus: quoniam cuncta complevit, quae Moysi suo famulo promisisse dignoscitur. Sic in uno versiculo, quae subter latius dicturus erat, propositionis loco breviter ante praefatus est. Hoc tamen totum sentiri mavult de Domino Christo.
Semen Abraham servi ejus: filii Jacob electi ejus. Subaudiendum est quod superius dixit: Recordamini. Perscrutandum est autem, quod in magna discretione propheta Abrahae semen servos appellat, filios Jacob electos Domini esse commemorans. Judaei 109.0355A| enim contumaces, quos hic mavult intelligi, carnis Abrahae semen fuerunt. Quos merito servos dicit, quoniam, perfidia faciente, filii esse noluerunt. Quibus ipse Dominus dicit: Si vos filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis. Filios vero Jacob significat fidelissimos Christianos, qui haeredes domini noscuntur.
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. Ponitur semen Abrahae et semen Jacob, ut Salvatorem nostrum non unius gentis Dominum, sed Dominum credant totius orbis terrarum. Nam sicut ubique dilatata est Ecclesia, ita per orbem propagata sunt ejus sine dubitatione judicia. Dicendo enim ipse Dominus commonet illum intelligi debere, quem populi Judaeorum crucifigendum esse decreverunt. 109.0355B| Sed qui hanc vocem non advertunt, ipsi se specialiter a patriarchis alienos esse profitentur.
Recordamini in sempiternum pacti ejus, sermonis quem mandavit in mille generationes. Recordari praecipit, hoc est, ut nulla oblivione tradatur; et subjungit, in sempiternum, quia quidquid Dominus promisit, perenni firmitate mansurum est. Pacti sive testamenti sui prophetarum significat praedicationes, quas de Verbi incarnatione praedixerunt. Sequitur: Quod mandavit. Mandare est per alium aliquid dicere, quod utique factum est, quando prophetis tamen saeculi datum est futura prophetare. In mille generationes. Finitum pro infinito positum est, quod tamen saeculi istius fine concluditur, ubi generatio humana sequenti sibi aetate succedit.
109.0355C| Quod pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac, et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israel in pactum sempiternum. Ad illud respondit quod superius dixit, testamenti sui. Illa enim, quae in veteri testamento Abrahae et Isaac patriarchis promissa sunt vel jurata, statuit ea, id est, firmavit Jacob et Israel, in novo videlicet testamento, quod est aeternum. Jacob enim et Israel Christiana tempora plerumque significare, saepe jam dictum est. Novum ejus testamentum proprie dicitur aeternum, quia nullum illi aliud aliquando succedet, in quo est omnium promissorum completa perfectio.
Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Chanaan interpretatur: humilis. Ergo humilium terram convenienter Christianos 109.0355D| accepturos esse significat, hoc est, quod superius dixit, testamentum aeternum. Haec enim terra humilitatis et inclinationis sic a fidelibus accipitur, ut aeterno munere tueatur. Funiculus autem haereditatis, mundi significat tortuosas angustias, quas Dominus pro salute cunctorum sua passione dissolvit: illius enim susceptione carnis nostra probatur haereditas, in qua aeterna patrimonia vitae coelestis accipimus, si eam fixe atque integerrime credere mereamur. Nam ista comparatio ab eis tradita est, qui agri ac possessiones tenso fune dividebantur.
Cum essent pauci numero, et parvi coloni ejus, et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Venit ad tertiam partem, in qua consequenter 109.0356A| enumerat quanta patriarchis virtus divina praestiterit. Denique inde quod sequitur:
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Hic tempus illud significat, quo rex Aegyptiorum divinitus admonitus est, ne Abrahae uxorem praesumpserit (Gen. XII). Quod simili modo de Isaac constat effectum (Gen. XXVI). Quapropter evidenter ostenditur divina protectione eos fuisse munitos. Unde scrutandum est quomodo supra memoratos patriarchas christos appellare delegerit, cum adhuc non fuerit unctio celebrata: a Saul enim haec res sumpsit initium (I Reg.). Sed quoniam erant in spiritu Christiani, ejusque fidei probantur esse devoti, sicut de Abraham 109.0356B| Dominus dicit: Concupivit diem meum videre, vidit et gavisus est. Merito ergo appellati sunt sacri nomine, quia jam Christi fidem probantur amare. Nam et ipsa Domini verba sunt posita dicentis: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignare (Joan. VIII).
Cantate Domino, omnis terra.
Dicendo enim omnis terra, catholicam significat Ecclesiam, quae per cunctum orbem noscitur esse diffusa. Brevi enim compendio et Judaeam confutavit, quia gentes admisit, et Dei natum destruxit, quia generalitati confessionis gratiam non negavit. Nam ut homines intelligeres, cantate dixit, qui revera possunt laudes Domino personare. Deinde quia pluralem numerum aptavit ad terram, quod utique 109.0356C| non conveniret, si tellurem voluisset intelligi.
Annuntiate de die in diem salutare ejus. Dies de die duos dies significat absolute: quod pertinere ad Scripturas Testamenti Novi et Veteris aestimamus, quae utraque aeterni solis claritate respondent. Et inde bene nuntiatur salutaris Dominus, per quos et venturus et venisse monstratus est. Prophetae siquidem promiserunt adventum, evangelistae venisse declarant. Ita factum est, ut duo coelestes dies annuntiasse ejus gloriam comprobentur.
Narrate in gentibus gloriam ejus et in cunctis populis mirabilia ejus. Dum superius dixit: Annuntiate salutare ejus; hic dicit: Narrate mirabilia gloriam ejus. Quod utique aptissime positum est. Dominus Salvator annuntiandus erat: gloria vero ejus narranda 109.0356D| per gentes. Quanta mirabilia praedicabant, auctorem audiat Judaeus, seque intelligat contumaciae suae iniquitate contemptum: quia non dicit: Hebraeis narrate, sed, gentibus. Et ne hoc aliter possis advertere, addidit quoque: In omnibus populis: quo dicto universas gentes absoluta ratione complexus est. Sequitur, mirabilia ejus. Incarnationis arcanum, qui dum sit altissimus, factus est pro nobis liberandis humillimus. Intelligimus autem quantum profecerit aedificatio sanctae domus, quae totum orbem noscitur complexa terrarum.
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos. Hic dicit quare miracula ejus debeant et gloria praedicari: quoniam magnus 109.0357A| Dominus; quae figura dicitur aetiologia, causae redditio. Magnus ad potestatem pertinet, quae super cuncta potentior est; laudabilis ad pietatem, quoniam dum essemus captivi, pretioso sanguine nos redemit. Nimis autem congruit ad utrumque, quia nec quantum magnus, nec quantum laudabilis sit, poterat explicari, sed quoniam consideranti aestimatio defecit, pulchre addidit, nimis. Ita non exponendo quod intendebat, significat uberrime: et declaravit nec comprehendendo quod voluit. Sequitur: Horribilis est super omnes deos. Hic debemus deos advertere, quos sibi gentilitas impia praesumptione composuit. Nam eos in sequenti versu manifestat. Quoniam quamvis illis stultis mentibus adorabiles et metuendi esse videantur, multo terribilior est Dominus, cujus nec multitudo miraculorum 109.0357B| potest intelligi, nec plenitudo majestatis agnosci.
Omnes dii enim gentium idola, Dominus autem coelos fecit. In psalterio autem legitur: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV). Mirabiliter per quintam speciem diffinitionis, quae Graece cata ante lexin, latine adverbium dicitur, comprehensum est quid sint dii gentium daemonia. Daemonia enim sunt quae nulli praestant: sed in se credentes semper decipiunt, semper illudunt. Nam quamvis daemones Latine scientes vocentur, quasi daemones; humano tamen sermone convicium est, dum ita dicimus, quasi ex creatione dignos esse judicamus non immerito, quoniam illis scientia non est, qui creatoris sui non secundant arbitrio. Sic et 109.0357C| sapientes philosophos dicimus: sed hos sequitur apostoli diffinitiva sententia, dicens: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III). Unde necesse est ut hic scientes pro non intelligentibus habeantur. Daemon est ergo a Deo quidem, sicut et bonorum angelorum excellens homines creata substantia, quae propria faciente superbia, eo usque pervenit, ut, naturali dignitate deposita, malis operibus semper insistat. Haec sunt daemonia quae alios perdunt, et seipsa decipiunt. Hoc sunt utique dii gentium qui per infructuosas vaticinationes et futurorum vana praesagia festinant animas decipere concludentium. Sequitur: Dominus autem coelos fecit. Ecce revera Domini digna laudatio. Nam cum dicit: Coelos fecit, omnes ipsis factas creaturas sufficienter ostendit. Sic 109.0357D| enim in majoribus minora complectimur, cum dicimus civitatem aedificatam, domum obstructam: ibi enim reliquae partes comprehenduntur, ubi generale nomen dicitur. Et respice quo tendat Dominus coelos fecit. Nam falsa hominum imaginatione reperti sunt. Dominus autem coelos fecit, ubi illi nec accedere nec habitare promerentur. Sive coelos apostolos et sanctos viros significat, quae daemonibus imperare Domini munere consueverunt. Sic demonstrativum dicendi genus sub brevitate completum est. Vituperavit enim superius deos gentium, et laudes Domini subsequenter adjunxit: quia gratior diei splendor est, cum nox obscura praecesserit.
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et 109.0358A| gaudium in loco ejus. Generalitate quia instituit admonere, utilitatem catholicae religionis ostendit. Dicit enim quemadmodum magnifici reddantur, qui ad indulgentiam peccatorum provenire meruerunt. Confessionem siquidem bene sequitur magnificentia; quia nemo potest esse magnificus, nisi qui Domini fuerit miseratione mundatus. Coram Domino ergo confessio et magnificentia: quia sicut magnificentia est vera quae Domino tribuitur, ita confessio esse debet pura quae illam meruerit. Fortitudo et gaudium in loco ejus. Locus enim Domini praesentia ejus intelligi potest, qua sancti perfruuntur in sua vita. Ibi ergo fortitudo est et gaudium: quia ibi immortalitas ac beatitudo perpetua.
Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino 109.0358B| gloriam et imperium; date Domino gloriam nomini ejus; levate sacrificium, et venite in conspectu ejus, et adorate Dominum in decore sancto. Postquam magnalia Domini, et beatorum dona praedicavit, in secunda parte studiosius commovet gentes, ut omni cunctatione deposita, afferant Domino gloriam et imperium. Familiae populorum sunt diversarum gentium nationes, quae afferunt Domino gloriam et imperium, cum illum credunt, confitentur et praedicant Dominum verum et omnipotentem et omnium dominatorem. Tale enim sacrificium placet in conspectu Dei. Et hujuscemodi adoratores adorant Dominum in decore sancto; quia eum corde credulo fatentur aeternae claritatis esse auctorem. In nonagesimo autem quinto psalmo scriptum est: Afferte Domino, patriae gentium, afferte 109.0358C| gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus, adorate Dominum in sancta ejus (Psal. XCV). Nam cum dicit, patriae gentium, plus significat, quam si solas diceret gentes; gens enim aliquos potest habere peregrinos. Et dum natio dicitur, non advenas complectitur, sed tantum gentem unius sanguinis indicat. Hic vero dictum est, patriae gentium, ut nullus indigena, nullus hospes, nullus peregrinus redderetur exceptus. Patria enim dicta est quasi patris atria. Sequitur: Afferte Domino gloriam et honorem. Admonet etiam, ut illi generalitas Domino gloriam afferat et honorem. Gloria est Domini, cum se aliquis laudabili conversatione tractavit. Glorificatur enim Dominus in talibus, quando ex fidelium fuerit conversatione laudatus, 109.0358D| sicut in Evangelio discipulis suis ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V). Honor est autem Domini, quando in donis suis ei gratias referimus: et si quid boni suscepimus, ab ipso profitemur esse collatum; sicut in Evangelio legitur: Nonne decem mundati sunt? et non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic Samaritanus (Luc. XVII). Sicut supra dixit in psalmo trina repetitione, cantate, ita hoc tertio componitur, afferte; ut sacramenta sanctae Trinitatis in Christiano dogmate inesse semper agnosceres. Asserunt itaque gloriam nomini ejus, qui devotionis studio commutantur in melius, et consubstantialem 109.0359A| sibi Trinitatem atque omnipotentem per omnia confitentur, personis tantum, non naturae diversitate discretam. Quod autem dicit: Tollite hostias, et introite in atria ejus, hostias non victimas pecudum dicit, sed conscientiae pura libamina, unde non sanguis currat, sed piae lacrymae diffluant. Istae sunt hostiae quas in quinquagesimo psalmo dixit: Cor contritum et humiliatum non spernit (Psal. L). Sed considera quia prius posuit, tollite; et sic introite: quia qui tales hostias non portant, in atria Domini non judicantur intrare. Non est autem otiose suscipiendum, quod plurali numero posuit, atria. Atria enim sunt Domini apostoli vel prophetae, per quos fidelis populus intrat ad Dominum. Adorate, inquit, Dominum in aula sancta ejus, sive (ut in alia editione 109.0359B| habetur) in atrio sancto ejus. Haec enim duo nomina pro alterutro in Scriptura ponuntur, quia et in Graeco aulen, atrium dicitur. Tunc revera Dominus adoratur, quando fuerint hostiae portatae, quas superius intimavit: ut supplicatio confitentis mereatur ad aures pervenire Creatoris. Nec vacat, quod anteriori versu atria posuit, hoc vero singulariter atrium dicit; quia ex illis atriis patriarchis, apostolis et prophetis in istud atrium catholicae duntaxat Ecclesiae pervenitur, ubi ejus potentia majestatis adoratur. Sequitur:
Commoveatur a facie ejus universa terra. Quomodo dixerat fidelibus, bonas operas tollite et introite, nec dicit, a facie ipsius amatores saeculi submovendos. Non enim dixit: Commoveatur ante faciem ejus 109.0359C| universa terra. Quod hodieque illis dicimus, quos a conspectu nostro reddidimus alienos. Qui bene terra dicti sunt, quia terrena vitia non derelinquunt. Quamvis hoc alii in partem bonam accipi debere dixerunt, ut tunc terra commoveatur, quando peccator ad poenitentiam fuerit, Domino miserante, perductus. Sic Scripturae divinae incomprehensibilis profunditas et diversis modis intelligitur, ut una constare varietate monstratur. Per se fundavit orbem immobilem. Orbem hic sanctam Ecclesiam debemus intelligere, quae in toto orbe diffusa est. Huic ergo orbem dici penitus non esse commovendum: quia in soliditate fidei perseverat, in qua Dominus illum fundavit immobilem; non sicut illa, quam superius dicit: Commoveatur a facie ejus universa terra. Illa 109.0359D| commoveatur, ut a malis convertatur operibus: ista non commoveatur, quae verae fidei soliditate consistit.
Laetentur coeli, et exsultet terra. Per coelos significantur (sicut saepe dictum est) apostoli et prophetae, vel reliqui fideles, quos divina majestas, tanquam coelum, noscitur insidere: terra vero indicat peccatores, qui tamen satisfactionis beneficio ad gratiam Dei meruerunt redire. Ipsa enim terra exsultare potest in adventu judicis sui, quae se a peccatis intelligit absolutam.
Dicite in nationibus: Dominus regnavit. In psalterio vero additum est: Dominus regnavit a ligno. Illos admonent reverenda mysteria gentibus praedicare, quos 109.0360A| in atrio sancto Dominum adorare praecepit, ut in nationibus a ligno crucis Dominum debeant dicere regnaturum. Non ab illo ligno paradisi, unde diabolus genus humanum videbatur tenere captivum; sed ab isto scilicet ligno unde libertas caput extulit, in vita surrexit. In illo siquidem ligno mors transgressionis pependit; in isto fides confessionis emicuit. Illud perduxit ad inferos; istud mittit ad coelos. Regnavit autem intelligamus, innotuit, quando mundo Dominus Salvator apparuit; nam quando ille non regnavit, qui semper cum Patre et Spiritu sancto potestate suae omnipotentiae perseverat? A ligno, alii quidem non habent translatores; sed nobis sufficit, quod LXX interpretum auctoritate firmatum est. Crux enim Domini pravum atque distortum correxit orbem 109.0360B| terrae.
Tonet mare et plenitudo ejus: exsultent agri et omnia quae in eis sunt. Mare hic pro populis ponitur, quia in salo hujus saeculi constituti diversis tentationibus agitantur. Isti moventur ad gaudium, quando conversionis dona susceperint. Nam ut universitatem gentium intelligere debuisses, posuit, plenitudo ejus. Agros hic similiter in bono debemus accipere, quia illa plana dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur. Agros ergo dicit viros justitiae laude pollentes, non superbia timidos, non asperos iracundia, sed mansueta levitate plenissimos. Sequitur:
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit judicare terram. Tunc, dixit secundum adventum, quando judicaturus est mundum. Ligna silvarum 109.0360C| per se amaros et steriles inferunt fructus; sed cum fuerint insita, dulcissima ubertate pinguescunt. Sic gentes, quae prius fuerant, velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam productae, ante faciem Domini magno sunt gaudio laetaturae. Sed cum dicit: Omnia ligna illam partem vult intelligi, quae misceri bonis operibus potuit ac mutari. Quae dixerat credentes esse laetaturos, non dicit in angulis, non in secretis, sed ante faciem judicis, quando inaestimabilis et copiosa laetitia est; quando praemia tribuuntur, et securitas sine fine praestatur. Et ne primum illum incarnationis Domini putares adventum, dicit in psalmo: Quoniam venit judicare terram. Nam si in illo primo commate sententiam terminasset, potuerat illud adventum, qui jam transactus est, forte 109.0360D| sentire; sed cum addidit: Quoniam venit judicare terram, illum nos tantum voluit intelligere, quem adhuc noscimus exspectare. De quo etiam Ezechiel propheta testatur: Haec dicit Dominus Deus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos nervos, et inducam super vos viscera carnis, et extendam super vos cutem, et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et scietis quia ego sum Dominus (Ezech. XXXVII). Daniel quoque dicit: Et multi dormientium in terra per fissuras exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem (Dan. XII). Terra vero hic universum populum mundi dicit, ut bonis praemia, malis supplicia aeterna constituat.
109.0361A| Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Sicut superius psalmus in primo versu declaravit, quia confessio illa ad laudes Domini debuisset aptari, ita et hic designat confessionem istam ad medicinam poenitudinis applicandam. Sed hoc quoque ad praeconia Domini pertinere non dubium est, quando major gloria est pietatis confitenti parcere quam innuenti in confessione praestare. Ex persona Hebraeorum siquidem compuncta videtur redundare congregatio, et divina inspiratione propheta loquitur ad reliquam plebem, ut, antiqui erroris pravitate damnata, ad divinam debeat redire clementiam. Et ne aliquis de culparum suarum numerositatibus terreretur, addidit: Quoniam bonus. Quis enim dubitet ad eum recurrere, quem scit sibi 109.0361B| posse celerrime subvenire. Bonus cum Dominus recte dicitur, qui delinquentem pascit, qui exspectat errantem, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Hoc etiam ipsius Veritatis voce declaratur: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X). Addidit: Quoniam in aeternum misericordia ejus. Misericordia enim Domini in aeternum super eos, qui in ejus sperant clementiam, et qui ejus justitiam timentes, per obedientiam ipsius se subjiciunt voluntati, secundum illud psalmistae: Beneplacitum est, inquit, Domino super timentes eum, et in eis qui sperant in misericordia ejus (Psal. CXLVI). Unde et beata virgo Maria in cantico Evangelii ait: Misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum (Luc. I). Et notandum, quod juxta aliam editionem, 109.0361C| ubi legitur: Quoniam in saeculum misericordia ejus, hoc innuit, ut audito bono Domino, ne se humana negligentia ab studiosa et sedula supplicatione suspenderet, remedii causam dicit, ut ad confessionem celerem Domini debeat munere festinare. In saeculum, vitae hujus significat cursum, ubi miseri sunt, quicunque delinquunt; ubi fas est, corda nostra converti et misericordiam postulari. Ibi enim damnatio confiteri peccatum, ubi jam constat esse judicium.
Et dicite: Salva nos, Deus, Salvator noster, et congrega nos de nationibus, et erue nos de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exsultemus in carminibus tuis. Populus prior, cujus personae verba superiora competebant, postquam se copia Dominicae 109.0361D| laudis explevit, Patrem Dominum deprecatur, ut Ecclesiam suam de gentium congregatione perficiat: illud quoque subjungens: Et exsultemus in carminibus tuis, hoc est, non in humana jactantia, sed in te ubi est revera fixa gloria, et sine fine laetitia. Et intuere, quod hic salvare dicitur Pater. Legitur etiam et Filius salvare, ut est illud: Venit Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Praedicatur etiam salvare Spiritus sanctus, ut est illud ad Titum: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et revocationis Spiritus sancti (Tit. III). Sic indivisibilis Trinitatis aequalitas atque unitas et verbis similibus et virtutibus indicatur. Amen.
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque 109.0362A| in aeternum: et dicat omnis populus. Amen, et hymnos Domino. Haec est laus quam superiori versu congregatos optavit populos personare. Hoc etiam nunc canit sancta Ecclesia, quae se de tanto bono praesenti consolatur. Sed hoc dicit ab isto saeculo usque ad illud perpetuum secundum esse faciendum ut continuata laus nunquam debeat habere fastidium. Sed tamen cum praedictos hymnos devotus Judaeorum populus canit: quis est ille aliter, qui dicit: Amen, Amen? Scilicet, ut mihi videtur, populus ille praeputii est, qui eo tempore in fide non erat, quando istud canebatur. Qui tamen prophetiae virtute futurus introductus est, ut amore universitatis dicat: Amen, Amen, hoc est, fiat, fiat (Matth. XVIII). Sic hodieque in Ecclesiis orantibus sacerdotibus respondetur, 109.0362B| Amen: ut concordent in precibus simul et sacerdotum pia intentio, et populi sana devotio; quatenus postulata unitas fidelium facilius impetret, juxta illud Evangelii dictum, quo Salvator discipulis ait: Amen dico vobis, quod si duo ex vobis consenserint in unum super terram ex omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui est in coelis.
Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies et vices suas. Nota, lector, quod ministri Domini jugiter debent permanere in ministerio ipsius, et per singulos dies ministrare illi in conspectu arcae; et videbis quod administratoribus divini verbi non licet terrenis negotiis vacare, sed potius quotidie et sine cessatione in Ecclesia 109.0362C| Dei evangelicae praedicationi insistere: sed tamen non uniformiter, sed distinctim secundum qualitatem auditorum. Unde per diversos ministros diversae melodiae cantus, et diversa officia sacerdotum in tabernaculo Domini explicantur.
Porro Obededom et fratres ejus sexaginta octo et Obededom, filium Idithun, et Oza constituit janitores: Sadoch autem sacerdotem, et fratres illius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere, etc. Igitur hoc quod dicit, sacerdotem Sadoch et fratres ejus sacerdotes constitutos tabernaculo Domini, quod in excelso Gabaon, ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere, 109.0362D| diversis accipitur. Alii enim dicunt quod tabernaculum Dei, postquam filii Israel intraverunt in terram Chanaan, primum fuerit in Silo, deinde in Obe, postea in Gabaon, ad extremum quoque in Sion: arca testamenti sola ab Allophylis ad tempus capta sit, postmodum vero reducta. Alii autem asserunt locum quemdam esse in Hierusalem, appellatum Gabaon; ibique David tabernaculum foederis, et arcam testamenti Domini collocasse. Gabaon interpretatur collis: excelsum autem propter sublimitatem divini cultus dictum existimant. Caeterum in libro locorum scriptum reperimus, Gabaon esse metropolim et regalem civitatem Aeneorum, ceciditque in sortem tribus Benjamin. Et nunc ostenditur villa in 109.0363A| eodem nomine in quarto milliario Bethelis contra occidentalem plagam, juxta Rama et Remmon, ubi Salomon hostias immolans divinum meruit oraculum. Fuit autem et ipsa separata Levitis.
Reversusque est omnis populus in domum suam, et David, ut benediceret etiam domui ejus. Benedicere hic domui suae David dicitur, hoc est, opus conjugale exercere, quatenus filiorum numerum ampliaret. Aliter quidam benedictionem hic per antiphrasin dictam putant: domum vero Michol filiam Saul; quam increpabat David, eo quod indignata sit, cum vidisset eum subsilientem coram arca testamenti Domini.
CAPUT XVII. De verbis quae locutus est David ad Nathan prophetam de aedificatione templi, et responso Domini per eumdem prophetam ad David. De confessione qua laudavit David Dominum pro universis beneficiis sibi ab ipso collatis.
(I PAR. XVII.) Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est. Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. Igitur nocte illa factus est sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade, loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum; neque enim mansi in domo eo tempore quo eduxi Israel usque ad diem hanc, sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio manens cum omni Israel. Quod propheta interrogatus a rege respondit: Omne quod est 109.0363C| in corde tuo, vade et fac: et postea a Domino admonitus, eadem prohibuit quae ante concessit, patet profecto quod prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat; quia sicut de Spiritu sancto scriptum est: Ubi vult, spirat (Joan. III). Hinc est enim, quod Elisaeus flentem mulierem cerneret, causamque nescisset, ad prohibentem hunc puerum dicit: Dimitte eum, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit me, et non judicavit mihi (IV Reg. IV). Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit. Quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine et custodit in humilitate, ut et accipientes Spiritum, inveniant quid de Deo sint; et rursum, prophetiae Spiritum non habentes, 109.0363D| cognoscant quid sint de semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Deo aedificare quia vir sanguinum esset, innuit moraliter quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere, ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat: quatenus tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat. Et supervectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent. Quod juxta translationis seriem ad David erga exteriora bella laborientem per significationem divina vox innuit, cum dicit: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es. Dei templum aedificat, 109.0364A| qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Templum quippe Dei nos sumus: quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione constituimur, Paulo attestante, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritaliter proximorum mentes erubescat.
Nunquid locutus sum saltem uni judicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum et dixit: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? Nunc itaque loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel, et fui tecum quocunque perrexisti, et interfeci omnes inimicos 109.0364B| tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt sanguinum. Fecitque, inquit, tibi Dominus nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra: sic feci Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysi, et Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra.
Et dedi locum populo meo Israel. Plantabitur et inhabitabit in eo, et ultra non commovebitur; nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio ex diebus, quibus dedi judices populo meo Israel. Et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. Cumque impleveris 109.0364C| dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit; et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum; et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum erat. Attendit enim, quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit et non attendit, quod dicit: Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me (III Reg. XI). Attendat ergo et aspiciat Salomonis 109.0364D| domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum, et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonis domum eum non potuisse futuram praescire. Non hic debemus ambigere, cum in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I), jam viderimus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se sperare dicant. 109.0365A| Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eodem sua persona, per umbram futuri praenuntiando, etiam ipsum Christum Dominum exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint; dum Scriptura sancta, etiam rebus gestis prophetans, quodammodo in eo figuram deliniat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narrat? Psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt: Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, 109.0365B| quod in illo figura qualiscunque adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas praesentata. Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mare usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus est a Joanne; eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud, vivente adhuc fratre suo David, regnare Salomon coepit (quod nulli regum illorum contigit) nisi ut hinc quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies 109.0365C| cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te; alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus. Quamlibet enim longo interposito tempore Christus Jesus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus 109.0365D| Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Benedictio quippe Domini in semine David non ad aliquod tempus qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur . Fiat, fiat; sicut in psalmo LXXXVII scriptum in fine est: Benedictus, inquit, Dominus in aeternum. Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio, vel hujus iteratio. Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regnorum libro: Et locutus est pro domo servi tui usque in aeternum, etc. (II Reg. VII), quia tunc genitus erat filius, ex quo progenies duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque domus Dei. Domus enim David propter genus David, domus autem Dei eadem ipsa 109.0366A| propter templum Dei de hominibus factum, non lapidibus, ubi habitet in aeternum; populus cum Deo et in Deo suo, et Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV); ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum secundum LXX in verbis Nathan dictum sit: Et annuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsius; postea dictum est in verbis David: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus, opitulando: Quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vano laborant aedificantes eam (Psal. CXXVI). Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod hic per Nathan locutus est Deus, dicens: Et imponam locum populo meo 109.0366B| Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel. Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. Anne quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Cui suspicioni vigilanter occursum est, cum posteaquam dictum: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subjunctum est: Sicut a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel. Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis 109.0366C| accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostilis alienigena, per intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annis. Nam sub eo judice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt (Jud. III). Absit ergo, ut Salomonis tempora in hac promissione promissa esse credantur: multo minus itaque cujuslibet regis alterius. Non enim quispiam eorum in tanta quanta ille pace regnavit; nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur: quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulla aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles ne formidaret incursus. Locus ergo 109.0366D| qui promittitur tam placatae ac securae habitationis, aeternus non est; aeternusque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel. Hoc enim nomen interpretatur, videns Dominum. Cujus praemii desiderio pia per fidem vitae in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David. Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo: ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus meus. Quid est quod 109.0367A| David dicit, spectabilem se esse factum a Domino super omnes homines? Quod nisi hyperbolice dictum accipiatur, secundum historiam omnino stare non potest. Secundum allegoriam vero ipse ibi designatur, qui de semine David secundum carnem natus est, Redemptor videlicet noster, quem Dominus Pater a mortuis suscitans exaltavit et constituit ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non tantum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus, plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimplet (Eph. I). Cui et donavit nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne 109.0367B| genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II).
Domine, non est similis tui, et non est alius Deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. Quis autem est alius, ut populus tuus Israel? Gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret et faceret populum sibi: et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Aegypto liberat? Et posuisti populum tuum de Israel tibi in populum usque in aeternum. Hoc in loco licet videatur prioris populi egressum de Aegypto, et collocationem ejus in terra promissionis commemorare, tamen majori dignitate populi fidelis liberatio de spiritali Aegypto, transplantatio ipsius in 109.0367C| terras sanctae Ecclesiae ad laudem et honorem nominis Domini certissime designatur. Ipse enim populus Dei est, et verus Israel divino cultui perpetualiter mancipatus. Caeterum antiquus Israel, jam honoris et religionis expers, nominis dignitate, et loci possessione privatus est, maxime cum in toto orbe dispersus, sine lege, sacerdotio atque sine Dei templi celeberrimo cultu vagetur incertus.
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum. Et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te, etc. Revelasti, inquit, auriculam servi tui, hoc est, in aeternum auditum cordis illius instruxisti, quod aedificares ei domum, progeniem videlicet ipsius muliplicando, et semen ejus dilatando. Inde utique dedisti 109.0367D| ei fiduciam loqui de te, et gloriam tuam ac laudem coram omnibus annuntiando praedicare.
CAPUT XVIII. De eo quod David percusserit Philisthiim et humiliaverit eos, et Moabitas et Adarezer regem Soba, et Syrum Damascenum: a quibus translata vasa aurea, argentea et aenea consecravit rex David Domino. Quod Abisai percussit Edom in valle Salinarum et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. De regno David super Israel et principibus suis, quos praefecit populo.
(I PAR. XVIII.) Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, percuteretque Moab, et, fierent Moabitae servi David offerentes 109.0368A| ei munera. Filias Geth dicit civitates minores, quae ad Metropolim pertinebant. Siquidem quinque erant civitates insignes Philisthinorum: hoc est, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth et Acaron. Quae quia in terra repromissionis erant, sorte filiis Israel deputatae fuerant: sed ab eis usque ad David minime possessae. Imo ipsae frequenter Israel sibi tributarium faciebant. Porro David humiliavit eas, conversa vice quo ante tributum expetebant, fecit sibi tributarias. Mystice autem hae quinque civitates quinque sensus corporis in terra carnis nostrae positi accipi possunt: qui quandiu vetus homo noster in nobis regnabat, variis debitis injusti-tributi nos astringebant. Cum autem verus David in nobis regnum accepit, subito tributi exactores facti sunt 109.0368B| tributarii; et quidquid in carne nostra rebelli fuit, spiritus imperio subjugatum est. Quod autem dicit de Moab, quod fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera, mystice significat quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens facit pensum servitutis sibi reddere, dum singulae quaeque nationes, in nominis ejus confessione adunatae devote censum bonorum operum illi exsolvunt.
Eodem tempore percussit David Adadezer regem Soba, regionis Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten, etc. Soba civitatem dicunt esse Syriae pertinentem ad Emath, metropolim, quae alio nomine Epiphania dicitur. Quomodo autem David Syriam devastaverit, Josephus ostendit, dicens: « Audiens autem Damasci 109.0368C| Syriae rex Addus, quod David expugnasset Adaeazarum, tanquam amicus ad ejus solatia cum maximo venit exercitu, eum, sicut sperabat, ab oppressione liberaturus; et congressus denuo apud Euphraten contra David, bello devictus est. Ceciderunt enim, ferientibus eos Hebraeis, de exercitu Addi quasi viginti millia fere; reliqui vero in fugam conversi sunt. » De quo consequenter praesens historia commemorat. Mystice autem Adadezer, qui interpretatur decorum auxilium; rex Soba, qui interpretatur incensa vel convertens, significat gentilitatis in saevitia naturali fervorem, contra quam David noster confligebat ac dimicando vincebat: quia gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. V), ejus expugnavit errores, et conversum ad fidem in praedicatione 109.0368D| Evangelii decorum efficit auxilium.
Cujus subnervavit omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. Quia omne quod sibi rebelle per superbiam mentis, et sublimitatem humanae sapientiae in ea conspexit, resecando, id solum, quod opportunum et habile ad opus Evangelicae praedicationis de studiis ejus esse judicavit, sibi reservavit.
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer, regi Soba. Sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum, et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque deserviret et offerret munera. Damascus enim, nobilis urbs Phoenicis, eodem vocabulo, quo et Masech, ancillae Abraham 109.0369A| filius, appellatus est. Et Damascus interpretatur sublimis vel humecta. Et bene quae prius humecta libidine super spiritu sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismate Christi sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat percipere.
Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adadezer, et attulit eas in Hierusalem. Pharetrae aureae, ni fallor, significare possunt dogmata gentilium, in quibus testimonia philosophiae humanae, et disciplinae liberales continebantur, quas David mysticus ablatas ab Adadezer, hoc est, gentilitate tulit in Hierusalem; cum hujusmodi disciplinas per doctores sanctos in servitium Ecclesiae catholicae convertit. Ibi enim non parum prosunt liberalium 109.0369B| artium disciplinae ad expugnationem erroris, et ad confirmationem veritatis, si pie et sana fide tractentur. Sequitur:
Nec non et Thebath et Chun, urbibus Adadezer, aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea. Bene ergo scriptum est quod Salomon fecisset mare aeneum, et columnas, et vasa aenea de aere, quod tulit David de Thebath et Chun, urbibus Adadezer, quia pacificus noster venustatem pulchrae locutionis de humilitate conversae gentilitatis ad commendandam baptismi gratiam, et firmamentum fidei; praedicationem pii dogmatis in usum Ecclesiae suae convertit. Thebath enim interpretatur parvulus venit, et Chun pulchritudo. Recte ergo qui parvulum se per humilitatem 109.0369C| agnoscit, pulcher et speciosus in decore virtutum efficitur.
Sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalech. Quid autem significat, quod David vasa aurea, argentea et aerea, quae tulerat de universis gentibus, sanctificavit Domino? nisi quod Christus omnes, quos de universis gentibus convocat ad fidem suam, alios auri loco, hoc est, sensu spirituali praeclaros; alios argenti, hoc est, eloquentiae nitore splendentes; alios vero praedicatione divina sonores sanctificat Domino, ut in ejus tabernaculo fideliter discernentes, ipsius ministerio in aeternum decentissime 109.0369D| perfungantur.
Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo millia, et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David, etc. In Regum vero ita scriptum est: Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur, capta Syria, in valle Salinarum caesis decem et octo millibus (II Reg. IX). Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, qui victa Syria Damasci, et Syria Soba, erexisse sibi ducitur alterum fornicem triumphalem. Et si quem movet quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur, David non decem et octo millia in valle Salinarum, 109.0370A| sed duodecim millia cecidisse, noverit hoc vitio scriptorum in eisdem codicibus inolitum esse. Veraciter tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit: Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Hic autem decem et octo Abizai interfecisse perhibetur; et hoc ille fecisse, quasi dux fortissimorum militum, intelligitur; sed propter regalis nominis dignitatem David victoria est ascripta. Quidni percussa a David multitudine in valle Salinarum designatur, nisi Redemptor noster sui examinis distractione in his qui de illo prava sentiunt, . . . . . . . . . . stultitiam immoderati saporis exstinguite. Unde per quemdam Sapientem dicitur: Qui perversi cordis est, non invenit bonum; et qui vertit linguam suam, incidit in 109.0370B| malum (Prov. XVII).
Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium et justitiam cuncto populo suo. Quid est quod David legitur fecisse judicium et justitiam cuncto populo suo, nisi quod Salvator noster omni populo Ecclesiae judicium et aequitatem semper impendit? Historicus enim David non ubique justitiam servavit, quem transgressio legis reprehensibilem ostendit (II Reg. XI). Verus autem, qui peccatum non fecit, sed peccata mundi tollere (I Petr. II) venit, universo populo suo ita judicia tribuit, de quo scriptum est: Justus Domimus, et justitiam diligit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Et non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timuit Dominum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. 109.0370C| X). Misericordiam et veritatem diligit, gratiam et gloriam dabit (Psal. VIII). Benedictus Dominus in aeternum, a saeculo et usque in saeculum, et dicat omnis populus: Fiat, fiat (Psal. LXXXI).
Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahiboth a commentariis. Commentarii, hoc est commemoratores, hi fuerunt qui, annotatis rebus et causis, regi eas ad memoriam deferebant.
Sadoch autem filius Achitob, et Abimelech filius Abiathar sacerdotes. Abimelech filius Abiathar in Paralipomeno scribitur, in Regum vero Ahimelech; et interpretatur Abimelech Pater meus rex: Ahimelech vero, frater meus rex; quoniam nominum distantiam eventus rerum peperit (I Reg. XXI). Moraliter 109.0370D| vero instruit Ecclesiae sacerdotes, ut qui propter ordinis dignitatem patris locum tenent, per humilitatem et mansuetudinem atque societatis aequalitatem, fratrum nomine censeantur; ut sciant illud quod princeps apostolorum pastores Ecclesiae in sua Epistola praemonuit, dicens: Non ut dominantes in clero, sed ut forma facti gregis (I Petr. III).
Et Susa scriba, Banaias vero filius Joiada super legiones Cerethi et Phelethi. Susa scribitur in Paralipomenon, qui in Regum Saraia nominatur (IV Reg. XXV); et interpretatur Susa gaudium; et Saraia, princeps Domini. Cerethi autem, exterminatores, et Phelethi, admirabiles et vivificatores, interpretantur. Hos quidam dicunt fuisse septuaginta judices 109.0371A| loco eorum substitutos, quos Moyses in eremo praecipiente Domino, delegerat (Exod. XXIV). Alii vero dicunt, Ceretheos adhuc deputatos esse, ut poenam in reis exsolverent: Pheletheos autem, ut insontes ab oppressoribus defenderent.
Porro filii David primi ad manum regis. Hinc in Regum scriptum est quod filii David sacerdotes essent (II Reg. VIII); sed ad unum sensum convenit utrumque, quod hic dicit primos ex illis sacerdotes propter nobilitatem et prioratum. Hi sunt enim, qui in Hebron nati sunt. Mystice autem filii veri David sunt quinque fideles: quos ei aqua et verbo sancta parit Ecclesia. Hi vero sacerdotes fiunt, qui membra summi sunt sacerdotis, qui secundum ordinem Melchisedech pontifex factus sempiternum 109.0371B| habet sacerdotium (Psal. X; Hebr. VII). Unde Petrus apostolus scribens ad credentes ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Et item: Ipsi, inquit, tanquam lapides vivi, superaedificamini domus spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Christum Jesum (Ibid.). Qui bene primi ad manum regis esse dicuntur, quia bonis meritis regi coelesti appropinquare merentur, in quibus ipse virtutum ad exemplum aliis mirabilem operatur effectum. Quanto enim quis fide, quae dilectionem operatur, profecerit, tanto vicinitatem summi regis se habere gaudebit.
CAPUT XIX. De Hanon filio Naas regis Ammonitarum, qui David nuntios ad se dimissos confudit, et bello ob hoc contra eum facto.
(I PAR. XIX.) Accidit autem, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon, filio Naas: praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Naas fuit rex Ammon, qui in Regum scribitur, cum quo primum Saul in defensione Gabes Galaad pugnavit, et vicit eum (II Reg. X). Quia ergo erat inimicus Saulis, idcirco gratiam praestabat David, si quando ad eum veniebat (I Reg. XI).
Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, dixerunt 109.0371D| principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolarentur te; nec animadvertis, quod, ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam, venerunt ad te servi ejus. Igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit, et praecidit tunicas eorum medias usque ad inguina, et dimisit eos. In Regum scriptum, quod raserit dimidiam partem barbae eorum, et praeciderit vestes eorum medias usque ad nates. Sed in Paralipomenon legitur, quod ipse Hanon pueros David decalvaverit et raserit, et praeciderit tunicas eorum medias usque ad inguina (II Reg. X). Nec est diversum, quod invenitur, quia quod in uno horum deest, in altero habetur. Unde colligitur eos 109.0372A| decalvatos fuisse, et barbas rasas habuisse, et vestimenta praecisa ante et retro.
Qui cum abissent, et hoc nuntiassent David, misit in occursum eorum: grandem enim contumeliam sustinuerant; et praecepit, ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur, etc. Quid autem haec significant, nisi nequitiam diaboli adversus Ecclesiam? Hanon enim, qui interpretatur dolor eorum, quis melius intelligi potest quam diabolus, qui Ammonitarum spiritalium, id est, malignorum spirituum rector videtur esse, populi videlicet moeroris, et semper in angustia constituti, qua comprimere vel coangustare homines desiderat? Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum antiquus hostis quorumdam praedicatorum 109.0372B| Verbi Dei sermonem vel conversationem corrumpendo maculat et dehonestat. Praecidit ergo tunicas usque ad inguina, cum turpia facta, quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelat. Sed necesse est talibus, quos diabolus ita confundit, ut sedeant in Jericho, donec crescant barbae eorum, id est, sint opprobrium et ignominia meliorum, atque efficiantur anathema omnium, donec per studium bonum barbarum species, id est, virtutum incrementa in eis nascantur, et digni habeantur praesentia regis sui. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos inultos esse patiatur, quin hostes suos et exercitu congregato superat, et vindicat injuriam suorum, cum non solum adversarios suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in 109.0372C| extremo judicio per justam sententiam perpetuis ignibus cruciandos tradet.
CAPUT XX. De eo quod Joab percussit Rabba et destruxit eam; cujus triumphum ascripsit ille nomini David. De bellis David diversis, quae confecit contra Philisthaeos, ubi et gigantes quosdam interfecit.
(I PAR. XX.) Factum est autem post anni circulum eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon. In Hebraeo ita legitur: Eo tempore quo reges ad bella processerant. Hos reges dicit, qui processerunt contra David in pugnam: scilicet regem Roob et Istob et Soba et Macha, qui utique reges Syriae fuerunt et pugnare voluerunt 109.0372D| conducti mercede a rege Moab contra David, a quo triumphati esse leguntur.
Perrexitque et obsedit Rabba. Porro autem David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit eam. Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema, etc. Melchom quippe non nomen proprium est regis: sed Melchom interpretatur rex eorum. Rex eorum vocatur, ut Hebraei volunt, idolum illorum, quod hic vocatur Melchom. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem, et fecisse inde sibi diadema. Tradunt insuper Hebraei, quia illicitum erat homini 109.0373A| Judaeo de idolis aliquid auri appetere et argenti propter legis praecepta, quae vetant idololatriam; quod Ithai Ethus, qui de gente Philisthinorum ad David venerat, diadema diripuerit de capite Melchom, ut liceret regi Hebraeo de manu hominis capere, quod de capite idoli non licebat. Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed ipse rex perfecit, quid significat, nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes bellum agit, cum ordo praedicatorum sanctorum contra mundi potentes scutum fidei opponit, sed finis certaminis, et triumphus belli ad regem Christum solummodo defertur, quia ipsi omnis potestas et potentia regni ascribitur. Deus est enim (secundum Apostolum) qui operatur in nobis et 109.0373B| velle et perficere pro bona voluntate (Phil. II). Et ipse triumphat nos in Christo Jesu (II Cor. II). Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et sibimet diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae aut melius corona David intelligitur, quam conventus plebis catholicae, quae caput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter coronat? Omnis enim sanctorum labor et certamen atque victoria ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est, cui omne genu flectitur, coelestium, terrestrium atque infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II). Babath ergo civitas est regni 109.0373C| Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta (Jer. XLIX). Interpretatur ergo Rabbath, multi. Et Salvator in Evangelio dicit: Quia multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII).
Posthaec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos in quo percussit Sobachai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. De hoc bello Josephus in libro VII historiarum suarum ita narrat: « Convenientibus itaque Palaestinis in Gazer civitatem, audiens hoc rex misit super eos exercitum. Intra quos tunc debellator optimus exstitit, et probatissime dimicavit Sabba Cheteus, qui erat unus fortissimorum David. Hic enim multos hostium inclytus 109.0373D| interemit, et prolem gigantum nimis audacia suae virtutis fortitudinis exsultantium superavit, fuitque victoriae hujus auctor apud Hebraeos. » Quod autem dicit: In quo percussit Sabochai Husathites Ziphaim de genere Raphaim: in Regum scriptum est de stirpe Arapha, quia filii erant Orphe nurus Noemi de terra Moab (II Reg. XXI). Et quod Gazer in Paralipomenon scribitur, in Regum scriptum est in Gob (Ibid.). Nam Gob interpretatur lacus sive locusta. Gazer interpretatur ordinatio, hoc significans, sicut locustae herbam, ita filii Araphae delebant Israel.
Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisthaeos, in quo percussit a Deo datus filius saltus Bethleemites 109.0374A| fratrem Goliath Gethaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. Ubi autem hic scriptum est, a Deo datus filius saltus, in Hebraeo dicunt. . . . . . . . Eleanan filius Jare, quod interpretatur saltus. In Regum quoque de hoc bello taliter legitur: Tertium bellum fuit in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Polimitarius Bethleemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium (Ibid.). Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim interpretatur, lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David: idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo electus est in regnum. Filius saltus, qua de saltu, ubi oves pascebat, 109.0374B| est eductus Polimitarius: quia de genere Beseled mater ejus fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem, et quia panis causa Ruth Booz nota est, propterea idem locus domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David, sequentia declarant, ubi ait: Hi nati sunt de Arepha in Geth, et ceciderunt in manus David et servorum ejus. Judaei namque quoque hanc Arapham matrem gigantum, Orpham, nurum Noemi esse arbitrantur: sicut supra ostendimus.
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, habens digitos senos, id est, simul viginti quatuor: qui et de Rapha stirpe generatus fuerat. Hic blasphemavit Israel, et percussit eum Jonathan 109.0374C| filius Samaa, fratris David. De hoc bello, Josephus ita scribit: « Paulo siquidem tempore Palaestini quiescentes, denuo castra posuerunt circa civitatem, quae erat non longe a finibus Hebraeorum: eratque inter eos vir proteritate quidem sex cubitorum, habens etiam digitos in utroque pede, nec non et manu, uno plus quam solet natura concessisse, hoc est, senos: contraque murum de exercitu David Jonathes filius Sames pugnans, eo devicto, totius victoriae effectus maximae gloriae culmen accepit. Nam et ille Palaestinus gloriabatur se de prole gigantum existere: post quam pugnam nequaquam contra Israelitas habuere certamina. » Et notandum quod in Paralipomenon tria bella principalia David contra Philistaeos Scriptura numerat, 109.0374D| in Regum vero quatuor. Quia ibi quartum bellum est, quod et in primo ponitur (II Reg. XXVIII), ubi David contra Philisthaeos praeliantem Jesbi de Nob, qui fuit de gente Arapha, cujus hasta trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere; praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Sed ad unam significationem utrique numeri, hoc est, ternarius atque quaternarius possunt aptari. Tres enim sunt distinctiones temporum, hoc est, praeteritum, praesens et futurum. Similiter et quatuor vicissitudines, hoc est, ver, aestas, autumnus et hiems dividunt annum. Quid quatuor bella ista David et servorum ejus contra Palaestinos significant, nis: 109.0375A| bellum Christi, quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agitur? Licet enim fastus mundanus, vel protervitas malignorum se erigat contra Ecclesiam Dei Christi, omnis tamen principatus adversariorum, vero David, hoc est, rege Christo imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit: Vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos (Psal. LIX).
CAPUT XXI. De eo quod David Israelitas numerare jubens offendit Dominum, ob quod missa est plaga gravissimae mortalitatis in Israel. Quod David, viso angelo Domini, qui interfecit populum, fecit altare Domino in area Ornan Jebusaei, et obtulit ibi holocausta et pacifica, invocavitque Dominum, et exaudivit eum.
(I PAR. X.) Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David, ut numeraret Israel. Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam. Responditque Joab: Augeat Deus populum suum centuplum quam sit. Quare hoc quaerit Dominus meus rex, quod in peccatum reputetur Israel. Sed sermo regis magis praevaluit: Egressusque Joab, et circumivit universum Israel, et reversus est Hierusalem. Quomodo dicit exquisitionem numeri, quem rex facere jussit, in peccatum reputari Israeli, 109.0375C| cum praevaricatio ibi magis videatur esse regis, quam plebis? Sed peccatum mortem dicit, quae causa peccati primum venit in mundum (Rom. V). Haec ergo in populo tantum grassata est. Attamen sciendum quod pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut pro malo gregis etiam viri boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus (I Reg. XIII); ille supernorum mysteriorum conscius David propheta tumore repentino elationis inflatur, populum numerando, quod peccavit: et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? Quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantis vitium, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse (sua videlicet 109.0375D| voluntate superbiens) a culpa alienus non fuit, vindictam culpae suae etiam suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certe verum est, quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur, et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI): nimirum significans, quia per magistros quidem vitam judicat plebium, 109.0376A| sed per semetipsum examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est merito, si quidquid prioris est tolleretur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat, quod displicet emendare. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne, dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis (humilitas) amittatur: ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contigit, ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras 109.0376B| veraciter examinare negligimus: et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos, qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Singula haec mala sunt, quae a subditis saepe in in praelatos, et saepe a praelatis committuntur: quia et omnes subditos hi, qui praesunt, minus quam ipsi sunt, sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant, et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit, ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt, videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is, qui subjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus 109.0376C| arguebat; et pro eo, quod illa quae judicaverat, perpetrat, saltem quia judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est, ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut ejus subditi, etiam cum displicet, magistrum vereantur. Sed et hoc est solerter intuendum, ne quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim vita tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
Deditque David numerum eorum quos circumierant; 109.0376D| et inventus est omnis Israel numerus mille millia, et centum millia educentium gladium. De Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. Nam Levi et Benjamin non numeravit, eo quod invitus exsequeretur regis imperium. In Regum vero ita scriptum est: Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium; et de Juda quingenta millia pugnatorum (II Reg. XXIV). Asserunt autem Hebraei quod hic numerus, qui in Paralipomenon legitur, hoc est, de Israel mille millia, et centum millia virorum educentium gladium, et de Juda quadringenta septuaginta millia pugnatorum, inventus sit a Joab: sed summam illius noluisse ostendere 109.0377A| scriptorem, nisi in quantum in Samuelis libro scribitur, quia ibi tantummodo superstites caedi angelicae continentur. Quod autem dicit, Levi et Benjamin non esse numeratos, Levi non numerabatur propter sacerdotii dignitatem, quia praecellebat; et Benjamin, quia recenti tempore fraterno gladio pene usque ad internecionem corruerat.
Displicuit autem Domino quod jussum erat, et percussit Israel. Dixitque David ad Dominum: Peccavi nimis, ut hoc facerem. Obsecro, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens: Vade et loquere ad David, et dic ei: Haec dicit Dominus. Trium tibi optionem do: unum quod volueris, elige, ut faciam tibi. Cumque venisset Gad ad David, dixit 109.0377B| ei: Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: aut tribus annis pestilentiam; aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc ergo vide quid respondeam ei qui misit me. Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius est mihi, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum, etc. In Regum libro scriptum est ita: Percussit autem David cor postquam numeratus est populus. Et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto. Sed precor, Domine, ut transferas 109.0377C| iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, et reliqua. Ubi notandum, quod ideo David in numerando populum Dominum dicitur offendisse, quia legis praecepta in eo non observavit. Nam et in libro Numerorum Dominus legitur Moysi ita praecepisse: Tollite summam universae congregationis filiorum Israel, per cognationes et domos suas nomina singularum; quidquid sexus est masculini a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron (Num. I). Quia vero David generaliter jussit omnes numerari, et infra viginti annos, et supra viginti annos; idcirco indignationem Dei expertus est. Idem quoque in libro Exodi ita scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Quando 109.0377D| tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos. Media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit in monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum (Exod. XXX). Hoc ergo oblitus David facere, idcirco offendit Dominum, et ob hoc plaga venit in Israel. Nec praetereundum, quod hujus 109.0378A| loci mentionem faciens Josephus ita refert, dicens: « Prophetis itaque declarantibus David quod ei Deus irasceretur, supplicare coepit, eumque rogare ut propitius esset et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad eum Deus tres supplicii conditiones portantem, ut earum quam probaret eligeret: utrum vellet famem in provincia generari annis tribus, aut tribus mensibus pugnando vinceretur ab hostibus; an certe morbus et languor accideret in diebus Hebraeis. Ille vero in anxietatem hujus electionis omnium rerum pessimarum incurrens tribulabatur et vehementer animo videbatur esse confusus. Cumque propheta diceret hoc omnimodis imminere, et responsum velociter exigeret, ut electam ab eo conditionem renuntiaret, cogitans 109.0378B| rex, quia, si famem eligeret, contra alios hoc facere videretur, quando ipse quidem habens multa frumenta non pateretur inopiam, reliquis vero esset angustia; item si eligeret trium mensium victoriam hostium, ipse quidem habens circa se viros fortissimos et custodes, nihil omnino metueret, nec vero ejus exercitus subjaceret: inter haec autem communem potius passionem et regum et subjectorum elegit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens: quia melius in Dei magis quam in hostium manus incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Deo, qui morbum et interitum misit in exercitum Hebraeorum. Moriebatur enim non uno modo, ut facile languor potuisset agnosci. Sed mors quidem hominibus multorum languorum occasionibus, et quae non possent cognosci, 109.0378C| facile peribant. Alius enim super alium moriebatur, et latenter imminens malum velociter ferebat interitum. Alii siquidem periere cum vehementibus doloribus, et clamore gemituque animam relinquebant. Alii vero ipsis passionibus inardescebant, ita ut neque curam exhibere corporibus praevalerent, sed pro labore deficerent. Alii autem, repentinis tenebris eorum conatus abripientibus, suffocati protinus exspirabant. Alii super mortuos, quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur, imperfectas relinquentes pariter sepulturas. Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutina perimere usque ad horam prandii consummata sunt septuaginta millia. » Quod autem dicit septuaginta millia virorum interfecta fuisse de Israel, hic capita tantummodo plebis, et 109.0378D| seniores numerati sunt. Caeterum de omni populo tot millia interfecta Hebraei affirmant, quot millibus ille numerus, qui in Paralipomenon scribitur, cum qui in Regum comprehensus est, excedit. Aiunt enim quod in Paralipomenon et hi qui remanserunt, et hi qui interfecti sunt, simul sint numerati. In Regum vero in VI tantum denotati sunt, sicut superius demonstratum est.
Misit quoque angelum in Hierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudine mali, et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Quod autem dicitur, Dominum vidisse et misertum esse, aiunt Hebraei Sadoch sacerdotem infulatum Dominum deprecatum 109.0379A| fuisse, et imitatum fuisse Aaron patrem suum, et illius preces et devotionem Dominum vidisse et misertum fuisse.
Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusaei, levansque David oculos suos, vidit angelum Dei astantem inter terram et coelum, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem; et ceciderunt tam ipse quam majores natu Israel vestiti ciliciis proni in terram. Dixitque David ad Dominum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci. Iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. Angelus autem Domini praecepit Gad, ut diceret David, ut ascenderet, 109.0379B| exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebuzaei, etc.
In Regum quoque ita scriptum est: Erat autem angelus Domini juxta aream Jebusaei, etc. (II Reg., XXIV). Denique areauna interpretatur arca, et Ornan Latine resonat, lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum pro offensa, qua peccavit, vellet placare, altare jubetur in Areuna vel Orne construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter divinitas ab homine placari non potest, nisi in area cordis sui per lumen rectae fidei et verae dilectionis altare illi devote humilitatis constituat, in quo sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat. Quod recte per eumdem prophetam in psalmis manifestatur, ubi dicitur ex persona Domini: Sacrificium 109.0379C| laudis honorificabit me (Psal. XLIX). Et item: Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Area Areuna, vel area Orne, ipsa est videlicet Hierusalem.
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos, et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica. In Regum vero ita scriptum est: Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (II Reg. XXIV). Unde Hebraei autumant intelligi debere, in hac diversitate numerorum, boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis auri emptam esse. Alii autem dicunt in hac distantia emptionis, id, quod in libro Regum ibi tantum quinquaginta siclis area empta esse 109.0379D| commemoratur, solummodo exprimere locum altaris, ubi obtulit holocaustum: illud vero, quod in Paralipomenon narrat, sexcentis siclis auri comparatam aream, locum significare totius templi, in quo Salomon postea templum aedificavit et atria ejus.
Et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de coelo super altare holocausti. Sub Moyse tantum et David et Salomone et Elia super altare ascendit ignis e coelo (III Reg. XVIII). Sub Manue autem Angelus de petra erupit in flamma (Jud. III).
Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit 109.0380A| ibi victimas. Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Dominum; nimio enim fuerat timore perterritus, videns gladium angeli Domini. Debuerat enim David juxta id quod in lege praeceptum est in altari Domini coram tabernaculo foederis hostias immolare; sed propter repentinum casum spatium illuc pergendi non habuit; sive etiam in mentem illi non occurrit. Gladium ergo angeli Domini plagam mortis dicit, quam Dominus angelico ministerio in homines misit. In Exodo ergo legitur Dominus descendisse in Aegyptum, et peremisse primogenita Aegyptiorum (Exod. XII): sed et hoc per ministerium angelicum 109.0380B| sicut et istud, factum creditur, quia divinitas non localiter movetur, sed ex semetipsa semper idem manens aeterna potestate omnia disponit, regit et gubernat.
CAPUT XXII. De eo quod David decrevit ibidem aedificare templum Domino, quod et factum est per Salomonem filium suum, cui dedit sumptus et impensas plurimas. Ubi David Salomoni praecepit de constructione templi Domini, et ei assignavit varia instrumenta in auro, et argento, et aere, et ferro, in lignis et lapidibus, quae ipse ad hoc congregaverat, et plurimos artifices atque caementarios ad opus templi.
(I PAR. XXII.) Dixitque David; Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit, ut congregarentur proselyti de terra Israel, et constituit ei latomos ad caedendos lapides et poliendos, 109.0380C| ut aedificaretur domus Domini. In illo siquidem loco, ut Hebraei autumant, aliquando contigerat Abraham offerre suum filium Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium et in holocaustum exhibere, improviso aries apparuit et artare circumstetit, quem Abraham pro filio sicut praediximus immolavit (Gen. XXII). Congregatis proselytis de terra Israel, latomos ad scindendos lapides et poliendos David constituit: quia de terra Ecclesiae artifices domus Dei Redemptor noster elegit, qui inconditos mores hominum securi Scripturarum caederent, et dolabra verbi Dei eos polirent, quatenus apte in aedificatione spirituali sibi invicem per juncturas diversas fidei et charitatis convenirent, juxta illud quod per Osee dicitur: Dolavi in prophetis, et occidi in 109.0380D| verbis oris mei; et judicia mea quasi lux egredientur. Quia misericordiam volo, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocaustum (Ose. XXII).
Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas praeparavit David; et aeris pondus innumerabile. Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverunt ad David. Quid est, quod David Salomoni filio suo praeparavit consumptus ad aedificium domus Dei, nisi quod Patres Veteris Testamenti, ex quibus Christus secundum carnem originem duxit (Rom. IX), docendo atque operando instrumenta competentia ad aedificationem spiritalis aedificii parabant, ut veniente ipso rege nostro, vere scilicet pacifico, eorum supplementis, 109.0381A| hoc est, eorum attestationibus, fidem confirmaret Evangelii, et Ecclesiam suam variis ornamentis Scripturarum decoraret. Praeparavit quoque ferrum plurimum ad clavos januarum et ad commissuras atque juncturas, cum fidei firmitatem sacris dogmatibus ordinavit, quatenus intrantes in Ecclesiam timoris Dei aculeis configerentur, et dilectionis et societatis foedere per eamdem fidem invicem necterentur. Unde idem Psalmista precatur Dominum dicens: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Et alibi de ipsa speciali Hierusalem loquitur, dicens: Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI). Et paulo post: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Praeparavit 109.0381B| et aes, cum lectiones sonorae et cantica spiritalia ab ipsis sanctis Patribus ad instructionem sanctae Ecclesiae condita sunt. Praeparavit et ligna cedrina, cum viros virtutibus claros in ipsis Scripturis suis ad exemplum fidelium inserverunt: quales fuerunt Abel, Enos, et Enoch, et Noe, et Abraham, et caeteri patriarchae; qui ambulaverunt cum Domino, et translati sunt a mundo, quorum justitiae oblivionem non acceperunt: qualis Moyses et prophetae, qui praenuntiaverunt de adventu justi (Act. VII), et piis dogmatibus sacramenta, quae nunc salubriter sancta tenet Ecclesia, praeconiati sunt, quales et caeteri justi, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissionem (Heb. XI). Haec ergo ligna Sydonii et Tyrii ad Hierusalem deformaverunt, 109.0381C| quia non solum praedicantibus apostolis et primis de Judaea Evangelii dispensatoribus, verum etiam ipsis doctoribus, qui de gentium populo ad opus verbi electi sunt, tales viri ad notitiam Ecclesiae pervenerunt, ut eorum documentis atque exemplis domus Dei quotidie ex vivis lapidibus construeretur.
Et dixit David: Salomon filius meus parvulus puer est et delicatus: domus autem quam aedificari volo Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Praeparabo ergo omnia necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas. Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domini Deo Israel. Quod autem David Salomon filium suum puerum parvulum 109.0381D| esse dicit et delicatum, domum autem, quam aedificare disposuerat, magnam futuram: significat quod temporibus veteris testamenti obscura fuit notitia incarnationis Christi ad aequiparationem veritatis Evangelii, in qua omnia sunt manifeste declarata, quae in lege per figuram fuere denotata; sive etiam, quod eo tempore parvus numerus fuerit credentium, qui membra sunt Christi, ad comparationem fidelium, qui futuri erant sub novo testamento. Tunc enim fuit, quod scriptum est: Notus in Judaea (tantum) Deus, et in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV); et nunc, quod idem propheta in alio psalmo praecinebat, dicens: Omnes gentes, quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te. Domine, et 109.0382A| glorificabunt nomen tuum: quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia. Tu es Deus solus (Psal. LXXXV). Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas, cum quomodo sancti viri, virtutibus ac sapientiae decore praeclari, in aedificium spiritale domus Dei pertinerent, lex et prophetae aequaliter praedicendo demonstrabant. An non Moyses impensas domus Dei praeparavit, qui ad filios Israel in Deuteronomio locutus est, dicens: O Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua, custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus (Deut. X)? Filii estote Domini Dei veri. Non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: 109.0382B| quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo (Deut. XIV), Sic et Isaias, nunquid enim sumptus praeparavit ad construendum domum Dei, qui futuro populo credentium per prophetiae spiritum ex persona Domini ait: Audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi. Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, Jacob serve meus, et rectissime, quem elegi: effundam enim aquam super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum meum super semen tuum, benedictionem meam super stipem tuam (Isa. XLIV). Et iterum: Muri, inquit, tui coram oculis meis semper. Venerunt structores tui, destruentes te, et dissipantes a te exibunt. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, 109.0382C| quia omnibus his, velut ornamento, vestieris et circumdabis tibi eos, quasi sponsa (Isa. XLIX). Et alibi: Habitabo, inquit, in illis, et ambulabo in eis: et ipsi erunt mihi populus, et ego sum eis in Dominum (Levit, XXVI). Hinc et Jeremias ait: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ego ero eis in Dominum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit ultra vir proximum 109.0382D| suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non memorabor amplius (Jer. XXXI). His ergo omnibus testimoniis demonstratur domum coelestis aedificii longo tempore ante esse praedictam, sed in adventu Christi Domini nostri veraciter esse completam: quia ipse veniens per se benedictionem tribuit, qui ante legem dedit per servum, et sui notitiam per Evangelii praedicationem, illustrante Spiritus sancti gratia, sine personarum acceptione omnibus contulit: nunc scilicet in fide, postmodum autem in ipsius veritatis contemplatione.
Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis 109.0383A| meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei: sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti; non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. Quid est quod David dicit sibi interdictam a Domino domus Dei aedificationem propter multi sanguinis effusionem, nisi quod demonstrat Judaeos propter carnalem observantiam legis, ac sanguinolenta opera, victimarum corporalem mactationem, non posse spiritalis aedificii templum Domino reparare? Dum enim attenti appetebant terrena, minus solliciti fuerant ad quaerenda coelestia. Sive etiam significat ipsos Judaeos, qui pollutas manus habebant sanguine prophetarum ac ipsius Domini, non posse propter ferocitatem cordis sui Christi 109.0383B| agnoscere pietatem, qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I), credentes in se ab omni labe peccati mundare, et facere sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II). Unde ipsa Veritas in Evangelio eidem populo sub nomine Hierusalem improperat, dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Haec ergo dignitas veri Dei templi aedificandi pacifico nostro reservata est: de quo ad David ipse Dominus ait:
Filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis 109.0383C| per circuitum, et ob hanc causam pacificus vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem, firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum. In psalmo septuagesimo primo, cui titulus est, Psalmus in Salomonem, manifestis mysteriis, pacifici nostri, hoc est, Domini Jesu Christi, propheta David praenuntiat adventum, ubi inter alia dicit: Orietur in diebus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Et sic quoque. Orietur in die in tempore sanctae incarnationis, quando erat partu Virginis nascitura. Justitia enim Verbum Patris est, quod omnem creaturam et temporalia fecit universa, de quo legitur: Veritas de terra orta est, et justitia de 109.0383D| coelo prospexit. Addidit: Et abundantia pacis, donec extollatur luna (Psal. LXXXIV). Et hic quoque subaudiendum est, orietur. Abundantia ergo pacis est dum religio Christianorum toto orbe dilatatur: donec extollatur luna, dixit, id est, quandiu protendatur et augeatur Ecclesia, aut constitutus praedestinatorum numerus compleatur. Et paulo ante in eodem psalmo: Suscipiant, inquit, montes pacem populo tuo (Ibid.). Per montes significantur apostoli et prophetae, qui ad superna firmiter elevati coelesti gratiae proximant. Isti ergo tales pacem, id est, Christum suscipiunt fideli populo praedicandum. Ipse enim Domini populus est, qui ei credidit, et spirituali se conversatione tractavit. De hoc pacifico Isaias ita scribit, dicens: Parvulus 109.0384A| enim natus est nobis, et Filius datus est nobis; et factus est principatus super humerum ejus; vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX). Ipse est pax nostra (juxta Pauli attestationem) qui fecit utraque unum (Ephes. II); qui in Evangelio discipulis ait: Pacem meam do vobis: pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Qui veniens in mundum, pacem praedicavit his qui prope, et pacem his qui longe fuerunt, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. II).
Ipse, inquit, aedificabit domum nomini meo; quae (testante Apostolo) domus sumus nos, si fidem firmam usque ad finem retinuerimus (Hebr. III). Unde 109.0384B| memoratus gentium Apostolus ad ipsas gentes scribens ait: Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino: in quo et vos aedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto (Ephes. II).
Et ipse, inquit, erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem, firmaboque solioum regni ejus super Israel in aeternum. Huic sententiae concordat Psalmus octogesimus octavus, ubi ex persona Domini ita scriptum est: Ipse invocavit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae; et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. In aeternum servabo 109.0384C| illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi, et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Et hoc a forma servi dicitur. In his quatuor versibus absolute debellatur iniquitas Judaeorum et haereticorum. Quid enim evidentius, quid planius, ut esse credatur filius, qui invocat patrem, et rursum credatur esse puer, qui appellat filium? Nam quamvis haec duo nomina relativa sibi sint, unumque sufficiat dici, ut amborum virtus possit intelligi, tamen ut omnem scrupulum ambiguitatis excluderet, utraque posuit, utraque firmavit, et adhuc non desinit Judaeorum insana deviare protervia, dum erroris fuit causa sublata. Quod autem sequitur: Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae, perscrutandum et nobis est, 109.0384D| quare dixit, primogenitum, quasi vero Pater sic genuit substantialiter Filium, ut subsequeretur et alius. Et hoc locutionis genus Scripturae divinae constat esse proprium, sicut est et illud in Evangelio de Joseph et Maria, ubi ait: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum (Matth. I). Nunquid consequens erit ut virgo semper Maria post Dominum Christum alterum peperisse filium credatur? Sed bene dicitur primogenitus, quamvis solus probetur ex Patris substantia genus: Ipse enim dicit: Ego sum alpha et omega, novissimus et primus, initium et finis, princeps et origo David, ut merito sermo iste quaestionem habere non debeat, quando ipsum et principium esse constat et finem. Ponam, constituam (dicit, 109.0385A| sicut in secundo psalmo ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo) excelsum prae regibus terrae, sicut in septuagesimo primo psalmo dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae. In aeternum, inquit, servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et hoc a forma dicitur servi, quia misericordiam Patris aeterno videlicet honore suscepit, cui perpetua data est potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Testamentum vero fidele est illi, quando quaecunque prophetae de ipso praedixerunt, integerrima veritate completa sunt. Et ponam, inquit, in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Saeculum saeculi significat aeternitatem. Semen vero David Christus est Dominus, qui in aeterna gloria collocatur, regnat cum 109.0385B| Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Thronus autem ejus potestas est futuri judicii: quae tanta veritate peragenda est, ut sanctis omnibus coelesti claritate praefulgeat. Sciendum sane alios esse dies istos, qui sibi vicaria revolutione succedunt; et illum futurum, qui continua luce perpetuus est, de quo in octogesimo tertio psalmo dictum est: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Aut merito dies coeli sit dictus, qui objectu telluris tenebras non potest habere nocturnas
Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia, talentorum aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus multitudine. Ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. Quod 109.0385C| David in paupertate se dicit impensas domus Domini praeparasse, licet haec verba humilitatem ejus insinuent, tamen figuraliter significant indigentiam litterae legalis, quae scientiae multiplici deservit Novi Testamenti. Nam ipsa propter infirmitatem et inutilitatem ejus nihil ad perfectum adduxit, sicut Apostolus testatur, dicens: Lex enim est exemplar verorum atque coelestium, umbram habens futurorum bonorum, non ipsa exprimens imaginem rerum (Heb. VII; Heb. X; Gal. IV); quam et elementum hujus mundi alibi nuncupavit (Col. II). Omnis enim res terrena si comparetur coelestibus, et temporalia si adaequentur aeternis, quasi parva esse videntur. Et tamen structura, quae in altum surgere nititur, et in imo fundamenta collocet necesse est, et sic ad excelsiora 109.0385D| provehatur. Praeparavit David impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum, cum patres veteris testamenti in scriptis suis et sensus profunditatem et eloquii venustatem copiose inserebant, quorum etiam perfectionem perfecti numeri demonstrant. Centenarium ergo numerum et millenarium perfectos nemo esse ambigit. Similiter et in talenti nomine, quod caeteris ponderibus magnitudinis praeminet, perfectio ejusdem rei ostenditur. Quod vero aeris et ferri dicit non esse pondus, significat divinorum testimoniorum firmitatem non esse aestimabilem, quia constat eam esse incommutabilem. Unde Salvator in Evangelio ad discipulos ait: Nolite putare quoniam veni solvere 109.0386A| legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant (Matth. V). Et alibi: Coelum, inquit, et terra transient: verba autem mea non transient (Marc. XIII). Ligna et lapides praeterea David praeparavit ad universa impendia aedificiorum, quia diversas hominum personas, quas lignorum et lapidum nomina notant (lignorum scilicet propter elationem mentis, et lapidum propter duritiam cordis) lex et prophetae, securi verbi decidendo et poliendo, ad constructionem domus Dei decentissime praeparabant.
Habes quoque plurimos artifices, latomos et caementarios, artifices quoque lignorum omnium artium, ad faciendum opus prudentissimos in aureo et argento, 109.0386B| aere et ferro. Artifices domus Dei praedicatores sunt sancti, qui aliquando latomorum, aliquando vero caementariorum, aliquando etiam carpentariorum, atque fabrorum auri et argenti, et caeterorum metallorum nomine propter diversas actiones nuncupantur, quia juxta qualitatem auditorum formari debent sermones praedicantium. Aliter enim docendi sunt sapientes, atque aliter insipientes; aliter superbi, aliter humiles, et aliter fortes, atque aliter infirmi sunt imbuendi.
Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum: cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos in manum vestram, et subjecta sit terra coram 109.0386C| Domino et coram populo ejus. Praebete ergo corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum, et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo. Quod David praecepit cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem filium suum in opere templi, ostendit quod lex et prophetae firma auctoritate docebant ut omnes qui principatum Israel rite gererent, hoc est, qui scientia et virtutibus in Ecclesia eminerent, verum Salomonem in aedificio domus spiritualis adjuvarent, recte scilicet docendo ac bene vivendo. Unde Moyses ad ipsos filios Israel ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus fratribus vestris, tanquam meipsum audietis. Et erit, quicunque non audierit prophetam illum, exterminabitur anima ejus de populo suo (Deut. XVIII). Sic et ipse David mysticos 109.0386D| operatores et ministros templi Domini instituens dicit in Psalmis: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias et introite in atria ejus; adorate Dominum in aula sancta ejus (Psal. XXVIII). Huic et per Isaiam dicit: Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et Israel gloriam meam. Ecce ego locutus sum, et vocavi eum, adduxi eum, et directa est via ejus. Accedite ad eum, et audite, in voce exsultationis annuntiate, auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terrae. Dicite, Redimet Dominus servum suum Jacob (Isai. XLVI; XLVIII). 109.0387A| Hinc et per Hieremiam dicitur: Ecce dies venient, ait Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen quo vocabunt eum: Dominus justus noster. Audite verbum Domini, domus Israel. Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur, ut ignis, indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat. Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tecti ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur et egredietur de eis laus voxque laudantium, et multiplicabo eos et non minuentur; et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 109.0387B| Et erunt filii ejus, sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit. Et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. Et erit dux ejus ex eo, et principes de medio ejus producetur, et applicabo eum et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum, et appropinquet mihi? ait Dominus. Eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Dominum (Jerem. XXIII, XXI, XXX). Simili modo et caeteri prophetae hoc dicebant dictis, hocque persuadebant exemplis, ut Salvatori venienti quisque cordis habitaculum praepararet, et in mente sua sanctuarium Domini recta fide et bona voluntate construeret, quatenus illis introduceretur arca foederis Domini, hoc est, fides incarnationis Christi, vasaque Domino consecrata, sanctorum virorum utique exemplum, et mirifica 109.0387C| facta. Vasa enim Dei sunt animae sanctorum, in quibus sapientia divina consistit, ac diversa Spiritus sancti charismata continentur. Unde per quemdam Sapientem dicitur: Anima justi sedes est sapientiae. Et item: Spiritus, inquit, Domini replevit orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. I). CAPUT XXIII. De eo quod David constituit Salomonem filium suum regem super Israel, et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque Levitas, Quorum officia per singula ministeria ipse disposuit.
(I PAR. XXIII.) Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel, et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes et Levitas. Quid est, quod David senex et plenus dierum 109.0387D| regem constituit Salomonem, nisi quod post completionem veteris Testamenti incarnatio praenuntiata successit Salvatoris, quae humano generi regimen rectae fidei, tam intellectus ac sanctae conversationis ad promerendam aeternam beatitudinem conferret, juxta illud Pauli Apostoli, qui scribens ad Galatas ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Col. IV). Illuc ergo congregati sunt omnes principes Israel, sacerdotes atque Levitae, cum singuli ordines diversorum officiorum ad servitium Christi congregabantur ut ejus ministerio digne fungerentur.
109.0388A| Numeratique sunt Levitae a 30 annis et supra, et inventi sunt 38,000 virorum. Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini 24,000. Praepositorum autem et Judicum 6,000. Porro 4,000 janitores, et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae fecerat David ad canendum. Quid est, quod Levitas 30 annis et supra, nisi quia ostendit quod omnes qui ministerio Domini funguntur, sanctae Trinitatis fidem cum adimpletione mandatorum servaredebent. Unde et inventa sunt de his qui annumerati sunt 38,000 virorum, quia quisquis sancta fide ac bonis operibus usque in finem Deo deservit, ad resurrectionis gratiam, et ad aeternam beatitudinem, quae octonario numero signantur, pertinebit. Quod autem ex his qui electi sunt, et distributi in 109.0388B| ministerium domus Domini 24,000 ordinabantur, significat veros ministros Christi lucis operibus debere instare, et a via justitiae non declinare. Nam 34 horis totus per circuitum illustratur orbis, et tenebrarum pellitur umbra. Unde Salvator in Evangelio 72 discipulos ad praedicandum misit (Luc. X), quia sanctae Trinitatis fidem cum lucis operibus cuique ad justitiam sufficere demonstrare voluit; ter vicies enim et quater terni 72 faciunt. Quo numero et linguarum diversitas ac librorum Veteris Novique Testamenti series comprehenditur. At praepositorum et judicum 6,000 esse describuntur. Et quid per hoc minuitur, nisi quod nemo hujus ordinis dignitatem appetere debet, qui perfectionem doctrinae ac virtutum habere non student? Senario enim numero 109.0388C| mundus creatus est, et sexta die homo factus (Gen. I), qua et Redemptor noster natus esse dignoscitur. Unde dignum est ut qui se recolit a perfecto creatore creatum perfectum atque redemptum, perfectionis ipsius, secundum possibilitatis suae modum, habere curet. Porro quatuor millia janitores et totidem psaltae canentes Domino in organis constituente David, fuere, ut ostenderetur quod is qui janitoris vel psaltae officium digne vult agere, evangelicam doctrinam atque mandata debet custodire, quia qui non illius sequitur vestigium, nunquam ad ipsius officii pertinget fastigium.
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari, etc. Quod David Levitas secundum numerum trium filiorum Levi distribuit, 109.0388D| significat quod textus legis divinae, ac prophetarum lectio ministros Domini, qui acquisiti sunt per gratiam Dei et additi ad fidelium numerum, sanctae Trinitatis fidem servare docet cum exsecutione virtutum. Hoc enim ipsorum patrum nomina demonstrant. Nam Levi interpretatur additus, sive assumptus; Gerson, advena ibi, vel ejectio eorum; Caath, molares dentes, sive patienter; Merari, amarus vel amaritudinis. Omnis enim, qui assumptus est domo Domini et additus coetui sanctorum imbutusque sacramentis ecclesiasticis, primum debet ejicere a mente sua omnem immunditiam atque spurcitiam vitiorum, et renuntiare voluptatibus mundi ut fiat in terra cum Propheta advena et peregrinus (Psal. 109.0389A| XXXV), et cum Apostolo mundo crucifixus (Gal. VI). Deinde mortalitatis discretionem in conversatione studeat habere, et quatuor virtutum quadriga vitam suam honeste ducere, atque ad coelestia provehere decertet, id est, prudentia, justitia, fortitudine et temperantia; patienterque adversa cuncta toleret, sciens se certam mercedem pro hoc, si persuaserit et perseveraverit, in futuro accepturum. Postremo cum fervente animo discat appetere coelestia, et praesentia cuncta vilia aestimet et amara. Hocque modo dignus minister Domini in vero templo Dei (quod est Ecclesia) et utilis apparebit.
Separatusque est Aaron ut ministraret in sancta sanctorum, et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret 109.0389B| nomini ejus in perpetuum. Quid per Aaron ac filios ejus melius quam Christus et membra ejus intelligi possunt, cujus est sacerdotium sempiternum (Psal. CIX)? Hic ergo separatus est, ut ministraret in sancto sanctorum, quia solus sine peccati macula inventus, coelestium secretorum penetravit arcana, et (juxta Pauli testimonium) alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere: hic autem, quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest 109.0389C| accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis (Heb. VII). Unde incensum orationis ejus semper placabile est apud Deum. Quod vero sequitur:
Moysi quoque hominis Dei, filii annumerati sunt in tribu Levi, etc. Significat, non paucos de priori populo ad ecclesiasticum sacerdotium pertinere, sicut manifeste in Actibus apostolorum de primitiva in Hierusalem demonstratur Ecclesia, ubi scriptum est: Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde. Multa enim turba sacerdotum obediebat fidei (Act. VI). Post hoc quoque, enumeratis principibus de filiis Levi, subsequitur Scriptura dicens:
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis principes 109.0389D| per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra. Quid est, quod a viginti annis et supra, dicit ministros domus Domini annumeratos, nisi quod ostendit, omnes qui ministerio Domini fungi voluerint, decalogi observantiam in duobus praeceptis charitatis servare debere, et secundum eorum jura ministerium ecclesiasticum gerere? quia in his duobus praeceptis, hoc est, in dilectione Dei et proximi, universa pendet lex et prophetae (Matth. XXII). Plenitudo ergo legis, juxta Pauli sententiam, est dilectio (Rom. XIII). Unde princeps apostolorum, quomodo in ipsa charitate serviendium sit Deo, docet, dicens: Vos autem, fratres, curam omnem subinferentes 109.0390A| ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. Haec autem omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos et sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est et manutentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando: Si enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri Salvatoris Jesu Christi (II Petr. I).
109.0390B| Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Hierusalem usque in aeternum: nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. Quandiu ergo filii Israel in deserto fuerunt, et quando terram Chanaan bellis possidere coeperunt, tabernaculum Domini per diversa loca ferebatur. Postquam autem templum aedificatum est, non fuit necessaria haec locorum mutatio; sed in ipso templo Domini sanctificatio Domini est collata, mystice significans quod cultus atque observantia Veteris Testamenti variis figuris imitabilis ac diversa in semetipso semper fuit. Cum autem ad Evangelium accessit, jam ibidem stabilitatem motus sui invenit: quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per 109.0390C| Jesum Christum facta est (Joan. I). Juxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis, et supra; et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et universis operibus ministerii templi Domini. Distribuente David Levitae a viginti annis juxta praeceptum legis sub manu filiorum Aaron, hoc est, sacerdotum in cultum domus Domini ordinabantur, ut minores discerent majoribus obedire, et majores a minoribus adjuti dignius officium suum in ministerio domus Domini possent explere. Sic et in Ecclesia praesenti minores gradus majoribus per humilitatem semper debent subesse, et majores per charitatem minoribus rite praeesse, et ita omnium 109.0390D| membra erant in pace. Quod autem dicit:
In vestibulis et exedris. Vestibulum est locus ante fores, quod dicitur porticus vel aditus domus privatae, vel spatium: inde dictum, quod eo vestiuntur fores templi vel quorumlibet aedificiorum. Exedrae quoque sunt thalami vel cubicula, quae habitationi Levitarum atque sacerdotum fuerant praeparata; in his ergo Levitae ministrantes excubabant, quatenus docerent veri templi Domini ministros aditum ipsius diligenter observare, et dignos quosque intromittere, indignos vero inde abjicere atque repellere, quia claviger coelestis pervigil semper esse debet et cautus in omnibus.
Sacerdotes autem super panes propositionis, et ad 109.0391A| similae sacrificium, ad lagana et azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. Quod in quibusdam codicibus habet: ad ferventem similam: et in quibusdam: ad torrendum tantummodo: error est. In Hebraeo non habet in hoc loco, similam, quae simila paululum superius nominata; sed, ad torrendum tantummodo, ponitur, ut subaudias, spicas. Primitiae enim quando deferebantur spicarum torrebantur, et grava comedebantur: quod genus cibi vulgo graveas vocant. Nec enim et illud, quod in quibusdam codicibus legitur: super omne pondus et mensuram, in Hebraeo dicitur non haberi pondus, sed tantum mensuram. Hoc enim significari putant et ea quae sub brachiis suis manibus aut funibus metiuntur, et ea quae vasis. Sacerdotum 109.0391B| enim cura erat ut omnia quae ministeriis templi deputata erant, apte et rationabiliter et secundum ordinem ac mensuram fierent.
Levitae ergo ut stent mane ad confitendum et ad canendum Domino, similiterque ad vesperam tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et kalendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei jugiter coram Domino. Cum sacerdotes ea quae suprascripta sunt, fecerunt, tunc Levitae ad canendum, et ad caetera, quae sibi credita sunt, officia commoveri, a David ordinati sunt. Unde ita in sequentibus scriptum est: Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Eman, et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum 109.0391C| numerum suum dedicato sibi officio servientes. Quod autem eos dicit mane et vespere stare ad confitendum Domino, hoc est, illis horis, quando offerebatur juge sacrificium secundum legis praecepta, et in festivitatis, hoc est, sabbatis et kalendis et solemnitatibus reliquis, in quibus singulis specialiter deputatur sunt oblationes Domino offerendae, juxta ritum legis quae tradita est filiis Israel per manum Moysi. Mystice autem in Levitis ac cantoribus domus Domini significatur sancta Ecclesia, quae non solum privatis locis, ac decretis temporibus, sed in omni loco, et in omni tempore, semper et ubique laudat Dominum. Unde et in psalterio tripudiando cum Propheta dicit: Benedicam Domino in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Ad quam et Apostolus loquitur, 109.0391D| dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmo et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris, Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi (Ephes. V).
CAPUT XXIV. De viginti quatuor fortibus, quibus David filios Eleazar, et filios Ithamar distinxit ad serviendum Deo in templo Domini per vices suas.
(I PAR. XXIV.) Porro filiis Aaron nae portiones erunt. Filii Aaron: Nadab, Abiu et Eleazar, et Ithamar. Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar 109.0392A| et Ithamar. Et divisit eos David, id est, Sadoch de filiis Eleazar, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium: inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar, principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domus suas octo. Porro divisit utrasque inter se familias fortibus. Erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. Quid est quod David distribuens sacerdotalem originem, utramque domum, et Eleazar videlicet et Ithamar, et sacerdotii ministerium et pontificatus dignitatem ordinavit, nisi quod Redemptor noster non solum ex Judaeis, verum ex gentibus elegit, qui sacerdotio ecclesiastico digne fungerentur? 109.0392B| Potest quippe in Eleazar, seniore filio Aaron (qui interpretatur Deus meus adjutor, sive Dei adjutorium, et prior per successionem filiorum suorum summum sacerdotium tenendo Leviticam stirpem regebat) ecclesiastici sacerdotii ac sacrificii spiritualis accipi figura: quod prius legitur per Melchisedech panis et vini oblatum esse sacrificium (quod nimirum corporis et sanguinis Christi praeferebat sacramentum) quam per Aaron ac Leviticam tribum pecudum victimationes institutas et hostias animalium (Gen. XIV). Unde, juxta Pauli sententiam, qui decimas accepit, decimatus est: adhuc enim Levi in lumbis patris Abrahae erat, quando obviavit ei Melchisedech (Hebr. VII). Similiter et Ithamar, qui interpretatur amarus, et per David ad culmen honoris 109.0392C| Levitici ascendit, eorum typus est, qui per Redemptorem nostrum de gente Judaea et figurali legis ac caeremoniarum observantia ad veritatem Evangelii et Novi Testamenti translati sunt cultum. Recte ergo ibi, amarus, gens Judaea nuncupatur: quia licet primogeniti loco a Domino eligeretur, ac angelorum obsequiis ac cibo coelesti bene fuisset educata, tamen amaritudinem proterviae suae nunquam perfecte amisit. Unde ei per prophetam ipse Dominus dicit: Ego quidem te plantavi vineam meam electam, omne semen verum. Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II)? Et item: Exspectavi, inquit, ut faceret uvas, et fecit labruscas (Isa. V). Ob hoc utique plures ex filiis Eleazar, quam ex filiis Ithamar electi sunt ad sacerdotium: quia plures filiis desertae 109.0392D| magis quam ejus quae habet virum (Psal. LIV). Atque ipsa quandiu erat sterilis, peperit septem, et quae multa in filiis infirmata est (I Reg. II). Septenario ergo numero propter septiformem Spiritum universae Ecclesiae est signata perfectio: propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit ecclesias, et modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere (Apoc. I). Et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans: Sapientia sibi aedificavit domum, et suffulsit eam columnis septem (Prov. IX). Porro id quod in filiis Eleazar principes, per familias, sedecim fuerint ordinati, et in filiis Ithamar tantummodo octo, ad eamdem significationem respicit, quod nimirum Ecclesia ad operationem synagogae duplicem habet gratiam. 109.0393A| In sedecim ergo duplex constat octonarius, et in lege octava die carnalis circumcisio agi fuerat instituta. In Evangelio et specialis circumcisio cordium, et futura corporum eodem numero expressa est resurrectio, quando hi qui evangelicarum octo beatitudinum species rite in hac vita servaverunt, ad aeternae remunerationis in coelesti regno conscendent praemium. Quod enim subjungitur: Erant enim principes sanctuarii et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar: ostendit, quod nemo rite pervenit ad ministerium sanctuarii, et ad principatum sacerdotii, nisi per electionem ordinationis Dei. Unde hic excluditur omnis superbiae fastus, et omnis terrenae cupiditatis affectus, nec non et simoniacae pestis avaritiae; neque ulli licet hoc pecunia appetere, 109.0393B| quod divina largitas humilibus gratuito munere solet conferre. Nec sine mysterio illud est quod dicitur David utrasque familias inter se divisisse sortibus; verum ista sors in Scripturis divinis tam saepe commemoratur, ut magnum nescio quod divini judicii gestare videatur arcanum. Scriptum est enim in Levitico, unam sortem Domino dari, et unam a pompeio, id est, transmissori. Item Moyses quibusdam tribubus trans Jordanem terram sorte divisit. Jesu quoque filius Jesunave terram repromissionis filiis Israel sorte missa distribuit. Sors quoque Jonam prodidit latentem (Joan. I). Et in Salomone legitur: Contradictiones cohibet sors, et inter potentes definiet (Prov. XVIII). In Novo quoque Testamento, id est, in Actibus apostolorum, sors Matthiam designavit 109.0393C| Apostolum (Act. I). Paulus etiam idem apostolus scribens ad Ephesios sorte se dicit vocatum secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae (Ephes. I). Sic enim ad Colossenses scribens dicit: Gratias, inquit, agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine (Col. I). Sed cum multa legantur tam in Veteri quam in Novo Testamento sortibus fuisse divisa, nemo ausus est negare per eam divinitus esse monstratum, quod mens devota petitione supplici postulavit. Tamen non temere nec indifferenter sortibus est credendum, cum privilegia singulorum, ut Hieronymus ait, communem legem facere non possint. Nec divinitas aliquomodo ab humana 109.0393D| curiositate tentari debet, juxta quod scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI). Verumtamen, quod si qui necessitate aliqua compulsi Dominum putent sortibus, exemplo apostolorum, esse consulendum, videant, hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum coetu, et precibus ad Deum fusis egisse.
Descripsitque eos Semeias, filius Nathanael, scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Abimelech, filio Abiathar, principibusque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quae cum caeteris praeerat, Eleazar; et alteram domum, quae sub se habebat caeteros, Ithamar. Quod Semeias, filius Nathanael, scriba Levites coram rege et principibus sacerdotum dicitur descripsisse 109.0394A| ipsas sortes, significat doctorem ordine omnia, quae in lege comprehensa sunt, mysteria pure et sincere coram Deo et hominibus verbo rectae fidei tractare, atque ad notitiam auditorum perducere. Quod bene ipsa nomina per interpretationes ostendunt: nam Semeias, audiens Dominum; Nathanael, donum Dei recte; Sadoch, justus; Abimelech, frater meus rex; et Abiathar, pater superfluus, interpretatur. Qui ergo rite audit Dominum recte discendo legem ejus, et obediendo mandatis illius, ipse filius est doni Dei, quia hanc gratiam non nisi ex dono habet divino. Sicque scriba doctus in regno coelorum, et minister veri templi describit ritum sacerdotii coram rege, videlicet Christo seu populo Christiano (Matth. XIII). Qui bene rex potest 109.0394B| dici, quia corpus est Christi, et vitam suam rite regit, suiquemetipsius bene dominatur (Apoc. I, 3). Qui etiam licet ex superfluo patre, hoc est gentili populo, sit editus, tamen sacerdotalem sicut et regiam habet dignitatem et Justi nomine merito censetur.
Exivit autem sors prima Joiarib, secunda Jedei, tertia Harim, quarta Seorim, quinta Melchia, sexta Maiman, septima Accos, octava Abias, nona Jesua, decima Sechenia, undecima Eliasib, duodecima Jacim, terdiadecima Hoppha, decima quarta Isbaab, decima quinta Belga, decima sexta Emmer, decima septima Hesir, decima octava Aphses, decima nona Pheteia, vigesima Hezechiel, vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, vigesima tertia Dalaian, vigesima 109.0394C| quarta Mahazian. Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israel. Quid est quod in viginti quatuor sortes Levitica tribus, et sacerdotalis ordo distribuitur, nisi quod ostendit Ecclesiam catholicam sacerdotalem et regiam dignitatem pleniter habere, et legis atque Evangelii doctrinam perfecte servare (I Petr. II). Hanc videlicet Joannes apostolus et evangelista in Apocalypsi sua sub eodem numero, hoc est, vicenario et quaternario in circuitu sedis Dei sub figura seniorum sedentem vidit super thronos viginti quatuor (Apoc. I), ut ostenderet universam Dei Ecclesiam, quae per geminum testamentum 109.0394D| de patriarchis et apostolis generata est, perpetualiter cum Christo regnare. Sedentem autem cernit propter judiciariam ejus in Christo dignitatem. Sedebunt enim et judicabunt universa membra scilicet in uno et per unum caput. Caeterum quomodo poterunt sancti in judicio sedere stantes ad dextram judicis? Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant. Nam quater seni viginti quatuor faciunt. Nec non et eosdem seniores amietos vestimentis albis, et in capitibus eorum coronas aureas habere praedictus apostolus commemorat, ut demonstret, illos bonis operibus indutos perenni mentis memoria gaudia superna quaesituros. Saepe 109.0395A| enim capitis nomine mens solet intelligi. Quod autem dicit has vices secundum ministeria sua et juxta ritum suum sub manu esse Aaron patris eorum, per nomen Aaron significat pontificem, qui extrema quoque sorte electus ordine vicis suae caeteris minoribus gradibus praeerat, et disponebat, quae facienda erant in domo Dei. Erant enim, ut superius dictum est, principes sanctuarii et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. De his quoque sortibus Josephus taliter narrat, dicens: « Divisit autem eos per generationes, et segregans ex tribu sacerdotes, inveniens eorum generationes viginti quatuor. Ex domo quidem Eleazar tredecim et de Ithamar octo, et praecipiens ut unaquaeque generatio ministraret Deo per dies octo a sabbato usque ad 109.0395B| sabbatum: et ita omnium generationes sortem accepere, praesente David et Sadoch et Abiathar sacerdotibus et principibus universis. Et prima quidem generatio conscendens scripta est prima, et secunda pariter et tertia et consequenter usque ad vicesimam quartam. Et haec divisio permansit usque ad praesentem diem. Fecit autem ex tribu Levitarum partes viginti quatuor et sortiti eodem modo conscendere: utque secundum sacerdotium octo diebus ipsi quoque ministrarent, instituit. Eos autem qui erant ex germine Moysi, hos eminentius honoravit: fecit autem eos custodes thesaurorum Dei atque vasorum, quae reges Deo dicare continget: jussitque omnibus de tribu Levi simul et sacerdotibus, ut die noctuque Deo servirent, sicut ei praeceperat 109.0395C| Moyses. »
CAPUT XXV. De eo quod David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium Domini filios Asaph et Heman et Idithun, qui cantarent in citharis et psalteriis et cymbalis coram arca Domini.
(I PAR. XXV.) Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in cithario et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes, et reliqua. Elegit David ac segregavit cum senioribus populi tres principes cantorum, Asaph scilicet et Heman et Idithun, ut ipsi cum filiis suis prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum deputatum sibi officium, ut praesignaret, 109.0395D| quia verus David, rex et Dominus noster, omnem ordinem ecclesiastici ministerii in sancta Trinitatis fide ministranda suum officium agere vult; nec alius ei laudes digne canere potest, nisi qui in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti per fidem, et spem et charitatem illum laudat. Quod et trium praedictorum principum nomina interpretatione sua apte demonstrant. Nam Asaph, colligens, interpretatur; Heman, cor eorum; et Idithun, transiliens. Qui enim mente sagaci divinorum librorum sententias colligit, atque transiliens omnem terrenarum rerum cupiditatem, eas secundum charitatis regulam rimando tractaverit: hic profecto divinae majestati dignus laudes decantabit. Quid autem ipsa instrumenta, 109.0396A| hoc est, cithara et psalterium et cymbala significent, superius dictum est.
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores, ducenti octoginta octo. Apte doctores cantici Domini ducenti octoginta octo esse dicuntur, ut ostendatur ipsos merito doctores divinae laudis dici posse, qui canonem divinorum librorum sensu Evangelico exponunt. Quater enim septuaginta duo ducenta octoginta octo faciunt: libros autem Veteris et Novi Testamenti septuaginta duos esse omnibus notum est. Et ideo necesse est ut quicunque divino officio fungi rite voluerit, quatuor principalibus virtutibus operam dans, meditationi evangelicae doctrinae maxime incumbat, et secundum ejus normam, quidquid 109.0396B| didicerit, vel quidquid docuerit, formare curet.
Miseruntque sortes per vices suas ex aequo, tam major quam minor, doctus pariter et indoctus, et reliqua. In omnibus ordinibus necessaria est cauta electio, ne forte quis per petulantiam suam ecclesiastici ordinis gradum dare aut accipere praesumat. Unde hic, major et minor, doctus pariter et indoctus ut sortibus subjaceant, docet. Hinc et Paulus ad Timotheum scribens ait: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V). Tue ergo, fili, confortare in gratia, quae est in Cgristo Jesu, et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus, qui idonei erunt et alios docere (II Tim. II). Hinc et per singulos ordines instrueris ( sic ) docet, qualiter unusquisque pervenire ad gradum, et qualiter 109.0396C| in eo conversari debeat, quia periculosum est quodlibet onus subire velle, quod se scit omnino sufferre non posse. Enumeratis ergo janitoribus, et origine eorum, sequitur Scriptura, dicens:
CAPUT XXVI. De janitoribus et principibus custodiarum Domini; qui omnes fortes divisi vicibus ministeria sua explebant, et thesauros domus Domini providebant.
(I PAR. XXVI.) Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini. Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. Cecidit ergo sors orientalis Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis. Obededom vero et 109.0396D| filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. Sepphim et Hosa ad occidentem juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis, custodia contra custodiam. Ad orientem vero Levitae sex, et ad aquilonem quatuor per diem; atque ad meridiem similiter in die, quatuor, et ubi erat concilium, bini et bini. In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Hae sunt divisiones janitorum filiorum Corae et Merari. Janitores sunt et principes custodiarum domus Dei, doctores sancti qui observant introitum Ecclesiae, et singulorum, qui ad baptismum Christi atque ad veram religionem accedunt, fidem et devotionem explorant. Hi etiam ex aequo, et parvus et magnus, per sortes eliguntur, 109.0397A| quia non secundum personarum considerationem, sed juxta intellectum sapientiae, et probitatem vitae, in honorem gradus promoventur. Unde princeps apostolorum disceptantibus adversum se Judaeis de gentilium ad fidem susceptione respondit: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Dominum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Cecidit ergo sors orientalis Selemiae. Et quid per Selemiam, qui interpretatur reddente Domino, nisi officium apostolorum et primorum doctorum Evangelii insinuatur, quibus orientalis porta, hoc est, primitiva in Judaeis Ecclesia commendatur. Hi ergo merito, reddente Domino, dicuntur: quia sicut antiquis patribus Dominus promisit, ita in filiis eorum 109.0397B| ipse complevit. Unde de eis per Isaiam dicitur: Ecce ego creo Hierusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. Exsultabo in Hierusalem, et gaudebo in populo meo, et aedificabunt domos, et habitabunt, et plantabunt vineas, et comedent fructum earum: non plantabitur, et alius comedet. Secundum enim dies ligni erunt dies populi mei: et opera manuum eorum inveterabunt electis meis. Non laborabitur frustra, neque generabunt in conturbationem: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sorte obtigit plaga septentrionalis. Per Zachariam, qui memor Domini interpretatur, et fuit filius Selemiae, doctores gentium, qui ab ipsis apostolis et primis praedicatoribus Evangelii ad praedicandum 109.0397C| gentibus ordinati sunt, designantur: qualis fuit Barnabas et Saulus de quibus, orantibus discipulis et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos (Act. XIII). Per septentrionalem plagam quae frigidum ventum emittit, frigus infidelitatis gentilium figuratur. Sed ex his plurimi ad fidem veniunt: unde eis porta septentrionalis et janitores ejus deputantur. De quibus per Jeremiam dicitur: Erit dies in qua clamabunt custodes in montes Ephraim: Surgite, ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum: quia sic dicit Dominus: Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae, inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul. Caetus magnus revertentium huc in fletu 109.0397D| venient, et in precibus deducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent ea (Jer. XXXI).
Obededom vero et filiis ejus ad austrum deputata erat custodia portarum. Et quid per Obededom, nisi doctores illi, qui ad praedicandum Judaeis ordinati sunt? De quibus Paulus scribens ad Galatas ait: Cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem (Gal. II). De his Lucas in Actibus apostolorum narrat, dicens: Illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicem et Ciprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum, 109.0398A| nisi solis Judaeis (Act. XI). Recte ergo austri nomine plebs Judaica figuratur, quae legalibus et propheticis sententiis instructa vicina fuit ad percipiendum calorem fidei ac lucem sapientiae divinae. Et merito hic Obededom et filii ejus ad aperiendas portas domus Dei deputantur, ut nomina ministrorum congruerant personis ipsa ministeria accipientium. Nam Obed interpretatur serviens; et Edom, rubens. Qui ergo ancillae filii fuerunt a monte Sinai in servitutem generati, et perfusi rubore sanguinis Christi, reatum suum in propatulo habuerunt, dignum fuit ut per humilitatem ac condescensionem magistrorum reducerentur ad pristinum, unde decidere, dignitatis gradum. Quorum pietatem et mansuetudinem Paulus per Epistolam in sua persona expressit, dicens: Cum liber 109.0398B| essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem: et factus sum Judaeis, tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer. His qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem (I Cor. IX). Et paulo post: Factus sum, inquit, infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Quod autem subjungitur: In qua parte domus erat seniorum consilium, ostendit quod ex ipsa plebe fuerunt apostoli et prophetae, qui propter maturitatem sapientiae seniores rite nominantur. De quibus in cantico Deuteronomii Moyses ait: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII). Et in Proverbiis scriptum est: Nobilis in portis vir ejus, 109.0398C| quando sederit cum senioribus terrae (Prov. XIII). Qui autem horum seniorum audit consilium, profecto animae suae verum inveniet remedium. Porro quod sequitur:
Sepphim et Hosa ad occidentem juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis per occidentalem plagam, ubi sol occidit: novissimum tempus hujus saeculi juxta finem mundi significatur, quando futura est persecutio validissima sub Antichristo, et, secundum sententiam Domini, scandalizabuntur multi (Matth. XXIV); atque juxta Pauli sententiam, abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum. Hujus ergo portae janitores sunt doctores illius temporis, qui conculcatam persecutionibus Ecclesiam suis dogmatibus levant, atque exhortationibus roborant. Quod 109.0398D| bene ipsorum janitorum exprimunt nomina. Interpretatur enim Sepphim humilis, sive campestris: et Hosa, divinans. Humiliabitur enim tunc Ecclesia hostium persecutionibus, licet sanctorum roboretur dogmatibus. Campestris efficitur in lasciviarum motibus; sed imperfectorum elevabitur actibus. Quae utraque divinis demonstrantur eloquiis. Scriptum est in novissima visione Danielis prophetae, quod angelus dixit ad prophetam: Vade, Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad tempus praefinitum, donec eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie omnes agent impii. Porro docti intelligent (Dan. XII). Paulus autem ad Timotheum ita scribens ait: Hoc autem scito quod in 109.0399A| novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, clati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, inconvenientes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis quidem, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III). Et bene dicitur, quod haec porta juxta viam ascensionis fuerit, quia illius temporis aevum propinquum erit diei judicii, quanto in resurrectione corpora immortalia suscipientes per praesentiam justi judicii ad possidendum regnum Patris coelestis invitantur. Quod autem dicitur, quod custodia fuerit contra custodiam, significat concordiam divinorum testamentorum, quia quod sancti 109.0399B| Patres ante incarnationem Dominicam de mysteriis futuris Ecclesiae praefigurabant typo, hoc doctores Evangelii modo post expletam incarnationem Domini, passionem, resurrectionem atque ascensionem ad coelos gestu demonstrant evidentissimo: nec non et caetera turba fidelium de Judaeis atque gentibus una fide, uno baptismate, unius Dei per totum orbem terrarum celeberrimo comprobat cultu.
Ad orientem, inquit, Levitae sex; ad aquilonem quatuor per diem; atque ad meridiem in die similiter quatuor, et ubi erat concilium, bini et bini. In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Hae sunt divisiones janitorum filiorum Corae et Merare. Quod dicit in oriente sex Levitas, atque in caeteris plagis esse quatuor constitutos, 109.0399C| per senarium numerum primum bonam operationem divinorum significat ministrorum. Per quaternarium quoque evangelica exprimitur doctrina, simul cum quatuor virtutum principalium plenitudine. Quisquis ergo janitor divini templi, hoc est, doctor sanctae ecclesiae fieri voluerit, necesse est ut evangelicam doctrinam simul cum bonorum operum perfectione studeat habere, ut ii qui ad januam spiritualis aedificii accedunt, per ipsorum doctrinam atque exempla rite possint intrare, ac laudes Domino ibidem digne cantare. Quibus per Psalmistam invitantem ad laudandum Dominum dicitur: Intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confessionum. Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in 109.0399D| saeculum saeculi veritas ejus (Psal. XCIX). Nec illud etiam sine mysterio est, quod ipsos janitores dicit binos esse in cellulis atque in via; sed significat aedituos Domini, sive in cellulis sint, hoc est, in semetipsius interius curam gerant, sive in via, hoc est, ut aliis exterius verbum Dei praedicent, semper duo praecepta charitatis secundum regulam divinorum testamentorum omnino servare debere.
Porro Achias erat super thesauros domus Domini, et vasa sanctorum. Quis est iste, qui praeponitur thesauris domus Domini, nisi Redemptor noster, in cujus potestate sunt omnia dona virtutum ac sapientiae, quae sancta habet Ecclesia. Interpretatur enim Achias, frater meus. De quo Paulus ait: Gratias 109.0400A| agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. I).
109.0400B| Filii Ledan, filii Gersonni. De Ledan principes familiarum. Ledan et Gersonni, Jehieli. Filii Jehieli, Zathan et Joel, fratres ejus, super thesauros domus Domini. Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitis. Subahel autem filius Gersonni, filii Moysi, praepositus thesauris. Denique Moysi filii, qui eminentius a David honorabantur, ut Josephus testatur, et super thesauros domus Domini constituebantur, significant doctores de Judaica plebe esse praepositos domus Dei, quibus ornamenta sanctae Ecclesiae, hoc est decor animarum, commendatus est. De ipsa enim plebe fuerunt apostoli et primi doctores Evangelii, qui merito custodes dicuntur esse thesaurorum, quia dispensatores coelestium fuere sacramentorum.
Frater quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, 109.0400C| et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri: sed et hujus filius Selemith. Ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abnez filius Nez, Joab filius Sarviae, etc. Hac sententia ostendit donaria principum thesauros esse sanctorum. Quae enim praedicti reges sive duces de manubiis hostium ablata offerebant, in supellectilem templi Domini redigebant, hoc mystice significando quod quicunque bene laborans aliquid virtutis bonorum operum acquisierit, Dei hoc gratiae, non 109.0400D| suis meritis deputare debet, atque ad laudem ipsius cuncta transferre, dicendo cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).
Jaaritis vero praeerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israel, ad docendum et judicandum eos. Qui sunt illi operarii, qui opera Israel forinsecus operantur, nisi illi qui in sancta Ecclesia per simplicitatem mentis humilitati obedientiae operam dant ut ea quae sibi a magistris imperantur devota mente ac strenua perficere studeant actione. Hi licet idonei non sint lingua alios docere, tamen operibus doctrinam virtutum proximis ostendunt. Horum typum praeferebat Jacob patriarcha, de quo scriptum 109.0401A| est, quod vir simplex habitaret in tabernaculis (Gen. XXV). Hoc et Nathanael praefigurabat in Evangelio; cui ipse Salvator testimonium perhibuit, dicens: Ecce vir Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Talibus ergo operariis praeerat Chonenias, qui interpretatur aerarius meus, sive nidus meus, aut possessio, quia ille qui humilitati et mansuetudini praecipue studet, Domini imitator factus est, bona exempla aliis forinsecus praebens, ipse intus in anima nidus et possessio Dei efficitur. Unde Dominus per Prophetam ait: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI)? Hinc et ipsa Veritas in Evangelio discipulis ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 109.0401B| (Matth. XI).
Asabias et fratres ejus, viri fortissimi, mille septingenti, praeerant Israeli trans Jordanem contra Occidentem in cunctis operibus Domini, et in ministerio regis. Israelitae, qui trans Jordanem possessionem acceperunt, hoc in loco possunt significare eos, qui mediocritate sua contenti, summam scientiae ac virtutum profectionem ob turbulentiam istius saeculi mente transcendendo appetere nolunt, ea tamen mandata quae sciunt bona operatione exercere non negligunt. Quos ille scriba significat, qui in Evangelio Dominum interrogavit, dicens: Magister bone, quid faciam boni, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Si autem vis vitam ingredi, serva mandata. 109.0401C| Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi; quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones (Matth. XIX); aliud est enim exteriora mandata servare actione, et aliud est, omissis exterioribus rebus, totam se intus ad divinam referre contemplationem. Sed quia nemo ipsa exteriora bona opera valet, nisi Dei dono, ideo dicitur istis praepositus esse Asabias. Interpretatur 109.0401D| enim Asabias, facienti Domino. Hi recte cum Propheta Domino dicere possunt: Omnia enim opera nostra operatus es in nobis (Isa. XXVI). Hinc et Dominus in Evangelio discipulis ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).
Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Hebron enim civitas, ubi regni initium accepit David, eos significare potest qui conversationis initium inchoant, et Domino in sua vita regnum praeparant. Hebronitis enim Jeria, qui interpretatur timens Dominum, princeps constituitur, quia initium sapientiae timor est Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum (Eccl. I). Qui enim per timorem a malis actibus se coercet, et 109.0402A| bona, quae valet, agere studet, ille timori Domini cohaerens ab eo regitur. Qui etiam Hebron sua interpretatione non inconvenienter exprimit. Interpretatur enim conjugium. At idem si in timore Domini perseveraverit, et semetipsum semper meliorando proficere certaverit, profecto a timore ad amorem perveniet, illum videlicet, qui perfectus foras mittit timorem (I Joan. IV); et non jam servus, sed filius nuncupatur. Quod autem subjungitur:
Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad, fratresque ejus robustioris aetatis 2,700, principes familiarum, et caetera, ostendit, quod in novissimo anno regni David ista numeratio facta est, quando ante obitum suum universa ordinavit, et singulos juxta officia 109.0402B| sua disposuit, Salomonique filio suo omnia, quae facienda erant designando monstravit, atque ritus imperii quomodo tenendus esset, rationabiliter exposuit.
CAPUT XXVII. De diversis principibus qui praeerant Israelitis juxta dispositionem David. De his qui praeerant substantiae David, hoc est, in urbibus, in villis, in agris et vineis et olivetis et pecudibus. De consiliariis David, et his qui fuerunt cum filiis regis.
Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno 24,000 praeerant singuli, et caetera. De hoc Josephus ita narrat, dicens: « Posthaec autem divisit exercitum 109.0402C| in cohortes duodecim cum ducibus suis et centenariis et tribunis. Habebat autem unaquaeque cohors 24,000 virorum, quos observare praecepit per tricenos dies a prima hora usque ad novissimam Salomonem regem, cum millenariis et centenariis. Constituit autem in diem uniuscujusque cohortis, quem bonum judicavit et justum, et tutores thesaurorum et vicorum et agrorum alios, ac jumentorum. » Denarius ergo numerus apostolicum ordinem aptissime designat, quos Christus Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), duodecim horis diei in Evangelio comparavit (Joan. XI), et lucem hujus mundi nuncupans (Matth. V), lumen fidei in totum orbem spargere praecepit, dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in 109.0402D| nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXI). Annum ergo illum, quem (sicut in Evangelio scriptum est) Dominus, in synagoga legens sermones Isaiae prophetae (Luc. IV), demonstravit esse acceptabilem Domino, isti menses ordinant; et ad servitium veri Salomonis Ecclesiae populum ordinando distribuit. Propterea in singulis mensibus 24,000 ad servitium regium deputata sunt. Quod autem mysterii hic numerus teneat, jam superius dictum est, quia in eo legis et Evangelii universa perfectio per figuram inesse manifestatur.
Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaretur Israel 109.0403A| quasi stellae coeli. Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel; et idcirco numerus eorum, qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis a David. Usus enim erat, si quando numerabantur, a viginti annis et supra numerarentur hi qui poterant ad bella procedere, aut aliquo ministerio fungi. Quia vero David primum per Joab generaliter jussit omnes numerari, et infra viginti annos, et supra viginti annos, idcirco indignationem Dei expertus est, et non sunt allati in factis regis David. Fasti ergo sunt libri annales, in quibus regum et consulum scribuntur actus, a fascibus dicti. Ideo enim numeratio populi quam fecerat Joab, non est inserta in factis regis David, quia, superveniente indignatione Dei, omnis 109.0403B| ille numerus conturbatus est, et non fuerunt juxta illum distributi per ministeria, neque ad aliqua officia. Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. Thesaurus regis nostri scientia est spiritualis et opes virtutum. In his enim delectatur pacificus noster, et ex his honorat sibi devotos ac fideliter obsequentes. His bene praeficitur Azmoth, qui interpretatur fortis morte, quia illi qui constantiam habent mentis, et patientiae fulgent virtute, horum scientia atque doctrina probabilis exstat. Unde per quemdam Sapientem dicitur: Doctrina viri per patientiam dignoscitur (Prov. XIX). Et item: Melior est, inquit, vir patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI). Apteque Azmoth dicitur esse filius Adiuel, qui interpretatur 109.0403C| Pater meus Deus, quia quidquid sancti habent de ope virtutum, Dei se dono habere aperte sciunt.
His autem thesauris qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae. Thesauros in hoc loco non solum pecuniam, sed et omnes substantias nominat. Typice autem ille veri Salomonis merito officio in urbibus, et vicis, et in turribus praefertur, qui Jonathae nominis dignitatem ac patris ejus Oziae fide atque operibus servat. Interpretatur enim Jonathas Dei donum, et Ozias fortitudo Domini. Qui ergo Dei dono accipit lumen scientiae, ac rectitudinem fidei fortiter servat in bona operatione, Ecclesiarum Dei non incongrue curam atque custodiam accipit.
Operi autem rustico et agricolis qui exercebant 109.0403D| terram, praeerat Ezri filius Chelub; vinearumque cultoribus Semeias Romathites. Cellis autem vinariis Zabdias Aphonites. Quis melius agricolae et vinearum cultoris personam gestat, quam ille qui praedicatoris ac doctoris officium in Ecclesia gerit? Quod divinorum librorum paginae manifestis indiciis probant. Unde Dominus per parabolam Evangelii, exstirpatis malis agricolis, vineam suam aliis agricolis se commendasse testatur, qui reddant ei fructum temporibus suis (Matth. XXI). Et in alia parabola paterfamilias diversis horis operarios conduxit in vineam suam (Matth. XX). Vinea enim Domini (Isaia testante) domus Israel est, et viri Juda germen delectabile ejus (Isa. V). Cellae autem vinariae eamdem 109.0404A| possunt habere significationem, quia in Evangelio horrea, ubi triticum congregatum, habentur, ubi fructus laboris nostri in futuro servandus recolligitur, et unicuique cultori digna merces laboris sui restituetur. Nec etiam hunc sensum refugit interpretatio nominum ipsorum praepositorum. Nam Ezri interpretatur adjutus a Domino, Semeias audiens Dominum, et Zabdi fluxus vehemens, vel abundans. Qui enim audit Dominum, intendendo in praecepta ejus, quemque ipse misericordia sua adjuvat, ut quae intelligit in opere perficere valeat, ille abundantem bonorum operum fructum congregat in vitam aeternam.
Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanan Gederites; super apothecas autem 109.0404B| olei Joas. Oliveta et ficeta, ubi olivae et ficus consistunt, significant coetus sanctorum, qui misericordiae et charitatis oleum in pectore, et mansuetudinis atque humilitatis dulcedinem habent in moralitate. Quae virtutes consistunt in campestribus, quia in propatulo et praesto sunt omnibus, nec personarum acceptionem, sed bonae voluntatis rectitudinem quaerunt. Apothecae autem olei eamdem possunt significationem olei habere, quam cellae vinariae, ubi fructus singularum virtutum recolliguntur, pro quibus operatores eorum in futuro digne remunerabuntur. Unde in Evangelio scriptum est: Qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam (Joan. IV). Balanan ergo, qui interpretatur habens gratiam, super oliveta et ficeta constituitur, quia, 109.0404C| nisi ex Dei dono, nemo habet ubertatem bonorum actuum. Porro Joas, qui interpretatur sperans vel Domini robur, apothecas olei custodit, quia nullus perveniet ad praemium, nisi qui robur mentis spe fida tendit ad coeleste regnum.
Porro armentis quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites. Armentorum nomine possunt Judaicae plebes synagogae designari, quae jugum legis traxere, et lac simplicis doctrinae suis auditoribus praebuere. His praepositus et Setrai, qui interpretatur exauditor meus, vel absconsio mea, hoc est, prophetarum chorum, qui interno auditu, per gratiam Spiritus sancti instructu, abscondita a saeculis mysteria tropico sermone per Evangelium revelanda proferebat.
109.0404D| Et super boves in vallibus, Saphat filius Adil. In boum nomine persona doctorum potest accipi, qui colunt suis doctrinis corda humilium, et evangelico vomere terram Ecclesiae arantes, fructus virtutum germinare faciunt. Quorum magister et princeps Saphat dicitur, qui interpretatur judicavit, et filius est Adil, hoc est, patris gratiae, significans apostolicum ordinem, qui caeteris doctoribus ipsa electione Domini praeficitur. Quibus et judiciaria potestas ab ipso auctore omnium bonorum collata est, ad quos ipsa Veritas in Evangelio ait: Vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).
109.0405A| Super camelos vero Ubil Ismahelites, et super asinos Jadaias Meronathites. Per camelos et asinos, quae deformia et immunda sunt animalia, possunt gentiles exprimi: qui quondam fortitudine peccatorum depravati, suae exercuerunt immunditiam libidinis, sed in possessionem ac regnum David nostri venientes acceperunt super se magistros Ubil et Jadaiam, qui spernentes philosophiam humanam et inanem fallaciam mundi, elegerunt simplicitatem Evangelii Christi, non se magnos aestimari volentes, sed humiles et despectos (Col. II). Quod eorum nomina aperte demonstrant. Nam Ubil interpretatur stultus vel insipiens, et Jadaias dimidium fuit. Unde et Doctor gentium Corinthiis superbe de se sentientibus scribens ait: Videte enim vocationem vestram, 109.0405B| fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I). Et item: Nemo, inquit, se seducat. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III). Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Ibid.).
Super oves quoque Jaziz Agareus. Ovium nomine simplices et mansueti intelligi possunt. Qui enim Dominicam sententiam actibus prosequitur, quam Dominus 109.0405C| Jesus in Evangelio ad discipulos proferens ait: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI), hic merito ovis Domini nuncupatur. Sed ovibus Aziz Agareus pastor constituitur, quia ille qui tota mente totaque virtute ad Domini servitium se convertit, et ad futuram vitam tota intentione anhelans, advenam se et peregrinum in hoc mundo agnoscit, ipse recte a Domino auxiliatus, gregis Dominici custodiam digne explebit.
Jonathan autem, patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Jahiel filius Achamoni, hi erant cum filiis regis. Quid per Jonathan, qui interpretatur Domini donum, vel columba dedit, nisi apostoli et prophetae, qui ex priore populo ac patriarcharum 109.0405D| stirpe descenderant, figurantur? Hi non solum littera legis, sed spirituali prudentia dono Spiritus sancti plene instructi, secretorum veri David conscii esse meruerunt. Unde ipsa Veritas in Evangelio eisdem apostolis ait: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV).
Hinc sociatus in consortium consilii Jahiel filius Achamoni, hoc est, illi praedicatores Evangelii, qui de gentibus ad fidem convenerant. Quod bene ipsa nomina exprimunt: quia Jahiel interpretatur requies Dei, et Achamoni spinarum. Qui ergo fuerant gentilitatis errore et spinetis vitiorum asperrimi, hi 109.0406A| per conversionis rectitudinem efficiebantur requies Dei. Unde Dominus per prophetam ait: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isai. LXVI.) Quod autem subjungitur: Hi erant cum filiis regis, ostendit doctores sanctos fidelium custodes, qui sacro baptismate regenerati per Spiritus sancti gratiam Dei esse meruerunt.
Achitophel etiam consiliarius regis. Quid per Achitophel, qui quondam David consiliarius fuit, et postea, cupiditate depravatus, cum Absalon de nece ipsius tractabat, nisi Judas Scarioth, qui de apostolatus culmine in proditionis foveam cecidit, insinuatur? Quod bene vocabulum Achitophel exprimit; interpretatur enim frater meus cadens, sive irruens, 109.0406B| seu tractans. Hic enim inter caeteros apostolos familiaritatis locum cum ipso Salvatore habuit; sed postea cum Judaeis avaritia seductus, mortem Domini meditando, perpetuo mortis sibi ruinam ascivit. Unde et Achitophel (sicut in libro Regum narratur [II Reg. XVII] ) videns suum consilium infatuatum, in domo propria laqueo vitam finire elegit. Similiter et Judas, Evangelio testante, videns quod Jesus ad mortem damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit (Matth. XXVII). Possunt non incongrue per Achitophel ipsi Judaei intelligi, qui patrum praerogativa 109.0406C| aliquando erant charissimi (Rom. IX), ac collocutione Dei clarissimi; sed incarnatione ac passione scandalizati, hostes effecti sunt erudelissimi: unde condignam poenam meritis suis recipientes per Romanos principes in domo propria, hoc est, in Jerusalem necati sunt.
Et Chusai Arachites amicus regis. Chusai, qui interpretatur Aethiops, et David in omnibus permansit fidelis, gentium populum significat, qui postquam ad fidem venit, usque in finem fidelis perseveravit. Unde de utroque populo disjunctionem faciens Dominus per Psalmistam ait: Populus, quem non cognovi, servivit mihi: ab auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII).
109.0406D| Post Achitophel consiliarius fuit Joiada, filius Banaiae et Abiathar. Quod in locum Achitophel Joiada substituitur, significat quod Juda praevaricante ac decidente de apostolatu, non remansit duodecimus locus vacuus, sed in locum praevaricatoris, Petro caeterisque apostolis ordinantibus, successit cognoscens gratiam Dei Matthias humilis atque fidelis, qui gratiam, quam dono Dei percepit, humiliter servavit. Quod bene ipsa nomina Joiadae et Banaiae sua interpretatione ostendunt. Interpretatur enim Joiada sciens, vel cognoscens, et Banaia aedificator Domini.
Quem enim gratia Dei in apostolatum praeelegit, hunc agnitio sanae fidei in ipsa dignitate servando consolidavit. Quod subjungitur: Et Abiathar, demonstrat 109.0407A| historialiter ipsum Abiathar filium Abimelech pontificis sacerdotem esse ad tempus inter consiliarios David; sed quia in electione Adoniae, quem voluit simul cum Joab pro Salomone fieri regem, deviavit, significat eos qui in Ecclesia ordinem suum ac gratiam, quam divino munere perceperunt, propter cupiditatem terrenam non conservant. Hi enim per veri Salomonis sententiam, si in carcere poenitentiae juxta morem Achitophel permanere noluerint, poena plectendi sunt perpetua.
Princeps autem exercitus regis erat Joab. Joab, vir bellicosissimus et in actu militari strenuosissimus, in hoc loco potest significare eos qui perfectioni virtutum studentes, universam nequitiam toto nisu persequuntur. Interpretatur enim Joab inimicus, vel 109.0407B| idem pater. Ex quorum persona idem propheta in Psalterio ad Dominum ait: Ad omnia mandata sua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui (Psal. CXVII). Hunc locum dignitatis apostoli Christi plene habere creduntur, qui ab ipso Domino in Evangelio audire meruerunt. Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V). Et item: Ecce, inquit, do vobis potestatem super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Qui enim in exercitio virtutum sunt perfectissimi, merito caeteris fidelibus in dignitate praestantes apparent gloriosissimi.
CAPUT XXVIII. Verba novissima David, quibus commonuit Salomonem filium suum et universum Israel de aedificatione templi, et cultura Dei.
109.0407C| Congregavit ergo David omnes principes Israel, et duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi; tribunos quoque et centuriones, qui praeerant substantiae et possessionibus regis; filiosque cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem, et caetera. Quaeri potest quomodo hic eunuchi ad tam grande concilium vocati esse dicantur, cum legis auctoritas prohibeat Israelitas abscidi ac aliqua inustione notari, et alienigenae non facile possint ad tam secretum et honestum consilium admitti? Unde dicunt Hebraei in hoc loco illos vocari eunuchos, qui ab omnibus actibus saeculi alieni, orationi tantum et lectioni vacabant, atque uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis gratia 109.0407D| habebant, quos Josephus eorum historicus, juxta nomen ipsorum haeresis, Essenos vocat.
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi, et cellariorum, et cubiculorum in aditis, et domus propitiationis, necnon et omnium, quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et universa vasa ministerii templi Domini, aurum in pondere ad vasa ministerii, argenti quoque pondus pro vasorum ac operum diversitate, et caetera. Quid est quod David Salomoni filio suo descriptionem totius domus Dei, quae ab ipso aedificanda erat, dedit, et sumptus ad hoc universos exhibuit, nisi quod psalmi ipsius David, necnon et 109.0408A| dicta seu facta mystica tam ipsius quam caeterorum patrum, qui sub Veteri Testamento fuerunt, figuris atque aenigmatibus praemonstrant universa quae Pacificus noster incarnatus in Ecclesia sua spiritualiter fabricaturus erat? Ibi enim invenitur praedictum quomodo omnes nationes terrae per fidem et baptismatis sacramentum aditum introeundi habuerint in Ecclesiam; qualis ipsius Ecclesiae venerabilissimus status in praesenti vita foret, qualisque perfectio sanctorum ac remuneratio in regno coelesti futura esset; qualiter diversa ministeria ac singulorum profectus fierent, ac qualis remuneratio unicuique pro meritis in futuro reddenda sit, per diversas cellas atque exedras, quia multae mansiones sunt in regno Dei (Joan. XIV), nec non et per varia diversorum ponderum 109.0408B| omina praefigurabantur. Ibi sapientiae splendor in auro, atque praedicationis nitor in argento praefigurabantur, quae Spiritus sanctus unicuique fidelium tribuit, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Haec ergo cuncta quomodo in sancta Ecclesia ordinata ac constituta sunt, si quis plenius nosse voluerit, legat expositiones diversas sanctorum doctorum, quae de tabernaculi ac templi atque vasorum ejus constructione scripserint, et ibi omnia manifeste explanata inveniet. Quod autem post alia sequitur:
Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum; similiter argentum in alias mensas argenteas, ad fuscinulas quoque et phialas et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos, pro qualitate mensurae pondus distribuit, in leunculum et 109.0408C| leunculum; similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit; altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit; et ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, velantium arcam foederis Domini. Igitur neque in Exodo in constructione tabernaculi, sed neque in Regum in aedificatione templi leunculi sive leones uspiam leguntur facti, excepta eaelatura quae in quibusdam operibus templi facta narratur, ut in confectione decem basium ac laterum, ubi leones et boves et cherubim et palmae sculptae atque caelatae memorantur. Sed neque cherubim in similitudinem quadrigae formata, sed tantum quod duo cherubim fuissent fabricata, quae alis suis tegerent arcam, narratur. Nam quia nunc hic de leunculis, similiter 109.0408D| et de leonibus, necnon quadriga cherubim mentio fuit facta, quod mysterium nobis innuat quaerendum est. Legitur enim in Ezechiel propheta quod ei in prima visione, quam vidit juxta fluvium Chobar, ostensa sit similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: Similitudo hominis in eis; et quatuor facies uni, et quatuor pennae uni et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli. Et post pauca: Similitudo, inquit, vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor, et caetera (Ezech. I). Sic et in alia visione in posterioribus idem propheta narrat dicens: Quatuor facies habebut 109.0409A| unum: facies una, facies cherub; et facies secunda, facies hominis; et in tertia facies leonis; et in quarta facies aquilae; et elevata sunt cherubim. Ipsum est animal, quod videram juxta flumen Chobar. Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea; et cum levarent cherubim alas suas, ut exaltarentur a terra, non residebant rotae, sed ipsae juxta erant. Stantibus illis, stabant, et cum elevatis elevabantur. Spiritus enim vitae erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim; et elevantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me; et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu domus Domini portae Orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea. Ipsum est animal quod vidi super Dominum Israel juxta fluvium 109.0409B| Chobar. Et intellexi quod cherubim essent. Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni, et similitudo manus hominis sub alis eorum, et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar (Ezech. X).
Igitur quia locus inventus est ubi de quadriga cherubim, quibus praesidebat gloria Dei, narratur, specialem ejus significantiam juxta Patrum dicta edisseramus.
De quatuor ergo animalibus, quorum aspectus erat similitudo hominis, ita duntaxat, ut singula haberent quaternas facies et quaternas alas, pedesque rectos, et plantam pedis quasi vestigium pedis vituli, quidam quatuor Evangelia horum animalium putant nominibus signari: Matthaei, quod quasi hominem 109.0409C| descripsit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I). Leonis ad Marcum refertur: Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Marc. I). Vituli ad Lucae Evangelium, quod a Zachariae incipit sacerdotio. Aquilae ad Joannis exordium, qui ad excelsum evolans ita coepit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I).
Alii vero, qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam, duo hemisphaeria in duobus templi cherubim, nos et antipodas, quasi supinos et cadentes homines, suspicantur.
Plerique, juxta Platonem, rationale animae, et irascentiam 109.0409D| et concupiscentiam ad hominem et leonem ac vitulum referunt, rationem ac cognitionem et mentem et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in arce cherubim humani ponentes, feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leonem, quae consistit in felle: porro libidinem, luxuriam et omnium voluptatum cupidinem in jecore, id est, in vitulo, qui terrae operibus haereat, iramque ponunt, quae supra haec, et extra haec est, quam Graeci vocant Sinesin, quae scintilla conscientiae in Cain quoque pectore, postquam ejectus est de paradiso, non exstinguitur, et victi voluptatibus vel furore, ipsaque interdum rationis decepti similitudine, nos peccare sentimus.
109.0410A| Quam proprie aquilae deputant non se miscentem tribus, sed ita errantia corrigentem; quam in Scripturis interdum vocari legimus Spiritum, qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi Spiritus, qui in eo est (Rom. VIII; I Cor. II), quem et Paulus ad Thessalonicenses scribens cum anima et corpore servari integrum deprecatur (I Thes. V). Et tamen hanc quoque conscientiam juxta illud quod in Proverbiis scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII), cernimus praecipitari, ac quosdam et suum locum omittere, qui nec pudorem quidem et verecundiam habent in delictis, et merentur audire: Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere (Jer. III).
109.0410B| Hanc ergo quadrigam in aurigae modum Deus regit, et incompositis currentem gradibus refrenat, docibilemque facit, et suo parere cogit imperio. Quam disputationem partium animae, id est, hominis, qui minor mundus ab istis philosophis appellatur, et nos attingemus. Sunt qui simpliciter in quatuor animalibus juxta Hippocratis sententiam quatuor arbitrantur elementa monstrari, de quibus constant omnia: ignem, aerem, aquam terramque.
Quatuor ergo rotas de terrenis ad sublimia consurgentes singulis et quadriformibus vinctas animalibus et eorumdem elementorum commixtione aestimant: et temporum circulum, qui ternis conficitur mensibus, annumque vertentem, qui ab eo quod semper vertatur, et in se redeat, nomen acceperit, 109.0410C| de quibus pulchre uno versiculo dictum est: Ver, aestas, autumnus, hiems, et mensis, et annus. quodque dicitur, erat in rota. annum in annos significari putant. De quo alius poeta: Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Firmamenti similitudine, quae crystallo comparatur, coelum hoc, quod suspicimus, intelligi volunt, sub quo volvuntur et transeunt quatuor animantia, thronumque coloris sapphyri, et sedentem desuper hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis omniaque habentis sub pedibus suis omnipotentiae Dei describi autumant, dicique ad extremum hic visionem similitudinis gloriae Domini, per quam, quasi per picturam quamdam et imaginem, 109.0410D| Providentiam demonstrari.
Quodque pedes animantium recti esse dicantur, et planta pedis vituli, seu rotunda terrenaque, ad coelestia subvolare, et omnibus angulis amputatis rotunditatem sequi, quae omnium figurarum pulcherrima est; scintillas rutilantes cuncta plena luminis indicare, et manus hominis sub pennis tam ipsius hominis quam leonis et vituli et aquilae, ut ratio cuncta sustentet ac de humilitate terrena ad coelestia sublevet. Haec ergo ad Evangelia et ad cuncta quae supra posuimus referri possunt. Posset etiam juxta anagogen, sicut quatuor animalia quatuor Evangelia et quatuor evangelistas significant, sic sub eorum specie simul perfectos annos significari.
109.0411A| Omnis etenim electus atque in via Domini perfectus, et homo, et vitulus, et leo simul et aquila est: homo enim rationale est animal, vitulus in sacrificio mactari solet, leo vero fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, aquila ad sublimia evolat, et in reverberatos solis radios oculos intendit.
Omnis itaque qui in ratione perfectus est, homo est, et quando semetipsum ab hujusmodi voluptatibus mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, leo est. Unde scriptum est: Justus autem, quasi leo confidens absque terrore erit (Prov. XXVIII).
Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam justus 109.0411B| quisque per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec et caetera animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt, pertinere quoque ad perfectorum singulos demonstremus.
Quod autem dicitur gloria Domini sive majestas quae steterat in templi limine, stetisse super cherubim, quae elevantia alas suas, propheta cernente, exaltata sunt, rotis pariter sequentibus, et stetisse in introitu domus Domini Orientalis, ostendit quod paulatim protectio Dei requirit Israel. Primum fuit in templo, deinde stetit in atrio templi, sive limine. Qua recedente de templo, nubes et caligo implevit 109.0411C| templi penetralia. Rursumque ipsa gloria sedit super cherubim, et illis stantibus, avolantibus et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt rotae, et gloria stetit in porta domus Domini Orientalis. Quod cum propheta vidisset: Ipsum est, inquit, quod vidi subter Dominum Israel, juxta fluvium Chobar, et intellexi, quod cherubim essent.
Quid enim novi viderat, quod intelligeret esse cherubim, quae prius non intellexerat. Cherubim, in lingua nostra scientiae multitudo, est notitia sacramentorum Dei, et thronus ejus ac requies. Unde et in Psalmo dicitur: Qui sedes super cherubim, manifestare (Psal. LXXIX). Semper enim gloria Domini sedet in scientiae multitudine, et tunc manifestatur, quando cuncta regi providentia demonstrantur; nec 109.0411D| fortuito quid fieri, non dicere est quempiam: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non vidit (Ezech. VIII, IX). Unde et intuitus cherubim et appetitus eorum, est oblivisci praeteritorum, et in futura se extendere. Ecce, juxta id quod promisimus, quomodo cherubim quadriga Dei sint ex sanctorum Patrum sententiis ostendimus. Si cui haec expositio non placet, quaerat aliam, si forte alicubi invenerit meliorem atque congruentiorem.
Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. Tradunt Hebraei exemplar templi et vasorum Moysi in monte monstrati ad Jesum pervenisse, deinde ad judices, et ad Heli, et ad Samuel, et David, ad extremum 109.0412A| ad Salomonem. Unde nunc ait manu ad se Domini pervenisse. Aliter manus Domini ipse est Filius Dei, per cujus donum ipse David et omnes cuncti perceperunt quidquid de sanctae Ecclesiae structura rite agnoscere rationabiliter proferre valebant.
CAPUT XXIX. De benedictione David, qua benedixit Dominum cum omni Israel, immolans victimas Domino, et offerens holocausta: ubi unxerunt Salomonem, filium David, secundo in principem Domino, et Sadoc in pontificem. De eo quod Salomon sedit super solium David, et paruit illi omnis Israel, cui dedit Deus gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex in Israel.
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres Israel tribuum, tribuni quoque et centuriones et 109.0412B| principes possessionum regis, dederuntque in opera domus Domini auri talenta quinque millia, et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum; et apud quemcunque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini per manum Jahiel Gersonitis, et reliqua. Quid est, quod David offerente impensas copiosissimas ad aedificationem domus Dei, principes quoque familiarum, proceres et tribuni, et caeterae dignitates, de facultatibus suis in idem opus expenderunt dona diversa: nisi quod unusquisque, qui sibimetipsi et eis qui secum sunt bene principari et rite praeesse didicerit, praeveniente se gratia Dei, quantum ex se ad lucrandum proximos, et opus Dei agendum, per studium 109.0412C| bonum ac devotam humilitatem obsequi debet, ut ipse pro viribus in splendore sapientiae, in verborum nitore, in praedicationis sonoritate, in firmitate fidei, et gemmis diversarum virtutum donum Dei, hoc est, sanctam Ecclesiam aedificare nitatur? Quia juxta Pauli sententiam unusquisque a Domino mercedem accipiet secundum suum laborem. Si quis aedificat super fundamentum Dei, aurum, argentum, lapides pretiosos, mercedem accipiet, ejus opus permanet. Qui autem fragilia construit opera, hoc est, lignum, fenum, stipulam, igne futuri judicii ea exurente, detrimentum patietur (I Cor. III). Postquam vero Scriptura de oratione David refert, adjungit dicens:
Praecepit autem David universae Ecclesiae dicens: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis 109.0412D| Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se, et adoraverunt Dominum et deinde regem; immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta die consequenti, tauros mille, et arietes mille, et agnos mille, cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israel, et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia, et unxerunt secundo Salomonem filium David, unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. Dum David Dominum benediceret, tota Ecclesia ab ipso commonita Dominum benedicebat et adorabat, immolans ei victimas, et offerens holocausta, quia congregatio fidelium scriptis prophetarum admonita, et sanctorum Patrum dictis simul atque 109.0413A| exemplis provocata, laudes et hymnos Deo celebrant, immolando ei piae confessionis hostias, et sanctae conversationis cum fructu bonorum operum. Offert holocausta, hoc est, tauros pii laboris, arietes justi regiminis, et agnos verae simplicitatis atque innocentiae, cum libaminibus utique sacrarum orationum. Quod autem per millenarium numerum praedictorum animalium censura describitur, significat fideles Christi ea intentione oblationes Deo deferre, quatenus per ipsius gratiam aeternae vitae perfectam beatitudinem consequi mereantur; hocque ipsorum est gaudium, haec cordis et animae tota intentio, ut hac spe unusquisque semetipsum confirmet, et ob indigentiam famis futurae virtutum se operibus replere studeat. Quod autem subjungitur, quia unxerit secundo Salomonem 109.0413B| filium David Domino in principem, et Sadoc in pontificem, significat Dominum Salvatorem in regia simul et pontificali dignitate ab omnibus fidelibus sana fide et pia confessione colere pariter et venerari. Nam quia Salomon pacificus, et Sadoc justus interpretatur, nulli melius quam Redemptori nostro haec nomina conveniunt, qui est Rex et sacerdos noster. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II), justus et justitiam diligens, judex est vivorum et mortuorum. Hunc ergo verum Pacificum primo unxit omnis fidelis in regem et sacerdotem, cum illum in perceptione sacri baptismatis corde credulo confitebatur verum regem esse et sacerdotem, mediatoremque Dei et hominum, unguit et secundo, cum illum pia doctrina et dona operatione 109.0413C| coram aliis praedicat atque collaudat. Unde et sponsa in Cantico canticorum ad sponsum ait: Unguentum effusum, nomen tuum (Cant. I), quia cohors fidelium cum valida opinione bonae operationis ac praedicationis longe lateque nomen ipsius ad multorum perducit notitiam. De quo per Paulum dicitur: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II).
Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel; sed et universi principes et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. Omnibus placet veri Salomonis potestas, cum omnes qui sanae mentis 109.0413D| sunt ejus subdi delectantur imperio, universi scilicet principes et potentes et cuncti filii regis David, quia nulla potestas nullaque dignitas hujus saeculi istius 109.0414A| regis rite spernere valet dominationem, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctor salutis nostrae (Hebr. II). Unde omnes illi tradunt manus et subjecti erunt servientes et facientes voluntatem ejus. Sequitur:
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel, et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. Quia Pacificus noster magnus est Dominus, et laudabilis nimis, et Rex magnus super omnes deos, nullusque regum ei in toto orbe terrarum adaequari potest: Quia omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Col. I); qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV); cujus regnum regnum est omnium saeculorum, et dominatio 109.0414B| ejus in omni generatione et progenie.
Igitur David, filius Isai, regnavit super universum Israel, et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis et gloria. De tempore autem, quo regnavit David, superius, ut reor, satis dictum est. Quod autem dicit, in senectute bona plenum dierum, et divitiis, et gloria, mortuum esse, significat, cum copia virtutum et lucis operibus praesentem vitam finiisse, dignum quiete futura et regno coelesti.
Nec enim memini me alicubi legisse quemlibet in bona senectute defunctum, qui vitiosam et peccatricem duxit vitam. Abraham enim centum et septuaginta 109.0414C| duorum annorum mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum (Gen. XXV). Isaac consumptus aetate mortuus est, et appositus populo suo, senex, et plenus dierum (Gen. XXXV). Jacob centum quadraginta quatuor annorum defunctus est et appositus ad populum suum (Gen. L). Joseph mortuus est, expletis centum et decem vitae suae annis, et conditus est aromatibus (Ibid.). Moyses centum viginti annorum mortuus est, cujus non caligavit oculus, nec dentes moti sunt (Deut. XXXIV), sed perfectus vita et moribus cum caeteris patribus aeternam spectabat requiem. E contrario vero viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum (Sap. XIII), qui licet (ut ipsis videbatur) duxerunt in bonis dies suos 109.0414D| (Job. XXI): verumtamen in puncto ad inferna descendunt, ubi vermis eorum non morietur, nec ignis exstinguetur (Isa. LXVI).
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. De principio regni Salomonis: quomodo ipse obtulit mille hostias in excelso Gabaon, ubi tunc erat tabernaculum foederis Domini. De eo quod congregavit Salomon sibi currus et equites atque quadrigas ex diversis provinciis. 109.0413|
(II PAR. I.) Confortatus est ergo Salomon, filius David, in regno suo, et Dominus Deus suus erat cum 109.0414D| eo, et magnificavit eum in excelsum. Quid est, quod confortatum dicit Salomonem filium David in regno suo, nisi quod ostendit Salvatorem nostrum, cujus Salomon in nomine et in aedificatione domus Dei typum praeferebat, firmissimum habere imperium. Qui licet secundum divinitatem sempiternam cum Patre et Spiritu sancto habeat regnum, tamen secundum 109.0415A| dispensationem susceptae humanitatis tunc dicit eum sic consecratum esse in regno suo, quando per passionem crucis de auctore mortis triumphavit, et regnum coeleste atque terrestre sibi acquisivit (Col. II). Unde resurgens a mortuis, apparensque discipulis suis, ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, et reliqua (Matth. XXVIII). Et, Dominus, inquit, erat cum eo (Act. X), quia Pater semper est cum Filio. Unde ipsa Veritas ait: Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII). Hinc et Petrus in Actibus apostolorum ad Judaeos ait: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptisma quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth quomodo unxit 109.0415B| eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Quem Deus Pater magnificavit (Act. X), hoc est in excelsum exaltavit; et dedit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II).
Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et centurionibus et ducibus et judicibus omnis Israel, et principibus familiarum, et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Domini, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat ille, hoc est in Jerusalem. Altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, 109.0415C| posuerat coram tabernaculo Domini, et obtulit in eo mille hostias (Exod. XXXVI, XXXVII, XXXVIII, XXXIX). Gabaon, unde Gabaonitae supplices venerunt ad Jesum (Jos. IX), erat olim metropolis et regalis civitas Hevaeorum, ceciditque in sortem tribus Benjamin. Fuit autem et ipsa separata Leviticis (Jos. XVIII), sicut supernis demonstratum est. Unde miror cur Josephus scripserit quod Salomon, in Hebron veniens, in altari aereo, quod fecerat Moyses, sacrificaret Deo, nisi forte ipsam Hebron excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod David ibi primum regnare coeperit (Exod. XXXVIII). Interpretatur autem Gabaon sublimitas vel collis patruelis.
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Dixitque Salomon Deo: 109.0415D| Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo. Tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terrae. Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo. Quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare, et reliqua. Ubi moraliter considerandum est: si Salomon, rex factus in terrestri Jerusalem, non aurum, nec divitias, non substantiam, neque gloriam mundanam a Deo petivit, quanto magis necesse sit rectoribus sanctae Dei Ecclesiae, quibus commendata est cura et regimen animarum, ut non 109.0416A| substantiam terrenam vel divitias mundi quaerant, sed sapientiam et scientiam legis Dei atque divitias virtutum appetant, ut possint populum Dei digne judicare, et ingressum ejus ad fidem atque egressum ad speciem aeternae beatitudinis rite ac rationabiliter docendo ei demonstrare.
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis. Quod dicit: coram tabernaculo foederis, significat arcam Domini, in qua tabulae testamenti ac pacti Domini, quod pepigit cum Israel, collocatae erant, maxime cum in superioribus ita scriptum sit: Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum eadem tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Dominum; 109.0416B| nimio enim fuerat terrore perterritus, videns gladium angeli Domini (I Par. XXI). Arca autem Domini, postquam eam introduxit David in domum suam, mansit ibidem, donec constructum est templum, et tunc eam Salomon transtulit in templum Domini.
Et regnavit super Israel, congregavitque sibi currus et equites; et facti sunt ei mille quadringenti currus et 12,000 equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Jerusalem. Urbes quadrigarum dicit oppida sive aedificia ac loca, quae in terra Judae sive in Jerusalem erant aedificata ad stationem curruum: quod sequentia monstrant, ubi dicitur: Et cum rege in Jerusalem. Mystice autem currus et equites David spiritualis significant angelorum hominumque 109.0416C| ministeria, quae quotidie deserviunt Creatori, et ejus in omnibus obediunt voluntati; de quibus in Psalmo scriptum est: Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, Dominus in illis (Psal. LXVII). Consuetudo est Scripturae divinae, allegorice loqui, ut cum David dicat, aliud velit intelligi. Unde hic currus significatur hominum vincta copulatio, quia ita sanctos charitas vincit, sicut loris et jugis animalia sociantur. Unde et Dominus ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini, quia ille velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum cursum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait: Decem 109.0416D| millium multiplex. Quod bene ad innumeros populos, non ad equos, noscitur pertinere. Subjunxit: Millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis, qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo. Sed quia mille quadringentos currus et duodecim millia equitum Scriptura dicit esse Salomonis, quid per quadringentenarium numerum, ubi quadragies deni numerantur, nisi tempora legis priscae designantur? Quia et Moyses illam accepturus, 40 diebus jejunavit, et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, 40 annis in eremo mansit (Exod. XXIV). Et quid per duodenarium numerum, nisi tempus gratiae Christi, ostenditur, 109.0417A| in quo apostolica doctrina populum Novi Testamenti edocendo nutrit? Bene quoque per quadragenarium et duodenarium numerum currus et equites Salomonis numerantur, quia per utrumque Testamentum sancti viri, sacris litteris eruditi, sessioni Dei habiles efficiuntur, quibus ille praesidens secundum voluntatem suam nos regendo ducit ac gubernat.
Adducebantur autem ei et equi de Aegypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta, similiter de universis regnis Syriae emptio celebrabatur. Coam ergo alii dicunt insulam esse unam de Cycladibus; Hebraei vero dicunt, hoc nomen congregationem significare. Adducebantur 109.0417B| autem Salomoni equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis, cum per negotiatores spirituales, hoc est, doctores sanctos de gentibus homines rationabiles intellectu atque actu strenui ad fidem Christi convertuntur, sessionique divinae digne conversando habiles efficiuntur. Unde equorum quadrigam pretio sexcentorum argenteorum emptam dicit, et equum similiter centum quinquaginta, quia divinorum testamentorum venustissima locutione ad cognoscendam fidei veritatem, praedicatoribus sanctis laborantibus, in usum regis coelestis homines perducuntur. Sexcenti ergo numerus, ubi sexagies deni enumerantur, perfectionem evangelicae doctrinae significat, qua perfectio totius legis veraciter constat, praecipue cum Redemptor noster sexta die 109.0417C| passus pro salute humani generis omnia quae de se in lege et prophetis scripta sunt complevit. Unde ipse in cruce pendens, quando offerebatur ei acetum in spongia hysopo circumpositum, cum accepisset potum, dicit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX). Centum vero quinquaginta, ubi ter quinquageni consistunt, Veteris Testamenti sanctionem propter Pentecosten ac jubilaeum et propter illam triplicem distinctionem Scripturae Veteris Testamenti (quam Salvator in Evangelio fecit, dicens: Quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysis, et prophetis et psalmis de me [Luc. XXIV] ) manifeste designat. De diversis ergo gentilibus quadrigae et equi spirituales vero Salomoni adhibentur, quia ex omni natione, 109.0417D| quae sub coelo est, Ecclesia ejus congregatur. Unde, juxta Psalmistae vocem, adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI).
CAPUT II. De eo, quod Salomon elegit operarios domus Dei, et misit ad Hiram regem Tyri, postulans ab eo auxilium, cui ille postulata voluntarie concessit. De numero proselytorum qui ad opera domus Dei ordinabantur.
Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi. Et numeravit 70,000 virorum portantium humeris, et 70,000 qui caederent lapides 109.0418A| in montibus praepositosque eorum 3,600. Domus Dei, quam aedificavit rex Salomon in Jerusalem, in figuram facta est sanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici (sui videlicet redemptoris) aedificatur: quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim, evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis; ubi, peracto ultimo judicio, tota est regnatura cum illo (I Cor. XV). Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino: Illi autem, qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores: neque enim ultra mori poterunt. Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, 109.0418B| cum sint filii resurrectionis (Luc. XX). Ad hanc ipse pertinet Mediator Dei et hominum, Christus Jesus, ipso attestante, cum ait: Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Quod exponens evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (I Cor. III). Dicit et Apostolus de nobis: Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem Spiritum ejus in nobis efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum, et ipsius videlicet Domini, et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, sed ipsius, tanquam lapidis angularis, singulariter electi et pretiosi, in fundamento fundati; nostri autem, 109.0418C| tanquam lapidum vivorum, superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum (Ephes. II; I Petr. II). Designat eamdem domum Dei spiritualem et tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitate Jerusalem, illa ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patria ipsa et civitate constructa inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret (Exod. XXXVI, XXXVII, XXXVIII, XXXIX), potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, 109.0418D| in hac futura requies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec a proselytis etiam et gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres Veteris Testamenti, et antiquus ille Dei apostolus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi; quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spirituali sensu excussum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo, multimodis ostendatur insinuare figuris.
Quod autem Salomonem decrevisse dicitur aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi, ad 109.0419A| eumdem sensum pertinet, quia sancta Dei Ecclesia domus Dei est, quam ille perpetualiter inhabitat, et palatium coelestis regis, ubi ipse gloriae suae magnitudinem universis gentibus ostendit. Operarii autem veri Salomonis quique sunt electi, qui vel recte credendo ac bene operando semetipsos habiles aedificio Dei faciunt, vel alios docendo ad futuram templi Dei gloriam praeparant. Quid autem significet septuagesimus et octogesimus, necnon et sexcentesimus atque tertius numerus, in sequentibus dicemus.
Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum, in qua habitavit, sic fac mecum, ut aedificem domum Domini Dei mei, ut 109.0419B| consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocaustomata mane et vespere, sabbatis quoque et Neomeniis et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israel, et reliqua. Narrat autem Regum historia (III Reg. V), quod Salomon aedificaturus domum Domino, quaesierit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque Salomone, postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperit, promptumque mox ad adjuvandum se in omnibus ejus invenerit animum, ita ut artifices illi, et ligna et aurum, prout opus habebat, dederit: cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos plurimos tritici et olei choros 109.0419C| in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quin Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipso nomine et serenissimo regni sui statu illum significet de quo dixit Isaias: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX). Hiram vero, qui Latine dicitur vivens excelse, credentes ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique patientia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem ipsos rerum Dominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius ad vitam nobiliter augmentatam ac contra haereticos schismaticos et paganos principalibus erectam esse decretis. Petiit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens in 109.0419D| carne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam, aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum et de gentibus adjutores operis elegit. Nam de utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae in domum Domini ponerentur, quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros quondam ad saeculum claros, sed securi dominicae praeparationis de monte suae superbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatis instituti in aedificio Ecclesiae pro suo quisque merito vel tempore collocaretur. Misit etiam artifices, quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis 109.0420A| jure praeponerentur, Domino gentilitas obtulit: qualis fuit ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus atque fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem pene significatione accipitur, quia nimirum viros sapientia et ingenio praeclaros ostendit. Pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbum Dei, et oleum charitatis atque unctionis et illuminationis Spiritus sancti. Convenit autem apte rebus Ecclesiae, quod, auxilium operis sancti efflagitans, ait ad Hiram Salomon:
Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et 109.0420B| hyacintho, et qui sciat sculpere caelata cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea et Jerusalem quos praeparavit David pater meus. Sed et ligna cedrina mitte mihi, arceuthina, et pinea de Libano. Scio enim, quod servi tui noverint caedere ligna de Libano. Et erunt servi mei cum servis tuis, ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio aedificare, magna est nimis et inclyta. Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria, tritici coros viginti millia, et hordei totidem coros, olei quoque sata viginti millia, et reliq. Servi quippe Hiram, qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, adque obsequium sui Redemptoris 109.0420C| eorum vota transferre. Cum quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi, quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant, eruditione in verbo fidei institui, ne, si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum. Sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium 109.0420D| errores noverant, et quo certius noverant, eo artificiosius hos expugnare atque evacuare didicerunt.
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, ideo te regnare fecit super eum, et addidit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit coelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum, et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi. Misi ergo tibi virum prudentem, et scientissimum fabrum, Hiram [Heb., Abif] patrem meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit, qui noverit operari in auro, et argento, et aere, et ferro, et marmore et lignis, in 109.0421A| purpura quoque et hyacintho, et bysso, et coccino, et qui sciat caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcunque in opere necessarium est, cum artificibus tuis, et cum artificibus Domini mei David patris tui, et reliq. Quod ergo dicit Hiram per litteras suas ad Salomonem: Misi tibi virum prudentem, et scientissimum fabrum, patrem meum, Hiram, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit, ostendit eum ex progenie esse Salomith de tribu Dan, de quo in libro Numerorum scriptum reperitur (Num. XXXIV). Patrem vero ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum de progenie Ooliab de tribu Dan, qui in eremo cum Beseleel operatus est (Exod. XXXVI). Quod vero eum Tyrium vocat, aiunt Hebraei hoc translatione factum fuisse. Zochri enim lingua 109.0421B| eorum plasmatio intelligitur. Tyrus enim, quem illi Ozor vocant, in quibusdam locis angustia, in quibusdam plasmatus intelligi solet. Idcirco vocat Hiram patrem suum, quia ad eum de terra Israel ad peregrinandum profectus docuit illum timorem Domini, et adduxit ad cognitionem Dei. Mystice autem Hiram significat doctores ex gentibus, quos misit gentilitas ad Ecclesiam. Isti norunt operari in auro, et argento, et aere, et ferro, et lignis, et marmore, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino. Aurum significat sapientiae claritatem, argentum eloquii nitorem, aes praedicationis sonoritatem, ferrum fidei firmitatem, marmor virtutum decorem, ligna bonorum operum viriditatem, purpura per martyrium sanguinis effusionem, hyacinthus coelestem 109.0421C| conversationem, byssus corporis castitatem, coccinus charitatis plenitudinem. In his omnibus Hiram spiritalis scit operari, quia in Ecclesia Dei in singulis his speciebus novit strenuus et utilis fieri, quatenus omnis virtus domus Dei condigno splendore coram oculis hominum ad instructionem eorum fulgeat, et bonae voluntatis odore ante conspectum divinitatis acceptabilis fiat. Quod autem dicit Hiram ad Salomonem: Nos autem caedemus ligna de Libano, quod necessarium habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppen, tuum erit transferre ea in Hierusalem, significat quod gentes, audita fama Evangelii, diversas hominum personas cum credulitate transmittunt ad baptismatis perceptionem. Solius tamen est veri Pacifici, nostri videlicet 109.0421D| Redemptoris, ut abluendo peccata per sacramenta coelestia, unitati illos sanctae inserat Ecclesiae. Unde Joannes in Evangelio ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I).
Numeravit ergo Salomon rex omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia, sexcenti; fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octuaginta millia qui lapides in montibus caederent, tria autem millia et sexcentos praepositos operum 109.0422A| populi. Proselyti autem vocabantur Graece qui, ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione, transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel illi triginta millia qui ad praecidendas de Libano cedros missi sunt, sicut in libro Regum narratur (III Reg. V); de gentibus Hiram et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne ergo hominum genus, per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificio templi praecessit. Judaei namque proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii unam eamdemque Christi Ecclesiam sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt. Fuerunt itaque Salomoni septuaginta 109.0422B| millia eorum, qui onera portabant, et octuaginta millia latomorum in monte, absque praepositis, qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum, ut in Regum scriptum est (Ibid.), praecipientium populo, et his qui faciebant opus. Latomos dicit lapidum caesores. Idem autem lapidum caesores quod et lignorum caesores figurate designant, hoc est, sanctos praedicatores, qui mentes insipientium dolabra verbi Dei exercent, eosque ab ea in qua nati sunt tortitudine ac deformitate transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei, aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, ac caesa ac praeparata utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet 109.0422C| sensus, quod omnes in monte superbiae nati sumus, quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quotquot autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimus catechizando, et sacramenta fidei percipiendo, de monte superbiae, et in montem domus Domini transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem, quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent, pars item onera portarent. Diversa namque sunt dona Spiritus; et quidam majorem dicendi ac protervos arguendi constantiam habent; quidam interiores ad consolandos pusillanimes et infirmos sublevandos existunt; quidam utriusque virtutis munere 109.0422D| praediti ad opus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos quibus Apostolus loquitur dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V). Praepositi autem, qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat (Gal. VI). Recte praefati operarii 70,000, et 80,000 perhibentur: septuaginta videlicet propter sabbatismum animarum, septimus enim dies in sabbatum, id est, requiem, consecratus est; octoginta propter spem resurrectionis, quae 109.0423A| octava die, id est, per sabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero in praesentis libri historia, hoc est, Paralipomenon, pro tribus millibus trecentis praepositis, qui in historia Regum adnumerantur (III Reg. V), tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte propositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur.
CAPUT III. De aedificio domus Dei, et longitudine ac latitudine atque altitudine. Quod domum majorem texit tabulis ligneis, et desuper laminis aureis adornavit, sculpsitque illam variis picturis. De pavimento domus Dei, quod marmore pretiosissimo stravit. De sancto sanctorum et factura cherubim in illo. De velo quod oppansum erat coram arca Domini, et sancta sanctorum a sanctuario dividebat. De duabus columnis ex eis quas finxit Salomon, et posuit in vestibulo templi.
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem praeparaverat David in area Ornan Jebusaei (II Reg. XXIV; I Chron. XXI). Aedificabatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est in visione pacis, quia dilatata totum per orbem 109.0423C| Ecclesia in una eademque fide, et veritatis catholicae societate consistit. Namque in scissura mentium Deus non est, sed Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV). Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons Domini in vertice montium (Isai. II). Et ipse de se in Evangelio: Non potest, inquit, civitas abscondi supra montem posita (Matth. V). Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat spes et fides nostra, nulla est. 109.0423D| Et recte mons Moria, id est, visionis vocatur, quia electos suos, quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque erat David, sicut caeteris prophetis, venturus in carne Dominus. Bene idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia areae solet vocabulo designari, dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III). Ornan, qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus, natione quidem gentiles significat, nomen autem eosdem illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito dicat 109.0424A| Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Jebus eadem est civitas quae est Jerusalem, sicut supra ostensum est. Et Jebus quidem interpretatur conculcata, Jerusalem autem visio pacis. In qua quandiu Ornan gentis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea David locum holocausti emeret, cum Salomon templum in ea Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat, conculcabatur et illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur, sequens; cum vero illam gratia sui conditoris respexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen.
Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto 109.0424B| regni sui. In libro vero Regum de hoc ita scriptum est: Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel (III Reg. VI). Ordo et sensus est: In anno quarto regis Salomonis super Israel, mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum ipse Maium dicit. Namque apostolis, quo Pascha celebratur, principium mensium erat in mensibus anni. Ex quo manifeste claret quia mox, peracto Pascha, coepit aedificare domum Domino; et consecratur mystica solemnitate populus, quia manum ad mysticum opus misit. Fit autem in Regum commemoratio egressionis ex Aegypto, quando tabernaculum aedificari coeptum est 109.0424C| Ibid.), ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque domus transierit, et huic quoque summae temporis sacramentum inesse speciale cognoscat. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest eo referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicae Incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coeperit (Act. II). Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad 109.0424D| faciendum Pascha his qui immundi super anima, vel in via procul positi, ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent (Num. IX). Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae nostrae, et procul adhuc positi a populo Dei non potuimus primum Pascha facere, quod in carne et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est.
Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Domini, longitudinis cubitos in mensura prima 60, latitudinis cubitos 20. Porticus vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitos 20; porro altitudo 120 cubitorum erat. Denique in libro Regum de mensura 109.0425A| istius domus ita scriptum est: Domus autem quam aedificabat Salomon Domino habebat 60 cubitos in longitudine, et 20 cubitos in latitudine, et 30 cubitos in altitudine (III Reg. VI). Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, quam in exsilio peregrinationis hujus patitur atque tolerat, donec ad patriam, quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet per Deum (Matth. V), donec veniat tempus quando sive ad pacem suam conversis, sive funditus omnibus exstinctis inimicis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, 109.0425B| usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). Ubi notandum quod 30 cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro praesenti Paralipomenon aperte scriptum est quod altitudo 120 cubitorum erat (III Reg. VI). Notandum sane quod 30 cubiti altitudinis, de quibus in Regum legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant. Deinde alii 30 cubiti usque ad tertium coenaculum addebantur, quousque portae, quae erant circa templum ab Austro et Aquilone et Occasu, ad tectum perveniebant, ut Josepho narrante didicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii 60 cubiti numerabantur, et sic tota altitudo domus juxta librum 109.0425C| Paralipomenon in 120 cubitis consummata est. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad Orientem, juxta fidem praefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat, qui videlicet liber illas, de quibus praediximus, porticus circa templum cellaria vocat et cubicula. Unde in priore libro ita scriptum est: Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus templi, et cellariorum et coenaculi et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis (I Par. XXVIII). Ubi et exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxerit: Necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum. Quod autem 109.0425D| omnis altitudo templi 120 fuit cubitorum, ad idem sacramentum respicit: quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionem, resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque, qui ex septem et octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium, perficietur autem in fine saeculi, resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigorium ducta, id est, cum omnibus suis partibus annumerata, 120 efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario magna electorum beatitudo in futura vita designatur. Apte hic tertium 109.0426A| domus Domini coenaculum consummatur, quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur.
Domum quoque majorem texit tabulis ligneis cypressinis, et laminas auri obrizi affixit per totum. Domum majorem, ipsum templum, quod erat pro foribus oraculi, dicit. Nam tripartita fuit distinctio ipsius fabricae: hoc est, porticus ante templum, et ipsum templum (in quo altare thymiamatis, et mensa panum propositionis, et candelabrum luminis posita erant), et oraculum, hoc est, sanctum sanctorum, ubi arca testamenti, et cherubim post velum collocata erant. Quae omnia secundum spiritalem significationem ita distingui possunt, ut dicamus porticum, 109.0426B| quae erat ante templum, antiquorum figuram gestare fidelium, ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae tempus in mundum venerunt, porro domum interiorem regni coelestis gaudia, quae utrisque justis dantur, figurare. Notandum ergo quod ipsius domus parietes lapidibus pretiosis fuerunt facti, opertique tabernaculis cypressinis sive cedrinis, et insuper laminis aureis vestiebantur. Unde in Regum scriptum est: Et cedro omnis domus vestiebatur, habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes (III Reg. VI). Lapides parietis sive pavimenti, et tabulae et aurum, sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant; sed ea utique distinctione, cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque 109.0426C| regulam sibimet agglutinati; tabulae cedrinae sive cypressinae sint sancti, latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in una eademque fide sibimet alterutrum connexi; auri laminae sint sancti supereminentem scientiae charitatem habentes, hocque fulgore gratissimo ad invicem congaudentes. Quae tria beatus Apostolus una scientia complexus est, dicens: Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Gal. V). Fidei namque invictae lapis figuram tenuit; cedrus sive cypressus, actionis odoriferae; aurum, transcendentis omnia dilectionis.
Sculpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem complectentes. Sculptura palmarum descriptio 109.0426D| est virtutum, per quas victoria vera adipiscitur, et remuneratio futura coeli promeretur. Catenulae ergo invicem se complectentes ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus, juxta id quod in Regum scriptum est (III Reg. VI), habet celaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulta tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus, quales sint ipsi, quid agant in exemplum vivendi proferunt.
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo. In Regum vero de pavimento domus Dei ita scriptum est: Attexit pavimentum tabulis 109.0427A| abiegnis (III Reg. VI). Unde patet, quia tabulas abiegnas, quibus pavimentum tegeret, nequaquam in terra posuit, sed primo illud marmore praetexit, ac deinde tabulas marmori superposuit, ac tertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem latitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad laquearia perveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel certe ipsos electorum choros sibimet per tempora variantia succedentes significat; ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua in temporali hac vita positi socialiter invicem, charitate dictante, conversantur, non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo, 109.0427B| idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vita justorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde spiritalium virtutum latitudine est adornanda in opere. Alioquin quid utilitatis habebat decor marmoris pretiosissimi, lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquid tacite significabat, ac bonorum plenitudinem operum fortitudine fidei intemeratae suffulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu durabile, mentem electorum infima quoque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem non incongrue demonstrat. Auri autem laminae, quae marmori aut tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis de corde puro, et conscientia 109.0427C| bona, et fide non ficta (I Tim. I). Quia sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita charitas caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget. De quo consequenter subjungitur:
Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus et postes, et parietes, et ostia. Parietes templi Salomon auro texit, cum Redemptor caecum filium lumine sapientiae atque charitatis illustravit; et trabes, cum sanctos doctores eodem sapientiae lumine atque contemplationis et dilectionis honore praecipue sublimavit. Texit postes et ostia, cum adytum fidei, ipso Domino pandente qua veritate reluceat, omnibus in Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium ergo templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. 109.0427D| XIV). Et sicut alibi dicit: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X).
Et coelavit cherubim in parietibus. Hoc est, angelicam conversationem formavit in hominum moribus, ut sicut ab angelis sibi laudabiliter servitur in coelis, ita et ab hominibus devote sibi serviatur in terris.
Fecit quoque domum sancti sanctorum, longitudinem, juxta latitudinem domus, cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum, et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. Hinc quoque in Regum ita scriptum est: Porro oraculum habebat 20 cubitos longitudinis, et 20 cubitos latitudinis, et 20 cubitos altitudinis (III Reg. VI). Oraculum 109.0428A| namque vocatur ipsa domus, quae et sancta sanctorum dicitur, quia vel divina hominibus, vel evangelica allocutio cum secretorum quoque revelationum mysterio conceditur. Unde bene oraculum in adytis, hoc est, in interiori domo factum est; quia in superna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur. Quod dicit 20 cubitos altitudinis, parietem significat cedrinum, qui oraculum, id est, sancta sanctorum ab aede exteriore segregabat. Oraculum vero, ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine et latitudine et altitudine, id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubi regem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola visio charitatis divinae ac fraternae per omnia fulget. Quod sequentibus quoque verbis 109.0428B| astruitur, cum dicitur: Et laminis aureis texit eam. Quod est aperte dicere, quia supernae munia charitatis implevit. Quod autem subditur, quasi talentis sexcentis, in talenti nomine, quo perfectio ponderis demonstratur, ipsius charitatis perfectio (sicut et in sexcentis ) insinuatur, ubi centenarius numerus per senarium multiplicatus constat.
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent; coenaculaque texit auro. Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna figurari. Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae auri affigebantur in parietibus domus Domini, quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bono operum proficimus 109.0428C| et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum per gratiam Spiritus sancti, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum (Isai. LXVI). Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique, et necdum ad perfectionem venientes, illecebras vitiorum carnaliumque voluptatum mortificant, illis videlicet sermonibus veritatis confixi, quorum institutione carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur (Gal. V). Quos habere desiderabat Propheta, cum ait: Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Qui rursum ad perfectiora perveniens dicit de clavo dilectionis: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). Quod autem coenacula quoque tecta sint 109.0428D| auro, ad eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus, sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui conditoris et redemptoris significat, juxta illud Psalmistae: Abscondes eos in abdito vultus tui a conturbatione hominum (Psal. XXX); ita coenacula in alto eamdem vitam, hoc est, in coelis esse, et non in hoc mundo designant, dicente Apostolo: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Col. III).
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duo opere statuario, et texit eos auro. Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et ala 109.0429A| altera quinque cubitos navens, alam tangeret alterius cherub. Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos, et tangebat parietem, et ala ejus altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. Igitur alae utriusque cherub expansae erant et extendebantur per cubitos 20, ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum. De hoc quoque plenius in libro Regum narratur, ubi ita scriptum est: Quod fecit in oraculo duo cherubim de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, id est, decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, inmensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, 109.0429B| id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. Posuitque cherubim in medio templi interioris. Extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. Texit quoque cherubim auro (III Reg. VI). Cherubim, sicut Ezechiel aperte declarat (Ezech. X) angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque singulari cherub dicitur, plurali cherubim. Unde apte in figuris cherubim, quae erant in oraculo factae, angelica ministeria, quae conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi. Qui recte de lignis olivarum facti esse perhibentur, quia nimirum virtutes angelicae gratia Spiritus sancti, ne unquam ab amore 109.0429C| Dei arescant, unctae sunt. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur, habentes inviolatam in se sui conditoris imaginem, servata perpetuo sanctitate, et justitia, et veritate, quam prima conditione perceperunt. Denarius namque decem obolis constat, et continere in se nomen regis et imaginem consuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli sancti in imagine sui conditoris, ad quam facti sunt, semper manent, et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant, recipiunt. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, id est, decem cubitos habentes in summitate alae usque ad alae alterius summitatem. Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, 109.0429D| virtutes significant eorum quibus ad coelestia semper volare atque in his conversationem angelorum ponuntur alae, quid apertius quam gratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui semper in coelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe, quia levitate spiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicunque voluerint, statim quasi volando praeveniant; et hic cum alis figurati, et prophetis cum alis ostensi. Bene autem dicitur, quod quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quoniam virtutes angelicae legem Dei, quae in quinque libris descripta est, indefessa devotione custodiunt, diligendo videlicet Dominum Deum suum ex omnibus viribus 109.0430A| suis, diligendo et proximos tanquam seipsos. Plenitudo enim legis charitas est (Rom. XIII). Proximum autem eorum et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus, et homines electi, eorum aeque concives. Unde utraque ala cherub ejusdem mensurae esse perhibetur (Hebr. XII), quia videlicet eadem ipsa devotione, qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Sicque simul alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli de conditoris sui praesentia laetantur. Decem quoque cubitorum erat ala cherub secundi, mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim. Duo erant facta cherubim propter consortium ejusdem, de quo loquimur, charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare 109.0430B| non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit (Marc. VI; Luc. X), ut tacite doceret eis qui verbum fidei praedicarent virtutem dilectionis ante omnia esse tenendam. Uniusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia disparilitas voluntatum sive cogitationum in superna patria nulla est, ubi omnes una eademque Dei praesentis visione et gloria illustrantur. Posuitque cherubim in medio templi interioris. Extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant. Manifestum est ex his quae praedicta sunt, quare cherubim in medio templi interioris sint positi, quorum habitatio semper est in 109.0430C| coelis. Extendebant autem alas cherubim, quasi ad volandum, quia spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis paratum. Quod vero ala una tangebat parietem et ala cherub secundi alterum parietem, ad illam charitatis administrationem, quam nobis exhibent angeli, pertinent. Quod alae alterae in medio se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam, qua se alterutrum complectuntur, exprimit. Bene autem sequitur: Texit quoque cherubim auro, quia et naturam eorum Conditor immortali charitate sublimavit, et mentem vera dilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane, quod Moyses, dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam (Exod. XXXVII). Salomon 109.0430D| autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret, sub quorum alis arcam in medio poneret cum propitiatorio et cherubim prioribus. Sicque factum est ut in tabernaculo quidem essent cherubim duo, in templo autem quatuor. Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent. Sed repetitum est opus atque augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur quod, multiplicata post incarnationem Dominicam Ecclesia, latius esset gentibus sublimitas coeli civium pandenda, qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque ereptione atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant. Extendunt enim alas adinvicem super arcam, 109.0431A| cum ad laudem Domini Salvatoris referunt beneficium vitae perceptum; extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur, eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos consortes atque imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quod fideles utriusque populi, Judaei et gentiles, possessores secum habent aulae coelestis: non quod in illa patria distinctio sit localis inter utrumque populum, sed quia major fiat festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria justos utriusque populi visione quoque suae gloriae ad laudem sui creatoris 109.0431B| excitant; nec solum de illorum, quos secum intus habent, hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam nostri, qui hic adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam gerunt sedulam. Unde bene de eisdem cherubim in libri praesentis historia scriptum: Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum: quia nos ab hujus aerumna peregrinationis erectos ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant erectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi parietes extendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia sic angeli suam perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque, quos in terris adhuc peregrinari 109.0431C| conspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestem patriam introducant. Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I). Possunt etiam per duos cherubim duo Testamenta figurari: qui nimirum cherubim in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae provisionis, nobis utique inaccessibili atque incomprehensibili, ante saecula dispositum est, quando et qualiter, quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris (Rom. V). Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant. Unde 109.0431D| Deo fideliter servientes denario remunerandos esse regni perpetui ostendunt (Matth. XX). Geminas habent alas, quia memores testamenti sui Conditoris per aspera aeque ut prospera indefesso proposito semper ad coelestia tetendisse ac pervenisse se declarant, qui hic idem auditoribus suis faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherubina, et quinque cubitorum ala cherub altera, quia in omni labentium rerum varietate sancti universos sui corporis sensus in obsequium sui Conditoris extendunt. Et opus unum erat in duobus cherubim, quia utriusque Testamenti scriptores una eademque castitate operis, et charitatis devotione Deo serviunt. Una et consona Domini voce ac fide praedicant. Alae 109.0432A| ergo cherubim interiores super arcam se invicem contingebant, quia Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingebant, quia Vetus Testamentum proprie est antiquo Dei populo scriptum, Novum vero nobis, qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti, hoc est, septentrionali recte comparamur, quibus post frigora ac tenebras idololatriae lucem veritatis cognoscere datum est. Versas habent facies cherubim ad exteriorem domum, quia nostri gratia, qui adhuc foris stamus, neque re ipsa, sed spe salvi facti sumus (Rom. VIII); divini sunt libri conditi, quia scriptores eorum jam regnantes cum Domino illumque collaudantes in coelis, curam nostrae gerunt 109.0432B| salutis, proque nostris erratibus apud ejus pietatem interpellant.
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, coccino et bysso, et intexuit ei cherubim. Hoc quod hic de velo ante oraculum narrat, in Regum praetermissum est; sed ibi narratur, quod hic non habetur: quod in ingressu oraculi fecerit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum (III Reg. VI). Sed velum istud decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos etiam ob sericum fulgeret, sed in ejusdem mysterii, cujus et ostiola, congrua significatione arcam atque ingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur, quoties advenirent, quibus in Sancta sanctorum esset 109.0432C| ingrediendum. Hujus ergo veli sedula revelatio secundum legem apertionem significat regni coelestis, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptisma, quod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi (Matth. III). Et, moriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum (Matth. XXVII), ut aperte doceretur, quod figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritas Evangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed jam jamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem 109.0432D| velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, purpura, coccino et bysso factum esse, ei quoque cherubim intexti esse memorantur. Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchyliorum conficitur, et sanguineam ipsa praefert speciem, non immerito sacramentum Dominicae signat passionis, quod nos imitari, crucem nostram portando, debemus. Coccino, quod rubeo colore flammescit, congrue virtus imprimitur amoris, de quo mirantes dixere qui cum Domino ambulaverant discipuli: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV.) Byssus, quae de terra virenti germine 109.0433A| nascitur, et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem perducitur speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat, cujus quasi humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus, dicens: Mortificate membra vestra quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col. III). Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). Intexuntur vero cherubim, eisdemque quatuor eximiis coloribus conficiuntur, cum universa, quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica 109.0433B| praesidia, Domino donante, protegimus. Intexuntur vero cherubim, cum in bonis quae agimus, multitudine sapientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, et, ne forte a virtutum colle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.
Fecit etiam ante fores templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis. Porro capita earum quinque cubitorum; nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. Malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit. Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris. Eam quae a dextris erat, vocavit Jachin, hoc est firmitas; et quae ad laevam, Booz, hoc est, in robore. In Regum vero, ubi de adventu Hiram artificis ad Salomonem 109.0433C| narratur, de his columnis ita scriptum est: Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambigebat columnam utramque. Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusili aere. Quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum, et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat. Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum. 109.0433D| Eodem modo fecit et capitello secundo. Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quatuor cubitorum; et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi, etc. (III Reg. VII). Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis: ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione (Gal. II). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolos namque et doctores 109.0434A| cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opere, et contemplatione ad superna erectos. Duae enim sunt, ut et gentes, et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est: quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. XIV). Et sicut alibi dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere eorum positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut sive a luce scientiae legalis quisque, seu ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos, qui 109.0434B| sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo: vel certe, quod de eisdem columnis in historia praesenti, hoc est, Paralipomenon ita scriptum est: Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: ideo sunt duae factae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis et adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon, quod ea porticus templi etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, quod inter vestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere intelligi. Bene autem utraque columna decem et octo cubitos altitudinis habere memoratur. Ter etenim seni decem et octo faciunt. Tria vero ad fidem 109.0434C| pertinere propter sanctam Trinitatem; sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est (Gen. II). Et tria per sex multiplicantur, cum justus et fide vivit (Hab. II), cognationemque piae credulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columnaque ante fores templi decem et octo cubitis alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non, nisi per fidem et opera justitiae, nos ad superna gaudia vitae posse pervenire. Quod autem dicitur in Paralipomenon ipsas columnas triginta et quinque esse cubitorum, allegorica significatione similiter ipsam perfectionem indicat magistrorum. Septenarius ergo numerus si per quinarium, vel quinarius si per septenarium multiplicentur, tricesimum et quintum 109.0434D| numerum adimplebunt, et quinarius propter Pentateuchum Moysi legem veterem, septenarius vero propter septiformem Spiritum in flore radicis esse manentem, Evangelium exprimere videtur. Unde Dominus alibi quinque panibus quinque millia hominum (Matth. XIV), et alibi septem panibus quatuor millia virorum pavisse in Evangelio describitur (Matth. XV). Columnae ergo praedictae triginta quinque cubitos habebant, ut insinuarent, apostolos Christi et doctores Evangelii geminorum Testamentorum perfecte habere scientiam. Quibus Dominus in Evangelio ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Marc. IV); et quibus ipse post resurrectionem suam 109.0435A| aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV): tribuens eis Spiritum sanctum, qui illis omnia manifestavit, sicut ipse promisit eis, dicens: Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis (Joan. XIV). Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusili aere. Quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum. Capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, praecordia sunt fidelium doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus, sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur, et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt Testamenta, 109.0435B| quorum meditationi atque observantiae doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque libris scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiam saeculi aetates Veteris Instrumenti series complexa est. Novum ergo Testamentum non nobis alia praedicat quam quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat et prophetae. Et quasi in modum retis et catenarum, sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat. Unde superius in historia scriptum est, quod Hiram fecerat quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum. Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis varietas est virtutum 109.0435C| spiritualium in sanctis, de qua Domino cantatur in psalmis: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate diversorum charismatum (Psal. XLIV). Vel certe multiplex contextio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat: quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus appositae retis et catenulae miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent. Septena quidem versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero erant. Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari, Joanne attestante in Apocalypsi. Qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem, mox exponendo subjunxit: 109.0435D| Qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram (Apoc. V). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Domino loquens: Et requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patres utriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, ut essent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella. Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, ut rursum in seipsum quasi circulo facto rediret. Nec 109.0436A| figura sacramenti in abscondito est, quare duo ordines sint retiaculorum, cum constet geminae discretionis esse virtutem dilectionis, quando videlicet Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum tanquam nosipsos amare praecipimur (Deut. VI). Sed uterque ordo ille septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratia Spiritus sancti potest amari, nec proximus. Facta sunt autem retiacula haec, ut tegerent capitella, hoc est, undique in gyro circumdarent, quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte intelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis. Capitella etenim volumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, dono charitatis undique 109.0436B| probantur esse vestita. Nam et in eis, quae in Scripturis non intelligimus, charitas latet, et in eis, quae intelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum. Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa interius grana circumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico unius fidei munimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque viri vitam moresque designare, qui velut plurima uno cortice grana, circumplectens mala cogitationum virtutumque spiritualium insignia, ne forte defluant, firma fidei et humilitatis curat vallare custodia. Et apto prorsus mysterio capita malogranatis erant in gyro circumdata, quia doctores 109.0436C| sanctos necesse est priorum vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones ex parte omni communire, ne, si forte aliter, quam illorum habet regula, vixerint aut docuerint, errent. Cum vero dictum sit de retiaculis, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum, videturjuxta ordinem operis ipsius, quod malogranata fuerunt facta in circuitu capitellorum a parte inferiore, atque ex eisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, quare retiacula super summitatem fuerint malogranatorum annexa, quae ad unam pene significationem sive personarum seu virtutum pertinent spiritalium. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in 109.0436D| virtutum, donec videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII): qua virtute nulla potest major adiri. Unde et Apostolus: Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V). Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. Quid enim per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos, nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae illius beatitudinis promittit, et iter, quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis lumina regni coelestis in quatuor Evangelii libris 109.0437A| ostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, neque additur, latitudinis aut altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine, an in latitudine intelligi debeat, relictum est. Constat autem absque ulla prorsus dubietate: quia columna, quam duodecim cubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat grossitudinis. Omnis enim circulus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quia diametrum habebat decem cubitorum, ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quod dicitur, opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seu 109.0437B| designet altitudinem, nihilominus ratio perspicua est, quia non nisi per Evangelium, exoptatissima illa vox insonuit: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Quod vero sequitur: Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula, juxta mensuram columnae dicit tantae amplitudinis, quanta erat et columna. Cujus tamen altitudo quanta fuerit, minime narratur. Quae etiam, ut reor, praesens historia in sequentibus, ubi facturam templi per singulas species enumerat, epistylia nominat. Sed haec capitella qualiacunque et quantacunque fuerint (non enim mensura eorum aperte Scriptura designat) more liliorum videntur esse apposita. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, 109.0437C| illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quia nec oculus vidit, nec auri audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Verum quia eadem supernorum societas civium utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Diximus enim, malogranata vel totius sanctae Ecclesiae, vel singulorum quorumque fidelium typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum pervenit, nonnunquam in aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur mysterium, quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, atque ad 109.0437D| aeternam vitae sit introducendus coronam. Quod autem dicitur in posterioribus hujus historiae locis, inter caetera quae fabricavit Hiram artifex regi Salomoni in aedificio templi, fecisse malogranata quadringenta, et retiacula duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epystylia et capitella columnarum, hoc non historicae narrationi ullo modo, neque allegorico sensui adversatur, quia juxta historiam sicut duae columnae et bina capitella, binaque epistylia, ita et retiacula duo fuerunt per singulas columnas singula, et bini ordines malogranatorum, hoc est, ducenta malogranata singulis retiaculis jungebantur. Bis enim ducenti quadringentos efficiunt. 109.0438A| Mystice autem sicut centenarium numerum praediximus aeternam beatitudinem figurare, et ducentenarium utriusque Testamenti populos ibidem in Christo adunandos, ita et nunc testamur, per quadringentenarium quatuor Evangelia eamdem beatitudinem omnibus rite in Deum credentibus et hanc fidem bonis operibus usque in finem vitae condigne servantibus spondere, a bonorum omnium largitore in coelesti regno tribuendam. Et statuit, inquit, columnas duas in porticu templi. Cum statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin, hoc est, firmitas. Similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz, hoc est, in robore. Dextera columna, ut supra diximus, illorum exprimit figuram doctorum, qui primitivam in Hierosolymis 109.0438B| instituere Ecclesiam; secunda eorum, qui ad praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe dextra columna eos significat qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerant: secunda illos qui hunc jam venisse, et mundum suo sanguine redemisse testantur. Et apte simili vocabulo ambae censebantur columnae, cum una, firmitas; altera, in robore, dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, nostrique temporis inertia tacite notaretur: ubi se nonnulli doctores sacerdotes et columnas domus Dei videri atque appellari volunt, cum nil in se prorsus firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas, ac desideranda bona invisibilia, nihil habeant roboris ad corrigendos, nil industriae saltem ad intelligendos eorum, 109.0438C| quibus praelati sunt, errores
CAPUT IV. De altare holocausti; de mari aeneo, et bubus super quos ipsum positum erat; de decem conchis in quibus lavandae erant hostiae; de decem candelabris aureis et decem mensis; de atriis domus Domini et distinctione eorum; de diversis vasis quae finxit Hiram Salomoni in regione Jordanis, fundens ea in argilosa terra. De altari aureo, hoc est, thymiamatis, et mensa propositionis, atque candelabro cum lucernis suis, et caeteris vasis ministerialibus. De hostiis templi interioribus et exterioribus.
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. Scriptum est in posterioribus quod Salomon fecerit omnia vasa domus Dei, et altare 109.0438D| aureum, et mensas et super eas panes propositionis, etc. (Exod. XXXVII.) Et quidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, Scriptura Regum sive Paralipomenon non dicit, sed tantum quod aureum fecerit dicit. Constat autem quod tantum facere non potuit quantum fecit holocausti: quia si decem cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templi latitudinem implevisset. Quanto ergo exterius erat positum altare holocausti quam incensi, quantumque genere oblationis, ac vilitate metalli ignobilius fuit, tantum quantitate mensurae, et hostiarum frequentia praestabat. Quia nimirum plures sunt multo 109.0439A| quibus dicatur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata: quam quos audire delectet: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Nec tamen hujus mensura altaris mystica ratione caret et numero. Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus. Sed et nunc dicendum breviter, quia si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris, amplitudo in charitate Dei et proximi per latitudinem, spes in exspectatione divinae visitationis per altitudinem figuratur. 109.0439B| Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis, quatuor autem sunt evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritalem, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profecto numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam 109.0439C| in eos qui persequuntur, exhibent. Denario enim numero spes coelestium praemiorum solet designari, Domino affirmante, cum eos, qui vinea magni patris familias laborant, denario remunerandos esse testatur (Matth. XX). Et idem altare, quod in figura factum est electorum, ob significandam eorum vitam perpetuam decem cubitis altum esse narratur.
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum, quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus coelaturae quasi duobus versibus alvum maris circumibant. Boves autem erant fusiles, et ipsum mare super duodecim boves impositum erat: quorum tres respiciebant 109.0439D| ad aquilonem, et alii tres occidentem, porro alii tres meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, mare habentes superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii. Capiebat quoque mensurae tria millia metretas. Haec eadem in libro Regum continentur, licet commisto ordine referantur. Unde ea quae ibi in ejusdem loci expositione dicta sunt, hic maxima ex parte poni placet. Mare quidem hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem peccatorum emundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba Dierum in sequentibus testantur. Sacerdotes autem 109.0440A| constat omnes electos typice in Scripturis vocari. eo quod sint membra summi sacerdotis, Domini nostri Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet maris Rubri in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem baptismi forma praecessit (Exod. XIV), exponente Apostolo eis dicente: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X). Sacramentum autem baptismi et vitae nobis munditiam quaerit in hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis 109.0440B| in lege Dominus omnia, quae facere debeamus, expressit (Exod. XX). Denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit (Matth. XX). Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium, quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum, qui in fine mundi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem a Domino debet coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur: quinque cubitorum altitudo ejus; quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquid tactu 109.0440C| deliquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisquis deinceps bonis studuerit insistere operibus. Alioquin diabolus, qui exierit de homine, si hunc a bonis vacare operibus viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI). Unde apte subditur: Et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus: per funiculum namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a nostris voluntatibus religamur, potest aperte signari, Scriptura dicente: Quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccl. IV): quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata est, nullo temporalium 109.0440D| rerum potest obstaculo dissolvi. Et sculptura subter labium circumdabat illud decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles. Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc additur quod sculptura hoc subter labium posita decem cubitis ambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in modum phialae repandum ac diffusum, quo a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem est cubitos coarctatum. Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata, quae necesse est 109.0441A| nos solerter intueri, ut videamus, quibus operibus sancti Deo placuerint ab initio, qua obstinatione in sceleribus perdurarint, quanta infelicitate ob scelera perierint reprobi. Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem. Duodecim vero boves duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendam in Christo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui nimirum boves mare sibi superimpositum portant, cum apostoli apostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium prompta implere devotione satagunt. Tresque ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem respiciunt, cum universis quadrati orbis partibus fidem praedicant 109.0441B| sanctae Trinitatis. Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. Intrinsecus namque latitant universa boum posteriora, quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, interni arbitri examine jam dispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omnimodis occultum: quibus tamen hoc esse occultum nullatenus potest, quod omnis qui lavacrum baptismi ad salutem accipit et vitam, fidem, spem et charitatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus quisquis aliquid jam operari, neque intrare ad vitam valet. Unde in Regum libro recte subjungitur: Grossitudo autem luteris trium unciarum erat (II Reg. VII). Grossitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in baptismo; et trium unciarum est haec grossitudo, dum robore 109.0441C| fidei et spei et dilectionis perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet. Pro eo autem quod in Regum libro narratur trium unciarum esse grossitudo luteris, hic in Paralipomenon mensurae palmi dicitur ipsius esse vastitas. Cui quoque concordat Josephus, dicens, quatuor digitorum esse crassitudinem ejus: manifeste demonstrans quae fuerit magnitudo ipsius palmi. Sed ad eumdem sensum allegorice referri haec omnia possunt, quia quisquis fide, spe et charitate secundum quatuor evangeliorum doctrinam opera facit justitiae, aeternae vitae mercedem in coelesti regno percipiet. Labiumque ejus quasi labium calicis et solium 109.0441D| repandi lilii. Per labium quippe calicis gustus Dominicae passionis; per folium repandi lilii patefacta claritas resurrectionis exprimitur. Capiebatque mensurae tria millia metretas, vel, juxta Regum libros, duo millia batos. Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum denarium numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt. Quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plana est. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo profecto numero stabilis et insuperabilis et velut conquadrata justorum conscientia designatur. Quocunque enim verteris quadratum, 109.0442A| stabit: sic et animus electorum nullo tentationum occursu a statu suae rectitudinis potest inclinari. Capiebat mare tria millia metretas, cum sacramentum baptismatis in fide sanctae Trinitatis datum, remissionem omnium peccatorum in se ablutis conferre probatur. Alias autem mare capiebat duo millia batos. Batus namque Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens modios tres. Ipsa est et ephi, quod illi epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet frugum variarum, tritici, hordei, leguminum; batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, quia certa norma mensurae est, opera designat aequitatis et justitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos quippe mille 109.0442B| capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas, et operibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes.
Fecit quoque conchas decem, et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant. Porro in mari sacerdotes lavabantur. Quomodo hae conchae factae fuerint, plenius in libro Regum narratur, ubi ita scriptum est: Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. Et ipsum opus basium in terra fusile erat, et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas et plectas 109.0442C| leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper, et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia, et quatuor rotae per bases singulas, et axes arei, et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respicientes. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate; et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. In angulis autem columnarum variae coelaturae erant, et media inter columnas quadrata, non rotunda. Quatuor quoque rotae, quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant subter basi. Unde rota habebat altitudinis cubitum et semis. Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri. Et axes 109.0442D| earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. Nam et humeruli quatuor illi per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens coelaturas suas et sculpturas varias ex semetipso. Sculpsit quoque in tabulis illis, quae erant ex aere, et in angulis cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem stantis hominis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur. In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aeneos. Quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas idem decem bases posuit, etc. (III Reg. 109.0443A| VII). Multifarie multisque modis una eademque nostrae salutis sacramenta praefigurantur. Nam iidem apostoli, virique apostolici, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erant luteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus mare typum gerebat. Siquidem (ut Verba Dierum narrant) omnia in eis quae in holocaustum oblata erant lavabant. Holocaustum autem Domini generaliter omnis electorum multitudo potest intelligi, quae juxta vocem Praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Sicut ergo sacerdotes, qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum qui per baptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in Domino Jesu Christo, 109.0443B| ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum post ablutionem baptismi gratia Spiritus sancti implentur. Lavatur namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur. Offertur vero in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi donum Spiritus sancti accipit. Quod vero ad portandos luteres decem sunt bases factae, potest ita mystice interpretari quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis, quae denario solent numero figurari, eos quos imbuunt vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in consequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his positi sint ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii numeri sunt intuenda 109.0443C| mysteria. In utraque etenim parte templi sunt positae bases luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque in utraque sunt parte, ut interpositione maris, quod quinque cubitis altum esse jam diximus, demonstraretur typice universa fidelibus, quae per quinque sensus corporis deliquerant, per lavacrum baptismatis esse remittenda. Sic ergo in uno mari duodecim bubus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbe praedicanda. Ita etiam per duos ordines litterarum mystice ostenditur quod gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis erat undam colligenda. Quod autem quatuor cubitorum longitudinis, et quatuor cubitorum latitudinis, trium cubitorum 109.0443D| altitudinis bases singulae fuere, facile intellectu est: longitudo etenim ad patientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudo pertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus caetera virtutum structura imminet: prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo quaternorum erat cubitorum longitudo et altitudo basium, quia sancti praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exsilii ac laborum praesentium foris tolerent, seu cor in dilectione sui conditoris suorumque proximorum interna exsultatione dilatent, semper operam dare virtutibus curant, prudenter videlicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, 109.0444A| cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas cum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt. Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas. Juncturas videtur dicere eas quibus ipse luterum tabulae sibimet invicem connexae sunt, ut scilicet quatuor sive quinque tabulis una fieret basis. Quod aequales autem sculpturas bases inter has juncturas, id est, impressis suis lateribus ante et retro, dextra et sinistra, et supra quoque habuerint, subdendo aperitur, cum dicitur: Inter coronulas et plectas leones et boves, et cherubim, et in 109.0444B| juncturis similiter desuper. Non enim plana erat ulla ex parte superficies basium, sed undiqueversum mysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, imo universa eorum conversatio virtutum in omnibus gratiam praetendit; neque aliqua illos hora inanis et vacua praeterit, in qua piis vacare operibus, vel sermonibus, vel cogitationibus, desistant. Coronulas quippe in se sculptas habent, cum in desiderio vitae coelestis, quae sursum est, nunquam fraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque, qui sibi commissi sunt, fervorem asperae investigationis exercere non tardent. Habent cum 109.0444C| leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritu mansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi nunquam habere fissam ungulam discretae actionis vel loquelae, nunquam verba divinae lectionis velut ruminando in ore volvere cessant. Et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia, super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et in severitate districtionis, qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injuste ligando aut solvendo quempiam, jam juste ligari ipsi ab eo cujus judicium errare nequit mereantur. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, 109.0444D| contra se invicem respectantes. Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotis comparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocunque ducitur, currit, ita sermo evangelicus, jubente Domino, per apostolos universas in brevi mundi plagas implevit. Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum quo auriga dirigit portat, ita evangelica praedicatio mentes a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonae actionis sive ad ministerium praedicationis, quocunque adjuvans gratia Spiritus voluerit, ducit. Namque in sequentibus dicitur quod tales erant rotae, quales solent in curru fieri. Legimus autem 109.0445A| de sanctis: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium (Isai. LXVII). Si ergo bases luterum sancti sunt doctores, qui lavacrum nobis vitae ministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt libri Evangeliorum, quid axes rotarum, qui bases gestant, nisi ipsa eorumdem sunt corda doctorum? Quae dum praeceptis evangelicis sedulo intendentia eos ab infirmorum appetitu sustollunt, velut immissi rotis axes altius basim a terra sublevant. Porro humeruli, qui rotis antepositi, ne ab axibus dilabi possent, obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium forte veniat, confirmatur. Bene autem dicitur quod humeruli, qui per quatuor partes subter luterum erant positi, contra se invicem fuerunt 109.0445B| respectantes, quia nimirum omnis Scriptura prophetica sibimet invicem consentanea est, utpote uno Dei Spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerum rotarum, non quia quatuor sunt tantum libri prophetici, sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et Moyses dictis quatuor evangelistarum testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. Os luteris unius erat cubiti propter unitatem confessionis et fidei, qua omnes in confessione Patris et Filii, et Spiritus 109.0445C| sancti baptizantur (Matth. XXVIII), dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV). Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna per baptisma iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium, per operis nimirum perfectionem, et initium contemplationis. Integer etenim cubitus in lutere perfectionem bonae designat actionis. Quam absque ulla dubietate habebat ille de quo tentatori antiquo Dominus aiebat: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Dominum, et recedens a malo (Job. I)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita 109.0445D| recentibus fidelibus donari consuevit. Ut idem Job, devicto adversario, cum Domino loquens, ait: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII). Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis. Et paulo post: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi. Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur, quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequeamus, ipsam vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac interim vita, perfecte autem videre nulla ratione 109.0446A| valeamus. Rotae quoque uno et dimidio cubito mensurantur, quia Scriptura lectionis evangelicae qualiter hi qui perfecti esse velint, vivere debeant ostendit, spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat, ipsam vero retributionis illius qualitatem in futuro nobis pandendam simul et donandam esse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores summi ac ministri lavacri salutaris opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte sunt fruiti. Unde et aiunt: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetavimus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). In hunc modum fecit decem 109.0446B| bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili. Fecit quoque decem luteres aereos. Quare decem sint bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat fusura mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse merita doctorum, sed in ea potius, quod una est fides Evangelii, quo instituuntur; unum est sacramentum baptismatis, quo abluuntur; unus idemque est Spiritus, quo omnes consecrantur electi; tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult (I Cor. XII). Quadraginta batos capiebat luter unus. Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirum quaterdeni faciunt 109.0446C| 40. Decem autem sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege divina praefixa est; quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus, per dispensationem Dominicae incarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad ministerium sacri baptismatis pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent rectae operationis ostendere, apte luteres singuli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur: Eratque quatuor cubitorum, sive in altitudine, sive in latitudine significet, intellectus mysterii in promptu est. Luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinales virtutes, 109.0446D| quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet institui; vel certe propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente Psalmographo: Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari (Psal. CV). Quod vero supra dixit: Pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et neque ibi altitudinem an amplitudinem significaret adjecit, videtur quia fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi. Quod ex mensura (ni fallor) basis, in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quae ita describitur: In summitate basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset 109.0447A| imponi. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii, ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos; sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utraque, dicat qui noverit.
Et constituit decem bases, et quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. Dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, sed ante templum dicit, ad Orientalem plagam, videlicet in atrio interiore, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui sole justitiae per doctrinam legis antiquitus uti solebant; et quinque ad sinistram propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus, qui ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem (Isai. XIV). Quod est aperte 109.0447B| dicere: Illis in cordibus requiscere desidero, quos a via veritatis et flamma divinae charitatis alienos esse considero. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra Orientem ad Meridiem; et hoc in eodem atrio positum est ad Orientem. Quod autem ad dexteram partem templi, hoc est, quod repetit dicens ad Meridiem. Ingredientibus enim atrium ab Oriente primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias, ab utraque parte positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum longitudinis, et trium cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus 109.0447C| occurrebat altare holocausti contra medium atrium. Deinde porticus templi sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dextrae figuratur, debere pervenire: Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Namque ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam, vel gentilitatem (ut in expositione basium supra diximus) vel praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laeta saeculi et tristia, vel aliqua designat hujusmodi. Ubi vero absolute ponitur dextera, aeterna saepius gaudia demonstat. Quod vero contra Orientem posuit mare, ad eamdem prope significationem respicit: 109.0447D| quod videlicet per lavacrum sacri fontis splendor nobis aperitur aeternae claritatis. Quod ad meridianum latus atrii, significat per acceptionem sancti Spiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis et illustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibus electorum (Rom. V).
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri, et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris; nec non et mensas decem, posuitque eas in templo, quinque a dextris, quinque a sinistris, etc. De hoc in libro Regum scriptum est: Et candelabra aurea quinque ad dextram, et quinque 109.0448A| ad sinistram contra oraculum ex auro primo, et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas (III Reg. VII). Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia et esurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa ferunt ministerii coelestis, id est, justorum nobis actus in exemplum proponunt, ita etiam aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quod lucem sapientiae errantibus praeferunt. Hinc etenim Psalmista: Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). Hinc etenim Salomon ait quod mandatum lucerna est, et lex lux (Prov. VI). Recte autem bis quina sunt candelabra, non solum, quia legislator quinque volumina scripsit, verum etiam quia tota Testamenti Veteris series quinque 109.0448B| aetates complectitur. Geminatur vero numerus quinarius, et quinque a dextris, et quinque a sinistris ponuntur, cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Dei populo, Judaeo scilicet et gentili, committitur; sive evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam antiquo populo Dei juxta litteram solum intelligenda esse putabatur. Cum vero dixisset: quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter addidit contra oraculum. Oraculum namque, ubi erat arca (ut saepe dictum est), adytum designat patriae coelestis, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III), paternorum utique conscius arcanorum. Et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia semper ad habitationem supernae civitatis 109.0448C| aspectant, ut hujus agnitionem et desiderium nostris cordibus infundant, et eos qui originem carnis aeternam habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus sedem perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo Spiritus sancti infusi et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae praeferunt in lingua; candelabra autem quae has lucernas in sublime tollant, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione demonstrat. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicit de Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Sive 109.0448D| reciproco ordine possumus etiam ita aptissime dicere, quod lucernae divina sunt eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). Candelabra autem harum lucernarum sancti sunt omnes, qui sua et corda et corpora ferendis Domini mandatis humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus, quae Scriptura sancta dicat, attendit, ejusque se subjicere mandatis, ejus satagit auscultare promissis, quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas, quia casta corporis sui membra, castas mentis cogitationes ad facienda quae Deus jubet, supponere contendit: 109.0449A| et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse est, firmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare. Quod vero cum dixisset: Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo, addidit: Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas, videtur, juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi efformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stipes medius et calami ex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisse perplurima (Exod. XXXVII). Flores autem lilii (ut saepe dictum est) amoenam semper virentis terrae juventutem designant, de qua dicit 109.0449B| beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam, et immarcessibilem, conservatam in coelis (I Pet. I). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scriptura divina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur. Quod autem per candelabra facta de mensis numero plurali scriptum addidit, dicens: Nec non et mensas decem, posuitque eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris, in Regum 109.0449C| singularem numerum habet, ubi cum de altari aureo, quod fecit Salomon, refertur, additum est continuo: Et mensam, super quae ponerentur panes propositionis auream (III Reg. VII). Mensa, autem aurea, Scriptura est sacra, spiritalis scientiae claritate fecunda, de qua Psalmista Domino inquit: Parasti in conspectu tuo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXXII). Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem inflectant, mensam nobis Conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores, quorum per opera nobis vel verba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis paginis, quisquis bene quaerit, invenit. Unde aperte iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt 109.0449D| (Exod. XXV), videlicet propter apostolos duodecim, per quorum ministerium et nobis Scriptura Novi Testamenti condita est, et Instrumenti Veteris, donante Domino, revelata mysteria. Quorum nimirum numero non tantum iidem apostoli, sed omnes sunt designati, qui verbum praedicando pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes utique ipsam doctrinae formam quam a Domino apostoli accepere sequuntur. Quod vero in Verbis Dierum supra legimus, quia fecit Salomon mensas decem, posuitque eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum, non has mensas tam ad panes propositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est, phialas videlicet quas pariter factas 109.0450A| Scriptura refert, thymiamateria, tnuribula, mortariola, et caetera, quae in sequentibus leguntur. Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: Fecitque Salomon omnia vasa domus Domini, et altare aeneum, et mensas, et super eas panes propositionis, vel pluralem numerum pro singulari posuit more Scripturis usitatissimo, ut in Jesu Nave: Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate (Jos. VII), cum Achan solus, et non plures ex Israel hoc fecerint. Vel certe, quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut in sabbato mox poni possent in mensam propositionis, potuit fieri ut panes novi noviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarentur aperti, donec primo mane, ablatis veteribus, 109.0450B| super mensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae decem, a figura unius mensae propositionis discrepant. Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta unanimem totius Scripturae concordia auctoritate apostolica munitam designat, ita non immerito decem mensae aureae divina legis et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis, offerunt; vel nobis exempla fidelium, quasi positorum in se vasorum Domini claritatem, et miracula proponunt. Quare autem quinque a dextris et quinque a sinistris positae sint mensae ex his quae de candelabris supra tractavimus, facillime patet.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere. De hoc in 109.0450C| libro Regum ita scriptum est: Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (III Reg. VI). De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur. Verum in Verbis Dierum utriusque fit mentio. Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et Levitae in eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum; sed ab Oriente, unde erat ingressus, multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis secretum, quia nimirum in ea plaga, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum. Ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas; ibi decem luteres ad lavandas easdem hostias; ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum, cum 109.0450D| ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut Josephus narrat, quatenus et ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua ad Orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare perferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba Dierum basilicam grandem vocant, ita scribit Josephus: « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo schemate factam, erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuor mundi partes in eo constituens, quarum singulae ad unumquemque ventum quatuor angulis attendebant, 109.0451A| ubi aureas, anuas collocavit. » Et paulo post: « In hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et observatio legitimorum inerat, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi, quam in pandecte posuit (ut ipse in psalmorum commemorat) triplici ordine distinxit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum, secundum eodem modo extra intimas porticus undiqueversum in gyro, extremum similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum, facto pavimento sub dio inter aedificia singula de marmore, et parietibus domorum interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant, factis, in columnis exterioribus vero 109.0451B| solidis. Sicque fiebat ut omnis structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex; in ipsum templum sacerdotes purificati, et non purificati, una cum Levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris viri Judaei purificati stantes et orantes sub dio, si serenum esset; si tempestas, in porticus proximas sese recipientes; in interius atrium mulieres viduae purificatae; in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec ut in pictura Cassiodori distincte reperimus breviter adnotare curavimus, rati eum ab antiquis haec in dies didicisse, neque virum tam eruditum voluisse in exemplum legenti proponere quae non ipse prius 109.0451C| vera esse cognovisset. Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII). In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli verbum populo praedicabant. In harum aliqua Dominus sedebat docens, quando, attentantibus Pharisaeis, mulier adultera illi judicanda oblata est (Joan. VIII). In his invenit vendentes et ementes oves et boves et columbas, hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo (Luc. XIX). In his Petrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum ingredientes interius ad orandum duxerunt (Act. III). In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae 109.0451D| angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit (Luc. I). Non autem haec atria cum porticibus aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo templum erat situm, multo sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuere. Nam (sicut Josephus scribit) extremae atriorum fabricae cum in quadringentis cubitis essent erectae, tamen usque ad verticem montis, in quo templum aedificatum erat non pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credimus intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre commodum duxit, figuram mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciter 109.0452A| utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum minoribus debeant ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat. Quo nomine in Scripturis mystice non solum altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed et pluribus prosunt. Qui dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibent (Rom. XII), sacerdotale profecto ministerium spiritaliter exercent. Neque enim episcopis 109.0452B| et presbyteris, verum omni Ecclesiae Dei loquebatur apostolus Petrus, cum ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Pet. II). Cujus honoris dignitate etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicente ipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. Et paulo post: Et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta (Exod. XIX). Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, qualibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam 109.0452C| (I Cor. III). Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus, sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati, non ad altaris officium, non in idipsum saltem atrium sacerdotum intromittit, quia et carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia etsi ob meritum castae fidei hac pietatis Domini devote ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest ut illis aequentur qui cum fiducia dicere probantur: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis (Rom. XV). Et iterum: Bonum certamen certavi, cursum 109.0452D| consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitae (I Tim. IV). Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque ad hujus januam deferebat, susceptas a sacerdotibus atque in altari oblatas oculis prosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi vota pietatis offerunt. Dirigunt enim visus a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere et admirari sedulo gaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationis 109.0453A| complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magna magnorum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona quae praevalent operantes, majorum ac doctiorum et confirmantur exhortatione, et intercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente ac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus 109.0453B| lapidum politorum (fides, spes, charitas) et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut quisque quomodo dicere, quid sperare, sive diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes et charitas vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna cedri propter odoris gratiam et imputribilem suae naturae potentiam perseverantiam famamque piae designant actionis. Ad hoc atrium usque universi ascenderunt electi, qui fide, spe, dilectione atque opere Deo placere appetierunt. Hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: Imitatores nostri 109.0453C| estote, sicut et nos Christi (I Cor. II): glorienturque et dicant: Nescitis, quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia (I Cor. VI)? Quod autem dicitur, quod hostia basilicae tecta fuissent aere, significat introitum fidei sermone limpidissime praedicationis praeparari debere, ut advenientes quique discant, quomodo per fidem Christi, et salutifera sacramenta debeant intrare in Ecclesiam Christi; et postquam intraverint, quam religiose oporteat ipsos in ea conversari.
Fecit quoque Hiram lebetas et creagas et phialas, et complevit omne opus regis in domo Domini. Lebetes factae fuerunt, ut liber Exodi commemorat, ad suscipiendos cineres altaris holocausti (Exod. XXVII). Creagae, hoc est, fuscinulae ad hoc in ministerio 109.0453D| habebantur altaris, ut carnes victimarum per eos de caldariis coctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur. Phialae vero ad offerenda libamina. Sed lebetes cineres sanctos suscipiunt, cum fideles quique vel exempla ac sacramenta Dominicae passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel certe exitum praecedentium justorum diligenter aspiciunt, qui, magnis pro Domino elaboratis agonibus, nunc cursu consummato, de percepto jamjam bravio sine fine laetantur quatenus consideratis majorum virtutibus, et ipsi magni fieri possint, juxta praeceptum Apostoli dicentis: Mementote praepositorum qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis 109.0454A| imitamini fidem (Hebr. XIII). Creagae autem sanctorum praedicatorum aeque figurae congruunt, quorum ministerii est animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicae discretionis rudibus adhuc discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinae simplicis adhibere (I Petr. II): perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimioris ministrare (Hebr. V). Quicunque enim sacramenta. Christi summatim cognoscere atque, ad imitationem suscipere norunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur. Et quia doctorum est spiritualium, quae cuique personae mysteria audienda committant, solertissime discernere recte, recte fuscinulas facere jubetur sacerdotibus per Moysen, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant; et alia quidem 109.0454B| hominibus, sed mundis edenda afferant, alia vero altaris ignibus consumenda relinquant. Reliqua sunt in verbis deinde nonnulla, quae nostrae humilitati revelare et ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Nam phialae latiorem atque apertiorem sacrae doctrinae significant sermonem, qui haustum sapientiae pie sitientibus salubriter impendunt, et pie laborantibus refocillationem congruam praedicatorum ministeria tribuunt, quatenus hoc solatio adjuti ad fontem vitae aeternae pervenire possint, ex quo qui biberit, ipsa Veritate attestante, non sitiet in aeternum (Joan. VI). Et notandum, quod in eo loco, 109.0454C| ubi in Paralipomenon legitur quod Hiram fecerit lebetas et creagas et phialas, illic in libro Regum habet, lebetas et scutras et amulas (III Reg. VII). Scutrae ergo vasa aenea esse dicuntur aequalem in fundo et in ore habentia amplitudinem, ut cooperta desuper calefacere possent quod vellent. Amula vero species quaedam est vasorum libatoriorum ad offerenda vina. Denique, leguntur in Exodo phialae factae, acetabula et cyathi, in quibus offerenda fuerunt libamina in tabernaculo Domini (Exod. XXXVII). Et quid varia vasa, quae ad offerenda libamina sunt facta, nisi variae sunt distinctiones eloquii divini pro dispari capacitate audientium? Non enim una eademque, omnibus potest convenire doctrina. Aliter namque sapientes, aliter insipientes, aliter divites, 109.0454D| aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter juvenes, aliter viri, aliter feminae, aliter caelibes, aliter conjugati, aliter praelati, aliter subditi docendi sunt. Quae tamen vasa omnia ad mensam tabernaculi, omnia ad offerenda libamina pertinent, quia quaecunque prudens doctor diversa pro diversitate audientium loquitur, universa in regula sacrae Scripturae reperiuntur, atque ad offerenda Domino vota bonorum operum corda excitant auditorum. Quae videlicet operum diversitas sanctae praedicationis, ipsius Domini ore designabatur, cum diceret: Qui putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV)? Mensuram 109.0455A| quippe tritici conservis dat in tempore fidelis dispensator et prudens, quando discretus verbi minister non solum tempus opportunum in dicendo observat, verum etiam qualitatem, sensumque auditorum diligenter exquirit, et juxta distantiam hujus modum sui sermonis temperat.
Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo, in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. Frat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris. De hoc in libro Regum ita scriptum est: Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, etc. (III Reg. VII). Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus 109.0455B| noster baptizari dignatus est (Matth. III): ejus tinctus undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit. Et quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius, quo ipse aquas sanctificavit, recte in regione Jordanis vasa sunt domus Domini facta. Neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi ad baptisma ejus, quod illo in flumine subiit, respicientes, et ipsi in tali flumine satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed et in campestri regione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium nationum latitudine futura erat; expleta prophetia quae dicit: Gaudebunt campi, 109.0455C| et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). Cui simile est hoc, quod idem psalmista de sacramentis Dominicae incarnationis loquens, ex persona eorum, quibus completa incarnationis arcana ad fidem venerunt, ait: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI). Audivimus quippe in Ephrata. Bethlehem sacramenta Dominica, quia promissum legimus David patriarchae, qui erat ex eadem civitate: De fructu ventris tui ponam ejus Christum in carne venturum (Ibid.). Invenimus eam in campis silvae, quia revelata haec in altitudine gentium ipsi per orbem cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes facti sumus. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Jordanis: quia Dominus baptismo salutis de quo vasa misericordiae faceret, totam 109.0455D| mundi latitudinem implevit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debent, exhibet, cum nobis Scriptura regulam justitiae, quam sequimur, ostendit: sanctorum nobis exempla, qui igne tribulationum invincibiles perseveraverunt, in omnibus sequenda praemonstrat, si vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse conspicimus. Ejus igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati et flamma suae divinae charitatis sive etiam humanae 109.0456A| adversitatis molliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus. Neque enim semper nos regulis necesse est bonae operationis arctari, sed, completa operatione bona, palma et beatae retributionis speranda; quia nec semper vasa informis argillae tenebantur inclusa, verum ubi ad perfectionem sui pervenerant, fractis formarum claustris producebantur in lucem, et in templo Domini pro suis quoque locis disponebantur. Hoc autem dicimus non quod opera sanctorum unquam sint interitura, sed quia ubi coronam justitiae, quam bene operando meruerant, acceperint, laboriosae operationis cuncta cessent officia. Quis enim in illa vita pro fide Christi martyrium patiatur, ubi, expulsis adversariis, omnes electi in praesentia Christi 109.0456B| laetantur? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi solum viventium terra est? Quis lugentem consoletur, ubi abstergit Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum (Apoc. VII, XXI)? Quis ibi domum peregrino et hospiti aperiat, ubi omnes simul electi habitationem ex Deo habent? domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V)? Quis mihi illic panem esurienti potumve sitienti afferat, ubi Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII)? Disruptis ergo formis vasorum quondam necessariis, vasa ipsa in domo Dei jam splendida refulgent, quia, cessantibus in fine mundi non solum persecutionibus, quas propter justitiam patiuntur, verum etiam laboriosis justitiae operibus, quibus sua sponte pro aeterna beatitudine insudant electi, sola in visione sui conditoris perceptae immortalitatis 109.0456C| claritate laetabuntur.
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis: candelabraque cum lucernis suis, ut lucerent ante oraculum juxta atrium ex auro purissimo. Quid est, quod superius dixit fecisse Hiram Salomoni omnia vasa in domo Domini, et nunc dicit, Salomonem ipsum fecisse omnia vasa domus Domini? nisi ut ostendat historialiter Salomonem ipsum fecisse opus templi dictando, et Hiram operando? Juxta allegoriam vero significat Redemptorem nostrum in sanctis praedicatoribus, atque in omnibus fidelibus suis ornatum Ecclesiae parare, atque opera virtutum efficere, quia ipsius doni totum est quodcunque recte sapiunt, bene volunt ac fideliter agunt: qui in Evangelio 109.0456D| discipulis suis ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). De quo Jacobus Apostolus ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I). Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae charitatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitatis significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste legimus (Exod. XXXVII): in quo videlicet altari non hostiarum sanguis, neque libamina, sed thymiamata tamen incendebantur, quorum sumus ad superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis 109.0457A| implevit. In quo figura exprimebatur sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerum cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicinia oraculi sunt positi, nec longe sunt remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur: quia corpore tantum terram incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum usque perveniunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III). Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur (Exod. XXXVII): quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantes 109.0457B| Domino mactant, sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt. Fecit quoque Salomon et altare aeneum ad holocausta et sacrificia, cujus factura et mysteria superius jam exposita sunt, sicut et ex mensurarum significatione. Cum autem de candelabro cum lucernis suis facto et colorato ante oraculum dixisset, adjunxit: Et florentia quaedam ad lucernas et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. Florentia quaedam nominat species liliorum in candelabro factas, super quas ponebantur lucernae. Forcipes autem aureos emunctoria nuncupat, quibus emungebantur lumina candelabri, ut reparata melius lucerent. Caeterum forcipes illi, qui in altaris usum jussi sunt fieri, aenei fuere. Sed et hi forcipes, quibus 109.0457C| emungebantur lucernae, quid nisi interpretationem spiritualis sensus per doctorum officia, designant? Ipsi enim verba sacri eloquii ab historia in allegoriam, et ab umbra in veritatem transferentes, quasi lucem scientiae in Ecclesia Dei super candelabrum mysticum positi, multiplicant, ac praedicando renovant, atque ideo dicuntur de auro mundissimo facti, quia lumine verae sapientiae existunt clarissimi.
Thymiamateria quoque et thuribula et phialas et mortariola ex auro purissimo. Thymiamateria ergo atque thuribula, etc., vasa in quibus thymiama odorabatur, bene possunt exprimere corda electorum, in quibus oratio pura et suave flagrans Domino defertur, de qua dicit psalmista: Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo (Psal. CXL). 109.0457D| Unde et in Apocalypsi Joannes vidit, sanctos habere phialas aureas plenas odoramentorum; quod confestim exponendo subjunxit: Quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V), quae ex aromatibus virtutum in mortario purae conscientiae conditae suavissimum odorem exhibent Domino.
Et ostia caelavit templi interioris, id est, in sancto sanctorum, et ostia templi forinsecus aurea. Hinc in libro Regum ita scriptum est: Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (III Reg. VII). Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant (Luc. XVI), et ostia domus 109.0458A| templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando Dominici corporis et sanguinis mysteria, prima nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt; quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum, sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant, quo a voluntate illius, cui ministrant, nunquam oculos avertant? Aperiuntur enim et clauduntur ostia congruo tempore, sed nullo suum cardinem tempore deserunt, quia angeli et homines sancti, sive in hanc vitam fidei, seu in illam spei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice aeternae dilectionis fixum tenent. Unde bene 109.0458B| iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicet vel meritum propriae claritatis, vel illius, quam habent in Deum, charitatis. Quod autem dicit, ostia esse caelata tam interioris domus quam etiam exterioris, significat quod non solum angelicae virtutes, sed etiam sanctae Dei Ecclesiae doctores variarum virtutum decore sunt honorabiles, et ad imitandum nobis salubres. Quicunque enim eorum decori in justitia, sanctitate, et veritate per fidem, spem et charitatem in praesentiarum propinquare studuerit, procul dubio eorum gloriae participem in futura vita se esse gaudebit.
CAPUT V. De eo quod intulit Salomon omnia quae voverat David pater suus, aurum et argentum, et universa vasa simul cum arca Domini, et paratura tabernaculi in templum Domini. Quod sacerdotibus collocantibus arcam in sanctis sanctorum, Levitae cymbalis et psalteriis et citharis laudes Deo canebant, quando nebula implevit domum Domini.
Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini. Perficit Salomon quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit; quia corda electorum Dominus ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nulli tamen in hac duntaxat vita commoranti, absque peccato esse tribuit: namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc 109.0458D| dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum. Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum est, octavo autem perfectum atque dedicatum. Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur, octava autem est dies judicii et resurrectionis futurae, de qua psalmus sextus et undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit aperte quod sequitur:
Intulit ergo Salomon omnia in dedicatione, quae voverat David pater suus; argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. et reliqua. Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem creaturam vovit, sive, ut in libro Regum 109.0459A| habetur, sanctificavit David pater Salomonis argentum (II Reg. VIII), cum Deus Pater eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritus gratiam largitur, adamando illos et appetendo dona perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon refert in templum. Unde consequenter scriptum est:
Portaverunt Levitae arcam, et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes 109.0459B| cum Levitis, etc. Cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos, et doctorum videlicet caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit, reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos, qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerunt, abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum (Psal. XXX). Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent; et una non diversa est patria illa coelestis, quae electis promittitur omnibus: quamvis sicut stella a stella in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Quod utrumque judex 109.0459C| ipse, ac distributor praemiorum Dominus una sententia demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Unam ergo domum Domini fecit Salomon, multos in ea thesauros ad recipienda vasa diversi generis; una tamen benedictione sanctificata paravit, quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in coelis (II Cor. V): sed multae in ea mansiones (Joan. XIV) ad recipiendos omnes, quos timentes se ac diligentes Dominus benedicit, pusillos cum majoribus.
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubim, ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. Vectium 109.0459D| autem, quibus portabatur arca, quia paulo longiores erunt, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eas videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Oreb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Aegypto. Hinc quoque in libro Regum ita scriptum est: Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum, in oraculum templi, in sancta sanctorum, subter alas cherubim. Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non 109.0460A| apparebant ultra extrinsecus. Qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti (II Reg. VIII). Quod illata arca in sancta sanctorum dicitur, cumque eminerent vectes et apparebant ultra extrinsecus, notandum juxta id quod in Paralipomenon scriptum est, quia etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent: quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes, arca et cherubim abderentur interius: quod fieri non poterat, si prominentes 109.0460B| ulterius vectes producendis ad claudendum hostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit. Constat enim, quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designavit. Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem, et intra velum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit typice denuntiant. Quod autem dicitur nihil esse in arca, nisi duas tabulas, quas posuerat Moyses in Oreb quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Aegypto, ostendit generaliter 109.0460C| nihil esse in ipsa arca quod contrarium fuerit praeceptis legis Domini in duabus tabulis comprehensis, sed ea ibi solummodo condita, quae juxta ejusdem legis mandata ad cultum unius Dei, et ad fidei nostrae commendationem typico schemate gesta fuerunt, ut figura, umbra futurorum per omnia dicto ac facto venturae veritati testimonium praeberet, sicque ea in mundo apparente fidem certam tempore congruo suae historiae observantiae acciperet. Erat autem in arca, ut Paulus apostolus in Epistola sua ad Hebraeos testatur, urna aurea habens manna: Quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Hebr. IX). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis 109.0460D| videbatur esse sublatum. Erant et tabulae Testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. (Col. II). Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed solummodo qui propius accedentes attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca, qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum 109.0461A| intrassent, videre licebat, quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus (tametsi multum in altitudine se mentis attollens), sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt et jam nunc perfecti quique et electi, qui nos praecesserunt de mundo, in abdito vultus Dei a conturbatione hominum (Psal. XXX). Quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his qui appropinquant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur, quia quanto 109.0461B| exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sunt interna gaudia, gaudent.
Omnes enim sacerdotes, qui ibi poterant inveniri, sanctificati sunt, nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat, tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Heman, et qui sub Idithun. Haec dum quatuordecim turmae sortem miserunt, quis primus aut secundus aut tertius ministraret, omnes sanctificati pariter serviebant.
Filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti, canentes tubis. Qualiter autem Josephus de 109.0461C| vestibus sacerdotalibus ab Salomone confectis narret, videamus: « Fecit, inquit, stolas sacerdotales pontificibus cum his quae pendebant ad pedes et superhumerales et rationales et gemmis mille. Corona vero, in qua Dominum Moyses inscripserat, una fuit: ad hunc diem usque permansit. Sacerdotales autem stolas et bysso contextas et zonas purpureas singulis decem millia, et tubas secundum praeceptum Moysi ducenta millia. Item stolas Levitarum hymnos dicentium ex bysso ducenta millia, et instrumenta musica et ad hymnos ducendos inventa, quae vocantur nabla et cinara, ex electo constituit quadraginta millia. » Haec omnia ad honorem Dei Salomon copiose et magnifice fabricatus est, in nullo parcus existens, sed circa ornamenta templi usus est praecipua 109.0461D| largitate, quae etiam in thesauros Dei recondidit. Mystice autem quid per stolas byssinas, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Hanc ergo induere decet omnes, qui officio divino assistere debent, et laudem ejus in ore, moribus et actu concrepare: quia cymbala oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharae vero mortificationem carnis, et bonorum actuum strenuitatem, viginti quatuor chordis spiritualibus, hoc est, propheticis et apostolicis doctrinis instructa designant. Et bene dicitur, quod starent ad orientalem plagam altaris, quia juxta altare fidei ortum lucis aeternae exspectabant, cum quibus et sacerdotes centum et viginti pariter stabant, quia doctores sancti per centenarium 109.0462A| et vicenarium numerum sunt expressi, eo quod legislator, juxta hujus numeri quantitatem, annorum seriem implevit, et in coenaculo Sion in die Pentecostes eodem numero credentes gratiam Spiritus paracleti acceperunt, praedicationibus validis turbis fidelium splendorem solis justitiae innotuerunt, ut utrique, hoc est, docentes et audientes lumine verae sapientiae decorarentui (Act. II).
Igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur; ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus, impleretur domus Dei nube, nec possent sacerdotes stare et ministrare 109.0462B| propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. Quid est quod sacerdotibus et levitis organis et diversi generis musicorum laudem Dei in templo concinentibus propter caliginem, sive, ut in libro Regum scriptum est, propter nebulam non potuerunt stare et ministrare (III Reg. VIII), nisi quod, praedicantibus Salvatore et apostolis ejus Evangelium, superbi Judaeorum pontifices, exigentibus meritis, dum divina mysteria per parabolas audiunt (Matth. XIII), quasi sacerdotes in domo Domini propter nebulam ministrare nequiverunt? Qui et in Testamento Veteri dum sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt; quibus et 109.0462C| tunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus (Joan. X)? Quid est apertius quam: Ante Abraham ego sum (Joan. VIII)? Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat. Igitur, ut jam diximus, per nebulam caligo intelligenter designatur. Et quia, apparente in carne Domino, sacerdotum sensus de ejus intellectu caliginem pertulit, nebula synagogam, id est, domum Domini implevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum ab intellectu incarnationis Dei perfidiae suae peste obscurati sunt, veri sacerdotii ministerium perdiderunt. Compleverat enim gloria Domini 109.0462D| domum Dei, quia mysteria, quae ante in lege sub umbra et velamine latebant, per adventum mediatoris Dei et hominum omnia in lucem recte credentibus et digne accipientibus in Evangelio processerant: caeteris vero, qui ad fidem accedere nolebant, pristina obscuritas, imo magis caecitas remanebat. Unde ipsa Veritas in Evangelio discipulis, sciscitantibus ab eo de quibusdam parabolis suis, ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et qui vident, caeci fiant (Luc. VIII).
CAPUT VI. De basi aenea, super quam stetit Salomon, quando dedicavit templum Domini. De solemnitate dedicationis templi in mense festiva, et maxima celebratione ipsius festivitatis.
Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum; et convertit faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel, et reliqua. Juxta illud beati Job: Nubes latibulum ejus (Job. XXII). Et Psalmista inquit: Caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII). Latibulum ergo Domini Scriptura est sacra, quae multiplicibus parabolis ac figuris coelestia gestat sacramenta. Sed quae infidelibus ac superbis tecta atque abscondita sunt, humilibus ac 109.0463B| Deum per fidem catholicam rite quaerentibus secreti sui pandit introitum, secundum quod Salvator in Evangelio exsultans Spiritu ad Patrem ait: Confiteor tibi, Pater, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Matth. XI).
Siquidem fecerat Salomon basin aeneam, et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos in altum: stetitque super eam, et reliqua. Quid per basim aeneam, quam fecerat Salomon, nisi soliditas verae humilitatis designatur? quam Salvator noster praecipue docuit verbo, et ostendit exemplo; cujus longitudinem secundum quinarium numerum 109.0463C| metitur, cum secundum legis Dei traditionem longanimitatem patientiae, et latitudinem dilectionis habendam nobis commendat. Cujus et altitudo trium est cubitorum: quia sanctae Trinitatis confessionem in fide, spe et charitate nos tenere docet, firmiterque in ea bene operando omni tempore persistere.
CAPUT VII. Quod expletis annis viginti, primus domum Domini, et domum suam et civitates plurimas construxit, et alienigenas subjugavit, et fecit eos tributarios.
Et dedicavit domum Dei rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: quoniam in aeternum misericordia ejus. Domus Domini sancta est Ecclesia, sicut 109.0463D| supra ostensum est: hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sui gratia sanctificavit, ac diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo praedicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad meliora et perfectiora convertere satagit: Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non aequaliter perficiunt, quia de Christo Jesu ait: De plenitudine ejus nos omnes accipimus, et gratiam pro gratia (Joan. I). Hinc Paulus ait: Itaque neque qui plantat est aliquid, neque 109.0464A| qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). Sed quantum valeat hominis praedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponit dicens: Qui plantat autem et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid.). Igitur ipse sanctificavit suum templum, quasi Deus et Dominus inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando. Sequitur:
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini. Obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum; quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium 109.0464B| atrii offerens ibi holocaustum et sacrificium? Propterea quia altare aeneum quod juxta constitutionem legis ante fores templi positum erat non poterat totum capere, nisi quod Christus ea, quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit. Ipsa est enim atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum Domini in Hierusalem coelestem. Quod ergo holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per prophetam 109.0464C| ait: Holocausta et sanguinem victimarum nolui (Isa. I), et item in Psalmis: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Proinde superius scriptum est quod rex Salomon et universus coetus Israel, et omnes qui fuerant congregati, ante arcam immolarent arietes et boves absque ullo numero, quia quidquid electi Dei, qui sunt membra regis in bona operatione ac congrua gubernatione suimetipsius suorumque agunt, totum Deo acceptabile constat esse sacrificium.
Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti, etc. Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem 109.0464D| celebrem et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath, usque ad rivum Aegypti coram Domino, per introitum Emath Septentrionalem terrae repromissionis plagam, per rivum sive torrentem Aegypti, quae Verba Dierum nominant, designat Australem. De quibus aliqua Latinis ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: Pars Meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum qui circumibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna et perveniant a Meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur 109.0465A| confinia ad villam nomine Adar et tendent usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur (Num. XXXIV). Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum (Ezech. XLVII), quod significat latissimam solitudinem Sin, quae est juxta Edom et in mari Rubro terminum circumire, et per ascensum Scorpionis et per Senna et Cadesbarne, et atrium sive villam Adar et Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rinocoluram mari influit. Hic vero terminus plagae Australis incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus 109.0465B| exstruxit et hodie Palmyra nuncupatur. Hebraeoque sermone Thamar dicitur quae in lingua nostra Palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum hoc quod Aegypti Palestinaeque praetendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem Occidentalis a mari magno incipiet et ipso fine claudetur, hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet Rinocolurae qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomen posuit Ezechiel: Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath, quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho, crudelissimo tyrannorum, nomine commutato, nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro 109.0465C| ad Septentrionalem, inquit, plagam a mari magno termini incipient pervenientes usque ad montem altissimum, a quo veniant in Emath usque ad terminos Sedada; ibuntque confinia usque ad Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis (Num. XXXIV). Dicunt Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetendit littoribus et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit pervenientes terminos usque ad montem altissimum, idem Hebraei autumant vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. Ibuntque, inquit, confinia usque ad Zephrona. Quamobrem hodie Zephium oppidum Ciliciae vocant. Quod autem sequitur et villam Enan, pro quo in 109.0465D| Hebraeo scriptum est Haserenan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicit Ezechiel: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon (sive Asez) terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem terminum Emath, plaga Septentrionalis (Ezech. XLVII). Inde metabuntur, inquit, fines contra Orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra Orientem ad mare Cenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari (Num. XXXIV). A fine ergo Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Aphamiam nominant, et de Aphamia descendunt 109.0466A| termini in Rebla quae nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem, quae nunc in Coelesyria nobilissima est, sequitur contra fontem, quem perspicuum est significare Daphnon, de quo fonte supra dicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Cenereth, id est, ad stagnum Tiberiadis.
Mare autem dicitur cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quae congregationes aquarum appellant maria. Et tendent, inquit, usque ad Jordanem et ad ultimum claudentur mari, vel Mortuo vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est. Quod autem dicitur, fecisse Salomonem solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnem Israel cum eo, ecclesiam magnam valde, 109.0466B| ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti, fecisseque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus et solemnitatem celebrasset diebus septem, sicque die vicesimo tertio mensis septimi dimiserit populum in tabernacula sua, non puto aliud hic velle intelligi, nisi quod, expletis diebus septem dedicationis templi, subsecuti sunt Scenopegiae quae a quinto decimo die mensis septimi secundum legem inchoabant et in die vicesima secunda finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et Scenopegiarum octava die finita, dimisit rex Salomon ad sua laetantes, atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus David et Salomoni, et Israel populo suo. Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo Salomon ecclesiam, 109.0466C| cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebraeis, id est, vitulos quidem 22,000, oves autem 120,000. Tunc enim prius in templo sacrificia celebrata sunt, et in eo epulati sunt omnes Hebraei cum uxoribus suis et filiis, insuper etiam et festivitatem quae vocatur Scenopegia faciens ante templum clare nimis et magnifice diebus quatuordecim rex cum omni populo suo pariter epulatus est. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque deesset circa pietatis divinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi propter providentiam quam habuisset, et opera quae fecisset, et orantes Dominum ut eis regem praeberet longaevo tempore Salomonem, abibant revertentes cum gaudio sublimiter, et cum delectatione hymnos decantantes, 109.0466D| ita ut ea jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hic quod Salomon completo opere templi festivitatem celebrem fecit, et omnis Israel cum eo, multitudo magna, ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat aeternum gaudium sanctorum quod cum rege suo vero videlicet, pacifico, perpetualiter habent. Nec enim loca ipsa quibus termini terrae Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivus Aegypti, huic significationi contradicunt. Emath enim interpretatur Domini veritas: et rivum sive torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus quam mortem temporalem? Quia hanc in Aegypto, id est, in tenebris istius mundi, consistens nullus evadere potest. 109.0467A| Propheta attestante qui ait: Quis est qui vivit et non videbit mortem? (Psal. XLVIII.) Unde de ipso mediatore Dei et hominum in psalmo scriptum est: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX).
Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum de qua Dominus Christus bibit in via, id est, in hac vita dum corpore pertulit, et cum in via dicitur, illata vis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quam itinerantes vehi solent ad aliam mansionem; Christo enim propter gloriosae meritum passionis datum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath festum celebre cum Salomone faciunt, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter 109.0467B| aeternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Quod autem septem et septem diebus eamdem festivitatem celebrant, significare potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati et modo in hac vita, qui septenario numero dierum discurrit, gaudent in spe, et tunc in sabbato vero, hoc est in futura animarum requie, gaudent in ipsius veritatis perceptione.
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus David et Salomoni, et Israel populo suo. Bonum fecerat Dominus David quia, dimisso peccato ipsius quod commisit in Uriam Hethaeum, regnum concessit illi in sempiternum; bonum fecit et Salomoni, quia illum quem de uxore 109.0467C| alienigena natum lex prohibebat Ecclesiam Dei intrare, non solum introire permisit, sed etiam regno sublimavit. Bonum fecit et Israeli populo suo, cui post tantam multitudinem praevaricationum qua Domini mandata contemnendo saepe transgressi sunt, templum magnificentissimum pro cultu suo habere permisit; et requiem de hostibus undique non parvo tempore concessit, donec peccatis pristinis nova adjicientes vindictam meritam juste perceperunt. Quod autem dicitur, quia in die vicesimo tertio mensis septimi, hoc est per octavam Scenopegiae solemnitatis diem, ut in libro Regum dicitur, dimissus sit populus a Salomone ire in tabernacula sua, significat post finem istius vitae, postque sabbatismum animarum sanctarum, quae nunc quiescunt ante diem judicii, 109.0467D| in octava aetate, hoc est in die Resurrectionis, sanctos recepturos corpora immortalia et in mansionibus coelestibus quosque secundum meritorum qualitates collocandos. Ubi semper alacri corde laetantur gaudentes et laudantes Dominum super omnibus bonis quae in Domino Christo Pater omnipotens contulit populo Christiano.
CAPUT VIII. De principibus exercitus Salomonis, et Levitis atque sacerdotibus ab eo ordinatis in ministerium Domini. Ubi Salomon naves transmisit in Ophir, ut inde aurum sibi deportarent; et de regina Saba. Quod servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum ex Ohir, et ligna thyma, et gemmas pretiosissimas.
Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon 109.0468A| domum Domini et domum suam, civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel. Quid est quod dicitur Hiram dedisse Salomoni civitates quas ipse Salomon aedificaverit et habitare fecerit ibi filios Israel, cum in libro Regum magis narretur quod non Hiram Salomoni, sed Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaea dedisset? Unde egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon. Sed non placuerunt ei et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul usque ad diem hanc (III Reg. IX). Hanc ergo Hebraei ita solvunt quaestionem, ut dicant ipsas viginti civitates quas dederat Salomon Hiram regi non acceptas fuisse ab eo, sed magis spretas. Unde Salomon quod Hiram 109.0468B| eas habere noluit, propriis utilitatibus deputavit.
Et aedificavit Salomon Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath. De hoc Josephus ita narrat. Cumque rex Salomon videret muros pro munimine turribus indigere, aliaque tuitione, nam secundum civitatis meritum oportebat etiam copiosam esse munitionibus murorum, haec effecit et turribus civitatem praecipuis valde circumdedit. Et post pauca: Pergens in desertum superioris Syriae, eamque capiens, constituit ibi civitatem maximam duorum dierum itinere a Syria superiore distantem, ab Euphrate vero unius, et maxima Babylone sex mansionibus procul abstantem. Quod autem haec civitas a partibus habitabilibus Syriae ita destitit, haec causa est, quod in inferiore terra aqua 109.0468C| nusquam invenitur, in illo autem loco solummodo fontes et putei nimis abundarent. Hanc itaque aedificans civitatem et muris eminentissimis eam circum tegens, Thadamur appellavit, et hactenus apud Syrios ita dicebatur, quam Graeci Palmyram vocant.
Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas, habentes portas, et vectes, et seras. Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis. Bethoron civitas est ad quam usque Josue persecutus est inimicos reges, quae cecidit in sortem filiorum Joseph, id est, Ephraim. Sunt autem duo vici duodecimo ferme ab Helia lapide Nicopolim pergentibus. Propter situm unus dicitur Bethoron superior, quem aedificavit Salomon, et alius Bethoron inferior datus Levitis in possessionem. 109.0468D| Balaath autem civitas est in tribu Juda. Praeterea aliae civitates simili modo in libro Regum constructae a Salomone narrantur, hoc est Ezer, Mageddo, et Gazer, nec non et Mello: quae omnes per nominis sui mysterium sanctae Ecclesiae monstrant decorem, quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus, vel sanctificatus; Mageddo coenaculum ejus; Gazer praecisio, vel divisio. Bethoron domus montium, et Balaath ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie Dei voluntas, haec separata ab omni errore infidelium sanctificata est in fide et bonis operibus, ibi 109.0469A| refectio virtutum est, haec discernit mundum ab immundo, virtutes a vitiis; et domus est montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiae sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion. Omnes vicos qui ad se pertinebant et qui erant absque muro munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit, ut hostibus spiritualibus semper insuperabiles existerent.
Omnia quaecunque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae. Quod hic dicitur in Libano, vel templum significat quod cedrorum decore vestitum erat simul et auri laminis in ea confixis, juxta illud quod in Zacharia scriptum est: Aperi, Libane, portas 109.0469B| tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI); vel caetera aedificia regia quae similiter lignis cedrinis a Libano ductis aedificata erant, ut fuit armamentarium domus saltus Libani, et alia nonnulla. Cui sensui concordare videtur Josephus, qui de aedificiis Salomonis taliter refert: Difficile namque est enumerare magnitudinem et varietatem domuum, aularumque regalium, quanta erant maxima et quanta horum inferiora et quanta sub terra, quae videri non poterant, nec non et pulchritudinem solariorum et viridariorum quae erant facta delectabiliter ad aspectum, quo exusta corpora possent ab aestus ardore refugere. Et, ut breviter dicam, totam regiam domum ex lapide albo, et cedro, et auro, et argento, splendido nimis et opulentissime instruxit: cameras et parietes vestivit 109.0469C| auro, et, quomodo Dei templum, resplendentem exhibuit. Mystice autem omnia quae Salomon noster voluit atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae, quia omnia in coelestibus atque terrestribus secundum nutum propriae voluntatis disponit atque dispensat, de quo in Psalmo scriptum est: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV), nec est qui possit resistere voluntati ejus, quia Dominus universorum ipse est, et in nomine ejus flectitur omne genu coelestium, terrestrium, atque infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Regnabit in aeternum et in saeculum et adhuc, et regni ejus non erit 109.0469D| finis.
Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis et Amorrhaeis, etc., qui non erant de stirpe Israel: de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores, et primi duces, et principes quadrigarum et equitum ejus. Universum populum qui non fuerit de filiis Israel facit pacificus noster tributarios, cum eos qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, in ejus dominatione consistunt, 109.0470A| quia ipse universorum dominator est, et eis utitur ad suam voluntatem, in cujus voluntate sunt universa posita. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent. De filiis autem Israel, hoc est, qui non ancillae filii sunt, sed liberae, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit, non constituit Salomon noster servire quemquam, quod neminem cogit ritu gentilium vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus Novi Testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spirituales nequitias scuto fidei et gladio Spiritus dimicent, et ministros suos fieri, hoc est, speciale obsequium in bonis operibus sibi praebere, et principes et duces, scilicet ut 109.0470B| bene sibi principentur, et carnis lasciviam doment, sive ut subditos sibi bene regant, et in semitam justitiae ducant.
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum. Constat ergo numerum centenarium qui in computo digitorum de laeva transfertur in dexteram nonnunquam in Scripturis vitae coelestis habere figuram. Quae sicut dextra laevae, ita merito vitae praefertur praesenti cujus nimirum numeri frequens in divinis litteris mysterium reperitur. Aedificationem arcae Noe centesimo anno complevit quia sanctam Ecclesiam quam in hac interim vita aedificat, Dominus in futura perficiet. Abrahae centenario filius promissionis nascitur Isaac, quia nimirum benedictio haereditatis, 109.0470C| quae in semine ejus omnibus familiis terrae promittitur, in futura coelesti patria reddetur. Centum annos peregrinatur ipse in terra repromissionis, quia qui filii Abrahae per fidem efficimur, in spe supernae haereditatis debemus peregrinam in praesenti Ecclesia ducere vitam. Sevit Isaac in Geraris, quod interpretatur incolatus, et invenit ipso anno centuplum, quia quaecunque filii promissionis in hac vita peregrinantes bona operamur, mox egressi de corpore in coelesti vita recipiemus.
In qua figura et semen evangelici sermonis, quod in bonam terram cecidit, exortum fecit fructum centuplum, quia qui temporalia bona propter Christum et propter Evangelicum relinquit, centuplum accipit in praesenti, et in saeculo futuro vitam aeternam, id 109.0470D| est, gaudium fraternae societatis nunc in spe vitae coelestis, et tunc in re ipsam vitam regni coelestis. Quinquagenarius ergo numerus remissionem peccatorum, et requiem aeternam, ac gratiam Spiritus sancti significat: quia in psalmo ejusdem numeri poenitentia, confessio, et remissio descripta est peccatorum, et per jubilaeum requies futura expleta, atque per Pentecosten in adventu Spiritus paracliti septiformis gratia est expressa. Constituit ergo Salomon noster ducentos quinquaginta principes super totum exercitum suum, quia ex utroque populo elegit pastores atque rectores Ecclesiae, qui per gratiam Spiritus sancti illuminati atque plene edocti, remissionem peccatorum impetrandam, vitamque aeternae 109.0471A| quietis et beatitudinem perpetuam appetendam suos quotidie salubriter instituebant, et ut ad illam pervenirent, per progressum bonorum operum in fide recta, toto nisu laborabant.
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod exstruxerat ante porticum, ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis, in kalendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate Azymorum, et solemnitate Hebdomadarum et in solemnitate Tabernaculorum. Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei. Offert pacificus noster per membra sua, in altari fidei catholicae, 109.0471B| quod construxit in Ecclesia sua ante ingressum coelestis patriae, holocausta bonorum operum Domino per singulos dies, hoc est, per omne tempus praesentis vitae, usque ad consummationem videlicet saeculi. Offert et in sabbatis et in kalendis, et in festis diebus, ter per annum, cum pro aeterna quiete, et novitate vitae futurae et pro coelestis gaudii perceptione in sanctae Trinitatis fide, quidquid acceptabile ac gratum divino arbitrantur conspectui, pia intentione ac summa devotione totum exhibet. Holocaustum ergo, totum incensum dicitur: nam holocaustum crematur in altari, cum in corde cujuscunque electi, qui seipsum totum, et carne videlicet et corde Deo voverat, opus bonum fervente charitatis igne patratur. Ordinat praeterea rex noster officia sacerdotum 109.0471C| ac ministeria Levitarum secundum dispositionem David patris sui, cum secundum id quod in lege et prophetis de eo scriptum est, juxta ritum uniuscujusque diei, hoc est, juxta congruentiam atque convenientiam cujusque temporis, ita omnia in Ecclesia sua disponit atque dispensat, quatenus unusquisque ordo officio suo functus divinum servitium atque ministerium rite et secundum ordinem peragat; quomodo autem juxta ritum uniuscujusque temporis digne divinum officium per aptas personas adimpleatur, solus ille novit in cujus manu omnia consistunt tempora, nec non et hi qui deserviunt tempori: hic solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, sancta Deus Trinitas, regnans per omne saeculum. Ipse enim per doctores apostolicos, atque 109.0471D| per idoneos ministros Novi Testamenti, qui non littera solum, Spiritu sed Dei vivi sunt edocti, secundum dispositionis suae inenarrabilem modum ordinat, quando et quomodo furentibus Christianae religionis persecutoribus, per constantiam fidei et fortitudinem praedicatorum resistatur: quomodo et quando haereticis insanientibus, erroris sui nequitia per Catholicorum magistrorum prudentiam illis improbetur atque obsistatur: nec non et qualiter in tempore opportuno devotis auditoribus moralis institutio, ac spiritualis scientiae intellectus ad correctionem vitae atque eruditionem sensus, per strenuitatem atque solertiam spiritualium magistrorum salubriter impendatur. Sicque omnia agit secundum nutum, 109.0472A| consilium ac sapientiam suam, ut ratio dispensationis exhibeatur, et electi populi salvatio misericorditer compleatur.
Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. Misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. Asiongaber fertur esse insula haud procul ab Ailath in Rubro mari, ubi classis Josaphat vi tempestatis attrita est. Ophir autem nomen est provinciae, ex Ophir uno de posteris Heber nominata, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophne usque ad regionem judeae quae vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut 109.0472B| Josephus narrat. Classem itaque quam fecit Salomon in Asiongaber, quae festinantes aut fortes sive viriliter interpretatur, non aliam esse puto quam Ecclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita, studium impendit thesauros sapientiae et scientiae opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Salomonis, dum gentiles saeculari sapientia eruditi, cum his qui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir, quae interpretatur infirmans, mittit, ut sumptum inde aurum ad se deferant, cum in vilitate litterae sensum pretiosum jubet quaerere, et sic acceptam summam quadringentorum quinquaginta talentorum auri ad regem deferunt, cum sensum pretiosum historiae, allegoriae, tropologiae, atque anagogen in divinis libris per gratiam 109.0472C| Spiritu sancti inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino ascribentes tribuunt.
CAPUT IX. De ducentis hastis, et trecentis scutis aureis, et solio eburneo, quod mirifice fecerat Salomon. De magnificentia Salomonis, et divitiis ejus, atque potestate et fine Salomonis.
Regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Hierusalem, cum magnis opibus, et camelis qui portabant aromata, et auri plurimum gemmasque pretiosas. Saba est civitas regalis Aethiopiae, quam Josephus a Cambyse regem Meroen cognominatam ex sororis vocabulo refert. Regina autem Austri, quae a finibus extremis excita veniens, Salomonis audire sapientiam 109.0472D| concupivit, jam tunc venturam de gentibus Ecclesiam, desiderantem Christum figurabat, quae juxta prophetiam circumamicta varietate in vestitu deaurato, et populi sui, et paternae domus oblita currebat, barbara gente non animo, quae in aperto peregrina fuit, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica de Judaeis adulteris judicandis ipsius ore judicis digna censetur: quia Christum in Salomone mirata verum regni coelestis affectum, imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat. Quod autem dicitur haec mulier regina esse Saba, per ipsius nominis significantiam conversionis suae exprimit virtutem: Saba enim 109.0473A| conversio, vel captivitas interpretatur, quia veraciter ad fidem Christi conversa ad ejus captivitatis sortem meruit pertinere, de quo scriptum est: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). Haec in camelis apportabat vero Salomoni aromata, et aurum, et gemmas pretiosas, cum gentiles ad Christi fidem adducebat fortitudine peccatorum deformes; sed tamen ingenio ac studio florentes, habilesque dono divino ad percipiendum dispensantibus sanctis praedicatoribus fulgorem sapientiae, aromata bonae famae, gemmasque pretiosas multiplicium virtutum, quibus omnibus cultu celebri honorabat Salomonem nostrum, imo honorata ab eo majorem gratiam spiritualis muneris ipso tribuente percepit. Unde post pauca in sequentibus 109.0473B| scriptum est: Rex Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit, multo plura quam attulerat ad eum, quia et in praesenti vita gratiam Spiritus sancti cum dono sapientiae atque virtutum ei contulit, et in futuro in conspectu gloriae suae vitam largietur aeternam.
Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecunque erant in corde suo, et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei perspicuum non fecerit. Sciscitatur Ecclesia a rege Christo discere volens omnia quae in corde suo cogitabat, sibi esse salubria atque necessaria, hoc est, fidei quaerens ab eo veritatem, sanctae religionis rectitudinem, et vitae futurae beatitudinem, qualiter in hoc mundo ejus cultui per omnia fideliter deservire, 109.0473C| et in coelesti regno ipsius contemplatione aeternaliter perfrui posset. Cui omnia quae scire desiderabat per legis suae notitiam, ac Spiritus sancti gratiam manifesta faciebat; nec quidquam est quod non ei perspicuum fecerit, quod ex parte aliqua cognoscere et in aenigmate quaedam videre ac praegustare coelestis gaudii bona concedit; ibi vero cognitionem perfectam tribuet, quando videbit facie ad faciem, et cognoscet sicut et cognita est. De cujus cognitionis perfectione ipsa Veritas in Evangelio pro discipulis ad Patrem loquens ait: Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Joan. XVII).
109.0473D| Quae postquam vidit sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat, nec non cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, et victimas quas immolabant in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. Dixitque ad regem: Verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis. Beati viri tui, et beati servi tui hi qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui. Haec quidem 109.0474A| verba bene conveniunt sanctae Ecclesiae quae auditis miraculis Christi provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum pervenit per baptismum et fidem, consideratis sanctae Scripturae testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum ei videbatur esse omne quod sibi antea de eo narratum est, in comparatione perceptae gratiae. Unde et admirando in laudem ejus erumpit dicens, Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam, etc. His quoque similia et Psalmista in desiderio regni coelestis exardescens, ex persona sanctorum protulit dicens: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et defecit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Et paulo 109.0474B| post: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII). Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus, et qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus quam cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam per quam ipse mundus corde dignatur se ostendere perpetualiter percipere laetantur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum est, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas, de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Nunquam 109.0474C| visa sunt in terra Juda ligna talia. Hoc in libro Regum ita scriptum est: Fecit rex Salomon de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem (III Reg. X). De quo Josephus ita narrat. Eodem vero tempore delata sunt regi a terra, quae vocatur aurea, lapides pretiosi et ligna pinea, quibus usus est ad fortitudinem templi, domuumque regalium, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex eis citharas et nabla, ut dicerent hymnum Deo Levitae. Omnium vero rerum quae fuerunt aliquo tempore regi delata, ea quae illo die devecta sunt, magnitudinem et pulchritudinem praecellebant. Nullus ergo arbitretur, quia ligna pinea, quae nunc propter 109.0474D| pretia vendentium sic appellantur, illis vicina sint; illa siquidem visione rotunda quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia; hoc autem dixi, ut nullus naturam verae pinus ignoraret. Bene autem dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosis nimis, fecerit fulcra sive gradus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus: quia conditor noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis, ad munimen domus Domini, et domus regiae, hoc est, ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis atque exemplis, ruinam errorum et scelerum 109.0475A| non sentiat. Talesque viri merito quasi citharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur, et laudem Domini inter adversa et prospera corde, ore simul et opere pronuntiare non cessant. Hi secundum Apostolum, quidquid agunt aut in opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per prophetam dicitur: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LXII).
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri, excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et Satrapae terrarum comportabant 109.0475B| aurum et argentum Salomoni. Quid autem significat pondus auri quod Salomoni deferebatur secundum senarii numeri qualitatem augmentatum, nisi perfectionem donorum quae regi nostro a nobis deferenda sunt? In sexaginta vero, denarii multiplicatio per senarium exstat, et in sexcentis centenarii itidem per senarium apparet multiplicatio. Denarius mandatorum significat perfectionem, et centenarius aeternae beatitudinis remunerationem. Valde enim desiderat rex noster nostram perfectionem, ut habeat quos perfecta mercede remuneret. Unde ipsa Veritas in Evangelio suis ait: Estote perfecti, quia et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V), et ad scribam interrogantem de aeternae vitae acquisitione respondit dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva 109.0475C| mandata. Et post pauca: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Ad apostolos autem ait: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel; et omnis qui reliquerit vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Offerunt Salomoni diversae gentes ac negotiatores omnes, reges Arabiae et Satrapae terrarum, aurum atque argentum: quia unaquaeque gens, et unaquaeque persona certat pro viribus pacifico nostro deferre munus rectae 109.0475D| fidei, sensus puritatem, plenitudinem sacrae confessionis, atque nitorem conscientiae, cum concordia bonorum operum ejus servitio studet se omni tempore mancipare. Unde in psalterio de eo scriptum est: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes serviem ei (Psal. LXXI).
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur; trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur scuta singula, posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore. De hoc in Regum ita scriptum est: Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de 109.0476A| auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, et trecentas peltas ex auro probato. Trecentae minae auri, unam peltam vestiebant. Posuitque ea rex in domo saltus Libani (III Reg. X). Scuta ergo simul et hastae aureae, quibus utebantur, sicut in sequentibus ostenditur, duces qui excubabant ante ostium domus, quid significant nisi armaturam spiritualem quam habent praedicatores cuncti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus? ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes. De quibus in Canticis canticorum scriptum est: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi (Cant. III), quia et praesentis Ecclesiae quietem ac pacem praedicatores sancti 109.0476B| contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene autem iterando adjungitur, ex fortissimis Israel; Israel quippe vir videns Dominum interpretatur. Omnes quidem qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte Israel nomine censentur; sed fortissimi, inquit, in eis sunt, utique illi qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt; qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant. Omnes tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei. Ad bella doctissimi: 109.0476C| de quibus idem admonet dicens: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc.; et recte doctissimi: quia magna bellandi arte indigent, qui in carne conclusi, in terris positi, contra spiritualia nequitiae in coelestibus certant. Magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum archangelum tot millibus annorum ad bella exercitatum carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae hastae de summa sexcentorum aureorum sive siclorum, ut in Regum habetur, factae sunt, quia patres Veteris Testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid sermone docuerunt, bonis exemplis probaverunt. Nec non et trecenta 109.0476D| scuta, quorum singula trecenti aurei vestiebant, perfectam fidem eorum significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas, et scuta aurea portant, quia sancti praedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes, claritate supernae sapientiae splendentes, et verborum et factorum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacrae fidei tela nequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur: Posuit ea in armamentario quod erat consitum nemore, id apte huic mysterio congruit. Armamentarium ergo in quo conduntur arma spiritualia, sancta est Ecclesia, in qua diversae species virtutum ac doctrinarum servantur, quibus fideles bene muniti proteguntur, 109.0477A| et hostes universi fortiter expugnantur. Hoc armamentarium dicitur consitum esse nemore, quia diversae hominum personae ex variarum gentium nationibus illuc congregatae, atque ibidem per fidem catholicam sunt consitae, ad decorem videlicet ipsius Ecclesiae, et ad delicias manifestandas regis coelestis.
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro purissimo, sex quoque gradus quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola; sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte. Non fuit tale solium in universis regnis. Solium ergo quod rex Salomon fecit bene Ecclesia sancta intelligitur, in qua pacificus noster regnans judicia sua facere dignoscitur, 109.0477B| quia anima justi sedes est sapientiae. Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas cujus haec ossa sunt, nimiae sanctitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et inter bruta miscetur feminae unicae et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis animabus decenter aptatum est, quod illae eburneae fuisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia splendorem gloriae suae in ea clarescere fecit, cum per signa et miracula majestatis suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus. Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur? Sex diebus perficit Deus mundi 109.0477C| ornatum, et septimo requievit ab operibus suis. Siquidem et senarius numerus primus est numerus, qui suis partibus perfectus esse dignoscitur: habet enim medietatem trium, tertiam partem duorum, sextam unius. Unum vero, duo et tria sex efficiunt. Igitur quia sex aetatibus mundus constat, in quibus licet operari, quisquis ad coelestem patriam pervenire desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisi bonis actibus ascendatur, illuc minime pervenietur. Quod autem dicitur scabellum aureum esse in solio, scabellum aureum possumus intelligere sanctos et religiosos homines, et virtutum fulgore splendentes, in quorum cordibus divina dignatur inhabitare majestas. Unde Dominus per prophetam dixit: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super 109.0477D| humilem, et quietum, et trementem sermones meos? De quo et ipsa Veritas in Evangelio ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Sive illi possunt scabelli nomine notari, qui infirmi sunt in corpore Christi, hoc est, poenitentes: qui de peccatis suis veraciter poenitendo student gratiam quam peccando amiserant, pie laborando recuperare. Seu illi scabellum vocantur, qui novissimi juxta finem mundi ad finem Christi convertuntur. Qui tamen aurei sunt, quia igne persecutionum ac tribulationum, quas Antichristi saevitia illo in tempore auctura est, examinati, per patientiam probatissimi inveniuntur. Et brachiola 109.0478A| duo altrinsecus. In Regum quoque ita scriptum est: Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile. Quid ergo duo brachiola sive duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi solatia divinae gratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? et haec apte per binarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hic praedicatur, hic maxime commendatur: quia non nisi per divinum adjutorium aliquid boni perfici possit. Unde ipsa Veritas dicit: Sine me nihil potestis facere. Et duo leones stabant juxta brachiola. Quid per leones nisi patres utriusque Testamenti figurantur, qui per fortitudinem animi et sibi et aliis dominari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta manus stabant, quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni 109.0478B| fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde et psalmista dicit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordiam tuam et veritatem tuam. Et Apostolus: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum. Et item: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et duodecim leunculi stanles super sex gradus, hinc atque inde. Quid per duodecim leunculos nisi praedicatorum ordo, qui apostolicam doctrinam sequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc atque inde suis doctrinis atque exemplis munire certant, ne pius labor bene incipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Quod autem subditur, non est factum tale solium 109.0478C| in universis regnis, apte sanctae Ecclesiae convenit, de qua scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, et videbit in die novissimo. Surrexerunt filii ejus, et bene praedicaverunt: vir ejus, et laudabunt eam. Multae filiae congregant divitias: tu supergressa es universas. Sequitur:
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. Hinc in Regum ita scriptum est: Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa suppellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis. Omnia vasa quae pacifici nostri ministerio funguntur aurea fiunt, quia omnes animae 109.0478D| sanctorum quae sunt vasa Dei, ut voluntati serviant divinae, splendore sapientiae et dilectionis fulgore nitentes continent potum aquae vivae, et fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternum. Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis, quia secundum Apostolum non est in sermone regnum Dei sed in virtute, et praedicatio Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione Spiritus et virtutis. Ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Unde ipsa Veritas ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Et item: Qui solverit 109.0479A| unum de mandatis istis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum.
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus, et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos. Quid est quod servi Salomonis cum servis Hiram ibant in Tharsis semel in annis tribus, et deferebant inde aurum et argentum, et ebur, nisi quod Redemptor noster apostolos et doctores Evangelii de populo Judaico cum illis praedicatoribus quos de plebe gentium elegit, trina confessione, sed una fide mittit in mundum? ut inde ei deferant in credentium personis aurum sapientiae, argentum eloquentiae, et ebur castitatis? afferant simul et simias et pavos. Simia 109.0479B| enim ingeniosum est animal et hominis in quibusdam imitatur actus. Quod non inconvenienter philosophorum personae per figuram aptatur, qui rationabiles verae sapientiae aliquando imitantur sensus, et in disciplinis suis moralis vitae differunt actus. Hi cum per praedicatorum solertiam ad fidem Christi convertuntur, gratum munus vero erunt pacifico. Similiter et pavones, qui varietate colorum quam in pennis ostendunt, illos possunt significare, qui ob laudem humanam species variarum virtutum in superficies ostendunt, sed hi cum doctorum studio intus per fidem reformati eas solius Dei amore gerere discunt, tunc jam aeterni regis deliciis per omnia apti sunt.
Magnificatus est ergo Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria, omnesque reges terrarum 109.0479C| desiderabant faciem Salomonis videre, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus, et deferebant ei munera, etc. Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex super omnes reges terrae, quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui vere reges dicuntur exaltatur, et nullus ei coaequari potest, quoniam quis in nubibus Domino, aut quis similis erit inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consiliis suae majestatis, et metuendus super omnia quae in circuitu ejus sunt. Et item magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Unde et Joannes dicit: Et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa Ecclesia 109.0479D| sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus perveniat, cui per prophetam dicitur: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Et alibi: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et singuli deferent ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires sibi suppetunt, in verbo seu factis obsequium studet praestare Deo.
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Hierusalem. Quid per quadragenarium numerum nisi tempora legis priscae designantur? 109.0480A| quia et Moyses illam accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus Israeliticus qui per eam instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Bene ergo per quadragenarium numerum equi Salomonis numerantur in stabulis collocati, quia duritia legis veteris constricta atque coercita fuerat insolentia prioris populi. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica auctoritas praesidendo populis gentium doctrina Novi Testamenti illos nutrit. Qui constituti erant in urbibus quadrigarum, hoc est, in custodia disciplinarum; et ubi erat rex in Hierusalem, in visione videlicet pacis. Distantiae locorum discretionem ostendunt profectuum. Sic enim qui in urbibus quadrigarum constituti erant, illos significant qui diversis disciplinis 109.0480B| Ecclesiae subditi per magistros spirituales adverae religionis observantiam erudiuntur: ita illi qui jam eruditi omni doctrina virtutum, habiles sunt usui regis coelestis, praesentiam veri pacifici et vicinitatem habere merentur, de quibus scriptum est: Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, Dominus in illis. Et alibi: Quoniam ascendens ascendes super equos tuos et equitatus tuus sanitas. Cujus equitatus figura etiam juxta litteram in Domino monstrata est, cum Hierosolymam tendens sedebat in asino, concinentibus turbis quae antecedebant et quae sequebantur, et quae obviam veniebant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini. In qua equitatione sanitas resonabat: quia nimirum illorum iter spirituale signabatur, qui Domino 109.0480C| duce per apostolos ad ejus quae sursum est Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, regna ducuntur.
Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti. Scriptum est de veri Salomonis, hoc est, pacifici nostri regno et dominatione in psalmis. Ubi dicitur: Dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI). Istud autem ad Salomonem filium David omnibus modis non potest pertinere, qui tantum in gente Judaea rex fuisse cognoscitur. Mare enim Oceanum debemus advertere qui aream totius terrae, sicut quidam dicunt, limbo suo circum ambiens includit. Nam si maria ista nostra velis intelligere, 109.0480D| totius mundi ambitum quem verus iste significat non praevalebis advertere. Sequitur: Et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Pulchra quidem brevitas, sed ingentia nobis sacramenta profudit. A flumine, a Jordane dicit, unde per totum orbem terrarum saluberrime regula sacri baptismatis emanat. Dominatur ergo rex noster super cunctos reges, hoc est super universos qui recte regiminis exercent potestatem, a fluvio Euphrate qui interpretatur frugifer sive crescens, usque ad terram Philisthinorum, id est, dupliciter cadentium: Philisthiim enim interpretatur ruina duplex: cum per oblivionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ad conversionem omnium gentium 109.0481A| ad fidem, ejus redundat gratia potestatis: ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur bonorum germen virtutum, ut ubi tam idololatria quam etiam scelesta conversatione duplex populorum fuit ruina; ibi per confessionem rectae fidei ac cultum verae pietatis, ad coeleste regnum fidelium exsurgat vita. Pertingit etiam potestas ejus usque ad terminos Aegypti, hoc est, usque ad tenebrosas mentes infidelium, quas ab errore convertens lumine suae replet fidei. Inde est quod consequenter supra memorato versui propheta annectit dicens: Coram illi procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Aethiopes peccatores populos debemus advertere. Nam sicut illi teterrimo corio vestiuntur, ita animae delinquentium scelerum obscuritate 109.0481B| tenebrantur. Ego isti Aethiopes, qui sunt peccatores, ante illum procidunt, quando se poenitentiae humiliter prosternunt. Adjecit: Et inimici ejus terram lingent. Illos quibus est Domini miseratione parcendum coram ipso procidere dixit, isti autem Judaei pertinaces inimici nominantur, qui in sua obstinatione mansuri sunt. Quae ergo illis est poena? Terram lingent, id est, terram sapient, hoc enim sapit unicuique quod lingit, quibus in modum serpentis humus est esca poenalis. Hoc ad humilitatem ipsius juste dicimus referendum, quoniam qui Christum Dominum credere noluerunt tali ultione damnati sunt.
Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum; et cedrorum tantam multitudinem, 109.0481C| velut sycomorum quae gignuntur in campestribus. Quid per lapides nisi duritia et insensibilitas gentium exprimitur? Et quid per argentum nisi nitor eloquentiae et jucunditas doctrinae ecclesiasticae designatur? Quid per cedros nisi sublimitas et odor virtutum? Praebuit ergo verus Salomon in mystica Jerusalem tantam copiam argenti quasi lapidum, cum corda gentilium, quae ad intellectum omnipotentis Dei insensibilia fuere, et lapides pro numinibus coluere, ad meditationem legis Dei et ad praedicationem Evangelii convertit. Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt, quia scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. De quibus nimirum lapidibus Joannes Baptista in Evangelio ait: 109.0481D| Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae: filii Abrahae de lapidibus suscitati sunt, quia cum dura corda gentilium in Abrahae semine crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, et secundum promissionem haeredes. Similiter pacificus noster in Jerusalem praebuit cedrorum tantam multitudinem velut sycomorum, sterilitatem gentilium, 109.0482A| quia eos qui terrena appetentes in altum se erigere non valebant, ad fecunditatem bonorum operum et celsitudinem pervexit virtutum. Diximus superius, et nunc eadem commemorando repetimus, quod cedrus arbor est incomputribilis naturae, odoris jucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens: quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt constantissima, qui et in hac vita, et in futura singulari prae caeteris sanctis eminentia fulgent.
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et 109.0482B| in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat. Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis, dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Quod vero dicit Scriptura opera priora Salomonis, ea demonstrat opera quae gessit antequam praevaricaretur, ut fuerunt aedificatio templi, et oblationum varietas, etc., facta ejus quae mysticam significationem habent, ut supra ostendimus. Novissima autem ea quae dicit opera, sunt ea quae gessit postquam transgressus est legem Dei, ducens alienigenas uxores, quae eum ad idololatriam usque perduxerunt. De his ergo operibus Salomonis quid dicam? quae vehementer arguit sacra Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia 109.0482C| ejus, vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat. Licet Hebraei autument librum Ecclesiasten in poenitentia sua illum conscripsisse. Nec prorsus occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec deflenda submersio, nisi forte dicat quis mulieres alienigenas quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas ex gentibus. Posset hic fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus; cum vero propter illas offendit Dominum suum et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit, nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira submersio. Quod ergo in illo 109.0482D| diversis temporibus et prius bonum, et posterius malum, haec in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul in uno tempore ostenditur; nam bona illius bonos Ecclesiae, mala autem illius malos Ecclesiae significare puto: tanquam in unitate illius arcae, sic et in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis; aut in unitate unius segetis, bonos in tritico malos in zizaniis accepimus.
LIBER QUARTUS. CAPUT X. De regno Roboam et Jeroboam. 109.0483|
(II PAR. X.) Profectus est autem Roboam in Sichem, illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem. Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat qui erat in Aegyto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel. Et locuti sunt ad Roboam dicentes: Pater tuus durissimo nos jugo pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone, dum adhuc viveret dicens: Quid datis consilii ut respondeam 109.0483B| populo? Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. At ille reliquit consilium senum et cum juvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius, etc. Senes illos qui steterunt coram Salomone patre Roboam aestimant Hebraei esse Banaiam filium Joiadae, et Ihachel filium Acomoni, qui alio nomine Chila vocabatur, quorum consilio, relicto Roboam cum juvenibus tractare coepit, hoc est, cum Aduram, qui in sequentibus lapidatus describitur, et ejus similibus, quorum stultitia se prodit in consilio prolato. Juvenem autem non semper juxta aetatem nominat Scriptura, sed juxta instabilitatem animi. Non enim fuit Roboam eo tempore juvenis aetate, quia quadragesimo primo 109.0483C| anno aetatis suae regnare coepit; sed sensu fuit brutus et puer. Mystice autem Roboam filius Salomonis, qui, utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est, licet de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur. Fecit enim Judas, Scriptura regum attestante, in illis diebus malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis, quia peccaverunt. Aedificaverunt autem et ipsi sibi statuas et aras, et lucos, super omnem collem excelsum, et super omnem arborem frondosam. Sed et effeminati fuerunt in terra. Feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. Significat ergo malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus 109.0483D| dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantes gaudent in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam latitudo populi, et bene latitudo populi nominari possunt qui, latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt ad mortem, angustam viam, quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit, ingredi detrectant, relictoque sanctorum 109.0484A| Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare praeceptis, hoc est eorum qui, juvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus eos gravant, et fit in eis quod per Prophetam dicitur: Qualis populus talis est et sacerdos. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student, et caeci caecis ducatum praebentes, in foveam perditionis pariter cadunt. Quibus comminatur sapientia Dei dicens: Vae tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X); et e contrario de sanctorum populo et Rege Christo laudando subsequitur dicens: Beata terra cujus est rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore suo (Ibid.), quia omnia quaecunque fecerint prospérabuntur 109.0484B| (Psal. I).
CAPUT XII. Quomodo Roboam Sesach rex Aegypti, Hierosolymam veniens, coangustavit, auferens thesauros domus Domini et domus regis.
(II PAR. XII.) Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum, nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae et Aethiopes, cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem fugientes Sesac, 109.0484C| dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. Consternatique principes Israel, et rex, dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem sublatis thesauris domus Dei, et domus regis, omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon. Pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii. Quid ergo per figuram hic insinuatur, 109.0484D| quod, propter peccatum Roboam, Sesac rex Aegypti de domo Domini thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod mali rectores propter negligentiam suam, regem Aegypti, hoc est principem tenebrarum in Jerusalem typicam provocant, Ecclesiam videlicet sibi commissam, ubi ipsi ad tempus dominari videntur? Qui thesauros domus Domini et thesauros regios abstulit, cum scientiam sanctarum Scripturarum, simul et opera virtutum, 109.0485A| ab incastis et desidiosis abstrahit. Sesac ergo byssus cilicium sive gaudium cilicium interpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium vero quod de caprarum setis conficitur, peccata, quid melius in bysso cilicium quam versutia fraudis diabolicae in persuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim Hierosolymitanas opes aufert, cum diabolus, qui callide decipit et gaudet in multitudine peccatorum, ecclesiasticos quosque scientia spirituali, opere virtutum depraedatur, eosque qui videbantur in Ecclesia decori esse, spoliatos secum in barathrum perditionis suae demergit. Nec et illud quod idem rex scuta aurea quae fecerat rex Salomon abstulit, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensum respicit; 109.0485B| Salomon enim scuta aurea condens, custodibus domus suae dedit, cum Redemptor noster spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebus terrenis, minusque curant de coelestibus, officio pristino et scientia denudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos relinquit. Denique tales cum se sensu spirituali privatos conspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quatenus eorum sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate, tutamen contra hostes pro subjectis sibi opponant. Sed quanto aes est vilius auri metallo, tanto inferior est vana eloquentia verae sapientiae fructu. Unde per quemdam sapientem de 109.0485C| eloquentia dicitur: Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas: et in Psalmis ita legitur: Vir linguosus non dirigetur in terra (Psal. CXXXIX). Nam de sapientia ita scriptum est: Sapientia pretiesior est cunctis operibus, et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera ejus; in sinistra illius divitiae et gloria (Prov. III). Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae exhibere vult contra haereticos, et contra omnes inimicos, sapientiae utique adminiculo hoc debet perficere, nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet.
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita. Semeias idem vates est qui superius 109.0485D| Roboam et filios Juda pro transgressione et peccatis suis arguebat; et Addo sive Jaddo ipse est prophetes qui ad arguendum Jeroboam pro altari quod fecerat a Domino missus est in Samariam. Hic et a leone occisus est, eo quod contra praeceptum Domini a pseudopropheta seductus ibidem manducavit.
Pugnaverunt adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus, et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultum est in civitate David, et regnavit Abia filius ejus pro eo.
CAPUT XIII. De regno Abiae filii Roboam.
(II PAR. XIII.) Anno octavo decimo regis Jeroboam regnavit Abia super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. Porro quod legitur in Dierum volumine nec non et in Regum, bellum fuisse inter reges Juda, et reges Israel cunctis diebus eorum, non aliud significare puto quam quod sancta Ecclesia, quae in unitate fidei persistit, bellum habeat semper cum haereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidem catholicam; omnes enim, ut ait Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, 109.0486B| quia draco antiquus persequitur mulierem insidians calcaneo ejus.
Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam et omnis Israel, num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum ipsi et filiis ejus? etc. Semeron urbs erat quam cepit Josue, rege illius interfecto. Dicit autem Josephus nunc pro ea Sebasten vocari oppidum Palestinae, ubi sancti Joannis Baptistae reliquiae sunt conditae. Legimus in Regnorum libris quod Ambri rex Israel emerit montem Semeron, a quodam Semer, et aedificavit in vertice ejus civitatem, quam ex nomine Domini appellavit Semeron.
Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et 109.0486C| cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus. Bethel civitas erat in duodecimo ab Hierosolyma lapide ad dextram euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem tribus Benjamin, juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Josue, rege illius interfecto. Porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum, Ulamluzam antiquitus vocatam, vehementer errant. Verbum quippe Hebraicum et nomen ipsius civitatulae pariter miscuerunt, cum Ulam significet prius, id est, proteron. Vocabatur autem prius Luza, Bethel, nec non et Bethaum, quod aliud oppidum suspicantur; Hebraei putant eamdem esse Bethel; sed ex eo tempore quo ibi a Jeroboam filio Nabat vituli aurei 109.0486D| fabricati sunt, et a decem tribubus adorati, vocata est Bethaum, id est, domum idoli, quod ante vocabatur domus Dei. Jesana autem civitas est in tribu Juda, similiter et Ephron in tribu Juda est. Unde et villa pergrandis Ephrea nomine contra Septentrionem in vicesimo ab Jerusalem milliario hactenus vocatur.
Nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia; quem percussit Dominus, et mortuus est. Non Jeroboam percussit Deus ut plerique aestimant, siquidem, juxta Regnorum librum, in vicesimo anno regni ejus imperaverat Asa filius Abia super Judam et Jerusalem; sed Abiam; quia capta Bethel, idola Israeli in scandalum reservavit, ut Hebraei asserunt.
CAPUT XIV. De Asa rege Jerusalem.
(II PAR. XIV.) Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius ejus pro eo. In cujus diebus quievit terra annis decem. Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa; et confregit statuas lucosque succidit, ac praecepit Judae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata; et abstulit e cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace, etc. Iste est Asa qui in principio regni sui restauravit cultum divinum, et fecit quod bonum et bene placitum erat in conspectu Dei, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra. 109.0487B| Unde gratiam Domini promeruit, ita ut pugnans contra Aethiopes victoriam caperet, et eos usque ad internecionem caederet, quia Domino pro eo pugnante, et exercitum ejus adjuvante, contriti sunt, sed postea in deterius relabens, cum auxilium Assyriorum contra Baasa regem Israel quaesisset, et Hanani prophetam ad se a Domino missum ut eum inde corriperet, in vincula misisset, graviter inde Dominum offendit. Unde ipse, juste sibi Deo tribuente, incidit in languorem gravissimum, et pedum dolorem vehementissimum, in quo et obiit. Nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confidens, delusus est. Is itaque eos significat typice, qui bono inchoant initio, sed malo 109.0487C| finiunt termino, qui post abdicationem idololatriae, et spretam servitutem daemonis, et percepta gratia baptismatis, et chrismatis sacri unctione, statim in primordio vitae suae pietatis arripiunt opera, sed fortiori aetate, ac juxta terminum praesentis vitae, quando virtutibus operam dare debuerant, ad vitia relabuntur, et in pravis delectantur actibus. Hi licet dum cultui divino instabant, Aethiopes spiritales, et rectores tenebrarum harum superando fugaverint, tamen postquam voluptatibus praesentis vitae dediti Assyrios qui regnum confusionis tenent auxiliatores et defensores quaerunt, adeo juste deseruntur, et variis languoribus errorum capti fructuosis privantur actibus, nec jam bonorum operum valent procedere gressibus, sed imminente morte sine poenitentia 109.0487D| et emendatione morum vitam nefandam morte finiunt perpetua.
CAPUT XVI. Sequitur de Asa.
(II PAR. XVI.) Dormivitque Asa cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui, et sepelierunt eum in sepulcro suo quod fecerat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. Aromata et unguenta meretricia juxta historiam nuncupant odores, quibus luxuriosi ob libidinem uti solent. Notandum autem quod in regibus, ut Hebraei tradunt, causa reverentiae, 109.0488A| combustiones pretiosarum vestium, simul cum aromatibus fiebant. Unde alibi scriptum est: Juxta combustiones majorum facient tibi, quia mos apud veteres fuit, ut regum ornamenta pretiosa quae habebant post obitum suum in pyra urerentur, tamen absque cadaveribus. Figuraliter autem aromata et unguenta meretricia, quae in lectulo Asa ob honorem illius concremabantur, vanam significant famae jactantiam, quoniam philosophi vel poetae post obitum regum suorum, sive etiam falsi Christiani obeuntibus, suis impendunt magistris. Supervacua enim eos extollunt laude, quorum conversatio tota fuit plena turpitudine, et haec in ignem mittunt, quia omnia gehennae ignibus obnoxia esse ostendunt, quae hic sine aliqua utilitate atque aedificatione fratrum 109.0488B| protulerunt. Unde in Job de viris iniquis scriptum est: Succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis (Job. XXII), et in psalmo: Sepulcra, inquit, eorum domus eorum in aeternum; tabernacula eorum in generatione et progenie, invocabunt nomina eorum in terris ipsorum (Psal. XLVIII). Mos enim stultorum est, ritum sequi gentilium, quem in parentalibus agere consueverunt, quando fatua superstitione in terris eorum, id est, in sepulcris laudes celebrant mortuorum, et credunt haec illis prodesse, quod eorum videntur exhibere memoriae.
CAPUT XVII. De Josaphat rege Juda, et bonis actibus, et provisione imperii.
109.0488C| (II PAR. XVII.) Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel. Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quae erant vallatae muris, praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus. Et fuit Dominus cum Josaphat, qui ambulavit in viis David patris sui primis, et non speravit in Baalim, sed in Deo patris sui, et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel. Quod autem dicit de Josaphat, ambulasse eum in viis David patris sui primis, ostendit eum exsecutorem fuisse sagacissimum divinorum testamentorum, sicut fuit David pater ejus initio regni sui, antequam in uxore deliquerit Urie. Cujus peccati ignominia licet obscurare videatur famam ejus, sed poenitentiae laudabilis satisfactio 109.0488D| aeternam illi memoriam praeparavit.
Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat, factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria. Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini et excelsa et lucos de Juda abstulit, etc. Denique Josaphat rex typum praefert populi credentium de gentibus, qui ad Redemptorem nostrum, relicto parentum errore, cum venit sacro baptismate ablutus et sancti chrismatis unctione linitus, a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit, cui Petrus apostolus in Epistola sua ait: Vos autem genus electum a Domino, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Quod nominis ipsius interpretatio 109.0489A| bene confirmat. Interpretatur enim Josaphat Domini dos, sive qui est donatus. Ecclesia ergo gentium, pretio sanguinis Christi comparata, et Spiritus pignore dotata, consortium sponsi coelestis et societatem regni promeruit: cui factae sunt infinitae divitiae, sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in acquisitione variarum virtutum, et multa gloria specialis sapientiae, de qua in Proverbiis scriptum est: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI). Cui omnis Juda munera obtulit, quia unusquisque fidelis sanae doctrinae et bonorum operum munera in illius unitate vero regi se conferre gaudebit. Excelsa et lucos de terra Juda tulit, quia omne scandalum de credentium turmis auferre contendit. Mittit rex 109.0489B| iste principes suos ac sacerdotes in urbes Juda, ut erudiant populum praecepta legis Domini, cum doctores sanctos ad diversos populos dirigit, ut illis praedicent Evangelium Christi. Sicque fiet illud quod de Josaphat scriptum est:
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat, sed et Philisthei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos, et hircos totidem. Cum propter nomen gloriosum, et propter virtutes quae geruntur in Ecclesia, audacia comprimitur paganorum, et gentium incitantur corda, ut deferantur vero Regi Christo, qui caput est Ecclesiae, munera rectae credulitatis, et censum 109.0489C| bonorum operum, ac piae confessionis solvant, adducantque illi pecora simplicitatis suae; hoc est, arietum septem millia septingentos, et hircos totidem, cum per Spiritus sancti gratiam illuminati, et viros habiles magisterio propter scientiam et bonorum operum probitatem offerunt, et peccatorum multitudinem per confessionem et poenitentiam servitio illius subjiciunt. Arietes enim duces sunt gregis, et in lege in pacificorum hostiis immolabantur. Hirci autem pro peccato offerebantur.
CAPUT XVIII. Sequitur de Josaphat.
(II PAR. XVIII.) Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab; descenditque 109.0489D| post annos ad eum in Samariam, ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos ipsi et populo qui venerat cum eo; persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. Dixitque Achab rex Israel ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad; cui ille respondit: Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello. Josaphat, ut superius diximus, populum significat Christianum, qui fidem tenet catholicam et religionem servat Christianam. Achab autem impius, qui in Samaria regnabat, haeresiarchas exprimit, qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in perpetuae mortis praecipitium trahunt. Quod autem Josaphat affinitate conjunctus Achab, descenditque 109.0490A| ad eum in Samariam, contra hostes praebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat, qui e catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant. Qui licet a rectae fidei tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfecte non devitant: quod nullo modo sine culpa esse poterit, maxime cum Paulus apostolus doceat haereticum hominem post unam et secundam correptionem devitandum, et Joannes in Epistola sua ita dicat: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis (II Joan.). Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. Hinc et per sapientiam dicitur: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab illa: et qui communicaverit superbo, induet superbiam (Eccli. XIII). Ob 109.0490B| hoc et ipse Josaphat per Jehu videntem filium Hanani (illius videlicet prophetae qui Asa increpaverat) arguitur, quod impio praebuerit auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. Quapropter haereticorum consortia sunt devitanda, quia nulla societas est luci ad tenebras, nec conventio Christi ullo modo potest esse cum Belial, neque possumus pariter calicem Domini bibere, ubi salubris haustus est sapientiae, et calicem daemoniorum, ubi venenum mortiferum propinatur nequitiae.
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: Voca cito Michaeam filium Jemla. Porro rex Israel et Josaphat rex Juda, uterque sedebat in solio suo vestiti cultu regio, sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabant coram 109.0490C| eis, etc. Denique propheta Michaeas vocatus ad regem Israel et regem pariter Juda, prophetavit contra regem Israel ita dicens:
Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris, et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, alter alii, processit spiritus et stetit coram Domino et ait, Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? At ille respondit: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quid per solium Domini nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus Deus altius praesidens inferius cuncta disponit. 109.0490D| Et quid exercitus coeli nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est inter omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra includitur, sed dextra Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni qui adjuvent, sed et qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus dicitur angelorum pars reproba, in eo intelligi posse prohibetur; quos enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dixit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Quorum caput enuntians ait: Secundum principem 109.0491A| potestatis aeris hujus (Ephes. II). A dextra ergo et a sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus, sive malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus prosiliisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis decipiatur: neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens raperetur ad poenam, occulta justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo 109.0491B| strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Denique hic qui vitam reprobam non mutat, et a perpetrandis peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit Deo disponente, quae merebitur audire damnandus. Ecce enim ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas a quibus decipi consueverat, saepe veniebat prospera requirens; cum vero ex ore prophetarum perversa agens prospera audire merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec pertimesceret quia deliquisset, 109.0491C| et tanto post durius raperetur ad poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam largiente omnipotente Deo ab idolorum cultu remotum est quamplurimum genus humanum, veram fidem publice fatetur; subdi lignis et lapidibus, vel cuilibet creaturis renuit. Securus ergo jam prophetam quilibet in fide positus consulet, quia hoc auditurus est, quod audire fidelem decet. Fidenter dicam, si ab immunditiis atque a pravis actionibus recessisset, securus esset, nam cum Paulus egregius praedicator clamet et avaritia quae est idolorum servitus, quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Si ergo hic, qui avaritiae aestibus anhelat in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat 109.0491D| comprehendere, habereque temporalem gloriam concupiscit, atque de hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est ex culpae suae merito a prophetae ore prospera non audiat, quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit; ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud divino judicio ex prophetae ore audiat, unde amplius obligatus cadat, ut dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur, suis desideriis ad ima semper ducatur. Neque autem bonus ille fuit spiritus, qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde praemissum est, quia exercitus coeli stetit a dextris et a sinistris ejus. Deus enim, qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine quae dextra ejus dicitur sinistram non 109.0492A| habet, quia nihil esse quod displiceat potest. Sed quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit ea vi, in qua et bonos spiritus et malos vidit. Exercitus coeli a dextris et a sinistris habere describitur, ut, sicut supra diximus, per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos; nec movere debet, quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sunt, adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait: contra spiritalia nequitiae in coelestibus.
CAPUT XX. Sequitur de Josaphat.
Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et 109.0492B| cum eis de Ammonitis ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. Quod adjungit filiis Moab et filiis Ammon et Ammonitis, ostendit Idumaeos simul cum Moabitis et Ammonitis conjunctos esse ad pugnandum contra Israel. Unde in sequentibus narratur, quod filii Ammon et Moab consurrexerunt adversus habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos. Sed scriptor historiae ob reverentiam fraterni nominis magis volebat quod gerebatur associatorum occulte adnotare vocabulo, quam impietatem impudentium sermone divulgare publico. Maxime cum liber Numerorum narret quod egredientes filii Israel de deserto non permissi sint ullam Idumaeis inferre molestiam prohibente Domino. Notandum autem quod Josephus eos qui cum filiis Moab et filiis Ammon ierant in praelium 109.0492C| Arabes esse arbitratur.
Veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes, Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi. Trans mare dicens, demonstrat loca illa non quae ultra mare Tyrrhenum, sed ea quae ultra mare Salinarum posita sunt, quod et alias stagnum Asphaltide sive mare Mortuum nominatur, ubi Jordanis influit. Quod autem dicit hostile agmen consistere in Asasonthamar, quae est Engaddi. Engaddi in tribu est Juda, ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Jericho, hoc est, in regione campestri: vocatur autem usque hodie vicus pergrandis Judaeorum Engadda, juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit et 109.0492D| ibi sunt vineae quas Engaddi Salomon nuncupat. De hoc pari modo Josephus refert, dicens eos castra posuisse apud Gaddi civitatem, quae est circa paludem Asphaltidem, trecentis stadiis procul ab Jerosolimis, in qua nascitur palma praecipua et opobalsamum: Thamar enim palma interpretatur.
Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium in universo Juda. Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum, sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum Dominum. Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Judae et Hierusalem, in domo Domini ante atrium novum, ait: Domine, Deus patrum 109.0493A| nostrorum, tu es Deus in coelo, et dominaris cunctis regnis gentium, in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere, etc. Atrium novum ipsum templum Domini. Atrium id nominat, eo quod Josaphat rex ab omnibus immunditiis quibus idololatriae reges illud polluerant, emundabat, et sic atrium quod prius peccando filii Israel vetus fecerant, tunc poenitendo ad pristinam novitatem reduxerant. Quod autem dicit Jahaziel propheta missus ad Josaphat: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem, non est enim vestra pugna, sed Dei: cras descendetis contra eas; ascensuri enim sunt clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Israel; non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter 109.0493B| state, et videbitis auxilium Domini super vos, etc. Eumdem locum Hebraei autumant esse clivum Sis quasi solitudinem Jeruel: dicunt enim quod Sis, hoc est lebes sive olla, ideo nuncupatus sit, eo quod plurima ibi multitudo hostium conscissa est: et ob hoc Jeruel interpretatur timor Dei, quia de manifesto auxilio Dei quod contulit sperantibus in se, pavor undique alienigenis circa Judaeam habitantibus excrevit. Mystice autem tres ibi hostium cunei, hoc est, Moabitarum, et Ammonitarum atque Idumaeorum, triplicem catervam significant hostium, et persecutorum sanctae Ecclesiae; paganorum scilicet, Judaeorum, atque haereticorum, qui gratis bellum excitant fidelibus, et nomen Christi simul cum religione Christiana auferre contendunt. Sed Josaphat 109.0493C| mysticus, hoc est Ecclesiae populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus adversus eos dimicare praeparat. Insistit enim precibus et intimo cordis voto supernum quaerit adjutorium, ut ipse de quo scriptum est, Dominus fortis, Dominus potens in praelio, Dominus conterens bella, Dominus nomen ei, et alibi, Portas inimicorum obsidet, et castra hostium ipse subvertit, superbos humiliet, et protervos opprimat, atque confidentes in se, a cunctis periculis protegat. Quid enim aliud facit quotidie ecclesiasticus ordo, atque universus coetus fidelium, nisi ad instar Josaphat sermone admonitus prophetico, invocat Dominum tota animi intentione, laudat pia confessionis voce, psallit bona operatione, patienter exspectans supernum judicium atque opem divinam? 109.0493D| Unde pius arbiter exaudiendo clamantes ad se, liberat, atque insidias hostium in proprium caput convertit; ita ut ipsa aemulatione, qua ad innocentium necem conspiraverunt, semetipsos invicem lanient, et ad extremum gehennae cruciatibus et morti perpetuae tradantur.
Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum; inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine. Die autem quarto congregati sunt in valle benedictionis; etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis Benedictionis 109.0494A| usque in praesentem diem. Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Hierusalem, cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. Quid est quod Josaphat et filii Israel venerunt colligere spolia interfectorum, et per tres dies haec congregaverunt, nisi quod sancti doctores cum caetera turba fidelium, colligentes de supermemoratorum hostium spoliis, quidquid de physica, ethica, logica, legendo, scribendo, et docendo utiliter ediderunt, per sanctae Trinitatis fidem, in usum totius salubriter convertunt Ecclesiae, ut quod injusti possessores propter infidelitatem cordis eorum, sine ullo salutis suae remedio, habebant, hoc pie in Dominum credentes, sanctamque religionem fideliter tenentes, 109.0494B| ad sanitatem animarum suarum perpetuam possideant. Unde bene convenit quod dicitur, quod in quarto die congregati sunt in valle Benedictionis, ad benedicendum Dominum, sicque introierint in Hierusalem, cum laetitia magna. Vallis enim Benedictionis humilitas sanctae Ecclesiae est ubi condigne laudes Deo quotidie decantantur, de quo in psalmo ita scriptum est: Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent (Psal. LXIV, 14). Qui enim sancto quatuor Evangeliorum dogmate instructus per fidem, et baptismum ad unitatem sanctae pervenit Ecclesiae, ibi rite laudans, ac digne Deo conversans cum ipsa matre omnium fidelium visione pacis perpetuae, cum laude et laetitia sempiterna introire merebitur.
109.0494C| Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, cujus opera fuerunt pessima. Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis; feceruntque classem in Asion Gaber. Prophetavit autem Oliezer filius Dodau de Maresa, ad Josaphat dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. Diximus supra quod societas et amicitia Josaphat regis Juda, cum regibus Samariae, illorum personam exprimeret, qui de catholicorum numero ad haereticorum societatem aliqua foederatione se compingerent, cujus amicitiae pactum omnino non placet Deo. Unde et refertur, quod naves quas rex Juda et Samariae pariter in Tharsis 109.0494D| miserunt, in Asiongaber contritae sint, quod Dominus percussit opera eorum, ad insinuandum quod quidquid in praesentis vitae navigio cum haereticorum concilio aut factione communiter agitur, coram oculis Dei displicere in extrema ultione declarabitur. Unde Salvator in Evangelio dicit: Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit.
CAPUT XXI. De Joram filio Josaphat, et fine pessimo vitae ejus.
Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus cum eis in civitate David; regnavitque Joram filius ejus pro eo. Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam et Jahiel et Zachariam, et Azariam et 109.0495A| Michael, et Saphaziam: omnes hi filii Josaphat regis Juda, et reliqua. Quod ergo enumerans sex fratres Joram, filios videlicet Josaphat regis Juda, subjungit Scriptura dicens, omnes hi filii Josaphat regis, significat quod isti imitabantur perfectionem operum regis Josaphat, fratre eorum Joram semper in deteriora labente, ob quod illos legitur idem Joram interfecisse cum principibus Israel.
Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Hierusalem, et praevaricari Judam. Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, sed incessisti 109.0495B| per iter regum Israel et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem, imitatus fornicationem domus Achab; insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. Haec ergo vindicta quae per prophetam praedicta fuerat Joram regi, per manus Philisthinorum, et Arabum, juxta merita sua, in eo completa est, cum ejus terram vastaverunt, et diripuerunt cunctam substantiam, filiosque ejus, pariter et uxores. Juxta allegoriam quoque Joram, qui interpretatur quis est excelsus, et de religioso patre Josaphat genitus, ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Juda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare, 109.0495C| qui catholica fide imbuti, ac Christiano baptismate regenerati, Ecclesiae instruebantur sacramentis; sed relinquentes fidei veritatem errores sequuntur haereticorum, et non solum ipsi a tramite sani dogmatis exorbitant, imo alios secum per errorum devia ducere certant. Unde illos Elias, hoc est sermo propheticus redarguit, quia omnis divinorum librorum sanctio tales reprehendit; ac merito suae perversitatis gravissimis contestationibus increpat. Hinc per Ezechielem commemorans beneficia sua, et populi perversi tergiversationem exprobrans Dominus, ad Judam ait: Juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi, et lavi te in aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te 109.0495D| oleo, et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyantino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum, et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo, et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito, et multicoloribus; similam, et mel, et oleum comedisti; et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum, et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus tuus; et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde 109.0496A| consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est, et tulisti vasa decoris tui, et de auro meo, et argento meo, quod dedi tibi, et fecisti imagines tibi masculinas, et fornicata es in eis. Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis, et panem meum quem dedi tibi, similam et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis. Et paulo post: Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua, in fornicationibus tuis, super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis: ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commista es, et 109.0496B| omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas, et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam, et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, et dabo te in sanguine furoris et zeli, et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum, et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam plenamque ignominia, etc.
Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri, donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos, et reliqua. Cruciantur ergo uteri, hoc est, mentes haereticorum, languore pessimo perfidiae, donec egrediantur vitalia eorum paulatim per dies singulos; 109.0496C| quousque videlicet omnis vigor sensus eorum, per vecordiam desipiendo, veracis sapientiae vitalem funditus perdat intellectum. Devastabunt eos Philisthaei et Aethiopes spiritales, diripientes cunctam substantiam ejus laboris, quae inventa est in domo conversationis suae, insuper et filios eorum et uxores, hoc est, sollicitudinem carnalem, et fructus operum nefandorum, ducent cum omni supellectile sua in loca tenebrarum, et profundum tartari inferni, morienturque infirmitate pessima dispensationis, nec eis populus cultum celebrem praebet exsequiarum, sed delentur de libro viventium, neque cum justis in coelesti regno conscribi merentur. Justi vero possidebunt terram viventium, et inhabitabunt 109.0496D| in saeculum saeculi super eam; inimici autem Domini, mox ut honorificati et exaltati fuerint, deficientes ut fumus deficient, peribit memoria eorum cum sonitu, et nomen eorum in coetu sanctorum non memorabitur amplius (Psal. XXXVI). Unde et sequitur:
Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat majoribus ejus. Triginta duorum annorum fuit cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem, ambulavitque non recte. Et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
CAPUT XXII. De Ochozia filio Joram et nefandis actibus ejus. De Joas rege Juda et Jerusalem, quem Joiada pontifex reservavit. De nece quam exercuerat Athalia; constituit se reginam super duas tribus.
(II PAR. XXII.) Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo; omnes enim majores natu qui ante eum fueram, interfecerunt latrones Arabum, qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem. Quaestio valde perplexa hic oboritur, ubi dicitur Joram octo annis regnasse, et quadraginta vixisse; filium autem ejus Ochoziam cum regnare coepisset, fuisse quadraginta duorum annorum. Quod 109.0497B| ita est: duobus annis antequam ipse pater natus esset, filium genuit. Hoc nisi alio modo intelligatur, quam sit ridiculum, simplex etiam lector advertit. Unde hanc quaestionem Hebraei ita solvunt, quod Joram ipse qui hic quadraginta annis vixisse describitur, et octo annis regnasse, vixerit annos quadraginta, et regnaverit viginti octo. Etenim anni octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret, cum adhuc utique innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni quibus postea regnavit, idcirco a numero ejus auferuntur, quia in languore et tribulatione deduxit eos. Ideoque filio ejus iidem tribuuntur, qui non amplius quam viginti annorum duorum, juxta id quod in Regum scriptum est, regnasse perhibetur, 109.0497C| ne de numerorum summa remanentes anni errorem in indagatione temporum facerent. Ochozias enim vixit 23 annis, ex quibus uno tantum anno regnavit. Collatio enim lectionis libri Regum huic quaestioni solvendae magnum praebet auxilium.
Igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel aegrotantem. Hic Azarias paulo superius Ochozias nominatus est, Ochozias enim interpretatur apprehendens Dominum, et Azarias adjutorium Domini. Ideoque et Hebraei putant mutatum ei nomen in melius in hoc loco, eo quod juxta praeceptum Domini ad infirmum visitandum descenderat.
Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Joram, et cum venisset, ut egrederetur cum 109.0497D| eo adversum Jehu filio Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. Cum ergo subverteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos. Ipsumque perquirens Ochoziam, comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Refertur in historia Regum qualiter per Eliseum prophetam Dominus ordinaverit Jehu ad exstirpandum domum Achab, et sacerdotes Baal interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ochoziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in Jezrahel praecipitare fecit. Jehu enim typice potest designare gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit ut in sacrilega civitate, 109.0498A| quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eam ultione justa perimeret, atque sacerdotium vanum quod post Christi adventum inaniter habuerat destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.
Nec erat spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae; si quidem mater ejus Athalia videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. Porro Josabeth, filia regis, tulit Joas filium Ochoziae, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur, absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Josabeth autem 109.0498B| quae absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Joiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum: fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalias super terram. Athalia ergo haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat. Quae aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur autem Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, 109.0498C| in quo memoria est nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Joiadae pontificis, qui delectus Domini interpretatur, de quo Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. XVII). Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputabit poenis.
CAPUT XXIII. Sequitur de supra.
(II PAR. XXIII.) Anno autem septimo confortatus Joiada assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium 109.0498D| Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elizaphat filium Zechri, et iniit cum eis foedus. Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de omnibus locis Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem. Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege, etc. De hac eadem re et in libro Regum quarto narratur: in cujus expositione quae ex Patrum dictis explanata invenimus, inseruimus. Sed et nunc quomodo Josephus historicus Judaeorum de hoc referat inserendum censemus, ut lector diligens cum diversorum narrationes audierit, facilius veritatem rei possit agno scere. « Qui hoc modo refert. Ochozias ex uno 109.0499A| patre habuit sororem nomine Josabeth, cui copulatus erat pontifex Joiada. Haec ingressa regiam domum, ubi erant interfecti filii regum, Joas nomine infantulum anniculum celatum inveniens cum nutrice, et portans in cubiculum clausit, et latenter aluit ipsa, et vir ejus Joiada in templo, septem annis, quibus in Hierosolymis super duos tribus Athalia regnavit; septimo vero anno Joiada hunc sermonem pandidit quinque viris centurionibus, eisque suasit ut ei consisterent contra ea quae ab Athalia fuerant perpetrata, et regnum infanti traderent: percepturusque ab eis jusjurandum quod securitas talia gerentibus praepararetur, prodidit eis quae gerenda forent atque complenda. Tunc viri quibus sacerdos Joiada suum consilium commiserat, circumeuntes 109.0499B| omnes provinciam, sacerdotes et Levitas congregantes ex ea, simul et principes tribuum omnes, Hierosolymas ad pontificem deduxerunt. Qui mox fidem ab eis jurejurando petit ut quod ab eo cognoscerent cum taciturnitate servarent, donec nisus ejus intentionis potuisset impleri. Quibus jurantibus, securus effectus, deduxit eum quem de genere David enutrierat. Iste, inquit, vobis rex ex illa domo erit, quam nostis Dominum prophetasse super nos omni tempore regnaturam. Moneo siquidem ut tertiam partem vestram eum in templo custodire faciatis, quatuor vero in omnibus templi januis statuatis, reliqua vero pars teneat portam quae ducit ad tecta regalia, alia vero inermis multitudo consistat in templo, nullumque armatum permittatis 109.0499C| intrare, nisi tantummodo sacerdotes. Eisque praecepit ut aliqua pars sacerdotum et Levitarum circa ipsum regem assisteret, eum evaginatis gladiis circumdantes, ut si quis armatus in templum intrare praesumeret, repente perimeretur, et nihil metuentes, regem tam fortiter observarent. Illi vero consilio pontificis obedientes, suam voluntatem opere declararunt. Interea Joiada aperiens armamentum, quod erat in templo a David constitutum, divisit centurionibus, et sacerdotibus, et pariter Levitis, arma quaecunque illic invenit, lanceas et pharetras, et quodcunque aliud apprehendit genus armorum, et armatos circa templum statuit, ut manu sua totum constipare viderentur ingressum, et quasi murum habere, studere molirentur. Producentesque 109.0499D| Joam in medio puerorum ei regium diadema posuerunt, et ungens eum Joiada, regem solemniter ordinavit. Populus itaque gaudens clamavit: Vivat rex! Porro Athalia tumultum et laudes inopinatas repente cognoscens, vehementer perturbata, cum suo exercitu de regalibus exsilivit; et cum venisset ad templum, sacerdotes quidam eam protinus exceperunt, armatos vero qui sequebantur introire prohibuerunt. Erant enim a pontifice praepositi, sicut dictum est, ut templi aditus observarent. Tunc itaque Athalia, videns puerum stantem super tribunal regium, eique diadema regale superimpositum, scissa veste sua, vehementer exclamans, jussit occidi qui ei fecit insidias, et principatum auferre 109.0500A| tentaverat. Joiada vero evocans centuriones, jussit ut educerent Athaliam in convallem Cedron, eamque illic perimerent, ne templum, occidentes illic veneficam, violarent. Unum praecipiens, ut si quis ei ferre velit auxilium, pari sorte perimeretur. Tunc quidam, cui fuerat ejus injuncta peremptio, sumens Athaliam deduxit eam ad portam mularum regis, et illic interfecit. « Haec Josephus. Porro quod in historia scriptum est, quod unxerit Joiada pontifex et filii ejus Joam in regem, imprecatique dixerint: Vivat rex, filios Joiadae synechdochice pro solo Zacharia posuit, qui propheta erat, quem postea idem Joas interfecit, ut ad magnum damnationis pertineret augmentum, eum interficere qui se in regem unxerat.
109.0500B| Quod cum audisset Athalia vocem scilicet currentium, atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes turmasque circa eum, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, insidiae, etc. Gradum dicit columnam illam sive basim quam praeparavit Salomon in basilica, de quo in superioribus scriptum est quod fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos in altum, steteritque super eam, et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in coelum levatis, oraverit.
Pepigit autem foedus Joiada inter se, universumque 109.0500C| populum, et regem, ut esset populus Domini. Quid est quod dicit Joiadam inter se, universumque populum et regem pepegisse foedus, nisi quod se loco legis et Dei, cujus minister erat, posuit? sicut in libro Regum ostenditur, ubi ita scriptum est: Pepigit ergo Joiada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini. Unde interpretatur Dominum cognoscens, sive Dominum diligens, quia Dominum cognoscere filios Israel docuit. Pepigit itaque foedus Joiada inter Dominum, et populum, et regem, ut utrique, hoc est rex et populus, obedirent Deo et legi ejus. Pepigit inter regem et populum, hoc est, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum cum justitia regeret, sub manibus sacerdotum et Levitarum, quorum 109.0500D| officii fuit ut praecepta Domini, et legitima ejus eis insinuarent.
CAPUT XXIV. De eo quod Joas praecepit sacerdotibus instaurare sarta tecta domus Domini, et culturam renovavit templi. De fine Joiadae pontificis: et interfectione Zachariae, filii ejus, quem Joas rex inter templum et altare occidere jussit. De obitu Joas.
(II PAR. XXIV.) Post quae placuit Joas ut instauraret domum Domini. Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitae egerunt negligentius. Vocavitque rex 109.0501A| Joiadam principem, et dixit ei: Quare non tibi curae fuit ut cogeres Levitas inferre de Juda et Jerusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii. Pecunia ergo quae constituta est a Moyse in tabernaculum deferenda, ipsa est quam Dominus in Exodo praecepit Moysi dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel, juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli, juxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. 109.0501B| Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus illorum (Exod. III). Spiritali autem sensu summa filiorum Israel summam omnium designat electorum, quorum nomina scripta sunt in coelo. Singulique dant pro animabus suis pretium Domino, cum ei in bonis operibus exhibent sedulae servitutis obsequium. Alioquin plaga erit in eis, cum fuerint recensiti, quia nimirum ultio manet perpetua eos qui, fidelium numero nominetenus sociati, perfecta fidei opera Domino offerre detrectant. Diciturque de talibus: Non dabunt Deo placationem suam, et pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII). Redemptio enim animae viri, divitiae suae, ut Salomon 109.0501C| ait (Prov. XIII), sive temporales, scilicet cum eas distribuerit, dederitque pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi, seu spiritales, hoc est, ipsa justitia, quam fecit, vel miserando pauperibus, vel alia bona faciendo. Dabit autem omnis qui transit ad navem, dimidium sicli, hoc est viginti obolos, quod non aliud aptius quam observantia Decalogi a nobis valet intelligi. Qui enim recte intelligere legem novit, omnem in eo fidei atque operis plenitudinem et futurae promissionem retributionis inesse cognovit; namque in primis tribus dilectio Dei, in sequentibus septem dilectio est proximi comprehensa. Et Apostolo teste, plenitudo legis est dilectio. Sed et aliud sacramentum nequaquam praetereundum eodem numero denario continetur. Nomen 109.0501D| enim Jesus apud Hebraeos a iod, apud Graecos a iota incipit: quae utraque in sua gente denarii est nota numeri, decemque obolos in pretium animae suae, offerunt, qui in Jesum Christum credentes signum nominis ejus quod a denario numero incipit, in fronte et professione proferunt. Et fortasse hujus gratia sacramenti Dominus in Evangelio testatur iota unum de lege praeteriri non posse, quia virtus decalogi quae ibi continetur, fideque nominis ipsius quae ibi mystice signatur, nulla unquam potest infidelium perturbatione corrumpi. Suscepta a filiis Israel pecunia in monimentum eorum coram Domino infertur, cum omne quidquid agimus boni in aeterna apud conditorem ac judicem nostrum memoria 109.0502A| custoditur, quatenus ex eis quae illi obtulimus bonorum operum fructibus propitius nobis fieri dignetur. Servaturque eadem pecunia in usum, cum ex bonis actibus sequentium in Christo fidelium mores actusque confirmantur, ac tales fieri minoresque contendunt, quales fuisse eos quos cum Domino regnare norunt agnoscunt. Sequitur:
Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerant domum Dei, et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini, ornaverant fanum Baalim. Non ideo dicit filios Athaliae destruxisse cum ea domum Dei, quod ipsa filios aliquos habuerit tunc viventes, cum antea legatur quod, Ochozia mortuo, quia non habuerat filium, omne semen regium interficere molita sit, sed filios ejus sacerdotes nominat 109.0502B| idolorum, qui spoliaverunt templum ornamentis suis, et ex eis ornaverunt idola sua. Plerumque in sacro eloquio filii non nascendo, sed imitando vocantur.
Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam, posueruntque eam juxta portam Domini forinsecus, et praedicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Domini super omnem Israel in deserto. Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt, ita ut impleretur, etc. Quid est quod Joas rex sacerdotes arguit, quod inertes et minus studiosi fuerint in instauratione templi Domini, et quod pecunia collata a populo jussu regis per manus ministrorum, 109.0502C| caementariis et artificibus operum dabatur, ut restaurarent scissuras parietum, et sarta tecta reaedificarent, nisi quod redemptor noster, quem Joas hoc actu praefigurabat, nec non et nomine, interpretatur enim Domini robur, mandat doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniam quae a praetereuntibus offertur in templum Domini pro pretio animae, et voto cordis sui, cum quidquid a praetereuntibus istis scientiae spiritalis, vel bonorum exemplorum, in thesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est, praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus ibi quodcunque scissum per errorem, vel per vitia laesum invenerint, restaurent; ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
109.0502D| Dederunt pecuniam rex et Joiada his qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini; fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur, et caetera. Cum rex noster simul et sacerdos, qui semetipsum Patri obtulit pro nobis, pecuniam verbi divini dignis dispensatoribus commendabat, ut evangelici tritici mensuram conservis suis his qui operantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino componunt, tribuerent, quid ergo fecerunt apostoli, quos in Ecclesia principes electio divina constituit, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini 109.0503A| semina per totum orbem sparserunt? quatenus operarios voluntatis Dei idoneos in auditoribus suis perficerent. Quorum alii fabricabant ligna, cum semetipsos, et eos qui sibi obediebant, quando illa quae per haeresim et schismata rupta erant, reaedificabant. Alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant. Alii metallis ferri et aeris fabricabant, cum firmum robur rectae credulitatis, et claram confessionem catholicae veritatis ab unaquaque persona rite expetebant, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendum domum Domini, juxta illud dictum Apostoli quo ait: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). Et paulo post: Et 109.0503B| ipse, inquit, dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios vero pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.
Cumque omnes complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta phialae quoque, et caetera vasa, aurea et argentea, etc. Quibusdam autem minus considerantibus sacrae Scripturae concordiam, videtur haec sententia contraria esse illi, quae in libro Regum scripta est, ubi dicitur: Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum de pecunia 109.0503C| quae inferebatur in templum Domini (IV Reg. XII). Non enim hic narratur quod de eadem pecunia quae offerebatur a populo in templum Domini, ad instaurationem domus Dei facta fuerint sacra vasa in ministerium templi, et ad holocausta, sed de reliqua parte pecuniae, hoc est, ea quae ex aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri ut in diversis temporibus pecuniae oblatae, diversae facturae materiam praeberent. Mystice autem significat quod alia debet esse ratio formandorum spiritualium vasorum in ministerium Domini; alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus: quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuantur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi, 109.0503D| qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Sed phialae tantum nominatim in Paralipomenon cum caeteris vasis quae specialiter non exprimuntur, facta esse narrantur, quae possunt ingenii capacitatem, vel latitudinem cordis, per dilectionem exprimere. Haec videlicet vasa efficiuntur aptissima ad ministerium Dei. Caeterum nec illud etiam sine mysterio est, quod in Regum narratur, factas esse hydrias et fuscinulas, thuribula, et tubas. Nam hydriae eos significare possunt, qui aquam sapientiae divinae in se continent, fuscinulae quoque doctores speciales, quorum officii est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, et infidelibus abnegare; nec non et specialem 109.0504A| alimoniam verbi, cuique prout convenit dispertiri, quia sunt in verbis Dei nonnulla, quae nostrae humilitati revelare et ad nostrae epulas refectionis concedere, dignatus est Christus. Sunt alia item tantae profunditatis, quae Spiritus sancti solummodo scientiae pateant; nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos figurate demonstrant, qui mundam orationem, ex conscientia pura, et fide non ficta, offerunt Deo, et cum Propheta dicere possunt: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Tubae autem quid aliud significant, quam praedicatores sanctos, qui in toto orbe terrarum, vocem evangelicae praedicationis emittunt? Quorum personae per prophetam dictum est: Clama, ne cesses, quasi tuba 109.0504B| exalta vocem tuam, et annuntia populo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isa. LVIII). Et Psalmista: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII).
Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum; sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo ejus. Quid est quod Joiada bonum fecisse dicitur cum Israel et domo ejus, nisi quod plebem Israeliticam, quae domus Jacob, vel domus Israel saepe in Scripturis nominatur, cunctis diebus sacerdotii sui rite regebat, et ad cultum Dei diligenter instituebat? Unde illis placato Deo, bona prosperitatis et pacis provenire poterant. Josephus autem ideo eum dicit, Hierosolymis in 109.0504C| regiis monumentis sepultum, quoniam generis David reparasset imperium. Numerus autem ipse annorum aetatis Joiadae, bene valet perfectionem vitae ejus significare, pro qua aeternam beatitudinem merito adeptus est; nobisque figuraliter innuit, quod si tempus praesentis vitae, in sanctae Trinitatis fide, cum professione bonorum operum studuerimus complere, ad aeternam beatitudinem, quae est in dextera Dei, opitulante gratia ipsius, perveniemus, et quiete aeterna, cum sanctis illius, qui veri reges sunt, in aeternum perfruemur.
Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, 109.0504D| et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. Tradunt Hebraei adoratum a principibus Juda regem Joas fuisse, ut Deum, et honores supra modum humanum a sibi subditis exhibitos, libenter accepisse. Unde nimis offendebat Dominum, cujus iram subito expertus est. Nulla enim dementia major esse poterit, quam creaturam corruptibilem, sempiternae deitatis sibi usurpare honorem, et per arrogantiae fastum, propriam nolle cognoscere mensuram. Ob quam causam et Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo esse percussus, eo quod Domino non reddidit honorem. Unde nobis omne genus superbiae et arrogantiae omnino fugiendum est, quia superbis Deus resistit, 109.0505A| et omnis arrogantia abominatio est apud Deum; humilibus autem divinitas sua praestat gratiam, et super humilem atque quietum requiescit spiritus Dei. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Spiritus itaque Domini induit Zachariam, filium Joiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis: Haec dicit Dominus: Quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium, in atrio domus Domini, et non est recordatus Joas rex misericordiae, quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur ait: Videat Dominus, et requirat. Quaestio 109.0505B| hic oboritur, quare Dominus in Evangelio Zachariam inter templum et altare occisum memorans, filium Barachiae esse dixerit, cum praesens historia filium eum Joiadae fuisse manifeste designet? Unde nonnulli super hac sententia diversas ponunt opiniones. Alii Zachariam filium Barachiae, dicunt eum esse qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque nomen consentit in eo; sed ubi occisus sit inter templum et altare Scriptura non loquitur, maxime cum temporibus ejus vix ruinae templi fuerint. Alii Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum libris approbantes, quod propheta occisus sit, quia Salvatoris praedicaverit adventum. Hoc quia de Scripturis non habuit auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. 109.0505C| Alii istum volunt esse Zachariam, qui occisus sit a Joas rege Judae inter templum et altare, sicut Regum narrat historia. Sed observandum, quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed filius Joiadae sacerdotis. Unde scriptum refert: Non fuit recordatus Joas patris ejus Joiadae, quae sibi fecisset bona. Cum ergo teneamus Zachariam, et occisionis consentiat locus, quaeramus quare Barachiae dicitur filius, et non Joiadae. Barachia in lingua nostra benedictus Domini dicitur; et sacerdotis Joiadae justitiae Hebraeo nomine demonstrantur. In Evangelio quoque quo utuntur Nazareni, pro filio Barachiae, filium Joiadae scriptum reperimus. Simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris sive in portarum exitibus, quae Siloam ducunt, rubra saxa demonstrantes, 109.0505D| Zachariae sanguine putant esse polluta. Non condemnamus errorem, qui de odio Judaeorum, et fidei pietate descendit.
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae, venitque in Judam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi in Damascum, et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum; in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Narrat quoque Josephus, quod Hazael Assyriorum rex in provinciam Judaeorum misisset exercitum, qui devastavit 109.0506A| eam; atque depopulavit Geth. Cum vero esset ad Hierosolymam venturus, metuens Joas obsessionem, evacuatis omnibus Dei thesauris, atque regalibus, et ministerii templi, misit Syrorum regi. Hic tamen redimens, ne civitas pateretur oppressionem, aut periculum rerum omnium sustineret. Cui dum satisfactum fuisset ingenti multitudine pecuniarum, nequaquam ad Hierosolymam castra metatus est. Similiter idem rex Syriae devastavit Samariam, quia eo tempore Joachaz filius Jehu imperium tenebat. Qui impie gerens, sicut priores fecere Israelitarum reges, Deum sprevisse videbatur. Hunc autem humiliavit Hazael rex. Nam civitates ei plurimas et maximas abstulit, et ejus milites trucidavit. Haec itaque passus est Israelitarum populus, secundum 109.0506B| Elisaei prophetiam, quando Hazael occidit Dominum suum, quia eum regnaturum esse praedixerat super Syros et Damascenos.
Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Joiadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque illum in civitate David, sed non in sepulcris regum. Insidiati vero sunt ei Zabad filius Seniaath Ammonitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis. Denique Hebraei asserunt idcirco Ammonitas et Moabitas insidiatos esse regi Joas, detestantes injustam necem Zachariae, ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci voluerunt sacerdotem Dei: quod illi fecerunt, qui filii alienigenarum fuerunt.
CAPUT XXV. De regno Amasiae, filii Joas, in Jerusalem.
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris ejus Joadan de Hierusalem. Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto. Quaeri potest quomodo Scriptura dicat Amasiam bonum fecisse in conspectu Dei, sed non in corde perfecto, cum nullo modo bonum illud opus, in conspectu Dei fieri possit, quod non bono geritur animo? maxime cum Divinitas, Scriptura testante, intueatur cor, et voluntas effectum condigne remuneret. Sed bonum dicitur fecisse in conspectu Dei, qui quamdam speciem bonorum operum, quae placere Deo manifestum est, coram hominibus ostendit. Haec illi arbitrantur bona esse, 109.0506D| quia facietenus videbant, et secundum hanc illa laudabant, sed coram Deo jam accepta non erant, quia reprobo animo facta fuerant. Unde ipse Amasias semper in deteriora relabens, novissime in idololatriam corruit, per quam et periit, quia radicem cordis probabilem non habuit, quae pro cultu pietatis gratiam Dei promereri posset.
Congregavit ergo Amasias Judam et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones, in universo Juda et Benjamin, et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum. Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti: venit autem homo Dei ad 109.0507A| illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim. Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus. Dei quippe est, et adjuvare, et in fugam vertere, et caetera. Quaeritur quare dictum sit, non esse Dominum cum Israel, et cunctis filiis Ephraim? Et cur prius nominet Israel, quo vocabulo omnes decem tribus comprehendit, et postea specialiter filios Ephraim. Ad intimandum scilicet, quod omnes, tam subditi quam etiam praelati, qui in Samaria regnabant post Jeroboam, qui de tribu fuit Ephraim, noxii erant, et idololatria polluti. Ideo enim Dominus respuit eorum societatem in bello cum tribu Juda, quia idola secum habebant, quorum cultus maxime 109.0507B| Deo displicebat.
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia, et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps. Qui universi crepuerunt. Denique in Regum de eodem Amasia ita scriptum est: Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem (IV Reg. XIV). Vallis Salinarum erat ubi salem faciebant, vel foeno videlicet salsuginis, ut multis in locis, deciso, exsiccato, et incenso; vel aliquibus puteorum salsis, fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet 109.0507C| ordine, quo sal fieri consuevit. In quo etiam loco, et Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis, in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et ab Assyriis hodieque sic appellatur. Jectehel vero quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei, vel auxilium Dei, agente Deo videlicet, ut per eam maneat memoria, quod hanc vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante cepit. Sed Josephus Petram non aliquam civitatem hoc in loco nuncupat, ubi Amasias Idumaeos vicit, sed tantum quod ex decem millibus occisis, totidem vivos ceperit, eosque deducens ad magnam 109.0507D| petram, quae est in Arabia constituta, ex ea praecipitaverit.
Amasias vero post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. Quamobrem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Narrant Judaei, quod Amasias rex, propter hoc ablatos deos filiorum Edom post necem eorum statuerit sibi in deos, quia cum praecipitarentur illa decem millia, quae de Petra Arabiae projecta sunt, responsa talia cultoribus suis 109.0508A| dederint, ideo illos interfectos esse, quia in cultu eorum negligentes fuerunt. Videns ergo Amasias eos hujuscemodi responsa dare, et aras eorum eripi, hoc errore deceptus, adoravit eos. Hunc ergo prophetam qui missus est ad increpandum regem pro idololatria quam stulte gerebat, dicunt fuisse Eleazar filium Dodoi, id est, avunculi ejus.
Cessavitque propheta et dixit: Scio quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. Quid est quod propheta dicit, Dominum cogitare occidere Amasiam, cum ipse per alium prophetam dicat: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII)? Et Apostolus de ipso Domino ait: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis 109.0508B| pervenire (I Tim. II) Quomodo hic dicitur velle occidere, qui neminem vult perire, nisi quia vult, ut conversus a peccatis vivat; eum autem qui in peccatis perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias interiit, quia admonitus per prophetam, ut consilio poenitentiae sibimetipsi subveniret, non obedivit, imo in incoepto scelere, usque in finem vitae permansit.
Igitur Amasias rex Juda, inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo. At ille remisit nuntios dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt, et conculcaverunt carduum. Dixisti: Percussi 109.0508C| Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam, sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Juda tecum. Quid per istam similitudinem rex Israel Amasiae regi innuit, nisi quod ipse, licet a nobilibus parentibus, hoc est a David regia fuisset stirpe natus, tamen propter idololatriae foeditatem, degener et vilis effectus, propriam mensuram non consideravit, sed majora ultra modum per superbiae fastum appetens, mediocria quae si vellet, commode tenere posset, perdidit. Unde et Aesopi fabulae graculum, qui pavonis pennas sibi usurpare ad ornatum per rapinam voluerat, aliarum avium laceratione, proprio decore exutum narrant. Neque enim bonum est alieni propria bona negligere, et aliena per fraudem atque avaritiam ambire.
109.0508D| Ascendit ergo Joas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus. Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda. Corruitque Judas coram Israel, et fugit in tabernacula sua. Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Jerusalem; dextruxitque murum ejus, a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis. Omne quoque aurum, et. argentum, et universa vasa quae repererat in domo Domini, et apud Obededom, in thesauris etiam domus regiae abstulit, etc. Bethsames civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli per Gennicopolim in decimo milliario contra Orientalem plagam, ubi quoque 109.0509A| Amasias et Joas mutuo contra se dimicaverunt. Altera autem est Bethsames in tribu Nephthali ad regnum decem tribuum in Samaria pertinens. Quod autem in Regum dicitur Bethsames oppidum esse Judae, significat quod ad regnum Judae, hoc est, ad duas tribus quibus domus David regnabat, pertinebat: caeterum secundum locorum situm, ad sortem pertinebat Benjamin. Illud autem quod Scriptura refert, Joas tulisse thesauros quos reperit in domo Dei, et apud Obededom, ostendit eum non solum illa vasa tulisse, quae in domo Dei reperit, sed et illa quae apud janitores et custodes templi servabantur. In priore libro narratur quod de filiis Obededom per David fuissent electi sexaginta duo viri ad ministrandum in domo Dei, et ad custodiam 109.0509B| templi.
Reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israel. Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt et interfecerunt eum ibi, reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David, etc. Recte dictum est quod ex eo tempore quo recessit Amasias a Domino, insurrexerit super eum conjuratio in Jerusalem, quia ex eo tempore quo prophetae consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, praeparatio conjurationis illius facta est; et eatenus dilata, donec ad consummationem perveniret. Reportantesque super equos sepelierunt eum. Non enim sine causa Scriptura dicit eum portatum 109.0509C| super equos, quia deos Edom, qui in equis portabantur, adoraverit. Et idcirco non portatum super humerum hominum, quia negligens erat servire Deo Israel, cujus ministeria super humeros Caathitarum portari jussa sunt (Num. IV).
CAPUT XXVI. De Ozia rege, et temeritate ejus, qua sacrificare voluit in templo: unde pro vindicta lepra in eum missa est.
(II PAR. XXVI.) Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus, et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et 109.0509D| videntis Deum. Ozias hic dionymus erat, quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in Regum nominatur Azarias (IV Reg. XV). Ozias enim interpretatur virtus Domini, et Azarias auxilium Domini; et recte virtus Domini vel auxilium Domini vocatur, quia quandiu recta egit, divina ope adjutus, plurima commisit feliciter bella, et ubique de hostibus triumphavit; sed postquam per superbiam illicita tentavit, lepra percussus, et nominis et honoris simul fuscavit dignitatem, quia leprosus factus, et exclusus a populo, seorsum in domo separata usque ad diem mortis suae habitavit. Quod autem dicitur, quod Ozias exquisierit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Dominum, hunc Zachariam narrant 109.0510A| Hebraei filium esse Zachariae filii Joiadae, qui post mortem patris natus est posthumus, ob quod et nomen patris sortitus est. Intelligens enim propter sacerdotium nuncupatus est, videns vero propter prophetiam.
Cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et dextruxit murum Geth, et murum Jabniae murumque Azoti. Aedificavitque oppida in Azoto, et in Philisthiim, et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitant in Gurbaal. Gurbaal ipsum dicunt esse locum qui in Genesi vocatus est Gerara, ubi fuit Abimelech rex, et in qua peregrinatus est Abraham cum uxore sua Sara, sicut in Genesi legitur.
109.0510B| Aedificavitque Osias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas, etc. Portam enim Ephraim quam destructam ante retulit per Joas regem Israel, nunc per portam vallis nominat. Noluit enim scriptor historiae illud nomen ponere in aedificando, quod posuit in destruendo. Nec immerito, quia Ephraim eo tempore idolis immolabat, et particeps Joas regis sui in destructione portae Jerusalem fuerat; in aedificatione ipsius proprio vocabulo suo ut nominaretur non meruit, sed nomine vallis nominata est, propter auctoris sui humiliationem ac vilitatem. Meminit et Esdras hujus portae, in restauratione urbis post reditum captivitatis Babylonicae, ubi dicit: Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores 109.0510C| Zanoe (II Esd. III). Scimus vallem Josaphat, quae et Gehennon, hoc est vallis Ennon, dicebatur, ad Orientalem plagam esse civitatis Jerusalem, per quam torrens Cedron, cujus in Evangelio fit mentio, si quando pluviarum vel nimium aquas recipit, a septentrionali in Australem defluit plagam. Sed et in Occidentali parte ejus civitatis, vallem Gihon legimus, dicente libro Paralipomenon de Manasse rege Juda: Post hanc aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem in convalle (II Par. XXXIII). Gihon autem est nomen fontis ubi est Salomon unctus in regem foras civitatem. Sive ergo hanc, sive illam, sive aliam quamlibet ejusdem vallem Esdras hoc loco significet, patet sacramentum, quia porta vallis aedificatur in Jerusalem, cum vel 109.0510D| imbutis nuper notitia divina fidei et veritatis, vel reparatis in castitate fidei, his qui aberraverant a doctoribus veritatis, inter alia virtus humilitatis observanda praecipitur, per quam majore Dei gratia sublimari mereantur, dicente sancta Scriptura: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV).
Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et loricas, arcusque, et fundas, ad jaciendos lapides. Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia. Egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. Sed 109.0511A| cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum; et neglexit Dominum Deum suum, ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis, etc. Fuit itaque primum Ozias vir justus, et fecit rectum in conspectu Domini, aedificans templum, aquaeductum fabricans, offerens vasa, et pro hoc merito adversarios superans, quod maximum est pietatis indicium; habens multos in suo imperio prophetas. Hic, quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo, et cum omni veneratione delubrum ejus ingressus est; postquam vero Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotalem ordinem non tam pie quam audacter invasit, et reclamantibus Levitis, et caeteris sacerdotibus: Nonne tu es Ozias rex, et 109.0511B| non sacerdos? audire noluit, statimque lepra perfusus in fronte est, secundum prophetae vocem dicentis: Imple, Domine, facies eorum ignominia (Psal. LXXXII). Quam corporis partem, sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele Dominus jubet tau litterae impressione signari, de qua David exsultabat dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV); in qua Allophylus procax fundae lapide ictus interiit. Regnavit autem Ozias annis 52, quo tempore apud Latinos Aemulius, apud Athenienses Agamnestor imperabant. Post cujus mortem Isaias propheta visionem propheticam, sicut ipse testatur, vidit, id est, eo anno quo Romulus Romani imperii conditor natus est, sicut manifestum esse poterit his qui voluerint legere temporum 109.0511C| librum.
Reliqua autem sermonum Oziae, priorum et novissimorum scripsit Isaias, filius Amos, propheta. Commemorat Isaias in libro prophetiae suae ea quae Ozia vivente prophetaverat, nec non et ea quae ipso mortuo viderat, ut est illud: In anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI). Cujus spiritualis visionis intellectus venerabile innuit mysterium. Vivente leproso rege, et, quantum in se est, sacerdotium dissipante, Isaias visionem videre non potuit; quandiu ille regnum tenuit in Judaea, propheta oculos non levavit ad coelum, non ei sunt reserata coelestia, non apparuit Dominus Sabaoth, nec in ministerio fideliter sancti nomen auditum est; quando 109.0511D| vero ille mortuus est, universa quae subsequens sermo monstravit, aperto sese lumine prodiderunt. Tale quiddam et in Exodo scriptum est: dum Pharao vixit, populus Israel ex luti, et lateris, et palearum opere non suspiravit ad Dominum. Dum ille regnavit nemo quaesivit Deum patrum Abraham, Isaac et Jacob; quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii, ut Scriptura dicit, et ascendit clamor eorum ad Dominum, cum utique juxta historiam tunc magis gaudere debuerunt, et ante suspirare cum viveret Ezechiel quoque prophetante, Pheltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum, Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamavi voce magna, et dixi: Heu mihi! heu mihi! Adonai, Deus, 109.0512A| consummationem tu facis reliquiarum Israel (Ezech. XI). Si ergo intelligas de Ozia, et Pharaone, et Pheltia, et caeteris istiusmodi, contrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus, nullus nostrorum videat ac suspiret et in poenitentiam corruat. Non regnet, ait Apostolus, peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI). Regnante peccato Aegypti exstruimus civitates, in cinere versamur, et in sordibus, pro firmamento paleas, pro solida petra, luti opera sectamur.
Dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum eo quod esset leprosus, regnavitque Joathan filius ejus pro eo. Quid per sepulturam Oziae nobis innuitur, qui non in civitate David, neque in sepulcris regalibus, sed in 109.0512B| agro regalium sepulcrorum sepultus esse perhibetur, eo quod esset leprosus, nisi quod omnes haeretici atque schismatici indigni sunt societate atque communione ecclesiastica, nec eorum memoria inter catholicos haberi meretur, quia per maculas errorum ac vitiorum squalorem ab eorum se diviserunt numero atque consortio? Qualiter autem Josephus de eodem rege narret, non indignum videtur huic operi propter cognitionem rerum inserere. Refertur autem hoc modo: Lapsus itaque est felicitatis eventu, et ad paterna peccata descendit, quae etiam illum postquam claritatem bonorum et rerum magnitudinem dereliquit apprehenderunt. Hic enim instante insigni die et generali festivitate, et indutus stola sacerdotali, intravit in templum, oblaturus 109.0512C| incensum in aureo altari Deo; pontifice vero Azaria, cum aliis octoginta sacerdotibus, eum prohibente ne faceret, quoniam haec solummodo his adjacerent qui ex genere Aaron erant, et clamantibus eis ut exiret, et non ageret contra Dei leges, iratus interminatus est eis mortem nisi tacerent. Inter haec autem terrae motus factus est magnus, et, stupente populo, claritas solis valde nimis suffulsit, et incidit in faciem regis, et illi quidem lepra continuo provenit. Ante civitatem vero, in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad Occidentem, et sua volubilitate ad quatuor stadia procidens, ad Orientalem restitit montem, ita ut et vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Cumque sacerdotes regis faciem lepram apprehendisse conspiciunt, pandunt 109.0512D| ei calamitatem suam, hortantes ut tanquam pollutus exiret a civitate. Ille vero confusione hujus eventus, et dum illi jam nulla esset fiducia, quod jubebant, implevit. Qui licet fuisset ultra humanas mentes elatus, et propter haec impie gesserit in Deum, miserabilem tamen hanc et vilem pertulit passionem, et tempus aliquod extra civitatem commoratus, in vita degens, filio licet ejus suscipiente regnum, deinde moestitia gestorum faciente, defunctus est. Qui vixit quidem annos sexaginta novem, e quibus regnavit quinquaginta duos, sepultus est autem solus in hortis. Hujus ergo terrae motus, qui factus est temporibus Oziae, licet, Regum aut Paralipomenon historiae non faciant mentionem, tamen Amos 109.0513A| propheta hujus meminit, in cujus libri principio ita legimus: Verba Amos qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel, ante duos annos terraemotus (Amos I). Similiter et Zacharias propheta de hoc eodem inter alia narrat dicens: Egredietur Dominus et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis, et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem, et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium ejus ad Meridiem, et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum, et 109.0513B| fugietis sicut fugistis a facie terraemotus, in diebus Oziae regis Juda (Zach. XIV). Volunt autem Hebraei annum fuisse vigesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt. Cujus reliqui anni faciunt viginti septem. Omnes enim regnavit annos quinquaginta duos.
CAPUT XXVII. De Joatham rege, et bonis actibus ejus.
Viginti quinque annorum erat Joathan, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Quid sibi vult quod Scriptura annos Joathan eodem tenore in capite regni ipsius, quo et in fine enumerat, nisi quod eum significat in incoepta justitia usque ad finem vitae perseverasse? Qui enim bene vivere inchoat, et religiosam vitam usque ad 109.0513C| bonum finem perduxerit, merito tempora vitae ipsius laude praedicantur condigna; et bene dicitur regnasse in Hierusalem, quia regnum sibi commendatum, tam in se quam in sibi subditis bene gerens, aeternae pacis visionem adipisci promeruit.
Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam et in muro Ophel multa construxit. Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. Portam domus Domini excelsam, ipsam Haebraei dicunt esse, quae in Actibus apostolorum speciosa vocatur. Haec et ab ipsis Hebraeis porta Joathan, eo quod ipse eam aedificaverit, usque hodie nuncupatur. Ophel autem turris erat non longe a templo enormis altitudinis. Unde et Ophel, hoc est, tenebrarum, sive nubili nomen accepit, quod 109.0513D| usque ad nubes erigeret caput. Denique ubi in Michaea scriptum est, et tu turris gregis nebulosa filiae Sion (Mich. IV); in Hebraeo pro turris nebulosa, turris Ophel scripta est. Meminit hujus turris et in qua parte civitatis sit ostendit in sequentibus praesens liber Paralipomenon, referens de Manasse rege, quod et supra posuimus, quod aedificaverit murum extra civitatem David, ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel. Juxta mysticum vero sensum, quid melius rex iste Joathan, cujus vita et opera laudantur, quam Redemptorem nostrum significat? De quo psalmista ait: Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis et terribilis super omnes deos (Psal. XCV). Cujus perfectionem 109.0514A| nomen ipsum Joathan exprimit. Interpretatur enim consummatus, sive perfectus; et de Domino Salvatore Paulus ad Hebraeos scribens ait: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech (Hebr. V). Ipse enim portam domus Domini excelsam construxit, quia incarnationis suae mysterium quo sibi Ecclesiam, quae vera domus Dei est, sociaret, mirabili potentia confecit. Quod autem merito porta vocetur, ostendit ipsa Veritas in Evangelio cum ait: Ego sum ostium, per me si quis ingreditur, salvabitur (Joan. X). Et recte excelsa haec porta vocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super 109.0514B| omnes gentes Dominus et super coelos gloria ejus (Psal. CXII). Dicuntur etiam sancti doctores portae, quia per eorum praedicationem vitae discimus introitum; sicut et portae inferi dicuntur haeretici, qui contra Ecclesiam super petram aedificatam ipsius Domini attestatione praevalere non possunt. Turrisque Ophel bene potest sanctarum Scripturarum eminentiam significare, quae licet in historia fundamenta collocet, caput tamen spiritalis sensus in alta provehit et inter nubila condidit, dum divinae scientiae magnitudinem ab oculis humanis abscondit. Unde scriptum est, Caligo sub pedibus ejus, et posuit tenebras latibulum suum. Caligo sub pedibus ejus, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur qua in superioribus dominatur. Ascendit super cherubim et 109.0514C| volavit. Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas, quia scientiam transcendit angelorum. Posuit tenebras latibulum ejus, quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur Deus, ne a nobis modo in aeterna et intima claritate videatur. Unde ei et in Canticis canticorum ab sponsa dicitur: Euge, dilecte mi (Cant. VIII). Item super cherubim Dominus ascendit et volavit, quia super plenitudinem scientiae quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae mysterium ab intellectu humano subduxit. 109.0514D| Quantalibet enim incarnationis scientia vita spiritalium fulgeat, apprehendere non valet, quomodo factum sit, ut qui semper existit, conciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in fine saeculorum, caro esset Verbum, infans fieret Deus.
Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
CAPUT XXVIII De Achaz rege, et actibus illius nefandis.
Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, 109.0515A| sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et statuas fudit Baalim. Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne, juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Scriptum est in libro Regum de Josia rege, quod contaminaverit Topheth, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch: frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Benennon sive filii Ennon, juxta murum in Hierusalem contra orientem, in qua nemus pulcherrimum, Siloae fontibus irrigatur. Tapheth autem sive Topheth, utrumque enim scribitur, erat locus in eadem convalle juxta piscinam Fullonis, cujus meminit 109.0515B| Scriptura; et juxta agrum Acheldima, qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, quia locus erat amoenissimus, unde hodieque hortorum praebet delicias, posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre. Unde nunc historia de Achaz ita narrat: Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne. Benennon siquidem filium Ennon significat, vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon. Cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon, qui idolis servierunt, in ea prophetis attestantibus perierunt; ita peccatores ex his quae peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. 109.0515C| Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi Dominum ac dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quae ex juxta introitum portae fictilis, paulo post dixit: Et non vocabitur iste locus amplius Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis; et dissipabo consilium Juda et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio (Jer. XIII). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat. Qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus: et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum: Statim quomodo et ubi esset periturus subdidit dicens: Praeparata est enim ab heri Thophet a rege, praeparata, profunda, et dilatata (Isai. XXX). Pulchre ait et dilatata, quia 109.0515D| Topheth dicitur latitudo. Nutrimenta, inquit, ejus ignis, et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succedens eam. Qualiter autem Achaz sobolem suam in igne lustraverit ostendit Josephus ita dicens: « Porro Joathan mutavit vitam cum vixisset annos unum et quadraginta, ex quibus regnavit sedecim et sepultus est in regiis monumentis, venitque regnum ad ejus filium Achaz. Qui impius circa Dominum existens, et paternas praevaricatus leges, reges Israelitarum imitatus, in Hierosolymis idolorum aras constituit, et super eas sacrificavit, in quibus etiam suum in holocaustum obtulit filium, more Chananaeorum, et super haec multa alia scelera perpetravit. » Denique Achaz qui ex justo patre editus, 109.0516A| in perfidiam et scelus idololatriae delapsus est, significat haereticos, qui ex catholicis patribus sacramento fidei imbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes, cultum divinum simulacris errorum suorum praebere non timent. Qui fructum uteri sui, hoc est, affectum pravae meditationis in igne zeli daemoni immolant, omnes adulterantes quorum mens juxta sententiam Oseae quasi clibanus succensus a coquente (Osee VII). Divisum est cor eorum, et Dominus confringet simulacra eorum, ac depopulabitur aras eorum (Osee X). Qui sicut Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen ei nihil profuit: ita isti aurum sagacis ingenii, et argentum conflant in cultum idolorum, ut intereant. Aegyptum invocant, et Assyrios adeunt, 109.0516B| cum potestatibus istius mundi protegi quaerunt; sed in transitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est homo super terram, qui confidit in homine et ponit carnem brachium et a Domino recedit cor ejus.
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperunt eum in sepulcris regum Israel. Neque enim dignum est ut haeretici societatem cum catholicis habeant in futura quiete, qui hic semper ab eis discordabant fide et conversatione. Unde illud sub persona capitis sui per Prophetam dicitur in psalmo: Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis linqua dolosa, propterea destruet te Dominus in finem, 109.0516C| evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Hinc in Ecclesiastico dicitur: Perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu (Eccli. X).
Igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariae. Hunc Zachariam cujus Abia mater Ezechiae filia esse memoratur, asserunt Hebraei posthumum filium esse Zachariae prophetae et sacerdotis, quem Joas rex interfecerat.
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quae fecerat David pater ejus, ipso anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, 109.0516D| et instauravit eas. Nota, lector, quod dicitur ipso anno et mense primo regni sui Ezechias aperuisse valvas domus Domini, et instaurasse eas; qui enim aliter per omnia imitator fuisset David patris sui, qui ab infantia Deo deditus in initio regni sui cultum Dei in populo Israel plene instituebant, nisi ritum legis et caeremoniarum ejus, per Achaz patrem suum abolitum statim coepit instaurare? Moraliter enim ipsa strenuitas Ezechiae, ac maturitas in cultura domus Dei admonet rectores Ecclesiae, ut non sint segnes neque hebetes in officio sibi commisso, sed omnia diligenter atque devote agant. Unde Paulus ad Timotheum scribens ait: Testificor coram Domino et Christo Jesu, qui judicaturus est 109.0517A| vivos et mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus, praedica verbum, insta oportune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Et rursum: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple, sobrius esto (II Tim. IV). Mystice autem Ezechias qui non tam per se suosque, opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocat, typum gerit Domini Salvatoris; quod et nominis ipsius interpretatio testatur. Interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Hinc Paulus Christum dicit esse Dei virtutem, et Dei sapientiam. De quo et alibi ait, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et est caput omnis principatus et potestatis (Col. XXIX): qui Dominus fortis et 109.0517B| potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII); exspolians potestates et principatus traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso, delens quod adversum nos erat chirographum decreti: quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci (Col. II, 15). Hic ergo transgressiones patrum et omnes praevaricationes quae fuerunt sub lege, sanguine suo diluit et cultum pietatis in Ecclesia plene instauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gentes ad fidem, hoc est, primum prophetas, deinde apostolos misit, quia non solum de Judaea, sed et de aliis nationibus plurimos ad catholicam fidem et ad veram religionem per praedicationem Evangelii sui conduxit. Hic secundo mense Pascha celebrare instituit, quia umbra legis prioris cessante novam observantiam 109.0517C| veri Paschae servare docuit, de quo Paulus ait: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. III). Nos enim temporibus legis pascha perfecte agi potuit, quod sola gens Judaea tunc figuraliter celebravit, quia nondum sanctificati erant de gentibus, qui per Evangelium Christi ad verum pascha celebrandum convocandi erant. Unde in historia Ezechiae ita scriptum est.
CAPUT XXX. De Ezechia rege Juda, et bonis operibus, quibus cultum divinum celeberrime exhibuit.
Inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati 109.0517D| non fuerant, et populus necdum congregatus fuerat in Hierusalem. Hoc ergo illud jam praefiguratum est in illo mandato legis, quo Dominus praecepit per Moysen ut illi qui essent super animam immundi sive in via procul fecissent phase mense secundo. Quod nimirum in typum intelligitur prolatum populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati immundi videbantur in anima; salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi in secundo mense transire praecipiuntur. Unde in sequentibus post sanctificationem sacerdotum et Levitarum officia, et hilaritatem plebis Judaeorum, ita subjungitur:
Proselytorum quoque de terra Israel et habitantium in Judaea, factaque est grandis celebritas in Hierusalem, 109.0518A| qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat. Cui concordat et illud quod post pauca subsequitur.
CAPUT XXXI. Sequitur de Ezechia.
Egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universa Juda et Benjamin, sed de Ephraim quoque Manasse, donec penitus everterentur, reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. Quia post adventum nostri Redemptoris in mundum non solum in Hierusalem et in Judaea, sed in cunctis per totum orbem terrarum nationibus, destructa est idololatria, confracta errorum 109.0518B| simulacra, et ubique diaboli concidit superbia, quotidieque fidelium numero crescente, decrescit et minoratur cultura daemoniorum, donec in fine mundi ipsa obruetur mors novissima, et complebitur illud quod scriptum est, Regnabit Dominus solus in die illa; et idola penitus conterentur, quando peracto universali judicio sancti cum Christo coeleste intrabunt regnum et peccatores cum diabolo in inferni demergentur profundum.
CAPUT VXXII. De Sennacherib rege, qualia comminatus est facere contra Jerusalem et templum Domini, contra quem vindicta a Domino prolata est. De aegritudine Ezechiae, et sanitate ipsius. De legatione Assyriorum ad Ezechiam pro portento, quod acciderat; et de obitu ipsius Ezechiae.
Post quae et hujusmodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas volens eas capere. Quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem, inito cum principibus consilio visisque fortissimis ut obturarent capita fontium quierant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes, ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam. Quod Ezechias infestantibus bello Assyriis terram Judaeorum et contra Hierusalem pugnantibus, jussit fontes obturare ac rivum qui fluebat in medio terrae, ne venientes 109.0518D| reges Assyriorum invenirent aquarum abundantiam, significat quod contra paganos atque haereticos repugnantes atque blasphemantes diligentia atque cautela adhibenda est, et divinorum sacramentorum coram eis sunt velanda mysteria, nec impudenter verbum Dei blasphemis ingerendum qui nesciunt doctrinam sanctam piis moribus honorare; sed magis student ore venenato lacerare. Unde Dominus in Evangelio discipulis suis praecipit dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. VII). Hinc Paulus ad Titum scribens ait: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, 109.0519A| sciens quia hujusmodi subversus est, et delinquit cum sit proprio judicio condemnatus (Tit. III). Hinc per psalmistam dicitur: Posui ori meo custodiam dum consister et peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hinc et Salomon in Proverbiis jubet: Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, habeto eas solus, ne sint alieni participes tui (Prov. V); fidis auribus universa committenda sunt, et coram perfidis abscondenda.
Aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus, et construxit turres desuper et forinsencus alterum murum, instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos, constituitque principes bellatorum in exercitu, etc. Urbem sanctam de qua scriptum est: Urbs 109.0519B| fortitudinis nostrae Salvator (Isa. XXVI). Quia in monte sita latere non potest, de qua et in alio loco scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Et rursum: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). Ille condit et munit, de quo loquitur, Pater: Iste aedificavit civitatem meam, et ipse omnem murum sanae fidei ac verae religionis, qui fuerat malitia paganorum sive haereticorum in aliquibus dissipatus, restaurat, et exstruit turres virtutum, ponit et forinsecus alterum murum, hoc est, antemurale quod in aedificatione castrorum solent loricas appellare, cum bonorum operum tenere docet effectum. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc antemurale de vivis lapidibus exstruitur, 109.0519C| qui juxta prophetam volvuntur super terram. Idem rex fecit universi generis armaturam et clypeos, cum sanctarum Scripturarum diversa condit testimonia, et doctrinam Evangelicam ad munimentum suae Ecclesiae componit. Ordinatque doctores qui principes specialium bellatorum sint, et universam militiam recte ac rationabiliter agant, castraque Ecclesiae contra hostes universos opportune defendant.
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem, ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis, ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens: Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem? 109.0519D| Nunc Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quoniam Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum. Nunquid non iste Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum? An ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Nunquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea? Quis est de universis diis gentium quos vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu? Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana versuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus 109.0520A| potuit Deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu mea. Sed et alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus. Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israel, et locutus est adversum eum: Sicut dii gentium caeterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista. Insuper et clamore magno lingua Judaica contra populum qui sedebat in muris Jerusalem personabat, ut terreret et perturbaret eos et caperet civitatem. Locutusque est contra Dominum Jerusalem, sicut adversus deos populorum terrae, opera manuum hominum. 109.0520B| Haec omnia plenius in Regum historia et in Isaiae prophetae volumine referuntur. Nam in Regum scriptum est quod anno tertio Osee filii Ela, regis Israel, regnaverit Ezechias, filius Achaz regis Juda: Viginti quinque, inquit, annorum erat cum regnare coepisset, viginti et novem annis regnavit in Jerusalem, et fecit quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae David pater ejus fecerat. Et post paululum: In Domino Deo Israel speravit et post eum non fuit similis illi de cunctis regibus Juda. Sed neque in his qui ante eum fuerunt. Adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus quae praeceperat Dominus Moysi. Unde erat et Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat sapienter se gerebat. Rebellavit autem contra regem Assyriorum et non servivit ei. 109.0520C| In cujus sexto anno imperii sui Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam et decem tribus quae appellantur Israel, et transtulit eos in Assyrios collocavitque eos in Hanla et in Habor, fluviis Gozan, in civitatibus Medorum. Post annos autem septem, id est, decimo quarto anno Ezechiae, rex Assyriorum Sennacherib ingressus est Judaeam, et obsedit civitates ejus munitas volens eas capere. Cumque obsideret Lachis, misit ad eum Ezechias nuntios dicens: Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi feram. Cumque talenta trecenta argenti et triginta auri ad regis imperium persolvisset, fractis januis templi Domini et laminis ejus detractis, quas ipse affixerat, misit rex Assyriorum Tharthan et Rapsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem. 109.0520D| Qui cum ascendissent, venerunt in Jerusalem et steterunt contra aquaeductum piscinae superioris, quae est in via agri Fullonis, vocaveruntque ad se regem. Egressus est autem ad eos Eliacim, filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe a commentariis. Dixitque ad eos Rapsaces: Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus rex Assyriorum, et caetera, quae ad longum in eadem historia continentur (IV Reg. XVIII). Postea autem ipse quoque Sennacherib audiens Tharacam regem Aethiopum inferre sibi bellum, occurit venienti, et nihilominus mittit nuntios ad Ezechiam et epistolas, ut quos necdum viribus ceperat, sermone terreret, et quomodo populo dixerat: Non te decipiat Ezechias, eadem 109.0521A| blasphemia loquitur ad regem: Non te decipiat Deus tuus. Ponitque exempla majorum quod quomodo caeteras terras non poterant liberare dii sui de manibus eorum, sic nec Jerusalem liberetur. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiophum in auxilium, ex una nocte juxta Jerusalem 185,000 exercitus Assyrii pestilentia corruisse narrat Herodotus, et plenissime Berosus Chaldaicae scriptor historiae, quorum fides de propriis libris petenda est. Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos, et ascendit in domum Domini et expandit eos coram Domino, et oravit Dominum dicens: Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim, 109.0521B| tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti coelum et terram, inclina aurem tuam et audi, aperi, Domine, oculos tuos et vide, et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Dominum viventem. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum, et dederunt deos earum igni. Non enim erant dii. Sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et comminuerunt eos. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, ut cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus noster solus. Contra Sennacherib regis blasphemias hujusmodi Ezechias arma corripuit. Oravit et Isaias propheta, sicut praesentis libri historia ostendit dicens:
Oraverunt ergo Ezechias rex et Isaias filius Amos 109.0521C| prophetes adversum hanc blasphemiam, et vociferati sunt usque in coelum. Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de utero ejus, interfecerunt eum gladio, etc. Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum et octoginta quinque millia, et surrexerunt mane, et ecce omnia cadavera mortuorum. Et egressus est et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et factum est cum adoraret in templo Nesroch dominum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon 109.0521D| filius ejus pro eo (IV Reg. XIX). Centum octoginta quinque millia fortissimorum vivorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens corporibus animas Domini voluntate, solusque rex eo tempore idcirco reservatus est, ut sciret potentiam Dei et blasphemantia ora opprimeret, fieretque testis illius majestatis quam paulo ante contempserat. Sic Pharao in decem plagis Aegypti servatus, ut novissimus pereat. Quod et iste passurus est. Cum enim reversus esset in Niniven urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesroch dominum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, 109.0522A| contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur, nec angeli perit gladio, quod erat commune pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae. Successit, ne terra maneret inculta. Ararath autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellantur Ararath. Sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, 109.0522B| et oravit Dominum, exaudivitque eum, et dedit ei signum. Sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia elevatum est cor ejus, et facta est contra eum ira et contra Judam ac Jerusalem, etc. Haec omnia plenius in libro Regum scripta inveniuntur, ubi legitur quod Ezechias aegrotaverit usque ad mortem, et introierit ad eum Isaias filius Amos propheta dicens ei: Haec dicit Dominus Deus. Praecipe domui tuae, morieris enim et non vives. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno (IV Reg. XX). Quem enim diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit. 109.0522C| Ne elevetur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus et in comminationibus contra David, quae dicuntur futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus enim poenitens est super malitiis. Audiensque se esse moriturum non precatur vitam et annos plurimos, sed in Dei judicio quod velit praestare dimittit. Noverat enim idcirco Deo placuisse Salomonem, quod annos vitae non petierit ampliores, sed conversus ad Dominum narrat opera sua, quomodo ambulaverit coram eo in veritate et in corde 109.0522D| perfecto. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); et quomodo alibi scribitur: Quis gloriabitur purum habere se cor? Quod sic ita solvitur, perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit templi, valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit, quae Scriptura commemorat; flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat. Nam post mortem ejus Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare coepit in Juda. Ergo iste est fletus omnis, quod desperabat Christum in suo 109.0523A| semine nasciturum. Alii asserunt quosvis sanctos viros morte terreri propter incertum judicii et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque facti quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis, vel moriatur, praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus. Et priusquam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam. Ecce sanavi te. Dixitque Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum quod Dominus me sanavit? Cui propheta respondit: Hoc erit signum 109.0523B| a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra tot lineis, aut ut revertatur totidem gradibus? Cui dixit Ezechias: Et facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Cumque invocante Isaia potentiam Domini signum esset effectum, praecepit Isaias afferri massam ficorum recentium, quam cum attulissent et posuissent super vulnus ejus, curatus est (IV Reg. XX).
Revertitur autem ad regem propheta Domini jussione, ut ipse sanaret qui percusserat, et vocatur Ezechias dux populi mei, et filius David, cujus opera sectabatur. Fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit David pater ejus, cujus opera sectabatur, et auditur ejus oratio videnturque lacrymae, quoniam 109.0523C| ambulaverat coram Domino in veritate et in corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat, adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper vivente eo regni securitas repromittitur. Sin autem, ut quidam putant, in corpore vivere condemnatio est, et, juxta illud quod dicitur. Revertere, anima, in requiem tuam (Psal. CXV), et in alio loco: Educ de carcere animam meam (Psal. CXLI), optanda est mors ut de carcere liberemur, quomodo nunc Dominus donat pro beneficio ut qui liberandus erat adhuc quindecim annis vivat in carcere? Datur autem signum ut sol decem gradibus revertatur, quos nos juxta Symmachum in lineas et horologium vertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum 109.0523D| legentibus faceret; sive ita erant exstructi gradus arte mathematica, ut per singulos umbra descendens horarum spatia terminaret. Quod signum est praesentis temporis et futuri typus erat, ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui, ita Ezechiae vita ad dextros annos rediret, nobisque in hebdomada et ogdoa viventibus per Resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Solent sanctorum locorum in hac provincia monstratores intra conseptum templi ostendere gradus domus Ezechiae vel Achaz, quod sol per eos descenderet. Sed nunquam ego credam, non dico Achaz, qui rex impius fuit, sed cujuslibet regis justi domum fuisse in templo Dei, cum Salomon idcirco Dominum inter caetera offendisse dicatur, 109.0524A| quod in sublime aedificaverit Mello, unde atrium templi deambulans in turri palatii despicere solitus sit.
Ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas ad Occidentem urbis David; in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit, attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Dominus ut tentaretur et nota fierent omnia quae erant in corde ejus. Portentum quod dicit accidisse super terram, solis significat reditum per lineas decem, de quo supradictum est. Ad hoc enim mysterium inquirendum legati Babylonis venerunt ad Ezechiam. Sed dereliquit eum Dominus ut tentaretur, qui non 109.0524B| cohibebat eum per prophetam ne ostenderet thesauros suos et thesauros domus Domini alienigenis, et nota faceret omnia quae erant in corde ejus, hoc est, inocculta elatio mentis, qua coram Deo peccavit, ad notitiam hominum per effectum primi operis produceretur. Unde merito prolata vindicta in eum et sibi obsequentes ostenditur. Igitur quam perniciosa sit hominum animabus cenodoxiae vitium, Ezechiae factum manifeste demonstrat, quia in omnibus consummatae justitiae et sanctarum Scripturarum testimonio comprobatur, sed post innumera virtutum praeconia uno elationis telo fuerat ejectus. Tantae justitiae tantaeque virtutes, tanta fides atque devotio, quae naturam ipsam et totius mundi leges immutare meruerunt, una jactantia depereunt. Ita universis 109.0524C| virtutibus suis ac si nec fuissent oblivioni traditis, iram confestim Domini suscepisset, nisi eam resumpta humilitate placasset, ut qui de tam excelso meritorum fastigio elatione implente deciderat, non nisi per eosdem rursum humilitatis gradus ad admissum culmen ascenderet. Omnia vitia superata marcescunt, et devicta per singulos dies infirmiora redduntur, et vel loco vel tempore minuuntur, atque defervent, seu certe a contrariis virtutibus desidentia vel caventur facilius vel vitantur. Sic vero dejectum acrius resurget ad luctam, et cum putatur exstinctum, sua morte vivacius convalescit. Caetera genera vitiorum eos tantummodo impugnare solent, quos in certamine superarunt. Hic vero suos victores acrius insectatur, quantoque fuerit validius elisum, 109.0524D| tanto vehementius victoriae ipsius elatione congreditur, et haec est subtilis inimici versutia, ut militem Christi prius faciat telis succumbere, quem hostibus armis superare non potuit. Alia interdum vitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt, et materia peccati vel opportunitate ejus et occasione subtracta, lentescere solet et minui. Hoc vero cum confugiente deserta penetrat, non loco novo excluditur, nec extrinsecus materia subtracta marcescit. Non enim aliunde quam virtutum ejus quem impetit successibus animatur. Quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque vanescunt, huic longitudo nisi fuerit industria solerti ac prudenti discretione 109.0525A| fundata non solum non officit, verum etiam novit fomenta congerere vanitatis. Postremo caeterae perturbationes a contrariis sibi virtutibus desidentes, et experto tanquam de claro bellantes, et superantur facilius et caventur. Haec autem inserta virtutibus et acie permista velut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decepit et incautos.
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulcra filiorum David, et celebravit exsequias ejus universus Juda et omnes habitatores Jerusalem. Quod autem dicit sepultum esse Ezechiam super sepulcra filiorum David, ostendit sepulcrum ipsius excelsius esse fabricatum quam caeterorum filiorum David: meriti praerogativa et cultura pietatis in Dominum.
109.0525B| Regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
CAPUT XXXIII. De Manasse filio ejus et Ammon ejus sobole.
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem; fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel, et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus, construxitque aras Baalim, et fecit lucos et adoravit omnem militiam coeli et coluit eam. Aedificavit quoque altaria domo Domini de qua dixerat Dominus, In Hierusalem erit nomen meum in aeternum. Aedificavit autem ea cuncto exercitui coeli in duobus atriis domus Domini transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon. Observabat 109.0525C| somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat. Habebat autem secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum, etc. His similia Josephus de Manasse rege narrat, addens etiam quod ad crudelitatem versus omnes Hebraeorum justos occiderit neque prophetis pepercerit quorum quotidie singulos perimebat. Unde tradunt Hebraei ab eodem Manasse simul et a principibus Judaeorum Isaiam prophetam lignea serra per medium secatum atque interfectum, vertentes hoc ei in crimen quod appellaverat eos principes Sodomorum et Gomorrhaeorum et qui dixerit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum (Isa. VI). Dum ipse Dominus per Moysen dicit: Non enim videbit me homo et vivere potest (Exod. XXXIII); nec 109.0525D| non et illud, quod dixerit ad Ezechiam verbo Domini: Addam ad dies tuos quindecim annos (IV Reg. XX); cum per Moysen dictum inveniatur: Numerum dierum tuorum implebis (Exod. XXIII). Similiter et illud quod ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV); cum alibi scriptum sit: Quis est tam propinquus quomodo Dominus Deus noster, quando eum invocamus? Addit praeterea Josephus quod rex Babyloniorum et Chaldaeorum misso exercitu in Judaeam regionem eorum depopulatus sit, et regem Manasse dolo captum atque ad se deductum haberet ad ea quae voluit tormenta subjectum. Manasses autem tunc intelligens in quibus malis esset, et horum omnium se 109.0526A| arbitratur auctorem, supplicaret Deo ut ei hostem suum clementem faceret atque misericordem. Cujus orationem Deus exaudivit, concedens ei ut remissus a rege Babyloniorum ad sua regna reverteretur, ubi postea emendatius vivens, et divinum cultum restaurans, anteriorum culparum per poenitentiam delevit noxam, sicut historia praesens manifeste demonstrat. Exemplar autem est haec poenitentia Manasse, quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite perfecit. Post Manasse ergo regnavit filius ejus Ammon, qui simili dementia qua pater primum idola pro numinibus coluit, et adhuc magis quam pater ejus deliquit. Contra quem cum venissent servi sui, interfecerunt 109.0526B| eum in domo sua, Deo illi justam retributionem pro meritis propriis reddente. Post Ammon autem filius ejus Josias rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiam idolorum quam patres sui fabricaverunt emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, et merito, quia longe ante hoc de illo dictum est per prophetam. Interpretatur autem Josias, cujus est sacrificium Domino, vel salus Domini, vel fortitudo Domini
Octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David, et undecimo anno postquam coeperat regnare mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus. Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt, lucos 109.0526C| etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit. Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem, sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephtalim cuncta subvertit. Cur autem Josias ossa mortuorum concremare jussit super altare, nisi ut ostenderet quod funesta fuerunt eorum sacrificia, et non solum pecudum hostias daemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriae in potestatem daemonum tradiderunt, qui justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice autem significat omnes qui diaboli servitio mancipavit vitam sacrilegam temporaliter finierant aeternis cruciatibus consumendos, 109.0526D| Deo illis retribuente secundum propria merita operum illorum. Deinde sequitur de eodem rege, quod, audito libro legis Domini, quem Helcias sacerdos invenit in templo Domini, scidisse vestimenta sua et misisse Helciam sacerdotem et caeteros qui subsequenter annumerantur, ut orarent pro se et pro reliquiis Israel et Juda, super universis sermonibus libri qui repertus est in domo Dei, ipsiquo abierunt ad Oldam prophetam uxorem Sellum, quem Hebraei autumant avunculum esse patris Jeremiae Ananehel, quae habitabat Hierusalem in secunda. Quid significet illud quod dicitur in secunda, in historia libri praesentis superius declaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia: Aedificavit quoque agens 109.0527A| industrie omnem murum qui fuerat dissipatus, extruxitque turres et forinsecus alterum murum (II Par. XXXII). Meminit hujus loci et Sophonias dicens: Vox clamoris a porta piscium et ululatus a secunda (Sophon. I). Pro quo vetus editio quasi proprium nomen loci transtulit, in Masena. Masena quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissa habitasse in secunda, in secundi muri parte intellige.
CAPUT XXXV. De Josia rege et bonis actibus illius, quem Nechao rex Aegypti in praelio interfecit.
Fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi, et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est 109.0527B| eos ut ministrarent in domo Domini. Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur a Domino locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam enim ultra eam portabitis, etc. Tradunt Hebraei quod arca Domini quam modo in templum Josias reduci praecepit delata fuerit de templo tempore Achaz, quando simulacra ab eo in templum missa sunt, et ducta in domum Sellum viri Oldae avunculi Jeremiae, ubi permansit usque ad tempus Josiae. Nec enim poterat arca Dei esse in loco ubi simulacra introducta fuerant, et gentilium usus et ritus nefandissimus observabatur. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, nec non phitonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque abominationibus 109.0527C| ablatis, in octavo anno regni sui Domino Phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis ut servire possimus Deo viventi, sicque gratum Domino celebremus Pascha: Non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). Secundum allegoriam autem Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem 109.0527D| ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per Prophetam dicit: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII); de quo et Joannes ait: Cujus ventilabrum in manu sua et purgabit aream suam (Matth. et Luc. III); de quo et Malachias dicit: Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia, et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis 109.0528A| et adulteris et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum (Mal. III). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno regni sui, quando in octava aetate generali resurrectione perpetrata sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus, de quo praedictus propheta ait: Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen, et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pennis 109.0528B| ejus. Et egrediemini et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum (Mal. IV). Et recte dictum est, quod non factum fuerit phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum Israel et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Hierusalem, quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, sicque in conspectu conditoris sui in coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt: Quia videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII); et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam 109.0528C| suam et honorem in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni (Apoc. XXI), et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem: Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam (Psal. XXX).
Ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis juxta Euphraten, et processit in occursum ejus Josias. At ille missis ad eum nuntiis ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, hoc est, contra domum regis ad Remmon filii Jabrimon qui regnabat in Charchamis, quae ea tempestate qua et Josiam regem Nechao interfecit, Ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum 109.0528D| Deum facere qui mecum est, ne interficiat te. Rex Aegypti se Dominum festinato ire praecepisse commemorat, quia ex verbis prophetarum, hoc est Jeremiae et aliorum, potuit cognoscere Domini voluntatem ad ultionem agendam in populo peccatore. Unde et Rapsaces dicit Sennacherib regi Assyriorum, Dominus jussit me ascendere ad terram istam, quia jam prophetae Israel prophetaverant hoc, quod ille ascensurus esset, quia hoc cum minime latuit.
Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eunt bellum nec acquievit sermonibus Nechao regis ex ore Dei, verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo, ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris 109.0529A| suis: Deducite me de praelio, quia oppido vulneratus sum. Qui transtulerunt eum de curri in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt eum in Hierusalem. Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum, Jeremias maxime, cujus omnes cantores atque cantatrices usque in praesentem diem lamentationes super Josia replicant, etc. De hoc praelio Josephus ita refert. Dum Josias in pace atque divitiis et gloria super omnes excelleret, Nechao rex Aegyptiorum castra posuit ad Euphraten fluvium ut contra Medos et Babylonios dimicaret, qui Assyriorum solverant principatum. Habebat enim desiderium ut regnaret in Asia; et dum venisset ad civitatem Medin, quae erat de regno Josiae, prohibebat 109.0529B| eum rex Josias per suam provinciam contra Medos iter facere. Tunc mittens legatos ad eum Nechao significavit non se contra eum exercitum ducere, sed ad Euphratem fluvium properare, adjiciens ut eum provocare non deberet per suum bellum prohibendo, ne aliena iret ad praelia quo tendebat. Josias vero non acquiescebat verbis Nechao, sed instabat ne iter suum per ejus faceret regionem. Reor urgebat eum ut quod imminebat accideret. Hic dum aciem exercitus sui componeret, et in curru vectus a curru transiret ad currum, quidam jaculatus eum Aegyptiorum a belli festinatione suspendit. Mox enim vulnere nimis affectus jussit exercitum revocari, et ad Jerusalem remeavit quia plagatus est, sepultusque magnifice in patriis 109.0529C| monumentis. Qui vixit annis triginta et novem, regnavitque ex eis triginta et unum. Omnis populus eum multis diebus magno luctu gemituque deflevit. Sed Jeremias propheta morti ejus carmen lamentabili modulatione composuit, quod hactenus noscitur permanere. Hic vero propheta etiam futuram civitatis cladem praedixit, scripto reliquit simul et captivitatem nunc apud nos habitam et Babyloniam variam migrationem, et non solum iste praedixit haec populo esse ventura, sed et propheta Ezechiel primus de his duos libros conscribens plebi reliquit. Erant autem ambo sacerdotes, sed Jeremias quidem in Jerosolymis est commoratus, a decimo quarto anno regis Josiae usque dum civitas vastaretur et templum. Quid autem juxta allegoriam interfectio 109.0529D| Josiae significat, qui a Pharaone Nechao interemptus est in Mageddo, nisi persecutionem antiqui hostis adversus sanctos praedicatores quos per invidiam neci tradere et de terra Ecclesiae auferre conatur, quatenus facilius totam plebem dissipare et invadere possit. Interpretatur autem Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hoc solum modo agit, hoc totis viribus certat, quatenus tentando gregem Dei percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare caeteri debuerant.
CAPUT XXXVI. De Joachaz et Joakim filiis Josiae, et obitu illorum. De eo quod Joachin regem Nabuchodonosor, rex Babylonis, ducit in captivitatem, et matrem ejus ac servos. De Sedecia rege, et excidio urbis Hierusalem.
Tulit ergo populus terrae Joachaz filium Josiae et constituit eum regem pro patre suo in Hierusalem, etc. Joachas, qui interpretatur retentus, significat pravos rectores, quos populus terrae, carnales videlicet terrenae cupiditati dediti secundum mores suos consentientes vitiis suis, personas eligunt. Quos Pharao in Rebla vincivit et in Aegyptum duxit, cum diabolus multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum. Reblath enim multitudo interpretatur, sicque spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum in tenebrosam 109.0530B| mergit abyssum. Pro Joachas quoque Nechao Joakim regem constituens imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri, cum malignus Spiritus pensum servitii sui in populo perditorum expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio. Unde Joachim juxta praeceptum Pharaonis unumquemque secundum vires suas exigit ut daret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni, quia diabolus per sibi debitos viros ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis.
Viginti quinque annorum erat Joachim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, 109.0530C| fecitque malum coram Domino Deo suo. Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem, ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo. Notandum autem quod de eodem Joakim filio Josiae regis in Regum ita scriptum est: Dormivit Joakim cum patribus suis, regnavitque Joachin filius pro eo (IV Reg. XXIV). Josephus autem videtur asserere ipsum Joachim Patrem a rege Babylonis in Jerusalem fuisse interfectum, quia captivum in Babyloniam deductum, qui in decimo Antiquitatum suarum libro ita refert dicens (Lib. XIV Antiq.): Dum rex Babyloniae intrasset in civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros Jerosolymitanorum occidit una cum rege Joakim, quem 109.0530D| etiam ante muros insepultum projici jussit, filium vero ejus Joachin constituit regem universae provinciae. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia captivos induxit Babyloniam, inter quos erat propheta Ezechiel cum esset adhuc puer. Hic ergo finis habuit Joakim regem, qui vixit quidem annis sex et triginta, regnavit autem undecim. Successor vero regni Joachin rex nomine onos, regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sciendum autem quod cum semel quis cuilibet se emanciparit vitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit. Unde Joakim quem Pharao ante censum sibi solvere coegit, nunc Nabuchodonosor rex Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Et quem Nabuchodonosor 109.0531A| alium intelligemus, nisi eumdem quem Pharaonem esse diximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarum harum. Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in dominium suum redigere et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo aliud regis Babylonis servum esse, quam persuasione, delectatione atque consensu, antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo, atque agendo, totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri.
Reliqua autem verborum Joakim et abominationum ejus quas operatus est et quae inventae sunt in eo continentur in libro regum Israel et Juda. De hoc autem Joakim quam scelestus fuerit non solum libri 109.0531B| Regum sed et Paralipomenon narrant, quando etiam et Jeremias quantae dementiae fuerit copiosissime in libro suo testatur, ita ut non solum pravis operibus Dominum irritaverit animo, quod major calumnia est, prophetarum qui ad se missi sunt verba spreverit, sed et librum Jeremiae, quem Baruch ex ore ipsius prophetae conscribit, cum coram se lectus fuisset, scalpello scindens projecit in ignem, qui erat super areolam, donec consummaretur omne volumen igni, et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua. In hoc autem quod dicitur contra abominationes quas operatus est, et quae inventae sunt in eo, tradunt Hebraei quod inter caetera mala quae gessit, etiam haec fecit in corpore suo quae Dominus prohibuit dum diceret: Non tondebitis caput vestrum 109.0531C| in rotundum, neque super mortuum stigmata facietis in corporibus vestris (Levit. IX). Qui posquam mortuus est, in corpore ejus inventa sunt.
Regnavit ergo Joachin filius ejus pro eo. Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem, fecitque malum in conspectu Domini. Sciendum sane quod nomen istius Joachin, qui et alio nomine Jechonias appellatur, non eisdem elementis in fine apud Hebraeos scribitur quibus et patris ejus Joakim, qui alio nomine Eliakim, appellatus est. Sed priorem, hoc est, patrem in fine nominis per cappa et mu, secundum autem, id est filium, per chi et nu, adnotant. Unde nemo putet eumdem in Danielis principio esse Joakim qui in Ezechielis exordio Joachin 109.0531D| scribitur. Iste extremam syllabam kim habet, ille chin, et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum, una videtur deesse generatio, quia secunda tessarakaidecadis in Jechoniam desinit filium Josiae, et tertia incipit a Joachin filio Eliakim. Quod ignorans Porphyrius calumniam statuit Ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum Evangelistae Matthaei arguere nititur falsitatem.
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex nuntios qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. De hoc quidem plenius in libro Regum narratur, ubi ita scriptum est: In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in 109.0532A| Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui, et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae, et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et 109.0532B| eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem, et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores mille, omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem, et constituit Mathathiam patruum ejus pro eo, imposuitque nomen ei Sedecias (IV Reg. XXIV). Mystice autem captivitas haec regis Joachin, per quam deductus est in Babylonem, significat lapsum atque ruinam rectorum Ecclesiae, qui, veri Nabuchodonosor, hoc est, diaboli, arte delusi, in confusionem adducuntur errorum atque vitiorum, et qui per Domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad veram religionem suscitare debuerant, ipsi variis judiciis trucidati morte absorpti sunt peccatorum. Hoc enim 109.0532C| nomen Joachin, qui resuscitans, vel qui est consurgens interpretatur, significat. Cum quo simul pretiosissima vasa Domini in captivitatem asportantur, quia illi qui ingenii acumine excellebant, vel morum honestate fulgebant, malorum praepositorum depravati exemplis, simul cum ipsis in praedam cessere diaboli. Quod etiam Jeremias propheta in Lamentationibus suis deflere videtur, ubi dicit: Egressus est a filia Sion omnis decor ejus, facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium ejus (Thren. I). Hinc et Psalmista subitaneam vineae Domini admirans devastationem, ad ipsum Dominum dicit: Ut 109.0532D| quid deposuisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui transeunt viam? Exterminavit eam aper (Psal. LXXIX).
Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Jerusalem, fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini. A rege quoque Nabuchodonosore recessit qui adjuvaverat per Deum et induraverat cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel. Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. Mittebat autem Dominus 109.0533A| Deus Patrum suorum ad illos per manus nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo. At illi subsannabant nuntios Dei et parvi pendebant sermones ejus illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui. Non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit manibus ejus, universaque vasa domus Domini tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. Quid per Sedeciam regem Judae, nisi illi qui gubernationem regiminis in populo Dei suscipiunt, designantur? quia juxta 109.0533B| interpretationem nominis ipsius Sedecias interpretatur justus Domini. Legem et sedem justitiae accipiunt, cum secundum evangelicam doctrinam ad exercenda opera justitiae honores et officii accipiunt dignitatem, maxime cum filii Josiae, hoc est, salutis Domini, per gratiam baptismatis et sacri chrismatis unctionem nuncupari merentur, sed degenerantes ab hac dignitate relabuntur in vitiorum foeditatem, et non solum semetipsos impietati et impudicitiae tradunt, sed etiam subditos quosque sibi consentientes participes scelerum faciunt, nec fidem Deo quam promiserant custodiunt, nec cum hominibus rite pacis foedera servant. Hujuscemodi ergo homines quotidie lex divina et prophetarum atque apostolorum oracula a peccatis recedere, et ad Deum 109.0533C| per poenitentiam converti admonent, sed semel indurati verba salutis despiciunt, et salutifero Domini mandato obedire contemnunt. Unde ipse iratus immittit super eos regem Chaldaeorum, hoc est, principem tenebrarum, cum satellitibus suis, spiritualibus utique nequitiis, ut qui noluerunt salubri corrigi documento, hostium subjiciantur tormento. Qui nulli parcentes aetati, nulli honorem deferentes dignitati, quoscunque capiunt in Babylonem, hoc est, in confusionis laqueum, transferunt, et domum Domini incendunt, dum fideles, qui templum Domini per fidem et catholicam confessionem fieri videbantur, blasphemare compellunt. Destruunt muros Jerusalem, cum custodiam pastorum dejiciunt; universas terras obruunt, quando ecclesiasticos ordines, qui 109.0533D| culmen honoris habuerant, per illicita desideria excurrunt; et quidquid pretiosum fuerat demoliuntur, cum quidquid de virtutum ac scientiae praerogativa sibi applauserunt, totum propter impietatem illorum in pessum et ad nihilum redigunt. Serviuntque regi Babylonis et filiis ejus, cum diabolo instigante variis vitiorum pollutionibus semetipsos tradere et diversis peccatorum passionibus se obligari non erubescunt, donec exsurgat regnum aliud, de quo prophetico praenuntiatum est elogio, et peccati regnum sub divino corruat judicio, unde sequitur:
Servivit regi et filiis ejus donec imperaret rex Persarum et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae. 109.0534A| et celebraret terra subbata sua. Cunctis enim diebus desolationum egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Salomon ergo, ut superiora replicem, templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, octavo autem illud consummavit ac dedicavit, significans quod tempore saeculi hujus, quod septem diebus circuit, Ecclesiam Dominus, collectis ad aedificium coeleste fidelibus, construit. Porro in vita futura apparente gloria resurrectionis, ad integrum perficit atque in gaudium vitae immortalis in aeternae suae claritatis visione sustollit. Quia enim ipse octavo die, hoc est, post septimam sabbati resurrexit a mortuis, recte octonario numero tempus etiam nostrae resurrectionis exprimitur. Quod autem aevo 109.0534B| sequente quaedam templi aedificat quae prae nimia vetustate dissolvi coeperunt, sed eadem mox instantia regum ac sacerdotum quae illis fuere temporibus instaurata, et in pristinum suscitata sunt statum, significat quotidianos fidelium ac levissimos erratus, de qualibus Salomon: Septies, inquit, cadit justus in die et resurgit (Prov. XXIV). Qui quotidiana aeque ipsorum solertia donante Domino, per exempla vel exhortamenta praecedentium justorum, quasi per regum ac sacerdotum Dei corriguntur industriam. Reges namque ac sacerdotes merito omnes in Ecclesia perfecti vocantur, cum sint membra regis ac sacerdotis summi, cum se ipsos bene regere, cum sua corpora Domino hostiam viventem exhibere didicerunt. Quod postmodum crescentibus malis 109.0534C| ipsum templum idolorum sordibus profanatum, et ad ultimum a Chaldaeis destructum, atque incensum est, significat graviores lapsus eorum qui per confessionem quidem rectae fidei et Sacramentum lavacri salutaris sanctae Ecclesiae membris adunati, sed denuo fraude malignorum spirituum a statu fidei dejecti, ac vitiorum sunt flamma combusti. Quod diruto templo ac destructa pariter urbe Jerusalem, cives ejus in Babylonem transmigrati sunt post annos septuaginta, acta de malis suis poenitentia ad patriam sunt, Domino miserante, remissi, ac rursus idem templum atque urbem sanctam grandi cum labore restauravit, figurate designat eos qui decepti a diabolo non solum fidei sinceritatem atque integritatem boni operis perdunt, verum etiam per 109.0534D| acerbitatem scelerum gentibus ac publicanis assimilari videntur, juxta illud Dominicum: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Quorum tamen nonnulli per divinae respectum gratiae resipiscentes ad Ecclesiam revertuntur, cum illustratione sancti Spiritus compuncti praecepta divinae legis quae reliquerant denuo audire incipiunt et custodire; septem namque sunt dona sancti Spiritus, quae propheta Isaias manifesta distinctione enumerat (Isai. XI). Decem vero praeceptis, omnis divinae legis summa comprehenditur, et septem multiplicata per decem septuagenarium numerum perficiunt. Unde apta significatione qui per opera perversa in Babyloniam fuerunt captivati 109.0535A| post septuaginta annos liberantur, ac domum Dei et civitatem sanctam reaedificant, quia nunquam hi per sua peccata a communione et societate sanctae Ecclesiae separati infidelium sorti ac numero copulati sunt, rursumque per donum sancti Spiritus, studiose bonae operationis actus exercent, ac per hoc consortium fidelium domus videlicet et civitatis Domini de qua fuerant ejecti recipiunt.
Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae (Jerem. XXV, XXIX), suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui jussit praedicari universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi 109.0535B| ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea; quis ex vobis est in omni populo ejus? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.
Finis libri Paralipomenon similis est principio libri Esdrae sacerdotis: quem Hebraei Malachiam ultimum duodecim prophetarum esse autumant, in quo edictum Cyri regis Persarum et reditus populi Judaici in terram Juda describitur. Unde simili expositione hic locus exsolvi potest, ita ut quae expositores ipsius prophetae de illius libro in principio dixerunt, haec eadem nos in fine istius ponamus, Narrant veteres historiae, quibus et prophetae Danielis Scriptura concordat, Cyrum regem Persarum, juncto sibi socio Dario rege Medorum, Babyloniorum dextruxisse imperium, occiso ultimo eorum rege 109.0535C| Balthasar, et ipsa urbe diruta ac vastata. Qui videlicet Cyrus sciens a Deo Israel regnum sibi traditum, mox ut regnum illud quod populum captivarat ac servitute premebat superavit, dedit facultatem eidem populo patriam redeundi, ac domum Dei sui quae in ea erat incensa reaedificandi, eamdemque libertatis sententiam non tantum verbo praesentibus intimavit, verum etiam eis qui longius per omnes regni sui provincias aberant missis epistolis mandavit, ipsum qui est Deus Israel verum esse Deum et Dominum coeli omniumque regnorum auctorem publica voce confessus. Quae omnia sic futura prophetae sancti Isaias et Jeremias aperte praedixerunt. Quorum Jeremias et numerum annorum quibus essent in Babylonia servituri, et quando in patriam 109.0535D| revocandi, praecinuit (Jerem. XXIX). Isaias autem etiam nomen regis Cyri per quem a servitio liberandi, in patriam revocandi, cujus permissu templum essent restauraturi, sine ullis propheticae locutionis aenigmatibus ostendit. Ait enim Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum rex Israel omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem. Aedificate domos et habitate, quia haec dicit Dominus exercituum: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum et reducam vos ad locum istum. Porro Isaias: Haec dicit Dominus Redemptor tuus et formator tuus ex utero. Ego sum Dominus faciens omnia. Et paulo post: Qui dico profundo: 109.0536A| Desolare, et flumina tua arefaciam; qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Aedificaberis; et templo Fundaberis. Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dextram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Ego anteibo et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob et Israel electum meum et vocavi te in nomine tuo, assimilavi te et non cognovisti me. Ego Dominus et non amplius, extra me non est Deus. Accinxi te et non cognovisti me 109.0536B| (Isai. XLV).
Ex quo Isaiae prophetae credendum est pro eo maxime Cyrum regem dilexisse filios Israel, eosque de captivitate exemptos domum remisisse, ac templum reaedificare jussisse, quod audierit prophetas eorum per Spiritum Dei de suo regno, et Babyloniorum destructione fuisse praelocutos. Nam et specialiter ipsum genus expurgationis quo Babyloniam cepit expresserant iidem prophetae, quorum Isaias: Qui dico, inquit, profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam (Isa. XLIV). Porro Jeremias ait: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae ejus excelsae igni comburentur (Jer. LI). Narrant enim historiae, quia diviso atque exinanito per plurimos rivos flumine Euphraten qui per medium 109.0536C| Babylonis influebat, per arefactum ac desolatum ejus profundum urbem hostis intraverit. Haec de historia paucis dixerimus. At vero juxta mysticos sensus Cyrus rex Dominum Salvatorem et nomine designat et actis. Quod non ex nostra conjectura sed ex manifestissimis Isaiae verbis didicimus quibus ex persona Domini dicebat: Assimilavi te et non cognovisti me (Isa. XLIV). Assimilavit namque eum Deus Filio suo, quamvis ipse Dominus se assimilantem minime cognoverit, primum in eo quod Christum suum cognominare dignatus est, deinde quod eum Cyrum, quod interpretatur haeres, multo antequam nasceretur vocandum esse disposuit. Hoc enim vocabulum recte congruit illi, cui dicit idem Deus Pater: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam 109.0536D| (Psal. II). De quo et Apostolus: Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. V). De quo etiam in carne apparente inimici persequentes dicebant: Hic est haeres: venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI). Sed et in eo Deus Pater quod subjecit ante faciem Cyri gentes et dorsa regum vertit, portas aereas contrivit et vectes ferreos confregit, videlicet Babylonis vel aliarum quas cepit civitatum, quod dedit ei thesauros absconditos et arcana secretorum videlicet apes ignotas provinciarum, assimilavit eum Domino et Salvatori nostro, qui praedicantibus per orbem apostolis, gentium sibi universarum colla subjecit, ipsos quoque rerum dominos, et sapientiae saeculari 109.0537A| auctores, ditioni substravit. Qui portas inferorum destruxit, ut ablatos inde electos suos ad libertatem patriae coelestis introduceret. Qui errores contrivit gentium, et doctrinas humana ratione munitas, per humilium ora subvertit, ut eisdem correctis, lumen suae fidei et veritatis aperiret, in quo sunt thesauri omnis sapientiae et scientiae absconditi. Quos videlicet thesauros et idem Dominus noster in natura divinitatis aeternaliter ex Patre habuit, sed in assumpta humanitate ex tempore accepit. Assimilavit ergo Cyrum Dominus unigenito Filio suo et Domino nostro Jesu Christo; quia sicut nimirum ex quo ipse esse homo coepit, ille destructo Chaldaeorum imperio populum Dei liberavit ac in patriam remisit, templumque quod erat incensum Hierosolymis reaedificari 109.0537B| praecepit, et hoc ipsum edictum etiam per litteras manifestare curavit ut implerentur verba Jeremiae, quibus hoc futurum ipse praedixit, ita mediator Dei et hominum, destructo per orbem diaboli regno, electos suos qui erant dispersi ab ejus tyrannide revocatos in suam congregat Ecclesiam, quae et in praesenti justificata ex fide pacem habet ad Dominum per ipsum, et ad visionem perpetuae pacis festinat in futuro. Hierusalem quippe visio pacis dicitur. Qui etiam templum quod erat incensum restaurat, cum illos qui insidiis antiqui hostis fidem perdiderant ad salutem reducens, sua habitatione dignos efficit. Sed et Scripturas sanctas in universum misit mundum, quibus fidem sui nominis ac spem salutis cunctis qui ad suum regnum pertinent, hoc est electis 109.0537C| omnibus praedicaret. Quod ita futurum non Jeremias solus, sed et communi sensu omnes praedixere prophetae juxta hoc quod ipse discipulis ait: Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV). Suscitavit autem Dominus spiritum Cyri regis Persarum, ut agnita potestate ac providentia Dei Israel faceret quae de eo narrat Scriptura, ac Dominus in Evangelio ait Judaeis: Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater haec loquor (Joan. VIII). Quod vero in Scriptura sua dicit, idem Cyrus: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli (II Par. XXXVI; I Esdr. I): bene quidem Dominum Israel, Dominum Deum coeli confessus est, quem 109.0537D| etiam regna terrae omnia in potestate habere et cuicunque vellet dare posse cognovit, sed minus verum videtur sonare, quod sibi omnia regna terrae ab eo tradita dicit, nisi forte intelligendum est quod eo tempore quo haec scripsit nullum sibi regnum adversarium habuerit, vel certe victore destructo atque exhausto tam robusto tanquam antiquo Chaldaeorum imperio, nullum sibi regnum in toto orbe resistere posse crediderit. Veraciter autem hic sermo convenit majestati ejus qui dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Sequitur eadem scriptura Cyri: Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso et ascendat Hierusalem quae est in Judaea, et aedificet domum Dei 109.0538A| Israel, ipse est Deus qui est in Hierusalem (I Esdr. I). Magna in his verbis fides regis, magna claret pietas: fides quidem, quod populum prae caeteris nationibus Dei esse populum intellexit, pietas quod nullo prorsus excepto omnes qui vellent liberos patriam redire permisit. Fides quod eumdem Dominum Deum et habitare in coelis et esse in Hierusalem et cum singulis revertentium de Babylone in Hierusalem ascendere posse confessus est. An non luce clarius est quod hunc non corporeum et loco comprehensibilem, sed spiritum et ubique praesentem credidit, quem ita in Hierusalem et in templo habitare confessus est, ut simul coeli regno praesidere non dubitaret, ita in coelis regnare credidit, ut nihilominus cum suis fidelibus esset in terra, eorumque et animos et 109.0538B| manus ad ea quae salutaria essent facienda dirigeret. Caeterum omnia Scripturae hujus verba spiritualem sensum redolent. Cum enim non facile pareat, solos illos cum quibus Deus est, de confessione peccatorum ad virtutum opera quasi de servitio de Babylone in Jerosolymam ad libertatem posse transire, quia sine ipso nihil possumus facere. Quis non videt recte in eadem sententia ascensionem esse nominatam? Quia nimirum omnes qui peccant cum saeculi curis serviunt in imo sunt; qui vero placent, ad altiora necesse est mentem erigant, coelestia suspirent, pompas mundi omnes atque illecebras aeternorum amore transcendant. Hierusalem quoque esse in Judaea, hoc est in confessione memoratur, ut qui per oblivionem Dei captivari a Chaldaeis, qui interpretantur 109.0538C| quasi daemonia, hoc est, malignis spiritibus mancipari meruimus, per confessionem divinae pietatis, ad visionem liberae pacis et lucis redeamus, ibique aedificemus domum Domino Deo Israel, hoc est, in unitate catholicae pacis, in confessione sive nostrae iniquitatis, seu divinae miserationis et gratiae praeparemus corda nostra, in quibus Dominus ipse propitius inhabitare atque ea sua praesentia illustrare dignetur, sed et proximorum corda ad laudem sui conditoris et opera pietatis accendere curemus. Utroque etenim modo domum Domino aedificamus, cum vel nosmetipsos in operibus justitiae exercemus, vel eos quos vellemus ad iter justitiae et exemplis provocamus et verbis. Sequuntur reliqua ejusdem scripturae Cyri regis:
109.0538D| Et omnes reliqui in cunctis locis ubicunque habitant adjuvent eum viri de loco suo, argento et auro et substantia et pecoribus, excepto quod voluntarie offerent in templo Dei, quod est in Hierusalem (I Esdr. I). Notanda distinctio verborum, quia omnibus solutis ab injuria captivitatis dedit facultatem rex, ut quicunque vellet ad aedificandum templum Domino duce ascenderet, non tamen omnes illuc ascendere jussit. Qui enim essent de eodem populo Dei, quos plus aliis quibusque in locis libertate donata uti delectaret, hoc ascendentibus auxilio esse de suo quoque loco praecepit, data scilicet illis in necessitatem tam longi itineris pecunia sive pecoribus. Sed et alia illis dona eos dare et commendare desideravit, 109.0539A| quae illo pervenientes in templum Domini pro memoria mittentium afferre deberent. Omnes ergo de captivitate Babylonia liberati sunt, omnes pietatis actibus sunt dediti, sed perfectiores ad aedificandum Domino templum ascenderunt, caeteri eos qui ascenderant adjuvarunt, quia etsi omnes ejecti de potestate tenebrarum eruti ad libertatem pertinerent gloriae filiorum Dei, omnes ad societatem sanctae civitatis, id est, Ecclesiae se annumerari laetantur, non tamen omnium, sed perfectorum solummodo est in aedificatione ejusdem Ecclesiae etiam aliis praedicando laborare. Unde tales prae caeteris fidelibus duplici honore ab Apostolo digni esse censentur, sicut et Angelus Danieli: Qui docti fuerint, inquit, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt 109.0539B| multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). Qui nimirum eruditores multorum, quo magis suos auditores ad caelestia quaerenda ac diligenda instituunt, eo minus ipsi pro terrenis acquirendis sive possidendis curam gerunt; imo etiam saepissime temporalia jam acquisita pro spe aeternorum relinquunt. Unde necesse est eorum inopiae, ut ad praedicandum subsistant, ditiorum, qui praedicare nequeunt, largitate 109.0540A| subveniri, ut etiam ipsi divites predicationis ejusdem possint esse consortes. In quorum persona dicit Gaio Joannes: Pro nomine enim ejus profecti sunt nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (Joan. III). Quamobrem nunc dicitur, quod hi qui ascendebant ad aedificandum domum Domini adjuvari deberent largitione pecuniarum ab amicis suis, ubicunque habitarent, id est, sive in Chaldaea, seu in aliis locis, in quae ob metum profugissent Chaldaeorum. Excepto, inquit, quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Hierusalem, quia oportet eos qui temporalibus abundant divitiis, non solum ex his pauperibus Christi necessaria ministrare, verum etiam ipsos bona, quae possunt, pro se libenter operari, 109.0540B| quatenus horum merito velut oblationis spontaneae et ipsi in templo Dei, quod est Ecclesia, partem mereantur habere.
- Explicit Liber IV Commentariorum Rabani Mauri in volumen Paralipomenon.
- Finito libro sit laus et gloria Christo,
- Omnibus inceptis postremos cernite casus,
- Omnipotens omnes servet Deus hic habitantes.
(no apparatus)