Jump to content

Commentarii in Genesim

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarii in Genesim
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50


AucInc.CoInGe 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Verentes multiplicia congerere, ne stomachus legentium saturatus non solum oblata renuat, sed et ingesta rejiciat, priusquam de mundi principio sit loquendum, dicendum est contra eos qui ore sacrilego de Deo disputare nituntur, dicentes: Quare fecit Deus coelum et terram? Quid faciebat Deus antequam coelum et terram faceret? Cur nova voluntas in Deo, ut conderet mundum, exorta est? Sed respondendum est illis: Nova voluntas in Deo exorta non est: quia etsi in re mundus non erat, in aeterna tamen voluntate semper erat; ergo frustra dicitur: Cur, per tanta retro tempora Deo vacante, nova mundum faciendi orta fuisset cogitatio, quando in suo aeterno semper manet consilio mundi constructio; nec tempus ante principium, sed aeternitas fuit; tempus enim a substitutione creaturae, non creatura coepit a tempore.

(Cap. I.--Vers. 1.) In principio fecit Deus. Hic sensus duobus modis sine offensione accipitur: id est, aut primum omnium fecit; aut in principio, quod est Sapientia, id est, in Verbo suo fecit; ipse est enim Filius, per quem facta sunt omnia (Joan., I); ipse principium, in quo facta sunt omnia.

(Ibid.) Coelum et terram. Si primo omnium factum est coelum et terra, angeli postmodum facti sunt; si angeli ante facti sunt, non primo omnium fecit Deus coelum et terram. Coeli nomine quidam coelestem, id est, angelicam creaturam creatam aestimant, ad cujus comparationem coelum hoc corporeum terra nuncupatur. Terrae autem nomine materiam illam informem insinuat, ex qua hoc visibile coelum et terra, et universa moles hujus mundi formata est, de qua scribitur: Qui fecisti mundum de informi materia. Sed materia facta est ex nihilo, mundi autem species, de informi materia, quae coeli et terrae nomine appellata est: non quia jam hoc erat, sed quia jam hoc inde esse poterat. Primo igitur voluit coelum et terram velut quamdam spiritualem corporalemque materiam dicere, et sic, quemadmodum sigillatim facta sunt, ordinem texere. Creatura coeli et terrae quo modo historialiter ab exordio principii condita sit, legimus; sed qualiter in Ecclesia spiritaliter a doctoribus accipiatur, intelligamus. In principio fecit Deus coelum et terram. Principium Christus est, sicut ipse ait in Evang.: Ego principium, qui et loquor vobis (Idem, VIII). In hoc igitur principio fecit Deus coelum, id est, spiritales, qui coelestia meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum deposuerunt.

(Vers. 2.) Terra autem erat inanis et vacua. Id est, adhuc informis erat ipsa materia: quia necdum ex ea coelum et terra, necdum omnia formata erant, quae formari restabant: haec enim materia, ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas, non quidem aeternitate vel tempore, sicut praecedit lignum arcam; sed sola origine, sicut, praecedit vox verbum, vel sonus cantum: nam qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Terra carnis nostrae inanis erat et vacua, priusquam doctrinae acciperet formam. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Haec tenebrosa abyssus ipsam adhuc informis materiae obscuritatem designat, quia nondum ulla species videri aut tractari poterat. Abyssus namque immensa aquarum profunditas appellatur, quia delictorum caecitas et ignorantia, profunda obscuritas corda nostra tegebat. Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Etiam aquarum nomine ipsam illam informem materiam demonstrat, quae subjacebat ad voluntatem Creatoris ad confirmanda in suis generibus omnia: nam sive terram inanem dicas, sive abyssum tenebrosam, sive aquam, diversa quidem nomina, sed una eademque materia. Idcirco terra inanis et vacua, quia nondum erat universitate creaturarum completa. Pro eo abyssus tenebrosa, quia speciem luminis nondum habebat. Pro eo aqua vocata, quia sive caro, sive omnia, quae gignuntur, humida sunt, et ex humore concreta sunt. Nam et hoc coelum corporeum, quod firmamentum vocatur, secunda die post conditionem lucis factum est; et haec terra tunc accepit formam, quando abyssus distincta est. Ipsae quoque aquae tunc speciem sumpserunt, quando in unum sub firmamento collectae sunt; ac per hoc non illud coelum hoc corporeum coelum, sed spiritualis intelligenda est creatio angelorum; nec illa terra vel abyssus, haec visibilia elementa; sed illud intelligendum est, informis et obscura mundi materia. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Quidam dicere solent: Unde erant tenebrae antequam fieret lux? Quis eas fecerat? Aut si nemo fecerat, aeternae sunt. Quibus respondetur: Non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia hoc nomen accepit: sicut enim silentium nihil est, sed ubi vox non est, silentium dicitur: sic tenebrae nihil sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Spiritus sanctus, Deus est, qui non loco continetur aut distenditur, nec temporum mutationibus subjacet, sed est ubique praesens ac totus. Superferri autem Domini Spiritus aquis dicitur, non pervagatione, sed potestate; non localiter, sed potentialiter; non per spatia locorum sicut terrae sol suffertur, sed per potentiam sublimitatis suae. Deus enim non ex indigentia fecit opera sua, sed ex beneficentia atque omnipotentia: qui nihil indigens omnia creat, et misericors cuncta vivificat, et in plenitudine sancta permanet; non nostris ampliandus laudibus, sed suis innotescendus collaudatur operibus: neque enim horum indiget quae facit. Indiguus quippe atque egenus amor, subjicitur rebus quas diligit: quamobrem non indiguus amor superfertur rebus quas diligit. Ideo dictum est, superferri creaturae Spiritum sanctum, quia non ex indigentia operatus est ipsam creaturam. Pro eo autem quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habetur , quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Sic autem vivificator, quasi conditor et Deus. Emitte enim, ait Scriptura (Ps. CIII), Spiritum tuum, et creabuntur. Notandum quod in ipso exordio coeli et terrae, tota trinitas insinuatur Creatoris: nam Pater, in Dei intelligitur nomine; Filius, in principii; Spiritus vero sanctus, qui superferebatur aquis. Spiritus vero sanctus, qui superferebatur aquis. Spiritus autem Dei super cor nostrum tenebrosum et fluidum, quasi super aquas jam superferebatur, in quo subsistentes requiesceremus, cujusque vivificaremur flatu, et cujus unda ablueretur.

(Vers. 3.) Dixit Deus, Fiat lux. Et facta est lux. Si in die dixit, temporaliter dixit; si temporaliter dixit, per aliquam creaturam dixit; ergo non est prima creatura lux, quia jam erat, per quam diceret, Fiat lux. Vere enim nec in die dixit, nec temporaliter dixit, quia ante omnem creaturam verbum suum genuit. Dictio itaque Dei, verbum Dei est: sed divina Scriptura parvulis congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritalem capiant, voluit semper per omnem creaturae formationem dictionem Dei nuncupare: ut, verbi causa, si requiras quo modo facta est lux? audias, In verbo Dei erat, ut fieret. Quo modo factum est coelum? In verbo Dei erat, ut fieret. Et caetera per ordinem, si requiras quo modo facta sunt? In verbo Dei erant, ut fierent. Hoc enim est, Dixit Deus: Fiat lux, dixit, pro fecit, posuit scriptor, ut celeritatem, vel facilitatem operis Dei ostenderet; neque enim corporalibus modis loquitur divina natura: nec quoties dixit, toties verba formavit: unum enim Verbum genuit coaeternum et consubstantivum sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter dixit; talis enim Dei locutio, non temporaliter praeteriens sonus, sed sola dictio est rationis. Dixit Deus, Fiat lux. In hac luce historialiter recapitulatur creatio angelorum, qui pro participatione aeternae lucis, lux et dies nuncupati sunt: quorum unitas, ut ostenderetur, non est dictum, dies primus: sed, dies unus. Exoritur autem quaestio de angelis, quo modo in creatione sex dierum praetermittantur, tamquam non sint in operibus Dei? Opus autem Dei esse angelos hymnus trium puerorum testatur: nam cum praedictum esset, Benedicite, omnia opera Domini Domino (Ps. CII); in exsecutione eorumdem operum, etiam angelos nominavit. Et in Psalmis, cum diceret inter caetera, Laudate Dominum, omnes angeli ejus; subjecit, Quoniam ipse dixit et facta sunt (Ps. CXVI). His ergo exemplis, a Deo angeli facti demonstrantur, sed quo die creati sint nusquam infert. Sed quia in Scriptura sancta legitur dixisse Deum, Quando facta sunt sidera, laudaverunt me omnes angeli mei; jam erant angeli quarto die, quando sidera condita sunt. Ergo nec die tertia facti sunt. In promptu est enim quod die illa terra ab aquis discerpta, pabuli herbam produxit; ergo nec secundo die facti sunt, tunc enim facto firmamento, divisio fuit superiorum atque inferiorum aquarum, nil mirum enim si in operibus sex dierum angeli lucis significatione creati intelliguntur: ante omnem enim creaturam facti sunt, quia prior omnium creata est sapientia; qui propterea dicuntur sapientia, inhaerendo scilicet aeternae sapientiae. Verumtamen numquid et ante tempora facti sunt, quia prior omnium facta est sapientia, prior scilicet omnium, etiam et tempore? Oportebat enim ut creatura inconcusse adhaerens, etsi non suo creatori aequalis, omni saltem creatura prior esset et melior: qui quidem dum sint mutabiles natura, facit tamen eos immutabiles atque incorruptos gratia sempiterna: nam si natura incommutabiles essent, diabolus non utique cecidisset, commutabilitati namque naturae in eis suffragatur contemplatio Creatoris. Inde privatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se voluit constare. Tantae enim gratiae sunt angeli, ut nec ipsorum accessio decessiove fuerit temporum. Duas enim esse res in creaturis constat, quarum vicissitudo temporum comprehendi non valet: primum enim angeli, propter quod incommutabiliter inhaerent Creatori; secundum materia illa informis, quia nec ejus comprehenditur tempus priusquam ex ea omnia ista formarentur quae temporaliter volvuntur. Dixit quoque Deus, Fiat lux. Id est, illuminatio credulitatis appareat. Prima enim die lucem fidei dedit, quia prima est in conversione fides. Unde et istud primum in Dei praeceptis mandatum est, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI). Propter quam fidem ipse Dominus etiam visibiliter in mundo apparere voluit.

(Vers. 4 seq.) Et vidit Deus lucem, quia bona est. Nam quod subito viderit Deus lucem, quod esset bona, et visio ei contulerit scientiam, cum in nobis omne opus praecedat voluntas nostra, dum cogitamus, quid operari debeamus; non enim ignorans aliquis facit aliquid, dum cogitat qualiter fiant, quae facienda cogitando disposuit: et cum hoc in hominem cadere non possit, ut aliquid ignorans faciat, quanto magis in Deum, qui omnia aeterno et stabili concilio suo facit? Ergo nec discit, sed docet factum in arte faciendum: et nec aliter facta, nec aliter facienda vidit. Eo itaque modo vidit facta, quo viderat facienda. Inde est quod dicit, Vidit Deus quod esset bonum; id est, in ea bonitate placuit ut maneret, in qua placuit ut fieret, quod fecit. Et divisit lucem a tenebris. Divisio lucis a tenebris, boni angeli separati a malis. Et quia ex his quosdam praesciebat per superbiam casuros, per incommutabilitatem praescientiae suae divisit inter bonos et malos. Malos igitur appellans tenebras, bonos appellans lucem, in his dicens, Vidit Deus quia boni sunt; in illis nullatenus dicens, sicut in omnibus operibus Dei, Vidit Deus quia bonum est: ne malum praevaricatorum videretur approbare angelorum. Et divisit lucem a tenebris: tunc jam Deus juxta praescientiae suae gratiam divisit inter lucem et tenebrae, id est, filios Dei et luces a peccatoribus, tamquam a tenebris, justos vocans diem, et illos noctem; nam quia in Ecclesia lucis nomine justi appellentur, audi Apostolum, Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V). Sequitur, Factum est vespere et mane. Vesperae, conditae creaturae terminus; mane, initium condendae creaturae alterius. Quaerunt aliqui, cum primum vesperum, postea mane Scriptura commemoraverit; ne forte noctem prius quam diem significare videatur: nec advertunt primum quod praemiserit diem, dicendo, Et vocavit Deus diem lucem, et tenebras noctem. Inde est quod vespera finis diei sit, et mane finis noctis. Ergo ut beneficium ante oblatum praerogativae, et primatus nativitatis diei daret, prius finem diei significavit, post quem secutura nox esset. Deinde postea finem noctis adjunxit, dicendo, Factumque est vespere, et mane dies unus. Dies iste unus prior factus, propter concordiam residuorum angelorum sic appellatus est, quorum propter unitatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus, et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturarum: quia ipse dies, hoc est, natura angelorum, quando creaturam ipsam, quam Deus faciebat, contemplabatur, quodam modo vesperascebat: verumtamen, quia non permanebat in ejus creaturae intuitu, sed laudem ejus ad Deum referens, ipsam melius in divina ratione conspiciebat, tunc continuo quasi mane fiebat; nam si permaneret neglecto Creatore in aspectu creaturae, jam non vespera, sed nox utique fieret. Sequitur, Dixit quoque Deus, Fiat firmamentum. Firmamenti nomine, coelum significavit, pro eo quod fortiter et firme compositum est, maximeque propterea vocatum est firmamentum, propter firmitatem, sive sustentationem, et intransgressibilem terminum superiorum aquarum.

(Vers. 7.) Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas ab aquis, quae erant sub firmamento. Jam qui addidit, Et divisit aquas ab aquis, quaerendum est utrum hunc aerem nebulosum nominet firmamentum, qui dividit aquas superiores nubium ab inferioribus, quae in terris fluunt; nam et ipse aer coelum vocatur, sicut legimus: Volucres coeli (Psal. VIII); dum non de illo superiore dicatur, sed de isto in quo aves volitant. Unde quaeri potest quo modo elementum aquae possit esse supra coelos; aqua enim cedit terrae, et aer cedit aquae, et ignis cedit aeri: unde impossibile videtur ut secundum elementum, quod est aqua, sit supra quartum, quod est ignis. Quo modo et quales sint aquae illae, quas Scriptura dicit supra coelos, esse eas ibidem minime dubitamus quae non locorum sedibus, sed dignitate naturae, videntur supra coelos: sicut enim nubes istae quae ubique sunt feruntur super aerem, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror ut aquae tenues atque subtiles ferantur super coelum: nam ex hoc pondere elementorum, multi philosophorum resurrectionem carnis illudentes, non posse fieri inquiunt ut homo, qui utique ex terra factus est, sit in coelo. Sed hos veritas convincit, qui facit multa animalia terrena volitare in aere, et aquam esse supra aerem, et ignem, quod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quae haec facere approbatur, facit ut et homo et aqua sit supra coelum. Aquas vero istas visibiles quidam impie negant factas esse a Deo, pro eo quod in Genesi non commemorantur ubi sint factae, pro eo quod scriptum non est, Dixit Deus fiant aquae. Quibus ita respondendum est: Quia dum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; illic et aquae intelligendae sunt; uno enim nomine utrumque comprehensum est, tropo metonymico, quasi per ea quae continent id quod continetur: nam ipsius est mare, et ipse fecit illud. Sequitur, Vocavitque Deus firmamentum, coelum (Ps. XCIX). Quid est quod coelum factum dicit, et hoc firmamentum postmodum vocatur? nisi quia natura angelica, quae prius mirabiliter est condita, ne cadere umquam possit, postmodum est mirabilius confirmata. Firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum. Firmamentum, in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur; sicut scriptum est, Coelum plicabitur sicut liber. Discrevitque super hoc firmamentum aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legentes audiant verbum Dei; vident enim eum semper, et diligunt. Sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut ibi suspicientes, cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi super aquas superiores et inferiores. Sequitur, Dixit quoque Deus, Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum. Si totum aquis plenum erat, quo modo poterant aquae congregari in unum? Sed jam superius dictum est quod super aquam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus; nunc vero cum dicitur, Congregentur in locum unum, hoc dicitur ut illa materia incorporalis formaretur in ea specie quam habent istae aquae visibiles; ipsae enim congregatae in unum, ipsa est aquarum formatio harum, quas videmus et tangimus. Appareat arida. Quid hic aliud intelligendum est, nisi ut illa materia accipiat visibilem formam quam nunc terram istam videmus habere? Superius enim quando cognominabatur terra, inanis et vacua, ipsa rerum materia nominabatur, nondum generibus creaturarum completa corporalium: et quod nominabatur aqua, supra quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur, nunc vero aqua ista et terra formatur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam formam aquae istae quas nunc videmus acciperent. Et vocavit aridam, terram. Terra ideo vocatur arida, quia sicut ignis calorem, et aqua humorem; ita terra naturaliter habet siccitatem. Congregationes quoque aquarum appellavit maria. Notandum quod omnis aquarum congregatio in Hebraea locutione maria nuncupentur.

(Vers. 10 seqq.) Et vidit Deus quia bona est. Docet bonum esse quod fecit, non discit. Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum. Benedixit herbam virentem et lignum pomiferum. Terra arida et fructuosa, per peccatum hominis maledicta, produxit tribulos et spinas. Unde quaestio nascitur: Cum Deus septima die requieverit ab omni opere suo, quo modo haec postmodum condidit nova? quamvis enim propter peccatum hominis haec condita dicantur, nihil tamen postmodum creatum est novum, quia non post peccatum hominis, quasi ad poenam ejus creatum sit aliquod novum, maxime dum in eumdem locum non dicatur: Spinas et tribulos pariat terra; sed, Pariet tibi terra, quasi diceret: incipiet tibi nasci ad laboris exitium quod olim creatum est ad pabulum jumentorum. Herbae autem venenosae, quamquam ad poenam vel exitium mortalium sint creatae, habent tamen ipsae quaedam remedia salubritatum: et quae non praestant escam, medicinam ministrant, et quae noxia sunt usibus hominum, innoxium praebent feris, et avibus pabulum. Juxta genus suum. Ut esset nascentibus singulis virtus seminaria, et secundum genus eorum similia nascerentur, distincta similitudine, sicut origine. Post haec, die tertio, collegit in unum aquas inferiores salsas: hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate, et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in seipsis, quasi amaritudo, includuntur. Segregavitque ab eis aridam. Populum scilicet fontem fidei sitientem; fixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus, aridam, id est, animam sitientem Deum conturbent: liceatque ei germinare bonorum operum fructus, secundum genus suum. Diligens proximum, in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen, secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiatur, ad subveniendum indigentibus. Producens, et lignum forte robore, et fructiferum, id est, beneficium, ad cripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis; et praebendo protectionis speciem umbraculo valido, robore justi judicii. Sequitur, Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli. Si quarto die facta sunt luminaria, quo modo tres dies jam ante fuerunt? Nisi ut intelligamus in ipsa hora temporis ipsas operum distinctiones ita appellatas: vesperum, propter transactionem consummati operis; mane, propter inchoationem futuri diei; in similitudinem humanorum operum, quod plerique mane incipiunt, et in vesperum desinunt. Et dividant diem ac noctem. Quasi diceret: Sic dividant inter diem et noctem, ut soli dies detur, nox vero lunae et aetheribus caeteris. Et sint in signa et tempora, in dies et annos. In signa scilicet quemadmodum ex sole et luna aliqua signa colliguntur, juxta quod et Dominus ait: Erunt signa in sole, et luna, et in stellis. Per quod significaretur tempus futurae consummationis. Signa, pro eo quod aliquid significant futurum, vel quod articuli temporum per siderum cursus notantur. Non autem ea signa quibus nonnulli tentaverunt nativitates exprimere hominum, et qualitates. Et addidit: Ut sint in signa et tempora, scilicet ut tempora distinguantur in vicibus mutationum, hiemis, verni, aestatis, autumni. In istis igitur temporibus aut velocior est transitus solis, aut tardior, aut aequalis; alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus, alia temperie fovet. In signa, et in dies. Ut sol in eo habeat diei principatum. In annos. Quia luna per tricenos dies duodecies currens, annum conficit. Sol autem expleto per omnia signa circuitu, ad idem principium cursus sui recurrit. Signa autem et tempora, pertinent ad omnia sidera; dies vero ad solem tantummodo; annus autem ad cursum solis et lunae. Luminare majus, ut praeesset diei. Utique, quia per diem sol principatum tenet. Luminare minus, ut praeesset nocti et stellis. Quia luna per noctem principatum tenet, quamvis caetera sidera cum ea pariter fulgeant. Quarto die emicuerunt luminaria, firmamento legis infixa: id est, Evangelistae, doctores Scripturae sanctae cohaerentes disputando, et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Protulit etiam simul et caeteram micantium siderum turbam; id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositatem quae in hujus vitae obscuritate, tamquam in nocte refulgentes, dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras pravorum. Et sunt in signis, virtutum et miraculorum; quia praedicatores propriis temporis vivunt, Verbum autem Domini manet in aeternum. Quare autem primo terra germinavit, deinde facta sunt luminaria? nisi quia post opera bona venit illuminatio lucis ad contemplandam speciem supernae virtutis. Sequitur: Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram. Quod volatilia ab aquis producta scribuntur, aer, in quo aves volitant, a sapientibus cum aquis deputatur: pro eo quod aquarum humida exsolutione pinguescit, ut volatus avium sustinere possit. Ob hoc non immerito pisces, et volucres de aquis nata esse commemorantur, quia una est aeris aquarumve natura. Sed quidquid aquarum undosum et fluidum est, reptilibus deputatum est; quidquid vero vaporaliter suspensum est, avibus distributum est.

(Vers. 21 seqq.) In species suas, secundum genus suum. Quia ita creata sunt, ut ex eis alia generentur, quae et formam servarent posteritatis, et specie distinguerentur a caeteris. Inter haec, die quinta, facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum: homines scilicet renovati in vitam per baptismi sacramentum. Facta sunt et volatilia, id est, sanctae animae ad superna volantes. Sequitur, Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae. Haec tria generaliter distinguit. In jumentis enim animalia quae in usus hominum sunt; in reptilibus, serpentes; in bestiis, leones, pardos, tigrides, vel quidquid ore et unguibus saevit. Cum omnia legantur bona a Deo creata, quare quaedam noxia inveniuntur? An forte in primordio innocua facta sunt, et post peccatum nocere coeperunt? bona enim condita sunt, sed male agentibus data sunt in flagellum. Hinc per prophetam dicitur: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV). Creare se Dominus mala insinuat, dum bona condita peccatoribus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint; et per naturam, qua existunt, bona. Quaeritur adhuc, et si nobis pro peccato nocent, quare sibi invicem nocent? nisi quia aliae in cibum sunt aliarum datae. Omnia in suo genere pulchra sunt, quamvis nobis pro peccatis videantur adversa. De minutissimis animalibus credendum est quaecumque ex aquis vel terris nunc nascuntur, in prima rerum conditione fuisse creata; caetera vero, quae de vitiis corporum, vel lignorum vel cadaverum nascuntur putredine, non tunc creata sunt in specie, sed inerat in eorum corporibus praesens seminis origo, ut consequenter de eorum corruptionibus pro suo quoque genere exorirentur. Post haec, sexta die, producit terra animam vivam, quando caro nostra abstinens ab operibus mortuis, viva virtutum germina parturit, secundum genus scilicet suum, id est vitam imitando sanctorum, sicut Apostolus ait: Imitatores mei estote (I Cor. XI). Secundum nostrum quippe genus vivimus, quando in opere bono sanctos viros quasi proximos imitamur. Deinde produxit terra bestias, homines in potentia rerum sive ferocitate superbiae: similiter et pecora, fideles in simplicitate vitae viventes: serpentes quoque innoxios, sanctos videlicet viros astutiae vivacitate, bonum a malo discernentes, et in quantum fas est, reptando scrutantes terrena, per quae intelligant sempiterna, non illos venenosos, qui se in hujus mundi cupiditatibus terrenis collocant. Sequitur.

(Vers. 26.) Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quare de solo homine dictum est, Faciamus hominem; de aliis autem creaturis legitur: Dixit Deus ut fierent, et facta sunt? Videlicet, quia rationabilis creatura condebatur ut cum consilio facta videretur, et ut nobilitas ejus ostenderetur. Numquid angelis dictum est: Faciamus hominem? Sed quia sequitur, Ad imaginem nostram; nefas est credere ad imaginem angelorum hominem fuisse creatum, sed ad imaginem Dei. Recte ergo intelligitur pluralitas Trinitatis: quae tamen trinitas, quia unus est Deus, etiam cum dixisset: Faciamus, addidit, Et fecit Deus, inquit, hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum; non dixit, Fecerunt. Ergo quia fiebat ad imaginem Dei, id est, Trinitatis propterea dictum est: Ad imaginem et similitudinem nostram. Sed in interiore homine est conditoris sui imago: imago in immortalitate, similitudo in moribus. Rursus autem, ne in Trinitate credentes arbitrarentur tres deos, cum sit eadem Trinitas unus Deus, Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem suam. Ac si diceret, ad imaginem Dei. Inter similitudinem et imaginem hoc interest; imago Dei omnium, similitudo paucorum; haec namque imago Dei ab excellentia divinae similitudinis distat, quod imago Dei, anima peccatrix esse desinit: ad Dei autem similitudinem, nisi anima sancta fuerit, non pervenit, quia illa anima creata est per naturam, haec dabitur consummari per gratiam; quoniam si nihil est aliud imago Dei quam mens naturaliter animae humanae collata, quid aliud erit similitudo, nisi feliciter beatitudo conferenda? Et ideo quidem est magnum quod hominis mens facta ad imaginem Dei data sit in natura, cujus privilegio carent animalia caetera: sed illud est multo praestantius, quod ei similitudo danda sit sui creatoris in gloria, ut ibi sit suo creatori similis, ubi erit angelis sanctis aequalis. Quaeri etiam potest cur homo sexto die creatus est, dum constat quod propter intelligentiam nobilior est caeteris creaturis quae in sex diebus factae sunt? nisi ut primo Creator mundum quasi domum praepararet, et sic post introduceret habitatorem, id est, dominum domus. Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non enim secundum formam corporis homo factus est ad imaginem Dei, sed secundum rationabilem mentem, juxta quod ait Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Eph. IV). Et alibi: Exuentes vos, inquit, veterem hominem, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Col. III). Hinc apparet quod non secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, ad imaginem Dei factus est homo, quamvis et ipsum corpus nostrum ita sit fabricatum, ut ostendat nos meliores esse quam bestias, et propterea dissimiles. Illa enim omnia inclinata sunt ad terram, hominis autem corpus erectum est: quod significat animam nostram in supernis, id est, ad spiritalia debere semper esse erectam.

(Vers. 27.) Ad imaginem Dei creavit illum. Hic homo, secundum animam, causali ratione creatur. Nam adhuc sequitur, ut de limo formetur. Masculum et feminam fecit eos. Nec dum enim Eva facta describitur, quo modo hic masculus et femina perhibetur? sed quia de eodem latere erat femina processura, in illo jam computatur per substantiam, a quo erat producenda per formam. Ergo secundum originem, Adam et Eva simul facti sunt; secundum speciem vero formae, postea femina de latere viri formata est.

(Vers. 28.) Benedixitque illis Deus, et ait, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Ps. CXXXVII). Quidam nostri, non secundum carnalem fecunditatem volunt intelligi, sed animae, ut est illud: Multiplicabis in anima mea virtutem, ut hic quod sequitur: Et implete terram. Terram intelligunt carnem, quam implet anima, et dominatur, cum in virtute multiplicatur; carnalem autem fetum non tunc nasci potuisse in paradiso, sed foris gignere, sicut factum est. Nos autem non dubitamus, secundum benedictionem Dei, corporaliter potuisse illos in paradiso multiplicari, et si non peccassent, coituros sine ulla libidinis perturbatione, ut membra sola voluntas, non libido moveret. Illud tamen credendum est, quod tanta multitudo nasci potuit hominum quoad usque praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, quanti et nunc per Dei gratiam colliguntur. Et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animalibus. Salvo intellectu, quo omnibus animantibus homo dominatur; spiritales vero omnes affectiones, et motus animae, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberent, et dominarentur eorum per temperantiam. Quo modo accepit potestatem bestiarum, cum videamus ab eis multos occidi? Post peccatum enim primus homo damnatus amisit perfectionem illam qua ad imaginem Dei fuerat factus, ut omnibus dominaretur; merito enim peccatorum actum est, ut naturaliter prospera efficerentur homini adversa.

(Vers. 31.) Vidit Deus omnia quae fecit, et erant valde bona. Attende universalem creaturam valde bonam vocari, singulariter vero tantum bonam. Quare ita, nisi quia omnis pulchritudo quae in partibus constat minus est laudabilis in parte quam in toto: sicut et membra corporis, cum sint singula bona, majus tamen faciunt bonum, dum unum valde bonum corpus efficiunt, et pulchritudinem suam universaliter conferunt. Ante erant singula bona, propter hominem, omnia valde bona, quia omnia in decorem hominis creata sunt. Homo vero in gloriam et laudem conditoris sui factus est. Sequitur.

(Cap. II.--Vers. 1.) Igitur perfecti sunt coeli et terra. Bene pluraliter coelos posuit, sive illud coelum spiritale, quod non videmus, per quod angeli significati sunt; sive hoc corporeum, quod videmus, quod firmamentum est vocatum. Et omnis ornatus eorum. Ornatus spiritalis coeli, angeli sunt et principatus; hujus corporei coeli ornatus, sidera, sol et luna, ornatus autem terrae, maria, erecta montium, subducta vallium, densa camporum, lapsus amnium, fontium jugitates, pratorum gemmae, frugum varietates, umbrae arborum, genera seminum, diversitas animalium specie atque genere invicem differentium. Quod autem creatura hominis sexta die perfecta est, senario numero convenit; et senarius numerus mundi est perfectio, quia in ipso die totius generis atque operis summa completa est: unde et specialem quamdam tenet hujus numeri perfectio dignitatem; unum enim et duo et tria, sex faciunt; habet enim tres partes tales, sextam, tertiam et dimidiam. Sexta ejus unus est, tertia duo, dimidia tres. Hae trium partes in summa ducta, id est, unum, duo et tria, simul eumdem consummant, perficiuntque senarium numerum, quae est ratio in reliquarum partium numero. Igitur divisio duorum in unum est; divisio trium in unum est. Quid aliud hic numerus ostendit, nisi Trinitatem, quae Deus est? quae quamvis tres sint personae, in una tamen creduntur unitate naturae. Unum ergo, et duo, et tria, sex faciunt: ideoque propter ejus numeri perfectionem, sex diebus operatus est omnem creaturam. Tres istae partes senarii numeri demonstrant nobis Trinitatem Domini in trinitate numeri, mensurae et ponderis fecisse omnem creaturam, omnia in numero, et mensura, et pondere disposuit, idem quia omnia in se disposuit, quia omnia quae fecit, numeros, et mensuram, et pondus habent. Post haec fecit Deus hominem ad imaginem suam, perfectum scilicet virum, qui non quemlibet sanctorum virorum imitando, sed ipsam Veritatem contemplabiliter intuendo, operatur justitiam, ut ipsam intelligat et sequatur, ad cujus imaginem factus est, veritatem. Iste etiam accipit potestatem piscium maris et volatilium coeli, pecorum quoque atque serpentium: spiritalis quisque effectus, et Deo similis factus, secundum Apostolum, judicat omnia, ipse autem judicatur a nemine (I Cor. II). Quod vero sequitur: Masculum et feminam fecit eos, in Ecclesia spiritales, et obedientes ostendit: quia sicut viro subdita est mulier, sic et spiritali et perfecto viro obediens est is qui minus perfectus est, sicut Apostolus ait: Rogamus vos, fratres, ut cognoscatis eos qui in vobis laborant et praesunt vobis in Domino (Rom. XVI). Dicitur enim eis: Crescite et multiplicamini: sive in linguis, sive in spiritalibus intelligentiae gradibus, ut dominentur per rationis intellectum omnium carnalium perturbationum, quasi insensibilium animantium. Omnis autem herba seminalis, et omne lignum fructuosum, quod datum est hominibus in escam, fideles sunt, de oblationibus sanctorum communicantes (Rom. XV). Unde et Apostolus ait: Nam si in spiritalibus participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Haec sunt ligna fructifera. In istis ergo gradibus tamquam in quibusdam diebus vespera est, ipsa perfectio singulorum operum; et mane, inchoatio sequentium. Sequitur:

(Vers. 2.) Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat. Arguuntur Judaei, qui de otio sabbati gloriantur, cum et tunc in principio sabbatum dissolutum est, dum Deus operatur in sabbato complens in eo opera sua. Requievitque Deus ab universo opere. Sive translato genere locutionis, ipse requiescere creditur, quando nos in se facit requiescere; sive quod ipse, per quem omnia facta sunt, ipsa die in sepulcro quievit; sive quia omnium creaturarum ita in ipsis sex diebus explevit originem, ut novam deinceps non conderet creaturam. Sed quomodo conveniat illud, quod Dominus in Evangelio ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V), cum hoc quod ait, requievit Deus ab operibus suis. Requievit scilicet, quia deinceps nullam novam condidit creaturam; operatur autem usque nunc, quia omnia ex eis facit quae in illis sex diebus mysticis fecit. Ergo requievit a condendis generibus creaturae, non autem cessavit ab opere regendi, vel administrandi omnia quae creavit.

(Vers. 3.) Et benedixit die septimo, et sanctificavit eum. Cur Dominus sanctificavit diem quietis suae, nisi quia se creaturae quam fecit diligendum proposuit, non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit, nec illum in quo ea perfecit, ne illis aut facienda vel factis augmento ejus gaudere videretur, sed tunc sanctificavit quando ab ipsis in se ipso requievit. Post istorum itaque quasi sex dierum opera bona valde sperat homo quietem mentis, constitutus in paradiso spiritali, quo significatur vita beata: ubi fons est sapientiae divisus in quatuor partes virtutum, ubi edat ligni vitae gratiam, ubi utiles disciplinas morum, quasi fructus lignorum carpat. Est namque paradisus vita beatorum, quatuor flumina, quatuor virtutes, ligna ejus omnes utiles disciplinae, lignorum fructus mores piorum: lignum vitae ipsa bonorum omnium mater Sapientia est, de qua scriptum est, Salomone dicente: Lignum vitae est iis qui apprehendunt eam, et qui tenuerit eam beatus (Prov. III). Lignum scientiae boni et mali transgressio est mandati. Expleta hactenus sex dierum opera, qualiter in Ecclesia spiritaliter intelligantur, exposita sunt; deinde quid in figura saeculi significent subjiciendum est. Sex diebus consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit. Sex aetatibus humanum genus in hoc saeculo, per successiones temporum Dei opera insinuant, quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae, quinta deinde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi, sexta quae nunc agitur usque quo mundus finiatur, donec Excelsus veniat ad judicium: septima vero intelligitur in requie sanctorum, quae scilicet vesperam non habet, quia eam jam nullus terminus claudit. Pergamus ergo breviter per has mundi omnes aetates, replicantes ordinem temporum earum, et mystice ejus differentias distinguamus. Primo enim saeculo factus est tamquam lux homo in paradiso. In qua aetate Filios Dei in lucis nomine divisit Deus a filiis hominum, quasi a tenebris, fitque hujus diei vespera diluvium. Secundum saeculum est factum, quasi firmamentum inter aquam et aquam. Arca utique illa quae natavit inter pluviam maris, et anterioribus populis propter immanitatem scelerum finem imposuit, et posterioribus post Noe, ac filiis, ejus principium dedit; hujus vespera fuit confusio linguarum. Tertium saeculum factum est quando separavit populum suum a gentibus per Abraham, velut a salsis et amarissimis aquis, quasi aridam ab aquis, ut proferret germen herbarum atque lignorum, id est, sanctos et fructus sanctarum Scripturarum. Hujus vespera fuit peccatum atque malitia pessimi regis Saul. Inde quartum coepit saeculum a David, quando constituit Deus luminaria in firmamento coeli, id est, splendorem regni tamquam solis excellentiam, et in specie lunae obtemperantem, tamquam lunam synagogam, et stellas principes ejus; cujus aetatis fit vespera in peccatis regum, quibus gens illa meruit captivari. Porro quinto saeculo, id est, in transmigratione Babyloniae, facta sunt quasi animalia in aquis et volatilia coeli, quia tunc Judaei inter gentes tamquam in mari vivere coeperunt, nec habebant stabilem locum tamquam volantes aves. Hujus diei quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, quando sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum non possent agnoscere. Jam saeculum sextum fit in adventu Domini nostri Jesu Christi. Nam sicut in illa sexta die primus homo Adam de limo terrae ad imaginem Dei formatus est; sic in ista sexta saeculi aetate secundus Adam, id est, Christus, in carne de Maria virgine natus est: ille in animam viventem, hic in spiritum vivificantem. Et sicut in illa die fit anima viva, sic et in isto saeculo vitam desiderantes aeternam. Et sicut in illa sexta die serpentium et ferarum genera terra produxit, ita et in hac sexta aetate saeculi gentes vitam appetentes aeternam Ecclesia generavit, quem etiam sensum vas Petro ostensum manifestavit. Et quemadmodum die sexta creatur masculus et femina, sic in ista saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia. Et sicuti praeponitur homo in die illa pecoribus, serpentibus et coeli volatilibus, ita et Christus in hac aetate saeculi gentibus, populis et nationibus ut ab eo regantur, vel carnali concupiscentiae dediti sicuti pecora; vel terrena curiositate obscurati, quasi serpentes; vel elati superbia, quasi aves. Et sicut in illa die pascitur homo, et animalia, quae cum illo sunt, herbis seminalibus, et lignis fructiferis, et herbis viridibus, sic et ista sexta saeculi aetate, spiritalis homo, qui bonus minister est Jesu Christi, cum ipso populo spiritaliter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina ad concupiscendam fecunditatem rationum atque sermonum, tamquam herbis seminalibus: partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tamquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tamquam herbis viridibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt; sic in istis spiritalibus cibis alimentisque pascitur, ut multa intelligat. Carnales autem, id est, parvuli in Christo, tamquam pecus Dei, ut multa credat, quae necdum intelligere valet vel potest; tamen eosdem cibos omnes habent. Hujus aetatis autem quasi vespera utinam nos non inveniat! Illa est enim de qua Dominus dicit: Putasne veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII)? Post illam vesperam fiet mane, quando ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est (Matth. V). Tales enim faciunt opera bona valde; post talia enim opera, speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Sequitur:

(Vers. 4.) Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die, qua fecit Deus coelum et terram. Qui enim superius per dies singulos, distincte omnia condita retulit, qualiter nunc simul omnia uno die creata sint, subjunxit: ut aliquando ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, sed non simul per speciem processit. Rerum quippe origo simul creata est, sed simul specie formata non est; et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae: cum enim simul factum coelum et terra scribitur, simul et spiritalia et corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum, quidquid de terra producitur, indicatur. Sidera quippe quarta die in coelo facta perhibentur. Sed quod quarto die processit in specie, primo die in coelis exstitit per substantiae conditionem. Sic et caetera. Scriptum est enim: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII).

(Vers. 5.) In die quo fecit omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret. Quo modo herba et viridia agri antequam exorirentur condita sunt? et si non erant exorta, quo modo erant facta? nisi quia causaliter in illo die quando dictum est: Producat terra herbam virentem; tunc ea producendi accepit virtutem, et in ea tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant. Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur eam. Cur quod jam sexta die factum fuerat, hoc recapitulando commemorat, nisi quia quando fecit Deus viridia agri, nondum pluerat, nondum homo factus fuerat?

(Vers. 6.) Sed fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae. Fontem singularem numerum pro plurali posuit: quasi diceret: Nondum pluvia erat, sed fontes per universam terram suis quibusque locis erumpentes, regiones proprias irrigabant. Noluit hic fontes appellare, sed fontem, propter naturae unitatem; vel certe ut intelligeremus quantum prima terrae generatio a posteriore distet, quae morulis, ad pluviarum irrigationem vix tandem et tarde perficitur; illa vero ad jubentis imperium mox exorta apparuit. Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt, in die quo fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, antequam esset super terram. Superius septem dies numerati sunt: nunc unus dies dicitur, quo fecit coelum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis. Hujus diei nomine secundum prophetam, omne tempus hujus vitae significatur, in quo coelum et terra factum, id est, in quo creaturae visibiles disponuntur. Sed quid sibi vult quod nunc, nominato coelo et terra, adjecit: Virgultum agri, et herbam regionis, et tacuit caetera, quae sunt in coelo et terra, vel etiam in mari, nisi quia per virgultum agri, invisibilem creaturam demonstrat intelligi, sicut est anima? Dicta autem virgultum, propter vigorem vitae; herba, propter eamdem vitam numquam marcescentem. Deinde quod addidit: Antequam esset super terram, intelligitur antequam anima peccaret: terrenis enim cupiditatibus sordidata, tamquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur. Unde et adjecit: Nondum enim pluerat Dominus Deus super terram. Quasi aperte diceret: Antequam peccaret anima, nondum nubibus Scripturarum pluviam doctrinae Dominus ad animam irrigandam concesserat; nondum propter hominem, qui est terra, Dominus noster, nubem carnis assumpserat: per quam imbrem sancti Evangelii largissimum infudit. Quod vero subjunxit: Et homo non erat, qui operaretur terram, quia nullus homo operatus est in Virgine unde natus est Christus. Ipse enim est lapis de monte sine manibus abscissus (Dan. II): id est, absque coitu et humano semine, de virginali utero, quasi de monte humanae naturae et substantia carnis abscissus. Sed fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae. Terra, mater Virgo Domini Maria rectissime accipitur, de qua scriptum est: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isa. XLV). Quam terram irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur. Sequitur:

(Vers. 7.) Formavit igitur Dominus hominem de limo terrae. Secundum causalem rationem in sex dierum operibus factus est, secundum originem vero temporum nunc formatus est: nam quando dictum est quod factus est homo, ipsum causam fecerat Deus, de qua erat suo tempore homo futurus; causa autem de qua in futurum formaretur, id est, terra, haec praecesserat. Item nonnulli intelligunt ita ut postquam dictum est: Formavit Deus hominem de limo terrae, non est additum ad imaginem suam, quoniam de corporis formatione dicitur. Tunc autem interior homo significabatur, quando dictum est: Ad imaginem et similitudinem suam. Quaeritur autem utrum virili aetate formatus est homo, an per spatia temporum crevisset? et utrum fecisset eum Deus suae voluntatis servatorem? Verumtamen si hoc hominum futurorum causa, unde erant insiti atque praeconditi in die quo factum est coelum et terra, quando creavit Deus omnia simul; non aliter Adam de limo factum intelligimus, nisi perfectae aetatis, non enim eum tam parvum quam infantes nostri sunt, factum fuisse credibile est; qui erat in illis causis jam conditus, ubi Deus hominem in operibus sex dierum fecit. Et fecit Deus hominem de limo terrae. Non vero tale erat corpus mortale jam factum, quale primo homini creatum videtur ante peccatum; si hoc in quo nunc sumus tale est quale aut fuit aut erit: quia primi hominis corpus etsi habuit in natura posse non mori, hoc etiam habuit ut si peccasset posset morte dissolvi. Istud autem cujus corruptio de peccato facta, et ad mortem mortalitas ducit, postquam cecidit in hanc moriendi necessitatem, ita est ab illius primi hominis creatione corporis immutatum, ut ad immortalitatem transire non possit nisi per mortem. Illud vero corpus quod in resurrectione credimus futurum, immortale semel effectum, mori ultra non poterit: quod cum fuerit immortalis animae corpus effectum, sicut ab illa, ita ab eo qualitas moriendi numquam reparari poterit. Si primi hominis corpus vitale fuit, quod potuit etiam non mori, hoc mortale est, cui necessitas facta est moriendi; quod absolute in futurum immortale erit, jam mori omnino non poterit; ac per hoc illud corpus facultatem non moriendi habuit ex natura; hoc vero mortale conditionem moriendi habet ex poena: immortale illud felicitatem numquam moriendi habet in gloria. Sequitur: Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Spiraculum vitae in loco animam conjunctam corpori intelligimus. Si vero homo ille quando factus est ex limo, corpus et anima erat, nunc ipsius anima ex suis est additum ad istam inspirationem, quando factus est homo in animam viventem; dum dicitur: Inspiravit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem, non est credendum velut partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, ut cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem, sicut anima, quae modo proficit, modo deficit, modo sapit, modo desipit. Ergo non est anima, quae mutabilis est, credenda natura, vel pars Dei, propheta attestante, qui ait: Qui finxit spiritum hominis, et ipse scit omnia; et ipse spiritus est anima hominis, Evangelista testante de anima, quam Christus in carne accepit, cum dixisset Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X); quam tunc posuit, quando inclinato capite emisit spiritum. Unde nullatenus dubitandum est spiritum esse animam: quam etiam Deus nec de se, nec de qualibet subjacente elementorum materia, sed de nihilo fecit: nam si de semetipso eam fecisset, numquam vitiosa aut mutabilis vel misera esse potuisset; si vero ex elementis visibilibus facta fuisset, haberet aut ex terra soliditatem, aut ex aqua humorem, aut flatum ex aere, aut calorem ex igne. Sed quia his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quae cum illis probatur nihil habere commune; et ideo anima spiraculum dicta est, quia ex nihilo facta, corpori, quod animaret, insufflata est; ideo dicta est spiraculum vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus; sed tamen spiritus vitae non dicitur, quia caret vita. Quaeritur autem utrum Deus animam insufflando fecit, an eam quam fecerat, corpori dando potius insufflavit? Utrumque enim puto esse, nec habere aliquid quaestionis, quo modo sive insufflando fecerit animam, sive creando donaverit; nec de aliquo flatu suo, nec de se ipso, sed ex nihilo aut sufflando creavit, aut creando corpori insufflavit: non quia illud spiraculum conversum est in animam viventem, sed operatus est animam viventem. Nondum tamen spiritalem hominem debemus intelligere, quia factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, cum in paradiso constitutus est, et praeceptum perfectionis accepit. Itaque postquam peccavit, et emissus est de paradiso, in eo remansit, ut animalis esset; et ideo animalem hominem prius gestamus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritalem Adam id est, Christum. Sic enim Apostolus dicit: Non primum quod spiritale est, sed quod animale (I Cor. XV). Formavit igitur Deus hominem de limo terrae: id est, factus est Christus, juxta quod ait Apostolus: Ex semine David secundum carnem (Rom. 1), tamquam de limo terrae. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae: utique infusionem Spiritus sancti qui operatus est hominem Christum. Et factus est homo in animam viventem, scilicet ut qui perfectus erat Deus, perfectus crederetur et homo. Sequitur:

(Vers. 8.) Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat. Paradisus, hortus, sive voluptas, vel deliciae interpretatur. Tres sunt opiniones de paradiso: una eorum qui corporaliter tantummodo paradisum accipiunt; alia eorum qui utroque modo intelligunt. A principio significatur, ex quo manifestatur quod quasi priusquam Deus coelum et terram faceret, paradisum ante condiderat.

(Vers. 9.) Produxitque Deus de humo omne lignum, pulchrum visu, et ad vescendum suave: non ut aliquod novi generis lignum condiderit; sed ex his generibus quae jam terra tertia die produxerat, exorta sunt postmodum, et ex illa virtute quam jam generandi terra acceperat. Lignum etiam vitae in medio paradisi, quidam tantum allegorice intelligi volunt ad significandam sapientiam, quae est lignum vitae. Sed quia sicut petra percussa aquas praebuit, quamquam significaverit Christum, tamen erat historialiter petra, ita et lignum vitae, quamvis significaret Christum, tamen erat et corporaliter et evidentissime lignum: quod propterea lignum vitae nuncupatum est, ut, dum illi homines inde gustarent, nec morbo, nec senectute deficerent. In caeteris enim erat alimentum, in isto sacramentum. Lignumque scientiae boni et mali, non quod ipsum lignum in sua natura rationale esset, vel scientiam boni et mali habuisset: sed propterea appellatum est boni et mali scientiae, quia homo per experimentum ab ipso didicit quid esset obedientiae bonum et inobedientiae malum. Sequitur:

(Vers. 10 seqq.) Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison. Ipse est Ganges, qui nunc dicitur Nilus, qui Aethiopiae partes irrigat. Tigris vero et Euphrates etiam nunc nomina eadem tenent. Sed Euphrates fluvius est Mesopotamiae. Tigris vero contra Assyrios vadit, et post multum circuitum influit in mare Rubrum. Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem, ad instar bestiae nimia velocitate currentis. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum a principio. Paradisus Ecclesia est: sic enim de illa legitur in Canticis Canticorum: Hortus conclusus soror mea (Cant. IV). A principio autem paradisus plantatur, quia Ecclesia catholica a Christo principio omnium condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluentis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis ex dono baptismi. Quatuor autem paradisi flumina, quatuor sunt Evangelia ad praedicationem cunctis gentibus missa. Ligna fructifera, omnes sancti sunt. Fructus eorum, opera eorum. Lignum autem vitae, Sanctus sanctorum, Christus scilicet, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali proprium est voluntatis arbitrium, quod in medio est positum, ad dignoscendum bonum et malum; de quo qui, relicta gratia Dei, gustaverit, morte morietur. Sequitur:

(Vers. 15.) Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum. Hic recapitulando narrat quo modo in paradiso posuerit Deus hominem, ut operaretur et custodiret illum. Quid operaretur, quando non erat laboris defectio? Quid custodiret, ubi nullus erat aggressor vel praedo? Sed ut sic custodiret eumdem paradisum sibi ipsi, ne aliquid admitteret ut inde mereretur expelli; vel certe, ut operaretur, ut justus esset; custodiret, ut tutus esset. Tulit igitur Deus hominem, et posuit eum in paradiso. Assumpsit Deus carnem, et factus est caput Ecclesiae. Ut operaretur et custodiret illum; id est, voluntate Patris ex omnibus gentibus Ecclesiam impleret. Sequitur:

(Vers. 16, 17.) Praecepitque ei dicens. Quaeri potest quo modo loquebatur Deus ad Adam, utrum, sicut nunc angelis loquitur per coelestem substantiam; an quo modo patriarchis, per corporalem speciem assumptam ex aere coelesti; vel quo modo prophetis, in mente, sicut scriptum est: Et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me (Zach. I). Sequitur: Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Non quod ipsum lignum in sua natura rationale esset, vel scientiam boni et mali habuisset; sed quod in eo experiri et scire potuit, quid esset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum; et ob hoc prohibetur ut observaret praeceptum, et obedientem se sub Dei dominatione sciret. Ex hac ergo causa ipsum lignum tale nomen accepit. Ligno vitae utebatur, quasi ad medicinam, ut incorruptibilis esset; ligno scientiae boni et mali, quasi veneno, ut moreretur; et ne tanto extolleretur dominio, sed in observatione mandati sciret se subjectum Creatori suo. Sequitur: In quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Sic ergo intelligamus Dominum denuntiasse mortem in eo quod ait: Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini; tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inobedientiam, deseram vos per justitiam. Quomodo poterat mortem timere, quam nullatenus sciebat experiendo? Sicut enim nos scimus resurrectionem, quam numquam experti sumus, nec vidimus, ita et ille sciebat mortem, non adhuc per experientiam, sed per scientiam; sciebat quippe quid esset, et per privationem vitae sciebat quod exiens anima a corpore facit mortem, et dum reversa fuerit, in corpore facit resurrectionem; ita et ille sciebat mortem per privationem vitae. Mortem dicit animae, non corporis, quia non eo tempore mortui sunt, quando comederunt. Ergo hanc quam nunc Deus homini minatus est mortem, non eam tantum debemus accipere, qua caro separatur ab anima, sed hanc qua haec alienantur a Deo qui est vita sua; sicut enim corpus vivit ex anima, ita anima, ut beate vivat, vivit ex Deo. Ergo deserta a Deo anima, jure dicitur mortua: ex qua tres postea secutae sunt mortes, prima in anima, secunda in carne, tertia in damnatione. Sed ut istae sequerentur, prima praecessit desertio Dei. Sequitur:

(Vers. 18.) Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium simile sui. In prima rerum conditione dictum fuerat. Masculum et feminam fecit eos: et benedixit eis, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Illa benedictio nuptiarum primorum hominum, ut crescerent, et multiplicarentur, et implerent terram, quamvis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent, data est, ut cognosceretur procreatio filiorum ad gloriam connubii, non ad poenam pertinere peccati. Et quamvis emissi de paradiso genuisse commemorentur, credimus tamen eos sine ullo ardore libidinis, vel dolore pariendi gignere potuisse filios in paradiso, ut ex ligno vitae vigorem immortalitatis sumentes, perducerentur ad numerum sanctorum, quem exspectat quantitas praedestinatorum. Nec mirandum est ut si non peccassent, semper vivere potuissent, dum Enoch et Elias in Adam quidem mortui, hactenus tamen esse creduntur vivi in corpore. Dixit quoque Deus: Non est bonum esse hominem solum. Arguuntur haeretici, qui Christum solum hominem putant, et non etiam Deum. Faciamus ei adjutorium simile sui. Quia in ipso homine suscepto, Ecclesia Deo copulata est. Sequitur:

(Vers. 19 seqq.) Formatis igitur Dominus Deus in humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae. Ut ostenderet quanto privilegio homo pecoribus antecellit, qui ratione sua cuncta distinguere et nominatim secernere posset, adducta animalia ad Adam, non circuitu locali, sed occulto nutu divina potentia voluit ut venirent, et homo intelligeret se ipsum quanto melior esset bestiis, dum cunctis nomina etymologiarum imponit; et eo magis conditorem suum diligeret, quo se meliorem cunctis viventibus, quibus nomina imposuit, esse sciret. Appellavit autem Adam nominibus suis cuncta animantia et volatilia coeli, et bestias terrae, significans gentes, quae salvae fierent in Ecclesia, et per eumdem Dominum nomen Christianitatis erant accepturae, quod prius non habuerant, sicut scriptum est: Et vocabo servos meos nomine alio (Isai. LXV). Sequitur: Adae vero non inveniebatur adjutorium simile ejus. Quia inter omnia animantia terrae nullum rationale inveniebatur, nisi ille solus. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus; et replevit carnem pro ea. Iste sopor ad hoc Intelligitur emissus, ut ipsius mens per ecstasin particeps fieret angelorum; et intrans in sanctuarium Dei, intelligeret novissima; et evigilans tamquam prophetia plenus, sacramentum, quod commendat Apostolus, eructaret: Tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea (Eph. V). Ista omnia futura in Christo et Ecclesia facta sunt, et sunt plena mysteriis et sacramentis, quae suo loco dicenda sunt. Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus. Utique quoniam quamvis fidelis aut justus quisque sit, Christo tamen aequari non potest, quia nullus similis ei inter filios Dei; nemo enim poterat a morte genus hominum liberare, et ipsam mortem superare, nisi Christus. Sequitur:

(Vers. 22.) Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Quomodo hic feminam creavit Deus, qui superius ab omni opere requievit? Non eam creavit in materia, sed expressit in forma: prius enim originaliter in viri latere facta est, cujus postea detracta costa exinde mulier facta est. Quaeritur utrum femina de latere viri formata ex ejus anima acceperit animam, et utrum sicut caro nascentium ex carne, sic animae ex animabus procreentur, an novae semper creentur a Deo ex nihilo. Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia nihil a sanctis vitis vel Scripturarum auctoritate manifestius pronuntiatum est. Dormivit Adam, et fit illi mulier de latere: patitur Christus, fit eo moriente Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. Sequitur: Et adduxit eam ad Adam, videret quid vocaret eam.

(Vers. 23.) Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Ut vocaret mulierem, vitam; sic enim interpretatur Eva, vita, sive calamitas: aliis enim vita, aliis vero calamitas. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est; nam virago habet similitudinem cum viro, mulier non habet. Et posuit carnem pro ea. Ita et Christus posuit carnem suam moriendo in patibulo crucis pro Ecclesia. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quia sive sancti spiritales et fortissimi in tentationibus, sive minus perfecti, utrique unum corpus Christi sunt, et una Ecclesia. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Sic et Christus Ecclesiae nomen dedit Christianum, quae de latere ejus sumpta est. Haec igitur omnia facta sunt in figura, quae erant in Ecclesia proditura. Sequitur:

(Vers. 24.) Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Beatus apostolus Paulus hoc capitulum ita exponit, dicens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Eph. V). Sed quo modo Christus reliquerit Patrem cum una substantia sit cum Patre; aut ubi esse poterit pater sine filio, cum de ipso filio, qui est sapientia patris, dicatur quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII)? Totus ubi est Filius ibi est et Pater, et non potest esse Pater sine Filio, nec Filius sine Patre: quia scilicet sicut inseparabiles sunt in natura, ita et inseparabiles in persona; sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII). Quo modo igitur dereliquit Patrem, ut adhaereret uxori suae, id est, Ecclesiae suae? Nisi illo modo quo Apostolus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. II). Ipsa igitur formae servilis acceptio, exinanitio est; et ipsa exinanitio, quamquam non sit divinitatis abolitio, aut naturae amissio, tamen propter formam servi, in qua dignoscitur apparuisse, jure dicitur Patrem dereliquisse. Dereliquit et matrem: synagogam scilicet, veteri Testamento carnaliter inhaerentem. Et adhaesit uxori suae: id est, sanctae Ecclesiae, ut pace novi Testamenti essent duo in carne una. Sequitur:

(Vers. 25.) Erat autem uterque nudus, Adam scilicet, et uxor ejus; et non erubescebant. Non quod eis nuditas esset incognita, sed turpitudinis nuditas nondum fuerat agnita, quia nondum libido membra illa extra arbitrium commovebat: quia nullam legem in membris senserant repugnantem legi mentis suae; nihil enim velandum putabant; quia nihil senserant refrenandum: nam ex poena peccati evenit homini ut sua ipsius ei rebellis esset caro, quia ipse rebellis exstitit creatori suo in actibus suis; et idcirco erubuit postmodum de corpore suo. Sequitur:

(Cap. III.--Vers. 1.) Sed et serpens erat callidior prae cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus. Non ex sua natura, sed ex diabolici spiritus inflatione, quae in illo erat, et per illum dolum agebat: utebatur enim serpente diabolus, quasi organo, ad perpetrandum calliditatis suae malitiam. Quod vero ait: Prae cunctis animantibus terrae, ostendit quod quamvis praevaricatores angeli per superbiam fuissent ejecti, natura tamen excellentiores sunt, et astutiores omnibus animantibus terrae: nam ille angelus de spiritali tantum paradiso cecidit; homo vero et de spiritali et de corporali. Erat enim ille corporalis paradisus, quo per exteriorem sensum corporis fruebatur; erat et spiritalis, in quo per mentis contemplationem interius laetabatur. Dicitur ergo illi: Ex omni ligno paradisi comedes; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Praecipitur enim nobis ut fruamur omni ligno paradisi, quo significantur spiritales deliciae, de quibus ait Apostolus: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V). Et non tangamus lignum in medio paradisi plantatum, scientiae boni et mali: id est, non velimus superbire natura arbitrii nostri, quae media est, ut decepti per scientiam, experiamur et malum. Serpens autem ille sapientior omnium bestiarum indicat diabolum, qui inde serpens dicitur, quod volubili versetur astutia. Sequitur: Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? Quaeri potest si serpens sonos verborum quos per eum diabolus loquebatur intelligere potuit, neque enim credibile est eum intelligere potuisse quae per eum diabolus agebat. Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo fiebant ad mulierem: non enim conversa credenda est anima ejus in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur, ea passione, cum ab exorcista requiruntur, sciunt quid loquantur, sed mente captus nescit quae loquitur: ita et serpens verba edebat quae non intelligebat, et idcirco suasit ut voluntas divina despiceretur, et propria teneretur. Sequitur:

(Vers. 2 seqq.) De lignorum fructu quae sunt in paradiso vescimur; de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quacumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Cur mulier interrogata a serpente respondit? nisi ut praevaricatio ejus esset inexcusabilis, cum nullo modo dicere potuit se oblitam fuisse divini mandati, quatenus ex voluntario libero arbitrio, servando divinum praeceptum, laudabilis appareret, et in contemnendo damnabilis esset. In eo enim quod dixit: Aperientur oculi vestri, hoc persuadet, ut sub Deo esse nollent; sed similes ei essent, non indigentes illius interno lumine, sed viventes propria providentia ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset. Sequitur:

(Vers 6.) Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile. Quo modo potuit mulier credere serpenti divinitatem sibi promittenti? nisi forte jam inerat in mente illius antea amor quidam propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat vincenda et humilianda. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum. Quo modo videbant, si clausos oculos habebant? Sed consideravit lignum post serpentis persuasionem, ut exploraret, si quid in eo mortiferum esset; et dum nihil tale in eo prospexit, confidentius ex eo gustavit, comedit, deditque viro suo. Merito suo scilicet animal lubricum, et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum per quem loqueretur elegit: eoque per angelicam praesentiam praestantioremque naturam spiritali nequitia sibi subjecto, et tamquam instrumento abutens, fallacia sermonicatus est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae copulae incipiens, ut gradatim perveniret ad totum, non existimans virum facile credulum nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori. Sicut et Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus; nec Salomonem credibile est errorem putasse: ita credendum est illum virum suae feminae uni unum, hominem homini conjugi, ad Dei legem transgrediendam non tamquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim frustra dixit Apostolus. Adam non est seductus, mulier autem seducta est (II Tim. II); nisi quod illa, quod ei serpens locutus est, tamquam verum esset, accepit; ille autem ab unico noluit consortio dirimi, nec in communione peccati, nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccavit. Sequitur:

(Vers. 7.) Et aperti sunt oculi amborum. Neque enim caeci nati erant, ut imperitum vulgus opinatur, quando et ille vidit animalia, quibus nomina imposuit, et de illa legitur: Vidit mulier quia bonum esset lignum. Patebant enim oculi eorum: sed ad hoc non erant aperti, hoc est, non attenti, ut cognoscerent quid eis indumentum gratiae praestaret, quando membra eorum voluntati repugnare nesciebant: qua gratia remota, ut poena reciproca inobedientia plecteretur, exstitit in motu corporis quaedam impudens novitas, unde esset indecens nuditas, et fecit attentos, reddiditque confusos. Sequitur: Cumque cognovissent se esse nudos. A gratia scilicet, a qua illis fiebat ut nuditas corporis in illa lege peccati eorum mentes repugnando confunderet. Sed quid est, quod ipse per mulierem decipit, et non per virum? quia non potest ratio nostra seduci ad peccandum, nisi praecedente delectatione in carnalis infirmitatis affectu, qui magis debet obtemperare rationi, tamquam viro dominanti; hoc enim in unoquoque homine geritur in occulto quodam secretoque conjugio. Suggestionem quippe serpentem accipimus, mulierem vero animalem corporis sensum, rationem autem virum. Ergo quando occurrit mala suggestio, quasi serpens loquitur. Sed si sola cogitatio oblectatur illa suggestione, et refrenante ratione consensus explendi operis non succedit, sola videtur mulier comedisse illicitum: quod si ipsum peccatum etiam et mens perpetrandum decernat, jam vir deceptus est, jam mulier cibum dedisse viro videtur; illicito enim consentire, de ligno prohibito manducare est. Tunc quippe jure a vita beata, tamquam a paradiso, expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiam si non sequatur effectus, quia etsi non est in factis culpa, in consensu tamen rea tenetur conscientia. Haec secundum anagogem: caeterum juxta metaphoram poterit callidus serpens iste haereticorum versutiam designare: nonnulli enim loquacius atque subtilius promittunt illicita curiositate secretorum adapertionem atque scientiam boni et mali, et in ipso homine tamquam in arbore, quae plantata est in medio paradisi, suam dignoscentiam nituntur demonstrare. Contra hunc serpentem clamat Apostolus; cum dicit: Metuo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI). Seducitur verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Christianus Adam, non Christus. Dicit ergo iste ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi? Sic haereticorum curiosa cupiditas, sic praedicatores pravi ad diligendam erroris fallaciam auditorum carnalium corda succendunt, dicentes, quare fugitis scientiam habere latentem? Nova semper exquirite, boni malique scientiam penetrate. Unde est illud in Salomone, quod mulier illa, haereticorum speciem tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX). Subjecit deinde idem serpens: Quacumque die comederitis, statim aperientur oculi vestri, et eritis ut dii, scientes bonum et malum. Sic et omnes haeretici divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiunt et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum adapertionem conantur adducere, ut interiores oculos obscurent. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum, tulitque de fructu illius et comedit. Mulier comedit antea, non vir, ideo quia carnales facilius persuadentur ad peccatum, nec tam velociter spiritales decipiuntur, et dedit viro suo, et comedit: utique, quia post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam ratio nostra subjicitur ad peccandum. Sequitur: Consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Quod nos campestria possumus nuncupare. Postquam cognoverunt miserabiliter se nudatos a gratia, qua fiebat ut nuditas corporis nulla lege peccati mentem eorum repugnando confunderet; hoc postmodum cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo obedientes et credentes non committerent quod cogeret experiri: proinde confusi inobedientia carnis suae, tamquam teste, poena inobedientiae suae consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, sive campestria, quod nos alio nomine succinctoria possumus appellare. Campestria autem ex eo dicta, quod juvenes, qui nudi exercebantur in campo, pudenda operiebant: unde qui ita succincti sunt, campestratos vulgus appellat. Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, unde se contegerent. Qui saeculum asperum amplectuntur, qui pro religione voluptatis carnalis arctantur, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegimenta mendaciorum, tamquam folia fici, colligunt, faciunt sibi succinctoria vanitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur. Sequitur:

(Vers. 8.) Et cum audissent vocem Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Quid est quod post peccatum hominis in paradiso, Dominus jam non stat, sed ambulat? nisi quod irruente culpa a corde illorum remotum se demonstrabat, quos jam in suo praecepto stabiles non videbat. Quid est quod ad auram post meridiem dicit? nisi quod lux ferventior veritatis ab eis abscesserat, et peccatrices animas constringebat frigus infidelitatis. Abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Haec ei insipientia de peccati poena accessit, ei se latere posse velle, quem latere nihil potest. Increpavit ergo Dominus Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo per verba quae fecerat audiret: et per deambulationem amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret; et per auram fervore charitatis a se expulso, torporem suum animadverteret; et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret. Sequitur:

(Vers. 9.) Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Adam, ubi es? Increpantis vox est, non ignorantis: non utique ignorando quaesivit, sed increpando admonuit, ut attenderet ubi esset, et unde cecidisset, tamquam si diceret: Qualis fueras, quando obediendo simpliciter incedebas, et qualis nunc appares, quando praevaricator effectus es? Qui etsi prius fortassis cum illis loquebatur, sicut cum angelis, nunc autem per subjectam creaturam illis apparuisse credendus est, et dicit: Adam, ubi es? vidit eum sub culpa lapsum, et jam suo peccato veluti ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat. Per hoc, quod vocat dicens: Ubi es? signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat quia peccatores jure damnantur. Sequitur:

(Vers. 10.) Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Jam miserrimo errore tergiversando respondit, quasi ideo possit displicere, quod nullus esset, cum utique illelius Deo placeret, si sic maneret sicuti eum ipse fecerat. Et timui. Hoc est quod scriptum est: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, eo quod nudus essem. Ante peccatum enim ideo se nudum non agnoscebat, quia ejus intentio in superius erat. Et abscondi me. Quare? Quia in illa nuditate jam non audebat apparere, de qua ipse coeperat erubescere. Sequitur:

(Vers. 11.) Quis indicavit tibi quod nudus esses? nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti. Tunc ille non ad se culpam retulit, sed ad mulierem, quam Dominus dederat, et reatum suum oblique in auctorem redegit, qui ei mulierem dederat quae ei tale persuaderet: ad cumulum peccati sui superbe respondit, non humiliter; quasi querimoniam in Deum dirigeret, cur ei talem dedisset sociam unde ei occasio peccati esset. Similiter et mulier suae culpae causam in Creatorem refert, quare serpentem per quem deciperetur in paradiso creaverit, vel intrare permiserit. Serpens autem jam non requiritur, quia nec ejus poenitentia quaerebatur. Requisiti vero ad poenitentiam, vocem defensionis contra justam correptionem protulerunt. Unde nunc usque in usum peccantium trahitur, ut culpa cum agitur, defendatur, et unde finiri reatus debuit, inde cumuletur; nam serpens non interrogatur, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet unde se excuset: prior tamen excepit poenam, et non eam quae ultimo judicio reservatur ipsi et angelis ejus. Sed poena ejus hoc in loco dicitur, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt, et inde major poena est illi, quia de tali infelicitate laetatur. Sequitur:

(Vers. 14.) Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Nunc quod ad serpentem dicitur, et ad eum qui operatus est per serpentem, pertinere noscitur, non ad animal irrationabile, quia hoc non in sua natura vel voluntate habuit ut faceret, sed diabolus hoc de illo et per illum est operatus. Super pectus tuum gradieris, et terram comedes: siquidem in pectore calliditas nequitiarum ejus indicatur, qui et terram devorat, dum luxuria et libidine peccantium pascitur et delectatur. Cumque audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Deambulat Deus in illis, et non stat, qui stabiles in ejus praecepto non perseverant: et bene, Ad auram post meridiem; quia jam ab eis aufertur lux illa ferventior veritatis appropinquantibus errorum tenebris. Absconderunt se a facie Dei, in medio ligni paradisi. In medio namque ligni se abscondit, qui aversus a praecepto Creatoris, in erroris atque arbitrii sui voluptatibus vivit. Vocavitque Deus Adam dicens, Adam, ubi es? Hic ostendit quia si qui a fide vel bonis operibus ad mendacia sua desideriaque labuntur, non despicit illos Deus, sed adhuc ut redeant ad poenitentiam vocat, quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII). Ergo non est desperandum quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur. Dicitur autem post haec serpenti, Maledictus eris inter omnia animantia, super pectus tuum et ventrem gradieris. Nomine pectoris significatur superbia mentis, nomine autem ventris significantur desideria carnis; his enim duabus rebus serpit diabolus adversus eos quos vult decipere, id est, aut terrena cupiditate et luxuria, aut superbiae insana ruina. Et terram manducabis; id est, ad te pertinebunt quos terrena cupiditate deceperis. Omnibus diebus vitae tuae; id est, omni tempore quo agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam judicii. Sequitur:

(Vers. 15). Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Semen mulieris est totum genus humanum, semen serpentis carnalia desideria: quae duo semina continuum inter se gerere odium debent, ut non faciamus ea quae diabolus vult. Quid est quod ait, Ipsa conteret caput tuum, et insidiaberis calcaneo ejus? Caput serpentis est cogitatio illicitae suggestionis, quod nos omni intentione conterere atque illidere ad petram, quae est Christus, debemus. Calcaneum mulieris est extremum vitae nostrae tempus, quo diabolus nos acrius impugnare satagit: cui si viriliter resistimus, victoriam perseverantiae cum salute nostra percipiemus. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen diaboli, perversa suggestio est. Semen mulieris, fructus est boni operis quo perversae suggestioni resistitur. Ipsa caput illius conterit, si eum mens in ipso initio malae suggestionis excludit; ille insidiatur calcaneo ejus, quia mentem, quam in prima suggestione non decipit, decipere in fine contendit. Quidam autem, quod dictum est, Inimicitias ponam inter te et mulierem, de virgine, unde natus est Dominus, intellexerunt, eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus ad inimicum devincendum et mortem, cujus ille auctor erat, destruendam promittebatur. Nam illud quod subjunctum est, Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo, hoc defructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligunt: id est, tu eum supplantabis, ut moriatur, ille autem victor resurget, et caput tuum conteret, quod est mors: sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem (Ps. XC). Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum. Sequitur:

(Vers. 16.) Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tibi. Quaeritur cum dicit. Sub viri potestate eris, si non peccasset mulier, si esset sub potestate viri? Esset utique, sed ea servitute quae per dilectionem operatur, et foras mittit timorem; post peccatum vero conditionalis servitutis timore, qui per disciplinam operatur, veniens de maledictionis poena, et non potius de aequalitate naturae. Appetitum ergo ejus vir habet subjugatum, ut juxta hanc legem mulieri modum imponat. De poena autem mulieris quid significat, quod ei dicitur, In dolore paries filios; nisi quia carnalis voluntas cum aliquam malam consuetudinem vult vincere patitur in exordio dolores, atque ita per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios? Quod vero adjecit, Et conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; hoc significat quod illa voluptas carnalis, quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita doloribus cautior fit, et ne corruat obtemperat rationi, et libenter servit quasi viro jubenti. Sequitur:

(Vers. 17.) Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae. Culpat itaque virum, quia praeveniens Dei mandatum uxoris praeposuit voluntatem, cui debuit dominari: Et comedisti ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes. Denuo arguitur de gulae concupiscentia, quae in lapsu praevaricationis poena secunda post superbiam est. Maledicta terra in opere tuo. Opera hic non ut ruris colendi sit, sed peccata significat, ut in Hebraeo habetur. Hoc et in Aquila non discordat, dicens, Maledicta humus propter te; spinas et tribulos germinabit tibi. Incentiva quodammodo vitiorum, quae in nobis nullo modo essent, si felicitatem paradisi primus homo non perdidisset. Sequitur:

(Vers. 19.) In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es. Illum intelligi voluit panem, qui se de coelo descendisse testatus est, qui dat vitam mundo (Joan. VI). Hunc ergo panem cum maximo sudore et poenitentiae satisfactione accipiunt poenitentes. Cum vero dixisset Deus, Adam, ubi es? mortem significavit animae, quae facta est illo deserente: dicendo, Pulvis es, et in pulverem reverteris, mortem significavit corporis, quae illi fit, anima discedente. Propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse voluit propter dispensationem Testamenti novi, ubi secunda mors apertissime declaratur, ut prius ista mors, quae communis est omnibus; mors vero secunda non utique communis est omnibus. Sequitur:

(Vers. 21.) Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos. In tunicis pelliceis mortis est intelligenda conditio, ut qui per inobedientiam Dei similitudinem, id est, immortalitatem tenere noluerunt, per mortis conditionem similitudinem susciperent jumentorum et pecudum. Ipsi sibi praecinctoria de foliis fici, et Deus illis tunicas pelliceas fecit: id est, ipsi appetierunt mentiendi libidinem, relicta facie veritatis, et Deus mutavit corpora eorum in ista mortalitate carnis: quia cum homo per superbiam Deus esse appetiit, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est. Sequitur:

(Vers. 22.) Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Id est, quasi ipse Dominus et creator ejus, quod pertinet ad irrisionem insultantis: ex nobis, ad exemplum timoris; quod non solum non ita fuit ut fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat conservavit. Quod vero addidit, Quasi unus ex nobis; hoc propter Trinitatem dictum est: sicut et illud, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sequitur: Sciens bonum et malum. Ut ipse per experimentum malum disceret, quod Deus per sapientiam novit. Sequitur: Nunc ergo videte, ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Vere ut clementissimus Dominus eisdem dignatus est consulere ad salutem, ne forte per transgressionem indigni jam facti de ligno vitae praesumerent edere, et ad perpetuum viverent cruciatum. Exsules itaque sunt ab illius esu ad tempus effecti, ut per congruam poenitentiae satisfactionem rursum illuc unde emissi fuerant reverterentur. Potest ergo videri propterea in laborem homo hujus vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae.

(Vers. 23, 24.) Emisitque eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Id est, in isto corpore laboraret, et ibi posset collocare sibi meritum redeundi. Et collocavit eum ante paradisum. Et hoc significantia factum est, ut contra paradisum, in quo beata vita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Et ordinavit Cherubin et flammeam romphaeam, quae vertitur custodire viam ligni vitae. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibiliter factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum est, nisi quia significari aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique dubitandum; sed alius sensus in Hebraeo est quam hic legitur, ait enim, Ejecit Adam (haud dubium quin Dominus) et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubin et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae: non quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis: sed quod illo ejecto, ante fores paradisi Cherubin et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis possit intrare. Vocaturque dehinc Eva mater vivorum, id est, recte factorum: quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significantur. Jam vero per sententiam quae in virum infertur, ratio nostra arguitur; quae et supra peccati concupiscentia seducta, a paradiso beatitudinis remota, habet maledictiones terrenae operationis, habet et dolores temporalium curarum, quasi spinas et tribulos. Sic tamen dimittitur de paradiso beatitudinis, ut operaretur terram, id est in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam beatam, quae paradisi nomine significatur, possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, vel cruciatum poenitentiae, per quem vita aeterna recuperatur. Accipit etiam tunicam pelliceam divino judicio, quo nomine corporis mortalitas significatur in historia: in allegoria autem a carnalibus sensibus abstractae voluptates, quae carnaliter viventem divina lege consequuntur et contegunt: qui si aliquando ad Deum convertitur, per flammeam frameam, id est, per tribulationes temporales peccata sua agnoscendo et gemendo: et per Cherubin, id est, per plenitudinem scientiae, quod est charitas, pervenit ad arborem vitae Christum, et vivet in aeternum. Cherubin namque plenitudo scientiae interpretatur: framea vero versatilis posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales poenae intelliguntur, nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam scilicet molestiarum, et plenitudinem scientiae, id est, per charitatem Dei et proximi: Plenitudo enim legis est charitas. Sequitur:

(Cap. IV.--Vers. 1.) Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quae concepit et peperit Cain dicens, Possedi hominem per Deum. Cain autem interpretatur possessio: unde dictum est, quando natus est, Acquisivi hominem per Deum; neque enim, illo nato, dixisset Adam quod dixisse legitur, Acquisivi hominem per Deum, nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum civitatem; posterior Abel, ad civitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit Apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea quod spiritale (I Cor. XV); unde unusquisque quoniam ex damnata progenie exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis. Quod si in Christum renascendo profecerit, poterit esse bonus et spiritalis sic in universo genere humano cum primum istae duae coeperunt nascendo atque moriendo procurrere civitates, prior est natus civis hujus saeculi, posterior autem isto peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei. Sequitur:

(Vers. 2 seqq.) Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Factum est autem, post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Deus ad Abel et ad munera ejus. Ad Cain vero et ad munera ejus non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Unde scire poterat Cain quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset, nisi quod illa interpretatio vera est, quam Theodotion posuit, Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus: super Cain vero et super sacrificium ejus non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo, et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare. Sequitur:

(Vers. 6, 7.) Dixitque Dominus ad eum, Quare iratus es? et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, reciptes; sin autem male, statim in foribus aderit peccatum tuum? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Hoc est, quare irasceris, et invidiae in fratrem livore torqueris? cur iratum vultum dimittis in terram? nonne si bene egeris, dimittetur tibi omne delictum? sive, ut Theodotion ait, acceptabile erit, id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui: quod si male egeris, illico peccatum tuum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis? Verum quia liberi arbitrii es, moneo ut non tui peccatum, sed tu peccato domineris. Nativitas duorum filiorum Adam similitudinem habet duorum populorum qui erant diversis temporibus ad fidem venturi, pari opere et dissimili charitate ante Deum. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Sed sicut Cain Sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita novi Testamenti fides ex innocentia grata Deum laudans, veteris Testamenti terrenis operibus antefertur. Sequitur:

(Vers. 8 seqq.) Dixitque Cain ad Abel fratrem suum, Egrediamur foras in agrum. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum, et interfecit eum. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit, Nescio. Interrogat non tamquam ignarus, sed tamquam judex qui reum puniat. Vox, inquit, sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Clamare autem sanguis Abel ad Dominum dicitur, non voce, sed causa. Cui Cain ad cumulum peccati sui, fallaciter ac superbe respondit, putans Deum latere quae gesserat. Nescio: num custos fratris mei sum ego? Cui Deus ait, Arbitraris me quod gessisti nescire, qui cogitationem quam impie conceperas inspiciens, ne opere consummares praemonui? Sed ne causeris injuste me adversum te proferre sententiam, ego tibi accusationem non infero: sed est testis qui te accusat, vox videlicet sanguinis fratris tui, quae clamat ad me de terra. Sequitur:

(Vers. 13 seqq.) Responditque Cain ad Dominum, Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Id est, plus peccavi, quam ut merear absolvi. Ecce ejicis me hodie a facie tua, et a facie tua abscondar, ut latitem; et ero gemens super terram; et erit omnis qui invenerit me, occidet me. Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens, adjecit, Abscondar ut latitem, eritque omnis qui invenerit me, occidet me. Dum ex tremore corporis et furia mentis agitatur, eum se esse intelligit qui mereatur interfici. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradi poenae, qua ipse se damnaverat, ait, Non sic; id est, non ut tu aestimas morioris, et mortem pro remedio accipies, verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis: ita ut quicumque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut magno te liberet cruciatu, non quod ipse, qui percusserit Cain septem ultionibus subjiciendus sit; sed quod septem vindictas quae in Cain tanto tempore cucurrerunt solvat interfector, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquitur inter verbera servus ad Dominum: Quia incendi domum tuam et universam substantiam dissipavi, interfice me. Dominusque respondet: Non, ut tu vis, morieris et finies morte supplicia, verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicumque te occiderit beneficium praestet occiso, dum tam multis te liberat cruciatibus: et secundum Septuaginta quidem hic nobis sensus videtur. De eo autem quod Aquila posuit, Septempliciter, et Symmachus Hebdomas, sive Septimus ulciscetur, majorum nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, porro Enoch genuit Irad, et Irad genuit Maviahel, et Maviahel genuit Matusahel, et Matusahel genuit Lamech qui est septimus ab Adam: non sponte, ut in quodam Hebraico volumine scribitur, interfecit Cain, ut ipse postea confitetur, Quoniam virum occidi in vulnere meo, et juvenem in livore meo. Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur, et primum ejus asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit; secundum, quod inviderit fratri; tertium quod dolose egerit, dicens: Transeamus in campum; quartum, quod occiderit; quintum, quod procaciter negaverit; sextum, quod seipsum damnaverit, dicens: Major mea culpa est, quam ut veniam merear; septimum quod nec damnatus egerit poenitentiam. Et dicunt illum a clementissimo Deo ideo usque ad generationes septem fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis, et longaevae vitae moerore compulsus poenitentiam ageret, et mereretur absolvi. Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur, de multis Scripturarum locis testimonia contrahentes; et hunc esse sensum quem supra praestrinximus, quod qui interfecerit Cain, ab ingenti eum omnis supplicii transitorii liberet poena: quoniam septies vindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies. Tradunt Hebraei 77 animas ex Lamech progenie reperiri, quae diluvio deletae sunt; et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseveraverit: alii ab Adam usque ad Christum 77 generationes asseverant, secundum Lucae evangelistae auctoritatem. Sicut ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum, non vindicavit quippe Dominus bis in idipsum, et qui semel recepit mala sua in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quod est passus in vita; ita et Lamech peccatum, id est, totius mundi, atque sanguinis, qui effusus est, Christi solvetur adventu, qui tulit peccata mundi, qui lavit amictum suum in sanguine uvae, et torcular calcavit solus, et in ascensione sua miraculum praebuit Angelis.

(Vers. 15.) Posuitque Dominus in Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Ipsum videlicet signum, quod tremens et gemens, vagus et profugus semper viveret, nec uspiam in orbe terrarum sedes posset habere quietas; atque ideo ut salvari posset, aedificavit civitatem. Dixit Deus ad Cain: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti; utique, quia etsi antea Judaei recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia, Christo veniente, jam tempus novi Testamenti a tempore veteris Testamenti non distinxerunt. Quod si obtemperasset Cain, Deo dicente, Quiesce, sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius; ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens et confitens Deo; ac sic adjutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur non illo sibi dominante servus esset peccati, nec fratrem occidisset innocentem. Sic et Judaei, in quorum figura haec gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem cognoscentes audirent Christum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentia (Matth. IX); tunc ad se converterent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo XL scriptum est, medico dicentes, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, qui peccavi tibi (Ps. XL); eidemque peccato quamdiu in eorum corpore esset adhuc mortali, per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis non quieverunt, sed offenderunt in lapidem offensionis, et exarserunt iracundia adversus Christum, cujus opera videntes, accepta Deo esse doluerunt. Sequitur, Itaque post haec occiditur Abel minor natu a fratre Cain majore natu. Occiditur Christus caput populi minoris natu, a populo Judaeorum majore natu: ille in campo, iste in Calvariae loco. Interrogat Deus Cain, non tamquam ignarus eum a quo discat, sed tamquam judex reum quem puniat. et dicit ubi sit frater ejus; responditque ille se nescire, nec ejus esse custodem. Usque nunc quid nobis respondent Judaei, cum eos sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo? Illi nescire se Christum respondent; fallax enim Cain ignorantia Judaeorum est falsa negatio. Essent autem quodammodo Christi custodes, si Christianam fidem accipere et custodire voluissent. Sequitur: Dixit Deus ad Cain, Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos; habet enim vocem magnam sanguis Christi in terra. Cum enim accepto sacramento ab omnibus gentibus respondetur, Amen; haec est vox clara, vox sanguinis, quam sanguis iste exprimit ex ore fidelium, eodem sanguine redemptorum. Dixit Deus ad Cain, Maledictus eris a terra, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Judaeorum infidelis a terra. id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum omnium, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab Ecclesia maledictus; id est, ut ostenderet eum Ecclesia maledictum testificante Apostolo, Quicumque enim, inquit, ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis (Gal. III). Cum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos. In ipsa enim terra quam Christus portavit, id est, in ejus carne ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra (Rom. IV): nec tamen eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt in virtute resurrectionis ejus qui resurrexit propter justificationem nostram; qui etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII). Haec est ergo virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis; unde nec resurgens eis, a quibus erat crucifixus, apparuit, tamquam Cain operante terram, ut granum illud seminaretur. Vagus et profugus, sive, ut in Septuaginta scriptum est, Gemens et tremens eris super terram: nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo sit vagus in gentibus et profugus ab Jerusalem: quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat tremore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit, dicens, Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra. Igitur omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde vagus, et profugus gemit et tremit, ne etiam regno terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam quam illam, quod terra nostra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur; carnaliter enim sapit et abscondit se a facie Dei, id est, iratum habere Deum grave non putat; sed hoc timet, ne inveniatur et occidatur; carnaliter enim sapit, tamquam operans terram, cujus virtutem non accepit. Sapere autem secundum carnem mors est, quam ille non intelligens, amisso regno, gemit et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondit Deus? Nequaquam ita fiet; sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur; sive, ut Septuaginta transtulerunt, Septem vindictas exsolvet; id est, non sic quomodo dicis, non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum: quicumque eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi. Hoc toto tempore, quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interiit gens Judaeorum, satis apparet fidelibus Christianis, sed solam dispersionem meruerint, juxta quod ait Scriptura: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur populi mei legis tuae, disperge illos in virtute tua et depone eos (Ps. LVIII). Posuit Dominus in Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Hoc revera mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subjugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperunt. Gens autem Judaeorum sive sub paganis regibus, sive sub Christianis non amisit signum legis et circumcisionis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur: sed omnis imperator vel rex, qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, et non occidit. Exiit ergo a facie Domini, et habitavit in terra Naid, quod dicitur interpretatum commotio, sive instabilis et fluctuans et sedis incertae, contra quod malum Deus rogatus in psalmo, Ne dederis in motu pedes meos, et manus peccatorum non moveant me (Ps. XXXV). Nunc vero Judaei et omnes qui diversis erroribus contumaces sunt, resistendo veritati; venundati exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus, vel a participatione lucis ejus: et habitant profugi in terra commotionis, id est, in carnali conturbatione, contra jucunditatem Dei, hoc est, contra Eden, quod interpretatur epulatio, ubi est plantatus paradisus. Sequitur:

(Vers. 17.) Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch; et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch. Non est consequens quidem ut istum primum filium genuisse credatur; neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognovisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset: nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum videtur habuisse; verum etiam posterius eadem Scriptura, Cognovit, inquit, Adam Evam uxorem suam, et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen illius Seth. Unde intelligitur ita solere etiam illam Scripturam loqui, quamvis non semper, cum in ea legitur factos homines fuisse conceptos: non tamen solum cum primum sibi sexus uterque misceretur; nec illo necessarium est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod ejus nomine illa civitas nuncupata est: non enim abest ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater caeteris amplius: neque enim et Judas primogenitus fuit, a quo Judaea cognominata est et Judaei. Sed etiamsi conditor civitatis istius iste filius primus natus est, non ideo putandum est tunc a patre conditae civitati nomen ejus impositum, quando natus est, quia nec constitui tunc ab uno poterat civitas, quae nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis vinculo colligata, sed cum illius hominis familia tanta numerositate cresceret, ut haberet etiam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut civitatem constitueret, et nomen primogeniti sui constitutae imponeret civitati. Quam ob rem nullus prudens rerum aestimator dubitaverit Cain, non solum aliquam, verum etiam magnam potuisse condere civitatem, quando in tam longum tempus protendebatur vita mortalium. Sequitur:

(Vers. 18 seqq) Porro Enoch genuit Irad, et Irad genuit Maviahel, et Maviahel genuit Matusahel, et Matusahel genuit Lamech, qui accepit uxores duas, nomen uni Ada, et nomen alteri Sela, genuitque Ada Jobal, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum: Sela quoque genuit Tubulcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. Non enim puto incassum scriptum esse quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicatur, nulla ibi genita nominatim emina expressa est: in his autem quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo pertingunt novissima femina genita nominatur; sic enim legitur, Matusahel genuit Lamech. Et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada, et nomen secundae Sela, quae peperit Jobal. Hic erat pater habitantium in tentoriis atque pastorum, et nomen fratris ejus Tubal. Ipse fuit pater canentium cithara et organo. Sela quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. Hucusque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo, annumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octava generatio est in filiis ejus, in quibus commemoratur et femina: ubi eleganter significatum est terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque conjunctione proveniunt; unde et ipsae, quod praeter Evam nusquam reperitur, ante diluvium nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater. Cum ergo esset utriusque generis Adam pater, id est, et cujus series ad terrenam, et cujus series ad coelestem pertineret civitatem, occiso Abel, atque in ejus interfectione commendato mirabili sacramento, facti sunt duo patres singulorum generum in Cain et Seth: in quorum filiis commemorari oportebat duarum istarum civitatum generationem, et mortalium evidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch. Enoch autem interpretatur dedicatio: hic enim dedicatur terrena civitas ubi conditur, quoniam hic habet eum quem et intendit et appetit finem. Hunc secutus Abel, quem major frater occidit, praefigurationem quamdam peregrinantis civitatis Dei, quod esset ab impiis, et quodammodo terrigenis, id est, terrenam originem diligentibus, et terrenae civitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones passura, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur aliae generationes ex Cain, aliae de illo quem genuit Adam in ejus successionem, quem frater occidit, appellavitque nomen illius Seth, dicens, ut scriptum est, Suscitavit enim mihi Deus se nen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit commemoratio Adam, usque ad octavam generationem, quot annorum fuisset, expressus est, quando genuit eum qui commemoratur post eum: noluit enim Spiritus Dei in terrenae civitatis generationibus tempora notare ante diluvium, sed in coelestis maluit, tamquam essent memoriae digniores. Sequitur:

(Vers. 25, 26.) Cognovit quoque Adam adhuc uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen illius Seth, dicens, Posuit mihi Dominus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini. Potuit quippe Adam divinitus admonitus dicere, posteaquam Seth natus est, Suscitavit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain, quoniam talis erat futurus qui impleret illius sanctitatem. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur luctus, et ejus fratre Seth, quod interpretatur resurrectio, mors Christi et vita ejus ex mortuis figuratur: ex qua fide hic gignitur civitas Dei, id est, homo qui coepit invocare nomen Domini. Spe enim salvi facti sumus, ut ait Apostolus (Rom. VIII). Nam quis vacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? numquid enim Abel non coepit invocare nomen Domini Dei; vel, sicut in Septuaginta Interpretibus habetur, Iste speravit invocare nomen Domini Dei, cujus sacrificium Scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? Numquid ipse Seth non coepit vel speravit invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est, Suscitavit mihi Deus semen aliud pro Abel? Cur ergo huic proprie tribuitur quod piorum omnium intelligitur esse commune? nisi quia oportebat in eo qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est, supernae civitatis, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est, hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe felicitatis aeternae. Hoc ipsum enim quo dicitur, Et nominavit nomen ejus Enos, quod interpretatur homo, ac deinde additur, Hic speravit vel coepit invocare nomen Domini Dei; satis ostenditur quod non in se ipso spem ponere debeat homo: Maledictus, enim omnis, sicut alibi legitur, qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII); ac per hoc nec in se, ut sit civis alterius civitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est, mortalis hujus saeculi, sed in illa immortalitate beatitudinis sempiternae. Nam et ista propago, cujus pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen quae septima est ex Adam, annumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur dedicatio; sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a progenie Cain, id est, a Seth, sextus est, quoto die factus est homo, et consummavit Deus omnia opera sua. Sed hujus Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio, quae quidem jam facta est in Christo capite nostro: qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius; et quod praecessit in capite, speratur in corpore. Sequitur:

(Cap. V.--Vers. 1, 2.) Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit eos Deus, et benedixit illis, et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, qui coepit, vel speravit invocare nomen Domini Dei? Sed sciendum est quod Enos filius Seth interpretatur homo, non sicut Adam: et ipsum enim nomen, homo, interpretatur, sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est, in Hebraea, masculo et feminae; nam sic de illo scriptum est, Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illis, et vocavit nomen eorum Adam (Gen. I, 5); unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Evam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur, homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius asseverent: tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim erit in resurrectione generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Sequitur:

(Vers. 3 seqq.) Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam vocavitque nomen ejus Seth. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Dicet aliquis, Credendumne est hominem filios generaturum, nec habentem propositum continentiae, centum et amplius, vel certe secundum Hebraeos non multo minus, id est, octuaginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere non vacare: aut si non vacarent, nihil prolis gignere potuisse? Haec quaestio duobus modis solvitur: aut enim tanto senior fuit proportione pubertas, quanto vitae totius major annositas; aut quod magis video esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perveniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham videmus esse perventum, ac deinde usque ad certum articulum temporis: quantum oportebat signari, etiam generationibus commemoratis, cursum gloriosissimae civitatis in hoc mundo peregrinantis, et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex conjunctione maris et feminae natus est; hunc secutus Abel, quem major frater occidit: sed quot annorum erat Adam cum eos genuit non apparet. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris ejus, sed jam genuerat alios: et utrum solos Cain et Abel; non enim quia soli nominati sunt, propter ordines generationum quas commemorare oportebat, ideo consequens videri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnibus nominibus caeterorum, legatur eum genuisse filios et filias, quota fuerit ista proles ejus quis praesumat asseverare si culpam temeritatis evitat? Adam autem cum esset centum triginta annorum, genuit Seth. Seth autem cum centum quinque esset annorum, genuit Enos. Quis possit inconsideratus asseverare hunc ejus primogenitum fuisse, ut admirantes merito requiramus quomodo per tot annos immunis fuerit a connubio, sine ullo proposito continentiae, vel non genuerit conjugatus: quando quidem etiam de ipso legitur, Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est; atque ita deinceps quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur: ac per hoc non apparet omnino utrum qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus. Immo vero quia credibile non est patres illos aetate longa aut impuberes fuisse, aut conjugibus caruisse, vel fetibus, nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est: sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum vitamque Noe, cujus tempore diluvium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet pervenire, eas utique commemoravit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem venerint; exempli gratia, quo ut id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Evangelista Matthaeus generationem Dominicae Incarnationis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordinem a parte Abraham atque a David primitus ut perveniret intendens, Abraham, inquit, genuit Isaac (Matth. I); et non ait Ismael, qui primogenitus fuit. Isaac autem genuit Jacob; et non dixit Esau, qui ejus primogenitus fuit, quia scilicet per illos ad David pervenire non poterat. Deinde sequitur, Jacob autem genuit Judam, qui non ejus primogenitus fuit, Judas, inquit, genuit Phares: sed ante illum jam tres genuerat. Eum itaque tenuit in ordine generationum, per quem ad David atque inde quo tenderet perveniret: ex quo intelligi potest veteres quoque homines ante diluvium non primogenitos, sed eos fuisset commemoratos per quos ordo succedentium generationum ad Noe patriarcham duceretur. Et hoc intendebat auctor hujus historiae incommemorandis generationibus ex Adam per filium ejus Seth, ut per illas perveniret ad Noe, sub quo factum est diluvium. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe, denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe adjiciuntur tres filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo, et probatis filiis ad numerum additis, etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est propter septenarii partes, altera per alteram multiplicatis: neque enim mirandum si varia quantitate numerositatis annorum interposita, per tam longam aetatem ab Adam usque ad diluvium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem. Septimus est enim, ut jam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe: et ideo non unus filius Lamech, sicut in caeteris superius, sed plures commemorati sunt; quia incertum erat qui ei fuerat mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluvium remansisset. Quod cum Lamech septimus ab Adam fuisset inventus, tot ejus annumerati sunt filii, donec undenarius numerus impleretur, quo significatur peccatum; adduntur etiam tres filii et una filia. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille Decalogus, profecto undenarius numerus quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis, ac per hoc peccatum, significat. Progenies ergo ex Adam per Cain, sceleratum homicidam, undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur; nam et ipsa filia Lamech, Noema, hoc est voluptas interpretatur; unde potuit fieri ut vivente adhuc Lamech atque regnante fieret diluvium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis iis qui in arca fuerunt, quem perderet inveniret, impleretque illud quod de semetipso ipse ait, De Cain septuplum ultio dabitur, de Lamech vero septuagies septies. Sic enim oportebat istas duas proponere civitates, unam ab homicida usque ad homicidam, nam idem Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur; alteram per eum qui speravit invocare nomen Domini Dei. Sequitur:

(Vers. 21 seqq.) Porro Enoch vixit sexaginta quinque annos, et genuit Mathusalem. Famosa quaestio et disputatione omnium Ecclesiarum ventilata, quod juxta supputationem diligentem annos quatuordecim sex post diluvium Mathusalem vixisse feratur, cum supra nongentis sexaginta novem annis sit dictus vixisse. Et quomodo verum est, quod octo tantum animae in arca salvae factae sum? Restat ergo ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero: siquidem et in Hebraeis, et in Samaritanorum libris ita scriptum reperitur, Et vixit Mathusalem centum octoginta sex annis, et genuit Lamech; et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos; et fuerunt omnes dies Mathusalae anni nongenti sexaginta novem, et vixit Lamech centum octoginta duos annos, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem. His adde sexcentos annos Noe, quia in sexcentesimo vitae ejus anno diluvium factum est, atque ita fit, ut noningentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Mathusalem mortuus sit, eo scilicet anno quo coepit esse diluvium. Sequitur: Dixit quoque Lamech uxoribus suis Adae et Selae: Audite vocem meam, uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum, septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech vero septuagies septies. Jam alibi secundum historiam dictum est, eo quod ab Adam usque ad Christum septuaginta septem generationes inveniuntur, in quibus peccatum Lamech, id est totius mundi, sanguinis Christi effusione solutum est: siquidem et in populo Judaeorum propter interfectionem Christi septuaginta septem vindictae sunt statutae, juxta illud Evangelium, in quo dictum est Petro apostolo: Non solum septies, sed etiam septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum (Matth. XVIII): id est, Judaeum revertentem post septuaginta septem vindictas statutas recipiendum ad indulgentiam Christi.

(Cap. VI.--Vers. 1 seqq.) Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet. Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt uxores ex omnibus quas elegerant. Homines hoc in loco stirpem Cain divina Scriptura, licet tacite, voluit demonstrare, hoc est, filios possessionis. Cujus, nisi terrenae civitatis, quae in ejus nomine condita est, qui dicitur Enoch? Enoch vero interpretatur dedicatio, quoniam hic habet eum quem intendit et appetit finem. Quod vero adjecit: Et filias procreassent, ostendit malum a sexu femineo rursus inventum: non quidem illo modo quo ab initio: non enim cujusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum viris; sed ab initio, quae pravis moribus fuerant in terrena civitate, id est, in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei propter pulchritudinem corporis; quod bonum, Dei quidem donum est, sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum videatur bonis: nam et alia translatio sic loquitur: Et factum est postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis, videntes angeli Dei filias hominum quia bonae sunt, sumpserunt sibi ex omnibus uxores quas elegerant. Deserto itaque bono magno, et bono proprio, lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune: ac sic filii Dei filiarum hominum sunt amore capti, atque ut eis conjugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate quam in sancta societate servabant: sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem facta, sed temporale carnale infimum bonum. Hujus igitur charitatis, hoc est, dilectionis et amoris ordine perturbato, Deum filii Dei, id est, filii Seth, filii resurrectionis neglexerunt; et filias hominum, id est, Cain, dilexerunt. Certe et illi qui erant filii Seth, et dicti sunt filii Dei, iidem dicti sunt angeli Dei: filii hominum erant per naturam, sed aliud nomen coeperant habere per gratiam: nam in eadem Scriptura ubi dicti sunt filii Dei, ibi dicti sunt angeli Dei. Sed quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur: quos quidem homines justos fuisse credimus, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari: nam de homine Joanne scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malac. III). Sed hoc monet, quo modo ex hominum concubitu nati sint gigantes, vel feminis misceri potuerint, si non homines, sed angeli fuerunt Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim, nec de his dixisse apostolum Petrum: Sic enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos reservari. De gigantibus autem, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur. Unde credibile est homines justos appellatos vel angelos vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse. Sequitur:

(Vers. 3.) Dixit quoque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, eruntque dies ejus centum viginti annorum. Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Spiritu quippe Dei fuerant facti angelis et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines, nomine naturae, non gratiae. Dicuntur et caro, desertores spiritus, et deserendo deserti. Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum viginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos quosdam excessisse inveniamus; sed intelligendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos et octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans. Sexcentesimo quippe anno vitae Noe, secundo mense, factum est diluvium, ac sic centum viginti anni praedicti sunt, futurae vitae hominum periturorum, quibus transactis diluvio delerentur. Sive aliter, ut in Hebraeo habetur: Non judicabit spiritus meus homines justos in sempiternum quoniam caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos servabo ab aeterno cruciatu: sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro scelere visitatur. Porro, ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Sed erunt dies eorum centum viginti anni, hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contenta est, sed generationi illi centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt, siquidem invenimus post diluvium quod Abraham vixerit centum septuaginta quinque annos. Noluit Deus tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis induxit diluvium, anno sexcengentesimo agendae poenitentiae destinato. Sequitur.

(Vers. 4.) Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Haec verba divini libri satis indicant, jam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum. Sequitur: Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Postquam hoc factum est nati sunt gigantes, sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis, cum eas amarent pulchras: nam alia translatio non pulchras, sed bonas, id est, speciosas corpore, bonas vocat. Quod autem ait: Et generabant, sive genuerunt sibi, satis ostendit quod prius antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi: id est, non dominante libidine coeundi, sed serviente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed cives civitatis Dei. Nec mirandum est quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt: neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluvium temporibus caeteris, quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, verum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti.

(Vers. 5 seqq.) Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra; et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli: poenitet enim me fecisse eos. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia; unde tropica locutione Scripturis etiam poenituisse legitur Deum: juxta id ubi dicitur quod homo speraverat, vel naturalium causarum ordo gestabat, non juxta id quod se Omnipotens facturum esse praesciverat. Sed si non utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiarius insinuaret omni generi hominum, quibus vult esse consultum, et puniat superbientes, et excitet negligentes, et exerceat quaerentes, et alat intelligentes; quod non faceret si non prius se inclinaret, et quodammodo descenderet ad jacentes. Videns, inquit, Deus quia multiplicata est malitia hominum super terram et omnis cogitatio cordis illius intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Poenitudo Dei, mutandarum rerum est immutabilis ratio. Quod autem interitum omnium animalium terrenorum, volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccaverint, minatur exitium. Sequitur:

(Vers. 8 seqq.) Noe vero invenit gratiam coram Domino. Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis. Si nullus sine peccato, quo modo aliquis perfectus esse potest, nisi quia perfecti hic aliqui dicuntur, non sicut perficiendi sunt sancti in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse potest in hac peregrinatione peccati? Cum Deo ambulavit, hoc est, illius vestigia sequebatur. Dixit Deus ad Noe, finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate. Significat interitum omnium mortalium, praeter illos qui in arca salvandi erant. Illi igitur quasi seminarium secundae originis servati sunt. Nec frustra sic creditur factum esse diluvium, jam non inventis in terra, qui non erant digni tali morte defungi, qua in impios vindicatum est: non quo quidquam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid quod eis possit obesse post mortem, verumtamen nullus eorum diluvio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta Scriptura commemorat. Quod vero ait: Et ego disperdam eos cum terra, quo modo cum terra homines dicuntur esse perditi, dum illis pereuntibus materies terrae postea remanserit, nisi quod datur intelligi terrae speciem, vigorem, vel fecunditatem longe inferiorem post diluvium quam antea habuit? Et fortassis idcirco hominibus carnes edere licentia postea concessa est, nam ante diluvium fructibus terrae tantummodo victitabant. Sequitur:

(Vers. 14.) Fac ibi aram de lignis laevigatis. Quid enim per ligna laevigata, de quibus ara praecipitur fieri, nisi fortia et insolubilia: unde alia translatio, non laevigata, sed quadrata praecepit fieri: ut arca nec ventorum vi, nec aquarum inundatione solvi vel everti posset. Sequitur: Et bitumine linies. Bitumen est ferventissimum et violentissimum gluten, cujus est haec virtus ut ligna quae ex eo fuerint lita, nec vermibus exedi, nec solis ardore, vel ventorum flatibus, aut aquarum possint assiduitate dissolvi. Sequitur:

(Vers. 15.) Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. Talem ergo arcae speciem debemus intelligere, ut quatuor angelis eam ex imo ad summum surgentem, et iisdem paulatim usque ad summum in angustum attractis, in spatium unius cubiti fuisse collectam; et in fundamento trecenti cubiti in longitudine, et in latitudine quinquaginta sint, et altitudine triginta, sed collecta in cacumen angustum, ut cubitus sit longitudinis et latitudinis, et vere nulla potuit tam conveniens et congruens arcae species dari, quam ut summo velut e tecto quodam angusto culmine diffunderet imbrium ruinas; et in imo in aquis quadrata stabilitate consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intrinsecus erant, aut inclinari posset aut mergi. Dicere solent etiam quidam non potuisse capere illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de immundis, septena de mundis; qui mihi videntur non computare nisi trecenta cubita longitudinis, et latitudinis quinquaginta, nec cogitare tantum aliud esse in superioribus, itemque aliud tantum in superioribus superiorum; ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nonaginta et in latitudine centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter astruxit Moysen scilicet, hominem Dei eruditum (sicut scriptum est) omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII), qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare voluisse, ubi unum quantum sex nostra valere asseverent, quis non videat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant, tantae magnitudinis arcam non potuisse compingi, ineptissime calumniantur, cum sciant immensas urbes fuisse constructas; nec attendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata: nisi forte lapis lapidi adhaerere potest, sola calce conjunctus, ut murus per tot millia circumagatur, et lignum ligno caementatum, clavis solidatum, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca, non curvis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed levet unda, cum venerit naturali ordine ponderum, magisque divina providentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium. Sequitur:

(Vers. 16.) Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem. Ostium autem arcae pones ex latere deorsum. Coenacula et tristega facies in ea. Idcirco fenestram in summitate arcae jubet fieri, ut haberet unde emittere posset aves ad explorandam terrae siccitatem. Ostium autem quod in latere arcae factum dicitur, eo loco fuisse credendum est, ut et inferiora quae dixit bicamerata inferiora haberet; et quae dixit tricamerata superiora a loco ostii appellata sint; et inde ingressa sint universa animalia per sua quaeque loca, secundum congruam rationem, discreta coenacula et tristega; quod alia translatio bicamerata et tricamerata voluit nominare, ita ut quinque habitationes distinctas in ea esse advertamus; inferiora loca stercoribus esse deputata, ne animalia et praecipue homines fimi fetore vexarentur; huic autem superior et contigua bicamerata, quae conservaturae seu stabulis animalium deputaretur. In hos ergo usus inferiores partes, quae bicameratae dicuntur, tradunt fuisse distinctas; superiores vero partes, quae tricameratae dicuntur, ad habitaculum primo bestiis vel animalibus immitioribus vel serpentibus deputatas esse; ab his vero congrua in superioribus loca, mitioribus animantibus stabula fuisse; supra omnia vero in excelso, avibus et hominibus sedem locatam, ut sicut sapientia omnia antecedit, ita et homo cuncta praecelleret animalia, et sic quinque mansiones in eadem arca fuisse intelliguntur, prima stercoraria, secunda apothetica, tertia feris animantibus, quarta mansuetis, quinta hominibus.

(Cap. VII.--Vers. 1 seqq.) Quod vero Deus praecipit Noe, de animantibus mundis et immundis bina inducere in arcam, masculini sexus et feminini, de volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredi praecepit. Postea vero addidit: De animantibus mundis tolles septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero non mundis duo et duo, masculum et feminam; sed et de volatilibus coeli septena et septena, masculum et feminam; non duo et duo, propter quatuor, sed tantummodo duo, propter masculum et feminam: et de mundis solummodo septem: qui idcirco immunda pari numero posuit, propter genus conservandum; munda vero impari, ut Noe haberet unde hostias Deo immolaret ex mundis; vel certe plura fuerunt munda quam immunda, propter futurum humano generi usum, qui ex mundis debebatur hominibus, ut plura essent quae prodessent quam quae nocerent, quod autem scrupulosissime quaeri solet, et de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales locustae, scarabaei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec movent, sic accipiendum esse quod dictum est: Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca, quae possunt in aquis vivere, non solum mersa, sicut pisces, verum supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intelligitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibuscumque rerum corruptionibus nasci; vel si fuerint quae in domibus esse consueverunt, sine ullo numero definito esse potuisse, aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tanta figura etiam veritate facti aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis, natura prohibente, non possent; non fuit ista cura illius hominis vel illorum hominum, sed divina: non enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia intrare permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est: Intrabunt ad te, non scilicet hominis actu, sed Dei nutu: ita sane ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent, praescriptum est enim atque definitum est, Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus, sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae, alia vero, in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mulae, mirum si fuerunt ibi, ac si non potius parentes eorum ibi fuisse sufficeret, equinum videlicet atque asininum genus, et si qua alia sunt quae commixtione diversi generis genus aliquod gignunt; sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant, habet enim et hoc genus masculum et feminam. Solent etiam movere nonnullos genera escarum quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carnibus vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; an vero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerunt quae omnibus convenirent: novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, quod frugibus pomisque vescantur, et maxime fico atque castaneis. Quid ergo mirum si vir ille sapiens et justus, etiam divinitus admonitus quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparavit et condidit? Quid est autem quod vesci non cogeret fames? aut quid non suave aut salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo viverent, divina facilitate donaret, nisi, ut pascerentur etiam, hoc implendae figurae tanti mysterii conveniret? Opinantur quidam tam magnum fieri non potuisse diluvium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi montis verticem, super quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime jam coelum sit, ut non ibi sit iste aer crassior ubi venti, nebulae, ignesque gignuntur: nec attendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse; an forte negant esse terram in vertice montis. Cur igitur usque ad illa coeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis non licuisse contendunt, cum isti mensores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores atque leviores? Quid itaque rationis afferunt, quare terra gravior et inferior locum coeli tranquillioris invaserit per volumina tot annorum, et aqua levior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum? Quaeri etiam potest quare in ingressu hominum in arcam, seorsum viri et seorsum nominatae sint feminae; in egressu vero dictum est ad Noe, Egredere, tu et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum cum eis; nisi quia, damnato saeculo et pereunte omni genere mortalium, soli illi a periculo liberati usque dum arca requiesceret, et exitia aquarum cessarent, a concubitu cessarent; et sic denuo reverterentur ad id ipsum corpori debitum nuptiarum, ut crescerent et multiplicarentur super terram; et ideo in ingressu divisi, in egressu vero jugatum sunt nominati. Computantur autem ab Adam usque ad diluvium, secundum editionem Septuaginta interpretum, anni 2262, secundum autem Haebraeam, 1656. Sequitur:

(Cap. VIII.--Vers. 1.) Recordatus est autem Dominus Noe, cunctorumque animantium et omnium jumentorum quae erant cum eo in arca. Neque enim oblivio in Deo est aliquando, ut recordetur quod oblitus fuerat; sed recordationem pro misericordia scriptor posuit Sequitur: Adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. Bene enim de illo spiritu intelligi potest, de quo dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I). Tunc enim ferebatur, ut congregatis aquis in suum locum terra apparuisset, nunc autem ductus dicitur, ut, ablatis de medio aquis diluvii, faciem terrae revelaret. Potest et spiritus nomine ventus intelligi, juxta illud Psalmistae: Dixit et stetit spiritus procellae (Ps. CVI); cujus flatibus crebris aqua cogeretur recedere de terra. Sequitur:

(Vers. 3.) Reversae sunt aquae de terra, euntes et redeuntes. Quo reversae sunt aquae euntes et redeuntes, nisi quod omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssum redeunt, juxta illud Salomonis: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I). Sed hoc quaeri potest, quare columba ramum olivae ad vesperum virentibus foliis reportaverit in ore suo, nisi quod post mundi crimina diluvio quodammodo expiata effusa similitudine divini muneris gratiam demonstrans, per olivae ramum refectionis ac luminis pacem terris redditam nuntiavit. Ecce ut potuimus, et ut Dominus dedit, de arcae fabrica juxta historiam aliqua explanare conati sumus; nunc autem spiritalis intelligentiae vela pandamus, et quam a terra extulit aqua, super coelum efferat spiritalis intelligentia. Imperat Deus ut arcam faciat Noe de lignis non putrescentibus, ita et Ecclesia construitur a Christo ex omnibus gentibus in aeternum victuris. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi hujus; et sic Noe cum suis omnibus, id est uxore et filiis et nuribus, et cum animalibus quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, ut liberarentur a diluvii vastitate, procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo civitatis Dei, hoc est Ecclesiae, quae fit salva per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Quod de ligni quadratis eadem arca fabricatur, undique stabilem vitam sanctorum significat, ad omne opus bonum paratam; quadratum enim quocumque impuleris, stare invenis. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar ostendit: quia in corpore humano Christus apparuit, nam et mensura ipsa longitudinis et altitudinis et latitudinis ejus, significat corpus humanum, in cujus veritate ad homines praenuntiatus est venturus, et venit, humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia, sexies tantum habet, quantum latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus; et decies tamquam altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem: veluti si jacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes quam latus a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram, et decies quam altus a terra. Quod cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur, sicut dicit Apostolus, Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI): unde, nisi de charitate spiritali? Propter quod ipse item dicit, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V); quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum misit, quo corda credentium dilatavit. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine, et deinde trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari: in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Quod ejus altitudo in triginta cubitos surgit, quem numerum decies habet in trecentis longitudo: quia Christus altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed implere (Matth. V). Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur. Unde decies tricenis arcae longitudo perficitur. Unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur. Quod bitumine glutmantur arcae ligna intrinsecus, ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis; ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis; est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magnae fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem. Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur, sic et omnes gentes, quas etiam Petro demonstratas discus ille significat, quem Ecclesia continet. Quod munda et immunda ibi sunt animalia, sic et in Ecclesiae sacramentis et boni et mali versantur. Quod septena sunt munda et bina immunda, non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei. Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est, Studentes servate unitatem in vinculo pacis (Eph. IV). Mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodammodo divisibiles ostenduntur, quod ipse Noe cum suis octavus enumeratur, quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur, octavus et primus est. Quod arca collecta ad unum cubitum desuper consummatur, sic et Ecclesia, quae est corpus Christi, in unitate collecta sublimatur et perficitur: unde dicit in Evangelio, Qui mecum non congregat spargit (Matth. XII). Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus Christi lancea perforatum est: hac quippe ad illum venientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio: bicamerata dicta est, propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos Apostolus alio modo dicit, Judaeos et Graecos (Rom. I); tricamerata vero, eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sint. Possunt hinc intelligi et tria illa quae commendat Apostolus, fides, spes, charitas. Possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena: ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis. Et ideo arcae inferiora dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium, in summo autem omnes in unum consummantur, et non est varietas, quia omnia et in omnibus Christus est, tamquam nos in uno cubitu desuper coelesti unitate consummans. Quod post septem dies, postquam ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium, quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est, quia praeter Ecclesiae societatem, aqua baptismi, quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur: decem quippe quater ducta quadraginta fiunt: sive ille reatus qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive qui ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi coelestis abluitur. Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est Dominus, ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam est ingressus; unde intelligitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcenta, significatur in manifestatione evangelica construi. Et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum; et intret in fabricam sanctam, quia secundus mensis anni sexcentesimi quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat; duo enim menses sexagenario numero clauduntur, a senario autem numero et sexaginta commemorantur et sexcenta et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia et sexcenties, et quidquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numerus in infinita incrementa consurgit. Et quod viginti et septem dies mensis commemorantur, ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est; sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est, quodammodo quadratos Trinitas perficit, in memoria qua Deum recolimus, in intelligentia qua cognoscimus, in voluntate qua diligimus; tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, qua perfecti requiescunt. Ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. Nam vigesimo septimo die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum, et rursus vigesimo septimo die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit; quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re: quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur, neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc vitam excipit sanctos: sed potius totum hominem, non adhuc in spe, sed jam in re ipsa, omnia ex parte et spiritus et corporis perfecta, immortali salute renovatum, in aeternae vitae munus assumunt. Quia igitur septima requies cum octava resurrectione conjungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est, in baptismo, altum profundumque mysterium est. Quod quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium. id est, hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo conjuncti, quindecim faciunt. Et quia septuaginta a septem et octuaginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem nobis commendans atque confirmans altitudinem baptismi, in sacrando novo homine, ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatando cadavere illectus, significat homines in immunditia cupiditatis teterrimos; et ob hoc ad ea quae foris sunt, in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa, non inventa requie, reversa est, ostendit per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam; post quadraginta enim dies emissa est, qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat, Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosae surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguendo non defuerit charitatis, posteriore tempore quasi vespere, in ore columbae tamquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa, reversa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies: non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore satiatur Ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manavit: sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus. Nimis longum est ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingamus, cur sexcentesimo primo anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis, aperitur arcae tectum, et tamquam revelatur quod erat absconditum sacramentum; cur vigesimo septimo die secundi mensis dicitur siccasse terra, tamquam finita esset baptizandi necessitas, in numero dierum, quinquagesimo et septimo; ipse est enim dies secundi mensis vigesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca conjuncti exeunt, qui disjuncti intraverunt seorsum viri et seorsum feminae? Exeunt autem Noe et uxor ejus, filii ejus et uxores filiorum ejus: nunc conjuncti commemorati masculi et feminae, quia in fine saeculi, atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Sequitur:

(Vers. 20, 21.) Aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis. Si Deus omnia fecerat bona, et etiam valde bona, quid est quod tollens Noe de cunctis pecoribus et volucribus mundis, et sic obtulit holocausta? Nequaquam aliquid in sui natura immundum creatum est, sed ad comparationem melioris, quod bonum in sua natura est, quasi immundum putatur. Constructio quippe altaris, sanctae Trinitatis confessio intelligenda est; de qua Dominus ascendens ad coelos apostolis tradidit, dicens, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quae praecepi vobis (Matth. ult.). Super hoc altare fidei sumpsit ex omni pecore mundo, et ex omni ave munda, et obtulit hostias sanctas Domino placentes, rationabile obsequium sanctorum, per pecus enim mundum illi significati sunt, qui simpliciter vivunt in Ecclesia, sensumque retinent innocentiae, nec habent morsum malitiae. Porro per avem mundam illi intelliguntur qui in lege Domini meditantur die ac nocte (Ps. I), qui possunt dicere cum Apostolo, Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III), non quod naturaliter mundi essent, in iniquitatibus concepti, et in delictis generati; sed quod jam renati ex aqua et Spiritu sancto recte mundi appellentur; et sic postmodum super altare fidei oblati sint Deo Patri, mortificati carne, vivificati autem spiritu. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis; neque enim Deus odore carnium aut sanguine irrationabilium pecorum delectatur: quod se utique nequaquam exquisisse per Isaiam prophetam testatus est; sed odoratus est, hoc est, delectatus, humani generis ad se conversionem et salutem credentium. Sequitur: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci. Nequaquam enim post resurrectionem dominabuntur corporibus vitia atque peccata, neque corruptioni subjacebunt et morti corpora, quae post resurrectionem ad gloriam immutata, incorruptionem et immortalitatem sunt acceptura. Sequitur:

(Cap. IX.--Vers. 1 seqq.) Benedixitque Deus Noe et filiis ejus, et dixit ad eos: Crescite et multiplicamini, et implete terram; et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres coeli, cum universis quae moventur in terra. Quorum terror ac tremor super animalia terrae praecipitur, profecto esse super homines prohibetur, homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus caeteris, natura praelatus est; et idcirco ei dicitur ut ab animalibus, et non ab homine timeatur: quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri. Sequitur: Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt: et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Morticinium autem ad escam hominum usui non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta adsalutem corporis, cujus causa sumimus alimentum Illud vero quod in Actibus apostolorum praeceptum ab apostolis gentibus impositum, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis et a sanguine (Act. XV): id est, non ederent carnem cujus sanguis non esset effusus, quod alii non sic intelligunt: id est, ut ne quis homicidio se contaminet, quod quidem aut isto aut alio quolibet modo: nam ista tantummodo observando nullo modo esse poterant Christiani; quis enim nesciat Noe et ejus filios significasse Jesum Christum et suos praedicatores, qui a Deo Patre benedictionem perceperunt in coelestibus, in omni benedictione spiritali? qui tunc jussi sunt crescere et multiplicari, quando veluti de arca egressi, de Hierusalem et Judaea dispersi, quasi terram ingredi praecepti sunt, dum euntes in mundum jussi sunt praedicare Evangelium omni creaturae; et tunc spiritaliter creverunt in filiis, sanctis videlicet discipulis, et copiosa multitudine caeterorum fidelium; et terror ac tremor eorum fuit super cuncta animalia terrae: gentes scilicet, quae more irrationabilium pecorum vel animalium versabantur in mundo: et super omnes volucres coeli, sapientes utique mundi, qui more avium dum de creaturis vel elementis coeli et terrae disputare nitebantur, quasi aves in coelum volare videbantur. Tunc etiam pisces maris manui illorum traditi sunt quando curiosi quique et actiones saeculi sectantes, et qui infirmos quosque et pusillos, qui se defendere non valebant, dum exspoliabant, quasi more piscium eos devorabant; sed postea ad praedicationem apostolorum, qui dudum aliena rapiebant, coeperunt etiam propria largiri. Impletumque est illud quod antea propheta ex eorum persona cecinit, dicens: Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in escam, quasi olera virentia tradidi vobis omnia (Ps. XLVI): id est, ut eum qui ex circumcisione est, ita et qui ex gentibus pari modo ad fidem recipietur: sicut et Petro dictum est: Surge, Petre, macta et manduca (Act. X). Cumque ille renuendo diceret non se aliquando manducasse commune et immundum, dictum est illi: Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris, id est, quos Deus gratuita miseratione ex vasis irae vasa misericordiae per Spiritum sanctificationis remittendo praeterita peccata fecit, tu noli velut immundos renuere. Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis: id est, cum praeterito peccato eos ad fidem recipere non debetis; sed ipsi more aquae per confessionem in conspectu Domini effundere, aut certe in terra abscondere, in sua videlicet carne, ex qua ortum est, debent mortificare. Sed quia ista illis inter gentes agentibus, futurum erat illos persecutionem habituros ab infidelibus, mox ad consolationem eorum verba respondent: Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; neque enim anima, quae res incorporea est in sua natura, sanguinem habet, vel bestiae brutae et absque ratione, pro quolibet facto aliquando Deo redditurae sunt rationem; sed per sanguinem animae, vitam carnis voluit demonstrare. Bestias autem hoc in loco persecutores ex gentibus debemus intelligere, qui more bestiarum adversus Dei sanctos suam malitiam exercuerunt. Quod vero addidit: De manu hominis, eosdem persecutores tam ex Judaeis quam ex gentibus voluit demonstrare, quia et homines sunt per naturam, et bestiae per saevitiam. Deinde subsecutus est: De manu viri et fratris ejus requiram animam hominis. Salvo intellectu historiae, quo justus judex Deus reddit unicuique juxta opera sua, secundum coeptum ordinem allegoriae, hominem quasi rationabilem virum et fratrem sanctis praedicatoribus, id est, apostolis et comitibus eorum Judaeos debemus intelligere, qui ex uno patre orti sunt, et de Abrahae prosapia descenderunt, qui eosdem praedicatores sanctos extra Synagogam fecerunt; et dum eos occiderunt vel persecuti sunt, arbitrati sunt se obsequium praestare Deo. Quibus Dominus promittit, id est, et persecutoribus ex gentibus, quasi irrationabilibus bestiis; et hominibus, hoc est, Judaeis, quasi ratione utentibus, qui sibi secundum legem videbantur persequi apostolos: utrisque eos injuste persequentibus, per justum judicium puniendos esse promisit.

(Vers. 6.) Quicumque effuderit humanum sanguinem, effundetur sanguis ejus. Homines hoc in loco, sanctos voluit demonstrare, utpote rationales; quid est enim dicere: Quicumque effuderit humanum sanguinem, effundetur sanguis ejus? Ac si aperte dicat: Quicumque eos temporali morte injuste mulctaverit, perpetua morte, hoc est, damnatione, punietur. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Vere enim ad imaginem Dei illi conditi sunt, qui student quotidie mortificare membra sua, quae sunt super terram (Coloss. III), et renovari spiritu mentis, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV), qui deponunt mendacium, et loquuntur veritatem proximis suis, cum quibus sunt invicem membra. Sequitur:

(Vers. 7.) Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. Ad eosdem sanctos praedicatores verba exhortatoria sunt, ut postposito timore quo corpus occiditur, et anima nihil impeditur, crescant, sive in virtutibus, sive in numerositate credentium multiplicentur; et ingrediantur super terram praedicando, et impleant eam docendo, et mirabile demonstrando Christi nomen in universa terra: quia dum hoc in hominibus, hoc est, Dei notitia, fides vel religio non erat, quasi absque cultore terra deserta et inhabitabilis erat. Sequitur:

(Vers. 12.) Dixitque Deus: Hoc signum foederis, quod do inter me et vos: Arcum meum ponam in nubibus: et erit signum foederis inter me et inter terram. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus: et recordabor foederis mei, quod pepigi vobiscum. Arcus propter signum securitatis in coelo positus est, ut ab omnibus inspici potuisset. Et ipsum signum in igne et aqua ostenditur, quia ex parte est caeruleus et ex parte rubicundus, quia utriusque judicii testis est, unius videlicet facti, et alterius faciendi. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines, atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio; arcum qui apparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet; illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et omnibus divinis Scripturis, tamquam in nubibus Dei agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Sex quippe aetatibus humana finitur vita, quarum prima infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus, sexta senium, quae sola morte terminatur: ita et sex aetatibus finiendus est hic mundus, cujus prima aetas fuit ab Adam usque ad diluvium, quae rectae infantiae comparatur, quae hinc appellata est, quod fari non potest: quam profecto aetatem primum dimergit oblivio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluvio, ita et nunc nostri operis finiendus est liber.

LIBER SECUNDUS. Secunda namque saeculi aetas a Noe usque ad ipsum Abraham, velut pueritia fuit; et sic post diluvium, novum apparuit saeculum, quasi secunda humani generis aetas; ita et a nobis. Deo juvante, secundus incipiendus est liber. Sequitur:

(Vers. 20, 21.) Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam; bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Quare vir justus inebriatus est, nisi forte inebriari vino posse nesciebat? Neque enim ante diluvium leguntur homines vino uti; et ideo specialiter de Noe scriptum est: Plantavit Noe vineam. Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est. Bibit de vino ejus. Sive ille calix hic intelligitur, de quo idem Dominus dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Marc. X), et, Pater si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI), quo suam sine dubio significat passionem, sive quia vinum fructus est vineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa vinea, hoc est, ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, assumpsit; et inebriatus est, id est, passus est. Ibi namque nudatus est, id est, apparuit infirmitas, de qua dicit Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate (II Cor. XIII). Unde item dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus et stultum Dei sapientius est hominibus (I Cor. I). Quod vero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit Scriptura: In domo sua, eleganter ostendit quod a suae carnis gente, et domesticis sanguinis sui, utique Judaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Sequitur:

(Vers. 22, 23.) Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras; at vero Sem et Japhet pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum operuerunt verenda patris sui, faciesque eorum aversae erant, ut patris sui virilia non viderent. Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurantur, scilicet circumcisio et praeputium; unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae Dominicae passionis; neque nuditatem patris intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento tamquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum; et ideo medius, quia nec primatum tenuit apostolorum, nec ultimus in gentibus credidit; vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi; et nuntiavit foras fratribus: per eum quippe manifestatum est, et quodammodo publicatum, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scrinaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram? Sequitur:

(Vers. 24 seqq.) Evigilant autem Noe a vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan; servus servorum erit fratribus suis. Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem; sit Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem. Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa, non in se ipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur: quia prophetatum est, terram Chanaan ejectis inde Chananaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venerunt de semine Sem, intuendo et praevidendo quod longe fuerat post futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium medium, hoc est, primogenito juniorem ultimoque majorem, qui peccaverat in patrem, non in ipso, sed in filio ejus suo nepote malediceret his verbis: Maledictus Chanaan; sit servus fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Unde etiam secutus adjungit benedictionem duorum filiorum, maximi et minimi, dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, erit Chanaan puer ejus: dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem; quamquam enim sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo, et in ipsis jam gentibus dicitur Israel. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japhet? in populo enim gentium, totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc pronuntiabatur, cum diceretur: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem. Sem quippe de cujus semine incarnatus est Christus, interpretatur nominatus. Quid autem nominatius Christo? cujus nomen jam ubique fragrat: ita ut in Cantico Canticorum, etiam in se praecedente prophetia, unguento comparetur effuso (Cant. XIV); in cujus domibus, id est, ecclesiis, habitat gentium latitudo; nam Japhet, latitudo interpretatur. Ecce quo modo dilatat Deus Japhet, et habitat in tabernaculis Sem, id est, in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt: secundum quod Paulus Apostolus fidelibus ex gentibus ait: Qui aetatis illo tempore, sine Christo alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo (Ephes. II). Per haec verba ostenditur quod nondum habitat Japhet in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertamus. Igitur jam, inquit, non estis hospites et peregrini, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ibid.). Porro Cham, qui interpretatur callidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens, et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine gentium, quid significat, nisi haereticorum genus callidum, non spiritu sapientiae, quo solent haereticorum fervere primordia, et pacem perturbare sanctorum? Multa quidem ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio: quamvis non solum qui sunt apertissime separati, verum omnes qui Christiano nomine gloriantur, et perdite vivunt, non absurde possunt videri medio Noe filio figurari, passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiat profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. I). Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est, in opere suo. Unde convenienter et ipse filius ejus Chanaan, interpretatur motus eorum, quod quid aliud est quam opus eorum? Sem vero et Japhet, tamquam circumcisio et praeputium; vel, sicut alio modo eos appellat Apostolus, Judaeos et Graecos (Rom. I), sed vocatos et justificatos: cognita quodammodo nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt supra dorsa sua, et intraverunt aversi, et operuerunt nuditatem patris sui, nec viderunt quod reverendo texerunt; quodam enim modo in passione Christi, et quod pro nobis factum est, honoramus, et Judaeorum facinus aversamur. Vestimentum significat sacramentum; dorsa, memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet tempore quo habitat Japhet in domibus Sem, et malus frater in medio eorum, transactum celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram. Sem malus frater in filio suo, hoc est, in opere suo; puer, id est, servus est fratrum suorum, cum ad exercitationem patientiae, vel ad profectum sapientiae, scienter utuntur boni malis. Sequitur:

(Vers. 28, 29.) Vixit autem Noe post diluvium 350 annis, et impleti sunt omnes dies ejus 950 annorum, et mortuus est.

(Cap. X.--Vers. 1 seqq.) Hae sunt generationes filiorum Noe: Sem, Cham et Japhet. Natique sunt eis filii post diluvium. Filii Japhet, Gomer, et Magog, et Madai, Javan, Tubal, et Mosoch, et Thyras. Hi septem filii Japhet possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Coelesyriae et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. Porro filii Gomer, Aschenez, et Riphat, et Togorma. Filii autem Javan, Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis. Nomina locis et gentibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima: caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galatae; Magog, Scythae; Madai, Medi; Javan, Iones, qui et Graeci, unde et mare Ionicum appellatur: Tubal, Hiberi, qui et Hispani, a quibus postea Celtiberi nuncupati sunt; Mosoch, Cappadoces, unde et urbs eorum usque hodie apud eos Mazecha dicitur; Thyras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Hae itaque septem gentes, quas de Japhet stirpe venientes memoravi, ad Aquilonis partem habitant. Filii Gomer: Aschenez et Riphat et Togorma. Aschenez, Graeci Rheginos vocant; Riphat. Paphlagonas: Togorma, Phrygas. Filii Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. Cethim sunt Cittii, a quibus hodieque urbs Cypri, Cittium nominatur; Dodanim, Rhodii. Omnes pene insulae, et totius orbis littora, terraeque mari vicinae Graecis accolis occupatae sunt, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possederunt Britannicum. Sequitur:

(Vers. 6, 7.) Filii Cham, Chus et Mesraim, Phuth et Chanaan. Chus hodieque ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur; Mesraim Aegyptus; Phuth Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa regio Phutensis nuncupatur. Modo tamen in una tantum climatis ejus parte antiquum Libyae nomen residet, et reliqua terra vocatur Africa. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis. Filii Chus, Saba, et Evila, Sabatha et Rema, Sabatacha. Saba, a quo Sabaei; Evila, Gethuli, in parte remotioris Africae, eremo cohaerentes; Sabatha Sabatheni, qui nunc Astavari nuncupantur. Rema vero et Sabatacha paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Filii Saba, a quo diximus appellatos Sabaeos: interpretatur autem nunc Saba, Arabia. In LXXI psalmo, ubi nos habemus, Reges Arabum et Saba munera offerunt, in Hebraeo scriptum est, Reges Saba. Dadai, gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Sequitur:

(Vers. 8 seqq.) Porro Chus genuit Nembroth; ipse coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino. Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nembroth robustus venator coram Domino. Sic ergo intelligendus est gigas iste venator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est venator, nisi animarum terrigenarum deceptor, oppressor, exstinctor? Et idcirco dictus est robustus venator contra Dominum, pro eo quod homines abstrahebat a cultu divino. Sequitur: Fuit autem principium regni ejus Babylon et Aracha, et Achad et Chalanne in terr Sennaar. Nembroth filius Chus arripuit insuetam prior in populis tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, Babel appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Aracha, haec est Edissa civitas. Achad, quae nunc dicitur Nisiben; Chalanne, postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. Sequitur:

(Vers. 11, 12.) De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Cale; Resen quoque inter Niniven et Cale: haec est civitas magna. Quod vero dictum est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nembroth, exiisse Assur, et aedificasse Niniven, et alias quas construxit civitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus, Beli filius, conditor civitatis magnae, Ninivae, cujus civitatis nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Ninive vocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent, et inde procederent, atque alias conderent civitates. Sequitur:

(Vers. 13, 14.) At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Balaabim, Neptuim, et Petrusim, et Chasluim; de quibus egressi sunt Philistiim et Capturim. Exceptis Labaim; a quibus Libyes postea vocati sunt, qui prius Phuthaei vocabantur; et Chasluim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus; caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae, atque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti. Sequitur:

(Vers. 15 seqq.) Chanaan autem genuit primogenitum suum Sidonem, et Cethaeum, et Jebusaeum, et Amorraeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Arachaeum, Sinaeum et Aradium, Samariten et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Arachaeus, qui Archas condidit, oppidum in radicibus Libani situm. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenice separatam. Samarii, a quibus Emissa nobilis Coelesyriae civitas; hanc Macedones, qui post Alexandrum morientem regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara, et usque ad Gazam pergentibus Sodomam et Gomorram, et Adamam et Seboim, usque Lezen, quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorra, et Adama, et Seboim, notae sunt nominibus suis. Fiunt itaque omnes filii Cham, hoc est, medii filii Noe, quatuor, et nepotes quinque ex uno ejus filio, pronepotes duo ex nepote uno, et fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis, hinc reditur ad alium filium Cham, qui vocabatur Mesraim; et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem, et de sexta velut de sexto filio, gens commemoratur exisse quae appellatur Philistiim, unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit, undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines pervenerint, commemoratis quibusdam civitatibus dicitur, ac per hoc in filiis nepotibusque computatis de progenie Cain triginta et unus geniti referuntur. Sequitur:

(Vers. 21.) De Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Heber, fratre Japhet majore. Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum pervenit a minimo exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione illustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus; sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum Heber fratri Japhet majori. Ordo verborum est: Et Sem natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intelligi voluit omnium, qui de stirpe ejus exorti sunt, quos commemoraturus est, sive sint filii, sive sint nepotes et pronepotes. Sequitur:

(Vers. 22.) Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxat, et Lud, et Haram. Hi ab Euphrate fluvio, partem Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Elam a quo Elamitae principes Persidis, quod de Assur antea jam dictum est. Sequitur:

(Vers. 23.) Filii Haram, Hus, et Ul, et Jezer, et Mes. At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber. Arphaxat a quo Chaldaei, Lud a quo Lydii, Haram a quo Syri, quorum metropolis est civitas Damascus. Filii Haram, Hus, et Ul, et Jezer, et Mes; Hus Thrachonitis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, a quo Septuaginta interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur terra Hus, regionem Ausitidem transtulerunt. Ul a quo Armeni, Jezer a quo Carmani seu Carii. Sequitur:

(Vers. 24 seqq.) At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quartus in primogenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat. Arphaxat autem genuit Sala, de quo ortus est Heber. Non itaque frustra ipse primus est natus in progenie veniente de Sem, et praelatus est etiam filiis, cum sit quartus nepos; nisi quia verum est quod traditur, ex illo Hebraeos cognominatos esse, tamquam Hebereos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham, tamquam Abrahei dicti esse videantur. Sed nimirum hoc verum est, quod ex Heber Heberei appellati sunt, ac deinde, una detruncata littera, Hebraei: quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei civitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius nominantur; deinde ex uno eorum nati sunt quatuor nepotes ejus. Itemque alter filiorum Sem genuit ejus nepotem, atque inde abnepos, Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellavit Phaleg (I Par. I), quod interpretatur dividens. Deinde Scriptura subjungens, rationemque hujus nominis reddens, Quia in diebus, inquit, ejus divisa est terra. Hoc autem quid sit, post apparebit. Alius vero qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes geniti de Sem viginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est, quindecim de Japhet, triginta et unus de Cham, viginti septem de Sem, fiunt septuaginta tres. Deinde Scriptura sequitur, dicens:

(Vers. 31.) Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et in gentibus suis. Itemque de omnibus: Hae, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum et secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Unde colligitur septuaginta tres, vel potius, quod postea demonstrabitur, septuaginta duae gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius cum fuissent commemorati filii Phaleg, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terras eorum, unusquisque secundum linguam suam in tribubus suis, et in gentibus suis. Jam vero in filiis Cham quodam loco apertius commemoratae sunt, sicut superius ostendi: Mesraim genuit eos qui dicuntur Ludiim, et eodem modo caeterae usque ad septem gentes; et numeratis omnibus postea concludens, Hi filii Cham, inquit, in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt alii, ipsi autem facere gentes nequiverunt. Nam qua alia causa cum filii Japhet octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur; et cum filii Cham quatuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adjiciuntur; et cum filii Sem nominentur sex duorum tantum posteritas attexitur? Numquid caeteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere. Sed gentes propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt: quia sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur. Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus quando una lingua omnium fuit, et inde jam exponit quid acciderit, ut linguarum diversitas nasceretur. Sequitur:

(Cap. XI.--Vers. 1 seqq.) Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro coemento. Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Ista civitas quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cujus mirabilem constructionem etiam gentium commendant historiae. Babylon quippe interpretatur confusio. Unde colligitur gigantem illum Nembroth fuisse illius conditorem, quod superius fuerat intimatum. Ubi cum de illo Scriptura loqueretur, ait: Initium regni ejus fuit Babylon: id est, quae civitatum caeterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni, quamvis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat impietas: nam nimia disponebatur altitudo, quae ducta est usque ad coelum, sive unius turris ejus, quam moliebantur inter alias esse praecipuam: solent enim superbiam stultitia sequi, et humilitatem sapientia. Sequitur:

(Vers. 5, 6.) Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam, et dixit: Ecce unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere impleant? Descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam; hoc est, non filii Dei, sed filii hominum: id est, illa societas secundum hominem vivens, quam terrenam dicimus civitatem. Non loco movetur Deus, qui ubique est totus semper, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra: quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum, praesentiam quodammodo ejus ostendit. Nec videndo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci faciat. Non sic ergo videbatur illa civitas, quo modo eam Deus videre fecit, quando sibi quantum displiceret, ostendit; quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderunt angeli ejus, in quibus habitat: quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat. Et bene, non ait, Venite, et descendentes confundite; sed, Confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei. Nec sic loquitur angelis Deus, quomodo nos invicem nobis vel Deo, vel angelis, vel ipsi angeli nobis, sive per illos Dominus nobis; sed ineffabili suo modo; nobis autem indicatur hoc nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio, ipsius sui facti est immutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem, et temporaliter operantem. Haec loquitur angelis sanctis; nobis autem longe positis, per angelos, secundum modum nostrae capacitatis. Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Illud sane quod dictum est: Nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere impleant, non est dictum confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici. Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: Nonne omnia deficient ex illis, quae conati sunt facere? Sed si ita dicatur, non exprimet comminantem, quoniam vocem pronuntiantis non possumus scribere. Sequitur:

(Vers. 7 seqq.) Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguas eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem, et idcirco vocatum est nomen Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae; et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsius poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia: ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intelligeret, abscederet; nec se, nisi ei cum quo loqui poterat, aggregaret. Et per linguas divisae sunt gentes, dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque incomprehensibilibus fecit. Ex illis igitur tribus hominibus Noe filiis, septuaginta duae linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo ad insulas pervenerunt. Auctus est numerus autem gentium multo amplius quam linguarum. Primus autem post diluvium inter homines Nembroth, filius Chus, nova imperii cupiditate tyrannidem arripuit; regnavitque in Babylonia, quae ab eo quod ibi confusae sunt linguae, Babel appellata est, quod interpretatur confusio: cujus aedificandae turris idem Nembroth exstitit auctor. Qui pro eo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur; qui cogitatione cordis sui intumescens, super sidera exaltare se voluit, id est, super omnem potestatem angelorum, Deo se coaequare disponens, dum dicit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Quod autem dicitur, venator, quid significatur hoc nomine, nisi animarum terrigenarum deceptor, et capiens homines ad mortem? Turris ejus, superbia hujus mundi est, vel impia dogmata haereticorum; qui postquam moti sunt ab Oriente, id est, a vero lumine recesserunt, et venerunt in montem Sennaar, qui interpretatur excussio dentium, statim adversus Deum impietatis suae aedificaverunt turrim, ac dogmatum superbiam nefario ausu confinxerunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare; sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multa divisi sunt, ita et haeretici ab unitate fidei et confessionis segregati, inter se diversitate erroris quasi per dissonantiam linguae invicem secernuntur; et quos armat adversus Deum elatae conspirationis perniciosa consensio, rursus intendente dogmatum discordia, dividit oborta repente confusio. Quos quidem ipsa Trinitas damnat in quam offendunt; ipsa eos dispergit, dum dicit: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum: in varietate utique erroris, sive schismatum. Eo autem tempore quando linguarum facta est varietas, in sola domo Heber, quae antea fuit lingua remansit. Ita et nunc in sola Ecclesia, quae est domus Christi, unitam esse confessionis et fidei pacem, divisis omnibus reprobis, restat. Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno in medio eorum maledicto, deinceps usque ad Abraham de justorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret; et haec esset historica magis diligentia, quam prophetica providentia. Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum scriptor istarum, vel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, verum etiam praenuntientur, quae tamen pertinent ad civitatem Dei: quia et de hominibus qui non sunt cives ejus, quidquid hic dicitur ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria vel proficiat vel emineat. Non sane omnia quae gesta sunt narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa quae aliquid significant, et illa quae nihil significant, attexuntur: solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam caetera aratri membra necessaria sunt, et soli nervi in cithara, atque hujusmodi vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, et caetera in compaginibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, his, quae percussa resonant, connectuntur. Item in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant, quae significant, et quodammodo religentur. Propter hoc ergo Scriptura divina cum terrenam civitatem in Babylone, hoc est, in confusione monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando revertitur, et ordinantur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem genuisset filium, quanto quisque vixisset. Ubi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut quare sit dictum de filio Heber, nomen ejus Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra: quid enim aliud intelligendum est, terram esse divisam, nisi diversitatem linguarum? Omissis ergo caeteris filiis Noe ad hanc rem non pertinentibus, illi connectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perveniri, sicut illi connectebantur ante diluvium per quos perveniretur ad Noe generationibus quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum istarum connexio. Sequitur:

(Vers. 10 seqq.) Hae generationes Sem. Sem centum erat annorum quando genuit Arphaxat, biennio post diluvium. Porro Arphaxat cum esset triginta quinque annorum, genuit Sale. Sale quoque trigesimo aetatis suae anno genuit Heber. Sicut supra memoravi cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit pronepos ipsius Sem, hoc est, quartus inveniatur ab illo exortus. Quia ergo in ejus familia remansit haec lingua, divisis per alias linguas gentibus caeteris, quae lingua prius humano generi non immerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata; tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque vocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua vel humana locutio vocabatur, qua sola universum genus humanum loquebatur. Sequitur:

(Vers. 16.) Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. Dixerit aliquis: Si in diebus Phaleg filii Heber divisa est terra per linguas, id est, homines, qui tunc erant in terra, ex ejus nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus antea communis. Sed intelligendum est ipsum Heber propterea tale nomen imposuisse filio suo, ut vocaretur Phaleg, quod interpretatur divisio, quia tunc ei natus est quando per linguas terra divisa est, id est, ipso tempore: ut hoc sit quod dictum est: In diebus illius divisa est terra; nam nisi adhuc Heber viveret quando linguarum facta est multitudo, non ejus nomine nomen acciperet lingua quae apud ipsum potuit permanere. Et ideo credendum est ipsam fuisse primam linguam quae antea erat omnibus communis, quoniam de poena venit illa multiplicatio, mutatioque linguarum, et utique praeter hanc poenam debuit esse populus Dei. Nec frustra lingua haec est quam tenuit Abraham, nec in omnes filios suos transmittere potuit, sed in eos tantum qui propagari per Jacob, et insignius atque eminentius in Dei populum coalescentes, Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eamdem linguam in universam progeniem suam refudit, sed in eam tantum cujus generationes perducuntur ad Abraham. Quapropter etiam si non evidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, non ad hoc valuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius exerceretur intentio. Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus civitatem Dei, non possumus affirmare illo tempore quo erat eis labium, id est, loquela una, tunc jam genus humanum alienatum fuisse a cultu veri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat, et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in coelum, qua impia significatur elatio, apparuit civitas, hoc est, societas impiorum: verum itaque an antea latuerit, an fuerit, an potius utraque permanserit: pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia vero in eo qui maledictus est, atque ejus progente, ubi etiam exortus est gigas venator contra Dominum, non est dijudicatio facilis: fortassis enim quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum jam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei. Utrumque tamen hominum genus, terris numquam defuisse credendum est. Quamobrem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt: nam et ante diluvium una erat lingua, et tamen omnes, praeter unam Noe justi domum, deleri diluvio meruerunt, ita quando merito elationis impietatis gentes linguarum diversitate punitae atque divisae sunt, et civitas impiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea, quae antea fuit omnium, lingua remansit; cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium, et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamvis ex illo quartus oriatur, et Hebraea vocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non solum in sermonibus, verum etiam in litteris sacris custodivit auctoritas, profecto cum quaeritur in divisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis, quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum, quid aliud occurrit, nisi quod in hujus gente remanserit, a cujus nomine nomen accepit, et hoc justitiae gentis hujus non parvum apparuerit vestigium, quod cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non pervenit tale supplicium? Sequitur:

(Vers. 27, 28.) Hae sunt generationes Thare. Thare genuit Abraham, et Nachor, et Aran. Ab adolescentia incipit homo posse generare: propterea Matthaeus ab ipso Abraham sumpsit exordium, et usque ad David perducere procuravit; neque enim frustra evangelista sic generationes commemoravit, ut hoc primum intervallum quatuordecim generationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad David. Ab adolescentia quippe incipit homo posse generare. Propterea generationum ordo ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Nunc jam videamus procursum civitatis Dei, etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham: unde incipit esse notitia ejus evidentior, et ubi clariora leguntur promissa divina, quae nunc videmus in Christo impleri. Sicut ergo Scriptura divina indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyriorum pertinebat. Apud Chaldaeos autem jam tunc superstitiones impiae praevalebant, quemadmodum per caeteras gentes. Una igitur Thare domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus, et, quantum credibile est, in qua jam sola etiam Hebraea lingua remanserat: quamvis et ipsi, sicut jam manifestus Dei populus in Aegypto, in Mesopotamia servisse diis alienis, Jesu Nave narrante, referuntur, ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in alias nationes defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Thare, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe, simul cum annorum numeris, et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae generationes Noe; ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham. Deinde in singulis articulis similiter ponitur, ut dicatur: Hae sunt generationes Thare: Thare genuit Abram, et Nachor, et Aran. Sequitur: Porro Aran genuit Loth. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Hur Chaldaeorum. Pro eo quod legimus in terra nativitatis suae, in Hebraeo habetur in Hur Chesdim, id est, in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione istiusmodi fabulam, quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare notuerit; et quod Babylonio vallatus incendio et Dei auxilio liberatus de idololatriae igne profugerit; quod in consequentibus scribitur egressum esse Thare cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro eo quod in Hebraeo habetur de Hur, hoc est, de incendio Chaldaeorum, et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui, in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum, quod videlicet nolens ignem adorare, igne consumptus sit. Sequitur:

(Vers. 29.) Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai; et nomen uxoris Nachor, Melcha, filia Aran, patris Melchae et patris Jeschae. Aran filius Thare, frater Abram et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai cognomento Jescham, e quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abram. Necdum quippe inter patruos et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initiatae sunt. Sequitur:

(Vers. 30, 31.) Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Loth filium Aran filii sui, et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Hur Chaldaeorum, ut iret in terram Chanaan: veneruntque usque Aran, et habitaverunt ibi. Narratur enim quemadmodum Thare cum suis reliquerit regionem Chaldaeorum, et venerit in Mesopotamiam, et habitaverit ibi. Tacetur autem de uno ejus filio, qui vocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum; sed inveniemus postea, cum servum suum mitteret Abraham ad accipiendum uxorem filio suo Isaac, ita scriptum est: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor. Isto et aliis sacrae hujus historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor exisse de regione Chaldaeorum, sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham. Cur ergo Scriptura eum non commemoravit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thare, et habitavit in Mesopotamia, ubi non solum Abraham filius ejus, verum etiam Sarai nurus, et Loth nepos ejus commemorantur, quod eos duxerit secum? Cur putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat, et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum, et postea inde sive poenitendo, sive persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse migravit. Sequitur:

(Vers. 32.) Facti sunt autem omnes dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Aran. Quod alia translatio in Carra nominare solet. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit; sed quia omnes dies vitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi compleverit; alioquin nesciretur quot annos vixerit Thare in Carra, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Carram venerit: et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur, quot annos quisque vixerit, hujus solius numerum annorum vitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorumdam, quos eadem Scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine in quo temporum dinumeratio discessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, sine numero annorum vitae suae neminem continet. Quod vero commemorata morte Thare patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abraham. Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et caetera, sed et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum cum ista narraret, inter caetera, sic ait: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Carra; et ait ad illum: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Act. VII). Secundum haec verba beati Stephani, non post mortem patris ejus locutus est Deus ad Abraham, qui utique in Carra mortuus est, ubi cum illo et ipse filios habitavit, sed priusquam habitaret in eadem civitate, jam tamen cum esset in Mesopotamia; jam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adjungit B. Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Carra (Act. VII): non quod sit factum posteaquam locutus est illi Deus; neque enim post illa Dei verba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Dominum esse in Mesopotamia, sed ad totum illud tempus pertinet, quod ait, tunc, id est, ex quo egressus est a Chaldaeis, et habitavit in Carra, et item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac, in qua vos nunc habitatis et patres vestri. Non ait, postquam mortuus est pater ejus, exiit de Carra; sed inde cum eum hic collocavit, postea mortuus est pater ejus. Intelligendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Carra: sed eum in Carran pervenisse cum patre, retento apud se praecepto Dei; et inde exisse septuagesimo et quinto suo, patris autem sui centesimo quadragesimo et quinto anno. Collocationem vero ejus in terra Chanaan, non profectionem de Carra, post mortem patris ejus factam esse dicit, quia jam mortuus erat pater ejus, quando emit terram, cujus sibi jam suae coepit rei esse possessor. Quod autem jam in Mesopotamia constituto, hoc est, jam egresso de terra Chaldaeorum dicit Deus, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui; non ut corpus inde ejiceret, quod jam fecerat, sed animum avelleret, dicitur; non enim inde exierat animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium, Deo jubente ac juvante, et illo obediente, fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini implesse, ut cum Sara conjuge sua, et Loth filio fratris sui exiret de Carra. Jam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham, in his enim apertiora Dei nostri, hoc est, Dei veri oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiavit auctoritas. Harum prima ita legitur:

(Cap. XII.--Vers. 1 seqq.) Et dixit ad Abraham, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam tibi monstravero, et faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Advertendum est igitur duas res promissas Abrahae: unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram quam tibi monstravero, et faciam te in gentem magnam. Aliam vero longe praestantiorem, non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est, non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium quae fidei ejus vestigia consequuntur: quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagesimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox, ut facta est, de Carra exierit Abraham; quoniam Scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat septuaginta quinque annorum cum exiit de Carra. Sed si eo anno facta est ista promissio, jam utique in Carra cum patre suo demorabatur Abraham, neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Carra? Sed intelligendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Carra habitaret Abraham, et in Carra habitatio ejus, et inde pro ectio: non solum quia Eusebius in Chronicis ab anno hujus promissionis computat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est; verum etiam quia id commemorat apostolus Paulus. Egressus est ergo Abraham de Carra septuagesimo quinto anno aetatis suae, et habebat in regno Ninus Assyriorum rex quadraginta tres annos, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millesimus ducentesimus ante conditam Romam, velut alteram in occidente Babyloniam. Centesimo et quadragesimo quinto patris sui, cum Loth filio fratris sui et Sara conjuge, perrexit in terram Chanaan, et pervenit usque ad Sichem, ubi rursus divinum accepit oraculum. Quis autem alius exiit in Abraham de terra sua, et de cognatione sua, ut apud caeteros locupletaretur et esset in gentem magnam, nisi Christus, qui, relicta terra et cognatione Judaeorum, praepollet nunc in gentibus? Item moralis expositio haec habet: Eximus de terra nostra, quando divitias mundi hujus, facultatesque contemnimus; et de cognatione nostra, id est, vitiis prioribus, quae nobis a nativitate nostra cohaerentia, velut quadam affinitate et consanguinitate conjuncta sunt; et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus, quae oculorum occurrit obtutibus. Sequitur:

(Vers. 5, 6) Et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; cumque venissent in eam, pertransivit Abraham terram usque ad locum Sichem, et usque ad convallem illustrem. Sichem ipsa est quae et Salem quae Latine et Graece Sicima vocata est, civitas Jacob, et sita est in finibus tribus Effraim. Sed et filius Emor appellatus est Sichem, a quo locus nomen accepit. Fuit autem et falia Sichem in monte Effraim, civitas fugitivorum. Sequitur:

(Vers. 7.) Apparuitque Dominus Abraham et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuit ei. Nihil hic de illo semine promissum est, in quo pater factus est omnium gentium; sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis. Ab hoc semine terra ipsa possessa est. Deinde aedificato ibi altari, et invocato Deo, Abraham profectus est inde, et habitavit in eremo. Sequitur:

(Vers. 10 seqq.) Facta est autem fames in terra, descenditque Abraham in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi. Praevaluerat enim fames in terra. Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis, mulier, et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sint: Uxor ipsius est, et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. Cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae et ejus pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset Abraham, conjugis pudicitiam tuendam committens Deo, et humanas insidias cavens ut homo, quoniam si periculum, quantum caveri poterat, non caveret, magis tentaret Deum quam speraret in Deum, fecit quod potuit: quod autem non potuit, illi commisit, neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere, quam timebat; eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam moreretur. Si interrogatus Abraham, illam feminam indicasset uxorem suam esse, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam, neque enim utrum ejus uxor esset, interrogatus non esse respondit, sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem, erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine, ita uxorem tacuit, non negavit. Sequitur:

(Vers. 14 seqq.) Cum itaque ingressus esset Abraham Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem, quod esset pulchra nimis, et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum, et sublata est mulier in domum Pharaonis. Abraham vero bene usi sunt propter illam. Flagellavit autem Deus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abraham. Vocavitque Pharao Abraham, et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce uxor tua, accipe eam et vade. Denique factum est, quod de Domino praesumpsit Abraham, nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter afflictus, marito reddidit: ubi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius hoc facere Pharaonem afflictionibus magnis non fuisse permissum. Tamen potest et aliter excusari, quod juxta librum Hester, quaecumque mulier placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo, et sex mensibus in pigmentis variis erat et rationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem; atque ita potest esse ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praeparabatur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente. Sequitur:

(Cap. XIII.--Vers. 1 seqq.) Ascendit ergo Abraham de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Loth cum eo, ad australem plagam: erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Sed et Loth, qui erat cum Abraham, fuerunt greges ovium et armenta, nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa. Reverso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde venerat, tunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salva charitate secessit. Divites quippe facti erant, pastoresque pecorum multos habere coeperant, quibus inter se rixantibus, eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam vitaverunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecaventis Abrahae verba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia omnes nos fratres sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede, obsecro, a me: si tu in sinistram, ego in dextram; vel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut quando terrenorum aliquid partiendum est, major dividat, minor eligat. Cum ergo digressi essent, separatimque habitarent Abraham et Loth, necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth vero habitare coepit in Sodomis. Abraham, qui interpretatur excelsus pater, quem alium significat, nisi Dominum Jesum Christum, qui ait per prophetam: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis, et cui omnes fideles supplicant dicendo: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). Qui rite excelsus dicitur, quia ipse habitet in coelis, sicut Psalmisto de illo testatur: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Ps. CXXII). Loth vero, qui interpretatur declinans, significat populum Judaeorum, qui declinaverunt ab illo qui est via, veritas et vita, et claudicaverunt a semitis suis. Pastores Abrahae significaverunt sanctos apostolos; oves, caeteram multitudinem fidelium; de quibus ipse ait: Oves meae vocem meam audiunt; et iterum: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X). Pastores autem Loth, praefiguraverunt Scribas et Pharisaeos: non quia hoc erant, sed quod falso se hoc esse jactabant; quos Dominus non appellat pastores, sed fures et latrones. Jurgium pastorum quid aliud significavit, nisi conflictum utriusque partis, piae et impiae? Substantia eorum, populi multitudo fidelium et infidelium, piorum et impiorum. Illud vero quod dixit Abraham ad Loth: Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos; recede a me, obsecro: ecce universa terra coram te est: si tu ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam: quid per dextram et sinistram, nisi utrumque significatur Testamentum? de quo ait Ecclesia in Canticis canticorum: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II): quasi enim in dexteram partem declinaverunt Judaei, quando ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non fuerunt subjecti. Sed ille quasi sinistram elegit, quando ait, Non veni vocare justos, sed peccatores (Luc. XV); et iterum: Amen dico vobis, quia ita gaudium erit in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Sed ad sinistram iterum illi elegerunt, quando dixerunt: Hic homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX); et ad Pilatum: Hic si non esset malefactor, non eum tibi tradidissemus (Joan. XVIII). Sed Dominus iterum in suis praedicatoribus dexteram elegit, quando post suam resurrectionem praecepit, dicens: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae (Matth. ult.); et iterum: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX). Quod vero idem Loth recessit ab oriente, et elegit sibi regionem circa Jordanem, quid aliud significavit, nisi quod Judaicus carnalis populus, relicta pollicitatione coelestium, totam spem suam defixit in amore temporalium rerum? Et postmodum quod habitavit in Sodoma, hoc significavit, quod pejor effectus est, quam gentes, quae ignorant Deum; dummodo quem illi ignorant, hi blasphemant, impletumque est illud quod Psalmista ex eorum persona cecinit, dicens: Et dimisi eos secundum desiderium carnis eorum, ibant in adinventionibus suis (Ps. LXXX). Sequitur:

(Vers. 14 seqq.) Dixitque Dominus ad Abraham, postquam divisus est Loth ab eo: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et meridiem, et ad orientem, et ad occidentem; omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum, faciamque semen tuum sicut pulverem terrae; si quis potest hominum numerare pulverem, semen quoque tuum numerare poterit. Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. Movens igitur Abraham tabernaculum suum, venit et habitavit juxta convallem Mambre, quod est Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. In hac promissione utrum sit etiam illa qua pater factus est omnium gentium, non evidenter apparet: potest enim ad hoc videri pertinere, et faciam semen tuum tamquam arenam terrae: quod ea locutione dictum est, quam Graeci vocant hyperbolem, quae utique tropica est, non propria, quo tamen modo, ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui eam didicit, ambigit. Iste autem tropus, id est, modus locutionis fit, quando dicitur: Longe est amplius quam quod eo dicto significatur; quis enim non videat quam sit incomparabiliter amplior arenae numerus, quam potest esse hominum omnium genus ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, et futurum est, secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Quod semen in comparatione multitudinis impiorum profecto in paucis est, quamvis et ipsi pauci fiant, secundum innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolem per arenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec arena terrae. Proinde, quia non tantum gens Israelitica, sed universum semen Abrahae, ubi esset promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius arenae multitudini comparatur, potest hinc intelligi utriusque rei facta promissio; sed ideo diximus, quod non evidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem, nata ex Abraham, per ejus nepotem Jacob in tantum crevit, ut pene omnes partes orbis impleverit; et ideo potuit et ipse secundum hyperbolem arenae multitudini comparari, quia et haec sola innumerosa est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest movere nonnullos, si usque in saeculum, intelligatur in aeternum. Si autem saeculum hoc loco accipiant sic, quemadmodum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesenti ordiri, nihil eos movebit: quia etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis civitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt, et universa illa terra cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae. Hoc responso accepto promissionis, migravit Abraham, et mansit in alio ejusdem terrae loco, id est, juxta quercum Mambre, quae erat in Chebron. Chebron quae quondam vocabatur Arbe, corrupte in nostris codicibus Arboch scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est, quatuor: eo quod ibi tres patriarchae Abraham, Isaac et Jacob sepulti sint, et Adam magnus, ut in Jesu Nave libro scriptum est: licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur. Haec est autem eadem Chebron olim metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum: distat ad meridianam plagam ab Hierusalem millibus circiter viginti duobus, et quercus Abram, quae est Mambre, permanens usque ad Constantii regis imperium, et mansiuncula ejus impraesentiarum cernitur: cumque a nostris ibidem ecclesia jam instructa sit, a cunctis in circuitu gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub eo Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Fuit autem metropolis Enachim, quos gigantes intelligere debemus. Sequitur:

(Cap. XIV.--Vers. 1 seqq.) Factum est illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Aelamitarum, et Thadal rex gentium, inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrae, et contra Senaab regem Adamae, et contra Senneber regem Seboim, contraque regem Bale, ipsa est Sego. Omnes hi convenerunt in vallem silvestrem, quae nunc est mare Salis. Duodecim annis servierunt Chodorlahomor, et tertio decimo anno recesserunt ab eo. Igitur anno quarto decimo Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo, percusseruntque Raphat in Astaroth Carnaim et Suzim cum eis et Emim in Save Cariathaim, et Chorrhaeos in montibus Seir, usque ad campestria Pharan, quae est in solitudine: reversique sunt et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades, et conciderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis, et omnes eos in Save civitate antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylonia interfecerunt gigantes, hoc est, Raphaim, robustos quosque Arabiae; et Zozim et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. Zozim autem et Emim, terribiles et horrendi interpretantur.

(Vers. 7.) Et revertentes venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades. Per anticipationem hoc nomen dicitur, quod postea sic vocatum est: significat locum apud petram, qui fons Judicii nominatur, quia ibi Deus populum judicaret. Et percusserunt omnem regionem Amalechitarum, et Amorraeum qui habitabat in Asasonthamar. Hoc oppidum est quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar in lingua nostra resonat urbs Palmarum; thamar quippe palma dicitur. Astaroth pars est eremi ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt, civitas quondam Og regis Basan. Carnaim, Astaroth vicus est grandis trans fluenta Jordanis; traduntque ibi fuisse domum Job.

(Vers. 11 seqq.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum et Gomorrae; necnon et Loth, et suburbani ejus. Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abraham Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorraei, fratris Escol, et fratris Aner. Ostendit Mambre, et Escol, et Aner Amorraeos atque germanos socios fuisse Abrahae. Et percusserunt eos usque Dan ad Phoenices oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus est de fontibus Jordanis: nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur Rithron, id est, rivus. Duobus ergo fontibus qui non procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps dicitur. Deinde abductis his qui Sodomis irruerant, cum quinque reges adversus quatuor bellum gererent, et victis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberavit eum Abraham, abductis secum in praelium trecentis decem et octo vernaculis suis, et victoriam fecit regibus Sodomorum, nihilque spoliorum auferre voluit, cum rex cui vicerat obtulisset. Sed quid haec victoria Abrahae de quinque regibus indicabat, quos ille fidei pater mysterio superavit, nisi quod fides nostra sic confirmata sit in spiritu principali, ut totidem corporis nostri sensus Dei verbo subigat? Nam sicut ille de proximo in regibus victor, ita et fides per animam victrix de exteriore homine triumphat. Quod vero ille non in multitudine, nec virtute legionum, sed tantum in trecentis decem octo comitantibus, adversarios principes debellavit, jam tunc in sacrae crucis figuram, quae per T, litteram Graecam, et Jesu nomen, qui iota et theta Graecis characteribus scribitur, qui Salvator interpretatur, in numero trecentorum decem et octo exprimitur; quod nos Christi passio liberaret a dominatu quinque carnalium sensuum, qui nos antea variis vitiis captivantes exsuperaverant. Sequitur:

(Vers. 18 seqq.) At vero Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, erat enim sacerdos Dei excelsi; benedixitque illi, et ait: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit coelum et terram, et benedictus Deus altissimus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt; qui tradidit ei decimas ex omnibus. Tradunt Hebraei hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abraham, habuisse aetatis annos trecentos et nonaginta, qui ita supputantur: post diluvium anno secundo cum centum esset annorum Sem, genuit Arphaxat. Post cujus ortum vixit annos quingentos, hoc est simul sexcentos. Arphaxat anno natus trigesimo quinto genuit Sale, qui et ipse natus tricenarius procreavit Heber, quem triginta quatuor annorum legimus genuisse Phalec, qui rursum, expletis annis triginta, genuit Rehu, qui et ipse post trigesimum et quintum annum edidit Seruch, de quo cum ad triginta pervenisset annos, ortus est Nachor, qui triginta novem annorum genuit Thare, quem legimus quod septuagenarius genuerit Abram et Nachor et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem usque ad generationem Aram trecentos et nonaginta annos; mortuus est autem Abram centesimo et septuagesimo quinto aetatis suae anno. Hac ratione deducta, invenietur Sem abnepoti suo decimi gradus Abrahae supervixisse annos triginta quinque. Simulque de hoc tradunt quod usque ad sacerdotium Aaron omnes primogeniti ex istius genere, cujus series et ordo de scribitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint; et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo Jacob vendiderit; nec esse mirum, si Melchisedech victori Abraham processerit obviam, et in refectione tam ipsius quam pugnatorum ejus, panem vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc jure deberet; et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo, sive quoniam habetur ambiguum utrum ipse dederit ei decimas substantiae suae, et habitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest, et juxta Hebraicum et Septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae; quamquam Apostolus in Epistola ad Hebraeos apertissime definiat, non Abram suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum ejus, sed de spoliis hostium partem accepisse pontificem (Hebr. III). Salem autem non, ut Egesippus et nostrorum omnes arbitrantur, est Hierusalem, nomen ex Graeco Hebraeoque compositum: quod absurdum esse peregrinae linguae mixtura demonstrat, sed est oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem. Ostenditur quoque ibi palatium Melchisedech ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam, de quo in exteriori parte quoque Geneseos scriptum est, Venit Jacob in Sochot (id est, in tabernacula) et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem, quae est in terra Chanaan (Gen. XXXIII). Considerandum quoque quando Abrahae a caede hostium revertenti, quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur, non de via Hierusalem, sed de oppido metropoleos Sichem in itinere fuerit, de quo in Evangelio legimus, Erat autem Joannes baptizans in Arnon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi (Joan. III). Nec refert utrum Salem an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac voluntate regionum eadem verba diversis sonis atque accentibus proferant. Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui in tantum non recipiunt Spiritum sanctum vel angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen ascribant. Et revera stultum est id quod in typo dicitur, eo quod Christi sacerdotium finem non habeat, et ipse rex et sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale, et quasi angularis lapis utrumque conjunxerit parietem, ut de duobus gregibus bonus pastor unum efficeret gregem; sic quosdam referre ad anagogem, ut historiae auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed in imagine hominis angelum demonstratum; dum in tantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe Sem ostendere, ut ante scriptum referant. Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ei; haud dubium quin Abraham, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save, haec est vallis regis; de quo statim sequitur: Et Melchisesedech rex Salem protulit panem et vinum, et reliqua. Si ergo haec civitas regis est, et vallis regis, sive, ut Septuaginta transtulerunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant; Aulon vero non Graecum, ut quidam putant, sed Hebraeum vocabulum est: appellatur autem vallis grandis et campestris, in immensam longitudinem se extendens, quae circumdatur ex omni parte montibus sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra eum, usque ad desertum Pharan perveniunt: Suntque in ipso Aulone, id est in valle campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tiberias, stagnum quoque Genezareth, sed et Hiericho, mare Mortuum, et regiones in circuitu, per quas medius Jordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis, et in mari Mortuo interiens: manifestum est Melchisedech hominem fuisse, qui in terrena et valle et urbe regnavit. Hic enim Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae, civitatis videlicet Salem, quae interpretatur pax, sacerdosque Dei summi, panem et vinum in sacrificium offerens, cui et de praecipuis praedis Abram patriarcha decimas legitur obtulisse, a quo et benedictus est: qui enim benedicit major est quam qui benedicitur: unde et sacerdotes ex semine Abrahae nati fratres suos benedicebant, id est, filios Israel, quibus illi decimas dabant secundum legis mandatum, vere ut majoribus et eminentioribus sibi, sine patre, ut Apostolus ait, sine matre, sine genealogia: nec initium dierum, nec finem vitae habens (Heb. VII): quod utique nulli hominum congruere potest, nisi Domino soli. In eo enim quod subito nomen ejus inducitur, et ex qua stirpe sit procreatus, nequaquam penitus indicatur; ac de initio vitae ejus, vel fine, nec ante, nec postmodum quidquam refertur: Dei Filio Domino nostro assimilatur. Ipse est enim solus de patre, sine matre genitus per divinitatem; ipse de matre sine patre per humanitatem; ipse quoque sacerdos aeternus, ad quem dicitur, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX); ipse justitia et pax, rex et sacerdos: rex videlicet ex Deo Patre, sacerdos ex Virgine matre; sine matre enim eum fuisse, manifestum est ex patre, cum dicitur ab Evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Sine patre quoque eum exstitisse ex matre, Evangelista pronuntiat, cum Mariae angelus loquitur, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Sine aliqua etiam sacerdotali genealogia homo exstitit ex hominibus, utpote non ex tribu Levi ortus, sed ex tribu Juda: ex qua tribu nihil de sacerdotali praecepto accepit: utique propter mysterium sacramenti quod Christianis celebrare praeceptum est, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est, corporis et sanguinis ejus sacramentum in sacrificium offeramus. Ibi quippe primum apparuit sacrificium quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum; impleturque illud quod longe post hoc factum per prophetam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc venturus in carne, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX): non scilicet secundum Aaron, qui ordo fuerat auferendus, illucescentibus rebus quae illis umbris enotabantur. Quod vero patriarcha magnus decimas omnis substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritaliter melius sacerdotium futurum in populo gentium quam Leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum, futurumque ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium, benediceret in Abram circumciso sacerdotium Synagogae. Sequitur:

(Cap. XV.--Vers. 1 seqq.) His ita transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens, Noli timere, Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Dixitque Abram, Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer. Addiditque Abram, Mihi autem non didisti semen, et ecce vernaculus meus haeres meus erit. Semini Abram jam facta erat promissio et innumerabilis multitudinis abundantia; nondum tamen erat patefactum quo modo illius seminis esset futura promissio, utrum ex carne Abrahae, si de ipso generaret; an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret: itaque Abram cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini factam promissionem cerneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat quod, cum Deo loquens, ait de vernaculo suo, Hic haeres meus erit, tamquam diceret: Quia de memetipso mihi semen non dedisti, in isto comple, quod meo semini promisisti. Si enim semen cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne nasceretur, nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae (Rom. XI; Hebr. II); qui certe originem carnis de illo non ducimus, sed imitatione fidei, semen ejus facti sumus, credentes in Christo, cujus caro ex illius carne propagata est. Tunc Abram audivit a Domino, Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus. Jam nunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso semen speraret Abram, restabat incertum utrum ex Sara an ex alia; quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex illa vetus figuraretur testamentum. Sequitur:

(Vers. 5, 6.) Eduxitque illum foras, et ait illi, Suspice coelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei, Sic erit semen tuum. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Rursumque semen innumerabile, non sicut arena terrae, sed stellae coeli; ubi mihi magis videtur promissa posteritas coelesti felicitate sublimis, nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae coeli ad arenam terrae? Nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non possunt, quia nec eas omnes videri posse credendum est, nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures videt: unde et acerrime cernentibus, aliquas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Sequitur: Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV). Hinc sane illa sententia ponitur, cujus Apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam, ne circumcisio gloriaretur, gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti: hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad justitiam, nondum fuerat circumcisus. Sequitur:

(Vers. 7 seqq.) Dixitque ad eum Dominus, Ego Dominus qui eduxi te de Hur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. Ubi cum interrogasset Abram secundum quod sciret quod possessurus esset eam, respondens Dominus ait illi, Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Non enim ait, Unde sciam, quasi adhuc non crederet; sed ait, Secundum quod sciam, ut ei rei quam crediderat aliqua similitudo adhiberetur, qua ejus modus agnosceretur; sicut non est Virginis Mariae diffidentia, quod ait: Quo modo fiet istud, quoniam virum noc cognosco (Luc. I)? Quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat: et hoc cum quaesisset, audivit. Denique et hic similitudo de animalibus, juvenca, et capra, et ariete, et duabus volucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret quod futurum jam esse non ambigeret. Per vaccam significata est plebs ipsa, posita sub jugo legis; per capram, eadem plebs peccatrix futura; per arietem, eadem plebs regnatura. Quae animalia propterea trima dicuntur, quia cum sicut insignes articuli temporum ab Adam usque ad Noe, inde usque ad Abram, et inde usque ad David, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est voluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abram usque ad David, tamquam tertiam aetatem gerens, ille populus adolevit. In turture quoque illi sunt intelligendi quos Apostolus dicit, in solitudinibus errantes, ac montibus et speluncis, seu in cavernis terrae, quibus dignus non erat mundus (Heb. XI). In columba praefigurati sunt prophetae, qui sancto repleti Spiritu, populis denuntiabant futura. Sive etiam per turturem et columbam, spiritales in illo populo figurati sunt, individui filii promissionis et haeredes regni futuri, quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia aeterna meditantes, transgressi sunt desideria temporalia; et ideo dictum est, Aves autem non divisit, quoniam carnales inter se dividuntur, spiritales autem nullo modo, sive a negotiosis conversationibus hominum se removeant, sicut turtur, sive inter illas degant, ut columba. Utraque tamen avis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra danda erat, futuros individuos filios promissionis et haeredes regni, in aeterna felicitate mansuri. Sequitur:

(Vers. 11.) Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe liberatus est Israelititus populus, et defensatus ab infestatione gentium diversarum. Aves autem descendentes supra corpora quae divisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris hujus pastum quemdam suum de carnalium divisione quaerentes. Quod autem illas abigebat Abram, significat etiam inter illas carnalium divisiones, veros usque in finem perseveraturos fideles. Sequitur:

(Vers. 12.) Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Significat circa hujus finem saeculi magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in Evangelio, Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV). Sequitur:

(Vers. 13. 14.) Dictumque est ad eum, Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et si bjicient eos servituti, et affligent eos quadringentis annis; verumtamen gentem cui servituti sunt ego judicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. De populo Israel, qui fuerat in Aegypto serviturus, apertissime prophetavit: non quod in eadem servitute sub Aegyptiis affligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum: quemadmodum scriptum est de Thare patre Abrahae, Et fuerunt dies Thare in Carra ducenti quinque anni: non quia ibi omnes transacti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic interpositum, Et in servitutem redigent eos et affligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem afflictione completus est, non quia ibi universus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint: sive ex hoc tempore computentur quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur autem, sicut superius jam diximus, ab anno septuagesimo quinto Abrahae, quando ad eum facta est ipsa promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti triginta anni; quorum Apostolus ita meminit, Hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos triginta annos facta est lex, non infirmat, ad evacuandam promissionem (Gal. III). Jam ergo isti quadringenti triginta, quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius; quanto magis cum aliquot jam ex isto numero praeterissent, quando illa in visu demonstrata et dicta sunt Abrahae; vel quando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post viginti quinque annos, cum jam ex istis quadringentis triginta, quadringenti quinque remanerent, quos Dominus quadringentos voluit nominare. Sequitur:

(Vers. 15, 16.) Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem quarta revertentur huc. Necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus. Replica genealogiam Levi: Levi genuit Chaath, Chaath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Phinees. Chaath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. A Chaath usque ad Eleazar computantur generationes quatuor; licet quidam velint ab Amram incipere, et ad Phinees, ut nos in Eleazar fecimus, pervenire. Si volueris disparem numerum ostendere, quo modo secundum quintam generationem egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Judae ordo numeretur: Judas genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon (Matth. I). Phares cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum. Naason princeps tribus Juda in deserto describitur, cujus filius Salmon terram repromissionis introivit. Computa a Phares usque ad Naason, et invenies generationes quinque. Sequitur:

(Vers. 17.) Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa; et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Significat jam in fine saeculi per ignem judicandos esse carnales: sicut enim afflictio civitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est, propinquante jam fine saeculi, sic ad solis occasum, id est, ad ipsum jam finem significatur isto igne dies judicii, dirimens carnales, per ignem salvandos et in igne damnandos. Sequitur:

(Vers. 18 seqq.) In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus, dicens, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten, Cinaeos, et Zenezaeos, et Cethmonaeos, et Ethaeos, et Pherezaeos, Raphain quoque, et Amorraeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Hiebusaeos. Deinde testamentum factum ad Abram, terram Chanaan proprie manifestat, et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est, Nilo; sed a parvo, qui dividit inter Aegyptum et Palestinam, ubi est civitas Rinocorura. Sequitur:

(Cap. XVI.--Vers. 1 seqq.) Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos, sed habens ancillam Aegyptiam, nomine Agar, dixit marito suo, Ecce conclusit me Deus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperat in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem, qui ingressus est ad illam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Quod autem attinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae, quia jam adoptionis cogitatione sublata, cum de seipso semen speraret Abram: restabat incertum utrum ex Sara an ex alia; quod illi Deus occultare voluit, donec ex ancilla vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum si videns sterilem uxorem ac cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae cupiditati cessit, sed conjugali potestati obtemperavit? Usus est ea Abram ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius obediens; conjugique suae sterilitatis credidit esse solatium, si secundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum; et eo jure quo dicit Apostolus, Similiter et vir non habeat sui corporis potestatem, sed mulier (I Cor. VII): uteretur ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciviae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur: ab utroque non culpa luxus, sed naturae fructus exquiritur. Sequitur:

(Vers. 5.) Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me. Ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. Cui respondit Abram, Ecce ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Denique cum ancilla gravida, domina sterili superbiret, et hoc Sara muliebri suspicione viro potius imputaret, etiam sibi demonstravit Abram non se amatorem servum, sed liberum fuisse genitorem; et in Agar Sarae conjugis pudicitiam custodisse, nec voluntatem suam, sed ipsius implevisse; accepisse, nec petisse; accessisse, nec cessisse; seminasse, nec amasse. Ait enim, Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea ut libet. O virum viriliter utentem feminis, conjuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter! Sequitur:

(Vers. 6, 7.) Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. Cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via in deserto Sur. Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire festinabat. Sur ubi invenit angelus ancillam Sarae Agar, situm est inter Cades et Barath; extenditur autem desertum usque ad mare Rubrum, quod ad Aegypti confinia pervenit. Porro Cades solitudo est super urbem Petram. Sed et Scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Dixitque angelus Domini, Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu ipsius. Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. Ecce, inquit, concepisti, et paries filium, vocabisque nomen ejus Ismahel: eo quod audierit Deus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo; manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione fratrum suorum figet tabernacula. Ismahel interpretatur exauditio Dei. Contra faciem fratrum suorum habitabit, significavit semen ejus habitaturum in eremo, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur, incursant, et impugnantur ab omnibus. Sequitur:

(Cap. XVII.--Vers. 1 seqq.) Peperitque Agar Abrahae filium, qui vocavit nomen ejus Ismahel. Septuaginta et sex annorum erat, quando peperit ei Agar Ismahelem. Postquam natus est Ismahel ex Agar, in quo putare posset Abram impletum quod promissum fuerat, cum sibi vernaculum suum adoptare voluisset, Deo dicente, Non hic erit haeres tuus, sed qui exiet de te, ille erit haeres tuus; hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, jam cum esset annorum nonaginta novem apparuit ei Deus et dixit illi. Ego Deus omnipotens; ambula coram me, et esto perfectus; ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abram pronus in faciem suam; dixitque ei Deus, Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te, faciamque te crescere vehementissime. Dicunt autem Hebraei quod in nomine suo, Deus quod apud illos tetragrammatum est, he litteram Abrahae et Sarae addiderit; dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus; et postea vocatus est Abraham, quod transfertur pater multorum: nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare cum apud Graecos et nos, a littera videatur addita, nos he litteram Abrahae additam dixerimus; idioma enim linguae illius est, per he quidem scribere, sed per a legere, sicut e contrario; a litteram saepe per he pronuntiant. Sequitur:

(Vers. 7, 8.) Et ponam in gentibus reges, qui ex te egredientur; et statuam pactum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus, et semini tuo post te; daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. Si quem vero movet quod dictum est, Et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae in possessionem aeternam, quomodo accipiatur impletum, sive adhuc exspectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graece dicitur in illorum lingua αἰώνιον, et aut non habet finem, aut usque in hujus saeculi tenditur finem. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Dixit iterum Deus ad Abraham, Et tu custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. Hoc est pactum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Cirumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis mei inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra; eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. Masculus cujus praeputii caro non fuerit circumcisa, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Notandum quod ubicumque in Graeco, testamentum legimus, in Hebraico sermone foedus, sive pactum habetur. Multa quippe appellantur testamenta Dei, exceptis illis duobus magnis, et vetere et novo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II). Cum enim lex evidentior postea data sit, et dicit Apostolus, Ubi autem non est lex, non est praevaricatio (Rom. IV): quo pacto, quod in psalmo legitur, verum est, Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae (Ps. CXVIII) nisi quia omnes legis alicujus praevaricatores sunt rei, qui aliquo pacto tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur, non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur? profecto eo modo qui sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut verum sit utrumque quod scriptum est, et, Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae; et, Ubi lex non est, nec praevaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit, et non immerito parvulum, propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet, sic intelligenda sunt haec verba divina, tamquam dictum sit: Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere ejus, quia testamentum Dei dissipavit: quasi non nisi de ista circumcisione intelligi cogeret. Nunc vero quoniam expressit cujusmodi pactum parvulus dissipaverit, liberum est intelligere de illo pacto dictum, cujus dissipatio pertinere possit ad parvulum. Si autem hoc quispiam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea pactum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipaverit parvulus, quaerat locutionis aliquem modum quo non absurde possit intelligi ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen est in illo dissipatum. Verum sic quoque animadvertendum est nulla in se negligentia injuste interire incircumcisi animam parvuli, nisi originalis obligatione peccati. Dixit quoque Deus ad Abraham, Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram; et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum. Errant qui putant primum Sarram, per unum r scriptum, et postea alterum r additum; et quia r apud Graecos centenarius numerus est, multas super ejus nomine ineptias suspicantur: cum utique utcumque volunt ei vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit: nemo autem altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai igitur primum vocata est per sin, res, joth. Sublato ergo joth, id est, i, elemento, addita est e littera, quae per a legitur; et vocata est Saraa. Causa autem nominis immutati haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, unius tantummodo domus mater familiae: postea vero dicitur absolute, princeps, omnium quippe gentium futura jam princeps. Sequitur:

(Vers. 16.) Eritque in nationes populorum, et reges gentium orientur ex eo. Quo modo dictum est ad Abraham de filio ejus, Et reges gentium ex illo erunt? Utrum quia pervenit secundum regna terrena; vel secundum Ecclesiam accipi debet? an propter Esau etiam ad litteram contigit? Sequitur:

(Vers. 17.) Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo, Putas si centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? ambo enim seniores erant, sicut Scriptura testatur; sed illa etiam sterilis, et cruore menstruo jam destituta: propter quod jam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita provectioris aetatis, ut ei solita muliebria adhuc fluant, de juvene parere potest, de seniore non potest; quamvis adhuc possit ille senior de adolescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarae de Cethura potuit, quia vividam ejus invenit aetatem. Hoc ergo est quod mirum commendat Apostolus, et ad hoc dicit Abrahae jam fuisse corpus emortuum (Rom. IV), quoniam non ex omni femina, cui esset adhuc aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid emortuum corpus intelligere debemus non ad omnia: nam si ad omnia, non jam senectus vivi, sed cadaver est mortui. Quamvis etiam sic solvi possit quaestio ista, quod de Cethura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi videtur illa, quam secuti sumus hujus quaestionis solutio praeferenda: quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri de nulla potest femina gignere, non tunc quando adhuc tamdiu vivebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis. Sequitur:

(Vers. 18 seqq.) Dixitque Abraham ad Dominum, Utinam Ismahel vivat coram te! Et ait Dominus ad Abraham, Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac; et statuam illi pactum meum in foedus sempiternum et semini ejus post eum. Super Ismahel quoque exaudivi te. Ecce benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde. Duodecim duces generabit, et faciam eum in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Sciendum tamen quod quatuor in veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis antequam nascerentur vocati sunt, Ismahel, Isaac, Sampson et Josias. Hic apertiora promissa sunt de vocatione gentium in Isaac, id est, in filio promissionis, quo significatur gratia non natura: quia de sene et anu sterili promittitur filius: quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur, ubi tamen evidens Dei opus est, vitiata et cessante natura, ibi evidentius intelligitur gratia. Sequitur:

(Vers. 22 seqq.) Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ad Abraham. Tulit autem Abraham Ismahelem filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctosque mares ex omnibus viris domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum, statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. Nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui; et Ismahel filius ejus duodecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. Eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius ejus, et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt. Si enim Adam pactum Dei custodisset, non Abraham pactum hoc accepisset; sed quia ille in hoc membro culpam inobedientiae primum agnovit, decuit ut iste in hoc membro signum obedientiae secundo accepisset; ut ostenderet obedientes quandoque generare filios ad vitam, dum olim praevaricatores generaverint ad mortem; et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ita et nunc imperata est circumcisio, quando de Sara promissus est filius; et quod omnes non solum filios, verum etiam servos vernaculos et emptitios circumcidi jubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur: quid enim aliud circumcisio significat, quam naturam ex vetustate renovatam? et quid aliud quam Christum octava dies significat, qui hebdomada completa, hoc est, post sabbatum resurrexit? Parentum mutantur nomina, omnia resonant novitatem, et in Testamento veteri obumbratur novum: quid est enim quod dicitur, Testamentum vetus, nisi occultatio? et quid est aliud, quod dicitur novum, nisi veteris revelatio? Risus Abrahae, exsultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis: verba quoque ejus illa in animo suo. Si mihi centenario nascetur filius, et si Sara nonagenaria pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Ideo pro gaudio ridentis Abrahae, filius dictus Isaac, id est, risus; risus enim iste in bono accipi debet. Sequitur:

(Cap. XVIII.--Vers. 1 seqq.) Apparuit autem ei Deus in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei; cumque levasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursus eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terra, et dixit, Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros; requiescite sub arbore; ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui responderunt, Fac ut locutus es. In tribus viris quos dubitandum non est angelos fuisse, quamvis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, asserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse visibilem. Est quidem divinae potestatis et invisibilis, incorporalis immutabilisque naturae, sine ulla etiam sui mutatione, etiam mortalibus aspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est. Quid autem sibi subditum non est? Verumtamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia cum tres vidisset, ad Deum singulariter est locutus, cur non et illud advertunt duos ex eis venisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum eum appellans; et intercedens ne simul justum cum impiis Sodomitis perderet; illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in colloquio suo cum illis singulariter Dominum appellet? Nam cum illis pluraliter dixisset, Ecce, Domini, declinate in domum pueri vestri, et caetera, quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur, Et tenuerunt angeli manum ejus, et manum uxoris ejus, et manus duarum filiarum ejus; ideo quod Dominus parceret illis. Sequitur:

(Vers. 6 seqq.) Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei, Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit, et coxit illum; tulitque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis; ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Tria sata, tres amphorae sunt, ut idem mysterium et hic et in Evangelio, ubi mulier tria sata fermentare dicitur, cognoscamus. Quaeritur, si angelos intelligebat, quo modo eos potuit ad hanc humanitatem invitare: quae refectioni mortalis carnis necessaria est, non immortalitati angelorum? Quoniam certo et omnimodis inviolabili munere immortalitatis induti, non, nisi vellent, possibilitate, non necessitate comederunt: non quia indigebant, sed quia volebant, ut hominibus congruerent, quadam humanitate fecerunt. Neque in phantasmate credendum est eos apparuisse, quando eos homines hospitio receperunt: non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus aufertur. Tabernaculum autem illud Abrahae, typum habuit terrenae Hierusalem: ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt; ubi et primum Dominus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem viris qui venerunt ad illum, Domini Christi praenuntiabatur adventus, cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysem et Eliam accipiunt, unum priscae legislatorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit, alium qui in fine mundi venturus est, denuntiaturus secundum adventum Christi, atque ejus Evangelium Judaeis praedicaturus. Unde et in monte dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo Moyses et Elias cum eo ab apostolis visi sunt (Marc. IX). Quod vero Abraham tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet et salvatorem ostendens, cujus jam adventum est praestolatus, juxta quod in Evangelio Dominus ait, Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Joan. VIII): tunc enim futurum aspexit mysterium sacramenti, unde et pedes eorum lavit, ut in extremo mundi, lavacri, purificationem demonstraret futuram; pedes enim novissima significant: siquidem et convivium praeparat, vitulum scilicet saginatum. Iste autem vitulus tener et saginatus, Domini Jesu Christi est corpus. Iste est etiam Domini vitulus, qui propter salutem credentium ad arborem crucis est immolatus. Hic est vitulus Dominici corporis, qui in Evangelio pro peccatore occiditur filio. Sed et butyrum et lac cum carne vituli apposuit. Lac quippe legis habuisse figuram Apostolus noster annuntiat dicens, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis, nec adhuc quidem potestis (I Cor. III); tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de uberibus duarum tabularum expressum, hoc est, testamentum fidei: necdum enim poterant, propter infantiam sensus, evangelicae doctrinae solidam et robustam escam accipere. Butyrum autem tenerrimum et pinguessimum Evangeliorum est testimonium, quod veluti oleum fidelibus in signum datur. Sed proinde vitulum cum lacte et butyro Abraham ad edendum apposuit, quia nec corpus Domini, quod est vitulus, sine lacte legis, nec lac legis sine butyro, hoc est, sine Evangelii testimonio esse potest. Tria autem sata, unde Sara panes subcinericios fecit, tres filios Noe indicaverunt, ex quibus omne genus hominum natum est, qui divinae Trinitati credentes, ex aqua baptismatis per Ecclesiam, cujus imago Sara erat, conspergendi essent, et in uno pane Christi corporis redigendi. Haec sunt illa tria sata, quae mulier in Evangelio dicitur fermentasse. Azymi autem panes idcirco, quod sine fermento malitiae, et sine languore nequitiae, sine fermento doctrinae oporteat esse credentium unitatem. Subcinericii autem ideo ut per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapore decocti, velut esca bene placita Deo acceptabiles efficerentur. Sub arbore autem eos sedisse, passionis Dominicae erat signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Cumque comedissent, dixerunt ad eum, ubi est Sara uxor tua? At ille respondit, Ecce in tabernaculo est. Cui dixit, Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi: erant enim ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. Quae risit occulte, dicens, Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Dixit autem Dominus ad Abraham, Quare risit Sara dicens, Num vere paritura sum anus? Numquid Deo est quidquam difficile? Juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Quaeritur quare Saram redarguat Dominus, cum et Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis; et ab illo hoc dijudicari potuit, qui corda hominum novit. Sequitur:

(Vers. 15.) Negavit Sara, dicens, Non risi, timore perterrita. Quo modo intelligebat Abraham Deum esse qui loquebatur cum eo, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, nisi forte Sara homines eos esse putabat. Abraham vero Deum intelligebat, quibusdam divinae majestatis existentibus et apparentibus signis? Sequitur:

(Vers. 16, 17.) Cum ergo exissent inde viri, direxerunt oculos suos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos, dixitque Dominus, Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? Et hic duo illa brevissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem, et omnes gentes secundum fidem. Scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant justitiam et judicium, ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam obedientiam justitiae filiorum ejus, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur. Sequitur:

(Vers. 20 seqq.) Dixit itaque Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorraeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis: descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est, ita ut sciam. Verba haec non dubitantis quid horum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipere debemus. Peccatum cum voce est culpa in actione; peccatum cum clamore est culpa cum libertate et jactantia. Quod autem dixit, Descendam, et videbo, et caetera hujusmodi, omnipotens itaque Dominus omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, mox facinorosos percutit atque ille patiens et mitis, ille de quo scriptum est, Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas omnia: cum in tanto crimine involutos invenisset, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii praevenit. Ecce malum quasi cum difficultate credidit, cum audivit; et tamen sine tarditate percussit, cum cognoscendo reperit: ut nobis videlicet daret exemplum quod majora crimina et tarde credenda sunt, cum audiuntur, et citius punienda, cum veraciter agnoscuntur. Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam, Abraham vero adhuc stabat coram Domino; et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? Si quinquaginta fuerint inventi justi in civitate, peribunt simul, et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo? Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio. Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem justi, speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco in quo vel decem justi fuerint. In qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur; verumtamen de Sodomis potuit sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi esse posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum: non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, nec cum illis perdere justos, cum posset justis inde liberatis reddere impiis digna supplicia; sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illorum, dixit, Si decem ibi invenero, parcam universae civitati - tamquam si diceret, Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere. Quare Abraham se pulverem dixit esse et cinerem, dum tantas promissiones accepit a Deo, nisi ut sublimitatem promissionum humilitatis temperaret subjectione? Aperte enim intelligitur in quo loco se posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despexit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est, qua poena illi feriendi sunt qui ad summum non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Sed quid significat quod a quinquaginta justis usque ad decem, si invenirentur in Sodomis, dixit Dominus urbem esse salvandam? Numerum quippe quinquagenarium propter poenitentiae signum posuit, si forte converterentur et salvarentur; quinquagenarius enim numerus, semper ad poenitentiam refertur. Unde et David in eorum numero psalmum scripsit poenitentiae. Proinde quando aspicit Deus delinquentium vitam nequaquam velle reverti ad poenitentiam, quam quinquagenarius numerus figurat, confestim ardorem immoderatae luxuriae compescit igne gehennae. Usque ad decem autem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, iste non perit. Denarii enim numeri figura crucem Christi demonstrat. Sequitur:

(Cap. XIX.--Vers. 1 seqq.) Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Quos cum vidisset, surrexit, et ibat obviam eis; adoravit pronus in terra, et dixit, Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi; lavate pedes vestros, et mane proficiscimini in viam vestram. Qui dixerunt, Minime; sed in platea manebimus. Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. Valde enim credendum est quod et Abraham in tribus, et Loth in duobus viris. Domiminum agnoscebant; cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur: neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus, et humana refectione indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis aliquid esset divini fulgoris, sicut esse assolet in prophetis, ut ii qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent: atque ideo et ipsos aliquando pluraliter, et in eis Dominum aliquando singulariter adorarent. Angelos autem fuisse Scriptura testatur, non solum in hoc Genesis libro, ubi haec gesta narrantur, verum et in Epistola ad Hebraeos, ubi cum hospitalitas laudaretur. Per hanc, inquit, etiam quidam nescientes, hospitio receperunt angelos (Hebr. XIII). Idcirco autem angeli, quasi hospites coacti domum Loth introire dicuntur, ut tentata esset charitas Loth, probata et remunerata: ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum angeli ingressi sunt ad liberandum. Clausas vero domos hospitibus, ignis in eis ingressus est ad perdendos peccatores, et idcirco hospites non sunt evitandi, sed ultro invitandi. Sequitur:

(Vers. 4 seqq.) Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum, a puero usque ad senem, omnis populus simul; vocaveruntque Loth, et dixerunt ei, Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? Educ illos huc, ut cognoscamus eos. Egressus ad eos Loth, post tergum occludens ostium, ait, Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere; habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et abutimini eis, sicut placuerit vobis: dummodo viris istis nihil mali faciatis: quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. Quo modo prostituere volebat filias suas ad compensationem, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur: utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumcumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat? an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit, quia hoc dixerit, merito quaeritur, et nimium periculosissime admittitur haec compensatio; si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tantum malum permotae, nullo modo imitanda est. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Vimque faciebant Loth vehementissime. Jam prope erat ut infringerent fores. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Loth, clauseruntque ostium; et eos qui erant foras, percusserunt caecitate, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Non immerito monet quo modo potuerunt deficere quaerendo ostium; si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent: hoc enim modo sua calamitate turbati, ulterius ostium non requirebant. Hac aorasia et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum. Sequitur:

(Vers. 12 seqq.) Dixerunt autem ad Loth, Habes hic tuorum quempiam generum, aut filios, aut filias? Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac; delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. Quia clamor peccantium in coelum ascendisse dicitur, idcirco de coelo puniendi erant. Egressus est itaque Loth, et locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit, Surgite, et egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes, Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Quod quaeritur, Et locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, quae postea duae filiae Loth virgines fuisse dicuntur, de quibus et ipse dudum ad Sudomenos dixerat. Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum; et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos: nonnulli arbitrantur illas, quae viros habuerunt, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae virgines fuerunt: quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est, in qua scribitur, Egressus est Loth, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias ejus. Nondum ergo virgines filiae matrimonio fuerant copulatae. Sequitur:

(Vers. 16 seqq.) Dissimulante illo apprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus, eo quod Dominus parceret illi, et eduxerunt eum, posueruntque extra civitatem; ibi locuti sunt ad eum, Salva animam tuam. Noli respicere post tergum; nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Dixitque Loth ad eos, Quaeso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum: est civitas hic juxta, ad quam possum fugere; parva est, et salvabor in ea. Numquid non modica est, et vivet anima mea in ea? Dixitque ad eum, Etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Ardentem quippe Sodomam fugere est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium est, munditia continentium. Vel certe, quasi in monte sunt, qui etiam carnali copulae inhaerent; sed tamen extra suscipiendae prolis admixtionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare quid est nisi fructum propaginis in carne non quaerere? In monte stare est non carni carnaliter adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi usu solummodo debiti jura conservant, exiit quidem Loth Sodomam, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, tamen per veniam salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, in qua ab ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde et idem Loth ad angelum dicit, Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Numquid non modica est, et vivet anima mea in ea? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in actione hanc vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde recte per angelum ad eumdem Loth dicitur, Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es: quia videlicet cum Deo deprecatio funditur, nequaquam talium conjugum vita damnatur. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de coelo, et subvertit civitates has, et omnem circa regionem; universos habitatores urbium, et cuncta terrae viventia. Cur sulphureo igne puniebantur, nisi ut putidissimus libidinis ardor putidissimo flammarum ardore puniretur? ut veniente imbreo igne de coelo, tota illa regio in cinerem verteretur, ubi stupra in masculos in tantem consuetudinem convaluerant, quanta jam nostro tempore gentes impias licenter videmus perpetrare. Verum et hoc eorum supplicium, specimen futuri judicii divini fuit. Quaeri etiam potest quare diebus Noe peccatum mundi aqua ulciscitur, hoc vero Sodomitarum igne punitur, nisi quia illud naturale libidinis cum feminis peccatum quasi leviori elemento damnatur; hoc vero contra naturam cum viris libidinis peccatum acrioris elementi vindicatur incendio; et illic terra aquis abluta revirescit, hic flammis cremata aeterna sterilitate arescit. Quod prohibiti sunt qui liberantur ab angelis retro respicere, scilicet quia non est animo redeundum ad veterem vitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum evadere judicium cogitamus. Denique uxor Loth ubi respexit, remansit, et in salem conversa omnibus fidelibus quoddam praestituit condimentum, quo sapiant aliquid unde illud caveatur exemplum. Sequitur:

(Vers. 27 seqq.) Abraham vero mane consurgens ubi steterat prius cum Domino intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra, quasi fornacis fumum; cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus est Abrahae, et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat. Commendat Scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Loth, ut intelligamus justum Loth dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari. Sequitur:

(Vers. 30.) Ascenditque Loth de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo: timuerat enim manere in Segor, et mansit in spelunca ipse et duae filiae ejus. Mirum si ipse mons est in quem sponte ascendit, quo, monente Domino ac imperante, ascendere noluit. Quaeritur quare cum primum fugae montis Segor praetulerit, et eam in habitaculum suum voluerit liberari, nunc de Segor ad montem migret. Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terrae motu subruta, Vala primum, postea Salisa appellata sit; ipsa est et Vala, quae nunc Zoara nuncupatur: imminet autem mari Mortuo, et apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. Nullum autem moveat quod Segor eadem quae Zoara dicitur, cum idem nomen sit parvulae vel minoris; sed Segor Hebraice Zoara et Syriace nuncupatur; Vala autem interpretatur absorpta; timueritque Loth, dicens, Ne forte apprehendat me malum in ea: quia si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari et hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse praecipitium: qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio erutum utique de eo quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Dixit major ad minorem, Pater noster senex est, nullusque virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae; veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. Dederuntque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est ad eum major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando occubuit filia, nec quando surrexit. Altera quoque nocte dixit major ad minorem, Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut servemus semen de patre nostro. Videtur namque filias Loth audisse quaedam de consummatione saeculi, quae immineret per ignem, sed tamquam puellas non intelligere perfecte quae didicerant. Nescierunt quod, Sodomitis igne vastatis, multum adhuc spatium integrum resideret in mundo; suspicatae sunt tale aliquid factum, quale audierant in temporibus Noe, et ob reparandam mortalium posteritatem, solas se esse cum patre sene reservatas. Recuperandi igitur humani generis desiderium suum, atque instaurandi saeculi ex sese dandum opinantur exordium; et quamvis grande eis crimen videretur furari concubitum patris, gravior tamen eis videbatur impietas, si humanae, ut putabant, posteritatis spes, servata castitate, deleretur. Propter hoc ergo consilium ineunt minore, ut arbitror, culpa, spe tamen agumentoque majore, patris moestitiam vel rigorem vino emolliunt et resolvunt, singulis ingressae noctibus singulae, concipiunt ab ignorante conceptum, nec ultra repetunt. Ubi hic libidinis culpa, ubi incestus crimen arguitur? Quomodo ergo dabitur vitio, quod non iteratur in facto? Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent posse invenire alios viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, cum patre dormierunt. Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent, ut scriptum est: Inebriaverunt eum vino, et nescienti se miscuerunt, Quapropter culpandus est quidem, nec tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas: nam et hanc lex aeterna condemnat, quia cibum et potum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est ebrius, nec quisquam aliquando ebrius, consequenter ebriosus est, tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis, at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro porrigentibus consentiret aut crederet, nisi ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam ipsas tandem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne biberent, sed etiam talem tribus illis adhibere consolationem, quo modo virum justum decuerit, non videmus; an aliqua Sodomitarum arte pessima, etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante vel potius de ignorante committerent. Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Sequitur:

(Vers. 36 seqq.) Conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo, peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon; ipse est pater Ammonitarum usque hodie. Moab interpretatur, ex patre; Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sit sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon vero, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. Deus ergo, qui novit et de hominis opere nalo facere opera bona, gentes quas voluit ex illo emine propagavit. Prodidit quippe ista per Scripturas suas, non facienda praecepit, et cavenda admonuit, non posuit imitanda. Nam et quinque civitates, quae imbribus igneis conflagratae sunt illud (nisi fallor) significant, quod omnes qui quinque sensus corporis sui libidinose tractaverint, in illo futuro incendio crematuri sint. Loth autem, frater Abrahae, justus et hospitalis in Sodomis, et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere, typum gestavit corporis Christi, quod in omnibus sanctis, et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in fine saeculi liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Sed aliud genus hominum in ejus uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur (Philipp. III). Unde et ipse Dominus, Nemo, inquit, imponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX). Neque illud exemplum tacuit, quo nos tamquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum, Mementote uxoris Loth. Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt; non illud, quod a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae legis videtur gestasse personam, cum quidam ex illa procreati, et sub lege positi, male intelligendo, quodam modo inebriant eam, qua non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, ait Apostolus, si quis ea legitime utatur (I Tim. I). Nec ideo tamen hoc factum, vel ipsius Loth, vel filiarum ejus justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret: aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud Deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam aliquid inde monstraret pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est; cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est. Sequitur:

(Cap. XX.--Vers. 1 seqq.) Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatus est in Geraris. Dixitque de Sara uxore sua, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis, et ait ei, En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. Abimelech vero non tetigit eam. Et ait, Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? Nonne ipse dixit, Soror mea est; et ipsa ait, Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum feci hoc. Quaeri potest quo modo adhuc in illa aetate propter Sarae pulchritudinem Abraham periclitari metuebat, sed magis formae illius vis admiranda est, quae adhuc adamari poterat; et ideo fecit in Geraris apud regem Abimelech quod in Aegypto de conjuge sua fecerat, eique intacta similiter reddita est, Sequitur:

(Vers. 6, 7.) Dixitque ad eum Deus, Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. Nunc igitur redde uxorem viro suo, quia propheta est, et orabit pro te, et vives; si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris, tu et omnia quae tua sunt. Quod ait Deus ad Abimelech propter Saram, Et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abrahae esse, quam putabat ejus esse sororem, advertendum est et notandum in Deum peccari quando talia committuntur quae putant homines leviter habenda tanta in carne peccata. Quod autem dixit ei, Ecce tu morieris, etiam hoc notandum est, quo modo dicat Deus tamquam praedicens sine dubio futurum, quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caveatur. Sequitur:

(Vers. 8 seqq.) Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos, et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque omnes viri valde. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti nobis. Respondit Abraham, Cogitavi mecum, dicens, Forsitan non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. Alias autem vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae. Quia de patre soror erat Abrahae, de quo propinqua ejus erat, id est, fratris filia erat, non sororis; necdum illo tempore tales nuptiae lege prohibitae: viri sorores suas conjuges acceperunt. Quod profecto quanto est antiquins, compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius, religione prohibente. Tulit igitur Abimelech oves et boves, servos et ancillas, et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam, et ait. Terra coram vobis est: ubicumque tibi placuerit, habita. Sarae autem dixit, Ecce dedi mille argenteos fratri tuo; hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris, mementoque te esse deprehensam. Quod autem justum et fidelem virum matrimonii sui infamosissimum nundinatorem appellat Faustus Manichaeus: Abraham avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram conjugem, suam mentitam sororem, quia erat pulcherrima, ad concubitum asserit venditasse, non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen: hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recta facta discernere, quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus fiduciae, vitium putatur audaciae: quaecumque similiter objiciuntur, quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus; neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti, sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cujus animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienige nis atque impiis captiva possideretur: certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit. Abimelech autem in somno commonitus et edoctus similiter fecit. Jam vero in hac re gesta atque in divinis libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula aut ruga. In gloria quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus, honor sit viro ejus: sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur, eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum, O pulchra inter mulieres (Cant. I), ipsius pulchritudinis merito reges offerant munera. Sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit: est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret verbo Dei, ut sint duo in carne una, quod magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes. V). Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est, nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam praecipuo viro suo cohaeret subdita, nisi cum violare tentavit, et ut divino testimonio per fidem matrimonium cessit; correctumque etiam in posterioribus regibus; muneribus hanc honoravit, quam corruptioni suae subdere in prioribus non evaluit: nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur. Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de matre, non terrenae generationis, quae evacuabitur, sed gratiae coelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur, secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate, ut filii Dei vocemur et simus; neque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo Patre accepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus enim est Pater vester, qui in coelis est (Matth. XXIII). Cujus rei praebuit exemplum, quando ipse ait, Quae mihi mater? aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos, ait, Hi sunt fratres mei (Marc. II). Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit, Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est (Ibid.). Tamquam diceret: De Deo Patre hanc cognationem appello, non de Synagoga matre: ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum, non ad temporalem, ut vocarem, mortalis effectus sum. Quod ergo Ecclesia cujus uxor sit, occultatur alienigenis, cujus autem soror, non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo amma humana verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et apertius dici potest, cum sit aliud Deos, ista creatura: secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione conjuncti sunt Christus et omnes sancti, gratia scilicet divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et cautius auditur: nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt; sponsus autem in eorum societate nullus illorum est. Proinde Christum quam excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem, multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam Deus esset, ignoraverunt. Hinc et Jeremias, Et homo est, inquit, et quis cognoscet eum? Et homo est, quia proditur, quod frater est; et quis cognoscet eum? quia occultatur quod sponsus est.

(Cap. XXI.--Vers. 1 seqq.) Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit quae locutus est; concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus; vocavitque Abraham filium suum, quem genuit ei Sara, Isaac; et circumcidit eum octava die, sicut praeceperat ei Deus, cum centum esset annorum. Hac quippe aetate patris natus est Isaac. Natus est autem Abrahae, secundum promissionem Dei, de Sara filius, eumque nominavit Isaac: riserat enim et pater, quando promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres viros iterum promissus est, dubitans in gaudio, quamvis exprobrante angelo. Quod risus ille etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmatus est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Significatum est autem magnum sacramentum in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismahel; alter est autem de Sara libera, secundum promissionem natus: uterque quidem de semine Abrahae, sed illum genuit demonstrans consuetudo naturae; illum vero dedit promissio significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur. Sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod ingratis hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit filium dari quemadmodum naturae non debebatur excursus: negat enim natura jam filios tali commixtione maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarae in illa jam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic affectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato vitiata, ac per hoc jure damnata, nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac per repromissionem natus filios gratiae, cives civitatis liberae, socios pacis aeternae. Sequitur:

(Vers. 6, 7.) Dixitque Sara, Risum mihi fecit Deus, quicumque audierit conridebit mihi. Rursumque ait, Quis auditurus crederet Abraham, quod Sara lactaret ei filium, quem peperit ei jam seni? Isaac interpretatur Risus, non ad irridendi opprobrium, sed ad celebrandum gaudium pertinebat, quod nato Isaac, et eo nomine vocato Sara monstravit; ait quippe, Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sequitur:

(Vers. 8.) Crevit itaque puer, et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Cur Abraham nec die quo natus est filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecit? quod nisi ad aliquam significationem spiritalem referatur, nulla solutio quaestionis est, tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritalis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritalis, id est, non talibus qualis dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III). Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac, dixit ad Abraham, Ejice ancillam hanc et filium ejus, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puerum et super ancillam tuam; omnia quae dixerit tibi Sara. audi vocem ejus, quia in Isaac vocabitur tibi semel. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur, sive quod idola de luto fecerit, sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis loco sibi et ludo primogenita vindicaret, et ideo apparet illum ludum pugnam fuisse. Quod quidem Sara audiens, non tulit, et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis, Ejice ancillam hanc cum filio suo; non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Quare autem contristatus sit Abraham, cum ista fuerint prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sara? Sed intelligendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum, illum vero quem de hoc postea Dominus instruit paterno affectu pro filio fuisse commotum, vel ambos nescisse prius quidnam illud esset, et per Saram nescientem hac prophetia doctum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam. Sequitur:

(Vers. 13.) Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Notandum quod et Ismahel dictus sit a Deo, semen Abrahae: sed aliter Ismahel, aliter Isaac, propter illud quod docet Apostolus, quod dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen: id est, non filii carnis, sed filii promissionis deputabuntur in semine (Rom. IX). Sequitur:

(Vers. 14 seqq.) Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismahel; et post ablactationem ejus, iste cum matre expellitur, quinto ablactationis anno tempus statutum. Nos igitur post decem et octo annos, Ismahel supputamus ejectum esse cum matre, et non convenire jam adolescentem juvenem matris sedisse cervicibus. Et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manu ejus eum tradidit vel commendavit, et sic dimisit e domo. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum quae ibi erant, et abiit, seditque e regione procul, quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum. Et sedens contra levavit vocem, et flevit. Exaudivit autem Deus vocem pueri. Solet quaeri quo modo cum puer esset annorum octodecim, projecerit eum mater sub arbore, et ierit longe quantum potest arcus jacere, ne videret eum morientem? Quasi enim quem portabat, projecerit, ita videtur sonare quod dicitur; maxime quia sequitur: Flevit puer. Sed intelligendum est, projectum esse non a portante, sed ut fit, ab animo tamquam moriturum; neque enim quod scriptum est: Projectus sum a facie oculorum tuorum; portabatur, qui hoc dixit, et est in quotidiano loquendi usu, cum projici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Intelligendum est autem, quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium morientem siti deficientemque videret. Ille autem etiam illa aetate, quid mirum si matre diutius non visa, et tamquam perdita, eo loco ubi solus remansit, flevit? Quod ergo postea dicitur, Accipe puerum, non ut eum de terra velut jacentem tolleret, dictum est; sed ut ei conjungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem sicut erat, quod plerumque faciunt simul ambulantes cujuslibet aetatis. Nunc igitur quaerendum est cur antea voluit Sara maritum de ancilla suscipere filium, aut cur nunc cum matre jubet expelli domo, quod non zelo fecit accensa, sed mysterio prophetiae compulsa. Agar quippe, secundum quod ait Apostolus, in servitutem genuit populum carnalem; Sara vero libera populum genuit qui non est secundum carnem, sed in libertate vocatus est: qua libertate liberavit eum Christus. Hoc igitur mysterio figurabatur, priorem populum, in servitute peccatorum generatum, in domo Israel, id est, in Ecclesia, non manere in aeternum; neque esse haeredem vel consortem cultoribus Christi; nec cum filio nobili, id est, fideli populo, regnum coelestis gloriae possessurum. Cum ejiceret igitur Abraham Agar de domo, accepit panes, et utrem aquae dedit Agar, et imposuit super humeros ejus infantem, et dimisit eam. Exiens autem Agar errabat in solitudine, et cum morientem siti filium projecisset sub arbore, apparuit ei angelus Domini, et demonstravit ei fontem aquae, et potavit filium suum. Quid ergo significat quod exiens Agar infantem in humeros suos posuit, nisi quod peccator populus et insipiens cervicem matris suae Synagogae gravavit, cum dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. VII)? Panes autem hoc indicabant, quod vetus sacerdotium panes propositionis, sicut scriptum est, portaret secum, et veterascerent. Uter vero aquae qui defecit, Judaica purificatio significabatur defectura: sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua clausa, id est, in carne veteris hominis praevaricationis sententia damnata, quae nec refrigerium praestat, nec satiat sitim, sed aestu tepido vomitum facit. Quod vero errat Agar in solitudine cum filio suo, significat Synagogam cum populo suo expulsam de terra sua sine sacerdotio et sacrificio in toto orbe terrae, et vitam, quae est Christus, penitus ignorare. Quod filius illius siti deperit, ostendit eumdem populum nullam habentem spiritalem purificationem. Quod autem filium siti morientem sub arbore projecit, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, significat quosdam ex ipso populo ad umbram ligni crucis refugium perituros. Quod exclamat puer plorans, et exaudivit eum Deus, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, hoc pro illis dicitur qui ex Judaeis ad Christum convertuntur, ac flentes retroactos errores exaudiuntur, reseratisque oculis cordis vident fontem aquae vivae, id est, Christum Filium Dei, qui dicit: Ego sum fons aquae vivae; qui sitit veniat et bibat. Unde Ismahel exauditio interpretatur. Angelus autem iste similitudo est Eliae, per quem populus iste est crediturus, sicut per Malachiam dicitur: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios (Malach. IV). Verum quod statim vocavit angelus Domini Agar, dicens: Surge, tolle puerum, quia in gentem magnam faciam eum, hoc significabat, sive quod copiosius Judaeorum populus esset regnaturus in saeculum; sive quia coelestis regni gloriam consecuturi essent qui ex eis credidissent in Christo. Quod autem eumdem angelum qui loquitur ad Agar, prius angelum Scriptura pronuntiat, deinde Deum Filium Dei, eum fuisse credendum est qui per legem et prophetas semper locutus est, qui propter obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, Deus autem secundum naturam Patris, quia vere et ipse Deus sicut et Pater est. Sequitur

(Vers. 22 seqq.) Eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. Jura ergo per Dominum ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae, sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facias mihi et terrae in qua versatus es advena. Dixitque Abraham: Ego jurabo. Et increpavit Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi illius. Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit rem hanc, sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech, percusseruntque ambo foedus. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? At ille, Septem, inquit, agnas has accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque juravit. Et inierunt foedus pro puteo juramenti. Ubi hic legitur Puteus juramenti, in Hebraeo habetur Bersabee. Duplex autem causa est cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae susceperit, Septem enim dicuntur Sabee; sive quod ibi juraverint, quia juramentum Sabee similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra hoc nomen legimus, sciamus per prolepsim dictum esse, sicut et Bethel, et Galgala, quae utique usque ad tempus, quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. Quo modo ergo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar, si ante est ille fossus, quam illa expulsa: valde enim fieri potuit ut pecorum suorum causa longe a domo in qua cum suis habitabat, puteum foderet quem illa nesciret. Sequitur:

(Vers. 33, 34.) Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni, et fuit colonus terrae Philistinorum diebus multis. Quaeri potest, quo modo ad puteum juramenti nemus plantaverit Abraham, sive ut alia translatio dicit, Agrum, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat in haereditatem nec passum pedis: sed ea intelligenda est haereditas, quam Deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium pertinere, in quo fuerant agnae datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam juraverunt. Sequitur:

(Cap. XXII.--Vers. 1.) Tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. Quaeri solet quo modo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Jacobus, quod Deus neminem tentet: nisi quia locutioni Scripturarum solet dici tentat, pro eo, quod est, probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit, non intelligitur, nisi qua quisque peccato implicatur: unde Apostolus dicit: Ne forte tentet vos is, qui tentat (I Thess. III); nam et alibi scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII). Etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat: quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento eidem innotescant. Sequitur:

(Vers. 2.) Tolle filium tuum quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis, atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Notandum autem et ex prioribus, et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Hujus rei Scriptura testis est quae ait: Et fuit Abraham colonus terrae Philistinorum diebus multis: et dixit illi Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac. Aiunt Hebraei hunc montem esse Moria, in quo postea templum conditum est in area Orne Jebusaei, sicut in Paralipomenon scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secunda die mensis in monte Moria (II Par. III), qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est Dabir, hoc est oraculum Dei, et lex et spiritus qui docet hominem veritatem, et inspirat prophetas. Quod vero ait, Offer eum in holocaustum, ut ex charitatis admonitione, et nominis recordatione tentationis pondus accumularetur, et paternus affectus torqueretur ex memoria promissionis, dum ante Deus dixit ad eum: In Isaac vocabitur tibi semen, quasi si ille occideretur, tota spes promissionum frustraretur. Numquam sane crederet Abraham, quod victimis Deus delectaretur humanis, quamvis intonante divino praecepto obediendum sit non disputandum. Verumtamen Abraham confestim filium cum fuisset immolaturus, resurrecturum credidisse laudandus est: quia per hunc oportebat impleri promissiones Dei, quem jubebat occidi. Sequitur:

(Vers. 3 seqq.) Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul, dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, ut consequenter illud die tertio pervenisse dicatur. Male igitur, qui Abraham putant illo tempore ad quercum Mambre habitasse, cum inde usque ad montem Moria vix unius diei iter plenum sit. Qui ideo triduani itineris mora eum immolaturus secum ducere jussus est, quatenus longitudine temporis tentationis quoque augeretur incrementum: nam per triduum iter protenditur, et per totum triduum crescentibus curis paterna viscera cruciantur, ut omni hoc spatio tam prolixo intueretur pater filium cibum cum eo sumeret, tot noctibus puer penderet in amplexibus patris, inhaereret pectori, cubitaret in gremio, quatenus per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii accumularetur. Sequitur:

(Vers. 6 seqq.) Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat ignem et gladium in manibus suis. Cumque pergerent duo simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna, ubi est victima holocausti? Dixit Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter, veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Si Abraham indubitanter firmo animo cogitabat mactare Domino puerum in holocaustum, quid est quod dixit pueris suis: Vos exspectate hic, ego et puer postquam adoraverimus revertemur ad vos? Vere indubitanti animo eum credebat resurrecturum, et ideo laudandus est, et in constantia offerendi, et in fide resuscitandi. Sciebat certissime Deum falli non posse, licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde et Paulus apostolus per spiritum Dei didicerat, quid animi haberet Abraham intra se, dum fidem ejus laudando dicit: Fide Abraham non haesitavit (Rom. IV), cum unicum offerret in quo acceperat promissiones, cogitans quia a mortuis eum resuscitare potens est Deus. Sequitur:

(Vers. 9.) Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum, extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium. Non haesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari poterat non speratus. Sequitur:

(Vers. 11, 12.) Et ecce angelus Domini de coelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Et ait ei: Ne extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam; nunc cognovi quod timeas Deum. Hoc est enim, nunc cognovi quod timeas Dominum, ac si dicat, Nunc te feci cognoscere. Sequitur:

(Vers. 13, 14.) Levavit Abraham oculos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio suo, appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur in monte, Dominus videbit. Hoc autem genus locutionis evidenter apparet ubi dicitur, Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt. Vidit pro eo quod est apparuit, hoc est, videri se fecit, significans per efficientem id quod efficitur. Sequitur:

(Vers. 15 seqq.) Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo, et non potius propter Deum? Ergo angeli nomine Dominus Jesus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus est magni consilii Angelus; aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam solet: nam in consequentibus hoc magis videtur apparere, ubi legitur, Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Saepe enim promiserat, sed numquam juraverat. Quid est autem Dei veri veracisque juratio, nisi promissi confirmatio, et infidelium quaedam increpatio? Nunc videamus quid sub hujus sacramenti lateat mysterio: iste enim Abraham quando filium suum unicum perduxit ad immolandum, habebat personam Dei Patris. Sed quid est quod eum senex suscipit? Non enim senescit Deus, sed ipsa praenuntiatio de Christo jam quodammodo senuerat quando natus est Christus: inchoata est enim ab Adam, ubi dictum est: Erunt duo in carne una (Gen. II); sacramentum illud magnum in Christo et Ecclesia (Eph. V); et completa est sexta aetate saeculi, quae senecta significatur Abrahae, quia ipsum sacramentum Dei jam longaevum erat; et senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum hoc idem significat, quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas autem ejus intimat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tamquam in Isaac omnes nati sumus, quem partum Ecclesiae in fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate prophetavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum quid imaginarie portendebat, inspiciendum est. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per illam immolationem figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicuti Abraham unicum et dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Deus Pater unicum Filium suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portabat, quibus erat imponendus, ita et Christus gestabat in humeris lignum crucis, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Judaeos figurabant, qui cum serviliter viverent, et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi, non intelligebant passionem Christi, ideo non pervenerunt ad locum sacrificii. Cur autem duo servi, nisi quia ipse in duas partes dividendus erat? quod factum est Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis, quibus etiam saepe per prophetam dicitur: Adversatrix Israel et praevaricatrix Juda (Jerem. III). Asinus autem ille insensata est stultitia Judaeorum: ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat. Jam quod dictum est eis, Exspectate hic cum asino, postquam adoraverimus revertemur ad vos; Apostolum audi dicentem: Caecitas, inquit, ex parte facta est in Israel (Rom. XI). Quid caecitas est? Exspectate hic cum asino, ut plenitudo gentium intraret, inquit, hoc est, postquam adoraverimus, ubi sacrificium crucis Dominicae impletum per gentes fuerit praedicatum, hoc est, ut plenitudo gentium intraret. Quid est, revertemur ad vos? Et sic omnis Israel salvus fieret. Triduum autem illud, quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi aetates significat; una ante legem, alia sub lege, tertia sub gratia. Ante legem ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem: inde jam a Domino et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate, quasi post triduum sacramentum sacrificii Christi completum est. Deinde Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Dominus in ligno suspensus cruci affigitur. Sed illud quod figuratum est in Isaac, translatum est ad arietem. Cur hoc, nisi quia Christus ovis? ipse enim filius, ipse agnus: filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille? Crux cornua habet, sic enim duo ligna compinguntur in se, cum speciem crucis reddunt. Unde scriptum est de eo: Cornua in manibus ejus sunt (Habac. III). Cornibus ergo haerens aries, Christum significat - crucifixum. Vepres autem spinae sunt. Spinae iniquos et peccatores significant, qui suspenderunt Dominum in cruce. Inter spinas itaque peccatorum Judaeorum suspensus est Dominus, sicut per Jeremiam idem dicit: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum, eumdem senserunt Christum, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio, dicitur ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes: quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps. XXI)? hoc enim quando factum est in psalmis sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quando Domini est regnum, etc. Immolato igitur Abraham ariete pro Isaac filio suo, vocavit nomen loci illius, Dominus videt, pro eo quod est Dominus videri se fecit, utique per incarnationem. Sequitur:

(Vers. 20 seqq.) His ita gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo, Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, Camuel quoque patrem Syrorum, et Chesdet, et Azau, Faldas quoque et Gethlafach, et Batuel, de quo nata est Rebecca. Istos octo genuit Melcha Nachor fratri Abraham. De Melcha uxore Nachor, filia Aran, natus est Hus, de cujus stirpe Job descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis hujus: Vir fuit in terra Hus nomine Job (Job. I). Male igitur quidam aestimant Job de genere esse Esau: siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, eo quod de Syro sermone translatus est, et quartus sit ab Esau, et reliqua quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, ex cujus genere fuit Balaam ille divinus, ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Eliu, primum vir sanctus, et propheta Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divino vocabulo privatur. Dicitur in eodem libro: Et iratus Eliu filius Barachiel Buzith (Id., XXXI): de hujus videlicet Buz radice descendit. Camuel vero pater est Damasci: ipsa enim Aaron vocatur, quae hic pro Syria scripta est, et ipso nomine legitur in Isaia. Non utique illi qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt: ex origine quippe illius Syri, Syrorum genus, longe postea propagatum est; sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narravit. Caseth quoque quartus, a quo Casdaim, id est, Chaldaei postea vocati sunt. Sequitur:

(Cap. XXIII.--Vers. 1, 2.) Vixit autem Sara centum viginti septem annis, et mortua est in civitate Arbe, quae est Ebron in terra Chanaan. Arbe in lingua Hebraea quatuor significat, quia ibi Abraham, Isaac et Jacob conditi sunt, et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu Nave libro apertius demonstratum est. Sequitur:

(Vers. 3 seqq.) Venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: Advena sum et peregrinus apud vos, date mihi jus sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. Responderuntque filii Heth: Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos; in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit, quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. Surrexitque Abraham, et adoravit populum terrae filios videlicet Heth (Deut. VI). Quaeritur quo modo scriptum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, cum Abraham quemdam populum gentium sic honoraverit, ut etiam adoraret. Sed animadvertendum est in eodem praecepto non dictum, Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dictum est, Illi soli servies. Nec moveat quod in alio loco in quadam scriptura prohibet angelus homines adorare se et admonet ut Dominus potius adoretur: talis enim apparuerat angelus, ut pro Deo posset adorari, et ideo fuerat corrigendus adorator. Tunc emit agrum Abraham in quo sepelivit uxorem suam Saram. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est collocatus, quando coepit ibi esse possessor, post mortem scilicet patris sui Thare, qui colligitur biennio ante Saram fuisse defunctus. Sed quid sibi vult, quod Sara in sepulcro duplici sepelitur, nisi quia anima quae saeculo moritur ut Deo vivat, gemina vitae requie suscipitur, id est, actione boni operis, et contemplatione divinitatis?

(Cap. XXIV.--Vers. 1 seqq.) Erat autem Abraham senex dierumque multorum, et Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque ad servum suum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam sub femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum inter quos habito, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris. Tradunt Hebraei quod in sanctificatione Abrahae, hoc est, in ejus circumcisione juraverit servus ejus: nos autem dicimus jurasse eum in semine Abrahae, hoc est in Christo, qui ex illo nasciturus erat, juxta Evangelistam Matthaeum loquentem, Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. II). Sequitur:

(Vers. 12 seqq.) Domine Deus domini mei Abraham, occurre mihi, obsecro, hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella cui dixero, Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit, Bibe, quin et camelis tuis dabo potum, ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac. Aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit, non augurium: aliud, ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretantur. Sed hoc ipsum etiam, quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audiendum sit, non parva quaestio est: eo enim pertinet quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum: nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit, Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV); suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit, pugnae imminente periculo. Consolatio quippe illa magis quam tentatio fuit. Sequitur:

(Vers. 40, 41.) Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam, accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. Quo modo illa conjuratio maledictum possit intelligi, nisi maledictus esset, si contra ejus conjurationem fecisset. Sequitur:

(Vers. 50.) Responderunt Laban et Bathuel: a Domino egressus est sermo, non possumus extra placitum ejus aliud quidquam loqui tecum. En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus est Dominus nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum servus ejus narravit, locutionem Domini appellaverunt. Sequitur:

(Vers. 59.) Dimiserunt ergo eam et nutricem illius, servumque Abraham et comites ejus. Decens quippe erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis auxilio frueretur. Sequitur:

(Vers. 60.) Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. Non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt, sed eos quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit. Quid est quod Abraham puerum jubet sub femore suo manum ponere, et per coeli Dominum jurare, nisi quod illius caro per illud membrum descensura erat, qui et Abrahae filius ex humanitate, et Dominus ex divinitate. Sic utique puero dicitur: Pone manum tuam sub femore meo, et jura per Deum coeli. Ac si aperte diceretur: Tange filium meum, et jura per Dominum meum. Unde nec super femur, sed sub femore manum ponere jubetur, quia ex illo femore descensurus erat, qui homo quidem, sed super omnes homines veniret: unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam carnem est, quam in redemptionem nostram sibi Patris unigenitus univit. Quid est quod Isaac dilecto filio uxor de filiabus Chananaeorum duci prohibetur, nisi quod ille de quo scriptum est, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III), nullae reprobae animae conjunguntur. De cognatione autem uxorem filio deducere servus praecipitur, quia sola sancta electorum Ecclesia unigenito Filio copulanda erat, quam ipse unigenitus ex praedestinatione jam et praescientia extraneam non habebat. Quis vero est puer, qui ad deducendam uxorem mittitur, nisi prophetarum ordo atque apostolorum, omniumque doctorum, qui dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito Filio conjungendam quasi provisores fiunt. Qui pergens de bonis omnibus Domini sui detulit, quia in his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt: ut tanto citius ad sequendum Deum pertrahant, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Atque isdem puer juxta fontem stetit, atque ex praefixa sententia, quae puella eligenda esset, proposuit, quia praedicatores sancti sacri eloquii fluenta considerant, atque ex ipsis colligunt quae vel quibus praedicationis suae verba committant, et ex quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. Potum vero petiit, quia praedicator omnis animam sui auditoris sitit. Sed Rebecca potum praebuit, quia sancta electorum Ecclesia praedicatorum suorum desiderio ex virtutis suae fide satisfecit: quia enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo aquam refectionis obtulit ejusque animum refrigeravit. Et notandum quod hydriam ab humeris in ulnas posuit, quia illa est placita confessio, quae a bono opere procedit; vel certe aquam praebuit, quia in hoc quod credidit, vacua non remansit: nam mox praedicare studuit quod audivit, et docendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua quippe in hydria est scientia praedicationis in mensura, quia sancta Ecclesia studet non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. III); et hydriae aqua in ulna, est doctrina praedicationis in opere: quae non solum ejus comitibus, sed potum etiam camelis praebuit, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicat, juxta Pauli vocem dicentis: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). Vel certe aqua etiam jumentis datur, quando quo modo cura carnis sit habenda disponitur, ut ex voluptate impendi non debeat, et tamen in necessitatibus non negetur, sicut scriptum est, Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII); qui enim hanc in desideriis fieri prohibet, proculdubio in necessitate concedit, juxta hoc quod rursum dicitur: Nemo carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam (Eph. V). Puer autem Rebeccae inaures et armillas dedit, quia praedicator quisque et auditum sanctae Ecclesiae per obedientiam, et manus per bona operationis meritum exornat. Sed inaures duorum siclorum sunt, armillae autem siclorum decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est: quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligantur. Et recta operatio ex decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. Rebecca autem esse in domo patris sui locum spatiosum ad manendum perhibuit, quia a priori jam populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicationis verba in amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosus ad manendum locus est, in auditorum corde latitudo veritatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos, neminem laesimus, neminem corrupimus (II Cor. VII); non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI). Ac si aperte eis diceretur, Ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite, sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Quod palearum ac feni plurimum habere indicavit, significat quia sancta Ecclesia verba vitae audiens, terrena stipendia praedicatoribus reddidit, quae Paulus quasi pro nihilo accipere se dixit: Si nos, inquit, spiritalia vobis seminavimus, magnum est si a vobis carnalia metamus (I Cor. IX). Frater autem Rebeccae erat Laban, qui concitus egressus, inaures et armillas sororis aspiciens, intus puerum vocavit; quia sunt carnales quique fidelibus conjuncti, qui dum spiritalium dona conspiciunt in admiratione positi, etsi non usque ad opera, tamen in animam usque ad suscipiendam fidem verbum praedicationis admittunt: quia enim bonos saepe miraculis fulgere considerant, ea quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis sanctam electorum Ecclesiam moribus non sequentes in carnali operatione remaneant. Qui Laban paleas, fenum, aquam, panem obtulit, sed puer nisi causam prius conjugii obtineret, accepturum se esse recusavit, quia sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati sunt, sed praedicatores sancti recipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna; si enim in animalibus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; nec pedes aqua lavant, quia laborem sui desiderii nulla consolatione relevant. Mox ut causam conjugii domini sui puer obtinuit, vasa aurea atque argentea ac vestes protulit, quas Rebeccae dedit, quia doctores sanctae Ecclesiae tot ornamenta praebent quotvirtutum dona docuerint: quae enim prius inaures atque armillas acceperat, jam nunc vasa aurea et argentea ac vestes accepit: quia sancta Ecclesia, quae ante per fidem operationem et obedientiam percepit, excrescens postmodum etiam ad spiritalia dona convalescit, ut prophetiae spiritu repleta et virtutum gratia, ampliatis jam muneribus crescat. Puer vero matri ejus ac fratribus dona obtulit, quia gentilitas, ex quo Ecclesia ad fidem venit, post conversionem ejus in gloria temporali convaluit, sicut et nunc cernimus, quia ubique Christiani afflictionem sentiunt, et gentiles quique in terrena virtute gloriantur. Sed et fratres ejus dona percipiunt, quia ii qui eam fidem verbo tenus tenent, sed tamen professionem suam moribus non sequentes carnaliter vivunt, benigne a fidelibus honorari solent pro eo quod esse fideles videntur. Mater ergo et fratres dona percipiunt, a sorte tamen haereditatis alieni, quia sive infideles, sive carnales, qui intra fidei professionem tenentur, ad haereditatis aeternae sortem non veniunt, sed tamen supernae largitatis gloriam temporaliter consequuntur. Rebecca autem cum puellis suis significat quia sancta Ecclesia habet secum minoris meriti animas sodales suas: nam etsi in quibusdam per sensum mentis in toto contemplationem non habet, tales animae quasi puellae Rebeccae sunt, quam sequuntur moribus; sed tamen ad contemplationem istarum animae ascendunt, et ex eisdem puer quasdam habuit in comitatu, quia cum sanctis prophetis fuerunt quidam qui bene viverent, et prophetiae spiritum non haberent; et cum beatis apostolis atque doctoribus fuere plerique qui vitam moribus tenerent, sed praedicatoris verba non promerent. Festinus autem puer ad domum redit, quia praedicatores sancti cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt, de cujus hoc munere perceperunt: sibi in ea operatione nihil tribuunt, sed auctori.

(Vers. 62.) Eo autem tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis. Quis est vivens et videns, nisi omnipotens Deus, de quo scriptum est: Vivo ego in aeternum, dicit Dominus. De quo rursum dicitur: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Puteus vero Viventis et Videntis est haec sacrae Scripturae profunditas, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Quae est via quae ducit ad puteum Viventis et Videntis, nisi humilitas passionis Unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae fluenta loquebantur: nisi enim unigenitus Dei Filius incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illusus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est, Scripturae sacrae profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus facta est, nisi clavis apertionis, per quam mysteriorum Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo biberemus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem atque ascensionem illius, sacri eloquii paginae testantur. Quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem legi poterant, sed quia necdum evenerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V). Ipse enim librum aperuit, et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo, atque ad coelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et notandum quod non dicitur, Ambulabat per viam quae ducit ad puteum, sed, deambulabat: deambulat quippe qui viam per quam ambulat eundo et redeundo conculcat. In humilitate passionis Dominus deambulavit, quando a Judaeis verborum contumelias, modo contra se falsum testimonium, modo alapas, modo sputa, modo spineam coronam, modo crucem tolerando sustinuit. Deambulasse igitur in humilitate passionis est tot adversitates et probra diversis modis iterando pertulisse. Qui Isaac, veniente Rebecca, in terra australi habitabat, quia unigenitus Dominus ac Redemptor noster, veniente ad se Ecclesia in illorum mentibus mansit, quos ex Judaea editos non torporis frigus, sed fervor charitatis tenuit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illo Simeon exstitit, qui in ulnas Dominum accepit (Matth. XIII). Egressus autem fuerat ad meditandum in agro, quia ager mundus accipitur, ipse Dominus per se exponit, dicens: Ager autem est mundus. Qui in hoc egressus est, eo quod visibilis apparere dignatus est, sicut scriptum est: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias Christos tuos Solent exercendi juvenes in armorum usu meditari. Isaac ergo ad meditandum in agro exiit, quia Redemptor noster se sequentibus formam humilitatis praebens, per exercitium longanimitatis suae passionis in se et patientiae exempla monstravit. Meditatio armorum est frequentatio passionum: qui enim verbera manuum, lanceam, crucem pertulit, passionem suam usque ad mortem in se frequentare pertulit. Passiones vero arma dicimus, quia per ipsas ab adversario occulto liberamur. Qui ad meditandum in agro inclinata jam die exiit, quia passionum exercita juxta finem mundi suscepit, sicut per Psalmistam de crucifixionis suae passione loquitur, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL). Quid est autem quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam, sicut praefati sumus, Ecclesia, et per camelum cui praesidet, tortis moribus atque inhonestis idolorum cultibus gentilium populus designatur? qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis in dorso onus excreverat quod portarent. Rebecca ergo ad Isaac veniens, dorso cameli deducitur, quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, intortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae, ut Isaac vidit, de camelo descendit, quia sancta Ecclesia, quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae studia humilius deserit, atque in semetipsa fortitudini vitiosae contradicit. Isaac ergo viso descendit, quia Domino cognito vitia sua gentilitas deseruit, et ab elationis celsitudine ima humilitatis petiit. Quid est autem quod Isaac in camelo sedens Rebecca conspexit, nisi quod Redemptorem suum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritalibus, sed animalibus motibus inhaereret, agnovit? Nec movere debet quod puer quoque cum camelis venerat, in quibus divitias domini sui ferebat, quia ipsi quoque praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque praeferenda intellectu et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contractionem carnis sentiunt: nam vident aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, se seducentem in lege peccati (Rom. VII); et divitias in camelis portant, quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datur stimulus carnis suae. Habent enim thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipsis: qui enim per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa insident? Rebecca vero Isaac viso quis ille homo sit, requisito puero cognoscit, quia quotidie sancta Ecclesia adhuc per prophetarum atque apostolorum dicta, quid de Redemptore suo credere debeat intelligit; quae sese mox pallio operuit, quia quanto subtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, tanto altius de anteacta vita confunditur, et quia perverse egerit, verecundatur; pallio se operire curavit, quia viso Domino, infirmitatis suae actiones erubuit, et illa quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum verecundia tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priore electione conversae per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti, sibique pallium superducenti dicitur: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI)? Quam Isaac in tabernaculum suae matris introduxit, atque uxorem accepit, quia loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus, sanctam Ecclesiam diligit, eamque sibi in amore et contemplatione conjunxit: ut quae prius proxima ex cognatione, id est, cognata ex praedestinatione fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fuit. Quam in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris accesserat temperaret, quia ex lucro sanctae Ecclesiae Redemptor noster eam quae ex perditione Synagogae accedere potuit, tristitiam detersit; dum enim Rebecca conjungitur, dolor de morte matris amputatur, quia dum sancta Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Qui si interpretari ipsa eorum nomina curabimus, Isaac Risus, Rebecca autem Patientia dicitur; risus vero ex laetitia est, patientia autem de tribulatione. Et quamvis sancta Ecclesia jam in coelestis sit gaudii contemplatione suspensa, habet tamen adhuc quod triste de mortalis carnis pondere toleret. Isaac vero et Rebecca jungitur, id est, risus et patientia permiscetur, quia fit in sancta Ecclesia hoc quod scriptum est, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Ibid., XII): ut hanc et prospera de contemplatione laetificent, et adhuc adversa de tribulatione perturbent. Sequitur:

(Cap. XXV.--Vers. 1.) Abraham vero aliam duxit uxorem, nomine Cethuram. Quaestio hic esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Neque incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim jam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara jam fecerat, supra dictum est: quid si enim et hoc provisum est in ipso patre multarum gentium, post obitum conjugis iterum conjugari, ut demonstraretur non esse peccatum? Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prioris prolis hoc factum sit: sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret (Gal. IV), illa fuisse facta prophetice in utriusque personis mulierum, earumque filios duo testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatione figurare. Unde in ipso quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est, etsi non facile occurrat. Ergo interim munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Judaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum, cum haereditatis munus, quod est charitas et vita aeterna, non nisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis.

(Vers. 7.) Fuerunt autem dies Abrahae centum septuaginta quinque anni, et deficiens mortuus est in senectute bona. Annorum ergo septuaginta quinque Isaac filium suum dereliquit, quem centenarius genuit. Jam ex hoc per posteros Abrahae, id est, Isaac et Jacob, civitatis Dei quo procurrant tempora videamus.

(Vers. 12.) Hae sunt generationes Ismahel filii Abraham, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae, et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Non enim satis elucet cur additum sit, Secundum nomina generationum eorum, cum hi soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis geniti sunt: nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus sunt appellatae, hoc significatum sit, cum dictum est, Secundum nomina generationum eorum: quamvis hoc modo illae nationes secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes, quia illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur, Duodecim principes secundum gentes eorum, tamquam dixisset, secundum quae nomina gentes eorum appellatae sunt. Sequitur:

(Vers. 16 seqq.) Duodecim principes tribuum suarum. Et facti sunt anni vitae Ismahel centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. Habitavit autem ab Evila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriis: coram cunctis fratribus suis obiit. Evila est regio quam circuit fluvius Phison, exiens de Paradiso; dicta autem Evila a quodam nepote Noe. Est et alia Evila solitudo contra faciem Aegypti. Sur quoque solitudo est inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia. Duodecim filii nati sunt Ismahel, e quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum, Nabathea usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est: nam et familiae eorum oppidaque ac castella munita, et tribus horum appellatione celebrantur. Quod autem in extremo hujus rei capitulo scriptum est, Coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Jacob quoque ad Laban demonstrat, dicens, Quod est peccatum meum, quia persecutus es post me, et quia scrutatus es omnia vasa mea? quid invenisti de universis domus tuae? Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos (Gen. XXXI): nec enim possumus credere, ut Scriptura commemorat quod Jacob, exceptis liberis, secum fratres alios habuerit. Sequitur:

(Vers. 21 seqq.) Deprecatusque est Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Sed collidebantur in utero ejus parvuli. Quae ait, Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum. Quaeritur quo ierit: non enim erant tunc prophetae aut sacerdotes, secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito monet, nisi forte ad locum ubi aram construxerat Abraham. Sed illic quomodo responsa dentur, omnino tacet Scriptura: utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non tuisse nominatum; an erant aliqui tales, etiam illo tempore, homines Dei, in quibus posset Deus interrogari. Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte commemorare praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam isse ad interrogandum Deum, eique respondisse: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Spiritali intelligentia carnales in populo Dei significantur per majorem filium, et spiritales per minorem: quia, sicut dicit Apostolus, Non prius quod spiritale est. sed quod animale, postea vero quod spiritale (I Cor. XV). Sic solet et hic intelligi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est, Israeliticus secundum carnem per Jacob autem figuratus sit ipse Jacob, secundum spiritalem progeniem. Sed et historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Jacob minor filius superavit Idumaeos hoc est, gentem quam propagavit Esau; eosque fecerunt tributarios per David, quamdiu fuerunt usque ad regem, sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac, quando minorem pro majore benedixit: hoc enim dixit eidem majori, cum et ipsum postea benediceret. Ego puto quod et de singulis nobis hoc dici potest, quia duae gentes et duo populi intra nos sunt: nam et virtutum populus, et vitiorum nihilominus intra nos est. De corde enim nostro procedunt cogitationes malae, adulteria, furta, falsa testimonia, doli, contentiones, haereses, invidiae, comessationes (Matt. XV; Marc. VII; Gal. V), et his similia. Vides quantus malorum populus intra nos est Si vero mereamur illam vocem dicere sanctorum, A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus; spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isa. XXVI), tunc et alius intra nos populus invenitur, in spiritu generatus; fructus enim spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Gal. V), et his similia. Vides alium populum, qui et ipse intra nos est; sed hic minor est, ille major: semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora virtutibus. Sed si tales simus qualis Rebecca, et mereamur de Isaac, id est, de verbo Dei habere conceptum, etiam in nobis populus populum superabit, et major serviet minori: serviet enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedent. Sequitur:

(Vers. 24 seqq.) Jamque tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero reperti sunt. Hic sermo, id est, temporis completio, numquam nisi de sanctis mulieribus scribitur, sicut de hac Rebecca et Elisabeth matre Joannis, et Maria matre Domini nostri Jesu Christi; unde eximium aliquid et praeter caeteros homines hujuscemodi partu ostenditur, et impletio dierum ortum perfectae sobolis indicat. Qui primus egressus est, rufus erat et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu, et idcirco appellatus est Jacob. Non ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quae in Scripturis sanctis legimus, nisi ut Domini commendaretur adventus, et futura praesignaretur Ecclesia, id est, populus Dei per omnes gentes, quod est corpus ejus, adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante adventum ejus in hoc saeculo vixerunt, ita eum credentes venturum esse, sicut nos venisse: sicut enim Jacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, quae etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tunc demum necessario caetera membra: sed tamen caput non tantum ea membra quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit, et quamvis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et Dominus Jesus Christus, etsi antequam appareret in carne, et quodammodo ex utero secreti sui ad hominum oculos mediator Dei et hominum homo (I Tim. II) procederet, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quamdam partem corporis sui, qua velut manu nasciturum se esse praenuntians, etiam populum superbe praecedentem, vinculis legis tamquam digitis quinque supplantat: quia et per temporum quinque articulos praenuntiari venturus prophetarique non destitit; et huic rei consonantes per quos lex data est libros quinque conscripsit; et superbi carnaliter sapientes, et suam justitiam volentes constituere, non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt. Itaque illi obligati sunt pede et ceciderunt, nos vero surreximus et erecti sumus. Quamvis ergo, ut dixi, praemiserit Dominus Christus quamdam partem corporis sui in sanctis, qui eum nascendi tempore praecesserunt, tamen ipse est caput corporis Ecclesiae, illique omnes eidem corpori, cujus ille caput est, cohaeserunt credendo in eum quem praenuntiabant: non enim praecurrendo divulsi sunt, sed adjuncti potius obsequendo: nam etsi manus a capite praemitti potest, connexio tamen ejus sub capite est. Quapropter omnia quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, et figurae nostrae fuerunt, et in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Qui enim primus egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu, et idcirco appellatus est Jacob. Quod Paulus apostolus magnum vult intelligi gratiae documentum. Cur ille totus rufus et hispidus, nisi quia populus prior prophetarum et Christi fuit cruore pollutus, ac peccati et nequitiae squalore exstitit circumdatus? Cujus ideo minor calcaneum tenuit, quia mystice, major minorem superaturus erat; planta enim Esau novissimum praesignabat Israelitici populi tempus, in quo Dominus noster advenire dignatus est, ut eis conferret salutem. Sed in typo Ninivitarum gentium populus, ut Jacob Esau Israel incredulum condemnavit. Unde et Jacob, a luctando vel supplantando nomen accepit. Sequitur: Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli. Sexta enim aetate mundi populum Judaeorum propter superbiam et incredulitatem videmus esse abjectum, et gentium populum ad fidem Christi revocatum. Sequitur: Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur, et Rebecca diligebat Jacob. In typo itaque Esau, carnalis populus Israel, ut de Nembroth legitur, Venator fuit et agricola: id est, proprium derelinquens Deum, externarum gentium diis cultum sacrilegum exhibuit, et terrenis cupiditatibus ac desideriis deditus est. Quod vero Jacob in domo simplex habitabat et sine dolo, non per dolum accepit primogeniti benedictionem, nec per fraudem subripuit, sed ut sibi debitam accepit, quam concedente fratre de lentis mercede comparavit. Sequitur: Coxit autem Jacob pulmentum. Ad quem cum venisset Esau lassus de agro, ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quamobrem vocatum est nomen ejus Edom. Cui dixit Jacob, Vende mihi primogenita tua. At ille respondit, En morior, quid mihi proderunt primogenita? Ait Jacob, Jura ergo mihi. Juravit Esau, et vendidit primogenita; et sic accepto pane et lentis edulio comedit, et bibit, et abiit, parvi pendens quod primogenita vendidisset. Tradunt Haebraei omnes primogenitos functos officio sacerdotali antequam Aaron in sacerdotium eligeretur, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti victimas Deo offerebant; et haec esse primogenita, hoc est, vestimenta Esau, quae vendidit Jacob fratri suo: nam quod iste Esau primogenita sua propter escam fratri suo juniori venumdavit, ac postmodum paterna benedictione privatus est, significat eumdem Israeliticum populum, qui a Deo, ut Exodi indicat liber, primogenitus filius nuncupatus est: qui propter praesentis saeculi lucra, non solum primatus sui honorem amisit, verum etiam et regni coelestis praemium praeparatum adipisci non meruit, Domino quodammodo id eidem exprobrante, cum dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI). Primogenita autem ipsa, ut jam supra dictum est, vestis erat sacerdotalis, quam majores natu cum benedictione patris induti, victimas Deo velut pontifices offerebant: hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt Judaei cum gloria regni futuri. Sequitur:

(Cap. XXVI.--Vers. 1 seqq.) Orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Quaeritur hoc quando sit factum: utrum postea quam Esau vendidit primogenita sua, post illam quippe narrationem hoc narrare incipit; an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis ejus ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat: ipsius enim paranymphus et princeps militiae qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur; utrum vel vivere potuerit: quando enim amicus factus est Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed jam promissus. Ponamus ante annum, quam nasceretur Isaac, hoc fuisse factum. Deinde Isaac suscepit filios, cum esset sexaginta annorum; illi autem juvenes erant, quando vendidit Esau primogenita sua. Ponamus enim ipsos circa viginti annos fuisse, fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum ejus circiter octoginta. Adolescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus. Potuit ergo jam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in eam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit nulla necessitas per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara; sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia, mirum, nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis ejus usque ad illum locum de lenticula, narratio perveniret. Sequitur: Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi; tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum meum quod spopondi Abraham patri tuo: et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham voci meae. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam, nec aliquam concubinam, nec ideo tamen istum patri ejus praeferre debemus; erant enim proculdubio paternae fidei et obedientiae merita potiora, in tantum ut propter illum dicat Deus se huic facere bona quae facit cum illi dicat, Ego sum Deus Abraham patris tui; noli timere, tecum enim sum, et benedixi te, et multiplicabo semen tuum; ut intelligamus quam caste Abraham fecerit, quod hominibus impudicis et nequitiae de Scripturis sanctis patrocinia quaerentibus videtur fecisse libidinose. Sequitur: Mansit itaque Isaac in Geraris; qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit, Soror mea est; timuerat enim confiteri quod ibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. Quod Isaac Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit: genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est, ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid pravum, si imitatus est patrem, cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus de simili objecto inculpatus inventus est? Sequitur: Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech Palaestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua, et accersito eo ait, Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es, sororem tuam esse? Qui respondit, Timui ne morerer propter eam. Quae igitur pro Abraham quod ad hanc rem attinet, eadem etiam pro Isaac filio ejus valent, quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum aliquis quaerat in cujus figurae sacramento accipiendum sit quod rex alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit, quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset, ludere non deceret, quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter: descendunt enim quodammodo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant, non enervantes, sed temperantes virilem vigorem. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum. Profecto quisquis ne aliquid errando in Ecclesia peccet, secretum viri hujus in Scripturis sanctis diligenter intuetur, inveniet eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est, paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo conjugi se congruenter aptaret. Quid enim absurdum, immo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si propheta Dei carnaliter aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris, cum ipsum verbum Dei caro factum est, ut habitaret in nobis? Sequitur:

(Vers. 12, 13.) Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Benedixitque ei Dominus, et locupletatus est homo, et ibat proficiens ac succrescens, donec magnus vehementer effectus est. Secundum terrenam felicitatem dictum Isaac locupletatum sequentia docent: exsequitur enim narrator easdem ejus divitias, quibus magnus factus est, et hinc motus est Abimelech. Timuit illum ibi esse ne potentia ejus sibi esset infesta. Quamquam ergo spiritale aliquid ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est, Benedixit eum Dominus: ut sana fide intelligamus etiam ista temporalia dona nec dari posse nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo tribuantur; et qui in minimis fidelis est, et in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis est inventus, etiam verum accipere mereatur; sicut Dominus in Evangelio loquitur (Luc. XVI). Isaac sermo Domini est, qui sermo in lege Dei ordeum seminat, in Evangeliis triticum illum enim cibum perfectioribus et spiritalibus hunc imperfectioribus et animalibus parat: quia scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Ps. XXXV). Isaac ergo, sermo legis, ordeum seminat, et tamen in ipso ordeo invenit centesimum fructum. Invenis et in lege martyres, quorum est centesimus fructus. Sed et Dominus noster Isaac, Evangeliorum perfectiora, quaeque Apostolis, turbis autem communia plane loquebatur. Vis autem videre quia etiam ipse ordei cibos incipientibus exhibet? Scriptum est in Evangeliis quia secundo paverit turbas, sed illas quas primum pascit; postea vero cum jam profecissent in verbo et doctrina, triticeos eis exhibet panes. Sed post hoc Dominus, inquit, benedixit Isaac, et magnificatus est valde. Parvus erat Isaac in lege, sed processu temporis fit magnus in prophetis: nam cum in sola lege est, nondum magnus est, quippe quae et velamine tecta est. Crescit ergo in prophetis; jam cum pervenerit usque ad hoc ut velamen abjiciat litterae, tunc erit magnus valde, cum coeperit littera legis velut palea ordei ejus secerni, et apparuerit quod spiritalis est lex; tunc magnificabitur Isaac, et fiet magnus valde. Vide enim quia et Dominus in Evangeliis paucos panes frangit, et quot millia refecit populorum, et quanti cophini reliquiarum supersunt. Donec integri sunt panes, nemo saturatur, nemo reficitur; nec ipsi panes videntur augeri. Considera ergo nunc quomodo paucos panes frangimus in Scripturis divinis. Paucos sermones assumimus, et quot millia hominum saturantur! Sequitur:

(Vers. 14 seqq.) Habuit quoque possessionem ovium et armentorum, et familiae plurimum, et coepit fodere puteos, quos foderant pueri patris ejus Abrahae; sed invidentes eis Philistiim obstruxerunt eos humo, etc. Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster? Quis est iste qui cum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere vult, quos foderant pueri patris ejus: id est, Moyses puteum legis foderat; David, Salomon et prophetae, qui libros scripserunt veteris Testamenti, quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Judaeorum. Hos cum vellet purgare Isaac, id est, Dominus noster et Salvator, cujus ille Isaac figuram gessit, ut ostenderet quia quaecumque prophetae dixerunt, de se dixerunt. Rixati sunt cum eo Philistiim, id est Judaei, a regno Dei alieni; sed discedit ab eis: non enim esse potest cum his qui in puteis aquam habere noluerunt, sed terram: et dicit eis, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Fodit ergo Isaac novum puteum. Immo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Pueri ejus sunt, Petrus, Jacobus, Judas; puer ejus, apostolus Paulus: qui omnes novi Testamenti puteos fodiunt. Sed et pro his altercantur illi qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgant, evangelicis puteis contradicunt, et apostolicis adversantur; et quoniam in omnibus contradicunt, in omnibus litigant, dicitur ad eos, Quoniam indignos vos fecistis gratiae Dei, ex hoc jam ad gentes ibimus (Act. XIII). Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius, Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Vere enim nunc dilatatus est Isaac, et auctum est nomen ejus super universam terram, cum adimplevit in nobis scientiam Trinitatis; tunc enim tantum in Judaea notus erat, et in Israel nomen ejus nominabatur (Ps. LXXV); nunc autem in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X); exeuntes enim pueri Iaaac, hoc est apostoli Domini Salvatoris, per universum orbem terrae foderunt puteos, et aquam vivam omnibus ostenderunt, baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quid est quod puteos quos Abraham aperuit Isaac sic vocavit eos, sicut et pater ejus? non enim immutavit vocabula puteorum. Et est mirum quod Moyses apud nos etiam Moyses appellatur; et propheta unusquisque suo nomine appellatur: non enim Christus in eis nomina, sed intelligentiam commutavit. Haec mystice. Moraliter autem, Isaac apud alienigenam gentem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus ut, in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus, et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ad exhaurienda cordis interna torpescat. Quos tamen puteos allophyli, id est immundi spiritus insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus, cum nos studiosius fodere conspiciunt, molestas nobis tentationum cogitationes, immergunt. Sequitur:

(Vers. 23 seqq.) Ascendit autem ab illo loco in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens, Ego sum Deus Abraham patris tui. Usque ad id quod dicit, Surgentes mane juraverunt sibi mutuo, dimisitque eos pacifice. Hujus Isaac duas nobis figuras exposuit apostolus Paulus: unam qua dixit quod Ismahel quidem filius Agar, populi secundum carnem, Isaac vero populi qui ex fide est, formam teneret; aliam qua ait: Non dixit. Et seminibus, quasi in multis, sed, Semini tuo, tamquam in uno, qui est Christus. Tenet ergo Isaac et populi figuram et Christi. Christum autem tamquam verbum Dei, non solum in Evangeliis loqui, sed et in lege certum est, et in prophetis. Verum in lege incipientes, in Evangeliis perfectos docet. Isaac ergo nunc verbi formam, quod in lege vel prophetis est, tenet. Ascendit igitur Isaac ad puteum juramenti, et apparuit illi Dominus. Ascensionem legis dicimus ornatum esse templi, et eorum quae ibi divina gerebantur obsequia. Potest et augmentum prophetarum, legis ascensio nominari; et propterea forte ad puteum juramenti dicitur, et ibi apparuisse ei Dominum; per prophetas enim juravit Dominus, et non poenitebit, quod ipse sit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX). Ad puteum ergo juramenti visus est ei Deus, futura in eum promissa confirmans. Et aedificavit ibi altare Domino, et invocato nomine Domini extendit ibi tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum. Aedificat quidem Isaac altare etiam in lege et figit tabernaculum suum; in Evangeliis autem non figit tabernaculum, sed domum aedificat, et fundamentum collocat; audi enim Sapientiam dicentem de Ecclesia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et supposuit columnas septem. Audi de hoc etiam et Paulum dicentem, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Ubi ergo tabernaculum est, etiamsi figatur sine dubio resolvendum est; ubi vero fundamenta sunt, et supra petram aedificatur domus, numquam resolvitur domus illa, fundata est enim super petram. Fodit tamen et ibi Isaac puteum, nec umquam cessat puteos fodiendo, donec oriatur fons aquae vivae, et fluminis impetus laetificet civitatem Dei. Sequitur: Sed et Abimelech ille, qui dudum honoraverat Abraham, venit nunc cum amicis suis de Geraris ad Isaac. Et dicit illis Isaac, Quid venistis ad me? Vos enim odistis me, et ejecistis me a vobis. At illi responderunt, dicentes, Videntes, inquiunt, vidimus, quia est Dominus tecum; et diximus, Fiat conjuratio inter nos et te, et constituamus tecum pactum, ne facias nobis malum. Iste Abimelech non semper pacem cum Isaac habet, sed aliquando dissidet, aliquando pacem requirit. Iste Abimelech personam tenet studiosorum et sapientium saeculi, qui per eruditionem philosophiae multa etiam ex veritate comprehenderunt. Intelligere possumus quomodo hic cum Isaac, qui verbi Dei, quod in lege est, tenet figuram; neque in dissensione semper potest esse, neque semper in pace. Philosophia enim mundi neque in omnibus legi Dei contraria est, neque in omnibus consona; multi enim philosophorum unum esse Deum, qui cuncta creaverit, scripserunt. In hoc consentiunt legi Dei. Aliquanti etiam hoc addiderunt, quod Deus cuncta per Verbum suum et fecerit et regat, et Verbum Dei sit quo cuncta moderetur. In hoc non solum legi, sed et Evangeliis consona scribunt. Moralis vero et physica quae dicitur philosophia, pene omnia quae nostra sunt sentit. Dissidet vero a nobis, cum Deo dicit materiam coaeternam; dissidet, cum negat Deum curare mortalia, sed providentiam ejus super lunaris globi spatia cohiberi. Dissident a nobis, cum vitam nascentium stellarum cursibus pendunt; dissident, cum perpetuum dicunt hunc mundum, et nullo fine claudendum; sed et alia plurima sunt, in quibus nobiscum vel dissident, vel concordant. Et ideo Abimelech secundum hanc figuram, aliquando dissidere describitur. Sed et hoc non puto quod otiose spiritui Sancto, qui haec scripsit, curae fuerit comprehendere, quod duo alii cum Abimelech venerunt, id est, Ochozat, amicus ejus et Phichol, dux exercitus ejus. Interpretatur autem Ochozat tenens, et Phichol, os omnium; ipse autem Abimelech, pater meus rex. Hi tres imaginem totius philosophiae tenent, quae apud eos in tres partes dividitur, logicam, physicam et ethicam, id est, rationalem, naturalem et moralem. Rationalis est illa quae Deum patrem omnium confitetur, id est, Abimelech. Naturalis illa est quae fixa est et tenet omnia, velut naturae ipsius viribus nitens, quam profitetur Ochozat, qui dicitur tenens. Moralis est, quae in ore est omnium, et ad omnes pertinet, et per communem similitudinem praeceptorum in omnium ore versatur, quam designat iste Phicol, qui os omnium interpretatur. Hi ergo omnes qui in hujusmodi eruditionibus sunt instituti, veniunt ad legem Dei, et dicunt, Videntes vidimus, quia est Dominus tecum; et diximus, Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus, ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus: nec fecimus quod te laederet, sed cum pace dimisimus, auctum benedictione Domini. Possunt quidem hi tres, qui pacem requirunt a verbo Dei, et praevenire cupiunt pacto societatem ejus, figuram tenere magorum, qui ex Orientis partibus veniunt eruditi paternis libris et institutione majorum, et dicunt, quia videntes vidimus natum regem, et vidimus, quia Deus est cum ipso, et venimus adorare eum (Matth. II). Sed et si quis ille est hujuscemodi eruditionibus institutus, videns quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et attonitus operum ejus magnitudine dicat, Videntes vidimus quia est Dominus tecum, et diximus, Sit juramentum inter nos; accedens enim ad legem Dei, necessario dicit, Juravi, et statui custodire mandata tua (Ps. CXVIII). Sed quid petunt? Ne facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet, sed cum pace dimisimus, auctum benedictione Domini. Remissionem peccatorum per hoc deposcere videntur, ne recipiant mala; benedictionem postulant, non retributionem. Denique vide quid sequitur: Et fecit illis convivium magnum Isaac, et manducaverunt et biberunt, et post cibum et potum surgentes juraverunt sibi mutuo, dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. Certum est enim quia qui ministrat verbum, sapientibus et insipientibus debitor est. Quia ergo hic convivium sapientibus exhibet, idcirco dicitur quia non parvum, sed magnum convivium fecit. Sequitur, Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac, annuntiantes ei de puteo quem foderant, atque dicentes, Invenimus aquam. Unde appellavit eum Abundantiam; et nomen impositum est urbi Bersabee. Hoc significat quod invenerint aquam, et propterea appellatus sit, puteus Saturitatis; et vocata civitas Bersabee, hoc est, puteus Saturitatis: licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod Sabee dicitur, asseveremus Bersabee appellatam, tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur, alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum sin a quo Sabee incipitur, Graecum sigma, id est, Hebraeum samech, posuit. Alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum nequaquam congruit ut Isaac aquam minime reperiret. Sequitur:

(Cap. XXVII.--Vers. 1 seqq.) Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei, Fili mi. Qui respondit, Adsum. Cui pater, Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras. Cumque venatu aliquid comprehenderis, fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Plura sunt quam ut exemplis debeamus docere sanctos viros et Deo charos ea tantummodo scisse quae eis a Domino revelata sunt; ignorasse vero quae revelata eis non fuerunt: sicut et Isaac vir justus et Deo charus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore benedixit. Unde non mirum est et Isaac in sua maxime utilitate nescisse quid faceret, cum magis eo tempore erraret, quo filium sanguinarium et deditum voluptati et eum qui postea vellet fratrem occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat domi, vellet efferre, et suam magis quam Dei facere voluntatem. Unde dispensatione divini judicii fit ut oculis caecaretur; et cum ipse diceret, Vox, vox Jacob est; manus autem, manus sunt Esau, tamen intelligeret minorem esse filium, qui benedictione fratris praerepta restiterat. Unde intelligendum in hoc factam esse spiritalem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam in filio minore, cui potius irascendum fuit, quod fefellerit patrem. Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Jacob Ecclesiae, sive Christi. Senectus Isaac consummationem orbis ostendit; oculi illius qui caligaverunt, fidem defecisse et periisse de mundo, et religionis lumen antiquum neglectum esse significant. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum; quod escas ejus atque capturam diligit pater, homines sunt salvati ab errore, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, benedictionis est repromissio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt, et verum sabbatum celebraturi. Sequitur:

(Vers. 5 seqq.) Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agro ut jussionem patris impleret, dixit filio suo Jacob, Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei, Affer mihi de venatione tua, et fac cibos, ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis, et pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; quas cum intuleris et comederit, benedicat tibi antequam moriatur. Rebecca plena Spiritu sancto, et sciens quid audisset antequam pareret, Quia major serviet minori, magis autem forma Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, in Jacob ante meditabatur. Accipe mihi duos haedos, inquit, praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii: siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur afferre, duorum populorum significatur assumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animo. Sive aliter carnes haedorum, ex quibus Isaac praeparatus est cibus, peccantium intelligenda est conversio, ex duobus populis venientium, Judaeis videlicet et nationibus universis. Panes autem apostolorum accipienda est fides, et illorum qui in Pentecoste, adveniente Spiritu sancto, crediderunt de Judaico populo. In vino autem intelligendus est martyrum cruor. Tali quippe cibo ac potu delectari intelligitur Deus. Sequitur, Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit. In hoc loco tradunt Hebraei primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti Deo victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur. Vestimentum Esau, fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; sive fides intelligenda est patriarcharum. Pelles haedorum quibus manus Jacob opertae sunt, collumque contectum est, peccata sunt utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit. Quod ex eisdem pellibus colli nuda protexit, significat quia quorum suscepit personam, eorum et propria voce deploravit infirmitates, et flevit peccata. Sequitur: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit, voluntas Dei fuit, ut cito mihi occurreret quod volebam. Quod Isaac quaerit ab Jacob cur tam cito venerit, admiratur velocem credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo, et salus est peccatorum. Sequitur:

(Vers. 21 seqq.) Dixit Isaac, Accede ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo dixit Isaac, Vox quidem, vox Jacob est; manus autem, manus sunt Esau. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Hoc in loco Isaac Judaicum populum praefiguravit; Jacob filius ejus, Dominum Jesum Christum; qui et caligans oculis, et prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit, quia nimirum Judaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus, eum de quo multa in futuro praedixit, in praesenti positum non agnovit. Sequitur: Statimque ut sensit vestimentorum ejus fragrantiam, benedicens eum ait, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terra abundantiam frumenti, vini et olei; et serviant tibi populi, et adorent te tribus. Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur. Benedictio Jacob praedicatio Christi est in omnibus gentibus. Hoc fit et agitur; hoc lex et prophetia est. Isaac plebem Judaeorum, a qua Christus benedicitur, velut a nesciente, quia ab ipsa nescitur; odore nominis Christi, sicut ager mundus impletur: vel certe odor agri pleni bonorum operum accipienda sunt gesta. Ejus est benedictio de rore coeli, hoc est, de verborum pluvia divinorum; et de ubertate terrae, hoc est, de congregatione populorum vel apostolorum doctrina. Ejus est multitudo frumenti et vini, hoc est, multitudo quae colligit frumentum et vinum in sacramento corporis ejus et sanguinis. Potest et per abundantiam frumenti et vini, sanctorum martyrum ac virginum intelligi multitudo. Ei serviunt gentes, ipsum adorant principes. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia populus ejus dominatur Judaeis. Ipsum adorant filii patris ejus, id est, filii Abrahae secundum fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem. Ipsum qui maledixerit, maledictus erit, et qui benedixerit, benedictus est. Christus, inquam, noster ex ore Judaeorum, quamvis errantium, sed tamen legem prophetasque canentium, benedicitur, id est, veraciter dicitur, et alius benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Sequitur:

(Vers. 30 seqq.) Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras venit Esau, coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens, Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. In praefiguratione quippe horum fratrum congrue valde illud aptabitur quod evangelica indicat lectio, in qua dicitur, Venit quidam princeps synagogae ad Jesum, et ait illi, Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super illam, et vivet (Matth. IX). Ad quam resuscitandam cum pergeret Dominus. Ecce, ait, mulier quae fluxum sanguinis patiebatur; et typum gestabat Ecclesiae; accessit retro, quasi ignorante Domino, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et statim sanata est. Cui ait Dominus: Vade, filia, in pace; fides tua te salvam fecit. Sequitur: Dixitque illi Isaac, Quis enim es tu? Qui respondit, Ego sum filius tuus primogenitus Esau. Expavit Isaac stupore vehementi, et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus prius quam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus? Ecce benedictionem promissam petente majore expavescit Isaac, et alium pro alio se benedixisse cognoscens miratur, et quisnam ille sit percunctatur; nec tamen se deceptum esse conqueritur, immo confestim revelato sibi intus in corde magno sacramento devitat indignationem, confirmat benedictionem, non maledictionem. Potius miraretur iratus, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur. O res gestas, sed prophetice; gestas in terra, sed coelitus; per homines, sed divinitus. Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa sunt implenda volumina. Sed huic operi modus moderate imponendus, nos in alia festinare compellit. Sequitur:

(Vers. 34 seqq.) Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno, et consternatus ait, Benedic etiam mihi, pater. Qui ait, Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. At ille subjunxit, Juste vocatum est nomen ejus Jacob; supplantavit enim me in altera vice. Primogenita mea ante tulit, et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Ecce secundo Jacob supplantator interpretatur. Ab eo igitur quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Jacob ante vocatus est, eo quod in ortu plantam fratris apprehendat. Sequitur: Rursumque ait ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? Respondit Isaac, Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi. Frumento et vino stabilivi eum; et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, motus Isaac dixit ad eum, In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Vives gladio, et fratri tuo servies; tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Significat quod Idumaei servituri essent Judaeis, et tempus esse venturum, quando de collo suo jugum servitutis abjicerent, eorumque imperio contradicerent: neque enim majorem filium penitus videmus fuisse despectum, sed, sicut ait Apostolus, Cum intraverit pleninitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI). Cujus tamen secundae benedictionis prophetatio haec est, In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua: id est, in fecunditate rerum et potentia regni, quae in illo populo fuit; vel certe, In pinguedine terrae, et rore coeli desuper, hoc est, in confessione Dominicae incarnationis, et fide deitatis illius, erit Israel benedicendus; sive etiam, In rore coeli erit benedictio ejus, id est, in eloquiis Dei: ipsis enim primum credita sunt eloquia Dei, et legis testamenta. Vives gladio, id est, quia sanguini deditus populus ille necem in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies, scilicet populo Christiano Tempusque veniet quando excutias et solvas jugum de cervicibus tuis, dum per cognitionem fidei ad gratiam Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam non servus populi minoris, sed per fidem frater vocaberis. Sequitur:

(Vers. 41 seqq.) Oderat autem semper Esau Jacob, prae benedictione qua benedixit ei pater; dixitque in corde suo, Venient dies luctus patris mei, ut occidam Jacob fratrem meum. Quia igitur iniquitas inimica est justitiae, Esau in discordiam concitatur, et necem fraudulentus excogitat, dicens in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, ut occidam Jacob fratrem meum. Ita et diabolus fratricidas Judaeos in Cain ante praemeditans, in Esau manifestissime confitetur: tempus quoque interfectionis ostendens malitiae quam Judaei exercuerunt in Christo. Sequitur: Quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum, Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. Quomodo annuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quod comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse, nisi quia hinc datur nobis intelligere quod divinitus ei revelabantur omnia? Unde et ad magnum mysterium pertinet quod filium suum minorem pro majore voluit benedici. Sequitur: Nunc ergo audi, fili mi, vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aram, habitabisque cum eo dies paucos, donec quiescat furor fratris tui, et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum, et postea mittam et adducam te inde huc.

(Cap. XXVIII.--Vers. 1 seqq.) Vocavitque Isaac Jacob, et benedixit, praecepitque ei, dicens, Noli accipere conjugem de genere Chanaan; sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in turbas populorum; et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. Hinc jam intelligimus segregatum semen Jacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau: quando enim dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI), pertinens usque ad civitatem Dei, separatum est inde aliud semen, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cethurae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, an ad utrumque, an ad unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad eorum, quisnam esset illorum; quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Jacob, et dicitur ei, Sis in turbas populorum, et possideas benedictiones Abrahae avi tui. Quomodo itaque Jacob fratris dolos fugiens Mesopotamiam tendit, ita et Christus, Judaeorum incredulitate compulsus, proficiscitur in Galilaeam, inde sibi gentibus sponsam sumpturus Ecclesiam: et sicut Jacob dolos fugiens fratris, relicta domo, patria vel parentibus, abiit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem, ita et Christus relinquens parentes secundum carnem, id est, populum Israel et patriam, id est, Hierosolymam et omnes regiones Judaeae, abiit ingentes, accipiens sibi Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est per prophetam, Populus quem non cognovi servivit mihi, obauditu auris obaudivit mihi. (Psal. XVII.) Nos autem dicimus non venisse Dominum, nisi ad oves perditas domus Israel, nec voluisse panem accipere filiorum, et dare canibus et benedictionem primam Judaeorum populo detulisse, quibus credita sunt eloquia Dei, et repromissio, et legis datio, et confectio testamenti; verum quia illi credere noluerunt, ad Jacob, id est, minorem populum, benedictionem cernimus esse translatam; neque tamen majorem filium penitus videmus esse despectum: quia cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI).

LIBER TERTIUS. Deus summae bonitatis, a quo est datum optimum et omne donum perfectum, desursum descendens a Patre luminum (Jacob. I), a quo et per quem bona voluntas in homine praeparatur, qui hujus operis mihi dedit initium, ipse tribuat et bene sonantem sermonem ministrare; dicamque Domino meo, quod et sanctus Jacob patriarcha dixit, Si Dominus Deus meus fuerit mecum in opus quod nunc arripui, et custodierit me (Gen. XXVIII), erit mihi in Deum, et haec sancta Scriptura, quam in manibus habeo, in emolumentum; decimas et hostias et primitias offeram ei, id est, et initium bonae voluntatis, et perfectionem boni operis, illius sancto nomini consecrabo.

(Vers. 10 seqq.) Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Aaran; cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui ibi jacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco; viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, et dicentem sibi, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac patris tui; terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo, eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, et benedicentur in te et semine tuo cunctae tribus terrae; et ero custos tuus, quocumque perrexeris; et reducam te in terram hanc, nec dimittam, nisi complevero universa quae dixi. Somnus iste Jacob, mors sive passio Christi est. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est etiam unctus, Christum significat: caput enim viri Christus est; quis enim nesciat Christum ab unctione appellari. Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus, in Bethleem. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, inde iterum ad coelum ascendit. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro scala, Christus est, qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV). Per hanc ascendunt et descendunt angeli, in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi. Possunt et per scalam duo accipi testamenta, aut certe fides et opera, per quae gentes haeredes effectae sunt regni coelestis; per haec enim ascensus ad Deum est, et descensus Dei ad homines. Angeli autem, id est, nuntii Ecclesiae sunt accipiendi doctores, ascendentes utique cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem, excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia (Id. I); descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV). In illa enim scala a terra usque in coelum, a carne usque ad spiritum, carnales proficiendo, velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit, Nemo potest venire ad Patrem nisi per me (Id. XVI). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur, et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvulus nutriatur, et per illum se erigunt, ut sublimiter exspectent; per ipsum etiam se humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. Sequitur:

(Vers. 18 seqq.) Surgens ergo mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper; appellavitque nomen urbis illius Bethel, quae prius Luza vocabatur. Et vocavit nomen loci illius Bethel, cujus prius Luza, vocabulum erat civitatis antiquae, quod nihil aliud significat, nisi ante aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes. Quod vero ait, Dominus est in loco isto, et ego nesciebam; et dixit, Quam terribilis est locus hic! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli; haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum quod constituit Deus in hominibus in primo populo suo. Portam autem coeli sic intelligere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum. Quod statuit Jacob lapidem quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit: non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem, adorando vel sacrificando ei; sed signum fuit prophetiae evidentissime constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est. Quod autem vovit votum, si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei: ubi et ipse rediens Deo sacrificavit, non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in eo loco futura erat domus Dei. Sequitur:

(Cap. XXIX.--Vers. 1 seqq.) Profectusque inde Jacob venit ad terram orientalem, et vidit puteum in agro, tresque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur; morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. Terra orientalis, ad quam Dominus noster profectus est, illos significat, qui vitiorum tenebras relinquentes, opera lucis quaerebant. Apud Judaeam enim tantummodo cognitus erat Deus. Puteus autem quem illic reperit, Mosaica intelligenda est lex, juxta quem tres greges accubasse scribitur, Scribas videlicet, Pharisaeos, et Saducaeos, quos Dominus legitur arguisse. Oves quoque Laban, quos ablato lapide grandi quo os putei claudebatur, Dominus adaquavit, tunc videlicet quando seorsum discipulis et seorsum turbis loquebatur. Tunc amovit umbras et imagines, quibus legis operiebatur historia, quando universa quae de se fuerant scripta, in se expleri permisit, vel expleta esse ostendit. A passione enim Domini cunctis fidelibus lex spiritali intelligentia patet. Nam antea licet in scenopegia solemnitate concurrentibus undique populis, liber Deuteronomii a sacerdotibus recenseretur, tamen rursum claudebatur, quia necdum advenerat in quo in veritate expleta sunt omnia. Sequitur:

(Vers. 6 seqq.) Ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat; quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam esse, ovesque Laban, avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur; et adaquato grege osculatus est eam; elevataque voce flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus, et filius Rebeccae. Intelligitur enim quod illi cum quibus prius loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerint filiam esse Laban, quam utique non noverat Jacob; sed illius interrogationem illorumque responsionem Scriptura praemittens intelligi voluit. Quod scriptum est, Osculatus est Jacob Rachel; et exclamans voce sua flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae (Gen. XXIX); consuetudinis quidem fuit in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas suas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis; sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea Jacob indicavit propinquitatem suam. Ergo intelligendum est, aut illum, qui jam audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, ut indicaret quis esset. Sequitur:

(Vers. 13 seqq.) Auditis autem Laban causis itineris, respondit Jacob, Os meum es, et caro mea. Et postquam expleti sunt dies mensis unius, dixit ei, Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipies. Habebat vero duas filias, nomen majoris, Lia; minor autem appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis; Rachel, decora facie, et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait, Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Respondit Laban, Melius est ut tibi eam dem quam viro alteri. Servivit igitur Jacob pro Rachel septem annis; et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Quaerendum est quomodo dictum sit, videbantur in conspectu ejus velut pauci dies, cum magis etiam breve tempus longum soleat esse amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat. Dixitque ad Laban, Da mihi uxorem meam, quia jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias, et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam filiae nomine Zelpham; ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam; et dixit ad socerum, Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi? Respondit Laban, Non est moris in loco nostro ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum copulae hujus, et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito, et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem; cui pater servam Balam dederat; tandemque potius optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit. Si parum advertatur rei hujus narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit; verum autem non ita est, sed Laban ei dixit, Imple hebdomadam dierum copulae hujus, et hanc dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Hoc itaque ait, Imple dies nuptiarum septem, pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit hebdomadam, et Rachel duxit uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Balam ancillam suam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit ille septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios; nimis enim durum et valde iniquum fuit ut deceptus adhuc differret alios septem annos, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum ostendit in Samson, quando fecit votum septem diebus; et addidit Scriptura quod sic solerent facere juvenes. Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente, quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens, Vidit Deus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. Ruben interpretatur visionis filius. Rursumque concepit, et peperit filium, et ait, Quoniam audivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, dedit mihi etiam hunc. Et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod est exaudita, Simeon nomen filio imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. Concepit tertio, et genuit filium, dixitque, Nunc quoque copulabitur mihi vir meus, eo quod pepererim ei tres filios; et idcirco appellavit nomen ejus Levi. Levi interpretatur assumptio. Quarto concepit, et peperit filium, et ait, Modo confitebor Domino; et ob hoc vocavit eum Judam. Judas enim confessio interpretatur. A confessione itaque, confessoris nomen ejus dictum est; verumtamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in psalmis est; et in Evangelio, Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae (Matth. XI), id est, gratias ago tibi, sive glorifico te. Sequitur:

(Cap. XXX.--Vers. 1 seqq.) Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin morior. Cui iratus respondit Jacob, Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? At illa, Habeo, inquit, famulam Balam, ingredere ad illam ut pariat super genua mea, et habeam ex ea filios. Deditque illi Balam in conjugium. Quae, ingresso ad se viro, concepit et peperit filium. Dixitque Rachel, Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans filium. Et idcirco appellavit nomen ejus Dan. Propterea vocavit nomen ejus Dan; causam nominis expressit, ut ex eo quod judicasset Dominus, filio ancillae nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium. Rursumque Bala concipiens peperit filium. Pro quo ait Rachel, Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui; vocavitque eum Neptalim. Causa nominis Neptalim alia hic exponitur quam in libro Hebraeorum scripta sit; unde? a conversatione, sive comparatione: quia utrumque sonat comparationem sive conversationem, hoc est Neptalim. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Sentiens Lia quod parere cessasset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. Qua post conceptum edente filium, dixit, Feliciter; et idcirco vocatum est nomen ejus Gad. Nos autem dicere possumus impraecinctum. Gad enim potest et praepositionem sonare, et venit ab eventu, sive praecinctu, qui Gad dicitur. Peperitque Zelpha alterum; dixitque Lia, Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum Aser. Aser ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco: nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari. Sequitur:

(Vers. 14 seqq.) Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, in agro reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel, Da mihi partem de mandragoris filii tui. At illa respondit, Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel, Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. Redeuntique ad vesperam de agro Jacob, egressa est in occursum Lia, et, Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa, et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, et ait, Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen ejus Isachar. Totum nomen interpretatur, merces est. Is quippe dicitur est; sachar, merces. Hoc autem ideo quia mandragoris filii Ruben, introitum qui Racheli debebatur, ad se viri emeret. Sequitur:

(Vers. 19, 20.) Rursum Lia concipiens peperit sextum filium, et ait, Ditavit me Deus dote bona, etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen hujus Zabulon. Et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum, habitabit enim mecum vir meus, unde et filius meus vocetur habitaculum. Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina. Haec transfertur in causam, sive jurgium: jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Post filios, parentum ponenda sunt nomina. Lia interpretatur laborans; Rachel, ovis, cujus filius Joseph, ab eo quod sibi mater alium addi optaverit. Jam vero Jacob, cui pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores, generali prolocutione purgatur: quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia sunt enim peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praeceptum. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si mores, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur; si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo si quis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus jam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine, nisi libidinis magnitudine, ideo errant, et putant omnino haberi non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis; comparantes enim non alios, quorum virtutem animi prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis non intelligunt (I Tim. I); et quia ipsi, etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solum generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur. Sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis, ita sancti patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis. Nam et illud quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo, tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur; sed cum serpente illo, de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo (II Cor. XI): ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet: ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausti persuasit pectori adulterato, falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stylo audacissimo etiam memoriae commendaret; nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius conjugalis servabantur potestatis jura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria: quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio; ibi pro se adversum maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat: quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset; sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat et cui obedierat, ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum viro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua Apostolus, vox certe novi Testamenti non tacuit dicens, Similiter et vir non habeat potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. VII). Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam traderet ad debitorem suum: nam hoc nomine id appellat Apostolus, Uxori, inquit, vir debitum reddat (Ibid.). Cui ergo vir debitor erat jam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate. Hic vero ille quem Faustus tamquam impudicum, clausis, vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non justitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qui erat cum pulchriore cubiturus, quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum impenderat. Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde averteretur, si talis esset qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam, quae illi noctem ipsam non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure debebat, utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir (Ibid.); et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo fiebat? Conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur; sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro concipiendis filiis, ipse autem pro concubitu suo et voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, ut plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur ut delectationi carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei debebatur, attendit; nec ad propriam voluntatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde et consequens erat ut ei redderet, quam pro se, ut id acceperet, illa, cui debebatur, elegit. Quo earum placito comperto pactoque cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira incanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit. Sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi sigillatim filios optabant, sibi nihil minui, cui ambae pariebant; tamquam diceret, Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat magis mater; ego quid contendam, quando sive inde, sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus in illis litteris et intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis copulationis honestatem maris et feminae, qua liberorum procreandorum causa copulantur, crimen maximum reputaret. Nunc jam defensis patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error objecit, de reliquo, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur; pulsemus fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt: videmus enim Apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intelligere; sed ibi una et una facilius apparet, quod dicitur, Hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt; unde hic proculdubio aliquid aliud significatur: quamquam enim duas liberas uxores Jacob ad novum testamentum, per quod in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi forte quia id quod in Scripturis adverti et inveniri potest, duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur: istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Lia enim interpretatur laborans; Rachel autem visum principium, sive verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae, mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant, ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis; ipsa est Rachel, unde etiam pulchra facie et pulchra specie: hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra etsi fuerint sicut phenicium, tamquam nix dealbabuntur (Isai. I). Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servivit Jacob pro Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter se ipsam expetiverit, sicut nec Jacob Liam? Sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi, amplexus et fecunditatem illius expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit; deinde propter filios commendavit: ita enim unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversatione meditatus est, quid aliud in corde gestavit, quid aliud in corde adamavit, nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur: id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). Quibus quantum potuerit observatis postea quam pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per tentationes varias quasi per hujus saeculi noctem, tolerantiae laboris adhaeserit, velut pro Rachel, Liae inopinate conjungitur; et hanc sustinet, ut ad illam perveniat; si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire; sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim significare videtur quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro ut minor nubat priusquam major: quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluntas intelligendi quae vera sunt. Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam? serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. I). Mandata utique ad justitiam pertinentia, justitiam quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur: ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur: quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi, tantum et illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis, ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum: ut a fide incipiant, et bonis moribus nitantur pervenire quo tendunt. In eo quippe quod adversatur, virtus est laboriosa; in eo vero quod appetitur, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere? quid non mihi ostenditur manifestum aliquod verbum quo videam rerum omnium scientiae principium? Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si vel studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras, et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum, multa cogitantem (Sap. IX). Ad unum ergo tenendum, multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis, quod est Laban; verumtamen una amatur, et altera toleratur; sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur: ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur: labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum, et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum Deum apud Deum (Joan. I), et vult parere et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis per ea quae facta sunt intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ineffabiliter cernat, vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis; affectando quippe otium quo studia contemplationis ignoscunt, non contemperatur infirmitati hominum qui in variis pressuris sibi dederant subveniri; sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit, vult docere quod novit: neque enim invidia tabescit, cum videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; sed dolet potius currere homines ad eam virtutem qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ad carnis sensum non pertinet, et verbis carne editis exprimi non potest; elegit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare; sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur inveterata. Hanc habuit ancillam Rachel. De veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscepit et Lia de ancilla sua filios, amore numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari, os hians. Quapropter ad praedicatores fidei evangelicae, quorum os hiat, et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX). Et talibus apostolus dicit, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis (Rom. II). Verum ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXII). Unde in labore vinculorum vita apostolica: sive, inquit, occasione, sive veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo; tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore. Laetatus est quidem Liae affectus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis cum sorore cubitare permisit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem paret; ac per hoc putant omnimodo institisse Rachel ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset; nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus Dominus ei prolem donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam, dicant hinc forte meliora doctiores: cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum, id mihi obtigisse gratularer, rara enim res est, naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiori scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupierit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur: ut illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam, non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur; non ipsam per sese expetendam, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessariam. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III). Qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam remotiori vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis, otiose quodammodo mala mandragorica per Liam veniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis, quam plerique bono ingenio praediti, studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otio, tamquam speciosae Rachel fruuntur amplexibus. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impartit, propterea Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, illi accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi atque docendi recondere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? Ac si diceretur, Parum est quod homines favore rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requirit? Proinde ut eam juste comparet, impartit Rachel virum suum sorori suae illa nocte: ut scilicet qua virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare deligerent, suscipiant experientiam tentationum, curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait, Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei; tamquam diceret, Doctrinae quam diligis vis conferre bonam opinionem, noli defugere officii laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis quod intelligimus in libris. Quis non videat geri toto orbe terrarum, venire omnes ab operibus saeculi, et ire in otium agnoscendae veritatis, tamquam in amplexum Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in labore tamquam Lia dicente, Ad me intrabis, quibus caste mysterium Dei dispensantibus ut in hujus saeculi nocte Deo generent filios Dei, laudantur a populis etiam in illa vita cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad ministerium regendae plebis assumpti sunt: id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio a qua se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur: tamquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur; quae aliquando et ipsa praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem, quia perrarum est, ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et quidquid de hac re sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur. Sequitur:

(Vers. 26 seqq.) Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem qua servivi tibi. Ait ei Laban, Inveniam gratiam in conspectu tuo; experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te; constitue mercedem tuam quam dem tibi. At ille, Tu nosti, inquit, quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es, benedixitque tibi Deus ad introitum meum. Satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi gloriari videatur; multum enim interest quod adjecit, Benedixit te Deus in introitu meo; ingressum enim voluit intelligi, gratias hinc agens Deo. Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Dixitque Laban, Quid dabo tibi? At ille ait, Nihil volo; sed si feceris quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias et sparso vellere: et quodcumque fulvum et maculosum variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te; et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et fulva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. Dixitque Laban, Gratum habeo quod petis. Et separavit in die illo capras, et oves, et hircos, et arietes varios et maculosos; cunctum autem gregem unius coloris, id est alvi et nigri velleris, tradidit in manus filiorum suorum, et posuit spatium itineris inter generum et se, dierum trium, qui pascebat reliquos greges ejus. Tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his quae spoliata fuerant candor apparuit; illa vero quae integra erant viridia permanserunt; atque in hunc modum color effectus est varius. Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent; factumque est in ipso calore coitus, ut oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore sparsa. In facto Jacob qui virgas excorticavit, detrahens ut album varie appareret, sic in conspectu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conciperent, ut ex duplici desiderio dum avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur: ex virgis enim in canalibus posius varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conspectu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu quae concipiunt, talem sobolem procreent; cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri. Multa dicuntur similiter fieri in animalium foetibus; et Quintilianus in ea controversia in qua accusabatur matrona, quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentatur, hanc concipientium esse naturam, quam supra diximus. Sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illos admonens quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem, quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodi interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas. Ac per hoc cognovit inquiri prophetiam aliquam res ista, quam sine dubio, ut propheta, fecit Jacob, et ideo nec fraudis arguendus est; non enim tale aliquid nisi revelatione spiritali eum fecisse credendum est. Virgae populeae et amygdalinae, sive ex platanis, testimonia intelligenda sunt ex lege atque prophetis et agiographis; quae Dominus noster ex parte decorticavit, et ex parte in proprio colore dimisit: decorticavit enim cum dicit: Scriptum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, non reddere adversario omnino talionem (Matth. V); vel cum interrogatus a Judaeis si deberet uxorem quis juxta praeceptum Moysi quacumque ex causa dimittere, respondisse scribitur, ad duritiam cordis eorum fuisse a Moyse praeceptum: nam ab initio non ita fuisse (Id. XIX; Marc. X); et iterum, Scriptum est enim, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Orate pro inimicis vestris, et benefacite his qui vos persequuntur (Matth. XXII; Luc. X; Marc. X); et caetera: hunc enim versiculum ex parte decorticare visus est, cum dicit debere diligi inimicum; ex parte vero in proprio colore dimisit, illud videlicet quod de diligendo proximo ante praemisit: oves enim accipiendi sunt ii qui ad fidem veniunt Christi; arietes vero, beati intelligendi sunt apostoli, seu Ecclesiarum ministri; canales autem aquarum. Evangeliorum accipiendi sunt libri; virgae vero testimonia sunt veteris Testamenti, quae Evangeliis contexta noscuntur. Primum autem tempus conceptionis, aut Pentecostes accipiendus est dies, in qua per praedicationem apostolorum, velut primitivi tria millia virorum scribuntur simul concepisse divinum sermonem; aut certe tempus accipiendum est Quadragesimae aut Paschae, in quo poenitentibus et catechumenis juxta intelligentiae illorum mensuram, aut spiritaliter Scripturarum testimonia proferuntur, aut certe secundum historiae textum, utrisque videlicet apta, ex quibus valeant auditu concipere, et fructus bonorum operum procreare. Decorticantur enim simul virgae, cum Scripturarum testimonia, quae secundum historiam nequaquam stare videntur, spiritaliter a sacerdotibus explanantur, ut de lepra parietis et pelliculae staminis et subtegminis in Levitico scriptum est. Quod autem pro mercede sua Jacob varium et fulvum sive maculosum tam in ovibus quam in capris sibi dicit dari, hoc significat quod in Evangelio Scribis et Pharisaeis legitur respondisse: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX). Quod vero ait: Respondebit mihi cras justitia mea, judicii tempus indicat, quando fidelibus redditurus est beatitudinis sempiternam mercedem, et infidelibus ac praevaricatoribus poenarum illaturus est ultionem. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partes lance moderata, hinc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae juxta allegoriarum conceptionem sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam historiam tenere nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnulli vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut, si qui ea subtilius penetrare voluerint, intus quidem nihil inveniant, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondant. Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur, Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas, et ex platanis, ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturarum seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere, quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur intimus candor appareat, et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant, exterius in viriditate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur et ex parte retinetur; ante considerationis enim nostrae oculos, praecedentium Patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibusdam plerumque intellectum litterae fugimus, et quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus; dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales foetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, et diversum colorem proles boni operis habeant, quia et nonnumquam, subtracto litterae cortice, altius interna considerat, et reservato nonnumquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.

(Vers. 41.) Igitur quando primo tempore ascendebant oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent, usque in eum locum, Ubi mutastis mercedem meam decem vicibus. Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat: nam dixit et hoc uxoribus suis, quando eas vocavit in campo: conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem vicibus, sive decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales foetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, fraude pactum mutasse; et dixisse, ut futuro foetu alios pecudum colores in mercede haberet Jacob. Cum autem ille virgas varias non supponebat, non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursum pactum fraude mutavit, ut ad Jacob variae pertinerent. Tunc illarum suppositione virgarum, varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus, Mutavit mercedem meam decem vicibus, et postea ipsi Laban similiter, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus: ut enim ei non proveniret, Deum sibi dixit adversum illum affuisse. Decem vero vices pro decem temporibus posuit quibus oves quas pascebat per sexenium peperunt; bis quippe pariebant in anno: contigerat enim ut primo anno quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni; quia cum accessit, jam semel pepererant, rursusque sexto anno, id est, ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet quam iterum parerent; ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine vicissitudinum appellavit, quia iisdem temporibus nascebantur: velut si quisquam dicat, per tot vindemias aut tot messes, quibus intelligatur numerus annorum. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italicarum, tanta fertur, ut bis in anno patiant. Sequitur:

(Cap. XXXI.--Vers. 17 seqq.) Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis et conjugibus super camelos abiit, tulitque omnem substantiam et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum ad terram Chanaan. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui, noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris ejus erant, et amne transmenso pergeret contra montem Galaath. Non quod eo tempore Galaath mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur nomine, quo postea nuncupandus est. Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem, et comprehendit eum in monte Galaath, viditque in somnis dicentem sibi Deum, Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum, quando ille consecutus est eum cum fratribus suis. In eodem monte fixit tentorium, et dixit ad Jacob: Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis et citharis? Non es passus ut oscularer filios meos et filias? Stulte operatus es. Et nunc valet quidem manus mea reddere tibi malum; sed Deus patris tui heri dixit mihi, Cave ne loquaris cum Jacob quidquam durius? Esto: ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris tui, cur furatus es deos meos? Notandum est quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium; superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant. Sequitur:

(Vers. 45.) Tulit itaque lapidem, et erexit illum in titulum. Diligenter enim advertendum est quomodo istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut in eis aliquid significaretur. Sequitur:

(Vers. 47.) Quem vocavit Laban, Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii: uterque juxta proprietatem linguae suae. Traditur ab eis qui et Syram et Hebraeam linguam noverunt, propter proprietatis suae cujusque factum; fieri enim solet ut alia lingua non dicatur uno verbo quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur; erat enim Laban Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat sermone non mutaverat; hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Tumulus testis. Sequitur:

(Vers. 49 seqq.) Intueatur Dominus et judicet inter nos, quando recesserimus a nobis, si afflixeris filias meas, et si introduxeris uxores alienas super eas. Nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. Quod dicit Laban, Nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit, nullus extraneorum praeter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset quem testimonio ejus jungerent. Post longam igitur servitutem quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus velut mercenarius sustinuit, praecepit ei Dominus ut reverteretur in patriam suam; tunc ignorante socero cum uxoribus et comitatu properavit. Laban autem consecutus est eum in montem Galaath cum furore, atque idola quae Rachel furata erat apud eum requisivit, nec reperit. Quid igitur ipsum hoc sibi figura liter velit, inquiramus. Dum Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, qui cum sit ex merito tenebrosus, transfigurat se in angelum lucis (II. Cor. XI). Huic servivit Jacob ex patre reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus exprimi, qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est, seu mundi, seu diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit; quam et de domo patris abstraxit, quia ei per prophetam dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Ps. XLIV). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde per Paulum dicitur, Et avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V). Laban ergo veniens apud Jacob, idolum non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est, Surgite postquam sederitis (Ps. CXXVI). Rachel ergo idola sedendo cooperuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac cooperatione per prophetam David dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI). Nos quidem Rachel illa significabat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae avaritiae immunditia non illos qui viriliter currunt impedit, quibus dicitur, Viriliter agite et confortetur cor vestrum (Ps. XXX); sed hos maxime impedit, qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde illic ejusdem Rachelis haec verba sunt, Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: id est, quasi muliebria se habere innotuit. Laban autem postquam persecutus esset Jacob, et invenisset eum, et locuti essent inter se inientes foedus, tulit Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, dixitque fratribus suis, Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, quem vocabat Laban, Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii. Inter fideles enim tam Judaeos quam gentes, testis est lapis eminens similitudine Christi, et acervus lapidum, quod est turba credentium. Sequitur:

(Cap. XXXII.--Vers. 1, 2.) Jacob quoque abiit itinere quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei: quos cum vidisset, ait. Castra Dei sunt haec. Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est, castra. Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in Scripturis, coeli militia nominatur. Pulchre ad fratrem iturus inimicum, angelorum se comitantium excipitur choris.

(Vers. 3 seqq.) Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in regionem Edom, praecepitque eis, dicens, Sic loquimini domino meo: Haec dicit frater tuus Jacob, Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. Habeo boves, et asinos, et oves, et servos atque ancillas; mittoque legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Reversi sunt ad Jacob nuntii, dicentes, Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tuum cum quadringentis viris. Timuit Jacob valde, et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque, et oves, et boves, et camelos in duas turmas. Quaeri potest quomodo habuerit fidem promissionis Dei, quando quidem dixit, Si venerit ad turmam primam frater meus, et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur. Sed etiam hoc fieri potuit, ut averteret castra ejus Esau; et tamen Deus post illam afflictionem adesset, ut liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi sumus hoc exemplo ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis; ne praetermittentes ea Deum tentare videamur. Denique post haec quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et bene faciam tibi; minor sum cunctis miserationibus, et veritate quam explesti servo tuo: in baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior; erue me de manu fratris mei, quia valde eum timeo, ne forte veniens percutiat matrem cum filiis; tu locutus es quod bene faceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. Satis in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet. Sequitur: Cumque dormisset ibi nocte illa, separabat de his quae habebat munera Esau fratri suo, capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem; et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges. Dixitque pueris suis, Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. Et praecepit priori, dicens, Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te, cujus es? aut, quo vadis? et cujus sunt ista quae sequeris? respondebis, Servi tui Jacob; munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. Similiter mandata dedit secundo ac tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum; et addetis, Ipse quoque servus tuus iter nostrum insequitur; dixit enim, Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea eum videbo: forsitan propitiabitur mihi. Praecesserunt itaque munera ante eum; ipse vero mansit nocte illa in castris; dixit enim, Placabo vultum ejus in muneribus praecedentibus eum, Scriptor libri narrat de Jacob; dixit enim, Placabo vultum ejus.

Hucusque verba Jacob dixisse intelligitur; caetera vero sua intulisse, quod ait, In muneribus praecedentibus eum: tamquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei; ordo enim verborum Jacob: Placabo vultum ejus, et post haec videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam; interposita autem sunt verba scriptoris, In muneribus praecedentibus eum. Sequitur:

(Vers. 22 seqq.) Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit torrentem Jaboch: transductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus; et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit eum Jacob: Dic mihi quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Et benedixit eum in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sensus itaque hic est: Non vocabitur nomen tuum Supplantator, hoc est Jacob; sed vocabitur Princeps cum Deo, hoc est Israel; quomodo enim ego princeps sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti, Princeps vocaberis. Si autem mecum, qui Deus sum, sive angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est, cum Esau, quem formidare non debes? Illud autem quod in libro Nominum interpretatur, Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum nos umbra opprimat, qui Israel, virum sive mentem videntem Deum, transtulerunt, nos magis Scripturae, et angeli, vel Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae secularis. Hoc autem nomen illi ab angelo impositum qui cum illo fuit in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi evidentissime gerit. Nam quod ei prevaluit Jacob utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi visi sunt ei praevalere Judaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo quem superaverat impetravit; ac sic hujus nominis impositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, princeps cum Deo; sive, ut alii volunt, vir videns Deum, quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus, veluti praevalenti, latitudinem femoris, eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Jacob, et benedictus et claudus: benedictus, in eis qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo, est generis multitudo. Plures quippe sunt in ea stirpe de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Ps. XVII). Sequitur:

(Cap. XXXIII.--Vers. 1 seqq.) Levans autem Jacob oculos vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum; et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios ejus in secundo loco, Rachel autem et Joseph novissimos; et ipse progrediens adoravit pronus in terra septies, donec appropinquaret frater ejus. Currens itaque obviam Esau fratri suo, amplexatus est eum, stringensque collum et osculans flevit. Levatisque oculis vidit mulieres et liberos earum, et ait: Quid sibi volunt isti, et si ad te pertinent? Respondit, Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. Accessit quoque Lia cum filiis suis, et similiter adoraverunt. Extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit, Ut invenirem gratiam coram domino meo. Et ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. Dixitque Jacob: Noli ita facere, obsecro; sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manu mea; sic enim vidi faciem tuam, quasi viderem vultum angeli Dei. Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei, non enim dixit: Quemadmodum si viderem faciem Dei; sed, cum videt aliquis. Ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est. Atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet; et qui haec etiam aliter intelligeret, eum, a quo dicta sunt, nullo crimine impietatis argueret; quod sibi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat. Potuit et sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaoni Deus dictus est, secundum quod dicit Apostolus: Et si sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi (I. Cor. VIII): maxime quia sine articulo in Graeco dictum est, quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio; non enim dixit: πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον Θεοῦ. Facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecum eloquium audire atque intelligere solent. Sequitur:

(Vers. 13, 14.) Ait Esau ad Jacob: Gradiamur simul, et ero socius itineris tui. Dixit Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves ac boves foetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Praecedat dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir. Hoc enim, sicut Scriptura divina narrat, Jacob non fecit, ut ad Esau perveniret in Seir; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando elegit? Sequitur:

(Vers. 17 seqq.) Et Jacob venit in Sochot, ubi aedificata domo, et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Sochot, id est, tabernacula; transivitque Salem urbem Sycimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, et habitavit juxta oppidum, emitque partem agri, in quo fixit tabernacula, a filiis Emor. patris Sichem, centum agnis; et erecto ibi altari invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, id est, Sochot, inter partes Scythopoleos. Et venit Jacob Salem, civitatem Sichem, in terra Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur quo modo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta; aut enim unius nominis urbs utraque est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretatam consummatam atque perfectam, et illam quae postea Hierusalem dicta est pacificam, nostro sermone transferri: utrumque enim accentu paululum declinato hoc vocabulum sonat. Sequitur:

(Cap. XXXIV.--Vers. 1 seqq.) Egressa est autem Dina filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Emor Ethaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit; et pergens ad patrem suum ait: Accipe mihi puellam hanc conjugem. Si jam cum illa dormierat eamque humiliaverat, quomodo postea virginem vocat, nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium? an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius, et adamare virginem, et loqui secundum sensum virginis; et deinde cum illa dormire eamque humiliare. Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae vidit et adamavit, quia videlicet inventam in curis exterioribus, diabolus corrumpit; et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem efficit. Et quia cum mens peccare se conspicit, admissum flere conatur; corrupta autem spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit: modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo tempus adhuc subsequens ad poenitentiam pollicetur: ut dum per hoc decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur: quatenus tunc bona nulla suscipiat, quam nunc mala nulla constristant; et tunc plenius obsidatur suppliciis, quae nunc gaudet etiam in delictis. Sequitur:

(Vers. 25 seqq.) Et ecce die tertio quando gravissimus est dolor vulnerum, arreptis, duo Jacob filii, Simeon et Levi, fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt confidenter; interfectisque omnibus masculis, Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. Quibus egressis, introierunt super occisos caeteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri sororis suae. Apparet ergo his verbis, non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius in Sichem mansisse, quae alio nomine dicitur Salem, quae est in terra Chanaan; filiam vero ejus, cum in eam venisset aetatem ut amicas habere jam posset, videre voluisse filias civium loci, atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet: multitudo enim non parva fuit, quia plurimum ditatus erat. Sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt. Sequitur:

(Cap. XXXV.--Vers. 1.) Interea locutus est Deus ad Jacob, Surge, et ascende Bethel, et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas fratrem tuum. Quare non dixit, Et fac ibi altare mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit: Fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi? Utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum, sicut est illud: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX) ?

(Vers. 2 seqq.) Ait: Abjicite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini, et mutate vestimenta vestra, Surgite, et ascendamus in Bethel, et faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum. At ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. Quaeritur quare inaures, quae ornamenta erant et ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse daemoniorum? Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si ei inaures ornamenti gratia non licerent. Ergo illae inaures, quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt. Sequitur:

(Vers. 5.) Cumque profecti essent, terror Domini invasit omnes circa regiones, et non sunt ausi persequi recedentes. Incipiamus advertere quo modo Deus operetur in mentibus hominum: a quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque ejus tuebatur? Sequitur:

(Vers. 6.) Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum illo; aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci, domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. Ecce manifestissime comprobatur Bethel, non Ulamau, ut Septuaginta interpretes dixerunt, sed Luzam, id est, Amygdalum, ante vocitatam; nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum locis, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur vel mutarentur vocabula, sicut et hominibus. Sequitur:

(Vers. 8.) Eodem tempore mortua est Debbora, nutrix Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum. Vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. Debbora enim typum gerebat Mosaicae legis, quae ut apis mella divinae cognitionis et cultus populis praebuit, quae ob hoc etiam Domini nutricula fuit, quia, ut Apostolus ait: Natus ex muliere, factus est sub lege (Gal. IV). Umbrae igitur et imagines legis tunc mortuae atque sepultae nascuntur, quando Dominus in passione sua legitur exclamasse: Consummatum est. Quercus vero sub qua Debbora sepulta esse pronuntiatur, crux intelligenda est Domini; quae ob hoc quercus est appellata fletus, quia in ea suspensa est vita, quae Judaeis incredulis perpetuum intulit luctum. Sequitur:

(Vers. 9, 10.) Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei, dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel. Dudum nequaquam ei ab angelo imponitur, sed, quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur futurum ibi promittitur, hic docetur expletum. Hoc ergo ei dicit iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine; nam hoc mirum est: quibus enim semel dictum est amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis nomen novum imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos, nisi quod eis impositum sit; istum autem per totam vitam suam appellatum esse Jacob, cui semel Deus dixerat: Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quo modo non est antea patribus visus; ubi enim non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium. Sequitur:

(Vers. 11.) Ego Deus omnipotens; cresce et multiplicare: gentes et omnes populi nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. Utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem; an utrumque propter fidem gentium dictum est: sed gentes appellari non possunt, una gens Israel secundum carnem. Sequitur:

(Vers. 14.) Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus. libans super eum libamina, et effundens oleum, vocansque nomen loci illius Bethel. Iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit; non sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tamquam diis libare lapidibus. Sequitur:

(Vers. 15 seqq.) Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephrata; in qua cum parturiret Rachel, ob difficultatem partus periclitari coepit; dixitque ei obstetrix, Noli timere, quia et hunc habebis filium. Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei; pater vero appellavit eum Benjamin, id est, filium dextrae. Mortua est ergo Rachel, et sepulta in via quae ducit Ephrata, haec est Bethleem, erexitque titulum super sepulcrum ejus. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili, siquidem in frugiferam et in domum panis vertitur, propter eum panem qui de coelo ibi descendisse legitur. Sed quid sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen ejus, filius doloris mei, nisi futurum prophetans ex ejus tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore? Sive aliter per Benjamin terrestris figurabatur Hierusalem, quae est in tribu ejusdem Benjamin cujus populus gravi matrem dolore affecit, effundendo sanguinem prophetarum, insuper etiam in necem Christi impiis acclamando vocibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Marc. VII). Sequitur:

(Vers. 21.) Egressus inde, fixit tabernaculum trans torrentem gregis; quod alia translatio dicit: Trans torrentem Hader. Hunc locum esse Hebraei volunt ubi postea templum aedificatum est, et turrim Hader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus; quod Michaeas propheta testatur, dicens: Et tu, turris gregis, filia Sion (Mich. IV), etc.; illoque tempore Jacob trans locum ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed sequamur ordinem. Via pastorum juxta Bethleem locus est ubi angelorum grex in ortu Domini cecinit, vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens; vel, quod verius est, vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur. Sequitur:

(Vers. 22.) Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui, quod illum minime latuit. Ruben concupiscentia motus libidinis, in concubinam patris sui praeceps efferbuit. Quod incesti crimen non scriberetur, nisi futura perversitas Israelitici populi praenuntiaretur. Quamquam et in illo qui hoc commisit consideretur esse flagitium, in Scripturis tamen est prophetia futurorum: namque per Ruben primogenitum, populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur. Qui thorum concubinae polluit: id est, legem veteris Testamenti saepe praevaricando commaculavit. Quod autem in concubina lex veteris Testamenti ponatur, Paulus apostolus docuit, dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: haec autem duo Testamenta (Gal. IV). etc. In quo Agar quae concubina fuit, veteris Testamenti ponitur typo: una est enim perfecta columba genitricis suae, quae virgo casta, regina et sponsa Christi Ecclesia per Evangelium jungitur. Sequitur:

(Vers. 23 seqq.) Erant autem filii Jacob duodecim. Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. Filii Rachel: Joseph, et Benjamin. Filii Balae ancillae Rachelis: Dan, et Nepthalim. Filii Zelphae ancillae Liae: Gad, et Aser. Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia. Quomodo duodecim filii Israel computantur qui nati sunt, et dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transisset Bethel, et appropinquaret Bethleem? Hinc frustra quidam conantes istam solvere quaestionem dixerunt non legendum: Nati sunt, sicut Latini plerique codices habent: sed facti sunt; Graece enim scriptum est, ἐγένοντο. Ita volentes intelligi, etiam Benjamin quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. Hoc autem modo etiamsi nati sunt legeretur, possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut et de sancta Maria dictum est ad Joseph: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I). Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus: quia si jam Benjamin ibi conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde exierant, vix annorum duodecim esse poterant. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo adipisceretur. Ut ergo primo anno quo duxit uxorem ei filius nasceretur, duodecim annorum esse poterat primitivus cum inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses omnis illa via peracta est, et quidquid in itinere ascriptum est: unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos, hominesque peremerunt, unus undecim, alius autem decem annorum fuisse reperiatur; etiamsi per annos singulos sine intermissione illa pepererat: quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit. Proinde aliter solvenda quaestio est: ut ideo intelligatur dictum esse commemoratis duodecim filiis. Hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus: qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis, aliquando exemplo locutionis similis firmanda est. Nulla tamen facilior est solutio quaestionis hujus, quam ut per synecdochen accipiatur: ubi enim pars major est aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen pertinet: sicut ad duodecim apostolos jam non pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit, cum Dominus resurrexit a mortuis; et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait: Cum apparuisset illis duodecim. Cum articulo enim hoc Graeci codices habent, ut non possent intelligi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI)? ut non ad electionem ipse pertinere videretur. Sic quia aptior erat numerus duodecim filiorum Jacob qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. Sequitur:

(Cap. XXXVI.--Vers. 1 seqq.) Hae sunt autem generationes Esau: ipse est Edom. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei et Olibama, filiam Anae filii Sebeon Evaei; Basemath quoque filiam Ismael, sororem Nabajoth. Peperit autem Ada Eliphaz; Basemath genuit Rahuel; Olibama edidit Jehus, et Elon, et Chore. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. Quod post narrationem mortis Isaac, narratur quas uxores acceperit Esau et qui ei filii nati sint, recapitulatio intelligenda est. neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum, nam eos sexagenarius suscepit, et per omnes annos vitae suae centum octoginta quinque. Iste est Eliphax, cujus Scriptura in Job volumine recordatur. Sequitur.

(Vers. 6 seqq.) Tulit autem Esau uxores suas, et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan, et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob: divites enim erant valde et simul habitare non poterant, nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum; habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Esau et Edom et Seir, unius nomen est hominis; et quare varie nuncupetur, supra dictum est. Sed quaestio est quo modo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui, Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum, veniente de Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabit. Proinde quid fieri potuerit, ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare, quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis: sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive alia aliqua causa, vel uxorum suarum quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia, et coeperat habitare in monte Seir; deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes; et cum mortuum patrem simul sepelivissent, quia eos plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum. Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Reges autem qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: Bahale filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. Mortuus est autem Bahale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei de Nachor eum stirpe generatum affirmant, ut jam supra dictum est. Quod autem scriptum est: Hi reges qui regnaverunt in Edom antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint, usque ad ea tempora quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saul. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul, sub temporibus etiam judicum, quorum tempora fuerunt ante reges. Sed ex his multis, eos solos potuit commemorare Moyses qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Idumaeorum, atque Rahuel filium Esau, et Zara filium Rahuel, et Jobab filium Zarae, cui Jobab successit in regnum Balach, qui prius in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen; nam illic inveniuntur fere undecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem: fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes numeret (Matth. I); Lucas autem in ordine alio numerans generationes, non per Salomonem sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret (Luc. III). In illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic, ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem quod inter reges Edom commemoratur Balach filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balaach qui restitit Moysi ducenti populum Israel, sciat illum Balaach Moabiten fuisse, non Idumaeum; fuisseque filium Sephor, non filium Beor; fuisse etiam ibi tunc filium Beor, Balaam, non Balaach; quem Balaam conduxerat idem Balaach, ad maledicendum populum Israel.

(Cap. XXXVII.--(Vers. 2 seqq.) Joseph cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer, et erat cum filiis Balae et Zelphae, uxorum patris sui; accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum, fecitque ei tunicam polymitam. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fratribus amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Si sexto decimo anno Joseph in Aegyptum est venditus, ante tredecim annos quam moreretur avus ejus venditus invenitur; sexdecim enim annorum esse non potuit, nisi ante tredecim annos mortis Isaac, centesimo septimo anno vitae patris sui Jacob; his enim cum adjecerimus viginti tres quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient anni aetatis Joseph triginta novem et Jacob centum cum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem patris sui mortem sexdecim annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse Scripturam, cum de Jacob et ejus filiis loqueretur. Vivo tamen Isaac sexdecim annorum esse coepit Joseph. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis, quae causa majoris odii seminarium fuit, dixitque ad eos: Audite somnium meum, quod vidi: Putabam nos manipulos ligare in agro, et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt ei fratres ejus: Numquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me; quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit cum pater, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Invidebant igitur ei fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat. Quod dicit Jacob ad Joseph: Quod est somnium hoc quod somniasti? numquid venientes veniemus ego, et mater tua, et fratres tui, adorare te super terram, nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quo modo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde nec in Aegypto cum sublimaretur putandum est hoc esse completum: quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum quod dicit Apostolus: Quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II). Sequitur: Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos, cogitaverunt eum occidere, et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit; venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem, dicemusque: Fera pessima devoravit eum; et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: Non interficiamus animam ejus, nec effundamus ejus sanguinem, sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita, miseruntque in cisternam quae non habebat aquam. Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismahelitas venire de Galaath, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stactem in Aegyptum. Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem illius? melius est ut venumdetur Ismahelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus ejus, et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt Ismahelitis triginta [Vulg. viginti] argenteis. Quaeritur quare Ismahelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, unam gentem fecisse intelligendi sunt? Sequitur:

(Vers. 28 seqq.) Qui duxerunt eum in Aegyptum. Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum, et scissis vestibus pergens ad fratres, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi quem occiderant, tinxerunt, mittentes qui ferret ad patrem, et diceret: Hanc invenimus; vide utrum tunica filii tui sit, an non? Quam cum cognovisset pater ejus, ait: Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus indutus est cilicio, lugens filium multo tempore. Congregatis autem liberis ejus, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere; sed ait, Descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio quo modo intelligatur esse internum: utrum illic mali tantum, an etiam boni, mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quo modo iste ad filium se dicit lugendo velle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credebat; sed perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis. Sequitur:

(Vers. 36.) Madianitae vero vendiderunt Joseph in Aegyptum Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militiae. Quaeritur quo modo postea idem eunuchus uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph, ob nimiam pulchritudinem, in turpe ministerium, et a domino, virilibus arefactis, postea electum esse, juxta morem Hierophantarum, in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Assenez, quam postea Joseph uxorem acceperit. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris filiis dilexit, Christum Dominum figuravit: quem Deus Pater, secundum carnem natum, caeteris fratribus ex Abraham stirpe genitis praetulit. Unde et ibi dicitur: Amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, illucescens Dei Filius per Mariae Virginis partum, serus advenit, tamquam filius senectutis, secundum sacramentum suscepit corporis, qui erat ante per substantiam Deitatis semper cum Patre. Tunica vero polymita, quam fecit ei pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam sigificavit. Somnium vero illud per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum ejus, illud est quod in Christo completum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Ps. LXXI), scilicet per fidem, fructum bonorum operum afferentes. Ipse est quem sol et luna adorant, et stellae, de quo sole dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae (Ps. CXLVIII). Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas in figura stellarum adorant. Unde pater suus increpavit eum, dicens: Numquid ego, et mater tua, et fratres tui, adorabimus te? Objurgatio ista patris, duritiam populi Israel significat, pro eo quod ex se natum Christum esse cognoscunt, et adorare contemnunt. Jacob mittit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret; et Deus Pater misit Filium suum unigenitum ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Mittitur ab illo utique Patre, de quo scriptum est: Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII); ut videret si recte agerentur oves. Et Dominus ait in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV). Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur, defectio. Vere in grandi defectione erant, qui de parricidio fratris cogitabant. Cumque vidissent Joseph fratres sui procul, occidere eum cogitaverunt; et Judaei videntes verum Joseph, Dominum Jesum Christum, ut eum cricifigerent unum omnes consilium statuerunt, dicentes: Crucifige eum (Luc. XXIII). Fera pessima devoravit eum: id est, plebs Judaica interfecit eum, de qua Dominus in Evangelio dicit: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum (Matth. X). Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita et talari; et Judaei Christum per mortem crucis exspoliaverunt tunicam corporalem. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam hoedi sanguine, quia falsis eum testimoniis accusantes, in invidiam deduxere populi, peccata donantem omnium. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum; et Christus exspoliatus carne humana descendit in infernum. De cisterna quoque levatus ille Ismahelitis, id est, gentilibus venditur; et Christus postquam de inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium, triginta argenteis distrahitur; et hic Christus per consilium Judae Scariotis eodem numero venumdatus est. Dehinc Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater lugebat filium amissum, quasi propheta flebat interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum suum, quod in passione legimus actum a principe sacerdotum (Matth. XXVI); sed et velum templi scissum est (Id. XXVII): ut propheta et nudatum suum populum, et divisum ostenderet regnum.

(Cap. XXXVIII.--Vers. 1 seqq.) Eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram, viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Suae, et uxore accepta ingressus est ad eam, quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Her. Rursus concepto fetu, natum filium nominavit Onan. Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Quo nato, parere ultra cessavit. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. Fuitque Her primogenitus Judae, nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, ut suscites semen fratri tuo. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem fecisset. Quamobrem dixit Judas nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus; timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quaeritur quo modo ista fieri potuerint: si enim postea quam Joseph devenit in Aegyptum, quo modo intra viginti ferme et tres annos? nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo; fieri enim potuit ut Judas et filii ejus juxta aetatis annos possent ducere uxores. Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit; quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur. Unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quo modo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet Scriptura, per recapitulationem aliquot annis ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit: quoniam sic positum est ut diceretur: Factum est in illo tempore. Ubi tamen quaeritur, si sexdecim annorum erat Joseph quando venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno decimo sexto aetatis suae venditus fuisse credatur, quatuordecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni. Ad hos autem viginti quatuor annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti unus. His adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti tres anni, quibus abfuit Joseph a patre et fratribus suis. Quo medio tempore quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi forte ut credamus, et hoc enim fieri potuit, mox ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum. Sequitur:

(Vers. 12 seqq.) Evolutis autem multis diebus, mortua est Sua, uxor Judae. Qui post luctum consolatione recepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse, et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas; nuntiatumque est Thamar, quod socer ejus ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. Quae, positis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et muta o habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnas; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum ne cognosceretur. Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursum illa dicente: Patiar quodvis si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. Ait Judas: Quid vis tibi pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier, ac surgens abiit, depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus. Si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est, non aliter nurus est quam filia deputanda; tamen eum quantum in ipso erat deformiter cum meretrice cubasse, non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit; sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus etiam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus frande subjecit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine jure matrimonii mater fieret. Longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et virgam, monile atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei maritum suum conjungere noluisset: qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo, posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia non eam justificatam, sed eam plus quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit, desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat; sicut quibusdam dicitur: justificatis Sodomam, id est, tantum peccastis ut vobis Sodoma comparata justa videatur: quamquam etiam haec mulier non in pejoris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur. Quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitius animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur. Quid mirum si peccatrix a peccatore laudatur? quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum esse, quasi nobis in hujus Scripturae vera ratione dignoque praeconio vitia hominum, quae ista commemorat, necesse sit approbare. Quin potius necesse est ut quanto istam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus: ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur. Ac per hoc cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam tacet sententiam, indicanda nobis permittit, non laudanda perscribit. Unde hic expressius apparet, non ad ipsum Judam, sed ad Christum qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam, qua Jacob patriarcha sub nomine illius Judae taxatus est. Et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit in verbis patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur. Quia ipse in prophetia non agnoscitur, alius requiratur, neque enim Judas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Judas ille qui Deum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro si de tam malo opere Judae illius, tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sanguine nos redimeret: quid mirum si propheta ejus, de quo ipse ait: De me enim ille scripsit (Joan. V), ex malefacto Judae istius boni aliquid significavit, ut suo mysterio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit propheta narrator, quorum interpositio non vacaret, ad praesignationem rerum, quas intenderat, prophetare. Ad significanda autem aliqua bona, nihil interest si facta illa, quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint: quid enim interest cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento, candidos Gallos? Verumtamen si non scripta, sed scripturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magnum interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur: si modo habent aliquam rei, qua de re agitur, necessariam praefigurandi congruentiam: sicut enim Caiphae verbi in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus aiebat, ut justus injuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit vobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat; dictumque est de illo: hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit: quia oportebat Jesum mori pro gente (Joan. X): ita factum Judae, secundum illius libidinem malum fuit: sed illo nesciente, magnum bonum significavit. A se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantum Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala facta hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tamquam marui adhibebantur. Merito nomen ejus Amaritudo interpretatur, ipsa enim domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui male operabantur, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat vir saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium: si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tamquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; et ille sequens, qui fundebat semen in terram, moeror eorum. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur Pelliceus, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poena damnationis suae, dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen qui vocabatur Onan, interpretatur Moeror eorum. Quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit: atque id perdat in terra? Porro majus malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non habitae, quod significat moeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri. Et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat: quia erat eadem tribus Juda, sed jam in populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est, Sela interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad novum tamen pertinebant Testamentum: cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo namque tempore quo jam Judaei ex tribu Juda coeperant reges non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, tamquam maritus Thamar, erat enim alienigena, nec enim sacramento illo mysticae unctionis tamquam conjugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat: sic et filii ejus tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione concordavit. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes adversus Christum: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX); neque hoc verum nisi illa universali dominatione Romanorum, quippe Caesar etiam rex erat non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularentur, ideo se tali voce damnaverunt. Illo ergo tempore quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat ad Christum verum Salvatorem Dominum nostrum, qui non obesset, multumque prodesset, sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystifica unde Christi vocabantur unctio, ipsa defecerat, secundum prophetiam etiam Danielis, tunc venit cui repromissum erat, qui est exspectatio gentium, et unctus est Sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis; natus est enim majoris Herodis tempore, passus est autem Herodis minoris tempore. Hujus itaque venientis ad oves, quae perierant domus Israel, figuram gessit ipse Judas, cum iret ad tondendas oves in Thamna, quod interpretatur Deficiens: jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Hiras. Et interpretatur Odollamites Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne; sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes: fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae: eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, de plenitudine ejus accepit. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non exsurrexit (Matth. XI), quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi justi et prophetae cupierunt videre, et non viderunt (Matth. XIII). Salutavit ex utero, agnovit perfectus ex columba, et ideo tamquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, ad exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae in Canticis canticorum, Dentes essent velut grex detonsarum (Cant. VI). Jam Thamar habitum mutet. Nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat: non illius in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit (Luc. XXII); nam et Judas, Latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia, in omnibus gentibus constituta: Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV), nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Ahenam, vel Henaim, quod interpretatur Fontes, cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente feratur, quia de illa praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Accipit in occulto annulum, monile et virgam: quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII); sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus, tamquam meretrici: haedus exprobratio peccati per eumdem Odollamitam, tamquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum (Matth. XII); sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos quorum jam personam ipse Judas gestabit, qui hodieque dicunt, non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, sine dubio confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur.

(Vers. 27 seqq.) Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero, atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens, iste egreditur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter. Dixitque mulier: Quare propter te divisa est maceria? Et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares. Postea egressus est alter, in cujus manu erat coccinum, quem appellavit Zara. Cur patriarcha Judas propriae nurus post mortem filii sui legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus: nisi ut figura praecederet de utroquo Jesu Domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos esse populos generandos, quorum posterior in crucis signo saepe omnem munitionem populi superioris incideret? Hic est populus manu prior, ortu posterior, de quo ipse Dominus Jesus, natus ex tribu Juda, opera sua ante praemisit quam nobis ex Virgine nasceretur. Sive aliter, per manum significantur opera. Zara quippe interpretatur Oriens, significavit antiquum Israeliticum populum, sub lege constitutum, qui prior quasi manum misit, quando dictis propheticis et legalibus sacrificiis nativitatem et passionem Domini in carne pronuntiavit; sed instante partu manum subtraxit: quia, adveniente plenitudine temporum, credere in Dei filium noluit, et eum in praesenti positum despexit, de quo tam multa in postmodum praedixit. Phares vero, qui interpretatur Dividens, prior egressus est: quia postquam caecitas in Israel facta est, plenitudo gentium introivit, et sic postmodum Israel salvus erit (Rom. XI).

(Cap. XXXIX.--Vers. 1.) Igitur Joseph ductus est in Aegyptum. Ad ordinem redit Scriptura, unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.

Emitque eum Putiphar, eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Aegyptius, de manu Ismahelitarum, a quibus perductus erat: fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens. Sicut enim Joseph descendit in Aegyptum, ita et Christus in mundum: emitque eum eunuchus, id est castus in disciplinis evangelicis populus Christianus.

Erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu. Sic et de Christo David ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Ps. XLIV).

Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce, dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum hoc facere, et peccare in Dominum meum? Hujusmodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. Quisquis mundi hujus successibus elevatur, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad memoriam revocet, et in arce se castitatis servet: qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait ei: Ecce, Dominus meus omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum malum hoc facere, et peccare in dominum meum? Quibus verbis ostenditur, quia bona quae assecutus fuerat repente memoria revolvit; et malum quod se pulsabat ejicit; et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit, cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo adversitatis premenda: ut eo erubescamus prava committere quo nos a Deo meminimus gratuita bona percepisse; et illatam gratiam exteriorum vertamus in arma virtutum: ut sint ante oculos quae percepimus, et quaecumque nos illiciunt subigamus, quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem prosperitatis est consideratione ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur. Considerandum quippe est, ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat vorago nequitiae. Iramque contra nos superni judicis inexstinguibiliter accendimus, si contra benignitatem illius, etiam ex ipsa sua largitate pugnemus. Sequitur:

(Vers. 11.) Accidit autem, ut quadam die intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret, et illa apprehensa lacinia vestimenti ejus diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio, fugit et egressus est foras. Dum mulier adultera Joseph male uti voluisset, relicto pallio fugit foras: quia, dum synagoga Dominum, purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tantum litteram Legis ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam suae divinitatis potentiam, conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dicit: Usque hodie dum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (I Cor. III). Quae videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit. Sequitur:

(Vers. 13 seqq.) Cumque vidisset pallium mulier in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit homines domus suae, et dixit ad eos: En introduxit ad me virum Hebraeum, ut illuderet mihi. Cumque ego subclamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebat, et fugit foras. In argumentum fidei, retentum pallium ostendit marito revertenti domum. Ista mulier, ut jam dixi, figura erat synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, moechata est post deos alienos. Similiter volebat et Christum in adulterii sui scelere retinere, ut negaret se esse Deum et Pharisaeorum magis et Scribarum quam Legis praecepta servaret, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae, id est, adulterio adulterinae synagogae, manu veste corporis apprehensus, carne se exuit, et liber mortis ascendit ad coelos.

(Vers. 19 seqq.) His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus est illius; deditque ei gratiam in conspectu principis carceris, qui tradidit in manu ejus universos vinctos. Dominus enim erat cum illo, et omnia ejus opera dirigebat. Uxor Putiphar plebem Judaicam praesignabat, quam regendam a Romanis principibus Pilatus susceperat: quae plebs, Legis traditionibus sibi pro tempore traditis, Dominum volebat praebere consensum, ut sabbati otium custodiri confirmaret; uxorem a viro dimittendam quacumque ex causa permitteret. Pro quibus, cum a Domino fuisset certis responsionibus refutata, Pilato praesidi eum tradiderunt, malefactorem eum quodammodo proclamantes, et secundum legem debere puniri: eo quod se Filium Dei diceret, et aequalem Patri pronuntiaret, a quibus objectionibus Pilato traditus carceri mortis est: sed illum non carcer terruit, non inferna tenuerunt, cum etiam ubi veluti puniendus descenderat: inde alios liberavit. Sequitur:

(Cap. XL.--Vers. 1 seqq.) His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo. Iratusque Pharao contra eos: nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus: misit eos in carcerem principis militum, in quo erat Joseph. At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis. Denique invenit Joseph duos eunuchos de domo regis in carcere vinctos, duorum populorum credentium vel incredulorum figuram gestantes, qui conclusi sub peccato Adae, transgressione obnoxii tenebantur. Hi ergo sive pro originali peccato, seu pro delictis propriis, quia omnes debitores sunt Deo, et nullus exceptus est, qui non illius, juxta Apostoli dictum, indigeat gratia: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei: ob quod etiam omnes sancti conditione obnoxii fuerunt debito mortis, hoc ipsum Apostolo praedicante, cum dicit: Regnavit mors ab Adam usque Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V). Qui ideo uterque populus eunuchi dicuntur, vel intelliguntur, quia castam acceperant regulam disciplinae. Eloquia, inquit, Domini eloquia casta (Ps. XI). Sequitur:

(Vers. 4 seqq.) Aliquantum autem temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur, videruntque somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi. Ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, siscitatus est, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? Qui responderunt: Somnium vidimus, nec est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Referte mihi quid videritis. Respondit praepositus pincernarum: Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere, calicemque Pharaonis in manu mea; tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et dedi poculum Pharaoni. Tres vero dies aut Dominicae passionis et resurrectionis accipiendum est tempus, in quo animae sanctorum eductae ab inferis leguntur a Domino: aut certe tria intelligenda sunt tempora, ante Legem, et sub Lege, sub evangelica gratia. In primo enim tempore clausae fuerunt gemmae, quia ut de Abel, Seth, Enos, et Enoch, ac Noe, atque Melchisedech legitur, qui alii fuerint Deo placentes, Scriptura minime refert. In secundo vero tempore, id est, sub Lege, flores eruperunt sanctorum: quia qui sub Lege Deo placuerunt, sacris voluminibus ostenduntur. Tertio vero tempore sub evangelica quodammodo praedicatione, uvae ad maturitatem pervenerunt, quando credentium in Christo fides proficiendo in tantum roborata est, ut pro divini nominis confessione cruorem suum effundi a persecutoribus minime detrectaverint, aut certe pro Christi amore, saeva castigatione membra sui corporis crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, castrantes se videlicet a mundi delectationibus et carnalibus desideriis, calicem videlicet Dominicae passionis in memoria semper habentes, et sermonibus in mundo praedicantes poculum porrigunt Pharaoni. Sequitur:

(Vers. 12, 13.) Haec est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum, dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. Post trinam enim lucem Domino ab inferis resurgente, et Legis obscura, ut Joseph somnia, revelante; solutus est a peccatis credentium populus, et de inferni carcere vel potestate daemonum liberatus, redditusque est in ministerio legis divinae: sicut enim in pincerna, qui eductus de carcere et suo restitutus est ministerio, gentilis significatus est populus: ita in principe pistorum, sine dubio gens intelligenda Judaica est. Tria canistra super caput ejus, et in uno canistro, quod erat excelsius, portare omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo, quid aliud significat, nisi tripartita ipsi populo concessa divinae legis eloquia, Legem videlicet, et prophetas, et agiographa, quae omnia super caput portabat, quia mentem illorum excesserat spiritalis scientiae plenitudo? Arte pistoria panes cocti, quid aliud significant, nisi quod lex veteris Testamenti non est humana inventa astutia, sicut impii astruunt Marcionistae, et haeretici Manichei; sed Spiritus sancti auctoritate, antiquis patriarchis et sanctis prophetis est credita? Spiritum enim sanctum per ignem significari, multis locis in divina legimus Scriptura; unum enim canistrum, quod altius caeteris erat; nimirum lex intelligenda Mosaica est, propter densitatem mysteriorum et umbraticas significationes: ex quo cibum volucres coeli percipiunt, dum animae sanctae, quae per coeli significantur aves, spiritualiter aluntur, dum in lege Domini meditantur die ac nocte, qui possunt dicere cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III). Pharaonem, qui eduxit Joseph de carcere, eique potestatem in omni terra dedit Aegypti, priorique ministerio suum pincernam restituit, et pistorem suum die tertia patibulo suspendit, Dei Patris habuisse figuram, non dubium est: qui Jesum Christum Dominum nostrum resuscitavit ab inferis, et fidelem novi Testamenti populum a nexibus primae praevaricationis et caeterorum omnium eripuit vinculis. Infidelem vero capite absciso, id est, Christo, qui est caput Legis et prophetarum: et die tertia, hoc est, tertio suspendit tempore, quia in cruce nostri Salvatoris, ubi fideles sunt a peccatorum vinculis absoluti, ibi ipsi impii Judaei atque caeteri ethnici, quorum ipse Pharaonis pistor figuram tenuit, sunt condemnati, qui in humilitate carnis positum Dominum despexerunt. Quod vero volucres coeli laceraverunt carnes ejus, hujus rei praesagium fuit, quod quadragesimo secundo anno post Domini resurrectionem et ascensionem in coelos, ex omni orbe terrarum populi venientes cum ducibus Romanorum Tito et Vespasiano, eos non solum vastitate et fame cruciaverunt, sed etiam multa in eis ludibria exercuerunt, digni quippe erant talia perpeti, qui talia in Dei prophetis, et in ipso exercuerunt Domino: et eos qui ex eis famem et gladium evaserunt, in toto mundo diviserunt, atque sibi suisque posteris in famulis jure perpetuo reliquerunt, usquedum plenitudo gentium introeat, et sic postmodum et ipsi non proprio merito, sed Dei gratia salvi fiant: qui in primo nostri Salvatoris adventu, ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non fuerunt subjecti: et impleatur illud quod beatus Jacob patriarcha, ex eorum persona, Esau filio suo praedixit: Vivens gladio, et fratri tuo servies, tempusque veniet quando solvas et excutias jugum de cervicibus tuis (Gen. II, 7). Sequitur:

(Cap. XLI.--Vers. 1 seqq.) Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis, et pascebantur in locis palustribus. Aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie, et pascebantur in ipsa amnis ripa, in locis virentibus, devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporis erat. Quod putabat se stare Pharao super lumen, quemadmodum servus Abrahae dixit: Ecce ego sto super fontem aquae; haec locutio si intelligatur, ita est ut in psalmo scriptum est: Qui fundavit super terram aquas (Ps. XXIII). Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur, quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitabant terrena animalia. Sequitur:

(Vers. 4 seqq.) Expergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. Aliae quoque totidem spicae, tenues, et percussae uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad conjectores Aegypti, cunctosque sapientes: et accersitis, narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum, ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagium futurorum: eratque ibi puer Hebraeus, ejusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia, audivimus quidquid postea rei probavit eventus, ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. Somnium Pharaonis Legis et prophetarum praesignabat figuras, in quibus de conversione omnium gentium et Antichristi persecutionibus, sancto Spiritu revelante, locuti sunt. Qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebatur: quia sunt septem charismatum spiritualium dona, quibus ubertas fidei divinae in gratia novi Testamenti larga pietate redundat. Fertilitatis autem hebdomada tempus accipiendum est quo ab universis gentibus fides confessionis nominis Christi, vel scientia Trinitatis suscepta est: de qua ait propheta: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquis maris operientis (Isa. XI), in tantum enim praedicationis divinae verbum per totas orbis regiones in universis gentibus fecit proficere, et suscepta fidei suae gratia, per sanctam conversationem ad perfectionem contendere, ut non solum coelesti horreo fierent apti, verum etiam et exemplo suo ad imitandum caeteros provocarent. At contra, septem sterilitatis anni famem veritatis et justitiae novissimis temporibus significabant, quae fidelium consumptura est multitudinem temporibus Antichristi. Sequitur:

(Vers. 29 seqq.) Ecce anni septem venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut cuncta oblivioni tradatur retro abundantia, consumptura est enim fames omnem terram, et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. Et est sensus: Ubertatis hujus quam futuram significaverunt boves bonae, obliviscentur homines in ea fame quam significaverant boves et spicae malae. Potest et hebdomada duorum annorum significare tempus praesens et futurum; qui enim fideliter ac pie vivendo laboraverint in saeculo praesenti, quod reperiant in futuro, beatitudinem consequentur perpetuae vitae. Qui autem infideles existunt, et nihil cogitant de futuro otioque in praesenti saeculo torpescunt, sterilitatis suae in futuro reperient finem. Sequitur:

(Vers. 33 seqq.) Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti, qui constituat praepositos per singulas regiones, et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea, et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus, et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus, locutusque est ad eos: Num invenire potuerimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro, Spiritum sanctum esse spiritum Dei; primo, ubi dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I); secundo, ubi dixit Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt (Gen. VI), et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph esse in illo spiritum Dei. Nondum tamen legimus Spiritum sanctum. Sequitur:

(Vers. 39, 40.) Dixit Pharao ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et similem tui invenire potero? Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus obediat populus: uno tantum regni solio te praecedam. Id ipsum in secundo psalmo a Patre dicitur Domino: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et ipse Dominus in Evangelio discipulis ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Data quippe potestas est homini assumpto, non Verbo Dei Filio Patri et Spiritui coaeterno, a quo creata sunt omnia; uno tantum praecedit Filium Pater, paterni videlicet nominis vocabulo, ut in confessione seu in laudibus, Patris nomen semper anteponatur, nam dignitate et potestate, natura atque virtute, aeternitate vel origine, unum sunt, unius Deitatis atque substantiae; nominibus enim tantummodo distinguuntur. Sequitur:

(Vers. 41 seqq.) Dixitque rursum Pharao ad Joseph: Ecce constitui te super universam terram Aegypti. Tulitque annulum de manu sua, et dedit in manu ejus, vestivitque stola byssina, et collo torquem auream circumposuit, fecitque ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent in universa terra Aegypti. Joseph, qui typum induit Christi, currum meruit ascendere: et praeco clamavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti. Ita et Dominus noster, postquam est distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de interorum carcere surrexit, ascendit currum regni coelestis, de quo dictum est: Currus Dei decem millium (Ps. LXVII); et accepit potestatem praedicandi et judicandi, sicut Paulus apostolus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Accepit quoque et annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae Salvatori signantur, ac frontibus et cordibus nostris per signum crucis, figura exprimitur aeterni regis. Induiturque stola byssina, id est, carnem sanctam bysso splendidiorem, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum: praeco ante eum praecedit, id est Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconabat, dicens: Parate viam Domini (Matth. III; Marc. I), didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti, id est, verbi divini praedicatione, sibi omnia subjugantem. Sequitur:

(Vers. 44, 45.) Dixitque rex ad Joseph: Ego sum Pharao, absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omne terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca Salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo, quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi? Sequitur:

(Vers. 45) Deditque illi uxorem Assenez, filiam Putiphar sacerdotis Heliopoleos. Quaeri solet, cujus Putiphar Joseph filiam acceperit uxorem, utrum illius cujus servus fuit, an alterius? Credat quisque quod placet: non est tamen quaestio quis fuerit; sive enim unus fuerit, sive duo, quodlibet horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei. Sicut enim accepit Joseph ex gentibus uxorem, ita et Christus Ecclesiam: ex qua genuit duos filios, id est, duos populos, ex Judaeis et gentibus congregatos. Triginta autem erat annorum, quando stetit Joseph in conspectu regis Pharaonis. Totidemque annorum legitur fuisse Christus, quando sub typo Pharaonis in conspectu mundi apparuit revelatus. Venitque fertilitas septem annorum, et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti, omnisque frugum abundantia in singulis urbibus condita est, tantaque fuit multitudo tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. Pro eo dictus non erat numerus, quod nomen numeri usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur; nam inde fieri potest ut cuilibet magnae et infinitae multitudini numerus non sit, quod congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per illa scilicet septem charismata, quasi per septem annos; ut cum septem anni inopiae esse coeperint, id est, cum iniquitas occurrit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit Salvatoris, tunc sancti pariter et fideles habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum in opera sermonum vel praedicationis attenuata, deficiat. Sequitur:

(Cap. XLII.--Vers. 1 seqq.) Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto. Descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta, ingressi sunt terram Aegypti, et Joseph princeps erat terrae Aegypti, atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, et cognovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos, Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus frumenta. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Igitur post ubertatis annos in universo orbe fames praevaluit, merito, quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi Dei liberat mundum, aperuit enim horrea sua Christus in omni orbe terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit; nisi enim Joseph fratres sui vendidissent in Aegyptum, defecerat Aegyptus; et nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur Augmentatio, sive Ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro autem Joseph augmentum habere meruit universus mundus. Ille erogavit triticum, noster erogavit Dei verbum. Dicit Jacob filiis suis, Est frumentum in Aegypto; dicit et Deus pater: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Matth. II). Descendunt igitur decem provectiores fratre; id est, Judaei, quasi sub Decalogo legis et numero constituti: quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Cognoscuntur Hebraei a Christo, sed ipsi non cognoscunt eum. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Recordatus somniorum quae aliquando viderat, ait: Ut videatis infirmiora terrae venistis. Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus; nec quidquam famuli tui machinantur mali. Quibus ille ait: Aliter est, immunita terrae hujus considerare venistis. Et illi: Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super. Hoc est ait, quod locutus sum, exploratores estis. Jam nunc experimentum vestri copiam. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus. Mittitete vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis, utrum falsa, an vera sint; alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum ab hominibus inter quos vivebat, sed ipsa etiam post Scriptura teste laudatus, jurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior venerit? an etiam bono et fideli vilis erat Pharaonis salus, qui fidem primitus domino suo servabat in omnibus, quanto magis ipsi Pharaoni, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat salutem Pharaonis, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? an non est perjurium? tenuit enim unum ex eis, donec veniret Benjamin; et verum factum est, quod dixerat: Non exibitis hinc nisi veniat frater vester minimus. Ad omnes enim poterat pertinere quod dictum est, neque enim digne dicerentur redire ad patrem, quorum frater vinctus tenebatur in Aegypto, cum quo et ipsi mente et animo solliciti, velut quibusdam charitatis vinculis tenebantur astricti, nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, cum iterum juravit, dicens: Mittite unum e vobis, et adducite fratrem vestrum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis, utrum vera, an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent: id est, exploratorum poena digni essent: quos tamen vera dicere sciebat, tamquam si dictum esset: Exploratores estis, exploratorum poena digni eritis. Sequitur:

(Vers. 17 seqq.) Tradidit eos in custodiam tribus diebus, tertia autem die eductis eis de carcere, ait: Facite quod dixi, et vivetis, Deum enim timeo. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in custodia: vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domum vestram; et fratrem vestrum minimum adducite ad me, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non eum audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio. E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis ejus exquiritur. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur eis. Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod in illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari viderent, adjungit Scriptura, et dicit: Ipsi ignorabant quod intelligeret Joseph, interpres enim inter illos erat: hoc scilicet intelligendum est, ideo eos putasse quod ille non intelligeret quae loquebantur: non ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur. Sequitur:

(Vers. 24.) Avertitque se parumper, et flevit, et reversus locutus est ad eos. Nec adjungit quid illis dixerit. Unde intelligitur haec eadem dixisse quae dixerat. Sequitur.

(Vers. 25 seqq.) Tollens Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent saccos eorum tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra eis cibariis in via. Qui fecerunt ita. At illi portantes frumenta in asinis profecti sunt: apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, dixit fratribus suis, reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo, quidnam est, quod fecit nobis Deus? Si diligentius consideremus, inveniemus quia numquam fere in sanctum quis locum dicitur descendisse, nisi vituperabilem conscendisse memoretur. Quae observationes ostendunt divinam Scripturam, non ut plurimis videtur, inerudito atque agresti sermone compositam, sed secundum disciplinam divinae eruditionis aptatam, neque historicis narrationibus, quantum rebus et sensibus mysticis servientem. Unde cum detentus fuisset Simeon in Aegypto, et fratres ejus dimissi reverterentur ad patrem, non est scriptum, quia ascenderunt ex Aegypto: Sed imponentes, inquit, frumentum super asinos suos abierunt. Cum autem, recepto fratre et cognito Joseph, sed et Benjamin in oculis ejus oblato cum laetitia reverterentur: tunc dicitur: Quia ascenderunt ex Aegypto, et venerunt in terram Chanaan ad Jacob patrem suum (Gen. XLV). Sequitur:

(Vers. 29 seqq.) Et narraverunt ei omnia quae accidissent eis, dicentes: Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores provinciae. Cui respondimus, Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias: duodecim fratres uno patre geniti sumus; unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan. Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite: fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores, et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis, ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam. His dictis cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Dederunt quidem illi pecuniam, sed Joseph, id est, Christus Dominus triticum dedit, et argentum tribuit: quia non argento emitur Christus, sed gratia. Sequitur;

(Vers. 36.) Dixit Jacob filiis suis: Absque liberis me esse fecistis. Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetis, deducetisque canos meos cum dolore ad inferos. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descenderet? De inferno autem magna quaestio est: et quid inde Scriptura sentiat locis omnibus ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum. Sequitur:

(Cap. XLIII.--Vers. 8 seqq.) Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum ut proficiscamur, et possimus vivere nos et parvuli nostri. Descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori suo, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum comessuri sunt meridie. Accedentes autem ad dispensatorem locuti sunt: Oramus, domine, ut audias: Jam ante descendimus, ut emeremus escas: quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportavimus. At ille respondit: Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris: nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo. Quod a praeposito domus audiunt: Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis pecuniam in saccis vestris, argentum autem vestrum probatum habeo: mendacium videtur quod non est, sed aliquid significare credendum est, argentum enim quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, nimirum illud intelligitur de quo alibi legimus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI): id est, perfectos. Sequitur:

(Vers. 24 seqq.) Eduxitque ad eos Simeon, et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabula jumentis eorum. Illi vero paraverunt munera donec ingrederetur Joseph meridie, audierant enim quod ibi comessuri essent panem. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, et adoraverunt proni in terra. At ille clementer resalutatis eis, interrogavit dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi? adhuc vivit? Et incurvati adoraverunt eum. Astute namque fratrem vendere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur; sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitentes servierunt, inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde huic moliti sunt astute contraire. Sic divinum consilium dum vitatur, completur: sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres ne Joseph super eos excresceret, sed hoc quod divinitus dispositum fuerat cavendo actum est ut veniret. Humana ergo sapientia in seipsa comprehensa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit. Quod saepe nonnulli dum humana sapientia inflati, desiderii, suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis eis machinationibus reluctari conantur; et quo ad votum vim supernae dispositionis intorqueant, calladis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt. Sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque Omnipotentis consilio, dum resistere nituntur, obsequuntur: quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat, sicut scriptum est: Comprehendit sapientes in astutia sua (Job. V). In astutia namque sua sapientes comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt, unde per Psalmistam dicitur: Novit Dominus cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ps. XCXIII). Pensemus igitur gestae rei ordinem, pensemus quomodo cogitationes hominum in ipsa sua provisione divinitas comprehendat. Ideo ab eis Joseph venditus fuerat ne adoraretur, sed ideo est adoratus quia venditus. Restat ergo ut in cunctis quae agimus, vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio famulari, et quasi ducem sui itineris sequi: ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat, vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat, ejusque sibi pondera levigat, qui haec ex subjecto cordis humero volens, portat. Sequitur:

(Vers. 29 seqq.) Attollens autem oculos Joseph vidit Benjamin, fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester minimus de quo dixeratis mihi? Et rursum, Deus, inquit, misereatur tibi, fili mi. Festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratrem suum, et erumpebant lacrymae, et introiens cubiculum flevit; rursum lota facie egressus, continuit se. Vidit Joseph Benjamin parvulum fratrem suum: mystice quoque vidit Dominus Jesus Paulum, quando lux circumfulsit eum, qui idcirco minimus dicitur, quia nondum maturam in carne fidei gerebat aetatem: unde et adolescens legitur fuisse, quando lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph super Benjamin: et caecitas Pauli, fletus est Christi. Lavat faciem suam, ut ei lumen amissum restituatur: lavit faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus noster Jesus Christus a plurimis videretur. Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Et ait, ponite panes. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum eis, et profanum putant hujuscemodi convivium), sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta primogenita sua, et mirabantur nimis, sumptis partibus quas ab eo acceperunt; majorque pars venit Benjamin, ita ut in quinque partes excederet: biberuntque et inebriati sunt cum eo. Solent huic ebriosi adhibere testimonio patrocinium, non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendabatur. Sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter advertit, multis in locis inveniet. Unde est illud: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam (Ps. LXIV), eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet per hanc ebrietatem, satietatem significari: nam ita inebriari, ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est. Sequitur:

(Cap. XLIV.--Vers. 1, 2.) Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci, scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. Movet qui sibi velit hoc factum Joseph, quo fratres suos donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit, quod licet tanto sit suavius, cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tantae sanctitatis auctoritas, et prophetandorum tanta intentio futurorum quam modo exsequi exponendo suscepimus. Sequitur:

(Vers. 9 seqq.) Apud quemcumque servorum tuorum fuerit inventum quod quaeris, moriatur, et nos servi erimus domini nostri. Qui dixit: Fiat juxta sententiam vestram. Apud quem fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. Quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. Sed quid sibi vult, quod scyphus Joseph inventus est in sacco Benjamin, nisi quia in corpore Pauli jam doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in Lege: sed quia subjectus non erat divinae gratiae, intra saccum erat scyphus, doctrina intra Legem, lucerna sub modio. Missus tamen Ananias manum posuit, marsupium solvit; marsupio soluto, argentum resplenduit; et decidentibus squammis velut quibusdam sacci vinculis, soluto sacco, id est, deposito Legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermones Evangelii praedicavit. Sequitur:

(Vers. 13 seqq.) At illi scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum; primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph, necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? An ignoratis, quod non sit similis mei inaugurandi scientia? Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur? aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem in manibus servorum tuorum. En omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. Oraculum in corde, peregrini venerunt, famis periculum fugiebant, frumenta quaerebant, non acceperunt, et feriri se insuper criminis objectione videbant. Inter haec ducuntur ad carcerem, et post triduum educti adhuc in eadem asperitate terrentur. Jam reditur ad cor, jam culpae memoria pulsat animum, atque inter se invicem loquuntur: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non eum audivimus. In his autem verbis cor Joseph secessum petit, solvit flendo quod pietati debuit, severus ad fratres revertitur, ut cruciatus eorum animus a culpa liberaretur. Post haec unus religatur in vinculis, dimittuntur caeteri cum frumento, ut unus frater veniat, quem minimum se habere dixerant: veniente postmodum fratre vincebat mentem pietas, cum frater innocens videretur: sed permanebat in ostensione asperitas, ut fratres noxii purgarentur: frumenta dantur, scyphus in sacco junioris fratris absconditur, fortis post eos quaestio movetur, mittitur ut reducantur, addici in servitutem decernitur, apud quem scyphus fuisset inventus, in sacco ultimi fratris invenitur, tunc Benjamin reducitur, afflicti omnes fratres sequuntur. O tormenta misericordiae, cruciat, et amat. Reversi igitur, in terra cum lacrymis prostrati veniam postulant: memores enim quid de illo patri promiserant, moerore intolerabili tabescebant; tunc se ultra cohibere non valens, pietas clausa prorupit in medium, et excussit charitatis lacrymas de vultu serenitatis. De terrore est asperitas, quae apparebat, et non erat, quia misericordia erat, sed non apparebat. Sic vir sanctus facinus fratrum et dimisit et vindicavit, sic ore clementiam retinuit, ut delinquentibus fratribus nec sine ultione pius existeret, nec sine pietate districtus. Sequitur:

(Vers. 17.) Respondit Joseph, Absit a me, ut sic agam, qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus, vos autem abite liberi ad patrem vestrum. Nonne clementer considerandum puto tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum, quomodo Joseph, quamdiu voluit, tenuit, ac quanta voluit mora produxit, non eos utique faciens calumniosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat: et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc cogitabat, ut eadem dilatione cumularetur: tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore, quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuit revelanda fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur. Sequitur:

(Vers. 18 seqq.) Accedens propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo. Interrogasti prius servos tuos, habetis patrem aut fratrem? et nos respondimus: Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cujus uterinus frater est mortuus, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. Dixisti servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. Suggessimus domino meo: non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur. Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud eum loqueretur, ut omnino de illa simulatione quod exploratores essent nihil diceretur, quod utrum consulto tacitum sit, an id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam possit ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem: quamquam etsi aliqua in ea falsa sunt, falli potius per oblivionem potuit quam auderent mentiri, apud eum praesertim cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverant eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi inserebant. Sequitur:

(Vers. 33.) Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

(Cap. XLV.--Vers. 1 seqq.) Non se poterat ultra cohibere Joseph, elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph. Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres, nimio timore perterriti. Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Joseph frater vester, quem vendidistis; pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Quid est quod dicit Joseph: Misit me Deus ante vos in Aegyptum, ut servemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis; nisi forte significat illud alium secretumque mysterium, quod ait Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI), quia propheta praedixerat: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Oseae I); ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus gentibus, tamquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent; unde dicit Apostolus: Nam et ego Israelita sum, et ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI), id est ex reliquiis Israel secundum carnem et plenitudinem gentium, quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel: aut si genti illius Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt. Sequitur:

(Vers. 21 seqq.) Dedit Joseph fratribus suis plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere, singulisque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis, tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens ei asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes. Triginta argenteos a Christo accepit quicumque praedicat Trinitatem sive Christi crucem: ideoque Paulus ait: Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Quinque autem stolas accepit, id est, sapientiae, omniumque sensuum multiplicem in lege disciplinam. Praecellit igitur Paulus, et exuberat ejus portio meritorum: sed tamen habent et fratres, id est, alii praedicatores gratia sua binas stolas, id est, ut confiteantur Christum et Deum esse et hominem, juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus (Prov. XXXI), id est, mystica vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera. Filius honorat Patrem suum, et Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini illi gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem utiles portent in typum Christi munera, portent in Evangelio munerum largitorem. Sequitur:

(Vers. 25.) Qui ascendentes venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob, et nuntiaverunt ei, dicentes, Joseph vivit, et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Si enim potuisset vinci a libidine et peccasset cum uxore domini sui, non puto quod hoc a patriarchis nuntiatum de eo fuisset patri ejus Jacob: quia filius ejus viveret; hoc enim si fecisset, sine dubio non vivebat: anima enim quae peccat, ipsa moritur. Tale ergo aliquid et in Jacob indicare videtur hic sermo, quod donec longe fuit a Joseph, et non est annuntiatum ei de vita ejus, veluti defecerat in eo spiritus ejus, et lumen quod in ipso fuit, fomentis deficientibus, jam fuerat obscuratum: ubi vero venerunt qui ei annuntiaverunt de vita ejus, id est, qui dicerent, quia vita erat lux hominum (Joan. I), reaccendit in se spiritum suum, et reparatus est in eo fulgor luminis veri, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis vivificatur. Sed et in nobis calcare libidinem, fugere luxuriam, omnesque voluptates corporis premere ac refrenare, hoc est principatum gerere totius Aegypti; et hoc est quod apud Israel magnum ducitur, et in admiratione habetur. Si quis vero est qui aliqua quidem vitia corporis subjiciat, aliis vero cedat et subjaceat, de isto non integre dicitur quia principatum agit totius terrae Aegypti, sed unius forte aut duarum aut trium civitatum videbitur gerere principatum. Sequitur:

(Vers. 26.) Quo audito, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis, illi econtra referebant ordinem rei. Vocatur ergo plebs incredula, id est, Jacob, a filiis suis, id est, Petro et Paulo et Joanne, dum populus Judaeorum invitatur ad gratiam. Sequitur:

(Vers. 27, 28.) Cumque vidisset universa quae miserat, revixit spiritus ejus, et ait, Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit, vadam et videbo illum antequam moriar. Sed ne hoc quidem otiose relinquendum est, quod non animum, sed spiritum, tamquam meliorem sui partem ressuscitatum esse dicit. Splendor etenim lucis qui erat in eo, etiamsi exstinctus penitus non est, tunc cum obtulerunt filii ejus tunicam Joseph haedi sanguine maculatam, et mendacio eorum decipi potuit, ita ut scinderet vestimenta sua, et poneret saccum super lumbum suum, et lugeret filium suum, nec vellet omnino consolari, sed diceret: Quia descendam ad filium meum lugens in infernum; tunc etiamsi, sicut diximus, non erat penitus exstinctum in eo lumen, maxima tamen ex parte fuerat obscuratum, quod decipi potuit, quod vestimenta scindere, quod falso lugere, quod implorare mortem, quod in infernum cuperet lugendo descendere. Propter haec quoque nunc resuscitatur et reviviscit spiritus ejus, quia consequens erat ut lumen, quod in eo obscuraverat fraus mendacii, reaccenderet et refoveret veritatis auditus. Sequitur:

(Cap. XLVI.--Vers. 1 seqq.) Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad puteum Juramenti, et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit Deum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi, Jacob, Jacob. Qui respondit, Adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus Patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem. Quis est qui factus est in gentem magnam in Aegypto, et in fine revocatus est? Quantum ad Jacob illum spectat de quo dici putatur, non videbitur verum; non enim in fine revocatus est ex Aegypto, quippe qui defunctus in Aegypto est, Absurdum autem erit, si quis in eo revocatum dicit a Deo Jacob, quia corpus ejus reportatum est, quod si recipiatur, non erit verum, quia Deus non est Deus mortuorum, sed vivorum: non enim convenit haec de corpore mortuo intelligi, sed super vivos et in gentibus approbari. Videamus ergo Domini descensum in hunc mundum, et in gentem magnam, hoc est, in Ecclesiam ex gentibus factam, consummatisque omnibus ad Patrem regressum. In hoc ergo verius quam in Jacob adimplebitur quod dictum est: Quia revocabo te inde in fine. Sed et unusquisque nostrum eodem ordine atque eadem via Aegyptum et agones ingreditur, si mereatur ut Deus semper maneat cum eo, et faciat eum in gentem magnam; magna enim gens, est virtutum numerus, et justitiae multitudo, in qua sancti quique multiplicari dicuntur et crescere. Completur in eo etiam illud quod dictum est: Quia revocabo te in fine; finis enim perfectio rerum et virtutum consummatio ponitur. Sequitur:

(Vers. 4.) Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. Verus etenim Joseph, Dominus et Salvator noster, sicut corporalem manum suam posuit super oculos caeci et reddidit et visum quem perdiderat; ita etiam spiritales manus suas posuit super oculos Legis, qui per corporalem intelligentiam Scribarum et Pharisaeorum fuerunt excaecati, et reddidit ei visum, ut his quibus aperit Dominus Scripturas, spiritalis in lege visus et intellectus appareat. Atque utinam et nobis injiciat Dominus Jesus manus suas super oculos, ut incipiamus et nos respicere, non ea quae videntur, sed quae non videntur: et aperiat nobis illos oculos qui non intuentur praesentia, sed futura: et revelet nobis cordis aspectum, quo Deus videtur in spiritu. Sequitur:

(Vers. 5, 6.) Surrexit Jacob a puteo juramenti, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum semine suo, filii ejus, et nepotes, filiae, cunctaque simul progenies. Quaerendum est quomodo dicat, Filias ejus cum eo, cum unam tantum filiam legatur habuisse. Superius autem filias ejus dixeramus accipi posse, neptes ejus, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit filias filiarum, praeter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet poni; nisi nurus ejus quisque asserat filias ejus potuisse appellari. Sequitur:

(Vers. 15.) Hi filii Liae, quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia; omnes enim animae filiorum et filiarum ejus triginta tres. Numquid istae omnes 33 animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sed utique sex filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis 12 filii Jacob, et nominatim commemoratis dictum est: Hi filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae; quanto major nunc quaestio, quomodo 33 animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt, nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sint. Deinde et illud non dubium jam est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito. Sed tamen videndum est quid hic respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari: animas dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit; sed quomodo ipsam partem ex qua totum commemoratum est, hoc est, animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur. Sequitur:

(Vers. 26, 27.) Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum LXVI. Filii autem Joseph qui nati sunt et in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt Aegyptum, fuere 70. Quod legitur 66 animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Joseph; et deinde, illis annumeratis, infertur, 70 animae erant cum quibus Jacob intravit in Aegyptum, sic accipiendum est, in domo Jacob quando intravit in Aegyptum: nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit; sed quam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum intravit, Ephraim et Manasses: quod non solum Hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat (Exod. I). Nec Septuaginta Interpretes mihi videntur errasse, dum dicunt 75 animas cum Jacob intrasse Aegyptum, propter aliquam mysticam significationem, quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Jacob, illi ex duobus filiis Manasse et Ephraim propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos indicavere. Sed quia invenitur Jacob 17 annos vixisse in Aegypto, quomodo potuerint filii Joseph, illo vivo, etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Jacob secundo famis anno: nati sunt autem filii Joseph in annis abundantiae. Quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est in Aegyptum, 9 anni fiunt. His additis 17, quibus ibi vixit Jacob, 26 anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam 26 annorum juvenes nepotes habere potuerunt? Sed neque ul a Hebraica veritate ista solvitur quaestio: quemadmodum enim impleri potuit ut tot nepotes susciperet Jacob, antequam intraret in Aegyptum, etiam de Benjamin, qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotem, qui omnes annumerantur 66 cum quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum Hebraicam veritatem, perhibetur intrasse. Videndum est etiam quid sibi velit quod cum Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non 19 omnes, sicut sunt 8 et 11, sed 18 referantur in summam, et postea Joseph cum filiis suis non animae 8, sed 9, fuisse dicantur, cum 8 inveniantur. Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem: sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris quos in Scripturis sacratissimos esse et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus. Sequitur:

(Vers. 28, 29.) Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et ille occurreret ei in Gessen. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curru suo, ascendit Joseph obviam patri ad eumdem locum, vidensque eum irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. Occurrit illi Judas, id est, Confessio, quia jam praecedit confessio quos antea perfidia possidebat, et sic vero Christo occurrerunt: et sic Joseph, hoc est, verus Christus illis occurrit impartiendo illis fidem; quis enim hac aetate suscipit ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionis suae gratiam, et imponit manus super oculos ejus, et caecitatem aufert, cujus ideo distulit caecitatem, ut postremus crederet, quia antea non putabat esse credendum in Christo. Unde Apostolus ait: Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Sequitur:

(Vers. 31 seqq.) Locutus est autem Joseph ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui, Ascendam et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei, Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me, et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum, pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. Cumque vocaverit vos Pharao, et dixerit vobis: Quod est opus vestrum? respondebitis, Viri pastores servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos, et patres nostri. Commendatur in patriarchis quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis, et merito: nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus, et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur; sic enim dictum est cum homo crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram (Gen. I). Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas, vel adversitas fecit: iniquitas quidem sicut dictum est, Maledictus Chanaan, servus erit fratribus suis (Gen. IX); adversitas vero sicut accidit Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenis fieret. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in Latina lingua inditum est, bella fecerunt; qui enim homo ab homine superatus, jure belli poterat occidi, quia servatus est, servus est appellatus. Inde et mancipia dicta, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus: quia et illic haec justitia est, ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in damnationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. Quod cum in hoc saeculo per iniquitatum hominum perturbatur, vel natura carnalium adversitatum, ferunt justi temporalem diversitatem, in fine habituri et ornatissimam et sempiternam felicitatem. Regnaverunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna Deum dare et auferre ostenderetur; non hic regnaverunt apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum panderetur. Illi regia bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari; isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi, quamquam et illic prophetae noverant mori pro veritate. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen. Interpretatur autem Gessen, propinquitas, vel proximitas. Per quod ostenditur, quia etiam si in Aegypto habitat Israel, non tamen longe est a Deo, sed proximus est ei et conjunctus, sicut etiam ipse dicit, Quia ego descendam tecum in Aegyptum, et ero tecum. Et nos ergo etiam si videamur in Aegyptum descendisse, etiam si in carne positi agones mundi hujus et certamina sustinemus, etiam si inter eos habitamus qui deserviunt Pharaoni, tamen si prope Deo sumus, si in mandatorum ejus meditatione versamur, et praecepta ejus ac judicia perquirimus, hoc est enim esse prope Deo, semper quae Dei sunt cogitare, quae Dei sunt quaerere; et Deus semper erit nobiscum. Sequitur: Quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis in quibus est figura praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo vir justus. Sequitur;

(Cap. XLVII.--Vers. 1 seqq.) Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres mei, oves eorum, et armenta, et cuncta quae possident, venerunt ad me de terra Chanaan, ecce consistunt in terra Gessen. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege. Quos ille interrogavit, Quid habetis operis? Responderunt, Pastores ovium sumus et nos et patres nostri, ad peregrinandum in terra tua venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in terra Chanaan, petimusque ut esse nos jubeas in terra Gessen. Quaeri potest cum Joseph frumenta colligeret unde homines viverent, pecora unde vivebant, dum tanta fames invalesceret, maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerunt, non sunt enim pascuae gregibus servorum tuorum in terra Chanaan, invalescente fame, et propter hanc inopiam pascuarum se venisse commemoraverunt. Pro eo si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame invalescente? Nam sicut perhibetur ab eis qui loca illa sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire; magis enim dicuntur paludes illae et feracius pascua gignere, quando aqua Nili fluminis minus excrescit. Sequitur:

(Vers. 5, 6.) Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te, terra Aegypti in conspectu tuo est, in optimo loco fac habitare eos, et trade eis terram Gessen. Tradidit post haec Joseph parentibus et fratribus optimam terram Gessen. Sic et Dominus eligens terram meliorem parentibus, id est, prophetis et patriarchis, ex quibus secundum carnem nasci dignatus est; sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem meam (Matth. XII), his igitur daturus est terram repromissionis regni Dei, de qua dicit propheta, Credo videre bona Domini in terra viventium. Sequitur:

(Vers. 7 seqq.) Post haec introduxit patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae, respondit, Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt. Dicimus autem, non tam saeculum ipsum, quod die et nocte annis currit et mensibus, appellari malum, quam ea quae in saeculo fiunt. Quo modo sufficere dicitur diei malitia sua, ita et dies Jacob modici dicuntur esse et mali, et quod ea quae sustinuit per varia eum exercuerunt tentamenta: unde et Joannes ait, Mundus in maligno positus est (I Joan. V); non quod mundus ipse sit malus, sed quod mala in mundo fiant ab hominibus. Sequitur:

(Vers. 12.) Et alebat omnem domum patris sui, praebens cibaria singulis. Verumtamen Jacob nec quando vidit Joseph adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat: quo modo ergo somnium Joseph impletum putabimus, et non potius majoris rei continere prophetiam? Sequitur:

(Vers. 13). In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan, ex quibus omnem pecuniam congregavit, et intulit eam in aerarium regis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei. Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis, subjecitque eam Pharaoni, et cunctum populum ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus. Respice ad originem generis, et invenies quod pater eorum Cham, qui nuditatem riserat patris, hujuscemodi sententiam meruit, ut filius ejus Chanaan servus esset fratribus suis, quo in eo nequitiam morum argueret conditio servitutis. Non ergo immerito ignobilitatem generis decolor posteritas imitatur. Haec ergo si intelligamus spiritaliter, quae sit Aegyptiorum servitus agnoscimus: quia servire Aegyptiis non est aliud quam obnoxium esse carnalibus vitiis, et daemonibus esse subjectum. In quod utique unumquemque non extrinsecus illata necessitas cogit, sed segnitia animi, et libido ac voluptas corporis subigit, cui se animus per socordiam subdit. Qui vero libertatis animae curam gerit, et dignitatem mentis coelesti cogitatione nobilitat, iste ex filiis Israel est, qui etiam si violenter opprimatur ad tempus, non tamen libertatem suam in perpetuum perdit. Sequitur:

(Vers. 22.) Praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis, quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. Denique vis scire quid intersit inter sacerdotes Dei et sacerdotes Pharaonis? Pharao concedit terram sacerdotibus suis, Dominus autem sacerdotibus suis partem non concedit in terra, sed dicit eis: Ego sum pars vestra (Num. XVIII, 20). Observate ergo qui haec legitis, omnes Domini sacerdotes, et videte quae sit differentia sacerdotum, ne forte qui partem habent in terra, et terrenis cultibus ac studiis vacant, non tam Domini quam Pharaonis sacerdotes esse videantur. Ille est enim qui vult sacerdotes suos habere possessiones terrarum, et exercere agri non animae culturam, ruri et non legibus operam dare. Christus autem Dominus noster sacerdotibus suis quid praecipiat, audiamus. Qui non, inquit, renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Contremisco haec dicens; meus enim primo omnium, meus, inquam, ipse accusator existo, meas condemnationes loquor. Negat Christus suum esse discipulum quem viderit aliquid possidentem, et eum qui non renuntiat omnibus quae possidet. Et quid agimus? Quo modo haec aut ipsi legimus, aut populis praedicamus, qui non solum non renuntiamus his quae possidemus, sed acquirere volumus ea quae numquam habuimus antequam veniremus ad Christum? Numquidnam, quia nos redarguit conscientia tegere, et non proferre quae scripta sunt, possumus modo duplicati criminis esse rei. Confiteor palam, et populo audiente confiteor haec scripta esse, etiam si nondum implesse me novi. Sed hoc saltem commoniti festinemus implere, festinemus transire a sacerdotibus Pharaonis, quibus terrena possessio est, ad sacerdotes Dei, quibus in terra pars non est, quibus portio Dominus est. Sequitur:

(Vers. 23, 24.) Dixit ergo Joseph ad populum: En, ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet, accipite semina, et serite agros, ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis, quatuor reliquas permitto vobis in semen, et in cibos famulis et liberis vestris. Contulimus sacerdotes sacerdotibus; nunc si videtur, et populum Aegyptium populo Israelitico conferamus; dicitur enim in consequentibus quia post famem et servitutem populus Aegyptius quintam partem offerat Pharaoni, e contrario vero Israeliticus populus deferat decimas sacerdotibus. Vide et in hoc Scripturam divinam in generatione subnixam, vide Aegyptium populum quinario numero tributa pendentem: quinque enim sensibus corporalibus designantur, quibus carnalis populus servit; semper enim Aegyptii visibilibus rebus et corporalibus obsequuntur. At vero Israeliticus populus honorat decadam, perfectionis numerum: decem enim verba legis accepit, et Decalogi virtute constrictus, ignota mundo huic sacramenta largitione divina suscepit. Sed et in novo Testamento similiter venerabilis est denarius numerus, sicut et fructus spiritus divinis exponitur germinare virtutibus, et servus fidelis de negotiationibus sui lucri decem mnas offert Domino, et decem civitatum accipit potestatem. Verum quia unus est auctor omnium, et fons, et initium unus est Christus, idcirco populus decimas quidem ministris et sacerdotibus praestat; primo vero offert primogenito omnis creaturae, et initia initio omnium, de quo scriptum, Qui est initium primogenitus omnis creaturae (Col. I). Vide ergo ex his omnibus differentiam populi Aegyptiorum et populi Israel, et differentiam sacerdotum Pharaonis et sacerdotum Domini, et discutiens temetipsum, praevide, de quo populo sis, et cujus ordinis sacerdotium teneas: si adhuc carnalibus sensibus servis, si adhuc quinario numero vectigal exsolvis, et respicis ea quae visibilia et temporalia sunt, et non respicis ea quae invisibilia et aeterna sunt, de Aegyptio populo te esse cognosce. Si vero Decalogum legis et decadam novi Testamenti, quae supra exposuimus, semper ante oculos habeas, et de his decimas offers, et primogenita sensus tui in fide immolas primogenito ex mortuis, et initia tua refers ad initium omnium, verus Israelita es, in quo dolus non est. Sequitur:

(Vers. 29.) Cumque appropinquare cerneret Israel diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femur meum, et facies mecum misericordiam et veritatem. Ea filium adjuratione constringit, qua servum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo; iste sepulturam commendans corporis sui. In utramque causam tamen nominata sunt duo illa quae magna habenda atque pendenda sunt, in Scripturis omnibus quaecumque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, sicut scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV). Haec ergo duo commendata, multum consideranda sunt. Servus Abrahae dixerat, Si facitis cum Domino meo misericordiam et justitiam (Gen. XXIV); et iste filio dicit, Ut facias in me misericordiam et veritatem. Sequitur:

(Vers. 30) Ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum. Quid sibi autem velit tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos. Mirum videtur et quasi absurdum, nec quasi conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine etiam curet: si autem in omnibus his sacramenta quaerantur, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus mortuorum peccata significari non dubium est, cum jubentur homines post eorum contactionem, sive qualicumque contactu, tamquam ab immunditia purificari, et hinc illa sententia dicta est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid prodest lavatio ejus (Eccl. XXXIV)? Sepultura ergo mortuorum, remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI). Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, per quem facta est remissio peccatorum: et si quid aliud de re tanta vel hoc modo, vel sublimius intelligi potest. Nec tamen frustra arbitremur tales ac tantos homines tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur, vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libitu dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem credimus esse futuram. Sequitur:

(Vers. 31.) Respondit Joseph, Ego faciam quod jussisti. Et ille, Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, oravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. Merito quaeritur quid sit quod dictum est, Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput; in quo utique senex jacebat, et sic positum caput habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret: quod scilicet postquam juravit filius, securus de petitione quam rogaverat, adoraret Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectum positum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus. Sequitur:

(Cap. XLVIII.--Vers. 1 seqq.) His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater ejus. Qui assumptis duobus filiis suis, Manasse et Ephraim, ad eum perrexit. Dictumque est seni, Ecce Joseph filius tuus venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo, et ingresso ad se, ait, Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi, et ait, Ego te augebo, et multiplicabo, et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te, in possessionem sempiternam. Etiam hinc commemorat Jacob promissiones Dei erga se factas, dicitque sibi dictum: Faciam te in turbas populorum. Quibus verbis magis fidelium vocationem significat quam carnalis generis propagationem. Sequitur:

(Vers. 5.) Duo igitur filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Benjamin reputabuntur mihi. Si quis autem ambigit, quod septuaginta animae introissent in Aegyptum filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur, siquidem ipse Jacob loquitur duos eum habuisse filios, non novem. Quod si econtrario nobis illud opponitur, quo modo in Actibus Apostolorum in concione Stephani dicatur ad populum, Septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum (Act. VII), facilis excusatio est; non enim debuit sanctus Lucas, ipsius scriptor historiae, ingens Actuum Apostolorum volumen emittens gentibus contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam quae jam fuerat gentibus divulgata: et utique majoris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas quam Lucae, qui, ignotus et vilis, non magnae fidei in nationibus habebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis utuntur quae jam fuerant in gentibus divulgata. Quod autem dicit, Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon erunt mihi, illud significat, Sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et caeteri filii mei. Sequitur:

(Vers. 6.) Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur. Sequitur:

(Vers. 7.) Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan, in ipso itinere. Eratque vernum tempus; et ingrediebar Euphratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine vocatur Bethleem. Quod Jacob filio suo Joseph tamquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat, tam parvus aetate erat, ut illud vel curare vel animo retinere non posset; quae res compulit modo dici, nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph ubi Christus erat nasciturus. Sicut autem duo filii Isaac, Jacob et Esau, figuram habuerunt duorum populorum in Judaeis et Christianis, quamvis quantum ad carnis propagationem pertinet, nec Judaei venerunt de semine Esau, sed Idumaei, nec Christianae gentes de Jacob, sed potius Judaei; ad hoc enim tantum figura, qua dictum est, Major serviet minori; ita factum est etiam in duobus filiis Joseph: nam major gessit typum Judaeorum, Christianorum minor. Quos cum benediceret Jacob, manum dextram ponens super minorem, quem habebat ad sinistram, sinistram vero super majorem, quem habebat ad dexteram; grave visum est patri eorem, et admonuit patrem velut corrigens ejus errorem, et quisnam eorum major esset ostendens. At ille noluit mutare manus, sed dixit, Scio, fili mi, scio: et hic erit in populum et exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudine gentium. Etiam hic duo illa promissa demonstrat, nam ille in populo, hic in multitudine gentium. Quid evidentius, quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem? Sequitur:

(Vers. 21, 22.) Ait quoque Jacob ad filium suum Joseph: En ego morior, et Deus erit vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. Sichyma juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est, alioquin Hebraice Sichem dicitur, ut Joannes quoque evangelista testatur, licet vitiose, ut Sichar dicatur, error inolevit: et est nunc Neapolis, urbs Samaritanorum. Quia igitur Sichem ex lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre alludit ad nomen, dicens, Et ego tibi dabo humerum unum. Unum autem pro praecipuum ponitur. Quod autem ait, se eam in arcu et gladio possedisse, arcum et gladium justitiam vocat, per quam meruit peregrinus et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari: timuit enim, ut supra diximus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis, adversus se consurgerent, et Dominus non dedit eis, ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum est: Dabo tibi Sichymam, quam emi in fortitudine mea, hoc est, in pecunia, quam multo labore et sudore acquisivi. Quod autem ait, Super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph, siquidem eo loco sepultus est Joseph, et mausoleum ejus usque in praesens cernitur. Proculdubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia ex Joseph quadam praecipua significatione Christum figuravit, et ei datur illa terra ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum. Haeredem ergo bonorum operum sanctum Joseph prae caeteris elegit, cujus opera fratres aequare non poterant: et ideo locum stupris et flagitiis vacantem ad incolatum sanctorum verbis coelestibus et gladio capiens spiritali, ut ubi habitatores antea lasciviae et principes luxuriae versabantur, ubi fuerunt incentiva libidinis et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis, et plurima virginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant. Sequitur:

(Cap. XLIX.--Vers. 1, 2.) Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis, congregamini et audite, filii Jacob, audite, Israel patrem vestrum. Qui ante juniorem seniori praetulerat, coepit a primo, ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem servaret aetatis. Sequitur:

(Vers. 3, 4.) Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei, prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua: non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, debebas juxta ordinem nativitatis tuae et haereditatem quae primogeniti jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur: verum quia peccasti et quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero poenam ex peccato luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. Secundum mysticam intelligentiam, Ruben prioris populi videtur ferre personam; et ideo redargui magis quam benedici videtur, qui et primogenitus est sicut propheta dicit, Israel primogenitus meus: etenim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, Tu virtus mea: utique quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei quae est Christus, advenit. Quo modo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Deo patri semper irrogaret injuriam, dum convertit ad eum dorsum et non faciem? Iste prior in donis, quia primis ipsis credita sunt eloquia Dei, primis ipsis legis latio et testamentum, sive promissio. Major est hic in imperio, utique pro magnitudine virium dixit, quia copiosius caeteris in hoc saeculo idem populus regnavit. Effusus est autem sic peccando in Christo, quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus est impetu; et idcirco addidit, Ultra non crescas; quia populus ipse, postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus atque abbreviatus est. Sed quare talia meruerit, subjungit, Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus: praedicat enim passionem Domini, et primogenitae plebis audaciam, quia ascendit cubile Dei Patris, et maculavit stratum ejus, quando corpus Domini, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit, et ferro maculavit. Sequitur:

(Vers. 5 seqq.) Simeon et Levi, fratres, vasa iniquitatis bellantia, in consilio eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloriatio mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Significat autem non sui fuisse consilii quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerint, contra jusque pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, quasi quodam furore sic crudeliter obstinati, muros et hospites urbis everterint. Unde sequitur, et dicit, Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus coeptis paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu Nave scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quaedam fuerit consecutus. In Paralipomenon autem libro manifestius scribitur, quod cum multiplicatus fuisset, et non habuerit possessionis locum, exierit in desertum. Per Simeon et Levi scribae et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeon enim scribae sunt Judaeorum; de tribu vero Levi principes sacerdotum: de quibus scriptum est, quia consilium fecerunt ut Jesum morti traderent (Matth. XXVI). De quo consilio iste patriarcha qui jam mente Deum videbat, dicit, In consilio eorum ne veniat anima mea; horrebat, enim jam in illo tempore iste sanctus patriarcha videre tantorum scelerum facinus, quod in novissimis temporibus facturi erant Judaei. Sequitur: Quia in furore suo occiderunt virum, id est, Dominum Jesum Christum et in dolore suo suffoderunt murum, quando lancea confoderunt illud spiritale et fortissimum propugnaculum, qui custodit Israel. Maledictus furor eorum, quia pertinax ad tantum facinus utique perpetrandum, quando furore accensi et ira obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes illi: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII); et, si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XVIII); Et indignatio eorum, quia dura, dum Barabbam latronem dimittendum peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Hic duo nominantur, divisio et dispersio: idcirco quia nonnulli ex ipsis in Dominum crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt; divisi enim dicuntur ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem: dispersi autem ii, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus illorum spargitur. Sequitur:

(Vers. 8 seqq.) Juda, te laudabunt fratres tui. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena, quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium, ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. Licet de Christo mysterium sit, tamen juxta litteram prophetatum est quod reges ex Juda per David stirpem generarentur, et quod adorarent eum omnes tribus: non enim ait, Filii matris tuae; sed, Filii patris tui. Et quod sequitur, Ex germine, fili mi, ascendisti, in Hebraeo habet, De captivitate, fili mi, ascendisti, ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus igitur quid dicat filio suo Judae, de cujus tribu Christus venit ex semine David, secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur (Rom. I). Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim Judam verus confessor exprimitur Christus, quia ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudant fratres sui, apostoli scilicet, et omnes cohaeredes ejus, quia qui per adoptionem filii Deo patri effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; iisdem enim manibus, et eodem crucis tropaeo, et suos exuit, et inimicos atque adversarias potestates curavit: juxta quod et pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX). Adorabunt te filii patris tui, quoniam multi ex filiis Jacob adoraverunt eum, qui per electionem gratiae salvi facti sunt. Catulus leonis Juda, quoniam nascendo parvulus factus est, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobis (Isai. IX). Praedam, fili mi, ascendisti: id est, ascendens in crucem captivos populos redemisti, et quos ille leo contrarius invaserat, tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti, ut leo. Manifestissime in passione Christus recubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX), sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit; quia non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit juxta quod et ipse dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam a me aufert, sed ego eam ponam (Joan. X). Quod vero addidit, Et ut catulus leonis Juda, quia inde mortuus unde natus. Physici autem de catulo leonis scribunt, quod cum natus fuerit tribus diebus et tribus noctibus dormiat, tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. Quod valde congruenter de passione mortis aptatur in Christo, qui tribus diebus, et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, quia non mortis acerbitatem timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Bene idem iterum ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit, unde, et sic adjungitur de resurrectione ejus, Quis suscitabit eum? Hoc est, quia nullus hominum, nisi ipse se, juxta quod idem de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II). Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Hic locus manifestissime ad Judam refertur; tamdiu enim fuit ex semine ejus apud Judaeos intemerata successio regni, donec Christus ad redemptionem mundi ex virgine nasceretur. Probant hoc historiae Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam regem in gente Judeorum fuisse Herodem, quo tempore natus est Christus. Quod si putant Judaei non venisse Christum, ergo de tribu Juda usque hodie Judaeorum permanet regnum. Itaque non defuit vel dux vel princeps de semine Juda, donec veniret cui repositum est. Sed quia non solum Judaeis profuit qui mittendus erat, ideo sequitur, Et ipse erit exspectatio gentium. Alligans ad vineam pullum suum: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est gentilium populum vineae apostolorum qui ex Judaeis sunt, copulaverint, cui adhuc numquam legis onus impositum est; nam vinea Domini, domus est Israel. Et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Quod autem dicit, fili mi, apostropham ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus: nam ipse dixit, Ego sum vitis vera (Joan. XV). Ad hanc ergo vitem alligavit asinam suam cui supersedit, id est, Ecclesiam ex gentibus congregatam. Hanc itaque ad vitem corporis sui alligavit in vinculo charitatis, et disciplinae evangelicae nexu, ut de imitatione illius vivens efficiatur haeres Dei, cohaeres autem Christi. Alii namque hanc asinam, synagogam interpretantur, tardigradam scilicet et gravi pondere legis oppressam. Lavabit in vino stolam suam. Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium texit errores. Bona stola est, quae universos induit vestem jucunditatis. Hanc lavit in illo vino, quod pro multis effusum est in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum, hoc est in passione corporis sui diluit gentes sanguine suo; pallium enim ejus sunt gentes quas corpore suo contexuit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Non ergo sanguine suo propria peccata quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta mundavit. Et bene uvam dixit, quia sicut uva pependit in ligno. Ipse est vitis, ipse est uva: vitis, ligno adhaerens; uva, quia lancea militis apertum latus habuit, et emisit aquam et sanguinem; aquam ad lavacrum, sanguinem ad pretium; aqua nos abluit, sanguis redemit. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi, apostoli sunt et evangelistae, qui scientiae lumen universo corpori Ecclesiae praestant. Ii pulchriores vino probantur, quia eorum doctrina austeritatem vini veteris exsuperat, id est, priscae legis traditionem. Evangelica enim praecepta longe clariora sunt quam veteris Testamenti mandata. Et dentes lacte candidiores. Dentes, praedicatores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comminuendo, in Christi corpore transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur, quae carnalem populum tamquam parvulos loco lactis alebat, cujus quidem candidiores effecti sunt doctores Ecclesiae, quia fortem et solidum cibum verbi mandunt atque distribuunt. De quibus Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos: Perfectorum autem est solidus cibus (Hebr. V). Et bene candidiores lacte dentes dicit; omnes enim qui perfecti sunt, et qui Scripturarum cibos explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis dicitur, corpori subministrant, candidi esse debent et puri, atque ab omni macula liberi. Sequitur:

(Vers. 13.) Zabulon, in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Zabulon qui interpretatur Habitaculum pulchritudinis, Ecclesiam significat, fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris inhabitat, ut videat aliorum naufragia. Ipsa immunis periculi exspectat alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferuntur omni vento doctrinae: ipsa fidei radice immobilis perseverat, exspectans haereticorum procellas et naufragia Judaeorum, quoniam gubernatorem, quem habuerunt, abnegaverunt. Circa fluctus igitur habitat, non fluctibus commovetur: magisque ad subveniendum parata, quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti gravibus confugere ad portum velint, praesto sit Ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis brachiis in gremium tranquillitatis suae vocet periclitantes, locum fidei stationis ostendens. Ecclesia igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per littora diffusi, occurrit laborantibus, dicens esse credentibus refugium praeparatum, quo ventis quassata navigia possint subducere. In iis Ecclesiis sunt principes Zabulon et principes Neptalim, sicut docet David in psalmo (Ps. LXVII): quorum alii liberatores sunt, ac tempestate nocturna clamantes, Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, alii sunt latitudines apostolicae, qui possunt dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI). Isti sunt ipsi, qui cum essent in tenebris, lucem viderunt magnam, sicut propheta testatur, dicens: Terra Zabulon et terra Neptalim via maris trans Jordanem, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isai. IX). Exploratores igitur secus ascensus navium posuit Dominus Deus noster patriarchae hujus haeredes, cujus cura pervigil et spiritalis successio pertendit usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit, ut Domini misericordia peccata ablueret nationum. Sidon enim primitivus est filius Cham, illius utique, qui propter irreverentiam paternae pietatis maledictione damnatus est. Patris ergo liberatio nocturna, tamquam in excubiis posita propugnaculum spiritale, ne quis scopulos vitae hujus possit incidere, pertendit usque ad gravissimorum criminum peccatores et Sidonios ipsos, qui ante superstitione vehementi, venatores scelerum nuncupabantur, ut interpretatio docet; soluta haereditate maledicti, donatam haereditatem maledictioni absolvit, ut ubi major reatus erat, ibi nunc uberior sit gratia. Isachar, asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia supra Zabulon dixerat, quia maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret: nunc et ad Mediterraneam provinciam redit, et Isachar qui juxta Neptalim pulcherrimam Galilaeae regionem possessurus esset, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem eum fortem vocat, et humerum ad portandum deditum: quia in labore terrae et vehendis ad mare omnibus quae in suis finibus nascebantur, plurimum laborarat, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei quod per metaphoram cuncta haec significaret, qui Scripturas sanctas die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum, et idcirco ei omnes tribus servierint, quasi magistro dona portantes. Inter terminos accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem bonam et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Qui et ad portandum humerum supponit, quia conspecta superna requie praeceptis etiam gravibus in operatione se subjicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit. Sequitur:

(Vers. 16 seqq.) Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Sampson judex Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit nunc videns in spiritu nutrisse comam Sampson Nazaraeum, tum caecis hostibus triumphare, qui in similitudine colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit: totum tamen per metaphoram serpentis et equi loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum, tum quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum verum: sed quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus deductus est Israel, alius mihi salvator mundi et mei generis praestolandus est: ut veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. Quid hoc loco, equi nomine, nisi praesens saeculum designatur? Quo in testimonio, quid equus significet, cujus ungulas coluber mordet (Gen. XLIX), melius ostendemus, si et ea quae circumstant paulo subtilius exponamus: nonnulli enim de tribu Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum portione susciperet, prius Dan ad aquilonem castrametatus est, illum significans scilicet, qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo (Isai. XIV). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur: cerata enim cornua dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne antichristi adventus significatur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis, armatus etiam venit cum cornu potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sedem ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Quo in loco equus etiam hunc mundum significat, qui per elationem suam in cursum labentium temporum spumat. Et quia antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulam mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem: sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita sua unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero cadere est ex hac vita quae non videtur, repente decidere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. Et quia Judaea erroris sui laqueis capta pro Christo antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine; id est, non sicut infideles antichristum, sed eum qui ad redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Sequitur: Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Totum autem illud est quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse, ad filios quos trans Jordanem in possessione dimiserat post XIV annos revertens, praelium adversus eos gentium vicinarum grande reperit, et victis hostibus fortiter dimicavit. Iste Gad accinctus, personam Domini exprimit, qui in prima adventus sui humilitate ante adventum antichristi praeliandus occurrit, accinctus gladio verbi sui circa femur potentissime, quo inimicos divisit, id est, filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta quod legitur in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Quod autem ait, Et ipse accingetur retrorsum (Marc. X), claritas Domini nostri in secundo regno ejus ostenditur, quia cum venerit antichristus item occurret retrorsum, id est, post ejus vestigia, Christus celeri adventu progrediens ut interficiat eum gladio oris sui. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterius, id est, secus pedes quasi latrunculus rapido atque improviso adventu exsiliat, contra apertam antichristi oppugnationem. Christus vero ante et retro praeliare contra antichristum scribitur. Ante eum namque in occulto adventu humilitatis, post eum vero manifestus in gloria majestatis. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser cujus nomen significat delicias sive divitias, idem Christus est, cujus est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae (Rom. XI), qui propter nos pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII); cujus panis pinguis factus est caro scilicet ejus quae est esca sancta sanctorum, quam quisquis manducat, vivet in aeternum. Iste etiam praebet delicias sapientiae regibus, id est, qui sensus proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum, qui castigant corpora sua, et animae suae in servitute subjiciunt. Sequitur, Neptalim, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Significat quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesareth et fluenta Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videtur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari: quod potest cervus emissus transferri propter temporaneas fruges velocitatem terrae uberioris ostendens: sed melius si ad doctrinam Salvatoris referamus, Neptalim, qui interpretatur latitudo, apostolos et praedicatores significat, quorum doctrina in latitudine totius mundi diffusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli qui sunt principes et duces Ecclesiarum, et principes Zabulon et Neptalim, qui sine dubio ad personam referuntur Apostolorum, ipsi sunt filii excussorum, id est, prophetarum, qui in manu potentis Dei positi sunt et tamquam sagittae excussae pervenerunt usque ad fines terrae. Unde et bene hic Neptalim cervus emissus scribitur, quia nimirum apostoli sive praedicatores Evangelii veloci saltu exsilientes, more cervorum transcendunt implicamenta saeculi hujus, sicque excelsa et sublimia meditantes dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini salvatoris. Sequitur:

(Vers. 22 seqq.) Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu, filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, et manuum illius per manum potentis Dei Jacob, inde pastor egressus est lapis Israel. Juxta litteram autem iste est sensus capituli hujus. O Joseph, qui ideo sic vocaris quia adduxit te mihi Dominus, sive quia inter fratres tuos major futurus es. Fortissima siquidem tribus fuit Ephraim, ut in Regum et Paralipomenon libris legimus. O, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati: verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator, et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis et stabilis et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Haec in prophetia post passionem Domini paternae vocis imagine praetulit; quo redeunte in coelum post victoriam Christum alloquitur, dicens: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, utique in gentibus, quia ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Ps. XXI). Filius accrescens et decorus aspectu; omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod et psalmista de illo decorus testatur, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae discurrerunt super murum (Ps. XLIV); id est, gentes, vel Ecclesiae quae crediderunt in Christo. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt, ut virum sponsumque per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, subauditur Christum, quando falsis eum testimoniis calumniantes sanctum Domini opprimere synagogae populi tentavere. Invideruntque illi habentes jacula; neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittam, vel aliquod vulneris telum; sed hoc specialiter evenit in Christo. Sedit in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum et arma pugnandi posuit in Deum, qui fortis est propugnator: cujus virtute evertitur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres, hoc est Judaei, eum vinctum Pontio Pilato tradiderunt, vel quibus eum suspensum ligno crucifixerunt; recisa enim sunt per manus omnipotentis Jacob, hoc est, per manus omnipotentis Dei Jacob, ex cujus ore ipse Christus bonus pastor egressus est lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit filium, nisi solus pater, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiet eum anima mea? Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum; universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi jacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominetur: benedictionibus uberum, id est, duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus; sive benedictionibus Mariae uberum quae vere benedicta est, quia eadem sancta Virgo Domino potum lactis immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI). Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam hic benedicitur vulva ejusdem matris, illa utique virginalis quae nobis Christum Dominum edidit, de qua patet per Jeremiam, qui ejusdem personam gestavit, sub ipsius figura ad se dictum audivit: Priusquam te formavi in utero, novi te, et antequam exires de utero, sanctificavi te (Jerem. I). Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus tuorum. Benedictiones, inquit, patris tui coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli et abyssi, confortatae sunt, id est, praevaluere benedictionibus patrum tuorum; ultra enim omne sanctorum meritum prophetarum, sive patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis patris in filium, ita ut et nullus sanctorum aequaretur. Donec veniat desiderium collium aeternorum. Colles isti, sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio incarnationem ejus exspectaverunt, de quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis (Matt. XIII). Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph: omnes scilicet istae benedictiones super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit: et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est, Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matt. II), hoc est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens universorum sanctorum, quos et fratres vocat in Psalmis. Sequitur: Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Hoc capitulum ita Hebraei edisserunt, ut altare in quo immolabantur hostiae et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuerit. Hoc, inquiunt, significat quod sacerdotes mane immolarent hostias, et ad vesperam dividerent ea quae sibi a populo ex lege collata erant, lupum sanguinarium vel rapacem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum interpretationem super sacerdotibus, qui servientes altari vivebant de altari. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quibus dictis Paulus apostolus designatur, de Benjamin stirpe progenitus; qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit, devastavit. Vespere autem spolia divisit, quia fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus, discretione mirifica dispensavit. Legimus quemdam ex doctoribus ad urbem Jerusalem ea quae de Benjamin scripta sunt referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Jerusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est atque repulsa; haec enim in filiis suis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin ultimam consecutus est benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, postea quam plenitudo gentium introierit; dicit enim: Benjamin, lupus rapax; lupus scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum; rapax autem propter aviditatem dicitur; ex multa enim fame verbi Dei et inedia veniet rapax, quia et ipse violenter diripiet regnum Dei. Hic autem mane comedet praedam. Mane, illud tempus creditur significari, quo legem accepit; tunc enim primo quaedam illuminatio scientiae data est. Comedet autem mane, quia legem, quam mane accepit, edit adhuc, meditatur et legit, sequens legis justitiam, in legem fidei non pervenit. Ad vesperam autem dividet spolia. Vespere erit illud tempus novissimum quo convertetur. Tunc dividet spolia, id est, tunc intelliget dividendam esse litteram a spiritu: et tunc cognoscet, quia littera occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III). Quia ergo, jam per gratiam Domini illuminatus, incipit legis spiritalia a corporibus dividere et separare, ideo dicitur: ad vesperam dividet spolia, sive escam, eo quod tota die in lege meditans ante non fecit. Quaeritur autem de Jacob cur omnes quos de liberis et de ancillis genuit aequali honore filios et haeredes constituerit, nisi ut ostenderet, quod Christus Dominus omnibus gentibus, quae per fidem corpori ejus conciliantur, cunctos pari honore et gloria habens, coelestia praemia largiatur: nec est distinctio. Judaeus an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber iste sit (Col. III), quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur: nec praefertur apud illum quis secundum carnem nobilior sit; quicumque enim fidem Domini promerentur, nullis maculis carnalis nativitatis obfuscantur: nam et hoc ita futurum etiam per prophetam promittitur, dicente Domino: Erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem (Act. II). Sequitur:

(Cap. L.--Vers. 1 seqq.) Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit appositusque est ad populum suum. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum. Videndum quo modo dicant Scripturae quod assidue dicunt de mortuis. Et appositus est ad patres suos; vel, Appositus est ad populum suum: sicut de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto; sed ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior natus est, qui dictus est populus Israel. Qui vero eum praecessere, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum etiam angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Hierusalem, et millia angelorum exsultantium. Huic populo apponuntur, qui hanc vitam placentes Deo finiunt; tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. Sequitur: Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem; quibus jussa explentibus transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta dies. Quadraginta dies sepulturae quos commemorat Scriptura forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur, non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Elias et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum, quadragesimam vocat; et Jonas propheta Ninivitis praedicavit, Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, ut per tot dies accommodatos, humiliatio poenitentium et accepta remissio peccatorum intelligatur. Sequitur: Expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, eo quod pater meus adjuravit me, dicens, En morior: in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes. Quod ait Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni ex nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens, In monumento meo, quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quo modo sit verum, cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in hac Scriptura legitur; sed nisi fieret cum in eisdem terris esset, modo non diceretur. Sequitur: Veneruntque ad aream Achar, quae sita est trans Jordanem. Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et venerunt ad aream quae est trans Jordanem. Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia, sicut perhibent qui novere, plus quam quingenta; tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco ubi sepulti sunt patriarchae, usque ad hunc locum quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum, redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse, cum corpore, qua etiam via populus Israel ductus est, per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere, et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abramium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quo modo factum sit ut trans illa loca versus ad orientem tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis. Sequitur: Ubi celebrantes exsequias, planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. Quod cum vidissent habitatores terrae [illius, id est] Chanaan, dixerunt, Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius, Planctus Aegypti. Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis: et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt in spelunca duplici. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum luctum esse per novem dies, quod apud Latinos novendium appellatur. Unde evidenter apparet ab hac consuetudine prohibitos Christianos istum in mortuis numerum servare, qui magis est in gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet. Unde alio in loco scriptum est: Luctus mortui, septem dies: fatui autem, omnes dies vitae ejus. Septenarius autem numerus, propter sabbati sacramentum, praecipue quietis indicium est. Unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt. Sequitur: Vixitque Joseph centum et decem annos, et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph. Mortuusque est expletis centum et decem vitae suae annis, et conditus aromatibus sepultusque est in Aegypto. Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quo modo eos jungit illis septuaginta hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicitur intrasse, quandoquidem Joseph senescendo pervenit, ut eos natos videret? Jacob autem quando ingressus est Aegyptum, juvenis erat Joseph; et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit. Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium, Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quo modo etiam secundum historicam fidem verum sit, Jacob cum septuaginta animabus in Aegyptum intrasse: non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est, in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus ejus accipiendus est, quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta, vel juxta Septuaginta interpretes, septuaginta quinque animae compleantur, usque ad nepotes Benjamin; sicut enim dicit: Hi filii Liae, quos peperit Jacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de iis qui nondum erant nati, quia illic parentes eorum de quibus nati sunt, pepererant, ibi eos perhibet natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est, parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.