Jump to content

Commentaria super Ecclesiasten

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria super Ecclesiasten
Saeculo XIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 100


Commentaria super Ecclesiasten (Alcuinus), J. P. Migne

1 PRAEFATIO.

Dilectissimis in Christo filiis, Oniae sacerdoti, Candido presbytero, et Nathanaeli [ Ms., Nathaheli] diacono, Albinus perpetuae prosperitatis in Domino Deo salutem.

Postquam de paternae pietatis nido in publicas saecularium negotiorum evolastis auras, mentis meae sollicitudo vestram, omnibus pene horis, occupationem (0667B)comitata est, optans vos, divina donante gratia, in charitate perfecta, sanctarum titulis virtutum Deo placere, honestisque vivere moribus coram hominibus, et quod didicistis sub alis paternae eruditionis, nobilibus ostendere moribus. Nec velim sapientiae decus, quod habetis in corde, saeculi obscurari vanitatibus, inter quas religio vestrae conversationis fulgeat, quasi claritas lucis in tenebris. Mementote vos aliena dispensare, non propria possidere; de quibus ipsa Veritas ait: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Alienae sunt a nobis hujus saeculi facultates, id est, extra nostram sitae naturam. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus (0667C)(I Tim. VI, 7). Nostra autem possessio regnum coelorum, nostra vita Christus est, nostrae opes sunt spiritualium operum fructus: quas congregare vos, filii charissimi, omni intentione exhortor: nec in incerto divitiarum sperare, quae aut deserunt possidentem, aut a possidente deseruntur. In quas, mentis nostrae intentionem Spiritus sanctus per Prophetam anhelari [ Ms., anhelare] prohibuit, dicens: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psalm. LXI, 11). Quarum copia, est aliorum inopia. De quibus [et] Dominus in Evangelio ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Idcirco iniquas nominavit hujus saeculi divitias (quia mammona Syra est lingua, et Latine divitiae dici possunt), quia divitiae aut per iniquitatem congregantur, vel inique pauperibus (0667D)subtrahuntur. De quarum vana possessione in hujus saeculi deliciis pene sapientissimus Salomon totum composuit librum, cui titulus est Ecclesiastes, dicens in capite libri: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. Si omnia vanitas, quae utilitas est divitias retinere caducas? In quem librum, ex sanctorum opusculis Patrum, ac maxime de beati Hieronymi commentario, parvum composui Breviarium, vestri causa, filii charissimi, quatenus paterna sollicitudine admonerem vestrum nobile ingenium, (0668A)ne nimio amore studeatis caducis, et cito transitoriis inhiare divitiis, quae citissime velut volatiles recedunt umbrae, et ut, si quid supersit in eis necessario vitae vestrae 411 stipendio, pauperibus erogare studeatis: quia, ut idem Salomon ait: Redemptio animae viri, propriae divitiae ejus (Prov. XIII, 8). Sedula mente ipsius Domini sanctum considerate praeceptum, quo nos admonuit coelestibus magis quam terrenis inhiare thesauris, dicens: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 20). Hunc siquidem librum supradictum semper pro magistro habeatis in manibus, ut discatis terrena non amare, sed coelestia; dominari divitiis, non servire; (0668B)laudem non quaerere terrenam, sed a judice Christo, miserorum consolatore, amabilem audire sententiam inter eos quibus dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Flumina qui metuat modica sulcare carina Grandia, ne mergat turbidus Auster eam: Iste suo placidas lembo pernaviget undas Currentes inter florida prata pie. Sic qui magnorum sensus rimare profundos Doctorum timeat pectoris ingenio, Nostra legat felix animo commenta sereno, De gazis veterum quae tulit unca manus. Vos vivete ( sic ms. ) Deo semper, nam vivere mors est Huic mundo; vera est vivere vita Deo. (0668C)Vos, rogo, conservet felices gratia Christi, O dulces nati, sancta salutis ope.

CAPUT PRIMUM. VERS. 1.-- Verba Ecclesiastis filii David regis Hierusalem. Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent: Salomonem, id est, pacificum; et Ydida [ Ms. Edida], hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem appellatur Graeco sermone, quod coetum, id est Ecclesiam, congreget; quem nos appellare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigitur. Porro pacificus, et dilectus Domini, ab eo quod in (0668D)regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus quadragesimus quartus, et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedant, tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt. Is itaque juxta numerum vocabulorum suorum, tria volumina edidit: Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis praesentibus [ Hieron., (0669A)per sententias] erudiens, unde ad filium crebro sermo repetitur. In Ecclesiaste vero, maturae virum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum, sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius relinquamus vitia, et pompis [ Ms., pompae] saeculi renuntiantes expeditos nos ad adventum Christi praeparaverimus, non possumus dicere: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant. Nec non et hoc diligentius (0669B)attendendum, quod per tres libros auctoris, diversus est titulus. In Proverbiis enim adnotatur: Proverbia Salomonis filii David regis Israel. In Ecclesiaste vero: Verba Ecclesiastis filii David regis Hierusalem. Superfluum quippe est hic, Israel, quod male in Graecis et Latinis codicibus invenitur. In Cantico canticorum, nec filius David, nec rex Israel, sive Hierusalem praescribitur, sed tantum: Canticum canticorum Salomonis. Sicut enim Proverbia, et rudis institutio, ad duodecim tribus, et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi, non nisi metropolitis convenit, hoc est, habitatoribus Hierusalem; ita et Canticum canticorum ad eos proprie facit mentionem, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes, et paterna dignitas, et regni proprii (0669C)merito judicatur [ Ms., indicatur; al., vindicatur] auctoritas. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore, proprium nomen sufficit, et aequalis magister est, et nescit se esse regem.

412 Haec interim juxta litteram. Caeterum per intelligentiam spiritalem, pacificus et dilectus Dei Patris, et Ecclesiastes noster Christus est, qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne evacuans, fecit utraque unum, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). De quo Pater ad discipulos: Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5), qui est caput Ecclesiae. Et nequaquam ad synagogam Judaeorum, sed ad gentium multitudinem loquens, (0669D)vivis lapidibus exstructae; non illius de qua ipse ait: Hierusalem, Hierusalem! quae occidis prophetas, et ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38), sed illius per quam jurari vetat, quia sit civitas magni regis. Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio clamabant: Miserere nostri, fili David (Matth. XV, 22); et omnis turba consonabat, et una voce respondebat: Hosanna filio David (Matth. XXI, 9). Denique non ad eum fit verbum Dei, sicut ad Hieremiam et ad caeteros prophetas; sed quia dives est, et rex potens, ipse est si quidem verbum, et sapientia caeteraeque virtutes. Verba loquitur ad Ecclesiae viros. verba insinuat apostolis, de quibus (0670A)cantatur in psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illorum (Psal. XVIII, 5). Male igitur quidam opinantur, nos ex hoc libro ad voluptatem et luxuriam provocari, cum e contrario omnia quae cernimus in mundo vana esse doceantur, nec debere nos ea studiose appetere quae, dum tenentur, intereant.

Tradunt Hebraei hunc librum, quem modo in manibus habemus, Salomonis esse poenitentiam agentis: qui quia in sapientia divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum, nunc secum reputat, omnia vana esse hujus saeculi delectamenta, quae ad ultimam miseriam devolvunt eos qui in eis ponunt spem suam. Sed et beatus Gregorius doctor mirabilis, et sacrae Scripturae lucidissimus expositor, in (0670B)quarto Dialogorum libro (cap. 4), quomodo iste liber legendus sit vel intelligendus, optime exposuit, de nomine hujus libri, sic dicens: « Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur: in concione vero, sententia promitur, per quam tumultuosae turbae seditio comprimatur, et cum multi diversa sentiant, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco Concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat quae fortasse per tentationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum suscipit. Sed concionator verax, velut extensa manu, omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat, cum in ejusdem (0670C)libri termino ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Dominum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo (Eccle. XI, 13). Si enim in libro eodem per collocutionem [ Ms., locutionem] suam multorum personas non susciperet [ Ms., susceperat], cur ad audiendum loquendi finem secum pariter omnes admonebat? Quia igitur in fine libri dicit: Omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est quia, in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est: unde et alia sunt quae in libro eodem per inquisitionem moventur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex tentati profert animo, atque adhuc hujus mundi delectationibus dediti; alia vero, in quibus ea quae rationis sunt, disserat, atque animum a delectatione compescat. Ibi namque (0670D)ait: Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo (Eccle. V, 17). Et longe inferius subjungit. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII, 3). Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse videbatur ad domum convivii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex infirmantium persona intulit, hoc vero ex rationis definitione subjunxit: nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit (Eccle. XI, 9, 10). Rursum illic scriptum est: Laetare, (0671A)juvenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: Adolescentia enim et voluptas, vana sunt. Qui dum hoc postmodum vanum esse redarguit, quod prius admonuisse videbatur, palam [ Ms., patenter] indicat quia illa quasi ex desiderio carnali verba 413 intulit, haec vero ex judicii veritate subjunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex judicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ad domum luctus ire quam ad domum convivii: et sicut laetari debere juvenem in adolescentia sua, quasi ex deliberatione carnalium, proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et voluptatem vana esse redarguit. Similiter et concionator iste, diversas (0671B)cogitationum tentationes exponens, alio ait in loco, cum dicit: Unus interitus [est] hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius (Eccle. III, 10). Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam protulit, dicens: Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper? Nisi ut pergat illuc, ubi est vita (Eccle. VI, 8)? Qui igitur dixit: Nihil habet homo jumentis amplius, ipse rursum definivit quod habeat aliquid sapiens non solum amplius a jumento, sed etiam ab homine stulto, videlicet ut pergat illuc ubi est [ Ms., erit] vita. Quibus verbis primum indicat quia hic hominum vita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo homo [hoc] amplius jumentis (0671C)quod illa post mortem non vivunt, hic vero tunc vivere inchoat, cum per mortem carnis hanc visibilem vitam consummat. Qui etiam longe inferius dicit: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Quomodo ergo unus interitus est hominis et jumenti, et aequa utriusque conditio? aut quomodo nihil habet homo jumentis amplius, cum jumenta post mortem carnis non vivunt, hominum vero spiritus, pro malis suis operibus, post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur. Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur quia concionator verax, et illud ex tentatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali veritate definivit. » Has vero diversas (0671D)humanae mentis opiniones diligenter hujus libri lector intelligat, quid cui conveniat personae; et caveat ne in Epicuri dogmata cadat ex hujus libri lectione, si diligentius non discutiat quid ex cujusque personae tentatione concionator iste dixerit.

VERS. 2.-- Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si juxta Psalmographi sententiam, omnis homo vivens vanitas, quanto magis irrationabiles creaturae recte dicuntur vanitati subjacere, sicut Apostolus ait: Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20)? Quidquid enim mutabile est, et non esse poterit quod est, vanitas appellari recte potest: nam Deus solus immutabilis, (0672A)et semper idem est quod est, et non aliud. Quod enim mutabitur, quodammodo evanescit, et non est quod erat. Idcirco ad comparationem Creatoris omnis creatura vanitas dici potest, et quidquid in hoc circulo continetur, pro nihilo computari in comparatione aeternae majestatis.

VERS. 3.-- Quid superest homini, in omni labore suo, quo laborat sub sole? Post generalem sententiam ad vanos hominum labores convertit sermonem, qui frustra in istius mundi labore desudant, congregantes divitias perituras, ambientes honores, quibus subito dicitur: Stulte, hac nocte morieris, cujus erunt quae congregasti?

VERS. 4.-- Generatio vadit, et generatio venit, terra autem in saeculum stat. Aliis morientibus, nascuntur alii; (0672B)et quos videras, non vides; incipiesque videre eos qui ante non erant, sed subito nascuntur. Quid vanius hac vanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est, et ipsum hominem, terrae dominum, in pulverem repente dissolvi? Signanter dixit, terra in saeculum stat, non in saecula saeculorum, quia coelum et terra transibunt, et ecce facta erunt omnia nova.

VERS. 5.-- Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ut iterum oriatur. Ipse sol, qui ad lucem mortalibus datus est, ortu suo et occasu quotidie interitum mundi demonstrat, qui per incognitas vias nobis ab occasu ad ortum regreditur, expletoque noctis circulo, de thalamo suo novus exoritur. Hoc autem totum idcirco dicit, ut doceat mutationibus (0672C)temporum et ortu occasuque siderum, humanam aetatem labi, et interire dum nesciat.

414 VERS. 6.-- Vadit ad Austrum, et gyrat ad Aquilonem, gyrans gyrando vadit spiritus per circulos suos. Ipsum solem spiritum nominavit, quia animet, et inspiret, et vivificet omnia, sicut veris tempore, in quo principium mundi aestimatur esse, singulis annis videmus: obliqua enim linea est zodiaci circuli, et zona [ Ms., circuli zona], per quam cursus est solis. Ideo brumali tempore ad australia, devexo tramite vergit sol, et iterum aestivo circulo se tollit ad borealia, ne si uno modo curreret, alia calor, alia frigus consumeret. Aliter vero: Sol Christus Deus omnia vivificat et illuminat spiritalis gratiae splendore et virtute, in cujus pennis sanitas est: qui credenti (0672D)in eum [ Ms., in eo] oritur, et infideli cuilibet occidit.

VERS. 7.-- Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Dicunt philosophi, aquas dulces quae in mare influunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed [et] Ecclesiastes noster, id est Christus ipsarum conditor aquarum, dicit [ Ms., ducit] eas per occultas terrae venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper bullire principia. Possumus tamen, sub fluminum et maris nomine, per metaphoram homines [ Ms., humanum genus] intelligere, (0673A)qui in terram, unde sumpti sunt, redeunt, postquam in primo audierunt peccatore: Terra es, et in terram ibis; nec tamen terra impletur multitudine mortuorum.

VERS. 8.-- Cunctae res difficiles, non potest homo eas explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Nullatenus valet sermo explicare causas naturasque rerum; nec oculus saturari, ut rei possit dignitatem intueri [ Ms., nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri); nec auris, instituente doctore, ad summam rerum notitiam pervenire. Nam modo omnia in aenigmate cernuntur, et ex parte intelliguntur, donec perfecta veniat scientia, quae in hoc mortali corpore esse non poterit. Tamen haec sententia maxime contra eos agit qui, sine labore (0673B)et discendi studio, sanctarum Scripturarum sibi notitiam promittunt, aestimantes se sapientes, cum sunt insipientes.

VERS. 9, 10.-- Quid est quod fuit? ipsum, quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum, quod faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est. De naturis in primordio mundi creatis videtur dicere, et de successione earum, quomodo veniunt, et quomodo transeunt. Verbi gratia: dum homo moritur, homo nascitur. Eadem natura fuit morientis, quae et nascentis erit. Similiter de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus, intelligendum est, nec non in herbis et arboribus caeterisque rerum naturis, nihil novum invenitur quod ante non esset: nihil periturum, quod (0673C)postea non fiat [ Ms., fiet]. Ideo dicit Scriptura: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, id est, a novarum creatione naturarum cessavit, non a gubernatione, de qua ipsa Veritas ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Unde ex primordialibus creaturarum seminibus totius saeculi tempus naturali cursu peragitur.

VERS. 11.-- Jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem quae post futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Sicut praeterita quae olim fuerunt, apud nos abscondit oblivio, sic ea quae nunc nobiscum praesentialiter fiunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt, Quia cuncta silentio peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur, et complebitur (0673D)illa sententia: Vanitas vanitatum, omnia vanitas. [Vanitas vanitatum ] quia omnia transeunt, et more fluentis aquae vadunt, et non redibunt. Cui sententiae totus mundus testis est, et maxime humanum genus.

VERS. 12.-- Ego Ecclesiastes fui rex Israel, in Hierusalem. Hucusque praefatio generaliter de hujus saeculi vanitatibus disputat. Hinc ad semetipsum redit, et quis esset, ostendit; vel quomodo experimento omnia cognoverit et docuerit. Ideo consequenter subjunxit:

VERS. 13.-- Et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. (0674A)Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Dedit vero, dixit, eo locutionis genere quo Apostolus ad Romanos ait: Tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 6). Id est, permisit eos, propter praecedentia peccata, in reprobum cadere sensum. Proposuit ergo Ecclesiastes, primo 415 omnium cor suum ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas rationesque cognoscere, quare parvuli corriperentur a daemone, cur naufragia pios impiosque pariter absorberent: utrum haec et his similia causa [ Ms., casu] evenirent, an judicio Dei et providentia. Si non judicio, ubi providentia Dei? Haec, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam, et sollicitudinem per diversa cruciantem, a Deo hominibus (0674B)datam, ut scire cupiant quod scire non licitum est. Et hoc propter curiositatem, in quam se sua sponte injecerunt, permisit eos Deus [in eis] laborare eventibus vitae hujus, in quibus nullam rationem invenire valuerunt.

VERS. 14.-- Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. Aliter [ In ms. aliter omitt. ] est sensus: Consideravi universa quae in mundo sunt, et nihil aliud deprehendi quam vanitatem et malitiam, id est miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatur cogitationibus. Laborat [ Ms., labor] sapiens cognoscere quod humanae non est datum sapientiae scire.

VERS. 15.-- Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Sanctorum numerabilis (0674C)est multitudo, stultorum vero congregatio non est numero digna. Tale quid et Psalmista ait: Dinumerabo eos, id est sanctos, super arenam maris (Psal. CXXXVIII, 18), id est stultos qui arenae comparantur. Sicut ad Abraham Dominus dixit: Et erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17). In stellis intellige sanctos, de quibus Psalmista ait: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psalm. CXLVI, 4). In arena, peccatores, de quibus dicitur: Perdentur peccatores de terra.

VERS. 16.-- In corde meo locutus sum, dicens: ecce magnus effectus sum, et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter, et didicit. Legimus et in (0674D)Regum libris, multae sapientiae fuisse Salomonem, et hoc a Deo speciale donum prae caeteris saeculi divitiis vel honoribus postulasse (III Reg. III). Mundi ergo cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur. Ideo non ait, multam sapientiam et scientiam sum locutus, sed [multam sapientiam et scientiam] vidit cor meum: non enim possumus eloqui omnia quae sentimus: latior est enim cordis intelligentia quam oris interpretatio.

VERS. 17.-- Dedi quoque cor meum, ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam, et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus. Contraria contrariis intelliguntur, et sapientia (0675A)prima est stultitia caruisse. Stultitia autem carere non potest, nisi qui intellexerit eam. Unde et plura sunt in rebus noxia creata, ut, dum vitamus ea, ad sapientiam erudiamur. Aequalis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam, errorem et stultitiam, ut in appetendis aliis, et aliis declinandis, veracius sapientia probaretur. Et agnovi quod in hujusmodi cogitationibus afflictio spiritus et perturbatio animi esset.

VERS. 18.-- Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit dolorem. Quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere [ Ms., subjicere] se vitiis, et procul esse a virtutibus quas requirit: dolet ignorantiam, dum quaerit scientiam. Intelligit se (0675B)ex parte agnoscere, et ad plenum intelligendi lumen rerum occultarum se non posse pervenire videt, ideo addit dolorem, qui addit scientiam.

CAPUT II. VERS. 1.-- Dixi in corde meo: Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis, et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Hic concionatoris modo, communi sententia vulgi loquitur, quam tamen vanam ostendit. Et est sensus: Postquam in multitudine sapientiae, et adjectione scientiae, dolorem et laborem esse comprehendi, et nihil aliud nisi cassum laborem et inane certamen, transtuli me ad laetitiam, ut luxu fruerer, et congregarem opes, et ut divitiis abundarem, et perituras voluptates caperem, antequam morerer. Sed et in hoc vanitatem ipse perspexi, dum praeterita (0675C)voluptas praesentem non juvat, et exhausta non satiat. Ideo intellexi carnalem luxuriam esse vanitatem, et adjeci dicens:

416 VERS. 2.-- Risum putavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Hoc est quod in Evangelio legitur: Vae vobis qui ridetis, quia lugebitis (Luc. VI, 25). Decipiuntur vero qui carnalia in hoc saeculo sequuntur desideria, et magis carnaliter vivunt quam spiritualiter, aestimantes perpetuum esse quod velut umbra citissime transibit [ Ms., transiet], et labor dolore punietur. Potest hoc et de haereticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, laeta sibi et prospera promittunt, dum sint filii perpetuae perditionis.

VERS. 3.-- Cogitavi in corde meo abstrahere a vino (0675D)carnem meam, ut transferrem animum meum ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo [Ms., quid] facto opus est sub sole, numero dierum vitae suae. Eleganter autem voluptatem ebrietati comparavit, siquidem ebrietas evertit animi vigorem: quam [ Ms., quem] qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere laetitiam spiritalem, is poterit ad scientiam rei istius pervenire, quid in hac vita appetendum, quidve vitandum sit.

VERS. 4-14.-- Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas; feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus, et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium; (0676A)possedi servos et ancillas, multamque familiam habui; armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem; coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum et provinciarum; feci mihi cantores, et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda: et supergressus sum opibus omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Et omnia quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis; nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in iis quae praeparaveram; et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus (0676B)vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam. Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem factorem suum? Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus, stultus in tenebris ambulat. Et didici quod unus utriusque esset interitus. Videtur mihi utilius esse legentibus haec omnia quae Ecclesiastes de sua gloria subinfert, brevi cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensum redigere, ut possint facilius intelligi quae dicuntur. Igitur ea quae putantur in saeculo bona, quasi rex et potens habui. Aedificavi mihi palatia, vitibus colles montesque consevi, et ne quid deesset de luxu vel voluptate [ Ms., ad luxum et voluptatem], hortos (0676C)mihi pomariaque plantavi, diversi generis arbores instituens, quas collectae aquae in piscinas desuper irrigarent, ut longus viror [ Ms., longius vigor] humore perpeti nutriretur. Servorum quoque sive emptorum sive ancillarum sive vernaculorum mihi fuit innumera multitudo, et quadrupedum greges multi, boum scilicet et ovium, quantum nullus alter ante me rex habuit in Hierusalem. Nec non et thesauri argenti et auri innumerabiles condebantur, quos diversorum regum et gentium tributa contulerunt. Unde et accidit ut ex nimiis opibus ad majores delicias provocarer, et musicorum chori mihi tibiali voce [ Apud Hier., tibia, lyra, voce] concinerent, ut uterque sexus in conviviis mihi ministraret. Sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. Nam (0676D)in quamcunque voluptatem cupido traxisset me, infrenis per praeceps ferebar, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in luxuriae [ Ms., luxuria] libidine consumerer. Tandem in me reversus, et quasi de gravi somno evigilans aspexi, et manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. Nihil enim quod in mundo putatur bonum, bonum potui reperire. Reputans igitur quae essent sapientiae bona, et quae stultitiae mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post vitia se refrenans, virtutum possit esse sectator. Magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum virtutes a vitiis separantur. Videtur (0677A)mihi itaque qui sapientiam sequitur, oculos ad coelum semper erigere, et in sublime os habere erectum, eaque quae super verticem sunt, contemplari: qui vero stultitiae et vitiis deditus 417 sit, versari in tenebris et in rerum ignorantia volutari. Cumque haec ita se habeant, inter sapientem et stultum ea distantia est, quod alter diei, alter tenebris comparetur: ille oculos ad coelum levat, iste in terram deprimit. Repente autem mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi pereant interitu; cur eadem plaga, eodem eventu, eadem morte premantur; cur eaedem sint utrique angustiae. Sunt vero qui haec verba Ecclesiastis ab eo loco ubi ait: Magnificavi opera mea, usque ad hunc locum in que ait: Sapientis oculi in capite ejus, de Christo interpretari (0677B)conantur. Sed quibusdam in locis laboriosa est interpretatio, nisi forte de membris illius intelligi possint. Ideo nos historiali tantummodo intelligentia in hoc loco contenti sumus, maxime quia nobis non est propositum omnia dicere quae a diversis inveniuntur auctoribus dicta, sed ea commatico sermone, quae ad sensum planiorem pertinere videntur, paucis perstringere verbis.

VERS. 15, 16.-- Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (0677C)Haec enim diligentius considerans dixi: Sapiens et stultus, justus et impius, aequali morte moriuntur [ Hier., sorte morientur], et omnia in hoc saeculo mala eventu simili sustinebunt. Sicut enim impius tribulationes patitur, ita etiam et justus: nec quemlibet in hoc saeculo sua adjuvabit justitia, sed omnia incerta sunt, pro quo quid cui eveniat. Si ita est, dixi in corde meo: Quid mihi ergo prodest quod secutus sum sapientiam, et plus caeteris laboravi, si meus occasus et stulti aequalis erit? Sed rursum cogitans, diligentiusque considerans, non similem sapientem et stultum habere in futuro memoriam quando consummatio veniet universitatis; et nequaquam pari exitu injustus et justus judicabitur, quia hic ad refrigeria, ille pergit ad poenam: ideo priorem sententiam (0677D)meam damnavi, et me stulte locutum esse intellexi, et errasse, qui [ Ms., quia] antea sic senseram.

VERS. 17-19.-- Idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala esse universa sub sole, et cuncta vanitatem atque afflictionem. Rursum detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi; habiturus haeredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, in quibus desudavi et sollicitus fui; et est quidquam tam vanum? Videtur quidem de divitiis et opibus retractare, quia secundum Evangelium repentina morte subtracti, quali moriamur haerede, nescimus utrum sapiens an stultus sit, qui nostro labore est fruiturus. Et hoc Salomoni malum accidisse, (0678A)Regum libri testantur, qui Roboam insipienti filio labores suos reliquit. Sed melius intelligendum est [ Ms., aestimo] de spiritali labore, in quo diebus ac noctibus vir sapiens in lege Domini meditatur, et Scripturarum sanctarum desudat interpretatione, et libros componit multos, ut memoriam sui posteris [ Ms., suis posteris] relinquat, et nihilominus labores illius in manus stultorum perveniunt, qui frequenter secundum perversitatem cordis sui, ex sanctorum Patrum dictis, haereticae pravitatis semina capiunt, et alienos labores calumniantur.

VERS. 20-23.-- Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole: nam cum alius laborat in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (0678B)Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit; et haec, nonne vanitas? Hic ut supra de incerto haerede loquitur, utrum stultus an sapiens futurus sit, qui labore alterius fruiturus sit: et in eumdem circulum res revertitur ut labores morientium deliciae sint viventium. Maxime tamen de labore sapientiae disputat, in quo studiosi [ Ms., studiose] vel rerum spiritalium vel visibilium, die ac nocte laborant, ignorantes in quorum manus perveniant opuscula sua, utrum sapientes de litteris disputent suis, vel etiam stulti et otiosi. Est quidquam tam vanum? quia nec noctibus, nec diebus cessat a labore, et nescit ad quem profectum (0678C)futuro tempore labores evenient sui.

418 VERS. 24-26.-- Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? Et hoc de manu Dei est. Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego? Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget et tradat ei, qui placuit Deo: sed et hoc vanitas, et cassa sollicitudo mentis. Aliud est ex consideratione rationis, aliud est ex infirmantis vulgi tentatione disputare. Hic quid indoctum vulgus sentiat videtur definire. Ubi vero ait: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii, ex rationis discretione ostendit se loqui. Dicamus tamen secundum consequentiam superioris disputationis. (0678D)Postquam universa tractavi, et nihil in istius mundi labore perpetuum intellexi, posterioremque generationem prioris frui laboribus, tum mihi visum est, hoc in rebus esse justissimum, et quasi Dei donum, ut suo quis labore frueretur, bibens et comedens, et pro tempore parcens [ Al., pascens] opibus congregatis. Et hoc siquidem Dei donum [ Ms., munus] est, talem justo dari viro mentem, ut ea, quae curis vigiliisque quaesivit, ipse consumat. Sicut e contrario irae Dei est, ut peccator diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam eis utens, derelinquat his qui in conspectu Dei justi sunt. Sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens, et videns omnia morte finiri, vanissimum judicavi. Haec interim super (0679A)litteram, ne videamur penitus simplicem praeterire sensum; et dum spiritales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem. Bonum est itaque veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni carne et sanguine in divinis voluminibus invenimus, de quibus dicitur in Cantico canticorum: Comedite, amici mei, bibite et inebriamini (Cant. V, 1). Ad quos ipsa vocat Sapientia, dicens: Venite, comedite panem meum, et vinum, quod miscui vobis. Relinquite infantiam et vivite, et ambulate per vias prudentiae (Prov. IX, 5, 6). Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere [ Al., pascere] potest absque Deo, qui praecipit sanctum canibus non esse mittendum, et docet quomodo in tempore sint danda cibaria? Pulchre enim homini dat Deus bono sapientiam, (0679B)et scientiam, et laetitiam. Nisi enim bonus fuerit, et mores suos, Dei adjuvante gratia, proprio arbitrio [ Ms., pro arbitrio] ante correxerit, sapientiam, et scientiam, et laetitiam non merebitur. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam et caetera, sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, facit congregare divitias, et hinc inde perversorum dogmatum consuere cervicalia: quae cum vir sanctus et placens Deo viderit, intelligit quia vana sunt, et praesumptione spiritus composita. Nec mirandum quod dixerit, peccatori dedit sollicitudinem, etc., dedit enim pro dimisit, intelligendum est. Propterea dat ei sollicitudinem sive afflictionem, quia peccator fuit; et non esse causam afflictionis in Deo, sed in illo qui sponte sua ante peccaverit.

CAPUT III. (0679C) VERS. 1.-- Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae in superioribus docuit. Nunc vult omnia ostendere sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuo, eorum duntaxat quae sub coelo sunt, et tempori obnoxia sunt; quia caeterae substantiae spiritales nec coelo, nec tempore continentur.

VERS. 2-8.-- Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est; tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus aedificandi; tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi; (0679D)tempus spargendi lapides, et tempus colligendi; tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus; tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi; tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi; tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis. Nulli 419 dubium est, quod ortus et interitus hominum Deo notus sit et praefinitus; et idipsum esse parere quod plantare; mori, quod plantatum est evellere. Haebraei omne hoc quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad (0680A)illum locum in quo ait: tempus belli, et tempus pacis, super Israel intelligunt. Tempus fuit nascendi in patriarchis populo Dei, tempus moriendi tempore Vespasiani et Titi. Tempus plantandi in terra repromissionis sub Jesu Nave, tempus evellendi, dum ducti sunt in captivitatem a praefatis ducibus. Tempus occidendi eos in Aegypto, et tempus liberandi de Aegypto. Tempus destruendi [ Adde ex Hier., templi] sub Nabuchodonosor, et tempus aedificandi sub Dario. Tempus plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, et Esdra, et Neemia. Tempus dispergendi Israel per diversas gentes, et in unum congregandi, quando reducti sunt de captivitate in patriam. Tempus amplexandi, dum coelesti auxilio cingebantur; tempus longe fieri a complexibus, dum pro (0680B)peccatis suis derelicti sunt a Deo. Tempus quaerendi de Babylonica captivitate, tempus perdendi eos in excidio urbis sub Romanis. Tempus custodiendi legalia mandata, tempus abjiciendi laciniosae legis praecepta. Tempus scindendi, quando in duo regna post Salomonem divisus est populus, et tempus consuendi tempore Machabaeorum. Tempus tacendi prophetas, nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi apostolos, dicente Domino: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6). Tempus dilectionis, quo [ Hier., qua] eos sub patribus ante dilexit: et tempus odii, dum Christo intulerant manus. Tempus belli modo, non agentibus eis poenitentiam; tempus pacis in futuro, quando intrat plenitudo gentium, et sic omnis Israel salvus erit. Aliter altiori sensu: (0680C)Tempus occidendi, et tempus sanandi, sicut ait: Ego occidam, et ego vivificabo (Deut. XXXII, 39). Sanat, ad poenitentiam provocans: occidit juxta illum sensum: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psalm. C, 8). Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala. Tempus plorandi, et tempus ridendi: nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi, Domino dicente: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21). Tempus plangendi, et tempus saltandi. Eodem sensu quo supra. Plangendum est impraesentiarum, ut in futuro saeculo spiritali saltatione gaudeamus. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi: quia tempus fuit gentilis populi dispergendi, (0680D)et tempus rursum in Ecclesiam congregandi. Tempus amplexandi, dum dictum est, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28); tempus longe fieri a complexibus, ubi ait, Dabo spadonibus locum in domo mea meliorem a filiis et filiabus, locum sempiternum. Aliter: Tempus est sapientiam amplexandi, id est, de coelestibus cogitandi, et tempus est iterum curam corporis agendi. Tempus acquirendi populum ex gentibus, et tempus perdendi populum Judaeorum. Tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abjiciendi incredulos ex Israel. Tempus (0681A)scindendi, et tempus consuendi. Sub diversis sermonibus idem nunc qui supra sensus est, in eo, quod ait, tempus destruendi, et tempus aedificandi; ac deinde tempus scindendi, et tempus consuendi: modo enim Synagoga destruitur, ut aedificetur Ecclesia, et alligant scissiones legales, ut Evangelii gloria consuantur [ Ms., ut Evangelia consuantur]. Quod evangelistae singuli perpetrarunt, de lege et prophetis adventus Dominici testimonia consuentes. Tempus tacendi, ut discamus quae sint docenda; tempus loquendi, ut doceamus quae recte didicimus. Nihil nobis videatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium, de discipulis efficiamur magistri. Tempus amandi legem, et ea quae ex lege fuerint imperata: circumcisionem, hostias, sabbata, (0681B)neomenias; et tempus odiendi ea, Evangelii gratia succedente. Tempus belli, et tempus pacis. Quandiu in hoc saeculo sumus, tempus est belli: cum migraverimus autem de hoc saeculo, pacis tempus adveniet: in pace est laus Dei [ Hier., locus Dei], et civitas nostra Hierusalem de pace sortita vocabulum est. Nemo ergo nunc se putet esse securum in tempore belli, ubi certandum est, et apostolica arma tractanda, ut victores quondam requiescamus in pace.

420 VERS. 9-11.-- Quid habet homo amplius de labore suo? vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (0681C)Plerique putant hoc de magistris esse dictum, quibus Deus dedit sensum, ut quaererent naturas rerum, et Creatorem laudarent ex eis, ne forte otiosa mens torpesceret et in vitia corrueret. Prius enim disputavit de diversitate temporum et varietate mutabilium rerum, nunc dicit: Quid habet amplius homo de labore suo, nisi ut sapienter intelligat Creatorem laudare in creaturis suis nec quicquam in hoc saeculo perpetuum putare? Quid enim amplius habere possumus in hoc saeculo laborando, quam ut nos erudiamur ex diversitate creaturarum Creatoris agnoscere magnitudinem, et omne bonum esse quod Deus fecit, qui dedit mundum hominibus ad inhabitandum, ut fruantur eo et varietates intelligant temporum, nec quaerant quomodo creata sint omnia, (0681D)quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari.

VERS. 12, 13.-- Et cognovi quod non esset melius, nisi laetari, et facere bene in vita sua. Omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevis vitae fruatur tempore, et, spe prolixioris aetatis abscissa, cuncta quae possidet quasi ad alia cito profecturus aspiciat, et quantum potest, bene faciat in vita sua; nec frustra congregando magnas opes, cogitationibus torqueatur: neque se putet plus de suo labore lucrari posse quam cibum et potum; et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit, hoc solum Dei donum (0682A)est. Non ut ad desperationem et luxuriam provocemur, sed habentes victum et vestitum his contenti simus, et quidquid plus est necessitate corporis, in pauperum expendatur solatia. Quia sicut caro cibo alitur et potu, ita anima eleemosynis pauperum, et solatiis miserorum. Juxta anagogen, verus cibus est caro Christi, et verus potus sanguis ejus, sicut ipse Dominus ait: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57). In hac cibi et potus spiritali jucunditate laetari debemus, non solum in mysterio, sed etiam in lectione sanctarum Scripturarum, ubi pascamur et potemur de ligno vitae, quod plantatum est secus decursus aquarum.

VERS. 14.-- Didici quod omnia opera quae (0682B)fecit Deus, perseverent in perpetuum, non possumus eis addere quidquam, nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. Nihil est in mundo quod novum sit. Solis cursus et lunae vices, et terrae arborumque siccitas vel viror, cum ipso mundo nata sunt atque creata, et idcirco Deus certa ratione cuncta moderatus est, et jussit humanis usibus elementa servire, ut homines videntes haec intelligant esse providentiam Dei, et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine atque constantia, intelligunt Creatorem. Pulchre autem temperavit dicens, ut timeant a facie ejus: vultus quippe Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17).

VERS. 15.-- Quod factum est, ipsum permanet: quae futura sunt, jam fuerunt: et Deus instaurat (0682C)quod abiit. Vel praeterita, vel praesentia, vel futura, ipsa [et] fuerunt, et sunt, et erunt, universa quae cernimus. Sol qui nunc oritur, et antequam nos essemus, in mundo fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est. Quod de sole diximus, hoc de omnibus cognoscendum est creaturis. Terra singulis annis arescit, iterumque virescit in germine suo. Mare fluit, et recedit ut refluat. Animalia moriuntur, et renascuntur iterum ejusdem generis. Homines morte finiuntur, et alii pro eis oriuntur. Et ea lege creaturarum nihil novum inveniri poterit, sed Deus per succedentia tempora omnia restaurat quae fuerunt.

VERS. 16, 17.-- Et vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde (0682D)meo: justum et impium judicabit Deus, tempus omni rei tunc erit. Sub sole, inquit, isto veritatem et judicium requisivi; et vidi in judiciis non veritatem valere, sed munera. Aliter: arbitratus sum aliquid justitiae in praesenti saeculo geri, et vel pium pro suo nunc merito recipere, vel impium, pro 421 suo scelere damnari. Postea vero cum corde meo colloquens et reputans, intellexi, non per partes Deum, et per singulos semper judicare, sed in futurum tempus servare judicium, ut omnes pariter judicentur, et recipiat unusquisque meritis suis digna, secundum quod gessit in hoc saeculo; et tunc perspexi tempus discretionis esse omni rei.

VERS. 18-21.-- Dixi in corde meo de filiis hominum, (0683A)ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus interitus est hominum, et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius. Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertentur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? Non mirandum est in praesenti vita, inter justum et impium nullam esse distantiam, nec aliquid virtutis valere [ Hier., nec aliquid valere virtutes], sed incerto eventu omnia volutari, cum etiam inter pecudes, et homines secundum corporis vilitatem nihil differre videatur. Sicut eadem conditio est nascendi, ita sors (0683B)una moriendi. Similiter procedimus ad lucem, aeque dissolvemur in pulverem. Si autem videtur haec esse distantia, quia spiritus hominis ascendat in coelum, et spiritus pecoris descendat in terram, qua istud certa auctoritate [ Ms., quo istud certo auctore] cognovimus? Quis potest scire utrum verum an falsum sit quod speramus? Hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestiis et hominibus praeparari locum, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter descenderunt [ Ms., ducerentur]. Unde et Jacob ad inferos descensurum se dicit (Gen. XXXVI). Et Job pios et impios queritur apud inferos detentari (Job. VII, 17). Et revera antequam flammeam illam rotam, et igneam (0683C)romphaeam ad [ Hier., et] paradisi fores Christus cum latrone reseraret, clausa erant coelestia, et spiritus hominis pecorisque aequalis vilitas coarctabat. Et licet aliud videtur [ Ms., videretur] dissolvi, aliud reservari, tamen non multum intererat, perire cum corpore, aut inferni tenebris detineri. Quod vero ait, de terra facta sunt, et in terram revertentur, hoc eum de corpore dicere manifestum est, quia corpus de terra creatum est, non anima; sicut vindex peccati sententia homini intulit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Haec interim juxta litteram. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, quis scit utrum spiritus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui jumentum vocatur, descendat in terram? Fieri enim potest (0683D)utrumque pro incerto vitae hujus et lubrico statu, ut justus cadat, peccator resurgat; et nonnunquam eveniat, ut rationabilior et eruditus scripturis, id est homo, non circumspecte et ut scientia sua exigit, vivat, et ducatur ad inferos; et simplicior quisque atque rusticior, qui jumentum hominis comparatione dicitur, melius vivat, et martyrio coronatus paradisi sit colonus.

VERS. 22.-- Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim adducet eum, ut post se futura cognoscat? Superiori errore turbatus, quod putarem inter homines et bestias nihil esse, in hanc sententiam prava opinione seductus [ Ms., deductus] sum, ut nihil aliud dicerem bonum, nisi praesentem capere (0684A)voluptatem: neque enim cum semel nos dissolverit interitus, posse his perfrui a quibus recedimus ingrati. Sed meliori sensu de laetitia bonorum operum intelligendum est. Nihil est ergo melius in vita ista, nisi quod laetetur homo in opere suo, faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno coelorum praeparans. Hanc solam habemus veraciter portionem, quam nec fur, nec latro valet, nec tyrannus auferre, quae nos tantummodo post mortem sequetur.

CAPUT IV. VERS. 1.-- Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur [Ms., generantur], et lacrymas innocentium, et consolatorem neminem, nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos. (0684B)Post hanc cogitationem illuc mentem meam oculosque converti, ut viderem calumniatores, et calumniam sustinentes. Et ecce vidi eorum qui a potentioribus opprimuntur lacrymas, quas solas habere possunt in calamitatibus, 422 rei invidiam protestantes, qui consolatorem nequeunt invenire. Et quod malorum miserrimum sit [ Ms., quo major miseria sit], et inconsolabilis dolor, calumniatores vident in suis iniquitatibus fortiores: et haec est causa, quod non valent consolari. Plenius hunc locum in septuagesimo secundo psalmo David; et Jeremias in suo volumine exquirunt.

VERS. 2, 3.-- Et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque judicavi, qui necdum (0684C)natus est, nec vidit mala quae fiunt sub sole. Ad comparationem miseriarum quibus in hoc mundo mortales premuntur, feliciores judicavi mortuos, ab hujus miseriae labore liberatos, quam viventes. Melior est itaque his duobus, vivente videlicet et defuncto, qui necdum natus est; in eo felicior est, quia necdum malum mundi expertus est. Hoc autem dicit, non quia animae sint hominum, secundum quorumdam errorem, antequam nascatur homo in mundo; sed quia melius sit omnino non esse, nec sensum habere substantiae, quam infeliciter vel esse, vel vivere. Quo modo et de Juda Dominus loquitur, futura ejus tormenta significans: Melius erat non nasci homini illi (Matth. XXVI, 24): quia melius fuerat ei omnino non esse, quam aeternos cruciatus perpeti.

(0684D)VERS. 4.-- Rursus contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi, et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. Converti me rursus ad alia, et vidi omnem fortitudinem et gloriam laborantium, et deprehendi bonum alterius esse alterius malum, dum invidus aliena felicitate torquetur, et patet insidiis gloriosus. Quid enim vanius quam homines non suas flere miserias, nec propria lugere peccata; alios judicare, seipsos oblivisci; et melioribus tantum invidere, aliorumque benefactis torqueri?

VERS. 5.-- Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas. Totum, quod disserit, hoc est ut ostendat eum qui laborat et aliquid habet in mundo, patere invidiae; et rursum eum qui vivere vult quietus, (0685A)inopia opprimi; et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. Aliter: Manus crebro pro operibus accipiuntur. Stultus retrahit manus suas ab opere bono, et non vult viriliter agere, sed comedit carnes suas, id est, secundum carnalia vivit desideria, tabescens in voluptatibus suis, donec consumantur [ Ms., consummatur].

VERS. 6.-- Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. Melius est modicum habere justo, quam divitias peccatorum multas. Eleganter justitia requiem habet, iniquitas laborem; et quia singularis numerus in bono semper accipitur, et duplex in malo, propterea unus pugillus habet requiem, et duae manus labore (0685B)sunt plenae.

VERS. 7, 8.-- Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole: unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem; et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis, nec cogitat dicens, cui laboro et fraudo animam meam bonis? In hoc vanitas est, et afflictio pessima. Conversus sum ad alios, et vidi eos plus quam necesse esset, laborare, congregare opes per fas et nefas, et non uti congregatis; habere omnia, incubare divitias, servare aliis [ Ms., incubare divitiis easque servare alteri], et suo labore non perfrui; maxime cum nec filium nec fratrem habeant, nec propinquum, ut videatur pius labor necessariis reservatus. Nihil itaque vanius esse (0685C)deprehendi, quam eum hominem qui divitias congregat, cui eas relinquat ignorans. Quod quidem possumus secundum priorem [ Ms., superiorem] interpretationem et de his intelligere qui libros conscribunt et eos fastidiosis lectoribus relinquunt. Quidam hunc locum ab eo, quod ait, unus est, et non est secundus, super Salvatore interpretantur: quod solus et absque ullo comite ad salvandum mundum descendit; et quanquam multi filii Dei sint, et fratres adoptione dicantur, tamen nullus dignus exstitit qui in hoc ei opere jungeretur. Cujus laborum non est finis, portantis nostra vitia atque peccata, et pro nobis dolet; et oculus ejus non satiabitur divitiis, semper nostram cupiens salutem, et quanto plus quem peccare viderit, tanto magis ad poenitentiam cohortans (0685D)[ Ms., coarctans]. Eo genere locutionis dicimus, Dolet, quo Apostolus ait: Et ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), id est, nos gemere facit. Ita et hic dolet Christus, quia nos dolere facit pro peccatis nostris.

423 VERS. 9-12.-- Melius ergo est duos simul esse quam unum: habent enim emolumentum societatis suae; si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum corruerit, non habet sublevantem. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei. Funiculus triplex difficile rumpitur. Post sollicitudines et miserias, in quibus corruptus est ille qui in opibus conquirendis absque certo haerede (0686A)se cruciat, nunc ad sodalitatem sermo confertur, et dicitur quid boni habeat amicorum contubernium, et commune solatium, quia et alterius ruina alterius auxilio sublevatur; et curas domesticas, ipsius quoque noctis requiem melius exigit ille, qui fidum amicum habet quam qui solis opibus incubat acquisitis. Quod si robustior quis inimicus contra unum surrexerit, alterius imbecillitatem amici solatio sustentari dicit. Et quantum duo uno differunt, si amore conjuncti sunt, tanto etiam trium contubernium plus valere. Etenim vera charitas, et nullo violata livore, quanto augetur numero, tanto crescit et robore. Et haec interim simpliciter dicta sint. Caeterum quod in superiori loco super Christo quorumdam intelligentiam posuimus, et [ Ms., etiam] reliqua (0686B)eodem ordine disserenda sunt. Melius est enim duos pariter esse quam unum: melius est enim habitantem in se habere Christum, quam solum [ Apud Hier. solum habitare et] patere insidiis adversantis. Merces quippe contubernii statim in ipsa societatis utilitate monstratur. Si enim ceciderit unus, Christus eriget participem suum. Vae quippe ei, qui cum corruerit, Christum in se non habet erigentem. Quod si et [ Ms., etiam] dormierit unus, hoc est, si morte fuerit dissolutus, et secum Christum habuerit, calefactus citius reviviscit; et si adversus hominem robustior in expugnando diabolus exstiterit, stabit homo, stabit et Christus pro homine suo, pro sodali suo: non quod solius Christi adversus diabolum virtus infirma sit, sed quod liberum homini relinquitur [ Ms., relinquatur] (0686C)arbitrium, et adnitentibus nobis, ipse in praeliando fortior fiet. Quod si et [ Ms., quod si etiam] Pater et Filius et Spiritus sanctus advenerint, non cito corrumpetur [ Ms., rumpitur] ista sodalitas. De hac sodalitate in Evangelio dicitur: Et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et paulo post: Paracletus autem Spiritus, ipse vos docebit omnia (Joan. XIV, 23, 26); significans trium, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unum esse opus,et unam mansionem in corde diligentis Deum. Quod superius dixit, si unus dormierit, quomodo calefiet? Nisi igitur nobiscum Christus dormierit, et in morte requieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus.

VERS. 13-16.-- Melior est puer pauper et sapiens (0686D)sene rege et stulto qui nescit providere in posterum: quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, et alius natus in regno, inopia consumatur. Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo qui consurgit pro eo. Infinitus est numerus populi omnium qui fuerunt ante eum; et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. Hebraei hunc locum ita disserunt: Melior est interior homo, qui post quartumdecimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris utero [ Ms., alvo] natus est, qui nescit recedere a vitio, et qui e domo vitiorum [ Ms., vinctorum], de utero videlicet materno, ad hoc exivit ut regnaret in vitiis, qui et (0687A)in natura sua pauper factus est, non habens sapientiam, mala omnia deserendo [ Ms., desiderando]. Vidi eos qui in priore homine vixerunt, et cum secundo homine postea versati sunt, eo videlicet, qui priore decedente generatus est; intellexique homines in homine priore peccasse, antequam secundo nascente, tempore legitimo duo homines fuerint, alter carnalis, alter spiritalis. Qui vero ad meliora conversi fuerint, et interiori homini, id est, secundo se subjicere sciunt, non laetantur in priore qui in vitiis regnabat. Hos duos homines doctor egregius unum interiorem, et alterum exteriorem nominare solebat. Nos vero melius aestimamus haec intelligenda de diabolo rege stulto, et de Christo paupere sapiente, qui egressus est de virginali utero in mundum, (0687B)ut contereret et subverteret imperium stulti regis, qui ei ostendit omnia regna mundi; eoque victo, vasa illius caperet, et domum subverteret, captivamque captivaret captivitatem. Puerum vero 424 prophetico spiritu nominavit Christum, et pauperem, sicut dictum est: Ecce puer meus quem elegi (Matth. XII, 18). Item Apostolus: Qui cum dives esset, pauper factus est pro nobis (II Cor. VIII, 9). Et sapientem eum Evangelista testatur dicens: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia coram Deo [et hominibus ] (Luc. II, 52). Iste natus est in regno senis et stulti, optimus, pauper, et puer admirabilis, ut de domo vinculatorum procederet in regnum, abiens in regionem longinquam, juxta parabolam evangelicam, accipere sibi regnum et reverti, eos post aliquantum (0687C)temporis, qui super se eum regnare noluerunt, in judicio damnaturus. Tamen erunt quam plurimi qui non laetabuntur in Christo, recipientes Antichristum pro eo. Sed et illi non laetantur in eo, qui carnalia desideria, id est, exterioris hominis vitia sequuntur magis quam interioris sapientiam. Hi sunt qui nascuntur per gratiam sancti Spiritus, et sacramentum baptismi in regnum, sed non permanent in eo, revertentes ad vitia, ideo consumpti inopia tabescent.

VERS. 17.-- Custodi pedem tuum ingrediens in domum Dei, et propinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali. Praecepta dat vitae, et non vult offendere euntes ad Ecclesiam. Non enim ingredi (0687D)domum Dei, sed sine offensione ingredi laudis est. Et si esset omnium qui sunt in Ecclesia Dei, audire sermonem et divina mysteria, nunquam addidisset, Appropinqua ut audias. Denique Moyses solus prope accedebat ad audiendum Deum: caeteri accedere non valebant. Quod stulti nescientes remedium esse peccati, aestimantesque pro oblatione [ Ms., per oblationem] munerum Deo satisfacere se posse, [et] ignorant hoc malum esse atque peccatum, non obedientia [ Edit., non ob obedientiam] praeceptorum Dei [et] bonis operibus, sed donis et victimis emendare velle, quae inique fecerint. Huic congruit illud, quod in Evangelio ipsa Veritas ait: Discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. IX, 13).

(0688A) VERS. 1, 2.-- Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Plerique arbitrantur haec in praesenti saeculo [ Apud Hier., in praesenti loco] praecipi, ne coram Deo facile aliquid promittamus, et sine consideratione virium voveamus ea quae explere non possumus. Adesse quippe praesentem Deum; et licet ille in coelo, nos esse videamur in terra, tamen audire quae loquimur, et insipientiam nostram argui ex multiplicatione sermonum. Alii vero melius intelligentes, haec praecipue [ Ms., praecipi] affirmant, ne aut loquentes (0688B)cogitantesve, plus de Deo quam possumus, opinemur, sed sciamus imbecillitatem nostram. Quantum enim coelum distat a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separatur; et idcirco debere verba nostra esse moderata. Sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea somniat frequenter de quibus cogitat, ita qui plura voluerit de divinitate disserere incidit in stultitiam. Vel certe verba nostra pauca ideo esse debere, quod [etiam] ea quae nosse nos aestimamus, per speculum videmus, et in aenigmate, et veluti somnium comprehendimus quod tenere nos aestimamus; cumque plura, ut visum nobis fuerit, dixerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam: ex multiloquio enim nos non effugere peccatum.

VERS. 3, 4.-- Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: (0688C)displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque voveris, redde. Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Simplex intelligentia, interpretatione non indiget. Melius est non promittere quam promissa non facere, quia displicent [ Ms., displiciunt] Deo vota infidelium, qui non implent quae promittunt Deo. Deus nisi verax est et veritas, eosque amat qui veritatis opera faciunt. Consideret homo quod [ Ms., quid] Deo voveat, an implere possit quae vovere cogitat. Sed generaliter omni praecipitur Christiano, ut fidem opere compleat, et non sit similis Judaeorum, qui spondent se omnia facere, quae Dominus praecipit, dicentes: Omnia quaecunque praecepit nobis Dominus faciemus (Exod. XXIV, 3); postea vitulos facientes, adoraverunt (0688D)idola.

425 VERS. 5.-- Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia, ne forte iratus Deus super sermone tuo, dissipet cuncta opera manuum tuarum. Hebraei ita sentiunt: quod non potes facere, non promittas; non enim in ventum dicta transeunt, sed a praesenti angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim proferuntur [ Hier. perferuntur] ad Dominum. Et tu qui putas ignorare Deum quod pollicitus es, provocas eum ad iracundiam, ut omnia opera tua dissipentur. Nos vero ita intelligimus, quod his verbis arguantur qui necessitate carnis et naturae se peccare contendunt, Creatorique inscribunt, cur eos (0689A)tales fecerit, ut carnali desiderio superati cogantur peccare; et hoc est, quod ait: Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam. Noli itaque, [ait,] vanas excusationes quaerere, et dare occasionem carni tuae ad peccandum, et dicere: Non ego pecco, sed quod habitat in mea carne peccatum. Si enim, inquit, haec dixeris, Deum provocas quasi auctorem mali atque peccati, ut iratus sit; et si quid videris boni habere, auferet de manibus tuis; vel certe talia sentientem, tradet te in reprobum sensum, ut facias ea quae non conveniunt.

VERS. 6.-- Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates et sermones innumeri. Tu vero Deum time. Et hunc locum Hebraei ita edisserunt: nec superiora facias, de quibus jam dictum est, nec facile somniis (0689B)credas. Cum enim diversa videris per nocturnam quietem, et variis anima fuerit exagitata terroribus sive incitata promissis, tu contemne, quia somnia sunt, et solum Deum time; qui enim somniis crediderit, vanitatibus et ineptiis se tradet. Aliter: quia dixi atque praecepi, non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras vanas [ Ms., varias] excusationes; hoc nunc infero, quod in somno vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire quae nobis verisimilia videantur et nostra excusare peccata. Propterea admoneo, ut id omnimodis caveas, ne putes absentem Deum ab operibus tuis, imo et cogitationibus perversis, sed eum timeas, et scias in cunctis operibus tuis ejus providentiam esse, teque libero arbitrio (0689C)[ Ms., liberi arbitrii] conditum, non cogi, sed [ Ms., om. sed] velle, quod facias.

VERS. 7, 8.-- Si videris calumnias egenorum, et violenta [Ms., violata] judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia [excelso] excelsior est alius, et super hoc quoque [Ms., et hoc quoque] eminentiores sunt alii, et insuper universae terrae rex imperat servienti. Unum disputationis servemus textum, et eumdem sensum et ordinem sequamur. Supra dixit: Ne dixeris coram angelo, non est providentia, ne forte irascatur Deus super vocem tuam et reliqua. Adversusque eos locutus est, qui negarent per providentiam Dei res humanas regi. Sed hic intellexit oriri posse hujusmodi quaestionem: si a Deo auctore res regitur humana [ Ms., (0689D)res reguntur humanae], quare justi calumniam patiuntur, et quare iniqui sunt judices, et non Deus ulciscitur in eos qui iniqua faciunt et judicant? Nunc infert, et solvit quaestionem quae poterat opponi, dicens: Si videris calumniam pauperis, qui beatus in Evangelio praedicatur, et res vigere, non justitiam [ Hier., et res vigeri non justitia], non [ Ms., ne] mireris, nec tibi novum aliquid esse videatur, quia excelso alius excelsior est, et omnia respicit Deus, qui angelos suos super judices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere quam quaevis hominum potestas [ Ms., potestates]. Sed quoniam servat in finem judicium, et in consummationem mundi, quando in maturas (0690A)segetes messores venire jussurus est, ut separetur triticum et in horreum coelestis regni condatur, lolium autem aeterno tradatur incendio; ideo nunc exspectat et differt sententiam, donec in fine mundi iniqui puniantur et justi coronam recipiant justitiae.

VERS. 9, 10.-- Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas. Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas: et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? Hic vero avarus describitur, qui nunquam opibus expletur; et quanto plus capit, tanto plus cupit: sicut hydropicus, quanto plus bibit, tantum sitis addita crescit. Flacci quoque super hoc concordat sententia, qui ait (Epist. 1, ad Lollium): (0690B)Semper avarus eget . . . . . Nihil divitiae prosunt ergo (inquit Ecclesiastes) possidenti, nisi hoc solum, ut videat quod 426 possidet. Quanto enim major fuerit substantia, tanto plures ministros habebit, qui opes devorent congregatas: dominus autem earum videat tantum quid habeat, et plus quam unius hominis cibum capere non possit.

VERS. 11.-- Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire. Adhuc de divite et avaro sermo est, et comparantur operanti, et absque sollicitudine dormienti, sive parum sive multum comederit, quod ille labore operis, et sudore quemvis cibum digerit, et dulci somno perfruitur. Dives vero distentus dapibus, in diversa laceratus, dormire non (0690C)valet, redundante crapula, et incocto cibo in stomachi angustiis aestuante. Porro quia somnus, communis de hac vita exitus appellatur, melior erit requies ejus qui operatur in praesenti, et secundum vires suas in bonis operibus conversatur, quam eorum divitiae de quibus scribitur: Vae vobis divitibus, quia recepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24).

VERS. 12-16.-- Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Generavit filium, qui summa in egestate erit; sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas; quomodo venit, sic revertetur. Quid (0690D)ergo prodest ei quod laboravit in ventum? Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia. Cum superiori junge quod sequitur. Ecclesiaste divitem describente, quod nec ipse possit suis divitiis perfrui, et crebro propter eas in discrimen veniat, nec haeredi quod congregavit, relinquat, sed et ipse et filius suus, sicut venerunt nudi, ita nudi revertantur in terram, et nihil eos laborum suorum comitetur. Nonne enim languor est pessimus, pro divitiis cogitatione torqueri, et perituras opes, quas nobiscum non possumus auferre morientes, in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso labore conquirere. Possumus haec eadem verba de philosophorum dogmatibus vel haereticorum perversitatibus intelligere, qui in malum (0691A)sui divitias diversorum congregant dogmatum, nec aliquam in eis utilitatem habent [ Ms., habebunt]; nec sectatoribus suis fructum relinquunt perpetuum, sed et ipsi, et discipuli eorum nudi, absque ullis meritis [ Ms., bonis meritis] revertentur in terram, non habentes lucem verae sapientiae, sed in tenebris ignorantiae, verique luminis expertes, omnes labores suos perdent illius judicio qui ait: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19).

VERS. 17-19.-- Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit illi Deus. Et haec est pars illius, et omni homini cui dedit Deus divitias, atque substantiam, (0691B)potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis; et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo, hoc est donum Dei. Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. Qui laboribus suis in curarum tenebris vescitur, et cum grandi vitae taedio peritura comportat, meliorem dicit eum esse, qui praesentibus fruitur bonis in laetitia et jucunditate. Hic enim vel parva voluptas est in fruendo, ibi vero sollicitudinis tantummodo magnitudo. Et reddit causas quare donum Dei sit, frui posse divitiis; quoniam non multum recordabitur dierum laboris sui, ideo non erit in tristitia, non cogitatione vexabitur, abductus laetitia et voluptate praesenti. Sed melius est juxta Apostolum (0691C)(I Cor. X, 3) spiritalem escam et spiritalem potum spiritalemque laetitiam a Deo dari intelligi, et videre bonitatem Dei, et jucunditatem cordis sui in omni labore suo, quo spiritaliter in bonis laborat operibus, spe consolatus futurae retributionis: et haec est pars nostra, ut laetemur in studio bonorum operum; quae laetitia, licet bona sit, nec tamen plene bona est, donec manifestetur Christus, cujus visio perfecta bonitas est et jucunditas. Notandum quoque est quod occupatio in hoc loco in bono intelligi debet, pro intentione spiritali veraque laetitia, quam divina inspirat gratia hic in praeceptis laborantibus Dei. 427

CAPUT VI. VERS. 1-6.-- Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui dedit Deus (0691D)divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae ejus ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei Deus potestatem ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et magna miseria est. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali; et si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia? Describit avarum divitem, et hoc malum frequens esse in hominibus asserit, quod nihil eorum quae in mundo putantur bona ei desit, (0692A)et nihilominus stultissima parcitate se cruciat, aliis devorantibus [ Hier., devoranda] conservans. Necnon et illud hyperbolice addidit, quod etsi liberos centum procreaverit, et non ut Adam prope mille, sed duobus millibus vixerit annis, et anima ejus cupiditate et avaritia contabescat, multo deterioris conditionis sit abortivo illo qui statim ut natus est interiit: ille enim nec mala vidit nec bona; iste vero cum bona possederit, semper tristis et cogitatione excruciatus est; magisque requiem habebit abortivus quam avarus ille longaevus; et tamen ambo aequali fine rapientur, dum et hic et ille subtrahuntur simili morte. Potest hoc [et] de Israel accipi, quod dederit illi Deus legem et prophetas, testamentum et repromissionem, Salvatore dicente: Auferetur a vobis (0692B)regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI, 43). Haec omnia ad alienum et peregrinum gentium translata sunt populum, ut videant illi bona sua, et non fruantur. Multoque nos conditionis esse melioris, qui quasi abortivi et novelli putabamur ab eis, quam illi qui sibi in antiquitate applaudebant, de patribus gloriantes atque dicentes: Pater noster Abraham (Joan. VIII, 39). Et tamen ad unum locum et nos et illos properare, id est ad judicium Dei. Quod autem in medio ait: Et quidem sepulcrum non fuit ei, sive hoc significat quod dives ille de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, [etiam] in exstructione sepulcri avarus sit; sive quod saepe propter istas divitias occisus insidiis, insepultus (0692C)abjiciatur; sive, quod melius puto, nihil bonum honorificumve [ Ms., nihil boni facti honorisque] egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, vitam silentio velut pecus transiens, cum habuerit materiam per quam potuerit apparere quod vixerit.

VERS. 7, 8.-- Omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur bonis. Quid habet amplius sapiens a stulto, et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita? Omne quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur, et, attritum dentibus, ventri traditur digerendum: sed non implebitur anima comedentis, quia rursum desiderat quod comedat. Et cum tam sapiens quam stultus absque cibo nequeant vivere, et pauper nihil aliud quaerat nisi quomodo possit organum sui corpusculi sustentare, ideo illuc (0692D)properat pauper, ubi opes esse perspexerit. Sed melius est hoc intelligere de ecclesiastico viro qui, in Scripturis coelestibus eruditus, omnem laborem habet in ore suo, id est in doctrina spiritali; et anima ejus non implebitur, dum semper cupit discere quod doceat; et in eo plus habet sapiens quam insipiens, quia cum paupere illo qui in Evangelio beatus dicitur, properat ad ea comprehendenda quae vitae sunt, et ambulat arctam et augustam viam quae ducit ad vitam. Et pauper est ornatus operibus [ Ms., et pauper est a malis operibus], et scit ubi Christus, qui vita est, commoretur.

VERS. 9.-- Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus. Melius est, juxta sensum et providentiam (0693A)cuncta agere, quia sensus oculus est animae, quam voluntatem carnis sequi, quae nescientem ducit ad perditionem. Vel certe superbum et sibi placentem arguit, et meliorem dicit esse eum qui cuncta providerit, quam illum cui nihil prodest [ Hier., cui nihil placet] nisi quod ipse fecerit, quia haec est mala mentis afflictio, et praesumptio pessima, eo quod Deus dissipat [ Ms., despiciat] ossa hominum sibi placentium.

428 VERS. 10.-- Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus, et scitur quod sit homo, et non possit contra fortiorem se judicio contendere. Aperte de Salvatoris praedicatur adventu, quia [qui] futurus est, antequam in corpore cerneretur, jam vocatum in Scripturis nomen ejus; et cognitum est prophetis (0693B)et sanctis Dei ut homo sit, et juxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum Patre, ut in Evangelio ipse ait: Pater qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28). Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

CAPUT VII. VERS. 1.-- Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore, quo ut umbra praeteriit. Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sit sub sole? Videtur adhuc de Salvatore dicere, et prohibere ne curiose quaeramus qualis, vel quantus, vel quomodo venisset, sed tantum credere quod Scriptura sancta de eo testatur. (0693C)Cum enim de statu nostro ignoremus, et vita nostra quasi umbra pertranseat, et futura incerta sint, non nobis expedit ut majora quam possumus inquiramus, sed silentium imponamus ori nostro, credentes eum venisse qui praedictus est.

VERS. 2.-- Melius est enim nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. Considera, inquit, o homo, dies tuos breves, et quia cito sublatus carne in hac vita esse cessabis. Fac tibi in bonis operibus famam longiorem, ut quomodo nares unguentorum odore delectantur, sic ad tuum nomen [ Ms., vocabulum] cuncta posteritas delectetur. Et hoc est quod in Proverbiis dicitur: Memoria justorum cum laude, nomen autem impiorum putrescit (Prov. X, 7). Quod autem ait: Et dies (0693D)mortis super diem nativitatis ejus, hoc ostendit, melius esse ire ex hoc saeculo, et carere laboribus hujus vitae, quam ad tribulationes laboresque tantummodo nasci, et omnia [ Ms., et haec omnia mala] sustinere quae in hoc mundo hominibus supervenire videntur. Vel certe quia in morte, quales simus, notum sit; in exordio vero nascendi, quales futuri simus, ignoretur.

VERS. 3.-- Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Utilius est ad exsequias funeris ire quam ad domum convivii, quia ibi recordatione conditionis nostrae et fragilitatis humanae ex praesenti cadavere commonemur. In conviviis autem et laetitia, etsi quid timoris (0694A)habere videamur vel compunctionis in corde, amittimus, et quid futuri simus non cogitamus.

VERS. 4.-- Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Risus dissolvit sapientem, ira corripit et emendat peccantem. Irascamur et nobis, quia peccavimus; irascamur aliis quoque peccantibus, ad emendationem sui, non ad ultionem nostri.

VERS. 5.-- Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia. Beati, inquit Salvator, lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): igitur sapiens vir vadat ad domum lugentis, et seipsum corrigentis aliosque admonentis, ut plangant peccata sua; non ad domum adulatoris, qui plausus quaerit audientium, non lacrymas delinquentium. Talis doctor (0694B)plangitur dives in sermone, non dives in opere. Ideo mox in sequenti versiculo adjungit:

VERS. 6, 7.-- Melius est a sapiente corrigi quam stultorum adulatione decipi, quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. Huic sententiae simile est illud: Meliora sunt vulnera amici, quam fraudulenta oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sicut enim sonitus spinarum sub olla ardentium, strepitum reddunt insuavem, sic et palpantis magistri verba non proderint audienti, vel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro eos incendio praeparantis.

VERS. 8.-- Calumnia conturbat sapientem, et perdit robur cordis illius. Utamur hoc versiculo, si quem justum virum atque sapientem videamus calumnias (0694C)sustinere, et turbari de iniquitate judicis, nec Deum [statim] periclitanti subvenire praesentem. Multae tribulationes sunt justorum, quia refrigescit charitas multorum, et abundat iniquitas, pro qua conturbabitur cor sapientis Deumque timentis.

429 VERS. 9.-- Melior est finis orationis quam principium. Meliores sunt in dicendo epilogi quam exordia, quia in istis inchoatio est locutionis, in illis consummatio. Qui ad praeceptorem vadit, melius in fine verbi intelligit quae dicuntur, quam in principio: ita melior est consummata justitia quam inchoata; illa victoriam praestat, ista certare incipit. Hic enim ex parte cognoscitur; cum autem venerit quod perfectum est, non erit necesse illud quod ex parte est.

(0694D)Melior est patiens arrogante. Quia superius iram concesserat, dicens, meliorem iram quam risum; ne putaremus iram quae est in passione laudari, nunc praecipit iram patientia esse tollendam. Ibi enim pro correctione in peccantes, et eruditione in minores iram posuisti [ Ms., posuit], hic vero patientiam, quae non solum in angustiis, sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam decet exaltemur.

VERS. 10.-- Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. Inconsiderate irasci vetat, quia repentinus furor consilium non habet, et nihil viro sapienti sine ratione agendum est. Idcirco comicus quidam ait: Ne quid nimis, quia omnis intemperantia cadit in vitium. Ira in sinu stulti requiescit. Semper iracundia superbiae juncta ultionem quaerit, (0695A)quia quamvis aliquis potens videatur, et sapiens aestimetur, si iracundus sine ratione est, insipiens arguitur. Et in Evangelio: Qui irascitur fratri suo, illa vel alia [ Ms. illa] aestimatione judicii dignus efficietur.

VERS. 11.-- Ne dicas: Quid putas causa est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta enim est hujusmodi interrogatio. Ne dicas ergo meliores fuisse dies sub Moyse et sub Christo quam modo sunt. Nam et illo tempore plures fuerunt increduli, et dies eorum mali facti sunt; et nunc credentes multi reperiuntur, de quibus ait Salvator: Beatiores sunt, qui me non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Aliter: debes sic vivere, ut semper praesentes dies meliores tibi sint quam praeteriti, ne cum paulatim decrescere coeperis, dicatur tibi: Currebatis (0695B)bene, quis vos impedivit veritati non obedire (Gal. V, 7)?

VERS. 12, 13.-- Utilior est sapientia quam divitiae, et magis prodest videntibus solem. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem amplius habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. Majoris est gloriae sapientia cum divitiis. Alii enim sapientia indigent, alii opibus: et melior est, qui utrumque praestat utroque indigenti. Qui sapiens est, et non dives, potest quidem docere quod bonum est, sed interdum non potest praestare, quod petitur; ideo ait: quomodo protegit sapientia, ita protegit et pecunia: sed in eo major est sapientia divitiis quod absque ullis opibus hujus saeculi vitam tribuit habenti eam. Sciendum est tamen quod hoc de vera dicitur sapientia, quae ad vitam tendit aeternam, (0695C)et deducit ad solem justitiae sequentem se. Unde ait: Videntibus solem, id est, intelligentibus qui sit sol justitiae, et quomodo perveniendum sit ad eum.

VERS. 14.-- Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. In hoc versiculo perspicue ad studium nos hortatur sapientiae et scientiae; ut consideremus opera Dei, quam magna et quam mirabilia sint, et quomodo alium gratuita pietate elegerit, alium justo judicio despexerit, sicut de Jacob et Esau dicitur: Jacob dilexi, et Esau odio habui (Rom. IX, 13). Dicitur et in psalmo: Universae viae tuae misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

VERS. 15.-- In die bona fruere bonis, et malum diem praecave. Sicut enim hunc, sic et illum fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (0695D)Hoc enim ait, significans omnium esse retributionem: ideo admonet nos, diem malum, id est diem vindictae, praecavere. Bene vero facienti bonus est hujus vitae dies, ad promerendum aeternae beatitudinis diem. Sicut enim Deus fecit istum, ut bene vivamus in eo, ita et illum male facientibus fecit. Aliter: Bona, inquit, et mala, id est prospera et adversa, prout venerint [ Ms., evenerint] tibi, viriliter sustine, quia utraque Dei judicio evenient semper justo, quamvis saepe occulto. Prohibetque querimonias contra Deum, cur alii felicitatem atque alii miseriam in hoc habeant saeculo.

(0696A)430 VERS. 16.-- Haec quoque vidi diebus vanitatis meae; justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. Hoc idem et Propheta in septuagesimo secundo psalmo detestando miratus est. Et Habacuc propheta [ Ms., in prophetia sua] deplorat quare impii felicia habeant tempora, et justi plurimis torqueantur adversis. [Sed] Dei in occulto patientia est, tribulari nunc sanctos, ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare pro scelere suo in hoc saeculo praesenti; ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala aeterna [ Ms., perpetua] inferre, sicut de Lazaro et de divite legitur. Unde et praefatus Psalmista respiciens finem malorum, qui hic feliciter vivunt, exclamavit dicens: Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me, donec (0696B)intrem in sanctuarium Dei, et intelligam novissima eorum (Psal. LXXII, 16).

VERS. 17.-- Noli esse justus multum, nec plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Qui vero nunquam fraternis ignoscere peccatis vult, sed omnia vindicare secundum furorem animi sui, plus justus est quam decet. Cum enim Salvator ait: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37); et: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra (Matth. VI, 14). Nec nimis rigidus, aut animo [ Ms., nimis] solutus magister debet esse, sed via regia ingredi, et considerare diligenter quid cui conveniat ad salutem animae suae. Quod autem ait: Noli quaerere amplius, ne obstupescas; mentem nostram scit perfectam non posse (0696C)comprehendere sapientiam, et mensuram fragilitatis nostrae jubet nos scire debere.

VERS. 18.-- Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Cum Dominus loquatur: Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32), semel peccasse sufficiat, debemus nos erigere post ruinam. Si enim juxta eos qui de physicis disputant, novit hirundo pullos suos de sua oculare chelidonia; dictamnum capreae appetunt vulneratae; cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam esse peccantibus? Quod autem ait: Ne moriaris in tempore non tuo, scimus Chore, et Dathan, et Abiron propter seditionem adversus Moysen et Aaron repentino terrae hiatu devoratos (Num. XVI), et ad emendationem (0696D)aliorum ante diem judicii [etiam] in hac vita plurimos judicatos. Quod ergo dicit tale est: Noli peccatis adjicere peccata, ne provoces Deum, et hic tibi inferat [ Ms., etiam hic tibi inferre] supplicium.

VERS. 19.-- Bonum est te sustentare justum, sed ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Dominum, nihil negligit. Bonum est justis bene facere, non injustum est tantum domesticos fidei sustinere, sed [et] omni petenti tribuere, praeceptum est. Timens quippe Dominum, et imitator Conditoris sui, qui pluit super justos et injustos, absque respectu personarum omnibus benefacere festinat. Aliter: (0697A)Quia vita haec miserabilis diversis quotidie variatur eventibus, tam ad adversa quam ad prospera justi animus praeparetur, et poscat Dei misericordiam, ut quodcunque evenerit, libera mente sustineat. Qui [enim] timet Dominum, nec prosperis [ Edit., posteris] elevatur, nec opprimitur adversis.

VERS. 20, 21.-- Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis. Non est enim homo qui faciat bonum et non peccet. Sapientia vero, sicut alio loco legitur, melior est fortitudine, quam dicit decem principibus esse fortiorem in uno sapiente. Aliter: decem qui potestatem habent et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum pervenire possunt denarium [ Hier., numerum pervenere denarium], et auxiliantur humano generi. Sed (0697B)si quis consideret omnia auxilia, majus est auxilium sapientiae, id est Domini nostri Jesu Christi, omnium angelorum, quia nullus ex angelis redimere potuit humanum genus peccatis obnoxium. Tum Dominus angelorum descendit, et respersos nos sanguine suo, sanavit ab omni infirmitate peccatorum nostrorum. Sicut enim per unum hominem intravit mors in mundum (Rom. V, 12), ita per unum, id est, Jesum Christum, redemptio venit in mundum.

VERS. 22, 23.-- Sed et cunctis sermonibus quae discuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. Scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis. Docet igitur sapientem maledicorum linguas non auscultari, sed sapientiae auxilio confortatum magis mores vanos (0697C)parvipendere, magisque conscientiae 431 bono laetari quam maledictis alienis contristari: maxime qui seipsum novit aliquoties aliis detrahere; et si sibi ipsi ignosci desideret alios reprehendenti, aliis quoque se reprehendentibus ignoscat. Si enim curiosus est quispiam quid alii de se loquantur et judicent, semper in tribulatione erit, quia nullatenus nec servorum suorum mussitationes compescere valet; et simul docet non facile judicandum, et habenti trabem in oculo, de festuca alterius non loquendum.

VERS. 24, 25.-- Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me multo magis quam erat; et alta profunditas, quis inveniet eam? Dicit se, ut Regnorum quoque testantur libri, ultra omnes homines quaesisse sapientiam, et tentasse (0697D)ad finem illius pervenire: sed quanto plus quaesierit, tanto minus reperisse, et in media demersum caligine tenebris ignorantiae circumdatum. Aliter autem: Qui eruditus fuerit in Scripturis, quanto plus surgere [ Hier., plus scire] coeperit, tanto ei in his quotidie oritur major obscuritas: quia in speculo et imagine videmus, donec veniat, quod perfectum est; ideo haec sapientia mortalium parva est ad illam, quae sanctis datur in futuro regno Dei.

VERS. 26, 27.-- Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentum; et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagenae cor ejus, (0698A)vincula sunt manus illius: qui placet Domino, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. Quia supra Ecclesiastes dixerat omnia se in sapientia tentasse, et quanto eam plus inquisierit, tanto illam longius refugisse: nunc ait, et illud in sua invenisse sapientia malum, quod in rebus humanis omnia vinceret mala, id est, mulierem omnium esse malorum caput, quia per illam mors in orbem terrarum introivit, et pretiosas animas virorum capit, et cum in mentem miseri amatoris inciderit, trahit eum in praeceps, nec ante pedes suos respicere patitur, sed quasi laqueus et sagenae cor adolescentis innectit. Vincula sunt manus illius. Id est, suadere potest, vim facere non potest, nec ad se nolentes compellere. Justus qui fuerit et bonus coram Deo, (0698B)eruetur ab ea: peccator vero captus deducetur ad mortem. Non putemus hinc [ Ms., hanc] Salomonem de omni genere mulierum protulisse sententiam: quod expertus est loquitur; ideo quippe offendit Deum, quia captus fuit a mulieribus. Et haec secundum litteram. Caeterum secundum intelligentiam spiritalem, haeretica pravitas mulieris nomine designatur, quae mollibus incautos saepe ligat sermonibus, quia panis absconditus et aquae furtivae dulciores insipientibus solent esse

VERS. 28-30.-- Ecce hoc inveni, dicit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem (0698C)rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Omnia diligenter tractando consideravi, ut rationem unius alteriusve rei, id est cujuscunque rei invenirem, vel etiam inter homines eorumque mores discretionem, quis perfecte bonus esset. Sed ex omnibus viris unum inveni perfecte bonum, id est, Christum: sicut Propheta dicit: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1, 3). Solus Christus sine omni labe peccati inventus est bonus. Millenarius vero numerus pro sanctorum discretione a peccatoribus, qui mulieris nomine designantur, hoc in loco ponitur. Vir igitur a virtute dicitur, et mulier a mollitie. Potest quoque mulier pro carnalibus accipi operibus, et vir, qui a virtute dicitur, pro rationalis animi excellentia. Sed ne videretur (0698D)his sermonibus communem humani generis naturam damnare, et Deum auctorem facere mali, dum talium conditor sit qui malum vitare non possunt, argute praecavit et ait, bonos nos scimus a Deo creatos, sed quia libero sumus arbitrio derelicti, vitio nostro ad pejora labi, dum majora quaerimus, et ultra vires nostras varia cogitamus. 432

CAPUT VIII. VERS. 1.-- Quis talis ut sapiens est, et quis cognovit solutionem verbi? Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem ejus commutavit. Supra docuerat difficile bonum hominem inveniri, et venientem contra eluserat quaestionem dicens, a Deo bonos homines conditos, sed sponte sua in peccatum (0699A)lapsos. Nunc quid bono homini dederit Deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, rationem prudentiae, occulta Dei nosse mysteria, et arcana ejus sensu cordis intrare. Oblique autem de se loquitur quod nemo ita fuerit sapiens ut ipse, et nullus sic sciret problemata et solutiones; et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit, sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. Multi sunt qui promittunt sapientiam et solutionem se scire divinae Scripturae, sed pauci sunt qui veram inveniant solutionem meam. Sed et hoc sciendum est, quod sapiens saepe moribus agnoscitur honestis, et visu discernitur a stulto.

(0699B)VERS. 2-4.-- Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo, quia omne quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est: nec dicere quisquam potest, quare ita facias? De eo siquidem videtur dicere, de quo in Psalmo cantatur: Domine in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1). et in alio loco, ut Patris et Filii regnum unum significetur, Scriptura commemorat: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui rex filius, Dei Patris regis est filius. Hujus itaque custodienda sunt praecepta, qui ait: Si vis vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX, 17). Admonet quoque (0699C)non esse discutienda praecepta Dei, quare hoc vel illud praeceperit, sed quodcunque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet, ut sit in lege Domini voluntas ejus die ac nocte. Juramentum Dei dicitur pro affirmatione sententiae ejus, quae nullatenus immutari poterit. Idcirco consilium dat ne stemus in opere malo, quia nescit homo quid ventura pariat dies. Igitur poenitenti [ Ms., patienti] indulgentia promissa est, crastinus dies vero nemini certus est. Ideo dicit Scriptura: Ne tardes converti ad Dominum (Eccli. V, 8).

VERS. 5.-- Qui custodierit mandatum [Ms., praeceptum], non experietur in futuro quidquam mali. Qui in hoc saeculo praeceptum Domini custodit, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem (0699D)cor sapientis intelligit. Praecipit autem et regis imperium, id est Christi, conservandum, et scire quid, et quare, et quo tempore jubeat.

VERS. 6, 7.-- Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio, quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuncio. Omni negotio, ait, tempus est, idem [ Ms., id est] quod in superioribus dixit, omnia opportunitatem habere: quondam fuit tempus circumcisionis, sed modo tempus gratiae. Etenim [ Ms., est enim] magna afflictio generis humani, quia ad laborem homo nascitur, et variis affligitur tribulationibus, cui saepe aliud evenit, et aliud sperat; ab altero sibi velut ab hoste cavet, et alterius jaculo vulneratur, quia nescius est futuri, sicut poeta ait: (0700A)Nescia mens hominis fati sortisque futurae. VIRG. Aeneid. X.

Quamvis nemo sit conscius futurorum, tamen scire debet omnia a Deo ad utilitatem hominum fieri, et non absque ejus voluntate disponi, sine cujus dispositione nec unus passer in laqueum cadit.

VERS. 8.-- Non est in hominis ditione [Ms., conditione] prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. Non est ergo lugendum si futura scire non possumus, et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia finiantur, et superbus et potens qui cuncta populatus est, non valet animam suam retinere, cum exire jubetur de corpore; nec eum salvabit impietas sua, sed magis (0700B)aggravat in die exitus sui, dum meritis aequalia recipit suis, et ingruente super se bello miseriae peccatorum suorum, salvari non poterit, eo quod negligit [ Ms., qui neglexit] tempus poenitentiae.

433 VERS. 9-11.-- Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. Etenim quia non profertur cito sententia operum contra malos, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Hanc sententiam beatus Hieronymus ita interpretatus est: Dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur intuerer, et hoc [vel] maxime, quod (0700C)homo in homines accipit potestatem, ut quoscunque vult, affligat atque condemnet. Cum itaque mentem meam ad haec intuenda dirigerem, vidi impios cum tali opinione mortuos, et sic sepultos, ut sancti aestimarentur in terra, quod, cum viverent, putabantur digni esse Ecclesiae principes, et templo Dei; et insuper ambulantes tumidi laudabantur in malis suis, sicut scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 24). Hoc autem propterea evenit quod nemo peccantibus episcopis audet contradicere; nec statim Deus ob scelus ulciscitur, sed differt poenam, cum exspectat poenitentiam. Peccatores autem qui non statim arguti atque correcti sunt, putantes nequaquam futurum esse judicium, in scelere perseverant. Possumus (0700D)hoc testimonium accipere adversus episcopos qui acceperunt in Ecclesia potestatem, et scandalizant magis eos quos docere et ad meliora debuerant incitare. Hi frequenter post mortem laudantur in Ecclesia [ Ms., in saeculo], et beati in his quae non probabiliter fecerunt publice sive a successoribus sive a populis praedicantur. Et hoc quidem vanum est, quod non sicut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo. Nemo quippe audet accusare majorem. Propterea quasi sancti et beati in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum: si enim peccaverit, non creditur; et si convictus fuerit, non punitur.

(0701A)VERS. 12.-- Attamen ex eo quod peccator centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Dominum, qui verentur faciem ejus. Ex eo quod impius plurimum peccat (hoc quippe significat quod ait, centies ), dat Deus locum poenitentiae, et non [eum] statim punit in scelere, sed exspectat ut convertatur ab iniquitate sua et agat poenitentiam: quia [Deus] non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ego intelligo quia benignus et misericors super eos futurus sit Deus qui habent timorem illius, et ad verbum ejus contremiscunt, et agunt poenitentiam de praeteritis, et de futuris sibi cavere incipiunt, quia peccator post poenitentiam, si revertetur iterum ad peccata priora, cani comparatur qui revertitur ad vomitum (0701B)suum.

VERS. 13.-- Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Dei. Imprecatur male his qui non habent timorem Dei, et optat ne diu differantur a poena, sed statim morte subtracti cruciatus recipiant quos merentur. Simile quid et Apostolus loquitur: Utinam praecidantur, qui nos [Ms., vos] conturbant (Gal. V, 12)! Et alibi: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Deus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14). Et malis quidem qui converti non volunt, sed in malitia sua permanere, melius est mori quam vivere, quia quanto plures vivit dies, tanto atrociorem sibi praeparat poenam. Unde et comicus ait: (0701C)Quid mali imprecer homini, nisi ut diu vivat?

VERS. 14.-- Est et alia vanitas quae fit super terram: sunt justi quibus mala [Ms., multa] proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita sunt securi, quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. Inter caeteras vanitates quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi quod justis ea frequenter eveniunt quae impiis evenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degant [ Ms., degunt], ut eos putes esse justissimos: quemadmodum de divite purpurato, et Lazaro mendico legitur in Evangelio (Luc. XVI). Septuagesimus quoque secundus psalmus de hac re disputat, cur justis interdum mala et impiis eveniant bona. Sed Hebraei hoc de filiis Aaron intelligunt, qui Deo sacrificantes (0701D)perierunt; et de Manasse, qui post tanta mala reductus est de captivitate, et restitutus in regnum, ut dies suos feliciter finiret.

434 VERS. 15.-- Laudavi igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae, quos dedit ei Deus sub sole. Concionator noster, qui multas in se transfigurat personas, modo vulgi verba profert, quod nihil aliud bonum aestimat, nisi laetari manducando et bibendo, et saeculi serviendo [ Ms., servire] deliciis, summam accipere felicitatem. Sed haec sententia, si sic intelligitur sicut scripta est, miseros approbavit quos in Evangelio (Matth. V) Dominus beatos asserit [ Ms., dixit], id est pauperes, quorum regnum coelorum (0702A)esse dixit: necnon esurientes et sitientes beatos esse ibidem testatur. Sed melius est de spiritali cibo et potu sapientiae haec intelligere, de quibus et in psalmo legitur: Vinum laetificat cor hominis, et panis confirmat (Psal. CIII, 15). Quod autem haec spiritaliter sentienda sunt, sequens versiculus demonstrat, in quo ait:

VERS. 16, 17.-- Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem dissensionem [Ms., distentionem] quae versatur in terra. Est homo, qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit, et intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet: etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Testatur scilicet (0702B)melius esse in meditatione Scripturae sanctae versari die ac nocte, quam in epulis carnalibus perdere tempora sibi a Deo data ad proficiendum in sapientiae studiis, ut cognoscat mirabilia Dei, et laudet Creatorem in operibus suis: quamvis occulta sunt [ Ms., sint] judicia Dei, tamen miranda sunt, et Creator in eis laudandus est. Et quid de stulto dicendum est, dum studiosus sapientiae scrutator invenire non valet quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus, cur alius caecus, alius debilis, alius videns et sanus nascatur: hic paupertatem habeat, ille divitias; iste sit nobilis, ille inglorius. Subostendit itaque his verbis, esse causas rerum omnium rationabiles per justitiam Dei quare unumquodque fiat, sed in occulto eas latere, et non (0702C)posse ab hominibus comprehendi.

CAPUT IX. VERS. 1, 2.-- Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant. Porro hic sensus est hujus sententiae: in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret et quos odisset. Inveni justorum opera in manu Dei esse; et tamen utrum amentur a Deo an non, scire nequeo, et ambigo fluctuans in cogitationibus meis, utrum sustineant ad probationem justi tribulationes in hoc saeculo, sicut Job; an per odium, ut plurimi peccatores. (0702D)Sed hoc nunc habetur omnimode incertum.

VERS. 3.-- Justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator: ut perjurus [Edit., periturus], ita et ille qui verum dejerat. Hoc est pessimum inter omnia quae fiunt sub sole, quia eadem cunctis eveniunt. Ea quae per se nec bona nec mala sunt, et a sapientibus hujus saeculi media nuncupantur, quia aequaliter justis eveniunt et injustis, simplices quosque conturbant cur ita eveniant, et propterea non putant esse judicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit. Tale quid [et] in Evangelio ipse Dominus ait: Estote perfecti sicut Pater vester perfectus est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et in (0703A)justos (Matth. V, 45, 48). Quod autem ait, eventus est unus omnibus, justo et impio, sive angustiarum sive mortis significat eventum. Ideo nec charitate Dei dignos vel odio seipsos esse intelligunt. Hoc enim pessimum esse omnium quae sub sole sunt dixit, quia nulla discretio hic esse videtur inter bonos et malos, et hoc apud eos qui cum Propheta non intrabunt in sanctuarium Dei, ut intelligant novissima eorum.

VERS. 4.-- Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam. Eumdem sensum replicat quem ante posuit, quia communes angustiae 435 justos et injustos premunt. Ideo sine respectu (0703B)homines peccare non metuunt, quia in praesenti judicium Dei non vident super impios, qui subito rapiuntur pro peccatis ad inferos, dum nec semper vivere potestatem habent, nec ullus tam potens est in saeculo, qui hujus rei, id est, sine morte vivere, facultatem habere valeat. Unde in sequentibus mox adjungit:

VERS. 5, 6.-- Melior est canis vivens leone mortuo; viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni data est memoria eorum. Amor quoque, et odium, et invidia simul perierunt, nec habent partem in saeculo, et in opere quod sub sole geritur. Quod autem supra dixerat, cor filiorum hominum impleri malitia et iniquitate, et post haec omnia (0703C)morte finiri, nunc eadem complet et repetit, donec vivant homines, posse eos justos fieri, post mortem vero nullam boni operis occasionem dari. Peccator enim vivens, quem cani comparavit, potest melior esse justo mortuo, quem leonem dixit: quia vivens proficere poterit in opere bono, mortuus vero nihil potest addere meritis suis. Possumus quoque canem pauperem justum intelligere viventem, et leonem mortuum potentem hujus saeculi, qui nihil secum bonorum exiens de hoc mundo meritorum abstulit. Sed et dilectio eorum, et odium, et immolatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt, mortis finitur adventu, nec juste quidpiam possunt agere, nec peccare; nec virtutes adjicere, nec vitia. Spiritaliter (0703D)etiam intelligamus Chananaeam illam, cui dictum est: Fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22), canem juxta Evangelium esse; leonem [vero] mortuum circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus leonis, exsurget, ut leo exsultans (Num. XXIII, 24). Canis vivens nos sumus ex nationibus, leo vero mortuus Judaeorum populus a Deo derelictus. Et melior est apud Dominum [ Ms., Deum] iste canis vivens, quam ille leo mortuus. Nos vero viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, illi vero mortui nihil sciunt, nec aestimant aliquam repromissionem atque mercedem, sed completa est eorum memoria: neque meminerunt ipsi quae scire debuerunt, neque illorum Dominus jam recordatus est, qui perierunt in scelere suo. Quorum (0704A)zelus, et invidia, et aemulatio, quam habuerunt contra Christum et apostolos, pariter periit.

VERS. 7.-- Vade ergo et comede in laetitia panem tuum, et bibe in gaudio vinum tuum, quia placent Deo opera tua. Melius haec omnia, sicut saepe diximus, spiritaliter intelliguntur quam carnaliter, ne forte in Epicuri dogma ruamus, qui beatam aestimavit vitam, corporis delectationibus frui: nisi forte concionatoris more aestimemus Salomonem vulgi verba, et sensus ex sua persona proferre. Dicamus altiori sensu: Quia didicisti priori sententia, quod morte omnia finiuntur, et in inferno non sit poenitentia fructuosa, nec aliquis virtutis recursus; dum in isto saeculo es, festina, contende, age poenitentiam; dum habes tempus, labora; libenter enim Deus suscipit (0704B)poenitentiam; et comede panem charitatis, et vinum sapientiae bibe, ut Deo placeant opera tua, sicut verus Ecclesiastes in Evangelio dicit: Qui sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII, 37). Et in Proverbiis: Venite, comedite panem, et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5).

VERS. 8.-- Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Habeto, inquit; corpus mundum et castum, et esto misericors: hoc est, quod in Evangelio ipsa Veritas ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). In praecinctu castitatem corporis significat, et in lucernis ardentibus, quae oleo alantur bonorum operum, candorem et praedicationis lucem. Hoc oleo vultus noster exhilarandus est: hoc (0704C)jejunantes unguentum in capite habeant, quod peccatores habere non possunt, quorum vir justus oleum detestatur, ubi ait: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Quod oleum haeretici habere solent, ut perfundant capita deceptorum, id est, verba suavia, sed fallaciae plena.

VERS. 9.-- Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omnibus diebus vanitatis tuae. Haec est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole. Sapientiam sequere, et scientiam Scripturarum, 436 et hanc tibi in conjugium copula, de qua in Proverbiis: Ama illam et servabit te, amplexare eam, et circumdabit te (Prov. IV, 8). Dies enim [ Ms., autem] (0704D)vanitatis, dies hujus saeculi nequam significat, de quibus et Apostolus non tacet. Pulchre praecipit ut in diebus vanitatis nostrae veram vitam cum sapientia uxore quaeramus: haec enim pars nostra est, et hic laboris fructus, si in hac vita umbratili sapientiam veram, quae ad vitam nos ducat aeternam, invenire valeamus.

VERS. 10.-- Quodcunque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Fac quodcunque boni operis valeas; nunc laborandum [ Ms., labora]: habes tempus laborandi, quia mors tibi, quae inferni nomine designatur, tempus tollet proficiendi, Propheta dicente: Nunquid mortuis facies mirabilia, aut in inferno quis confitebitur tibi? (0705A)Nunquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam (Psal. VI, 6; LXXXVII, 11, 12)? Simile quid Salvator in Evangelio dicit: Operamini dum dies est, veniet nox, quando nemo poterit operari (Joan. IX, 4).

VERS. 11.-- Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque [Ms., sed cassum tempus] in omnibus. Epistola ad Romanos huic loco convenit, ubi dicit, non esse volentis neque currentis, sed Dei miserantis (Rom. IX, 16): quia sine gratia Dei, nec voluntas bona erit in homine; neque cursus boni operis sine Deo fieri valet. Et hic locus Pelagianam sectam optime destruit. Qui gravi peccatorum pondere premitur, non est aptus ad cursum illum de (0705B)quo dicitur: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Qui autem levis est, et anima illius non gravatur, nihilominus et ipse absque adjutorio Domini non potest ad coelum pervenire, quia quandiu sarcina carnis anima aggravatur, bellum sibi adversum aerias restat potestates: licet enim sit [ Ms., quas licet sit] robustus, propriis viribus vincere non poterit, nec coelestem et viventem panem habere poterit, nisi per sapientiam cohortantem: Venite, comedite panes meos (Prov. IX, 5). Sciendum quoque est virum prudentem divitias salutis et sapientiae habere non posse, nisi eas a Deo acceperit, cujus ipsae divitiae sunt, de quibus et alibi scriptum est: Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Gratiam quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et (0705C)concessa a Deo, quis eruditus vir poterit invenire? Quod Paulus sciens, plus, inquit, omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et iterum: Gratia ejus in me vacua non fuit. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus, et finis omnium subsequatur.

VERS. 12.-- Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. Nesciunt homines, sicut supra dictum est, tribulationes vel repentinas miserias, quae superveniunt eis incerto Dei judicio, saepe occulto, sed nunquam injusto; nec etiam ipsius mortis horam nosse poterunt, quae sicut fur veniet, ut vastet (0705D)domum peregrinationis nostrae. Sicut pisces capiuntur reti, vel aves laqueo, ita filios hominum repentinae involvent angustiae. Porro secundum allegoriam sciendum est, regnum coelorum simile esse sagenae missae in mare: hoc est, evangelica praedicatione missa in hujus mundi fluctivagas tempestates, unde Dominus in vocatione apostolorum ait: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et e contrario, sagenam habent haeretici malae praedicationis, qua capiunt animas innocentes ad interitum. Sagena eorum est sermo affabilis, blandum eloquium, simulata aut coacta jejunia, vestis humilis, (0706A)virtutum imitatio, per quae laqueum ponunt animabus simplicium, ut capiant eas, sicut pisces sagena capiuntur, et aves laqueo. Sciendum est ecclesiasticos quoque viros, qui filii hominum appellantur, et sunt modicae fidei, cito posse corruere. Notandum est [ Ms., etiam], quod per totum librum, ubicunque dicitur, filii hominum, in Hebraeo habetur filii hominis, hoc est filii Adam; et omnis pene Scriptura hoc idiomate plena est, universum genus humanum Adam filios vocans.

437 VERS. 13-15.-- Hanc quoque vidi sapientiam, et probavi maximam. Civitas parva, et pauci viri in ea, et venit rex contra eam magnus, et vallavit eam, et exstruxit munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio, inventusque est in ea vir pauper, et liberavit urbem (0706B)per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Aliis omnia incerta dicentibus et justum ab injusto amplius nihil habere, ego sapientiam in hoc maximam comprobavi, quod crebro evenit, ut parva sit civitas, et habitatores in ea pauci, et innumerabilium hostium cingatur exercitu, et obsidione et fame populus intus necetur; et repente contra omnium suspicionem inveniri virum humilem et pauperem, qui haberet sapientiam majorem cunctis divitibus magnis et potentibus; et superbis in periculo positis et obsidionem paventibus, cogitat et inquirit, ut inveniat quomodo a malis eruat civitatem. Et ingrata hominum oblivio, postquam fuerint libertati dediti et soluta captivitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, (0706C)nemo pauperi refert gratias pro salute, sed omnes honorant divites, qui in periculo nihil subvenire poterant. Aliter: Parva civitas, et viri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, Ecclesia est. Adversus eam saepe consurgit rex magnus diabolus (non quod magnus sit, sed quod magnum se esse jactitet) et circumdat eam obsidione, sive persecutione, sive alio angustiarum genere, et invenit in ea virum pauperem et sapientem, Dominum nostrum Jesum Christum, qui pro nobis factus est pauper (II Cor. VIII, 9), et liberat urbem in sapientia sua. Sed, proh dolor! cum urbs per hunc pauperem sapientem liberata fuerit, vix aliquis ejus meminit, vix illius mandata considerat; sed totos se luxuriae et voluptatibus concedentes, quaerunt divitias, quae tempore necessitatis et angustiae (0706D)non liberant eos.

VERS. 16.-- Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? Quando nullus meminit sapientis pauperis illius, cum laeta sunt omnia, sed universi divitias, et potentiam admirantur [ Ms., quanquam . . . meminerit . . . admirentur.] Ego tamen per omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quae nullus audire dignatur.

VERS. 17.-- Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. Verba (0707A)quippe sapientium in quiete, et moderato audiuntur silentio; et qui non quaerunt plausus excitare vulgi, sed salutem desiderant audientium. Qui vero insipiens est, quamvis sit potens, et clamorem sive suae vocis, sive populi habeat acclamantis, inter insipientes computatur, qui sibi laudem quaerit humanam, non profectum populi audientis.

VERS. 18.-- Melior est sapientia quam arma bellica, et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit eam plus valere in praeliis quam arma pugnantium; et crebro evenit, quod per unius insipientiam opes magnae atque divitiae pereunt. Quod vero ait: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Simile quid et Jacobus apostolus ponit, ubi ait: Qui [autem] in uno (0707B)peccaverit, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Qui in sola peccaverit charitate, omnium expers bonorum invenietur.

CAPUT X. VERS. 1.-- Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti: pretiosior est sapientia, et gloria parva ad tempus stultitiae. Exemplum superioris sensus dedit, in quo ait, per unum stultum multa bona posse subverti, quod sic malus mixtus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdunt [et] odorem ejus et saporem. Et quia saepe mixta est sapientiae calliditas, et prudentiae malitia, praecepit ut sapientiam simplicem requiramus, mixtaque sit cum innocentia columbarum prudentia serpentina; et ut prudentes simus ad bonum, simplices autem ad (0707C)malum. Aliter: Pretiosior est humilis gloria quam superba elatio; et ad tempus stultum videri, id est, simplicem, quam gloriosum et superbum.

438 VERS. 2, 3.-- Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. Sed in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. Et in Evangelio praecipitur, ut nesciat sinistra quid faciat dextera sapientis (Matth. V, 39; VI, 3). Et quando percutimur in maxillam dexteram, non jubemur sinistram genam percutienti praebere, sed alteram. Justus autem [ Ms., enim] sinistram in se non habet, sed totum in eo dextrum est. Qui autem sapiens est, semper de futuro saeculo cogitat, quod ducit ad dextram; qui vero insipiens est, de praesenti, quod (0707D)positum est in sinistra, semper inquirit. Sequens autem versiculus in quo ait: Sed in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat; hunc sensum habet: stultus, ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat.

VERS. 4.-- Si spiritus potestatem habentis ascendit [Ms., ascenderit] super te, locum tuum ne dimiseris, quia curatio cessare faciet peccata maxima. Principem mundi istius, et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit, nunc Scriptura significat: quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus locum ultro tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberari (0708A)a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione peccare, aliud opere. De quo grandi peccato in psalmo legitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 14).

VERS. 5-7.-- Est et malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes quasi servos ambulantes super terram. Hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod mali dominantur justis, et saepe pejores qui sunt, sublimiores facti [sunt] melioribus. Nec solum in saecularibus potestatibus, sed et in Ecclesiae dignitate multoties eliguntur sacerdotes, non ex virtutum meritis, sed ex favore (0708B)populi, et principum voluntate, suggerente diabolica fraude, et Dei justo judicio permittente ob merita populi; ut dicitur in Propheta: Sacerdotes mali, peccata populi, ut caeci duces habeant caecos donec pariter corruant in foveam perditionis. In hunc sensum facit et illud quod sequitur: Vidi servos super equos, et principes ambulantes quasi servos super terram: ut hi qui servi sunt vitiorum atque peccati, sive tam humiles, ut servi ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate per flagitia publica, videantur exaltari; et magistros bonos Deumque timentes opprimi et humilia [ Ms., humiliari] officio servorum.

VERS. 8.-- Qui fodit foveam, ipse incidet in eam, et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Ex parte simplex, et ex parte mysticus est intellectus. Si quidem (0708C)et alibi ipse Salomon ait: Qui statuit laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 29). Et in Psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam, quam fecit (Psal. VII, 16). Sepis autem confirmatio [ Ms., infirmatio] ecclesiastica et apostolica sunt dogmata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quod negligit sanctorum statuta Patrum, a serpente percutitur, id est, a diabolo vulneratur. De quo serpente in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eum (Amos. IX, 3).

VERS. 9.-- Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Volvuntur et in Zacharia sancti lapides super terram (Zach. IX, 16); (0708D)non enim firma ratione consistunt, sed praetereunt, et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. De his vivis lapidibus, et in Apocalypsi urbs Salvatoris exstruitur (Apoc. XXI, 18), et Ecclesiam aedificari Apostolus meminit [ Ms., non tacet]. Qui vero hos lapides vivos de aedificatione [ Ms., aedificio] Ecclesiae transfert haeretica qualibet pravitate, aeterno dolore affligetur pro eis, ligna quoque scindens periclitabitur in eis. Haeretici ligna infructuosa sunt, et saltus absque utilitate pomorum; pro quorum schismatica divisione prudens, et ecclesiasticus doctor animo vulnerabitur, Apostolo dicente: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)?

VERS. 10.-- Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed habetatum erit, multo labore exacuetur: (0709A)et post industriam sequetur sapientia. Si se, inquit, aliquis viderit propter negligentiam Scripturas discendi sanctas, obtusum habere sensum, et nequaquam talem se [mansisse] intellexerit, qualis ante fuit, dum spiritales diligenter 439 sensus in divinis libris consecutus est: quia evenit interdum ut cum modicum sapientiae quis habuerit, elatus in superbiam discere desistat; paulatim vero quod sciebat, ex eo quod nihil ei additur, detrahitur, et vacuum ei disciplinis pectus remanet; ferrum quod acutum fuerat, hebetatur otio; et desidia, quasi quamdam rubiginem sapientiae patitur. Si igitur hoc quis passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed vadat ad magistrum, et rursum instruatur ab eo, et post laborem et industriam sudore nimio valebit sapientiam (0709B)recipere quam amiserat.

VERS. 11.-- Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Simplex hic sensus est. Serpens et detractor aequales sunt. Quod modo enim ille occulte mordens venenum inserit, sic iste clam detrahens, virus pectoris sui infundit in fratrem, et nihil habet a serpente minus. Cum enim lingua hominis ad benedicendum, et aedificationem proximi sit creata, ille eam aequalem serpenti facit, dum virtutibus ejus in perversum abutitur. Aliter: Si quem serpens diabolus in occulto momorderit, et nullo conscio eum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum magistro voluerit confiteri, magister, qui linguam habet ad curandum, facile ei prodesse (0709C)non poterit.

VERS. 12.-- Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. Stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus aliquid haberet mali: nunc autem contra sapientiam bellum gerit, et quidquid prudentiae in docto viro viderit, zelo stimulata non recipit. Loquitur enim vir sapiens verba scientiae, verba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus; et aures stulti non ita audiunt quae dicuntur, ut dicta sunt, sed e contrario virum prudentem supplantare stultus conatur, et sui similem facere. Et revera praecipitatur vir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis, et verba ejus in profundo (ut ita dicam) gurgite pereunt. Unde beatus ille est, qui in aurem audientis [ Ms., audientem] loquitur.

(0709D)VERS. 13, 14.-- Initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? Adhuc ei de stulto disputatio est, cujus labia praecipitant sapientem. Sive juxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt, et initium sermonis illius et finis stultitia est, et error pessimus, dum ipse stultus non manet in sententia prudentium, sed putat in multiplicatione verborum se doctum esse, et effugere posse peccatum. Cum enim nec praeteritorum meminit [ Ms., meminerit], nec futura cognoscat, ignorantiae tenebris involutus, solum sibi scientiam repromittens, in eo se doctum esse putat et sapientem, (0710A)si verba multiplicet. Potest hoc de haereticis accipi, qui prudentium virorum dicta non capiunt, sed se ad disputationes contrarias praeparantes, et initium, et finem loquendi vanitatem, cum multo errore cumulant, et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt.

VERS. 15.-- Labor stultorum affliget eos qui nesciunt in urbem pergere. Hos etiam versiculos junge, lector, cum superioribus. Aut generaliter de omnibus stultis qui ignorant Deum, et nesciunt in civitatem catholicae pacis pergere; aut specialiter de haereticis disputantibus intellige, qui exierunt de civitate Dei in perversas munitiones, quarum civitatem juxta Psalmistae vocem Dominus destruit. Qui enim legerit vanos philosophorum labores, probare poterit (0710B)verum esse quod dicitur: Labor stultorum affliget eos. Veritatem quidem illi omni studio quaesierunt, sed quia non habuerunt ducem, et praevium itineris, et humanis sensibus rati [sunt], se comprehendere posse sapientiae altitudinem, ad civitatem Dei minime pervenerunt. De qua et de quibus in psalmo scribitur: Domine in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20). De hac et Isaias propheta: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur [Ms., quae non oppugnatur ] (Isai. XXVII, 3, sec. LXX). Siquidem hanc veritatis et sapientiae civitatem, cum firma sit et robusta, omnes sapientes saeculi, et haeretici impugnare cognoscuntur [conantur]. Et quod de philosophis diximus, hoc idem de haereticis sentimus, quod frustra laborent et affligantur in studio (0710C)Scripturarum, cum veritatem invenire non valeant.

440 VERS. 16, 17.-- Vae tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Beata terra, cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam. Videtur quidem reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare, quod in altero per aetatem infirma sit sapientia, et aliis [ Ms., et in aliis etiam] matura aetas deliciis enervetur; et e contrario probare principem bonis operibus liberaliter institutum; et eos judices praedicare qui nequaquam negotiis civium voluntatem [ Forte, voluptatem] praeferant, sed post multum laborem et administrationem (0710D)reipublicae cibum capere, quasi necessitate cogente, non luxuria instigante. Aliter: Vae terrae, id est, carnali homini, cujus diabolus rex, qui semper rerum novarum cupidus est, qui judices et principes habet eos qui amant hujus saeculi voluptates, qui solent dicere [vel etiam opere implere]: Manducemus et bibamus, cras enim morimur (Sap. II, 6; Isai. XXII, 13). E contra, beata Ecclesia est, cujus rex Christus est, filius nobilium et sanctorum parentum, Abraham videlicet, Isaac, et Jacob, David stirpe descendens, in quibus peccatum non fuerat dominatum, et ob id vere fuerunt liberi et nobiles; ex quibus nata est beata virgo Maria, nullum habens fruticem, nullum germen ex latere, sed totus ejus fructus erupit in florem loquentem in Cantico Canticorum: (0711A)Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Principes quoque ejus sunt apostoli, et omnes sancti, qui regem habent filium nobilium, Abrahae scilicet, non de ancilla Agar, sed de Sara libera genitum [ Ms., Sarae libertate generatum]: nec comedunt mane, nec velociter; nec enim in praesenti saeculo voluntatem quaerunt, sed tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus advenerit, de quibus et ipse Salvator ait in Evangelio: Et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. XXII, 29, 30).

VERS. 18.-- In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. Domus nostra quae cum statu hominis creata est, aut habitatio quam habemus in coelis, quia pigri sumus, et ad (0711B)bona opera tardiores, humiliabitur; et omnis contignatio, quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens habitatorem suum opprimit; cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper potestates et nimborum ad nos turbo erumpit. Porro quod in uno homine interpretati sumus, melius potest super Ecclesiam accipi, quod per negligentiam principum omnis ejus corruat altitudo; et ibi vitiorum illecebrae sunt, ubi tegmen putabitur [ Ms., putabatur] esse virtutum.

VERS. 19.-- In risu faciunt panem ac vinum, ut epulentur bibentes: et pecuniae obediunt omnia. De superioribus hujus sententiae pendet intellectus. In pigritia enim dixit et socordia magistrorum humiliari Ecclesiam, et culmen ejus concidere, et tigna perfluere (0711C)[ Ms., perflui] praedixit. Nunc autem de eisdem magistris loquitur, accusans eos deliciis saeculi et luxuriae, epulisque magis servire quam saluti, in praedicatione verbi Dei, gregis sibi commissi, dum episcopi et presbyteri non laborant in Ecclesia constituti in sermone et doctrina; vel etiam ea docent, quae sint populo delectabilia audire, ut gratiam habeant audientium magis quam illorum profectum: sic in risu vitae aeternae panem, et vinum sapientiae populo ministrant, non ad salutem, sed ad perniciem. Sic ipsi qui docent, divitias et opes, et cibos per delectabilia promissa conquirunt, et ad honores perveniunt saeculares, quibus subjecti [ Ms., et subjecti] saepe perdunt coelestes.

(0711D)VERS. 20.-- In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubilis tui ne maledixeris diviti, quia aves coeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. Simplex praeceptum aedificat audientes ne ira et furore superati in maledictum et in detractionem regum et principum erumpamus; quia contra spem interdum evenit, ut si his quibus maledicimus nuntietur, incurramus periculum in immoderatione linguae. Quod autem ait: Aves coeli auferent vocem, et habens pennas annuntiabit verbum, hyperbolice intelligendum est. Modo [ Ms., quomodo] solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierunt non celaturos: sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus esse nobis mandatum, non solum contra Christum nihil temere (0712A)loquendum, verum etiam in arcanis cordis, quamvis variis coarctamur tribulationibus, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum sit. Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, 441 debemus et proximo; Dilige quippe Dominum Deum, sed et proximum tuum tanquam te ipsum; et nunc [ Ms., etiam nunc] jubet ne post regem de sanctis quoque facile detrahamus, et eis quos viderimus sapientia, scientia virtutibusque ditatos, lingua mordaci [ Ms., linguae mordacitate] derogemus, quod angeli, qui terram circumeunt, et sunt administratores spiritus, et in Zacharia loquuntur, circuivimus terram, ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11), ad instar avium ad coelum nostra verba perferant, et cogitationes, et quod clam cogitamus, scientiam Dei non (0712B)latere.

CAPUT XI. VERS. 1.-- Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Ad eleemosynam cohortatur, quod omni petenti sit dandum, et indiscrete [ Ms., discrete] faciendum bene. Quo modo enim qui super irrigua seminat, fructum sementis exspectat, ita qui largitur egentibus, non granum seminis, sed ipsum panem serit, fenore quodam multiplicationem illius praestolans, et cum dies judicii venerit, multo amplius quam dederat recepturus. Aliter: In quocunque homine illam aquam videris, de qua dicitur: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38), ne te pigeat panem sapientiae, (0712C)panem rationabilem praestare sermonis. Et in multitudine dierum invenies illum, id est, invenies longitudinem dierum vitae aeternae in retributione coelesti. Si enim hoc feceris frequenter, invenies te non incassum doctrinarum jecisse sementem. Tale quid in Isaia dictum puto: Beatus qui seminat super aquam ubi bos et asinus calcant (Isai. XXXII, 20). Quod ille magister beatitudine dignus habeatur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam ex Judaeis quam ex gentibus populo congregato.

VERS. 2.-- Da partes septem, necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. Praecipit ergo utrumque Testamentum, id est Vetus, quod septenario numero designatur, et Novum, quod in (0712D)octonario intelligitur, digna veneratione haberi sanctissimum. Judaei dederunt partes septem, credentes sabbatum; sed non dederunt octo, resurrectionem die Dominico [ Ms., diei Dominicae] in Christo denegantes. E contrario haeretici Marcion et Manichaeus, et omnes qui veterem legem rabido ore dilaniant, dant partes octo, suscipientes Evangelium; sed eamdem septenario numero non tribuunt, veterem legem respuentes. Nos vero utraque, quae ponit, credamus, et utrumque veneremur. Non enim possumus cruciatus dignamque poenam jam nunc mente comprehendere, quae reposita est his qui versantur in terra infidelitatis, Judaeis scilicet et haereticis, e duobus alterum denegantibus. Hebraei itaque [ Ms., Hebraei ita] hunc locum intelligunt: Et sabbatum et circumcisionem (0713A)servare [ Ms., serva], ne si hoc forte non feceris, inopinatum tibi superveniat malum.

VERS. 3.-- Si repletae fuerint nubes, imbrem effundent super terram. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. Serva mandata quae tibi superius sunt praecepta, ut nubes super te fundant in benedictione Dei imbrem suum. Ubicunque enim tibi locum praeparaveris, futuramque sedem, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi cum mortuus fueris, permanebis. Aliter: Propterea supra diximus: Mitte panem tuum super faciem aquae, et omni petenti tribue, quia et nubes cum plenae fuerint, divitias suas mortalibus largiuntur. Et [tu] quasi lignum fructuosum, quamvis longaevus sis, non eris in perpetuum, sed subita vi ventorum ita (0713B)mortis tempestate subversus, ubicunque cecideris, ibi jugiter permanebis: sive te rigidum et trucem, sive clementem et misericordem ultimum invenerit tempus. Aliter: Nubes siquidem sunt prophetae et doctores, qui cum multas habeant in corde sacrae Scripturae rationes, tunc valebunt praecepta pluere doctrinarum, et dicere: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Quod vero ait: sive ad Austrum, sive ad Aquilonem lignum ceciderit, quantum aestimo, semper in bonam partem accipitur Auster, et Aquilo in malam. Unde in Cantico canticorum dicitur: Exsurge, Aquilo, hoc est recede et abi, et veni Auster (Cant. IV, 16). Nec est aliquod lignum quod vel ad Aquilonem non sit vel ad Austrum, quia omnis homo malus vel bonus morietur.

(0713C)442 VERS. 4.-- Qui observat ventum, non seminat, et qui considerat nubes, nunquam metit. Qui considerat cui benefaciat, et non omni petenti tribuit, saepe praeterit eum qui meretur accipere, vel misericordiae solatium, vel verbi Dei semen. In ipsis enim prosperis, dum nescimus, adversa consurgunt. Quapropter opportuno vel importuno tempore praedicandus est sermo Dei, nec bonus seminator adversariorum vento territus, vel nubibus blandientium obumbratus, cessare a praedicationis semine debet. Absque consideratione ergo nubium et ventorum timore in mediis tempestatibus seminandum est; nec dicendum: Illud tempus commodum est, hoc inutile, cum ignoremus quae via et voluntas sit spiritus universa (0713D)dispensantis. Unde sequitur:

VERS. 5.-- Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis Dei, qui gubernator est omnium. Sicut nescis viam spiritus, et animae ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre praegnantis, quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine aliud mollescat in carnibus, aliud induretur in ossibus, aliud in venis palpitet, aliud ligetur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium. Ex quo docet contraria non timenda, nec temere de ventis et nubibus, quas (0714A)supra diximus, judicandum, cum suo tempore et cursu debeat sator spargere, et eventum Domini sententiae reservare. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserantis Dei (Rom. IX, 16).

VERS. 6-8.-- Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua, quia nescis quid magis oriatur, hoc an illud: et si utrumque simul, melius erit. Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. Hortatur omnibus benefacere, nec eligere personam [cui benefacias], aut tempus in quo [tantummodo] benefacias, nunquam enim te vult a bono opere desistere; sed matutinam justitiam vesper inveniat, et (0714B)vesperis misericordiam solis ortus accumulet. Incertum est quod quidem magis placeat opus, et ex quo tibi fructus justitiae praeparetur. Potest autem fieri ut non unum, sed utrumque placeat Deo. Aliter: de aetate hominis intelligi poterit, ut aequaliter sive in adolescentia, sive etiam in senectute bona faciamus, quia nescis utrum in juventute, an in aetate longaeva magis placeas Deo. Nec prodest adolescentiae frugalitas, si senecta ducatur in luxuria; qua enim die justus erraverit, veteres eum justitiae a morte liberare non poterunt. Quod si juxta utramque interpretationem semper benefeceris, et omni aetate aequalem cursum habueris, videbis Deum Patrem dulcissimum lumen, videbis Christum solem justitiae. Porro et si annis multis vixeris, et omnia bona (0714C)habueris, vel bona opera peregeris, et scieris te semper moriturum, et ante oculos tuos tenebrarum, id est mortis, semper versetur adventus, praesentia quasi fluxa, et fragilia, et caduca contemnes; et qui hoc fecerit, videbit Christum solem justitiae semper in aeternum. Aliter: lux est doctrina sapientiae coelestis: et bonum oculis videre solem, id est, sensibus cordis videre Christum.

VERS. 9-10.-- Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum. Ab hoc loco usque in finem libelli varias doctores ponunt interpretationes. Hebraei ad Israel populum Dei putant dicta esse, cui praecipitur ut fruatur divitiis, antequam eis captivitatis tempus adveniat, vel adolescentiam senectute commutet; (0714D)ita tamen, ut in bono, id est lege Dei, sit cor ejus. Admonet quoque, ut in diebus prosperitatis et salutis, in viis cordis sui, et intuitu oculorum, id est, consideratione mandatorum Dei ambulet, magis quam in carnalibus desideriis; et ut sciat se pro omnibus quae gesserit, sive bonum sive malum sit, a Deo esse judicandum; et ut auferat iram a corde, et malitias a carne sua, id est, cogitationes malas, et libidines carnis suae: quia desideria carnis, adolescentiae, voluptatumque carnalium vana sunt: recordeturque semper Creatoris sui, antequam veniat dies tribulationis, id est, Babylonicae vel Romanae captivitatis 443 miseria, quibus non poterit habere voluntatem. Et totum hunc locum in quo ait: Antequam (0715A)tenebrescant sol, et luna, et stellae, usque ad eum locum, in quo Scriptura commemorat: Et convertetur pulvis in terram unde erat, et spiritus revertetur ad Deum qui dedit illum (Eccle. XII, 2, 7), super statu suae conditionis explanant, et aiunt, Salomonem diligenter hortari populum Dei, ut haec omnia faciant, antequam tollatur ab eis omnis honor et decus, duces et judices, et sacerdotes, templum et sacrificia, potestas et regnum, et sancti, quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt, auferantur ab eo, antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, ut eorum vaticinia compleantur; in die qua angeli templi praesides recedent, et curvabuntur robustissimi qui in exercitu tuo sunt, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et (0715B)prophetae qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent; quando claudentur templi januae, et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet, quasi cantu volucris, ita Jeremiae vocibus prophetatus; et conticescent filiae Cantici in templo, et psallentium chori; illo tempore quando advenientes Hierosolymam ipsi quoque hostes Dei magnitudinem pertimescent, et in via formidabunt audientes interitum Sennacherib regis Assyriorum et exercitus sui (Isai. XXXVII). Hoc enim dictum putant: Ab excelso, id est, a Deo Hebraeorum formidabunt. In illis diebus florebit amygdalum, ille baculus et virga, quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio (Jerem. I, 11). Et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu. Dissipabitur capparis, (0715C)amicitia Dei cum Israel. Hoc autem totum evenit Israel; quia abiit homo in domum aeternitatis suae, et praesidio Dei ad coelestia reversus est. Quo habitante in tabernaculo suo, circuibunt in platea plangentes atque flentes, et hostium obsidione vallati. Laetare ergo Israel in juventute prosperitatis tuae, antequam rumpatur funiculus argenteus; hoc est, donec gloria vestra vobiscum est. Antequam recurrat vitta aurea, id est, antequam arca testamenti auferatur. Priusquam hydria conteratur ad fontem, et convolvatur rota super lacum, id est, donec in Sancto Sanctorum praecepta legis, et sancti Spiritus gratia est, et antequam revertaris in Babylonem, unde egressus es in lumbis Abrahae; et incipias in Mesopotamia conteri, unde quondam profectus es, omnisque gratia prophetiae (0715D)qua quondam fueras inspiratus, revertatur ad datorem suum. Nos vero melius, ad superioris disputationem ordinis revertentes, singula conabimur explanare. Juxta tropologiam, ad superiora respicit hujus capituli sensus, ubi ait: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Quod intelligendum est in omni aetate bene esse faciendum, et in omnibus operibus nostris Dei esse judicium timendum. Dicit enim hic: Laetare, juvenis, in adolescentia tua; et mox addidit: Et in bono sit cor tuum, ne nos ad luxuriam carnis hortari videretur. Tale et Apostolus ait: Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete (Philip, IV, 4). Felix homo qui laeto animo bonum facit, et gaudet in bono cor suum (0716A)exercere, non in malo. Et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae. Vult vero florentem aetatem florere virtutum decore; et in cordis contemplatione, id est, sapientiae, quam oculorum nomine designat, potius ambulare quam carnis desideria sequi, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), quorum opera Apostolus discrevit. Et haec agenda admonet esse, antequam ingruat nox aeternae mortis, in qua nihil operari poterit homo. Sic in Evangelio ipsa Veritas ait: Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35). Admonet nos Scriptura in hoc loco semper, dum vivimus, de futuro cogitare judicio in quo omnia quae gessimus, judicabuntur.

VERS. 10.-- Repelle iram a corde tuo, et aufer (0716B)malitiam a carne tua, quia adolescentia et voluptas vana sunt. In ira omnes perturbationes animi comprehendit, in carnis malitia universas significat corporis voluptates, relinqui suadens juventutis vitia, quia juventus insipientiae copulata est, et noxias generare solet voluptates.

CAPUT XII. 444 VERS. 1-3.-- Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis tuae, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; antequam tenebrescant sol, et lumen, et stellae, et luna, et revertantur nubes post pluviam; quando commovebuntur custodes domus, et mutabuntur viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina. Semper memento (0716C)creatoris tui, et sic adolescentiae viam gradere, ut recorderis viam tuam morte esse finiendam, et omnia quae gesseris, judicanda. Tu vero memento creatoris tui, antequam tibi adveniat tempus tristitiae et senectutis, et anni qui tibi non placebunt. Antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. Sunt enim qui solem, lunam et stellas ad oculos auresque et capitis sensus coaptant, quae omnia senectutis molestia debilitantur, quia inferius videntur de humani corporis membris haec omnia dici; et custodes domus costas significare putant, quod ab ipsis intestina vallentur, et tota ventris mollitudo servetur; viros vero fortes crura aestimant. Quod vero ait: Otiosae erunt molentes minuto numero, ad dentium (0716D)referuntur officia, quod cum extrema senectus advenerit, dentes aut deteruntur, aut dejiciuntur, a quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur; qui sunt otiosi, quia fortitudinem corpori non subministrant, sed tantummodo ad horam cito perituram paululum sustentare videntur vitam. Tenebrescere autem videntes in foraminibus putant oculos, quod nimia senectute nullis dubium est caligare acies, et contuitus obscurari.

VERS. 4, 5.-- Et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obmutescent omnes filiae carminis: excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Clausas in plateis januas pro infirmis senum gressibus accipi (0717A)volunt, quod semper sedeant, et ambulare non possint, nec congaudeant ludis juvenum, qui in plateis solent esse, sed clauso ostio illos fugiant videre. In humilitate autem vocis molentis, de manibus [ Hier., de mandibulis] interpretantur, quod cibum labore proprio invenire non valeant, et spiritu coarctato, vox in senili corpore vix tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris ostendit, quod frigescente sanguine et humore siccato, quibus materia soporis alitur [ Hier., quibus materiis sopor alitur], ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat, nequaquam valens in strato saepius membra convertere. Obmutescere quoque, sive ut melius habetur in Hebraeo, surdescere filias carminis, aures significat, quod gravior seni auditus (0717B)fiat, et nulla inter voces scire valeat discrimina, nec a carminibus delectari. Excelsa timebunt et formidabunt in via, id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus ac tremescente vestigio etiam in plano itinere fluctuantes, offensa gressum [ Hier., offensam gressuum] formidabunt.

Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. Per metaphoram etiam nunc de membris nostris Ecclesiastis sermo est, quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, intumuerint pedes, libido refriguerit, et homo fuerit dissolutus, tunc revertatur in terram suam aeternitatis suae, ad sepulcrum, exsequiis rite celebratis atque finitis, plangentium in platea (0717C)circa sepulcrum turba praecedente. Haec vero nomina, amygdalum, locusta, et capparis, per figuram seni conveniunt; amygdalum pro canitie, locusta pro crurum dolore ac pedum tumore, et capparis pro frigescente libidine, secundum etymologiam Hebraicae interpretationis, ut diximus, seni conveniunt. Hactenus Ecclesiastes plurima senectutis mala prosecutus, de fine uniuscujusque hominis ait:

VERS. 6-8.-- Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum, et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Dominum qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco (0717D)interjecerat, in quo ait: Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et 445 luna, et stellae, etc., in die qua movebuntur custodes domus ), nunc coeptam sententiam simili fine concludit dicens: Antequam rumpatur funiculus argenti, hoc vel illud fiat. Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam et spiramen, quod nobis e coelo tribuitur, ostendit: recursus quoque vittae aureae, animam significat, quae illuc recurrit unde descenderat. Porro duo reliqua quae sequuntur; contritio hydriae super fontem, et confractio rotae super lacum, per metaphoram mortis aenigmata sunt: quo modo enim hydria quae conteritur cessat haurire; et rota, per quam de lacu (0718A)ex puteis levantur aquae, si confracta fuerit, earum usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrit ad fontem, interibit homo, utque manifestius sequitur, convertetur pulvis in terram suam unde sumptus est, et spiritus revertetur ad Dominum qui dedit illum. Ex quo satis ridendi sunt qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari: cum enim caro revertatur in terram suam, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, manifestum est Dominum patrem animarum esse, non homines. Post descriptionem autem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. Cum enim cunctus mortalium labor, de quo in toto volumine disputatum (0718B)est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat unde assumpta est, magnae vanitatis res esse videtur, in saeculi deliciis atque luxuriis carnis tota laborare intentione, quae citissima morte finiuntur; et homo ad judicium festinat pro omnibus vanitatis suae erratis. De se ipso quoque subjunxit, quis esset, dicens:

VERS. 9, 10.-- Cumque Ecclesiastes esset sapientissimus, docuit populum, et enarravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas, quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. Nunc etiam his verbis provocat lectorem, allegoriam quaerere in libris suis magis quam simplicem historiam: et doctrinam populo prodesse suam, si mystice intelligerentur proverbia, (0718C)aliud habentes in medulla, aliud superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, et in Evangelio edocemur, quod Dominus populo in parabolis et in proverbiis sit locutus, secreto autem apostolis dissolverit ea (Matth. XIII, 15). Ex quo manifestum est et proverbiorum librum non, ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Post haec addidit etiam causas naturasque rerum, et Dei dispositionem, et prudentiam, quare unumquodque, vel quo modo factum sit, se voluisse cognoscere.

(0718D)VERS. 11.-- Verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Ne videretur post legem Dei temerarius subito in praeceptum erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quod [ Hier., quam] Moyses non tam sua sponte quam a Deo, jubente primum dehinc inspirante, susceperat, dicit sua verba vere esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente commoveant, sicque sint firmi, quasi [clavi] in altum solidumque defixi, nec auctoritate unius, sed consilio atque consensu magistrorum omnium proferantur; et ne contemneretur hominum scientia, ait, eam ab uno pastore concessam: id est, cum plurimi doceant, tamen doctrinae (0719A)hujus auctor est Dominus. Simulque notandum est quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrahere lasciviam, sed errantibus et (ut supra diximus) tardis, poenitentiae dolores et vulnus infligere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationem facit audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba sapientium ut stimuli, quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firmata sunt, et a consilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata.

VERS. 12.-- His amplius, fili mi, ne requiras, faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio, carnis afflictio est. Exceptis his verbis quae ab uno pastore sunt data, et a consilio atque consensu sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices; majorum 446 (0719B)sequere vestigia et ab eorum auctoritate ne discrepes, alioquin quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret, qui te pertrahat ad errorem et legentem frustra faciat laborare. Vel certe docet brevitatis studium, et sensum magis sectandum esse quam verba adversus philosophos et saeculi hujus rectores [ Hier., doctores], qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere varietate ac multitudine sermonum. Et contra, Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur, quod consummatum breviatumque sermonem faciat Dominus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro et in corde nostro (Deut. XXX, 14). Hunc igitur sensum arbitror nunc praeceptum, ne plures libri fiant: quidquid (0719C)enim dixeris, si ad eum referatur qui in principio erat Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); unum volumen erat, innumerabiles libri; una lex, unum Evangelium nominatur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris, et [ Hier., etiam] in uno libro multi libri sunt, unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Talibus igitur libris non est finis: bonum enim et omnis veritas certo fine concluditur, malitia atque mendacium sine fine sunt; talis siquidem meditatio carnis est afflictio, id est carnalis sensus, non spiritalis.

VERS. 13, 14.-- Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus observa: hoc (0719D)est omnis homo: et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit. Aiunt Hebraei, cum inter caetera scripta Salomonis quae antiquata sunt nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas assereret Dei creaturas, et totum esse pro nihilo; (0720A)cibum autem, et potum, et delicias transeuntes praeferret omnibus, ex uno capitulo meruisse auctoritatem ut in divinorum voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum sub hac recapitulatione brevissima coarctaverit, et dixerit, omnem sermonum suorum auditum esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus. Ad hoc enim esse hominem creatum ut, Creatorem suum intelligens, veneretur eum metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare sub judice, et ancipitem Domini exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni, judicii aequitate (0720B)permansura in aeternum.

Albini in Ecclesiasten commentarioli finis.

EJUSDEM AD LECTOREM.

Iste liber vario sensus sermone patescit Diversos hominum, quid cuinam placeat. Quem tuus, o juvenis! tanto moderamine sensus Perlegat, Epicuri ne ruat in foveam. Albinus Patrum gradiens per prata piorum, Carperet ut flores, per pia rura sacros, Fingere [ F., Cingere] serta volens puerorum congrua fronte, Grandia quorum aetas pondera ferre nequit. 447 Has rogo litterulas nostri perdiscite nati, Et tota aeternos mente tenete dies. Omnia fluxa fluunt seclorum gaudia longe, (0720C)Nec redeunt iterum, more fluentis aquae. Pectora nec nimium vanis incessite rebus, Sed confirmate semper amore Dei. Mors properat horis mox omnibus atque momentus, Ut rapiat nosmet, judicis ad faciem. Quo constat nostris, certo discrimine, factis Judicium cunctis, ut liber iste canit. Quod timeat dives, pauper, juvenisque, senexque, Tum recipit meritis praemia quisque suis, Praemia perpetuis semper mansura diebus. Mox bona quisque bonus, mox mala quisque malus: Impius in tenebras cum daemone pellitur atras, Cum Christo regnat lucis in arce bonus. Accipite haec animis paschalia munera laetis, (0720D)Mittentis memores sitis, et ore pio. Hoc opus, hoc crudum rapuit portator ab igne, Ignivomo coctum nec bene sub camino. Vestra, precor, fili, pietas errata repurget, Dens illud putridus rodere nec valeat; Aut oculus nigro suffusus felle, per auras Contendat patulas, spargere more suo. ORATIO SALOMONIS, QUAM HABUIT IN DEDICATIONE TEMPLI (II Par. VI, 14 seq.). (0721A) Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in coelo desuper, et super terram deorsum; qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; qui custodisti servo tuo David, patri meo, quae locutus es ei. Ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat. Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu (0721B)meo. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi? Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus. Audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum hanc die ac nocte, super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat ad te servus tuus in loco isto, ut exaudias deprecationem servi tui, et populi tui Israel, quodcunque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in coelo, et cum audieris, propitius eris. Si (0721C)peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, tu exaudies in coelo, et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est tibi; et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et adoraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, exaudi in coelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. Si clausum fuerit coelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto poenitentiam egerint nomini tuo, et a (0721D)peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, exaudi eos in coelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel, 448 et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram, quam dedisti populo tuo in possessionem. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut erugo, aut locusta, vel (0722A)rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, cuncta devotio, et imprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in coelo, in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit (0722B)in hoc loco, tu exaudies in coelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam, quocunque miseris eos, et orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo, tu exaudies in coelo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo, in (0722C)loco captivitatis, et conversi te deprecati fuerint in captivitate sua dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti fuerint, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitas, quam elegisti, et templi, quod aedificavi nomini tuo, exaudies in coelo, in firmamento solii tui orationes eorum, et preces eorum; et facies judicium eorum, et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio (0722D)fornacis ferreae, ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudies eos in universis pro quibus invocaverint te. Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando adduxisti Patres nostros de Aegypto, Domine Deus.

1 MONITUM PRAEVIUM. Praesens commentarius publicis typis primo, quantum scitur, prodiit Argentorati, vel (ut in Bibl. B