Commentarii de bello Gallico (Towle-Jenks, 1908)/Liber III

E Wikisource
Liber III
58-50 a.Ch.n.

editio: D. C. Heath & Co., Publishers, 1908
fons: librum vide
 Liber II Liber IV 
COMMENTARIUS TERTIUS.

cc. 1-6.
Galba lēgātus Caesaris gentēs quāsdam sub Alpibus sitās rebellantēs vincit; posteā in prōvinciam redit.

1. Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Ser. Galbam cum legiōne duodecimā et parte equitātūs in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpēs pertinent. Causa mittendī fuit, quod iter per Alpēs, quō māgnō cum perīculō māgnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat. Huīc permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā collocāret. Galba, secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque compluribus eōrum expūgnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā, cōnstituit cohortēs duas in Nantuātibus collocāre et ipse cum reliquīs ēius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octodūrus, hiemāre; quī vīcus positus in valle, nōn māgnā adiectā plānitiē, altissimīs montibus undique continētur. Cum hīc in duās partēs flūmine dīviderētur, alteram partem ēius vīcī Gallīs concēssit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus [ad hiemandum] attribuit. Eum locum vāllō fossāque mūnīvit.

2. Cum diēs hībernōrum complūrēs trānsīssent, frūmentrumque eō comportārī iūssisset, subitō per explōrātōrēs certior factus est ex eā parte vīcī, quam Gallīs concēsserat, omnēs noctū discēssisse montēsque, quī impendērent, ā māximā multitūdine Sedūnōrum et Veragrōrum tenērī. Id aliquot dē causīs acciderat, ut subitō Gallī bellī renovandī, legiōnisque opprimendae cōnsilium caperent: prīmum, quod legiōnibus duābus et complūribus singillātim, quī commātūs petendī causā missī erant, absentibus, propter paucitātem dēspieciēbant; tum etiam, quod propter inīquitātem locī, cum ipsī ex montibus in vallem dēcurrerent et tēla cōnicerent, nē prīmum quidem impetum suum posse sustinēri exīstimābant. Accēdēbat, quod suōs ab sē līberōs abstrāctōs obsidum nōmine dolēbant et Rōmānō nōn sōlum itinerum causā, sed eiam perpetuae possessiōnis culmina Alpium occupāre cōnārī et ea loca fīnitimae prōvinciae adiungere sibi persuāsum habēbant.

3. Hīs nūntiīs acceptīs, Galba, cum neque opus hībernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnsiliō celeriter convocātō, sententiās exquīrre coepit. Quō in cōnsiliō, cum tantum repentīnī perīculī praeter opīniōnem accidisset āc iam omnia ferē superiōra loca multitūdine armātōrum complēta cōnspicerentur, neque subsidiō venīrī neque commeātūs supportārī interclūsīs itineribus possent, prope iam dēspērātā salūte nōn nūllae ēius modī sententiae dīcēbantur, ut impedīmentīs relīctīs ēruptiōne factā, īsdem itineribus, quibus eō pervēnissent, ad salūtem contenderent. Māiōrī tamen partī placuit, hōc reservātō ad extrēmum cāsum cōnsiliō, interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.

4. Brevī spatiō interiectō, vix ut rēbus, quās cōnstituissent, collocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus sīgnō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vāllum cōnicere. Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter propūgnāre neque ūllum frūstrā tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre, sed hōc superārī, quod diūturnitāte pūgnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant: quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, āc nōn modo dēfessō ex pūgnā excēdendī sed nē sauciō quidem ēius locī, ubi cōnstiterat, relinquendī āc suī recipiendī facultās dabātur.

5. Cum iam amplius hōrīs sex continenter pūgnārētur āc nōn sōlum vīrēs, sed etiam tēla nostrōs dēficerent, atque hostēs ācrius īnstārent languidiōribusque nostrīs vāllum scindere et fossās complēre coepissent, rēsque esset iam ad extrēmum perducta cāsum, P. Sextius Baculus, prīmī pīlī centuriō, quem Nervicō proeliō complūribus cōnfectum vulneribus dīximus, et item C. Volusēnus, tribūnus mīlitum, vir et cōnsiliī māgnī et virtūtis ad Galbam accurrunt atque ūnam esse spem salūtis docent, sī ēruptiōne factā extrēmum auxilium experīrentur. Itaque convocātīs centuriōnibus celeriter mīlitēs certiōrēs facit, paulisper intermitterent proelium āc tantum modo tēla missa exciperent sēqueex labōre reficerent, post dātō sīgnō ex castrīs ērumperent atque omnem spem salūtis in virtūte pōnerent.

6. Quod iūssī sunt, faciunt, āc subitō omnibus portīs ēruptiōne factā, neque cōgnōscendī, quid fieret, neque suī colligendī hostibus facultātem relinquunt. Ita commūtātā fortūnā eōs, quī in spem potiundōrum castrōrum vēnerant, undique circumventōs interficiunt et ex hominum mīlibus amplius xxx, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā, reliquōs perterritōs in fugam cōniciunt āc nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur. Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē intrā mūnītiōnēs suās recipiunt. Quō proeliō factō, quod saepius fortūnam temptāre Galba nōlēbat atque aliō sē in hīberna cōnsiliō vēnisse meminerat, aliīs occurrisse rēbus vīderat, māximē frūmentī commeātūsque inopiā permōtus, posterō diē, omnibus ēius vīcī aedificiīs, incēnsīs, in prōvinciam revertī contendit āc, nūllō hoste prohibente aut iter dēmorante, incolumen legiōnem in Nantuātēs, inde in Allobrogēs perdūxit ibique hiemāvit.

cc. 7-16.
Aremoricae gentēs auctōritāte Venetōrum adductae obsidēs repōscunt.

7. Hīs rēbus gestīs, cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret, superātīs Belgīs, expulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs, atque ita initā hieme in Īllyricum profectus esset, quod eās quoque nātiōnēs adīre et regiōnēs cōgnōscere volēbat, subitum bellum in Galliā coortum est. Ēius bellī haec fuit causa. P. Crassus adulēscēns cum legiōne septimā proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat. Is, quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūres in fīnitimās cīvitātēs frūmentī causā dīmīsit; quō in numerō est T. Terrasidius missus in Esuviōs, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velānius cum T. Sīliō in Venetōs.

8. Hūius est cīvitātis longē amplissima auctōritās omnis ōrae maritimare regiōnum eārum, quod et nāvēs habent Venetī plūrimās, quibus in Britanniam nāvigāre cōnsuērunt et in māgnō impetū maris vāstī atque apertī, paucīs portibus interiectīs, quōs tenent ipsī, omnēs ferē, quī eō marī ūtī cōnsuērunt, habent vectīgālēs. Ab hīs fit initium retinendī Sīliī atque Velāniī, quod per eōs suōs sē obsidēs, quōs Crassō dedissent, recuperātūrōs exīstimābant. Hōrtum auctōritāte fīnitimī adductī, ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia, eādem dē causā Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missīs lēgātīs per suōs prīncipēs inter sē coniūrant, nihil nisi commūnī cōnsiliō āctūrōs eundemque omnis fortūnae exitum esse lātūrōs, reliquāsque cīvitātēs sollicitant, ut in eā lībertāte, quam ā māiōribus accēperint, permanēre quam Rōmānōrum servitūtem perferre māllent. Omnī ōrā maritimā celeriter ad suam sententiam perductā, commūnem lēgātiōnem ad P. Crassum mittunt, sī velit suōs recuperāre, obsidēs sibi remittat.

Caesar classem parat ad eōs subigendōs.

9. Quibus dē rēbus Caesar ā Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvēs interim longās aedificārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet. Hīs rēbus celeriter administrātīs, ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit. Venetī reliquaeque item cīvitātēs, cōgnitō Caesaris adventū, simul quod, quantum in sē facinus admīsissent, intellegēbant, lēgātōs, quod nōmen ad omnēs nātiōnēs sānctum inviolātumque semper fuisset, retentōs ab sē et in vincula coniectōs, prō māgnitūdine perīculī bellum parāre et māximē ea, quae ad ūsum nāvium pertinent, prōvidēre īnstituunt, hōc māiōre spē, quod multum nātūrā locī cōnfīdēbant. Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propter frūmentī inopiam diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant; āc iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimumm nāvibus posse; Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent, vada, portūs, īnsulās nōvisse; āc longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vāstissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant. Hīs initīs cōnsiliīs, oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvēs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt. Sōciōs sibi ad id bellum Osismōs, Lexoviōs, Namnetēs, Ambiliatōs, Morinōs, Diablintēs, Menapiōs, āscīscunt: auxilia ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt.

10. Erant hae difficultātēs bellī gerendī, quās suprā ostendimus, sed tamen Caesarem multa ad id bellum incitābant: iniūriae retentōrum equitum Rōmānōrum, rebelliō facta post dēditiōnem, dēfectiō datīs obsidibus, tot cītivātum coniūrātiō, in prīmīs, nē hāc parte neglēctā reliquae nātiōnēs sibi idem licēre arbitrārentur. Itaque cum intellegeret omnēs ferē Gallōs novīs rēbus studēre et ad bellum mōbiliter celeriterque excitārī, omnēs autem hominēs nātūrā lībertātī studēre et condiciōnem servitūtis ōdisse, prius quam plūrēs cīvitātēs cōnspīrārent, partiendum sibi āc lātius distribuendum exercitum putāvit.

11. Itaque T. Labiēnum lēgātum in Trēverōs, quī proximī flūminī Rhēnō sunt, cum equitātū mittit. Huīc mandat, Rēmōs reliquōsque Belgās adeat atque in officiō contineat Germānōsque, quī auxiliō ā Gallīs arcessītī dīcēbantur, sī per vim nāvibus flūmen trānsīre cōnentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legiōnāriīs xii et māgnō numerō equitātūs in Aquītāniam proficīscī iubet, nē ex hīs nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur āc tantae nātiōnēs coniungantur. Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum legiōnibus tribus in Venellōs, Coriosolitas Lexoviōsque mittit, quī eam manum distinendam cūret. D. Brūtum adulēscentem clāssī Gallicīsque nāvibus, quās ex Pictonibus et Santonīs reliquīsque pācātīs regiōnibus convenīre iūsserat, praeficit et, cum prīmum posset, in Venetōs proficīscī iubet. Ipse eō pedestribus cōpiīs contendit.

Oppidōrum nāviumque Venetōrum dēscrīptiō.

12. Erant ēius modī ferē sitūs oppidōrum, ut posita in extrēmīs lingulīs prōmunturiīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex alto sē aestus incitāvisset, quod [bis] accidit semper hōrārum xii spatiō, neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs afflīctārentur. Ita utrāque rē oppidōrum oppūgnātiō impediēbātur; āc sī quandō māgnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere āc mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs, dēspērāre fortūnīs suīs coeperant, māgnō numerō nāvium appulsō, cūius reī summam facultātem habēbant, sua dēportābant omnia sēque in proxima oppida recipiēbant: ibi sē rūrsus īsdem opportūnitātibus locī dēfendēbant. Haec eō facilius māgnam partem aestātis faciēbant, quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur, summaque erat vāstō atque apertō marī, māgnīs aestibus, rārīs āc prope nūllīs portibus, difficultās nāvigandī.

13. Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant: carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quō facilius vada āc dēcēssum aestūs excipere possent; prōrae admodum ērēctae atque item puppēs ad māgnitūdinem fluctuum tempestātumque accommodātae, nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam; trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine; ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revinctae; pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, sīve propter inopiam līnī atque ēius ūsūs īnscientiam, sīve eō, quod est magis vērī simile, quod tantās tempestātēs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī āc tanta onera nāvium rēgī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur. Cum hīs nāvibus nostrae clāssī ēius modī congressus erat, ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret, reliqua prō locī nātūrā, prō vī tempestātum illīs essent aptiōra et accommodātiōra. Neque enim hīs essent rōstrō nocēre poterant (tanta in iīs erat fīrmitūdō), neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur, et eādem dē causā minus commodē cōpulīs continēbantur. Accēdēbat, ut, cum saevīre ventur coepisset et sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cautēs timērent; quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.

Venetī nāvālī proeliō dēvictī sē dēdunt, et sub corōnā vēnduntur.

14. Complūribus expūgnātīs oppidīs, Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī, neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque iīs nocērī posse, statuit exspectandam clāssem. Quae ubi convēnit āc prīmum ab hostibus vīsa est, circiter ccxx nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt; neque satis Brūtō, quī clāssī praeerat, vel tribūnīs mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat, quid agerent aut quam ratiōnem pūgnae īnsisterent. Rōstrō enim nocērī nōn posse cōgnōverant; turribus autem excitātīs, tamen hās altitūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat, ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ā Gallīs gravius acciderent. Ūna erat māgnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, falcēs praeacūtae īnsertae affīxaeque longuriīs, nōn absimilī fōrmā mūrālium falcium. Hīs cum fūnēs, quī antemnās ad mālōs dēstinābant, comprehēnsī adductīque erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur. Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concidēbant, ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsisteret, hīs ēreptīs, omnis ūsus nāvium ūnō tempore ēriperētur. Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant, atque eō magis, quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset: omnēs enim collēs āc loca superiōra, unde erat propinquus dēspectus in mare, ab exercitū tenēbantur.

15. Dēiectīs, ut dīximus, antemnīs, cum singulās bīnae āc ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendere in hostium nāvēs contendēbant. Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expūgnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt. Āc iam conversīs in eam partem nāvibus, quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia āc tranquillitās exstitit, ut sē ex locō movēre nōn possent. Quae quidem rēs ad negōtium cōnficiendum māximē fuit opportūna: nam singulās nostrī cōnsectātī expūgnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram pervēnerint, cum ab hōrā ferē quārtā ūsque ad sōlis occāsum pūgnārētur.

16. Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis, in quibus aliquid cōnsiliī aut dīgnitātis fuit, eō convēnerant, tum nāvium quod ubique fuerat in ūnum locum coēgerant; quibus āmissīs, reliquī neque quō sē reciperent, neque quem ad modum oppida dēfenderent, habēbant. Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit, quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. Itaque omnī senātū necātō, reliquōs sub corōnā vēndidit.

cc. 17-19.
Sabīnus, lēgātus Caesaris, Venellōs superat.

17. Dum haec in Venetīs geruntur, Q. Titūrius Sabīnus cum iīs cōpiīs, quās ā Caesare accēperat, in fīnēs Venellōrum pervēnit. Hīs praeerat Viridovīx āc summam imperiī tenēbat eārum omnium cīvitātum, quae dēfēcerant, ex quibus exercitum māgnāsque cōpiās coēgerat; atque hīs paucīs diēbus Aulercī Eburovīcēs Lexoviīque senātū suō interfectō, quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovīce coniūnxērunt: māgnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agrī cultūrā et cotīdiānō labōre sēvocābat. Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovīx contrā eum duōrum mīlium spatiō cōnsēdisset cotīdiēque prōductīs cōpiīs pūgnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem faceret, sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur; tantamque opīniōnem timōris praebuit, ut iam ad vāllum castrōrum hostēs accēdere audērent. Id eā dē causā faciēbat, quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente, quī summam imperiī tenēret, nisi aequō locō aut opportūnitāte aliquā datā lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.

18. Hāc cōnfīrmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēlēgit, Gallum, ex iīs quōs auxiliī causā sēcum habēbat. Huīc māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet, utī da hostēs trānseat, et, quid fierī velit, ēdocet. Quī ubi prō perfugā ad eōs vēnit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur, docet neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercium ēdūcat et ad Caesarem auxiliī ferendī causā proficīscātur. Quod ubi audītum est, conclāmant omnēs, occāsiōnem negōtiī bene gerendī āmittendam nōn esse, ad castra īri oportēre. Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābatur: superiōrum diērum Sabīnī cunctātiō, perfugae cōnfīrmātiō, inopia cibāriōrum, cuī reī parum dīligenter ab iīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id, quod volunt, crēdunt. Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovīcem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt, quam ab iīs sit concēssum, arma utī capiant et ad castra contendant. Quā rē concēssā laetī, ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque collēctīs, quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.

19. Locus erat castrōrum ēditus et paulatim ab īmō acclīvis circiter passūs mīlle. Hūc māgnō cursū contendērunt, ut quam minimum spatiī ad sē colligendōs armandōsque Rōmānīs darētur, exanimātīque pervēnērunt. Sabīnus suōs hortātus cupientibus sīgnum dat. Impedītīs hostibus propter ea, quae ferēbant, onera, subitō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet. Factum est opportūnitāte locī, hostium īnscientiā āc dēfatīgātiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pūgnārum exercitātiōne, ut nē prīmum quidem nostrōrum impetum ferrent āc statim terga verterent. Quōs integrīs vīrtibus mīlitēs nostrī cōnsecūtī māgnum numerum eōrum occīdērunt; reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs, quī ex fugā ēvāscerant, relīquērunt. Sīc ūnō tempore et dē nāvālī pūgnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar est certior factus, cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer āc prōmptus est animus, sīc mollis āc minimē resistēns ad calamitātēs ferendās mēns eōrum est.

cc. 20-27.
Sōtiātēs ā Crassō vincuntur.

20. Eōdem ferē tempore P. Crassus, cum in Aquītāniam pervēnisset, quae [pars], ut ante dictum est, et regiōnum lātitūdine et multitūdine hominum ex tertiā parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iīs locīs sibi bellum gerendum, ubi paucīs ante annīs L. Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitū pulsō interfectus esset, atque unde L. Manlius prōcōnsul impedīmentīs āmissīs profūgisset, nōn mediocrem sibi dīligentiam adhibendam intellegēbat. Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Carcarsōne et Narbōne, quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae hīs regiōnibus, nōminātim ēvocātīs in Sōtiātium fīnēs exercitum intrōdūxit. Cūius adventū cōgnitō, Sōtiātēs māgnīs cōpiīs coāctīs equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere āgmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt, deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs subitō pedestrēs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs collocāverant, ostendērunt. Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.

21. Pūgnātum est diū atque ācriter, cum Sōtiātēs superiōribus victōriīs frētī in suā virtūte tōtīus Aquītāniae salūtem positam putārent, nostrī autem, quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscentulō duce efficere possent, perspicī cuperent: tandem cōnfectī vulneribus hostēs terga vertērunt. Quōrum māgnō numerō interfectō, Crassus ex itinere oppidum Sōtiātium oppūgnāre coepit. Quibus fortiter resistentibus vīneās turrēsque ēgit. Illī aliās ēruptiōne temptātā, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque āctīs (cūius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt sēque in dēditiōnem ut recipiat, petunt. Quā rē impetrātā arma trādere iūssī faciunt.

22. Atque in eam rem omnium nostrōrum intentīs animīs, aliā ex parte oppidī Adiatunnus, quī summam imperiī tenēbat, cum dc dēvōtīs, quōs illī soldūriōs appellant, quōrum haec est condiciō, ut omnibus in vītās commodīs ūnā cum iīs fruantur, quōrum sē amīcitiae dēdiderint, sī quid hīs per vim accidat, aut eundem cāsum ūnā ferant aut sibi mortem cōnscīscant; neque adhūc hominum memoriā repertus est quisquam, quī eō interfectō, cūius sē amīcitiae dēvōvisset, morī recūsāret: cum hīs Adiatunnus ēruptiōnem facere cōnātus clāmōre ab eā parte mūnītiōnis sublātō, cum ad arma mīlitēs concurrissent vehementerque ibi pūgnātum esset, repulsus in oppidum tamen, utī eādem dēditiōnis condiciōne ūterētur, ā Crassō impetrāvit.

Crassus aliās nātiōnēs aggreditur.

23. Armīs obsidibusque acceptīs, Crassus in fīnēs Vocātium et Tarusātium profectus est. Tum vērō barbarī commōtī, quod oppidum et nātūrā locī et manū mūnītum paucīs diēbus, quibus eō ventum erat, expūgnātum cōgnōverant, lēgātōs quoque versus dimittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt. Mittuntur etiam ad eās cīvitātēs lēgātī, quae sunt citeriōris Hispāniae fīnitimae Aquītāniae: inde auxilia ducēsque arcessuntur. Quōrum adventū māgnā cum auctōritāte et māgnā [cum] hominum multitūdine bellum gerere cōnantur. Ducēs vērō iī dēliguntur, quī ūnā cum Q. Sertōriō omnēs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimābantur. Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnstituunt. Quod ubi Crassus animadvertit suās cōpiās propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsidēre et castrīs satis praesidiī relinquere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibi supportārī, in diēs hostium numerum augērī, nōn cunctandum exīstimāvit, quīn pūgnā dēcertāret. Hāc rē ad cōnsilium dēlātā ubi omnēs idem sentīre intellēxit, posterum diem pūgnae cōnstituit.

24. Prīmā lūce, prōductīs omnibus cōpiīs dupicī aciē īnstitūtā, auxiliīs in mediam aciem cōniectīs, quid hostēs cōnsiliī caperent, exspectābat. Illī, etsī propter multitūdinem et veterem bellī glōriam paucitātemque nostrōrum sē tūtō dīmicātūrōs exīstimābant, tamen tūtius esse arbitrābantur, obsessīs viīs commeātū interclūsō sine vulnere victōriā potīrī; et, sī propter inopiam reī frūmentāriae Rōmānī sēsē recipere coepissent, impedītōs in āgmine et sub sarcinīs īnfīrmiōrēs animō adorīrī cōgitabant. Hōc cōnsiliō probātō ad ducibus, prōductīs Rōmānōrum cōpiīs sēsē castrīs tenēbant. Hāc rē perspectā, Crassus, cum suā cunctātiōne atque opīniōne timōris hostēs nostrōs mīlitēs alacriōrēs ad pūgnandum effēcissent, atque omnium vōcēs audīrentur, exspectārī diūtius nōn oportēre, quīn ad castra īrētur, cohortātus suōs omnius cupientibus ad hostium castra contendit.

25. Ibi cum aliī fossās complērent, aliī multīs tēlīs coniectīs dēfēnsōrēs vāllō mūnītiōnibusque dēpellerent, auxiliārēsque, quibus ad pūgnam nōn multum Crassus cōnfīdēbat, lapidibus tēlīsque subministrandīs et ad aggerem caespitibus comportandīs speciem atque opīniōnem pūgnantium praebērent, cum item ab hostibus cōnstanter āc nōn timidē pūgnārētur tēlaque ex locō superiōre missa nōn frūstrā acciderent, equitēs circumitīs hostium castrīs Crassō renūntiāvērunt nōn eādem esse dīligentiā ab decumānā portā castra mūnīta facilemque aditum habēre.

26. Crassus equitum praefectōs cohortātus, ut māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī velit ostendit. Illī, ut erat imperātum, dēvectīs iīs cohortibus, quae praesidiō castrīs relictae intrītae ab labōre erant, et longiōre itinere circumductīs, nē ex hostium castrīs cōnspicī possent, omnium oculīs mentibusque ad pūgnam intentīs, celeriter ad eās, quās dīximus, mūnītiōnēs, pervēnērunt atque hīs prōrutīs prius in hostium castrīs cōnstitērunt, quam plānē ab hīs vidērī aut, quid reī gererētur, cōgnōscī posset. Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō nostrī redintegrātīs vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōnsuēvit, ācrius impūgnāre coepērunt. Hostēs undique circumventī, dēspērātīs omnibus rēbus, sē per mūnītiōnēs dēicere et fugā salūtem petere contendērunt. Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus, ex mīlium l numerō, quae ex Aquītāniā Cantabrīsque convēnisse cōnstābat, vix quārtā parte relictā, multā nocte sē in castra recipit.

Māxima pars Aquītāniae in dēditiōnem accipitur.

27. Hāc audītā pūgnā, māxima pars Aquītāniae sēsē Crassō dēdidit obsidēsque ūltrō mīsit; quō in numerō fuērunt Tarbellī, Bigerriōnēs, Ptiāniī, Vocātēs, Tarusātēs, Elusātēs, Gatēs, Auscī, Garumnī, Sibuzātēs, Cocosātēs; paucae ūltimae nātiōnēs annī tempore cōnfīsae, quod hiems suberat, id facere neglēxērunt.

cc. 28-29.

28. Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen, quod omnī Galliā pācātā Morinī Menapiīque supererant, quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce mīsissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse, eō exercitum dūxit; quī longē aliā ratiōne āc reliquī Gallī bellum gerere coepērunt. Nam quod intellegēbant māximās nātiōnēs, quae proeliō contendissent, pulsās superātāsque esse, continentēsque silvās āc palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulēurnt. Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset, neque hostis interim vīsus esset, dispersīs in opere nostrīs subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt. Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās reppulērunt et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suis dēperdidērunt.

29. Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit et, nē quis inermibus imprūdentibusque mīlitibus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māteriam, quae erat caesa, conversam ad hostem collocābat et prō vāllō ad utrumque latus exstruēbat. Incrēdibilī celeritāte māgnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum iam pecus atque extrēma impedīmenta ā nostrīs tenērentur, ipsī dēnsiōrēs silvās peterent, ēius modī sunt tempestātēs cōnsecūtae, utī opus necessāriō intermitterētur et continuātiōne imbium diūtius sub pellibus mīlitēs continērī nōn possent. Itaque vāstātīs omnibus eōrum agrīs, vīcīs aedificiīsque incēnsīs, Caesar exercitum redūxit et in Aulercīs Lexoviīsque, reliquīs item cīvitātibus, quae proximē bellum fēcerant, in hībernīs collocāvit.