Jump to content

Commentaria in librum Judicum (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentariorum in librum Judicum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in librum Judicum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

108.1199B

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De eo quod filii Israel post mortem Josue consuluerunt Dominum quis eorum dux contra Chananaeos fieri deberet. Et de interfectione Adonibezerch regis, et oppugnatione Chananaeorum ac urbis Hierusalem.

(CAP. I.) Post mortem Josue, consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli? Dixitque Dominus, Judas ascendet; ecce tradidi terram in manus ejus. Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sorte mea, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sorte tua. Et abiit cum eo Simeon, ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et reliqua. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit 108.1111B| historiam quousque filii Israel ad colendos deos alienos declinaverunt; in hoc autem libro ad ordinem redit, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus quibus ea gesta sunt post quae ad illa pervenit.

Et factum est postquam defunctus est Jesus, interrogabant filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad debellandum eum? Et dixit Dominus: Judas ascendet: ecce dedi terram in manus ipsius. Hic quaeritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum, ita ut solet, sic appellavit? Sed illi qui interrogaverant Dominum post mortem Jesu Nave, ducem requirebant; unde 108.1111C| putatur unius expressum hominis nomen. Verum quia non solet duces nominare Scriptura, cum constituuntur, nisi commemorata etiam origine parentum, et constat post Jesum duces habuisse populum Israel, quorum primus est Othoniel filius Zenez: rectius intelligitur nomine Judae tribum Judam fuisse significatam; ab ipsa enim tribu voluit Dominus incipere conteri Chananaeos. Et cum populus de duce interrogasset, ab hoc valuit responsio Domini, ut sciret Deum noluisse ab universo populo bellari adversus Chananaeos. Dixit ergo: Judas ascendet. Et sequitur Scriptura narrans: Et dixit Judas ad Simeon fratrem suum: utique tribus ad tribum. Non enim adhuc vivebant illi filii Jacob qui dicti sunt Judas et Simeon, inter caeteros fratres suos propriis 108.1111D| nominibus appellati. Sed dixit tribus Juda ad tribum Simeon: Ascende mecum in sorte mea, et bellemus in Chananaeo, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. Manifestum est auxilium sibi tribum Juda alterius 108.1112A| tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.

Inveneruntque Adonibezech in Bezech, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. Fugit autem Adonibezech, quem secuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum, etc. Quis autem iste Adonibezech, melius quam diabolus intelligi potest, hostis antiquus et inimicus omnis justitiae, qui regnat in Bezech, hoc est, in fulgore vel in contemptu vano. Interpretatur autem Adonibezech, dominus fulminis. Et Apostolus de eodem antiquo hoste ita dicit: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. II). Tota autem ejus potentia atque potestas vanitas est, quem filii Juda, hoc est, filii confessionis, ac filii Simeon, 108.1112B| hoc est, filii exauditionis, debellant, cum fideles quique scuto fidei atque armis virtutum contra eum dimicant, comprehendentesque eum caedunt summitates manuum ac pedum, cum primordia malae operationis atque vestigia pravi exempli abscindere viriliter contendunt, quatenus maligni fraus efficaciam repentinae deceptionis non inveniat, cum vigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur.

Oppugnantes ergo filii Juda Hierusalem ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Ebron, cujus nomen fuit antiquitus, Cariatharbe, percussit Sisai, et 108.1112C| Abiman, et Tholmar, atque inde profectus adiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariatsepher, id est, civitas litterarum. Hujus loci Josephus in libro Antiquitatum quinto, ita meminit dicens: « Inter haec obsederunt Hierosolymam, sed hanc quidem longo tempore capientes, omnes in ea habitantes interemerunt. Erat enim eis valde gravis desuper munitio murorum, et loci natura resistendi. Unde castrametati sunt in Ebron, et hanc capientes omnia interfecerunt. » Relinquebatur autem genus adhuc gigantium, qui propter magnitudines atque formas in nullo aliis hominibus proximas ultra modum mirabiles. Hactenus eorum ossa monstrantur in nullo his de quibus fides habebatur aequalia. Quorum genus Levitis praecipue dederat munus, 108.1112D| etiam cum duobus millibus cubitis terram quoque dono dederant manto Moseos; hic enim fuit unus exploratorum, quos misit Moyses in Chananaeam. »

CAPUT II. De eo quod Caleb spopondit filiam suam uxorem viri qui percuteret Cariatsepher. Et quod Axa filia Caleb petit patrem dare sibi terram irriguam.

(IBID.) Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariatsepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. Jam hoc et in libro Jesu Nave commemoratum est, sed utrum Jesu vivente factum sit, et nunc per recapitulationem repetitum, an post ejus mortem posteaquam dictum est, Judas ascendet, et coepit Judas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur? Sed credibilius est post mortem Jesu factum, tunc autem per prolepsin, id est, per praeoccupationem commemoratum, quemadmodum et alia. Nunc enim cum res gestae 108.1113B| adversus Chananaeos tribui Judae exponerentur, ita se narrationis ordo continet, inter caetera Judae facta bellica, de quo post mortem Jesu dixerat Dominus, Judas ascendet.

Et postea descenderunt filii Juda pugnare ad Chananaeum, qui habitabat in montanis, et austrum, et campestrem. Et abiit Judas ad Chananaeum inhabitantem in Ebron, et exiit Ebron ex adverso: nomen autem erat Ebron, Cariatharbe, et percussit Sesi, et Abiman, et Chalmi filios Enach, et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabyr. Nomen autem Dabyr, quod erat ante civitas litterarum. Et dixit Caleb: Quicunque percusserit civitatem litterarum, et acceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicue, post mortem 108.1113C| Jesu hoc esse factum. Tunc vero cum civitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus est ex occasione narrator, quod postea factum est praeoccupavit. Nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris praemium his numero Scripturam commemorare voluisse.

Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Jesu Nave sic de illa dicitur: Et factum est, cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo, dicens: Petam patrem meum agrum, et exclamavit de asino, etc., ubi agrum petit a patre, atque concessus est. Hic autem: Et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Othoniel, ut peteret a patre suo agrum. Sed in eo quod ibi dictum est, cum ingrederetur ipsa, et hic dicitur, cum ingrederetur ipse, nihil contrarium 108.1113D| est: simul enim ingrediebantur viam. Quod vero ibi dictum est, consilium habuit cum eo, id est, cum viro suo, dicens: Petam patrem meum agrum, et exclamavit de asino et petiit: in eo quod habuit consilium, ibi monita est ut peteret quorum alterum ibi dictum est, alterum hic: utrumque autem ita diceretur, Et consilium habuit cum eo, dicens: Petam patrem meum agrum: ille autem monuit eam, et exclamavit de asino. Porro autem quod ibi agrum refertur petiisse, nec nomen ipsius agri tacitum est; hic vero cum agrum petere monita fuerit a viro suo, non agrum petiisse dicitur clamans de subjugali, quod ibi dictum de asino, sed redemptionem aquae eo quod in terram austri fuisset tradita. 108.1114A| Unde nunc subditur: Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem, terram arentem dedisti mihi; da et irriguam aquis? Dedit ergo ei Caleb irriguam superius et irriguam inferius. Spiritualiter autem anima super asinam sedit, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesedit, quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a creatore nostro cum magno gemitu quaerenda lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli, qui jam in dono perceperunt libere pro justitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere; sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, 108.1114B| quibus magni atque ferventes sunt, oportet nimirum, ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis mala etiam, quae ante perpetraverunt, deplorent. Et licet in multis speciebus compunctio dividatur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur; unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thr. III). Principaliter tamen compunctionum genera duo sunt, quia Deum sitiens anima prius timore compungitur, post amore; prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, in amoreque coelestium gaudiorum animus 108.1114C| inflammatur; et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens, qui sint illi angelorum chori, quae societas sanctorum spirituum, quae majestas internae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam prius, cum mala aeterna metuebat; sicque fit, ut perfecta compunctio formidinis tradat animo punctionem dilectionis, quod bene in hac sacra veracique historia figurata narratione describitur. Quia ergo, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese lacrymis coelestis desiderio regni affligit; irriguum 108.1114D| vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit, et quidem prius inferius ac post irriguum superius datur, sed quia compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorari debuisset.

CAPUT III. Quod filii Cinaei cognati Moysi descenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda, et habitaverunt cum eis, et quod Judas montana possedit, nec potuit delere habitatores vallis.

(IBID.) Filii autem Cinaei cognati Moysi descenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. Hinc Josephus. « Dederunt autem et 108.1115A| filiis Jethim Madianitae, qui fuit gener Moseos, terram ad possidendum: nam patriam relinquentes secuti sunt eos, et fuerunt in deserto cum eis.

Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit. Nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex eo tres filios Enach. Quod in libro Jesu Nave, cum illum locum tractarem, ubi scriptum est: Et dedit Dominus Israel omnem terram, cum multas ejus partes nondum possiderent, dixi ita posse intelligi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem, data est in quamdam exercitationis utilitatem: hoc multo evidentius hic 108.1115B| apparet, quandoquidem commemorantur civitates quas non haereditavit Judas, et dicitur: Erat Dominus cum Juda, et haereditavit montem, quoniam non potuerunt haereditare inhabitantes in valle. Quis enim non intelligat, etiam hoc ipsum ad id pertinuisse quod erat Dominus cum Juda, ne totum repente obtinendo extolleretur? Quod enim adjungit quomodo Rechab obstitit, et currus erant eis ferrei; quo scurrus timuerit, dictum est, non Dominus, qui erat in Juda, sed ipse Judas. Cur autem timuerit, cum quo Dominus erat, si quaeritur, hoc quod prudenter intelligendum est refringere Deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usu eorum convertat inimicos, non solum quando vincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur: 108.1115C| illud ad commendandum largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. Nam utique inimicus sanctorum est angelus Satanae, quem tamen sibi datum colaphizantem dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur (II Cor. XII).

Et dederunt, inquit, Caleb Ebron, sicut locutus est Moyses, et haereditavit inde tres civitates filiorum Enach, et abstulit inde tres filios Enach. Jam hoc dictum est in libro Jesu Nave, quoniam illo vivo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de Juda, unde fuit Caleb Scriptura loqueretur.

CAPUT IV. Quod filii Benjamin non potuerunt delere Jebusaeum in Hierusalem, nec Manasses, in urbibus sortis suae, delevit Chananaeum, sed habitaverunt cum eis. Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit.

(IBID.) Jebusaeum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Benjamin, habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in praesentem diem. Quaeritur quomodo dictum sit, Et Jebusaeum habitantem Hierusalem non deleverunt: sive, non haereditaverunt filii Benjamin; et habitavit Jebusaeus cum filiis Benjamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem civitas a Juda capta et incensa, interfectis in ea Jebusaeis? Sed cognoscendum est istam civitatem communem habuisse duas tribus, Judam et Benjamin, sicut ostendit ipsa divisio terrarum, quae facta est a Jesu 108.1116A| Nave. Ipsa est enim Jebus, quae Hierusalem. Ideo duae istae tribus remanserunt ad templum Domini, quando caeterae, excepta Levi, quae sacerdotalis fuit et terras in divisionem non accepit, separaverunt se a regno Juda cum Jeroboam. Intelligendum est ergo, a Juda quidem civitatem captam et incensam, interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Jebusaeos exstinctos; sive quia erant extra illam civitatem, sive quia fugere potuerunt: quos reliquos Jebusaeos admissos esse a filiis Benjamin, quibuscum Juda erat civitas illa communis, ac in ea simul habitabant. Quod ergo dictum est, Non haereditaverunt Jebusaeum filii Benjamin, intelligendum quod tributarios eos facere potuerunt, sive voluerunt. Aut certe, et habitavit Jebusaeus, dictum est, quia non sine illo tenuit 108.1116B| terram, quam ab illo possidebat.

Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanach cum viculis suis, et habitatores Dor et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis. Et non haereditavit Manasses Bethsan, quae est Scytharum civitas; ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. Potest autem movere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diversis potuerit esse Scytharum civitas? Sed similiter potest movere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam civitatem? Quod itaque fecit longe lateque bellando, ita etiam cum Scythae ali quando bellando in longinqua progrederentur, istam condere potuerunt. Nam legitur in historia gentium universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse, 108.1116C| cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat, irent obviam, quorum adventu territus suum in regnum recepit.

Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit. Jam tale aliquid dictum est in libro Jesu Nave pene ipsis verbis. Proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur, aut illic per prolepsin dictum est, id est, aut hic recapitulando, aut illic praeoccupando. Quid enim Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium signat? Et in magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. Sed dum inter acta sublimia vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum habitare in terra nostra concedimus, qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum 108.1116D| vitium, quod subigere non possumus, ad usum utilitatis nostrae humiliter retorquemus, ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit non expugnat; unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel. Ad hoc namque quaedam minima nostra vitia retinentur, ut sese nostra intentione sollicita in certamine semper exerceat, ut eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit quod ex se majora non superat.

108.1117A| Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. Et contribulavit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in vallem. Et hoc similiter, aut in libro Jesu Nave praeoccupando commemoratum est, aut hic recapitulando.

CAPUT V. Quod angelus Domini ascendit de Galgal ad locum flentium, et increpavit Israel pro peccatis suis atque negligentia.

(CAP. II.) Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad locum flentium et ait: Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum; ita duntaxat, ut non 108.1117B| feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, et aras eorum subverteretis; et noluistis audire vocem meam; cur hoc fecistis? Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. Alia autem editio sic habet: Et ascendit angelus Domini super Clauthmos montem. Scriptor libri hoc nomine appellavit locum, quia postea scripsit; nam quando angelus Domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. A ploratione quippe nomen accepit, quia Graece Clauthmos ploratio dicitur; ibi enim populus flevit, cum audisset ab hoc angelo verba Domini vindicantis in eos, quod inobedientes fuissent, quia non exterminaverunt populos secundum praeceptum ejus, quibus praevaluerunt, eligentes eos facere tributarios, quam interimere et 108.1117C| perdere, quemadmodum jusserat Dominus. Quod sive contempto Dei mandato, sive timore fecerint, ne hostes adversum se acrius pugnare pro salute obtinenda, quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccaverunt, et spernendo quod divinitus imperatum est, et non praesumendo quod eos posset, qui imperaverat, adjuvare. Quod ideo per Jesum noluit eis dicere, si tamen eo adhuc vivente jam fieri praeceperat, et non potius praeoccupando commemoratum fuerat, quod illo mortuo fieri coepit, quia hoc omnibus voluit exprobrare per angelum: nondum autem omnes id fecerant, vivente Jesu, etsi aliqui forte jam coeperant. Credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum vivente Jesu Nave, tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israel, quantum eis 108.1117D| ad considendum sufficeret, quamvis in sortibus suis haberent unde crescendo et convalescendo adhuc adversarios exterminarent. Proinde post mortem Jesu, posteaquam praevaluerunt ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum voluntatem suam, quam interimere et perdere secundum voluntatem Dei; propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. Quod vero commemoratum est in libro Jesu Nave, magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post ejus mortem, et futurum esse jam ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Jesu Nave; et si ab alio scriptus est, jam factum esse sciebat post mortem Jesu Nave quod in illo libro 108.1118A| praeoccupando commemoravit. Quid est quod angelus Domini inter caetera divinae comminationis dicit, Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam; nisi ut intelligamus nonnulla etiam de ira Dei venire peccata? Ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent in eis scandalum, id est, facerent eos scandalizare in Domino Deo suo, eoque offenso vivere, indignans hoc comminatus est Deus, quod certe manifestum est magnum esse peccatum.

CAPUT VI. Quod Josue populum dimisit in suas possessiones ire, servieruntque Domino, cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore.

108.1118B| (IBID.) Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israel, unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam. Hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est. Nam et mors ipsius Jesu Nave etiam in hoc libro commemoratur, ut tanquam ab exordio cuncta breviter insinuarentur, ex quo eis Dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis judicibus vixerunt, quae jam perpessi sunt; atque iterum reditur ad ipsorum judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.

Servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum qui longe post eum vixerunt tempore, et noverunt omnia opera Domini quae fecerat cum Israel. Servivit ergo populus Domino omnibus diebus Jesu, et omnibus 108.1118C| diebus seniorum qui fuerant post Jesum. Beatus est qui in diebus Jesu servit Domino, qui verbo et sapientia ejus illuminatur, qui praeceptis ejus illustratur, qui ex doctrina ejus accipit lumen scientiae. Secundo tamen loco et ille post hunc est beatus, qui in diebus seniorum qui fuerunt post Jesum, servit Domino. Seniores, vel qui cum Jesu vel post Jesum fuerunt, qui sunt alii, nisi apostoli, qui et ipsi scriptis et praeceptis suis illuminant corda nostra, et faciunt etiam ipsi dies quosdam in nobis ex illa luce, quam ipsi ex vera luce participati sunt venientes. Qui ergo illuminatur et instruitur ex apostolorum praeceptis, et ad servitium Domini apostolicis regulis instruitur vel instituitur, iste est qui servire dicitur Domino in diebus seniorum qui fuerunt 108.1118D| post Jesum. Vis autem videre, quia sicut Salvator erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), ita et apostoli lux erant mundi. In Evangelio scriptum est, dicente Domino ad eos: Vos estis lux mundi (Matth. V). Quod si etiam apostoli sunt lux mundi, sine dubio per praecepta et mandata sua illuminant nobis dies, in quibus Domino serviamus. Quod autem dixit: Omnibus diebus seniorum qui longorum dierum fuerunt post Jesum, nec hoc mihi otiose dictum videtur, quod longaevi vel longorum dierum dicuntur esse seniores, qui post Jesum fuerunt, et quidem Dei est solius nosse post Jesum, qui fuerit inter seniores, qui longiorem diem fecerit, id est, qui majorem 108.1119A| ex se miserit lucem: utrum Paulus, an Petrus, Bartholomaeus, an Joannes. Verumtamen longorum dierum dicuntur sancti. E contrario vero, quando scandalis mundus replebitur, quando increscente iniquitate refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV), et quando veniens Filius hominis difficile fidem inveniet super terram (Luc. XVIII), tunc non dicuntur futuri longi dies, sed magis abbreviari dicuntur, sicut dixit Dominus: Quia nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva ulla caro (Matth. XXIV). Mali ergo dies breviari dicuntur; longaevi autem sunt et multi temporis, et grandis quodammodo spatii dies boni, in quibus Domino servimus. Vide tamen quia et hoc designavit in Evangelio, quod propter electos breviabuntur dies illi (Ibid.). 108.1119B| Electis ergo breviantur dies mali, dies iniquitatis et scandali. Dies vero seniorum sanctorum longaevi sunt et prolixi. Sed et illud quia dicentibus nobis occurrit, et utinam, Domino suggerente, occurreret, praetereundum non est, quod dixit, quia servivit populus Domino omnibus diebus Jesu. Non dixit unum diem fuisse Jesu, sed multi sunt dies Jesu. Quos ergo multos ponimus dies secundum hunc ordinem quem exposuimus? Ego sic arbitror quod unus dies ipsius est justitia, alius sanctificatio, alius prudentia, alius misericordia, et sic per singula virtutum bona dies forte supputat Jesu, in quibus Domino servitur, quia in his virtutibus animae Dominus placatur. Sed et patientiam ipsius computato diem, et mansuetudinem, et pietatem, et bonitatem, et 108.1119C| omne quod ad virtutem pertinet, ipsius dicito diem, et sic in omnibus diebus Jesu Domino servies, id est, in omnibus his virtutibus. Non enim vult Scripturae sanctae institutio, ut aliquas ex his virtutibus habeas in te, et alias negligas; sed ut omnibus his virtutibus adornatus, et in earum actibus positus servias Deo. Eodem autem modo quis etiam seniorum dies habet in se, et in diebus eorum servit Deo, implens illud, quod dicit apostolus Paulus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. II). In diebus, inquit, seniorum eorum, qui cognoverunt omnia opera Domini. Quis est qui cognoscit omnia opera Domini, nisi qui facit ea? Hoc modo etiam hic sentiendum est, quod dicit: Qui cognoverunt omne opus Domini. Et non solum inquit: 108.1119D| Qui cognoverunt opus Domini, sed addidit: Qui omne opus cognoverunt Domini, id est, qui cognoverunt et justitiae opus Domini, et sanctificationis opus, et patientiae, et mansuetudinis, et pietatis, et omne quidquid ex mandatis Dei venit, opus Domini dicitur. Sed sicut est opus Domini, est sine dubio huic contrarium opus diaboli. Certum est enim quia sicut justitia opus Dei, ita et injustitia opus diaboli; et sicut mansuetudo opus Dei est, ita et ira vel furor opus sit diaboli. Cognovisse ergo dicuntur Domini illi, qui faciunt opus ejus. Sed et illud quomodo praeterimus, quod addidit: Qui cognoverunt opera Domini magna, quae fecit in Israel. Quid enim sunt aliqua Domini opera parva, ad quorum 108.1120A| distinctionem haec magna dicantur? Ego arbitror quod omne quidem Dei opus magnum est, sed pro capacitate eorum quibus operatur, si sibi invicem comparentur, vel magna opera Domini dicuntur esse, vel parva. Verbi causa, eduxit filios Israel de Aegypto in manu forti et brachio excelso, Aegypto prodigiis coelestibus verberata, viam fecit in mari; manna in deserto populo dedit; de coelo locutus est ad Moysen, legem conscriptam in tabulis lapideis dedit. Nonne haec magna sunt opera Dei? Sed si illud his compares, quod ita dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret pro salute mundi (Joan. III), invenies illa omnia parva esse ad hujus operis magnitudinem, quod opus etiam nos et cognoscere debemus et credere, et operari 108.1120B| opera Domini non negligenter, sed fideliter et attente, ut inveniamur et nos in diebus Jesu Christi et in diebus seniorum sanctorum ejus apostolorum, cum quibus et societatem coelestis haereditatis mereamur accipere, per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum.

CAPUT VII. Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum decem annorum, omnisque generatio illa congregata est ad patres suos: feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim, et dimiserunt Dominum Deum patrum suorum.

(IBID.) Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum decem annorum, et sepelierunt 108.1120C| eum in finibus possessionis suae, in Thamnachsarae, in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos. Et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israel. Verum quomodo institueramus haec quae de filio Nave legebantur, ad Dominum nostrum Jesum Christum referre videndum est, quomodo etiam de eo ipso dici conveniat, quia defunctus est Jesus. Ego arbitror secundum Scripturae sacrae auctoritatem loquens, quod in quibusdam vivit Jesus, in quibusdam vero defunctus est. In Paulo vivit Jesus, et in Petro et in illis omnibus qui merito possunt dicere: Vivo enim jam non ego, vivit vero Christus in me (Gal. II). Et iterum dixit: Mihi autem vivere Christus est, et 108.1120D| mori lucrum (Phil. I). In istis ergo talibus Jesus vivere merito dicitur. In quibus autem defunctus est Jesus? In illis, sine dubio, qui saepe poenitendo, et iterum delinquendo, velut insultare morti Jesu dicuntur. De quibus scribens ad Hebraeos dicit Apostolus: Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI). Vides ergo quia in peccantibus non solum defungi dicitur Jesus, verum et crucifigi ab eis asseritur, et illudi? Sed et tu ipse considera apud te. Si quando de avaritia cogitas, et cupis aliena diripere, nunquid potes dicere, quia vivit Christus in te? Aut si de stupro stipularis, si furore exagitaris, si livore succenderis, si invidia stimularis, si temulentia debaccharis, si superbia 108.1121A| extolleris, si crudelitate grassaris, nunquid potes in his omnibus dicere, quia Christus vivit in te? Si ergo peccantibus defungitur Christus pro eo quod nihil in eis justitia, nihil patientia, nihil veritas, et omnia illa quae Christus est operatur, a sanctis vero quaecunque fiunt. Christus est, qui ea dicitur operari, sicut et Apostolus dicit: Omnia possum in eo qui me confortat, Christo (Phil. IV); generatio alia, quae non cognoscit Dominum Jesum (Matth. XV), ipsa est malarum cogitationum, et pessimarum cupiditatum, quae procedunt ex corde, ista est generatio, quae non cognoscit Dominum Jesum, neque opus magnum quod fecit in Israel. Vides quia peccatores eo usque veniunt, ut et opus illud magnum et praeclarum quod fecit Dominus obliviscantur, 108.1121B| quod crucifixus est pro peccatis nostris, et surrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Unde credo quod propter hanc oblivionem metuens apostolus Paulus dicebat discipulo suo Timotheo, quem praecipuum habebat: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ( II Tim. II); sciebat enim quia tam magni operis, quod resurrexit a mortuis, fieri possit oblivio, si generatio peccatrix oriretur in corde.

Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim, ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum; et adoraverunt eos, et ad iracundiam concitaverunt Dominum, 108.1121C| dimittentes eum, et servientes Baal et Astharoth. Hoc ostendit quia illi qui in tempore Salvatoris increduli exstiterunt et impii, genua curvaverunt Baalim, et adoraverunt simulacra. Hi vero qui credunt et implent opera fidei, non curvaverunt genua Baalim. Neque enim usquam refertur in historiis, vel in evangelicis et in aliis quibuslibet scripturis, quod aliquis tempore Salvatoris genua flexerit simulacris; sed de illis itaque hoc dicitur, qui peccatis suis astricti et velut compediti tenebantur. Unde constat quia et nos quotiescunque peccamus, et captivi dicimur in lege peccati, genua nostra curvamus Baalim. Sed non in hoc vocati sumus, nec ad hoc credidimus, ut iterum serviamus peccato, et iterum genua flectamus diabolo; sed ut flectamus 108.1121D| genua in nomine Jesu, quia in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium et terrestrium et infernorum (Phil. II); et ut flectamus genua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Ephes. III). Sed et quid mihi prodest si genua corporis mei ad orationem veniens flectam Deo, et genua cordis mei flectam diabolo? Si enim non stetero firmus adversum astutias diaboli, flexi genua mea diabolo; et si non constanter stetero adversus iram, flexi genua mea irae. Similiter et si non constanter adversum libidinem restitero, flexi libidini genua cordis mei, et in singulis quibusque quae contraria sunt Deo, hoc facere videbor, nisi constanter et fortiter stetero, sicuti illi 108.1122A| fecerunt qui coluerunt Baalim, et reliquerunt Deum patrum suorum, qui eduxit illos de terra Aegypti. Non igitur putemus quod videamur simulacra non colere, propterea haec non etiam ad nostrorum aliquos pertinere. Unusquisque quod prae caeteris colit, quod super omnia miratur et diligit, hoc ei Deus est. Denique hoc est quod ante omnia et super omnia per mandatum suum Deus deposcit ab homine: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Deut. VI), praeoccupare quodammodo erga se cupiens totos humanae mentis affectus, et sciens quia quod ex toto dilexerit quis, et ex tota anima, atque ex totis viribus, hoc ei Deus est. Notandum enim quod alia editio hunc locum sic habet: Et servierunt Baal et 108.1122B| Astartibus. Solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Jovis, Astartae autem Junonis, quod et lingua Punica putatur ostendere: nam Baal Punici videntur dicere Dominum, unde Baalsamem quasi Dominum coeli intelliguntur dicere; samem quippe apud eos coeli appellantur. Juno autem sine dubitatione ab illis Astaroth vocatur. Et quomodo istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israel hoc dicere Scriptura, quod Baal servierunt et Astartibus, quia Jovi et Junonibus. Nec movere debet, quod non dixit Astarti, id est Junoni, sed tanquam multae sint Junones, pluraliter hoc nomen posuit; ad simulacrorum enim multitudinem referri voluit intellectum, quomodo unumquodque Junonis simulacrum Juno vocabatur, 108.1122C| ac per hoc tot Junones, quot simulacra intelligi voluit. Varietatis autem causa existimo Jovem singulariter, Junonem pluraliter commemorare voluisse. Nam eadem causa plurimorum simulacrorum etiam Joves pluraliter dici possent. Hoc autem, id est, nomine plurali Junones, in Graecis secundum Septuaginta reperimus, in Latinis autem singulariter erat; quorum in illo qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex Hebraeo erat, Astaroth legimus, nec Baal, sed Baalim. Quod si forte aliud in Hebraea et Syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat, et falsos, quibus Israel servire non debuit. Et adoraverunt, inquit, deos alienos deos gentium, qui in circuitu ipsorum erant, et ad iracundiam concitaverunt 108.1122D| Dominum. Vide quantum faciant peccata, ut peccantes illum in quo non solum irae nullus affectus est, sed ne alius quidem passibilis motus, nos ad iracundiam provocare dicamur. Verum ille permanet immutabilis in sua natura, nec unquam irae turbatur affectibus; ego autem per ea quae delinquo, iram mihi ipse conscisco, sicut dixit Apostolus: Haec ipse doces, secundum duritiem autem tuam et cor impoenitens thesaurisas, inquit, tibi ipse iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II). Irritaverunt ergo Dominum ad iracundiam, et dereliquerunt Deum, et coluerunt Baal et Astarthen, et iratus est furore Dominus in Israel et tradidit eos in manus 108.1123A| diripientium. Quandiu quis Deo servit, non traditur in manus diripientium; cum autem dereliquerit Deum, et servire coeperit passionibus suis, tunc dicitur de eo, quia tradidit eum Deus in passiones ignominiae. Et iterum: Tradidit eos in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Quare? Quia repleti sunt, inquit, omni iniquitate, nequitia, fornicatione, avaritia, et caeteris omnibus quae dicuntur (Rom. I). Sicut et hic modo, qui servierunt, inquit, et adoraverunt Baalim et Astarthen, tradidit illos Deus in manibus diripientium, et factus est in manibus inimicorum suorum. Hoc ergo modo intelligendum est Deum tradere quos tradit, non quia ipse tradat aliquem, sed ex eo quod derelinquit indignos, eos scilicet qui se non ita excolunt et a vitiis purgant, 108.1123B| ut libenter in eis habitet Deus. Ipso refugiente atque avertente se ab anima, quae in immunditia ac vitiis posita est, tradita dicitur ex eo quod Deo vacua invenitur, et invaditur a spiritu nequam. Et ideo nos summo studio vigilemus, et festinemus nos purgare a vitiis et concupiscentiis malis, ut Deum intra nos tenere possimus, et ut habitare dignetur in nobis, dum delectatur et actibus et sermonibus et cogitationibus nostris.

CAPUT VIII. Quod iratus Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium; sed, eis poenitentibus, suscitavit iterum judices qui liberarent eos de vastantium manibus.

108.1123C| (IBID.) Iratusque Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium, qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum; nec potuerunt resistere adversariis suis, sed quocunque pergere voluissent, manus Domini erat super eos, sicut locutus est, et juravit eis; et vehementer afflicti sunt. Suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus, sed nec illos audire voluerunt, fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos, cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum, et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria, et caetera. Alia autem editio sic habet: Et vendidit eos in manum inimicorum suorum in circuitu. Quaeri solet quare dixerit: Vendidit, tanquam aliquod pretium intelligatur datum? Sed et in Psalmo legitur: Vendidisti 108.1123D| populum tuum sine pretio (Ps. XLIII). Et apud prophetam: Gratis venditi estis, et non cum argento redimemini (Isai. LII). Quare ergo venditi, si gratis, et sine pretio, et non potius donati? An forte Scripturarum locutio est, ut venditus etiam qui donatur dici possit? Hic autem sensus est optimus in eo quod dictum est: Gratis venditi estis; et: Vendidisti populum tuum sine pretio: quia illi quibus tradidisti populum, impii fuerunt, non Deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tanquam pretium videretur. Quod vero dictum est, Neque cum argento redimemini; non ait, neque cum pretio, sed neque cum argento, ut pretium redemptionis intelligatur: quale dicit apostolus Petrus: Non enim argento 108.1124A| et auro redempti estis, sed pretioso sanguine agni immaculati (I Petr. I). In argento enim propheta omnem pecuniam significavit, ubi ait: Non cum argento redimemini; quoniam pretio quidem, sanguine Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi. In eo quod Dominus dicit: Et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit filius Nave, et dimisit ad tentandum in eis Israel, si observabunt viam Domini, abire in eam, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non. Et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas tunc, et non tradidit illas in manus Jesu; satis ostenditur causa quare non Jesus omnes illas gentes bellando deleverit; quia hoc si fieret, non esset in quibus isti probarentur. Potuerunt autem esse ad 108.1124B| utilitatem ipsorum, si tentati in eis, non reprobi invenirentur; eisque talibus inventis quales eos esse debere praeceperat Dominus, jam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita viverent, nec bellis eos exerceri oporteret. Verba enim Domini huc usque accipienda sunt: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae; et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum, id est adversarium. Caetera vero verba scriptoris sunt, exponentis unde dixerit Dominus non se ablaturum virum de gentibus quas dereliquit Jesus filius Nave. Deinde subjungens qua causa dereliquerit: Et dimisit, inquit, ad tentandum Israel, si observant viam Domini, abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an 108.1124C| non; eos volens intelligi patres custodisse viam Domini, qui fuerant cum Jesu, id est eo tempore quo ille vivebat. Generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos qui vixerant cum Jesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent Dominum, pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes, nec exterminatae per Jesum. Deinde ne putaretur hoc Jesus consilio suo, tanquam humano, egisse, ut gentes illae relinquerentur, subjungit Scriptura: Et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manus Jesu. Deinde sequitur: Et hae gentes quas reliquit Jesus, ut tentaret in eis Israel omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan: verum propter generationes filiorum Israel, docere illos bellum. Erat ergo ista 108.1124D| causa in eorum tentationem, ut bellare discerent, id est, ut tanta pietate et obedientia legis Dei bellarent, quanta patres eorum qui Domino Deo etiam bellando placuerunt: non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis et in bello. Quod autem sequitur, Verum qui ante illos erant, non scierunt illas; quid nisi gentes vult intelligi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? Deinde commemorans quae sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum: quas in libris Regnorum manifestius exprimit. Satrapiae autem dicuntur quasi parva regna, quibus satrapes praeerant: quod nomen in illis partibus cujusdam honoris est, sive fuit. Et omnem, 108.1125A| inquit, Chananaeum, et Sidonium, et Evaeum inhabitantem Libanum ante montem Hermon usque ad Caboemath (pro quo Aquila interpretatus est, introitus Emath), et factum est, ut tentaretur in ipsis Israel: tanquam diceret: Hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israel: scire, si audient mandata Domini, non ut sciret Deus omnium cognitor, etiam futurorum, sed ut scirent ipsi, et sua conscientia vel gloriarentur, vel convincerentur, utrum audirent mandata Domini, quae mandavit patribus eorum in manu Moysi. Quoniam ergo manifestati sibi sunt non se obediisse Deo in his gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem fuerant derelictae, propterea dixit Deus vel illa in quibus aperte missus angelus et locutus expressus 108.1125B| est, et paulo ante, ubi ait: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et obedierunt voci meae; et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum. Dictum est autem in Deuteronomio ex persona Dei loquens de istis gentibus adversariis: Non ejiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta, et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim etiam illos auferam, donec multiplicemini, et crescatis et haereditetis terram (Deut. VII). Poterat hanc promissionem suam servare Dominus erga obedientes, ut exterminatio gentium illarum, crescentibus Israeliticis partibus, fieret, cum eorum multitudo terras, unde adversarii exterminarentur, desertas esse non desineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur inde bestiae ferae; mirum si 108.1125C| non bestiales quodammodo cupiditates et libidines intelligi voluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. Neque enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat, et perdere, vel pasci potius non permittere.

CAPUT IX. De eo quod iratus Dominus pro malefactis Israelitarum tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis; sed iterum cum clamaverunt ad Dominum, suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, per Othoniel videlicet, filium Cenez, fratrem Caleb minorem.

(CAP. III.) Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Ethaei, et Amorrhaei, et Pherezei, et Evaei, et Jebusaei, et duxerunt uxores filias eorum, 108.1125D| ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et serviesunt diis eorum, feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astharoth. Iratusque est Dominus contra Israel, et tradidit eos in manu Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. Quando fecerunt filii Israel malignum in conspectu Dei, et obliti sunt Domini Dei sui, ac relinquentes eum servierunt Baalim et lucis gentilium, tunc thesaurizantes sibi ipsis iram traditi sunt justo Dei judicio in manus inimicorum, secundum haec quae praesens lectio declaravit. In manus, inquit, Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae. Interpretatur autem Chusan Rasathaim humiliatio eorum; traditi sunt ergo in manus ejus qui humiliaret 108.1126A| eos. Et quia ipsi in excelsis montium impie agebant in Altissimum, propterea ab ipso in humilitatem traduntur. Sed nolo putes quia erga antiquos solummodo erat haec divina providentia, ut eos qui impie exaltabantur traderet humiliandos, et salubri medicinae ratione, contraria contrariis curarentur. Nunc autem omnipotenti Deo erga Ecclesiam suam de hujusmodi salubritas providentiae, est etiam nunc Chusan Rasathaim, rex Mesopotamiae, cui traduntur humiliandae et affligendae animae quae, Christiana humilitate contempta, in superbiam se atque arrogantiam dederunt; odiosum satis est in conspectu Dei superbiae vitium; quia, sicut Scriptura dicit: Initium discedendi a Deo superbia (Eccl. X). Et iterum alibi Scriptura dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem 108.1126B| dat gratiam (I Petr. V). Si quis igitur, Christi humilitate despecta, qui propter nos, cum Deus esset, homo factus est, et humiliavit se usque ad mortem, extollitur et effertur ad potestates, atque ad dignitates saeculi prosilit, et artes quibus haec assequi nititur, etiam si contra fidem et religionem sint, non refugit nec horrescit, dummodo quod cupit obtineat, inde evenit ut faciat malignum in conspectu Domini. Et posteaquam summas indeptus fuerit infulas potestatum, et ad ipsa superbiae fastigia summa conscenderit, inde dejectus traditur huic Chusan Rasathaim, uni scilicet ex aeris principibus, sicut et alii Pha raoni, et alii Chiram, ut humiliet eum, qui nimis fuerat exaltatus, ut affligat, ut conterat, donec resipiscat, et quaerat Dominum, qui, cum esset in superbia 108.1126C| et elatione constitutus, ignorabat Dominum. Nunc ergo hi qui traduntur pro peccato in tribulatione positi, videamus quid faciunt? Illud profecto quod scriptum est: Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos, et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit (Psal. CVI). Sed abjiciatur, quaeso, ab omni hac sancta Ecclesia, et praecipue ab his qui ministrant in sanctis, odor iste deterrimus, ut possimus, sicut Paulus dicebat, effici bonus odor Christi (II Cor. II), ne forte irascatur Dominus, et ad iracundiam provocemus sanctum Israel, et tradat nos in manus Chusan Rasathaim, ut humilitatem, quam in scientia Christi docere debuimus, in correptionis nostrae tribulatione discamus. Sed 108.1126D| vide benignum Dominum, misericordiam cum severitate miscentem, et ipsius poenae modum justa et clementi liberatione pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes; sed quanto, inquit, tempore servierunt Baalim, tanto servient etiam Chusan Rasathaim, hoc est octo annis. Disce haec et tu, o auditor, quisquis ille es, qui tibi conscius es alicujus erroris, et quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nihilominus tempore humilia teipsum in Deo, et satisfacito ei in confessione poenitentiae. Non exspectes ut humiliet te Chusan Rasathaim, et invito necessitas extorqueat poenitentiam, sed ipse praeveni tortoris istius manus; quia si te ipse emendaveris, si te ipse correxeris, pius est 108.1127A| Deus et misericors, qui vindictam temperet ab eo qui illam poenitendo praevenit (I Cor. II). Sed et illud consideremus, quia donec servirent Chusan Rasathaim hi qui traditi fuerant pro delictis, et non clamarent ad Dominum, nemo suscitatus est qui salvare eos posset. Cum vero clamaverunt ad Dominum, tunc suscitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos. Salvatorem autem dicit Othoniel, qui interpretatur tempus mihi Dei.

Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet, filium Cenez, fratrem Caleb minorem; fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israel; egressus est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim, regem Syriae, et oppressit eum; quievitque terra quadraginta 108.1127B| annis. Per hunc Othoniel prior ille populus de servitute humilitatis ereptus est, et reddita est pax populo, quam superbia dudum et diversa plebis facinora fugavere. Verum quoniam diximus spiritualem quemdam posse intelligi Chusan Rasathaim regem, et unum de adversariis et aeris potestatibus principem, ita consequens mihi videtur, etiam Othonielem istum, qui ad liberandum populum suscitatus est, esse unum aliquem de militia coelesti et archangelicis turmis, qui ad adminiculum mittuntur eorum, qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I), et sunt angeli salvatores, qui et in Othonielis et Aoht specie designantur; quia, sicut saepe ostendimus, non solum a contrariis virtutibus impugnamur, sed et divinae bonaeque virtutes ad auxilium nostrum 108.1127C| mittuntur a Domino. Videamus tamen quis fuerit iste Othoniel, cujus familiae, cujus nobilitatis? Filius, inquit, Cenez, frater Caleb, illius laudabilis et admirandi viri Caleb, qui fuit comes et socius Jesu Nave, de quo, prout potuimus, in suis locis quae visa sunt disseruimus. Quid ergo dicit Scriptura de isto Othoniel? posteaquam dixit, quia clamaverunt filii Israel ad Dominum, factus est, inquit, spiritus Domini super Othoniel, et judicavit Israel. Putas est in nobis aliquis, qui ita validum et ita justum clamorem emittat ad Deum, ut dignus sit exaudiri, et mereatur populus accipere judicem, et talem judicem quem spiritus Dei repleat, ut possit rectum tenere judicium? unde et liber ipse Judicum dicitur, et describuntur in eo judices qui judicaverunt 108.1127D| populum. Sicut enim alii libri Regum dicuntur vel Regnorum, in quibus describitur unusquisque regum quomodo regnaverit et quid egerit, ita et in hoc libello gesta judicum referuntur, et describitur non solum si quid ab eis recte et utiliter gestum est, verum et si quid culpabiliter admissum est. Cur tamen utrumque descriptum sit si requiris, ut nunc Ecclesiae principes vel judices pervidentes ea quae ab his laudabiliter gesta sunt, priorum sequantur exempla; si qua vero in illis culpantur, ut isti caveant et declinent. Magna ergo laus primi hujus judicis Othoniel refertur, quod spiritus Dei factus est super eum, et per spiritum Dei judicabat Israel, quod ego de alio quodam dictum non valde memini. Sunt 108.1128A| ergo et hodie ecclesiarum omnium, quae sunt sub coelo, quam plurimi judices, quibus judicium non solum rerum gestarum datum est, sed et animarum. Verum nescio si quis sit talis Ecclesiae judex, quem dignum faciat Deus spiritu suo replere, ut sicut Othoniel iste, testimonio Scripturae decoratus est, ita etiam ipsi, de quibus hoc optamus, Dei testimonium mereantur. Ait ergo: Et factus est spiritus Domini super eum, et judicavit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem. Quare hoc? Quia spiritus Domini erat in eo, et confortata est manus ejus super Chusan Rasathaim. Et post haec dicit quia quievit terra sub eo judice quadraginta annis. Vides quam larga est divina clementia? Octo annis filii Israel servierunt pro 108.1128B| multorum delictis; quadraginta annos pro unius justitia in pace perdurant. Quadraginta annos quievisse terram promissionis a bellis sub Othoniele judice Scriptura testatur, quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt. Sed quid dicitur post haec? Et defunctus est, inquit, Othoniel filius Cenez. Rem video periculosam. Defunctus est Othoniel. Quare? Quia jam indignus erat populus, qui haberet judicem talem.

Denique in consequentibus dicit illo defuncto: Et adjecerunt, inquit, filii Israel facere malum in conspectu Domini.

CAPUT X. De eo quod peccantem Israel tradidit Dominus in manu Eglon regis Moab, sed eos iterum misericorditer liberavit per Aod, filium Hierte, ambidextrum, qui interfecit Eglon.

(IBID.) Et confortavit Dominus Eglon, regem Moab, adversum Israel. Considera quia pro eo quod indigni erant jam habere principem talem, propterea aufertur ab eis bonus judex; et quia fecerunt malignum in conspectu Domini, excitatur eis hostis pessimus, Eglon, rex Moab. Vides quia nostra peccata vires hostibus praebent; et quando nos facimus malignum in conspectu Domini, et delinquimus, tunc convertuntur a Domino adversarii nostri, tunc vires contrariis dantur. Hoc sive secundum litteram quaeras, ita invenies, quia non invalescerent; sive in spiritibus consideres, similiter contrariae 108.1128D| virtutes non invalescerent adversum nos, nec ipse diabolus in nobis aliquid praevaleret, nisi ei vires ex nostris vitiis praeberemus; valde infirmus esset adversum nos, nisi nos eum fortem in peccando faceremus, et nisi per peccata nostra locum introeundi et dominandi inveniret in nobis. Propterea denique et Apostolus praemonet dicens: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV). Sicut et hic modo legimus, quia posteaquam fecerunt filii Israel malignum in conspectu Domini, locum dederunt diabolo. Confortavit enim Dominus Eglon, regem Moab, et adjunxit ei omnes filios Amon et Amalech. Non solum, inquit, ipse confortatus est ex peccatis filiorum Israel, sed et adjunguntur ei socii nequam ex 108.1129A| filiis Ammon et Amalech, qui cum ipso pariter impugnent Israel. Et servierunt, inquit, filii Israel Eglon, regi Moab, quindecim annis. Observa quia etiam mensuras poenae indicat Scriptura divina; ibi octo annis, et hic decem et quinque dicit. Certum est autem quod secundum peccati modum et conversationis nostrae moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim isti decem et quinque anni servitutis, et non refertur, quod clamaverint ad Dominum, vel conversi sint a malitia sua; sed post decem et quinque annos iterum dicitur, quia clamaverunt filii Israel ad Dominum, et suscitavit eis Dominus Deus salvatorem Aoth, filium Gera, filii Jemini, virum ambidextrum. Ecce qualis est iste qui suscitatur ad salvandum Israel! 108.1129B| Nihil habet in se sinistrum, sed utramque manum dextram habet; hoc est enim quod dicitur ambidexter. Dignus vere populi princeps, et Ecclesiae Judex, qui nihil agat sinistrum, cujus quod agit dextra, nesciat sinistra, in utraque parte est, in fide dexter est, in actibus dexter est, nihil habet de illis qui collocantur a sinistris, quibus dicitur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Matth. VII). Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Quod scilicet in talibus et simili praesumere puto, quod secundum spiritalem intelligentiam, et sancti omnes ambidextri dicantur, et e contrario diabolus et principes ejus, si dici potest, ambisinistri dicuntur: totum enim quod agunt sinistrum est, totum perversum, totum igni 108.1129C| aeterno cum his qui a sinistris sunt deputatum. Sed videamus quid agit hic ambidexter judex. Miseruntque filiis Israel per eum munera Eglon regi Moab, qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore, et caetera. Vides quia dextrum est omne quod gerit Aoth hic ambidexter, et manibus dexter est, et pedibus dexter est. In femore enim dextro gladium portat, ut veniat ad regem Moab, et interficiat eum. Dixeramus in superioribus quod isti quos ad salutem populi et ad liberandum filios Israel suscitare dicitur Deus salvatores vel judices, imaginem ferant aliquorum principum ex coelesti militia et supernarum virtutum, 108.1129D| quas ad subsidium Deus emittat eorum qui ad se toto corde clamaverint, et per conversionem poenitentiae divinam erga se clementiam flexerint. Sed hoc ne praesumptum apud auditores videatur a nobis, debemus ex Scripturarum id auctoritate firmare. Scriptum est in Exodo quia patres nostri filii Israel cum multo tempore in Aegyptiis et Pharaoni regi dirissimo in luti et lateris confectione servissent, clamaverunt, inquit, ad Dominum, ita ut ipse Dominus diceret: Clamor filiorum Israel ascendit ad me (Exod. XII); et misso quidem Moyse visibiliter eduxit eos. Refert autem Scriptura quod angelus exterminator missus sit, qui vastaret quidem omnia primogenita Aegypti, Israelitarum vero neminem tangeret. Et sic declaratur virtutem fuisse coelestem, 108.1130A| quae vastatis Aegyptiis et prostratis, filios Israel de jugo servitutis eduxit. Similiter quoque etiam illud refertur in historiis, quod sub rege Assyriorum Sennacherib angelus Domini mittitur, qui caesis sub una nocte et prostratis centum octoginta quinque millibus hostium, et urbem de obsidione, et populum de imminenti liberaret interitu (IV Reg. XIX). Ita ergo etiam nunc eadem consequentia debemus advertere, quia si quando pro peccatis nostris in captivitatem tradimur, clamemus ad Dominum, clamemus autem non ore sed mente, ita ut dolor cordis fontem lacrymarum producat ex oculis sicut ille qui dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI). Si ita convertimur a malis, ut ultra non contingamus mala; si ita desinimus a 108.1130B| superbia, ut ultra nihil superbum, nihil arrogans sapiamus: mittit etiam nobis Dominus virtutem suam coelestem, per quam liberemur a jugo servitutis diabolicae, quae virtus omnia pro nobis agat dextra et prospera, quae faciat nos relinquere viam sinistram quae ducit in perditionem, et revocet nos ad veram viam, illum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), Christum Jesum Dominum nostrum. Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aoth judex, quando occidit Eglon regem Moab. Cum enim solus soli insidiaretur ut eum percuteret, hoc illi ait: Verbum occultum mihi est ad te, rex; ut ille a se omnes qui cum illo fuerant, removeret. Quod cum factum esset, iterum dixit Aoth: Verbum Dei mihi ad te, rex. Sed potest non esse mendacium, quandoquidem 108.1130C| verbi nomine solet etiam factum appellare Scriptura, et revera ita erat. Quod autem dixit, Verbum Dei, intelligendum est hoc illi Deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitaverat salvatorem, sicut illis temporibus talia fieri divinitus oportebat. Item merito quaeritur quomodo secundum LXX exilis valde rex Eglon fuerit, et concluserit adeps vulnus, quando percussus est. Sed intelligendum est ea locutione dictum, qua solet e contrario intelligi: sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in libro Regnorum de Nabutte. Nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex Hebraeo 108.1130D| est, ita invenimus: Erat autem Eglon crassus nimis.

Aoth autem, clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera, per posticam egressus est, servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, et caetera. Quomodo pueri regis Eglon clavi aperuerint, quod Aoth clavi non clauserat, potest movere: aut si ille clavi clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec clavi aperire possent? Proinde aut alia clavis allata est, aut tale clausurae genus fuit, quod sine clavi possit claudi, nec sine clave aperiri (III Reg. XIII). Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae veruclata dicuntur. Sed videamus qualiter Aoth, qui interpretatur laus, concluserit principatum suum. Historia nos edocuit ea quae de 108.1131A| Eglon rege scripta sunt, quomodo sapientissimus hic Aoth, arte quadam et, ut ita dicam, callida, sed laudabili usus deceptione, interemerit Eglon tyrannum, qui interpretatur rotatus vel orbitas. Oportet ergo tales esse et nostri populi judices, qualis fuit Aoth iste, qui interpretatur laus, ut omnes volubiles motus et orbitas mali itineris excidant et perimant Madianitarum regem; Madianitae autem interpretantur fluxus, vel effusio. Hujus igitur fluxae et dissolutae gentis princeps vel dux, qui potest videri alius vel intelligi, nisi sermo illius philosophiae, quae summum bonum judicat voluptatem, quem interficiat et perimat evangelicus sermo, qui gladio comparatur, et sermo propheticus, ipse in ventre eorum atque imis praecordiis ambidextri doctoris 108.1131B| disputationibus concludatur, ut veritatis eos assertione concludens exstinguat omnem pravi dogmatis et crassae intelligentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem scientiam Christi, ut haec ita faciens, et in verbo Dei dimicans, unusquisque Ecclesiae judex fiat, etiam ipse laudabilis Aoth, de quo dicat Dominus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV).

CAPUT XI. De Samgar filio Anath qui percussit de Philistiim sexcentos viros vomere, et defendit Israel.

(IBID.) Humiliatusque est Moab in die illo, sub manu Israel, et quievit terra octoginta annis. Sub judice Aoth octoginta annos pacem habuit Israel in 108.1131C| terra repromissionis, duplicato silicet tempore quod fuit memorabile Romanorum sub rege Pompilio. Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philistiim sexcentos viros vomere, et ipse quoque defendit Israel. Septuaginta: Et post eum surrexit Samgar, filius Anath, et percussit alienigenas in sexcentos viros praeter vitulos boum, et salvavit Israel. Quomodo post Aoth iste pro Israel pugnaverit, et dictus sit salvasse Israel, potest esse quaestio. Non enim rursus fuerant captivati vel jugo servitutis innexi. Sed intelligendum ita dictum, servavit, non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere; quoniam credendum est bello coepisse tentare, et hujus victoria fuisse depulsum. Sed quid sibi velit quod addidit, praeter vitulos boum, obscurum 108.1131D| est. An forte et boum stragem pugnando fecit, et ita dictum est eum occidisse sexcentos viros, praeter illud quod fecit de bobus occisis. Sed quare vitulos nominavit? An Graecae locutionis consuetudo est etiam vitulos eos appellare, qui grandes sunt? Nam ita loqui vulgo in Aegypto perhibentur, sicut apud nos pulli appellantur gallinae cujuslibet aetatis. Non autem habet interpretatio ex Hebraeo, praeter vitulos boum, sicut ista quae secundum Septuaginta est: sicut habet illa ex Hebraeo, vomere occisos sexcentos viros, quod ista non habet. Videamus nunc quale sit etiam principium Samegach, qui interpretatur, ibi advena. Verum est enim quia omnes qui sunt homines Dei, advenae sunt in hoc mundo et incolae 108.1132A| in terra, sicut et ille qui dicebat: Quoniam incola ego sum apud te in terra, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII; Psal. CXVIII). Et hunc ergo Samegach sanctus Spiritus ibi incolam dicit, id est, hic; quod enim sancto Spiritu qui in coelis est, id est, nobis hic est. Quid ergo dicitur de Samegach: Percussit, inquit, Allophylos in sexcentis viris in stiva et pede aratri? Aliud genus laudis in Samegach video. Iste in aratro pugnat, Aoth pugnabat in gladio. Iste in aratro vincit, tamen et hic superat et prosternit Allophylos. Potest ergo fieri ut Ecclesiae judex non semper gladium proferat, id est, non semper auctoritate verbi et acumine correptionis utatur, sed aliquando etiam imitetur agricolam, et velut aratro sulcans animae terram, ac saepius 108.1132B| eam clementi commonitione rescindens, aptam eam suscipiendis seminibus paret. Interficientur ergo etiam sic Allophyli, cum non argumentis et acumine contra adversarios utimur, sed agresti et simplici commonitione de animis auditorum vitia et peccata propellimus. Sed et ipse, o auditor, esto agricola animae tuae, utere hoc aratro quo utitur Semegach. Sed cum miseris manum tuam in aratrum, noli retro respicere, id est, posteaquam tuleris crucem tuam, et secutus fueris Christum; posteaquam saeculo renuntiasti, et his quae in saeculo sunt, noli retro respicere, noli requirere ea quae propter Christum duxeras ut stercora; quia si in isto aratro manum semper habueris, ita ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloria, nisi in cruce Domini nostri Jesu 108.1132C| Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). Haec tibi dicenti: Cadent a dextris tuis decem millia, et a sinistris tuis mille, ad te autem non approximabunt (Psal. XC). Sed et hoc ipsum quod dixit, in sexcentis Allophylis percussisse Samegach, non mihi videtur otiosum dictum. Quid enim opus erat designare etiam numerum, nisi forte evidentius in ipso numero ea de quibus superius diximus, indicavit? Namque senarius numerus, qui multiplicatus pervenit in sexcentos, mundi hujus figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus. Sexcentos ergo in aratro dicitur percussisse ille, cui per crucem Christi crucifixus est mundus.

Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aoth, et tradidit illos Dominus 108.1132D| in manu Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui, nomine Sisaram. Ipse autem habitabat in Aroseth gentium. Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos. Et adjecerunt, inquit, filii Israel facere malignum in conspectu Domini, et Aoth mortuus est. Servatur nimirum in his etiam illa observatio quam in superioribus designavimus, quia pro peccatis populi moritur bonus populi dux. Cum enim indigni fuerint effecti, et fecerint malignum in conspectu Domini, auferetur ab eis homo Dei. Sed dicit fortassis populus noster: Quando Ecclesia Dei sine judice est, etiamsi prior decesserit, alter adhibetur. 108.1133A| Audacter fortassis aliquid dicemus; tamen quod scriptum est dicimus. Non semper princeps populi et Ecclesiae judex per Dei arbitrium datur, sed prout merita nostra deposcunt, si mali sunt actus nostri et operamur malignum in conspectu Dei, dantur nobis principes secundum cor nostrum, et hoc tibi de Scripturis probabo. Audi namque, quid Dominus dicat: Fecerunt sibi regem, et non per me; et principem, et non per consilium meum. Et hoc dictum videtur de Saule illo, quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri jusserat. Sed quoniam non secundum Dei voluntatem, sed secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat eum cum sua voluntate vel consilio constitutum. Tale ergo aliquid intelligamus etiam in Ecclesiis fieri, quia pro meritis 108.1133B| populi aut in verbo et opere potens a Deo tribuitur rector Ecclesiae, aut si malignum faciat populus in conspectu Domini, talis Ecclesiae judex datur, sub quo famem et sitim populus patiatur, non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini (Rom. VIII). Ita ergo nos agamus et ita oremus, ne unquam nos divina indignatione in verbi fame condemnet ac siti, ne unquam auferatur a nobis qui nos verbo et opere instruat, qui in moribus et honestate, qui patientiae ac mansuetudinis perfectum de se populis praestet exemplum. Nam si nos fecerimus malignum in conspectu Domini, id est, si male egerimus, si voluntatem nostram et non Dei faciamus, moritur et Aoth, auferetur et Samegach, et obscurabitur laus nostra et trademur in manus 108.1133C| Jabin regis Chanaan. Jabin autem interpretatur sensus sive prudentia. Si ergo nos non probaverimus Deum habere in notitia, tradit nos Dominus in reprobum sensum, repletos, inquit, iniquitate, nequitia, fornicatione, avaritia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, susurratores, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectu, sine misericordia (Rom. I). Vides qui sunt et quales qui traduntur in reprobum sensum, qui traduntur Jabin principi Chananaeorum.

Et princeps, inquit, militiae Jabin erat Sisara, et ipse habitabat in Aroseth gentium, et erant ei nongenti currus ferrei. Et clamaverunt filii Israel ad Dominum. Etiam in hoc similiter illa quam superius 108.1133D| designavimus observatio custoditur, quia nesciunt clamare ad Dominum filii Israel, nisi cum traditi fuerint in manus Jabin, vel cum afflicti per ejus militiae principem Sisaram, cui erant, inquit, nongenti currus ferrei, quibus scilicet affligeretur populus durae cervicis. Sisara autem interpretatur visio equi. Iste est enim animalis, et non spiritalis, qui non videt, nisi ea quae animalis sunt, ipsa est ejus visio, ipse ei semper intuitus; et ideo semper animalis homo, et is qui secundum carnem est persequitur eum qui secundum spiritum est (Gal. IV), donec spiritalis intelligat et examinet omnia, et intelligat unde sibi sit auxilium deposcendum, et clamet ad Dominum, donec animae illi quae clamaverit ad Dominum 108.1134A| suscitetur prophetia, quae est in figura Debborae, et secundum prophetiae gratiam et intelligentiam Ecclesiae populus gubernetur, vel jam sensus uniuscujusque mentis et animae regatur.

CAPUT XII. De Debbora et Barach, qui percusserunt Jabin, regem Chananaeum, et Sisara ducem ejus.

(CAP. IV.) Erat autem Debbora prophetes uxor Laphidoth, quae judicabat populum in illo tempore, et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethelin monte Ephraim. Ascendebantque ad eam filii Israel in omne judicium. Quae misit et vocavit Barach filium Abinoe de Cades Nepthali, dixitque ad eum: Praecepit tibi Dominus Deus Israel: Vade, descende et duc exercitum in montem Thabor; 108.1134B| tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nepthali et de filiis Zabulon. Ego autem educam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. Dixitque ad eam Barach: Si venis mecum, vadam; si nolueris venire, non pergam. Quae dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice tibi victoria non reputabitur, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Quoniam quidem sententia est apostoli Pauli, quae dicit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad increpandum ad doctrinam, quae est in justitia (II Tim. III); quid habeat in sese ista Scriptura, quam sine dubio et ipsam inspiratam divinitus confitemur, quod nobis ad doctrinam cedat, quod ad increpationem, quod ad disciplinam, 108.1134C| quod ad justitiam. Quid enim nobis ex hoc confertur, si legamus hoc quod recitatum est, id est quod Debbora, inquit, mulier prophetissa, uxor Laphidoth, ipsa judicabat Israel in illo tempore; et ipsa, inquit, Debbora sedebat sub palma inter medium Rama, et inter medium Bethel, in monte Ephraim, et ascendebant ad eam filii Israel, ut judicarentur. Tum deinde quid nobis eruditionis, aut doctrinae, aut justitiae ea conferunt quae sequuntur, vel de Barach, vel de Jael, vel etiam de Sisara duce militiae Jabin? Videamus ergo si forte per haec dignum aliquid, sicut et ex Scripturis caeteris, de sacramentis secretioribus doceamur. Primo hoc ipsum quod cum plurimi judices viri in Israel fuisse referantur, de nullo illorum dicitur, quia propheta fuerit, nisi de Debbora 108.1134D| muliere. Praestat et in hoc consolationem non minimam mulierum sexui etiam prima ipsius litterae facies, et provocat eas, uti nequaquam pro infirmitate sexus desperent, etiam propheticae gratiae capaces se fieri posse; sed intelligant et credant quod meretur hanc gratiam puritas mentis, non diversitas sexus. Sed videamus quid etiam interioris intelligentiae respiret arcanum. Debbora apis interpretatur, sive loquela. Sed etiam et in superioribus diximus quod Debbora in prophetiae forma accipienda sit, quae est apis; certum namque est quod omnis prophetia suavis coelestis doctrinae favos et dulcia divini eloquii mella componat: unde et David canebat dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super 108.1135A| mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)? Et iterum alibi dicit: Judicia Dei pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum (Psal XVIII). Sed et illud consideremus, ubi residere dicitur prophetissa, et ubi locus ejus esse describitur: Sub palma, inquit, inter medium Rama et inter medium Bethel. Sub palma sedem habet prophetia, quia justus, inquit David, sicut palma florebit (Psal. XCI); per hoc quod suis institutionibus eruditum prophetia perducit ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu Domino nostro. Inter medium autem Rama et inter medium Bethel sedere dicitur. Rama interpretatur excelsa, Bethel autem domus Dei. Videte in quibus locis residere dicitur prophetia: inter excelsa et domum Dei. Nihil enim humile, nihil dejectum, 108.1135B| nihil vile, erga prophetiae sedem reperiri potest: sicut et Salomon nihilominus sapientiae sedem describens dicit de ea, quod vel in portis civitatum assistat, vel in murorum moenibus habitet, vel in altis turribus libere agat (Prov. VIII, 9). Hoc ergo modo prophetia, quae nunc in Debbora describitur, inter domum Dei et inter excelsa dicitur habitare. Non enim nos docet quae super terram sunt quaerere, sed quae in coelis sunt et in excelsis, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III). Illuc nos prophetia hortatur ascendere, illuc discipulos suos molitur imponere. Haec ergo est, primo omnium, inquit, misit et vocavit ad se Barach; Barach autem interpretatur coruscatio. Coruscatio vero est quae habet quidem lucem, sed non permanentem, ad modicum enim 108.1135C| temporis resplendet et desinit. Hic ergo Barach mihi videtur formam gerere populi prioris, qui primo omnium per prophetiam vocatus est, et invitatus ad audienda eloquia Dei, et divinae legis munera capienda, qui refulsit quidem, et in legis splendore ad breve tempus coruscavit, sed non diu permansit, nec continuum lucis potuit obtinere fulgorem. Cum ergo dixisset Debbora ad Barach, id est, prophetia ad priorem populum: Quia tibi praecepit Dominus Deus Israel, et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem millia viros, et reliqua quae scripta sunt. Quid respondit Barach, ex persona populi ad prophetiam videamus. Non, inquit, ascendam, nisi et tu ascenderis mecum; quia nescio diem, in qua mittet Dominus angelum suum mecum. Vides ergo quomodo 108.1135D| illis prioribus prophetia detulerit eloquia Dei; et illis dicit data esse praecepta ut ascendant in montem. Sed excusant et dicunt, non ascendam, nisi ascenderis mecum. Et de excusatione quidem verum est, sed de repromissione falsum est. Quod enim non ascenderint in montem Dei certum est; quod autem pollicentur se ascensuros esse cum prophetia, falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est, Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debbora: Ibo tecum; verumtamen scito, quia non erit primatus tuus in via hac quam incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram. Evidenter ostendit quia non erit apud illum populum primatus, nec permanebit apud 108.1136A| eum victoriae palma; sed in manus mulieris, cui nomen Jael, traditur Sisara. Describitur autem quod cum secundum commonitionem Debborae, id est, prophetiae insequeretur Barach principem Allophylorum Sisaram, ipse quidem eum comprehendere non potuit, sed occurrit ei fugienti mulier alienigena Jael; quae mulier prius cum eo amicitiarum foedus habuerat, ad quam ille cum declinasset latendi gratia, aquam poposcit ut biberet, sed ab illa lacte potatus est. Et cum eum in lateribus collocasset ac pellibus operuisset, post haec palum malleo adactum per ejus mala vel maxillas defixit, et tunc occurrens insectanti Barach mortuum jam et prostratum ostendit Sisaram. Quid ergo nobis sacramenti omnis iste historiae textus ostendit? Jael, mulier ista alienigena, 108.1136B| de qua prophetia dixit quod in manu mulieris victoria fiet, figuram tenet Ecclesiae, quae ex alienigenis gentibus congregata est. Interpretatur autem Jael ascensio, quia revera non est alia ascensio, qua ascenditur ad coelum, nisi per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei. Ipsa est ergo quae, dum a corporalibus ad spiritalia et a terrenis ascendit ad coelestia, interficit Sisaram, de quo jam superius diximus quod carnalium vitiorum, et animalis vel choici [ χοΐκος] hominis tenet formam; quia Sisara, visio equi, interpretatur, de quo Scriptura dicit: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI). Palo ergo eum interficit, id est, ligni crucis eum acumine et virtute prosternit. Et non sine causa maxillas ejus palo transverberasse describitur. Illud 108.1136C| enim os quod de carnalibus loquebatur, et illa doctrina quae carnis gloriam praeferebat, quae in deliciis et voluptatibus vivendum sapientibus saeculi persuadebat; et humanum genus luxuriae adulatione deceperat, illud, inquam, os ligno crucis configitur et terebratur, quia illa via, quam philosophia latam et spatiosam praedicaverat voluptatis, hanc Christus arctam et angustam nobis viam salutis ostendit. Sic ergo Jael Ecclesia vitiorum principem Sisaram obtectum pellibus, id est, membrorum mortificatione sopitum, et aeterno tradidit somno. Occurrit tamen Jael Ecclesia post hoc, et priori populo insectanti Sisaram. Insectabatur enim Israel legem justitiae, sed in legem non pervenit. Occurrit ergo Ecclesia, etiam ipsi, et ostendit ei opus suum, ostendit ei victoriam 108.1136D| consummatam, atque in societatem eum prostrati hostis invitat. Verum est enim illud quod Apostolus in novissimo tempore dicit futurum, quia cum plenitudo gentium subintroierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Sit ergo primatus quidem in manu mulieris alienigenae, non tamen excluditur a consortio gloriae etiam Barach, qui prior quidem coeperat, sed novissimus pervenit ad finem. Imo dum ille pervenit, Jael alienigena praetereuntem quodammodo victoriam rapit. Eadem forma praecessit etiam in Esau et Jacob, fratribus (Gen. XXVII). Dum enim Esau sectatur agrestia, dum moratur in saltibus, praeveniens Jacob, et mulieris nihilominus consilio matris compositos patri offerens cibos, benedictionis 108.1137A| primatus accepit. Sic et in Evangelio, pergente Domino ad filiam principis synagogae suscitandam, praeveniens mulier quae fluxu sanguinis laborabat, fideli tactu prior consequitur sanitatem. Quod si etiam inde requirendum aliquid videtur a diligentibus auditoribus, quod lacte eum potasse dicitur, cum ille aquam poposcisset, videamus ne forte secundum mysticas vel allegoricas leges tale aliquid etiam de hoc possit ostendi. Lactis cibus esse dicitur in Scripturis sanctis prima haec moralis institutio quae incipientibus velut parvulis traditur; non enim initiis statim discipulis de profundis et secretioribus tradendum est sacramentis, sed morum correctio, emendatio disciplinae religiosae conversationis et simplicis fidei prima eis elementa traduntur. Istud 108.1137B| est Ecclesiae lac, haec incipientium parvulorum prima sunt elementa. Sed iste cibus his quidem qui bonum proficiendi propositum gerunt, vitam tribuit et salutem; his vero quibus contraria placent, quibus luxuria, libido, avaritia, et omnis impietas cordi est, hujusmodi doctrina necem et interitum praestat. Sic ergo fit ut ex his atque eisdem cibis quibus aluntur boni, suffocentur mali, et in quo piis vita est, ibi sit impiis mors. Denique ut exemplo res quam dicimus planior fiat, vinum sanos et commode degentes juvat, et, sicut Scriptura dicit, cor hominis sani duntaxat laetificat, febrientibus vero, si sumpserint, perniciem continuo et interitum parit, ita fit ut eadem res non eodem modo sumpta uni quidem vitam, alii autem conferat mortem. Sic ergo 108.1137C| intelligendum est, et Sisaram, istum animalem hominem, et vitiorum principem, per doctrinam Ecclesiae quam non ex fide suscepit exstinctum. Sed et unaquaeque anima satagat isto lacte evangelico atque apostolico sopire in semetipsa et exstinguere Sisaram. Si enim per haec edoctus quis mortificaverit membra sua quae sunt super terram, avaritiam, fornicationem, et caetera, quae sanctus Apostolus enumerat (Col. III), Sisaram in semetipso videbitur peremisse, ut haec non solum in persona Ecclesiae consummari, verum etiam unusquisque in sua anima ostendat impleri. Quia ergo, sicut diximus, coeptus est quidem Sisara insectari a populo priori, interemptus autem est a muliere hac, Ecclesia gentium, et in manu ejus data est palma victoriae; in consummatione 108.1137D| omnium, id est, in fine saeculi etiam canticum Domino cantabitur per Debboram, in quo primatus quidem dabitur Jael Ecclesiae gentium, nec tamen de Barach laude silebitur, sed unum et primis et novissimis victoriae praemium dabitur.

CAPUT XIII. De cantico mystico quod cecinerunt Debbora et Barach, filius Abinoem, post victoriam Domino.

(CAP. V.) Cecineruntque Debbora et Barach filius Abinoem in die illa, dicentes: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Dominum. Sisara cum exercitu suo et curribus ferreis quibus impugnat populum Dei, superatus est; quod ita futurum prophetia praececinit per Debboram, et 108.1138A| posteaquam in manu mulieris facta victoria est, canticum istud Debbora, velut victoriae ipsius laudem, cecinisse perscribitur. Verum si meminimus eorum quae in superioribus dicta sunt secundum mysticam formam, quae est figura Debborae, quae etiam Barach, quid imaginis teneat Jael mulier, quae adversarium populi Dei sola dejecit, quae etiam imago sit Sisarae ipsius qui a muliere alienigena ligni virtute prostratus est, intelligimus haec omnia sacramenta esse, quae in novissimis temporibus et in fine saeculi per Ecclesiam consummantur, et in cantico hoc, velut epinicia ejus, id est, victoriae laudem esse descriptam: illius scilicet temporis, cum novissima inimica destruetur mors; tunc enim exsultabit Debbora, id est, illustrabitur gloria prophetiae, 108.1138B| quia quae praedixit impleta sunt. Tunc Jael, id est, Ecclesia hostem communem omnium superabit, et posteaquam plenitudo gentium introierit, tunc et Barach, id est, reliquus Israel, salvus fiet, et in societatem victoriae recipietur (Rom. XI). Tunc ergo, si digni fuerimus, etiam nos cantabimus canticum istud refertum mysticis et propheticis sacramentis. Sed videamus quid in principio cantici hujus spiritalis ista Debbora atque Barach dicant.

Qui sponte, aiunt, obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Dominum. Qui sunt ergo isti qui animas suas sponte ad periculum obtulerunt, nisi apostoli, prophetae et martyres, nec non et caeteri justi, qui propter servitium Dei animas suas praeparabant ad tentationem, et hujus mundi 108.1138C| adversa aequo animo tolerabant. Omnes quidem sancti atque electi tunc animas suas sponte deferunt ad periculum, quando confessionem nominis Christi devota mente suscipiunt, et in vera religione fortiter persistere decernunt: hinc enim ad periculum animas suas tradunt, quo ei, contempto persecutore, coadunari per fidem non metuunt, quem mundum maximis odiis persequi intelligunt. Unde ipsa Veritas in Evangelio discipulis ait: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit (Joan. XV). Et item: Eritis, inquit, odio omnibus propter nomen meum (Luc. XXI). Unde per Paulum dicitur: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Sed hi ad benedicendum Dominum exhortantur, quia cum hostes suos, novissima morte 108.1138D| destructa, superabunt, aeternam mercedem percipientes, laudes perpetuas in coelis cum sanctis angelis in aeternum Domino decantabunt.

Audite, reges, percipite auribus, principes. Reges appellat eos qui convocantur ad audiendum verbum Dei. Exsulta, popule Dei, audiens tuae nobilitatis insignia; tu vocaris ad audiendum verbum Dei, et non ut plebs, sed ut rex vocaris. Tibi enim dictum est: Genus regale et sacerdotale, populus in acquisitionem (I Petr. II). Ideo quia vos reges estis, merito rex noster Christus Dominus Rex dicitur regum et Dominus dominantium. Sed sicut exaltastis de nobilitatis vestrae titulo, ita discere debetis quid agendo unusquisque vestrum fiat rex, quod vobis ita breviter 108.1139A| definiam. Regem te esse omnium facit, si regnet Christus in te: rex namque a regendo dictus est. Si ergo et in te animus regnat et corpus obtemperat, si concupiscentias carnis sub jugum imperii tui mittas, si vitiorum gentes sobrietatis tuae frenis arctioribus premas, merito rex diceris, qui te recta regere noveris. Cum ergo talis fueris effectus, digne ut rex ad audienda divina verba vocaberis. Hoc vero quod subsequitur, magis corporeum quiddam indicat quod dicit: Auribus percipite, omnes satrapae. Sicut enim inferior est rege satrapa, ita et auribus percipere inferius videtur esse quam audire: audire namque ad interiorem pertinet hominem, sicut et Dominus dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XV); auribus vero percipere, ad exteriorem et corporalem 108.1139B| spectat auditum. Ideo ergo et hic illi qui audire debent, reges dicuntur; qui vero auribus percipere, satrapes appellantur.

Ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Beati sunt qui possunt cantare canticum Domino. Ait ergo hic vox justi: Ego Domino cantabo, et psallam Deo Israel. Quis putas ita canorae vocis est, et ita spiritus puri mentisque sincerae, ut cantilena ejus divinum delectare possit auditum? Ille profecto est qui nullum habet in se raucum peccati sonum, qui nihil offensionis in lingua, nihil crassitudinis in spiritu gerit. Ille potest recte dicere: Ego Domino cantabo, psallam Deo Israel. Cantat ergo Domino, qui eum devotione cordis et oris officio digne praedicat. Psallit vero, qui eum bonis 108.1139C| operibus laudat. Videamus itaque quomodo canticum ipsum inchoet.

Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, coelique ac nubes stillaverunt aquas, montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel. Dominus ergo de Seir exiit, quia ex Judaico populo malitiae et incredulitatis spinetis asperrimo, secundum carnem editus est; transiit per regiones Edom, quando ibidem per aetatis spatia juvenescens crevit, et Evangelium praedicando lumen fidei ubique sparsit; tandemque ad crucem veniens, per passionem et resurrectionem suam mysterium redemptionis nostrae mirabiliter adimplevit. Nomine quoque Edom sive Esau, sicut et Seir, idem populus Judaeorum designatur. 108.1139D| Nam Seir pilosus vel hispidus, Esau, vanus aut frustra, et Edom rubeus sive cerrenus interpretatur. Igitur quia carnalium desideriorum oblectamenta et vanitatem mundi secutus est, quasi per lentis edulium primatus sui gloriam perdidit, et promissam sibi benedictionis gratiam fide populi junioris supplantatus amisit. Migravit ergo Dominus per praedicatores suos a Judaeorum populo duro et ingrato ad gentium salutem. Sed quid tunc factum sit audiamus. Terra, inquit, mota est, hoc est, carnalium corda timore concussa sunt. Coeli ac nubes stillaverunt aquis, cum apostoli atque prophetae voluntatem Dei sacris judicaverunt verbis. Montes fluxerunt a facie Domini, quando superbia persecutorum 108.1140A| ac potentium hujus mundi destructa est. Et Sinai a facie Domini Dei Israel. Per Sinai vero, ubi Moyses legem a Domino accepit, Judaicus populus, cui ipsa lex data est, designatur. Sed sicut montes fluxerunt a facie Domini, sic et Sinai a facie Domini Dei Israel, quia nec Judaeorum nec etiam gentilium fastus ac superbia praesentiae Domini ullo modo resistere valebat; sed potentia virtutis summae superata ac prostrata est, ita ut ad poenitentiam peccatorum conversi, baptismatisque gratia abluti plurimi eorum de persecutoribus in evangelistas mutati sint, sicut Saulus saevissimus persecutor de Judaeis in apostolum Paulum; nec non et multi de gentilibus in praedicatores Evangelii transmutati sunt: sicut Dionysius Areopagita, Trophimus, Ephesinus, Gaius, 108.1140B| et Aristarchus, Macedones comites Pauli, et caeteri qui discipulatui apostolorum adhaeserunt (Act. IX).

In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jael, quieverunt semitae; et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios. Diximus superius quod Samgar, qui interpretatur advena sive colonus, significaret praedicatorem divini verbi, qui Dominico aratro innitens per Evangelium colit corda auditorum; et Jael, mulier alienigena, quae interpretatur ascensio, sive requies Dei, designaret Ecclesiam, in qua veraciter ad coelorum regnum ascenditur; quia ibi cunctis rite credentibus perennis vitae aditus aperitur, sibi et requies Dei est, ubi quotidie ejus voluntas adimpletur. Unde divina vox per prophetam ait: Super quem requiescet spiritus meus, nisi 108.1140C| super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI). In diebus ergo horum quieverunt semitae, quia per divinam gratiam pacis dona fidelibus fuere concessa; et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios, cum persecutores Christianorum et haeretici, qui non fidei devotione, sed astu malitiae Ecclesiam ingredi tentaverunt, divino judicio dispersi sunt; et quia pacis semitam incedere neglexerunt, per erroris anfractus deviaverunt, non quod justissima pietas Deitatis errare eos fecerit, sed justo judicio propter sua peccata in errorem illos cadere permiserit. Unde per Salomonem dicitur: Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui autem perversis ingreditur viis, concidet semel (Prov. X). Et item: Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu 108.1140D| gigantium commorabitur (Prov. XXI). Hinc et Psalmista: Dominus, ait, dimisit eos secundum desideria cordis eorum, et ibant in voluntatibus suis (Psal. LXXX). Et alibi scriptum est: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II).

Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt, donec surgeret Debbora mater in Israel. Qui sunt isti fortes, qui cessaverunt in Israel, nisi prophetae et justi viri qui in populo Dei tempore suo primatum gerentes, consiliis eos gubernabant, atque solatiis adjuvabant; sed quieverunt, hoc est, dormitionem mortis acceperunt, et ideo cessaverunt, quia morte intercedente permanere non potuerunt: ut paulatim veteris legis usu deficiente, jam ille adveniret, quem Debbora 108.1141A| mater, hoc est, vera prophetia futurum praecinebat, ut benedictionem daret ipse, qui legem dedit, qui signaculum legis et prophetarum omnium fuit. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. II). Hinc quoque Paulus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret (Galat. IV). Et iterum: Finis, inquit, legis Christus est ad justitiam omni credenti (Rom. X).

Nova bella elegit Dominus. Quae sunt ista nova bella, nisi contra peccata et vitia virtutum luctamina? Haec quippe elegit Dominus, quia haec probat. Unde Paulus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, 108.1141B| adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Eph. VI). Et item: Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Nova itaque bella sunt, ubi malum contra malum non redditur, sed malum per bonum vincitur; ubi fidei scuto, lorica justitiae, galea salutis, et gladio Spiritus miles Christi per patientiam contra hostes dimicat (Rom. XII, Ephes. VI), cujus militiae rex Christus est, qui discipulis suis ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI); quique servis suis triumphum atque victoriam tribuit. Unde sequitur: Portas hostium ipse subvertit. Quae sunt ergo portae 108.1141C| hostium? nisi portae mortis; portae inferi, pravi videlicet homines et haeretici, per quos maligni spiritus contra servos Christi belligerant. Sed ipse has portas subvertet, quando eorum consilia, minas ac fraudes detegit, proterit, ac dissipat, et ea quae videbantur superbis magna esse ac fortia, per humiles suos contemnit atque ad nihilum redigit. Clypeus et hasta si apparuerint, in quadraginta millibus Israel. Clypeum et hastam pro armis terrenis ponit, in quibus carnales ac saeculi istius homines confidunt. Sed haec non necessaria sunt spiritalibus. Non enim habet locum in castris spiritualibus armatura terrena; ideo ibi non apparet, quia ibi non invenitur, ubi quadraginta millia Israelitarum contra hostes spiritales pugnant; quadragenarius enim numerus, 108.1141D| ubi denarius quater multiplicatus constat, bene convenit militibus Christi, hoc est, veris Israeliticis, in quibus dolus non est, qui praecepta decalogi secundum Evangelicam doctrinam servantes, castra Ecclesiae tuentur atque custodiunt, ac per omne tempus istius vitae usque ad consummationem saeculi taliter agonizantes, coelestis patriae haereditatem feliciter triumphando adipisci desiderant. Ubi notandum, quod hujus agonis tempora Isaias propheta olim descripsit dicens: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, et judicabit gentes, et arguet populos multos, et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad praelium domus 0 108.1142A| Jacob; venite et ambulate in lumine Domini (Isa. II). Quando, lucescente veritate, in Novo Testamento omnis duritia cordis nostri Christi vomere frangitur, et eradicantur spinae vitiorum, ut sementis sermonis Dei crescat in fruges, et postea labores manuum nostrarum manducemus, quando venient in exsultatione portantes manipulos suos.

Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Principes Israel sunt doctores sancti, quos se diligere dicit anima justi, qui propria voluntate obtulerunt se discrimini, cum voluntati sui magistri et Domini concordantes, inter persecutorum scandala ire non formidant. Unde Dominus discipulis suis ait: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum 108.1142B| (Matth. X). Et item: Tradent, inquit, vos in consiliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus (Ibid.). Quorum unus his qui carnaliter sibi secundum tempus consulere volebant, ac per hos inter hostes eum ire prohibebant, respondit, dicens: Ego enim non solum alligari, sed etiam mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Act. II). Et in Actibus apostolorum legitur, quod ipsi apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Domini Jesu contumeliam pati (Act. V).

Benedicite Domino, qui ascendistis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. Alia autem editio sic habet: Benedicite Dominum, 108.1142C| qui ascendistis super jumenta, supra vehicula sedentes, et super asinos refulgentes. Quid est ascendisse super jumentum? Denique corpus hoc meum jumentum est: ad jumentum enim animae et ad ministerium datum est. Ego autem sum idem interior homo, qui ascendi super jumentum hoc, cui dicitur ut benedicam Dominum. Si ergo vere ascendisti supra corpus, et superior effectus es corporalibus desideriis, et motus corporis tui freno mentis et interioris hominis moderamine gubernantur, de te dicitur: Quia ascendisti super jumentum, ut benedicas Dominum. Quid autem est quod sequitur: Super vehicula, inquit, sedentes et super asinas refulgentes? Quid sibi videntur asinae esse refulgentes? dicit enim Scriptura quia oporteat benedicere Dominum eos 108.1142D| qui sedent super vehicula et super asinas refulgentes. Mihi velut in locis ita difficilibus, tale aliquid videtur. Cum jumentum, hoc est, corpus meum sub jugo venerit verbi Dei, tunc vehiculum corporis mei resplendere incipit; et asina haec, id est, caro mea tunc refulgere dicitur, cum castitatis ac pudicitiae fuerit splendore decorata: et ita recte dicetur anima sedens super asinam resplendentem, Dominum benedicere, et in medio laetantium laudare eum. Qui sedetis, ait, in judicio, et ambulatis in via, loquimini. Quid est sedere in judicio nisi justitiam servare in judicando et quidem ambulare in via? nisi secundum praecepta Dei bene operari in praesenti vita? Tales enim ad loquendum, hoc est, laudandum exhortantur, 108.1143A| quia ipsi qui corpus suum castigant et cohibent a peccatis, ac juste judicant proximos suos, incenduntque in via veritatis, recte credendo et bene operando, Dominum universorum rite et rationabiliter laudant. Qui enim peccatis deserviunt, digne Dominum laudare non possunt, unde per psalmistam dicitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII). Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. Et alibi scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. II).

Ubi collisi sunt currus, et hostium est suffocatus exercitus, ibi narrantur justitiae Domini, et clementia in fortes Israel. Ubi, inquit, collisi sunt currus, hoc 108.1143B| est, daemonum confractus est potentatus; et hostium est suffocatus exercitus, malignorum spirituum videlicet compressus est tumultus. Ibi narrantur justitiae Domini, et clementia in fortes Israel, quia ibi patefactae sunt justitiae Domini, ubi victoria de hostibus collata est famulis Christi; ibi et clementia in fortes Israel narratur, ubi fideles misericordia Dei adjuti esse manifestantur. Merito ergo tunc interitus hostium praedicatur, quando voluptas carnalis opprimitur, justitia in judicio servatur, et rectitudo fidei cum bonis operibus custoditur. Unde subjunguntur: Tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. Per justitiam ergo populus Domini portas hostium capiet, et obtinet principatum, quia illud sacrificium Domino acceptabile est, quod 108.1143C| in justitia offertur et aequitate. Propterea dicit: Justi confortati sunt in Israel. In aliis quidem gentibus qui corporis robore fortiores sunt, illi potentes dicuntur in praelio; in Israel vero qui justiores sunt, ipsi potentiores dicuntur in bellis; quia justitia, etiamsi viribus infirma sit, vincit; injustitia vero, etiamsi multos et validos propugnatores habeat, superatur. Sic igitur in hac gente nostra, id est, in populo Dei, aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.

Surge, surge, Debbora, surge et conquire canticum. Prophetia quando exsurgit? Profecto in adventu Christi, quando implentur omnia quae de ejus adventu scripta sunt, et non solum ipsa exsurgit, sed 108.1143D| et populos suscitat ad credendum; hoc est enim loqui canticum, ut cunctis Christi gentibus praedicetur Evangelium. Surge, Barach, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem. Praedictum est quod Barach, qui interpretatur coruscatio, significaret priorem populum, qui ad breve tempus in legis splendore coruscavit, sed non diu permansit, nec continuum potuit lucis obtinere fulgorem. Sed nunc ipse surgere exhortatur ad apprehendendum captivos suos, idemque filius Abinoe esse memoratur; Abinoe enim patris responsio, vel patris mei decor, interpretatur. Quid est ergo quod Barach ad comprehendendum captivos incitatur, nisi quod populus Judaicus per libros legis ac prophetarum ad fidem Christi converti admonetur? Hoc est enim apprehendere captivos, 108.1144A| ut qui nunc capti sunt ab errore et vitiis, inde eruti, veritatis et justitiae captivi fiant. Ille ergo de hostibus captivitatem rite capiet, qui coelestis Patris responsum et decorem rectae fidei ac virtutum servaverit. Et nota quod prius surgere Debbora, et loqui canticum, deinde Barach surgere, et apprehendere captivos adhortantur; quia primum justo judicio Dei factum est, juxta Pauli vocem, ut plenitudo gentium vaticinio prophetarum credens, ad fidem Christi intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt; unde sequitur: Salvae factae sunt reliquiae populi, Dominus in fortibus dimicavit. Persistentibus ergo in fide Christi apostolis, et praedicatoribus Evangelii, minas 108.1144B| atque poenas persecutorum per patientiam vincentibus, Domini virtus innotuit, et inde non pauci ex Judaico populo ad fidem Christi convenerunt. Nec non et quotidie aliqui ex illis convertuntur, sed perfectio conversionis eorum post plenitudinem gentium subintrantem in fine reservabitur.

Ex Ephraim delevit eos in Amalec. Per Ephraim igitur natu minorem, cui Jacob patriarcha benedicente, primogeniti collata est dignitas, fidelis ex nationibus populus designatur, in Christi gratia junior tempore, sed major fide, ad quem cuncta Israelitici populi gratia transivit. Hic ergo hostes delevit in Amalec, quia per zelum Dei et fidei fortitudinem, malignorum spirituum, qui humanam semper desiderant perniciem, pravam suggestionem a conspectu 108.1144C| cordis sui delere student. Et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalech. Per Benjamin, qui ex filio doloris in filium dexterae versus est, Paulus apostolus designatur, qui de persecutore in apostolum vocatione Dei repente mutatus, vas electionis Christo effectus est (Act. IX): ipse enim se ex hac tribu fuisse testatur, sed hic ad populos Amalech delendos nutu divino destinatus est, quia per hunc in gentibus maxime et idololatria et delusio erroris diabolici destructa est.

De Machir principes descenderunt et de Zabulon, qui exercitum ducerent ad bellandum. Machir, qui interpretatur restituet, sive venundavit, et est primogenitus Manasse primogeniti Joseph, significat 108.1144D| populum priorem de quo principes, hoc est, apostoli et doctores primitivae Ecclesiae descenderunt, qui fidelissimi pecuniarum Domini trapezitae existentes, naturalem legem et morum probitatem, quae pene per oblivionem atque abusionem in hominibus oblitteratae sunt, per evangelicam praedicationem restituebant atque innovabant, et spiritalis militiae duces effecti, hostes fortiter debellabant. Similiter et Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, et significat Ecclesiam de gentibus fortissimam ad omnem tolerantiam passionis, duces in praelio Domini de se dedit, quia praedicatores Evangelii et speculatores plebis Dei ex se misit, qui hostium castra fortiter contererent, et milites Christi illaesos custodirent.

108.1145A| Duces Isachar fuere cum Debbora, et Barach vestigia sunt secuti. Isachar ergo, quem Jacob patriarcha asinum fortem appellavit (Gen. XLIX), et interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio est mercatus. Hic Isachar asinus fortis scribitur, quia prius gentilis populus, quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens, nunc vero fortis est, Redemptoris Dominio colla subjiciens, et jugum disciplinae evangelicae humiliter gerens. Duces suos cum Debbora et Barach misit, quia prophetarum dictis et patriarcharum exemplis institutus, duces nobiles et ad bellandum contra inimicos castraque Ecclesiae defendendum idoneos ex se reddidit, qui per omnia priorum patrum vestigia servantes, nequaquam 108.1145B| in erroris devia declinaverunt, sed mortem contemnentes, pro veritate usque ad finem vitae certaverunt. Unde subsequitur: Qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit. Nullo modo ergo mortem timere poterant, qui sanguinem pro Christo fundere desiderabant. Diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta contentio est. Ruben qui primogenitus fuit Israelis, priorem populum significat, de quo Dominus per prophetam ait: Ex Egypto vocavi primogenitum meum Israel (Ose. XI); sed diviso hoc Ruben, magnanimorum reperta contentio est, dum Judaei a societate bonorum ob perfidiam divisi, contra spiritales milites Christi bella, lites atque contentiones semper habere desiderabant. Inde est quod pontifices ac principes Judaeorum contra apostolos, 108.1145C| imo contra ipsum Dominum consilium inierunt in dolo, quomodo eos perderent, sicut legitur in Evangelio, quod principes sacerdotum et omne concilium quaererent falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. (Matth. XXVI). Et in Actibus apostolorum scriptum est quod contra apostolos congregarentur principes et seniores et scribae Judaeorum in Hierusalem, et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali (Act. IV). Magnanimorum ergo ibi reperta contentio est, ubi illi qui majores videbantur esse in populo Judaeorum, cum caetera turba per superbiam adversus veritatem Evangelii et doctrinam apostolorum contendebant. Sequitur:

108.1145D| Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? Arguit illos hac sententia qui variis superstitionibus dediti, nec legi nec Evangelio concordare volebant. Hos enim terminos hic intelligere debemus, unde alibi scriptum est: Ne transgrediaris terminos patrum tuorum (Prov. XXII). Lex enim vetus suo tempore observanda erat, sed non solum Scribae et Pharisaei suis traditionibus eam maculaverant, quin etiam caeterum vulgus plurimis transgressionibus eam polluerunt; nec tamen veniente Redemptore nostro, et lucescente per totum orbem terrarum Evangelio, se converti ab errore ad poenitentiam volebant, atque ad gratiam Christi confugere, magisque elegerunt sibilos gregum audire, hoc est, 108.1146A| haereticorum pestiferas sectas sequi, quam veritatem testamentorum Dei. Hos enim greges detestando sponsa in Cantico canticorum ad sponsum dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum (Cant. I). Greges ergo sodalium conventicula sunt haereticorum, quae inanem sibilum dant, cum mendacium pro veritate suis auditoribus commendare decertant, quos quisquis ab unitate fidelium divisus sequitur, mox per superbiam contentiones amare, et contra bonos odiis exsurgere invenitur. Unde item superior sententia repetitur: Diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta contentio est; quia non solum Judaei, sed et omnes haeretici atque schismatici, qui primatum habere per superbiam 108.1146B| ambiunt, contra Ecclesiam divisi, in contentione atque discordia semper perseverant; et non solum bonis adversi, sed et sibimetipsis ubique noxii reperiuntur. Hinc Salomon ait: Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia (Prov. XIII).

Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus. Quidam codices pro Galaad, Gad habent. Et quid per Galaad, qui acervus testis interpretatur, sive Gad, qui accinctus dicitur, nisi Israeliticus populus designatur qui bene acervus testis sive accinctus dicit potest, quia Vetus Testamentum in lege et prophetis conscriptum habens, inde se tutum atque undique munitum fore confidebat; sed hic trans Jordanem quiescebat, quia bona praesentis vitae 108.1146C| et rerum abundantiam diligens, sufficere sibi ad salutem credebat, et ideo trans Jordanem progredi nolebat, quia baptismi gratiam respuens, bona futurae vitae quaerere nullo modo curabat. Dan ergo vacabat navibus. Et quia per Dan, qui judicium vel judicans interpretatur, hoc loco melius quam populus Ecclesiae accipi potest. Qui recte judicium sive judicans nominatur, quia judiciaria potestas illi a Domino collata esse videtur. Unde apostolis ipsa Veritas in Evangelio ait: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Et in Apocalypsi viginti quatuor seniores sedentes in sedibus suis descripti sunt (Apoc. IV), ut sanctae 108.1146D| Ecclesiae dignitas, quae ex patriarchis et apostolis progenita est, per hanc sessionem in coelesti regno exprimatur. Haec ergo vacat navibus, quia in periculo praesentis vitae constituta, mysterio Dominicae crucis innitens, procellam persecutionum, per Dei misericordiam, superare contendit; nec non a terrenis negotiis vacans per praedicatores sanctos rete Evangelii in mare istius mundi mittit, ut homines ab undis turbulentis saeculi erutos ad portam quietis et ad libertatem futurae patriae perducat.

Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. Aser, qui beatitudo interpretatur, nullum melius quam Redemptorem nostrum significare potest, in quo est nobis spes aeternae beatitudinis, sine quo 108.1147A| ad veram beatitudinem nemo perveniet, quia ipse ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). Et iterum: Ego sum, inquit, ostium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur et pascua inveniet (Joan. X). Et iterum: Ego sum, ait, via, veritas et vita (Joan. XIV). Aser ergo iste habitabat in littore maris, et in portubus morabatur, quia devicto mortis principe, simulque ipsa morte destructa, victor triumphans resurrexit in gloria, ascendensque in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, sed in quiete aeternae beatitudinis manens judicii exspectat diem, donec omnes inimici ejus subjiciantur pedibus illius, quando unicuique certam remunerationem secundum propria 108.1147B| reddet merita. Possunt etiam non incongrue in Aser significatione accipi sanctorum animae, qui jam, transcensis fluctibus saeculi, et superato persecutionum aestu in portu quietis aeternae consistunt, nec jam ad praesentis vitae labores ultra redeunt, sed cum rege suo victores existentes, non laborando sed regnando nostram militiam quantum decet precibus juvant, nosque triumphare quandoque multum desiderant, ut aeterno gaudio secum perpetualiter fruamur.

Zabulon vero et Nephtalim obtulerunt animas suas morti in regione Romae. In Zabulon et Nephtalim apostoli et apostolici viri, qui ducatum in Ecclesia fideliter gerunt, designantur; ex ipsis enim tribubus quae in Galilaea possessionem acceperunt, ubi Dominus 108.1147C| noster Jesus Christus maxime docuit, fuerunt primi apostoli qui sunt principes Ecclesiarum de quibus dicitur: Principes Zabulon, et principes Nephtalim. Hi ergo obtulerunt animas suas morti, pugnantes in regione Romae, quae interpretatur videns aliquid vel excelsa, quando pro fidelium salute et dilatione Ecclesiae, quod Nephtalim sonat, vel pro coelesti gloria, quam animo intendebant, usque ad mortem certavere, nec ullis persecutionum molestiis ab hac intentione ac studio averti potuerunt; sed in agone Christiana perseverantes coronam gloriae pro suis certaminibus in coelesti regno consecuti sunt (Eph. VI).

Venerunt reges, et pugnaverunt. Pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Magedon, et tamen 108.1147D| nihil tulere praedantes. Reges Chanaan maligni sunt spiritus, principatus videlicet et potestates tenebrarum harum, qui persecutiones et bella in mundo Christi militibus excitant: quae Chanaan, qui interpretatur motus eorum, significat. Pugnaverunt ergo reges isti in Thanach, hoc est, in humilitate, juxta aquas Magedon, quod nomen pomorum ejus sonat, cum per fictionem falsae humilitatis decipere, et ad illecebras voluptatum ab abstinentia servos Christi retrahere satagunt. Inde est quod serpens antiquus in paradiso protoplastis nostris blandiendo suggessit, et ad id quod voluit, illiciendo pertraxit, dicens ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De 108.1148A| fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur (Gen. III). Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam moriemini. Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Sed isti reges per potentiam veri regis, et Salvatoris nostri Jesu Christi oppressi nihil tulere praedantes, quia contra Ecclesiam pugnando, licet blandirentur, licet mortem minarentur, nihil proficiebant, nihil capiebant, quia portae inferi adversus eam non praevalebunt (Matth. XVI). Insidiatur quippe serpens calcaneo ejus, sed ipsa conteret illius caput, cui potestas a rege suo data est calcandi super serpentes, 108.1148B| super scorpiones et super omnem virtutem inimici (Gen. VI; Luc. X).

De coelo dimicatum est contra eos. Stellae manentes in ordine et cursu adversum Sisaram pugnaverunt. De coelo, inquit, dimicatum est contra eos, quia divino nutu hoc bellum dispositum est, et coelesti virtute hostes sunt universi prostrati. Nam stellae, hoc est, sancti, de quibus per Prophetam scriptum est: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI); et Apostolus: Stella, ait, ab stella differt in claritate (I Cor. XV), manentes in ordine et cursu suo, quia singuli ea vocatione qua illos Deus vocavit in illa permanentes, secundum id quod divina gratia eos posse concedit, utiliter laborant contra Sisaram spiritalem, hoc est, 108.1148C| contra mundi principem, qui merito gaudii exclusio dici potest, quia veri gaudii semper extraneus et expers est, instanter pugnant, dum per omne tempus praesentis vitae intus forisque adversus eum belligerare non cessant.

Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumin, torrens Cison. Quid per torrentem, nisi repentina subversio demonstratur? Cison vero impegerunt vel duritia eorum interpretatur. Et quid hoc nomine nisi pravorum malitia designatur? In illam enim impingentes, ruinam mortis omnes impii et hostes plebis Dei sibi consciverunt perpetuae. Unde in Proverbiis dictum est: In insidiis suis capientur iniqui (Prov. XI). Et item: Excaecavit, inquit, illos malitia eorum (Sap. II). Torrens enim propter transitum 108.1148D| decursum aquarum, simul autem propter hiemem, quam habet diversarum tentationum at que tribulationum, praesens vita recte nominatur, quae traxit cadavera impiorum, quia morticinia peccatorum propter scelera multa ad perditionem tradit perpetuam, in stagnum videlicet inferni, ubi cruciatum sentient tormentorum. Inde Cadumin, quae interpretatur resurrectio inutilis, ibidem commemoratur, quia non ad requiem in novissima die resurgent impii, sed ut cum diabolo et angelis ejus trudantur in ignem aeternum.

Conculca, anima mea, robustos; ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium. Exhortatur semet cohors 108.1149A| sanctorum ut contemnat saevitiam persecutorum, qui licet corpus, hoc est, rem corruptibilem occidere possint, animam tamen sine fine manentem necare non possunt (Matth. X). Ungulae, inquit, equorum ceciderunt fugientibus impetu. Quid enim designatur per ungulam equi, nisi finis superbi? Cadit ergo ungula equi sub fugientium impetu, cum omnis superborum contumacia, quae res caducas et fugitivas sequitur. in fine praesentis vitae conteritur; ruentque fortissimi hostium in praeceps, quando post factum judicium disperient de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem, et demergentur in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Dominum.

Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini; maledicite 108.1149B| habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. Quid per terram Meroz, nisi vanitatem istius mundi, vel fluxum desideriorum carnalium intelligere possumus, quae omnis prophetia sacra improbat ac detestatur? Meroz enim aqua exsecramentorum interpretatur, et merito aqua exsecramentorum mundana desideria nominantur, quia haec testamenta divina velut inutilia, imo magis noxia famulis Dei, interdicendo exsecrantur. Hanc angelus Domini, hoc est, apostolicus coetus, et omnis ordo sanctorum doctorum maledicere mandat, quia omnibus se sequentibus noxiam praebet, omnesque habitatores ejus ipsa maledictione comprehendit, quia amatores suos se sequentes ad vae perpetuum ducit. Ipsi ergo non venerunt 108.1149C| ad auxilium Domini in adjutorium fortissimorum ejus, quando apostolis praedicantibus in toto orbe Evangelium credere nolebant, nec verbum Dei recipere consentiebant. Et ideo in voluptatibus suis corrupti et abominabiles facti sunt; quia auctorem vitae contemnendo, iniquitatem in cordibus suis moliti sunt. Potest et Judaicus populus terrae Meroz nomine non inconvenienter accipi, qui se sacramento constrinxit, quando legem accipiens dixit: Maledictus omnis qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit (Deut. XXVII). Hac enim maledictione omnes constricti sunt, quos Christi gratia de maledicto legis non liberavit. Bene ergo habitatores terrae hujus angelus Domini maledicit, quia non venerunt 108.1149D| ad auxilium in adjutorium fortissimorum ejus, cum praedicatoribus sancti Evangelii non solum non adjutores, sed adversarii ubique reperti sunt. Unde ipse mediator Dei et hominum, qui propter incarnationis mysterium magni consilii angelus nuncupatus est, in Evangelio legitur exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quare non egissent poenitentiam, dicens illis: Vae tibi, Carozaim, vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis (Matth. XI). Hinc item ad legisperitos ait: Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae. Ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. 108.1150A| XI). Hinc Paulus in Actibus apostolorum testificans Judaeis Jesum esse Christum: Contradicentibus autem illis et blasphemantibus, excutiens vestimenta, dixit ad eos: Sanguis vester sit super caput vestrum, mundus ego ex hoc ad gentes vadam (Act. XVIII).

Benedicta inter mulieres Jael, uxor Aber Cinei, benedicatur in tabernaculo suo. Diximus supra quod Jael, quae interpretatur ascensio, sive requies Dei, significaret Ecclesiam ex gentibus congregatam, quae ascensu virtutum in sublime extollitur, et in cujus mansuetudine atque devotione Spiritus Dei requiescere dignoscitur. Haec inter mulieres benedicitur, quia ab omnibus sanctis animabus opportune laudatur, quae etiam fuit uxor Aber Cinei, cum Christi regis et Domini nostri triumphatoris utique mortis 108.1150B| sponsa nobilissima esse praedicatur; nam Aber certamen iniens, et Cineus possessio vel aerarius meus interpretatur. Et quis melius certamen iniens nominari potest, quam Redemptor noster qui conflixit cum mundi principe, eumque morte sua superans possessor factus est coeli et terrae, de quo dixit Apostolus: Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Phil. II). Benedicatur, inquit, Jael in tabernaculo suo, hoc est, in Ecclesia catholica, quae est per universum orbem diffusa, ibi etiam fides 108.1150C| gentium laudatur, praedicatur, atque ubique diffamatur.

Aquam petenti lac dedit, cum diabolo in membris suis luxuria et libidine atque avaritia aestuanti mortalitatis simplicitatem opposuit. Et in phiala principium obtulit butyrum, cum in doctrina apostolorum praecipuae dilectionis ostenderat donum.

Sinistram manum misit ad clavum, et dextram ad fabrorum malleos. Quid per sinistram manum, nisi exterioris hominis actus, et quid per dexteram, nisi interioris studium exprimitur? Manum ergo sinistram misit Jael nostra ad clavum, cum ad similitudinem crucis Christi carnalia in se abstinendo mortificavit desideria; et dexteram ad fabrorum malleos, cum intentionem 108.1150D| animi sui ad meditandum praeparavit libros sanctorum apostolorum ac prophetarum. Ipsi sunt enim veri artifices, qui armaturam coelestem in domo sanctae Ecclesiae fabricant, ac militibus Christi ad dimicandum contra hostes spiritales tradunt. Bene ergo dictum est, quod Jael ambabus manibus in clavo et malleis occupata, inimicum populi sui percusserit, quia praedicando legem Dei, ac bona exempla virtutum ostendendo, hostem saevissimum necavit.

Percussitque Sisaram, quaerens in capite vulneris locum, et tempus valide perforans. Clavo ergo cum sive palo cum malleo interfecit, perforans tempus capitis: quia superbiam, quae caput totius peccati est ( Initium enim omnis peccati superbia [Eccli. X] ), per 108.1151A| humilitatem passionis Christi in cordibus humanis interemit. Inter pedes ejus ruit, defecit et mortuus est; ante pedes illius volvebatur et jacebat exanimis et miserabilis. Praedo nefandus inter pedes mulieris ruere ac jacere, et mortuus esse describitur, quia hostis antiquus sub pedibus Ecclesiae superatus, prostratus atque contritus esse dignoscitur, cum per potestatem sibi a Christo collatam, omnem mortis dominationem vincendo damnat atque conculcat. Unde in Genesi Dominus de muliere ad serpentem ait: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III). Hinc et Salvator in Evangelio discipulis ait: Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Jacet ergo exanimis ac miserabilis 108.1151B| ipse vastator nefandissimus ante pedes mulieris, cum quotidie per fidem, spem ac patientiam fidelium mortificatur, et ad extremum absorbetur in victoria. Nec jam ultra erit mors, neque luctus, neque clamor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI).

Per fenestram prospiciens ululabat mater ejus, et de coenaculo loquebatur. Quae est enim mater hujus spiritalis Sisarae, hoc est, omnium iniquorum, nisi impietas quae mater atque inventrix est universae iniquitatis. Unde in libro Jesu filii Sirach scriptum est: Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus (Eccle. X). Dolet enim ac quodammodo ululat haec mater in cordibus impiorum, cum deficere idololatriam per praedicationem Evangelii in toto orbe considerat, ac per 108.1151C| fenestram atque coenaculum fastus mundani prospiciens, taliter loquitur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? Quid sunt quadrigae et currus diaboli, nisi homines diversis erroribus atque vitiis dediti? Princeps enim mundi, qui regnat super universos filios superbiae, velut potentiorum in malitia et regnum nequitiae tenens quadrigas agit. Non illi satis est uni equo ascendere, plurimos simul agitat, plurimos simul plagis tortis verberis cogit. Quoscunque videris in luxuria turpiores, in incredulitate saeviores, in avaritia tetriores, in impietate flagitiosiores, scito hoc de quadrigis esse Pharaonis, ipsis sedet, ipsos currui suo subjungit, in ipsis fertur et volitat, et per apertos scelerum campos effusis eos agit habenis.

108.1151D| Una sapientior caeteris uxoribus ejus haec socrui verba respondit: Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei. Diximus supra impietatem, quae idololatriam primum invenit, matrem esse Sisarae hujus spiritalis, quia membra ejus, hoc est, impios et peccatores in variis sceleribus nutrit ac fovet. Nunc vero quia uxor ejus hic commemoratur sapientior caeteris, hanc non inconvenienter mundanam sapientiam accipere possumus. Nam sicut de sapientia divina a Salomone dicente scriptum est: Hanc amavi, et exquisivi eam a juventute mea, et quaesivi sponsam assumere, et amator factus sum formae illius ( Sap. VIII): ita et gentilium solertia philosophiam mundanam praeposuit opibus terrenis ac rebus universis. 108.1152A| Haec vero temporibus suis impietati favebat, cum cultum daemoniorum laudabat, ac ideo huic matri nequissimae quasi blandiendo loquebatur, cum potentiam falsorum deorum ore nefando mundum regere attestabatur, omnium regum praelia atque victorias eorum virtuti ascribebat, praesentiumque rerum jucunditatem, quasi pulcherrimam, illorum honori convenire dicebat. Unde subsequitur dicens: Vestes diversorum colorum Sisarae traduntur ad praedam, et supellex varia ad ornanda colla congerit. Vestes diversorum colorum possumus ornamenta intelligere idolorum, vel carmina poetarum, quae ad honorem deorum suorum diversis metris gentiles condiderunt; et supellectilem variam, diversa officia falsorum sacerdotum, quae idolis suis studiosissime 108.1152B| impendebant. Sed haec omnia sicut frivola fuerunt in aestimatione, sic etiam turpia apparebant in actione. Unde Debbora spiritalis canticum suum finiendo, ita conclusit, dicens: Sic pereant omnes inimici tui, Domine; qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Perient peccatores a facie Dei et justi exsultabunt in conspectu Dei, delectantes in laetitia. Quod autem ait: Qui diligunt te sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent, vel tropice ex splendidissimo elemento gloriam maximam sanctorum in coelis per comparationem demonstrat; vel secundum mysterium similitudinem incorruptionis humanitatis Christi, qui sol justitiae appellatur (Matth. IV), sanctis in futura vita promittit; unde Joannes apostolus in Epistola sua ad credentes 108.1152C| scribens ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est (I Joan. III).

CAPUT XIV. Quod filii Israel traditi sunt propter peccata sua in manus Madian septem annis, et oppressi sunt valde.

(CAP. VI.) Postquam canticum illud propheticum Debborae et Barach expletum est, scriptor historiae ad ordinem narrationis suae redit, atque rei gestae cupit ostendere veritatem, ita dicens: Quievitque terra per quadraginta annos. Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis, et oppressi sunt valde ab eis. Quiescit terra, donec quiescit peccatum. Moveri autem 108.1152D| dicitur terra, hoc est, hi qui habitant terram, cum animas hominum movere coeperint et perturbare peccata. Et ideo scriptum est hoc, quod nunc praesens lectio continet, et quievit, inquit, terra quadraginta annis. Et fecerunt filii Israel malignum in conspectu Domini, et tradidit eos Dominus in manu Madian annis septem. Et invaluit manus Madian super Israel. Dum esset ergo justitia in terra, id est, in his qui habitant terram, quievisse dicitur terra. Cum vero increvit iniquitas, et fecerunt malignum in conspectu Domini, tunc tradidit eos, inquit, Dominus in manus Madian annis septem. Nec dicuntur invaluisse Madianitae super populum Domini, donec praecepta Domini populus custodivit. Cum vero negligere 108.1153A| coepit mandata divina, robustior et validior adversum eum effecta est hostium manus. Et adversum illum quidem priorem populum corporales insurgebant hostes, cum deliquisset; adversus nos autem qui Israel secundum Spiritum dicimur, spiritalis sine dubio hostis insurgit, cum mandata Dei negligimus, et cum Christi praecepta contemnimus, validior adversum nos efficitur daemonum manus, et tradimur etiam nos inimicis, cum discedimus a gratia. Sed videamus quid accidit eis qui traditi sunt pro peccatis suis.

Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian, et Amalec et caeteri orientalium nationum, et apud eos figentes tentoria, sicut 108.1153B| erant in herbis, cuncta vastabant, usque ad introitum Gazae, etc. Haec quidem patiebatur ille, qui erat secundum carnem, Israel. Seminabat terram; sed quoniam pro peccatis suis traditus erat insurgentibus inimicis, pro frugibus metebat corruptionem. Nobis vero qui secundum Spiritum Israel nominamur, quid tale accidere potest consideremus. Est quando seminamus, et non possunt inimici corrumpere semina quae seminamus, non possunt insidiari agriculturae nostrae. Est autem quando seminamus, et corrumpuntur quae seminamus. Paulus nos apostolus de hac seminandi docet differentia. Audi ergo ipse quid dicit: Qui seminat, inquit, in carne, de carne metet corruptionem; et qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. Isti sunt ergo quorum 108.1153C| semina Madianitae corrumpunt, qui in carne seminant; isti sunt, quorum fructus exterminantur et pereunt. Illa autem semina, quae in spiritu seminantur, non possunt Madianitae corrumpere. Non enim possunt adversariae potestates ascendere ad spiritales campos, et novalia Spiritus temerare eorum, qui non seminant super spinas, sed innovant sibi novalia. Sed et illud addendum est (volo enim et me ipsum vobiscum pariter commonere) de cautela seminum et spiritalium fructuum diligentia. Frequenter accidit, ut aliquis in opere spiritali multum desudans, fructus complurimos fecerit et repleverit horrea sua justitiae frugibus, et multa bona opera recondiderit in conscientiae suae conclavi; postea vero si negligat, et post laborem proclivus ad voluptates et luxurias 108.1153D| vergat, omnia illa bonorum semina et fructus sancti operis, dominante libidine, corrumpentur. Cum enim subintroierit peccatum, et captivaverit hominis sensum, ut jam non respiciat ad mandata Dei, nec arduam virtutis viam libenter ascendat, depereunt omnia quae prius fuerant in horrea conscientiae congregata. Propterea ergo Scripturae sanctae nobis servanda commonitio est, dicentis: Omni custodia serva tuum cor (Prov. IV); custodiendum est igitur cor ab omni peccato, et praecipue in tempore persecutionis. Si cui enim accidat, ut in aliquo quidem tempore congreget fructus justitiae, conquirat opera virtutum, et omnibus se probatissimis excolat disciplinis; in persecutionis vero tempore neget 108.1154A| fidem; iste omnia condita sua evacuavit, et ex omnibus facultatibus suis nudus repente et inanis effectus est, quia diu quaesitus, et multo vix labore collecto subito omnis effusus est labor; et sicut dicit propheta: Omnes justitiae ejus, quas fecit, non commemorabuntur (Ezech. XVIII).

Ipsi enim universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa operiebant innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. Esto, convenerint adversum Israel Madianitae, qui interpretantur extra judicium. Esto, isti convenerint adversum Israel, qui extra judicium Dei sunt, et qui extra legem peccaverunt, et extra legem peribunt (Rom. II). Esto, convenerit et Amalec, qui et ipse interpretatur populus ablingens. 108.1154B| Esto, et haec natio terrena et ventri ac gulae dedita impugnare venerit Israel, carnalis spiritualem Israelem. Quid est hoc, quod etiam filii Orientis his admiscentur, et cum ipsis ad impugnandum Israel venire dicuntur? Diceres enim mihi, auditor, si scriptum esset quia filii Occidentis convenerunt cum ipsis, nihil quaererem; diceres enim mihi allegoricis legibus, quia filii Occidentis sunt filii tenebrarum, et ipsi junguntur illis gentibus, et quae extra judicium Dei sunt, et quae ventri deditae, impugnant eos qui mente Dominum videre contendunt. Nunc autem cum dicatur quia filii Orientis venerunt cum Madian et Amalec, quomodo haec possunt competenter exponi? Videamus ergo si possimus in tam difficilibus locis Scripturae dignum aliquem in his sensum divinis 108.1154C| paginis invenire. Omnis qui super se nomen suscipit Christi, filius efficitur Orientis; sic enim scriptum est de Christo: Ecce vir Oriens nomen est illi (Zach. VI). Quisquis ergo Christi suscipit nomen, filius esse dicitur Orientis. Sed non semper qui Christi nomen accipiunt, etiam in Ecclesia permanent Christi. Si ergo videas haereticos Christi quidem nomine censeri, impugnare autem Ecclesiam Dei, et arma conferre adversum fidem Christi, impugnare populum Domini, bella suscitare adversus catholicam fidem: nolo dubites dicere, quod isti sunt quidem filii Orientis, sed cum Madianitis et cum Amalech expugnare veniunt populum Dei, quia cum paganis et cum Judaeis Ecclesiam Dei etiam haeretici persequuntur, et ipsos esse opinor qui designantur 108.1154D| in filiis Orientis. Omnis ergo, inquit, Madian et Amalech et filii Orientis convenerunt simul et ascenderunt, et supervenerunt eis, et castra posuerunt in valle Jezrael. Isti qui impugnare volunt populum Dei, castra in vallibus collocant, in dejectis et humilibus locis? In valle, inquit, Jezrael. Invenimus autem interpretari Jezrael semen Dei. Vides ubi collocant castra adversarii? Non sunt ausi ire illuc ubi videntur jam nati esse fructus spiritus, sed ubi adhuc semen Dei jacet, ubi nondum fructus ascendit. Qui enim exiit seminare verbum, seminat super omnem locum. Sed audi ipsum Dominum dicentem, quid pati soleat semen Dei: Aliud, inquit, cecidit secus viam, et venientes aves coeli diripiunt illud; quod ipse 108.1155A| in posterioribus interpretans dixit: Qui autem secus viam seminati sunt, hi sunt qui audiunt verbum Dei, et cum laetitia accipiunt. Venit autem diabolus, et tollit de corde eorum, quod seminatum est (Luc. VIII). Sic ergo et isti nunc veniunt ad semen Dei, et volunt illud tollere de corde eorum in quibus seminatum est, quia inveniunt eos in vallibus positos, et ima quaque sectantes. De illis sunt enim, qui humiliter et indigne et, ut ita dicam, Judaico intellectu suscipiunt 108.1156A| verbum Dei, et ideo possunt illud daemones rapere de corde eorum. Qui autem ab humilitate litterae ad Spiritus excelsa conscendit, et intelligentiam refugiens carnalem, sectatur in altioribus quae sunt Spiritus Dei; de isto nihil possunt rapere Madianitae, neque Amelecitae. Sed ne ipsi quidem Orientis filii depraedari eum poterunt in excelso intelligentiae spiritalis vertice constitutum. Illi ergo castra in vallibus collocant.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Quod Dominus, humiliato Israel et ad se clamante, misit prophetam qui commoneret eos de praeteritis beneficiis Dei. 108.1155|

(CAP. VI.) Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian, et clamavit ad Dominum, postulans auxilium contra Madianitas. Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi de domo servitutis, et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum, qui affligebant vos; ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum, et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhaeorum in quorum terra habitatis; et noluistis audire vocem meam, etc. Cur non dicatur 108.1155C| nomen hujus prophetae, quod valde Scripturis inusitatum est; latens causa est, non tamen nullam esse arbitror. Sed quia post verba quibus exprobravit inobedientiam populo, sequitur Scriptura dicens: Et venit angelus Domini, et sedit super quercum quae erat in Ephra: non absurde intelligitur iste angelus significatus nomine viri, ut posteaquam haec verba dixit, venerit ad quercum memoratam, et ibi sederit. Nomine enim virorum solere appellari angelos, notum est: quamvis eum qui esset angelus appellatum esse prophetam non facile nec evidenter occurrat. Eum sane qui propheta esset dictum angelum legimus. Sed si angelorum dicta prophetica nota sunt, id est, quibus futura praenuntiaverunt, cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari? Verumtamen, 108.1155D| ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium non occurrit. In Septuaginta vero ita legitur: Dominus tecum potens in fortitudine. Quod autem angelus Domini dicit, Dominus tecum potens in fortitudine, nominativus casus est, non vocativus, hoc est, Dominus tecum potens est, non, tu potens.

CAPUT II. De eo quod angelus Domini venit ad Gedeon in area virga frumentum caedentem, mandans ei ut liberet Israel de manibus hostium; de holocausto, quod ipse Gedeon Deo offerebat per ministerium angeli ad se missi.

Dixitque ei Gedeon: Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Aegypto eduxit nos Dominus? 108.1156B| Nunc autem dereliquit nos, et tradidit in manibus Madian. Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian, scito quod miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, domine mi, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. Ubi respondit, secundum Septuaginta, Gedeon ad angelum: In me, domine, hoc est, in me intende, in quo salvabo Israel? Ecce mille mei humiliores in Manasse: intelligitur praepositus fuisse mille hominum, quos Graece chiliarchos appellat Scriptura, an quid aliud. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum, et percuties Madian, quasi unum virum. Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me. Ne recedas 108.1156C| hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium et offerens tibi. Qui respondit ei: Ego praestolabor adventum tuum. Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes, carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercum, et obtulit ei. Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et panes azymos, et pones super petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes, et azymos panes, ascenditque ignis de petra, et carnes, azymosque panes consumpsit, etc. Animadvertendum est, secundum Septuaginta, quod Gedeon non ait angelo: Offeram tibi sacrificium, sed ait: Offeram sacrificium meum, et ponam in conspectu tuo. Unde intelligendum est, 108.1156D| non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre voluisse. Quod et ipse angelus evidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium, tanquam sibi sumpsit, sed ait illi: Accipe carnes et panes azymos, et pone ad petram illam, et jus effunde. Et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus Domini summum virgae, quae erat in manu ejus, et tetigit carnes, azymos, et accensus ignis de petra comedit carnes et azymos. Ita etiam ipse angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon, officium ministrantis implevit. Ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo subjecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subjecit. Denique tunc cognovit Gedeon quod angelus Domini esset. Nam hoc Scriptura continuo subdidit: Et vidit Gedeon, quoniam angelus Domini est. Prius ergo tanquam cum homine loquebatur, 108.1157A| quem tamen hominem Dei credidit, ut eoram ipso sacrificium vellet offerre, velut adjuvandus ejus praesentia sanctitatis. Quaeri potest quare Gedeon ausus fuerit sacrificium offerre Deo praeter locum ubi jusserat Deus. Praeter tabernaculum quippe suum Deus prohibuerat sacrificari sibi; cui tabernaculo templum postea successit. Tempore autem quo fuit Gedeon, tabernaculum Dei erat in Silo; atque ideo illic tantum legitime posset sacrificari. Sed intelligendum est, quod illum angelum primo prophetam putaverat, et tanquam Deum in illo consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non utique fieret; sed quoniam approbavit, et ut fieret annuit, Dei auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. Ita quippe Deus legitima illa constituit, 108.1157B| ut leges non sibi, sed hominibus daret. Unde quodcunque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus, sed potius a piis et obedientibus impletum intelligendum est, sicut Abraham de immolando filio (Gen. XXII). Nam et sic Elias extra tabernaculum Domini ad convincendos sacerdotes idolorum sacrificavit (III Reg. XVIII); quod ex praecepto Domini fecisse intelligendum est, qui ei tanquam prophetae revelatione atque inspiratione jussit ut faceret: quanquam tanta consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebruerat, ut etiam Salomon in excelsis sacrificasse inveniatur, nec ejus sacrificium fuisse reprobatum (III Reg. III). Et tamen notantur reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi contra legem Dei populus sacrificare 108.1157C| consueverat; et qui destruxit, majore praedicatione laudatur. Ita Deus consuetudinem populi sui, qua praeter ejus tabernaculum, tamen non diis alienis offerebat, sed Domino Deo suo, sustinebat potius quam vetabat, etiam sic exaudiens offerentes. Hoc autem quod Gedeon fecit, quis non intelligat per angelum procuratum, ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa commendaretur? cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa ignis commemoratur exiisse, quo sacrificium consumeretur. Sive enim per aquam, quam percussa effudit in eremo, sive per ignem donum Spiritus sancti significatur, quod ditissime Dominus Christus effudit super nos. Nam et in Evangelio significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse ait: Si quis sitit, veniat et bibat. 108.1157D| Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Ubi evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Significatum est et per ignem, ubi veniente illo super congregatos legitur: Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II). Et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere super terram (Luc. XII). Gedeon namque cum sub arbore quercu tritici messem virga caederet, et a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, accipiens ab eo oraculum, ut a potestate hostium in libertatem populum Dei reduceret. Iste Gedeon figuram nimirum Christi gestabat, qui sub umbra sacrae crucis, praedestinato incarnationis 108.1158A| futurae mysterio, constitutus, rectitudine judicii, quasi per virgam, electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat. Hic ergo Gedeon cum audisset ab angelo quod, deficientibus populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, protinus haedum coxit, cujus carnes secundum praeceptum angeli simul cum azyma super petram posuit, et jus carnium desuper effudit: quae dum angelus virgae cacumine contingit, statim de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est. Quo judicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi, Paulo attestante: Petra autem, inquit, erat Christus (I Cor. X). Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne 108.1158B| sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates purgaret animorum: caro enim haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam et dixerunt: Quis nos cibabit carne (Num. XI). Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram de qua ignis exivit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Advertit igitur vir et doctus et praesagus futurorum superna mysteria, et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium immolavit Deo, quo facto manifestissime revelavit 108.1158C| per adventum Domini omnia gentilitatis abolenda esse sacrificia, solumque sacrificium Dominicae passionis Deo pro redemptione nostra religione populi deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septiformis spiritualium plenitudo virtutum, sicut Isaias dixit, inhabitabat (Isa. XI). Quid est frumentum virga caedere, nisi rectitudine judicii a vitiorum paleis virtutum gratias separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant, qui haedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolare, carnesque super petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus 108.1158D| (I Cor. X)? Carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas etiam carnales a se cogitationes exinanivit: quasi enim res ex carne liquida in petra funditur, quando mens a cogitationum carnalium fluxu evacuatur, quae tamen mox angelus virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia a redemptore spiritus tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat: perfecte enim et solerter invigilat, ut non solum perversa agere 108.1159A| renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur, tergeat.

CAPUT III. Quod spiritus Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer ut se sequeretur, et de signo velleris quod idem Gedeon postulavit a Domino.

(IBID.) Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut se sequeretur. Misitque nuntios in universam Manassem, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Azer et Zabulon, et Nephtalim, qui occurrerunt ei. Vocavit, inquit, post se Abiezer, qui utique nusquam erat. Interpretatur autem Abiezer patris mei auxilium; non ergo hominem aliquem, sed patris summi 108.1159B| Gedeon invocasse videtur auxilium. Mittit interea et auxilia convocari, conveniunt populi, et omnis ad Gedeon exercitus congregatur.

Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facies per manum meam Israel, sicut locutus es, ponam vellus hoc lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. Factumque est ita, ut de nocte consurgens, expresso vellere, concham rore repleverit. Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere; oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat, et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra, etc. Praevidit ergo mysterium 108.1159C| victoriae Gedeon, et tamen, licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, ut una nocte lanae vellus in area poneret, et esset super illud tantummodo ros, et super omnem terram siccitas; et rursus similiter poneret vellus, et super totam terram ros plueret, et siccitas esset in vellere. Quaerit fortasse aliquis utrum quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus jam fuerat indiciis informatus? Absit. Non enim ille ambiguus erat, sed nimirum futura mysteria praevidebat, quae etiam providus diligentissime explorabat, ut amplius crederet mysterium, dum intellexisset oraculum. Quid ergo vellus complutum et area sicca? et postea compluta area, sicco vellere? nisi quod primo una gens Hebraeorum habebat 108.1159D| gratiae mysterium, totus orbis vacuus erat; nunc autem in manifestatione Christi totus orbis hoc habet, illa vacua est. Area enim illa totum orbem terrarum significat. Denique quando totus orbis infructuoso cultu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere. Postea vero quam oves perierant domus Israel, quae sub figura velleris demonstrabantur, et oves illae fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum, gratiamque suam imber ille divinus in corda gentium dirivavit. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit; Judaei vero prophetia et omnibus charismatibus carent. Nec mirum si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus prophetici 108.1160A| imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus desuper, ne pluant super eam pluviam (Isa. V). Idcirco autem illam gentem velleris nomine significavit, vel quia spolianda esset auctoritate doctrinae, sicut oves vellere, vel quod eamdem pluviam, quam nolebat sibi per praepositos praedicari, aliis, id est, incircumcisis gentibus sciret revelari.

CAPUT IV. Sermo Domini ad Gedeon, mandans ut a se dimitteret populi multitudinem, ubi eum viginti duo millia virorum dimiserunt, et tantum decem millia cum eo remanserunt.

(CAP. VII.) Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus, ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum. Loquere ad populum, et cunctis audientibus 108.1160B| praedica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt ex populo viginti et duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. Quid est quod formidolosi et timidi, postquam eis praedicatum est quod formidolosi a castris secederent, per numerum vicies, et bis millenarium recessisse inventi sunt? nisi quod omnes, qui in unitate fidei, et dilectionis societate non permanent, merito a Christi militia, ubi spiritales trucidantur hostes, ut reprobi abjiciuntur: binarius enim numerus, qui ab unitate primus dividitur, non semper bonam in Scripturis sacris, sed aliquando contrariam significationem habet. Nota, lector, quod in viginti duobus undenarius, qui transgressionem 108.1160C| legis significat, bis est comprehensus, et intelliges quod qui unitatis et dilectionis foedera non servat, transgressor est legis. At contra qui constantes animo in bello reperti sunt, millenario numero per decem multiplicato notati inventi sunt. Denarius enim numerus in illa progressione, quae fit a decem usque ad centum, unus ac primus est; et ideo significare unitatem fidei ac societatem sanctae dilectionis valet. Decem ergo praecepta sunt legis. Unde apparet quod quisquis legis fidelis exsecutor est, fidei et charitatis verissimus custos est. Nec illud sine mysterio esse videtur quod in monte Galaad viginti duo millia recedere a castris Gedeon perhibentur, ubi decem millia permanserunt; Galaad quippe acervus testimonii interpretatur, ubi Judaeorum formidolositas, 108.1160D| et gentium constantia probata est: quia cum illi litteram legis habentes praesentis vitae bona amittere metuebant, et ob hoc ad fidem Christi convenire nolebant, quasi degeneres ac reprobi abjecti sunt; isti vero spiritaliter legem et prophetas intelligentes, et ob hoc futura bona sperantes, constanti animo Christi gratiam appetebant, unde se salvari posse in aeternum credebant.

CAPUT V. De probatione populi ad aquas, ubi de decem millibus tantum ad bellandum trecenti permanserunt, quos cum tubis, lampadibus et lagenis armavit.

(IBID.) Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi, ut tecum vadat, ipse pergat; 108.1161A| quem ire prohibuero, ipse revertatur. Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat, etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os 108.1161B| rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes 108.1161C| magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. Unde Graecorum nomine Apostolus omnes gentes significat, cum dicit: Judaeo primum, et Graeco, et Judaeis et Graecis (Rom. I); saepe ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium Graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. Iste quippe numerus et in vernaculis Abrahae advertendus est, per quos fratrem ab hostibus liberavit, quando eum Melchisedech in magno mysterio benedixit (Gen. XIV). Quod enim exuberant illic decem et octo (nam trecenti decem et octo fuisse referuntur), videtur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est, tertio, quod futurum erat sub gratia. Nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Singula 108.1161D| vero tempora senario numero significata sunt propter perfectionem; nam ter seni decem et octo sunt. Unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quam curvam Salvator cum invenisset erexit, a diaboli alligamento, ut Evangelium indicat, solvit (Luc. XIII). Nam quod ita isti probati sunt, per quos vinceret Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemptibilia et ignobilia eligit Dominus (I Cor. I); pro contemptu enim habetur canis. Unde dicit: Non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus (Matth. XV). Et David, ut se tanquam contemptibilem abjiceret, canem se appellavit loquens ad Saul (I Reg. XXIV). In omnibus pene veterum gestis mysteria 108.1162A| designantur ingentia, sicut etiam in hoc loco fieri videmus: quia hi qui descendunt ad aquam, id est, qui ad baptismi gratiam conveniunt, non debent procidere in terram, nec flectere genua sua, et cedere tentationibus ventris, sed stare fortiter et constanter, sicut et Apostolus dicebat: Remissas manus, et dissoluta genua erigite, et gressum rectum facite semitis vestris (Hebr. XII). Venisti ad aquam baptismi; istud est certaminis et pugnae spiritalis initium. Hinc tibi adversum diabolum nascitur pugnae principium; si remissior fueris, si flecti facile potueris, quomodo pugnabis, quomodo stabis adversum astutias diaboli? Propterea et Apostolus clamat: State ergo, et nolite iterum jugo servitutis haerere (Galat. V). Et iterum dicit: State in Domino (Philip. IV). 108.1162B| Et tertio dicit: Quomodo tunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III). Ille ergo probabilis, ille electus est, qui posteaquam ad aquas baptismi ventum est, flecti ad necessitates terrenas et corporeas nescit, qui vitiis non indulget, neque ob peccati sitim sternitur pronus. Sed et quod dicit eos manu vel lingua aquam lambere, non absque sacramenti quadam significantia hoc mihi videtur: innuit scilicet, quod et manu et lingua operari debent milites Christi, hoc est, opere et verbo; quia qui docet et facit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Quod autem etiam similitudinem canis lambentis Scriptura posuit, videtur mihi istud animal hoc in loco propterea nominatum, quod supra omnia caetera animalia amorem dicitur proprii domini servare, 108.1162C| nec tempore nec injuriis oblitterare in eo fertur affectus. Trecenti ergo soli, qui sacramenti hujus imaginem praeformabant, isti electi, isti probati, isti ad victoriam consecrati: qui et ipso numeri sacramento obtinere adversarios possent. Trecenti etenim sunt, qui tertio centena multiplicant, et perfectae Trinitatis numerum ferunt, sub quo numero omnis Christi censetur exercitus, in quo obtinemus, ut etiam nos mereamur ascribi. Cum trecentis Gedeon ad praelium perrexit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus, lagenis armavit. Nam, sicut illic scriptum est, accensas lampades miserunt intra lagenas, et tubas in dextera, lagenas autem in sinistra tenuerunt, et ad hostes suos cominus venientes, cecinerunt tubis, lagenas confregerunt, lampades apparuerunt, 108.1162D| et hinc tubarum sonitu, illinc lampadum coruscatione territi sunt hostes, et in fugam conversi. De hoc namque bello per prophetam dicitur: Jugum enim oneris ejus, et sceptrum pastoris ejus superasti, sicut in die Madian. Eripiens quippe gentilitatem Dominus superavit jugum oneris ejus, cum eam adventu suo ab illa daemonicae tyrannidis servitute liberavit. Superavit et sceptrum exactoris ejus, cum regnum ejusdem diaboli, qui pro pestifera perpetratione vitiorum consueverat debita tributa poenarum exigere, de fidelium corde destruxit. Quid hoc est, quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur et adventui Redemptoris nostri istius pugnae victoria comparatur? An indicare nobis propheta 108.1163A| studuit quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum illa sub Gedeon duce pugnae victoria designavit? Talia illic nimirum acta sunt, quod quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quis contra arma veniens arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ipsa attestante didicimus ne parvi haec quae facta sunt pendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens, Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). 108.1163B| Hunc Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit; Gedeon quippe interpretatura circumiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum virginis venit. Quid est circumiens in utero? nisi omnipotens Deus sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens, in quo utero et incarnatus esset, et clausus non esset; quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. Madian vero interpretatur de judicio. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit; et idcirco de judicio vocantur, quia alieni 108.1163C| gratia Redemptoris justae damnationis meritum etiam in vocabulum nominis trahunt. Contra hostes Gedeon cum trecentis pergit ad bellum. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo interducto centenario numero designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis; cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecta sentire. Notandum vero est quod iste trecentorum numerus in T littera continetur, quae crucis speciem tenet, cui si super transversam lineam id quod in cruce eminet adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in T littera continetur, et per T litteram, 108.1163D| sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt, quibus dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI). Qui sequentes Deum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde et per Ezechiel certe in his trecentis, qui in T littera, sicut supra dictum est, continentur, hoc exprimit, quod ferrum hostium crucis ligno superetur (Ezech. IX). Ductique sunt ad fluvium ut aquas biberent; quique aquas flexis genibus hauserunt, a bellica intentione remoti sunt: aquis namque doctrina sapientiae, stante autem genu recta 108.1164A| operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt, genu flexisse perhibentur, ab illorum certamine prohibiti recesserunt: quia cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, a rectitudine operum non inflectunt; omnes quippe tunc bibisse aquam, sed non omnes recto genu fecisse narrati sunt. Reprobatique sunt qui genua, dum aquas biberent, inflexerunt, quia, attestante Apostolo, non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Quia enim, ut diximus, dissolutio operum in ipsa genuum incurvatione signatur, recte rursum per Paulum dicitur: Remissas manus, dissolutaque genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, (Hebr. XII). Hi igitur Christo duce ad bellum procedunt, 108.1164B| qui hoc quod ore annuntiant, opere ostendunt, qui fluenta doctrinae spiritaliter hauriunt, nec tamen in pravis operibus carnaliter inflectuntur; quia sicut scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV). Itum est ergo ad praelium cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis. Atque iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi? Cecinerunt tubis; intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis lampades ostensae sunt, quarum coruscante luce hostes territi in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor praedicantium, in lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui despecta salute corporis hostes suos moriendo prosternerent, eorumque 108.1164C| gladios non armis et gladiis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri, sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus consonuerunt. Cecinerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis opponunt; resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscare conspiciuntur, lege veritatis facta, quod in pugna venirent crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur; lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent; apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur; id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent; coruscaverunt 108.1164D| miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent, quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent. Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt ante lampades, quia nimirum per persecutores sanctae fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt; post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in fugam versi sunt, quia pavore conterriti a persecutione fidelium cessaverunt; praedicationem scilicet tubarum, fractis lagenis corporum, visis timuerunt lampadibus miraculorum. Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextero enim habere dicimus quidquid pro magno pensamus; 108.1165A| pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas, et lagenas in sinistra tenuerunt: quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam, atque in dextera lagenam tenet. Si enim primo loco gratia praedicationis accenditur, et posteriore utilitas corporis, certum est quod dextris tubae et lagenae sinistris teneantur.

CAPUT VI. Praeceptum Domini ad Gedeon, ut in castra Madianitarum descenderet, ubi somnium quemdam narrare audiens, confortatus est, et per trecentos viros castra Madian fugavit.

108.1165B| (IBID.) Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, descende in castra, quia tradidi eos manui tuae. Sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus. Cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae. Septuaginta: Gedeon quoque ipse et Phara puer ejus in partem quinquaginta, qui erant in castris. Quod Latini quidam codices habent: In eam partem, in qua erant quinquageni custodes in castris; alii vero: In partem quinquagesimam in castra. Obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit: si aut ea pars castrorum erat, quam servabant quinquaginta custodes, aut si quinquageni intelligendi 108.1165C| sunt, circumquaque servasse in unam partem, isti descenderunt ubi erant quinquaginta.

Madian autem et Amalech, et omnes orientales populi fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arenae, quae jacet in littoribus maris. Qui de coelestibus loquitur, qui de spiritalibus disserit, qui mysteria regni coelorum revelat, ille buccina concinit. Ille de tuba loquitur, qui de magnis et maximis loquitur, qui scientiam Christi humanis auribus pandit. Sed cur et cornea dicitur buccina? Quia et de sancto dicitur: Cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. III). Unde et uniuscujusque buccina dicitur cornea, in eo quod multiplicem scientiam Christi, et crucis ejus, quae in cornu designatur, disserit sacramenta. Cum hac 108.1165D| ergo buccina militantes et cum hac pugnantes vincimus alienigenas, et hostes in fugam vertimus, etiamsi fuerit multitudo sicut locustae: locustis enim comparata est daemonum multitudo, quibus neque in coelo, neque in terris est sedes. Praecedat ergo et nos hoc bello operum lux scientiae, virtus, divini verbi praedicatio; pugnemus et nos in hymnis et psalmis et canticis spiritalibus concinentes et clamantes ad Deum, ut ab ipso victoriam consequi mereamur.

(IBID.) Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo, et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in Madian castra 108.1166A| descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit, et terrae funditus coaequavit, etc. Quod ille qui proximo suo somnium narravit, quod audivit Gedeon, ut de victoria futura confirmaretur, dixit se vidisse mensam panis hordeacei, volventem in castris, et percutientem tabernaculum Madian, et subvertentem: hoc intelligendum arbitror, quod de panibus, quia per contemptibilia mundi, quod significat mensa panis hordeacei, Salvator superbos fuerat confusurus. Tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis; stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium, et reliqua. Quod exclamari jussit Gedeon a trecentis suis, Gladius Domini et Gedeonis, sive 108.1166B| secundum Septuaginta, Gladius Domino et Gedeoni, id est, huic Gedeon: hoc significat, quod gladius id erat operaturus quod Domino placeret et Gedeon.

CAPUT VII. Quod Gedeon misit nuntios in omnem montem Ephraim, mandans ut descenderent in occursum Madian, et occuparent aquas.

(IBID.) Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque ad Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Jordanem. Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti 108.1166C| sunt Madian, etc. Mittit namque Gedeon nuntios in montem Ephraim, cum Redemptor noster doctores suos in populum catholicum dirigit in locum fructiferum vel crescentem ubi fructificant virtutes et altitudo contemplationis excellit, mandans ut in occursum Madian pergant, et ad bellandum contra hostes Ecclesiae se coadjungant, qui declinant judicium veritatis, quod sonat Madian, et occupant aquas usque Bethbera atque Jordanem, aquas videlicet baptismatis, quia illic hostium suffocatur exercitus, nec ultra eis progredi licebit, ubi Christi regnum succedit; quod bene significant ipsa nomina locorum: Bethbera enim interpretatur domus humilis, vel domus vesperi; et Jordanis, descensio eorum. Ibi ergo humilitas ostenditur Ecclesiae, ubi 108.1166D| occiduntur vitia et deponuntur peccata; ibique hostes repelluntur Ephraim, cum a credentibus renuntiatur diabolo, et omnibus operibus atque pompis ejus; comprehendunturque illic Oreb et Zeb, principes Madian atque interficiuntur, cum ibi triumphantur principatus atque potestates tenebrarum harum, et regnum diaboli dissipatur. Oreb enim corvus vel siccitas interpretatur, et Zeb lupus: quae duo nomina convenienter exprimunt aviditatem atque ferocitatem diaboli, qui, sicut Petrus apostolus testatur, velut leo rugiens circumit, quaerens quem devoret (I Petr. V). Occiditurque Oreb in petra Oreb, cum diabolus in sua nequitia atque duritia perit. Zeb vero in torculari Zeb, cum in ipsa pressura 108.1167A| qua tribulat ille et premit electos, superatus atque confusus dignus aeterna damnatione apparebit.

CAPUT VIII. De eo quod Gedeon, Zebee et Salmana, duces Madianos, comprehendit, et viros Sochoth sibi insultantes simul cum iis, adjunctis spinis ac tribulis, contrivit atque comminuit.

(CAP. VIII.) Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. Revertensque de bello ante solis ortum, apprehendit puerum de viris Sochoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Sochoth, et descripsit septuaginta septem viros, venitque ad Sochoth et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana 108.1167B| in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. Tulit ergo seniores civitatis, et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Sochoth. Turrem quoque Fanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis, etc. Quid per Zebee et Salmana principes Madianitarum, quos persequens Gedeon comprehendit, nisi philosophi atque haeretici, membra diaboli, designantur? Zebee enim, qui interpretatur victima, bene potest exprimere philosophos ac theologos gentilium, qui libris suis et cultibus praebebant pastum daemoniis. Salmana quoque, qui interpretatur umbra commotionis, significat haereticos, qui semper in obscuro erroris conversantes, a veritatis lumine illustrari non merentur. Tales ergo Gedeon noster 108.1167C| persequens comprehendit, turbato omni exercitu eorum, quando, turbis nationum per praedicationem Evangelii ab errore idololatriae ac schismate haereticorum ad fidem Christi conversis, soli illi erroris laqueo captivi notantur, qui caeteris causa erroris ac perfidiae exstitisse probantur, quos postmodum Gedeon gladio suo interfecit, quia in extremo examine gladio justae ultionis judex vivorum et mortuorum cum diabolo et angelis ejus in inferni eos tartarum tradit. Quod ergo viros Sochoth ac Fanuel, qui sibi persequenti hostes suos verba subsannationis atque irrisionis dixerunt, idem Gedeon post victoriam cum spinis ac tribulis contrivit, turremque Fanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis, significat quod Redemptor noster Judaeos insultantes praedicationi 108.1167D| evangelicae ac religioni Christianae post resurrectionem suam atque ascensionem ad coelos, cum actibus infructuosis ac spinis peccatorum gravatos, gladio justae vindictae comminuit atque contrivit, turremque Fanuel, hoc est, ipsam urbem Hierusalem, occisis habitatoribus ejus, subvertit, quando per Vespasianum et Titum, Romanos principes, urbe destructa, temploque succenso, habitatores ejus partim fame necati, partim gladio occisi, partimque in captivitatem abducti sunt. Hoc ipsum etiam in illis pueris Bethel quadraginta duobus, qui Elisaeum prophetam irriserunt, dicentes: Ascende, calve, ascende, calve (I Reg. II), similiter in figura praecessit. Quia sicut ibi duo ursi egredientes de 108.1168A| saltu irrisores pueros devoraverunt; sic et hi Romani principes, hoc est duo imperatores praedicti, egredientes de saltu gentium, quadragesimo secundo anno ascensionis Christi ad coelos, ipsos insultatores Dominicae passionis in Hierusalem, in Calvariae loco undique constrictos atque coarctatos interimentes deleverunt.

CAPUT IX. Ubi Israelitae postulantes dominari sibi Gedeon et filios ejus dederunt ei inaures aureas, quas tulerunt de praeda Madianitarum, unde fecit Gedeon efod, et posuit illud in civitate sua Ephra, quod fuit domui ipsius in ruinam.

(IBID.) Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian. Quibus ille ait: 108.1168B| Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus. Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: Date mihi inaures ex praeda vestra (inaures enim aureas Ismaelitae habere consueverant). Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eum inaures de praeda. Et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum. Fecitque ex eo Gedeon efod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. Quaeri solet quid sit efud vel efod, quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod 108.1168C| plerique dicunt, vel potius superindumentum, quod Ependyma Graece dicitur, vel Epomis, quod magis humerale interpretari Latine potest: merito movet, quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. Nam ita scriptum est: Et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat, sicli mille septingenti auri, praeter brachialia, et torques, et operimenta purpurea, quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in cervicibus camelorum ipsorum. Et fecit illud Gedeon in efud, et statuit illud in civitate sua in Ephra, et fornicatus est omnis Israel post illud ibi; et factum est Gedeoni et domui ejus in scandalum. Quomodo ergo ista vestis de tanto auro fieri potuit? Nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus (IV Reg. II), efudbar, quod nonnulli interpretati sunt efud lineum, 108.1168D| quando eum dedit in templo nutriendum. Ubi evidentius apparet, hoc genus esse indumenti. An ideo dictum est, Statuit illud in civitate sua, ut hinc intelligeretur aureum fuisse factum? Non enim dictum est, posuit, sed statuit; quoniam ita erat solidum et validum, ut statui posset, hoc est, positum stare. Hoc ergo illicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israel, sequendo illud contra legem Dei. Ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est, cujusquam dei falsi et alieni simulacrum, sed efud, id est, unum de sacramentis tabernaculi, quod ad vestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem Scriptura dicat populi ista sectantis atque venerantis? Ideo 108.1169A| scilicet quod praeter tabernaculum Dei, ubi erant ista quae ibi fieri jusserat Deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. Ideo sequitur et dicit Scriptura: Et factum est Gedeon, et domui ejus in scandalum, id est, ut ab offenso Deo discederet, quia et hoc quoddam genus idoli quodam modo erat, quod extra Dei tabernaculum quodlibet manu factum pro Deo coleretur, cum illa ipsa quae jussa sunt in tabernaculo fieri ad Dei potius cultum referrentur, quam pro Deo aliquid eorum, aut pro Dei simulacro colendum haberetur: quanquam per efud vel efod, ea locutione quae significat a parte totum, omnia possunt intelligi quae constituit Gedeon in sua civitate, veluti ad colendum Deum similia tabernaculo Dei; et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris 108.1169B| insigne, quod saepe Scriptura commemorat, ut hoc sit peccatum Gedeon quod extra Dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur Deus: non quod solido auro velut adorandum constituerit efud, sed quod ex auro ipso quod esset de praeda fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta vel instrumenta sacrarii: quae omnia per efud significata sunt propter excellentiam, ut dixi, vestis sacerdotalis. Nam et ipsum efud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis vestis; verumtamen etiam aliquid auri habet, nam ex auro, et hyacintho, et purpura, et coccino, et bysso ut fieret, divinitus imperatum est. Sed quia hoc ita posuerunt Septuaginta interpretes, ut, commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat 108.1169C| Gedeon, inferrent, Et fecit illud Gedeon in efud: videtur ita dictum, tanquam ex toto illo quod commemoratum est, hoc factum esse credatur, cum possit etiam illic intelligi locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est: Fecit illud in efud, intelligatur, fecit inde efud; vel, fecit ex eo efud, non scilicet illud totum consumens in efud, sed ex illo quantum sufficiebat impendens. Nam in illa interpretatione quae ex Hebraeo est, sic legitur: Fecitque ex eo Gedeon efod: quod enim apud Septuaginta scriptum est efud, hoc in Hebraeo perhibetur dici efod. Non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro, et hyacintho, et purpura, et coccino, et bysso, sed solus summus sacerdos. Unde illud quod de Samuele 108.1169D| commemoravimus, factum illi ab ejus matre, non erat utique tale, quoniam cum datus est enutriendus, non erat summus sacerdos, utique puer. Unde, ut dictum est, efudbar appellatur, vel potius efodbach, sicut asserunt qui Hebraeam linguam noverunt, et interpretatur efud lineum. Sed Gedeon illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis indumentum atque ornamentum, per quod et caetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua civitate praeter Dei tabernaculum constituerat, et propter hoc peccatum factum est illi et domui ejus in scandalum, ut sic interiret (quod post ea Scriptura narrat) tanta ejus numerositas filiorum.

CAPUT X. Quod terra quievit per quadraginta annos, quibus praefuit Gedeon, et quod ipse Gedeon septuaginta habuit filios de uxoribus suis, de concubina autem solum habuit Abimelech.

(IBID.) Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices; sed quievit terra per quadraginta annos, quibus praefuit Gedeon. Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieverit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post victoriam qua liberavit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem, et post illam fornicatus sit omnis Israel, et fuerit illi et domui ejus in scandalum. Quomodo ergo post hoc tantum nefas quod et Gedeon et populus admisit, requievit 108.1170B| terra quadraginta annos, cum hoc Scriptura soleat ostendere, cum a Domino Deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non acquirere, et hostibus subjugari, non ab hostium infestatione muniri? Sed intelligendum est, sicut solet Scriptura, per prolepsin, id est, per praeoccupationem dixisse, quod fecerit efud contra legem Dei Gedeon ex illo auro quod fuerat hostibus devictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere voluit et unde erat aurum, et quid de illo factum sit; sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala quae deinde Scriptura contexuit, posteaquam commemoravit quotannis in diebus Gedeon terra conquieverit: quos annos recapitulando commemoravit, id est, ad 108.1170C| ordinem quem praeterverterat prius dicendo de illo scandalo quod novissime factum est.

Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua. Habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus, eo quod plures haberet uxores. Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech. Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulcro Joas patris sui in Ephra, de familia Ezri, etc. Moritur Gedeon, et relinquit septuaginta filios, et unum, nomine Abimelech, natum ex concubina, qui conduxit sibi viros vagos, et abierunt post illum. Et intravit in domum patris sui, et occidit fratres suos, septuaginta viros, super lapidem unum. Et remansit Joathan junior, quoniam absconsus erat, 108.1170D| etc. Hoc factum si nihil propheticum indicaret, quid opus erat ut magnopere scriberetur utrum Gedeon septuaginta filios et multas uxores habuisset, sed et concubinam, de qua unum et malum filium suscepisset; quod cum turpe factum sit, tunc etiam turpius esset, si haec posteris ad exemplum in divinis libris scripta viderentur, nisi magnae alicujus rei imaginem earum rerum gesta per typos et figuras ostenderent? Gedeon igitur, ut superius dictum est, typum Domini protendebat. Plurimae uxores ejus, multae sunt nationes quae per fidem Christo adhaeserunt. Septuaginta vero filii ejus, septuaginta linguae sunt in hoc mundo diffusae, in quibus per fidem filios sibi Dominus generatus erat. Concubinam 108.1171A| hoc loco Synagogam vocat, quae novissimis temporibus Antichristo est creditura, de quo Joannes apostolus in Apocalypsi ait: Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae (Apoc. II). De qua ultimis temporibus nequissimus filius, id est, Antichristus generandus est, eritque filius ancillae, id est, Synagogae peccatricis: quia qui peccatum, inquit, facit, servus est peccati (Joan. VIII). Hic, inquam, congregatis sibi impiis, sicut Abimelech fecit, regnum improbe usurpabit; interfectisque nobilibus filiis, id est, his qui ex diversis nationibus et linguis in Christo credentes, a Deo sunt generati, inducturus est persecutionem, ut omnes sanctos interficiat.

CAPUT XI. Quod Abimelech omnes fratres suos interfecit, excepto solo Joathan, filio Jerobaal minimo, qui absconditus necem evasit solus, et de paradigmate ejusdem Joathae ad viros Sichem prolato.

(CAP. IX.) Remansitque Joatham, filius Jerobaal minimus, et absconditus est. Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello; abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quae stabat in Sichem; quod cum nuntiatum esset Joathan, ivit, et stetit in vertice montis Garizim, elevataque voce clamavit et dixit: Audite me, viri Sichem, ita audiat vos Deus. Ierunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: Impera nobis, etc. Sed super septuaginta, inquit, fuit junior filius ex nobili matrimonio, qui se absconderat. 108.1171C| Hic, inquit, ascendit in verticem montis Garizim, et exclamavit voce magna ad populum, de sicomoro ponens eis parabolam. Hic ergo junior filius, qui fugit ut gladium inimici evaderet, figura est residui populi Israel, praedicante Elia extremis temporibus credituri, et Antichristi gladium evasuri. Ascendit, inquit, iste verticem montis Garizim. Sed cur montem ascendit? Quia nec prophetare nec persecutionem Antichristi quisque evadere potest, nisi prius quis in montem benedictionis, id est, in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit: hic est enim mons Garizim, qui Moyse in benedictionem deputatur. Itaque cum ascendisset, elevata voce clamavit et dixit: Audite me, viri Sichem. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque 108.1171D| olivae: Impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum amittere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire, ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. Quae respondit eis: Nunquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera ligna promovear? Locuta sunt quoque ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter caetera ligna promoveri? Cum ergo repudiata fuissent ligna silvae ab oliva, et ficu, et vite, venerunt ad rhamnum, ut eum sibi facerent regem. Sed prius videamus, cur oliva, ficus et vitis super ligna regnare 108.1172A| noluerint. Ligna quippe silvae arbitror homines esse vanos et vagos aeterno incendio praeparatos. Hic ergo merito noluit, nec olea, nec ficus regnare, nec vitis, quia non merebantur. Olea enim gratiam Spiritus sancti et unctionem pacis significat. Ficus autem sacrae legis imaginem habet, sicut in Evangelio scriptum est: Quidam paterfamilias plantavit vineam et in vinea sua plantavit ficum (Luc XIV). Quis paterfamilias, nisi Deus, qui familiae suae, id est, omnium credentium pater est? Plantavit ergo vineam, id est, populum, quia vineam ex Aegypto transtulit. Et utique populum, non vineam ex Aegypto transtulerat. In hac vinea plantavit ficum, hoc est, in populo suo posuit legem, quae lex primitivum populum, velut ficus, grossos aridos et inutiles dejecit 108.1172B| in terram, et postea alios fructus generavit, id est, populum Christianorum, quem ad debitam evangelicae disciplinae maturitatem, et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. Sed vitis, inquit, noluit regnare eis. Vitem autem Salvatoris nostri typum habere manifestum est, sicut in Evangelio ait: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Igitur quia jam in reprobum sensum, sicut Apostolus dixit, futurus est populus ille, qui Antichristo est serviturus, quem ligna silvae appellat; et necesse est ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati Christo noluit credere (II Thess. II). Ideo et a regno vitis, id est, Christi, et ab olea, id est, sancti Spiritus gratia, et a ficu, id est, divinae legis dulcedine reprobatus, venit ad rhamnum. Rhamnus 108.1172C| est genus rubi quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod merito typus Antichristi significatur, qui omni asperitate et efferitate humanum genus est vastaturus. Sed exiet, inquit, ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in eo confidunt cum ipso pariter devorabit. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse; septuaginta vero filii, septuaginta linguae vel nationes, qui credentes per secundam regenerationem Filii Dei esse meruerunt. Abimelech vere filius ancillae typum Antichristi portasse, qui, congregatis perditis nationibus, regnum sibi improbe usurpabit, omnesque sanctos vi et persecutione, omnique crudelitate trucidabit. Joatham vero junior figura sanctorum fuit. Sicut enim 108.1172D| Joatham per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres: sic nemo evadere poterit persecutionem Antichristi, nisi qui per fugam recesserit, et in montem benedictionis ascenderit. Hic est mons quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus, sicut jam superius dictum est, in Deuteronomio posuit (Deut. XI). Quod enim, secundum Septuaginta, inducitur rhamnus, id est, quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis convenientibus eam ut regnaret super eas. Si in veritate ungitis me vos regnare super vos, venite, confidite in protectione mea. Et si non, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani. Obscurus sensus est, sed eum inventa distinctio manifestat. 108.1173A| Non enim ita legendum est, Et si non exeat ignis de rhamno; sed subdistinguendum: Et si non, ac deinde inferendum, exeat ignis de rhamno, id est: Et si non confiditis in protectione mea; aut, Et si non in veritate ungitis me regnare super vos, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani. Comminantis enim verba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. Verum quia non ait: Exibit ignis de rhamno, et manducabit cedros Libani, sed ait, Exeat et manducet: obscurius factum est, quam si sola distinctio lateret. Vehementioris autem comminationis est et quodammodo praesentioris efficaciae, si quis dicat: Si non vis facere quod volo, saeviat in te ira mea, id est, jam saeviat, ut quod eam teneo, quam si dicat saeviet, promissivo 108.1173B| modo poenam intentans futuram.

CAPUT XII. Quod post mortem Gedeon aversi sunt filii Israel et fornicati sunt cum Baalim, misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui coeperunt eum detestari et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jeroboal.

(IBID.) Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim, percusseruntque cum Baal foedus, ut eis esset in Deum. Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus omnium inimicorum suorum per circuitum, et caetera. Septuaginta: Et factum est, cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt post Baalim; et posuerunt ipsi sibi Baalberith 108.1173C| testamentum, ut esset eis ipse in Deum. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter efud: quoniam et illud, etsi illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista vero post idola fornicatio non habet vel falsam paternae religionis defensionem. Unde etiamsi illud efud non in fine temporis Gedeon, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret: quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa et apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit impunitam.

108.1173D| Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui coeperunt eum detestari, et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hieroboal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et inter caeteros Sichimorum principes qui eum adjuverunt, et caetera. Emisit Deus spiritum malignum inter Abimelech et inter viros Sichimorum. Hoc verbum utrum imperantem aut permittentem Deum significet, non facile definiri potest. Quod enim hic positum est, emisit, Graecus habet exapesteilen, quod est etiam in Psalmis; ubi legitur: Emitte lucem tuam (Psal. XLII); quanquam in quibusdam locis interpretes nostri, ubi est in 108.1174A| Graeco exapesteilen, misit interpretati sunt, non emisit. Potest ergo et sic intelligi, ut spiritum malum Deus tanquam ire inter eos volentem emiserit, id est, potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. Usque adeo autem etiam mitti a Domino malignum spiritum propter justitiam vindicandi non absurdum visum est, ut quidam id quod est exapesteilen, etiam immisit interpretati sint.

CAPUT XIII. Quod Gaal filius Obed, quaerens Sichimitas avertere ab Abimelech, ab eo interfectus est, qui viros turris Sichimorum, frondibus arborumque caesis, per fumum et ignem necavit. Et de obitu ipsius Abimelech.

(IBID.) Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam 108.1174B| cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem. Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro, et primo mane oriente sole irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris, et caetera. Verba quae misit per nuntios ad Abimelech Zebul princeps civitatis Sichimorum, etiam secundum Septuaginta, sic habent: Et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum, et insidiare in agro. Et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super civitatem. Quod Latini quidam habent maturabis, quidam vero, manicabis, Graecus habet quod dici posset non uno verbo, diluculo surges. Sed fortasse hinc sic dictum maturabis, a matutino tempore, quamvis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem 108.1174C| accelerandam. Manicabis autem Latinum verbum esse mihi non occurrit. Sed illud movet, quod cum dixisset, simul ut oritur sol, addidit, diluculo surges; cum ipsum diluculum, quod Graece dicitur ordros, tempus ante solem significet, quod jam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. Sic itaque intelligendum est, ut quod positum est mane, ipsum diluculum intelligatur. Additum est autem: Simul ut oritur sol, ut exprimeretur, non jam orto sole faciendum, sed ubi fulgor apparuerit solis orientis. Non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem coeli, quam videmus ab oriente lux solis ad eam redeuntis attingere. Hinc est quod etiam in Evangelio unam atque eamdem rem alius evangelista dicit diluculo factam, cum adhuc 108.1174D| obscurum esset; alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacunque diluculi, sole utique fiebat oriente, id est, ad ortum veniente, et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate jactante. Quam lucem quidam idiotae solis non esse putaverunt, sed esse illam quae primitus condita est, antequam Deus quarto die conderet solem.

At hi qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum Dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat, qui erat valde munitus. Berith ergo interpretatur pactum; unde dicit locum nomine pacti nuncupatum, quia Sichimitae cum idolo, quo se protegi confidebant, pactum inierant.

108.1175A| Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, ascendit in montem Selmon cum omni populo suo; et, arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, qui circumdantes praesidio, succenderunt. Atque ita factum est, ut fumo et igne mille hominum necarentur, viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sichem, etc. Nota est historia quomodo Abimelech Sichimitas, dissensione ac seditione facta, superavit atque interemit. Sed magis juvat lectorem, si allegoriam facti sano fidei oculo intente prospexerit. Quem autem melius iste Abimelech seditiosorum rex quam Antichristum, omnium iniquorum caput ac 108.1175B| principem, possumus intelligere, qui viros turris Sichimorum ramis praecisis de monte Selmon, per fumum et ignem exstinxit, cum superbos quosque mentis obscuritate obcaecat ac igne cupiditatis enecat? Abimelech ergo, frater meus rex interpretatur; Sichimitae humeri; et Selmon consentiens. Igitur Abimelech, degener et reprobus rex, Sichimitas in turre consistentes, per arborum suarum frondes succensos occidit, cum Antichristus eos qui in superbiae turrem arbitrii sui libertate potiti conscendunt, ramos arborum de monte Selmon, hoc est, hominum reproborum nequiter sibi consentientium actus securi nequitiae suae ac doli amputans, oculos mentis fumo perfidiae obcaecat, ac igne furoris atque cupiditatis suffocat. Sed sicut Abimelech post confectam 108.1175C| caedem condignam ultionem mortis recompensatione recepit, ita et ipse Antichristus post completam malitiam suam in caedibus sanctorum, aeternae damnationis mercedem, justo judice retribuente, in fine percipiet; hoc enim consequenter scriptor historiae narrando exprimit, cum ostendit Abimelech oppugnantem turrem oppidi Thebes, muliere fragmen molae capiti ejus desuper injiciente, ac cerebrum comminuente, occubuisse. Quid enim significat haec mulier, nisi sanctam Ecclesiam, quae per fragmen molae, hoc est, per sententias sacrae Scripturae caput Antichristi, quod est diabolus, conterit; ac cerebrum ejus comminuit, cum sensum malitiae suae subvertit, quando jam hominibus praedicando, ac bonorum 108.1175D| operum exempla demonstrando, virus nequitiae suae in eos effundere non permittit et ad extremum unita capiti suo devincens mortem, mortis auctorem in aeternum damnat, quem Dominus utique Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (I Thess. II).

CAPUT XIV. Quod post Abimelech surrexit Israel Thola, filius Phua, patrui Abimelech, cui post viginti et tres annos successit Jair, Galaadites, qui judicavil Israel per viginti duos annos.

(CAP. X.) Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola, filius Phua, patrui Abimelech, vir de Isachar, qui habitavit in Sanir montis Ephraim, et judicavit Israel viginti tribus annis, mortuusque ac sepultus est 108.1176A| in Sanir. Septuaginta: Et surrexit post Abimelech, qui salvum faceret Israel, Thola, filius patris fratris ejus, vir Isachar. Filium patrui ejus dixit filium fratris patris ejus, cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur, filium fratris patris ejus; filius enim erat patrui ejus, sicut evidentius in ea interpretatione quae ex Hebraeo est, invenitur. Non ergo quod dictum est patris fratris, ab eo declinatum est in nominativo, pater fratris; sed ab eo quod est patris frater; hoc est enim patruus. Nam sive ponatur in nominativo, hic pater fratris, sive ponatur, hic patris frater genitivum facit, hujus patris fratris. Verum altera oritur quaestio; quomodo fuerit patruus Abimelech vir Isachar, id est, vir de tribu Isachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon 108.1176B| de tribu fuit Manasse? Quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cujus patrui filius Thola succederet secundum istam narrationem ipsi Abimelech? Potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diversis patribus nascerentur, et fratres essent unius matris filii, non unius patris. Solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus: unde et Saul cum esset de tribu Benjamin, dedit filiam suam David homini de tribu Juda; et sacerdos Judae, utique homo de tribu Levi, duxit filiam Joram regis, hominis de tribu Juda. Hinc factum est, ut Elisabeth et Maria cognatas in Evangelio legimus (Luc. I), cum fuerit Elisabeth de filiabus Aaron: ex quo intelligitur de tribu Levi et filiabus Aaron aliquam nupsisse in 108.1176C| tribum Judam, unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut Domini caro non solum de regia, verum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.

Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos, habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus appellatae sunt Avoth Jair, id est, oppida Jair usque in praesentem diem in terra Galaad. Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. Quem autem Jair iste Galaadites melius designat, quam Redemptorem nostrum, qui dux et rex est populi Christiani? Quod bene ipsa demonstrant nomina. Jair enim interpretatur illuminans, et Galaad acervus testimonii. Illuminans bene dicitur Dominus noster, de 108.1176D| quo scriptum est in Evangelio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); et ad quem in Psalmis Propheta ait: Illuminas tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV). Hic ergo ex Galaad est, quia ex Scripturis sacris ejus notitia percipitur, quem qui ibi corde credulo quaerit, sine dubio invenit. Hic judicavit Israel per viginti et duos annos; quia omnes qui in Veteri Testamento et in Novo fideles fuerunt, suo ejus mandatorum judicio vixerunt. Vicenarius enim numerus, qui bis denarium continet, perfectionem legis et Evangelii demonstrat, ubi duorum praeceptorum insigne maximum ac validissimum est, hoc est, dilectionis Dei et proximi: In his enim duobus praeceptis, 108.1177A| ipsa Veritate attestante, tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Unde et idem Salvator in Evangelio discipulis suis ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos (Joan. XV). Habet ergo iste Jair triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum: quia qui recte filii ejus nominantur et sunt, hi nimirum: in sanctae Trinitatis fide mandatorum Dei custodiam habent, et lasciviam carnis suae bene domare, et sibimet dominari student: unde et principes triginta civitatum esse merentur, quae ex nomine ejus appellatae sunt; quia quicunque secundum sanctae Trinitatis fidem scientiam legis Dei in custodia mandatorum ipsius pleniter percipit, iste idoneus est et aliis praeponi: quia a luce filii lucis dicti sunt, sicut Christiani a Christo: unde Dominus apostolis 108.1177B| suis ait: Vos estis lux mundi. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Hic Jair mortuus et sepultus legitur in loco cui est vocabulum Camon. Camon enim interpretatur resurrectio inutilis. Et quae melius resurrectio inutilis dici potest, quam Hierusalem terrestris? Haec enim resurrectionem Domini, quae credentibus utilis et salubris est, sibi inutilem et perniciosam non credendo fecit; ideo filii tenebrarum, non filii lucis, et filii perditionis magis quam filii resurrectionis dici meruerunt. Possunt et in Camon vocabulo haeretici vel mali catholici non inconvenienter accipi, qui merito resurrectio inutilis vocantur, quia nihil eis profuit per gratiam baptismi renasci, 108.1177C| quibus iterum pristino errori ac veteris hominis actibus placuit involvi; in his enim Jair noster quodammodo mortuus ac sepultus est; quia gratiam fidei, ac lumen scientiae, quae ex dono Dei perceperunt, in semetipsis interfecerunt ac pravis moribus obruerunt.

CAPUT XV. Quod peccantem Israel Dominus tradidit in manus Philisthiim et filiorum Ammon, sed iterum eis ad poenitentiam conversis defensorem misit. Jephte votum Domino faciens adeptus est de hostibus victoriam.

(IBID.) Filii autem Israel, peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis Baalim et Astaroth, et diis Siriae, ac Sydonis, et Moab, et filiorum Ammon et Philisthiim, 108.1177D| dimiseruntque Dominum, et non colebant eum. Contra quos iratus tradidit eos in manus Philisthiim, et filiorum Ammon, et caetera. Adjecerunt igitur filii Israel deservire Baalim et diis alienis, tradebanturque in manus filiorum Ammon. Tunc Jephte Galaadites, fugiens a facie fratrum suorum, constituitur in principem ob pugnam filiorum Ammon, qui rediens post triumphum immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat: sic enim votum spoponderat, ut quidquid sibi primum revertenti occurreret, Domino immolaret. Quia ergo in Jephte praenuntiabatur, nisi Dominus Jesus Christus et Salvator noster, qui a facie fratrum suorum, id est, Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit, qui omnia 108.1178A| humanae salutis sacramenta, tanquam juratus explevit, et, quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israelis Domino obtulit? Jurasse enim Patri occubuisse unigenitum legimus, Psalmo dicente: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Psal. CXXXI): scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret. Haec ergo secundum gestorum historiam, ita per Christum acta sunt, ut videantur per religionem, qua juraverat, esse completa. Inter caetera vero quae Jephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: Nonne quaecunque haereditabit tibi Chamos Deus tuus, haec haereditabis? Et omnia quaecunque haereditabit Dominus Deus noster a facie vestra, haec haereditabimus? Quod quidam Latini sic 108.1178B| interpretandum putaverunt, ut dicerent: Nonne quaecunque dedit tibi haereditatem Chamos Deus tuus, haec possidebis? Ubi videri potest confirmasse Jephte, Deum istum qui vocatur Chamos, potuisse aliquid dare in haereditatem cultoribus suis. Quidam vero sic habent: Nonne quaecunque possidebit Chamos Deus tuus, haec possidebis? Et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. An forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sunt gentes juxta canticum Moysi famuli Dei? Nunquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? Quis hoc audeat affirmare, tum possit intelligi secundum ejus opinionem dictum, quia putabat Deum suum hoc possidere, vel in possessionem sibi dedisse? Magis autem iste sensus 108.1178C| elucet in his verbis, quae Graecus habet: Nonne quaecunque haereditabit tibi Chamos Deus tuus, haec haereditabis? ut in eo quod positum est, tibi, intelligatur ita dictum, ac si diceretur: Sicut videtur tibi. Tibi enim haereditabit, qui hoc putas, non quod ille aliquid posset haereditare. Denique in eo quod sequitur: Et omnia quaecunque haereditabit Dominus Deus noster, non dixit, haereditabit nobis, tanquam diceret, Sicut videtur nobis, sed, vere haereditabit a facie vestra, quoniam ipsis abstulit, et his dedit: haec, inquit, haereditabimus.

De filia autem Jephte, quod eam pater in holocaustoma obtulit Deo, quoniam in bello voverat, si vicisset, eum se holocaustoma oblaturum qui sibi de 108.1178D| domo exiens occurrisset; quod cum vovisset, vicit; et occurrente sibi filia, quod voverat reddidit, solet esse magna et ad dijudicandum difficillima quaestio: quibusdam quid sibi hoc velit nosse cupientibus et pie quaerentibus; quibusdam vero, qui Scripturis his sanctis imperita impietate adversantur, hoc maxime in crimen vocantibus quod legis et prophetarum Deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. Quorum calumniis sic primitus respondemus, ut Dominum legis et prophetarum, atque ut expressius dicam Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, nec illa sacrificia delectaverint, ubi pecorum holocausta offerebantur; sed quod significativa fuerint, et quaedam umbrae futurorum, res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur, commendare voluisse. 108.1179A| Fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur, nec modo juberentur, imo prohiberentur offerri, ne vere secundum carnalem affectum talibus Deum delectari putaremus.

Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quod mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi qui haec de se fieri gratanter acciperent, in aeterna remuneratione commendarentur Deo: sed si hoc verum esset, hoc genus sacrificiorum Deo non displiceret; displicere autem Deo, satis evidenter eadem Scriptura testatur. Nam cum omnia primogenita sibi dicari et sua esse voluerit atque praeceperit, redimi tamen a se voluit primogenita hominum, ne immolandos Deo 108.1179B| crederent filios suos, quos natos primitus suscepissent (Exod. XIII). Deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic Deus improbet, ut prohibeat, detestans ea in aliis gentibus, et populo suo praecipiens ne audeat imitari: Si autem, inquit, exterminaverit Dominus Deus tuus gentes, in quas tu intras haereditare terram eorum a conspectu tuo, haereditabis eos, et habitabis in terra eorum; attende tibi ipsi ne exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: Quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego. Non facies ita Domino Deo tuo; abominamenta enim quae Dominus odit, fecerunt diis suis, quoniam et filios suos et filias suas comburunt igni diis suis (Deut. XII). Quid evidentius ostendi potest his sanctae 108.1179C| Scripturae testimoniis, ut alia hujuscemodi omittam, quam Deum, a quo haec Scriptura humano generi contributa est non solum non diligere, verum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? Illa plane diligit et coronat, cum quisque justus iniquitatem patiens usque ad mortem pro veritate decertat, vel ab inimicis quos pro justitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est, pro odio dilectionem. Talem dicit Dominus sanguinem justum a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII). Praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis, et sacrificium seipsum obtulit Deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro justitia occideretur. Hunc imitata martyrum millia usque ad mortem pro veritate certarunt, et ab 108.1179D| inimicis sequentibus immolata sunt; de quibus dicit Scriptura: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et sicut holocausta hostiam accepit illos (Sap. III). Unde et Apostolus dicit: Ego enim jam immolor. Sed non sic Jephte de filia fecit holocaustoma Domino; sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri, et prohibitum fuerat homines immolari. Magis hoc illi simile videtur quod fecit Abraham, quod Dominus specialiter fieri praecepit (Gen. XXII), non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandavit, imo etiam fieri omnino prohibuit. Distat itaque hoc quod Jephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse jussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege vetabatur, et nullo speciali 108.1180A| jubebatur imperio. Deinde non solum in sua lege postea, verum etiam tunc Deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur, ostendit; cum patrem cujus fidem jubendo probaverat, a filii tamen interfectione prohibuit, et arietem, quo sacrificium licite secundum veterum congruam temporis consuetudinem compleretur, apposuit.

Si autem hoc quemquam movet, quomodo pie crediderit Abraham Deum sacrificiis talibus delectari, si haec illicite offeruntur Deo; et ideo putat recte credidisse etiam Jephte quod tale sacrificium Deo esse posset acceptum: primo consideret aliud esse ultro movere, aliud jubenti obtemperare. Non enim si aliquid praeter morem in domo a Domino institutum servo jubetur, atque id laudabili obedientia facit, 108.1180B| ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. Deinde habebat quod crederet Abraham, ut propter divinum imperium non parceret filio, non credens Deum tales victimas licenter accipere, sed hoc eum propterea jussisse, ut resuscitaret occisum, et hinc aliquid, tanquam Deus sapiens, demonstraret. Nam hoc de illo etiam in Epistola legitur, quae inscribitur ad Hebraeos; et fides ejus, quia hoc de Deo crediderit quod posset filium ejus suscitare, laudatur (Hebr. XI). Iste vero et Deo non jubente, neque poscente, et contra legitimum ejus praeceptum ultro sacrificium vovit humanum. Sic enim scriptum est: Et vovit Jephte votum Domino, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit, quicunque exierit de januis domus meae obviam mihi 108.1180C| in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit, Domino offeram eum holocaustoma. Non utique his verbis pecus aliquod vovit, quod secundum legem holocaustoma posset offerre. Neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum victoria de bello ducibus pecora occurrerent. Quantum autem attinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu alludentes currere in obviam; de quibus ille in suo voto cogitare non posset, ne in injuriam Dei aliquid non solum illicitum, verum etiam contemptibile, et secundum legem immundum vovisse videretur. Nec ait: Quodcunque ierit de januis domus meae in obviam mihi, offeram illud holocaustoma; sed ait: Quicunque exierit, offeram eum: ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitavit; non tamen 108.1180D| fortasse unicam filiam, quanquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire, nisi forte uxor? Nam quod non dixit, quaecunque, sed, quicunque exierit de januis domus meae, solet Scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere, sicut de Abraham dictum est: Surgens a mortuo (Gen. XXIII); cum ejus uxor mortua fuisset.

Quia ergo de hoc voto atque facto nihil videtur Scriptura judicasse, sicut de Abraham, quando filium jussus obtulit, apertissime judicavit; sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus judicandum, quemadmodum de facto Judae, filii Jacob, quando ad nurum quidem suum nesciens intravit, verum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem 108.1181A| putavit (Gen. XXXVIII), neque approbavit hoc Scriptura neque reprobavit, sed justitia et Dei lege consulta aestimandum pensandumque dimisit. Quia ergo de isto Jephte facto in neutram partem sententiam Scriptura Dei protulit, ut noster intellectus in judicando exerceretur, possemus jam dicere Deo displicuisse tale votum, et ad illam productum esse vindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret. Quod si sperasset atque voluisset, non continuo, ut eam vidit, scidisset vestimenta sua, et dixisset: Heu me! filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis.

Deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae, Dominus eum ab unicae charissimae natae immolatione eum non prohibuerit, sicut prohibuit 108.1181B| Abraham, donec perficiendo quod voverat seipsum percuteret orbitate gravissima, Deum autem nequaquam hominis immolatione placaret, et ideo hujuscemodi patri poenam fuisse retributam ne impunitum talis voti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se vovere Deo putarent homines, cum victimas humanas voverent, et, quod est horribilius, filiorum; aut non vera sed potius simulata eadem vota essent, cum velut exemplo Abrahae sperarent qui vovissent, Deum prohibiturum talia vota compleri: possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos praecipue divinarum Scripturarum testimonia retardarent, ut hanc rem gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam, diligentius quantum Dominus adjuvat, et cautius perscrutemur, 108.1181C| ne in ullam partem judicium temerarium proferamus. Unum, quod in Epistola ad Hebraeos iste Jephte inter tales commemoratur, ut eum culpare vereamur, ubi sic scriptum est: Et quid adhuc dicam? Deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon, Barach, Samson, et Jephte, et David, et Samuel, et prophetis, qui per fidem vicerunt regna, operantes justitiam, consecuti sunt promissiones (Hebr. XI). Alterum, quod ubi de illo ista narratur, quod tale voverit et impleverit votum, praemisit Scriptura dicens: Et factus est super Jephte spiritus Domini, et perrexit Galaad et Manasse, et transiit speculam Galaad, et de specula Galaad trans filios Ammon, et vovit Jephte votum Domino, etc., ad hoc ipsum votum pertinentia; ut omnia quae deinceps facta sunt, tanquam 108.1181D| opera spiritus Domini, qui super eum factus est, intelligenda videantur. Ista testimonia nos compellunt quaerere potius cur factum sit, quam facile improbare quod factum est.

Sed primo illud quod ex Epistola quae ad Hebraeos est commemoravi, inter illos laudabiles viros qui ibidem recoluntur, non solum est Jephte, verum etiam Gedeon, de quo similiter Scriptura dicit: Spiritus Domini confortavit Gedeon (Jud. VI); et tamen ejus factum, quod de illo auro praedae operatus est efud, et fornicatus est post illud omnis Israel, et factum est domui Gedeon in scandalum (Jud. VIII), non solum laudare non possumus, verum etiam quia Scriptura hinc apertissime judicavit, reprobare minime dubitamus. 108.1182A| Nec tamen ex hoc ulla sit injuria spiritui Domini qui eum confortavit, ut hostes populi ejus tanta facilitate superaret. Cur ergo inter eos commemoratur, qui per fidem vicerunt regna, operantes justitiam, nisi quia sancta Scriptura, quorum fidem atque justitiam veraciter laudat, non hinc impeditur eorum etiam peccata, si qua novit, et oportere judicat notare veraciter? Nam et in eo quod idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est, tentavit in vellere (Jud. VI), nescio utrum non fuerit transgressus praeceptum quo scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI). Verumtamen etiam in ejus tentatione Dominus quod praenuntiare volebat, ostendit; in compluto scilicet vellere, et area tota circumquaque sicca, figurare primum populum Israel, 108.1182B| ubi erant sancti cum gratia coelesti, tanquam pluvia spiritali. Et postea compluta area sicco vellere figurare Ecclesiam toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem gratiam, illo priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato atque siccato. Nec tamen frustra inter fideles et operantes justitiam propter bonam fidelemque vitam, in qua eum credendum est esse defunctum, tale in Epistola ad Hebraeos meruit testimonium.

Utrum autem quia posteaquam dictum est: Factus est super Jephte spiritus Domini, ea secuta sint, ut votum illud voveret, atque hostes vinceret, et quod voverat redderet, spiritui Domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tanquam 108.1182C| id Dominus sicut Abrahae fieri jusserit, non facile dixerim; cum utique de Gedeon possit haec afferri differentia, quia post peccatum quod fecit, quando fecit efod, post quod universus populus fornicatus est, nulla est ejus commemorata prosperitas; postea vero quam Jephte votum vovit, illa est insignis ejus victoria consecuta, propter quam adipiscendam voverat, et qua adepta, quod voverat, solvit. Rursus enim considerandum est, quia Gedeon etsi non postea quam fecit efod, tamen postea quam tentavit Dominum, quod utique peccatum est, magna strage hostibus caesis atque superatis, populo acquisivit salutem. Sic enim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur indignatio tua in me, et loquar adhuc semel, tentabo adhuc semel in vellere 108.1182D| (Jud. VI). Iram quippe Dei metuebat, quia noverat se tentando peccare, quod Deus in lege sua manifestissime prohibet. Hoc tamen peccatum ejus et mirabilis signi evidentia, et magna victoriae prosperitas liberationisque populi consecuta est. Jam enim Deus statuerat afflicto populo subvenire, atque hujus ducis, quem ad hoc opus assumpserat, utebatur animo non solum fideli et pio, verum etiam subdeficiente et delinquente, et ad praenuntianda quae volebat, et complenda quae dixerat.

Non enim per istos tantum, qui etiamsi peccaverunt, inter justos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saulem omnimodo reprobatum multa Deus populo suo praestitit, in quem insilivit etiam Spiritus 108.1183A| Dei, et prophetavit; non cum juste ageret, sed cum in virum sanctum David innocentemque saeviret (I Reg. X). Agit enim spiritus Domini et per bonos et per malos, et per scientes, et per nescientes, quod agendum novit et statuit; qui etiam per Caipham, acerrimum Domini persecutorem, nescientem quid dixerit, insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum pro gente (Joan. XI). Quis enim egit, nisi Spiritus Domini, curans praenuntiare ventura, ut judici Gedeon tentare volenti Dominum, et non credenti quod ei fuerat per manus ejus de salute populi jam locutus, hoc potissimum de vellere prius compluto, postmodum sicco, et de area primum sicca, postea rigata, veniret in mentem? ut quod subdeficit a fide, infirmitati ejus delictoque deputetur; quod 108.1183B| vero etiam tali ejus animo ad hoc quod generi humano significari oportebat, usus est Deus, ad ejus intelligatur misericordiam et mirabilem providentiam pertinere.

Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex revelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur; nec defecisse a fide; et quod ei jam promiserat Dominus credidisse; sed actione prophetica in vellere voluisse tentare, atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem, sicut dolum Jacob (Gen. XXVII), et illud quod Domino ait: Non irascatur indignatio tua in me, non ideo dixisse quod iram ejus timeret, sed quod eum consideret non irasci, cum ea faceret quae spiritu ejus dictante facienda esse tanquam propheta sentiret: dicat ut 108.1183C| videtur, dummodo illud quod de facto efod Scriptura ipsa culpavit, quodlibet significet, non audeat excusare a peccato. Nam et illud quod trecenti viri ad signum crucis ipso numero pertinentes hydrias fictiles acceperunt, eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis, repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt, tanquam ex suo arbitrio videtur fecisse Gedeon; non enim Scriptura dicit Dominum admonuisse ut hoc faceret, et tamen tam grande signum quia ejus animo atque consilio faciendum, nisi Dominus, inspiravit? Qui praefiguravit sanctos suos thesaurum evangelici luminis in vasis fictilibus habituros, sicut Apostolus dicit: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV): quibus in passione martyrii, tanquam 108.1183D| vasculis fractis, major eorum gloriae fulgor emicuit, quae impios evangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi claritate superavit.

Seu ergo per scientes seu per nescientes praefigurationem praedicationemque futurorum spiritus Domini propheticis temporibus operatus est. Nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata; quia et Deus, qui et malis nostris bene uti novit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda, quae voluit. Proinde si propterea peccatum non fuit, sive cujuslibet necis humanae, sive etiam parricidale sacrificium, vel vovere vel reddere, quia magnum aliquid et spiritale significavit, frustra Deus talia prohibuit, et se odisse testatus est; quoniam et illa quae 108.1184A| fieri jussit, utique ad aliquam significationem rerum spiritalium magnarumque referuntur. Cur ergo illa prohiberet, quandoquidem propter eamdem rerum earumdem significationem poterant, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri, nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere, humana Deo sacrificia placuerunt, quando non quisque pro injustitia ab inimicis, quia recte vivere voluit aut peccatum noluit, interimitur, sed homo ab homine tanquam electa hostia more pecoris immolatur?

Quid si, ait aliquis, quoniam pecorum victimae jam eo ipso quo fuerant usitatae, quamvis et ipsae a recte intelligentibus ad significationem spiritalium referuntur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum 108.1184B| Christi et Ecclesiae requirendum; propterea Deus re insigni et inopinata volens quasi dormientes hominum animos excitare, eo magis quo talia sibi sacrificia offerri vetuerat, curavit sibi ejusmodi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem, et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie vero scrutans mens hominis altitudinem prophetiae, velut hamo piscem Dominum Christum de profundo Scripturarum levaret. Huic nos rationi et considerationi non obsistimus. Sed alia quaestio est de animo voventis, alia de providentia Dei, qualicunque animo ejus optime utentis. Quamobrem si spiritus Domini qui factus est super Jephte, ut hoc voveret omnino praecepit, quod quidem Scriptura 108.1184C| non aperuit: tamen si hoc ille praecepit, cujus non licet jussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est, verum etiam laudanda obedientia est. Hoc enim etiam si se homo ipse interimat, quod utique humana voluntate atque consilio facere nefas est, profecto intelligendum est obedienter fieri potius, quam sceleste, si divinitus jussum est; de qua quaestione satis in primo libro de Civitate Dei disputavimus. Si autem Jephte humanum secutus errorem, humanum sacrificium vovendum putavit, ejus quidem peccatum de unica filia jure punitum est, quod etiam ipse verbis suis satis videtur ostendere, ubi ait: Heu me! filia, impedisti me, in offendiculum facta es in oculis meis, discissis etiam vestimentis suis. Verumtamen etiam hic ejus error habet aliquam 108.1184D| laudem fidei, qua Deum timuit, ut quod voverat redderet, nec divini in se judicii sententiam declinavit, sive sperans Deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, sive ejus voluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens.

Quanquam et hic merito quaeri potest, utrum verius intelligant hoc Dominum nolle fieri, et in eo potius Deo, si non fieret, obediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstraverat. Verumtamen si propterea Jephte non faceret, sibi potius in unica filia pepercisse, quam Dei voluntatem secutus esse videretur. Magis ergo intellexit, in eo quod illi filia occurrit, ultorem Deum, justaeque poenae se fideliter subdidit, timens saeviorem 108.1185A| tanquam de tergiversatione, vindictam? Credebat enim etiam bonae et virginis animam filiae bene recipi, quod non seipsa voveret immolandam, sed voto et voluntati non resisteret patris, et Dei fuerat secuta judicium. Mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte, nec cuiquam sponte inferenda est, ita Deo jubente recusanda non est, cujus constitutione quocunque tempore obeunda est: nec quisquam qui eam perpeti detrectat, ut omnino evitetur, sed tantummodo ut differatur, laborat.

Nunc jam quid Spiritus Domini, sive per nescientem Jephte, sive per scientem, sive per ejus imprudentiam, sive per obedientiam, sive per offensionem, sive per fidem in hac re gesta praefiguraverit, quantum Deus adjuvat, requiramus, breviterque pandamus. Admonet 108.1185B| enim nos et urget, quodammodo iste sanctarum Scripturarum locus cogitare quemdam potentem virtute. Talis enim dicitur Jephte, quod nomen interpretatur aperiens. Dominus autem Christus, sicut indicat Evangelium, discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Hunc Jephte fratres ejus reprobaverunt, et de paterna domo expulerunt objicientes ei, quod esset filius fornicariae, tanquam ipsi essent de uxore legitime nati (Jud. II). Hoc etiam egerunt adversus Dominum principes sacerdotum et Scribae et Pharisaei, qui de legis observatione gloriari videbantur, tanquam ille solveret legem, et ideo veluti non esset legitimus filius. Et quanquam de sancta quidem Virgine corpus assumpserat, quod fidelibus natum est; tamen ejus mater, 108.1185C| quantum ad gentem pertinet, etiam illa Judaica synagoga dici potest. Revolvat qui voluerit propheticos libros, et videat quoties et quanta verbi severitate atque indignatione Domini illa gens, velut impudica mulier, de suis fornicationibus arguatur. Unde est etiam illud in hoc libro frequentissimum, vel cum post ephod quod fecit Gedeon omnis Israel legitur fornicatus (Jud. II): vel quod abierunt post deos gentium, quibus erant circumdati. Unde illis divina ira commota est, ut per annos decem et octo contererentur a filiis Ammon. Sed nunquid non ex eadem gente Israel etiam illi nati erant sacerdotes, et Scribae, et Pharisaei, quos in eis diximus fuisse praefiguratos, qui Jephte, tanquam isti Dominum Christum, veluti non legitimum filium persecuti expulerunt? 108.1185D| Sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, veluti legis observatores eum, qui contra praecepta legis facere videbatur, tanquam legitimi non legitimum, jure sibi visi sunt ejecisse. Secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod legis praecepta non servans tanquam viro non exhibebat fidem.

Sic autem scriptum est de Jephte: Et creverunt filii uxoris, et ejecerunt Jephte. Verbum quod positum est, creverunt, significat in figura, praevaluerunt; quod in Judaeis impletum est, qui praevaluerunt infirmitati Christi, quia ita voluit ut ab eis quae oportebat passione perferret, sicut hoc idem significans Jacob praevaluit angelo cum quo, ut idipsum portenderet, 108.1186A| luctabatur (Gen. XXXII). Dixerunt ergo ad Jephte: Non haereditabis in domo patris nostri, quoniam filius mulieris fornicariae tu; tanquam dicerent quod Evangelium loquitur: Non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum (Luc. XVI). Se autem velut jactantes legitimos filios Domino dixerunt: Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum (Joan. VIII).

(CAP. XI.) Et fugit Jephte a facie fratrum suorum, et habitavit in terra Job. Fugit, quoniam se, quantus esset, abscondit: fugit, quoniam eos saevientes latuit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Fugit, quoniam morientis infirmitatem viderunt, virtutem autem resurgentis non viderunt. Habitavit autem in terra bona, vel, ut 108.1186B| expressius dicamus, optima; quod enim Graece agathon, hoc Latine optimum dicitur: id autem interpretatur Tob. Ubi nihil videtur intelligenda ejus a mortuis resurrectio. Nam quae terra magis optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis ac incorruptionis indutum? Quod autem dicitur de Jephte, quia posteaquam fugiens a facie fratrum suorum, habitavit in terra Tob, colligebantur ad eum viri latrones, et ambulabant cum ipso; quanquam et ante passionem objectum fuerit Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret, quando respondit non esse necessarium sanis medicum, sed aegrotis (Matth. IX), et inter iniquos deputatus est (Isa. LIII), quando inter latrones crucifixus est, et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit; tamen 108.1186C| posteaquam resurrexit, et esse coepit secundum id quod supra exposuimus, in terra Tob, collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum ejus praecepta vivebant, neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut justificet impios, qui ad eum convertuntur, et discant iniqui vias ejus.

Jam illud quod hi qui abjecerant Jephte (erat enim Galaadites) conversi sunt ad eum, et quaesiverunt eum per quem liberarentur ab inimicis suis; quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abjecerunt Christum, ad eum rursus conversi, in illo reperiunt salutem; sive illi intelligantur, quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in 108.1186D| Actibus apostolorum legitur (Act. II), et hortatus esset ut ad eum converterentur quem fuerant persecuti, compuncti sunt corde, et ab illo quem a se alienaverant, desiderarunt salutem. Quid est autem liberari ab inimicis, nisi a peccatis? Sic enim illis ait: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et remittentur vobis peccata vestra (Ibid.): sive illa potius significetur quae in fine speratur vocatio gentis Israel. Magis quippe ipsa videtur apparere in eo, quod dicitur: Et factum est post dies; quod utique post tempus significat, et per hoc insinuat non illud intelligendum quod recenti passione Domini est, sed quod postea futurum est. Quo videtur etiam id pertinere, 108.1187A| quod seniores Galaad venerunt ad Jephte, ut per aetatem senilem posteriora et novissima tempora accipienda sint. Interpretatur autem Galaad abjiciens, sive revelatio, quorum utrumque satis apte huic rei congruit, quia primo Dominum Christum abjecerunt, eisque postea revelabitur.

Quod vero contra filios Ammon dux quaerebatur Jephte, quibus victis liberantur, qui eo duce adversus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon filius populi mei, sive populus moeroris, profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseverantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium, tanquam populo moeroris (Matth. VIII et XXII). Quanquam populus moeroris etiam 108.1187B| diabolus et angeli ejus non inconvenienter intelliguntur, sive quia aeternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt, sive quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt.

Eleganter sane ad exprimendam multo evidentius prophetiam Jephte respondit senioribus Galaad: Nonne vos odio habuistis me, et ejecistis me de domo patris mei, et dimisistis me a vobis? Et quid est quod venistis, quando tribunati estis? Tale aliquid figuratum est in Joseph, quem fratres vendentes abjecerunt (Gen. XXXVII), et cum fame tribularentur, ad ejus opem misericordiamque conversi sunt (Gen. XLII). Hic vero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui ejecerunt Jephte ad eum venerunt, sed Galaad seniores 108.1187C| pro universo illo populo eidem supplicantes. Sicut eadem gens dicitur Israel, sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis qui ad ejus opem postea reversi sunt; populo enim dicitur inimico, sive in majoribus, sive in posteris suis longa odia trahenti atque servanti, tandemque converso in eis qui tunc conversuri sunt, Nonne vos habuistis odio me, et ejecistis me de domo patris mei? Hoc enim eis visum est qui persecuti sunt, quod dejecerunt Christum de domo David, in qua regni ejus non erit finis (Luc. I).

Et dixerunt seniores Galaad ad Jephte: Non sic modo vonimus ad te. Tanquam dicerent Judaei conversi ad Christum: Tunc venimus ut persequeremur; modo venimus ut sequamur. Profitentur etiam adversus 108.1187D| inimicos eum futurum sibi caput. Respondet ille, si eorum vicerit inimicos, quod erit eis in principem; quod Gedeon noluit, cum id Israelitae voluissent; respondit quippe illis: Princeps vester Dominus erit. Rex enim nomine principis significatur, quod nondum habebat gens illa tempore Judicum. Coeperunt autem habere Saulem, et deinceps alios successores ejus, qui in libris Regnorum leguntur. Nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex sed princeps appellatur (Deut. XVII). Sed quia iste Jephte illum figurabat qui verus est rex, quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci ejus affixus, quem Pilatus delere vel emendare non ausus est; ideo credendum 108.1188A| est, esse dictum: Ero vobis in principem: illi autem dixerant: Eris nobis in caput: quoniam caput viri Christus (I Cor. II); et ipse est caput corporis Ecclesiae (Eph. V). Denique posteaquam eos liberavit Jephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intelligeremus illud quod dictum est, ad prophetiam potius pertinuisse de Christo, quam ad ipsum proprie Jephte, de quo Scriptura narrationem ita concludit: Et judicavit Jephte Israel sex annis, et mortuus est Jephte Galaadites, et sepultus est in civitate sua in Galaad. Judicavit ergo Israel, sicut et caeteri judices; non ibi regnavit, ut principes, sicut hi qui Regnorum voluminibus continentur.

Jam vero posteaquam eis idem Jephte dux constitutus est, misit nuntios ad hostes prius pacis verba 108.1188B| portantes: illud ostenditur, quod ait Apostolus, in quo Christus loquebatur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII). Verba porro ipsa quae mandavit Jephte pertractare omnia nimis longum est festinantibus nobis. Videntur tamen mihi sic intelligenda, quantum attinet ad significationem futurorum, ut in eis advertatur doctrina Christi. Admonet nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est, vivendum inter eos qui non secundum propositum vocati sunt: Novit enim Dominus, qui sunt ejus (II Tim. II). Jam vero quod cum esset debellaturus inimicos, factus est super eum spiritus Domini, significatur Spiritus sanctus impertitus membris Christi. Quod autem pertransit Galaad, et Manasse, et transiit speculam Galaad, et ab specula 108.1188C| Galaad transiit ad filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad victoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur abjiciens, et Manasse necessitas transeundi. Transeundi sunt ergo a proficientibus abjicientes, id est, contemnentes; transeunda et necessitas, ne forte cum transierit contemnentes qui proficit, cedat terrentibus, Transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam revelatio interpretatur. Est autem specula altitudo ad prospiciendum vel ad despiciendum, id est, desuper aspiciendum. Specula itaque Galaad congruenter mihi videtur significare superbiam revelationis, unde dicit Apostolus: Et in magnitudine revelationum ne extollar (II Cor. XII). Ergo et ipsa transeunda est, id est, non est in ea manendum, 108.1188D| propter cadendi periculum. His pertransitis, facile superantur inimici, quod significat dicendo: Et ab specula Galaad transiit ad filios Ammon, de quibus inimicis jam supra dictum est.

Et vovit Jephte votum, et dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu med, et erit quicunque exierit de januis domus meae in obviam mihi in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit Domino, et offeram eum holocaustoma. Quemlibet in hoc loco cogitaverit, Jephte secundum cogitationem humanam, non videtur unicam filiam cogitasse; alioqui non diceret, cum illam cernat occurrisse: Heu me! filia mea, impedisti me, in offendiculum facta es in oculis meis. Impedisti enim ita dictum est, tanquam 108.1189A| ad hoc se impeditum judicaverit, ne illud quod cogitaverat impleret. Sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? An conjugem cogitavit, et ut hoc fieret Deus noluit, et ut non relinqueret impunitum, ne quis deinceps id auderet; et ut magna providentia ex hoc quoque ipso quod accidit, sacramentum Ecclesiae figuraret. Ex utroque igitur prophetia coaptata est; ex eo quod vovens cogitavit, et ex eo quod nolenti contigit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II). Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Eph. V). Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, 108.1189B| in eo quod filia potius occurrit, et inulta non remansit, prohibitum sacrificium voventis audacia, et virginitas Ecclesiae figurata est. Nec abhorret a vero, quod filiae nomine eadem significatur Ecclesia. Nam cujus alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae, ait Dominus: Filia, fides tua te salvum fecit; vade in pace (Matth. IX). Et certe unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellavit, se apertissime indicans sponsum: Non possunt, inquit, jejunare filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus. Veniet autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Ibid.). Holocaustoma ergo erit Ecclesia, quam virginem beatus Apostolus appellat (II Cor. II), quando in resurrectione mortuorum fiet in universa, quod scriptum 108.1189C| est: Absorpta est mors in victoria: tunc tradet regnum Deo et Patri (I Cor. XV). Quod regnum ipsa Ecclesia est, rex ipse cujus figuram vovens ille gestabat. Sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas, ideo sexaginta dierum a virginitate dilatio postulata est. Ex omnibus quippe aetatibus Ecclesia congregatur. Quarum prima est ab Adam usque ad diluvium; secunda a diluvio, id est, a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta ab hac transmigratione usque ad Virginis partum; sexta inde usque in hujus saeculi finem. Per quas sex aetates tanquam per sexaginta dies flevit sancta virgo Ecclesia virginalia sua, quia licet virginalia, tamen fuerant peccata deflenda; 108.1189D| propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie dicit: Dimitte nobis debita nostra. Eosdem autem sexaginta dies duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines; unum per quem mors, alterum per quem resurrectio mortuorum; propter quos etiam duo testamenta dicuntur.

Quod vero factum est in praecepto in Israel ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte Galaaditen quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustoma, quod erit vitam aeternam; sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo autem figurata est ejus universitas propter quatuor partes orbis, 108.1190A| per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae vero proprietatem, non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea re judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse depromptum, ne tale vovere sacrificium deinceps ullus auderet? Nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si vo tum illud laetitiae fuit?

Si autem et illud quod populus Ephrem postea ab eodem Jephte debellatus est, ad judicium Dei quod erit in fine referendum est, sicut ipse Dominus dicit. Eos qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me (Luc. XIX); nec ibi quadraginta duo millia, quae ceciderunt vacanti numero commemorata sunt. Sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, 108.1190B| ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt; nec frustra et ipse Jephte sex annis populum judicavit.

CAPUT XVI. De Manue et uxore ejus sterili, quibus angelus Domini promisit filium Samson Nazaraeum Domini, et de holocausto quod idem Manue ab angelo admonitus offerebat Deo.

(CAP. XIII.) Erat autem vir quidam de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es, et absque liberis; sed concipies et paries filium. Cave ergo ne vinum bibas, ac sicerum, nec immundum quidquam comedas; quia concipies et paries 108.1190C| filium, cujus non tanget caput novacula; erit enim Nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum. Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum annuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: Et nunc observa, et non bibas vinum et siceram, non manduces omne immundum. Quid est enim immundum, nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israel, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat Deus in generibus animalium? Cur enim non credatur etiam hoc eos multo proclivius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?

Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis 108.1190D| nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere. Quod mater Samson viro suo indicans quemadmodum illi angelus annuntiaverit filium futurum dixit: Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum non annuntiavit mihi, quaeri potest utrum verum dixerit, quoniam non legitur, cum ei angelus loqueretur? Sed intelligendum est hoc ibi Scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. Illud etiam quod non ait: Interrogavi eum quid vocaretur, et nomen suum non annuntiavit mihi, sed ait: Interrogavi unde esset, videtur inconsequens quod addit: Et nomen suum non annuntiavit mihi; non enim nomen ejus interrogaverat, cum quaereret unde esset 108.1191A| sed locum vel civitatem, cum hominem putaret. Nam et hominem Dei eum appellavit, specie tamen vel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum vidit, sicut ipsa narravit. Sed si ita distinguatur: Et interrogabam eum unde esset et nomen suum, ut subaudiatur, interrogabam eum, et postea inferatur, non annuntiavit mihi, non habet quaestionem: ad utrumque enim referri potest quod ait, Non annuntiavit mihi, id est, unde esset, nec nomen suum. Sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas ac siceram, et ne aliquo vescaris immundo; erit enim puer Nazaraeus Dei ab infantia sua, et ex utero matris usque ad diem mortis suae, et caetera. Item quod ait eadem mulier dictum sibi esse ab angelo, quoniam Nazaraeus 108.1191B| Dei erit puer, a ventre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. Et quod legitur dictum: Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philisthiim, non est a muliere commemoratum. Ita et aliquid non dixit quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit; sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. Ideo autem dictum est: A ventre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in lege, ad tempus qui votum habebant, secundum ea quae Scriptura per Moysen praeceperat (Num. VI). Unde est hoc quod huic jussum est, ut ferrum non ascenderet in caput ejus, et vinum et siceram non biberet, hoc enim tota vita sua observavit Samson, quod illi qui vocati 108.1191C| sunt Nazaraei certis diebus observabant voventes votumque reddentes.

Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris. Cui respondit angelus Domini: Si me cogis, non comedam panes tuos. Sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Dei esset, et caetera. Quod dicit Scriptura quoniam ignoravit Manue quod angelus Dei est, manifestum est etiam ejus uxorem hominem credidisse. Quod ergo ei dixit: Vis faciamus tibi nunc in conspectu tuo haedum caprarum? tanquam hominem invitavit, sed ita ut hoc cum illo epularetur, quod sacrificium fecisset. Nam facere haedum caprarum non solet dici, nisi cum fit sacrificium. Denique et ille 108.1191D| ita respondit: Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis; ubi ostendit se fuisse ad epulas invitatum. Deinde addidit: Et si feceris holocaustum, Domino offeres illud. Utique ideo dixit, si feceris holocaustum, quia ille dixerat: Faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus, holocaustum fieri potius admonuit, non tam sibi, sed Domino propter hoc maxime, quia gens Israel illo tempore consueverat quibuslibet diis falsis sacrificare. Unde et tunc offenderat Deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos.

108.1192A| Cumque ascenderet flamma altaris in coelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Dominum, et reliqua. Quid sibi vult quod posteaquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus qui cum eis loquebatur, dixit idem Manue uxori suae: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus; ex illa scilicet legis sententia ubi scriptum est: Nemo potest faciem meam videre et vivere (Exod. XXXIII). Opinabantur ergo ut homines Deum se vidisse tanto utique miraculo facto, quod in igne sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed 108.1192B| Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue haedum caprarum, et sacrificium obtulit super petra Domino mirabilia facienti, et Manue et uxor ejus exspectabant. Et factum est, dum ascenderet flamma desuper altare ad coelum, et ascendit angelus Domini in flamma. Quod cum vidissent Manue et uxor illius ceciderunt super faciem super terram, et non apposuit ultra angelus Domini apparere ad Manue et ad uxorem ejus. Tunc cognovit Manue, quoniam angelus Domini est, et dixit Manue ad uxorem suam: Morte moriemur, quoniam Deum vidimus. In his ergo verbis, quia non dixit: Morte moriemur, quoniam angelum Domini vidimus, sed, Deum vidimus, oritur quaestio utrum in angelo intelligebant Dominum, an 108.1192C| eumdem angelum Deum vocabant. Illud enim tertium, quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, apertissime dicente Scriptura: Tunc cognovit Manue, quoniam angelus Domini est. Sed unde metuebant mortem? non enim Scriptura in Exodo dixerat: Nemo videbit faciem angeli, et vivet; sed, faciem meam dixit, cum Deus loqueretur. An et in hoc ipso, quod in angeli praesentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est ut timeret mortem. Quod autem illi uxor sua respondit: Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustauma et sacrificium, nec illuminasset nobis omnia haec, sed nec audita fecisset nobis haec: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in altaris flamma stetisse? 108.1192D| an per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? Quodlibet autem horum sit, jam tamen angelus dixerat: Si autem facis holocaustum, Domino offer illud, hoc est, non mihi sed Domino, Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intelligendus est illum magni consilii Angelum in forma servi, hoc est, in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum. Quid est quod ad visionem angeli vir sit timidus, et mulier audax? nisi quod nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit; se tamen spes praesumit. Inde namque spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus, 108.1193A| qui ea quae superna sunt prior vidit; quia cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremescit.

CAPUT XVII. De ultione quam fecit Sampson in Philistaeis, propter sponsam sibi ablatam.

(CAPUT XV.) Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus, quibus ait Sampson: Licet hoc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etham. Hoc in editione LXX interpretum legitur: Percussit alienigenas Sampson tibiam super femur. 108.1193B| Quid est quod dictum est, quod percussit alienigenas Sampson tibiam super femur? Quis enim habet tibiam super femur cum tibia deorsum versus non sit, nisi a genu usque ad talum? Deinde si locum corporis significaret ubi eos vulneravit, nunquidnam omnes quos percussit, in uno corporis loco fuerat vulneraturus? Quod si esset credibile, possemus forsitan suspicari eum pugnasse tibia alicujus animalis, tanquam fuste, et ea illos super femur percussisse, sicut de illo scriptum est, quod maxilla asini mille occiderit. Sed neque illud, ut dixi, credibile est quod pugnans unum tantum locum observaverit ubi eos percuteret. Et non ait Scriptura, Percussit eos tibia super femur, sed tibiam super femur. Nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem: ita enim dictum 108.1193C| est ac si diceretur, Percussit eos valde mirabiliter, id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent, tibiam scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere qui mirando stupent: tanquam si diceretur, Percussit eos manum ad maxillam, id est, tanta caede, ut manum ad maxillam tristi admiratione ponerent. Hunc sensum ita se habere etiam interpretatio, quae est ex Hebraeo, satis edocet; nam ita legitur: Percussit eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent; tale est enim ac si diceret, Tibiam femori imponerent; quoniam sura utique retrorsus cum tibia est.

CAPUT XVIII. Quod tria millia virorum de Juda Sampson voluerunt tradere in manus Philistinorum, quibus ille traditus percussit ex Philistiim in mandibula asini mille viros.

(IBID.) Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etham, dixeruntque ad Sampson: Nescis, quod Philistiim imperent nobis? Quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi feci eis. Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philistinorum. Respondit: Jurate mihi, quod me non occidatis, et reliqua. Septuaginta: Et ait Sampson viris Juda: Jurate mihi, ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos. Quid est, quod ait Sampson viris Juda: Jurate mihi, ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt, ne forte veniatis adversum 108.1194A| me vos. Sed haec eum, ne ab his interficeretur dixisse, illud indicat quod in libro Regnorum scriptum est, jubente Salomone, ut homo occideretur, et dicente: Vade, occurre illi (III Reg. II), quod ideo non intelligitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim quod militares potestates dicunt: Vade, alleva illum, et significat, occide illum, quis intelligat, nisi qui illius locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici, compendiabit illi, quod est, occidet illum, et hoc nemo intelligit nisi qui audire consuevit. Haec est enim vis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae, non intelligantur, nisi audiendo vel legendo discantur. Inventamque maxillam, id est, mandibulam, asini, quae jacebat, arripiens interfecit 108.1194B| in ea mille viros, et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros, et reliqua. Quorum hic per maxillam asini, nisi praedicatorum Ecclesiae personae signantur? Redemptor enim noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu virtutis tenens a vitiis suis carnalibus interfecit, et, maxilla in terram projecta, postmodum aquas fudit, quia data morti praedicatorum corpora, magna populis monstravere miracula.

CAPUT XIX Quod Sampson fores portae urbis Gazae cum postibus suis nocte tulit, atque in montem portavit; et quod concupivit in Gaza mulierem meretricem, a qua ipse per proditionem deceptus est.

(CAPUT XVI.) Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi 108.1194C| mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. Quoa cum audissent Philistiim, et percrebuisset apud eos intrasse urbem Sampson, circumdederunt eum, impositis in porta civitatis custodibus, et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. Dormivit autem Sampson usque ad noctis medium. Et inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron, et reliqua. Quem in hoc facto, nisi Redemptorem nostrum, Sampson ille significat? Quid Gaza civitas, nisi infernum, signat? Quid per Philistaeos, nisi Judaeorum perfidia, demonstratur? qui cum mortuum Dominum viderent, ejusque corpus in sepulcro jam positum, custodes illico deputaverunt et eum, qui 108.1194D| auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Sampson in Gaza, se deprehendisse jactati sunt. Sampson vero nocte media non solum exiit, sed etiam portas civitatis tulit; quia Redemptor noster videlicet ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit, portas tulit, et montis verticem subiit, quia surgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. Sampson divina promissione generatur, spiritum comitantem habebat. Sic enim legimus quia benedixit eum Dominus, et coepit spiritus Domini comitari cum eo in castra; et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem, quod pater ejus ac mater ut scriptum 108.1195A| est, ignorabant, quoniam a Domino est, meritoque fortior caeteris habebatur, quia cum spiritus Domini dirigebat, quo duce solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat. Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam! Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit. Neque enim otiosum videtur, quod, cum contenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit; in cujus corpore connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore ejus, quod patri edendum tribuit et matri. Habebat populus gentium mella, quia credidit, qui corpus feritatis 108.1195B| erat ante, nunc Christi est. Nec ipsa vacat quaestio sacramentis, quam proposuit satellitibus suis, dicens: De edenti exivit esca, et de potente exivit dulce. Denique eo usque mystica, ut tribus diebus ejus revelatio quaereretur, quae non potuit, nisi per fidem Ecclesiae, die septima, completo legis tempore, post passionem Domini revelari. Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Jesus nondum fuerat honorificatus. Quid, inquit, dulcius melle? et quid fortius leone? Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam. O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante misera fames mortis, in salutem pericula, in suavitatem 108.1195C| amaritudo convertitur, gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte. Sunt tamen qui contrario putent fundari non potuisse conjugium, nisi occiso leone de tribu Juda: et ideo in corpore ejus, hoc est Ecclesia, apes repertas, quae condunt mella sapientiae, quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt. Hunc igitur leonem Sampson quasi Judaeus occiderit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenerit, ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae (Rom. XI).

Et cecidit, inquit, super eum spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros. Neque enim poterat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat. Accipiunt itaque in scholis 108.1195D| primum sapientiae conversationis insigne qui absolvunt et renuntiant quaestionem, rursus hic alio obruunt mysterio, quod uxor ejus aufertur. Et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum; eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prehendite nobis vulpes, pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant (Cant. II). Bene pusillas vineas dixit, quia majores vineas exterminare non poterant, licet fortibus, et diabolus sit pusillus; ergo ille (ut compendium faciamus historiae, suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus quandiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, 108.1196A| ille Nazareus in lege. Invictus ergo Sampson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret, ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret sive hoc admiraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus, juxta quod scriptum est: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V). Per hanc enim injuriae patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus, ut morte obita resurrectionis requiem consequamur. Ille ergo Sampson, qui funes intextas nervis, qui novas restes, sicut mollia fila, dissolvit; ille Sampson, qui crinium suorum palo conscripta defixo vincula non sensit, quandiu 108.1196B| habuit gratiam spiritalem; is, inquam, posteaquam spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Sampsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in mulieris genibus virtutis suae degener colligatus et captus in justo crine tondetur. Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite fortitudo omnis viri subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putem. Sunt quidam crines religionis et fidei, crines Nazaraei in lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae pedes Domini oleo perfuderat, verbi coelestis vestigia detergebat, tunc eum et secundum carnem noverat Christum, juxta videlicet crines (de quibus dicitur: Capillatura 108.1196C| tua, ut greges caprarum ) (Cant. IV), ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput enim viri-Christus (I Cor. XI). Et alibi: Caput est aurum cefaz, crines ejus ac zeter nigri et boni. Abietes navis Tharsis, quae fluctibus supernatent, mundi tutum remigium salutis exhibeant. Unde in Evangelio Dominus noster visibilis capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans ait: Sed et capilli capitis vestri a Deo omnes numerati sunt (Matth. X), spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo: quanquam et illud non absonum sit existimari, quia pro majestate divina eum latere nihil possit. Sed quid mihi prodest, si Deus omnipotens meos novit capillos? Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil 108.1196D| testis remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse per Sampson non corporales, sed intelligibiles hos capillos declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea. Hoc de mysterio est. Nunc nos lectionis seriem consideremus. Supra habes, quia benedixit eum Dominus, et coepit spiritus comitari cum eo. Infra ait: Et decidit super eum spiritus Domini. Iterum ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea. Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit a me. Vides ergo, quia ille, qui comitabatur, ipse discessit. Idem est ergo Dominus, qui spiritus Domini, hoc est, ipsum spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus enim spiritus est; ubi 108.1197A| enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Habes ergo Dominum. Dicit etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius. Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus virtus est. De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse atque sapientiam (I Cor. I). Legimus etiam quod virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI). Hic utique virtutem Patrem dixit, cujus ad dexteram Filius sedet sicut habet: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX). Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit, dicens: Accipietis virtutem advenientem in vos Spiritu sancto: ipse enim Spiritus virtus 108.1197B| est (Act. I).

Sampson autem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt. Secundum est quod aliquando prius oculus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur, ut caeca mens, quo ducatur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illiciti operis oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit, et renitens vincitur, dum hoc ipsum, quod agit, dijudicans, carnis suae delectatione superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis desideria 108.1197C| hujus mundi laboribus animus subjugatur, testatur Sampson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est, quia nimirum maligni spiritus postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foris in circuitum laborum mittuntur.

CAPUT XX. Quod Sampson caecus in convivium Philistinorum ad insultandum adductus, duas columnas domus concussit, et ruente tota fabrica secum plurimos hostium interfecit.

(IBID.) Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextra, et alteram laeva tenens, ait: Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus 108.1197D| super omnes principes et caeteram multitudinem, quae ibi erat, multosque plures interfecit moriens, quam antea vivus occiderat, et reliqua. Cujus hoc loco per Sampson, nisi Redemptoris nostri, persona signatur? Sampson enim dum viveret, paucos occidit; everso vero templo, maximam adversariorum suorum multitudinem etiam ipse moriens stravit. Et, Domino nostro praedicante, pauci ex plebe Israelitica crediderunt; innumeri vero gentium populi viam vitae illo moriente secuti sunt. Superbos namque, dum adhuc passibilis viveret, pertulit; a passibili vero vita mortuus, stravit. Hunc vero Sampson in semetipso dudum figuraliter expressit, qui paucos quidem dum viveret interemit; destructo autem templo, hostes 108.1198A| innumeros, cum moreretur, occidit. Quia nimirum Dominus ab elatione superbiae paucos cum viveret, plures vero, cum templum sui corporis solveretur, exstinxit, atque electos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Et ut breviter simul omnia quae de Sampson dicta sunt colligam, allegorice Sampson, quondam Domini Nazaraeus, habet quidam in typum Christi gestum. Primum, quod ab angelo nativitas ejus annuntiatur. Deinceps, quoniam Nazaraeus dicitur, et ipse liberat Israel de hostibus. Postremo, quod templum illorum subvertit, et perierunt multa millia hominum, qui illum illuserunt. Nativitas ista Sampson, quae per angelum annuntiatur, similitudinem habet primum prophetarum, qui nativitatem Domini secundum carnem 108.1198B| annuntiaverunt; deinceps etiam angeli, qui ad Mariam loquitur, dicens: Maria, invenisti gratiam ante conspectum Domini, et accepisti in utero, et paries filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; hic enim salvum faciet populum a peccatis eorum (Luc. I). Sampson autem interpretatur, sol. Sed quia et Redemptor noster sol appellatur, audi ipsum Dominum Jesum per prophetam eo nomine vocari: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Matth. IV). Vere enim hic sol justitiae est, qui omnium credentium mentes coelesti lumine clarificat; hic vere Nazaraeus et sanctus Dei, cujus in similitudinem ille Nazaraeus est nuncupatus. Iste ergo cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei. Sed quis primum erat in Sampson, obvium leonem necans, 108.1198C| cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi Christus, qui Ecclesiam vocaturus ex gentibus dicit: Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI). Quid sibi vult ex ore ejus leonis occisi favus extractus, nisi, quia, ut conspicimus, gentes ipsae regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc jam perempta feritate dulcedine evangelicae praedicationis etiam monumenta praebent? Item quod in semetipso expressit, quod paucos quidem, dum viveret, interemit; destructo autem templo, hostes innumeros, cum moreretur, occidit: quia nimirum Dominus ab elatione infidelitatis paucos cum viveret, plures vero cum templum sui corporis solveretur, exstinxit, atque elatos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Jam vero 108.1198D| reliqua ejus, quod ei mulier subdola caput raserit, et Allophylis illudendum tradiderit, quod captivatus est, quod caecatus est, quod ad molam deputatus est: in his non Christus, sed illi figurantur qui solo tantum in Ecclesia Christi nomine gloriantur, et malis actibus jugiter implicantur. Vir enim in nobis sensus rationalis intelligitur, caro autem quasi in typo mulieris accipitur. Si enim mulieri, id est, carni nostrae blandiente libidine vel reliquis malis operibus cesserimus, gratia spiritus, quae Nazaraei crine significatur, nudati exspoliamur atque decipimur: ita enim superbis et peccatoribus, violata Christi gratia, sicut Sampson incisa coma, diabolus illudit. Sed quid est quod Sampson ille ab Allophylis captus, 108.1199A| posteaquam oculos, perdidit, ad molam deputatus est, nisi quod maligni spiritus postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foris hominem in circuitum laborum mittunt? sicut jam supra dictum est. Quod si aliquando idem homo agendo poenitentiam redeat, ille velut coma reducitur, id est, gratia reflorescente reparatur ad virtutem; deinde, cupiditatis ac luxuriae subversis columnis, victores hostes dejicit, et reparato certamine in finem fortissime de omnibus triumphabit.

CAPUT XXI. De ultione stupri in Benjaminitas ab Israel confecta.

(CAP. XX.) Egressi sunt itaque omnes filii Israel et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee 108.1199B| et terra Galaad ad Dominum in Maspha, omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israel in Ecclesiam populi Dei, convenerunt quadraginta millia peditum pugnatorum, et reliqua. Quod tribum Benjamin in carnis scelere dejectam dum collectus omnis Israel ulcisci voluisset, prius ipse prostratus est, et tunc peccatricem tribum funditus exstinxit: significat quod is qui semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet, ignorat; et si novit fortasse per auditum, quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui 108.1200A| conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est quod cum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. At consulto Domino si ad ulciscendum ire debuissent, jussum est quia juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel, et secundum perdidit, et tunc demum, peccatricem tribum valde feriens, pene funditus exstinxit. Quid est ergo, quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per duos aliorum culpae feriuntur, et ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant? Unde et insidiantibus quibusdam et puniendam adulteram 108.1200B| deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. I); ad aliena quippe ibant peccata punienda, et sua reliquerant; revocentur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant: unde necesse est ut, cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata, et sibi humilis; sed contra se rigida sit, bonis vero omnibus submissa.