Jump to content

Commentarii de bello Gallico (Towle-Jenks, 1908)/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber I
58-50 a.Ch.n.

editio: D. C. Heath & Co., Publishers, 1908
fons: librum vide
 Commentarii de bello Gallico Liber II 

COMMENTARIUS PRIMUS.


I. DESCRIPTIO GALLIAE.

1. Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs; quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flumen, ā Belgīs Matrona et Sēquana dīvidit. Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea, quae ad effēminandōs animōs pertinent, important; proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent, aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. Eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs montēs et eam partem Ōceanī, quae est ad Hispāniam, pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

II. BELLUM HELVETICUM.
cc. 2-29.
Mōtus Helvētiōrum excitātus ab Orgetorīge; ēius clandestīna cōnsilia, mors.

2. Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit et cīvitātī persuāsit, ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hōc facilius eīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit, alterā ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs, tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat, ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre afficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum ccxl, in lātitūdinem clxxx patēbant.

3. Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī cōnstituērunt ea, quae ad proficīscendum pertinērent, comparāre, iumentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere, ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfirmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt; in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis filiō, Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō, frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfirmat. Hāc ōratiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant et, rēgnō occupātō, per trēs potentissimōs āc firmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

4. Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. Mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt; damnātum poenam sequī oportēbat, ut īgnī cremārētur. Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdicium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique coēgit et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit; per eōs nē causam dīceret, sē ēripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest sūspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.

Iter Helvētiī prīmō per prōvinciam temptant, sed Caesaris mūnītiōnibus interclūsī deinde per Sēquanōs.

5. Post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id, quod cōnstituerant, facere cōnantur, ut ē finibus suīs exeant. Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut, domum, reditiōnis spē sublātā, parātiorēs ad omnia perīcula subeunda essent, trium mēnsium molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs, utī eōdem ūsī cōnsiliō oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum iīs proficīscantur, Bōiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi āscīscunt.

6. Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent; alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācatī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant, vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dicunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant: is diēs erat a. d. v. Kal. Apr., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.

7. Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et, quam māximīs potest itineribus, in Galliam ūlteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pontem, quī erat ad Genāvam, iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent, sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre, ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīco animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset, dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, lēgātīs respondit, diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Apr. reverterentur.

8. Intereā eā legiōne, quam sēcum habēbat, mīlitibusque, quī ex prōvinciā convēnerant, ā lacū Lemannō, quī in flūmen Rhodanum īnfluit, ad montem Iūram, quī fīnēs Sēquanōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia passuum decem novem mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque perdūcit. Eō opere perfectō, praesidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius, sī sē invītō trānsīre cōnārentur, prohibēre posset. Ubi ea diēs, quam cōnstituerat cum lēgātīs, vēnit, et lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre et exemplō populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Helvētiī, eā spē dēiectī, nāvibus iūnctīs ratibusque complūribus factīs, aliī vadīs Rhodanī, quā minima altitūdō flūminis erat, nōn numquam interdiū, saepius noctū, sī perrumpere possent, cōnātī, operis mūnītiōne et mīlitum concursū et tēlis repulsī, hōc cōnātū dēstitērunt.

9. Relinquēbātur ūna per Sēquanōs via, quā Sēquanīs invītīs propter angustiās īre nōn poterant. Hīs cum suā sponte persuādēre nōn possent, lēgātōs ad Dumnorīgem Aeduum mittunt, ut, eō dēprecātōre, ā Sēquanīs impetrārent. Dumnorīx grātiā et largītiōne apud Sēquanōs plūrimum poterat et Helvētiīs erat amīcus, quod ex eā cīvitāte Orgetorīgis fīliam in mātrimōnium dūxerat: et, cupiditāte rēgnī adductus, novīs rēbus studēbat et quam plūrimās cīvitātēs suō beneficiō habēre obstrictās volēbat. Itaque rem suscipit et ā Sēquanis impetrat, ut per fīnēs suōs Helvētiōs īre patiantur, obsidēsque utī inter sēsē dent, perficit: Sēquanī, nē itinere Helvētiōs prohibeant; Helvētiī, ut sine maleficiō et iniūriā trānseant.

10. Caesarī renūntiātur, Helvētiīs esse in animō, per agrum Sēquanōrum et Aeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā. Id sī fieret, intellegēbat māgnō cum perīculō prōvinciae futūrum, ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus māximēque frūmentāriīs finitimōs habēret. Ob eās causās eī mūnītiōnī, quam fēcerat, T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam māgnīs itineribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscribit et trēs, quae circum Aquilēiam hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ūlteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit. Ibi Ceutronēs et Graiocelī et Caturīgēs, locīs superiōribus occupātīs, itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus hīs proeliīs pulsīs, ab Ocelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ūlteriōris prōvinciae diē septimō pervenit: inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Gallōrum dē Helvētiōrum iniūriīs querēlae.

11. Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant et in Aeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Aeduī, cum sē suaque ab iīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: Ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse, ut, paene in cōnspectū exercitūs nostrī, agrī vāstārī, līberī eōrum in servitūtem abdūcī, oppida expūgnārī nōn dēbuerint. Eōdem tempore Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Aeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē, dēpopulātīs agrīs, nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Clādēs Tigurīnōrum.

12. Flūmen est Arar, quod per fīnēs Aeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs, in utram partem fluat, iūdicārī nōn possit. Id Helvētiī ratibus āc lintribus iūnctīs trānsībant. Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est, trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam ferē partem citrā flūmen Ararim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit, quae nōndum flūmen trānsierat. Eōs impedītōs et inopīnantēs aggressus māgnam partem eōrum concīdit: reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. Is pāgus appellābātur Tigurīnus: nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est. Hīc pāgus ūnus, cum domō exīsset patrum nostrōrum memoriā, L. Cassium cōnsulem interfēcerat et ēius exercitum sub iugum mīserat. Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae īnsīgnem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenās persolvit. Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās, sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod ēius socerī L. Pīsōnis avum, L. Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō, quō Cassium, interfēcerant.

Helvētiā per lēgātōs cum Caesar agunt.

13. Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arare faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit. Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id, quod ipsī diēbus xx aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt, cūius lēgātiōnis Dīvicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dūx Helvētiōrum fuerat. Is ita cum Caesare ēgit: sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs, ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset: sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum iī, quī flūmen trānsīssent, suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae māgnō opere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret. Sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur. Quārē nē committeret ut is locus, ubi cōnstitissent, ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet, aut memoriam prōderet.

14. Hīs Caesar ita respondit: Eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs, quās lēgātī Helvētiī commemorāssent, memoriā tenēret, atque eō gravius ferre, quō minus meritō populī Rōmānī accidissent: quī sī alicūius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret, quārē timēret, neque sine causā timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Aeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogas vexāssent, memoriam dēpōnere posse? Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur quodque tam diū sē impūne iniūriās intulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālēs quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere. Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs ab iīs sibi dentur, utī ea, quae pollicenatur, factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniuriīs, quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum iīs pācem esse factūrum. Dīvicō respondit: Ita Helvētiōs ā māiōribus suīs īnstitūtōs esse, utī obsidēs accipere, nōn dare cōnsuērint; ēius reī populum Rōmānum esse tēstem. Hōc respōnsō datō discēssit.

Equitātus Caesaris ab Helvētiīs pulsus. Utrīusque exercitūs iter.

15. Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar equitātumque omnem ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Aeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant, quās in partēs hostēs iter faciant. Quī cupidius novissimum āgmen īnsecūtī aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; et paucī dē nostrīs cadunt. Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō āgmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt. Caesar suōs ā proeliō continēbat āc satis habēbat in praesentia hostem rapīnīs, pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre. Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt, utī inter novissimum hostium āgmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.

Caesaris cum Aeduōrum prīncipibus, Liscō et Dīviciācō, dē cīvitātis condiciōne et Dumnorīgis perfidiā colloquium.

16. Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis māgna cōpia suppetēbat: eō autem frūmentō, quod flūmine Arare nāvibus subvexerat, proptereā ūtī minus poterat, quod iter ab Arare Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Aeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs eōrum prīncipibus, quōrum māgnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerat, quem ‘vergobretum’ appellant Aeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī possit, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus ab iīs nōn sublevētur; praesertim cum māgnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius, quod sit dēstitūtus, queritur.

17. Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat, prōpōnit: Esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātīm plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant, quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre dēbēre quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia, quaeque in castrīs gerantur, hostibus ēnūntiārī: hōs ā sē coërcērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē, quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam, quam diū potuerit, tacuisse.

18. Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorīgem, Dīviciācī frātrem, dēsīgnārī sentiēbat, sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea, quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: Ipsum esse Dumnorīgem, summā audāciā, māgnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmpta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rebus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum māgnās comparāsse; māgnum numerum equitātūs suō sūmptū sempre alere et circum sē habēre; neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque hūius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō āc potentissimō collocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam affīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia ēius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā, quam habeat, grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium ēius fugae factum ā Dumnorīge atque ēius equitibus (nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Aeduī mīserant, Dumnorīx praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

19. Quibus rēbus cōgnitīs, cum ad hās sūspīciōnēs certissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniūssū suō et cīvitātis, sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Aeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur, quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret. Hīs omnibus rēbus ūnum repūgnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, temperantiam cōgnōverat: nam nē ēius suppliciō Dīviciācī animum offenderet, verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et cotīdiānīs interpretibus remōtīs per C. Valerium Troucillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cuī summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō colloquitur: simul commonefacit, quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorīge sint dieta, et ostendit, quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit. Petit atque hortātur, ut sine ēius offēnsiōne animī vel ipse dē eō, causā cōgnitā, statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.

20. Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexus obsecrāre coepit, nē quid gravius in frātrem statueret: Scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliqua Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; quibus opibus āc nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; quā ex rē futūrum, utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar ēius dextram prēndit; cōnsolātus rogat, fīnem ōrandī faciat; tantī ēius apud sē grātiam esse ostendit, utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem ēius voluntātī āc precibus condōnet. Dumnorīgem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur, prōpōnit; monet, ut in reliquum tempus omnēs sūspīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. Dumnorīgī cūstōdēs pōnit, ut, quae agat, quibuscum loquātur, scīre possit.

Caesaris cōnsilium P. Cōnsidiī errōre pervetitur.

21. Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octō, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū āscēnsus, quī cōgnōscerent, mīsit. Renūntiātum est facilem esse. Dē tertiā vigiliā T. Labiēnum, lēgātum prō praetōre cum duābus legiōnibus et iīs ducibus, quī iter cōgnōverant, summum iugum montis āscendere iubet; quid suī cōnsiliī sit, ostendit. Ipse dē quārtā vigiliā eōdem itinere, quō hostēs ierant, ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. P. Cōnsidius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur.

22. Prīmā lūce, cum summus mōns ā Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset, neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēnī cōgnitus esset, Cōnsidius equō admissō ad eum accurrit: dīcit montem, quem ā Labiēnō occupārī voluerit, ab hostibus tenērī; id sē ā Gallicīs armīs īnsīgnibus cōgnōvisse. Caesar suās cōpiās in proximum collem subdūcit, aciem īnstruit. Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare, nē proelium committeret, nisi ipsīus cōpiae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō tempore in hostēs impetus fieret, monte occupātō nostrōs exspectābat proeliōque abstinēbat. Multō dēnique diē per explōrātōrēs Caesar cōgnōvit, et montem ā suīs tenērī et Helvētiōs castra mōvisse et Cōnsidium, timōre perterritum, quod nōn vīdisset, prō vīsō sibi renūntiāvisse. Eō diē, quō cōnsuērat intervāllo, hostēs sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit.

Helvētiōrum clādēs, fuga, reditus in fīnēs suōs.

23. Postrīdīe ēius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Aeduōrum longē māximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum xviii aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; iter ab Helvētiīs āvertit āc Bibracte īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs L. Aemiliī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur. Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis, quod prīdiē, superiōribus locīs occupātīs, proelium nōn commīsissent, sīve eō, quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō āgmine īnsequī āc lacessere coepērunt.

24. Postquam id animum advertit, cōpiās suās Caesar in proximum collem subdūcit equitātumque, quī sustinēret hostium impetum, mīsit. Ipse interim in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānārum; [ita utī suprā sē] in summō iugō duās legiōnēs, quās in Galliā citeriōre proximē cōnscrīpserat, et omnia auxilia collocārī, āc tōtum montem hominibus complērī, et intereā sarcinās in ūnum locum cōnferrī, et eum ab iīs, quī in superiōre aciē cōnstiterant, mūnīrī iūssit. Helvētiī cum omnibus suīs carrīs secūtī, impedīmenta in ūnum locum contulērunt; ipsī cōnfertissimā aciē, rēiectō nostrō equitātū, phalange factā, sub prīmam nostram aciem succēssērunt.

25. Caesar prīmum suō, deinde omnium ex cōnspectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus suōs proelium commīsit. Mīlitēs ē locō superiōre pīlīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā disiectā, gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fecērunt. Gallīs māgnō ad pūgnam erat impedīmentō, quod plūribus eōrum scūtīs ūnō īctū pīlōrum trānsfīxīs et colligātīs, cum ferrum sē īnflexisset, neque ēvellere neque sinistrā impedītā satis commodē pūgnāre poterant; multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō corpore pūgnāre. Tandem vulneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns aberat circiter mīlle passūs, eō sē recipere coepērunt. Captō monte et succēdentibus nostrīs, Bōiī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter xv āgmen hostium claudēbant et novissimīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs ab latere apertō aggressī circumvenīre; et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt. Rōmānī conversa sīgna bipertītō intulērunt; prīma et secunda aciēs, ut victīs āc submōtīs resisteret, tertia ut venientēs sustinēret.

26. Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pūgnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pūgnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pūgnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcerant et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coniciēbant, et nōn nūllī inter carrōs raedāsque matarās āc trāgulās subiciēbant, nostrōsque vulnerābant. Diū cum esset pūgnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibi Orgetorīgis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. Ex eō proeliō circiter hominum mīlia cxxx superfuērunt eāque tōtā nocte continenter iērunt: nūllam partem noctis itinere intermissō in fīnēs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī trīduum morātī eōs sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonas lītterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent: quī sī iūvissent, sē eōdem locō, quō Helvētiōs, habitūrum. Ipse trīduō intermissō, cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

27. Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flentēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō, quō tum essent, suum adventum exspectāre iūssisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent, popōscit. Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, nocte intermissā, circiter hominum mīlia vi ēius pāgī, quī Verbigenus appellātur, sīve timōre perterritī, nē armīs trāditīs suppliciō afficerentur, sīve spē salūtis inductī, quod in tantā multitūdine dēditīciōrum suam fugam aut occultārī aut omnīnō īgnōrārī posse exīstimārent, prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum fīnēsque Germānōrum contendērunt.

28. Quod ubi Caesar resciit, quōrum per fīnēs ierant, hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibi pūrgātī esse vellent, imperāvit; reductōs in hostium numerō habuit; reliquōs omnēs, obsidibus, armīs, perfugīs trāditīs, in dēditiōnem accēpit. Helvētiōs, Tulingōs, Latobrīgōs in fīnēs suōs, unde erant profectī, revertī iūssit; et quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat, quō famem tolerārent, Allobrogibus imperāvit, ut iī frūmentī cōpiam facerent; ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iūssit. Id eā māximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum, unde Helvētiī discēsserant, vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum incolunt, ē suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnēs trānsīrent et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent. Bōiōs petentibus Aeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cōgnitī, ut in fīnibus suīs collocārent, concēssit; quibus illī agrōs dedērunt quōsque posteā in parem iūris lībertātisque condiciōnem, atque ipsī erant, recēpērunt.

29. In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt lītterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum, quī arma ferre possent, et item sēparātim puerī, senēs mulierēsque. Quārum omnium rērum summa erat capitum Helvētiōrum mīlium cclxiii, Tulingōrum mīlium xxxvi, Latobrīgōrum xiv, Rauracōrum xxiii, Bōiōrum xxxii; ex hīs, quī arma ferre possent, ad mīlia nōnāgintā duo. Summa omnium fuērunt ad mīlia ccclxviii. Eōrum, quī domum rediērunt, cēnsū habitō, ut Caesar imperāverat, repertus est numerus mīlium c et x.

III. BELLUM ARIOVISTI.
cc. 30-54.
Conciliō Galliae habitō, prīncipēs cīvitātum cum Caesare sēcrētō agunt. Querēlae dē Ariovistō, Germānōrum rēge.

30. Bellō Helvētiōrum cōnfectō, tōtīus ferē Galliae lēgātī, prīncipēs cīvitātum, ad Caesarem grātulātum convēnērunt: Intellegere sēsē, tametsī prō veteribus Helvētiōrum iniūriīs populī Rōmānī ab hīs poenās bellō repetīsset, tamen eam rem nōn minus ex ūsū terrae Galliae quam populī Rōmānī accidisse; proptereā quod eō cōnsiliō flōrentissimīs rēbus domōs suās Helvētiī relīquissent, utī tōtī Galliae bellum īnferrent imperiōque potīrentur locumque domiciliō ex māgnā cōpiā dēligerent, quem ex omnī Galliā opportūnissimum āc frūctuōsissimum iūdicāssent, reliquāsque cīvitātēs stīpendiāriās habērent. Petiērunt, ut sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris voluntāte facere licēret: sēsē habēre quāsdam rēs, quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent. Eā rē permissā, diem conciliō constituērunt et iūre iūrandō, nē quis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt.

31. Eō cōnciliō dimissō īdem prīncipēs cīvitātum, quī ante fuerant, ad Caesarem revertērunt petiēruntque, utī sibi sēcrētō dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: Nōn minus sē id contendere et labōrāre, nē ea, quae dīxissent, ēnūntiārentur, quam utī ea, quae vellent, impetrārent, proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent. Locūtus est prō hīs Dīviciācus Aeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterius prīncipātum tenēre Aeduōs, alterius Arvernōs. Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum primō circiter mīlia xv Rhēnum trānsīsse: posteā quam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī āc barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs: nunc esse in Galliā ad centum et xx mīlium numerum. Cum hīs Aeduos eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; māgnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitio atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere, sēsē neque obsidēs repetīturōs, neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs, quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Unum sē esse ex omnī cīvitāte prōfūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium pōstulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur. Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Aeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum xxiv ad cum vēnissent, quibus locus āc sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs, utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent: neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō, neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam. Ariovistum autem, ut semele Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cūiusque līberōs pōscere et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem ēius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium; nōn posse ēius imperia diūtius sustinērī. Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxiliī, omnibus Gallīs idem esse faciendum, quod Helvētiī fecerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs, remōtās ā Germānīs, petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec sī ēnūntiāta Arvioistō sint, nōn dubitāre, quīn dē omnibus obsidibus, quī apud eum sint, gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse, nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

32. Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā, omnēs, quī aderant, māgnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt. Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere, quās cēterī facerent, sed trīstēs, capite dēmissō, terram intuērī. Ēius reī quae causa esset, mīrātus ex ipsīs quaesiit. Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Dīviciācus Aeduus respondit: Hōc esse miseriōrem et graviōrem fortūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audērent absentisque Arviostī crūdēlitātem, velut sī cōram adesse, horrērent; proptereā quod reliquīs tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīnēs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte ēius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.

Colloquium ā Caesare pōstulātum, dēnegātur ā rēge. Lēgātī ā Caesare mittuntur. Ariovistī respōnsum.

33. Hīs rēbus cōgnitīs, Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfīrmāvit pollicitusque est, sibi eam rem cūrae futūram: māgnam sē habēre spem, et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā, concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur, qūa rē sibi eam cōgitandam et suscipiendam putāret, in prīmīs, quod Aeduōs, frātrēs cōnsaguineōsque saepe numerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī, eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum āc Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre, et in Galliam māgnam eōrum multitūdinem venīre, populō Rōmānō perīculōsum vidēbat; neque sibi hominēs ferōs āc barbarōs temperātūrōs exīstimābat, quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Ītaliam contenderent, praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret; quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.

34. Quam ob rem placuit eī, ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō pōstulārent, utī aliquem locum medium utrīusque colloquiō dēligeret: velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utrīusque rēbus cum eō agere. Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit: Sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse; sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre. Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre, quās Caesar possidēret, neque exercitum sine māgnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse. Sibi autem mīrum vidērī, quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtiī esset.

35. Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: Quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō affectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret, ut in colloquium venīre invitātus gravārētur neque dē commūnī rē dīscendum sibi et cōgnōscendum putāret, haec esse, quae ab eō pōstulāret: prīmum, nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret: deinde obsidēs, quōs habēret ab Aeduīs, redderet Sēquanīsque permitteret, ut, quōs illī habērent, voluntāte ēius reddere illīs licēret; nēve Aeduōs iniūriā lacesseret, nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam M. Messālā, M. Pīsōne cōnsulibus, senātus cēnsuisset, utī, quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Aeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.

36. Ad haec Ariovistus respondit: Iūs esse bellī, ut, quī vīcissent, iīs, quōs vīcissent, quem ad modum vellent, imperārent: item populum Rōmānum victīs nōn ad alterius praescrīptum, sed ad summ arbitrium imperāre cōnsuēsse. Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet, quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sē ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī. Aeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī āc superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs. Māgnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret. Aeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse, neque hīs neque eōrum sociīs iniūriā bellum illātūrum, sī in eō manērent, quod convēnisset, stīpendiumque quotannīs penderent; sī id nōn fēcissent, longē iīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūtum. Quod sibi Caesar dēnūntiāret, sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse. Cum vellet, congrederētur: intellēcturum, quid invictī Germānī exercitātissimī in armīs, quī inter annōs xiv tēctum nōn subīssent, virtūte possent.

Aeduōrum questibus mōtus Caesar ad Ariovistum contendit, Vesontiōnem occupat.

37. Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur, et lēgātī ab Aeduīs et ā Trēverīs veniēbant: Aeduī questum, quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnēs eōrum populārentur: sēsē, nē obsidibus quidem datīs, pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur; hīs praeesse Nasuam et Cimberium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque, rē frūmentārīa quam celerrimē potuit comparātā, māgnīs itineribus ad Ariovistum contendit.

38. Cum trīduī viam prōcēssisset, nūntiātum est eī, Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum māximum Sēquanōrum, contendere, trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcēssisse. Id nē accideret, māgnō opere sibi praecavendum Caesar exīstimābat. Namque omnium rērum, quae ad bellum ūsuī erant, summa erat in eō oppidō facultās, idemque nātūrā locī sīc mūniēbātur, ut māgnam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen Dubis ut circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum mīlle sexcentōrum, quā flūmen intermittit, mōns continet māgnā altitūdine ita ut rādīcēs ēius montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingant. Hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit. Hūc Caesar māgnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit, occupātōque oppidō, ibi praesidium collocat.

Māgna in castrīs Rōmānīs trepidātiō, Caesaris ōrātiō, iter ad Ariovistum.

39. Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum āc mercātōrum, quī ingentī māgnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant (saepe numerō sēsē cum hīs congressōs nē vultum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse), tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit, ut nōn mediocriter omnium mentēs animōsque perturbāret. Hīc prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs reliquīsque, quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn māgnum in rē mīlitārī ūsum habēbant; quōrum alius aliā causā illātā, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat, ut ēius voluntāte discēdere licēret; nōn nūllī pudōre adductī, ut timōris sūspiciōnem vītārent, remanēbant. Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant; abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. Vulgō tōtīs castrīs tēstāmente obsīgnāntur. Hōrum vōcibus āc timōre paulātim etiam iī, quī māgnum in castrīs ūsum habēbant, mīltēs centuriōnēsque quīque equiātuī praeerant, perturbābantur. Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et māgnitūdinem silvārum, quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant. Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movēri āc sīgna ferrī iūssisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem sīgna lātūrōs.

40. Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehemente eōs incūsāvit: prīmum quod, aut quam in partem aut quō cōnsilō dūcerentur, sibi quaerendum aut cōgitandum putārent. Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam appetīsse: cūr hunc tam temerē quisquam ab officiō discēssūrum iūdicāret? Sibi quidem persuādērī, cōgnitīs suīs pōstulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā, eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem verērentur? aut cūr dē sua virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum ēius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā, cum Cimbrīs et Teutonīs ā C. Mariō pulsīs nōn minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meriuta vidēbātur; factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus āc dīsciplīna, quae ā nōbis accēpissent, sublevārent. Ex quō iūdicārī posse, quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod, quōd aliquamdiū inermōs sine causā timuissent, hōs posteā armātōs āc victōrēs superāssent. Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs, quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs, sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse, diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsēs castrīs sē āc palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantēs iam dē pūgnā et dispersōs subitō adortum magis ratiōne et cōnsiliō quam virtute vīcisse. Cuī ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse. Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur. Haec sibi esse cūrae: frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs. Quod nōn fore dictō audientēs neque sīgna lātūrī dīcantur, nihil sē eā rē commovērī: scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam: suam innocnetiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam. Itaque sē, quod in longiōrem diem collātūrus fuisset, repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset, utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibique eam praetōriam cohortem futūram. Huīc legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat māximē.

41. Hāc ōrātiōne habitā, mirum in modum conversae sunt omnium mentēs summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī illāta est, prīncepsque decime legiō per tribūnōs mīlitum eī gratīas ēgit, quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfīrmāvit. Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt, utī Caesarī satis facerent: sē neque umquam dubitāsse neque timuisse, neque dē summā bellī suum iūdicum, sed imperātōris esse exīstimāvisse. Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex Gallīs eī māximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quārtā vigiliā, ut dixerat, profectus est. Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est, Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlia passuum quattuor et xx abesse.

Caesaris cum Ariovistō colloquium Germānōrum impetū dīripitur.

42. Cōgnitō Caesaris adventū, Ariovistus lēgātōs ad eum mittit: quod anteā dē colloquiō pōstulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accēssisset, sēque id sine perīculō facere posse exīstimāre. Nōn respuit condiciōnem Caesar iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id, quod anteā petentī dēnegāsset, ūltrō pollicērētur, māgnamque in spem veniēbat, prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs, cōgnitīs suīs pōstulātīs, fore, utī pertināciā dēsisteret. Diēs colloquiō dictus est ex eō diē quīntus. Interim saepe cum lēgātī ūltrō citrōque inter eōs mitterentur, Ariovistus pōstulāvit, nē quem peditem ad colloquium Caesar addūceret: verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur: uterque cum equitātū venīret; aliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum. Caesar, quod neque colloquium interpositā causā tollī volēbat neque salūtem suam Gallōrum equitātuī committere audēbat, commodissimum esse statuit, omnibus equīs Gallīs equitibus dētrāctīs, eō legiōnāriōs mīlitēs legiōnis decimae, cuī quam māximē cōnfīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amīcissimum, sī quid opus factō esset, habēret. Quod cum fieret, nōn irrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae legiōnis dīxit: plūs quam pollicitus esset, Caesarem facere: pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimam legiōnem habitūrum. ad equum rescrībere.

43. Plānitiēs erat māgna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hīc locus aequum fēre spatium ā castrīs Ariovistī et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad colloquium vēnērunt. Legiōnem Caesar, quam equīs dēvexerat, passibus cc et eō tumulō cōnstituit. Ariovistus ex equīs ut colloquerentur et praeter sē dēnōs ad colloquium addūcerent, pōstulāvit. Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātūsque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa; quam rem et paucīs contigisse et prō māgnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat; illum cum neque aditum neque causam pōstulandī iūstam habēret, beneficiō āc līberālitāte suā āc senātūs ea praemia cōnsecūtum. Docēbat etiam, quam veterēs quamque iūstae causae necessitūdinis ipsīs cum Aeduīs intercēderent, quae senātūs cōnsulta quotiēns quamque honōrifica in eōs facta essent, ut omnī tempore tōtīus Galliae prīncipātum Aeduī tenuissent, prius etiam quam nostram amīcitiam appetīssent. Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dīgnitāte, honōre auctiōrēs velit esse: quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id iīs ēripī quis patī posset? Pōstulāvit deinde eadem, quae lēgātīs in mandātīs dederat: nē aut Aeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret; obsidēs redderet; sī nūllam partem Germānōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.

44. Ariovistus ad pōstulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit: Trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arcessītum ā Gallīs; nōn sine māgnā spē māgnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse; sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concēssās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs; stīpendium capere iūre bellī, quod victōrēs victīs impōnere cōnsuērint. Nōn sēsē Gallīs, sed Gallōs sibi bellum intulisse; omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppūgnandum vēnisse āc contrā sē castra habuisse; eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās āc superātās esse. Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre; sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint. Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, atque sē hāc spē petīsse. Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dēditīciī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam, quam appetierit. Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae oppūgnandae causā facere: ēius reī tēstimōnium esse quod nisi rogātus nōn vēnerit et quod bellum nōn intulerit, sed dēfenderit. Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum. Numquam ante hōc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum. Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret? Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram. Ut ipsī concēdī nōn oportēt, sī in nostrōs fīnēs impetum faceret, sīc item nōn esse inīquōs, quod in suō iūre sē interpellārēmus. Quod frātrēs ā senātū Aeduōs appellātōs dīceret, nōn sē tam barbarum neque tam imperītum esse rērum, ut nōn scīret, neque bellō Allobrogum proximō Aeduōs Rōmānīs auxilium tulisse neque ipsōs in gīs contentiōnibus, quās Aeduī sēcum et cum Sēquanīs habuissent, auxiliō populī Rōmānī ūsōs esse. Dēbēre sē sūspicārī simulātā Caesarem amīcitiā, quem exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre. Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō, sed prō hoste habitūrum. Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipusque populī Rōmānī grātum esse factūrum: id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre, quōrum omnium grātiam atque amīcitam ēius morte redimere posset. Quod sī dēcēssisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, māgnō sē illum praemiō remūnerātūrum et, quaecumque bella gerī vellet, sine ūllō ēius labōre et perīculō cōnfectūrum.

45. Multa ā Caesare in eam sententiam dicta sunt, quārē negōtiō dēsistere nōn posset; neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī, utī optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre, Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī. Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ā Q. Fabiō Māximō, quibus populus Rōmānus īgnōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium imposuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium: sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō victam suīs lēgibus ūtī voluisset.

46. Dum haec in colloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs cōnicere. Caesar loquendī fīnem fēcit, sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs rēicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut pulsīs hostibus dīcī posset eōs ab sē per fidem in colloquiō circumventōs. Posteā quam in vulgus mīlitum ēlātum est, quā arrogantiā in colloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque ut in nostrōs ēius equitēs fēcissent, eaque rēs colloquium dīrēmisset, multō māior alacritās studiumque pūgnandī māius exercituī iniectum est.

Gallī lēgātī ad Ariovistum missī in vincula cōniciuntur.

47. Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: Velle sē dē iīs rēbus, quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent, agere cum eō: utī aut interum colloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ex suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret. Colloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis, quod prīdiē ēius diēī Germānī retinērī nōn potuerant, quīn tēla in nostrōs cōnicerent. Lēgātum ex suīs sēsē māgnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. Commodissimum vīsum est C. Valerium Procillum, C. Valerī Cabūrī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, cūius pater ā C. Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset, ad eum mittere, et ūnā M. Metium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. Hīs mandāvit, ut, quae diceret Ariovistus, cōgnōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: quid ad sē venīrent? an speculandī causā? Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās cōniēcit.

Equestre proelium.

48. Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit. Postrīdiē ēius diēī praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ūltrā eum castra fēcit eō cōnsiliō, utī frūmentō commeātūque, quī ex Sēquanīs et Aeduīs supportārētur, Caesarem interclūderet. Ex eō diē diēs continuōs quīnque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn deesset. Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit. Genus hōc erat pūgnae. quō sē Germānī exercuerant. Equitum mīlia erant sex, totidem numerō peditēs vēlōcissimī āc fortissimī, quōs ex omnī cōpiā singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant: cum hīs in proeliīs versābantur. Ad eōs sē equitēs recipiēbant: hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant, sī quī graviōre vulnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant; sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās, ut iubīs sublevātī equōrum cursum adaequārent.

Castra minōra Caesaris Ariovistus oppūgnat, proeliō dēcretāre nōn audet.

49. Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, nē diūtius commeātū prohiberētur, ūltrā eum locum, quō in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sexcentōs ab iīs, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplicī īnstrūctā ad eum locum vēnit. Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra mūnīre iūssit. Hīc locus ab hoste circiter passūs sexcentōs, utī dictum est, aberat. Eō circiter hominum numerō sēdecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent. Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iūssit. Mūnītīs castrīs, duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās in castra māiōra redūxit.

50. Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ē castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā māiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit, hostibusque pūgnandī potestātem fēcit. Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiē exercitum in castra redūxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum, quae castra minōra oppūgnāre, mīsit. Ācriter utrimque ūsque ad vesperum pūgnātum est. Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multīs et illātīs et acceptīs vulneribus in castra redūxit. Cum ex captīvīs quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset, ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent, utrum proelium committī ex ūsū esset necne; eās ita dīcere: nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.

Tandem in proelium dēscendere coācti Germānī vincuntur et ad Rhēnum profugiunt. Līberantur lēgātī Gallī.

51. Postrīdiē ēius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs, quod satis esse vīsum est, relīquit, ālāriōs omnēs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse, triplcī īnstrūctā aciē, ūsque ad castra hostium accēssit. Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomanōs, Tribocēs, Vangionēs, Nemetēs, Sedusiōs, Suēbōs, omnemque aciam suam raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs mīlitēs passīs manibus flentēs implōrābant, nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent.

52. Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs tēstēs suae quisque virtūtis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē fīrmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Et ita nostrī ācriter in hostēs, sīgnō datō, impetum fēcērunt, itaque hostēs repentē celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs cōniciendī nōn darētur. Rēiectīs pīlīs, comminus gladiīs pūgnātum est. At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā, impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī, quī in phalanga īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostra aciem premēbant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod experdītior erat quam iī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

53. Ita proelium restitūtum est, atque omnēs hostēs terga vertērunt nec prius fugere dēstitērunt, quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex locō circiter quīnque pervēnērunt. Ibi perpaucī aut vīribus cōnfisī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperērunt; in hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus eā profūgit: reliquōs omnēs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. Duae fuērunt Arviostī uxōrēs, ūna Suēba nātiōne, quam domō sēcum dūxerat, altera Nōrica, rēgis Vocciōnis soror, quam in Galliā dūxerat, ā frātre missam; utraque in eā fugā periit. Duae fīliae: hārum altera occīsa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum ā cūstōdibus in fugā trīnīs catēnīs vinctus traherētur, in ipsum Caesarem hostēs equitātū persequentem incidit. Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōria voluptātem attulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ē manibus hostium sibi restitūtum vidēbat, neque ēius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat. Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat, utrum īgnī statim necārētur, an in aliud tempus resevārētur: sortium beneficiō sē esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.

Suebī domum revertuntur. In hīberna dēdūcitur exercitus. Caesar in citeriōrem Galliam proficīscitur.

54. Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō, Suēbī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt; quōs Ubiī, quī proximī Rhēnum incolunt, perterritōs sēnsērunt: īnsecūtī māgnum ex iīs numerum occīdērunt. Caesar unā aestāte duōbus māximīs bellīs cōnfectīs, mātūrius paulō quam tempus annī pōstulābat, in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; hībernīs Labiēnum praeposuit; ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agendōs profectus est.