Commentarii in Psalmos

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarii in Psalmos
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53


ArnJun.CoInPs 53 Arnobius juniorfl.460 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Charissimis Patribus Leontio et Rustico episcopis Arnobius.

Silentium bonum esse nemo est qui nesciat, sed tunc taciturnitas probatur esse contraria, quando ad loquendum jubentis compellit auctoritas. Si enim vobis jubere licet, nobis contemnere non licet. Non est praesumptionis, sed obedientiae hoc quod Psalterii venas pulsare potius quam patefacere studemus. Hoc considerantes, quod nullus sitiens praeparantibus aquam irascitur. Alii paraverint viva fragrantia mella, alii nectareis plena liquoribus pocula, nos ex sarculo oris nostri, terram hinc inde lacero verberantes impulsu, Davidicum laticem, licet tenuiter sitim patientibus aperimus, sitientes ut bibant. Hi autem qui cum apostolis tertia diei hora ebrii sunt in Spiritu sancto, laetentur et floreant, nulla tamen sitientibus impedimenta patiantur inferri. Neque enim qui vino exuberant; aquam volentes bibere prohibent. Habeant ergo nobiscum pacem universi lectores, qui vos licet rusticos catholicos comprobent, et psalmum cujus explanationem legunt, prius examinent, ut dum ejus legerint sensum, ad eum pertinere sentiant, quem explanationis textus ostendit. Ipsi quidem melius hoc potuistis facere qui jubetis. Non enim impossibilitatem vestram, sed occupationem ostenditis, dum quod nos jubetis facere, vos melius hoc potueritis implere.

PSALMUS I. Psalmus David. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

COMMENTARIUM. Primus psalmus unde scit beatitudinem perisse, inde recuperat. In consilio impiorum abiit Adam, id est, in serpentis et mulieris. Et nunc Adam noster, id est, consensus noster beatus erit, si non abierit in consilio serpentis et mulieris, id est, in consilio carnis et diaboli. Aut si abierit, non ibi stet; si steterit, non sedeat, id est, non permaneat; sed memor legis Dei, ibi suam occupet voluntatem. Et diurnam et nocturnam actionem suam in meditatione divinae legis exerceat, ut hoc quod Adam perdidit contemnendo, iste custodiendo inveniat, permanens juxta fluenta legis, ut lignum vitae immortalitatem capiens. Ita demum quaecunque fecerit, prosperabuntur. Illi autem, id est impii, contempserunt, non sic, sed hoc eis eveniet in finem saeculi, quod in fine psalmi sermo propheticus comminatur, gloria aeterna qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS II. Psalmus David. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum; et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis irridebit eos; et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super montem Sion sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos. Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

COMMENTARIUM. Usque hodie gentes fremunt adversus Christum, qui idolis finem imposuit. Nam Domino intrante in Aegyptum, idola templorum corruerunt: juxta prophetam Isaiam, decimo nono, qui his utitur verbis: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra a facie ejus (Chrysostom. in II Matth.; Ans., Levit. XI et XIX). Populi, id est Judaei, meditantur inania, distinctiones ciborum et sabbatorum ferias attendentes, utrorumque vincula disrumpenda quos habitator coelorum Deus interim irridet, sed in judicio iram suam illis et furorem ostendet, quibus dicturus est: Me quem negastis Filium Dei, vox de coelo Paterna vos docuit, cum in Jordane me posito dixit, Filius meus es tu. Quod autem dixit, Ego hodie, Deus heri et cras non habet, sed semper hodie non habet. Tempora enim sub ipso aguntur, non ipse a temporibus agitur. Nam Sion mons quod sit Ecclesia docet propheta qui dicit: Ego Dominus excitabo Sion in gentibus, et dabo eam in festivitatem aeternam omni nationi. In ipsa ergo praedicat Filius praeceptum Patris. In ipsa reget gentes quasi virga ferrea. Non enim cedit fortibus mundi nec miserorum despicit facies. Ipsa timorem regibus imperat. Ipsa iram venturam contemptoribus pollicetur, per quam fictilibus vasculis comminatur interitum. Ipsa beatitudinem confidentibus repromittit, et Christo offerente, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS III. Psalmus David, cum fugeret a facie Absalon filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me: exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

COMMENTARIUM. Titulum psalmi tertii hac una sententia explanamus. Persecutus est Absalon patrem, fronde a collo ligatur. Judas tradidit Dominum, et laqueo coarctatur: sicut historia passionem David praeteritam indicat, ita mysterium passionem Domini futuram annuntiat, in qua omnes cum negaverunt, dicentes: Non est salus ei in Deo ejus, sed si est ex Deo, liberet eum, cum irridentes illum, multis contumeliis conviciisque afficerent athei et pertinaces Judaei. Jesus autem voce sua ad Deum clamavit et exauditus est, ita ut mortem quasi soporem acciperet. Ex qua exsurgens ultra non timuit, sed nunc induens corruptibile incorruptione, et immortalitate mortale (I Cor. XV), non timet multa millia populi circumdantis se. Haec est enim salus Domini et super nos qui sumus populus ejus. Haec est benedictio ejus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS IV. In finem in carminibus, psalmus David. Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei et exaudi orationem meam. Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, et Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Irascimini et nolite peccare, quae dicitis in cordibus restris, et in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino, multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quonium tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

COMMENTARIUM. Titulus quarti in carminibus, id est, in mysteriis ponitur. In quibus Deus justitiae exaudivit in cruce positum Filium suum, contra quem irascentes Judaei peccant usque hodie, qui non peccarent irascentes, si vere Dei non esset Filius quem negarent. Quod eis ideo evenit, quia non sacrificant sacrificium justitiae sicut Abel, sed sicut Cain livoris atque invidiae. Nos autem qui credimus, dicamus Domino: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. In quo lumine data est laetitia in corde nestro, ab illo tempore quo accepimus frumentum in corpore, vinum in sanguine, oleum in chrismate. Offerentes autem pacem ista percepimus, quia haec singulariter in spe a Domino constituta in Christo Jesu, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS V. In finem pro ea quae haereditatem consequitur, psalmus David. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam. Mane astabo et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, ego autem in multitudine misericordiae tuae. Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu tuo viam meam. Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum, expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

COMMENTARIUM. Quinti psalmi titulus ostendit eam quam haereditatem consequitur Christus, et hanc haereditatem contulit Ecclesiae cum diceret apostolis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Hanc ergo pacem, quam diximus in quarti psalmi fine singulariter in spe a Domino constitutam, hanc in haereditatem titulus datam Ecclesiae protestatur. Est enim haereditas successio in universum jus quod defunctus habuit tempore mortis (L. Haereditas, ff. de rer. et verb. sign.). Unde Paulus, Si simus Filii Dei, ergo haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Haereditas de morte parentis nascitur filiis. Nisi enim Christus mortuus esset, haec haereditas non patebat. Ipso ergo moriente nata, ipso resurgente confirmata est, ipso ascendente in coelis, permanet haec haereditas in aeternum. In titulo tria sunt, moriens, haereditas, et haeredes. Et in capite psalmi tria sunt ab haerede composita, verba, clamor, oratio. Ipsa enim verba rogat auribus percipi, clamorem intelligi, orationem audiri. Ipsa dicit, Orabo te, Domine, mane scilicet, cum abjecero opera tenebrarum et induero arma lucis (Rom. XIII). Tunc te orabo quasi in matutino posita, in quo deficientibus tenebris lucis incrementa concrescunt. Mane astabo tibi et videbo; quid videbis tamen prope et mane dic nobis? Videbo mane apostolos, fulgentes angelos, gaudentes Marias resurrexisse Dominum nuntiantes. Diximus mane, posteaquam tenebrae peccatorum transierint, orandum Dominum, diximus in luce Dominici diei resurgentem videndum. Quis autem sit iste Dominus distinctio ejus voluntatis exprimit. Tu es, inquit, Deus non volens iniquitatem. Quis enim dixerat eum velle iniquitatem? Judaei sine dubio, qui pro operibus misericordiae Dominum increpantes dicebant: Non est iste homo a Deo qui sabbatum non custodit (Joan. IX). Iste autem et a Deo est, et ipse est Deus qui non vult iniquitatem. Non habitabit juxta eum malignus, id est, populus incredulus, et non permanebunt ante oculos ejus. Odio ei sunt qui operantur iniquitatem, et pereunt qui loquuntur mendacium. Omnis enim qui negat Jesum Filium Dei, hic mendax est. Qui autem confitetur, intrat in domum Dei, et adorat ad templum sanctum, non in lapide, sed in spiritu. Hunc deducet Dominus in sua justitia propter inimicos, ut dirigat in conspectu ejus viam suam. Quare propter inimicos? quia inimici alteram viam ostendunt, quae ducit ad mortem, et propter ipsos hic dirigit viam quae ducit ad vitam (Matth. VII). Ad quam dum pervenerint credentes, in aeternum exsultabunt, et inhabitabit in eis. Et gloriabuntur omnes qui diligunt nomen ejus. Ibi enim est qui benedicit justum, et scuto bonae voluntatis coronavit eum. Uno eodemque officio, et ab inimicis defenderis dum credideris, et a Domino coronaris, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS VI. In finem in carminibus pro octava, psalmus David. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo. Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. Disceditea me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter.

COMMENTARIUM. Titulus sexti psalmi Dominicam diem exprimit, ipsa est enim et octava dum desinit, et prima dum incipit. In quinto enim mane ipsa incipit in resurrectione, id est, in baptismatis nostri consecratione; modo in poenitentiae recuperatione octava est, septiformis enim spiritus, cui satisfacit octavus. Agit ergo poenitens, ut non in ira arguatur, sed misericordiam hic in isto corpore positus consequatur. In inferno autem confessio fructum penitus non habet; idcirco hic qui vult salvus fieri, laborat in gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum. Lectum, inquam, in noctibus lavat, quem in noctibus inquinaverat: et ne putares eum aquam qualemcunque haurire unde eum abluat, Lacrymis, inquit, eum rigabo. Quare? quia turbatus est prae ira oculus meus. Audivi ignem aeternum imminere, et iram justi ultoris incumbere; et idcirco turbatus sum, quia moram feci in peccatis meis, et inveteravi inter omnes inimicos meos. Nunc moribus malis et spiritibus immundis renuntians dicam: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quia is qui dimisit peccata, is, inquam, qui exaudivit vocem fletus mei, et orationem meam suscepit, dixit mihi, Ecce salvus factus es, jam amplius noli peccare (Joan. V). Recedant a me vitia, quae mentita sunt hactenus. Avertantur retrorsum et erubescant valde velociter, per Filium Dei, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS VII. In finem psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Gemini. Domine, Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Domine, Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exsurge, Domine, Deus meus, in praecepto, quod mandasti; et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Deus judex justus, fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. Ecce parturit injustitiam, et concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

COMMENTARIUM. Cum nuntiassent pueri David quod possent Absalon occidere, et diceret David: Parcite ei, et fugeret ipse David a facie ejus, apparuit super eum Semei, qui erat de cognatione Saulis, et jactans post eum lapides, clamabat eum esse virum sanguinum; quem cum vellent interficere, dixit David: Nolite, ecce qui de lumbis meis egressus est pugnat contra me. Et vos miramini quod filius Semei de tribu Saul sit contra me. Parcens ergo et isti David sicut et Sauli pepercerat; parcens et tyranno filio, orat ut liberetur a persequentibus, commemorans non se fecisse istud quod ille clamabat, non utique reddidisse retribuentibus sibi mala. Aut si reddidi, inquit, mala pro malis, comprehendat inimicus animam meam, et gloriam meam usque in pulverem deducat. Haec historico sermone in Regum volumine usque ad finem leguntur. Hic autem mysteria Christi cantemus, cui pro bonis mala reddentes acclamabant quod reus esset mortis (Matt. XXVI). Huic ergo clamat Ecclesia: Exsurge in ita tua, et videamus quid in ira facturus sit. Exaltare, inquit, in finibus inimicorum. At ubi senserint ingrati Domini irascentem, dant finem impietatibus suis, et finitis inimicitiis, exaltatur Deus in finibus inimicorum. Exsurge in praecepto quod mandasti. Dixisti enim, tertia die resurgam, et praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis (Matt. XXVIII). Et ideo, exsurge, inquit, in praecepto quod mandasti, et postea quam te ostenderis Synagogae, ne iterum excitare aestimet bellum, propter hanc judica populos. Cum enim dederis judicium, finem accipiet malitia peccatorum, et justus dirigetur. Non enim ad alterius vel vituperationem vel laudem dictas sententiam, quia corda conspicis, et renum secreta contemplaris, salvos facies omnes qui recto sunt corde. His autem qui non sunt recto corde Deus judex futurus exprimitur, qui terram suam non se convertentibus praeparat. Nam justitia Judaeorum parturiit in dolore animi posita, cum videret Dominum pro virtute signorum a multitudine adorari. Concepit dolorem et peperit iniquitatem, dicens: Crucifige reum mortis (Matth. XXVI). Paravit ergo foveam Christo, sed ipsa incidit in foveam quam fecit. Et conversus est dolor ejus in caput ejus, et in verticem ejus iniquitas ejus descendit. Christo autem resurgente a mortuis nos confitemur justitiam Dei, et ascendente eo, psallimus nomini ejus altissimo, altitudinem penetranti, quae est super omnes coelos, in quo facto omne genu flectitur, et omnis lingua confitetur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS VIII. In finem pro torcularibus, psalmus David. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus oves et boves universas, insuper et pecora campi. Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

COMMENTARIUM. Non pro torculari, sed pro multis torcularibus in octavo psalmo fixus est titulus, quae torcularia voces sunt omnium prophetarum, quae tunc impleta sunt, quando vitis vera clavorum ferramentis plantata est, et in ligno crucis posita lancea percusso ejus latere, tantam vim in his torcularibus fudit, ut non in Judaea tantum, sed in universa terra nomen Domini mirabile clamaretur. Quod factum tunc confirmatum est, cum elevaretur magnificentia ejus super coelos, ut non tantum aetates legitimae, sed etiam infantes et lactentes ad laudem ejus irrumperent, ut destrueretur ille populus, qui per defensionem Dei contra Deum ageret. Ipse est enim populus, et defensor Dei, et inimicus Dei, defensor in Patre, inimicus in Filio: sed omnis qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. II). qui autem utrumque confitetur, hic videt coelos quod opera digitorum ejus sunt, et quod lunam et stellas ipse fundaverit. Quid enim esset homo nisi ipse memor fuisset, et veniens tantam perfectionem docuisset, ut modicum minus quam sunt in coelo angeli hic homines in carne positos faceret, dans eis potestatem virtutum, ut etiam mortuos suscitandi traderet potestatem, et omnia subjiceret homini credenti, ita ut diceret: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. X). Nam quod dicit oves, simplices nominat; boves, qui laborant sub jugo Domini; pecora campi, plebs laicorum; volucres coeli, alta cogitantes; pisces maris, profunda rimantes. Hos omnes subjectos habens per passionem Christi Ecclesia, confitetur admirabile nomen ejus in universa terra. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS IX. In finem pro occultis filii, psalmus David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam, sedisti super thronum qui judicas justitiam. Increpasti gentes et periit impius, nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. Et factus est Dominus refugium pauperi, adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Psallite Domino, qui habitat in Sion, annuntiate inter gentes studia ejus. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est, non est oblitus clamorem pauperum. Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis. Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. Exsultabo in salutari tuo, infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum, comprehensus est peccator. Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Quoniam non in fine oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem. Exsurge, Domine, non confortetur homo, judicentur gentes in conspectu tuo. Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus in tribulatione. Cum superbit impius, incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquis benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret. Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur. Dixit enim, in corde suo: Non movebor a generatione in generationem sine malo. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine et dolo, sub lingua ejus labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt, insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem dum attrahit eum. In laqueo suo humiliavit eum, inclinavit se et cadet cum dominatus fuerit pauperem. Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem. Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperem. Propter quid irritavit impius Deum, dixit enim in corde suo, Non requiret. Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Contere brachium peccatoris et maligni, quaeretur peccatum illius et non invenietur. Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis gentes de terra illius. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

COMMENTARIUM. Nonus psalmus docet occulta Filii in sancti symboli sacramento; qui enim susceperit fidem in mysterio absconditam, primo confitetur non summis labiis, sed in toto corde suo, et narrat omnia mirabilia ejus. Jam non laetatur in rebus labentibus et caducis, sed dicit Domino: Laetabor et exsultabo in te, et psallam nomini tuo, Altissime, quia fecisti judicium meum, id est, pro me judicasti, et causam meam obtinui, sedisti enim super thronum ut judicares sententiam. Increpasti quod gentes essemus, et periit impius diabolus, quem in idolis colebamus. Nomen autem idolorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Ibi defecerunt gladio verbi tui in finem et civitates destruxisti, templa eorum in toto orbe dum destruuntur, omnis pene civitas in templis destructa est; sicut enim Ecclesiae in toto mundo positae civitates sanctorum sunt, sic templa in toto mundo posita civitates daemonum esse noscuntur. Periit autem memoria eorum cum sonitu, Dominus autem in aeternum manens paravit in judicio sedem suam, ut judicet orbem terrae in aequitate. Non accipiens aliter Dominum, aliter servum; sed contemnens personas divitum, factus es magis refugium pauperum, eorum sane qui noverunt nomen tuum. Non enim omnes pauperes non derelinques, sed non derelinques quaerentes te, Domine. Psallamus ergo Domino qui habitat in Sion, id est, in Ecclesia catholicis definitionibus sublimata, ibi annuntiemus mirabilia ejus. In qua requirens sanguinem martyrum suorum quotidie Dominus memoratur nostri, nec obliviscitur orationem pauperis, dicentis sibi, Vide humilitatem meam de inimicitiis daemonum natam, exalta me de portis mortis, tollens cor meum a concupiscentiis carnis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion, ut exsultem in salute tua. Nam infixae sunt gentes in interitum quem fecerunt, opus manuum suarum adorantes, hi convertentur in infernum, quia obliviscuntur Dominum, qui non in finem obliviscitur pauperem, cujus patientia non perierit usque in finem. Nunc rogat spiritus prophetiae, ut exsurgat Dominus contra fortitudinem hominis, ut judicet gentes in conspectu suo. Tollat eas ab idolis, et statuat eas in Ecclesia. Constituat legislatorem super eas, et sciant gentes quia dii non sunt quos colunt; sed sciant quia homines sunt. Quid, inquit, Domine, recessisti longe, ita ut despicias opportunitates in tribulatione. In quo dum superbit impius, incenditur pauper. In quocunque enim judicio pauper et dives auditur, divite superbiente, pauper incenditur. Omnes enim ipsum arguunt, illum autem laudant etiam peccatorem in desideriis animae suae, etiam iniqua agentem benedicunt. Hic est peccator irritans Dominum. Cum enim non solum non arguitur iniqua agens, sed etiam benedicitur, si quod autem interrogatus fuerit secundum multitudinem irae suae inquirit. Non est Deus ante oculos ejus, polluitur via ejus in omni tempore. Judicia tua a facie ejus abscedunt, et ita omnibus inimicis suis dominatur, ut dicat in corde suo, Non movebor in generatione sine malo: hujus os maledictionibus plenum, nihilque blandum habens. contra pauperem in lingua ejus labor est, sedet in insidiis cum divitibus aliis, ad nihil aliud nisi ut interficiat innocentem: hoc sane quia divites in suo consilio faciunt, ut in laqueo suo capiant innocentes; et ideo jugiter clamandum est, Exsurge, Domine, et exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperem in finem, ut quod irritabit impius Dominum, dixit enim in corde suo: Non requiret Deus. Ille autem requirit, et considerat omnia, sed patienter agens exspectat, ut tradat eos in manus suas, et tollat eos de manibus daemonum. Ipsi enim derelictus est pauper, quem enim omnes despiciunt, Deo eum sine dubio derelinquunt, et orphano patrem non habenti ipse existit adjutor. Conterens brachium diaboli qui per Pharisaeos quaesivit peccatum aliquod, unde argueret Dominum, et non invenit. Dominus autem regnat in saecula saeculorum, et peribunt gentes de terra ejus. Desiderium enim pauperum exaudivit Dominus, et desideria cordis eorum exaudivit auris ejus, ut judicetur in Ecclesia ejus pupillo et humili, et ut non apponat homo ultra magnificare se super terram, per ipsum Dominum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS X. In finem psalmus David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum et impium, qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluit super peccatores laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus.

COMMENTARIUM. Potuit dici ad David, ut in modum passeris montis inaccessibilis latebram quaereret tempore quo peccatores contra eum tendebant arcus, sive Saul, sive Absalon suus innumerabiles inimici. Sed haec et ad nostram aedificationem trahentes, audiamus consilia sanctorum; et ascensus in corde nostro ponentes, migremus in montem a convalle fletus, ne nos in campestri loco apertos inveniant qui paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde. Obscurum hic pro occulto posuit. Hi autem qui destruunt quae perfecit Dominus, hi sunt qui sagittare student rectos corde, et nos pro peccatis ista patiamur, qui justus est quare affligitur, qui justus est, quare fatigatur, quare percutitur? Quid enim mali fecit? Agnus immaculatus Dominus est, quem vos putantes qualemcunque hominem hominis arbitrio tradidistis. Ipse autem in templo sancto suo, id est, Deus est in Christo mundum concilians sibi (II Cor. V). In ipso templo sancto est quod de immaculata Virgine suscipiens, sedet in coelis ad dexteram Patris, et est in coelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, ut interroget justum et impium, et quamvis in isto saeculo gloriam sibi vindicent peccatores, dum coeperit judicium agitari, habebunt talem pluviam super se, qualem Psalmographus memorat, ignis et sulphuris et spiritus tempestatis. Justus erit enim Dominus tunc qui nunc pius est, et aequitatem videbit, qui nunc iniquitatem attendit. Post judicium enim ejus non erit peccatum nec possibilitas, nec voluntas gloria aeterna, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XI. In finem psalmus David pro octava. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Vana loculi sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

COMMENTARIUM. Item undecimus psalmus pro octava, id est, pro Dominica die ponitur. Salvum me fac, Domine, id est, exsurge a mortuis quoniam defecit sanctus, defecit credens in te, et diminutae sunt veritates a filiis hominum. Ecce etiam custodibus corporis tui pecunias offerunt dicentes: Dicite eum furatum a discipulis (Matth. XXVIII), sed haec dicentes, disperdit Dominus labia dolosa et linguam maliloquam. Qui dicunt, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt. Id est, nos suadebimus eum furatum, nos inter nos ista componemus. Jam enim dixerant de eo cum vidissent scriptum Rex Judaeorum. Illi dixerant, Quis noster Dominus est? Nos dominum Caesarem habemus (Joan. XIX), sed propter miseriam inopum pro quibus passus sum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Et ponam in salutare meum ac fiducialiter agam in eo. Fiducialiter, id est, passibilitate carens, nulli timori succumbens. Ad haec credens Ecclesia in apostolis caniat eloquia Domini. Ita sunt vera et casta ut argentum igne purgatum pro septuplo. Tu ergo, Domine, quia mihi dixerunt, Non est noster Dominus, tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Nam sicut quando te humiliasti diminutae sunt veritates a filiis hominum, ita quando ascendisti in coelos, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum, ut qui diminuti fuerant in descendente, multiplicati fierent in ascendente, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XII. In finem psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam a me? Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero, ego autem in misericordia tua speravi. Exsultavit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona retribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi.

COMMENTARIUM. Ex quo inimicus generis humani per praevaricationem hominis primi super humanum genus dominationem obtinuit, oblivionem divinam incurrit; quae oblivio non per passionem, sed per aversionem facta super humanum genus, ut dixi, exaltationem inimico relinquere videbatur. Verum quia adventus Filii Dei ista adversa promittebatur excludere, in totius generis humani persona propheticum carmen exorat, ut respiciat, ut exaudiat, ut illuminet oculos qui obdormierant in morte, ut non dicat diabolus, Praevalui, obtinui, et ero Dominus in aeternum; qui tribulant me exsultabunt si motus fuero, hoc est si desperavero. Exsultavit cor meum in salutari tuo, id est, in Domino N. Jesu Christo Filio tuo; et ipsi cantabo qui bona tribuet mihi; et laudabo psallamque nomini ejus altissimo, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIII. In finem psalmus David. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem; qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

COMMENTARIUM. Rogatus adventus Domini in duodecimo psalmo, in tertio decimo praesentatur; sed hunc videns humilem in habitu incredulus populus, dicit in corde suo: Non est Deus. In quo populo omnes declinaverunt, simul inutiles facti devorabant plebem Dei velut escam panis. Atque persequentes ipsum Dominum et ejus apostolos, illic trepidabant timore, ubi non erat timor. Observantes sabbata et baptismata calicum et urceorum, Dei vero Filium et ejus discipulos, ut diximus, persequentes, confitentes se patrem habere Abraham, de genere, non de justitia praesumebant. Dominus autem in generatione justa est, illi autem consilium inopis confundentes, non consideraverunt quoniam Dominus spes ejus est. Et licet propter nos pauper factus sit, tamen ipse est qui dedit ex Sion salutare Israel. Non enim ex Synagoga Satanae salus nata est, sed ex Sion, quae est Ecclesia Domini, per quam convertit Dominus captivitatem populi sui, ita ut laetetur Jacob in conversione sua, et exsultet Israel in Christo Jesu, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIV. In finem psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductum est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non commovebitur in aeternum.

COMMENTARIUM. Omnis immaculatus ingreditur tabernaculum Domini, et ibi immaculatus efficitur. Jesus autem immaculatus solus virgineam aulam ingressus, ipsum tabernaculum a maculis carnalibus liberavit, et dedit sanctificationem potius quam accepit. Quoniam lex tota in Decalogi summa concluditur, decemplices ejus in isto psalmo formas expressit, quibus ea docuisse quae fecisse probatur. Nam ingressu suo tabernaculum a maculis ementium et vendentium liberavit, et operatus est justitiam, salutem hominis sabbato feriis praeponendo. Loquebatur autem veritatem in corde suo, nihil cogitans, nisi voluntatem Patris. Non egit dolum in lingua sua, siquidem ex lingua ejus sermo egressus, caecis lumen, salutem aegrotantibus, et vitam mortuis conferebat. Opprobrium non accepit adversus proximum suum. Siquidem etiam Judam osculo suscepit. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, prohibens utique bonum fieri. Timentes autem Dominum ita magnificavit, ut daret eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Juravit et proximo suo et non decepit. Quid juravit? Illud sine dubio quod promisit, dicens: Amen dico vobis, quia si manseritis in sermonibus meis, jam non dicam vos servos sed amicos (Joan. XV), et omnia quae promisit credentem in se proximum non decepit. Pecuniam vero suam non dedit ad usuram. Pecuniae ejus virtutes sanitatum erant, quae non solum ipse ab ullo nihil accipiens exercuit, sed et ipsos discipulos suos taliter informavit, dum daret eis potestatem infirmos curandi ac mortuos suscitandi, diceretque: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Munera super innocentes non solum non accepit, sed etiam ipse seipsum dedit redemptionem pro omnibus (I Tim. II). Completis ergo his decem virtutum indiciis, in hoc de coelo et perfectionem impletam ostendit, et adjecit dicens: Qui facit haec, id est, qui hunc imitatus fuerit, non commovebitur in aeternum. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XV. Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei; tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi. Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre cor ruptionem. Notas fecisti mihi vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.

COMMENTARIUM. A quinquagesimo quinto psalmo usque ad quinquagesimum nonum omnes habent tituli inscriptiones, sed non puras. Iste autem psalmus sola tituli inscriptione praenotatur, qua ostenditur plus ad mysticam intelligentiam quam ad historicam decantatus, in quo advertimus hominem perfectum Jesum Nazarenum ad passionem euntem, hujus psalmi orationem effundere. Quamvis enim Deus esset in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. v), tamen passibilitatibus subjacebat, et timore enim et moestitia agebatur. Et ideo alloquens Divinitatem adorat, dicens: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te, non ad arrogantiam ductus pro immaculata conscientia superbe sapui, sed dixi Domino, Deus meus es tu, et quamvis omnia opera mea, et omnia verba mea, et omnia cogitata mea bona sint, tamen tu qui me assumpsisti bonorum meorum non eges. Non enim pro Dei necessitate assumptus est homo, sed pro hominis necessitate susceptus est Deus. Hic autem homo qui assumptus a Deo inter omnes sanctos mirificavit voluntates suas, ita ut omnium merita in inaestimabili virtute transcenderet, et nullum sibi penitus similem inveniret, et licet multiplicatae sunt infirmitates eorum, tamen exemplo Domini acceleraverunt tendentes ad palmam, quos a societate malorum segregans Dominus dicit: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, id est, credentes in me segregabo ab eis qui in effusione sanguinis delectantur: nec memor ero nominum eorum per labia mea, negans eos coram Patre et angelis. Dominus enim pars mea et passionis meae, id est, calicis mei. In quo funes ceciderunt, id est, fortes ceciderunt; mihi in praeclaris, in apostolis sine dubio. Etenim haereditas mea tam praeclara est, ut ipsi sint usque hodie lux hujus mundi, in quibus benedicitur Deus, qui ad haec tribuit intellectum, nec solum ea quae lucida sunt, sed et illa quae occulta sunt, non a corde sed ab ipsis renibus erudiebat, ut providerem Dominum in conspectu meo semper. Ipse est enim a dextris meis ne commovear, ut hoc quod peccatum non feci, nec dolus inventus est in ore meo, non humanitati sed Divinitati ascribam. Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, et ipsa caro mea requiescit in spe, quoniam a dextris meis Dominus, ut non commovear. Et ideo non derelinques in inferno animam meam, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, quia notas mihi fecisti vias qua itur ad aeternitatem, in quibus post tristitiam passionis adimplebis me laetitia cum vultu tuo, et ascendens in coelos dabis delectationes in dextera tua usque in finem. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XVI. Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. De vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem. Probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ut non loquatur os meum opera hominum, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ego clamavi quoniam exaudisti me, Deus, inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi tui. Sub umbra alarum tuarum protege me; a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam. Projicientes me nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt declinare in terram. Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Exsurge, Domine, praeveni eum et supplanta eum, eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum, et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis et diviserunt reliquias suas parvulis suis. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo, satiabor cum apparuerit gloria tua.

COMMENTARIUM. Titulus orationem insinuat, in qua de justitia et de judicio a Deo regulam sumit, ut cum judicat hominem homo, memor sit eum ad imaginem Dei factum; et non in labiis dolosis de vultu Dei judicium suum proferat, sed oculi ejus videant aequitatem; non dicat, Hic dives et hic pauper, sed dicat, Hic nocens et hic innocens, etiamsi patiatur adversa, quia justus judex poterit factionibus fatigari, non justitia. Hic tamen etiam ignibus examinatus est, et non est inventa in eo iniquitas. Quare? propter verba, inquit, labiorum tuorum, quia ipse dixisti: Non accipies personam potentis in judicio. Ergo propter haec quae jussisti, etiam vias duras custodiendas credidi, non timendo minas carnificum, non timendo jacturam omnium rerum. Verum quia qui permanens erit, hic salvus erit. Deprecor ut perficias gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Non timeam homines injustos, et salva me a resistentibus dexterae tuae. Custodi me ut pupillam oculi, id est, in omni hora, in omni puncto, et sub umbra alarum tuarum protege me. Umbra alarum pro affectu domus divinae ponitur. A facie impiorum qui me afflixerunt, impiorum Pharisaeorum intellige. Qui adipem suum concluserunt, id est, pingues facti. Os eorum locutum est superbiam. Projicientes me, tunc de Synagoga; circumdederunt me, nunc ut crucifigant. Oculos enim suos statuerunt declinare in terram, et non considerantes coelorum judicem, sic susceperunt me, sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis. Leonem populum sacerdotum, catulum leonis populum subditum sacerdotibus posuit. Illis frementibus super captum, illi seditiosa rabie devorabant. Exsurge, Domine, praeveni eos, suscitans Christum tuum, quo resurgente subvertes eos. Habet enim ruinam hanc invidia, ut eversum dicat susceptum suum, si hunc quem decipi studuit videat triumphantem. Eripe, inquit, animam meam ab impio, id est, a mortis jugo, et gladium inimicorum de manu tua evelle. Frameam humanae litterae specialiter dicunt lanceam regis, nos autem frameam generaliter gladium in Scripturis sanctis accipimus. Quod autem a paucis rogat ut separentur hi qui eum affligunt, haec ratio est, quod dum teneretur ait: Ego sum quem quaeritis, hos dimittite (Joan. XVIII), de quibus ipse dixerat: Multi quidem vocati, pauci vero electi (Matt. XX). A paucis ergo hos persecutores meos divide, et supplanta eos in vita ipsorum. Supplantatur qui privilegium amittit, sicut a Jacob Esau supplantatus est, non per malitiam Jacob, sed per contemptum Esau, qui tam pro nihilo habuit primatus, ut unius cibi vilissimi etiam pretio computaret. Ita ergo et hi de absconditis Dei quasi de porcina satiati sunt, nolentes dare reverentiam mysteriis ejus. Si enim scrutari cum reverentia voluissent voces propheticas, agnum acciperent Christum, salutem suam in ejus sanguine collocantes. Nunc autem quasi porcinam exsecrabilem comedentes Judaei, ita eo abusi sunt, in quo satiati ipsi sanguine ejus, etiam ad parvulos suos reliquias criminis transtulerunt dicentes: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matt. XXVII). Ecclesia autem exsecrans eos dicit quod sit cum justitia in conspectu Dei, et satietur dum apparuerit dextera ejus in Christo Jesu, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XVII. In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit. Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Dolores inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Commota est et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit, curbones succensi sunt ab eo. Inclinavit coelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super Cherubin, et volavit; volavit super pennas ventorum. Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando, et carbones ignis. Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam, grando et carbones ignis. Et misit sagittas suas et dissipavit eos; fulgura multiplicavit et conturbavit eos. Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Misit de summo et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me; quoniam confortati sunt super me. Praevenerunt me in die afflictionis meae; et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam; et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris; Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Deus meus impolluta via ejus, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Quoniam quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Deus qui praecinxit me virtute; et posuit immaculatam viam meam. Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me. Qui docet manus meas ad praelium; et posuisti ut arcum aereum brachia mea. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae; et dextera tua suscepit me; Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Dilatasti gressus meos subtus me; et non sunt infirmata vestigia mea. Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos. Et praecinxisti me virtute ad bellum; et supplantasti insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum; et odientes me disperdidisti. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum; nec exaudivit eos. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae. Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis. Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam. Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.

COMMENTARIUM. Titulus hic indicat quidem historiam, quam qui melius quam in psalmo canitur scire voluerit, Regum volumina legendo, reperiet et qualiter pugnaverit et vicerit, et qualiter suorum omnium evaserit hostium manus. Nostrum autem hoc est propositum, ut, mystica moralibus admiscentes, tunc dicamus Domino: Diligam te; cum omnibus amoribus finem quemdam et terminum ponentes, ipsi dicimus, Diligam te. Tunc enim vere erepti de manu omnium inimicorum nostro rum, id est, de manu omnium vitiorum et de manu Saul, id est, de manu principis hujus mundi, dicimus Deo, Diligam te. Interrogemus tamen Dominum et dicamus: Quis est qui diligit te? Respondebit enim nobis per evangelistam suum, et dicet: Qui audi: verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me (Joan. I, 4). Ipse dicit: Dominus firmamentum meum, id est, de quo non dubito. Ipse refugium meum, ipse est liberator meus, ipsum laudans et ipsum invocans ah inimicis meis salvus ero. Denique praeterita dicam, ut futura non dubitem, dum circumdedissent me gemitus mortis, et iniquitates, et dolores, et laquei, clamavi ad eum credens. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus introivit in aures ejus. Et ex hoc loco futuri judicii qualitas panditur, cujus nos terror, si credimus, purgat. Tunc enim ita terra tremore concutitur, ut ipsa fundamenta montium conturbentur. Irascente enim Domino, etiam ignis ipse ardescit. Ut enim ignis omnem materiam a facie sua facit exardescere, ita ipse ignis a facie Dei exardescet, cum inclinaverit coelos, et descenderit, et coeperit esse caligo sub pedibus ejus. Cujus ejus? sine dubio ejus qui ascendit super Cherubin, et volavit super pennas ventorum, quique posuit tenebras latibulum suum. Tenebras hic pro invisibilitate posuit; unde et sequitur: In circuitu ejus tabernacula ejus, et tenebrosa aqua in nubibus aeris. Tunc erit grando simul et carbones ignis, cum tonuerit de coelo Dominus et Altissimus dederit vocem suam: mittet sagittas suas, ut dissipet eos, ut fulgura multiplicet, et conturbet eos. Tunc parebunt fontes aquarum, tunc parebit quanta sit virtus baptismatis, tunc cum revelabuntur fundamenta orbis terrae. Ab increpatione Domini et a spiratione spiritus irae ejus. Tunc dicet Ecclesia, Misit de summo et assumpsit me de multitudine aquarum, unius enim aquae sanctificatione me voluit consecrari, per quam eripuit me ab inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Praevenerunt me namque in die afflictionis meae, tempore quo gladius secuit pia viscera matris, et factus est Dominus susceptor meus. Et produxit me ab angustiis in latitudine, liberavit enim me ab inimicis meis fortissimis; et retribuit mihi secundum justitiam meam, quia custodiam vias Domini usque ad mortem, nec timens gladium hominum impie gessi a Deo meo. Judicia enim ejus semper ante oculos habui, et justitias ejus non repuli a me. Unde et populus martyrum ejus dicit: Ero immaculatus cum eo. Cum eo utique qui immaculatus in cruce pro iniquitatibus nostris passus est. Et observabo me ab iniquitate mea, quam utique in martyrio deposui. Tunc retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Nam quod memorat: Cum sancto sanctus eris, non ad illud respicit quod usitata vulgo sententia dicimus: Cum quo aliquis jungitur, talis erit. Haec quidem sententia vera est, sed non pertinet ad interpretationem praesentium versuum; hoc enim in loco si vis planum facere sensum canentis, illud ad memoriam revocabis quod per prophetam Dominus dicit ad populum: Si ambulaveritis in conspectu meo recti, et ego vobiscum rectus incedam; si vero ambulaveritis perversi, et ego vobiscum perversus ero. Ipsi ergo Psalmista loquitur. Cum sancto sanctus eris, cum innocente innocens, etc. Unde et adjecit: Tu enim, inquit, populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Verum, quia posuit tenebras latibulum suum, et videre mysteria Scripturarum ejus non possumus, ipsi clamemus cum propheta: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine. Sicut lucerna corporis oculus, ita lucerna animae mens est, in qua nisi oleum gratiae suae Christus infuderit, penitus lumen habere non poterit. Lucernam ergo suam clamat propheta illuminari a Domino, quae si acceperit lucendi materiam, ostendit foveas in quas incauti ruunt, et laqueos in tenebris positos. In tenebris enim nisi lumen habuerit ambulans, aut offendiculum incurrit, aut incursum penitus non evadit; unde et propheta: Cum illuminaveris, inquit, tenebras meas, ita demum eripiar a tentatione, et in te Deo meo transgrediar muros, sicut Samson clausis portarum januis intra muros clausos per virtutem Dei transgressus est muros. Transgredimur et nos muros, cum de isto corpore exeuntes, eos qui nos circumdant evadimus. In Deo autem migramus, si impollutam viam vitae nostrae ambulaverimus. Quia ipsa est via Dei, in qua ambulantibus protector est omnium sperantium in se. Ipse enim eos praecingit virtute, et facit immaculatam viam eorum ut fugiant quasi cervi. Quid fugiant? Sine dubio omne facinus. Omne quippe peccatum ex abjectione vitiorum. Super excelsa virtutum ascendent, si tamen ipse doceat manus nostras in praelio, quia sine rebellantibus ad refugium montium non venitur; et ponat ut arcum aereum brachia nostra, ut in oratione non deficiant, quoniam dum sunt extensa in cruce Amalech vincitur. Si ergo ipse eis dederit fortitudinem ut quasi arcus aereus in orationibus perseverent, non solum nos effugientes evadimus persequentes, sed nos persequimur inimicos nostros, et comprehendimus eos, et non convertimur donec deficiant. Affligimus eos, ut ante nos stare non possint, sed cadant sub pedibus nostris, si tamen praecincti fuerimus virtute ad bellum; tunc insurgentes super nos, erunt subter nos. Et inimicorum nostrorum dorsa videbimus fugientium, non facies persequentium, ita ut comminuamus eos ut pulverem ante faciem venti, et ut lutum platearum deleamus eos. Haec omnia nobis per illum evenient qui posuit ut arcum aereum brachia in cruce, et quotidie interpellat pro nobis. Ipse enim dicit ad Patrem: Eripies me de contradictionibus populi increduli, et constitues me in caput gentium. Et adjecit: Populus quem non cognovi servivit mihi. Magi crediderunt, quos Deus non dedignatur cognoscere, et illis servientibus et munera offerentibus Judaei abnegant, et in ejus persecutionibus perseverant. Filii alieni mentiti sunt mihi dicentes: Scimus quia a Deo venisti, et in veritate doces (Matth. XXII); sed ista verba eorum erant plena dolo mendacii, in quo inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis, utique in quibus eos docuerunt ambulare prophetae. Sed vivit Dominus, licet eum crucifigatis, et sepultum cernatis, ille tamen resurget et vivit, et exaltabitur in coelis Deus salutis meae. Ipse dabit vindictam hanc Ecclesiae suae, ut subdat populos sub ea, et sit liberator ejus a gentibus iracundis, et ab insurgentibus super eam, et exaltet eam super petram, ut portae inferni non praevaleant adversus eam (Matth. XVI). Et a viro iniquo eripiet eam, id est, a pravo doctore. Propterea confitetur ei in populis, et psalmum dicit nomini ejus, Qui magnificat salutare regis ejus, et faciet misericordiam christo suo David, cum ex semine ejus excitat regnum quod imperet in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XVIII. In finem psalmus David. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam suam, a summo coelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus. Lex Domini immaculata convertens animas, testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. Delicta quis inlelligit? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adjutor meus, et redemptor meus.

COMMENTARIUM. Sicut terreni narraverunt gloriam hominum, ita coelestes enarrant gloriam Dei. Sic autem proprium locum relinquentes magi stellae indicio, narrabant ipsi gloriam Dei. Sed et coeli facti sunt apostoli habentes in se Solem justitiae, et merita in modum stellarum pro varietate diverso splendore radiantia. Ipsis ergo narrantibus gloriam Dei, opera manuum Dei annuntiabant doctrinae eorum firmamentum: sive quia crux, quae firmamentum est aeternum, opere manuum ejus triumphavit et vicit; sive quia curabantur infirmi et suscitabantur mortui, opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Cum dies loquebatur ad diem, et nox loquebatur ad noctem, quia sic de die in diem ibat, et nox loquebatur ad noctem verbum, et de noctu in noctem, ut ejus scientia panderetur. Haec simpliciter. Caeterum diei, dies Patris Filius est, Pater ergo eructavit Verbum, quod verbum involutum in nocte ventris virginei, involuto in nocte ventris sterilis Elisabeth sui indicavit scientiam. Haec apostoli praedicantes, non fuit loquela, neque sermo quorum non audirentur voces eorum, ita ut universarum gentiunt loquaces dicerent de eis: Nonne hi viri Galilaei sunt, et quomodo unusquisque lingua nostra audivimus eos loquentes magnalia Dei (Act. II)? Horum autem sonus in omnem terram progressus est, et in fines universi orbis verba eorum penetrarunt, tempore quo Dominus in solem posuit tabernaculum suum. In solem, non istum qui ministerium divinum exercens, horarum mensuras sub certa temporum norma discurrit: sed solem justitiae, qui, in splendore vilae aeternae virgineo editus alvo, lumen verum mentibus fulsit, et est egressus de virgine sicut sponsus de thalamo. Hic exsultavit ut gigas ad currendam viam, immaculatus utique ambulavit in via in lege Domini: a summo coelo egressio ejus. Non ex semine viri, sed ex ore Patris qui est in summo coelorum, et occursus ejus usque ad summum ejus. Non enim de Oriente in Occidentem, aut quasi de alto ad ima, sed de summo in summum, de alto in altum et de virtute in virtutem; atque a summo ad summum, non erit qui se abscondat a calore ejus. Nulla enim gens erit in hoc saeculo ad cujus notitiam non attingat calor fidei Christianae, in qua est lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, invitans ab errore ad iter rectum, a mendacio ad veritatem: ibi sunt justitiae laetificantes corda. Quod enim tam justum gaudium cordis, quam hoc in quo jubemur omnia quae volumus ut faciant nobis homines, eadem nos faciamus eis? Hoc praeceptum tam lucidum est, ut etiam caecorum illuminet oculos, si tamen timor Domini in nobis permanet, per quem consideremus judicia Dei et vera justificata in semetipsa. Et desideremus ea super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora nobis fuerint super mel et favum: quoniam qui servus est Domini, custodit ea, et credit quod in custodia praeceptorum Dei retributio tam multa sit, ut non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII); si tamen lapsus nostros et delicta nostra intelligere studeamus, quod arguit Psalmista, nullum velle intelligere delicta sua. Arguendo enim non negando cantavit dicens: Delicta quis intelligit? Sicut in centesimo sexto dicit: Quis sapiens haec intelligit? et hic ita: Delicta quis intelligit? Saepe enim temeritatem constantiam dicimus, et injuriam libertatem vocamus, fatuitati simplicitatis nomen imponimus, et adulationem charitatem integerrimam appellamus. Ad haec da scrutantem cordis oculum, intelliget ista; et idcirco clamat qui intelligit: Ab occultis meis munda me, Domine, quia ipsa quae in me sancta putantur reatui subjacent; et ab alienis peccatis, quibus adulando fomitem exhibemus, parce servo tuo; quia si in me per adulationem non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et mundus ero a delicto maximo; quando autem sine adulatione locutus fuero, tunc tibi placebunt eloquia oris mei. Tunc erit meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Nihil enim cogitat qui non adulatur, nisi hoc, quod non timeat videre Deum, et ideo ipsi Deo securus loquitur, et placebunt ei eloquia ejus, meditatio cordis ejus in conspectu Dei est. Et huic dicit: Adjutor meus, et redemptor meus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIX. In finem psalmus David. Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob. Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas, nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus. Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

COMMENTARIUM. Christo eunti ad crucem dicit Ecclesia: Exaudiat te Dominus in die tribulationis. Homini utique qui se obtulit redemptionem pro omnibus. Holocaustum, inquit, tuum pingue fiat, quod in altari crucis offers, et ita omne consilium tuum confirmet, ut laetemur in salutari tuo, et in nomine Domini Dei nostri invocemus te, cum resurrexeris a mortuis: salvum enim facit Dominus Christum suum, et ita erit in potentatibus salus dexterae ejus, ut a dextris suis latronem ad paradisum ducat. Alii confidunt in curribus, alii in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur, et illis cadentibus, nos resurgemus, quia rex noster salvus factus est, et resurgens a mortuis ascendit in coelos, et sedens ad dexteram Dei Patris, exaudit nos in die qua invocaverimus eum, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XX. In finem psalmus David. Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Unam petiit a te, tribuisti ei et longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi. Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum. Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. Quoniam pones eos dorsum, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Exsultare, Domine, in virtute tua, cantabimus et psallemus virtutes tuas.

COMMENTARIUM. Regem hoc in loco hominem perfectum appellat, non in virtute sua, sed in virtute ejus laetantem qui eum assumpsit, qui desiderium cordis ejus tribuit ei, et voluntate labiorum ejus non fraudavit eum: praevenit enim eum in benedictione dulcedinis. Amanti enim praecepta ejus, dulcis est, isque imperat sicut superius dixit: Super mel et favum ori meo (Psal. XVIII). Benedictio ergo dulcedinis est corpus ejus: Gustate, ait, et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Hoc autem quod dicit, Posuisti super caput ejus coronam, imitator Christi Paulus hoc appellat gaudium suum et coronam suam (Philip. IV), qui ejus monita amplectebantur. Quia apostoli in ejus gloria gloriabantur, de his dicitur: Corona imposita in capite Domini, facta ex lapide pretioso, sicut Ezechielis prophetia, et Joannis Apocalypsis loquitur. Unam petiit: de assumpto homine agit; vitam enim positus in morte suscepit, et longitudinem dierum non usque ad senectutem, sed in saeculum saeculi. Magna enim gloria ejus. In quo magna est? non in arrogantia Divinitatis, sed in salute humanitatis, et ideo gloriam et magnum decorem impones super eum, et dabis eum in benedictione aeterna, quia sic speravit in Domino, et in misericordia ejus commotus non est, ut pro salute generis humani etiam seipsum sacrificari permitteret. Ex hoc loco Pater ad Filium loquitur, Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua illa quae in cruce clavos accepit, ipsa inveniat eos qui te oderunt, pone eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui. Tunc in ira tua conturbabis eos et devorabit eos ignis. Judicii enim dies dum venerit, fructus eorum qui increduli perseverant, a terra perient. Nam eos fructificat in resurrectionis fructu, quos seminatos accepit in obitu; nam corpora nostra seminari Apostolus probat, cum dicit: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem (I Cor. XV); sed hi qui declinant in Christo mala, sicut tunc Judaei, et contra eum perversitatis suae cogitant consilium, in die illa ponentur in dorso, et in reliquiis suis praeparat vultum illorum. Hoc est non in prima anastasi resurgunt cum sanctis, sed quod residuum fuit resurrectioni primae, in eo praeparabit vultum Illorum. Tunc laudes Domino Jesu Christo, offerentes in hymno, et ista verba cantabimus, ut dicamus ei: Exaltare, Domine, in virtute tua. Jam non in persona servi latibulum tuae virtutis obumbras, sed exaltare in virtute tua, et sentiant te ultorem, qui nostrum te credere dubitant salvatorem; tibi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXI. In finem psalmus David pro susceptione matutina. Deus Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego cutem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae, in te projectus sum ex utero. De ventre matris meae Deus meus es tu, ne discesseris a me. Quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerarunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongareris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore lconis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum exaudivit me. Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in saecului. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum, universae fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

COMMENTARIUM. In passione sua positus Dominus explanavit psalmi hujus mysteria. Nam Hebraicis verbis versiculum primum istius psalmi exprimens, caetera quae sequebantur exposuit. Nam ibi legimus dicentes Pharisaeos: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. In ipsa passione circumdederunt eum vituli multi, id est, populi Judaeorum. Tauri pingues obsederunt eum, id est, principes sacerdotum. Aperuerunt super eum os suum, dicentes: Blasphemavit (Matt. XXIX, 65). Dederunt fremitum sicut leo rapiens et rugiens. Damnabilis ille Caiphas princeps sacerdotum ita fremuit, ut et vestimenta sua scinderet. Sicut aqua effusa sunt ossa ejus. Bene posuit aquam, quia nihil novit corpus Christi, nisi peccata lavare. Factum est cor meum sicut cera liquescens in medio ventris mei. Cera dum soluta fuerit ab igne, non perit, ut caeterae species ab igne semel incensae in cinerem rediguntur; cera vero cum arserit, ad hoc redit quod fuit. Sciens ergo se perire non posse: Sicut cera, inquit, liquefactum est in medio ventris mei. Aruit velut testa virtus mea. Non dixit, Fractum est velut testa, nam sicut fractura ejus irremediabilis est, ita coctura laudabilis invenitur. Et ideo quanto plus aruerit figuli opus, tanto melior et solidior invenitur. Aruit ergo in igne tribulationis, velut testa, virtus mea. Et lingua mea adhaesit faucibus meis. Tacens quasi reus inclinato capite falsos testes in conspectu judicis non repellebam, qui in pulverem mortis deduxerunt me. Et circumdederunt me quasi canes multi, et ita in concilio malignitatis suae obsederunt me, ut foderent manus meas et pedes, et dinumerarent omnia ossa mea. Ipsi etiam considerarent et conspicerent me, ac dividerent sibi vestimenta mea, et super vestimentum mitterent sortem (Joan. XIX). Nescio cum qua animi praesumptione, o sceleratissimi Judaei, Psalterium in vestris canitis synagogis. Considerate, miseri, hunc esse Dominum quem negastis, et vel tarde timentes Dominum. Laudate eum, universum semen Jacob, magnificate eum. Timete eum, universum semen Israel. Non enim spernit precem vestram, in tantum, ut in cruce positus pro crucifigentibus oret, ut sit laus ejus in ecclesia magna, et vota sua reddat coram timentibus eum. Dum edent corpus ejus pauperes spiritu ut satientur, et facti divites, in fide laudent Dominum, requirentes eum, et vivat cor eorum in aeternum. Et per eos convertantur ad Dominum universi fines terrae, ut adorent in conspectu ejus, non sola Judaea, sed omnes patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ecce schola Christi in pauperibus discipulis celebrata, nunc schola Pharisaeorum exsurgite et videte manducantes, et manducantes illi manducaverunt et saturati sunt, et laudaverunt Dominum requirentes eum. Isti autem manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae. Et ideo in conspectu Dei cadent omnes qui descendunt in terram. Descensus enim terrenus hominibus famulatur, nostra autem anima Deo serviat, et ipsi vivat. Semen vero nostrum ipsi serviat in castificatione continentiae, ut annuntiemus Domino generationem venturam, id est, futuram sanctorum gloriam cogitemus. Et annuntiemus justitiam Dei fratribus ac filius aetate, et omni populo qui nascetur, quem fecit Dominus Deus noster, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXII. Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est. Et misericordia tua subsequetur me, omnibus diebus vitae meae. Et ut inhabitem in domo Domini, in longitudine dierum.

COMMENTARIUM. Qui in vigesimo primo psalmo habuimus tribulationem passionis, in vigesimo secundo psalmo laetitiam resurrectionis accipiamus: ut quia ibi seminavimus lacrymas patientis Domini, hic metamus gaudia resurgentis. Dicant qui volunt: Reget me ager meus, et nihil mihi deerit. Dicat alius: Reget me negotiatio mea, aut militia mea, aut industria mea, aut ars mea, aut litterae meae, et nihil mihi deerit. Nos dicamus cum Ecclesia, Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vox ergo ista contemnentis est, si habeat; aut habere nolentis, si non habeat. Alioquin mentitur in carmine, qui aliud exoptat in voto. Si enim studio agit, ut eum quaecunque terrena opera regant, non satis integre dicit, Dominus regit me. Perfectorum ergo ista vox est, quam Ecclesia de Domini passione suscepit, in loca pascuae collocata, super aquam relectionis educata. Ubi enim abundat fons, ac largis profluit venis, ibi viriditas, ibi amoenitas, ibi refectio. Haec autem mihi evenient, quia per passionem suam animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae, propter nomen suum. Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, jam non timebo mala, quoniam tu mecum es, qui mortis imperium subjugasti. Quid nunc habeat intra se Ecclesia videamus. Habet virgam unde minatur delinquenti. Habet baculum unde subveniat poenitenti. Habet mensam unde det panem credenti. Habet oleum unde impinguet caput in libertatem conscientiae praesumenti. Habet calicem unde inebriet praedicantes sermonem, ita ut cum sit hora die tertia, jam ille in praedicatione sua ebrius aestimetur. Habet misericordiam Dei, quae subsequatur eum in omnibus diebus vitae suae, et ut inhabitet in domo Domini in longitudine dierum suorum, laudans Dominum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXIII. Psalmus David in prima sabbati. Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerentium faciem Dei Jacob. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens in praelio. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.

COMMENTARIUM. Vigesimus tertius psalm. in introitu suo super ipsum limen posuit titulum de prima sabbati. In qua die dixit Dominus, Fiat lux (Gen. I); inqua panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII); in qua ipse Dominus resurrexit a mortuis. Quae dies idcirco in titulo ponitur, quia ipsa lucratus est terram, quam in principio fecerat orbem terrae, et omnes qui habitant in ea. Quomodo autem lucratus sit, si requiris, respondet, per aquam et Spiritum sanctum. Ideo clausa maria nominat sinum aquarum omnium, quia sicut omnia flumina unum hunc habent sinum, ita omnia unum hunc habent Spiritum sanctum unum. In quo fiunt homines innocentes manibus et mundo corde. Et sicut qui ibi ingressus non fuerit, in vanum accipit animam suam, si tamen non juraverit in dolo proximo suo, quia per baptismatis donum proximus ei efficitur Spiritus sancti. Per hunc promittit se renuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus. Jurare ergo est jus constituere, quo renuntiata abstinentur, et promissa servantur. Ista non juravit in dolum proximo suo, quomodo proximus factus est Spiritui sancto? Quia is qui longe erat, factus est prope. Et qui factus est prope juravit huic proximo, quando accepit benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Et factus est Filius Dei in generatione quaerentium Dominum, et requirentium faciem Dei Jacob, jam isti dicitur: Tollite portas principis vestri. Abjicite exemplum Adae, qui est princeps vester secundum carnem, et elevamini portae aeternales, habentes Regem gloriae potentem et fortem, et potentem in praelio, vincentem vitia, et nutritores corum, spiritus nequam. Tollite ergo portas principis vestri, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV). Quis est iste Rex gloriae? Christus Filius Dei ipse est Rex gloriae, excludens principem ignominiae. Qui dejectis simulacrorum templis, veluti portis principis diaboli, elevavit portas aeternales sanctae Ecclesiae catholicae, in qua regnat Rex gloriae. Si interrogas quis est iste Rex gloriae, respondebit Apostolus, Rex omnium ad salutem Christus Filius Dei, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXIV. In finem psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus, in te confido, non erubescam. Neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui sustinent te non confundentur. Confundantur omnes iniqua agentes, supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus Salvalor meus, et te sustinui tota die. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, multum est enim. Quis est homo qui timet Dominum, legem statuit ei in via quam elegit. Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ipsius haereditabit terram. Firmamentum tutum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et misereve mei, quia unicus et pauper sum ego. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, de necessitatibus meis erue me. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Custodi animam meam et erue me, non erubescam, quoniam speravi in te. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

COMMENTARIUM. Ab omnibus terrenis lucris, ab omnibus quae videntur bona hujus mundi, subducens animam meam, ad te eam, Domine, levavi, jam non confidens in nummo, in domo, in negotio, in militia, in facultatibus, sed in te confidens peto, ut non erubescam dum de corpore exiero, quia ibi confusio aeterna est. Non ibi de me irrideant inimici mei, quia ii qui te solum contemptis omnibus exspectant, non confundentur, ibi enim confundentur iniqui et facientes vana. Et quoniam te duce, Domine, pervenitur ad vitam, vias tuas quas tu ambulasti notas fac mihi, ut per ipsas ambulem, et semitas tuas edoce me, ut in ipsis incedam. Et ut hoc ipsum faciam, tu me dirige in veritate tua, et tu doce me, quia tu es Deus Salvator meus. Non enim sustineo alium praeter te tota die, id est, omni die. Memor esto, Domine, misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt, et sicut omnibus fuisti misericors, ita quoque mihi, ut peccata juventutis meae et ignorantias ne memineris, sed secundum magnam misericordiam tuam memor mei sis, non propter merita mea per amaritudinem meam peream, sed quia ipse dulcis et rectus es, et universae viae tuae misericordia et veritas quaerentibus testamenfum tuum et testimonia tua, peto ut propitius sis peccato meo, multum est enim. Ideo ego enim contempsi viam meam, et elegi viam tuam, et animam meam ad te levavi, ut anima mea in bonis commoretur; et semen meum illam terram possideat; quan non comedit draco, quae non est sinus mortuorum, quae non generat spinas, sed in qua est Dominus firmamentum timentibus se, et testimonium ut manifestetur illis. Et quia haec desiderantibus laqueus ponitur ab inimico: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Omnis qui plus in gemitu et in oratione incumbit, unicus et pauper est, et tribulationes cordis ejus multiplicantur, memor omnium quae aguntur in saeculo, clamat ut de saeculi necessitatibus liberetur. Et ideo vide, inquit, humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Respice, inquit, inimicos meos, quia multiplicati sunt, odio iniquo oderunt me. Humilem Deo daemones persequuntur, et odio iniquo infestant. Et ideo custodi, inquit, animam meam, et eripe me, ut non confundar, quoniam spero in te. Innocentes et recti adhaereant mihi, quoniam sustineo te, Domine, quia liberas Israel ab omnibus angustiis suis. Jam qui innocentibus et rectis adhaeret, et sustinet Dominum, Israel efficitur, id est, videns Deum, et ideo jam Israel factus, redimitur ab omnibus angustiis suis, Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXV. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Non sedi cum consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum, redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in directo, in Ecclesiis benedicam te, Domine.

COMMENTARIUM. Judica me, Domine, non essem ausus dicere, nisi misericordia tua ante oculos meos esset. Certus ergo quod judicia tua adjuvent me, ideo ausus sum dicere: Judica me. Istae duae res dant fiduciam Christiano, ut misericordiam Dei ante oculos habeat, et complaceat in veritate catholicae fidei, non sedeat in concilio haereticorum, sed lavet inter catholicos manus suas, ut circumdet altare Domini: ubi audiat vocem laudis, et narret omnia mirabilia Dei, et dicat Domino: Cum exiero de corpore, noli perdere cum impiis animam meam, quia dilexi decorem domus tuae, et odivi congregationes malignorum, non pereat cum viris sanguinum vita mea, eorum qui in judicio sedentes acceperunt munera, ut perverterent judicium. Ego enim nullum in judicio nocui, redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in via recta, in recta fide, in Ecclesiis benedicam Dominum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXVI. In finem psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Cum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae. Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum ejus. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me, in abscondito tabernaculi sui. In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te, miserere mei, ei exaudi me. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram. Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Credo videre bona Domini, in terra viventium. Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

COMMENTARIUM. Psalmi titulus habet positum, priusquam liniretur. Solitum est homini in potentatu posito recordari quid egerit dum pauper esset; prius ergo quam liniretur, recordatur jam unctus, et dicit quae cogitatio ejus fuerit, priusquam liniretur hoc ordine: quasi qui diceret, si priusquam unctus essem, septem fratres mei magni viri ab unctione recusati sunt, et mei curam Deus gessit, ut parvum et pusillum eligeret et ungeret; nunc ipso illuminante mihi, et fugante a me tenebras, ego quem timebo? illo defendente me, a quo trepidabo? etiam si proximent mihi a Saul missi, ut edant carnes meas, qui tribulant me, et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Si etiam praelium exsurgat adversum me, ego in illuminatione Domini sperabo. Unum hoc est quod postulo Dominum, et hoc requiro, ut videam quid placeat Domino, sciam voluntatem ejus, et videam protegi templum ejus, ut qui ad eum confugerit, honoretur, et ab hostium manibus non possit inde eripi: tantam reverentiam habeat Ecclesia Dei, ut etiam ab hostibus honoretur, ut abscondi possim in tabernaculo ejus in die malorum, et super petram exaltetur, ut portae inferi non praevaleant ei, ut exaltetur caput ejus super inimicos ejus, et circumeam et immolem in tabernaculo ejus hostiam jubilationis, et cantem in ea, et psallam Domino, et fundens in ea preces, securus dicam Domino: Miserere mei, et exaudi me. Si tamen Dei se amatorem ostendens, invisibili invisibiliter clamet. Sicut Moyses ore, inquit, tacebat, sed corde clamabat, unde ait Dominus ad eum: Quid, inquit, clamas ad me (Exod. XIV)? sic et in isto loco amator Dei, non quaerens ullam mundi speciem, sed solam Christi pulchritudinem concupiscens, ea verba quae amatores solent eis quos diligunt dicere sermonibus linguae, ita iste sermonibus exclamat cordis, dicens: Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, non avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Egi enim talia quibus juste iratus a mea concupiscentia avertaris, sed quasi misericors et adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Vide autem qualem amorem Deo offerat. Legimus, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori (Gen. II, Matth. XIX); ita hic, quia adamavit Dominum, Pater, inquit, meus, et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me, etiam quasi tu, o Domine, quem derelictum a parentibus assumpsisti: Legem pone mihi in via tua, ostende quid velis, quid nolis, quid diligas, quid odias. Fieri enim poterit ut obsequendi voto offendam, si qualiter debeam ante non discam. Et quia inimici mei nihil aliud student nisi ut te offenso, illi super me habeant potestatem, hoc rogo, ut dirigas me in via recta propter inimicos meos, ut non tradas me in animas persequentium me, quia insurrexerunt in me testes iniqui. Ostendunt mundi pulchritudinem, quae cum sit mortalis in gustu, speciosa est in aspectu, et mentita facie decipit inspectorem. Ego autem qui haec contemno, credo quod videam bona Domini in terra, non mortalium, sed viventium. Ad haec respondit in antiphona Spiritus: Si ergo credis videre bona Domini in terra viventium, exspecta Dominum; age viriliter, confortetur cor tuum, et sustine Dominum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXVII. Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus ne sileas a me, ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas, ad templum sanctum tuum. Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitaten ne perdas me. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera munuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eorum destrues illos, et non aedificabis eos. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Dominus adjutor meus, et protector meus, et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei, Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum Christi sui est. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae, et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

COMMENTARIUM. In Dei Filio perfectum Deum, perfectum hominem confitemur, quem hominem interiorem suum alloqui in isto psalmo advertimus, in quo clamat, Simul cum peccatoribus ne tradatur qui peccatum non fecit (I Pet. II). Et quia dolus in ore ejus nunquam fuit, hoc orat, ut dum similis fuerit descendentibus in lacum, hoc est, cum similis fuerit sepultis, non habeat partem cum his qui loquuntur pacem in ore, et in corde fabricant mala, sicut Judas fecit. Da illis, inquit, secundum opera eorum, qui opera Domini non intellexerunt, et quem videbant mortuos suscitare dicebant: Hic homo non est a Deo (Joan. IX). At Jesus dicebat eis: Si verbis non creditis, vel operibus credite (Joan. X). Illi autem non intellexerunt in opera Domini, et ideo destruentur, nec aedificabuntur, quia Dominus suscitavit Jesum a mortuis, et refloruit caro ejus, et ex voluntate sua confessus est illi. Omnia enim quae passus est, pro voluntate sua passus est, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum assumendi eam (Joan. X). Et ideo ait: Ex voluntate mea confitebor illi. Ipse est enim fortitudo plebis suae, quia dicta factis implevit. Dixit se passurum, et passus est; moriturum, et mortuus est; surrecturum, et a mortuis resurrexit, excludens infirmitatem trepidationis, et dans fortitudinem promptissimae voluntatis. Quia protector salutarium Christi sui est, quia ille sine dubio qui est Deus in Christo, mundum concilians sibi (II Cor. V), salvans populum suum, conferendo salutem animae et corporis, et benedicens haereditatem suam, gentes a subjectione daemonum liberando, ut regat eos, et extollat eos usque in saecula Filius Dei cum Patre et Spiritu sancto, regnans per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXVIII. Psalmus David in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arictum. Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus, adorate Dominum in atrio sancto ejus. Vox Domini super aquas. Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. Et comminuet eos tanquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. Vox Domini intercidentis flammam ignis, vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades. Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus Rex in aeternum. Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace.

COMMENTARIUM. Titulus consummationem tabernaculi memorat. Consummatio tabernaculi, finis mundi est, in quo offerunt Deo filii Dei filios arietum. Filii arietum agni sunt, qui ponuntur ad dexteram, ut, gloriam et honorem nomini ejus offerentes in operibus piis quae gesserunt, adorent Dominum, jam non in aedificiis manufactis, sed in aula sancta ejus, id est, in Christo Jesu, in quo habitat plenitudo Divinitatis (Coloss. II, 9). Vox Domini super aquas. Quando Jesus baptizatus est, Pater coelis apertis, et Spiritu sancto in specie columbae veniente, vox Domini super aquas facta est dicens: Tu es Filius meus (Matth. III). Deus majestatis intonuit, hoc est, dedit vocem super aquas, id est, super sectas gentium, ut finiantur in virtute et in magnificentia Christi Jesu. Quicunque autem rebellis exstiterit, et elatus sicut cedrus Libani, confringetur et comminuetur sicut cedrus Libani. In Libano sacrificantes usque hodie turpissimae Veneri vitulorum virilia amputant, et in ejus sacrificio hujusmodi incensa supponunt, mercedem quam oportuit erroris sui deae suae exhibent meretrici. Ita ergo comminuuntur tanquam vitulus Libani, qui castitatem Christi contempserint, et ut dilectus filius unicornium erunt. Quibus vox placuerit intercidentis flammam ignis, id est, quibus vox placet baptismatis gratiam conferentis, quae in concussione solitudinis coepit. In deserto enim Jordanis fluenta Dei Filius benedixit, et commovit desertum oppidi brevissimi in confinio eremi constituti, quod appellatur Cades. Ibi vox Domini praeparavit cervos qui festinarent ad fontes aquarum, ubi revelavit ea quae erant condensa, id est, occulta, ut his revelatis, in templo Dei, quibus revelata sunt, omnes dicant gloriam et confiteantur quia Dominus in diluvio habitat, in aqua quae diluit crimina, et in eodem diluvio sedebit Rex in aeternum, ibi virtutem populo suo dabit, suo, inquam, credenti sibi; ibi benedicet plebem suam in pace, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXIX. Psalmus cantici in dedicatione domus David. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. Psallite Domino sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Audivit Dominus, et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Convertisti planctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Et cantet tibi gloria mea, et non compungar; Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

COMMENTARIUM. In vigesimo nono titulo dedicatur domus David. Illa utique domus ex semine David secundum carnem (Rom. I), non manufacta, sed angeli verbo mandata, et a Spiritu sancto constructa. Ipsa domus est quae dicit Deo: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me; suscepit enim formam servi, ut non delectarentur inimici super hominum genus. Christo enim Jesu Nazareno extracto ab inferis, et salvato a descendentibus in lacum, psallunt ei omnes apostoli ejus, et confitentur memoriae sanctitatis ejus: quoniam ira fuit in indignatione ejus, quando maledictus est mundus in morte Adae, et nunc vita in voluntate ejus Domino resurgente. Ad vesperam quidem demoratur fletus, in occasum omnium credentium necesse est ut sit fletus, pro eo quod desolabimur ab his qui nos praecedunt, sed habebimus cum his in matutino laetitiam. In prima anastasi, mox ut tenebrae hujus mundi finitae fuerint, et matutinum tempus resurrectionis advenerit, hic decus fidei nostrae consistit, sed in voluntate sua Dominus praestat decori nostro virtutem. Nam si averterit faciem suam, quantumvis amemus Dominum, non eum plus Petro amabimus; et si ei dicamus cum Petro, Si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI), poterit nobis negandi eum evenire perfidia, si averterit se a nobis. Denique, inquit, convertit se Jesus, et respexit Petrum negantem, sed et recordatus est quod ei hoc ipsum praedixerat. Et egressus foras flevit amarissime. Cum ergo averteret se Dominus in praesumentem et dicentem: Non movebor in aeternum, negavit eum; cum respexit negantem, flevit, et laverunt lacrymae poenitentis quod noxa incurrebat praesumentis. Non enim confitetur Dominum pulvis, si praesumpserit, nec annuntiat veritatem ejus, si se jactaverit. Si autem post peccatum poenituerit, et poenitudinem suam lacrymis amoris ostenderit, dicere poterit cum Petro: Audivit Dominus, et misertus est mihi, Dominus factus est adjutor meus, quia convertit planctum ejus in gaudium, ut quod tertio negaverat, tertio fateretur, si tamen gloria credentis in Deo non in hominibus extollatur, tunc securus dicit: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXX. In finem psalmus David pro exstasi. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. In justitia tua libera me, inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias. Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum deduces me, et enutries me. Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum, redemisti me, Domine Deus veritatis. Odisti observantes vanitates supervacue. Ego autem in Domino speravi, exsultabo et laetabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Qui viderunt me, foras fugerunt a me, oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo, dum convenirent simul adversum me accipere animam meam, conciliati sunt. Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae. Eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me. Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua, Domine, non confundar quoniam invocavi te. Erubescant impii et deducantur in infernum, muta fiant labia dolosa. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in abusione. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam tuam mihi in civitate munita. Ego autem dixi in excessu mentis meae, projectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te: Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. Viriliter agite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

COMMENTARIUM. Tricesimus psalmus spem, quae in Deo est, asserit hominem ab aeterna confusione liberare. Deus enim pro justitia sua sperantes in se liberat et eripit. Et inclinat eis aurem suam, et accelerat ut eripiat, ut sit eis Deus protector, quasi domus refugii, ut salvi fiant, ut eripit eos do laqueo quem occultant eis daemonia. Si tamen semper dicat Domino: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, id est, interiorem hominem meum in tuas manus commendo. Non enim facio observare vanitatem saeculi hujus, non eum facio laetari in rebus mundi, sed in tua misericordia, qui salvum fecisti de necessitatibus animam meam. Quando respexisti humilitatem meam, et non conclusisti me in manus inimici, sed tollens me ab angusto, ubi angustiabar, statuisti in loco spatioso pedes meos. Ut autem Deum tibi facias miserantem, te exhibe tribulantem; non enim petit misericordiam, nisi tribulans cujus fletu conturbatur aspectus, et anima ejus et venter ejus castigatus jejuniis memor esse debet. Quoniam quamvis diu vivat homo, vita ejus deficit in doloribus; et quantavis annositate floreat, deficiunt anni ejus in gemitibus; et quantumvis virium habeat, pauperescunt vires ejus, et quantumvis soliditate corporali confidat, dicturus est, Ossa mea conturbata sunt. Hoc sane cavendum est, ne super omnes inimicos suos efficiatur opprobrium. Hic locus si justo evenit, martyrem fecit; si injusto, aeternam mortem indixit. Injuste enim odio habitus est omnis sanctus, et ipse etiam Dominus. Tunc enim exclamat Spiritus sanctus, sicut in Christo praedictum est, ut muta fiant labia iniqua, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu: et quamvis amaritudines patiuntur justi in hoc saeculo, sed magna multitudo dulcedinis eos exspectat, si perseveraverint, in futuro, quam interim abscondit Dominus timentibus se. Non vult eam in hoc saeculo manifestare, ut perficiat eam sperantibus in se coram filiis hominum, qui eos irriserint. Et nunc quidem abscondit eos in abdito vultus sui, ut sicut ipsius vultus ita erat in abdito, ut putaretur homo tantum, ita et isti cum sint magni et sancti, abscondit eos in abdito vultus sui a conturbatione hominum, ne dum manifestatum fuerit eos esse sanctos et amicos Dei, conturbetur ab hominum adulatione propositum eorum. Sed tunc mirificat misericordiam suam in eis, cum apparuerit civitas circumstantium, quam circumstant angeli, civitas mater sanctorum Jerusalem. Quid tum ibi dicturus est justus; dum viderem me in saeculo pro stercore aestimari ab omnibus, dixi in corde meo, Projectus sum a vultu oculorum tuorum. Tu autem exaudisti vocem, quia clamavi ad te. Nolite ergo terrorem pati, sancti Domini, si vos superbia hominum opprimit. Erit enim judicium, in quo requiret veritatem Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Viriliter nunc agite, nolite deficere, sed confortetur cor vestrum, et estote securi omnes qui speratis in Domino, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXI. Intellectus David. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me, exsultatio mea erue me a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectas. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti corde.

COMMENTARIUM. Tricesimus psalmus primus praesens, titulum suum in intellectum posuit, ut det intellectum et instruat credentem in via qua ingreditur, et firmet super eum oculos, ne efficiatur sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Ad caput tamen psalmi attendamus, in quo illi beati asseruntur, quorum remittuntur iniquitates, et quorum teguntur peccata. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), hoc ei evenire non poterit. Quis autem est iste qui remittit peccata? Ille sine dubio de quo dicitur: Quia non est in ore ejus dolus (I Petr. II). Mundus itaque totus in sente positus, et in vulnere constitutus, quia gravata erat super eum manus Dei, et conversus in aerumna fuerat, pro eo quod fracta esset ejus spina, quae libertatem cervicis et capitis ejus sublimabat, clamavit semper per voces prophetarum, ut veniret qui salvaret eum. At ubi venit Dominus, tacuit dum clamarem. Veniente enim Domino, Lex et Prophetae, qui clamabant, tacuerunt, et pronuntiante unoquoque contra eum sententiam pro peccato suo, ille remittit impietatem cordis ejus, pro qua orat omnis sanctus in tempore opportuno. Opportunum tempus interveniendi pro servo est, quando servus emendatur. Nos ergo damus tempus opportunum sanctis orandi pro peccatis nostris, quando a peccato recedimus. Nam quod dicit: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Ostendit per unam aquam baptismatis Deo homines proximare, quae est refugium a pressura daemonum, quae circumdat nos. Et intellectum dat nobis et ita nos instruet in via qua ingrediemur, ut firmet super nos oculos suos, ne efficiamur sicut equus et mulus. Qui enim noluerint proximi effici, freno tribulationis, et camo sententiali maxillae eorum astringentur, qui non proximant ei. Multa sunt enim flagella peccatorum: sed qui sperant in Domino, misericordia eos Domini circumdabit. Vos autem qui non camo et freno, sed judicio bonae voluntatis venitis ad Dominum, laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti corde in Christo Jesu Domino nostro, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXII. In finem psalmus David. Exsultate, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. Diligit misericordiam et judicium, misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Beata gens cujus est Dominus Deus, populus quem elegit in haereditatem sibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae salvabitur. Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus sperabimus. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

COMMENTARIUM. Si in isto mundo ab initio saeculi, justi Dei afflictiones et tribulationes passi sunt, quomodo dicitur, Gaudete justi? o an vocat ei gaudere qui caeditur, quique diverso genere tormentorum afficitur. Si ista quis loquatur, secum consideret Apostolum, non solum gaudere in his, verumetiam placere sibi in persecutionibus. Unde et Jacobus apostolus: Omne, inquit, gaudium existimate, fratres, cum in tentationibus variis incideritis (Jac. I, 2). Ipse autem magister apostolorum docet qualiter gaudeamus: Cum vos, inquit, persecuti fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V). Si recti estis fide, nolite laudes hominum quaerere in terris, quia angelorum habebitis in coelis. Ibi vos decet collaudatio, ubi laus vestra finem penitus non habebit. Nunc in cithara confitemini Domino, et ipsa cithara decem chordas habeat, decalogi virtutes recolens, custodiam praeceptorum imponat. Prima chorda sonat rectum sermonem Domini orthodoxum, et omnia opera ejus in fide. Secunda chorda, quia diligit misericordiam et judicium. Tertia chorda sonet, quia misericordia Domini ita plena est terra, ut propter omne genus hominum, Dei sit Filius crucifixus. Quarta chorda sonet, quia verba coeli firmati sunt, id est, apostoli corroborati sunt. De istis enim coelis qui bene voluerit erudiri, Geneseos lectione docebitur. Hic de his coelis agit qui narrant gloriam Dei resurgentis a mortuis, et ascendentis in coelos. Nam et spiritus oris Domini nostri Jesu Christi, quod sit omnis virtus eorum, quinta chorda secuta est. Sexta nunc loquatur, quod congregentur quasi in utrem aquae maris, et ponatur in thesauris Dei abyssus. Quae est abyssus in thesauro Dei? et quae est abyssus ubi daemonum supplicia commorantur? Diligenter adverte, in thesauro Dei abyssum ille invenit, qui dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae Dei (Rom. XI)! Ergo cum secreta scientiae Dei corde mundo et recta fide perquirit, scias te sextam chordam percutere. Alia vere abyssus ubi daemones commorantur, haereticorum scrutatio est, de qua nobis clamatur ab Apostolo, Nolito altum sapere, sed time (Rom. XI). Nam quod congregantur aquae maris, omnium gentium sectae ad unum fontem aquae vivae collectae sunt, ut de hoc uno utre excipiant aquam salientem ad vitam aeternam. Et ideo septima chorda hoc sonat, ut timeat Dominum omnis terra, non Judaea sola, sed et omnes qui habitant orbem. Octava sentit Dominum nostrum Jesum Christum ipsum esse rerum omnium creatorem, qui dissipavit consilia gentium in idolis, qui reprobavit cogitationes populorum in synagogis, qui reprobat consilia principum passionibus martyrum, qui facit consilium Domini manere in aeternum, in Ecclesiis, in quibus sunt cogitationes cordis ejus, in saeculum saeculi. Nona chorda indicat beatam esse gentem quae cognoscit Dominum Jesum Christum, Deum suum, et hunc esse populum quem elegit in haereditatem sibi. Decima chorda indicat quia de coelo respexit Dominus super nos, non sic de coelo quasi de fenestra, sed de praeparato habitaculo suo, id est, de homine perfecto, quem assumpsit. De ipso ergo quem Virgo peperit, respexit super omnes sine acceptione personae. Pro omnibus enim et natus et passus est, ipse utique qui finxit sigillatim corda eorum; non enim opus erat ei ut testimonium ei quis perhiberet de homine. Ipse enim ita videbat quid ageretur in homine, ut quid unusquisque cogitaret proferret in medium. Nam quod dicitur, non fit salvus rex in multa virtute sua, tale est, quale si dicatur Herodi: Quid? quia potens es Christum ita persequi, ut possis perscrutari scribas, discutere magos, infantes occidere, in abundantia virtutis tuae; ita non eris salvus, sicut ille qui confidebat in equo suo, et canitur de eo: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV). Et fefellit eum equus ad salutem; ita et tu etiamsi gigas sis in virtute tua, non eris salvus. Oculi enim Domini non respiciunt confidentes in virtute sua, sed sperantes in misericordia ejus. Ipsorum enim eripit animas de morte, et alit eos in fame. Famem quidem in isto saeculo si passi fuerint, et cum Apostolo dixerint, Usque in hanc horam et esurimus et sitimus, et nudi sumus (I Cor. IV), adjungunt tamen dicentes: Anima nostra patienter agit, non turbatur, sustinens Dominum. Ipse enim adjutor et protector noster est, et sicut in capite psalmi nobis jussum est, Gaudete, justi, in Domino, in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Ipse enim facit misericordiam super nos, sicut speravimus in eum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXIII. Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum et abiit. Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. Exquisivi Dominum et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Immittit angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum, inquire pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit. Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

COMMENTARIUM. Nisi mutaveris vultum tuum coram principe vitiorum, et dimiseris eum, ac virtutum Domino omne quod tibi superest vitae mancipaveris tempus, non vere dicis: Benedicam Dominum in omni tempore, nec semper laus Dei erit in ore tuo, si tibi vitium maledictionis et amaritudinis vivit. Sit ergo laus Dei in ore tuo, non in adulatione laudibus hominum assuescens, nec timeas ne te vituperent injuste, quos juste vituperas. Si enim ab homine vituperatus fueris, in Deo laudaberis; et superbos contristaveris, audiant mansueti, et laetentur, hi qui magnificant Dominum tecum, et exaltant nomen ejus in unum. Videamus nunc causas laudis ejus. Inquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus angustiis eripuit me. Et vos, ait, accedite ad eum, qui in caecitate cordis estis, accedite, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur. Non confundentur in paupertate facies vestrae, si consideretis omnium rerum Dominum illum coeli terraeque divitem, pro nostra paupertate pauperem factum, pro nostra tribulatione tribulatum, ipsi nec in paupertate erubescetis, nec in tribulatione deficietis. Nam iste pauper clamavit in cruce: Quis pauper? Qui, ut te divitem faceret, pauper factus est. Factus obediens usque ad crucem (Phil. II), ut te a cruciatibus liberaret. Clamavit, et Dominus exaudivit eum, misit angelum suum in circuitu timentium corpus ejus, et revolvit lapidem a monumento (Matth. 28), et eripuit eum. Gustate corpus vitae, et videte quam suavis est Dominus: Vitam enim habet in semetipso, qui manducaverit carnem ejus, et biberit sanguinem ejus (Joan. VI), et tunc beatus erit vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Nihil deest in praesenti de virtutibus, nihil deest perfectioni, ut nihil in futurum gaudiis desit. Nam praesentis temporis divitiae, amatores suos ita deserere solent, ut egentes et esurientes videas eos quorum in divitiis nullus poterat ferre superbiam. Ergo in incerto sunt positae divitiae quas confert mundus. Divitiae autem quas contulerit Dominus non deficient, sed permanent in omni bono, et quia istae divitiae de timore Dei nascuntur. Sic enim ait, Timete Dominum, sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum. Qui aeterni divites esse desideratis, venite ad me quasi filii ad patrem. Clamat Spiritus sanctus, Venite et audite me, timorem Domini docebo vos. Timorem enim Domini ille doceri vult, qui vult vitam aeternam, et desiderat videre dies bonos. Times ergo Dominum, non si tonantem, aut fulgurantem, aut terraemotum facientem timeas, sed si ignem aeternum comminantem formides. Quia sicut habet vitam, qui cohibet linguam suam a malo, et sicut aures Domini in preces ejus sunt, qui ita avertitur a malo ut faciat bonum, ita vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Notandum sane quia inter caetera virtutum insignia pax quoque quaerenda praecipitur: Inquire, inquit, pacem, et sequere eam. Pax enim et in praesenti dies bonos facit hominibus, et in futuro Dei filiorum dignitatem impertit, secundum id quod ipse Dominus dicit: Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur (Matth. V). Nec hoc nos terreat, quod videmus in isto saeculo, multas tribulationes justorum. Transeunt enim ipsae tribulationes, et ex his omnibus liberat eos Dominus. Ipse etiam in sepulcro custodit omnia ossa eorum, et ita ea servat resurrectioni, ut unum ex his non patiatur perire in resurrectionis die. Mors autem peccatorum pessima apparebit tempore quo resuscitat in corporibus animas suorum. Hoc sane sciatis, inquit, quia non peccat omnis qui sperat in eo. Abstinentiam peccatorum in fine psalmi commendat eis qui sperant in Dominum, ut ad spei suae fructum attingant: Non enim peccant, inquit, omnes qui sperant in eum. Ut autem non peccemus, ejus est instanter misericordia postulanda, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXIV. In finem psalmus David. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur; dic animae meae: Salus tua ego sum. Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam. Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipso. Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui? Eripies inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio, humiliabam in jejunio animam meam, et oratio in sinu meo convertetur. Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam, quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et adversum me laetati sunt et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. Domine, quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. Et dilataverunt super me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Vidisti, Domine, ne sileas, Domine, ne discedas a me. Exsurge et intende judicio meo, Deus meus, et Dominus meus in causam meam. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. Exsultent et laetentur, qui volunt justitiam meam, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.

COMMENTARIUM. Dominus Jesus Christus, si praeceptis suis Scripturas veteris Testamenti vidisset esse contrarias, a sua Ecclesia exclusisset. Nunc vero cum non solum non exclusit, sed etiam a Patre sanctificatas asseruit. Namque cum testimonium de filiis Dei daret et diceret versiculum psalmi octogesimi primi: Non potest, inquit, immutari Scriptura: quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum (Joan. X). Quid ergo faciemus: Si maledicamus inimicos nostros, evangelica praecepta contemnimus, quibus non solum non maledicere, verumetiam pro his orare jubemur. Si custodire volumus Evangelii jussiones, Psalmos relinquimus, quibus frequenter inimici maledicuntur, ut in isto psalmi loco, in capite: Judica, inquit, nocentes me, et caetera quae sequuntur. Unde cautius Psalmista: Cave, ne ad homines adversantes tibi putes ista competere, sed fide fixus pro inimicis tuis ora, sicut jussum est, et hanc orationem psalmi praesentis, non contra carnem et sanguinem, sed contra spiritus aeris hujus, qui quotidie nocent, quotidie bella committunt. Induere sacco sive cilicio, et humilia in jejunio animam tuam, quia non vincuntur, nisi per orationem et jejunium. Quid ergo oras indutus cilicio? Ut expugnet Dominus expugnantes te, ut apprehendat arma auxilii sui, arma invisibilia adversus hostes invisibiles. Ipsi enim quaerunt animam tuam. Ora ut fiat via eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequatur eos qui ipsi absconderunt tibi interitum laquei sui, vanam exprobrantes animam tuam, dicentes ei: Vanum est quod oras, quod jejunas, quod mundum contemnis. Unde et propheta hoc ipsum increpat dicens: Ideo, ait, plaga super Israel multiplicata est, quia dixerunt: Vanus est qui timet Deum. Ergo quia hi spiritus immundi suggestionibus suis vanam exprobrant animam meam, ut vilem se aestimans, a pretioso Dei timore abscedat: Veniat illis laqueus quem ignorant: sicut mihi invisibiles hostes sunt ad bonum pergenti, sic illis invisibilis occurrat laqueus ad meum interitum festinantibus, ut captio quam occultaverant mihi, apprehendat eos, et in eodem laqueo incidant, ut anima mea exsultet in Deo salutari suo, qui eripit inopem de manu fortioris. In quo exsurgunt testes iniqui, ostendentes quod est pulchrum foedum, et quasi bonum quod est inimicum, quae ignorabam, quae penitus ad animam non habebam, haec interrogabant me; retribuebant mihi mala pro bonis. Hic retributio mala pro bonis daemonum talis est, ut dicerem, Quoties oro, quoties a peccatis abstineo, mala mihi eveniunt, et sterilitas meam animam comitatur. Quid ergo egisti dum tibi molesti essent? dic nobis, ut et hoc mox faciamus. Cum multi, inquit, molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conversa est. Quemcunque quasi proximum, et quasi fratrem meum putabam fidelem, et placebam mihi in eo, ita egit ut Judas in Domino, ut lugentem me et contristatum faceret, humilem inimicis. Sic passioni Dominicae hoc applicabis, ut tamen ordinem coeptae explanationis astringas, quia ipsa passio Domini hoc agit, ut nos aedificemur. Quanto enim plus Deo adhaeseris, tanto plura daemonum circa te flagella non deerunt, ipsi tentant te, et de risu suo exagitant, et fremunt super te dentibus suis. Tu quod tuum est clama: Domine, quando respicies, restitue animam meam, a malis factis eorum, a leonibus unicam meam. Una nobis est anima nostra, et numero et affectu. Cum ergo eam restitueris in bono proposito, et liberaveris a malis factis eorum, tunc confitebor tibi in Ecclesia magna, et in populo non levi, non flagitanti pompas, et accipienti personas, sed in populo gravi timoris tui custodient: in eo mihi erit assiduitas, et in eodem populo laudabo te; non ergo insultent qui adversantur mihi iniqui, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Haec, ut dixi, ita passioni Dominicae applica, ut aedificationis tuae interpretem penitus non omittas; daemonia enim nobis quotidie pacifice loquuntur. Pacifica res est concupiscentiae fructus: sed super iram dolosam cogitant, sicut in hamo esca, dulcis in aspectu, lethalis in gustu est. Dilataverunt in me os suum, quotidie saeculi amatores crimina inaudita committunt, et nullus penitus a nullo arguitur. At ibi quis boni propositi in levi qualicunque culpa incurrerit, dilatant spiritus immundi ora eorum, qui, ut dixi, criminibus vacant, ut videas eos tale ferre judicium in uno qualicunque peccato, ut dicant: Cur non urbe pelluntur? ut quid vivere permittuntur? Isti sunt per quos mundus periit. Hic clamat ad Dominum: Exsurge, Domine, et intende judicium meum, et causam meam judica secundum misericordiam tuam. Si enim secundum misericordiam judicaveris, non insultabunt in me daemones, nec dicent: Euge, euge, animae meae, nec dicent: Devoravimus eum. Euge, euge, et in bono accipitur et in malo. Nam dicitur, Euge, serve bone et fidelis (Matth. XXV, Luc. XIX); dicitur, Et euge viderunt oculi nostri. Euge ergo vox ejus est cujus desiderium videtur impletum, sive in bono, sive in malo. Mox itaque ut hi qui in malo tuo laetantur, non dicant, Devoravimus eum, sed confundantur qui gratulantur in malis tuis. Et laetentur qui volunt justitiam tuam, et desiderant pacem tuam, ut lingua tua meditetur justitiam Dei, et omni die in laude ejus permaneas, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXV. In finem sermo Domini David. Dixit injustus ut delinquat in semetipso; non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitiae tuae sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam sitientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare.

COMMENTARIUM. Discernendum est inter eum qui delinquit in alio, et inter eum qui delinquit in semetipso. Delinquit in alio, qui cum possit corrigere a malo peccantem, insuper et adulatur. Delinquit in seipso, qui sibi ipsi non vult suadere justitiam, quia non est timor Dei in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas sua ad odium; laudat injustum, ut laudetur injustus. Non vult intelligere actiones bonas quibus promerebitur. Deus cubile cordis sui. Iniquitatem meditatur, ut adsit omni viae non bonae, et non exsecretur malitiam. Et licet in terra et in mari sit misericordia Domini, sed proprie in coelo est misericordia ejus, unde venit, inde exspectatur. Veritas autem ejus usque ad apostolos, qui nubes idcirco appellantur, quia inundatione sermonis sui terram rigantes fidei, eam fructum Deo facere docuerunt. Unde et de ipsis Dominus dicit: Mandabo nubibus ut non pluant super Judaeam imbrem (Isa. V, 6). Usque ad ipsos veritas, quae est Christus: cujus justitia est sicut montes Dei, cujus judicia abyssus multa sunt, qui et homines, et jumenta suo salvabit adventu, id est, Judaeos et gentes. Nam et filii hominum, qui in peccato Adae desperantes exstiterant, in protectione alarum ejus sperant, id est in expansione manuum in cruce fixarum: sperant autem, qui inebriantur ab ubertate domus ejus. Domus ejus est, quae ex latere suo fudit, unde inebriantur qui credunt, et torrente deliciarum suarum potabit eos, qui inebriati fuerint ab ubertate domus ejus. Quoniam apud ipsum est fons vitae, et quia lux de lumine est, in ipsius lumine videbimus lumen, qui praetendit misericordiam suam scientibus se. Justitiam vero suam his qui recto sunt corde. Ipse enim et indulgentiam praetendit corrigenti, et servat justitiam permanenti. Unde orandum est, ut non veniat nobis pes superbiae, et manus peccatoris non moveat nos. In manu enim diaboli sunt omnes qui operantur iniquitatem, et desperantes de misericordia Dei expulsi sunt et non potuerunt stare. Sed Apostolus dicit: Stabit: potens est Deus statuere illum (Rom. XIV). Rogandus est ergo Dominus Jesus Christus, ut ipse nos confirmet, ut in timore ejus stare possimus, per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in unitate Patris et Spiritus sancti in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXVI. Psalmus ipsi David. Noli aemulari in malignantibus, neque celaveris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Spera in Domino, et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem, subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Desine ab ira, et delinque furorem, noli aemulari ut maligneris. Quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. Et adhuc pusillum, et non erit peccator, et quaeres locum ejus, et non invenies. Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum. Ut decipiant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus. Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint, et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et retribuet. Quia benedicentes ei haereditabunt terram, maledicentes autem ei disperibunt. Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur, et commodat, et semen ejus in benedictione erit. Declina a malo et fac bonum, inhabita in saeculum saeculi. Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos, in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex diei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. Dominus autem non derelinquet eum in manus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram, cum perierint peccatores, videbis. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem disperibunt, simul reliquiae impiorum interibunt. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

COMMENTARIUM. Si haec spes quae videtur expetitur, zelabimur malignantes, et facientes iniquitatem. Dicere enim possumus: Ecce ille et ille haec scelera perpetrarant et florent. Noli, inquit, ista considerare, sed considera, quoniam tanquam fenum velociter arescent. Tu autem spera in Deum, et fac bonitatem, spera, quia spe salvi facti sumus (Rom. VIII). Inhabita terram, et pascere in divitiis ejus. Inhabita terram, id est, corpus tuum, et pasceris in divitiis ejus. Si operatus fueris terram tuam, saturaberis panibus. Offerant oculi fructum ex concupiscentia coelesti, aures intentionem audiendi verbum Dei, os divinis laudibus occupetur, manus eleemosynis, venter jejuniis, et totum corpus castitatis virtutibus occupetur. Sic inhabitans terram et pasceris in divitiis ejus, tunc delectaberis in Domino, et dabit tibi petitionem cordis tui. Cum ei revelaveris viam tuam, tunc educet justitiam tuam quasi lumen, et judicium tuum clarum faciet super meridiem. Nihil enim clarius meridiano tempore. Perfectum enim hoc tempore progreditur lumen. Subditus esto Domino, et ora eum; quasi dicat, Si ei subditus non fueris, ut facias voluntatem ejus, sine causa obsecras eum. Noli zelari eum qui prosperis successibus pollet, hominem facientem iniquitatem. Desine ab ira, et derelinque furorem. Noli zelari ut maligneris, quoniam qui malignantur, exterminabuntur. Quod differtur non aufertur; pusillum, et non erit peccator. Quaeres locum ejus, nec invenies. Nam qui mansueti sunt possidebunt terram (Matth. V). Non istam matrem spinarum, et serpentium, sed illam in qua aeternitas regnat, terram fluentem lac et mel. Et ibi delectabuntur in multitudinem pacis. Haec si justus es, vide ne in praesenti mundo perquiras; non enim melior Paulo eris, in fame et siti duranti, in frigore et nuditate perseveranti. Sed esto sollicitus, quia quotidie te diabolus considerat, et fremit super te dentibus suis, sed Dominus irridet eum, quia scit quod eveniat dies ejus. Et quantacunque contra te daemonia bella committant, noli timere: quia gladii eorum intrabunt in corda eorum, et arcus eorum confringetur. Melius tibi sit modicum de justitia possidere, quam de injusto divitias peccatorum multas. Nam brachia daemonum si pugnaveris confringet Dominus. Dignatur enim justos suos in sua misericordia confirmare, quorum scit vias immaculatorum, quorum haereditas eorum Christus est. Qui in aeternum manet, per ipsum non confundetur in tempore malo. Tempus malum est Christiano, quando ad peccatum aliquod provocatur. Sed si haereditas ejus in aeternum manet, id est, si perseverat in Christo, non confundetur in tempore malo, et in diebus famis saturabitur, tempore quo peccatores pereunt, modo autem regnant etiam ipsi inimici Domini, qui licet honorentur, et ab adulatoribus exaltentur, deficientes quasi fumus continuo deficient. Justi autem exabundabunt, et largientur, et tribuent. Injustus autem etiam mutuabitur, et non solvet. Semper avarus eget. Justus autem quia a Domino gressus ejus dirigentur, etiam si ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Recordare ab initio, et videbis justum probatum potius quam deceptum, non derelinquitur. Qui declinat a malo ut faciat bonum, in aeternum conservabitur, quia os ejus meditabitur sapientiam. Lex enim Dei est in corde ejus, et ideo non supplantabuntur gressus ejus. Considerat eum diabolus, et cupit mortificare eum, sed Deus non derelinquet eum in manibus suis, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi vias ejus, et exaltabit te, ut haeredites terram, tempore quo pereunt peccatores, videbis. Hoc loco quae sequuntur, licet multos conscientia nostra retineat subito de potentatu corruisse, et ita ad nihilum devenisse, ut nec locum sui itineris reliquerint, tamen specialiter hoc de diabolo ait. Ipse est enim impius exaltatus super cedros Libani. Sed ubi transierit mundus, quaeretur locus ejus, et non invenietur. Custodiamus nos unitatem fidei, ut videamus aequitatem judicii. Qui faciet reliquias homini pacifico, injustos autem punit simul. Reliquiae vero impiorum tunc peribunt, quando salus venerit justorum a Domino, et protector eorum erit in tempore tribulationis: ut autem evadant, adjuvat eos Dominus, et liberat eos, et eripit eos a peccatoribus, et salvat eos, quoniam sperant in Domino nostro Jesu Christo, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXVII. Psalmus David in rememoratione sabbati. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem, tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Et qui juxta me erant de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. Non derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae

COMMENTARIUM. Bene quidam voluit adtropare in beati Job passionem istum psalmum exponendo, sed qui passionem Job legere et scire desiderat, melius facit si ipsum ejus librum discutiat. Hic autem idem qui in sexto psalmo est poenitens, clamat ad Dominum, ne in ira Domini arguatur, aut in correptionem ejus divinus furor exaestuet. Sane quotiescunque motus istos in Deo legeris, non secundum id quod tu pateris, iram sentit, quia Deus impassibilis est, et non sua commotione, sed sua aequitate castigat. Nos tamen cum iram sentimus, furorem dicimus, quia inopiam patimur et sermonis et rationis, et de incorporeo corporei, ac de impassibili passibiles, secundum quod nos possumus, non secundum quod ipse est protestamur. Denique sequitur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Nunquid quia sagittas nominat, verae sagittae sunt? Immo ipsae verae sagittae sunt, de quibus spiritaliter pungimur, ut consideremus quia non est sanitas in carne nostra, quando libidinum vulneribus agitamur; ibi vulnus irae Domini, ibi pacem ossa nostra non habent a facie peccatorum nostrorum. Quando iniquitates nostrae supergrediuntur caput nostrum. Caput nostrum Christus est. Quando contra ejus praecepta aliquid agimus, iniquitates nostrae caput nostrum supergrediuntur, et sicut onus grave gravantur super nos. Et quia moras facimus, in ipsis vulneribus nostris putrefiunt: deteriorant ipsa vulnera, a facie insipientiae nostrae miseri efficimur, et turbamur usque in finem. Quid autem in ipso peccato tristes efficimur? Quia cognoscimus animam nostram impletam illusionibus daemonum, et ideo non esse sanitatem in carne nostra. Incurvemur ergo et humiliemur usquequaque, et mugitum nostri cordis gemitumque reddentes, ex totis visceribus exclamemus: Domine, ante te omne desiderium meum. Desideremus enim in ipsis peccatis positi, alieni effici a peccatis; et hoc orandum docemur, ut huic desiderio annuat divina clementia, quia cor nostrum turbatur, et deserit nos fortitudo nostra, et lumen oculorum nostrorum, id est Christus, et Spiritus sanctus non est nobiscum. Quando pollutionibus occupamur, tunc amici nostri apices Dei adversum nos veniunt, et stant, increpant, minantur ignem aeternum, minantur mortem repentinam. Proximi autem a longe stant, id est, angeli sancti, qui proximi nobis sunt, quando juste, et pie, et caste tractamur. Et quia pollutionibus aut impietatibus juxta esse non possunt, ideo a longe stant: et illis longe stantibus vitio nostro, vim nobis faciunt qui quaerunt animam nostram, et quaerentes mala nostra, suggerunt vanitatem, et dolos tota die meditantur. Jam qui vult ad misericordiam pervenire, dicit quod sequitur: Ego autem tanquam surdus non audiebam, illisque provocantibus, ut in aliquo turpi aut malo verbo prorumperem: factus sum ut mutus non aperiens os suum. Quare hoc? Quia in te spero, Domine. Spe enim salvi efficimur et credimus. Quoniam tu exaudis, Domine Deus, ut non insultent nobis inimici nostri. Qui inimici? illi qui quando commoventur pedes nostri adversum nos magna loquuntur. Haec autem dicimus, si agnoscamus nos pro peccatis nostris in flagella paratos, et dolor cordis nostri agat contra nos, atque iniquitatem nostram pronuntians, faciat nos cogitare pro peccato nostro. Inimici enim nostri vivunt et firmantur super nos, quando delinquimus; quando autem non delinquimus, multiplicantur ut odiant nos inique, ut retribuant nobis mala pro bonis, ita ut orantibus et caste nos tractantibus, illi zelo ducti, pro his bonis mala retribuant, et faciant nobis detrahi, quando sequimur justitiam. Et ideo clamandum est ad Dominum, nec derelinquat nos pro peccatis nostris, sed intendat in adjutorium nostrum, in quo praeterita poenitemus, praesentia corrigimus, ipse futura dirigat, ut sicut titulus commemorationem diei sabbati psalmo positus protestatur, ab omni opere servili cessemus, ut liberemur a servitute peccati, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui in unitate Deitatis regnat cum Patre et Spiritu sancto ante omnia, et nunc et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXVIII. In finem pro ydithum canticum David. Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea, notum fac mihi, Domine, finem meum. Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti dedisti me. Obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti a me plagas tuas. A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam ejus, verumtamen vane conturbatur omnis homo. Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam, auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

COMMENTARIUM. In tricesimo et octavo psalmo ingressi videmus sancti propositi professionem, in qua positus homo Dei quid dixerit, quid cogitaverit, quid doluerit, quid meditatus fuerit, quid oraverit explicatur. Quid ergo dixerit audiamus. Ponamus eum audisse: Currite dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant. Et hic volens currere dixerit, ut custodiret vias suas. Primo omnium egit ut non delinqueret in lingua sua, posuit ori suo custodiam. Quando? Non semper tacuit? non omni tempore, sed eo tempore dum consisteret peccator adversus eum, qui eum provocaret, aut ad maledicendum, aut ad conviciandum, aut ad obtrectandum, aut etiam aliquod malum ex ore suo proferendum. Hic eo tempore obmutuit, et humiliatus est, et siluit, non solum a malis, sed etiam a bonis. Perfectius egit Paulus, non obmotuit a bonis, sed a solis malis. Nam dum consisteret peccator adversus eum, dixit: Maledicimur, et benedicimus; blasphemamur et obsecramus (I Cor. IV). Hic tamen nec bonum nec malum protulit: Sed obmutuit, inquit, etiam a bonis: et dolor meus renovatus est, id est, novis conviciis, novis doloribus commovebar. Sed quia dixit: Ut non delinquerem in lingua mea, concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis genuinus, qui motum conscientiae innocentis inflammat. Locutus tamen tandem aliquando dixi Domino: Notum fac mihi finem meum, ut sciam quandiu opprobrium insipienti ero. Consideravit tamen et hoc, quia vanitati subjacet omnis homo vivens, quisque cum in imagine transeat, sollicitus est, et condit thesauros, ignorans cui congreget eos. Quae autem causa ut dum agit de eo, qui eum suo jurgio provocabat ad litigandum, subito ad istum devolutus sit qui thesaurizat? Utique non esset lis in saeculo, si non unus vellet alio ditior fieri, sive in opibus, sive in honoribus. Hic autem qui custodit vias suas, dicit: Exspectatio mea non est alia, nisi Dominus, et substantia mea ipse est, qui ab omnibus iniquitatibus meis eripiat me, et amoveat a me plagas suas. A fortitudine enim manus Domini defeci in increpationibus, considerans fortitudinem patientiae Dei qui usque in crucem manus suas expandit, et dum illum cupio imitari, defeci in increpationibus. Propter praevaricationem primum hominem corripuisti, et qui factus fuerat, ut efficeretur per obedientiam immortalis, per inobedientiam mortalis effectus est, et cum mortalis est, tabescat veluti aranea anima ejus. Non dixit: Mori fecisti, sed tabescere fecisti, et dat araneae comparationem, ut sicut scissa tela ejus repentino flatu, ita, scisso corpore ejus a morte, anima tabescat, non habens florem corporeum; et tamen vane conturbatur, cum sciat se non longo post tempore moriturum. Haec in alio increpans, in se emendat, et cum lacrymis orat, ut non taceat Dominus, loquatur in corde ejus in consilio ejus, ut cognoscat se incolam et peregrinum in hoc saeculo, et dicat: Remitte mihi hic peccata mea, ut ibi refrigerer: Hic, inquit, mihi remitte priusquam abeam, quia si mihi hic remiseris ibi refrigerium invenio, et amplius non ero peregrinus. quia efficior civis sanctorum et domesticus Dei, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XXXIX. In finem psalmus David. Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto foecis. Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino. Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti, tunc dixi: Ecce venio. In cupite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a consilio multo. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me, misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi, Euge, euge. Exsultent et laetentur super te, omnes quaerentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus, sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

COMMENTARIUM. Iste in tricesimo octavo psalmo dixit: Quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Nunc in tricesimo nono dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me. Et qui ibi dixerat: Exaudi orationem meam, hic dicit: Exaudivit orationem meam. Quid orasti? Hoc, inquit, oravi, ut educeret cogitationes meas de lacu miseriae, et de luto libidinum, quae merito faeces dicuntur, et statueret super petram pedes meos, ut ultra non commovear flantibus ventis, id est, suggerentibus spiritibus immundis. Et his factis dirigat gressus meos, tunc dabit ori meo canticum novum. Omnis qui vicerit, novum canticum canit, canit autem non sibi, reputans quia sine Deo non respondet salus, nec Pharaoni, sed canit hymnum Deo, quia in ipso faciemus virtutem et ipse ad nihilum redigit inimicos nostros. Ego ergo exspectans Dominum, hoc consecutus sum. Videbunt me multi sperantem in Domino ad meum desiderium pervenisse, et ipsi timebunt Deum, et sperabunt in Domino. Ille enim solus beatus, qui nomen Domini spem suam credens non respicit vanitates mundi, et insanias falsas diaboli. Multa fecit Dominus mirabilia, et in cogitatione ejus nullus similatur ei, nec in coelis, nec in terris. Ego autem annuntiavi quia exspectavi Dominum, et locutus sum quia respexit me, et multiplicati sunt qui exspectarent Dominum. Didicerunt enim a me quia sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Dixisti enim: Plus est obedientia aurium quam sacrificium manuum, quod tibi pro peccato offerri minime postulasti; tunc dixi: Ecce veniam. In capite libri scriptum est de me, id est, in initio Psalterii de me scriptum est, ut beatus efficiar vir, ut faciam voluntatem tuam, et sit in lege tua voluntas mea, hoc volui, et legem tuam in medio cordis mei. Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna, id est, in conventu magnorum juste locutus sum, juste judicavi non accipiens personam. Prohibui labia mea, ut quod justum est non absconderem in corde meo, sed veritatem tuam in judicio, et salutare tuum in persona humili; dixi: Non celavi misericordiam tuam, sed dixi miserendum inopi. Nec tacui veritatem tuam in synagoga multa, id est, in conventu multorum. Tu ergo, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me, quia misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me: susceptum me suum agnoscit, aequitas dum judico, misericordia subvenio. Et quoniam adversa et mala comprehenderunt me fugientem, et non possum mihi adesse, et multiplicantur super capillos capitis mei, ita ut ipsum cor meum derelinquat me, deprecor, ut complaceat tibi, Domine, ut eripias me; Domine, ad adjuvandum me respice. Quaerunt enim spiritus immundi animam meam, ut auferant eam, et volunt mihi mala, ita ut dum satis sibi fecerint, dicant mihi: Euge, euge. Praesta ut quotiens me volunt capere, ferant confestim confusionem suam, exsultent autem qui diligunt salutare tuum in me. Et quia egenus in viribus, et pauper in virtute sum, et sine auxilio tuo pugnare non valeo, tu, Domine, adjuva me. Festinant illi ut interficiant; Domine Deus meus, ne tardaveris in resistendo eis, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XL. In finem psalmus David. Beatus vir qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet eum et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus. Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur cor ejus, congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum constituerunt adversum me, nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat. Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Tu autem, Domine, miserere mei, et retribuam eis. In hoc cognovi, quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Deminus Deus Israel a saeculo in saeculum fiat, fiat.

COMMENTARIUM. Quinque sensus esse in homine, omnibus notum est, qui sunt, visus, auditus, odoratus, gustus, et tactus. Sed his omnibus propositus, qui nutrimento sapientiae coalescit, et memoriae cibo pinguescit. Agitur ergo cum eo in capite psalmi hujus, ut intelligat super egenum et pauperem. Nam videre eum omnes possunt, sed nisi intellexerit, inquit, super egenum et pauperem, beatus non erit, et in die mala non eum liberat Dominus. Dicit enim et hic egenus et pauper: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non suscepistis me; infirmus fui, et non visitastis me (Matth. XXV). Beatus ergo qui intelligit super egenum et pauperem, Christum esse; ipsum enim si intelligit, non cunctabitur, paratus erit succurrere. In die ergo mala, quando dicendum est haedis: Ite in ignem aeternum (Ibid.). Tunc liberat eum Dominus, et ut conservet eum, ut vivificet, et beatum faciat, et emundet in terra animam ejus, et non tradat eum in manus inimici ejus: et universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Omnem tentationem inimici esse hoc loco censemus: Stratum vero ejus orationem asserimus, in quo inclamat Domino: Miserere mei, Sana animam meam, quia peccavi tibi. Dum ergo sanata fuerit anima, stratus ejus, id est, prostratio ejus versatur in infirmitate, id est, in illo versatur qui fecit animam infirmam inimicis suis. Ideo denique et sequitur: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur? In peccato periit ab eo hoc quod dicitur Christianus. Hoc enim nomen est, quod perire nobis daemonia student. Et ingrediuntur cor nostrum, ut videant si consentimus; et si consenserimus, simul in unum susurrant, et cogitant adversum nos mala, et verbum iniquum cogitant adversum nos, ut si peccaverimus, non poeniteamus, sed desperantes recuperationem, ita demus nos hostibus praedam, dicentes eis: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Nam et homo pacis meae, in quo speravi, id est, homo meus exterior ampliavit adversum me supplantationem, consentiens subjectionibus eorum: qui edebat mecum panem vitae, ipse consensit eis, accepit ab eis, ut Judas, argenteos, et prodidit Dominum. Ita hic accepit ab eis concupiscentiam, et prodidit me: sed tu, Domine, sicut suscitasti filium tuum a mortuis, ita me suscita a peccatore; suscita me, et retribuam illis. In hoc cognovi quia pro me passus es, ut non gaudeat inimicus meus super me. Voluisti mecum, pro me mori etiam non recusasti, sed te jacente in sepulcro timui, te autem resurgente non gaudebit inimicus meus super me, propter innocentiam enim meam suscepisti me. Hoc Ecclesiam in apostolis et prophetis dicit, quia non philosophi et rhetores, sed rustici et piscatores suscepti a Deo Ecclesiam paraverunt, quam confirmavit in conspectu suo in aeternum. Cui dicimus: Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum, fiat fiat. Non te offendat, diligens lector, quod rem mysticam ad moralem traximus causam. Nam sicut Judam ad prodendum Dominum circumdederunt Pharisaei, et munera ei offerendo fecerunt eum salutem suam tradere, ita hominem meum, exteriorem, qui edit panem meum, spiritus immundi circumdant, et offerunt ei nunc pecunias per avaritiam, nunc luxuriam per concupiscentiam, a quibus si acceperit, prodit; dum prodiderit, agunt cum eo ut laqueo se suspendat, id est, ut desperet se posse a poenitentia liberari; sed justis dicit: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Quod quidem mysticus, ut dixi, sensus ad resurrectionem Dominicam manifestat, sed nos moralem ex mystico genuimus locum, qui propter hoc quod nos ipsi nobis nocuimus, abjicimur, cessemus nobis nocere, et innocentes efficimur, ut merito unusquisque dicat Deo: Propter innocentiam suscepisti me, et qui projeceras a facie tua per peccatum, nunc per poenitentiam confirmas me in conspectu tuo in aeternum, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLI. In finem intellectus filiis Chore, psalmus David. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus, quare tristis es anima mea, et quare conturbas me. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.

COMMENTARIUM. Sicut cervus serpentinis carnibus pastus, veneno exaestuans festinat ad fontes, ita serpentis antiqui pastus consilio festinat anima mea ad te, Deus. Et quia projecisti me a facie tua per praevaricationem meam, nunc per poenitentiam meam sunt mihi lacrymae panes die ac nocte dicenti, quando veniam et parebo ante faciem Dei? Patior enim insultationes daemonum dicentium mihi: Ubi est ad cujus similitudinem factus es? projecit te de paradiso suo. Ego autem credo quod ibi ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, ubi factus est homo, nec solum ibi revertar per Christum, verum etiam perveniam ad domum ipsius Dei. Et qui inde projectus sum in voce tribulationis, revertar in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Noli ergo jam tristis esse, anima, sed spera in Deum, quia confitebor illi. Salvator vultus mei, id est, imaginis suae recuperator erit Deus meus, qui me a facie sua, non ut ipse voluit projecit, sed ego a me ipso animam conturbavi, ego eam laesi a me ipso; anima mea turbata est, et propter hoc memor ero nominis tui ad terram Jordanis, ibi accipiam remissionem peccatorum. Ubi abyssus abyssum invocat. Filius Patrem de profundo terrae et fluminis, et apertis cataractis coeli descendente Spiritu sancto; Pater appellat Filium de altitudine coelorum. Cum ergo altitudo ad altitudinem clamat, excelsa Dei in me ingressa sunt. Homo enim recuperatus est, non angelus, non aliqua alia creatura, quando in die mandavit Dominus misericordiam suam, gratis in baptismo remittendo peccata, et ipsam misericordiam suam mihi in tenebris peccatorum posito velut in obscuro noctis, ibi hanc eamdem misericordiam declaravit. Plus est enim misericors in poenitente quam in credente: ibi per baptismatis gratiam simplex est indulgentia; hic geminatur, et veluti duplici lumine declaratur, quando dicit homo cum lacrymis Deo, Susceptor meus es, quare me oblitus es, cum possis indulgendo succurrere? Quare me repulisti, cum possis expulsum et exsulem ad patriam revocare? Et quare tristis incedo, cum possis laetitiam reddere? Incedo, inquit, tristis, dum affligit me inimicus, dum confringit omnia ossa mea. Tristitia enim animi, ait Salomon, exsiccat ossa (Prov. XVII, 25). Cessa ergo tristitia, et desine conturbare me, spe enim salvus efficior, et erit salus vultus mei, reddens libertatem aspectibus meis Deus meus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLII. In finem psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso eripe me. Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti, et quare tristis incedo dum affligit me inimicus. Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei et Deus meus

COMMENTARIUM. Gens non sancta, cogitationum pessimarum sunt semina, quae zizania in Evangelio a malo homine super bonum semen sata nascuntur. Ab hoc homine iniquo, id est, diabolo, libera me, quia tu es, Deus, fortitudo mea, noli me repellere a te, ut non tristis incedam quando affligit me inimicus; sed immitte lucem tuam et vince tenebras meas; mitte veritatem tuam, et vince mendacia mea. Lux enim tua et veritas tua, ipsa me perducunt ad montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, cum ingredi me feceris ad altare Dei, ubi quamvis senectute confectus venerim, ibi juvenis fiam, ut quasi infans confitear in cithara Domino Deo meo: jam noli tristis esse, anima mea, desine conturbare me, aufer a te desperationem, et spera in Deum, quoniam confitebor illi. Salus enim vultus mei erit Deus meus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLIII. In finem pro filiis Chore, intellectus psalmus David. Deus auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis. Opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos et expulisti eos. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvabit eos. Sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum. Nunc autem repulisti nos, et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi. Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via tua. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. Nonne Deus requiret ista, ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Exsurge, quare obdormis, Domine; exsurge, et ne repellas in finem. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

COMMENTARIUM. Tria genera nostium Christiano insurgunt: unum genus diaboli et daemonum ejus; aliud persecutorum; tertium quod commune est omnibus barbaricae feritatis. Sed tota tria genera non arcu nostro, nec brachio nostro superantur, sed dextera Dei et illuminatione vultus ejus, de quo patres nostri narraverunt nobis. Quomodo manus illius ejecit gentes, et plantavit eos. Sicut ergo illi non in gladio suo possederunt terram, sic et nos non in virtute nostra confidentes terram nostri corporis possidemus, sed tu salvas nos ex affligentibus nos, sive regibus perfidis, sive daemoniis, sive (ut dixi) hostibus usitatis, quia damur eis pro peccatis nostris, velut oves escarum: sed si exclamemus, dicentes: Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te, Domine. Aut si obliti sumus nomen Dei nostri, aut si expandimus manus diis alienis, tu verus Deus require ista, qui optime nosti occulta cordis. Pro Deo patitur, quidquid adversi sustinuerit omnis sanctus. Quia sicut qui pecunias multas habet, si passus fuerit gladium, pro pecuniis suis passus est; ita qui sanctitatem in moribus obtinet, quidquid passus fuerit adversi, pro Deo patitur, quae summa est integritas sanctitatis: et patitur inimicum, sive persecutorem fidei, sive persecutorem mundi corporeum, sive per ipsum principem mundi et ministros ejus. Tenentes ergo sanctitatem, clamemus Domino: Quoniam propter te morte afficimur tota die, rogamus ut exsurgas et non repellas nos in finem, ne obliviscaris inopiam nostram, et tribulationem nostram, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, adhaesit in terra venter noster. Quando enim corporalibus necessitatibus aggravamur, vexatur in pulvere anima nostra. Dum autem venter noster terrenis dapibus adhaeret, aeternum nobis minatur interitum. Ostendimus tibi vulnera nostra, tu qui salvator es, exhibe vulneribus medicamina. Nemo enim ab humilitate pulveris liberam habebit animam, nisi tu per invisibilem donaveris animae contemptum pulveris corporalis. Nec habebit amorem jejunii et orationis ad contemnendum ventrem, qui terrae adhaeret, nisi tu concesseris. Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos, propter hoc ipsum quod nominis tui splendore censemur; libera nos ab occupationibus pulveris, in quibus humiliatur anima nostra, et ab aggravatione ventris. Quia si harum duarum specierum nobis concesseris dona, contemptum corporis et ventris, liberi erimus in Christo Jesu Domino nostro, per quem et cum quo tibi est Deo Patri et Spiritui sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLIV. In finem pro his qui commutabuntur filiis Chore, ad intellectum canticum pro dilecto. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo loetitiae prae consortibus tuis. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurata, circumdata varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur, omnes divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur tibi in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.

COMMENTARIUM. Eructavit cor Patris verbum bonum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Quia universa suum eum Creatorem agnoscunt. Regi suo opera sua dicunt, hoc est, omnia quae subsistimus et movemur, et sumus opera tua. Lingua mea calamus est. Cujus calamus? Scribae, inquit, velociter scribentis. Quid turbanter, quid festinanter lingua prophetae proferre vult, audiamus: Hoc, inquit, Verbum quod Pater eructavit, cujus omnia quae sumus opera sumus, speciosus forma apparebit, et praeerit filiis hominum, speciosus forma, id est, virginea forma erit ortus ejus. Et effusa gratia a labiis ejus egredietur, per quam benedictus erit in aeternum. Et accingit gladium suum super femur, ad amputandas omnes libidines. Ostendens speciem suam, id est, manifestans Patrem, et pulchritudinem suam, id est, et Spiritum sanctum. Species enim Filii Pater est, et pulchritudo ejus, Spiritus sanctus: et in his intendit et prospere procedit, et regnat propter veritatem: propter hanc de coelo descendit, quia perierat a filiis hominum: propter hanc procede, et regna propter veritatem. Nec solum propter veritatem, sed et propter mansuetudinem, et propter justitiam Trinitas regnat. Pro his tribus speciebus in Christo, propter veritatem, Pater veritatis est. Propter mansuetudinem Filius, qui exinanivit seipsum, et cum esset aequalis Patri, formam servi suscepit (Phil. II), in qua speciosus apparuit, et propter justitiam ejus Spiritus sanctus; sic enim dicit ad Joannem cum baptizaretur, Sic decet nos implere omnem justitiam (Matth. III). Et his dictis aperti sunt coeli, et in specie columbae venit in eum Spiritus sanctus. Post haec deduxit eum mirabiliter dextera ejus, ex qua caecos illuminabat, infirmos curabat, mortuos suscitabat. Sagittae autem ejus acutae, omnibus notum est, sic ut ipsi mundi amatores pingerent sibi spiritum immundum in specie cupidinis, intendentis arcum, et exprimentis sagittas, in amorem libidinis vulnerantes. Ita ergo hic noster exprimet sagittas acutas potentissimas in amore regni coelorum, ita ut renuntient homines et patrem et matrem, et omnia quae possident. Insuper et seipsos abnegent et sequantur eum. Istae sagittae amicos regis liberant, inimicos regis occidunt. In corde enim percutiuntur, ubi eorum suggestiones inveniunt. Cum enim obtinuerint istae sagittae in corde nostro victoriam, tunc sedem Christi in mente nostra suscipimus, et virgam rectam, hoc est, regulam rectae fidei, virgam regni ejus appetimus, in qua sub disciplina agentes diligimus justitiam, et odimus iniquitatem: eum scilicet imitantes quem unxit Deus oleo laetitiae prae consortibus suis. Sicut enim speciosus forma prae filiis hominum in carne natus apparuit, sic unctus chrismate prae omnibus Christus Jesus apparuit. Multi filii hominum sancti ab Abel usque ad Christum, sed nullus ex Virgine natus. Nullus hac specie editus, hac forma manifestatus. Quis, inquit, erit similis Deo inter Filios Dei? ut subaudiamus, illi gratia filii, hic natura: et multi Christi unctione olei, hic autem angelis adorantibus, stellis indicantibus, prophetis praeconantibus, Joanne metuente, coelis apertis, Patre de coelis clamante, Spiritu sancto adveniente de coelis, et in eo manente, Christus est prae omnibus participibus, quibus hoc comparticipatus est nomen. Myrrha et gutta et casia a vestimentis ejus. Myrrha in assumptionem corporis. Gutta cum attactu vestimentorum ejus homines salvabantur. Casia cum odor vitae credentibus probatur. Contra hoc venit, ut dicatur, et Judas vestimentum ejus tetigit et periit. Milites autem etiam possederunt vestimentum ejus. Et pro hoc ipsum ad interitum sunt devoluti. Quomodo ergo odore vestimentorum ejus salus animae gignebatur. Audi Apostolum dicentem: Aliis quidem odor vitae in vitam, aliis vero odor mortis in mortem (I Cor. II). Sane illud considerandum est, quod domus eum eburneae delectant. Eburnea domus est corpus castum, in qua tinea non facit ullam libidinem peccati. Unde animae dicitur, in cujus potestate datum est corpus: Audi, filia, et vide, inclina aurem tuam his verbis, ut obliviscaris populum, id est, exempla peccantium, et domum patris tui, id est, imitationem Adae patris tui secundum carnem. Quare hoc? Quia concupivit rex decorem tuum. Quis iste rex est? Quem adorant, inquit, filiae Tyri in muneribus. Si enim Tyrus, quae superstitiosior caeteris civitatibus semper fuit, dat adorantes animas Christo, et munera offerentes, quanto magis vultum ejus adorabunt omnes divites plebis? Sane gloriam omnem quam in gemmis reginae circumferunt extrinsecus ad videndum hominibus, hic omnem gloriam filiae regis ab intus esse vult in penetralibus mentis, ibi eam vult in fimbriis aureis circumdari varietate virtutum. Tunc adducentur virgines, incorrupta fides, patientia, prudentia, et proximae earum adducentur in laetitiam et exsultationem, ut intrent in templum regis. Ubi pro duodecim patriarchis nati sunt Deo filii alii duodecim, quos constituit principes Jesus, super omnem terram memores nominis sui in omni gente, cum eis diceret, Baptizate omnes gentes (Marc. XVI). Propterea populi confitentur Deo in aeternum, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLV. In finem filiis Chore pro arcanis. Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum, conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus non commovebitur, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna, dedit vocem suam, mota est terra, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferent bella usque ad finem terrae. Arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni. Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob.

COMMENTARIUM. Quando in lacrymis et in animi tribulatione fuderis orationem Deo, securus esto, quod Deus tibi et refugium fit, et virtus efficitur. Incipis non timere dum conturbatur terra corporis tui. Quia transferuntur montes apostoli Domini, altitudinem ejus praedicantes. Ipsi transferuntur, in corde maris, in mentibus saeculi fluctuantis, quantumvis sonent et turbentur aquae ejus, et conturbentur etiam ipsi montes, id est, apostoli in fortitudine ejus, id est, in passione ejus, quantavis peccata sint quae conturbent animas, et praedicantibus apostolis, hi qui peccatorum opprimuntur conscientia, tribulentur; unus impetus Jordanis dat remissam peccatorum, et laetificat civitatem Dei, cum sanctificat tabernaculum corporis tui Spiritus sanctus. Deus jam in te non commovebitur, cum adjuvat animam tuam Deus aspectu suo. Hebraeus dicit: Adjuvavit eum Deus mane diluculo, id est cum tenebrae peccatorum per fluminis impetum transierint, Deus, qui lux est, initium lucis dat in cor ejus, et adjuvat eam, id est, animam quae dicit: Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob, quantumcunque conturbentur gentes, id est, idola colentes adversus martyres Domini, quantumvis inclinentur regna ad persecutionem eorum, dat vocem suam Altissimus in corde eorum, et ita movetur terra corporis eorum, ut penitus non timeant eos qui occidunt corpus: timentes autem illum, qui et animam et corpus potest perdere in gehennam. Ita contemnunt animas eorum, ut passionibus suis arcus eorum conterant, et arma eorum confringant. Qui hoc faciunt? qui vacant ab omnibus mundi curis, et vident quoniam ipse est Deus qui negatur a gentibus, qui a Judaeis crucifigitur, hic nostrum refugium, hic nostra virtus, hic noster adjutor, hic Deus virtutum, hic susceptor noster est, qui est etiam Deus Jacob regnans cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLVI. In finem pro filiis Chore, psalmus David. Omnes gentes plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis. Quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quam dilexit. Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae. Psallite Deo nostro, psallite regi nostro, psallite. Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. Regnabit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.

COMMENTARIUM. Omnes gentes plaudite manibus. Sicut in adventu diaboli omnibus gentibus planctus indictus est: Audivimus enim vocem de coelo dicentem, Vae terrae et mari, quia projectus est diabolus ad vos (Apoc. XII); ita in adventu Domini Jesu, in voce exsultationis dicitur: Omnes gentes plaudite manibus, Deus enim summus, Deus terribilis, qui est magnus super omnem terram, hic subjecit populos nobis. Hoc apostoli dicunt: Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quando hoc fecit? Quando elegit nobis haereditatem suam in specie Mariae, quam dilexit Spiritus sanctus, tunc ascendit in strepitu et in voce tubae. Herodes turbatur, pastores terrentur, magi fugiunt, infantes occiduntur, angeli psallunt, dicentes: Gloria Deo in excelsis; qui dicunt pastoribus, quia ecce regnat Deus super omnes gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Si sedes ejus ubicunque virginitas illibata fuerit, quanto magis in Maria? Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes hoc loco angelos indicat, qui cum Deo Abraham ad Mariam convenerunt, quando gloriam cecinerunt. Ut quid autem natus sit rex magnus, et ut quid convenerunt principes cum Deo Abraham, audiamus. Ideo, inquit, convenerunt, quia dii fortes terrae in superstitionibus suis, et in templis suis nimium elevati sunt, ut his expulsis atque dejectis, regnet Dominus Jesus Christus super omnes gentes in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLVII. Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati. Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri in monte sancto ejus. Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis civitas regis magni. Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, Deus fundavit eam in aeternum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae, justitia plena est dextera tua. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine. Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera: Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, ipse reget nos in saecula.

COMMENTARIUM. Magnus Dominus et laudabilis nimis. Laus Domini pro diversitate donorum ejus et operum est praedicanda. Laudatur in sanctis, laudatur in donis cibi carnali et spiritalis, laudatur in fabrica mundi, et in diversis, ut diximus, largitionibus suae inaestimabilis pietatis. In isto autem psalmo, qua de causa laudatur? Quia dilatavit, inquit, exsultationem universae terrae a monte Sion, a latere Aquilonis: ibi est civitas magni regis, civitas Bethleem. In hujus civitatis gravibus, id est, in his qui nulla sunt levitate superflui, in his cognitus est Dominus, quando suscepit eam. Quam eam? Exsultationem utique, quam dilatavit omni terrae. In gravibus usque hodie cognoscitur Dominus. Sicut enim si videas aliquem levem et vanum, ibi cognoscis diabolum; sic si quem videris gravitate conspicuum, ibi cognoscis Dominum Jesum Christum. Sicut tunc cognitus est in gravibus, in Mariae integritate, et in Joseph castitate. Statim autem ut in his cognitus est, reges terrae turbati sunt. Venerunt enim principes sacerdotum et scribae populi ad regem, et ad stellae indicium interrogati, dixerunt natum Christum in Bethleem Judae: Tunc, inquit, rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum eo (Matth. II). Etiam ipsi videntes stellam tunc admirati sunt, et tremor apprehendit eos, ita ut admoniti in somnis non redirent ad Herodem regem. Misit autem rex et occidit omnes infantes et ibi matres eorum dolebant in nece eorum, sicut parturientes doluerant. Dolebant autem in spiritu vehementi. Contritae sunt etiam naves Tharsis. Etymologiam fecit naves Tharsis nominando, quod tempore quo non est inventus Dominus, et infantes occisi sunt, etiam navigia regio sunt jussu vexata, quibus magi, qui non redierant ad regem credebant fugere potuisse. Nos autem sicut audivimus ab eis natum Regem, ita et vidimus in civitate Dei nostri, quam fundavit Dominus in aeternum. Ibi suscipimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui secundum nomen tuum, quo Salvator diceris, ita et laus tua in fines terrae; justitia enim plena est dextera, qua nos dignaris eruere et diabolum subjugare: quo facto laetatur mons Sion, laetatur Ecclesia, et exsultant filiae Judae, omnes animae ex utero Ecclesiae iterata nativitate progenitae, propter judicia tua, Domine, quibus hoc judicasti, ut diabolum subjugares, et animas hominum liberares. Nunc vos, o animae liberatae et iterum genitae, circumdate matrem vestram Sion, et duorum testamentorum plena lactibus ubera sugite, narrate in turribus ejus misericordiam, quam consecuti estis. In turribus qui sunt, civitatem defendunt, et hostibus resistunt. Ponite corda vestra in virtute ejus. Considerate qua virtute pro vobis pugnat, et distribuite gradus ejus, unumquemque pro suo merito facite ad gradum accedere, ut illi juste episcopatus sedem, illi juste presbyterii gradum tradas. Sic distribuite gradus ejus, sine pecunia, sine acceptione personae, ut enarretis in progenie altera. Quia hic est Dominus Deus noster, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto Filius Dei, ipse reget nos in saecula. Amen.

PSALMUS XLVIII. In finem pro filiis Chore, psalmus David. Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Cur timebo in die mala, iniquitas calcanei mei circumdabit me. Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Frater non redimit, redimet homo, non dabit Deo placationem suam. Et pretium redemptionis animae suae et laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem. Non videbit interitum cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas; et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Tabernacula eorum in progenie et progeniem, vocaverunt nomina sua in terris suis. Et homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Haec via illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino, et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quoniam cum interierit non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria domus ejus. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur, confitebitur tibi cum benefeceris ei. Introibit usque in progenies patrum suorum, et usque in aeternum non videbit lumen. Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

COMMENTARIUM Sola Christi vox omnes vocat simul in unum, exclusa omni acceptione personae divitem et pauperem, nobilem et ignobilem, nec omnem omnino terrenum apicem dignitatis excludens; omnes invitat, ex aequo aperiens in psalterio propositionem suam, ostendens quid timendum sit nobis in die mala. Ne iniquitas, inquit, calcanei circumdet me. In se dicit, quod in te timeas. Calcaneus finem corporis notat, ad ipsum serpens attendit, ibi insidiatur. Hoc solum timendum est omnibus, ne in fine suo iniquitate sua capiantur. In quo enim opere quis inventus fuerit in fine, in eo erit usque in sempiternum. Vos autem qui confiditis in virtute vestra, et in abundantia divitiarum gloriamini, hoc sciatis, quod nullus vos ab interitu redimat, non pater, non mater, nisi homo Christus Jesus, qui dedit seipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II). Nullus vestrum dabit Deo portionem suam, pretium redemptionis animae suae, ut laboret in aeternum, et vivat in finem, et non videat interitum, cum viderit, sapientes morientes. Si enim omnes illi magni, et opimati, et sapientissimi mortui sunt, quomodo non insipientes peribunt, qui congregant divitias, et miseri dum possunt egentibus dare, nolunt. Hi relinquent alienis divitias suas. Nam et cum plures domos habeant, sepulcra tantum erunt domus eorum in aeternum. Miser homo! hoc dum in corpore est non intelligit, dum quasi pecus coeperit mori, similis erit illis. Interim in hac via in qua vivunt, monita sancta scandalum sunt illis, postea in ore suo benedicent. Cum sicut oves in inferno positos, mors eos depascetur, tunc dominabuntur eis justi in matutino tempore, quando lux resurrectionis inchoaverit, quando gloriosi a gloria sua expulsi parebunt, tunc Deus liberabit animam meam de manu inferni, accipiens me. Non ergo timeas paupertatem tuam, cum divitias attendis alienas, quas bene nosti hic a moriente derelinquendas. Non enim quando moritur, secum tollit omnia, neque simul descendit cum eo gloria domus ejus. Anima denique ejus ab adulatoribus in vita ipsius benedicetur. Post haec confitebitur Deo invitus, quod ejus bonitate multa habuerit, multa potuerit, poenitens quod cum posset inopes juvare, noluerit. Et quia sera confessio fructum indulgentiae non capit, tempore quo progenies ingreditur patrum suorum, jam utique deposito corpore, usque in aeternum non videbit lumen. Quare? Quia cum esset in corpore, ista non intellexit, modo comparatus jumentis insipientibus, similis factus est illis. In quo tamen honore fuerit, si forte requiris, similis Deo fuit, et nunc similis est jumentis insipientibus. Non enim habens in se similitudinem Dei, non videbit lumen, sed amissa similitudine Dei, dum coeperit quasi pecus ventri et libidini inservire. Similis pecoribus jam factus, ita vilis erit Deo, quam vile est pecus. Et ideo sic intrat progenies mortuorum in peccatis suis, quos hic in ista vita imitatus, quia ibi sunt patres eorum, non quorum sunt semine propagati, sed quorum sunt opera imitati. Denique Judaei cum filii Abrahae essent, dicit eis Dominus: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. Vide et quid adjecit: Vos ex patre diabolo estis, opera enim patris vostri vultis facere (Joan. VIII). Sic ergo hic intrat in progenies patrum suorum, usque in aeternum non videbit lumen. Servantes autem similitudinem Dei, et non ea abjecta, similitudinem in se peccatorum sumentes, venient ab Oriente, et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno (Matth. VIII) Patris, et Filii, et Spiri tus sancti, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XLIX. Psalmus Asaph. Deus Deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris ejus. Deus noster manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuilu ejus tempestas valida. Advocavit caelum desursum, et terram discernere populum suum. Congregate illis sanctos suos, qui ordinent testamentum ejus super sacrificia. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi; Deus, Deus tuus ego sum. Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi, meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis, eruam te et honorificabis me. Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vere odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, haec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te et statuam contra faciem tuam. Intelligite haec qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

COMMENTARIUM. Deus non nomen est Dei, sed indicium quo superius aliquid indicari humana lingua non possit. Quod nomen participare volens cultoribus suis, hoc eos fecit nomine vocitari, ut ipse quidem cum sit Deus deorum, qui serviendo ei hoc meruerint nomine nuncupari. Quando ergo locutus est Pater? Aut quando vocavit terram? Tunc sine dubio, quando ex Sion species decoris apparuit. Ipse tunc manifeste veniet judicare saeculum per ignem. Ignis denique in conspectu ejus ardebit, et circa eum erit tempestas valida. Tunc congregabuntur apostoli et martyres, et orthodoxi, quique doctores, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, in praesenti erunt monitores, doctores apostoli. Ipsi sunt coeli, qui. narrant gloriam Dei. Tunc ergo cum Deus judex esse coeperit, annuntiabunt hi omnes justitiam ejus, qui praedicant nunc misericordiam ejus. Audi ergo hoc, populus meus, audi et loquar. Tunc testificor te me venturum esse ad judicandum, qui nunc veni ad redimendum. Ego utique Deus tuus, non aestimes quia in sacrificiis arguam te; obedientiam volo magis quam sacrificium. Praecepta mea custodiri super sacrificia statui. Non enim manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo, quidquid ambulat et volat, meum est. Quid mihi meum pro tuo porriges? Hoc tuum est, si puro corde mihi laudes effundas, et reddas mihi votum, quod in baptismate positus devovisti, quo te renuntiaturum diabolo spopondisti, et mea promisisti servaturum te esse mandata. Hoc dum feceris, invoca me in die tribulationis, tempore quo de isto corpore exies: et eripiam te de manibus daemonum, et magnificabis me in donis meis. Tu autem qui lucra sectando gradum sacerdotii, aut tu qui gloriam humanam desideras, aut qui in furto participaris, et si ipse adulter non es, tamen cum adulteris vivis. Quare tu enarras justitiam meam, dicit Dominus, cum adversus fratrem tuum detrahas, et scandalum ponas? An taciturnitatem meam contemnens, speras me tibi esse similem? Ego arguam te, et statuam haec ante faciem tuam, nolite oblivisci, Domino quod promisistis reddite, ne rapiat sicut leo, et non sit qui eripiat. Finis itaque semper ante oculos est habendus, et in Dei laudibus permanendum. Ibi enim est iter in quo ostenditur salutare Dei, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS L. Psalmus in finem David, quando venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bersabeam. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Averte faciam tuam a peccatis meis; et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationem et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos.

COMMENTARIUM. Quando venit Nathan propheta ad regem David, non inchoavit peccatum arguere, sed coepit judicium flagitare, dicens: Audivi te habentem greges ovium et armenta multa, sublatam unam oviculam pauperi, ipsam solam habenti. Questus judici regi, dedit rex sententiam dignum esse morte eum qui fecit hanc rem. Tunc Nathan: Tu es, inquit, vir qui fecisti hanc rem: Uriam Hethaeum occidisti, et uxorem ejus accepisti. Haec dicit Dominus: Non recedet gladius de domo tua in aeternum. Invenit reum sententia, et rex sub accusatore positus, deposita potestate, suo judicio condemnatur. Deus enim venit ad eum abditus in Nathan, occultus in propheta, et ipse per prophetam postulavit judicium homo, vicit Deus. Deus enim justificatus est in sermonibus suis, quibus ab homine flagitavit sententiam, judicavit sententia inter Deum irascentem et hominem delinquentem, et vicit Deus judicatus ab homine. Dixit enim homo: Dignus est morte vir qui fecit hanc rem. Deus ergo qui hanc volebat in reum promulgare sententiam, venit ad judicium, ut, si judicatum fuisset non debere hoc factum ulcisci, non justificaretur in sermonibus suis, et non vinceret judicatus. At ubi dictum est: Morte dignus est vir qui fecit hanc rem, Deus qui venerat ad judicium judicandus, justificatus est in sermonibus suis, et vicit dum judicatur. Videamus nunc quid egit victoria Dei, tenuit imperatorem captivum, et tradidit sententiae reum. Reus ad clementiam convolat, et exuens se purpura, induit se cilicio, cinerem tanquam panem manducans, et potum suum lacrymis miscens. Ostende, inquit, Domine, quibus factis mutetur sententia. Si enim mihi in hac humilitate posito dignatus fueris indulgere, etiam impii ad te convertentur. Miserere, obsecro, secundum magnam misericordiam tuam, quoniam iniquitatem meam ego agnosco. Agnosco juste iratum te, injuste egisse me. Tibi soli peccavi: omnis qui sub judicio vivit, cum deliquerit, peccat Deo, peccat et legibus mundi. Hic autem rex sub nullo alio nisi sub Deo solo agens, ipsum solum super potestatem suam metuens, Deo soli peccavit. Malum, inquit, coram te feci, non fugi a facie tua. Volui enim ut judicares me delinquentem, potius quam ligares me fugientem. In iniquitatibus conceptus sum. Servavit in confessione sua Creatoris bonum. Non enim dixit, Cum iniquitatibus, aut cum peccatis genuit me mater mea, sed, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis genuit me mater mea. Dicendo enim matrem in suis iniquitatibus eum concepisse, et in peccatis saeculi peperisse, signavit. Quia omne peccatum corde concipitur, et ore consummatur. Hic autem qui nascitur, sententiam Adae habet, peccatum vero suum non habet. Tu, Domine, veritatem dilexisti Tempore quo ego falsitatem composui, ut in graviori pugna poneretur. Urias, hoc incertum et occultum in peccatis meis, quod erat in corde meo manifestasti mihi, et ita manifestasti mihi, ut ego contra meipsum proferrem sententiam. Verum quia aspersione hyssopi purificationem fieri sordium praecepisti, Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me et super nivem dealbabor. Hoc fiet, si auditui meo dederis laetitiam, cum dictum fuerit mihi: Pastor ovium, Nuntio tibi gaudium magnum, quia natus est hodie Dominus ex semine David secundum carnem (Luc. II; Rom. I). Ecce gaudium per quod exsultent ossa humiliata, per quod avertis, Deus, faciem tuam a peccatis meis; per quod omnes iniquitates meas deles, per ipsum cor mundum creas in me, Deus, per ipsum spiritum rectum innovas in visceribus meis, ut desiderio spiritali desiderium carnale excludam, et ita quidquid perversum est exsecrer, ut quidquid rectum coram te probatur amplectar. Haec deprecantem non me projicias a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Sed redde mihi laetitiam quam perdidi, et spiritum quem ad confirmandam indulgentiam tribuis, per ipsum confirma me. Tertio autem spiritum nominando, Trinitatem in unitate esse perdocuit. Cum ergo, inquit, me confirmaveris, deinde indulgentiam tuam docebo et ego iniquos, quia misereris et indulges impiis poenitentibus: et haec audientes impii, per poenitentiam ad te convertentur. Libera me de sanguinibus. De hac utique sententia qua dixisti: Non recedet gladius de domo tua (II Reg. XII), libera me ab hac sententia, ut exsultet lingua mea justitiam tuam. Labia autem mea quae a reatu meo clausa sunt, tu ea aperies indulgentia tua, quibus apertis, os meum annuntiat laudem tuam. Verum quia in lege tua scriptum est quod sacrificium pro unoquoque peccato offerri debeat, nunc vero placari sacrificiis non vis, quod utique si velles offerrem; quia ergo his non delectaris, offero tibi in sacrificio spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum, ut benigne facias in bona voluntate tua super Sion, ut auferas gladium ab ea, quem pro peccato meo constituisti, ut non destruantur, sed magis aedificentur muri Jerusalem. Tunc ibi accepta erunt sacrificia justitiae in oblationibus spiritus contribulati, et in holocaustis cordis humiliati. Et super altare tuum imponentur vituli, id est, juvenes qui cognoscunt tibi luxuriam ita displicere, ut punias, et per lacrymas spiritus contribulati delictum ejus indulgeas. Hi vituli qui inferiores vitiis luxuriae erant, a semetipsis voluntate super altare tuum, id est, in altitudine casti consilii imponentur. Quod autem solam historiam tractavimus ejus versiculi quo justificatur Deus in sermonibus suis, et vincit dum judicatur: haec res in judicio Salvatoris impleta est, vicit enim cum judicatus est in passione sua, et sic vicit, ut obtineret omnem principatum, et potestatem, et virtutem: tamen et quotidie judicatur, sed dum judicatur vincit. Dicere enim solemus, Ut quid mihi sic fecit Deus? Quare hoc? Ecce iniqui regnant, justi affliguntur, vincit cum judicatur. Ut medicus qui desperatis jubet ad velle serviri, et omnia quae desiderant, praecipit non negari. Quos autem scit posse salvari, jubet eos aretari, amaris potionibus potari, ferro secari, cauteriari. Sic fiet, ut dum salvati fuerint abstinentes, et mortui fuerint desideriis propriis acquiescentes, justificabitur medicus in sermonibus suis. Dicitur ei: Nos te injuste culpabamus, dum ligares, dum secares homines bonos, et malos nec secares, nec affligeres, insuper etiam permitteres suis desideriis frui. Huc accedit ut dicamus de Deo, quia quem diligit Dominus corripit (Prov. III). Sed rogemus ut corripiat nos justus in misericordia sua, ut judicia ejus adjuvent nos, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LI. In finem intellectus David, cum venit ad eum Doech Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die injustitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt et dicent, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum.

COMMENTARIUM. Fugiens David a facie Saulis, venit ad Achimelech sacerdotem, et panes sanctos inveniens, assumpsit ipse et qui cum eo erant. Quem cum prohiberet sacerdos, prohibendi causam David prodidit, dicens: Mundi sumus ego et pueri mei a mulieribus (I Reg. XXI). Cum ergo fugeris gladium principis mundi, et ad altare convolaveris, et mundus panem sanctum assumpseris, non deerit qui te diaboli impulsione affligat, persequatur, detegat. Et quia hoc ipsum non alius nisi diabolus operatur, ipsi diabolo tota verba hujus psalmi stans in oratione cantabis, dicens: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate, tota die, id est, omni die, injustitia in cogitationibus agis. Lingua tua non cessat contra justitiam cogitationibus ministrare consilia. Sicut novacula acuta faciens dolum, tanto acumine concinnas dolos, ut homo ipse sui in perniciem elaboret, et agens praecipitium suum gaudeat. Propter hoc Deus destruet te in finem. Cum enim finem fecerit homo peccatis suis a te persuasis, Deus destruet te, et evellet te de corde ejus, quia hoc est tabernaculum Dei, et radicem tuam de terra viventium, id est, de corpore viventium Deo. Videbunt justi astutias tuas, et timebunt Dominum, et super suggestiones tuas ridebunt, et dicent: Nos in omni opere Deum in auxilium postulamus. Tu vero opus quod perpetrare suades, non ponitur ibi Deus in adjutorio, sed qui operantur haec, sine Deo sunt, spem suam in divitiis mundi ponentes; si divites sunt, de divitiis mundi praesumentes; si pauperes sunt, a divitibus mundi, et non a Deo auxilium postulantes. Praevalent in vanitate sua; sed his deficientibus, Qui sperat in misericordia Dei, erit sicut oliva fructifera in domo Dei, sperans in misericordia ejus in aeternum; et confitebitur Domino in saeculum beneficia ejus in conspectu omnium sanctorum Dei, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LII. In finem intellectus David pro Amalech. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum. Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quis debit ex Sion salutare Israel, cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetetur Israel.

COMMENTARIUM. Quando Dominus de coelo prospexit per Jesum super filios hominum, videns eum stultus populus Judaeorum. dicit in corde suo: Non est Deus. Omnes corrupti, omnes abominabiles facti sunt, non voluntate Dei, sed in voluntatibus suis, ita ut non esset in eis, qui facerent bona usque ad unum. Dicendo usque ad unum, de his dixit qui dicunt de Christo, Non est Deus. Nam si de omnibus hominibus generaliter dixisset, non diceret esse plebem suam, quae devoratur ab eis sicut esca panis. Ab his utique qui Deum cum non invocaverunt, qui ibi trepidabant timore, ubi non est timor, id est, in custodia sabbati, in baptismatibus calicum, et urceorum. Deus autem dissipat ossa eorum qui hominibus placent. Unde magister noster Paulus dicit: Ego si adhuc vellem hominibus placere, Christi servus non essem (Gal. I). Ergo dum adhuc Judaeus esset, ostendit hominibus placuisse. Qui autem illis placere volunt, inquit, confundentur, quia Deus sprevit eos. Qui Deus? Qui dedit ex Sion salutem Israel; Jacob supplantator, Israel videns Deum interpretatur. Ergo et Jacob laetetur, quia supplantant inimicum; et Israel exsultet, quia videtur invisibilis Deus in genere ejus facie ad faciem, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LIII. In finem in carminibus intellectus David, cum venissent Cyphaei, et nuntiassent Sauli, Nonne David absconditus est apud nos? Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Deus exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis, et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

COMMENTARIUM. Deus, in nomine tuo salvum me fac. Iste sermo orationis causas suas exsequitur. Libera me, inquit, quia alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam; hi qui non proponunt Deum ante oculos suos. Dicit titulus, et qui alieni, et qui sint qui quaerunt animam ejus. Qui ostenditur ad inimicos suos isse, et per eos evadere voluisse. Vide, amice, ne te credas inimicis in toto, vide ne in necessitate positus furtum facias, et eo te putes posse refici, ne dicas de bono quia malus est, dum vis hominibus complacere, ne a virtutibus pergas ad vitia, faciente aliqua necessitate, noli te eis credere. Ideo enim te suscipiunt, ut simulent tibi latibulum. Caeterum tradere te volunt in gaudio ei qui te persequitur. Felix si non te credideris eis. Si vero credideris, clama ut propter nomen suum salvum te faciat Dominus, ut voluntatem tuam liberam faciat. Quia quandiu in vitiorum consensu jacet, libera non est. Cum autem Dominus adjuvaverit te, inimicos tuos disperdiderit, tunc voluntarie sacrificabis ei, cum ex omni tribulatione eripuerit, et inimicos tuos despiciet oculus ejus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LIV. In finem in carminibus intellectus David. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam, intende mihi et exaudi me. Contristatus in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me facit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Praecipita, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam; super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus. Qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Quoniam nequitia in habitaculis eorum, in medio eorum. Ego ad Dominum clamavi, et Dominus salvabit me. Vespere, et mane, et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum. Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet, non dabit in aeternum fluctuationem justo. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, ego autem sperabo in te, Domine.

COMMENTARIUM. Primus conversationis status est, ut contristetur homo in exercitatione delictorum, et conturbetur potius quam delectetur a voce inimici, et tribulatione peccatorum. Veniat formido mortis super eum, ne in peccatis moriatur, et contegant eum tenebrae exteriores, ubi est fletus et stridor dentium (Luc. XIII; Matth. III). Sed si fieri potest, accipiat pennas animi in Spiritu sancto, sicut columbae descendentis de coelo, et evolet fugiens inimicorum manus, longe vadat, fugiat a peccato, et quasi in solitudine positus, sic nullis curis involvatur humanis. Tunc enim exspectat Deum qui salvat eum a pusillanimitate et tempestate, ut praecipitet Dominus, et dividat linguas eorum. Quoniam vidit iniquitatem, et contradictionem in civitatem, quae iniquitas, et die et nocte circumdat eam super muros ejus, id est, diabolus circumdat animam super muros ejus, ubicunque se vitiis repugnare posuerit. Et non defecit de plateis ejus, id est, in cogitationibus ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus maledixisset mihi, id est, si ipse diabolus per se mala loqueretur adversum me, quia certus sum, quod me odiret, absconderem me ab eo. Nunc vero tu unanimis, dux meus, et notus meus, id est, homo meus, exterior homo, utique corporalis, qui simul mecum dulces communicas cibos in mensa mysterii, tu contra me agis, tu cum inimicis meis delectaris in consiliis eorum, per te veniunt ad me, veniat mors super eos. Et quia natura immortales sunt, descendant in infernum viventes, quia nequitia in hospitiis eorum: in medio eorum, id est, in suggestionibus eorum, id est, in medio suggestionum eorum. Si ergo ad Dominum clamaveris, et vis ut Dominus Jesus exaudiat te, vespere, et mane, et meridie, ipsi narrabis, ipsi confiteberis, ipsi preces effundes, et sine dubio ita exaudiet vocem tuam, ut liberet a bello eorum animam tuam, ab his qui approximant ei. Et inter multos hos, ipse erit tecum qui humiliet eos, qui se nunquam mutant, qui nunquam timent Deum. Extendit manum suam Deus, in retribuendo eis, quia ipsi sunt qui contaminant per consensum nostrum testamentum ejus, et quamvis divisi sint ab ira vultus ejus, quia impassibilis est, tamen appropiat cor ejus. Non eum latet, quia molliunt suggestionum suarum sermones super oleum, et ipsi sunt jacula. Tu vero, Christiane, jacta in Deum cogitationem suam, et ipse te enutriet. Noli dicere, Quid manducabo, quid bibam, quo operiar (Matth. V)? Per istas enim cogitationes daemones ipsi sunt jacula, quos deducet Dominus in puteum interitus, si tu in Deo jactaveris cogitatum tuum: et tibi quidem tollet fluctuationem, illos vero viros sanguinum et dolosos non permittet nec dimidiare dies suos, id est, ad quantum tentationes parant, non permittit eos, nec dimidiare in te, si dixeris in toto corde: Ego in te spero, Domine, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LV. In finem pro populo, qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine dici timebo, ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea exsecrabantur, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes. Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Sicut et in promissione tua, tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermones, in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

COMMENTARIUM. Si tenuerint te Allophyli, et a sanctis cogitationibus longe fecerint, clama ad Deum, dicens: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo, utique exterior. Per te enim agunt contra te, per ipsum tota die pugnant adversum te inimici tui. Sed hi qui bellant adversum te, timebunt, si dixeris Deo: Ego, Domine, in te sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. Inimici mei verba mea exsecrantur, dicentes: Ita iste castitatem docet, seminemus ei libidines: hic qui contemptum mundi praedicat, amorem pecuniae immittamus ei. Adversum te ergo sunt justi, consilia eorum in mala, tanta subtilitate agentes, ut absconditi tibi sint; quod daemones sint, putas autem angelos Dei ministrare consilium. Illi autem inimici tui sunt, calcaneum tuum observantes, id est, finem tuum exspectantes. Sustinet animam tuam pro nihilo, ut dum se vilem aestimat, pro parvi temporis delectamento, pereat in aeternum. Anima autem dum vulneratur pro nihilo, illi qui eam vulnerant, salvi sic esse videntur: victoria enim hostium salus est hostium. Ne ergo eveniat, clama ad Deum, nuntia ei vitam tuam, pone lacrymas tuas in conspectu ejus, et sicut promisit, quoniam qui sperat in me, liberabo eum. Sicut in promissione sua pollicitus est, ita convertat inimicos tuos retro: ut cognoscas quia tecum est Deus tuus, et incipias in Deo laudes canere, et non timere quid faciat tibi homo, sive caro, sive ipse qui inimicus homo in Evangeliis Christi detegitur tritico supersevisse zizanias: tunc ergo vota tua reddes Domino, quae in baptismo positus promisisti, renuntiare te diabolo, et omnibus pompis, et criminibus ejus. Tunc, inquam, cum eripuerit Dominus animam tuam de morte luxuriae, et oculos tuos de interitu concupiscentiae, et pedes tuos a lapsu, tunc placebis in lumine viventium, faciente Domino Jesu Christo, per quem, et cum quo tibi Deo Patri cum Spiritu sancto est una divinitas, ante omnia et nunc, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LVI. In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul regis Israel in speluncam. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. Misit de coelo et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino. Exsurge gloria tua, exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Confitebor tibi populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus. Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

COMMENTARIUM. Cum fugeris a facie principis hujus mundi persequentis te, sicut Saul persequebatur David, speluncam pete, id est, ita te constitue, ut ab inimico tuo inveniri non possis. Et tu quidem inimicum tuum inter manus habeas, ille vero te nec videat. Hoc enim eveniet, si ex toto corde dicas Deo: Et in umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas, et clames a Deum altissimum: ipse mittit de coelo, et liberat te, et dat in opprobrium conculcantes te. Si quod dicis Deo: In te confidet anima mea, non fallat, si vere quod in ipso confidas factis ostendis. Qui enim in ipso confidit, non confidet in alio, non in auro, non in praedio, non in aliqua virtute terrena; alioquin in aliis confidens, mentitur Deo, dicens: In te confidet anima mea. Si vero in ipso confidit, eripit animam ejus de medio catulorum leonum, ubi dormierat conturbatus. Ubicunque desperatio est recuperationis, somnus mortis incumbit; nominavit catulos leonum, quorum dentes asseruit arma et sagittas, et linguam gladium acutum: Et in his dormivi, ait, conturbatus. O somnum! Credo hic ille somnus est de quo idem Psalmista dicit: Dormitavit anima mea prae taedio (Ps. CXVIII). Si ergo contra paraturas daemonum paratum cor habeas, et Deo psalmum dicas, laqueos quos paraverunt animae tuae ipsi, ex eis ligabuntur, et in foveas quas foderunt tibi ipsi incidunt: si tamen in psalterio et cithara exsurgas diluculo, id est, abjiciens opera tenebrarum, induaris arma lucis (Eph. VI), tunc invenies abundantem misericordiam ejus a terra usque ad coelos, et ad nubes conscendens, invenies veritatem ejus; tunc exaltatum super coelos invenies Deum, quod ascendit in coelo Filius Dei, et super omnem terram regnat gloria ejus cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LVII. In finem, ne disperdas David, in tituli inscriptione. Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini in terra, injustitias manus vestrae concinnant. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas. Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera quae fluit, auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. Prius. quam intelligerent spinae nostrae rhamnum; sicut viventes, sic in ira absorbet eos. Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo, si utique est fructus justo, utique est Deus judicans in terra.

COMMENTARIUM. Judaei videntes Dominum Jesum Christum ferias vanas respuentem, et diebus sabbatorum hominibus subvenientem, ira erat in illis sicut similitudo serpentis, et sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas. Aspides ideo ab incantantibus non capiuntur, quia ponunt unam aurem in terram, et alteram aurem de caudae suae acumine obturant, ut non exaudiant vocem incantantis sapienter. Hoc quod sapienter addidit, nostrum incantatorem ostendit, qui non cessavit Judaeis incantare sapienter. Illi autem clausis auribus, sicut aspides surdae eum non attenderunt. His dicit Spiritus sanctus: Si vere utique justitiam loquimini, id est, si vere secundum legem agitis, juste judicate, filii hominum, dicite culpam, et ita date sententiam. Ut quid injustitiam manus vestrae concinnant? Alienamini ab utero matris Sarae, erratis a ventre patris vestri Abrahae? Hoc Abraham non fecit, Si filii Abrahae essetis, utique opera Abrahae faceretis (Joan. VIII). Nunc vero alienati estis ab utero, non estis filii ejus, errastis a ventre. Vos enim cujus opera vultis facere, hujus filii estis, vos ex patre diabolo estis, loquentes falsa. Ille enim ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit (Ibid.). Quare excaecavit vos malitia vestra? cecidit enim super vos ignis malitiae, et videntes non videtis solem justitiae, sed sicut leones ora vestra in mortis ejus fremitu aperitis. Illo autem exsurgente a mortuis, Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus, ita ut ad nihilum deveniant, velut aqua decurrens, contra quos intendit arcum Dominus, donec infirmetur. Sicut cera liquefacta auferentur. Cera liquefacta ad naturam suam revertitur, et in statu suo iterum redintegratur. Ita vult eos affligi Dominus, ut ad statum pristinum revertantur. Priusquam producant spinae vestrae rhamnos. Spinae naturam hanc habent, ut in virgulto magis quam in arboribus prorumpant. Rhamnus autem arbor est spinea, nullum omnino afferens pomum. Ergo priusquam spinae vestrae, in arborum duritiam conversae, radicitus fundatae permaneant, et effeta rhamnus, quasi viventes absorbeat vos spinosa et obdurata iniquitas vestra. Verum quoniam clamastis: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII), laetabitur cum viderit vindictam impiorum, cum religaverit illum in crucis patibulum, ita ut tollat et latronem, et secum ad paradisum ducat; tunc laetabitur in hanc vindictam impiorum, hunc justum vindicat Dominus orans et dicens: Pater, remitte illis. Vos autem impii daemones, tunc videbitis quia est fructus justo, cum videritis Filium Dei manus suas lavare in sanguine peccatorum. Cum enim illi dicerent, incitati ab spiritibus immundis, reus est mortis, expandit in crucem Christus manus suas, et lavare eas coepit in sanguine peccatorum, fundens ex eis sanguinem et lavans peccata eorum: tunc dixit omnis homo, quia est utique fructus justo, Domino Jesu Christo, et utique Deus curam mundi gerens judicat eos in terra, judicio suo adjuvans eos, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LVIII. In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut interficeret eum. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. Quia ecce ceperunt animam meam, irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri et direxi. Exsurge in occursum meum, et vide; et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit? Et tu, Domine, deridebis eos et ad nihilum deduces omnes gentes. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus misericordia ejus praeveniet me, Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos protector meus Domine. Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Et de exsecratione et de mendacio annuntiabuntur, in consummatione, in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob et finium terrae. Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum, si vero non fuerint saturati et murmurabunt. Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exaltabo mane misericordiam tuam. Quia factus est susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae. Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia mea.

COMMENTARIUM. Quando domus corporis tui a principe hujus mundi custodiri praecipitur, ut capiaris et interficiaris gladio cujuscunque peccati, ex totis visceribus exclama: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, quoniam occupaverunt animam meam, irruerunt super me fortes. Ego enim caro sum, illi vero spiritus sunt. Unde autem patitur persecutiones daemonum Christianus, nisi quia sine iniquitate vult cursum suum currere, et iter suum dirigere? Et ideo exsurge, Domine, in occursum mihi, et vide quia cupio sine iniquitate currere. Isti autem qui persequuntur me, hi sunt qui operantur iniquitatem, qui convertuntur ad vesperum, et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem. Ecce ii loquuntur in ore suo quasi pacifici, sed gladii sunt in labiis eorum. Sed quantumcunque se sapientes existiment hi spiritus immundi, tu Domine, irridebis eos. Pro nihilo enim apud te sunt omnes gentes, sive de virtute praesumentes, sive de astutia confidentes. Fortitudo mea, a te custodiar, quia tu susceptor meus es, ut te susciperet homo. Tu suscepisti hominem, ut misericordia tua praeveniret me, et ostenderes mihi super inimicos meos. Ideo enim immortalitatem eis non tolles, ut humano generi subjecti aeternas poenas luant, videntes omnes angelos adorantes, Filium hominis sedentem ad dexteram majestatis: et ipse destruet eos, qui est protector meus; delicta oris eorum sermo labiorum ipsorum. Sive tunc quando Adam seductus est, sive nunc quando suggestionibus foeda consilia pulchris mentibus subministrant, ut comprehendantur in superbia homines, contemnentes praecepta Domini sui, et de exsecratione et mendacio daemonum, compellantur ad malum, fiat super eos ira indignationis tuae et non erunt. Et scient quia tu, Deus, dominaris in Jacob et in fines terrae. Ibi enim dominatur Dominus, ubi fines faciunt terrenae voluptates, tunc convertentur ad vesperum immundi spiritus, ubi viderint quia lux mentibus nostris deficit, et tenebrae crescunt; tunc esuriunt nos quasi canes, et circumeunt civitatem, mentem videlicet nostram. Ipsi autem dispergentur ad devorandum festinantes, usque ad interfectionem animae. Haec est enim saturitas eorum, ut videant interire pugnantem. Sed qui servus Christi est dicit Domino: Ego cantabo virtutes tuas, dicam adversariis meis: Non ego de virtute mea adversum vos arma corripio, sed de virtutibus Dei mei confido exsultans mane in misericordia ejus. Mane enim exsultamus in misericordia ejus, cum tenebras a nobis peccatorum abstulerit, et dederit lucem suam in cordibus nostris. Exsultamus in misericordia ejus, quia factus est susceptor noster et refugium nostrum in die tribulationis. Adjutor meus, tibi psallam. Psallit Deo, qui spiritu et ore psallit. Psallit Deo qui ea quae canit mittit in opera, et sine cessatione dicit Deo mens ejus: Tu es misericordia mea, per quam pervenitur ad vitam, evasis omnibus inimicis, qui nos conantur occidere gladio nostri consensus, de quorum nos consiliis et violentiis liberat Dominus Jesus Christus, qui regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LIX. In finem pro his qui commutabuntur, in tituli inscriptione ipsi David in doctrinam. Cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Joab: et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Deus, repulisti nos et destruxisti nos, iratus es et misertus es nobis. Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones ejus, quia commota est. Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Et liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo, laetabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus, Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi alienigenae subditi sunt. Quis deducet me usque in civitatem munitam, quis deducet me usque Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

COMMENTARIUM. Prostratis hostibus, victoriam nos docuit Domino reputare; quo irato vincimur, quo miserante vincimus. Ipse movet terram corporis nostri, et conturbat eam, sive comminatione futuri judicii, sive plaga aliqua praesentis exitii, pro qua rogamus ut sanet contritiones ejus. Ostendisti enim populo tuo dura. Durum cor Pharaonis in opere duro. Potasti nos vino compunctionis. Ubicunque ira Domini et passio cujuscunque plagae est, aut calix irae, aut vinum ebrietatis memoratur, sicut dicit Jeremias ad Jerusalem: Inebriata es calice irae et furoris Domini. Tempore ergo quo potasti nos vino compunctionis in Aegypto, dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus. Ut qui vastabat primogenita, respiciens significationem sanguinis agni, non contingeret eos. Nunc ergo quia idem es Deus qui tunc fuisti, salvum me fac non mea virtute, sed tua dextera, et exaudi me. Deus enim locutus est in sancto suo famulo Moyse. Laetabor et dividam Sichimam, et convallem Tabernaculorum metibor. Ipse dixit, meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei; ipse dixit: Juda rex meus. Haec omnia Deus locutus est in sancto suo implenda, id est, in Domino nostro Jesu Christo. Triplici modo in sancto locutus est. Locutus est in sancto suo, id est, in Jacob locutus est de Ephraim et Manasse, et de Juda. Haec ipsa locutus est in sancto suo, ut diximus in Moyse; sed in his abusive locutus est, ut in Jesu Christo non abusive, sed proprie complerentur. In ipso enim Judas regnum obtinuit, et regni ejus non erit finis: Judas ergo rex meus, Moab lebes spei meae. Lebes, id est, olla. Quia Moab stupri filius, in olla succensionis libido ejus, et quia Idumaeam occupaverunt Moabitae, Ejiciam, inquit, inde Moab, et ego ibi extendam calceamentum meum. Ergo et tu, o Christiane, si ejeceris de terra quam invaserat Moab, et captivato aut incenso sicut olla rege libidinis, Allophylos coeperis habere subjectos, deducet te Dominus in civitatem circumstantium, in petra refugii in auxilio suo, ubi te circumstant angeli et gubernant, quousque pervenias ad civitatem munitam. Cum regnum obtinueris super Idumaeam, cum in corpore tuo ubi abundavit iniquitas, superabundat gratia (Rom. V), vide ne, de tua virtute praesumens, ista te implere posse confidas. Gloria enim hominis non est certa, sed vana; sed clamans ad Dominum, dic cum omnibus sanctis: Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus in homine. In te, Domine, faciemus virtutem, quia tu ad nihilum rediges omnes tribulantes nos, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LX. In finem in hymnis, psalmus David. Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxistime, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in diem generationis et generationis. Permanet in aeternum in conspectu Dei, misericordiam et veritatem ejus quis requiret? Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.

COMMENTARIUM. Ecclesiam supra petrae soliditatem fundatam, et turrem fortitudinis factam in qua redduntur vota Deo de die in diem, nullus ignorat. Sed tu, o amator vitae aeternae, si vis exaudiri deprecationem tuam, si vis ut dum anxiatum fuerit cor tuum, dum exieris de corpore, si vis ut turris tibi fortitudinis Dominus appareat a facie inimici, si vis ut inhabites in tabernaculo ejus in aeternum, si vis protegi in velamento alarum ejus, si vis accipere haereditatem quam consequuntur timentes nomen ejus, si vis ut dies super dies regis adjiciat annos tuos, ut vitam tibi aeternam conferat, et permaneas in aeternum in conspectu Dei, misericordiam et veritatem instanter inquire. Et posteaquam eas charas amicas, et quasi spem vitae tuae possederis, sic psalle Domino Deo in saeculo, et miseriarum valle positus. Et quasi quotidie initium faciens diligendi eas, redde vota tua de die in diem Domino Jesu Christo, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXI. In finem pro Idythun psalmus David. Nonne Deo subjecta erit anima mea, ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae? Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. Quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Sperate in Deo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra, Deus adjutor noster in aeternum. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum, in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant. nolite cor apponere. Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est. Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

COMMENTARIUM. In omnibus psalmis mysticus exuberat sensus, sed mihi cura propensior ad moralem explanationem incumbit, in qua agitur, ut id quod canimus, faciamus. Ut in proposito in quo Deo subdita est anima tua, ita fixus et solidus maneas, ut non movearis amplius, ut dum venerint ad te spiritus immundi, et voluerint te a servitio Domini separare, ingerentes tibi occasiones malas, cogitationes pessimas, dicas eis: Deus adjutor meus, ego per ipsum non movebor amplius. Vos autem quousque irruitis in homines. Et sicut paries ruitis super universos nos, qui et meum honorem vultis a me repellere, sive pretiositatem meam vilem facere. Et cum sitim habeam sancti propositi, et sitienter in eo curram, vos ore vestro benedicitis, id est, sub specie boni consilii suasiones affertis. Sed corde maledicitis, id est, hoc quod bonum dicitis ore vestro malum mihi et perniciosum probatis. Audiamus sollicite locum istum. Dantur nobis a daemoniis bona consilia plena dolis, emamus et revendamus, et lucra pauperibus erogemus. Nunquid non quasi bonum est, sed non permittit te hoc opere intrare in potentias Domini. Item praesentes pecunias reponamus, unde scimus quid eveniat. Et hoc bonum videtur, sed non facit Christi discipulum. Item illi viduae juvenculae melius nos quam alii praebeamus solatium. Et hoc bonum est, sed dolis diaboli plenum. Haec et multa his similia cum ore suo tibi benedixerint daemones, corde suo maledicunt, et ideo dic illis: In Deo salutari meo est gloria mea, non migrabo a proposito meo, quo vos statui contemnendos. Et dic fratribus meis: Sperate in eo, omnis conventus plebis meae. Fundite coram illo corda vestra, quia Deus adjutor noster est. His autem qui audiunt consilia malignorum spirituum, hoc ordine loquere: Venite, filii hominum, mendaces in stateris, quid vos mutuo consentitis inimicis vestris? Nolite sperare in iniquitatem, quia decipit sperantes in se. Rapinam nolite concupiscere, quia concupiscentia furandi interficit amatorem suum. Divitiae si affluant nolite cor apponere, quia radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI). Hoc solum quod semel locutus est, diligenter ausculta, quia potestas Dei est, et Dei arbitratu consequimur misericordiam. Quia ipse reddet unicuique secundum opera sua. Ubi autem haec ipsa Dominus locutus sit, si forte requires, agnosce. In Deuteronomio canitur: Quoniam ego Deus, ego occidam et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, et non est qui eripiat de manu mea (Deut. XXXII). Haec ergo potestas Dei, est, et Patris et Filii et Spiritus sancti, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXII. Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo; adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero laetabitur, in Deo laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

COMMENTARIUM. In toto psalterio nusquam invenies, Orabo te, Domine, hora quacunque alia, nisi matutino, mane diluculo. Quo dicto non tempus significat, sed peccatorum nocte transacta, et tenebrarum exclusa perfidia cessat dormitare, et vigilare studet, et veluti in diluculo initium lucis tuae accipiens, incipit sitire Dominum, non solum animo sed et corpore, ut videat virtutem ejus et gloriam ejus. Tunc cognoscit quia melior est misericordia ejus super vitam. Et labiis mundis a dolo laudat Dominum, rogans ut ita ei proveniat quandiu vivit, sic ut benedicat Dominum in vita sua. Et in similitudine crucis Christi levet manus suas, ut sicut adipe et pinguedine repleatur anima ejus. Pinguis fiat in amore Dei, et labia ejus exsultatione plena, non necessitate coacta, sed beneficiis provocata laudent nomen ejus. Hoc ei evenit, si memor fuit Dei super stratum ejus, et ubi alius memoratur luxuriae, ego Dei memor in matutinis meditabor in eo, quia ipse est adjutor meus. Dicendo super stratum, et addendo adjutorium, ostendit per ejus auxilium potuisse se castimoniam obtinuisse. Et sequitur quo ordine auxilium consequatur; daemonia enim animam per libidinis luxum quaerunt capere. Sed iste audi quid dicat: In vanum, inquit, quaesierunt animam meam. Et qua ratione non sit captus exponit: In velamento, inquit, alarum tuarum speravi, adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Et sic factum est ut in vanum quaererent animam meam, ipsi magis fugerunt dum me quaerunt. Ingressi sunt in inferiora terrae, pervenerunt usque ad inferiora corporis. Invenerunt ibi gladium verbi Dei super femur potentissimum, et ibi traditi sunt in manus gladii. Notat ibi amator castitatis, quo ordine castitas custoditur. Ipsi enim qui quaerunt animam tuam ad inferiora terrae tuae perveniunt, tu statim si gladium super femore cinctus fueris, hoc eos gladio manu tua partibus mittis. Sane notandum quod partes ipsae factae de eis, non avium aut canum, sed vulpium, quia et canes et aves solent perdere partes suas. Vulpes tam astute agunt, ut non solum suas non perdant, sed et alienas et fortiores se praesumant. Denique physiologus refert semper vulpem in insidiis esse lupo; ut ubi ejus senserit praedam occultam, rapiat ei. Ita et tu castitatis amator, non solum tuam castitatem serves; sed eos quos praedatus est, arte qua potes quasi astutus eripias, ut astutia tua, quasi vulpes, partes daemonum rapiat, castitas comedat, et ipsa consumat in his factis. Rex tuus Christus Filius Dei laetabitur in Patre et Spiritu sancto, et laudabitur omnis qui jurat in eo, non juramento ad satisfactionem hominis, sed jura quae in eo sunt conservando. Quo facto, obstruitur os loquentium iniqua. Non audebunt daemones loqui jam tuo cordi superflua, faciente auxilio Domini nostri Jesu Christi, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXIII. In finem psalmus David. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor, a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniguitatem. Quia exacuerunt linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt, firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt, Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae varvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

COMMENTARIUM. Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor, sive cum deprecor. Quam orationem? A timore, ait, inimici eripe animam meam, qui protexisti me a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. Tu, Domine, a timore inimici libera animam meam, ipsa enim suscepit in se Spiritum sanctum. Isti autem sagittis in amaro arcu paratis, in occulto consistunt agentes, ut sagittent in occulto immaculatum. Tamen si non consenserit homo, etiam si sagittaverint eum, non timebit, non abscedit, stat viriliter, ut recuperet sanitatem vulneratus. Ut illi autem affirmantes sibi verbum injustum, in quo disputant, ut abscondat laqueos. Et audi quid dicant: Invisibiles eis sumus, non videbunt nos. Et ideo scrutantur corda hominum iniquis ambagibus, sed per gratiam Dei deficiunt scrutantes scrutinio. Videntes se defecisse, et hominem accedere ad superiorem gradum justitiae, faciunt ei cor altum, ut per elationem cordis ejus, exsultet se Deus ab eo. Quantacun que igitur in te, o Psalmista, virtus contemnendi concrescit, tanto altitudo cordi suo decrescat. Insiste, quia omnis qui se exaltat humiliabitur (Matth. XXIII). Tunc sagittae parvulorum fiunt plagae eorum, dabitur potestas etiam parvis desideriis tuis, qui in Christo sunt. Parvulis, inquam, mox natis ex te desideriis spiritalibus dabitur virtus, ut sagittis suis plagas daemonibus faciant, et pro nihilo computantes eos, contra ipsos faciant linguas eorum, id est ea quae suggesserint, contra eos reverti faciat. Quia sicut si consenserimus, ipsos vulneramus. In hac regula omnis homo qui nos cognoverit agere, timebit Deum, et annuntiabit opera ejus, et facta ejus intelliget. Justus autem qui est, non tristabitur in adversis, sed laetabitur in Domino, et sperabit in eo, et erit laus omnibus rectis corde in Christo Domino nostro, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXIV. In finem psalmus David canticum Aggaei, Jeremiae et Ezechielis, de verbo peregrinationis, et de populo transmigrationis, cum inciperent proficisci. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniat. Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae, sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe. Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis, exitus matutini et vespere delectabis. Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Rivos ejus inebrians multiplica genimina ejus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento, clamabunt etenim, hymnum dicent.

COMMENTARIUM. In Hebraeo non habet nec Jeremiam, nec Aggaeum, nisi solum David. Sed Esdra habens charitatem eorum, voluit eos memorare, asserens istum psalmum David cecinisse eos in prophetationis suae initio: hoc est, extra terra aliena est, et non potest cantare hymnos in terra aliena. Sit ergo Sion anima nostra, ut deceat hymnum in ea dici. Decebit autem Sion eam esse, si reddiderit votum Jerusalem, si quod votum fecit Deo, se renuntiaturum diabolo et pompis ejus, impleverit, tunc exaudit Deus orationem ejus, cum omnis caro ad eum venerit. Non est enim nec tribus, nec gens, ex qua non genuflectetur Domino Jesu Christo. Praedicantibus enim apostolis, in omnem terram exivit sonus eorum (Philip. II). Et licet verba iniquorum, Pharisaeorum scilicet, praevaluerint super eos, et impie eos afflixerint: Sed impietatibus, inquit, quas patimur tu propitiaberis. Beatus est enim Dominus Jesus Christus, quem elegisti et assumpsisti, hic habitavit in tabernaculis tuis, quando replesti in bonis domus tuae, in qua sanctum templum tuum regnat non manufactum, sed verbo genitum, et vir ginali utero procreatum, cui dicimus: Exaudi nos, Deus salutaris noster, spem enim omni generi humano tu tribuisti, etiam his qui longe sunt, et his qui prope. Quando parasti montes in virtute tua, quibus dixisti: Praedicate Evangelium omni creaturae (Matth. XVI). Signa autem credentibus haec ostendetis: infirmos curabitis, caecos illuminabitis, mortuos suscitabitis. Ab his signis turbatae sunt gentes, et timent Deum omnes qui habitant fines terrae; ab his enim signis timor Dei super faciem terrae sumpsit exordium. Et in exitu matutini et vesperi delectabitur Deus, id est, in Oriente et Occidente in aedificationibus Ecclesiarum delectaberis, ex quo visitasti terram adventu tuo, et inebriasti eam sanguine tuo, quando flumen Jordanis repletum est aquis, vocibus scilicet prophetarum. Tunc parasti cibum, non qui periit, quia ita est praeparatio tua Rivos ejus inebriasti, ita ut cum esset hora diei tertia, illi ebrii putarentur. Tempore quo multiplicasti generationes ejus; cujus ejus? id est Jordanis, quod est baptismate. Ibi erant, quando rivos ejus inebriasti, Parthi, et Medi, et Elamitae, Cretes, Syri, Arabes, Romani, Cyrenaei. Et pene omnes gentes, ex quibus multiplicasti generationes ejus, quando quasi stillicidiis coelestibus coepit exoriri. Tunc inchoavit corona anni diem sanctum Paschae, et campi repleti sunt ubertate, omnia fertilitate congaudent, festivitate epulantur, ita ut fines deserti pinguescant, et exsultatione colles accingantur. Induentur enim arietes mansuetudine ovium, non ventilabunt cornubus, et convalles abundabunt frumento corporis Christi. Quod quando accipient, clamabunt arietes, et oves simul, hymnum dicentes Christo Filio Dei, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, in unitate Deitatis, et in Trinitate unitatis in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXV. In finem canticum psalmi Resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo. Venite et videte opera Dei. terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur in ipso. Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi ejus super gentes respiciunt, qui exasperant non exaltentur in semetipsis. Benedicite gentes Deum nostrum, et audilam facite vocem laudis ejus. Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. Venite et audite, et narrabo omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi, sub lingna mea. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Propterea exaudivit Deus et attendit voci deprecationis meae. Benedictus Deus qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

COMMENTARIUM. Judaeorum terra sola jubilabat Deo, sed quia nunc oculi ejus, id est, Dei super gentes per Christum attendunt, non jam sola Judaea jubilat Deo, sed omnis terra Deo psalmum dicit nomini ejus: et dat gloriam laudi ejus, et dicit Deo: Quia terribilia sunt opera tua in multitudine virtutis tuae, quibus te verum Deum Filium declarasti, quando mentiti sunt inimici tui, dicentes: Non est a Deo (Joan. VIII), te daemonia fugante, mortuos suscitante, leprosos mundante, paralyticos curante, mare pedibus ambulante, ventis imperante. In hac multitudine virtutis tuae mentiebantur tibi inimici tui, dicentes: Scimus quia a Deo es, et non accipis personas hominum (Joan. III). Plus autem in multitudine virtutis tuae tunc mentiti sunt, quando dixerunt te furatum a discipulis, cum jam resurrexisses, et omnis terra, in cujus corde fueras, adoraret te. Illi dicebant militibus: Mentimini, dicite eum furatum vobis dormientibus (Matth. XXVIII). Psalmus hic resurrectionem in titulo praenotat, nolite mentiri, si dormivistis, non vidistis qui rapuit corpus. Aut enim vidistis rapientes et non dormistis, aut dormistis, et non vidistis. Quid mentimini? Magis venite et videte opera Domini, ipse est enim iste qui convertit mare in aridam, ut transirent patres vestri per siccum per medium mare. Ipse est qui dividit fluvium ut transirent eum pedibus patres vestri. Magis laetamini in unum omnes, quia ipse est qui dominatur in virtute sua in aeternum. Et quia oculi ejus super gentes respiciunt, vos, Judaei, gaudete, quod promissum Patris vestri completur. Deus enim dixit Abrahae: In semine tuo haereditabo omnes gentes (Gen. XXII). Quid eis invidetis, et more solito Dominum ad iracundiam provocatis, ita ut dicat vobis: Quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur gentibus facientibus voluntatem ejus (Matth. XXI). Benedicite ergo, gentes, Deum nostrum, et obedite voci laudis ejus. Hoc Ecclesia in omnibus sequitur cum apostolis et martyribus. Posuit, inquit, animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos, quando probasti nos, Deus, et examinasti igne passionum, sicut examinatur argentum. Induxisti in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, et homines supra capita nostra. Tamen transivimus per ignem martyrii, et aquam baptismatis, et induxisti nos in refrigerium. Nam et in baptismo Spiritu sancto et igne censiti sumus, quando intravimus domum tuam in holocaustis, et reddidimus vota, quae locutum est os nostrum in tribulatione nostra. Holocausta medullata offeram tibi. Holocausta sine medulla offerat Deo, qui corde inanis, corpore videtur orare et psallere. Ego autem, inquit, medullata tibi offeram: Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV), offeram incensum arietum, viriliter repugnans zelo ovium tuarum, adversus omnem haereticum: offeram tibi boves cum praedico, hircos cum imperium libidinis subjugo, vel jugulo. Venite et audite quanta Deus fecit animae meae; ut animan meam eriperet, animam suam posuit; ut me a morte eriperet, mortem accepit. Si non credo te verum Deum, et iniquitatem negantis vides esse in corde meo, non me exaudias, Deus. Verum quia credo te esse, ideo exaudisti me. Benedico te qui non amovisti precem meam, nec misericordiam tuam a me, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXVI. In finem in hymnis psalm. cantici David. Deus misereatur nostri et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Ut cognoscamus in terra viam tuam, et in omnibus gentibus salutare tuum. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

COMMENTARIUM. In hymnis psalmus cantici est, quod canebant angeli, Gloria in excelsis (Matth. II), quando illuminando vultum suum super nos venit, et benedixit nos, ut cognosceremus in terra viam Dei, et in omnibus gentibus salutare ejus. Confiteantur hoc populi, quia venisti ut laetentur gentes, quia incipiunt tuo judicio agi in aequitate, et in terra corporis sui, a perversitate recto tenore auferri et dirigi. Confiteantur et hoc populi omnes, quia Maria ex terreno corpore, sed coelesti semine, dedit fructum suum, ut benedicat ipse fructus in Trinitate. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Ter Deus dictus, unus in Trinitate nominatus, quem metuunt omnes fines terrae, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXVII. In finem psalm. cantici David. Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Sicut defecit fumus deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Et justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. Exsultate in conspectu ejus, turbabuntur a facie ejus patris orphanorum et judicis viduarum, Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Deus cum egrederis in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto, terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Sinai, a facie Dei Israel. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti dilecti, et speciei domus dividere spolia. Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri. Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon; mons Dei mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis; ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Domino habitare in eo, etenim Dominus habitavit in finem. Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium, Dominus in eis in Sina in sancto. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. Benedictus Dominus die quotidie, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini Domini exitus mortis. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum. In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Principes Juda, duces eorum; principes Zabulon et principes Nephtalim. Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem tibi offerant reges munera. Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt, venient legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Psallite Deo qui ascendit super coelum coeli ad orientem. Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Mirabilia Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtulem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus.

COMMENTARIUM. Item psalmus cantici in quo exsurgit a mortuis, ut dissipentur inimici ejus, et fugiant qui crucifixerunt eum a facie ejus. Sicut defecit fumus contra altitudinem eundo, sic deficiant: et sicut fluit cera, ignem quidem sentiens, sed ad naturam suam rediens, sic pereant peccatores sine conspectu Dei. Isti vero, id est, apostoli exsurgente Domino epulentur et delectentur in laetitia, et quousque ascendat super occasum, iter faciant illi, et gaudeant in conspectu ejus. Super occasum ascendit, quia juxta occasum suum coepit mundus esse quando in coelos ascendit. Unde et apostolus Joannes dicit: Pueri, novissima hora est (I Joan. II). Turbati sunt a facie ejus Judaei, quando ostendit se patrem orphanorum et judicem viduarum. Deus in loco sancto suo. Ubicunque sanctitas est, locus Dei est, et ibi Deus est, et ipse facit unanimes in domo, in Ecclesia utique sua unam fidem integram exercere, ipse educet vinctos a diabolo in fortitudine sua. Et ipsos qui ad iram provocant, id est, qui magicis artibus serviunt, hi sunt qui habitant in sepulcris. Deus, egredere coram populo tuo, dum transieris ad desertum, terram mutasti, quando coeli stellam protulerunt, a facie Dei Israel. Tunc pluviam voluntariam segregasti, Deus, haereditati tuae, quando angeli cecinerunt: Pacem hominibus bonae voluntatis (Matth. II). Haereditas ejus in apostolis sumpsit exordium, in quibus infirmata est ipsa haereditas, sed ipse Dominus perfecit eam resurgendo a mortuis, ostendendo fissuras clavorum in manibus, vulneris signum in latere; et ita eam perfecit, ut non solum spiritales, sed et animales habitent in ea, quia paravit ea dulcedinem suam Deus, quando dedit verbum mulieribus Dominus, ut evangelizarent virtutem multam. Dominus ergo eis dedit verbum dicens: Ite, dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matth. XXVIII). Quis hoc dixit? Rex virtutum dilecti, id est, interior Christi et species domus, utique corporis speciosi forma prae filiis hominum, in qua dividit spolia, et captivavit synagogam, et thesauros ejus divisit in Ecclesia, alii dedit prophetiam, alii verbum, alii virtutem sanitatum: denique ultra synagoga non habet, nec prophetam, nec unctionem, nec sacrificium. Haec captivae synagogae sublata velut spolia sunt, divisa cum dormirent inter medios cleros Scribae et Pharisaei. Inter medios, inquam, cleros, id est, inter libros sanctos. Cleros enim libros hoc loco dictos, et Judaei dicunt et nostri plurimi tractatores. Ergo si inter libros divinos positi dormiatis, id est negligatis, et tenentes claves regni, nec vos intretis, nec alios ingredi permittatis. Qui vos pennae columbae deargentatae, id est, o vos pennae columbae deargentatae, id est, simulantes simplicitatem columbae, veluti pennae ejus vos ostendistis. Porro autem deargentatae pennae estis, non verum argentum, et spe ciem auri, non aurum verum ostenditis. Ergo si vos dormitis, ego dabo vigilantes coelestes reges, id est apostolos, super terram, ut in omnem terram exeat sonus eorum. Ita ut hi quos nigredo peccatorum obtinuit, ad praedicationem eorum nive dealbentur in Selmon. Selmon locus est in quo purificabantur proselyti, vel hi qui fatebantur gravioribus se pollutionibus inquinatos, κατ' ἀντίφρασιν, locum Selmon voluit dici omnem locum in quo hi qui nigrificaverunt peccatorum sordibus, dealbentur. Ergo cum discernit Dominus super terram apostolos suos, quicunque audierunt eos et crediderunt si super fenisecium fuerunt nigri, tanquam lana candida facti, quasi nix dealbati sunt in Selmon, in loco purificationis, ubi omnia peccata lavantur: ubi mons Dei est, mons pinguis, nullus alius nisi Christus Jesus, ipse pinguis, sudans oleo justitiae, oleo chrismatis, mons coagulatus est. Hic ipse mons pinguis in unitate Deitatis Trinitatem coagulatam gerens. Videte ne suscipiatis in Deitate alium aliunde. Nam qui haec faciunt, arguuntur, et dicitur eis: Utquid sic suscipitis montes uberes? id est, utquid facitis pluralem Deitatem? Coagulatum montem in unitate tenete, et Patrem ac Spiritum sanctum in uno Domino nostro Jesu Christo suspicite. Ipse est enim mons in quo placuit Deo habitare in eo, et in ipso Dominus habitavit in saecula saeculorum. Hujus currus decem millibus. Multiplex currus ejus in passione agitatus est, ubi sibi ipse plus sufficit, quam decem millia legiones angelorum, et millia laetantium quae fuerunt cum Moyse in Sina in sancto. Tunc ascendit in altum, id est, in crucem, cepit captivitatem, ipsam captivitatem ligni primi, ipsam cepit, et de peccato damnavit peccatum. De ligno, inquam, crucis lignum concupiscentiae cepit, et dona erogavit hominibus. Passus est etiam, qui non credebant, etiam his dona dedit in cruce positus, et non parva dona. Audi quam magna. Preces pro his fundebat, dicens: Pater remitte illis, quia ignorant (Luc. XXIII). Dedit ergo dona hominibus, id est, credentibus, et non solum credentibus, sed etiam his qui non credunt inhabitare Dominum, qui non credunt quia Deus erat in Christo mundum concilians sibi (II Cor. V). Benedictus Dominus Pater, benedictus Deus Filius, benedictus Dominus Spiritus sanctus, quia prosperum iter crucis suae fecit nobis Deus Salvator noster, qui ideo cruciari voluit, ut nos salvos faceret. Ideo mortis exitium suscepit, ut conquassaret capita inimicorum suorum, et liberaret peccatores de manibus daemonum, qui a vertice capilli perambulabant in delictis suis. Dixit Dominus: Ex Basan convertam. Basan rex fuit, qui pro peccato captivabat Israel. Ergo qui pro peccatis suis, a Basan capti sunt, per crucem meam ex Basan convertam. Verum quia in abyssis et in profundo est locus diaboli, etiam inde convertam, dicit interior Divinitas perfecta, profecto homini suo Jesu Christo. Convertam, inquit, etiam de profundo maris, donec intingatur pes tuus in sanguine passionis. Ibi lingua canum tuorum, canum utique latrantium: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII). Ergo haec lingua canum ex inimicis ab ipso diabolo excitata est. Post passionem autem visi sunt ingressus tui, Deus; probatum est, quia ingressus est in homine Deus, et est in sancto. De quo praevenerunt principes prophetae conjuncti psallentibus in medio juvencularum, quae exierant in occursum David, cantantes: Vicit David in decem millibus (I Reg. XVIII). Dejecto Goliath, ibi Christus in David erat victor in medio juvencularum tympanistriarum. Verum quia ibi fuit imago, hic veritas comprobatur. Nolite haec in synagogis canere, sed in Ecclesiis sanctorum; ibi benedicite Dominum, non aliunde venientem, non advenam, non novum, sed ipsum qui semper est, Dominum de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentior in pavore. Ubi? Ibi in Ecclesiis sine dubio. Ibi Benjamin ille, qui dicit: Ego Israelita sum ex tribu Benjamin (Rom. XI). Quare adolescentior? Quia novissimus natus est patri suo. Inter illos undecim coepit esse duodecimus, sed in convivio duplices partes accepit, ita ut amplius illis omnibus laborans, obtineret hunc ipsum laborem non sibi, sed gratiae Dei patris sui imputans. Ibi ergo Benjamin adolescentior, in pavore, id est, in excessu mentis. Ruit enim subito, et expavit; ruit in terra, et surrexit in coelo; ruit persecutor, et surrexit apostolus; ruit Saulus, et surrexit Paulus. Ubi tamen, ubi Benjamin? ubi si interrogas: ibi, inquit, ubi principes Juda, ubi principes Zabulon, ubi principes Nephtalim, ubi mandavit Deus virtutem suam, ubi confirmavit quod operatus est in nobis, ubi est templum in triduo suscitatum, quod est in Jerusalem, ubi offerunt reges munera, ubi increpantur ferae silvae. Haeretici sunt qui quasi ferae in silva legis latebram fovent, ut ex occulto laedant consilium taurorum inter vaccas populorum. Laedere enim student sacerdotum consilia, qui hoc loco tauri nominantur apti altario inter vaccas, id est, inter plebes surdas et ignaras agentes. Quare autem increpari a Deo postulantur? Ut insipientia eorum nota fiat omnibus, ne forte cum hi non increpantur, excludant eos qui non sunt deargentati, sed probati sunt argento. Dissipa eos, Domine, qui bella volunt. Venient legati ex Aegypto, Pharaone demerso, mitte duces tuos ad Aegyptum, fungantur legatione ex Aegypto; ipsam etiam interiorem partem Aegypti, Aethiopiam praeveniat manus tua, ut regna terrae canant tibi, qui ascendisti in coelos coelorum ad Orientem, quando dedisti vocem tuam vocem virtutis, ut in tuo nomine apostoli super omnes infirmantes, et super daemones, et super ipsam mortem virtutem imperandi susciperent; ut, facientes haec signa, dicerent gentibus: Date honorem Deo, super Israel magnum nomen ejus, et per eum qui videt Deum in Christo, cujus virtus in nubibus, in apostolis scilicet, quos mittens ad gentes, monuit ne pluerent in Judaeum, ut compleret quod diceret: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam pluviam (Isai. V). Non enim jam in incredulis mirabilis vult esse, sicut semper fuit in incredulis mirabilis, sed nunc mirabilis in sanctis, quibus credentibus dat virtutem, et per ipsos dat fortitudinem plebi suae benedictus Deus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXVIII. In finem pro his qui commutabuntur, psalmus David. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste, quae non rapui tunc exsolvebam. Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Non erubescant in me qui exspectant te, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. Ego vero orationem meam ad te, Domine, tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice me. Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. Intende animae meae, et libera eam, propter inimicos meos eripe me. Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium exspectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Effunde super eos iram tuam, et furor irae comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt me, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam suam. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra. Quoniam exaudivit pauperes Dominus, vinctos suos non despexit. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia reptilia in eis. Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam. Et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

COMMENTARIUM. In Domino nostro Jesu Christo duas substantias Dei et hominis confitemur, et virtutes Deo tradimus, infirmitates homini applicantes, cujus vocem in isto psalmo ab initio usque ad finem prophetatam advertimus. Consuetudo habet humani sermonis, ut gravem calumniam patientem, gravi dicamus tempestati accumbere, hoc ordine aquas usque ad animam suam pervenisse significat. Dicendo autem in limo profundi se infixum, fabricam primi hominis sonat, in qua fixum cruci tempestas seditiosi populi mersit eum in mortem. Rogat nunc pro discipulis ut non erubescant in eo, qui exspectant resurrectionem ejus, neque confundantur qui requirunt te in me, Deus Israel. Quoniam propter te, inquit, portavi improperium, dum facio voluntatem tuam, illos offendi; operuit reverentia faciem meam palmis attractatam, exterus factus sum fratribus meis, omnes me derelicto fugerunt. Hoc ideo passus sum, quia zelatus sum domum tuam, quia ejeci de templo tuo negotiationes, operui jejunio animam meam, quadraginta diebus totidemque noctibus nihil accipiens, indutus sum sacco, forma servi. Indutus sum rex coelorum, et factus sum illis in parabolam, hinc inde verborum insultationibus subjacens. Adversum me exercebantur sacerdotes, ipsi in portis eliguntur sedere, sicut Jeremias dicit, oderunt arguentem. In portis ergo hi accipiunt pontificium judicandi et corripiendi, quasi qui claves civitatis teneant in portis sedere memorantur, et in me psallebant ebrii. Ego vero orationem fundens agebam, ut eriperes me de luto mortis, ne ibi adhaererem, ut non urgeret super me puteus os suum. Puteus pro diabolo hoc loco positus est. Puteus a potando dicitur, ipse potavit primos homines, et per populum oris sui aperuit super eos os in morte. Unde sancti in passione evadentes dicunt: Nisi Dominus fuisset in nobis, forsitan vivos deglutissent nos (Psal. CXXIII). Qui? ministri utique ejusdem inimici. Sustinui, inquit, qui simul contristaretur, et non fuit. Non enim poterat simul pati Divinitas; sicut sol, si in ligno sit quando conciditur, simul concidi non potest, ita Divinitas simul fuit passioni, et simul non patiebatur tristitiam. Quaesivi consolantem, et non inveni; tot millia saturati, tot millia salvati, infiniti edocti, et nec unus inventus est mihi consolator tempore quo dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Propter hoc facta est mensa eorum coram ipsis in laqueum. Mensam hic synagogam canit, ad quam, quasi refecturi spiritaliter euntes, laqueum aeternae mortis incurrunt. Obscuratos habentes oculos ne videant lumen Ecclesiae, dorsum suum parietibus vanis incurvant. Et ideo apponitur iniquitas super iniquitatem ipsorum, quia et ipsi geminant iniquitates suas. Occiderunt Christum, sanctos persecuti sunt, Ecclesiam negant, voces prophetarum evacuant. Et ideo delentur de libro viventium, et cum justis non scribuntur. Non habent enim partem cum Abraham, neque cum omnibus sanctis veteris Testamenti, quia contempserunt pauperem in aspectu, illum de quo omnes patres eorum concionati sunt. Pauper, inquit, ego et dolens. Pauper ut nos divites faceret, dolens ut nos a doloribus aeternis eriperet. Factus est hostia Deo pro nobis, pacificans in sanguine suo, sive qui in terris sunt, sive qui in coelis (Coloss. I). Et placuit in sacrificio crucis, quasi vitulus novellus cornua producens duorum Testamentorum, et ungulas quatuor Evangeliorum, quod videntes pauperes laetantur. Pauperes apostoli, non habentes duas tunicas, non peram, non pecuniam in zonis suis. Unde et Petrus mendicanti infirmo: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo hoc do tibi. In nomine Jesu, surge et ambula (Act. III). In his operibus magnificatus est Dominus Jesus Christus in laude; quod videntes pauperes, gratulantur, quia sic exaudit pauperes Dominus, vinctos suos non spernit. Laudant eum coeli, quia ascendit; et terra, quia resurrexit; et mare, quia pedibus illud ambulavit; et Sion, quia aedificavit eam non habentem maculam, neque rugam; et civitates Judae, animae apostolorum, quae inhabitantur a Christo, et haereditatem primam acquisivit eas. Semen etiam servorum Christi possidebunt eas, qui non possident terrenas vanitates. Apostolorum utique doctrinas possident, et qui diligunt nomen Domini inhabitabant in ea, id est, in fide, in doctrina, in Ecclesia. In qua regnat Dominus noster Jesus Christus cum Patre et Spiritu sancto, nunc et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXIX. In finem psalmus David, in rememoratione quod salvum fecit eum Dominus. Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne moreris.

COMMENTARIUM. In rememoratione, inquit David, eo quod salvum me fecit Dominus; ibi dixit salvum me fac, Domine, hic gratias agit salvatus. Quid tamen oravit? Ad adjuvandum me festina; festinanter suscita me a mortuis, ut erubescant statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exsultent hi qui sperant in te, et qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Liquet apostolos et quaesisse et dilexisse; ego vero, ait, mendicus et pauper sum. Exinanivi enim meipsum factus obediens usque ad mortem (Philip. II). Deus, adjuva me, non enim fragilitas humana resurgit, nisi potentia fuerit divina relevata. Adjutor ergo et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris, Deus qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXX. Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in justitia tua libera me et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea. In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae, tu es protector meus. In te cantatio mea semper, tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Ne projicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum. Dicentes, Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. Deus, ne elongeris a me, Deus meus in auxilium meum respice. Confundantur et deficiant detrahentes animae meae, operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, introibo potentias Domini. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est. Potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Multiplicasti magnificentiam tuam, et conversus consolatus es me. Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara sanctus Israel. Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.

COMMENTARIUM. Psalmus, inquit, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Videndum est cum quibus canit David. Cum filiis Jonadab, de quibus Jeremias dicit patria constitutione vinum non bibere, et vocem Domini increpantis memorat qua dictum est: Filii Jonadab custodiunt praecepta patris sui, et non bibent vinum (Jerem. XXXV). Non ergo putemus filios Jonadab cum David cecinisse psalterium, sed sobrietatis viros participes fuisse, et in psallendo Deo. Non enim canebatur ad libitum, sed ad gemitum, ubi captivi primi simul lacrymas funderent, dicentes: Deus meus, eripe me de manu contra leges agentis et iniqui. In te confirmatus sum ex utero. Ex utero utique virginali. Nos dicimus in Deo confirmatum Christum, qui tanquam prodigium factus est multis incredulis, credentibus autem exstitit adjutor et fortis. Repletum est os ejus non in cibo, non ebrietate, sed laude, et non est protectus in tempore passionis cum deficeret virtus ejus. Non est penitus derelictus tempore quo dicebant inimici: Deus dereliquit eum. Tunc Deus non discessit ab eo; quo resurgente, erubuerunt, et confusi sunt insultantes aversi retro, et confusi volentes animam ejus, nullam cognoscens aliam negotiationem, nisi hanc, ut intraret in potentias Domini. Nunc exterior interiori dicit: Quae fecisti magnalia Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus ecce vivificasti me, et de abysso terrae iterum reduxisti me. Dicendo iterum quaestionem fecit. Semel enim passus, semel mortuus, semel sepultus, semel de abysso terrae reductus, quid est hoc iterum? Iterum dicendo exclusit nova. Ita nos poenitentiae recuperationem negantes, et praedas leonum in eorum faucibus relinquentes, noster hic pastor non relinquet praedam; non videt lupum et fugit, sed viventes de ore leonum oves eripiens, iterum suis gregibus praesentat incolumes, hoc est, iterum qui in ipso sepulti sumus per baptismum, et Christum induti morimur, quando nos morti tradimus consentiendo inimicis nostris, qui nos sic terrenis voluptatibus implicant, ut videamur in abysso terrae demersi. Sed quia non patitur in nobis perire quod contulit, jam per baptismum semel a mortuis suscitatos ad vitam aeternam, ab aeterna vita per diaboli exclusos astutiam, in eo iterum Christus de abysso terrae reducit, in quo multiplicans justitiam suam, id est, excommunicans eum, et a pacis osculo projiciens, conversus iterum consolatur, reddens ei communionem quam abstulerat, osculum quod negabat. Et ego, inquit, confitebor, quia confessio est quae liberat poenitentem. Confitetur ergo in oratione sua Domino Deo suo peccata sua. Dei autem veritatem in vasis psalmi. Quae sunt vasa psalmi? In vasis psalmi veritatem Dei nuntiant, qui intus intra vasculum corporis sui veritatem rectae fidei habent inclusam. Namque si incorporaliter quispiam poenitentiae suae afflictiones ostendat, a peccato abstineat, in jejunio, cinere, cilicioque permaneat: nisi in vasis psalmi veritatem teneat, omnia quae laboraverit evanescunt. Facilius per veritatem fidei sine sua ad indulgentiam veniet, quam per afflictionem suam sine veritate attinget. Age ergo in confessione tua correptionem etiam sine cilicio, et in psalmi vasculo veritatem include. Psalmus enim quem canis ad Deum non pervenit nisi intus in vasculo suo ubi psalmum includit memoria, in vase, inquam, ipso veritas Dei simul fuerit commorata. Tunc psallis in cithara Sancto Israel, tunc gaudent labia tua, dum cantas Domino, et anima tua quam redemit, quam iterum de abysso revocans liberavit, et confundit aeterna confusione qui quaerebat eam. Solus enim creator ejus possidet eam, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXI. Psalmus David in Salomonem. Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. Et permanebit cum sole et ante lunam, in generatione et generationem. Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Quia liberavit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo. Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate, sicut fenum terrae. Sit nomen ejus benedictum in saecula, ante solem permaneat nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, replebitur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat.

COMMENTARIUM. Qui prophetiam in psalmis credunt, tenent illam regulam quam cecinit Zacharias dicens de Deo, quod ipse locutus sit per os prophetarum, liberaturum se nos ab inimicis nostris. Quod autem in capite hujus psalmi legis, Dominum nostrum Jesum Christum explanatorem invenies. Dicit enim in Evangeliis: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium Filio dedit (Joan. V). Quod ergo per os sanctorum promisit in Filio suo, rex verum implevit, cujus tunc imaginem Salomon gerens, sapientis nomen accepit, habens in se scintillam sapientiae. Hic autem ipsa Sapientia veniens dedit pacem montibus, id est, apostolis, et collibus justitiam, id est, plebibus; judicavit cum justitia pauperes, contemnens personas divitum. Humiliavit calumniatorem, id est, populum Judaicum. Permanet cum sole, immo super solem, quia ad dexteram Patris permanet sedens, et ante lunam in saecula. Lunam hoc loco non pro causa lunae, sed pro aeternitate memoravit Domini Jesu Christi. Et descendit sicut pluvia in vellus, id est, in velleribus lanae, sicut Gedeon signum victoriae in velleribus lanae percepit. Nam et Verbum suum Pater sic jussit sicut pluviam exspectari: Exspectetur, ait, sicut pluvia Verbum meum. Ergo quem in Deuteronomio jussit exspectari sicut pluviam, in Evangeliis praesentavit sicut pluviam. Non utique ex inferioribus semine humano erumpente primogenitum, sed Verbo Patris coelorum altitudine quasi pluviam venientem exortum. Exortum, inquam, in tenebris mundi lumen rectis corde. Orta est in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Pacem meam do vobis (Joan. XIV), non talem qualem hic mundus habet, sed pacem meam illam qualem habent coeli, in qua dominatur Christus a mari usque ad mare, hoc est, super omnem terram aquis maris et fluminum circumdatam. Coram illo procident Aethiopes. Aethiopes nigredinis circumdati perfidia, non in corio carnis, sed in sensibus animae. Propter hoc procident ante eum, et terram inimici ejus lingent, ut indulgentiam ab eo consequi mereantur. Reges autem Tharsis et insulae munera offerunt, id est, qui regnant in corpore suo securi et munera offerunt; reges Arabum et Saba dona adducunt, qui dominantur moribus barbaris. Hi dona adducunt animas suas, ut ipsas ei tradant ad adorandum eum cum regibus terrae, qui terrenis voluptatibus dominantur. Omnes autem gentes servient ei, quia liberat pauperem a potente. Vide causam; ideo, ait, omnes gentes servient ei, quia liberat pauperem, sensum eorum a potente et astuto diabolo, qui eos suasit opera manuum suarum timere et colere. Ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum. Ampliabantur usurae animabus eorum, quia quod debebatur Deo, idolis tradebatur (et illis accipientibus, si tamen vel dici potest illis accipientibus, qui nihil nec accipiunt, nec recusant); daemoniis ergo accipientibus quod soli Deo debebatur, istis et debitum concrevit et fenus. Videns pius, cui Pater judicium suum tradidit in reddendo eos satis esse mendicos, hoc judicavit: Invicem, inquit, vos homines remittite vobis debita, ut vobis remittit Pater vester qui est in coelis. Et adjecit: Si non remiseritis, nec vobis remittet. O liberantem ex usuris et iniquitate animas, vere praeclarum nomen tuum nobis, qui vivis in saecula saeculorum, vivis et dabitur tibi aurum Arabiae. Aurum enim terrae illius est magnum; aurum accipis probatum, fulgidum in apostolis, in martyribus, in confessoribus, in virginibus. Aurum accipis, non tibi potest fieri impostura. Erit firmamentum tuum in terra corporum nostrorum, non in convalle fletus, sed in summis montibus superextolletur fructus tuus, et supergredietur altitudinem etiam Libani montis, et floriet ( sic ) in altitudinibus apostolorum. Quid floriet audiamus: Sicut fenum, inquit, ergo in illa altitudine laudata. floriet fenum. Floriet in Ecclesia usque hodie, ut pascantur jumenta, nihil cum populo de sectionibus agitur. Ibi ergo producitur fenum jumentis. Perfectorum enim est solidior cibus, quia ergo fenum florent montes, nemo fugiat Ecclesiam, veniant omnes, ut benedicatur ibi Deus Israel, qui facit mirabilia solus, et sit ibi nomen majestatis ejus benedictum in saecula, ut repleatur majestate ejus omnis terra: fiat, fiat, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXII. Defecerunt hymni David filii Jesse. Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi, Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Existimabam ut cognoscerem, hoc labor est ante me. Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Verumtamen propter dolos posuisti eis, dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi in coelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Quia ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

COMMENTARIUM. Cum Deus omnibus bonus sit, et nulli sit malus, quid sic voluit dicere: His bonus, qui recto sunt corde? Haec dictio humanis sensibus applicanda est his qui vituperant judicia Dei, dicentes: Ille perfidus, ille iniquus, sordidus, truculentus, insanus est. Ille autem innocens, castus, humilis, insania fatigatur, infirmitate concutitur, et his similia. Haec rectis corde virtutum semina comprobantur. In quibus probata fides segetem suam in aeternae vitae amoenitate suscipiat, et in saeculo quasi in hieme glaciali positi primae anastasis, quasi primi verbi [ Forte veris] flores exspectent. Laetantes itaque in pace sua peccatores; quod cum hominibus non flagellantur teneat superbia, fiant crassi, prodeat ex adipe eorum iniquitas, ponant in coelo os suum, et loquantur iniquitatem in excelso, dicant non esse scientiam in Deo, qui tamen sunt audiamus: Hi sunt, inquit, peccatores, et abundantes, qui in saeculo obtinuerunt divitias, mei autem pene moti sunt pedes, et a recto itinere pene effusi sunt gressus mei, quia dixi in corde meo: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. At ubi consideravi omnia temporalia esse quae peccantibus ministrantur, et subito eos deficere et perire propter iniquitatem suam, et istam vitam eos quasi somnium transire. Et quia Deus in civitate sua Jerusalem quam praeparat sanctis, imaginem eorum ad nihilum rediget, tunc inflammatum est in amore Dei cor meum, et renes mei resoluti sunt, id est, ad castitatis libertatem a mali exempli vinculo resoluti. Ideo enim ad nihilum redactus sum, haec cogitans, quia nescivi non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Posteaquam didici, etiam jumentum aestimatus, et pecus ad occisionem positus, tamen permansi semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam, in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Haec in Domino Jesu Christo completa sunt. Ipse tenuit generi humano dexteram jam mortuo, jam fetenti, duxit a voluntate diaboli ad voluntatem suam, et assumpsit in gloriam, qui audenter diceret: Quid mihi restat in coelo? Hoc est in terra positus ita coelestem vitam exercui, ut dum in coelo ascendero, nihil mihi supersit quod in terra positus non impleverim; nihil enim praeter te volui super terram, etiam si defecit cor meum, et caro mea in passiones, et pars mea, quia Deus est, non defecit, sed manet in saecula. Non enim pereunt, nisi hi qui longe se faciunt a Deo conservatore suo: et ipse non perdet, nisi illos qui fornicantur ab illo: id est, quorum anima alterum ducit Deum, aut a veritatis conjugio se falsitate commiscet. Unusquisque autem nostrum his probatis dicat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, et ponere in Domino spem meam, ut annuntiem omnes laudationes Dei in portis filiae Sion. Eilia Sion anima credens Christo, quae in finem psalmi inveniet laudes, quas sibi in titulo defecisse testatur. Defecerunt ei laudes, quia zelata est in peccantibus, quas inveniet in finem, si adhaeserit Domino, et in ipso suam spem ex integro collocarit, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXIII. In finem intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion in quo habitasti in eo. Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto. Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae, posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum, in securi et ascia dejecerunt eam. Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul, Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius. Usquequo, Deus, improperabit inimicus, irritat adversarius nomen tuum in finem. Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae. Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. Tu confregisti capita draconum, dedisti eum escam populis Aethiopum. Tu dirupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Etham. Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es auroram et solem. Tu fecisti omnes terminos terrae, aestatem et ver tu plasmasti ea. Memor esto hujus, inimicus improperabit Domino, et populus insipiens incitabit nomen tuum. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum. Ne avertatur humilis factus confusus, pauper et inops laudabunt nomen tuum. Exsurge, Deus, judica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum eorum quae ab insipiente sunt tota die. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum, superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

COMMENTARIUM. Iratus est Dominus super Israel, cum esset arca Dei in Silo, cum Ophni et Phinees filii Heli in sacrificiis suis et fornicationibus nec increpati corrigerentur. Tradita est etiam arca testamenti adversariis, et gloriati sunt qui oderunt eum in medio atrii ejus. Quasi in silva lignorum exciderunt januas munitionum. Incenderunt igni ubicunque invenerunt sanctuarium, id est, locum orationis eorum exstructum. Et quiescere fecerunt festos dies Domini in terra, dicentes: Jam in Israel non est propheta, utique audientes Heli mortuum et duos filios ejus, qui summam sacerdotii tenebant occisos in praelio. Samuel adhuc erat infantulus, cujus nec opinio coeperat. Et ideo videbatur improperare inimicus populus gentium et insultare, in quo rogat ne animas pauperum suorum obliviscatur Dominus in sempiternum, ut exsurgat et judicet causam suam, quia superbia eorum qui odiebant eum, ascendebat nimis. Hactenus historicus sermo ceperit finem. Est enim et in vobis arca testamenti Domini, quam quotidie hostes conantur eripere, id est, animi constantiam, quae pro defensione virtutum contra vitia bella committit. Si ergo hujus arcae sacerdotes, id est, corpus et anima mea ex consensu coluerunt, requiescit super eam Dominus, et non audebunt daemonia, nec bellum in cute consistere. At ubi haec per negligentiam sacerdotum cesserit, capitur ab adversariis, et malignatur inimicus in sancto, et gloriantur qui oderunt Dominum in eo. Post haec cum lacrymis orandus est Dominus, ut animas pauperum non obliviscatur. Dominus in sempiternum, non avertatur in perpetuo, humilis factus, confusus, ut non in aeternum tradatur bestiis anima quae confitetur ei: ut memor sit creaturae suae, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domus iniquitatum. Exsurgat ergo Dominus et judicet causam suam, quoniam per occasionem peccatorum meorum inimicus improperat Domino: Memor, inquit, esto, Domine, improperiorum tuorum, quae ab insipientibus fiunt tota die, ut non obliviscaris voces quaerentium te per poenitentiam, et contemnentium te superbia ascendat ad te, ut illis superbientibus reddas, et nobis confitentibus parcas, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXIV. In finem ne disperdas vel corrumpas, psalmus cantici Asaph. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua, cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. Dixi iniquis, Nolite inique agere, et delinquentibus nolite exaltare cornu. Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est. Hunc humiliat et hunc exaltat, quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen faex ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terrae. Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Jacob. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exsultabunt cornua justi.

COMMENTARIUM. Aliquanta in septuagesimo tertio idcirco praetermisimus psalmo, quia in septuagesimo quarto ea credimus melius declaranda. Confitebimur, inquit, tibi, Deus. Si peccata confitemur, non ut sciat quae ignorat, ideo confitemur, sed ut ea quae optime novit indulgeat. Quia confitemur eum et nomen ejus invocamus. Confessio enim poenitentis ad indulgentiam non attendit, si rectae fidei invocatio nominis Dei non fuerit subsecuta, in qua confessione narrantur omnia mirabilia ejus, quae sancti symboli textus ostendit. Verum quia (ut dixi) in antecessione hujus psalmi aliquanta transivi, quae sunt in isto reddenda haec sunt: ut narres contra Manichaeum omnia mirabilia ejus, et non dicas adversis et contrariis mundum agi, et alium lucis dominum, alium tenebrarum, alium noctis, alium diei, sed unum eumdemque Dominum confitentes, narremus omnia mirabilia ejus, dicentes: Tuus est dies et tua est nox, tu fecisti solem et lunam, aestatem et ver tu fecisti. Confirmasti in virtute tua mare, tu confregisti capita draconum in aquis, id est, capita daemonum in baptismate. Quod autem aquis dixit, voluit ostendere unum baptisma in aquis posse omnibus celebrari, fluminum, maris, fontium, torrentium, stagnorum, ibi capita daemonum confringuntur, id est, in omnibus aquis. Caput autem draconis magni in poenitentia confringet Dominus, et dat eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes a plaga meridiana nigri sunt. Hi ergo qui daemoniorum meridianorum ruinam patiuntur, nigri fiunt apud Deum, et pro ipsa nigredinis perfidia Aethiopes appellantur. Hi itaque cum baptizarentur, quia in aquis confracta sunt capita daemonum, venenum omne in aquis fluentibus evanuit. Et illos jam mundos, cum ab omni veneno defaecatos exhibuit, nunc in sicco positis, draco magnus ipse princeps draconum advenit, quem suis cibantes nefariis factis veneno ejus iterum nigrarunt. Verum quia poenitentibus auxilium divinae pietatis occurrit, confringitur et hujus caput draconis in sicco. Aqua ibi sola lacrymarum est. Et quia non sunt fluvii circa eum salientes, quae tantum nefas veneni abluant, datur eis in cibo, et dicitur eis: Quando draconum capita in aquis vobis confracta sunt, gustastis et vidistis quam suavis est Dominus. Modo quia Dominum reliquistis, gustate et videte quam amarus est diabolus. Ibi gustastis mel et lac, hic gustate cinerem pro pane, et lacrymas vestras in poculis miscete. Ibi vestes candidas et mundas, hic sacceas sordidas. Ibi habuistis gaudium, hic mugitum gemitumque inter suspiria excrepate. Sicque Aethiopes esse cessabitis, et pristinus vobis candor splendorque reddetur. Ibi enim vobis rumpent iterum fontes et torrentes, ubi siccati fuerunt fluvii Aethan. Aethan fluvii in deserto Sina inventi sunt. Ex quibus qui gustasset, non sicut de myrrha [ Al. mora] amaritudine replebatur, sed statim tumore correptus, mortis periculo subjacebat. Quando ergo, quando convertit solidam petram in stagna aquae, et rupem in fontes aquarum (Ps. CXIII), isti Aethan fluvii Dei nutu siccarunt. Quod factum ad hoc ducit, quia poenitentibus Aethan fluvii exsiccantur. Et ex desperato lapide atque durissima petra in deserto, et in squalentibus locis posita fontes pariter erumpunt atque torrentes. Haec fecit Rex noster, Deus ante saecula qui est ipse. Haec fecit Rex qui operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII), in Domino nostro Jesu Christo, qui dixit iniquis: Nolite iniqua agere, et nolite delinquentibus exaltare cornu, nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversum Deum iniquitatem. Si quis autem vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere, quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, sed sicut fulgur ita veniet, quoniam Deus judex est. Non sic venit quomodo homo venit, sed quomodo Deus judex ut superbum humiliet sicut promisit, et exaltet humilem ferens calicem in manu vini meri plenum mixto, ex quo inclinat ex hoc in hoc. Vinum duas species habet, unam unde infirmos sanat, aliam unde sanos debilitet. Ex uno eodemque vino justis propinatur ad salutem, peccatoribus ad interitum irrogatur. Sicut ignis justis, faex tamen calicis non exinanitur, ut bibant non pauci, sed omnes peccatores terrae: quod uno eodemque poculo aliis salus, aliis interitus veniat, etiam hodie qui indigne gustantes hauserunt: inde isti, ut ait Apostolus, sibi judicium sumunt. Nos autem haec scientes, si volumus gaudere in saecula saeculorum, ita cantemus Deo Jacob, ut omnia peccatorum cornua confringamus, id est, vitiorum ventilationes contemnendo frangamus, et virtutum cornua exaltemus in Domino nostro Jesu Christo, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXV. In finem in carminibus, canticum ad Assyrios psalmus Asaph. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium et bellum Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es, et quis resistet tibi, ex tunc ira tua. De coelo auditum fecisti judicium, terra tremuit et quievit. Cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili, et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud omnes reges terrae.

COMMENTARIUM. Canticum contra Assyrium, id est, contra diabolum inchoamus. Contra eum enim notus factus est in Judaea Deus, in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V). In Israel magnum nomen ejus. Israel homo Judaeus. Deum ergo qui vidit hominem et credidit Deum, in ipso primum factum est nomen ejus. Ita ut diceret ei: Tu es Petrus, et supra hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Et quia portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Ibi confregit cornua arcuum, et scutum, et gladium, et bellum, fecitque in pace locum ejus, et habitationem ejus in Sion, et illuminavit ei a montibus aeternis, a prophetis qui fuerunt ab initio. Contra quam turbantur usque hodie omnes insipientes corde. Et qui moriuntur in peccatis suis dormientes somnum mortis suum, id est, somnum suae dormientes. Nihil invenerunt in manibus suis ibi omnes viri divitiarum. Hic enim nascentes quae invenerunt, hic morientes relinquunt. Non solum divites dormiunt, sed et fortes qui ascenderunt equos. Deus enim terribilis est, et nemo potest resistere ei. Tunc in ira sua, cum enim coeperit judicium de coelo jaculari, terra tremet et quiescet, cum exsurgere coeperit in judicio Deus, in quo non salvabit alios, nisi omnes mansuetos terrae. Ibi cogitatio hominis confitebitur ei, et reliquiae cogitationum diem festum agent Deo. Sic erunt omnes dies justorum, quomodo nobis semel in anno sanctus dies est Paschae. Omnes ergo sancti dies festos agent Deo; et vos, inquit, si vultis gaudere cum sanctis, vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus offeretis munera, memores debent esse quid voverint, aut cui voverint. Nam in baptismatis consecratione voverunt seipsos tradere, et omnibus operibus diaboli renuntiare. Hoc reddite Domino Deo vestro, ante oculos hoc habentes, quia etiam principum auferet spiritus, cum a voto discedunt. Et est terribilis etiam regibus terrae. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVI. In finem pro Idithun, psalmus Asaph. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei, turbatus sum et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Nunquid in aeternum projiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc. Aut in finem misericordiam suam abscidet, a generatione in generationem. Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas. Et dixi: Nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi. Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. Deus, in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster, tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam, redemisti in brachio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph. Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt, et turbatae sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum; vocem viderunt nubes. Etenim sagittae tuae transierunt, vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est et contremuit terra. In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

COMMENTARIUM. In isto psalmo promittit se propheta omnia mirabilia Dei ab initio memoraturum, et causam hujus commemorationis exponit. Ac memorans praeterita bona, de malis praesentibus querelatur: Clamavi, inquit, ad Dominum in die tribulationis. Et expandi manus meas coram eo in noctibus, et non sum deceptus. Modo autem tantas moras facit in subveniendo Dominus, ut dicam: Nunquid in aeternum obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordiam suam? Et dixi, Modo coepit mutatio dexterae Excelsi. Et ut ostendam, inquit, quia modo coepit, memor ero ab initio mirabilium ejus, in quibus liberavit populum suum. Quis enim tam magnus Deus quam Deus noster, quem viderunt aquae maris et timuerunt. Turbatae sunt abyssi, dantes viam siccam pedibus filiorum Israel et Joseph. Post haec vocem dederunt nubes: In columna enim nubis vox erat, quando sagittae Dei in Aegyptios transierunt. Vox tonitrui ejus in rota. Moyses rotae comparatur. Rota licet in terra volvatur, tamen dum steterit, magna pars ejus aliena est a terra, et parva pars ejus in terra consistit. Vox ergo Dei in rota est, qui parvis rebus terrenis contentus, totum quod sursum est quaerit, pergit ubi Christus est. Illuxerunt coruscationes ejus orbi terrae, quando in mari viam fecit. Et semitam in aquis multis, quando deduxit velut oves populum suum, in manu Moysi et Aaron. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVII. Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri annuntiaverunt nobis. Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera. Narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exsurgent, et narrabunt filiis suis. Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. Interrupit mare et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Interrupit petram in eremo, adaquavit eos, velut in abysso multa. Et eduxit aquam de petra, et eduxit tanquam flumina aquas. Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram concitaverunt Excelsum in inaquoso. Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Et male locuti sunt de Deo, dixerunt, Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Nunquid et panem poterit dare, parare mensam populo suo? Ideo audivit Dominus et distulit, et ignis accensus est Jacob, et ira ascendit in Israel. Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem angelorum manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia. Transtulit austrum de coelo, et induxit in virtute sua africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit. In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Cum occideret eos quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Et rememorati sunt, quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. Et recordatus est, quia caro sunt: spiritus vadens et non rediens. Quotiens exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso. Et conversi sunt et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis. Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent. Misit in eos coenomyiam et comedit eos; et ranam, et disperdidit eos. Et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae. Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessiones eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae irae suae, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus. Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum. In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. Audivit Deus et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel. Et replevit tabernaculum Silo, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephrem non elegit. Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula. Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fetantes accepit eum. Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

COMMENTARIUM. Quod promisit Deo in septuagesimo sexto, hoc in septuagesimo septimo hominibus tradit. Ibi dixit Deo: Memor ero ab initio mirabilium tuorum. Hic dicit populo: Loquar propositiones ab initio, virtutes et mirabilia ejus quae fecit, ut cognoscat generatio altera, ut filii nascentes exsurgant. Ipsi narrent filiis suis, ut non confidant in mundi lucris, non in terrenis cupiditatibus saeculi, sed in Deo solo ponant spem suam, et non obliviscantur opera Dei sui, et mandata ejus exquirant. Ut non fiant sicut patres eorum, genus pravum et peramarum. Sane genus cum dicit, ante considera. Non enim creaturam in damnabilibus Deus, sed voluntatem condemnat. Videns ergo quia genus vituperando quaestionem fecerat, eruens hunc sermonem a Creatoris injuria, exposuit non esse generis vitium, sed voluntatis. Prosecutus enim ait, Genus, inquit, quod non direxerit cor suum. Et quasi interrogatus esset, quomodo non direxerint cor suum, respondit: Quia non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Dicendo nolierunt exclusit culpam a genere, et crimen voluntatis ostendit, per quam obliti sunt benefactorum et mirabilium Dei, quando divisit mare ut transirent, et statuit aquas ejus hic inde quasi in utre; quando duxit eos in columna nubis per diem, et in columna ignis pernoctem; quando rupit in deserto petram et adaquavit eos velut in abysso multa, et potati gratias non egerunt, sed apposuerunt peccare. Et ita ut male loquerentur de Deo, ut dicerent: Ecce de petra eduxit aquam, nunquid panem poterit dare? Haec dicebant, quia non credebant Deo suo, nec speraverunt in salutare ejus. Et mandavit nubibus desuper. Et januas coeli aperuit. Januas abusive dictum, sicut de terra: Aperuit, inquit, os suum: Aperiendi causa exegit, et in terra os et in coelis januas nominare, et pluit illis manna ad manducandum: Manna, Latine quod dicimus, quid est hoc, dicit Hebraeus. Cum ergo tanquam semen coriandri pluerent coeli, interrogantes filii Israel nomen dederunt, dum quaerunt. Nam dicentes: Quid est, id est manna, de hoc quod interrogabant verbo, nomen species ipsa suscepit, quod auxesin faciens adjecit. Panem coeli dedit eis, per occasionem mannae panis qui de coelo descendit nominatus est: Panem, inquit, angelorum manducavit homo. Quidquid aeternitatem in potando et in manducando praestat, angelicum est, non habens putentes atque stercoreas digestiones. Habent enim universa vivendi materiam, et sive angeli, seu quaecunque in coelo vivunt, non sibi sine alimento sufficiunt. Ducuntur enim fame et siti, sive laudis Domini. Et esuriunt et sitiunt justitiam ejus, per quam pinguescunt, et aeternum apicem tenent. Sicut e contrario apostatae angeli esuriunt et sitiunt injustitiam, et ex eo opere saginantur. Nam et quod dicit Dominus gaudere angelos in coelo super unum poenitentem, ostendere voluit ad eorum refectionem rediisse per justitiam eum qui per injustitiam ventres daemonum saginabat. Quanta sunt etiam in corporibus, quae sine stercorea digestione reficiunt, ut est nuntius bonus, ut est odor optimus, ut est aspectus mirabilis, ut est gratia majorum, ut est opinio optima, quae dicitur etiam ossa impinguare. Haec ideo diximus, ut ostendamus omnia quae in coelo et quae in terra sunt invisibilia atque visibilia, et mensuras suas habere, quia solus Deus immensus est; et per compaginem suae qualitatis subsistere, quia solus Deus incorporeus est; et per aliam substantiam vivere, quia solus Deus nullius eget. Ipse autem omnibus est necessarius, ipsi nullus. Sed quia nimia gratia pietatis suae facturam suam in omnibus diligit, dignatur per legem, per virtutum judicia, per compunctionem cordis, per magnitudinem operum hominum invitare hominem. Et ideo non solum panes angelorum, sed et avium carnes innumerabilium concupiscentibus tribuit etiam ingratis. Et ne inultum ingratorum crimen posteritas non timeret cum adhuc escae eorum erant in ore eorum, ira Dei venit super eos, quia non crediderunt mirabilibus ejus Defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Verum quia, ut dixi, tu si non malo coactus benefacere non vis: Cum occideret, inquit, eos, quaerebant eum, et convertentes diluculo veniebant ad eum. Tunc recordati sunt quia Deus adjutor et protector eorum est. Sed dicentes, inquit, tu es Deus noster, hoc sola, ait, lingua mentiti sunt ei, cor autem eorum non erat rectum cum eo. Unde et Dominus dicit: Populus, inquit, hic labiis me diligit, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX). Haec, quare haec? Quia fides non est habita testamento ejus. Sine fide, autem, ut ait Apostolus, impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Discutiamus parumper de quo testamento agatur. Audi Apostolum: Hominis, ait, testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictum est: In semine tuo haereditabo omnes gentes: Non, inquit, dixit in seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus (Galat. III). Hoc ergo testamentum quod cum Abraham patre eorum habuit Deus, dum compleret in Filio suo, fides non est habita testamento ejus. Ipse autem est misericors, etiam in cruce positus, propitius fit peccatis eorum, et, cum posset, non disperdidit eos. ita ut rogaret Patrem suum ut et ipse indulgeret eis. Quia recordatus est quod caro sunt, nihil in spiritu sapientes, et spiritus essent euntes, et non revertentes. Ideo saepe Dominus peccatoribus in hoc mundo laetitiam et abundantiam et potentiam usurpatam relinquit, quia scit quae passuri sunt in gehennae incendio, et condolens eis, avertit in hoc saeculo iram suam ab eis. Hoc considerans, quod euntes ibunt in interitum aeterni incendii, et ultra non redeunt. Quotiens, inquit, exacerbaverunt eum in deserto, non recordantes diem qua liberavit eos Dominus de manu tribulantis, et inimicos eorum prius decem plagis percussit, postea etiam in mari mersit, ipsos autem eduxit tanquam pastor oves in deserto, et induxit in montes sanctificationis suae, et ejecit a facie eorum gentes. Et post omnia, quid fe cerunt? Averterunt se, inquit, et non observaverunt pactum sicut patres eorum, ita etiam ut in sculptilibus suis aemularentur eum: Propter hoc, inquit, repulit tabernaculum Silon. Facit locus contra haereticos qui dicunt, pro duorum peccatis filiorum Heli, Deus justus omnem Israel populum tradidit Philistaeis, Spiritus vero sanctus detegens crimen universi populi dicit: Quod averterunt se a Deo, et non observaverint praecepta ejus, sicut et patres eorum: Ideo, inquit, ad nihilum redegit nimis Israel, et ideo repulit tabernaculum Silon, ideo convertit in captivitatem virtutem ipsorum. Et pulchritudinem eorum, id est, arcam testamenti Domini tradidit in manus inimici. Conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit, ita ut et sacerdotes eorum gladio caderent, juvenes ignis comederet, virgines sine lamento perirent, viduae sine plorantibus interirent. Venimus nunc ad locum, qui nos ab historia ad mysticum et moralem auditum impellat. Excitatus est, inquit, tanquam dormiens Dominus. Quotiescunque ergo captivitas sive carnalis, sive spiritalis venit, sciamus dormire Dominum, et tandiu dormit, quandiu inveniantur idonei, qui ausi sint excitare eum. Hoc namque est quod finxit Dominus noster Jesus Christus in navi dum transfretaret: nimia et incomparabili tempestate navis in qua erat cum discipulis suis, agebatur, ita ut nihil superesset, nisi ut mergerentur in fluctibus. Accedentes discipuli ad dormientem Dominum, clamore eum nimio excitant dicentes: Praeceptor, perimus (Matth. VIII). Ille autem surgens imperavit ventis, et quieverunt undae et tranquillatae sunt. Non ergo ideo dormit Dominus, ut somno teneatur. Semper vigilat, et nunquam dormiet omnino, neque dormitabit. Sed quando ei nos silentium facimus tale, quale qui dicat: Sic vos siletis, sicut solet fieri silentium patrifamilias; ut quiescat ecce quiesco, ecce sileo, ecce dormio, non orationum gemitibus pulsor, non psalmorum vocibus inquietor, nec assiduis deprecationibus excitor, grandi hoc vestro silentio ego dormio, et me dormiente venit super vos aut spiritalis, ut dixi, aut carnalis tempestas, qua compulsi ad regem confugiatis, ut ejus vigiliis liberemini, cujus somno capimini. Denique excitatus precibus sanctorum, audite quid fecerit: Percussit, inquit, omnes inimicos in secreto natium eorum. Tantaque murium copia exstitit, ut nullus eorum esset cujus anus non a muribus roderetur, ita ut, sicut dicit liber primus Regum, exirent prominentes extales eorum. Hoc ergo est quod ait nunc in isto psalmo, excitatum Dominum percussisse inimicos in posteriora. Opprobrium, inquit, sempiternum dedit illis, et repulit tabernaculum Joseph in regno Saulis. Duae istae tribus tenebant imperium, Joseph scilicet et Benjamin. Unde adjecit, tribum Ephrem non elegit, ut subaudiatur ad regnum, sed elegit tribum Juda ad regnum, quod licet in David tunc pactum sit, in Christo completum est. In monte Sion quem elegit, in quo aedificavit sicut unicornis sanctuarium suum, ibi natus, ibi baptizatus, ibi tentatus, ibi in virtutibus manifestatus, ibi passus, ibi mortuus, ibi sepultus, ibi exsurgens a mortuis tertia die, ibi ascendit in coelos. In terram quam fundavit in saecula, id est, in Sion, id est, in Ecclesia sanctorum. Nam ibi elegerat David servum suum, quando eum tulit de gregibus ovium, ut pasceret Jacob et Israel, haereditatem suam, quos pascet usque hodie Dei Filius sine malitia cordis, et in sensu manuum suarum seducet nos. Ideo enim manus suas in cruce levavit, ut in gloria manuum suarum dirigat nos, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXVIII. Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio iis qui in circuitu nostro sunt. Usquequo, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis zelus tuus. Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est, introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum. In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

COMMENTARIUM. Septuagesimus et octavus psalmus apicem antecessoris sui secutus, lamentum simul Deo cum oratione effundit. Cujus historia praeteritam caedem Philistinorum explanat, prophetiam futuram Nabuchodonosoris commemorat moralis nostri hujus spiritalis praelii. Ut vere dicendum est, plorat venisse gentes in haereditatem Dei. Et liber Regum I, de Salom., et arca testamenti memorat. Et Jeremias de Jerusalem et de templo, si prophetico modo hunc psalmum quaeris explanat. Nos vero qui Jerusalem nostram animam dicimus, si tamen rex pacificus requiescit in ea, haec quando per consensum suum, et propter negligentiam suam, dum non repugnando superatur, ac dum peccando Deo ab ejus offensione discesserit, veniunt ad eam gentes. Ad eam utique quam in haereditate sua possidet Christus, et polluunt templum sanctum ejus, sanctum factum in baptismo corpus ejus. Ponunt Jerusalem, veluti pomorum custodiam. Ita desertam faciunt eam, ut putes illam civitatem magnam in vilem casulam hortulani conversam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli. Hoc loco volatilia spiritus immundi nominantur, de quibus dicit Apostolus: Spiritus aeris hujus. Ipsi velut volucres comedunt per luxuriam carnes sanctorum tuorum. Comedunt simul bestiae terrae, si effuderint sanguinem eorum, velut aquam circa ipsam Jerusalem. Et non fuerit qui sepe liat, dum nemo est qui exemplo vitae ab interitu mortis abscondat. Tunc efficimur in derisu omnibus daemoniis, qui ideo vicini nostri et inimici dicuntur, quia nec uno quidem puncto ab inimicitiis juxta nos positi non recedunt. Ad haec rogandus Dominus, ut effundat super eos iram suam. Quia ipsa sunt regna quae nomen ejus non invocant, sed comedunt quotidie Jacob, et locum ejus, quod erat ornatum moribus in eremum convertunt. Eveniunt nobis haec si memor sit Dominus iniquitatum nostrarum, utinam antiquarum et non novarum. Sed quia remedium vulneratis est necessarium, cito nos anticipent misericordiae tuae, Deus. Quia pauperes facti sumus nimis, perdidimus aurum pudicitiae, argentum bonae conscientiae. Nos ipsi praeda hostium facti sumus propter honorem nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto, ne gaudeant increduli, et dicant: Ubi est Deus eorum? Defende sanguinem servorum tuorum, qui effusus est. Sicut enim in ruina hominum habent daemones, ita in reparatione nostra gaudium habent angeli. Spiritus vero nequissimi interitum patiuntur, cum intraverit in conspectu Dei gemitus compeditorum. Si tantum gemitus pro peccatis non potest fieri, nisi intret in conspectu Dei. Et incipit secundum magnitudinem brachii sui possidere Dominus filios mortis, ut qui erant filii mortis incipiant esse et filii vitae. Cum reddiderit inimicis septuplum, quia quod septiformi spiritu in baptismatis tempore promissum est, horum est suggestionibus ab iis qui promiserant denegatum. Satis autem facientes Spiritui sancto quem in consecratione suscepimus, dicamus ei nos: Populus tuus et oves gregis tui, sive pascuae tuae, confitebimur tibi in saecula, et in saeculum saeculi narrabimus laudes tuas, qui regnas cum Patre et Filio, sancte Spiritus, nunc et semper in aeterna saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXIX. In finem pro his qui commutabuntur psalmus pro Assyriis testimonium Asaph. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubin manifestare coram Ephraim, Benjamin et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Deus virtutum, convertere, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super Filium hominis quem confirmasti tibi. Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super Filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

COMMENTARIUM. Adhuc eadem per eadem de exitio et eadem tribulatione populi in isto psalmo cantat. Rogans ut qui regit Israel intendat, excitet potentiam suam, quia nullus dignus invenitur qui eum audeat excitare. Ipse ergo excitet potentiam suam, veniat et salvos nos faciat. Verum quia invisibilis est, et a nullo penitus videri potest, sumat materiam per quam dignetur faciem suam ostendere, quam si ostenderit ille, nos salvi erimus. Veluti si in glaciali periculo positi, ubi vis frigoris minatur interitum, liberantur sine dubio, si ostendatur eis solis aspectus. Quanto magis Dei nobis ostensa facie, in Domino nostro Jesu Christo nos salvi erimus? Si ergo sentimus captivitatem vineae Domini, quam de Aegypto per aquam et Spiritum sanctum transtulit, quam ejectis daemoniis plantavit, qui ita fuit via in conspectu nostro, ut diceret: Ego sum via (Joan. X). Qui ita plantavit radices nostras in fide sua, ut repleret omnem terram corporis nostri. Et esset in nobis vinea vera, cujus membra operuit montes, omnibus sanctis melior. Cujus arbusta praestantiora essent, et altiora cedris Dei, hanc exterminavit in passione aper de silva, populus incredulus, et singularis ferus depastus est eam. Quem prius et in nobis tumultum Christus patitur, quando permittimus rabiem daemonum in corde nostro ingredi, ubi suscepimus Christum. Et ideo cibus nobis non debet esse gaudii, sed panis lacrymarum, et potus in lacrymis, si sentimus quia facti sumus in opprobrium vicinis, et ipsi deriserunt nos. In oratione enim lacrymarum permanentes, Deus virtutum respicit de coelo, et videt, et visitat vineam istam, et dirigit eam quam plantavit in nobis dextera ejus per Filium hominis Jesum, quem confirmavit sibi incenso igne, et suffossa manu, quando Abraham incenso igne, et armata manu gladio, paratus fuit filium suum jugulare coram Domino. Tunc juravit Abrahae quod filium ejus ita confirmaret sibi, ut in ipso haereditaret omnes gentes. Ergo memor esto, Domine, quod jurasti, et repara quod donasti, ut non discedamus a te; non enim discedemus a te, si tu vivificaberis. Nos autem semper nomen tuum invocabimus. Alia enim spes nostra non est, nisi ut convertas nos, dando bona consilia in cordibus nostris, et ostendendo nobis faciem tuam. Cujus nos aspectu salvemur, in Christo Jesu Domino nostro, qui tecum et cum Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXX. In finem pro torcularibus, psalmus ipsi Asaph quinta sabbati. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. Sumite psalmum et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara. Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae. Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat audivit. Divertit ab oneribus dorsum ejus, manus ejus in cophino servierunt. In tribulatione invocasti me, et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam contradictionis. Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, si audieris me, non erit tibi Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, dilata os tuum et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset. Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula. Et cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

COMMENTARIUM. In septuagesimo nono psalmo vinea reparatur. Et in octogesimo pro torcularibus agitur. Exsultate Deo adjutori nostro, quia surrexit vinea ejus. Jubilate Deo Jacob, reparata est vinea ejus. Surrexit enim quem exterminavit incredulus populus. Ipsum utique exterminavit, qui dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Ipsum qui dixit: Exterminaverunt manus meas, et pedes meos (Matth. XXVIII). Ipse vero qui exterminavit populus, apro silvestri est acrior ecce surrexit. Qui ibi plorabatis, hic exsultate: qui ibi tacuistis, hic jubilate: qui ibi anxiati estis, hic in psalmis et hymnis congaudete, et in die insigni, id est, in die redemptionis Domini. Quia ipsa est dies solemnitatis nostrae, in quo praeceptum dare dignatur Dominus ad testimonium Joseph, eo quod visitatione visitaturus esset eos Dominus. Ergo Joseph testimonium de ipso posuit, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat audivit, post quadringentos triginta annos. Audivit vocem Dei per noctem Moysi genus Abrahae, sicut ei promissum fuerat, cum diverteret ab oneribus gravissimis dorsum ejus. Quando manus ejus in cophino serviebant, in luto et latere. Tunc in tribulatione invocasti me, et liberavi te, dicit ad Israel Dominus; exaudivi te in abscondito tempestatis; te exaudivi, et inimicos tuos mersi. Probavi te in aqua contradictionis, in murmure pessimo, in quo et Moyses servus irreprehensibilis visus est offendisse. Audi nunc, populus meus. Et loquar Israel, et testificabor tibi, me quem crucifigis, Ego sum Deus. Et qui Deus? Ipse qui te eduxi de terra Aegypti (Num. XX). Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Quid est quod tantopere jubes, ut dilatet os suum populus criminosus atque incredulus, qui crucifixit Dominum? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. O piissimus Salvator, et humani generis evidentissimus reparator. Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Si vultis evadere mortem quam incurristis, bibite sanguinem quem fudistis. Sed quid sequitur? Non audivit populus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Et ideo dimisi eos secundum desideria cordis eorum, et abierunt in adinventionibus suis. Ad populum hunc ego veni, ad hunc populum, et antequam venirem prophetas misi. Ad hunc solum populum apostolos antequam paterer destinavi, qui me penitus audire contempsit. Si enim me audisset, aut si in viis meis ambulasset, ad nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Sed principes sacerdotum, et Scribae et Pharisaei, qui erant inimici Domini Jesu Christi, ipsi mentiti sunt populo, dicentes: Non est a Deo. Illi autem miseri contra salutem suam illis mentientibus crediderunt. Et eum qui eos liberare venerat negaverunt, erit tamen tempus eorum in aeternum. Cum enim plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). tunc cibabuntur et ipsi ex adipe frumenti, et de petra melle saturabuntur credentes, ex quo ceciderunt invidentes. Potens est enim Dominus iterum inserere illos. Nos autem in fide ejus stemus, ut ad nihilum inimicos nostros redigat. Et super tribulantes nos, sive spiritales hostes, sive carnales, mittat manum suam, per Christum Dominum nostrum, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXI. Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant, movebuntur omnia fundamenta terrae. Ego dixi: Dii estis, filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Surge, Deus, judica terram: quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

COMMENTARIUM. Omne quod honorifico nomine generaliter nuncupari potest, hoc speciale Dei est, per naturam incomprehensibilis majestatis ejus, qua est Deus, et dicitur tamen homini, Dedi te Deum Pharaonis (Exod. VII): dicitur et Dominus homo, cum Deus solus sit Dominus: dicitur sanctus homo, cum Deus solus sit sanctus, dicitur bonus homo, cum nemo bonus sit, nisi Deus solus. Et hoc est Deo simile in hominibus, quod ea quae Deus naturaliter possidet, homo per imaginem suscipit, tanto plus simulaturus, quanto fuerit amplius suis moribus ejus similitudinem imitatus. Unde et in praesenti psalmo Deus ipse loquitur his quibus judicandi tribuit potestatem. Ego, inquit, dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Unus de principibus, id est, diabolus, et Judas traditor, et Saul, et Jeroboam, aut unus ex iis qui principatum tenuerunt. Sic et vos cadetis, quia judicatis iniquitatem. Et facies peccatorum sumitis; non judicatis pupillo et egeno, humilem et pauperem non justificastis; non eripuistis pauperem et egenum, nec de manu peccatorum liberastis. Et licet generaliter dicta sint ista de judicibus et pauperibus, tamen Pharisaeis, una cum principibus sacerdotum prophetia carminis sonat. Nescierunt enim neque intellexerunt, quia dictum est illis: Nisi credideritis non intelligetis. Illi si credidissent, intelligerent suum esse Dominum quem negabant, et diligentem se odio persequebantur iniquo. Esto secundum incredulitatem vestram non erat Dominus, frater tamen erat, Hebraeus ex Hebraeis, et parentes fratres dicebatis apud vos esse. Dicite ergo quae fuerit causa odii: Quare, inquiunt, infirmos curat in sabbatis? Et hoc meretur medicus odium pro salute fratrum incurrere, et pro charitate sua vestra exsecrabilitate vexari. Verum quoniam qui odit fratrem suum in tenebris ambulat (I Joan. II), atque movebuntur omnia fundamenta terrae, cum exsurget Deus, ut judicet terram, recedemus ab odio fratrum. Quia qui odit fratrem suum, nescit quo eat (Ibid.), quia circumdant eum tenebrae. Agamus ergo sollicite de fine psalmi, ut cum surrexerit Dominus judicare terram, et nos in haereditate capiat, in omnibus gentibus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXII. Canticum psalmi Asaph. Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumoeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur venit cum illis, facti sunt in adjutorium filiis Lot. Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Omnes principes eorum qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes. Ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus Altissimus super omnem terram.

COMMENTARIUM. Octogesimus secundus psalmus habet quidem nomina gentium adversus Israelitas dimicantium, contra quas exoratur Altissimus, Deus solus qui est super omnem terram Dominus. Dicit autem contra Hebraeos has gentes insurrexisse, Moab ex Lot, Amalec ex Cham. Hi erant in tabernaculis Idumaeae, et cum his associati sunt Ismaelitae. Hi conabantur tenere sanctuarium Dei captivum. Contra hos ut non sileat neque compescatur Dominus exoratur. Ideo autem in capite habet, Deus quis similis tibi? Et in finem. Tu solus Altissimus super omnem terram. Quoniam in diis suis confidentes adversum nos excitantur, qui te habemus Deum, qui similem non habes. Tu enim solus es Altissimus super omnem terram. Nos autem, quia istae omnes gentes ab apostolis occupatae in Christi haereditate titulatae sunt, si hos factos cives sanctorum per gratiam credimus, et domesticos Dei, non de his dicamus: Inimici tui, Domine, sonuerunt, sed de daemoniis, quorum consiliis totus mundus, et carnaliter concutitur, et spiritaliter fatigatur. Tamen non vinceremur carnaliter ab hostibus visibilibus, si nos invisibiles spiritaliter vinceremus. Nemo enim intrat in domum fortis, et vasa eripit, nisi fortem ligaverit. Fortes ergo spiritales homines sunt, quorum vasa carnes sunt exteriores, homines sunt, cum illis interioribus agent daemonia bellum. Quos cum vicerint et occupaverint vasa eorum, id est, corpora eorum, quae pro armis bellicis tractabant adversus inimicos: his occupatis, illi excitant gentes, quia illos qui contra eos spiritaliter pugnare consueverant, et armis orationum, et purae conscientiae vincere, sciunt se penitus non habere. Da enim unum spiritalem, qui istum psalmum contra centum millia gentes, praesumens de conscientia, proferat, et vides protinus evenire victoriam. Verum quia cum his nobis. adhuc congressio est quos spiritaliter conamur vincere, quia eos nondum vicimus, etiamsi nos vicisse putemus, quia si vicissemus spiritaliter, ut dixi, nequaquam carnaliter vinceremur; agamus ergo ut quia terrenae nobis superantur et occupantur provinciae, spiritales nobis patriae non negentur, ut vel in fine vitae nostrae in bono studio inveniamur, quia cogitant adversum nos, dicentes: Disperdamus eos ex gente, ut non memoretur Deus nomen eorum amplius. Sciunt enim daemones quia si peccamus, sic erimus Deo exsecrabiles, sicut et ipsi sunt. Rogemus Dominum ut sicut ignis comburit silvas, et ut flamma comburit montes, ita persequatur eos in tempestate sua. Quia dicunt, inquit, haereditate possideamus sanctuarium Dei. Sanctuarium Dei est, ubi mysteriorum sunt reposita sacramenta, ibi caro coelestis, ibi sanguis divinus, ibi charismatis virtus, ibi fons perennis est, et lex divina, ibi sunt omnia ista intus in nobis, qui per fidem sanctuaria Dei facti sumus. Ergo excitemus in zelum Dominum, dicentes ei: Domine, quos tuo sanguine redemisti, quos tu sanctuarium dignatus es facere, invaduntur ab his, qui adversum testamentum tuum disposuerunt, Imple facies eorum ignominia, ut confundantur et pereant in aeternum. Dum enim illi perierint qui impediunt cognoscere Dominum, tunc cognoscet omnis gens, quia tu solus es Altissimus super omnem terram, sicut dejectis denique ubique templis et idolis in Ecclesia Dominus regnat super omnem terram corporis nostri, regnat Dominus Jesus Christus, qui est cum Patre et Spiritu sancto, unus Deus et solus Altissimus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXIII. In finem pro torcularibus filiis Core psalmus. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus! Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam, auribus percipe Deus Jacob. Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus. Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia, Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

COMMENTARIUM. Cum in octogesimo secundo psalmo confusi fuerint et perierint, qui, occupare volentes sanctuarium Dei, dabant fastidium castitatis, et legendi, et psallendi pariter, ac de bonis rebus cogitandi impedimenta gignebant, regnante in nobis Domino, nos qui eramus filii Core praevaricatoris, hoc malo patre a terra devorato, Dei filii efficimur. Et qui ante ignem alienum a Deo bibimus, et avaritiae ferre cogitabamus, nunc igne amoris divini succensi dicimus: Quam amabilia, quam dilecta, quamque pulchra tabernacula tua, in quibus habitas, Domine Deus virtutum. Quae sunt ipsa tabernacula, de quibus dicit, Quia concupiscit, et deficit anima mea in atriis ejus, in quibus et cor ejus et cor exsultat novi hujus amatoris; in quibus, inquit, passer Christus invenit sibi domum; inibi et turtur nidum, id est, Ecclesia, ubi congreget pullos suos. Ubi sunt, inquit, altaria tua, Domine virtutum, id est, mysteria tua, Rex meus et Deus meus. Beati qui ad ea pertingunt, quia in aeternum laudabunt te, solatium dulce miseriae. Ibi enim auxilium habentes tuum, ascensiones ponunt in corde suo, non in conviviis ridentium, sed in convalle lacrymarum. Ibi enim benedictionem accipiunt a te, a quo Legem susceperunt, et vident in his Deum deorum in Sion, id est, in Ecclesia tua, in qua, Domine Deus virtutum, exaudies preces, non vitiorum, Deus: ille amet me, illud acquiram, illud habeam, has vitiorum preces dedignatur Dominus virtutum. Et quid amplectitur? Da mihi castitatem, sapientiam, contemptum mundi, patientiam, charitatem, bonam suspicionem in proximo. Si ista virtutum genera sunt, et Deus virtutum est quem oramus, his utique rebus annuit, quibus nos suae faciet naturae consortes. Cum respicit in faciem Christi, et hominem viderit sedentem ad dexteram suam, per quem melior dies una, quia aeterna erit, et noctem non habebit, in laetitia erit credentium, melior erit haec dies una in regno ejus super millia annorum, quae sunt in terra consumpta. Qui haec autem credit, plus eligit abjectus esse in conversatione credentium. Quia domus Dei non cemento constat et calce, sed in homine credente et ejus praecepta servante. Inter nos ergo melius est mihi pro abjecto haberi, quam si pro rege habear in tabernaculis peccatorum, ubi misericordiam et veritatem diligit Dominus, et post misericordiam viderit et veritatem custoditam ab eo, qui eam dedit Dominus. Post haec gratiam et gloriam dabit, ita ut sine successione eas possideat. Non enim privabit bonis eos qui ambulaverint in innocentia. Ad haec dicamus omnes: Domine Deus virtutum, beatus vir qui sperat in te. Vir cum dixeris, non sexum discrevisti, sed mentem. Femina enim virum aget virtutum. Amat rex quae jure vir dicitur, cum vitia quae feminam etiam virum faciunt, animi sui credulitate prostraverit per gratiam Domini nostri Jesu Christi, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXIV. In finem filiis Core. Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob. Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuae. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Nunquid in aeternum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem? Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

COMMENTARIUM. Octogesimus quartus psalmus nihilominus Core filiis applicatur. Core filii sunt, quibus pater ignem alienum in altare volens ponere tollitur, et pater Christus per gratiam condonatur. Sicut enim illius ignis libido est contra Deum et contra Moysen, id est, contra Legem vadens; ita hujus ignis, corda credentium in amplexu misericordiae et veritatis excitat, ita ut justitia et pax osculentur se. Quando autem ista gesta sint, si requiris ausculta. Quando benedixit Dominus terram suam adventu suo, tunc avertit captivitatem Jacob. Tunc remisit impietatem plebis suae, mitigavit omnem iram suam, et avertit a nobis iram indignationis suae. Ostendens nobis misericordiam suam, et salutare suum in Christo dans nobis. Audiamus quid loquatur, qui venit et benedixit terram suam: Pacem meam, inquit, do vobis (Joan. XIV). Ecce sic loquitur pacem in plebem suam: primo super sanctos, id est, super apostolos. Post haec super eos qui per apostolos convertuntur ad eum. Prope est enim timentibus Deum salutare ipsius, si inhabitaverit gloria, id est, Spiritus sanctus; in terra nostra, id est, in corporibus nostris, quo habitante, misericordia et veritas occurrunt sibi in nobis charis amplexibus. Justitia vero et pax osculantur se. Quia veritas, quae est Christus, de terra, id est, de Maria, orta est, et ita justo hoc judicio factum est, quod cum fieret docebamur, quod justitia de coelo prospexit. Cum Dominus daret hanc benedictionem Mariae, in qua quasi terra nostra, ex nostra utique materia, daret fructum suum. Suum utique hominem perfectum, ex semine David secundum carnem ante quem justitia ambulavit in Joanne Baptista, ut ita poneret in via gressus suos, ut ipse esset vox Isaiae vaticinatione promissa, qua clamaret in deserto hujus saeculi: Parate vias Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Isa. XL). Nam et Zacharias sic dicit Joanni: Tu quidem, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus (Luc. I). In ipso ergo justitia ante eum ambulavit, ut ipsa justitia per Christum poneret in viam qua iretur ad coelos gressus suos, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXV. Oratio David. Inclina Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum, salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die; laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me. Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. Omnes gentes quascunque fecisti venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia, tu es Deus solus. Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua, laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum. Quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo. Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax. Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Fac mecum signum in bono, ut videant qui oderunt me, et confundantur; quoniam tu, Domine, adjuvisti et consolatus es me.

COMMENTARIUM. Dum in octogesimo secundo aieret: Deus quis similis tibi? Nunc in octogesimo quinto dicit: Non est similis tui in diis, Domine. Quod si interrogaverat quasi ignarus, edocuit. Ibi contra omnes gentes: Hic omnes gentes, inquit, quas fecisti, non venient et bellabunt, ait, sicut ibi dixerat: Sed venient, inquit, et adorabunt coram te, Domine. Unde ista tibi praesumptio? Si inclinaveris, inquit, aurem tuam, et audieris me, et custodieris me, quia sanctus sum, id est, quia sanctificatus sum, et laetificaveris me, quia servus tuus sum, et in die tribulationis meae clamantem me ad te exaudieris, et deduxeris me in via tua, et ambulavero in veritate tua, et liberaveris animam meam ex inferno inferiori, et hos injustos spiritus immundos, qui insurrexerunt in me confuderis, tunc laetabitur cor meum de victoria, et timebit nomen tuum de pugna. In praelio enim hoc unum et solum solatium habui, quod te Dominum meum me timere gloriabar, cum hi qui insurrexerunt in me non proponerent te ante oculos suos. Verum quia misericors et miserator es, et contemptor es, non occides, sicut in illis misericors es, in me verax esto, et da potestatem tuam puero tuo Jesu Christo, et salvum fac filium ancillae tuae Mariae. Illo enim exsurgente a mortuis et ascendente in coelum, nos apostoli et discipuli ejus habebimus signum crucis ejus in bono cum universis qui credimus, ita ut videant in frontibus nostris signum tuum, et confundantur, sive visibiles, sive invisibiles inimici. In ipso enim signo adjuvas, et in ipso consolaris nos, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXVI. Psalmus Cantici filiis Core. Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Memor ero Raab et Babylonis, scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, ii fuerunt illic. Nunquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? Dominus narrabit in Scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. Sicut laetantium omnium habitatio est in te.

COMMENTARIUM. Omnes pene psalmi qui in filiis Core titulantur, laetitia pleni sunt. Non enim secuti iniquitatem patris, alienum a Deo ignem libidinosum assumunt, sed hoc amantes quod diligit Dominus, de civitate gloriosa loquuntur. Quod tamen principium dederit psalmo octogesimo sexto prophetiae spiritus, requiramus. Fundamenta ejus. Adhuc non dixisti cujus, et dicis jam ejus? Unde apparet Deum tibi ostendisse civitatem, cujus te positio, dum cantares Domino, appellavit; et dans tuae cogitationi responsum, subito exclamasti: Fundamenta illius civitatis quam cogito, cujus portas diligit Dominus super omnia tabernacula Jacob, de qua gloriosa dicta sunt a prophetis; fundamenta ejus in montibus sanctis. Ibi sunt fundamenta civitatis, quos Christus montes excelsos fecit, quorum vertices coelum pulsant, in quibus transfigurantur in splendore, in quibus apparent cum eo Moyses et Elias, in quibus Lex et Prophetia cum Christo concordant, in quibus apertis coelis, clamat Pater de Christo suo: Hic est, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII). In ipsis montibus fundamenta sunt Ecclesiae collocata. Fundamentum autem ibi nemo potest ponere, praeter id quod positum est (I Cor. III). Saxum enim positum est solidum. Et si quis praeter hoc quod positum est posuerit, in arenam posuit. Sed forte dicis, Cum unum fundamentum memoret Apostolus, quomodo hic plura memoras fundamenta? Ad hoc illud respice: si regem dixeris Christum solum, dicitur tibi, Rex regum est; si Dominum, respondebitur tibi, Dominus dominantium est; si sanctum, sanctus sanctorum est. Sic et si solum fundamentum memores, fundamentum fundamentorum negare non poteris. Unde idem Apostolus superaedificari credentes Christo desiderat et exoptat, super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II). In hac ergo civitate memorabo Raab, excipientem nuntios, et Babylonem ducentem captivos, gentium scilicet plebes sordidas in fornicatione, sicut Raab, et superbas in virtute, sicut Babylon. Has dico, inquit, in ista civitate venturas, ut sciant te. Ibi enim et alienigenae, ibi Tyrii, ibi etiam populus Aethiopum clamabunt de apostolis, dicentes: Audivimus eos unusquisque linguis nostris loquentes magnalia Dei (Act. II). Ibi cognovimus matrem Sion dicentem, quod homo et homo natus sit in ea, in Sion provincia matrem civium Hebraeorum dicentem: Cognovimus nos gentes, quod homo Adam primus factus sit ex terra in animam viventem, nunc alius homo novissimus Adam natus sit ex virgine, in spiritu vivificante: Primus homo generat filios qui possideant terram, secundus homo generat qui possideant coelos. Ecce homo et homo, hoc vos gentes unde nostis? In Sion, id est, in civitate, cujus fundamenta in montibus sanctis sunt. Ibi nobis dictum est: Dominus hoc narrabit in Scripturis populorum et principum, qui fuerunt in ea, et hoc didicimus quod in habitatione ejus nullus erit tribulans, nullus suspirans, nullus flens, nullus afflictus, sed laetantium erit omnium habitatio in ea. Quorum laetitia, quia verbis exprimi non potuit, comparatione distincta est, ut quanta potest omnium nostrorum, qui in saeculo sumus laetitia in unam summam colligi, tanta in uno ei habitatore fundatur, per eum qui fundavit eam Altissimus, regnans cum Filio, Patre et Spiritu sancto, per aeterna saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXVII. Canticum psalmi filii Core in finem pro Maheleth, ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos reduxisti super me. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum et non egrediebar, oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die: expandi ad te manus meas. Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi? Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis? Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea, exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua, tota die circumdederunt me simul. Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

COMMENTARIUM. In hujus psalmi titulo nominantur quidem filii Core, sed psalmus canticum suum pro Maheleth dirigit, et dat intellectum Eman Ezrahitae. Maheleth, id est, destitutum, vocant Eman inopem. Ergo ad destitutum et pauperem sermo est. Credo ad illum destitutum, quem relinquentes discipuli solum in manibus, fugerunt. Ad quem autem pauperem, nisi ad eum de quo Apostolus memorat: Quia cum dives esset, pauper pro nobis factus est (II Cor. VIII), ita ut oculi ejus infirmati sint prae inopia. Pauper, non habens divitias immortalitatis in passione. Cujus oculi prae ipsa infirmitate in morte clausi sunt. In qua dicit, medici suscitare non possunt, in qua dicit positum se in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis. Tempore quo posuerunt eum abominationem sibi, quo traditus est a Juda: Tunc, inquit, quando traditus sum et non egrediebar. Calicem non exigebam passionis de manibus ligantium me. Tunc oculi mei infirmati sunt prae inopia. Non enim utebar salute Deitatis, sed patiebar infirmitatem humanitatis assumptae. Audiamus ergo quid ipse homo assumptus loquatur: Fecisti nasci ex Virgine, ut narrantes mirabilia tua, credant homines, et ab incredulitate fugientes, ad vitam attingant. Ambulare fecisti super aequora tumentia siccis pedibus, imperare ventis, caecis lumen reddere, infirmantibus salutem, mortuis vitam quam amiserant revocare. Quid modo ad mortem me ire permittis? Nunquid narrabunt in sepulcris misericordiam tuam, aut in perditione positi agnoscunt veritatem tuam, aut cognoscunt justitiam tuam reducti in terram oblivionis? Haec sunt quae clamavi ad te in oratione mea dum dicerem: Si fieri potest, transeat a me calix passionis. Verum quia non potest transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Marc. XIV); exalter in cruce, humilier in conspectu judicis, et videar confusus in mortem, et hoc modo sim exaltatus, et humiliatus, et confusus. Verum quia inter mortuos liber sum, mane oratio mea praeveniet te, et videbunt resurgentem, quem viderant tota die expandisse in cruce manus suas. Et post haec in sepulcro positum, a quo longatus est omnis amicus, et omnis proximus pro ipsa miseria passionis. Intrat enim oratio ejus in conspectu Dei. Et inclinavit aurem suam ad pacem ejus, et vita ejus quae in infernum appropinquavit, exsurgat a mortuis. Dum enim mane factum fuerit, statim oratio ejus praeveniet, promissionem resurrectionis perficiens, ut non solum se viventem exhibeat, sed et in coelos ascendentem ostendat. Cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXVIII. Intellectus Ethan Ezrahitae. Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generationem et generationem, annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in coelis, praeparabitur veritas tua in eis. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei. Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti, aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt, tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua, justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam, beatus populus qui scit jubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in justitia tua exsultabunt tota die, et in nomine tuo exaltabuntur. Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti, Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si autem dereliquerint filii ejus testamentum meum, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum. Avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctuarium ejus. Destruxisti omnes sepes ejus, posuisti testamentum ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terra collisisti. Minorasti dies temporis ejus, perfudisti eum confusione. Usquequo, Domine, avertis in finem, exardescet velut ignis ira tua? Memorare quae mea substantia: nunquid enim vane constituisti filios hominum? Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui. Benedictus Dominus in aeternum; fiat, fiat.

COMMENTARIUM. De tempore illo, quo numeratus est populus, hujus psalmi historia declaratur. Mysterium vero psalmi ad Domini nostri passionem extenditur. Dicamus ergo prius historicum sensum, et de hoc ad sensum mysticum convertamur. Ethan Hebraei humiliatum vocant. Humiliatur ergo rex David per diminutionem populi. Totum de misericordiis Domini excitat carmen. Se misericordias dicit Domini aeternas cantare, Deum dicit dixisse, in aeternum misericordiam aedificare: coelos dicit misericordias confiteri Domini, dicit sibi servo suo jurasse, et hanc veritatem in coelis praeparasse, quando disposuit testamentum electis, tunc jurasse David servo suo. Quid autem jurasset, inferius pandit. Quod si etiam filii ejus, inquit, reliquerint legem meam, visitabo in virga et in verberibus peccata eorum, misericordiam vero meam non tollam ab eis, neque nocebo veritatem meam. Et adjecit: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar. Tu autem, Domine, repulisti, et expulisti, et distulisti Christum tuum, id est, David regem. Quia per occasionem unius facti ejus, totus populus moritur. Et ideo ait: Nunquid in vanum constituisti filios hominum? Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? Aut quis eruit animam suam de manu inferi? Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? Sufficiat nobis historicus sermo, ascendamus ad mysticum. In Christo enim misericordia aeterna aedificata est, non manu facta aedificatio, sed Spiritu sancto composita. Cujus veritas est ita in coelis praeparata, ut disposito testamento legis suae jurasset David servo suo, quod de fructu ventris ejus poneret super sedem suam, cui nullus similis esset inter filios Dei, ut est magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Omnes enim servi ejus sunt. Signum autem dedit seipsum esse Dominus Jesus Christus, cum in navi positus, ipse dominatus est super potestatem maris, et motum fluctuum ejus ipse mitigavit, et humiliavit sicut vulneratum superbum ipsum diabolum, et in virtute brachii sui dispersit omnes daemones. Tunc suos ostendit coelos, cum caecis lumen coelorum daret. Suam ostendit terram, cum sepultos juberet eam mortuos reddere. Se quoque aquilonem creasse ostendit, cum ejus flatibus imperaret. Thabor et Hermon in ejus nomine exsultaverunt, cum viderent habitatores horum montium Hierosolymis vicinorum, infirmos suos salvari, ab eo paralyticos curari, leprosos mundari, mortuos suscitari. Ipsi montes, id est Thabor et Hermon, in Jesu nomine exsultabunt, dicentes ei: Tuum brachium, et tua potentia, quia firmatur manus tua, et exaltetur dextera tua super omnem aegrotantium sanitatem. Nos exsultamus, non solum te ista faciente, sed et discipulos tuos videmus, Domine, in lumine vultus tui ambulantes, quoniam gloria et virtus eorum tu es. Tua est enim, Deus, assumptio hominis, quod locutum te ac dixisse per os sanctorum sacra testatur Scriptura, electuri electum de plebe Dei, in quo glorietur gloria manus tuae, qui tibi Deo diceret in veritate: Pater meus es tu. De quo et tu diceres: Ego primogenitum ponam eum, ut nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II), qui posuit in saeculum saeculi sedem ejus, cui testamentum suum in aeternum fideliter servat, cujus dies sicut dies coeli sunt repromittit. Hic tamen pro peccatis nostris ab inimicis suis tentus, profanata est in terra sanctitas ejus. Non permittit, nec in uno discipulo adjutorium gladii ejus, sed clamat ei: Reconde gladium tuum in theca sua (Joan. XVIII). Et cum posset ei exhibere plusquam duodecim legiones angelorum, noluit auxiliari ei in hoc bello, sed minoravit dies temporis ejus, et perfudit eum tanta confusione, ut cum impiis deputatus, in medio homicidarum crucis compelleretur subire patibulum. Non est hoc irascentis Dei, sed miserentis. Quid tamen dicit quia patitur? quousque accenditur velut ignis ira tua? Memorare, Domine, quia ex Virgine me genuisti, et memor esto quae sit mea substantia. Quia cum omnes homines moriantur in peccatis suis, ita ut nullus sit qui vivat, et non videat mortem, et pene nullus sit, qui eruat animam suam de manu inferi (conclusa sunt enim omnia in incredulitate, ut omnibus miserearis, Rom. XI), veniant misericordiae tuae promissae, Domine, et memor esto apostolos, quos continui in sinu meo, lucratores multarum gentium, quos exprobraverunt inimici tui, Domine, quos exprobraverunt ad commutationem Christi tui, alium Christum exspectantes, istum qui passus est denegantes. Nos autem qui scimus jubilationem, in lumine vultus ejus ambulemus. Et quem flevimus patientem gaudeamus a mortuis resurgentem, et adorantes eum, dicamus ei: Benedictus es, Domine, in aeternum: fiat, fiat. Orantes ut in fine nostro confessio nobis ista proficiat, per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS LXXXIX. Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium tu factus es nobis a generatione in generationem. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis; a saeculo et in saeculum tu es Deus. Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini, filii hominum. Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. Et custodia in nocte, quae pro nihilo habentur eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat. Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut arena meditabuntur, dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus, et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

COMMENTARIUM. Octogesimus nonus psalmus canit Dominum nostrum, qui refugium factus est nobis in Christo Jesu. Hunc esse qui fecit montes, et firmavit terram et orbem, a saeculo et in saeculum, antequam ista fierent, jam tunc regnasse. Interroges David, et dicas ei: Unde hoc nosti, quia Deus tuus antequam fieret terra, jam Deus erat et regnabat? Respondebit tibi: Moyses ille magnus propheta, qui locutus est cum Deo facie ad faciem, quasi loquatur cum amico suo: ipse ex ore Dei didicit, et ipse nos docuit. Haec quare egimus? Quia legimus in titulo: Oratio hominis Dei. Quae ergo ab ipso didicerat, ipsius ei nomini consecravit. Qua autem causa in mysticum vadit? Quia praevidit anathemabiles esse haereses, dicturas Filium Dei, qui refugium factus est nobis in Christo, non fuisse priusquam mundus fieret, et firmaretur terrae orbis. Contra hos ait: A saeculo et in saeculum tu es Deus. Non avertas hominem in humilitatem, hoc est, in humilitate positum hominem non condemnes, quia dixisti: Convertimini, filii hominum, hoc est, dixisti te superbis resistere, humilibus gratiam condonare. Ne averseris hominem in humilitate positum, qui quasi herba oritur, et quasi flos, quod mane ortum, vespere arescit. Cum apud te mille anni sic sint sicut una dies, aut sicut custodia in nocte. Custodia in nocte quarta pars noctis est, quam sibi pastores dividunt, ut ternis horis aliis custodientibus, aliis quiescentibus transeatur. Quod autem memorat quia defecimus in ira tua, hoc memorat, quod antecessor in psalmo cecinerat. Post populi numerum in ira tua defecimus, quia posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et saeculum nostrum in lumine vultus tui. Contra herbam et araneam, et contra flos feni, Domine, qui semper misertus es hominibus, quid moveris? Tibi anni mille sic videntur, sicut nobis nocturna vigilia. Nostri autem anni, qui sicut arena meditantur, vix ut multum octoginta anni sunt et plus est in eis nobis labor et dolor. Quid tanta mansuetudo venit super miseros? Quid tam graviter corripimur? Quis non potestatem irae tuae? Nunquid sciebam te irasci, si ego populum numerarem? Sufficeret, quia impeditum corde fecisti sapere. Convertere, Domine, aliquantulum, et esto deprecabilis super servos tuos. Quotiescunque transierunt a nobis tenebrae peccatorum per correptionem, quasi in mare positis misericordiam praebuisti, per quam exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus quibus nos humiliasti, et in annis quibus vidimus mala. Sic fac et modo, quia jam dexteram tuam notam fecisti, et erudisti nos, et fecisti sapere quod desipuimus. Noli delectari in mortem nostram, qui dixisti peccantibus: Convertimini, filii hominum, quia non delectaris in perditione vivorum. Respice, obsecro, in servos tuos et in opera manuum tuarum, quia, sicut scriptum est, opera manuum tuarum nos omnes, quia patres indignatione tua correpti defecerunt. Dirigantur filii eorum per adventum Domini nostri Jesu Christi Filii tui, ut sit splendor Domini Dei nostri super nos, per quem opera manuum nostrarum. Per ipsum enim directus est omnis tenor disciplinae, emendata lex, correcta perversitas, aequitas adimpleta, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XC. Laus cantici ipsi David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Quoniam tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quoniam in me speravit liberabo eum, protegam eum quoniam cognovit nomen meum. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

COMMENTARIUM. Multi putant libertatem arbitrii eousque sibi posse sufficere, ut sese per ipsam libertatem ab hostibus invisibilibus eruere posse confidant. Libertatem autem arbitrii, et negare periculum est, et nudare peccatum. Si enim negaveris, omnibus frena laxasti; si nudaveris, decepisti. Nam negas si dixeris: Deus si vult, bonus sum; si non vult, bonus non sum; cum constet Deum velle omnes homines salvos fieri, et unusquisque suo sit iniquus arbitrio. Nudas autem, cum tantum ipsi arbitrio dederis, ut eum rebus divini adjutorii denudaris. Nam qui habitat in adjutorium Altissimi, et qui in protectione Dei coeli commoratur, et dicit Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, quia dicit: Sperabo in eum, quia ipse liberabit me de laqueo daemonum, et a verbo aspero suggestionum eorum. Si ita dixeris, si ita credideris, tum demum in scapulis suis obumbrabit te, et sub pennis ejus sperabis. Pennae Dei angeli ejus sunt quorum custodiae mancipamur. Scuto circumdabit te veritas ejus. Scuto corporis, sanguinis, chrismatis, quo scuto et defendimur et coronamur. Sic enim psalmus alius asserit quod scuto bonae voluntatis coronet nos. Hoc etiam in isto psalmo, ut non timeamus a timore nocturno. Libidinosae scilicet voluptatis, cujus sagitta volat per diem. Quod enim in aspectu luminis concupiscitur, hujus negotium in tenebris perpetratur, aut in ruina, aut in daemonio meridiano perficitur. Sed si habitaveris in adjutorio Altissimi, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Sinistrum in eo, qui sub auxilio Dei agit, non nominatur, sed latus tantum exponitur contra quod mille insurgunt, a dextris autem decem millia. Latus hoc sinistrum quod noluit nominare, liberum arbitrium est, contra quod minor pugna laxatur; in dextera autem Dei auxilium est. Et ideo prius nominavit latus, quia in arbitrio est, ut credas prius, ut dum credideris, gratiam consequaris. Invenies tam multiplicem virtutum cuneum auxiliorum in dextera. Ipsa armat trophaeo crucis frontem, ipsa loricam mysteriorum assumit, ipsa suscipit salutis remedia, ipsa loquentis exprimit signa. Nam et quod memorat sapientia Dei, quod vias quae a dextris sunt novit Dominus, perversae autem sunt a sinistris, hoc ostendere fortasse voluit, quod quando vincimus, partis dexterae virtutibus tradimus: quando autem vincimur, sinistrae partis infirmitatibus applicamus. Auxilium non vincitur Dei, sed nostri libertas arbitrii superatur. Qui si propensiores fuerimus in dextera, angelis suis mandat de nobis ut custodiant nos in omnibus viis nostris: ita ut si super aspidem et basiliscum ambulemus, id est, super diabolum et regnum ejus, conculcare possimus et leonem et draconem. Haec enim dicit Dominus, quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me, ego exaudiam eum. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCI. Psalmus cantici in die sabbati. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem. In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Quia delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum meditabor. Quoniam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem. Ut intereant in saeculum saeculi, tu autem Altissimus in aeternum, Domine. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos tuos, et ab insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt, ut annuntient. Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

COMMENTARIUM. Die sabbato inimici Domini pereunt, ut die dominica amici Domini gratulentur. Sabbato enim jacet Dominus in sepulcro mortuus, et die dominica adoratur inter angelos vivus. In hac re nimis profundae factae sunt cogitationes ejus, quas vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelligit ea. Nobis autem bonum est, si confiteamur peccata nostra quotidie, et psallamus nomini ejus altissimo, si annuntiemus mane, a tenebris peccatorum exuti, misericordiam ejus, et dum venerit nobis nox quaestionum, nequaquam ad libitum, quae nescimus, usurpando loquamur. De Deo enim loqui etiam vera quia periculosum est, timeamus. Ea ergo quae lucida sunt in Scripturis sanctis, praejudicium ab obscuris locis pati non debent, utpote proferamus aliquid breviter, ex quo universa noscantur. Habes in lucido positum non esse personarum acceptionem apud Deum, hoc Petrus, hoc Paulus, hoc omnes evangelistae testantur. Quod si non dicerent, tam lucida definitio est, ut illis eam tacentibus crederemus. Quid nunc? Contra hanc in obscuro nascitur quaestio: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Et cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX), et multa similia. In his positus in nocte devenisti. Non potes luci diei noctis hujus caliginem tradere, et diei mei medio vim tenebrarum inferre. Si est tibi sermo, annuntia veritatem in nocte, sin alias, sit digitus tuus super os tuum. Si enim mille tales quaestiones invenias, nunquam probabis Dominum per electionem personae unum velle, recusare alium. Aliud est, si doceas Esau bonum fuisse in operibus suis, et inique odio habitum. Aut Jacob malorum operum reum injuste delectum. Sed rumpamus moras alieni operis, et in decem chordarum psalterio delectet nos Dominus in factura sua et in operibus manuum ejus, quas expandit in cruce, in his, inquam, operibus exsultemus. Ibi enim magnificata sunt opera ejus, quae vir insipiens non cognovit. Populus incredulus Judaeorum, qui sicut fenum exorti, paraverunt operantes iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Atque Domino in aeternum manente, ii peribunt et dispergentur super universam faciem terrae, omnes Judaei operantes iniquitatem. Christus autem ut palma floret, plantatus in domum suam, in atriis domus Dei nostri florebit, et multiplicabitur in senecta uberi. Hic senectam non ipsius, sed saeculi senectam commemorat, quia saecula finiuntur, et senectute deficiunt. Dominus autem in aeternum permanet. Nec hoc accipias ingrate, quod palmae florenti comparaverit eum, quia comparatus minus est ab eo cui comparatur. Non palma florens ipse est, et comparatio Christi divinitatis comparatur ipsi palmae semper florenti, qui ad dexteram Patris sedens, victoribus ramos suos porrigit, de floribus suis coronam tribuens, et de fructibus perpetua refectione saginam impertiens. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCII. Laus cantici David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Parata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es. Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum.

COMMENTARIUM. Dominus regnavit, id est, regnum assumpsit in cruce. Decorem induit in resurrectione. Induit enim infirmitatem in virtute, et praecinxit se aeternitatem, et firmam fecit terram in resurrectione sua. Et paratam sedem habens, ascendit in coelum sedens ad dexteram Patris. Hunc praeconata sunt flumina Scripturarum sanctarum, super hunc elevaverunt voces suas, a vocibus aquarum multarum, id est, gentium potentius clamantes. Omnes enim scripturae gentium voces habent, virtutes habent; istae scripturae regibus imperant, illi deserviunt. Ergo cum elevarent flumina voces suas, mirabilis factus est Christus elationi maris, id est, mundi hujus regibus et sublimibus, nec his tantum, sed et mirabilis in excelsis. Dominus coelos ascendens, tunc testimonia Dei credibilia facta sunt nimis. Dedit enim potestatem, ut in nomine ejus sanitates generi humano operarentur. Qui cum Dei Filium praedicabant, et iis ista signa facientibus, testimonia ejus facta sunt nimis credibilia, et domum ejus quam Pharisaei dicebant non posse suscipere sancta praecepta, leges veteris Testamenti suscepit. Et decent ea sancta sanctorum, ut ibi habitent in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCIII. Psalmus David quarta sabbati. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Exaltare qui judicas terram, redde retributionem superbis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? effabuntur et loquentur iniquitatem, loquentur omnes qui operantur injustitiam? Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt. Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet, aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde. Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua adjuvabat me. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis qui fingis laborem in praecepto? Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae. Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos, disperdet illos Dominus Deus noster.

COMMENTARIUM. Deus vindex esse populi sui judicibus canit, quibus leve videtur personas peccantium sumere, in judicio orphanis et egenis, ab iis autem qui exaltant Dominum in cordibus suis, et judicant terram in corporibus suis, ii reddunt retributionem superbis. Applicare possumus testimonium Apostoli, quo ait: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). Judicamus autem nos ipsos, quando finem vitiis ponimus, et principium virtutibus collocamus. Quod si non faciemus, populum Dei, id est, virtutem humiliamus, et haereditatem ejus quae nobis promittitur, spernimus, viduam et advenam occidentes. Vidua est anima quae non habet virum, verbum aut intellectum prudentiae. Haec si aut verbo tuo aut exemplo decipias, quam liberare debueras, viduam interficis. Advena est, qui civis esse sanctorum non novit. Huic si te amatorem mundi ostendas, tollis ei fidem futurae civitatis, et quasi interfeceris eum spiritaliter, a praesenti psalmo argueris. Sic etiam orphani occiduntur. Orphani sunt, qui Deum se posse patrem habere sancte vivendo non credunt. Hic tu sapis, et nosti filios Dei fieri posse credentes, si exemplum contrarium praebeas, quos se filios Dei fieri contemnant, orphanos occidisti. Nam si de his orphanis et advenis et viduis agit, ergo qui conjuges, aut cives, aut habentes patrem et matrem filios occiderit, criminis reatum evadit. Aut si taceret psalmographus, quis unquam de hoc facto non argueret criminosos? Verum quia haec agentes nos ipsi qui putamus nos sapere, sic nobis videtur, quod has minutias ruinarum quae per nos fiunt non requirat Dominus et non intelligat ista quae non intelligere nolumus, clamatur nobis: Intelligite, qui insipientes estis, id est, vos qui desipuistis in populo positi, dum unus alterius sectamini exempla ad contemptum Domini: et, stulti, aliquando sapite. Quibus imperatur et dicitur sapite, ostenduntur suo arbitrio non sapere. Dicunt enim: Modo Deo hinc erit curae, ut audiat singula verba nostra, et videat singula quaeque facta nostra. Ad haec respondetur eis: Ergo qui auditum dedit tibi, ipse non audit; qui tibi visum tribuit, ipse non respicit; qui tibi scientiae saporem infudit, ipse non sapit. Ille totus sapientia est, et videt cogitationes hominum, qui sibi sapere videntur, quoniam ipsae cogitationes eorum vanae sunt. Beatus homo est quem hoc ipsum erudiret Dominus non eligendo negligentem, sed legem suam docendo credentem. Hic mitigabitur in diebus malis, quando daemones parant peccantibus foveas, tunc non repellet Dominus plebem suam, id est, de suo auxilio praesumentem, et haereditatem suam non derelinquet, sed proteget a tentationibus eos, dans eis tolerantiam per promissam haereditatem vitae aeternae. Et facit eos exspectare retributionem, quoadusque justitiam convertat in judicio, et qui tenent eam, id est, ipsam justitiam, omnes qui recto sunt corde. Verum quia maligna consilia mentibus ministrantes insistunt, contra quos animo satis est arguit pugnandum, qui novit per singulas quasque suggestiones acriter dimicandum, clamat: Quis exsurget mecum pugnans adversum operantes iniquitatem? Quaeso te, agonista fortissime, indica mihi quo ordine hostium impetus evasisti. Ad haec audi responsum: Nisi, ait, Dominus adjuvasset me, modico minus habitasset in inferno anima mea. Si dicebam cum lacrymis Domino, quia motus est pes meus, et a recti tenore aversus, statim tantum et amplius misericordia ejus adjuvavit me, quantam multitudinem dolorum esse videbat in corde meo, et consolationibus suis laetificavit animam meam. Dicas forte, o auditor, grandis hic labor est. Sed labor iste temporalis est, et praemium laboris aeternum; non adhaeret Deo sedes iniquitatis. Qui enim format fatigationem, aut laborem, aut dolorem in praecepto, sive pro labore certaminis, seu pro labore martyrii, aeterni gaudii praemium non negavit. Dum enim captaverint peccatores animam justi confitentis Deum, et sanguinem ejus innocentem condemnaverint, tunc efficitur ei Dominus in refugium, et Deus erit in auxilio spei ejus, ita ut reddat eis iniquitates ipsorum, et in malitia disperdat persecutores eorum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCIV. Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam. Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. Venite, adoremus et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

COMMENTARIUM. Laus cantici haec est, ut exsultemus non in delectationibus vanis, sed in Domino; antequam praeoccupemur, nos praeoccupemus faciem ejus in confessione peccatorum nostrorum, credentes quod non repellet plebem suam confitentem sibi, ille qui magnus est super omnia, cujus coeli sunt, cujus montes, qui terram manibus suis fundavit. Venite, hunc adoremus, non in forma servi eum attendentes, putemus eum hominem purum. In ipso est, qui haec omnia fecit. Venite, adoremus Dominum, ploremus quia pius est, ipse est qui fecit nos. Ipse est pastor cujus nos oves sumus. Audiamus vocem ejus, et sequamur eum quocunque vadit. Ideo enim pastor vocem ad oves emittit, ut audientes eum sequantur. Aut enim pascua procurat, aut ab insidiis ferarum eruere studet. Unde clamatur nobis hodie ut si vocem ejus audierimus, non obduremus corda nostra, sicut fecerunt per quadraginta annos filii Israel in eremo. Et quia non audierunt vocem ejus, non introierunt in requiem ejus. Nos autem audiamus pastorem nostrum, et sequamur vestigia ejus, ut evadentes mortem deserti hujus, cum Jesu terram fluentem lacte et melle mereamur intrare, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCV. Psalmus David quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus, adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur, judicabit populos in aequitate. Laetentur coeli et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus, gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

COMMENTARIUM. Qui ploravimus poenitentes in nonagesimo quarto, in quinto et nonagesimo gratulemur. Ibi enim domum nostram flevimus, credentes nos per misericordiam ejus ad aedificationem hujus domus iterum posse pertingere. Unde et titulus ad haec eadem consentit, qui post captivitatem ipsam domum aedificari conscripsit, quam aedificans Christus, dat gaudium omni terrae, et ideo dicitur, ut cantet Domino omnis terra canticum novum, et benedicat nomen ejus. Habuit enim captivitatem mundus per Adam, quam captivitatem postquam Christus convertit, aedificavit domum gloriosissimam non habentem maculam neque rugam, quo aedificante domum, templa universa destructa sunt. Probatum est enim quod omnes dii gentium qui in templis positi essent, habitarent in eis daemonia. Hic autem qui fabricavit domum, ipse est qui coelos fecit, confessione ejus nascitur omnis qui non confitetur Dominum Jesum, anathemabili foeditate despicitur. Qui autem confitentur, fulgebunt sicut sol in conspectu Dei. Sanctitas enim et magnificentia est in ipsa sancta confessione ejus. Universae ergo patriae gentium invitamini, venite, afferte Domino. Quid afferemus Domino? Afferte gloriam quam incassum idolis praebuistis. Afferte honorem, quo frustra idolorum antistites honorastis. Tollite hostias ab idolis, et hic introite in domum quam aedificavit, et adorate eum in aula sancta ejus, et gens genti dicat: Quia unus Dominus regnat a ligno crucis; quia per lignum concupiscentiae regnum Dei ab hominibus recesserat, modo per lignum crucis regnum reversum est Dei, qui firmavit eam in orbem terrae, ut non commoveatur. In qua Ecclesia judicat populos in aequitate, et gentes in ira sua. Pro hoc opere laetantur coeli in sanctis, laetatur et terra in nobis peccatoribus. Ad hoc gaudium movetur mare, vulgus ignobile et fluctuans, et plenitudo ejus, id est, divites pleni opibus, ii commoventur ridentes humiles Christi, et psalmos ejus, et doctrinam ejus frigidas naenias computantes. Ligna vero silvarum qui lignei et silvestres videntur mundi sapientibus, tunc exsultabunt ante faciem Domini, cum venerit judicare terrenos. Non enim judicat, ut personas potentium accipiat, sed sola aequitate totum orbem terrarum judicat, et populos in veritate confirmat per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCVI. Psalmus ipsi David, quando terra ejus restituta est ei. Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. Nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium correctio sedis ejus. Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae, vidit et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis: Adorate eum, omnes Angeli ejus, audivit et laetata est Sion. Et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. Quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.

COMMENTARIUM. Securus cantas in nonagesimo sexto, qui in nonagesimo quinto Dominum cognovisti. In hoc enim psalmo, et terra exsultat de resurrectione sanctorum, et insulae non omnes, sed in quibus habitant sancti. Ecce enim veniet sicut promisit in anteriore psalmo, venit ut judicet, nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium directio sedis ejus. Ignis ante eum praecedet, ignis duo officia peracturus. Uno enim eodemque aspectu animos Dei illuminat, et inflammat inimicos ejus. Quando apparuerint fulgura ejus orbi terrae, tunc montes sicut cera liquescent ante faciem ejus, et a facie Domini tremet terra, omnibusque rebus metuentibus ac formidantibus atque trementibus confundentur omnes qui adorant idola, cum viderint omnes in resurrectione gloriam Domini Jesu Christi: tunc sola laetabitur Sion, id est, Ecclesia. Exsultabunt et filiae Judae, id est, synagogae omnes, quae ante adventum Domini prophetas habuerunt adventum Domini praeconantes. Propter judicia Domini justa, praejudicium posterioris temporis non habebunt. Quoniam idem Dominus nunc, qui tunc ante adventum Domini in synagogis illuxit, ipse est solus super omnes deos. Quicunque ergo bonum Domini diligatis, odite omne quod malum est. In odio enim mali, boni dilectio comprobatur. Sed et si qui vos pro amore boni fuerint persecuti, securi estote, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X). Custodit enim Dominus animas sanctorum suorum, et de manu peccatorum liberat eas. Ignis enim qui inflammaturus est delinquentes, lux efficitur justis et rectis corde laetitia. Nolite ergo metu poenae, sed amoris gaudio servare justitiam, ut etiam in hoc mundo jam gaudeatis in Domino, et confiteamini memoriae sanctitatis ejus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCVII. Psalmus David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvabit sibi dextera ejus et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Jubilate Deo, omnis terra, cantate et exsultate et psallite. Psallite Domino in cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini; moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum et qui habitant in eo. Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate.

COMMENTARIUM. Causas cantici praesentis ipse psalmus exponit. Dicit enim, ideo novum canticum ut cantetis exhortor, quia mirabilia fecit, et, sicut dixit, ideo cantate quia mirabilia fecit; quasi si audisset sibi dici: Semper mirabilia fecit Dominus, non ergo novum, sed vetus est canticum mirabilia divina cantare; ad haec ille respondeat: Nova mirabilia novum carmen exposcunt. Dic ergo novum. Nobis quae sunt nova mirabilia, si interrogas, audi. Dixerunt Judaei, in cruce posito Domino, Salvum faciat eum (Matth. XXVII); hunc autem salvavit dextera ejus, et brachium sanctum ejus tunc quando notum fecit Dominus salvatorem suum, suscitans eum a mortuis, et in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Memor enim fuit misericordiae quam promisit Jacob, dicens: Et ego te faciam in gentem magnam (Gen. XII). Hanc veritatem implevit domui Israel, quando viderunt omnes fines terrae salutare Domini Dei Israel. Et licet omnes provinciae videant salutare Domini, tamen hoc non otiose transeat intuentem, quod finem terrenae cogitationes dum acceperint, nascuntur cogitationes coelestium rerum. Et ipsae faciunt videri salutare Domini Dei nostri. In hoc studio jubilate Domino, universa terra, id est, omnia membra corporis terreni in officio sanctae conversationis offerte. Non cum tristitia, sed cantantes exsultate, et psallite in cithara, cujus cantor invitat auditum, et in voce psalmi, cujus mysteria incitant mentes, in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quibus vocibus belli victoria declaratur. Jubilate in conspectu regis Domini, conspectum Domini praeconantes saeculis. Nolite timere, etiamsi moveatur mundus sicut mare et plenitudo ejus, et orbis terrae, et omnia quae in eis sunt. Tunc flumina plaudent manu simul in unum, quoniam nullum pene flumen est in quo non data sunt remissa peccatorum, nulla aqua est, quae non protulit ex se animam viventem ad vitam aeternam. In quo facto montes exsultabunt, ex quorum visceribus egrediuntur fontes qui faciunt flumina, montes quorum capita coelos pulsant, quorum habitatores coelo vicini sunt. Hi exsultabunt cum venerit judex, ut judicet orbem terrae in aequitate, et populos in veritate. Omnes sancti exsultabunt, quia remunerator sanctitatis advenit, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCVIII. Psalmus David Dominus regnavit, irascantur populi, qui sedet super cherubin, moveatur terra. Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones, judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos, in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis. Domine Deus noster, tu exaudiebas eos, Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus Dominus Deus noster.

COMMENTARIUM. Irascantur populi, et in elatione Dominum nostrum Jesum Christum aspiciant. Ipse regnavit quem regnare super se non putant. Ipse sedet super cherubin, quantumcunque moveatur terra. Ipse erit in Sion magnus, ipse excelsus super omnes populos. Sane hoc scire nos convenit, quod honor regis judicium diligit; non enim timent judicium, nisi qui se sciunt habere quod jure puniatur, factum scilicet quo exhonoratus est Deus. Hi autem qui honorem Domini suis mentibus servaverunt, hi judicium diligunt: sicut illi e contrario metuunt, qui sciunt se in contumeliam regis, legis ejus jura violasse, in quibus rex iste paravit aequitatem. Ergo aequitatem custodientes regem honorant et honor iste judicium non timent, quin immo etiam diligit. Ipse tamen judicaturus est, qui justitiam et judicium in Jacob fecit, qui habuit Moysen et Aaron in sacerdotibus suis, qui habuit Samuelem similem ipsis. Ipsum quem isti invocaverunt et exauditi sunt, cum in columna nubis loquebatur ad eos. Hi custodiebant testimonia ejus et praecepta quae dedit eis. Quicunque ergo imitantur eos, hi judicium futurum non solum non metuunt, sed etiam diligunt. Dicamus ergo Domino nostro Jesu Christo: Tu es, Domine, qui cum Moyse et cum Aaron locutus es, tu exaudisti eos, tu propitius fuisti illis, tu vindicasti in omnibus studiis eorum. Exaltemus ergo Dominum Deum nostrum in Christo. Et adoremus in monte sancto ejus, in celsitudine fidei ejus, quae altitudine sua nubes penetrat, dum credimus quoniam ipse est Dominus Deus noster, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XCIX. Psalmus in confessione. Jubilate Deo, omnis terra, servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos. Populus ejus et oves pascuae ejus, introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi. Laudate nomen ejus: quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

COMMENTARIUM. Omnis terra ad jubilationem invitatur, ut sine personarum acceptione sciatur esse vocatio: Venite omnes qui laboratis, et onerati estis (Matth. XI), et intrate in conspectu ejus in exsultatione. Scitote quod Dominus Jesus Christus non est alius quam qui cum Moyse locutus est. Ipse est Deus qui fecit nos, de quo Moyses locutus est, quod fecerit hominem, ipse fecit nos, ejus enim factura sumus omnes homines. Denique multi cupientes filios, quia Deus non dat, non habent. Multi nolentes, quia seminantes nolunt fructum, eo quod contra ordinem nolunt, etiam quia injuste nolunt, Deus juste creaturam jubet semini dare responsum; et ut probetur quia ipse fecit nos, dum non nostro arbitrio vel dantur filii, vel negantur. Ergo, quia ejus populus sumus, efficiamur oves pascuae ejus agnoscentes pastorem dicentem: Ego sum pastor bonus (Joan. X). et intremus portas ejus in confessione unitatis; laudantes nomen sanctum ejus, quia suavis est; credentes, quia est in aeternum misericordia ejus credentibus, et promissionibus ejus veritas, quae manet in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS C. Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Psallam et intelligam in via immaculata, quoniam veniens ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Non proponebam ante oculos meos rem injustam: facientes praevaricationes odivi. Non adhaesit mihi cor pravum, declinantem a me malignum non cognoscebam. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam, qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

COMMENTARIUM. Judicium sine misericordia iis qui non faciunt misericordiam (Jerem. II), misericordiam autem facientes evadunt judicium. Scis ergo, o homo, unde ponaris in dexteram pastoris? Fac misericordiam et judicium, securus exspectas. Non enim dicit injustis ad sinistram positis: Ite in ignem aeternum, quia mentiti, quia fornicati, quia diversa facinora commisistis; sed quia: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi et non potastis me; peregrinus, et non suscepistis me; infirmus, et non visitastis me (Matth. XXV). Cum ergo ignis criminibus debeatur, cur criminibus non imputetur supplicium quo crimina per misericordiam remittantur: Ite ergo, inquit, in ignem aeternum (Ibid.), quia unde ignis exstinguitur contempsistis. Audistis enim scriptum, quod eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII). Audistis quia sicut ignis exstinguitur ab aqua, ita ab eleemosyna tolluntur universa peccata. Ite ergo in ignem, quia vivere eum vobis vos fecistis. Ego autem misericordiam vobis super faciem terrae, cum judicio feci cantari, ut ille judicium evaderet, qui misericordiam non negaret. Psallam ergo et intelligam in via immaculata, et intelligam quando venies ad me, ut si hospitem te videro, suscipiam; si esurientem, reficiam. Intelligam quando venies, ne putem qualemcunque hominem, et recusem. Si enim perambulem in innocentia cordis mei, non propono ante oculos meos rem injustam. Injustum est enim ut consorti naturae non miserear, in quo inhabitas, Christe. Sed et facientes praevaricationem odio habeam, non adhaereat mihi cor pravum. Declinantes a me malignos non cognoscam, loquaces occultos persequar, cum superbis et invidis non communicem. Sed sint oculi mei super fideles terrae, qui terram corporis sui fideliter servant, ut isti sedeant mecum. Ambulans autem in via immaculata hic mihi minister. Non quaeram ab his aliquid consequi qui reprehensibiliter vivunt in domo mea. Non inhabitet superbiam faciens, id est, in domo corporis mei non habitet inimicus, qui suadet contemni Dominum. Quia haec est radix superbiae. Sed in matutinis interficiam omnes peccatores terrae, id est, in ipso ortu suo peccata orientia interficiam, et vivere non sinam cum pereant de civitate Domini. Civitas Domini anima nostra est, in qua habitat rex et sancti, apices cives Dei, qui ex ipso nati. Cum ergo nascuntur peccatorum cogitationes in anima, mox ut natae fuerint occidantur. Et pereant de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem, ut sit Dominus in civitate sua requiescens, cum omni comitatu virtutum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CI. Oratio pauperis cum anxiaretur, et coram Domino effudit precem suam. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me; in quacunque die tribulor inclina ad me aurem tuam. In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussus sum ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. Similis factus sum pelicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant. Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. A facie irae et indignationis tuae, quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generatione et generationem. Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum. Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso suo, Dominus de coelo in terram aspexit. Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum. Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem. In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem anni tui. Initio, tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

COMMENTARIUM. Legimus clamorem Sodomorum ascendisse ad Deum, et ita demum sulphureo eos imbre crematos. Prius ergo quam ad fletum et ad jejunium pro peccatis nostris animum convertamus, non audeamus dicere, Clamor meus ad te perveniat. Ne forte non sit talis clamor, qui misericordiam consequatur. Ne forte sit in eo ira, causatio, maledictio, adulatio, detractio, insultatio, mendacium, et caetera his factis similia. His ergo vitiis pessimis nostro clamore sonante, rogandus est Deus, ne clamor hic ad eum perveniat. Sed te, in aliquibus factis nefariis constitutis nobis, rogemus dicentes: Ne avertas faciem tuam a me. Ei dicendum est: Averte faciem tuam a peccatis meis. Renuntiemus ergo omnibus vitiis et passionibus, et facti pauperes spiritu, praeterita nostra facta plangentes, ita nos in hujus carmine psalmi fundamus orantes, ut clamor noster ad eum perveniat, et non avertat faciem suam a nobis. Quod tamen flentes dicamus nos, qui pro peccatis oramus, his versiculis edocemur: Dies, inquit, mei sicut umbra declinaverunt, id est, perdidi quod vixi, quia in peccatis sicut fenum arui. Fenum autem et stipula et lignum esca ignis est. Et ideo tribulor, quia et ossa mea sicut frixorium, id est, fasciculum sarmenti aridum, ita confrixa sunt, parata ad incendium gehennae. Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum. Percussus sum compunctione futuri supplicii, et propter hoc oblitus sum manducare pacem. A voce autem gemitus mei, adhaeserunt ossa mea carni meae, factus sum sicut pelicanus in solitudine, id est, sicut avis illa quam pelicanum vocant, quae non habitat nisi in desertis, habens escas veneno eremi et incultis amaritudinibus plenas. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Corvus prae nigredine obscurus est, jam nocte quasi nigrior, cui et obscuritas nigredinem geminat. Ergo et ego, inquit, duplicatam nigredinem peccatorum in me deplorans, voces meas quasi nycticorax dirigo, clamans solus, sicut passer solitarius in aedificio. In qua tota die exprobraverunt me inimici mei, et qui dudum laudaverunt me, nunc adversum me jurabant, id est, non letho illius vivam. Quomodo enim vivebas, ut sic illi jurarent? Ideo, inquit, sic jurabant, quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum fletibus miscebam. Hoc quare? A facie irae tuae et indignationis tuae. Cujus irae? Pro peccatis utique in judicio debitae. In quo hic elevantur et exaltantur, ibi allidantur necesse est. Cum ergo moriatur omne genus hominum in peccatis, quid superest, nisi ut persona totius saeculi tibi preces flebili effundat eloquio? Nullus enim salvabitur, nisi tu, Domine, exsurgens miserearis Sion. Venit enim tempus ut venias et miserearis Sion. Quia beneplacitos habuerunt servi tui lapides ejus. Lapides utique de quibus legitur: Lapides justi volvuntur in ea. Qui enim servi Dei sunt, bene illi placent libri omnes veteris Testamenti, qui habent in se unum lapidem angularem. Nec solum lapides beneplacitos habuerunt, sed et terrae ejus miserebuntur. Terra lapidum, corpora sunt animarum. Non solum nobis animae sanctae placent, si servi Dei sumus, sed ipsa corpora eorum in quibus afflicti sunt, torti, combusti, ac diversis suppliciis macerati miserantes veneramur. Quomodo miserantes? Dolor nobis est in afflictione et supplicio quo passi sunt, et gaudium nobis est in perseverantia quia vicerunt. Cum ergo, Domine, et tu veneris, et sancti tui pro testimonio nominis tui passi fuerint, tunc timebunt gentes et omnes reges terrae gloriam tuam. Tunc aedificabitur Ecclesia tua in Sion, et videberis in majestate tua, cum respexeris de excelso tuo Jesu Christo, ut audias gemitum compeditorum, et solvas filios interemptorum. Interempti sunt patres nostri omnes sancti qui nobis praedicaverunt Christum. Nos ergo ligati eramus a Satana, quia ii qui genuerunt nos verbo vitae, fuerunt interempti. At ubi cognovimus eos in coelis gaudere et possidere gloriam Christi, aedificata est in nobis Sion, et visus est Dominus in majestate sua. Gaudemus enim, quia respexit in orationes eorum, et non sprevit preces eorum. Scripsimus passiones eorum in progenies alteras, et populus qui creabitur usque in sempiternum laudat Dominum in sanctis suis. Ibi conveniunt populi in unum, et regna, ut serviant Domino. Per quos paucitas dierum nostrorum regitur, et nuntiatur nobis prope esse finem, reliquum esse, ut et qui utuntur hoc saeculo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII), et transeunte figura, veniet veritas Christus, cui dicimus: In saecula saeculorum sunt anni tui. Initio terram ipse fundasti, et coeli opera manuum tuarum sunt. Non ergo novum Dominum adoramus in Christo, sed eum qui est, et semper idem est, cujus anni non deficient. Quod autem de coelo et terra dicit, Ipsi peribunt, promissionem illam confirmat, qua cautum est futurum coelum novum et terram novam, in quibus filii servorum Christi habitent. Paulus servus Christi, similiter et omnes apostoli servi Christi. Nos qui credidimus per eos filii servorum ipsius sumus. Et si secuti fuerimus vestigia eorum, sicut illi Christi, habitabimus cum eis in coelo novo et in terra nova. Et semen verbi quod nobis spem dedit credentibus, tunc capiet in remuneratione nostra fructum, quod jam finem non habeat, sed maneat directum a Deo irrevocabile; ad dimidium dierum prima inventus est, et ultimum dierum senectus. Ibi ergo jam nec in dimidio dierum finiuntur, nec in senectute moriuntur. Quia coeli novi sunt, rorem immortalitatis manantes, et terra nova est mortis gremium non habens, sed habens vitam Dominum Jesum Christum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CII. Psalmus ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum, renovabitur ut aquilae juventus tua. Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus, homo sicut fenum, dies ejus tanquam flos agri sic efflorebit. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus. Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus. Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

COMMENTARIUM. Benedicimus nos Dominum, cum facimus aliquod tale opus quo nomen Domini benedicatur. Nam quomodo potest Deus ab homine benedici, nisi hoc solummodo quod opus ex omnibus interioribus nostris faciendum est. Si enim misericordes fuerimus visceraliter, et ille cum benedicitur a nobis, propitiabitur omnibus iniquitatibus nostris, sanat omnes infirmitates nostras, replet in nobis desiderium nostrum, et coronat nos in regno suo, pro miseratione sua et misericordia sua. Misericordibus enim dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). In quo regno mors non erit, nec dura senectus debilitat vires, sed renovantur ibi juventutes, ut aquilae, ibi misericordibus faciet misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Ipse utique Deus, qui notas fecit vias suas Moysi, ipse qui ostendit filiis Israel voluntatem suam. Ipse est Deus in Christo, sive mundum concilians (II Cor. V), sive sanctos remunerans, sive misericordias misericordibus faciens. Ipse qui patiens, ipse qui multum misericors est, si nos viderit patientes et misericordes, non secundum peccata nostra faciet nobis, neque secundum injustitias nostras reddet nobis, sed secundum altitudinem coeli a terra, confirmat super nos misericordiam suam. Et quantum distat ortus ab occasu, tantum elongat a nobis iniquitates nostras. Sicut pater filiis, sic miserebitur nostri, si misericordes fuerimus. Si consideremus in hominibus flentibus, aut egentibus, vel necessitatem patientibus figmentum nostrum, in qua mensura mensi fuerimus aliorum necessitates, in ea metietur nobis. Non fui misericors in causa aliena, non mihi miseretur in mea. Subveni egenti, subvenitur mihi. Indulsi peccanti, indulgetur mihi. Consideravi unius figmenti me agentem in mollibus, et dolui super nudum, et vestivi eum. Esurienti compassus, alui. Ergo quia consideravi figmentum unum meum et indigentis, considerat et ille figmentum meum, et recordatur, quia caro sum terrena et pulvis. Ex quo si dignatus fuerit, nos poterit suscitare. Nam si hoc non esset, quis computaret hominem, qui sicut flos agri, ita floriet, et transiet spiritus ejus ab eo, et non est, et locum suum non agnoscet amplius. Si vero misericordiam temporalem exercuerimus fratribus nostris, misericordiam consequemur sempiternam, quam perficiet super timentes se Dominus. Justitiam autem suam in filios filiorum qui, quoniam non potuerunt pauperum carnalium curam gerere, spiritalium pauperum curam egerunt, ut aut verbo, aut exemplo suo, ad justitiae divitias provocent spiritaliter mendicantes. Si vis videre divitem et mendicum, sancti apostoli Joannis lege Apocalypsin. Huic ergo similes sunt omnes divites in auro et argento: et in fide, aut in operibus justitiae mendicantes. Justitia autem Dei in filios filiorum. Filii apostolorum sunt omnes magistri bonorum consiliorum. Et sicut ipsi filii eorum sunt, ita qui audiunt eos, filii filiorum sunt, custodientes testamentum Dei, et memoria tenentes mandata Dei, non ut inflentur scientia, sed ut faciant ea quae memoriter norunt. Videamus nunc illum, cui Pater in coelis paravit sedem suam. Dominus enim Domino paravit. Et dixit Dominus Domino, Sede a dextris meis (Ps. CIX). Ibi ergo sedet regnans, et regni ejus non erit finis. Ideo quia dici potest, si semper fuit Filius cum Patre, quomodo ei ante paravit, et postea dixit: Sede? Advertendum est ergo quia Filio hominis paravit Deus sedem suam. Nam Filius Dei qui assumpsit istum Filium hominis, semper fuit in sinu Patris, et est, et futurus est. Sicut enim fluvius, quamvis per multas terrarum provincias vadat, de sinu tamen fontis sui nunquam recedit, ita et Dei Filius invisibilis laetetur cum Jacob, splendeat in rubo, sit in columna nubis, sit in columna ignis, sit in nube, sit in duce, et in qua voluerit forma pro salute hominum, de Patris tamen sinu non recedit. Nec enim legis qui fuit in sinu Patris, sed qui est in sinu Patris ipse narravit. Hunc benedicunt angeli, potentes virtutes, obtemperantes verbo ejus. Hunc benedicent virtutes omnium inimicae. Ipsae enim faciunt voluntatem ejus. Hunc benedicunt omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus. Ubicunque enim aliqua creatura est, locus dominationis ejus est, quia ipse creavit universa. Hunc operibus his benedicat anima nostra in omni tempore, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CIII. Psalmus ipsi David. Benedic, anima mea, Domino; Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Extendens coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ejus, super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. Qui emittis fontes in convallibus, inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae agri, exspectabunt onagri in siti sua. Super ea volucres coeli habitabunt, de medio petrarum dabunt vocem. Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Producens fenum jumentis et herbam servituti hominum. Ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis. Ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. Saturabunt ligna campi, et cedri Libani quas plantavit, illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum, montes excelsi cervis, petra refugium erinaciis. Fecit lunam in tempora, sed cognovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Ortus est sol et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Quam magnificala sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua. Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt. Draco iste quem formasti ad illudendum ei, omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. Dante te illis colligent, aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate. Avertente autem te faciem turbabuntur, auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emittes spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Sit gloria Domini in saeculum, laetabitur Dominus in operibus suis. Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes et fumigant. Cantabo Domino in vita mea, psallam Domino meo quandiu sum. Jucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint; benedic, anima mea, Domino.

COMMENTARIUM. Pervenimus ad psalmum centesimum tertium, qui continet universam fabricam mundi in qua magnificatur Dominus vehementer. Sed cum fabricam memorat, adventum Domini manifestat. Prius enim quam veniret Dei Filius, non erat hominum Dominus, confessionem et decorem indutus. Omnes enim in diis et simulacris suis, et in vanis figmentis spem collocantes a Deo recesserant. Denique Apostolus hoc ipsum asserit cum dicit quod adveniens Dominus concluserit omnia in incredulitatem, ut omnium misereatur (Rom. XI). Per ipsum enim confessionem et decorem induit Deus, per mediatorem Dei et hominum. Mediatorem qui est filius hominis. Cujus hominis? Filius David, Filius Abrahae, Sic enim legis Evangelii caput: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I). Quis autem sit iste filius hominis, ne forte putes eum talem qualis Moyses, aut Jesus Nave filius, aut Elias, aut unus ex magnis, non ita est. Hic enim Dominus eorum est, et illi servi ejus. Hic enim amictus est lumine sicut vestimentum. Ipse est qui extendit coelum sicut pellem, et tantum illud extendit, ut meretrices et publicanos capiat, quod non capiebatnisi solos immaculatos. Et quia quando tenditur pellis, super ipsam aqua aspergitur, ita hic tensurus coelos sicut pellem, texit in aquis superiora eorum. Non enim poterant tendi, et usque ad peccatores attingere, nisi aqua sacri baptismatis tegerentur, ad ipsos coelos posuit nubes ascensum. Videntibus apostolis, ambulans super pennas ventorum. Venti enim in nubibus agunt, et alia via non est qua ascensum suum ad coelos haberet, nisi ambularet super pennas ventorum. Tunc fecit angelos suos spiritus. Angeli nuntii Latino sermone vocantur, et Evangelium bonum nuntium explanatur. Angelos ergo suos, id est apostolos, tunc fecit spiritus, quando eis dixit: Accipite Spiritum sanctum, et evangelizate omni creaturae. Et tunc eos fecit ignem urentem, cum ipse Spiritus sanctus sicut ignis consedit in eis. Tunc fundavit terram in stabilitatem suam, terrenas scilicet mentes gentium, quae fuerunt in fabrica turris divisae, nunc ad stabilitatem suam revocans in uno verbo Jesu Christo corroborat, et ita fundat in eis Ecclesiam super hanc petram, ut non inclinetur in saeculum saeculi. Hujus sane terrae abyssus, sicut pallium amictus est. Agant sibi philosophi infructuosas exquisitiones, et magno labore dicant se posse discere quod terra subtus se abyssum habeat, quo veluti pallio amicitur: nos ad terram istam quae fundatur in stabilitate Ecclesiae, sermonis aciem dirigamus. Abyssus enim circumdat eam. Non habet enim finem altitudo divitiarum sapientiae, quae circumdat eam, et super montes ejus stabunt aquae. Quicunque sursum cor habent montes sunt, et super ipsos stant aquae. Stat super ipsos baptismatis sanctificatio, stant in fide recta, non circumducuntur omni vento doctrinae. Qui tamen isti sunt montes, diligenter ausculta. Isti sunt, qui ab increpatione Dei fugiunt. Fugiunt utique facta quae increpantur a Deo, et a voce tonitrui ejus formidabant, timent comminantem incendium sempiternum, et a prohibitis universis sua facta suspendunt. Ascendunt montes cogitantes regna coelorum, descendunt montes cogitantes quemadmodum terrenas actiones suas, in locum quem fundavit Dominus dirigant, ubi terminum posuit Deus, et jussit non transgredi, et positum terminum non transgreditur, ut operiant terram, sicut operuit terram Adam. Ex foliis ficulneis operuit terram, et abscondit se. Isti non transgrediuntur terminum, quem posuit Dominus, et non operient terram. Et quia non est operta, rigat eam Dominus de superioribas. Si enim disjectam eam invenerit, imber rigat eam, veniens de superioribus. Si vero tecta fuerit, et coelo absconditur, nec de superioribus rigatur. Si vero pateat coelis, et imber eam coelestis infuderit, producet fenum jumentis, dabit doctrinam talem simplicibus ad escam animae eorum, qualem capere possunt. Dabit herbam servituti hominum. Herbam inter initia, venientibus ad Deum herbam proferet. Non enim possunt solidioribus cibis refici. Perfectorum namque est solidior cibus, qui discretionem habere possint boni et mali. Post herbam dabit spicam et incipit educere panem de terra. Sicut enim lac de uberibus, sic de terra per herbam attingitur ad spicam, de spica pervenitur ad panem, qui de coelo per imbrem descendit. Ergo per fontem perennem, venit tibi panis de terra Mariae Virginis. Imber iste qui in Maria venit, audi qualiter venit. Angelus ei dicit: Virtus Altissimi, id est, ex alto veniens obumbrabit tibi (Luc. I). Et exivit nobis panis de terra. Nos ergo ad nos redeamus, qui hunc ex alto venientem imbrem accipimus, si veniens ex superioribus fons, nos sibi patentes invenerit. Accipimus panem qui confirmet cor nostrum. Accipimus vinum, quod laetificet cor nostrum, et duabus confirmationibus cordis acceptis exhilarantur facies nostrae oleo chrismatis, ita ut per lignum crucis satientur omnia ligna campi, id est, omnis turba simplicitatis inter quos sunt divites et sublimissimae potestates, quas pro celsitudine cedros Libani nuncupavit. In his passeres nidificant. Non dixit in omnibus passeres nidificabunt. Sunt enim aliquanti qui diligunt Christianos, et sua eos ope sustentant, qui in his requiescentes nidificant Deo, qui passeres ideo nuncupantur, quia coelestia et alta petentes, sic se jungunt conversationibus hominum, ut fugiant ipsos homines, in quorum domibus nidificare probantur. In his passeres qui nidificant, fulicae domus dux est eorum. Fulica in aqua manet, in aqua nidificat, in aqua vivit, et aqua domus est ejus. Horum ergo passerum fulicae domus, id est, aqua ipsa dux eorum est passerum. Ibi sunt montes excelsi, cervis fugientibus diabolum, fugientibus mundum. Ibi est petra praestans refugium, sive erinaciorum filiis, quia minora habentes jacula, a canibus non timentur, sive leporibus, quia et lepores canes fugiunt, et erinacii. Qui ergo fugiunt hos canes, de quibus clamat Paulus: Videte canes, videte malos operarios (Phil. III), inveniunt sibi petram in refugium, et juxta semitam positos canum morsus effugiunt. Nunc evasimus montes ac silvas, et facies nobis coeli resplendet, in qua videmus lunam factam, in tempore passionis lucentem in tenebris. In quo tamen tempore doce. In tempore passionis diximus. Quomodo? Quia tunc Sol justitiae occasum suum, ipsa sexta hora dici posuit tenebras, et facta est nox, in quo transierunt omnes bestiae silvarum Pharisaeorum ferocia. Et eorum qui devorant plebem Dei, sicut escam panis, tam spiritales bestiae quam carnales. Sed propterea dedit lunam in nocte, ut habentes lumen coeleste, ferarum morsibus evadamus. In ipsa enim tenebrositate ejus abundant catuli leonum, id est, filii daemonum, omnes haeretici non docentes sancta, sed rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo tollere escam sibi. Orto autem Sole justitiae, sive resurgente ab inferis Domino ad Judaeos, sive exsurgente per assertionem catholicam contra haereticos; hoc ergo oriente universae diffugiunt bestiae, tendentes insidias, et in cubilibus suis se collocabunt. Judaei ad synagogas suas, et haeretici ad synedria sua. Illic congregabuntur, et quandiu resplendet nobis Sol justitiae, illi in cubilibus suis dormiunt, non sunt ausi exire ad lucem. Omnis enim qui male agit, odit lucem. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, bestia est, dormit et ipse cum Judaeis et haereticis: sicut Judaei in cubilibus infidelitatis, et haeretici in cubilibus malae credulitatis collocant se et dormiunt. Ita his de medio atra nox odii oculis eorum incumbit, et nihil praeter tenebras videntes in odio dormiunt. Qui autem homo est et non fera, exiet ad opus suum credens, et bene credens, et ab operatione sua quam inchoavit, lucescente sibi Sole justitiae, operatur usque vesperum, id est, quandiu in hac luce perdurat, et haec non suis viribus reputans clamat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia haec in sapientia fecisti, sive visibilia secundum Apostolum, sive invisibilia (Coloss. I). Repleta est enim terra creatura ejus. Venimus ad fines terrae, intremus nunc mare. Hoc mare magnum et spatiosum, non te docet pro magno propheta psalmographus patriarcha, immo S. Spiritus in his qui loquitur, hoc nos habuit docere, quia magnum est mare et spatiosum, et ibi repentia quorum non est numerus. Animantia magna et parva, et quia ibi naves transeunt, non hoc docuit quod nullus ignorat, sed scire nos voluit mare magnum et spatiosum esse, omnem legem novi et veteris Testamenti, ibi repentia, quorum non est numerus: in lege Judaei, in lege Samara, et in lege haeretici, et in lege catholici, in lege reges, consules, divites, pauperes. In lege pusilli et magni, ibi naves transeunt, solae Ecclesiae universarum provinciarum, quae epibatas [ascensiones] ducunt ad regna coelorum, a civitatibus terrenis ad civitatem Jerusalem matrem nostram. Qui autem sine nave fuerit in hoc mari magno inventus inveniet draconem qui formatus est ad illudendum eis. Notandum tamen est quia Deo dicitur: Illic est, inquit, draco quem formasti, quia Manichaei dicunt principem tenebrarum a se habere principium. Ergo ut creatura assignetur Deo, Deo dicitur, Quem tu formasti: quod autem sequitur ad illudendum eis, illis utique qui naves recusant, et quasi animales sine magistro catholico et ab apostolis ducente traditionem legis se fluctibus et altitudinibus tradunt. Ergo quia extra Ecclesiam sunt, inter animalia pusilla et magna vagantes inveniunt draconem, ita sibi illudentem, ut putent se melius catholicis sapere, et ad arbitrium suum inveniunt perpetuae mortis interitum, cum devenerint in profundum. Quid tamen tu, Domine, patiens et multum misericors, et Judaei et haeretici, et ingrati simul cum servis tuis. Omnes quandiu in isto sunt corpore omnes a te exspectant, ut des illis escam in tempore isto. Isto vitae praesentis, quia si tu non dederis, nullus colligit. Aperis manum tuam super bonos et malos, et imples omne animal benedictione, sed cum avertis faciem tuam, tunc turbabuntur, cum auferens spiritus eorum et defecerint, et in terra sua revertentur, de qua assumpti sunt. Cum autem fuerit resurrectionis tempus, veniet spiritus tuus, et resuscitabuntur hi in quibus renovasti faciem terrae, qui in novitatem vitae ambulaverunt, qui ambulaverunt in novitatem spiritus, et non remanserunt in vetustate litterae, in quibus omnia vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. V). In ipsis erit gloria Domini in saecula saeculorum, cum beatus fuerit in operibus suis, quae nunc operatur cum Patre et Spiritu sancto, qui respicit terram, id est, corpora fidelium, et facit ea tremere judicium futurum. Qui tangit montes et fumigant. Fumus montium nubes facit. Ergo eos qui sensum ad gloriam coelestem exaltant, ita ut apud homines in terra imminuti esse videantur, ut in futuro inveniantur excelsi, hos tanget Dominus, et dant fumum oris sui, proferentes sermonem, qui nubes sunt oculorum, et facient multos plorare peccata sua, multos lavare ea eleemosynis, multos festinare ad fontem sacrum. Sic ergo tactu Dei montes fumigant ad inundationem nubium, quae pluviam dantes tam sordes abluunt, quam frugibus et arboribus nascendi copiam administrant. Cantemus ergo ipsi Domino Deo nostro in vita nostra, et psallamus ei quandiu vivimus; suavis sit ei laudatio nostra catholicis assertionibus suaficata, nihil morbo Judaeorum, nihil morbo haereticorum circumferens: ut et nos delectemur in Domino cum deficere coeperint haeretici, aut Judaei a terra et iniqui, ita ut non sint: tunc laeta anima nostra benedicens Domino in omni tempore ipsi gratias aget, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CIV. Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate ei et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper. Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster, in universa terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum, dicens: Tibi dabo terram Chanaan funiculum haereditatis vestrae. Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae ejus. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et vocavit famem super terram, et omne frumentum panis contrivit. Misit ante eos virum: in servum venundatus est Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum, misit rex et solvit eum, princeps populorum et dimisit eum. Constituit eum Dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. Convertit cor eorum ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras et obscuravit, et non exacerbavit sermones suos. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. Dixit et venit coenomyia et cyniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. Dixit et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Ubi custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

COMMENTARIUM. Alleluia in isto psalmo principium sumpsit, quam quia interpretantur gloria Deo creatori omnium, verum dicunt. Ad omnes enim gentes imperat nuntiari gloriam ejus, et enarrari omnia mirabilia ejus, quomodo ex virgine natus, quomodo exemplo et verbo docuit, quomodo virtutes exercuit, quomodo in cruce pependit, quomodo mortuus, sepultus, resurrexit, et ea quae ante passionem docuit, post resurrectionem suam iterum confirmavit, quomodo ascendit in coelos, et misit Paraclitum, qui in conspectu gentium, quasi ignis dispersus, universarum gentium quae in praesenti erant linguas in apostolos reseraret, ita ut quod imperatum fuerat in praesenti psalmo, ab ipso Spiritu sancto tunc adimpletum, gentes ipsae de apostolis dicerent: Nonne isti, inquiunt, Galilaei sunt? et quomodo nos unusquisque linguis nostris audivimus eos loquentes magnalia Dei (Act. II)? Tunc ergo gentibus confessi sunt Dominum, et invocaverunt nomen ejus, nomen quod Judaea sola retinebat, tunc annuntiaverunt inter gentes magnalia ejus. Tunc jure primo cantatum est in adventu sancti Spiritus alleluia, in quo narraverunt omnia mirabilia ejus, et docuerunt gentes hoc ordine: Nolite laudari in virtute regum vestrorum, neque in potentia praeliorum vestrorum, sed deponentes potentias arcuum et scutum et gladium et bellum, pacem assumite. Et Christum quem praedicamus vobis, vestro nomini sociate, ut vos qui dicimini gentes, dicamini Christiani, et laudemini in nomine sancto ejus. Et laetetur cor vestrum, qui quaeritis Dominum; quaerite Christum, et confirmamini. Et quia ascendit in coelis, et parat vobis gaudium sempiternum, quandiu ad eum pertingatis, quaerite faciem ejus semper, mementote mirabilia ejus quae fecit, quae supra diximus prodigia ejus, judicia oris ejus, quaecunque apostoli, quaecunque quatuor evangelistae testantur, non ex gentibus venientes, sed ex semine Abraham servi ejus, qui sunt filii Jacob electi ejus. Non est enim Christus Deus recens, non advena, non novitius, sed ipse est Dominus Deus noster, qui semper fuit: et qui in Hebraeorum gente tantum caeremonias collocaverat, nunc vult, ut in universa terra sint judicia ejus. Quid nunc vultis, Judaei? Dicite, si vultis; arguimus vos noscentes, et dicimus vobis: Falsas habetis scripturas. Si vere Deus erat qui cum Abraham locutus est, cur quod promisit implere non potuit? Si non potuit, omnipotens non est; si potuit et noluit, mentitus est. Ad haec Paulus clamat, Hebraeus ex Hebraeis, impossibile est mentiri Deum. Docete ergo impletum quod juravit Deus per semetipsum, dicens: In semine tuo haereditabo omnes gentes, quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac, statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum, dicens tibi quidem dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Et quando hoc factum est? Cum adhuc essent ex Cham numero breves, paucissimi et incolae in ea. Tunc pertransierunt de gente in gentem, de regno Chananaeorum ad populum Aegyptiorum, non tamen permisit hominem nocere eos, et corripuit pro eis reges, sicut Amalech, et caeteros, et dixit eis: Nolite tangere christos meos, et in prophetas meos nolite malignari. Unde Amalech rex dixit ad Abraham: Nisi Deus admonuisset me nocte in visione habueram peccare in te; sed corripuit me in visione, et admonuit me ut rogem te, et ores pro me. Egimus hactenus et mysticum et historicum sensum sed, una nobis quaestiuncula videtur in manibus. Quaeritur enim quomodo verbum hoc mandavit in mille generationes, quod disposuit ad Abraham? Has mille generationes gentium edocere, laciniosa satis narratio flagitat. Sed prout potuerimus, juvante Domino, commatice transeamus. De gente ad gentem, de regno ad populum alterum. Noe tres filios habuit, Sem, Cham, Japheth. Sem, primogenito pars facta est a Persida et Bactris usque in Indiam longe et usque Rhinocoruras, quae spatia terrarum habent linguas sermone barbarico viginti et septem, in quibus linguis gentes sunt patriarum quadringentae sex, non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum patriarum: verbi gratia, cum una lingua Latina sit, sub una lingua diversae sunt patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Tuscorum, et his atque hujuscemodi patriis similia si dicamus. Cham vero secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gadira, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum, Latino a parte Boreae, barbarico a parte meridiani, Aethiopum et Aegyptiorum, ac barbaris interioribus vario sermone, numero viginti duabus linguis, in patriis trecentis nonaginta et quatuor. Japheth autem habet flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam, in patriis ducentis sermone vario, in linguis viginti tribus. Fiunt ergo omnes simul linguae septuaginta duae, patriae autem generationum mille, quae in tripartito saeculo hoc ordine sitae sunt. Habet, ut diximus, Japheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam. Sem autem Euphraten. Cham vero Geon, qui vocatur Nilus. In his tripartitis gentibus ex uno homine manantibus, Trinitas per Dominum nostrum Jesum Christum hominem perfectum apparuit, et solus his mille generationibus per linguam suae passionis occurrit, quia memor fuit verbi quod juraverat in mille generationes, dicens Abrahae, quod in semine tuo haereditabo omnes gentes. Et sicut filiis Israel famem passuris succurrit Joseph, qui venditus est, qui postquam venditus est ad regnum ascendit, et fame perituris aliquantis gentibus et patriis frumentatione reposita caute succurrit; ita venditus a Juda Christus, in triumpho crucis exaltatus est, ante quidem passus synagogam falsum testem, sicut Joseph dominam meretricem. Post haec exsurgens a mortuis accepit regnum, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II), et fame pereuntibus his mille generationibus, apertis horreis, manuum suarum profluentissima largitate succurrit, non solam eis speciem frumenti, sed et vini et olei administrans. A cunctis eas adversitatibus liberavit. Vocavit enim famem super terram eorum, prius qui in idolis confidebant, et omne eis firmamentum panis contrivit, quia panem verum qui de coelis descenderet ignorabant. At ubi venit vir perfectus, qui in servum venundatus est, posteaquam ferrum pertransivit animam ejus, quia eloquium falsae testis inflammaverat iram super eum. At ubi misit rex de coelo et solvit eum, et princeps qui est Deus in Christo mundum concilians sibi (II Cor. V), dimisit eum solvens ab omni vinculo fragilitatis, continuo statuit eum Dominum domus suae. Dominum in coelo et in Ecclesia et principem omnis possessionis suae, omnis sanctitatis, ut erudiret apostolos sicut seipsum, qui profecerat aetate et sapientia, et senes suos hos ipsos patres omnium credentium, prudentiam docerent, et in ministerio absconditam. Tunc intravit Israel in Aegyptum videns Deum, apostolos inter idololatras, et Jacob accola fuit terra Chanaan, et auxit populum ejus nimis, ita ut millia hominum haberent cor unum et animam unam. Et confirmavit cor ejus super omnes inimicos ejus qui negabant eum. Contemnentes enim eos, apostoli conversi sunt ad gentes. Conversum est cor gentium, ut odirent populum ejus, et occidentes martyres dolum facerent in servos ejus, quousque veniret ad eos Moyses et Aaron, quousque pertingeret ad sensum eorum lex Dei, et ponerent in mente sua verba signorum, et prodigiorum, quae aut legentes agnoverant, aut referentes audierant. Coeperunt enim timere, ne paterentur non credentes quod passa fuerat Aegyptus cum rege suo, tenebras, aquas sanguineas, ranas, locustas, bruchos, cyniphes, coenomyias, grandinem, ignitumque ventum, qui combussit vineas ficulneas atque omne lignum finitum eorum. Post haec etiam percussionem angeli in omnem primogenitum terrae eorum et primitias omnis laboris eorum. Dantes ergo omnes timorem his virtutibus vincentis Dei, fugerunt Aegyptiorum incredulitatem, et secuti apostolorum fidem, educti sunt in argento et auro, in duobus Testamentis, argento veteris, et auro novi, in bono et meliore, et non est inventus in his qui per aquam transierunt ullus infirmus. Nullus enim invenitur in omnibus mille his generationibus baptizatis, peccatum vel unus habens in hora baptismatis. Alioquin, si peccatum habet, non credidit, et cum Aegyptiis mersus est. Nam omnes qui crediderunt, ex hora qua transierunt, venientes ad consignationem, non invenitur in tribubus eorum infirmus: omnes firmi sunt; omnes enim confirmati sunt. Laetata est Aegyptus. Aegyptus totus mundus, licet in peccatis agens, tamen laetatur die sancto Paschae, in profectione eorum qui fugientes Pharaonem, et sequentes Moysen, per aquam transierunt, ut inveniant ubi audiant vocem Domini. Incubuit enim timor super incredulos, et non sunt ausi sine feriis esse in ipso die, qui si non laetantur, credentes Deum, feriantur timentes regnum et populum Christianum. Et ideo laetantur, quia incubuit timor eorum super eos. Expandit enim Deus nubem, id est, Ecclesiam suam in protectionem eorum, et ignem fidei, quae lucet eis in tenebris mundi, ubi petierunt carnem et acceperunt ortygometram. Caro enim illis data est, tunc coturnices volantes utique et coelestia cupientes, et his datur caro quae ascendit super Cherubin, et volavit, et pane coeli saturati sunt. Quando disrupit petram, et fluxerunt aquae, et in deserto totius saeculi currunt flumina, quia memor factus est verbi sancti sui quod dixit ad Abraham puerum suum. Ideoque eduxit populum suum in exsultatione, in alleluia, in albis vestibus, et electos suos in laetitia, et dedit illis regiones gentium, et civitates populorum, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Sic enim ait: Baptizate, inquit, omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos custodire omnia quaecunque praecepi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Amen.

PSALMUS CV. Alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. Et salvavit eos de manu odientium, et ab insidiis hostium tutatus est, et redemit eos de manu inimici. Et operuit aqua tribulantes eos, unus ex eis non remansit. Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus. Et concupierunt concupiscentias in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus. Ut averteret iram ejus, ne disperderet eos, et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Non crediderunt verbo ejus, et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini. Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto. Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et disperderet eos in regionibus. Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. Et stetit Phinees et placavit, et cessavit quassatio. Et reputatum est ei ad justitiam, in generatione et generationem, usque in sempiternum. Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Et distinxit in labiis suis, non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus Deus illis. Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus et contaminata est in operibus eorum, et fornicati sunt in adinventionibus suis. Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum, saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat.

COMMENTARIUM. Alleluia primum egit ut baptizentur credentes. Alleluia secundum agit ut reconcilientur poenitentes, Ibi suscepit plebem suam in exsultatione, et electos suos in laetitia. Hic poenitentes exaudit, et dat eos in misericordiam in conspectu omnium, qui eos ceperant. Beati sunt ergo, qui custodiunt justitiam. Non enim ad hoc veniunt: ut a suis hostibus capiantur. Hi autem qui capti sunt clamant ad misericordem dicentes: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Nec illud cum aliqua controversia respicias volo, quod dixi, omnes qui non custodiunt justitiam capiuntur ab hostibus suis. Illos enim magis hostes respice qui cum esse pro certo noscantur, pro certo videri non possunt. Et cum illos aspectu mentis attenderis, illum plus videbis a suis hostibus possideri, qui post peccatum exsultat, nullo flagello percussus. Verum quia verus Christianus ille est, qui pro suis quotidie peccatis exorat, suscipiat regulam poenitentiae, excluso. Nova ita non centesimum quintum psalmum centesimo quarto subjungat, non recuset flentem in quinto, quem in quarto laetantem accepit. Et sicut ille cantavit alleluia, et iste alleluia decantet. Ibi dives factus in argento et auro egreditur gaudens, hic mendicus effectus revertitur plorans. Et ibi alleluia cantatum est, et hic alleluia cantatur. Ibi confitemini dictum est, et invocate nomen ejus, hic confitemini dicitur quoniam bonus. Dicite peccata vestra, unde exacerbastis Dominum. Dictavit enim super vos sententiam, ut dejiciat vos in nationibus, et dispergat vos in regionibus. Confitemini bono, confitemini volenti parcere. At illi: Peccavimus, inquiunt, cum patribus nostris. Peccavimus cum patribus, non de tempore posuit. Cum patribus enim tunc peccaverunt quando irritaverunt ascendentes in Rubrum mare, quando operuit aqua tribulantes eos. Posteaquam crediderunt verbo Dei, et cantaverunt laudem ejus, statim obliti sunt operum ejus. Et concupierunt concupiscentiam in deserto, ollas Aegypti, et irritaverunt in siccitate, et data est eis petitio eorum, et data est saturitas in animam eorum. Saturitatem secuta est luxuria, et irritatus est Dominus a superbis Dathan, Core, et Abiron. Et sive pro igne alieno, sive pro superbia contra Moysen usa, aperta est terra, et deglutivit eos viventes. Populus autem liberatus, immemor liberatoris sui, memoratur superstitiones Aegypti. Quibus memor aurum suum in vituli similitudinem fundit, adorat opera manuum suarum. Oblitus est enim qui liberavit eum, pro quo facto dum vellet Dominus disperdere eos, stetit Moyses dicens: Domine, dele me de libro tuo, si istis non parcis (Exod. XXXII). Putasne tu, o Moyses, plus misericors es quam ille qui blasphematus manna pluit, qui contemptus de terra producit aquas. Non tu plus misericors, sed voluit Dominus affectum tuum ducibus populi recitari, ut sic agant circa peccantes, sicut te fecisse cognoscunt, non cito damnent, sed volentem Dominum condemnare suis precibus flectant. Audi quid cantas: Dixit, inquit, ut disperderet eos, si non Moyses stetisset in confractione et seditione qua moneri coeperat, et agi populus: Stetit, inquit, in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. Jam si placet, quia longus est psalmus, transeamus ad causam nostram ab historia Judaeorum. Omnia enim nobis ista post baptismatis consecrationem eveniunt. Ingredimur enim per baptismum terram fluentem lac et mel. Et post haec pro nihilo habemus terram desiderabilem, quando polluimus terram corporis nostri. Non enim vere credimus verbis Dei, perpetuum incendium comminantibus propinquis temporalibus factis. Et quia Deo non credimus, murmuramus in tabernaculis mentium nostrarum, quia non exaudivimus vocem Domini. Qua fronte dicimus Deo: Exaudi vocem nostram, qui non exaudimus vocem Domini. Insuper etiam consecramur Beelphegor, ventri et libidini servientes, aut illos colimus, qui colunt ventres nostros, aut illos quorum persona a mundo suscipitur. Quos cum sciamus, aut turpes in factis, aut injustos in judicio, tamen quia potentum amicitiis copulantur, aut ipsi potentes sunt, hos in sacerdotio consecramus, hos dignos clamamus et justos, per quos manducamus mortuorum sacrificia. Ii enim qui offerunt sive pecunias, sive munera Ecclesiis, et mortui sunt in peccatis suis, propterea utique offerunt, ut nostris precibus reviviscant: nos vero pejora scelera committentes, illa quae offerunt sacrificia mortui comedimus, illi autem in sua morte perdurant, quia nostro non revocabuntur exemplo: sic fit ut irritemus Dominum in his studiis nostris, et multiplicatur super nos ruina. Pereunt urbes, pereunt provinciae, quia pereunt disciplinae. Superest ut stet Phinees, et exoret pro nobis, id est, stet populus martyrum, qui non timuerunt, sicut Phinees, sanguinem fundere. Ut his orantibus cesset a nobis quassatio, ut hoc quod evadimus, quia nostra justitia nulla est, illorum reputetur justitiae, a generatione et generatione in aeternum. Nunc videndum est qualiter et nos sicut illi irritamus Dominum ad aquam contradictionis, ita ut vexetur Moyses propter nos qui exacerbamus spiritum ejus. Ita, ut dixi, liquet psalmus hic in historia, ut penitus et expositor necessarius non sit. Sed quia a littera ingressi sumus infra litteram, videamus quomodo irritetur Dominus ad aquam contradictionis. Post baptisma unum aqua nobis contradictionis exoritur, contradicitur nobis aqua baptismatis: Unus enim Deus, una fides, unum baptisma (Eph. IV). Ibi vexamus Moysen. Moyses lex Dei est; vexamus legem ejus, contemnentes praecepta ejus. Insuper etiam exacerbamus spiritum ejus sanctum, in quo signati sumus in die redemptionis. Hoc autem facimus, quando non disperdimus gentes quas dixit Dominus, quando nutrimus vitia, amantes ea quae odit Dominus commiscemur inter gentes, similia aut pejora facientes, quam gentes quae ignorant Deum. Servimus sculptilibus eorum, Deum habentes ventrem et gloriam in stercore. Hinc nascitur nobis scandalum, id est, libido. Tunc immolamus filios nostros et filias nostras daemoniis, id est, sensus nostros, qui ex nobis quasi filii nascuntur. Et cogitationes nostras daemoniis tradimus. Effundimus sanguinem innocentem, id est, sanguinem animarum simplicium, quae nostro exemplo delinquunt. Sanguinem utique eorum sacrificamus sculptilibus Cham. Cham irrisor patris est. Ii ergo qui irrident legem Dei nostri his eos sacrificamus qui nostro exemplo delinquunt. Jacent enim ante ora eorum, de ipsis loquuntur, de ipsis risus, de ipsis jocus, de ipsis opprobria universa reperiunt. Ille monachus hoc egit, ille clericus hoc, illa sanctimonialis hoc; sic interficitur terra sanguinibus, id est, terrenae mentes interficiuntur hoc ordine, si ille qui sanctus vocatus et nonnus sic ait. Ego quis aut quotus sum ut non agam, sic inficitur vitio nostro terra sanguinibus, et contaminatur in operibus nostris. Quia fornicamur in observationibus nostris, id est, in proposito sancto positi, aut corde, aut opere fornicamur. Ideo irascitur Dominus super populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Ideo tradidit nos in manu inimicorum, et dominantur nostri qui oderunt nos. Et tribulant nos inimici nostri, et humiliant nos sub pedibus suis; saepe diximus: Parce, Domine, et saepe liberavit nos. Nos autem iterum liberati exarsimus in cogitationibus nostris. Nihil nobis superest, nisi ut de isto corpore exeamus. Si contempsimus quae passi sumus, quae passuri sumus contemnimus. Ibi enim passio finem non habet, jam ex integro poeniteamus. Quia sicut contemnentes Deum, Deum nobis fecimus contemnentem; ita dum poenitemur ex animo, Deum nobis fecimus poenitentem. Nos poenitemur quia contempsimus; ille poenitetur se dictasse sententiam. Tu facta renovas, ille sententiam; tu poeniteris, et ille poenitetur secundum multitudinem misericordiae suae; et tollens a nobis iram, dat nobis misericordiam, in conspectu omnium qui ceperunt nos. Clamemus ergo ad Salvatorem ex animo, dicentes: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus (Ps. CV), ut ultra non serviamus peccato: Nec mores nostri similes sint gentibus, quia etiamsi in gentibus dispergamur, sicut Daniel et tres pueri, non sumus inter gentes, si eis moribus non miscemur: quinimmo gloriamur in laude ejus, cum videntes homines opera nostra, laudabunt et benedicent Deum Israel, et dicet omnis populus: Fiat, fiat; id est, fiat, fiat, semper tale opus est in quo benedicatur Deus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CVI. Alleluia, alleluia. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus aggregavit eos. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia animam satiavit inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Sedentes in tenebris et in umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro. Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum, et infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt. Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Dixit et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Et laetati sunt quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non minoravit. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusa est contentio super principes, et errare fecit eos in invio, et non in via. Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Quis sapiens et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?

COMMENTARIUM. Tertium alleluia canitur in psalmo centesimo sexto, in quo usus noster quotidianus retexitur. Audi, Novatiane, audi de quibus loquitur: vult enim in isto psalmo agere contra te specialiter Spiritus sanctus. Tu enim dicis: Qui adhuc non sunt redempti, ipsi possunt ad indulgentiam per poenitentiam pervenire. Nos dicimus: Illi per fidem solam ad indulgentiam attingunt. Isti autem qui jam redempti sunt, non per fidem solam, quia jam crediderunt, sed per poenitentiam perveniunt ad misericordiam redemptoris. Denique audi quid dicat: Dicant, inquit, ii qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manibus inimicorum, utique per baptismum de regionibus, congregavit eos utique ad fidem a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Ii erraverunt, id est, a recti tenore recesserunt, passi siccitatem in via, id est, in Christo ambulantes, quia ipse est via. Passi siccitatatem sermonis, dum nullus docet, nullus exhortatur, aut nullus est cujus exemplo perfunderentur. Passi siccitatem erraverunt, et civitatem habitationis non invenerunt; non invenerunt cujus exemplo spiritaliter viverent, sed desertum hujus mundi passi esurientes et sitientes anima in ipsis defecit. Quia cibum verbi Dei et boni exempli non habuit, et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, id est, dum poeniterentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Reduxit eos in viam rectam, per poenitentiam sunt revocati ad Christum, ut per ipsum perveniant ad civitatem habitationis, et possint refici sermonibus sanctis. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quia satiavit animam quae fame peribat, et animam esurientem. Quid esurientem? Bona utique quae non habebat esurientem. Ergo bona saturavit bonis poenitentem, et sedentem non in schematibus mundi, non in publico gloriantem, sed sedentem in tenebris et in vinculis, in mendicitate et in ferro. Quare hoc, inquiunt mundi homines, quid sibi volunt isti religiosi plorare, sedere in vinculis, sedere in tenebris? Ubi est scriptum? Ecce hic scriptum est quia illam animam respicit Deus, quae sedet in tenebris et in vinculis pro eo quod exacerbaverit Dominum, et consilium Altissimi spreverit. Qui humiliant in labore et jejuniis cor suum. Quia ergo cor contritum ac humiliatum Deus non despiciet, audi quid sequitur: Clamaverunt, inquit, non cum epularentur, sed cum tribularentur. Ipsi enim sibi imponunt tribulationis jugum, ne forte dum praeterita facta ad indulgentiam pervenire postulant, incurrant praesentia. Laetus enim animus facile lapsum incurrit, quod tristi et afflicto difficile evenit. Humilietur ergo in labore, jejunio cor nostrum, non eum laetificent vina, et ostendentes infirmitatem nostram medico coelesti, clamemus ad eum. Ipse enim educet nos de tenebris et de umbra mortis. Et vincula nostra disrumpet, ita ut confiteamur ei quia contriverit nobis portas aereas. Portae aereae sunt consuetudines vitiosae, quae sic claudunt nos, ut propemodum etiam arbitrium nostrae libertatis includant. Namque qui consuevimus verbi causa jurare, jurare jam nolumus, sed quasi porta clausa hujus consuetudinis, volentem egredi non sinit. Sic enim fit ut etiam non volens ex ore meo proferam juramentum. Sic et de universis vitiis dictum puta. Quia in ipsis vitiis, velut in portis aereis impingimus, fugientes et volentes egredi non valemus. At ubi tribulantes clamaverimus ad Christum, confringet portas aereas, et vectes ferreos comminuet. Vectes enim ferrei immundi spiritus sunt, qui portas nobis impiae consuetudinis claudunt. Hic si sese subduxerit Dominus, libertas ipsa nostri arbitrii evanescit. Sed non se subducit Dominus, nisi in spiritu tribulanti cum lacrymis exoretur. Mittet enim verbum suum sicut misit ante Filium suum. Mittit eum et sanat nos, et sicut redemit nos de manu inimici, ita nunc eripit nos de interitu nostro. Confiteantur ergo Domino pluraliter misericordiae ejus, et mirabilia ejus filii hominum, ut sacrificent sacrificium laudis. Ideo annuntient opera ejus in exsultatione, et non in tribulatione: Ii, inquit, qui descendunt mare in navibus. Mare descendunt in navibus, qui in conversatione sancta in isto mundo degunt. Ipsi enim faciunt operationem in aquis multis, id est, et verbo et exemplo suo, eorum qui eos aut audiunt, aut imitantur operationem, in aquis multis facere referuntur. Ipsi vident opera Domini quotidie, ad hoc vacant ut videant opera Domini, quae iste mundus sic dum fruitur non videt. Ii autem non solum opera Domini vident, sed mirabilia ejus in profundo considerant. Verum quia nullus justus sine tentatione transiit, audi quid de eis dicatur: Ascendunt, inquit, usque ad coelos. Quid est, ascendunt? Disce in Petro, ut quod in ipso inveneris, in omnibus cernas. Ascendit Petrus usque ad coelos, dicens Domino: Etiam si oportuerit me tecum mori, non te negabo (Matt. XXVI). Descendit usque ad abyssos, cum negat. Post haec ita turbatus est et motus sicut ebrius. Et omnis sapientia ejus ita deglutita est ut, nisi clamasset ad Dominum cum tribularetur, et plorasset amarissime, non de his necessitatibus evasisset; flevit ergo et statuit ei procellam in auram. Audi dicentem Dominum: Petre, ait, petit Satanas ut ventilet vos sicut triticum in area; ego autem intercessi pro te (Luc. XXII), quasi qui dicat, Statui tibi procellam in aura, et feci ut sileant a te fluctus ejus. Laetatus est Petrus, quia siluerunt, et deduxit eum in portum voluntatis suae, in Ecclesia sine dubio. Ubi exaltent eum in Ecclesia populi? Et in cathedra seniorum laudant eum, quia posuit flumina in deserto, id est, in deserto hujus saeculi perambulans, quousque perveniret ad Romam, praedicavit baptismum Jesu Christi, in quo universa flumina benedicuntur usque hodie a Petro. Ipse posuit exitus aquarum in sitim, ita ut qui exierit foras ab Ecclesia Petri, siti pereat. Posuit terram fructiferam in salsuginem. Sicut salsuga terram a fructu revocat, ita littera mundi a fructu spiritali revocat mentes. Sed per Petrum in salsugine litterarum positam Romam, fecit eam fructum afferre. Unde autem ipsa terra salsuginem haberet expressit: A malitia, inquit, hominum inhabitantium in ea. Et adjecit: Posuit, inquit, desertum ab aquis, quae peccata lavant. Posuit in stagno aquarum, abundant aquae baptismatis, martyrum poenitentiae eleemosynarum abundant in deserto isto, quod ante Petri adventum siccum fuit et aridum, hoc nunc excultum est, cum constitueretur in eo civitas Ecclesiae, in qua quotidie seminantur agri, et plantantur vineae, ut fiat fructus nativitatis, quos benedixit Deus, et fecit ut multiplicentur. Sed post haec persecutio facta est, et pauci facti sunt. Multi enim vocati, pauci vero electi (Matt. XX). Pauci vero ad martyrii palmam attingere meruerunt. Quando effusa est contentio super principes mundi. Tunc seduxerunt eos in invio, et non in via, id est, in idolis et non in Christo, qui via est. Sed adjuvavit Dominus pauperem de mendicitate, et respexit, quia tentationes ferre populus credens ei omnino non poterat. Adjuvavit eum de mendacitate virium, et posuit sicut oves familias in universam faciem terrae, statuens eis pastores et pascuas, quae videntes recti laetabuntur. Non recti vero murmurabunt, sed iniquitas omnis adversus Ecclesiam Dei, et adversus oves et pastores jam obstruxit os suum. Qui sapiens est intelligit haec, et cum intellexerit, nihil aliud intelligit, nisi misericordiam Domini, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CVII. Canticum psalmi ipsi David. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, et cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus. Quia magna est super coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua; liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me; Deus locutus est in sancto suo. Exsultabo et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus, Moab lebes spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi alienigenae amici facti sunt. Quis deducet me in civitatem munitam, quis deducet me usque in Idumaeam. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

COMMENTARIUM. Psalmus centesimus septimus ex duorum psalmorum finibus probatur esse constructus, ex parte quinquagesimi sexti et quinquagesimi noni. Quam considerationem, si diligenter sensus spiritalis attendat, videt satis necessarium Deo cor suum; et omnes occasiones mundi ab eo separans, paratum Deo alludet in psalmo et in verbo congeminat. Quid est enim dicere, Deo Paratum cor meum, nisi hoc, ut dicat ei: Veni, Domine, paratum cor meum, et in rem tibi praeparatam ingredere, ut cantem et psallam in gloria mea. Quam autem suam gloriam memoraret adjunxit: Exsurge, ait, gloria mea in psalterio et in cithara, ut in ipsam gloriam exsurgam diluculo, mox ut mihi auxilium tuum fulgescens, tenebras a me meorum excluserit peccatorum, tunc et in populis confitebor, et dicam: Quia non sum dignus vocari servus tuus pro peccatis meis, non me jactabo in superbia, etiam cum me per indulgentiam tuam mandatum agnovero. Sicut ille qui Vas electionis factus clamabat dicens: Non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV). Et haec confessus in populis Domino, coepit psalmum dicere inter gentes. Quem psalmum Paulus cecinit inter gentes? Hunc sine dubio, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia ejus. Qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus, ait, ego sum (I Tim. I). Et haec veritas ejus, usque ad nubes pervenit, id est, usque ad apostolos pervenit veritas, qui est Christus. Jam prophetae silent, soli apostoli loquuntur, et apostolorum discipuli. Quid loquuntur? Quia exaltatus est super coelos Deus Dei Filius, et sedens ad dexteram Patris, super omnem terram ejus gloria praedicatur, ut liberentur in toto orbe terrarum, qui sunt dilecti ejus, in quibus clamat Ecclesia: Salvum me fac dextera tua et exaudi me. Nisi enim dextera ejus traxerit ab inferis animam nostram, id est, ab inferis cogitationibus, non solvimur a descendentibus in lacum, id est, non eripimur, sed a fornicationis laqueo innodamur: Sed sicut non eripimur nisi per dexteram ejus, sic non eripit nos dextera ejus, nisi dicamus credentes: Salvum me fac dextera tua et exaudi me. Ad haec Deus, inquit, locutus est in sancto suo, id est, in Domino Jesu Christo locutus est Deus. Exsultabo et dividam Sichimam. Civitas est quam Hebraei humiliaverunt in gladio, quia soror eorum ibi corrupta fuerat. Nunc vero quia mens eorum corrupta est, in gentes misit Deus Filium suum, qui hanc urbem gentium tollat de potestate Hebraeorum. Et dividam eam apostolis, et convalles tabernaculorum ejus metiar in tres partes, ita ut ipsas tres partes in uno regno conjungam, et sit Trinitas Dei in trinitate populi Hebraeorum, Graecorum et Latinorum. Ex his tribus eatur in cunctis partibus mundi, ut nostri sint omnes per fidem, qui sine fide nostri esse non possunt. Sint nostri Galaad et Manasse in gentibus, et Ephrem fortitudo capitis nostri in benedictionibus. Sit Juda rex meus in Christo, sit Moab olla spei meae. Moab filia Loth, ex quo Moabitae sunt gentes, quae angelis ducibus evasit pluvias igneas de coelo venientes, pro qua rogat ut non ardeat in Sodomitiis flammis, sed in Spiritu ferveat sancto, et cum filiis suis, id est, gentibus quae ignorant Deum, sit olla spei meae: In Idumaeam, inquit, id est, in habitationem gentium. Ibi extendam calceamentum meum, non inde fugiant discipuli mei excutientes pulverem de pedibus suis, sed ibi eant extendentes calceamentum suum, ut dicatur de eis: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X)? Haec autem et nobis evenient, ut evadamus calores Sodomiticos, et flammis sancti Spiritus accendamur, si Allophylos conemur evincere, et eos quotiescunque contra nos arma corripiunt, id est, immundos spiritus subjugare nitamur, ut merito dicamus, Mihi Allophyli subditi sunt: quibus subditis, quis deducet nos in civitatem munitam, nisi Filius Dei? Aut quis deducet nos in Idumaeam, nisi Dominus Jesus Christus? Ipse enim dat nobis auxilium. Unde nobis dat auxilium? de exsultatione an de tribulatione? De tribulatione, inquit, quasi qui dicat: Non meretur auxilium consequi qui se tribulantem non exhibet Christo, et crediderit quia vana salus est in homine. In Deo enim facimus virtutem. Quam virtutem? Ut vitia per consuetudinem subjugentur, et virtutes animi sublimentur. His incumbentes studiis, in Deo faciainus virtutem, et ipse ad nihilum rediget tribulantes nos, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CVIII. In finem psalmus David. Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus. Cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, ejiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Non sit illi adjutor. nec sit qui misereatur pupillis ejus. Fiant nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum, pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et loquuntur mala adversus animam meam. Et tu, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Libera me, quia egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est intra me. Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae. Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Et ego factus sum opprobrium illis, viderunt me, et moverunt capita. Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac propter misericordiam tuam. Et scient quia manus haec, et tu, Domine, fecisti eam. Maledicent illi, et tu benedices, qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur. Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudubo eum. Qui astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

COMMENTARIUM. Venimus ad psalmum centesimum octavum, quem apostolus Petrus interpretatur in Judam Iscariotem. Hujus nos pedissequi viam quam ipse aperuit ambulemus. Homo perfectus interiorem suum alloquitur, dicens: Deus, laudem meam ne tacueris, quasi qui dicat: Homines vituperationes in me excitant falsas; tu Deus meus laudem meam non taceas. Redi ad conscientiam tuam, o homo Dei, qui Christum sequeris. Et cum os peccatoris et dolosi super te apertum fuerit, gratulare, securus esto. Quia os peccatoris ad vituperationem tuam aperitur in terra, et ad faudem tuam os Dei aperitur in coelo. Loquantur adversum te, sicut Pharisaei contra Dominum lingua dolosa, et sermonibus odii circumeant te, et expugnent te gratis. Nota tibi gratis non vitio tuo sit, non culpa tua sit, sed eorum mendacium veritati tuae serviat. Servit enim mendacium veritati, si famam non timeas hominum. Nihil enim agit falsus testis, nisi ut ipsam commaculet. Si times hoc, servus effectus es; si non times, liber es. Time ergo solum Deum, et de bona conscientia praesumens, sentiat se propositi tui fama esse ancillam, et eam compelle servire magis quam imperare virtuti. Nam si eam timueris, eris omnium qui obtrectare poterunt servus. Et timebis verum dicere, ne de te falsa contingant. Dices forsitan: Et quid faciam si vulnerarint opinionem meam? Hoc fac quod iste fecit, cujus carmen exponis: Pro eo, inquit, ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. Ostendit tibi quid facias. Nunc ad maledictiones accedentes, caveamus exitum rerum, ne ad homines ista dirigamus, et putemus nobis hanc regulam datam, quo maledicamus eos qui nos iniquo odio persequuntur. Hoc Evangelicus magister omnino prohibuit, unde ad principem malitiae currendum est animo. Et quotiescunque maledictiones cantaveris, ipsi eas quem maledixit Dominus decantabis. Ipse enim ponit adversum nos mala pro bonis, sive dum bona operamur, quia mala nobis per suum excitat zelum. Sive dum idola ostendit, mala pro bonis ostendit. Sive dum concupiscentias carnis exagitant, cum sint mala omnia opera concupiscentiae, ille ipsa mala pro bonis ostentat, et odium pro dilectione immittit, ita ut videatur nobis amare ac diligere, cum ad peccatum tribuit facultatem. Constitue adversum eum peccatorem. Quomodo stare potest hoc, diligenter ausculta. Adversum me constituit discipulum meum, adversus eum constituatur discipulus ejus. Et sit persecutor diaboli, qui persecutor exstiterat Christi, et stet diabolus a dextris ejus ad confutandum et ad convincendum. Stetit diabolus a dextris Pauli, ita ut judicans eum Paulus, faceret eum a se exire condemnatum, et totam orationem et consilium ejus statueret in peccatum. Ipse fecit dies ejus paucos. Paulo enim gentibus praedicante, non multo tempore obtinuit principatum in templis. Post haec cessavit princeps esse super gentes, et magisterium ejus accepit ille qui dicebat: Ego sum magister gentium, in fide et veritate (I Tim. II). Ille enim fuerat magister gentium in infidelitate et fallacia. Tunc ii quibus dictum fuerat a Domino: Vos de patre diabolo estis (Joan. VIII), dejecto incredulitatis rege facti sunt orphani, facta est et uxor diaboli vidua. Sicut enim uni viro desponsata est Ecclesia per fidem, sic per infidelitatem, non sponsa, sed uxor est potestas incredulitatis, quae dabat pontificium dominandi sacerdotibus templorum, sive Synagogae, seu haereticorum ecclesiis. Haec potestas dejecto diabolo efficitur vidua, ita ut anathemate filii ejus ejiciantur ut mendicent. Perscrutatur fenerator Dominus noster omnem substantiam ejus, exigit ab ea, id est, ab ipsa potestate usuras verbi prudentiae, quibus illa male usa est. Diripiunt alieni omnes labores ejus, ostenduntur injuste docuisse, injuste scripsisse, injuste fabricasse. Et ista omnia diripiunt alieni a societate ejusdem potestatis, quae potestas deficiens in ipso diabolo, Deum adjutorem penitus non habet. Nec est qui misereatur orphani ejus: in generatione una, id est, in solo populo Christiano deletur nomen ejus. Ibi in memoriam redit iniquitas patrum ejus. Quotidie legitur in Ecclesia in conspectu Dei: quanta mala fecerunt Christo, apostolis et martyribus, et peccatum matris ejus populi, hoc est peccatum potestatis ejus non deletur, sed fit contra Dominum semper, et perdet de terra memoriam. Ecce periit potestas persecutorum, quia ipsi rerum Domini servi sunt Christi. Periit ergo de terra potestas. Illa, quae non est recordata, ut faceret misericordiam, sed persecuta est hominem. Quem hominem? Pauperem, inquit, et mendicum. Christum utique, et in passione et in suorum martyrio. Dilexit meledictionem Adae quae per Christum aufertur, et veniet ei: noluit benedictionem quae per Christum affertur, et utique elongabitur ab eo. Nota ex arbitrio evenisse ut nollet, propter haeresim, quae dicit Deum alios praedestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem. Hic enim ex dilectione sua maledictionem habere probatur, et nolle suum benedictionis praemium non habere. Unde et adjecit quod ipse se induerit maledictionem, sicut vestimentum. Sicut enim per fidem, dicitur nobis, Christum induistis (Gal. III); ita per infidelitatem induit se homo maledictum, id est, diabolum, qui intrat sicut aqua sanctis ad liberandum, ita istis ad necandum. Et sicut oleum sanctis ad exhilarandum, ita impiis ad tribulandum, fitque eis ipsa maledictio sicut vestimentum quo induti sunt, et sicut zona qua praecinguntur. Hoc opus eorum qui detrahunt fidei catholicae, et qui quaerunt mala sanctis et orthodoxis definitionibus, quibus Dominus facit misericordiam propter nomen suum. Quia etsi peccator sit, quicunque tamen propter hoc quod rectae fidei est, misericordiam consequitur. Si cor ejus conturbatum fuerit de timore judicii, et excussus fuerit de manu peccati sicut locusta, et genua ejus infirmentur in jejunio, et caro ejus immutata fuerit a pinguedine destituta, tunc inveniet misericordiam: qui licet dicat, et vere dicat: Viderunt me, et moverunt capita sua, sicut Pharisaei Christo, ita daemonia in Christiano. Dum pateretur enim Christus, Pharisaei moverunt capita sua insultantes, et dum passionibus premitur Christianus, vident eum daemones consentientem et insultant ei. Sed argutus Dei servus clamat: Adjuva me, Domine, ut sciant quia manus tua mecum, et tu, Domine, fecisti ea. Ea isto loco sic accipe, sicut dixit Pilato Dominus: Non haberes potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX), ita parvae et nos relinquimur tentationi. Et ideo ait: Tu, Domine, fecisti ea, ut moveant super me capita sua. Sed quia fidelis es, et non pateris nos tentari supra quam possumus, fac ut induantur sicut diploidem confusionem. Diploidis est sive chlamidis in quadruplici amictu, sive quaecunque alia species, quae in ante duplex est, et a tergo duplex. Ergo quadrifariam confusionem induuntur daemones, quando nos quadrifariam Evangeliorum liberationem arripimus, in qua confitemur Domino nimis in ore nostro, et in medio multorum laudamus eum confitentes. Et quia ipse est qui stat a dextris pauperis, ut salvet a persequentibus animas nostras Christus Filius Dei, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CIX. Psalmus ipsi David. Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominare in medio inimicorum tuorum. Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Dominus a dextris tuis, confregit in die irae suae reges. Judicabit in nationibus implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

COMMENTARIUM. Centesimi noni psalmi caput et a Pharisaeis Christus inquirit, dicens: Si David in spiritu vocat Christum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, Si ergo, inquit, vocat eum Dominum David, quomodo ejus est filius (Matt. XXII)? Interrogantis est ista oppositio, non negantis. Nos enim eum et Dei Filium ante luciferum ex Deo Deum genitum credimus: et David eum filium per partum virginis Mariae profitemur, qui ascendens in coelos, sedet ad dexteram Patris, unde venturus est judex. Habebit inimicos suos scabellum pedum suorum, secundum quod et Apostolus dicit: Cum evacuaverit omnem principatum, potestatem et virtutem, tunc oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (I Cor. XV). Cujus inimicos si interrogas, respondebit tibi, ejus sine dubio cujus virgam virtutis misit Dominus ex Sion. Virga virtutis, hominis corpus est ex Virgine nati, quam virgam ex Sion misit Dominus, ut dominetur in medio inimicorum suorum. Non ergo sicut damnabilis Photinus credit, ex Mariae partu sumpsit exordium, sed ante luciferum est ex Patris ore progenitus; hic qui per mysterium panis ac vini sacerdos factus est in aeternum, secundum ordinem Melchisedech, qui panem et vinum solus obtulit in sacerdotibus, dum Abraham victor reverteretur de praelio. Videamus nunc quomodo a dextris ejus confracti sunt in die irae ejus reges. A dextris Domini in cruce positi fixus erat latro, quem sibi vindicabant reges et principes tenebrarum. Hos confregit in die irae suae. In die utique irae, quam patiebatur eorum qui eum crucifigebant. Et confractis his principibus conquassavit capita multa, ita ut capitales criminosi dicerent, Homicida per fidem uno verbo salvatus est. Quare non et nos credamus? In crucem positus ille unus, multos nos in terra numero copioso convertit. Per illum qui de torrente in via bibit. De torrente iracundiae Judaeorum in via bibit calicem passionis. In via immaculata ambulans, conquassavit capita daemonum in terra in corpore constitutus. Et exaltavit capita hominis dum a confusione erigit, a confusione utique primae praevaricationis. Et nisi Filius Dei in via bibisset, non exaltasset caput hominis dejectum ad terras. Non ergo dicas, quia conquassavit capita criminum, Christus ipse exaltavit caput. Non enim dixit, Exaltavit caput suum, sed simpliciter ait: Propterea, inquit, quod dijudicavit Deus in nationibus, et implevit ruinas daemonum, ut ubi abundavit iniquitas eorum, superabundaret Christi gratia (Rom. V). Et quia bibit calicem passionis de torrente seditionis, in illa via qua dicit, Ego sum via (Joan. XIV), propterea exaltavit caput in libertate ligni crucis, quod fuerat dejectum in praevaricatione ligni concupiscentiae. Agamus ergo ipsi gratias, qui regnat cum Patre unus Deus cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CX. Alleluia. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo in concilio justorum et congregatione. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Memor erit in saeculum testamenti sui, virtutem operum suorum annuntiabit populo suo. Ut det illis haereditatem gentium, opera manuum ejus veritas et judicium. Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. Redemptionem misit Dominus populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus, initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in saeculum saeculi.

COMMENTARIUM. Centesimus decimus psalmus in concilio sanctorum confitertur magna opera Domini nativitatis, passionis, resurrectionis et in coelos ascensionis. Magna haec opera Domini, magna et exquisita in omnibus voluntatibus ejus. Magna sunt quidem omnia opera ejus ab initio saeculi; sed ista non solum magna, sed et exquisita in omnibus quae ab initio voluit et fecit. Confessio Trinitatis et magnificentia Deitatis, opus est; justitia ejus immutabilis perseverat in saecula saeculorum, in qua justitia memoriam fecit mirabilium suorum, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Quando hoc dixit misericors et miserator Dominus? tunc sine dubio, quando escam dedit corporis sui timentibus se. Et hoc testamentum memor erit Dominus in aeternum, per quod virtutem operum suorum annuntiavit populo suo; per quod dedit eis haereditatem gentium; per quod non in phantasmate, ut anathemabilis Manichaeus somniatus est, sed et in veritate, in judicio; et quaecunque leguntur mandata ejus fidelia et sancta sunt, confirmata in Christo, manentia in saeculum saeculi, quia facta sunt in veritate. In ipso utique Domino nostro Jesu Christo completa, et in ejus aequitate sunt custodita, quando redemptionem per apostolos misit populo suo dicens: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos custodire omnia quae mandavi vobis (Matt. XXVIII). Quia fidelia omnia mandata sunt, in quibus mandatis ita sanctum, et ita terribile nomen ejus ut initium sapientiae hujus timor sit Domini. Nam qui sine timore est incidit in malum, qui autem timorem Dei habet caput sapientiae habet, per quem intellectum habebit bonum, ita ut laus ejus maneat in saeculum saeculi. Manens, immo permanens in timore Dei habebit in Christo laudem, et ipsa laus manet in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXI. Alleluia reversionis Aggaei et Zachariae. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors et miserator et justus. Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in judicio, quia in aeternum non commovebitur. In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, non commovebitur donec despiciat inimicos suos. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit.

COMMENTARIUM. Vir Dei Esdras propheta cum recapitularet omnem legem, Dei nutu quaedam adjunxit. Unde etiam Aggaeo et Zachariae istum titulum consecravit. Canamus ergo centesimum undecimum psalmum, et demus laudem ejus quasi in uno viro perfecto omnibus sanctis, ut quod de uno dixerimus sit de omnibus dictum; et quod singulariter fuerit explanatum, universalis sanctitas capiat. Beatus vir qui timet Dominum. Finem praeteriti psalmi praesentis principio collocavit, ut hoc quod dixit illius fine, laudem timentis, Dominum manere in saeculum saeculi, hic in principio ipsi qui timet Dominum beatitudinem applicaret, cujus beatitudinis et species declararet et facta. Quis ergo qui timet Dominum? Sine dubio, qui mandata ejus cupit nimis, potens erit semen ejus in terra, non in petrosa, nec secus viam, nec inter spinas, sed in terra bona (Matt. XIII). Potens est generatio quae ex ipso semine nascitur, semper in benedictione erit. Gloria et divitiae in domo ejus. Audiamus Dei sapientiam alloquentem: Et si divitiae, inquit, diligantur in hac vita, quid sapientia locupletius quae omnia possidet? Qui ergo sapientiam intra domum corporis sui habere meruerit, habet intus gloriam. Habet et divitias non caducas, non quas tinea exterminat, non quas fures rapiunt, sed illas divitias quas memorat in saeculum saeculi permanere, per quas orietur in tenebris hujus mundi lumen rectis corde, quorum videntes homines opera, glorificent Patrem qui est in coelis, sit tantum misericors et miserator homini. Sicut sibi vult homo effici Dominum, sit pius, sit jucundus, misereatur et commodet, et in judicio non personam inopis confundat, et potentis accipiat; quod si non fecerit, in aeternum non commovebitur. Memoria autem ejus aeterna erit, et dum coeperit tuba sonare de coelo, dum coeperit ignis strepitu gehennae frendentibus globis flammas evomere, hic penitus non timebit. Quare? Quia paratum semper fuit cor ejus sperare in Domino. Ideoque confirmato corde non commovebitur, donec videat inimicos suos in ipsum mitti incendium. Omnes scilicet immundos spiritus, qui ab inimicitiis, quandiu sumus in isto corpore, omnino non cessant. Verum quia, ut dixi, si unum aliquem beatum istum virum in isto opere nominat, omnibus applicabitur qui ejusdem facti similitudinem perpetrant; sic dicam in beato Laurentio haec omnia, et prophetata et facta. Dispersit enim omnia, et dedit pauperibus; non reposuit, non occultavit, dispersit et dedit pauperibus. Ideo justitia ejus temporalis non est, sed permanet in aeternum, et cornu ejus, id est, Christus ejus, qui in ipso regnat, exaltatur in gloria. Hoc peccator vidit rex amarissimus, vidit quoniam dispersit et dedit pauperibus, dentibus coepit fremere et tabescere, sed desiderium peccatoris periit. Desiderium autem justi martyris manet in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXII. Alleluia, alleluia. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

COMMENTARIUM. Venite, pueri, nolite exspectare, nolite dicere: Nondum senes sumus. Ordo nascendi est, ordo vero moriendi non est. Venite ergo, pueri, non ad laborem aliquem, sed ad laudem. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini in Christo. In ipso enim nomen Domini benedicitur, ex hoc nunc et usque in saecula. Non in Judaea sola, sed in omnem terram a solis ortu usque ad occasum laudabile est factum in Christo nomen Domini. Antea enim quot gentes, tot et sectae, tot et dii, sed ab adventu Domini nostri Jesu Christi, ita hae omnes superstitiones a gentibus renuntiatae sunt, et unum laudant Deum et confitentur in Christo. Ipse est enim excelsus super omnes gentes Dominus, cujus in terra quidem magna humilitas exstitit, sed super coelos magna est gloria ejus. Quis enim sicut Dominus Deus noster qui in altis habitans, et humilia respicit, non sicut de tecto attendit ad terram, sed cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi suscipiens (Philip. II), ut suscitaret de terra inopem illum cui dixerat iratus: Terra es, et in terram ibis. Hunc suscitavit de terra inopem, quia perdiderat divitias vitae aeternae et paradisi. Hunc de stercore erigit in Christo, et collocavit eum cum principibus, id est, cum apostolis, qui sunt principes populi Dei. Et quis est qui collocavit eum? Ille sine dubio qui eum assumpsit, Filius utique Dei Filium hominis. Ubi collocavit eum cum principibus populi? Sine dubio ubi fecit habitare in domo eam quae sterilis fuerat; habitare in domo, id est, ipsam domum fieri, et dixit ei: Laetare sterilis quae non paris, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV), et fecit eam matrem in filiis exsultantem. Sanctam utique Ecclesiam, in qua Trinitas regnat Patris et Filii et Spiritus sancti, in unitate Deitatis, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXIII. Alleluia, alleluia. In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. Facta est Judaea sanctificatio ejus, Israel potestas ejus. Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare quod fugisti, et tu Jordanis quia conversus es retrorsum? Montes exsultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob. Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua et veritate tua, ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo, omnia quaecunque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt eis. Domus Israel speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est. Domus Aaron speravit in Domino, adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino, adjutor eorum, et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Benedicti vos a Domino qui fecit coelum et terram. Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

COMMENTARIUM. Videamus in exitu Israel de Aegypto, quomodo profecta sit domus Jacob de populo barbaro. Quomodo facta sit Judaea sanctificatio ejus. In Bethleem Judaeae nascitur Christus, qui sanctificat eos qui fugiunt Pharaonem, et sequentes Moysen, id est, legem Dei, veniunt ad aquam, per ipsam transeuntes exeunt ad locum quietis et silentii, qui alio nomine locus desertus dicitur. Desertus utique a sceleribus mundi, ibi inveniunt manna venientem de coelis. Sane cum venissent ad mare credentes, mare eos vidit et fugit. Fugit ut praeberet credentibus transitum, et inimicis eorum aptaret interitum. Similiter et Jordanis conversus post se, et ipse, ut transitum Dei populo praepararet. Sine aqua enim nec terra Aegypti fugitur, nec terra repromissionis intratur: ut quid tamen mare fugerit diximus, et Jordanis quare conversus est retrorsum exposuimus. Nunc videamus montes, quare exsultant ut arietes, et colles velut agni ovium? Nunquid montes, terra et saxa ipsa exsultant? Sed montes sunt prophetae, qui vident voces suas impletas in Christo, qui locuti sunt altitudines Dei. Gaudent enim prophetae ut arietes, in omnibus gaudent, videntes pastorem natum, qui animam suam ponat pro ovibus (Joan. XI), et sic gaudent sicut arietes. Colles vero sic gaudent, sicut agni ovium. Ii utique colles sunt qui humilem scientiae locum tenent, nihil scientes nisi aut signare frontem, aut nomen Domini invocare, ita gaudent sicut agni ovium. Oves scientiam et sui habent, et vocem pastoris audiunt, et cognoscunt eum, et sequuntur eum quocunque vadit. Agni vero ovium suarum voces intelligunt, quia adhuc pastorem intelligere nequeunt: tamen per oves, id est, matres suas, sequuntur et ipsi pastorem Dominum Jesum Christum. Ante cujus faciem commota est terra, quando convertit solidam petram in stagna aquae, id est, saxea corda fecit aquas ex ventre suo producere, salientes ad vitam aeternam, et rupem, id est, inaccessibile saxum incredularum gentium pectus convertit ad fontes aquarum. Haec in figura facta sunt, ut historia Exodi loquitur, et psalmus iste testatur, sed scripta sunt ista, ait Apostolus, non ad eorum narrationem, sed ad nostram aedificationem (II Cor. XII), in qua clamamus Domino, dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Non per merita nostra, sed pro misericordia tua concede, ut non dicant increduli, Ubi est Deus eorum? Exsurge a mortuis et ascende in coelo sursum, quia tu es qui regnas in coelo et in terra, et omnia quae volueris operaris. Nam idola gentium ex quocunque metallo muta et surda et caeca sunt, similes illis sint confidentes in eis. Nos autem omnes de domo Israel speramus in te, Domine, ut tu adjutor noster et protector noster esse digneris, qui memor nostri, de coelo descendens benedixit nos. Benedixisti domum Israel, nascendo ex Maria. Benedixisti domum Aaron, fundendo sacerdotium. Benedixisti omnes timentes Dominum, eligendo apostolos pusillos cum majoribus. lbi erant Jacobus et Joannes cum majoribus, utique cum essent pusilli. Adjiciat Dominus super vos. Addat vobis Paulum, super vos et super filios vestros. Addat vobis populum credentium. Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsum enim praedicatis qui fecit. Coelum coeli Domino, terram dedit filiis hominum. Quidquid coeleste est in mentibus, in actibus, in cogitationibus, hoc Domino deputandum est. Quidquid autem terrenum, quasi mortale et miserum contemnendum, etiam si culpa careat. Est enim quidquid fuerit de terra mortale, in quibus non dignatur laudari Dominus. Nec ab his laudari vult qui descendunt in inferno, id est, qui in inferioribus vitae actibus degunt; sed qui vivimus in eo qui dicit: Ego sum vita, nos benedicimus Dominum. Si tamen vivimus recedentes ab omni opere mortali, benedicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXIV. Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine, libera animam meam, misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. Custodiens purvulos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Quia eripuit animam meam de morte, cor meum a pravis affectibus, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum.

COMMENTARIUM. Causas dilectionis Domini explicat psalmista in cantico: Dilexi, inquit, Dominum, quia cum circumdarent me dolores mortis, et suggestiones daemonum circumvallarent me, ego ad tribulationem ivi, ipsam quaesivi, ipsam inveni, et sic nomen Domini invocavi. Nescio quo enim modo, quando laetitiam invenimus, nomen Domini de summis labiis invocamus. Tribulationem vero, aut ipsi nobis per abstinentiam et poenitentiam excitantes, aut casu aliquo incurrentes, talis clamor cordis nostri excutitur, ut ad ipsas excelsi Dei aures attingat. Tamen videamus quid fecit, ut liberationem Domini mereretur. Opus est enim nobis qui volumus liberari, scire quid fecerit, qui se liberatum annuntiat. Dic nobis quid fecisti, ut te Dominus liberaret? Humiliatus sum, inquit, et liberavit me. Concordat Evangeliis ista sententia. Dicit enim in Evangeliis liberationis ipsius magister et Dominus, quia omnis qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur (Matt. XXIII). Tenenda est humilitas, ex qua liberatio et exaltatio aeterna conquiritur. Per ipsam enim eripitur anima a morte, et oculi liberantur a lacrymis, id est, nihil poenitendum admittunt. Et pedes liberantur a lapsu. Stant enim humiles in proposito sanctitatis, qui ut placeant Domino in regione vivorum, perseverant stantes in regione mortalium, ut transeant de morte ad vitam, per Dominum nostrum Jesum Christum qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXV. Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum, ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax. Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomer Domini invocabo. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus, pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. O Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini in medio tui, Jerusalem.

COMMENTARIUM. Antequam dicat quid locutus sit, fidem suam exponit: Credidi, inquit. Quid credidisti? Natum et passum: et quia credidi, ideo humiliatus sum nimis. Cum autem credidi, hoc locutus sum: Si Dominus rerum exinanivit seipsum, et pro me formam servi suscepit, quid ego miser faciam? Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Quantumvis dicat se homo servire ad vicissitudinem beneficiorum ejus, omnis homo mendax. Quid enim dignum retribuet homo Domino, nisi forte passionem passione compensans? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Pretiosa est enim in conspectu Domini mors sanctorum ejus: si tamen in ipsa morte doceat se servum Dei, et filium ancillae ejus. Ancilla Dei est disciplina sancta. Qui enim in fine corporis dixerit Domino veraciter: O Domine, ego servus tuus, id est, non te contempsi, et filius sum ancillae tuae, id est, disciplinae tuae velut filius obtemperavi; disrumpet Dominus vincula ejus quibus a diabolo implicatur, et sacrificat Deo hostiam laudis, ita ut vota sua Domino reddat in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, id est, in eorum conspectu, qui populus Dei est: non populus hujus mundi, ut videar ab hominibus ad perditionem laboris sancti, coram sanctis qui gloriantur in medio tui, Jerusalem, in qua imperator est Christus, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVI. Alleluia, alleluia. Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.

COMMENTARIUM. Laudate Dominum, omnes gentes. Exclusi sunt Judaei, qui tulerunt clavem regni coelorum, nec ipsi ingrediebantur, nec vos ingredi permittebant. Omnes, laudate Dominum, qui absque personarum acceptione omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II). Omnes gentes, laudate, quoniam confirmata est super nos misericordia ejus. Exclusit enim merita nostra, et induxit super nos misericordiam suam, quam confirmavit saper nos per indulgentiam omnium peccatorum, credentibus et poenitentibus promissam. Veritas ipsa Domini manet in aeternum. In hoc enim confirmatio misericordiae ejus pietatis ostenditur, in quo corrigentes a peccato venia nos et indulgentia comitantur; nostrumque desinere a peccato Dei indulgere est, cui gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVII. Alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia ejus. De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus, sum in eos. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem. Non moriar sed vivam, et narrabo opera Domini. Castigans, castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino, haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. O Domine, salvum me fac, o Domine, bene et feliciter prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

COMMENTARIUM. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Licet in aeternum regnet misericordia ejus, tamen confessio in isto saeculo poterit prodesse peccantibus. Post istud enim saeculum, confessio penitus non valebit ad veniam. Itaque cum est tempus confitendi Domino, fateamur. Est enim in isto saeculo paratissima misericordia ejus. Si vis discere ita esse, docere te poterit et domus Israel, et domus Aaron. In Scripturis omnibus veteris Testamenti ibi legis quia quotiescunque conversus est populus ad confessionem, et poenituit, toties est misericordiam consecutus. Quod si ad legendum incapax esse videris, require homines qui timent Dominum, et ipsi tibi ostendent quomodo confitentibus parata sit misericordia ejus. Nam et ego in tribulatione mea confessus sum, et invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Verum quia et nos ipsi nobis hostes sumus, dum contra salutem nostram aliquid concupiscimus, et nihilominus extra nos alios inimicos habemus visibiles atque invisibiles, oremus ut Dominus nobis adjutor esse dignetur contra inimicitias istas quas memoravimus, et tunc demum non timebimus inimicos nostros. Melius est enim confidere in Domino, quam confidere in homine. Nota tibi confidentiam quam teneas, Christiane. Noli confidere in te, noli dicere, sic te liberum habere arbitrium, ut tu tibi in te ipso confidas. Habes quidem liberum arbitrium, sed noli de eo praesumere; de Deo praesume, quia vinci non potest, nam liberum arbitrium vinci potest. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine, aut in principibus. Si enim confidas in Domino, tunc poteris dicere: Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Hoc libertas arbitrii dicere non potest, aut si dixerit, docebo eam aperte mentiri, aut certe ab initio saeculi det mihi qui sine Dei auxilio evaserit, sive visibiles, sive invisibiles inimicos. Attende etiam in auxilio positis quid accidat: Impulsus sum, inquit, versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Et subjungat si potest: Fortitudo mea et laus mea libertas arbitrii, et ipsa facta est mihi in salutem. Hoc si non potest dicere, immo quia non potest juste dicere, dicat se a Domino suscipi, et fortitudinem omnem auxiliis divinis ascribat. Ejus enim dextera fecit virtutem, si quam in nobis habemus. Ejus dextera exaltat nos ex inferno inferiore. Ipse enim facit ut vivamus, et non moriamur, ut narremus opera ejus. Ipse castigans castigat nos in misericordia, et morti non tradet nos. Nunc forte audiat me praedestinationem docens, et arbitrium hominum infringens, putet me libertatem arbitrii ita excludere, ut peccantes existimem Dei abjectione peccare. Quod peccamus, nostri arbitrii docebitur, quod contemnimus gratiam. Vide quanta libertas est arbitrii tui, negetur a servo Dominus, ut dicat homo Deo: Nolo tibi credere, et faciat sibi templum ubi idolum colat, aut synagogam ubi suum abneget Salvatorem. Quid ergo malum facimus, per libertatem incurrimus, quia non dignatur Dominus justus coacta servitia. Si vero aliquid boni fecerimus, imputabimus largitori, qui bona omnia ad se confugientibus praestat, secundum illud quod ipse dignatus est repromittere: Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Luc. XI). Pulsemus ergo, et cum propheta in isto psalmo cantemus: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus eas confitebor Domino. Haec nos clamamus adminiculis auxiliisque divinis, unde nobis vox responsionis eorum videtur audiri: Haec porta quam pulsatis non est homini libertate concessa, sed est in Domini auxilio constituta, et soli justi introibunt per eam. Conliteamur ergo Domino, quoniam ipse exaudit nos, et ipse nobis efficitur in salutem. Veniamus nunc ad lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Hic lapis legitur in Daniele excisus sine manibus (Dan. II), id est, sine opera viri natus ex Virgine. Aedificantes erant Judaei soli super universam faciem terrae. Omnes enim gentes in destructione idolorum morabantur, soli Judaei sub omnipotenti et vero Deo aedificationem legis et prophetiae tractabant, quibus ab origine mundi per Moysen quid egerit circa humanum genus, quidve gesserint cirea Deum homines notum faciens, et hoc notum fecit, quod in novissimis tem poribus suscitaret eis ex femore Judae regem Christum, de quo ipse Moyses diceret: Ipsum audietis tanquam me per omnia, de quo juravit Deus pater ad David, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. XXXI). De quo juravit ad Abraham, quod in semine tuo haereditabo omnes gentes (Gen. XXII). De quo per Isaiam dixit Deus quod Virgo in utero concipiet, et pariet Emmanuel (Isa. VII). Haec et his similia multa in veteribus libris invenies, quae et Judaei ad aedificationem populi legentes, aedificantes nominati sunt. Ii dum aedificant pervenerunt ad lapidem angularem, qui duos parietes amplecteretur, et duos conderet in semetipso (Eph. II). Et quia ipsi in uno pariete stare volebant, reprobaverunt lapidem, qui non erat aptus ad unum, sed ad duos. Videns Deus injustam reprobationem hominum, ipse quod probaverat illis nolentibus ordinavit, et hunc lapidem ipse per se posuit in capite anguli, ut ex duobus testamentis, et ex duobus populis aedificatio surgeret, quam increduli relinquentes, a Deo derelicti sunt. Credentes autem superaedificant supra fundamentum hoc, quod ex angulari lapide in capite anguli positum, utraque constringit et continet. et ipsum lapidem mirabilem in suis oculis habentes confitentur hunc esse diem, cui non succedit nox, quem horae non dividunt, quem umbra non impedit. Exsultemus ergo et laetemur in eo, quia a lumine vero nostras tenebras fugaturus illuxit; Benedictus qui venit in nomine Domini (Luc. XIII). Benedixit nos in domo Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. Nos ergo constituamus diem dominicam, in confrequentationibus usque ad cornua altaris. In qua die dicamus Deo: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor gemens peccata mea, exsultabo gaudens indulgentia tua. Sic denique sequitur: Confitebor, quia exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Et quasi qui sodales hortetur, ut sicut ipsi indultum est confitenti, et illis confitentibus dimittatur: Et vos, inquit, confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVIII ( vers. 1--48). Alleluia. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.

In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te, ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos.

Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Increpasti superbos, maledicti qui declinant a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur, servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.

Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Vias meas enuntiavi et exaudisti me, doce me justificationes tuas. Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Dormitavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis. Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Averte oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. Ecce concupivi mandata tua, in aequitate tua vivifica me.

Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.

COMMENTARIUM. Alleluia cum alphabeto inchoat, quod est magisterium Dei in alleluia, et eruditio hominibus tradenda in alphabeto. Dicamus ergo beatos et immaculatos Christi discipulos, qui usque hodie in via sunt, qui est Christus. Ipse enim qui se dixit viam, ipse dixit eis: Manete in me, sicut et ego in vobis (Joan. XV). Ergo manent isti beati, quia apostoli immaculati, quia obtemperantes per omnia; in via, quia in Christo sunt, ambulabunt, quia in toto orbe terrarum eorum ambulat sancta doctrina, quae est in lege Domini. Primus beatitudinis gradus in apostolis consummatus est; secundus nobis est reservatus. Sicut enim in primo psalmo, Beatus est qui in lege Domini meditabitur die ac nocte, legentem noluit negligentem. Nam qui legit, si nesciat quid legat, negliget. Deus enim sciri vult omnia suarum mysteria litterarum. Et sicut quod scriptum non invenies, si quaeras incurris; sic quod scriptum est, si non inquiras, argueris. Beatus enim perfectus esse non poteris, nisi scrutatus fueris testimonia ejus, et in toto corde exquirunt [ F. leg. exquiras] eum. Non enim militantes, negotiantes, terrena cogitantes, his studiis occupari possunt, non eis vacat; mundum custodiunt, ejus totas partes agunt. Tu quid facis, Christiane? si militas homini, scrutare legem ejus, quia si quid licet jam ignarus incurreris, morieris; nescire enim legem nemini licet. Negotiator es? inquire pretia constituta, quia si nescius licet incurreris, non evades. Servus Christi es? scrutare testimonia ejus. Si enim illis non vacas, tu qui clericum aut religiosum profiteris, nec ibi forte vacare vis, legem suam Deus cui debeat delegare responde. Novi isto loco multos dicere: Ergo simplices non videbunt regnum Dei, qui scrutari ista non possunt. Audi, charissime: a nullo Deus quod non potest quaeret, mutus non damnabitur de taciturnitate, nec aeger culpabitur de labore. Voluntas sola sufficit Deo: ubi possibilitas deest, ipsa reum efficit, ipsa sanctum, de his quibus vere voluit, et vere non potuit. Ergo excussimus nos de uncino objectionis, et a simplicibus utcunque eruimus te. Cum modo causas quas memoravi tractabo, qui nosti discutere, qui nosti species vestium, species vini, species cibi, species argenti. Ista et his similia, etiamsi non possideas, nosti tamen, et quid imposturae habeant, et quid veritatis obtineant discutis. Quid vicini tui agunt, non te latere vis; quid loquantur extranei, quid judex civitatis senserit, quid novi constituerit imperator, quid agant Orientales, quid Occidentales, quid rustici per omnia rura quaerantur [ Num leg. querantur?], ista et multa his similias crutaris; venis ad mandata Dei, et tolles te et dices: Nihil melius nisi simpliciter vivere. Ergone astutia ex contemptu concepta simpliciter vivit? et quis Domini sui jussa custodit, quae custodire non poterit, nisi ante didicerit, dicente sancto Spiritu per prophetam: Nisi quis didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet? Et sicut majus est voluntatem Dei facere quam nosse, ita prius est nosse quam facere. Illud merito praecedit hoc ordine. Et fieri potest ut obsequendi voto offendat, qui qualiter obsequi debeat ante non didicit. Nobis ergo desiderantibus ac dicentibus, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendum justificationes Dei, non confundimur dum respicimus ad omnia mandata ejus, si tamen confiteamur Domino in directione cordis, in eo quod didicerimus judicia justitiae ejus. Tantum enim exigitur quantum sapimus, non quantum non sapimus, immo quantum sapere possumus, non quantum non possumus. Verum quia mandata, inquit, tua custodiri vis nimis, non me derelinquas usquequaque. Non enim aliud ubi adolescentiae vias corrigam, nisi in custodia sermonum tuorum. Videamus nunc orationem. Qui orat non mentitur Deo in verbis orationis suae: In toto, inquit, corde meo exquisivi te. Si verum dicis, non te repellet a mandatis suis. In corde, inquit, meo abscondi eloquium tuum, ut non peccem tibi. Non ergo ideo ad scientiam laboravi pertingere, et praecepta Dei memoriter retinere, ut viderer sciolus, et per scientiam inflatus superbia increpationi aptarer; sed ideo, ut non peccarem tibi. Doce ergo me, ait, Domine, justificationes tuas. Ad haec respondebit tibi ille quem oras, ut doceat te justitias suas: Haec est, inquit, justitia mea, ut omnia quae vis ut faciat tibi homo, eadem tu homini facias. Si amplecteris justitiam Dei, dices: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui, et in his delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Videamus nunc quid est quod sequitur. In mandatis tuis me exercebo. Sicut tironia corpus exercet, ita animam divina praecepta instituunt. Docent enim ea qualiter pugnos caute suscipiat, qualiter fortiter reddat. Et considerabo, ait, vias tuas, id est, attendo qualiter superasti, et ipsa imitabor exempla. Si quidem qui nos docuit sic dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego magistri [Christi]. Non obliviscar, inquit, sermones tuos. Vides quia oblitio res vitii est, non naturae. Retribue, inquit, servo tuo. Quid tibi vis retribui? Amoris, inquit, affectum, ut vivam. Et si tibi vitam dedero, quid facies? Forte dixit: Vivam et epuler, laeter, aedificem, agros excolam, agam causas, et caetera, quae cum tempore pereunt? Non hoc dixit; sed quid ait? Vivam et custodiam sermones tuos. Verum quia inter apices tuos thesauros, occultos sentio, quos invenire non possum, tu, Domine, revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Caute sane accipiendum est quod adjecit: Incola, id est, peregrinus ego sum apud te in terra, id est, nihil terrenum quaero; quod quaero, hoc mihi noli abscondere. Non abscondas a me mandata tua. Non enim concupiscit anima mea, nisi desiderare justificationes tuas; et quia scio te increpare superbos, aufer a me opprobrium. Superbi sunt enim qui contemnunt Dominum imperantem, et maledicti sunt qui declinant a mandatis tuis. Tuis sane, quia nobis pie agentibus principes aeris hujus dejectiones excogitant. Idcirco adjecit: Quod ii principes, ait, adversum me loquebantur. Ego vero servus tuus exercebar in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae. Videamus quod consilium secutus sis in justificationibus Domini. Adhaesit, inquit, pavimento anima mea, hoc est, jacui in pavimento, te, Domine, deprecans, te exorans; vivifica me secundum verbum tuum. Quid enim promisit Deus? Promisit, inquit, Deus dicens. Quia in me speravit, ego liberabo eum (Ps. XC). Ecce ego sperans in te jam pavimento adhaesi. Tu qui suscitas de terra inopem, vivifica me secundum verbum tuum. Vias tuas enuntiavi, et exaudisti me. Considera quid se fecisse dixit, ut exaudiretur; quid est vias tuas enuntiavi? Hoc est: quibuscunque mihi possibilitas loquendi fuit, hos illis calles ostendi, quibus parebant vestigia. Per ipsos enim evaditur mors et pervenitur ad vitam. Quando ergo vias tuas enuntiavi; tunc exaudisti me. Artem exaudiendi didicisti, Christiane, si exaudiri vis, vias Dei nuntia, doce castitatem, humilitatem, contemptum mundi, et quidquid petieris, exaudieris; et rogans te doceri a Domino, quid doceas collibertum, dicito: Ego quia volo vias tuas enuntiare, ut exaudias me, viam justificationum tuarum fac ut intelligam, et exercebor in mirabilibus tuis. Exerceri argutari est: Argutus, inquit, ero non piger. Quid tantum promittis? ecce una tentatio nascitur, et moveris ita ut dicas: Dormitat anima mea prae taedio. Dormire corporis est, non animae. Quantus sopor tuum corpus invasit, qui et animam dormitare compellit. At ille: Ista mihi evenerunt, quia de me praesumpsi. Excita me, Domine, quia dormio. Excitas autem me, si confirmaveris me in verbis tuis. Confirmas autem me in verbis tuis, si viam iniquitatis, id est, ipsum tentatorem amoveas a me. Nisi enim longe eum feceris a me, in somno animae, et in mentis meae taedio permanebo. Tu ergo viam iniquitatis amove a me, et in via tua miserere mei. Meum est enim eligere viam veritatis, tuum est concedere electionis hujus effectum. Et quia adhaesi testimoniis tuis, credens ut omnis qui petiit accipit, peto, Domine, noli me confundere. Naturaliter confusio nascitur quando quod poscitur denegatur, et ab eo qui praedicat eum quem periturus est nihil negare poscenti. Unde et hic, ab hac confusione se liberari desiderans, clamat: Domine, noli me confundere, quid tamen postulas videamus. Quid curris viam mandatorum? Quid postulas intellectum ut scruteris legem Dei? Quid ducem quaeris viae Dei? Pande quid postulas. Inclina, inquit, cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Ideo ergo dormitabat anima tua prae taedio, quia de avaritia cogitabas, attendens ad ea quae videntur, quae in vanitate consistunt, quia dum teneri putantur aufugiunt. Ora ergo ut avertat oculos tuos, ne videant istam vanitatem sive in ambitionibus mundi, sive in concupiscentiis carnis. Et dic Domino ut statuat servo suo eloquium suum in timore suo, et amputet opprobrium quod suspicatus es. Quid enim suspicatus es, cum prae taedio dormitares? dixisti: Quid manducabo, quid bibam, quid operiar? At ubi inclinavit Dominus cor tuum in testimonia sua, liberavit te ab avaritia, et coepisti quaerere regnum Dei et justitiam ejus, credens quod haec omnia apponantur tibi. Modo ergo jam rogas ut hujus suspicionis opprobrium amputetur a te. Opprobrium est enim ut credas hominem sollicitum esse de servo suo, et Deum negligere servientem sibi. Peccavi, Domine, quia ita suspicatus sum; parce, quia judicia tua jucunda sunt. Ecce credo, ecce nihil concupisco, nisi mandata tua; fac ut veniat super me misericordia tua, si salutare tuum super me venerit, secundum eloquium tuum quod promisisti: Quaerite regnum Dei, et ista omnia apponentur vobis (Luc. XII). Dum ergo compleveris salutare tuum secundum eloquium tuum, ego respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia in sermonibus tuis spero. Non ergo auferas ex ore meo verbum veritatis usquequaque. Ecce inficias in Deum validas. Ergo Deus alicui tollit verbum veritatis ex ore? Hoc diabolus facit, tollit veritatem, et mittit mendacium. Quid ergo Deo loquar ostende. Ego, inquit, volo respondere exprobrantibus mihi verbum, quia in sermonibus Dei sperans, nihil cogitavi de ventre, sed de mente; nihil de terra, sed de coelo. Cum ergo dicerem: Deus omnia parat servis suis, illi, id est increduli, sive immundi spiritus hujus praedicationis veritatem convertebant in mendacium. Tu ergo, Domine, cum compleveris quod de te dum crederem repromisi, et illis respondebo exprobrantibus mihi verbum, et non est ablatus ex ore meo sermo veritatis usquequaque, quia bene feci ut sperarem in sermonibus tuis. Non ergo custodiam nummos meos, non divitias meas, non gloriam inanem, sed custodiam legem tuam semper in aeternum. Audivimus nunc quid est quod dicat se ambulasse in latitudine, quia mandata Dei quaesivit, cum latitudo ad mortem ducat. Non ita est ista latitudo. Vis scire quomodo ambulat homo in latitudine? Quia mandata Dei exquirit. Latum ambulat quem affectus non ligat carnis, spatiatur quem rerum sarcinae non coarctant. Loquitur testimonia Dei etiam in conspectu regum, et nulla confusione dicetur ei: Tu possides, quid contemptum praedicas mundi? Nulla trepidatio, quia nec gloriam ab eo, nec censum exspectat, sed ad Deum solum levat manus suas, quem solum diligit, et exercetur in justificationibus ejus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVIII ( vers. 49-80). Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificabit me. Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hac facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.

Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo, miserere mei secundum eloquium tuum. Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me.

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum, ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Manus tuae fecerunt me et psalmaverunt me, da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae et vivam, quia lex tua meditatio mea est. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me, ego autem exercebor in mandatis tuis. Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

COMMENTARIUM. Hactenus a capite unus est sensus. Aliter incipit textus orantis, quo ait: Memento, Domine, verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. In hac oratione omne hominum deplorabat genus. Perierat omne genus hominum in praevaricatione Adae, et promissum fuerat Verbum Dei venturum in carne, et per ipsum genus nostrum recuperaturum in melius. Clamatur ergo: Memento verbi tui servo tuo, id est, generi humano, in quo mihi spem dedisti. Haec spes me consolata est in humilitate mea, dum superbi inique agerent usquequaque; id est, dum immundi spiritus ita superbe agerent, ut et capitolia sibi et templa alta construerent. Ego memor fui judiciorum tuorum, quia promisisti Verbum tuum venire ad destructionem eorum. Hoc memor fui, et consolatus sum, tamen in praesenti, defectio animi tenuit me pro pecca. toribus derelinquentibus legem tuam, et euntibus ad legem daemonum, quae agebatur in templis; mihi tamen cantabiles erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae, ubi advena comprobabar. Denique tolle subito Christianum, et pone inter Judaeos aut gentiles, nonne advena videtur, licet in sua urbe consistat? Ibi, inquit, tamen cantabiles mihi erant justificationes tuae, et injuste agentibus non tacebam. Memor eram in nocte nominis tui, Domine, id est, in tenebrosis hominum conciliis positus, memor eram nominis tui, et custodivi legem tuam, non me exempla multorum a recto tenore revocabant. Haec denique sola mihi facta est portio, quia justificationes tuas exquisivi, cum discerem custodire legem tuam. Haec sola facta est mihi portio. Cum enim illi sibi dividerent agros, domus, vineas, gloriasque mundi diversas, me inermem a suo contubernio reliquerunt, dicentes: Si non in pane vivere potes, sed in verbo Dei, haec sola sit tibi portio. Et ego dixi tibi: Domine, miserere mei secundum eloquium tuum. Tu promisisti ut nihil horum requiramus; non mihi promissionem tuam peccata mea impediant, quia cogitavi vias tuas. Et converti pedes meos ad testimonia tua. Nunc autem paratus sum, et non sum turbatus, non me turbet: triticum non est in horreo, oleum non est in vasculo, nummus non est in sacculo, vestimentum in conditis non est, expeditus sum, paratus sum, et in hac paupertate non sum turbatus. Et ad quid paratus es? Ut custodiam, inquit, mandata tua, et licet funes peccator in tenebrositate distendit, ego et funibus peccatorum circumplexus, et in mediis tenebris positus, surgebam ad confitendum tibi, vadens super judicia justitiae tuae. Desiderabam enim particeps fieri timentium te, et custodientium mandata tua. Considerabam tamen peccata mea, sed misericordiam tuam plenius cogitabam et dicebam: Quia misericordia tua plena est terra. Quid est, plena est terra misericordia Dei? Medicamentum est animae. Medicamentum autem quando vulneribus mittitur, nisi impleverit, vulnera non curantur. Terra ergo corpus nostrum est, quod per omnia membra spiritalia vulnera contrahendo opus habuit Salvatorem, cujus misericordia impleretur terra, et salvatos justificationes suas doceret. Denique ita sequitur: Ut bonitatem et disciplinam et scientiam, inquit, doceas me. Quia mandatis tuis credidi ego, inquit, qui priusquam tibi humiliarer deliqui. Nunc vero quia misericordia tua plena est terra, propterea eloquia tua custodivi. Et licet multiplicetur super me iniquitas superborum, id est, licet multiplicentur mihi suggestiones daemonum, ego tamen in toto corde meo scrutabor legem tuam. Et licet coaguletur sicut lac cor eorum, ego tamen legem tuam meditatus sum. Bonum est enim mihi quod humiliasti me, ut discam mandata tua. Non est afflictio corporalis in miseriis deputanda, si nobis etiam nolentibus veniat. Vide enim quid dixit: bonum, inquit, mihi quia humiliasti me, ut discam mandata tua. Alii possideant, et in suis locupletationibus glorientur, mihi melior est lex oris tui, super millia auri et argenti. Manus enim tuae fecerunt me; hoc memor esto, quia cum omnia verbo feceris, me manus tuae ad tuam effigiem psalmaverunt. Da ergo mihi intellectum et discam mandata tua, ista cupientem, ista desiderantem qui timent te videbunt me, et laetabuntur. Quia in sermonibus tuis speravi. In ipsis enim cognovi quia aequitas judicia tua. Et veritate humiliasti me; id est, vera causa exstitit ut humiliares me. Propter iniquitatem enim corripuisti me. Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. Cavendum sane et praevidendum, quia quotiescunque lex Dei meditatio nostra est, tunc superbi iniquitates operantur in nobis. Quanto enim nos humiliores propter Deum esse voluerimus, tanto nobis superbi nequiores existunt. Confundantur, inquit superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me. Ego autem, ait, non recessi a patientia, sed coeptis insistens, in toto corde meo scrutabar legem tuam. Verum quia orandum est ut quietam et tranquillam vitam agamus (I Tim. II), isti a me avertantur. Et convertantur ad me qui timent te, et qui noverunt testimonia tua, quia per societatem bonorum efficitur cor nostrum mundum, in justificationibus Domini, ut non confundamur. Hoc autem praestat ipse solus, qui est in dextera Patris, qui interpellat pro nobis, cui gloria simul cum Patre et Spiritu sancto in unitate Deitatis, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXVIII ( vers. 81-176). Defecit in salutari tuo anima mea, et in verbum tuum supersperavi. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me. Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui, quando facies de persequentibus me judicium. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas, iniqui persecuti sunt me, adjuva me. Paulominus confirmaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. In generatione et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Ordinatione tua perseverant dies, quoniam omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me, testimonia tua intellexi. Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. A mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis.

Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.

Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Adjuva me et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae, ideo dilexi testimonia tua. Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.

Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Suscipe servum tuum in bonum, non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui.

Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Os meum aperui et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. Aspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Adolescentulus sum ego et contemptus, justificationes tuas non sum oblitus. Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Aequitas testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi et vivam.

Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate, et clamavi, quia in verba tua supersperavi. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt. Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

Vide humilitatem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum et redime me, propter eloquium tuum vivifica me. Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. Misericordiae tuae multae, Domine, secundum judicium tuum vivifica me. Multi qui persequuntur me et tribulant me, a testimoniis tuis non declinavi. Vidi praevaricantes et tabescebam; quia eloquia tua non custodierunt. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine, in misericordia tua vivifica me. Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia judicia justitiae tuae.

Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.

Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine, juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Vivet anima mea et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit, quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

COMMENTARIUM. Cucurrit usque ad istum versiculum unus idem sensus, nunc incipit alius qui ex ipso cursu descendit. Inchoavit itaque in isto sensu omne humanum genus dicens: Memor est verbi tui, in quo mihi recuperandi spem dedisti. Haec spes me consolata est, quando superbi inique agebant in me. Nunc ad hanc eamdem exspectationis defectum sui evenisse causatus, iterum clamat: Defecit, inquit, in salutari tuo anima mea, et in verbo tuo speravi; defecerunt oculi mei in eloquio tuo, dicentes: Quando venies, quando restaurabis me, quando consolaberis me? quia per praevaricationem Adae factus sum sicut uter in pruina, intus vacuus, a foris vero contractus, justificationes tamen tuas non sum oblitus. Verum quia vita hominis parva est super terra, quanti dies restant mundo servo tuo, ut finiatur, quando facies de persequentibus eum judicium? Quia narrant idololatrae fabulationes, sed non ut lex tua; iniqui daemones persequuntur eum. Adjuva eum, Domine; ecce mundi finis prope est, et modico minus consummabitur ipse mundus in terra. Veni, Domine, quia ego qui in his doleo, id est, chorus omnium sanctorum, non dereliqui mandata tua. Ut secundum misericordiam tuam vivam et custodiam testimonia oris tui. Quibus promisisti te nobis pereuntibus mittere Salvatorem. Certus sum enim quod in aeternum permanebit verbum tuum in coelo. Qui licet cum hominibus videatur, ut promisisti, de coelo tamen nunquam abscedit. Sicut nec fluvius cum mare ingreditur, et circuit terras, de sinu sui fontis unquam est absens. Ita proculdubio verbum tuum, cum ad nos venerit, de sinu tuo, sancte Pater, nunquam abscedit. Quid moraris eum mittere, qui huc veniens super terram de coelo nunquam abscedit. Veniat ut liberemur repromissio, quae mentiri non potest. Quia in saeculum saeculi veritas tua. Fundasti terram et permanet, et homo propter quem terram fundasti, non permanet. Ecce et ordinatione tua perseverant dies, et homo propter quem dies fecisti non perseverat. Ideo autem perseverant omnia, quoniam omnia serviunt tibi, homo autem non perseverat, quoniam non sicut omnia servit tibi. Qui statim ut a servitio tuo recessit, tunc quando praevaricatus a sublimitate bonae conscientiae cadens humiliatus est. Qui ideo habuit perire in ipsa humilitate sua, quoniam his perseverantia concessa est, quia obtemperando recessit ab eo securitas vitae, et sic humiliatus ut putaret se perire in humilitate sua, ut ultra genus humanum non haberet statum. In ipsius nunc dejectione dicitur Deo: Tuus sum ego, salvum me fac. Veniat qui salvet eum, quia spiritus immundi exspectant ut perdant eum in perseverantia idolorum: et moras faciente Servatore, veniat consummatio saeculi; sed illis exspectantibus ut pereat mundus, ego, id est, chorus prophetarum, testimonia tua intellexi. Et omni consummationi nequissimae vidi finem, mandatum vero tuum latum est nimis. Latum, quia omnia terrae spatia occupat, et corporis et animae fines tenet, ducit obedientem sibi sursum ad coelos, contemnentem deponit ad inferos. Latum nimis est ejus imperium, siquidem et potentibus simul et regibus et cunctis gentibus imperat. Hoc mandatum, ait chorus, ut dixi, sanctorum, ego non timui, sed dilexi, Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV), et ita dilexi, ait, ut tota die meditatio mea esset. Videamus nunc, quid sibi evenisse referat per amorem mandati: Super inimicos meos, inquit, prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est. Inimicos hoc loco et invisibiles et visibiles memoravit. Super omnes docentes me intellexi, quia mandata tua exquisivi. Nota tibi, eruditissime, quia cum sapientior esset docentibus, discipuli formam gerebat. Etiam super senes intellexi, quia legem tuam non sum oblitus. Nullus oblivionem rem naturae existimet, cum ex vitio negligentiae oriatur. Quia ergo, ait, legem tuam non sum oblitus, ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam mandata tua, id est, a malo recessi, et ita ad custodiam mandatorum tuorum accessi. Cumque accessissem a judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi, quam ego volvens in ore meo, super mel habeo dulciorem. Et intelligens quanta bona mihi per dilectionem legis tuae proveniant; odio coepi habere omnem viam iniquitatis. Et sicut si lucerna in tenebris docet pedes hominis foveas aut offendicula quae declinant, ita ego gressibus vel pedibus cordis mei. Veluti lucernam pedibus meis, ita verbum tuum sensibus meis. Videns ergo me tenebras per eam evasisse diaboli, et lucidas semitas invenisse, juravi atque statui custodire judicia justitiae tuae. Quid est quod dicitur, juravi? Jus constitui, sive regulam posui, in qua statui custodire judicia justitiae Dei; et propter hoc humiliatus sum usquequaque: ita humiliatus sum, ut non liceret mihi, nec servum contemnentem me laedere; injuriam passus, tacui. Et passus calumniam quievi, non tendendo utique, sed omnia quae eveniunt contemnendo humiliatus sum. Non enim hoc quod statueram custodire, custodire poteram, nisi essem humilis usquequaque, et efficerer tanquam purgamentum huic mundo. Verum quia mortem minantur excitantes infamiam: Domine, ait, vivifica me secundum verbum tuum, et hoc quod statui, quia voluntario judicio statui, non necessitatis imperio; deprecor, ait, ut voluntaria oris mei facias beneplacita, Domine, et judicia tua doceas me. Sit anima mea in manibus tuis semper, et legem tuam non obliviscar, et hoc stat quod Graeci canunt: Anima mea in manibus meis semper secundum illam sententiam: Si recorderis, inquit, novissima tua, in aeternum non peccabis (Eccl. VII). Ita iste animam suam dum in manibus suis habet, semper eam exituram considerans, legem Dei non obliviscitur, etiamsi peccatores laqueos ei posuerint, evadet primo, quia lucernam pedibus habens, legem qua deteguntur laquei immundorum evadit. Adjecit huic bono, ut semel coeptam custodiam etiam jurando firmaret. Et haec faciendo evenit mihi, inquit, ut haereditatem acquirerem in aeternum. Non dicitur haereditas, nisi mortuus fuerit qui haeredem instituit. Ergo mortuo pro me Domino, ego haereditatem acquisivi, testimonia ejus in aeternum, quia testimonia exsultatio cordis mei sunt. Testatus est enim mihi quod perpetuam vitain inveniam et aeternam mortem evadam. Et ego credens iniquos odio habui, et legem tuam dilexi, atque ideo dixi spiritibus immundis: Declinate a me, maligni, ut scruter mandata Dei mei. Nota tibi quomodo scrutatum legis, et ita scrutare; dic et tu immundis spiritibus: Declinate a me, ut scruter mandata Dei mei. Qui ipsi tibi immittunt impedimentum, quando tuam mentem intentam attendunt. Eveniant itaque damna rerum, et diversa adversa vel prospera. Audi angelos clamantes: Attende animam tuam, Loth, ne prospexeris retro. Age quod agis, quia quod transis revocas, si stare volueris. Noli ergo occupationibus quae te a scrutatione sancta revocant acquiescere, sed clama cum propheta ad Deum: Adjuva me, Domine, et salvus ero, et meditabor in tuis justificationibus semper, id est, die et nocte, ut in primo psalmo promissum est: Quoniam sprevisti, inquit, omnes qui descendunt a justitiis tuis. Injusta enim cogitatio eorum. Propter hoc ait, praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae, quia legem tuam dilexi. Verum quia concupiscit caro adversus spiritum (Galat. V), ut infigas timori tuo carnes meas exoro. A judiciis enim tuis timui; nisi enim fixae fuerint carnes meae timori Dei, risus nobis nascitur, et Dei judicium non timemus. Et dum non timemus Dominum, inimicis ac persequentibus tradimur. Unde his adjecit: Feci, inquit, judicium et justitiam, non tradas me persequentibus me. Quod judicium, quam ejus justitiam expone nobis: Caro, inquit, mea domina volebat fieri animae, ego eam maceravi et servituti redegi. Ecce judicium; justitiam vero feci, animae tradidi dominatum super eam, quia per carnem calumniabantur mihi superbi. Elige, quaeso te, Domine, elige servum, id est, totum mundum; elige eum in bono, id est, in Christo. Non calumnientur ei superbi, id est, immundi spiritus, qui tenent chirographum peccati. Veni, Domine, et dele illud, excludens inimicitias superborum. Oculi enim mei defecerunt in salutari tuo. Exspectans semper attendet ut venientem aspiciat, quo morante dicit: Oculi mei defecerunt in exspectatione ejus. Fac, quaeso, cum servo tuo, id est, cum saeculo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Tempus est ut venias, perdissipata est ab iniquis lex tua, id est, a Judaeis, qui eam accipientes dissipaverunt eam, sua praecepta, sicut arguit Dominus, statuentes, et traditiones hominum custodientes, legem vero Dei contemnebant. Dissipaverunt iniqui legem tuam, nullus credit, omnes declinaverunt. Veni, Domine, quia tempus faciendi misericordiam; conclude omnia in credulitate, ut omnibus miserearis (Rom. XI). Memor esto qui legis, quia vocem diximus hic agi omnium prophetarum, qui et praeconia sua voluerunt ad effectum adduci per adventum Domini, et humano generi subveniri. Hic ergo, id est, prophetarum et sanctorum chorus loquitur: Dilexi, inquit, mandata tua super aurum et topazion, id est, super aurum et lapidem pretiosum. Sic repetiit in centesimo octavo decimo, sicut in octavo decimo jam praedixit. Et propterea, inquit, ad omnia mandata tua dirigebar. Et omnem viam iniquam odio habui, quia mirabilia testimonia tua. Pinge, pinge ante oculos tuos qui haec cantas aliquas fabricas. Quales? Illas quas mirabantur apostoli, pinge thermas, pinge fora et moenia in vertice excelso surgentia. Et dum ista consideras, memento casulae cujuscunque ex frondium septo contextae. Nunquid non tanto illa tibi erit despectior, quanto ista mirabilia stupueris. Ergo is quicunque legem Dei rationem habere vult, totum quasi vilem casulam despicit mundum, et sola mirabilia habens testimonia ejus, ideo scrutatur ea anima ejus; cumque declaratio sermonum ejus in rebus aeternis illuminaverit eum, et parvulis considerationibus ejus magnum tribuerit intellectum, aperiet os suum in laudibus Dei, et attrahit spiritum, id est, suspiriis occupatur, quia mandata Dei desiderat, et incipit sic desiderare, ut prae desiderio non dormiat, atque escam potumque sibi ac laetitiam subtrahens, prae desiderio sui pectoris clamet: Aspice me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum: haec totius humani generis oratio funditur. Unde et sequitur: Gressus meos dirige secundum verbum tuum et vivam, qui gressus meos in tortum misi per Adam, et mortem inveni. Tu veni, Domine, et per te gressus meos dirige secundum verbum tuum, quod ille praevaricatus est, et vitam inveniam per te, quam per illum amisi. Exspecto, Domine, veni, et non confundas me ab exspectatione mea. Si enim veneris, non dominabitur mei omnis iniquitas, scilicet daemonum. Nam increduli homines credentes calumniantur, dicentes: Quid negatis deos gentium, et Virginis filium exspectatis, quando habet Virgo in utero concipere, et parere vobis Emmanuelem. Veni ergo, Domine, et redime me a calumniis hominum, et custodiam tua mandata, non hominum. Cum faciem tuam illuminaveris super servum tuum, id est, super saeculum tuum. Tunc doces nos per Filium tuum justificationes tuas. Consideremus nunc summum gradum orationis. Summus gradus enim orationis est, quando in oratione positus, preces simul et lacrymas fundis. Impossibile enim est ut non oculi tui peccatum incurrerint. Omne enim quod in mundo est, ut ait apostolus, concupiscentia oculorum est, et ambitio saeculi, quae non est a Patre (II Joan. II). Dic ergo cum propheta: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Dixit equidem misericordiam tuam, et spes mea omnis in ipsa est. Sed quid faciam, quia scio quia justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Et mandasti justitiam tuam, et testimonia tua, quibus comminaris aeternum incendium, et scio in loquela tua veritatem nimis. Ideo ergo fundunt oculi aquas, quae abluant plorando quod concupiscendo polluerunt. Zelor tamen mundum tuum ab idolis, quia gaudent super eum inimici tui, et ita hinc inde bacchantur, ut obliti sint verba tua ipsi inimici generis humani. Sciunt enim et intelligunt voces prophetarum, in quibus verba tua pollicentur nostri Redemptoris adventum. Sed tantum moraris, Domine, ut obliti sint verba ipsa promissionis hujus inimici mei. Porro autem ignitum est eloquium tuum vehementer, ignitum est amatorium, excludens amores mortiferos et vitae aeternae amores includens. Adjecit postquam ignitum dixerat: Et servus tuus, inquit, dilexit illud; adolescentior ego sum, et contemptus iis qui pugnant adversum me; mundo omni seniores sunt, et omnibus vetustis saeculis antiquiores esse noscuntur. His ergo adolescentior pro contempto habeor, dum justificationes tuas exquiro. Justitia enim tua certus sum quod justitia sit in aeternum. Et scio quia lex tua veritas sit, et ideo me tribulatio et angustiae invenerunt. Quia mandata tua meditatio mea est. Non enim faciunt tribulationes et angustias daemones, nisi his quam maxime qui mandata Domini meditantur. Et ideo clamavi, inquit, in toto corde meo: Exaudi me, Domine, justificationes tuas exquiram. Ita meos mores in tuo amore dispone, ut nihil de hoc mundo quaeram, sed solas tuas justificationes exquiram. Praeveni enim in maturitate et exclamavi: Fui puer, postea adolescens, itemque juvenis; nunc ecce jam senui, et vitae meae finem attendens, in hac maturitate positus clamo, et praeveniunt oculi mei ad te diluculo, id est, antequam alius te orare incipiat. Lucem ipsam diei venientem praeveniunt ad te oculi mei, ut vocem meam audias secundum magnam misericordiam tuam, quia prope sunt qui persequuntur me. Iniquitates mihi prope sunt quia a lege tua longe facti sunt, id est, daemones in idolis, et spiritus immundi in cogitationibus malis. Hi appropinquaverunt persequentes me, putantes te adhuc longe esse; tu autem prope es, Domine, et omnia mandata tua, quibus mandasti tuum exspectandum adventum, omnia mandata tua veritas. Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia sic firma sunt promissa tua, ut in aeternum fundaveris ea. Vide ergo humilitatem meam. Chorus sanctorum pro mundo universo exorat. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus, promissam salutem adventus tui. Judica judicium meum, et redime me propter eloquium tuum. Ut verum illud universis non credentibus manifestes, propter eloquium tuum eripe me. Longe est a peccatoribus salus, sive qui venturum non credunt, seu qui jam venisse non credunt. Longe est utique salus ab eis, quia justitias tuas non exquisierunt. Tuae autem miserationes multae sunt, Domine, cum non requirentes te requiris, cum contemptores tuos exaudis. Quia ergo illis misericordiam exhibes qui testimonia tua non exquisierunt, quanto magis et mihi miserere, qui a testimoniis tuis non declinavi. Hoc, ut saepe dicimus, chorus sanctorum omnium protestatur, qui et adjecit: Vidi non servantes pactum, et tabescebam, quia justitias tuas non custodierunt: quomodo distabuit Moyses in populo praevaricatore; quomodo Phinees, quomodo Chaleb filius Jephone, quomodo Jesus Nave filius, quomodo Samuel in Saule. Omnis ergo chorus sanctorum ante adventum Domini, videns non servantes pactum, tabescebat, et dicebat Domino: Vide quia dilexi legem tuam, in tua misericordia vivifica me. Hoc autem, quod diximus saepenumero, sanctorum ab Abel usque ad Mariam et Joseph omnes quidem in lege veteri placuerunt, usque ad Abraham, legem naturae servantes, ab Abraham usque ad Moysen legem naturae et circumcisionis, a Moyse usque ad Dominum Jesum Christum legem naturae, circumcisionis et legis; omnes hi jam tunc ex semetipsis fundamentum Ecclesiae constituebant, cujus dedicatorem et adimpletorem Dominum exspectabant, qui compleret quod juraverat servo suo Abrahae, quod in semine ejus haereditaret omnes gentes. Hic chorus omnium sanctorum jam Dei Filium ex ore Patris didicerat natum, ut evidenter diceret Patri: Principium verborum tuorum veritas. Quid minus hic quam Evangelia declaravit. In his ergo jam tunc Christus cum Patre et Spiritu sancto regnabat. Non enim poterat fieri ut cuperent eum et confiterentur eum, nisi mentis suae oculis ejus pulchritudinem aspexissent. In ipsis ergo jam Ecclesia Christi ita quae sunt futura praeloquitur, ut praeterita enarrare videatur: Principes, inquit, persecuti sunt me gratis, sed, contempta persecutione eorum, a verbis tuis formidavit cor meum. Eis scilicet verbis quibus dixisti: Nolite timere qui occidunt corpus, sed eum qui potest corpus et animam perdere in gehennam (Luc. XII). Habens ergo in verbis tuis timorem et laetitiam, sicut qui invenit spolia multa, tempore quo iniquitatem odio habui, id est, idolis sacrificare contempsi, et videns iniquitatem, abominatus sum, ita ut suppliciis diversis maceratus excederem. Tunc utique septies in die laudem dixi tibi, cum in septiformi Spiritu septem Ecclesiis textum superioris fabricae exstruebam. Sicut enim diximus in veteribus sanctis Christum in fundamento Ecclesiae operatum, ita in moenibus novis operatum per quos unus ejusdemque fundamenti usque ad finem saeculi arces exsurgunt; in quibus pax multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est illis scandalum; in quibus exspectatur salus tua, Domine, et mandata custodiuntur; in quibus intrat postulatio nostra in conspectu tuo, Domine, et secundum verbum tuum libera nos; in quibus eructant labia nostra hymnum, cum docemur justificationes tuas; in quibus pronuntiat lingua nostra eloquia tua, et docetur quod omnia mandata tua sint aequitas; in quibus manus tuae, illae quae in cruce fixae fuerunt, ipsae salvos nos faciunt, si mandata tua diligimus, et concupiscimus salutare tuum, et lex tua meditatio nostra est. Credentes quod etiam corpore nostro vivet anima nostra, et laudet te; credentes quod judicia tua adjuvent nos. Confitentes quod erravimus, sicut ovis illa quae periit, rogantes ut requiras eam, et humeris imponens, gregi applices permanenti secundum promissum tuum, Domine Jesu Christe, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.

PSALMUS CXIX. Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

COMMENTARIUM. Cantica graduum cantica ascensionum sunt. Veluti si alicui qui in foveam ceciderit, ponatur scala, ut inde ascendendi capiat facultatem. In fovea itaque captivitatis cum populus Israeliticus devenisset, cum tribularetur clamavi ad Dominum, et exauditus est, unde et plorat, dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longa facta est. Et adjecit: Habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar unus ex filiis Israel fuit qui obtinuit solitudinem in regione Orientis, quae a deserto Palaestinae usque ad terras Persarum extenditur, in qua parte nunc Saraceni habitant, quorum pater Cedar filius Ismael esse reperietur lectione Geneseos. Hi odientes pacem eousque probantur, ut nunquam cum gente aliqua foedus inierint pacis, ex quo orti sunt usque ad praesentem diem. Quam gentem ego daemonibus comparans, ad meum captivum accedo: fugiensque moras historicae narrationis, ei qui cecidit in peccati foveam istum psalmum expono; dico ei: Tribulare, quia male laetatus es. Et cum tribulantem te fecerit poenitentia, clama ad Dominum, credens quod te exaudiat; dic ei: Libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Dicunt ei daemones: Et cum in cloaca dejecerim peccatorem, interim modo differto clamorem, restat tibi tempus quo possis ascendere. Hos populos idcirco seminant, ut qui eos audierit, dum sperat exspiret. His labiis dolosis et huic linguae nequissimae praepara sagittas potentes, orationibus temperatas, et jejuniis acutas, cum carbonibus divino igne succensis. Applica te ad gradum et pone ascensiones in corde tuo, a convalle fletus ad montem refugii. Et non solum tu ipse moras non innectas, sed illatas excogita. Et flebili voce te moratum in peccatis inter suspiria ingemisce. Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar. Cum his habitavi qui mihi cum verbo Dei ne pacem facerem persuadebant, ibi multum incola fuit anima mea. Bene posuit animam. Caro enim quia de terra est, ubicunque fuerit, in terra sua est. Ego tamen, licet cum his qui oderant pacem consisterem, cum verbo tamen Dei eram pacificus. Et cum loquebar illis, quod vellem ad gradum ascensionis accedere, illi expugnabant me gratis. Mox enim ut coeperit peccator ad poenitentiam convolare, et a fovea mortis ad vitae supernae montem conscendere, expugnationes daemonum quod sit passurus, agnoscat, si credit sibi vere a Dei sapientia dictum: Cum accesseris ad servitutem Dei, sta in timore et tremore [justitia], et praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II). Quod sciens Dominus, in eo sermonem nostrum orationis nostrae inclusit, ut clamemus: Ne nos patiatur induci in tentationem, sed liberet nos a malo (Matth. VI), qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXX. Canticum graduum Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introilum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

COMMENTARIUM. Centesimi vicesimi psalmi ascensus patet: Leva oculos tuos ad montes. Quid moraris in convallibus? Crede quia si levaveris oculos tuos ad montes, evades mortem et vitam invenies. Si tamen levaveris oculos tuos ad montes, et tuleris eos a contemplatione eorum de quibus dictum est: Oculos suos statuerunt declinare in terram (Ps. XVI), id est, statuerunt deorsum terrena despicere, terram deligere. Nobis autem clamat Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite (Coloss. III). Et sacerdotalis vox ad percipienda mysteria nobis omnibus clamat: Sursum cor. Noli ergo timere, non tuis viribus derelinqueris, si ascendere cogitaveris, veniet tibi auxilium a Domino, qui fecit coelum et terram; tu tantum non des in commotionem pedem tuum, id est, non volo non ascendendi consilium sumas, sed incunctanter ascende. Quia non dormit qui custodit te. Ipse etiam protectio tua erit super manum dexteram tuam, id est, porriget tibi manum ascendere cupienti, praestabit tibi ut non uraris a sole per diem, praestabit tibi ut lux solis non tibi concupiscentiae ignem exagitet, neque uraris stimulo. Si enim ex animo ad auxilium Dei convolaveris, ipse custodit te ab omni malo, et corpus tuum custodit, custodit etiam et animam tuam Dominus. Ipse custodit introitum tuum ad poenitentiam, et exitum tuum de corpore ex hoc, id est, ex hoc die quo ex fide converteris. Ipse jam custodit te Dominus Jesus Christus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXI. Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Illic enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

COMMENTARIUM. Secundum gradum ascendisti, accede ad tertium. Bona tibi in isto gradu promissa sunt, si credis; sume psalmum et exprime canticum. Tunc te scimus credidisse, si laetatus fueris in his quae dicta sunt tibi. Et relinquens conversationem peccantium, in domum Domini ieris, et ibi stantes fuerint pedes tui in atriis Jerusalem, ubi aedificatio in muris civitatis futurae exstruitur. Ad quam ascenderunt tribus Domini in testimonium Israel. Tribus Domini duodecim apostoli cognoscuntur, qui priores ascenderunt hos montes ad confitendum nomini Domini Jesu Christi, et ibi sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogantes quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te, id est, diligentibus Jerusalem. Ibi enim confirmata est pax Christi, quae in toto mundo diffusa est. Ibi eis dictum est: Pacem meam do vobis (Joan. XIV); ipsi civitati dicit Dominus Jesus Christus: Propter fratres meos et proximos meos: Qui sunt fratres, inquit, mei (Luc. VIII) et proximi mei, nisi isti, inquit, qui faciunt voluntatem Patris mei? Propter ipsos ergo loquor pacem de te; promittam in coelis, ubi vere aedificaris ut civitas, promittam quod sit mihi participatio in idipsum. Et mecum in ea regnabunt fratres mei et proximi mei. Propter domum etenim Dei mei quaesivi tibi bona, bona aeterna, ut cives tui tecum non temporaliter, sed perpetualiter regnent. Ipsi gloria qui ista repromisit, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXII. Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione. Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus et despectio superbis.

COMMENTARIUM. Paulatim a montibus pertingamus coelos. Nam si jam levavimus oculos ad montes, et laetati sumus in omnibus quae dicta sunt nobis, levemus nunc oculos nostros ad coelos, immo ad eum qui habitat in coelis. Ideo enim ascensionum cantica decantamus, ut paulatim a peccatorum foveis ascendamus. Recordemur nos servos, quia creati ab eo sumus; servos, quia creati et redempti probamur. Et sicut oculi servorum ad dominum, aut sicut oculi ancillae ad dominam, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Verum quia in opprobrio jacemus daemonum superborum, et volentibus nobis evadere crimina, vitia et peccata, nostra opera adversantur, ideo rogamus: Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Quia multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, eorum qui in malitia exabundant. Et despectiones nobis superborum exagitant, quibus necessitatibus tuam credimus solam misericordiam subvenire, qui regnas in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXIII. Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis. Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini qui fecit coelum et terram.

COMMENTARIUM. Quidquid martyribus in persecutionibus fecerunt homines increduli, hoc nobis, si tamen exhibemus Deo servitium, in tentationibus invisibiles faciunt inimici. Cum ergo illorum visibiles legeris, pugnas tuas invisibiles cogita. Et ita tu animo contradicito spiritui quod injustum est suggerenti, sicut illi homini sacrificium persuadenti. Unde illi vicerunt, inde vince. Illorum victoria mors fuit, tua victoria vita sit; et persuasio ibi et vis operata est, pone quod et tecum sic agatur, et persuasio tecum et violentia praeliantur, quanquam sola persuasio tecum agat, o magister christianissime. Si enim justo judicio mecum loqueris, soli persuasioni fateberis repugnare; sed concedo et persuasionem tecum et violentiam daemonum colluctari. Habes unde vincere, parata sunt adminicula, incipe praeliari, Dominus tecum. Immo Dominus in te sicut in illis fuit, qui post victoriam istam psalmum Domino cecinerunt, dicentes: Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi Dominus erat in nobis. Dum insurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Dum irasceretur animus eorum adversum nos. Quare non irascerentur? Cur illi suis contradictionibus repugnabant, et non timebant minantes, caedentes, torquentes, et ipsam vitam multis et exquisitis suppliciis auferentes? Pone quod et tecum sic agatur. Ferio ungulam cordis, ferio mentis injurias: non consentio, clama. Illi enim offerunt opportunitatem peccandi, suavitatem alloquii, elegantiam mulieris, occasiones lucrorum, pietatem actionis carnalis. Pium est ut judicem videas, ut causam defendas, ut libellum porrigas, preces effundas, interim prandeas; hodie laetus dies sit, hac nocte non sunt vigiliae, et caetera quibus inermis efficitur praeliator. Noli credere, seduceris: experto crede quod loquitur, ora, vigila, clama, tene propositum, martyrum pedissequum profiteris. Clama ad singula: Non consentio, et erit Dominus tecum, per quem anima tua eripitur de laqueo venantium, ut cum sanctis suaviter psallas: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Ipsi gloria in aeternum. Amen.

PSALMUS CXXIV. Canticum graduum. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Bene fac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, pax super Israel.

COMMENTARIUM. Qui confidit in imperatorem, militet in circuitu ejus; qui confidit in potestatibus mundi, apparitores in tuitione ejus; qui confidit in facultatibus suis, nummi in manu ejus. Qui confidit autem in Domino, montes sunt in circuitu ejus; qui sic confidit sicut mons Sion, qui secundum legem Dei; de Sion enim procedit lex. Ergo qui catholicam fidem tenens confidit, non commovebitur in aeternum; nulla secta, nulla haeresis, nullus disputator eum a rectiori tenore detorquet; montes sunt in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui, hoc est, testimonia Scripturarum sanctarum in circuitu ejus, pro defensione simplicis populi, quem Christus suo sanguine comparavit. Ipse Dominus in circuitu populi sui ex hoc tempore quo pro eis passus, ut ipse ait, usque ad consummationem saeculi (Matt. XXVIII); ipse non derelinquet virgam haereticorum, super sortem catholicorum. Egreditur enim virga legis nostrae de manu legislatoris, et effecta draco devoravit virgam eorum, ut non extendant orthodoxi ad haeresim vanam sanctas manus suas, id est, opera sua haereticis non extendant. Verum quia sunt aliqui quorum cor illi pervertunt, sanctus Spiritus pro rectis corde orat. Declinantes in anathematis obligationem adducet in diem judicii cum operantibus iniquitatem. Sit pax in Israel per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in unitate Deitatis cum Patre et Spiritu sancto, per universa saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXV. Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

COMMENTARIUM. Cantica graduum sunt portae coeli patentis. Jacob requiescens videt in visione sua Dominum super caput, coelis patentibus, accubantem, cujus superiora in coelum incumbunt, per quae respicit Dominus, inferiora in terra sunt ubi dormivit homo. Quid istius scalae ascensus ad Dominum dicit? Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Audierunt enim sibi a sacerdotibus clamari: Sursum cor, et dixerunt Deo: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. CXXII); ascendite, quia benefacit Dominus bonis et rectis corde. Declinantes autem et discedentes a Deo adducit in obligationem, et deputat cum operantibus iniquitatem. Surge, Israel, qui dormisti evigila. Unge lapidem angularem oleo laetitiae, pax tecum. Filii enim tui de captivitate liberati per Christum, istud canticum graduum cecinerunt, dicentes: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Gradatim a tribulatione primi cantici ad gaudium ascendimus, et qui ibi seminavimus lacrymas, hic gaudia metemus, et qui ibi captivi gemebamus, dicentes: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX), hic repletur gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Ecce enim dicunt inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum illis. Magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes. Memores esse debemus, quia diximus aedificationi nostrae applicare omnia, quae mystico tractu, aut ad Dominum ducunt, aut ad ejus martyres trahunt. Notum est enim omnibus sanctis ista competere. Ad nos vero ab eorum passione rivum ducentes, captivitatem nostram per poenitentiam evasisse gratulemur, credentes quod magnificet Dominus facere nobiscum; et unde nos ei exhibuimus flentes atque tristantes, inde nos faciat ipse laetantes atque gaudentes. Si enim lacrymas seminavimus poenitentiae, fecunda sine dubio messis nobis indulgentiae orietur, ex qua exeuntes de corpore, venientes ad Dominum in exsultatione, erimus cum sanctis portantes manipulos nostros. Nam ubi illi gaudebunt coronati, nos exsultabimus liberati, per Dominum nostrum Jesum Christum qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXVI. Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris. Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis, non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

COMMENTARIUM. Multi istius psalmi male explanantes principia, otium praedicant pro labore. Aiunt namque casso certamine sanctos homines studiis occupari. Sed et vana spe, suis aliquid hominem nisibus impetrare, et ex medicamento vulnus faciunt, hoc modo dicentes: Nisi Dominus aedificaverit, in vanum aedificas. Nisi Dominus custodierit, in vanum vigilas. Poteram laciniosa disputatione aedificationis hujus, et fundamenta, et parietes, et tecta, et moenia demonstrare; sed alio proposito res agitur. Egimus enim ab initio, ut breviter strictimque loqueremur, tamen parumper circumeo, et cito ad te redibo qui psalmum exspectas. Ab initio saeculi quicunque sancti vixerunt, civitatem Domino construxerunt. Siquidem civitatis futurae moenia sancti erunt. Aedificavit Abel, Enoch, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moyses, Jesu Nave, et omnes sancti aedificaverunt domum, et custodierunt civitatem. Sed nisi Dominus, id est, Dei Filius veniens aedificasset omnia quae illi aedificaverant (Probata est vox ejus dicentis: Non veni destruere, sed adimplere [Matth. V]). Si ergo illis fundamenta mittentibus, et parietes aedificantibus non venisset, qui tecta construeret, et omnia intus ornaret, illi in vanum laboraverant aedificantes domum. Denique hodie Synagoga ideo vana est, quia aedificia parietum habet, et tectum non habet, et in protectione Dei coeli non commoratur. Habet parietes quos aedificarunt sancti, sed tectum non habet quod Christus explevit. Habet limen, sed in limine agni sanguinem non habet. Dum coeperit pluere super peccatores laqueum ignis et sulphuris, isti sine tecto patent huic pluviae. Dum coeperit angelus percutere primitias, isti sanguine agni percussorem angelum non evadunt. Quid ergo aedificatis, Judaei? Quid, haeretici, vigilatis? Sine causa haec facitis, quia vobiscum nec aedificat nec vigilat Dominus. Vos autom, orthodoxi, Christum in incorruptione amantes, nolite timere, securi aedificate, quia vobiscum aedificat Dominus. Dei enim estis aedificatio, Dei cultura estis (I Cor. III), vigilate, quia non solum vobiscum vigilat, sed dormientes excitat, dicens: Vigilate mecum, vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matt. XXVI). Tale est quale si dicat: In vanum vigilaretis si ego non vigilarem vobiscum. Nunc autem satis iniquum est ut, me vigilante vobiscum, vos somno occupemini. Unde et Apostolus clamat: Aedificate alterutrum (I Thess. V). Vana ergo esset aedificatio, si Dominus non aedificaret. Vanae vigiliae, si Dominus non custodiret; Dominus custodit, et vanae non sunt. In vanum est vobis ante lucem surgere, id est, lux Christus est, et vos qui ante eum surgitis, vanum est vobis ante eum surgere, qui manducatis panem doloris. Nisi enim ille venerit qui panem gaudii tribuat, vos in vanum surrexistis. Quando autem veniet? Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, hoc est, tunc veniet, quando isti qui nunc sancti sunt-somnum pacis acceperint. Ut quid veniet? Ut in resurrectione haereditas Domini demonstretur, in qua omnes filii Dei accipiunt haereditatem, si tamen filii ventris ejus fuerint, id est, si in fonte catholicae fidei fuerint baptizati. Ubi est venter Ecclesiae, qui illi filios parit, qui, sicut sagitta de manu potentis excussa, sic vulnerant inimicum, quando implent desiderium suum in bonis, ut non confundantur dum exeunt de corpore. Tunc enim inveniunt inimicos suos in porta, cum egrediuntur corpus in quo diabolum superarunt. Notandum tamen est quia in titulo sic habet, Canticum ascensus domus Salomonis, ut historicum sensum teneas tu hodie, dictum tunc Salomoni: O prudentissime Salomon! fabricas quidem domuin Deo, sed nisi Dominus aedificaverit domum, sicut ipse dixisti, quia aedificat sapientia sibi domum, et ponet [excidet] columnas septem (Prov. IX). Nisi ergo ipse qui sapientia dicitur aedificaverit domum, tu in vanum laborasti. Nam in domo quam aedificasti lapis super lapidem non relinquetur. Domus autem quam aedificat Dominus ascendit in coelos, et in ea gloriabitur Rex Dominus in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXVII. Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores manuum tuarum quia manducabis; beatus es et bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel.

COMMENTARIUM. Nihil valet si timeas Dominum, quia et daemones eum timent. Sed beatus eris si sic timeas Dominum, ut ambules viam ejus. Si enim ambulaveris in viam ejus, id est, in fidem catholicam, ibi labores fructuum tuorum manducabis, carnem filii hominis, ut, habens vitam manentem in te, beatus sis, et bene tibi erit. Tunc uxor tua, id est, caro tua, sicut vitis abundat in lateribus domus tuae, tunc, inquam, quomodo vitis profert botryones, ita ex actibus corporis tui proficiunt filii tui; et te sicut vite proficiente in sanguine Christi, illi sicut novellae olivarum proficiunt in circuitu mensae tuae, ubicunque convivium illis verbis Dei exhibueris. Sic enim benedicetur omnis homo qui timet Dominum, id est, qui sic egerit, sic benedicetur, ut dicatur ei a Spiritu sancto: Benedicat te Dominus ex Sion, id est, ex Ecclesia sua, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. Et sicut tu Deo filios genuisti, ita filii tui generent, ut videas in conspectu Domini filios filiorum tuorum, cum acceperit pacem Israel, cum accesserit tempus hoc belli, et venerit tempus pacis. Gloria Aeterno, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXVIII. Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus justus concidet cervices peccatorum, confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenam tectorum, quod priusquam evellatur exaruit. De quo non implevit manum suam qui metet, et sinum suum qui manipulos colligit. Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini.

COMMENTARIUM. Non patitur pugnam, nisi in juventute positus. Tu ergo qui, secundum explanationem nominis Israel, videre incipis Deum per munditiam cordis, pugnas necesse est ut daemonum patiaris. Sed securus esto, quia sic pro te Dominus pugnat, ut concidat cervices eorum, si tamen tu non cessaveris praeliari, ut possis dicere: Non potuerunt mihi, licet super dorsum meum fabricaverunt peccatores; id est, licet pondera gravia tribulationum super me ponentes, incurvaverint me, et prolongaverint iniquitates suas, id est, moras fecerint in afflictionibus suis, quibus me tribulaverunt. Dominus autem justo judicio suo concidet cervices eorum. Habeant partem cum eis Pharisaei et haeretici omnes, qui odiunt Sion, id est, qui odiunt Ecclesiam Christi. Fiant sicut fenum tectorum, vel aedificiorum, quod priusquam evellatur arescit. Hoc loco tectum vel aedificium nominat, quia maximae partes haereticorum ad personas altas vadunt, ubi quasi falces fena secantium sacerdotum evadant, sed sic ibi antequam evellantur arescent. Non enim implet manum suam ex eis qui metet verba eorum, nec sinus suos implent ii qui manipulos eorum colligunt. Ex omnibus enim qui praeteribunt ab apostolis sancti usque hodie, sive qui sunt, seu qui praeterierunt nullus eos benedixit in nomine Domini. Et qui a B. apostolo Petro, aut ab apostolis, vel a posteris eorum benedictionem non accepit, et sic plebeculas docuit quas decepit, quia benedictionem usurpavit, maledictionem incurrit, per quam priusquam evellatur, id est, priusquam moriatur arescit, id est, dum vivere videtur in corpore, jam in spiritu aruit: a quibus nos separati, fidem catholicam integerrime continentes, vitam invenimus aeternam per Jesum Christum Dominum nostrum, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXIX. Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

COMMENTARIUM. Poenitens meus in bono jam positus praeteritos clamores recolit. Audi enim sibi virum sapientem dicentem: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et pro pristinis deprecare. Ille servus utilis est, qui culpas suas semper recolit. Non enim bonam patientiam et misericordiam Domini sui aliter memorabitur, nisi suam impatientiam et iniquitatem fuerit recordatus: illud feci, illud gessi, contra jussionem Domini mei. Domine, si velles considerare contemptum nostrum, olim delesses mundum, sed satis apud te propitiatio est: propter legem tuam sustinui te, Domine. Nam recesseram a te, non te exspectaram, sed lex tua mihi dixit de te, quia nullum perire vis, sed omnes homines salvos vis facere [fieri] (I Tim. II). Propterea sustinuit anima mea verbum tuum, id est, venientem Filium tuum, qui promittitur ad hoc venire, ut tollat peccata mundi. Hic veniet a custodia matutina. Custodia una, quarta pars noctis est. Ergo prima custodia a vespere incipit; secunda ad medium noctis attingit; tertia pullorum cantus transit; quarta vigilia matutina, quae in ortum luminis adimpletur, in qua custodia matutina natum Dominum nostrum angeli pastoribus nuntiarunt. Sed nos dicamus vigiliam matutinam luce nascente memoratam, in qua luce usque ad noctem, id est, usque cum finem accipiat, usque tunc speret Israel in Domino, vel quandiu ipse homo est in corpore speret, quia est apud Deum misericordia. Agat poenitentiam, cesset a peccato usque ad vesperum sui ab hora matutina, ex quo ei illuminatio orta est Salvatoris. Nullo modo peribit si cessaverit a peccato et poenituerit, quia grandis apud Deum misericordia, et ipse redimet Israel. Alium enim non redimet, nisi Israelem, id est, nisi baptizatum non redimet. Nam si forte poeniteatur in malis factis quispiam, et in bonis operibus se mirificum praebeat, hic si Israel non fuerit, si non baptizatus fuerit, non redimitur ab iniquitatibus suis. Sunt enim quidam qui putant se sine Christo Christianos, cum homo quod bonum fecerit ad honorem suum fecisse doceatur, quod autem bene crediderit, ad honorem pertinet Dei. Magnus ille servus est, qui de honore suo fortiter gessit, et domini sui honorem neglexit; huic praeponetur peccator vilissimus Christianus, qui se credit per fidem ad misericordiam pervenire ejus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXX. Canticum graduum. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatus est super matrem suam, ita retributio in animam meam. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

COMMENTARIUM. Usitata vulgo sententia est quae dicit juxta mores domini familiam constitutam. Haec sententia sicut inter dominos et servos, sic inter Christum et Christianos, si haberet effectum, jure nos Christi famulos diceremus. Ille cum Dominus coeli et terrae esset, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, et formam servi suscipiens (Philip. II) dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Age, servus, juxta mores domini tui; cum sis natura humilis, quid exaltaris? Judex ille refertur humilis, nos superbi; ille ingloriosus, nos e contrario gloriosi; ille in magnis non ambulat, nos in magnis personis ambimus, et in eo quod nos adorant aut diligunt nobiles gloriamur, si tamen diligunt, et non ridiculo abutuntur, quasi ignoremus illud: Os quod nos occultatum est venientes, in quantum nos laceret abscedentes. Nos autem exhonoramus pauperem, cujus in se personam Christus excepit, et non ambulamus in parvis, sed in magnis et mirabilibus super nos, et cantamus humiliter sentire nos, et non exaltare animam nostram, immemores apostoli hortantis atque dicentis: Tanquam parvuli lac concupiscite, ut in eo crescatis (I Pet. II); quod si faceremus, essemus profecto quasi ablactati super matre sua. Agnoscebat in nobis sua nutrimenta mater Ecclesia, et quasi ablactato Ecclesiae suae, ita retribuebat nobis suae Christus charitatis effectum, in quo sperat Israel, id est, mundus corde, quia ipse est Israel, quod interpretatur videns Deum. Spes enim ejus alia non est, nisi ut ad aspectum divinum attingat. Tunc enim satiabitur, cum ei apparuerit gloria ejus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXI. Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos. Et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam. Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

COMMENTARIUM. Memento, Domine, David, non ut ab oblivione ad memoriam redeat. Deus ab homine commonetur, sed docetur homo qualiter Divinitas votis delectetur humanis. Ut, deposita feritate, quae iracundias generat, discordias nutrit, superbiam gignit, sub onus Domini mansuescat. Leve onus est, porta mansueta; jugum suave (Matth. XI), trahe, Christiane, hoc. In te recordabitur Dominus, quod ad portanda praecepta ejus, mansuetum pecus tuum, id est, corpus tuum, et non recalcitrantem exhibes Christo. Memor erit tui Dominus, si mansuetudines tuae ejus memoriam interpellatione sancta pulsaverint; si profecisti de mansuetudine, profice de devotione. Juravit, inquit, Domino, et votum vovit Deo Jacob. Audi sollicitudinem voventis, et ita demum te participem psallentis ostende. Postea enim quam votum vovit Deo, non intravit tabernaculum domus suae, non ascendit lectum stratus sui, non dedit somnum oculis, non dormitationem palpebris suis, donec inveniret locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Sollicitudo integra et perfecta tandiu est Deo a promittente servanda, quandiu inveniat locum Domino. Dominus aeternus est, et locus ejus temporalis non potest esse. Quid quaerimus temporalia loca, qui aeternum habitatorem inquirimus? Si vero aeternum est, quod sollicite et vigilanter inquirimus perpetuum comprobatur, non cessamus strenuissime quaerere, quousque quod quaerimus invenire mereamur. Quid tamen quaerit Psalmista sanctissimus videamus. Locum, inquit, ubi habitet Deus Jacob. Et adjecit: Hanc habitationem, ait, audivimus in Ephrata. Ephrateus Helcana qui caput regalium voluminum tenet, pater est Samuelis, in quo audivimus vocem Domini dicentis: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum omnia faciat, et ipsi aedificabo domum, et ambulabit coram Christo in aeternum (I Reg. II). Hanc ergo vocem quam tunc in Ephrateo audivimus, nunc invenimus in cepis silvae, ubi pastores ovium angeli allocuti sunt, dicentes: Nuntiamus vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Dominus, qui est Salvator omnium, et hoc vobis signum erit. Invenietis puerum involutum pannis, et positum in praesepio (Luc. II). Hanc ergo habitationem ubi in aeternum habitat Deus, indicantibus angelis pastores adepti sunt: et non pastores talium qualium pecudum, sed ovium tantum, nec dormientium, sed vigilantium; et qui non dormientes, sed vigilantes inventi sunt; neque negligentes, sed solliciti; neque remissi, sed timentes. Denique inde angelus coepit alloqui, ubi timoris agnoscebat terrorem: Nolite, inquit. timere, quasi qui dicat: Quia vigilatis, et estis solliciti circa gregem mansuetudinis, et pascitis in campis pectoris vestri Ibi sunt enim campi silvae. Quia ergo custoditis gregem vigilanter, pernoctanter, ne ovem mansuetam, sive patientiam, sive charitatem, sive hospitalitatem, sive castitatem, et caeteras socias earum, quas pascitis verbo Dei, quia timetis Dominum gregis, et solliciti estis, ne quid vobis feritas luporum invadat, jam nolite timere, quia talis pastor natus est, qui. animam suam ponat pro ovibus suis (Joan. X). Nunc interrogamus vos, o pastores! dicite nobis, si invenistis puerum sicut vobis angeli indicarunt. Ad haec illi respondentes dixerunt: Introivimus in tabernaculum ejus, adoravimus in locum ubi steterunt pedes ejus. Certe jacentem in praesepio visuri perrexistis, quomodo stantem vos vidisse testamini: Nos, inquiunt, credentes, stantem vidimus, non jacentem, incredulis et dubiis jacens et pannis involutus ostenditur, credentibus rex diadematus demonstratur. Denique tantam coruscationem regiae ejus dignitatis aspeximus, ut non auderemus ipsum adorare, sed vestigia illa adoravimus, in quibus steterunt pedes ejus. Quid ergo terram adorastis? Terram, inquiunt, sanctam corporis Jesu Christi, in qua terra nobis sunt ostensa vestigia Dei, dum virgineo fetu editum videremus infantem, cui angeli choros ducebant, coelo terraeque per eum pacem fore cantantes. Huic dicimus quotidie: Exsurge, Domine, in requiem tuam. Bequies Dei in Jesu evidens et specialis est, in quo est arca, id est, arcanum sanctificationis ejus, per quem apostoli sunt induti justitia, et sancti omnes exsultant propter David servum Dei, quia de fructu ventris ejus posuit Deus super sedem suam, per quem custodiunt filii ejus testamentum Dei, id est, apostoli ex femore Judae secundum carnem venientes, qui non solum custodierunt testamentum Domini nostri Jesu Christi, sed et testimonia ejus quae docuit eos. Nunc filii eorum usque hodie sedent super sedem eorum, habentes et ipsi solvendi ligandique potestatem. Hoc autem eis concessum est, quia recusavit Dominus Synagogam falsitatis, et elegit Sion sanctam, scilicet fidei rectae Ecclesiam, quam praeelegit praescius in habitationem sibi; in qua est requies Dei in saeculum saeculi; in qua habitat, quoniam praeelegit eam; in qua viduae benedicentur in castitate; in qua pauperes satiantur panibus pietatis; in qua sacerdotes induuntur justitia; in qua sancti exsultatione exsultant; in qua productum est cornu. Ideo sit regnum David. Ipsa est lucerna quae, super candelabro posita, lucet omnibus qui in domo sunt, id est, qui in fide sunt Jesu Christi: ut e contrario omnis assertio praeter hanc lucet quidem in verbis, et habet materias acclamationis et admirationis humanae; sed, sub modio posita, non lucet iis qui in domo sunt, sed quos invenerit subtus modium. Subtus modium enim degunt, qui mensuram rectae fidei utuntur inversam, qui sunt inimici lucernae, quam Spiritus sanctus per apostolos paravit Christo suo Domino nostro. Inimicos ergo ejus induit confusione anathematis, et super Christum floriet sanctificatio ejus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXII. Canticum graduum. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.

COMMENTARIUM. In primo cantico graduum positi in captivitate clamamus tribulantes ad Deum, et exaudit nos. In secundo gradu ad montes oculos levavimus, unde venit auxilium Domini, quo custodimur ab omni malo. Tertio gradu ascendentes venimus ad domum Domini. Quartum gradum aggressi, oculos quos ad montes levaveramus, tunc levavimus ad coelos. In quinto invenimus persecutiones hominum, et defensionem Dei. In sexto haereticos declinantes in obligatione, praecipit Dominus tradi. In septimo gradu, facti sumus laetantes, qui fueramus ante plorantes. In octavo gradu, aedificantem domum sanctam, non habentem maculam neque rugam (Ephes. V), invenimus Christum. In nono gradu vidimus timentes Dominum, et ambulantes in viis ejus. In decimo gradu passi sumus pugnas, et in adjutorio Dei victoriam cepimus. In undecimo gradu tantam misericordiam Dei invenimus, ut per ipsam redimeremur ab omnibus iniquitatibus nostris. In duodecimo gradu invenimus contemptum mundi, in quo non exaltatur cor nostrum. In tertio decimo gradu illum quem in Ephrata audieramus, invenimus in campis silvae. Ibi invenimus Filium Dei cum sanctis suis exsultatione exsultantem. Ibi paratam lucernam plenam oleo laetitiae, vincentem obscuritatem mundi, ut qui erant tenebris urgentibus disjuncti, et per aedificationem superbae turris a se invicem separati, nunc omnes conveniant in unum, ut illud malum consilium Dei consilio probaretur esse correctum. Videns sanctus Spiritus, exclamavit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Habent enim unguentum chrismatis, quod descendit de capite in barbam, hoc est, de Christo in virtutibus. Sicut enim capilli capitis et barbae unguento infunduntur, sic virtutes omnes, quae contra vitia luctantur quotidie, ut vincere valeant, Christi infunduntur auxilio. Nota tamen Chrismatis sacramenta in unguento capitis, et rorem Hermon descendentem in montem Sion, ad fontis undam aquae perennis extende. Ibi enim mandavit Dominus benedictionem, et aeternam vitam usque in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIII. Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Domino, omnes servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Domino. Benedicat Dominus te ex Sion, qui fecit coelum et terram.

COMMENTARIUM. Pervenit gradus ad charitatem, et ubi superius iret non invenit. Nam quidquid egit quartus decimus gradus, in quinto decimo proficit ascendentibus. Ad charitatem enim a discordia fraternitas divisa revertitur, et fiunt omnes boni qui fuerant omnes mali. Modo dicite mihi, quid convenistis omnes in unum vos, qui fratres nominamini, aut unde estis omnes, fratres, ostendite. De uno, inquit, Patre Christo, et de una matre Ecclesia. Ideo ergo convenimus in unum, quia nos servos agnovimus Domini. Datur nobis responsum, et dicitur: Nunc ergo quia in unum convenistis omnes, benedicite Dominum, omnes, inquit, servi Domini. Et quia potest dici, omnes homines servi Domini sunt, respondit: Ego vobis servis dico, qui statis in domo Domini, qui meruistis ingredi domum, in qua requiescit Deus cum amicis suis, et epulatur cum apostolis suis. Soli ergo ii benedicent Dominum, qui intus in domo sunt? Non, inquit, soli ipsi, sed et ii qui adhuc in atriis domus consistunt. Et vos, o catechumeni, et vos, inquit, qui in atriis domus Dei nostri statis, et intus ingredi non audetis, et vos simul extollite manus vestras intus in sancta sanctorum, et simul benedicite Dominum, in vexillo crucis levantes sanctas manus, sine ira et disceptatione in nocte hujus saeculi, tanquam luminaria lucentes, ut per vos benedicatur Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIV. Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum quia bonus Dominus, psallite nomini ejus quoniam suave. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui produxit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. Benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem.

COMMENTARIUM. Scala ista cujus caput pertingit in coelum quindecim gradus habet in quinque libris Moysi, et in decem praeceptis legis: ibi lapis ad caput Jacob unctus est, hic ipsum caput unctum ad ros Hermon destinatum est, non ad omne ros Hermon. Ros enim montis per circuitum habet descensus; nos ad illud ros attingimus, quod descendit in montem Sion, solum hujus roris fontem post unguentum chrismatis requirentes, qui in montem Sion, id est, in altitudinem situs Ecclesiae profluit venis, et ita Trinitatem in una Deitate conjungit, ut et tres vere dicam esse personas, et unam vere dicam esse substantiam. Sic enim laudatur a servis Dominus. Sic nomen ejus vere laudabile praedicatur, cum in Trinitate unitas, et in unitate Trinitas ore dicitur, et pectore continetur: tunc asserimus quoniam bonus et benignus est Dominus; nam si sibi majorem partem Deitatis dicatur Pater assumere, aut gradum sibi supra Filium hominis vindicare, non ut bonus laudatur, sed ut aemulus blasphematur. Nihil ergo in Deo majus est, quia nunquam senescit Pater. Nihil minus in Filio, quia nunquam crescit. Ubi enim majus aliquid et minus est, et majori defectum minatur grandaevitas, et pollicetur aetas minori profectum. His gradibus divinitas caret, quia non est Deus temporum posterior. Si enim tempora aliqua ante Deum fuerunt, faciunt eum majorem qui Pater est et minorem eum qui Filius. Si vero ante omnia genitus, tempus illi nequaquam potuit necessitatem imponere, quia ut esset tempus ab eo sumpsit exordium. Sic ergo laus Domini celebratur, in qua laude canendum est, quoniam Jacob elegit sibi Dominus. Hunc, inquit, elegit, qui supplantat voluptuosum consilium, et hunc habet in possessionem, qui mundo corde studet Deum videre. Sicut enim Jacob supplantator dicitur, sic Israel videns Deum. Tunc cognoscit quod magnus est Dominus, cum habuerit mundissimum pectus. Quod si mundum non fuerit, magnum illi videtur hoc saeculum, et aut personas mirabitur, aut pulchritudines illicitas stupebit. Cum vero mundus fuerit animus, nihil judicat admirandum, nisi solum Deum, et hunc prae omnibus diis admirabitur Deum. Quomodo prae omnibus diis? Cautus cantator ausculta. Dii gentium daemonia, hi mirari nos volunt pulchritudines perituras, verbi causa, in moeniis, in personis, in gloriis mundi, in concupiscentiis fugitivis. Cum ergo prae omnibus hunc Deum nostrum aeterna nobis ostendentem amplectimur, tunc eum prae omnibus diis honoramus, illorum scilicet consilia respuentes, et Dei consilia amplectentes. Ipse enim omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Ipse nobis produxit nubes ab extremis terrae, id est, finem facientes terrenis occupationibus; hos veluti nubes exhibet mundo: propter quod et fulgura in pluviam fecit, id est, ut in igne fulgureo interficiat inimicum, et unda pluviae abluat poccatorem. Et quis hoc facit? Ille sine dubio, qui producit ventos de thesauris suis, id est, apostolos de sensibus suis. Sicut enim venti navibus, ita apostoli animabus. Ventis flantibus, naves ad desiderata pertingunt; et apostolis praedicantibus, animae ad Christum qui est vere portus, perveniunt. Qui percussit primogenita in cruce positus, et ita percussit, ut non homini, non pecudi crederet esse parcendum. Quidquid enim Aegyptium est, simul cum principe Aegypti fluctibus mergitur, perit cum Pharaone, et cum omnibus servis ejus. Cum ergo ventum esset ad aquam quae nobis salutis viam aperuit, et omnes qui nos persequebantur operuit, tunc confessi sumus nomen Domini in aeternum, et suscepimus memoriale ejus, ut sit in nobis in saeculum saeculi credentes venturum judicium, in quo cum judicaverit vivos et mortuos, in solis suis consolabitur servis. Melior enim ibi invenietur fornicator Christianus, quam castissimus idololatra. Simulacra enim in quibus spem habuit, habentia membra omnia sine sensu, et capsam sine spiritu. Similes illis erunt confidentes in eis, id est, simili incendio conflabuntur, non ut in aliquibus formis deducantur, sed ut aeterno consumantur incendio. Sola domus Israel in his qui mundo corde vident Deum, id est, in apostolis fundata ipsa liberabitur, in qua domo benedicit Aaron in sacerdotibus, et Levi in ministris cum his qui timent Dominum, id est, cum omni populo Christiano, qui in canticis Davidicis psallit alleluia, benedicens Dominum ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Illam venturam de coelis, prophetis et apostolis concionantibus credimus, in qua regnat Pater cum Filio et Spiritu sancto per universa saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXV. Alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Deo deorum, quoniam. Confitemini Domino dominorum, quoniam. Qui fecit mirabilia magna solus, quoniam. Qui fecit coelos in intellectu, quoniam. Qui firmavit terram super aquas, quoniam. Qui fecit luminaria magna, quoniam. Solem in potestatem diei, quoniam. Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam. Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, quoniam. In manu potenti et brachio excelso, quoniam. Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam. Et eduxit Israel per medium ejus, quoniam. Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam. Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam. Qui percussit reges magnos, quoniam. Et occidit reges fortes, quoniam. Seon regem Amorrhaeorum, quoniam. Et Og regem Basan, quoniam. Et dedit terram eorum haereditatem, quoniam. Haereditatem Israel servo suo, quoniam. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam. Et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam. Qui dat escam omni carni, quoniam. Confitemini Deo, coeli, quoniam. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

COMMENTARIUM. Venimus ad alleluia quod duplex scribitur, in quo illud considero, quod nec caro sine anima, nec anima sine carne poterit Domino confiteri. Duo ergo in unum duo alleluia decantent, ut dum sunt in uno vitae hujus transitu. confitendi ordinem teneant, dicat caro alleluia suum, dicat anima suum. Duplex homo est, duplex alleluia est. Uterque confitemini Domino, primo quoniam bonus, et postea bona fuerit confessio fidei nostrae. Tunc dicamus: In saeculum misericordia ejus. Non potest perire confessio ejus, qui in isto saeculo sua delicta accusat. Inveniet sine dubio pietatem Dei, qui suam ei confessionem obtulerit: si quotidie accipiat confessionem nostram, quotidie suam nobis bonitatem impartit. Et si nos in confitendo non deficiamus, quomodo ille in miserendo cessabit? Peccavimus, negare non possumus, habemus multa peccata. Aliter eis non carebimus, nisi quotidie ut nobis dimittantur. Dominum exoremus. Siquidem ejus doctrina sit, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). Confiteamur nos debitores debitori, nam et nos debitores sumus Deo, et Deus est nobis debitor. Rogemus ne exigamur quod debemus. Rogemus ne reddat quod debet. Vae ergo nobis, si quod debemus exegerit. Nihil dicis, quasi non Deus omnipotens, et regna coelorum debeat quae promisit. Vae nobis, si quod debet reddiderit. Verum quia pius est, et Deus deorum est, et Dominus dominorum, quasi qui nihil indiget rogandus est ut dimittat. Sane tu qui misericordiam flagitas, scias quia non invenies, nisi rectae fidei fueris confessione decoratus. Confitere ergo hunc esse Deum tuum, qui fecit coelos, in intellectu nostro, ut ipsorum nobis solus pulchrescat aspectus; qui fundavit terram super aquas, ut corpus nostrum unda sacri baptismatis abluatur; qui fecit luminaria duo magna solus, unum in die novi Testamenti, quod sicut sol radiat in lumine agentibus, aliud in nocte judaica conversantibus. In novo enim aperte quod legitur, sicut in die in ipsa. littera perlustratur a Christo. qui est Sol verus justitiae. In veteri autem sub litterae tegmine, quasi in nocte positum, a luna, id est, ab Ecclesia manifestatur; ipsa enim est luna quae crescit in sanctis, decrescit in peccatoribus, lucet in tenebris ignorantiae positis, habet et stellas in gradibus suis. Aliter enim lucet in episcopo, aliter in presbytero, aliter in diacono, et in caeteris clericis, in quibus praedicatur Dominus, qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum, terram scilicet superstitionibus plenam cum daemoniis, qui in ea degunt: qui ideo primogeniti dicuntur, quia nullus vetustior aut prior in peccato daemoniis. Quibus percussis, educitur Israel de medio eorum. Quicunque enim viderit Deum in Christo mundum conciliantem sibi (I Cor. V), Israel factus, utpote Deum videns, educitur de terra Aegypti quam percussit Dominus. Et quomodo ejicitur? In manu, inquit, forti et brachio excelso. Utique in altitudine crucis elevato brachio, quo excussit Pharaonem et exercitum ejus, id est, in abysso, ubi aeternae tenebrae commorantur in sinu. Et transducit populum suum in desertum, videlicet ad consilium ab omnibus curis saecularibus alienum: ibi et educit aquam de petra rupis, et percutit adversus eum armatas gentes multas, id est, cogitationes iniquas, et reges fortes, id est, principes aeris hujus mundi. Et Seon regem Amorrhaeorum. Amorrhaeos Hebraico sermone extraneos interpretantur. Regem ergo Amorrhaeorum, id est, extraneorum, interficit Dominus. Et regem Basan. Basan profundum Hebraei dicunt. Et regem ergo profundi, qui nos de superioribus ad inferiora vult ducere, et hunc interficit Christus, et omnia regna ejus qui est irrisor interficit; Cham enim irrisor exponitur. Ergo cum hos omnes interfecerit nobis Dominus, tunc dat terram eorum, id est, corpora nostra, in quibus illi regnabant, dat eam nobis in haereditatem: si tamen facti Israel Deum videre per fidem, et non per speciem cupiamus. Videat post haec humilitatem nostram, et liberet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. Sic enim et in alio psalmo ait, qui liberatum se esse cantavit: Humiliatus sum, inquit, et liberavit me (Ps. CXIV). Videamus isti duo versiculi qui supersunt, quo intendant. Qui dat escam omni carni. Et confitemini Deo coeli, quasi qui dicat: Coeli, testes estis quia omnis caro alitum, hominum, pecudum, atque repentium a Deo pascitur: hoc confitemini vos, o coeli, Dominum dare escam omni carni; aut vos homines, Deum coeli credite creasse universa, et pascere omnia, quae anathemabilis Manichaeus denegans, carnem omnem diabolo dicit auctore constare, et ejus ministerio ad pinguedinem saginari. Nos autem confiteamur hunc Deum esse coeli, qui dat escam omni carni; et sicut iste psalmus fecit, ita faciamus, ut per singula verba confessionis nostrae cantemus: Quoniam in saeculum misericordia ejus, id est, Dei nostri Patris, et Filii, qui regnat in unitate Deitatis, ante omnia, et nunc, et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXVI. Alleluja psalmus David. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui abduxerunt nos, hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Si non proposuero Jerusalem, in principio laetitiae meae. Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem. Qui dicunt: Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea. Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram.

COMMENTARIUM. Babylon confusio interpretatur, et prima confusio non fuit, nisi in parentibus nostris secundum carnem, id est, in Adam et in muliere ejus. In ipsis nos sedimus et flevimus, quousque veniret qui nos de captivitate diaboli et ministrorum ejus auferret. Haec quidem cum dicimus, non facimus praejudicium prophetae praedicenti Assyriorum rabiem et barbaricam ferocitatem, qua captivi ducendi erant. Factum est et ducti in Babyloniam, et omnia quae Jeremias vir sanctus scripsit. Nobis tamen quando captivitas evenit peccatorum, cessamus ab omni usu illo psallendi. Confusi enim sumus, et Babylonia obsidet nos, et non est nobis fiducia aperiendi os in laudibus Dei. Ibi suspendimus organa nostra super flumina Babylonis, super affluentias facinorum. Ibi sunt salices in medio fluminum, virgulta quae ad ligandum faciunt, unde ligantur vites fructiferae. O Domine, disrumpe vincula nostra, ut possimus hostiam tibi laudis offerre, quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et qui abduxerunt nos, hymnum. Aperiamus oculos mentis, et videbimus nobis daemones insultantes post peccatum, et quasi in his verbis insultationum suarum voces adhibere: Cantate sicut solebatis, psallite sicut solitum vobis erat. His nos miseri vel si nobis delet flentes oculos ostendamus, si voces proferre non possumus. Videant nos plorantes, si non possunt nos audire cantantes: Illic, inquit, sedimus et flevimus. Ploremus quantum possumus, ut fluminibus lacrymarum nostrarum flumina Babylonia superemus. Suspensa sunt enim organa nostra, defecit vox gaudii, et non possumus cantare canticum Domino in terra aliena positi. Aliena enim a Deo facta sunt corpora nostra, per eos qui captivos duxerunt nos. Vemat nobis in mentem mater nostra Jerusalem, dulcis in castitate, pura in simplicitate, lenis in correptione, munda in conversatione. Videamus animo quid perdidimus, quid invenimus, et inter lacrymas exclamemus, dicentes: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. Adhaereat lingua mea gutturi meo, si non meminero tui. Non habebit principium laetitia mea, nisi ad te rediero. Et his dictis, mugitum imi cordis, gemitumque reddentes, clamemus ad Deum dicentes: Memento, Domine, filiorum Edom, id est, filiorum Esau. Inimici tui sunt, qui insurrexerunt super nos. Haec res nobis consolationem praebet, quia qui nos captivos duxerunt, tu eos nunquam dilexisti. Jacob semper dilexisti, et Esau odio habuisti: id est, servos tuos diligis in specie Jacob quem dilexisti, et filios Edom exhorres in specie Esau quem horruisti. Ecce ii quos odisti et odis, super eos quos dilexisti et diligis regnant. Exsurge, Domine, memor esto impietatis eorum, quibus dicunt sibi invicem de Jerusalem tua, quae in nobis suam charitatem infuderat; ii invicem secum agunt, dicentes: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum, id est, usque ad fidem eorum pertingite, ne iterum aedificent turres fortitudinis a facie inimici (Psal. LX). Veni, beate; veni, Domine Jesu Christe, veni invisibiliter contra invisibiles, et retribue eis retributionem quam retribuerunt nobis; et tene, et allide, non solum ipsos bellatores gigantes, sed et parvulos eorum ad petram tuam, supra quam fundasti Ecclesiam, ita ut non solum crimina illa ingentia, sed etiam parvulum, et quod minus omnibus peccatis esse videtur, etiam hoc mortifices in nobis: dans nobis consilia ne peccata, statim ubi nata fuerint, allidamus ad petram; et eadem crescere non sinamus, ne dum creverint, iterato nobis barbaricum generent. Faciemus haec, si ipse qui est virtus nostra, suis ita veris mentes figet definitionibus nostris, cuspidem crucis suae, ut quomodo ad nos pervenerint suggerentes, confundentes abscedant. Si enim ad statuas regum aereas confugientes persequentes evadunt ( Cod. lib. I, l. unica, de his qui ad statuas confugiunt, ff. de Poenis; l. Capitalium, § ad Statuas ), quanto magis ad crucem confugientes Domini Jesu Christi, a suis adversariis teneri non possunt, sed per ipsum magis, qui vicit in cruce, et ipsi victores existunt. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXVII. Psalmus ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti omnia verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum. In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me, multiplicabis in anima mea virtutem. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris tui. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me, et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Dominus retribuet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum ne despicias.

COMMENTARIUM. Confiteri in toto corde ille se comprobat Christo, qui totas duodecim uncias cordis sui ipsi tradiderit, et superfluis ac labentibus rebus nullam suae mentis concesserit partem. Hujus confessio pervenit ad divinum auditum. Et qui pure in conspectu hominum Deo laudes obtulerat, incipit post depositionem corporis in conspectu psallere angelorum, et adorare templum sanctum, id est, Dominum Jesum Christum, in quo plenitudo Deitatis inhabitat. Confitetur nomini ejus, quia in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Quid confitetur nomini sancto? Misericordiam, inquit, tuam, et veritatem tuam. Nihil aliud confitetur anima Deo in conspectu angelorum, nisi misericordiam qua redemptus est, et qua eruditus est veritatem. Quam veritatem? Hanc sine dubio, in qua magnificatum est super omnia nomen ejus sanctum. Nomen enim est hoc quod est super omne nomen (Phil., II). Videamus nunc quo ordine ad hoc possit attingi. In quacunque, inquit, die invocavero te, velociter exaudi me. Et quia per infirmitatem suam diminuta est anima mea; tu multiplica eam in virtute tua. Non enim poterit seipsam eruere anima de muscipulis occultatis, et de foveis caecis, in quibus regnant vitia super eos, qui inciderunt super eis. Ut ergo Domino vitiorum eripiamur, in virtute Domini confidamus, ut ipse multiplicet animam nostram in virtute sua. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, id est, omnes apostoli: quia terrenis voluptatibus imperant, reges terrae hoc loco dicti sunt ipsi, qui audierunt verba ex ore tuo, Domine Jesu Christe. Ipsi etiam cantant in canticis Domino canticum. Duas res canit, unius partis victoriam, alterius perditionem. Cantent ergo, quia magna est gloria Domini, quando in altis crucis habitans, respexit humilia inferorum, et alta de longe cognovit. Postea enim vidit inferos et longe factus est, non solum a coelis, sed ab ipsa terra: abyssi profunda descendens scidit, et quia inde reverteretur ad superos, et quia a superbis remearet ad coelos. Sic ergo alta de longe cognovit, quando ambulantes nos in medio tribulationis vivificare dignatus est visitando, et super iras inimicorum nostrorum extendit manus suas, crucis patibulum perferendo, quando salvavit nos dextera ejus. Ipsi dicimus, Domine, retribue propter me. Propter me enim et natus et passus es, Domine; misericordia tua in aeternum. Non enim temporali nos beneficio redemisti, sed aeterno auxilio tuae misericordiae liberasti. Opera manuum tuarum non omittas. Opera manuum tuarum sumus, quia factura tua sumus: et quia opera manuum tuarum per opera manuum nostrarum fuerant interempta, manus tuae pro peccatis nostris cruci affixae sunt, ut opera sua quae per lignum concupiscentiae perierant, ipsae manus quae tunc creaverant, ipsae nunc per crucis lignum iterum repararent in passione Domini nostri Jesu Christi, qui regnat cum. Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXVIII. In finem psalmus David. Domine, probasti me et cognovisti me, tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam et funiculum meum investigasti. Et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea. Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima et antiqua, tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est et non potero ad eam. Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur, sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. Confitebor tibi quoniam terribiliter magnificatus es, mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis. Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae. Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur et nemo in eis. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur, exsurrexi et adhuc sum tecum. Si occideris, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. Quia dicitis in cogitatione: Accipiant in vanitate civitates suas. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me et cognosce semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

COMMENTARIUM. Domine, probasti me, quando ad militiam tuam accessi: et cognovisti me militem tuum esse quando pugnavi. Quis autem sit miles Dei indicat beatissimus Paulus, cum illum approbat Dei esse militem, qui se a negotiis saecularibus tollit. Verum quoniam de moralibus pene omnibus psalmis instituimus mysticum, nunc in Petro apostolo declaremus effectum. Domine, probasti me; me quando vocasti, cognovisti; cognovisti, quando praesumpsi et ausus fui dicere: Etiamsi me oporteat mori tecum, non te negabo (Matt. XXVI). Tu autem cognovisti omnes cogitationes meas longe antequam eas cogitarem. Semitam meam et directionem meam investigasti, et omnes vias meas praevidisti et probasti, et quia non erat dolus in lingua mea cum dicerem: Etiamsi me oporteret mori tecum, non te negabo (Ibid.). Tu autem formasti me, et posuisti super me manum tuam. Firmasti me de tua praescientia quod essem negaturus, et posuisti manum tuam super me, ut peccatum lacrymae sequerentur. Mirabilis facta est praescientia tua, ex me confortata est, non potero ad eam, conatus sum non negare, promisi me etiam mori magis eligere, quam negantis crimen incurrere, sed praescientia tua ita confortata est, ut non potuissem ad eam. Quid nunc faciam? Negavi Dominum et magistrum; nec, ut quidam opinantur, hominem negavi; ego illum negavi cui dixi: Tu es Christus Filius Dei (Joan. XI); illum negavi quem pedibus ambulantem super undas expertus sum, illum quem voce vidi sola vocantem mortuos de sepulcro, illum quem coelis patentibus vidi cum Moyse et Elia, et vocem super eum Patris de coelo: Hic est Filius meus, ipsum audite (Matt. XVII); illum qui caecos tactu suo illuminavit, qui verbo leprosos mundavit, qui jussu daemonia expulit, et multas virtutes suae Deitatis ostendit. Quid nunc facimus, Novatiane, perdimus apostolum Petrum, an recipimus revertentem ad Christum? Ecce Christus eum recepit, tu ejicis. Sed clamat contra te Paulus: Si Deus justificat, tu quare condemnas (Rom. VIII)? Dicis certe baptizatis non debere poenitentibus subveniri. Ecce apostolo poenitenti succurritur, qui est episcoporum episcopus; et major gradus redditur ploranti, quam sublatus est deneganti. Quod ut doceam, illud ostendo, quod nullus apostolorum nomen pastoris accepit. Solus enim Dominus Jesus Christus dicebat: Ego sum pastor bonus; et iterum: Me, inquit, sequuntur oves meae (Joan. XI). Hoc ergo nomen sanctum, et ipsius nominis potestatem post resurrectionem suam Petro poenitenti concessit, et negatus negatori suo hanc quam solus habuit, tribuit potestatem: ut non solum recuperasse quod amiserat, probaretur, verum etiam et multo amplius poenitendo, quam negando perdiderat, acquisisse. Hoc magister bonus in electo: discipulus Christi si integro animo peccet, oportet ut renuat; ita integro animo poeniteat, si evenerit ut delinquat. Nec sibi noxam permittere debet ut crescat, et quae tanto citius vincitur; quanto et citius repugnatur. Certe omnis sanctitas ad Deum ducit, et omne peccatum ad diabolum; et sub Domino bono positi, quomodo credimus nobis possibilitatem ad diabolum eundi concessam, et revertendi ad Dominum denegatam? Addo aliud: certe hominem per peccatum a se recedere Deus non vult, et peccatorem ad se venire Deus vult. Si illud potuit fieri quod Deus non vult, quanto magis hoc poterit fieri quod Deus vult? Ideo denique cogitatio peccati non est a Deo prohibita per naturam, sed per imperium praeceptorum, ut laboris ei pugna incumbente, praemium de certamine proveniret. Voluit enim Deus homini operis fatigationem relinquere, ne in aliqua detrimenti parte praemium impediret. Duos certe bonorum et malorum populos esse nemo est qui nesciat: bonos dicimus credentes, et pessimos non credentes; non credentes esse sub diabolo, et credentes esse sub Deo. Magna praedicatio tua, o Novatiane, qui servum diaboli ad te vocas, et servum Dei a te repellis: quasi qui velis Deum lucrari quod non habet, et perdere quod habet. Huc adjicias et illud, quod possit Deus mortuos suscitare, et infirmos salvare non possit. Nam increduli mortui sunt, et credentes, licet peccatores sint, vivunt in infirmitate sua. Et si Salvator noster habet, immo quia habet peritiam mortuos suscitandi, quomodo non habet quaecunque fuerint infirmitates curandi? Ex utroque latere blasphematur vobis, qui poenitentibus negatis effectum. Si enim posse eum docetis infirmitates animae curare, sed nolle, impium arguitis; si velle et non posse eum forsitan dixeritis, a Deitate excluditis: et manet vobis ex utroque latere condemnatio, cum negatis familiae Dei pereunti posse succurri. Hactenus cum Novatiano sim locutus. Revertamur ad apostolum poenitentem, et flentem amarissime atque dicentem: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Scio quia tu es Christus Filius Dei, quam scientiam non mihi revelavit caro et sanguis, sed Pater tuus qui in coelis est (Joan. VI). Quo fugiam? qui te Deum novi et omnipotentem agnovi: si in coelos ascendero tu illic es; si descendero in infernum, ades. Ibi enim per passionem specialiter descendisti? ubi per potentiam tuam, sicut ubique generaliter praesto es. Si sumpsero pennas meas ante lucem. Pennas hoc loco pro cogitationibus posuit, quae repentino volatu ubique sunt, in coelo, in terra, in abysso, et ubicunque finiunt maria. Si ergo, inquit, et in lucem resurrectionis tuae vadam ubicunque inaccessibilitas solet fugitivum abscondere: ut illuc ire possim, manus tua deducet me, et quasi fugitivum tenebit me dextera tua. Ante lucem hic, ante resurrectionem posuit Salvatoris. Quia in tenebris fuit omne saeculum jacente Domino in sepulcro, in quo tempore poenitentia Petri apostoli agebatur, in qua etiam dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me. Et tribus negationibus suis tres fugarum partes clausas esse, si ibi fugeret, memorabat, in coelo, in inferno et in postremis maris. Ergo tenebrae negare sunt, et fugere conculcatio tenebrarum. Hoc timens, ne ab eis comprehensus, ab ipsis tenebris calcaretur, quasi tenebris subjectus, operibus esset deditus tenebrarum, habeas reatum perennem, juges lacrymas, dolores aeternos. Hoc enim modo conculcantur tenebrae mortis hujus, qua corporaliter morimur. Si vero moriens, inquit, non conculcabor a tenebris, sed ad delicias sanctorum attingo, nox ipsa mortis illuminatio erit in deliciis meis. Ibi enim habebo lucem meam Christum meum, qui non patitur obscuritatem tenebrarum, in cujus conspectu nox sicut dies illuminabitur. Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Hoc contra Manichaeum qui dicit, alterius principis sunt tenebrae, alterius principis lux est. De nostro autem Deo et cantamus et credimus, quia sicut tenebrae ejus sunt, ita et lumen ejus est. Tenebrae enim non omnibus creaturis obscurum faciunt. Siquidem et ferae pene omnes, sed et cartae noctium nullum patiuntur obscurum; sed et aves multae sunt quae in noctibus volant. Unde docemur naturam oculos nostros a Creatore hanc esse sortitos, ut in tenebris videre non possint; Deus enim ad requiem hominum noctes instituit, ut generationis humanae quieti possit esse consultum. Ipsius ergo sunt tenebrae, cujus est lux, quod Manichaeus negat. Ipse est etiam Creator corporum nostrorum, contra quod suscipit, cui in praesenti poenitens Petrus ait: Tu possedisti renes meos, qui suscepisti me ex utero matris meae. Sicut in ore dum loquimur et in opere aliquo dum operamur, cordis nostri cogitata ostendimus; ita quod in corde cogitamus, antequam dicendo vel operando pandatur, a renibus gignitur, secundum illud quod in alio psalmo dicimus Deo, quod non solum corda, sed et renes scrutetur. Cum ergo dicit poenitens Deo: Quoniam tu possedisti renes meos, dicit ei: Quia ita tibi in me nihil occultum est, ut non solum cogitata quae sunt in corde consideres, sed et cogitanda quae sunt in renibus cernas, tu, Domine, qui suscepisti me ex utero matris meae, ita ut quidquid ab ortu meo semisonis balbutientis infantiae verbis aliquid forte peccavi cognoscas. Etiam in hoc confiteor, quia terribiliter mihi mirificatus es: mira opera tua quae oculis meis vidi, et te exercere, Domine Jesu Christe, cognovi, et anima mea novit nimis. Intus in me est quod credidi, non in superficie verborum, sed intus in visceribus animae, quod ita esse tibi non est occultum. Siquidem tibi occultum non est, nec os meum, id est, ossum meum, quod fecisti in occulto. Si ergo nec os meum tibi occultum est quod esse naturaliter voluisti, quid erit ante te occultum in corde quod manifestari jussisti? Ad altiora ducimur cum de ossibus et substantia quae in inferioribus est terrae tractamus. Agitur enim hoc loco quod dies resurrectionis advenerit: Ubicunque, inquit, fuerit os meum, et ubicunque in inferioribus terrae fuerit substantia mea, imperfectum meum videbunt oculi tui. Imperfectum meum carens nervos, carens cutem, spiritum non habens, hoc videbunt oculi tui, quia solo aspectu oculorum tuorum exsurget. In libro enim resurrectionis omnes homines qui nati sunt, omnes scribuntur, quotquot ad diem formabuntur, et nemo in eis qui ibi scriptus non sit. In quo libro mihi non sunt in amore et in honore, nisi amici tui, Deus. Nimis enim confortati sunt principatus eorum. Siquidem participes eos tui esse aeterni imperii repromittis, nec ut haeretici dicunt, non debuit mundus subsistere per eum qui praescius erat homines per peccata sua et scelera ad aeternum gehennae incendium destinandos. Si ita putatis debuisse fieri, consultum magis reis judicatis esse quam sanctis. Si enim mundus a suo fuisset transitu revocatus, nullus fuisset sanctorum particeps regni. Et dum providebatur malis ne ad interitum devenirent, impediebatur bonis ne ad gloriam pervenirent; et ut non perirent pro merito suo mali, hanc boni accipiebant sententiam, ne vel temporalem vitam susciperent, quibus debebatur aeterna. Nos autem cum propheta gaudeamus in sanctis Dei, et cum Apostolo dignis honoribus amicos Domini recordemur, quorum tantus est numerus, ut super arenam multiplicati esse noscantur. Quid nunc si occidit Dominus peccatores? Occidit Neronem, et post eum omnes viros sanguinarios qui sanctos Domini occiderunt. Si vestrum, o haeretici! Deus secutus esset consilium, ne perirent Nero aut Diocletianus, vel caeteri interfectores sanctorum, non fecisset nec apostolos, nec martyres nasci, essetque par judicium in injustis et justis, et omnes una praeveniens sententia, per quam simul omnes viderentur ante puniti quam nati. Sed vos, o viri sanguinum! declinate a nobis, qui dicitis quia in vanum acceperint homines civitates suas, hoc est, sine causa sunt mortales effecti, et omnia cum mundo pereunt, et ipsa perditio. Non ita est, omnes in libro scripti sunt. Omnes resurgunt, sed aliis dabitur odor vitae in vitam aeternam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II) perpetuam, ubi deveniunt hi de quibus dicitur: Nonne qui te oderunt, Deus, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Haec Petrus in Ecclesia loquitur, et Ecclesia in Petro pronuntiat? Perfecto, inquit, odio oderam illos; inimici facti sunt mihi; et ideo, his anathematizatis: Proba me, inquit, Domine, et scito cor meum, quid de te sentiam, quid de te credam interroga me, et scito semitas meas, sit tibi sollicitudo de Ecclesia tua, et de ovibus tuis, et vide si via iniquitatis diabolus est, qui se ad ambulandum in ea in incredulis et haereticis praebet: Vide, inquit, in populum tuum, ne sit aliquis in quo via iniquitatis iter erroribus praebeat; et excludens viam iniquitatis, deduc me in viam aeternam, ut portae mortis et inferi non praevaleant mihi, secundum verbum tuum (Matth. XVI), Domine Jesu Christe, qui regnas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIX. In finem psalmus David. Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia. Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum, juxta iter scandalum posuerunt mihi. Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capiant in interitu. Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.

COMMENTARIUM. Cavendum est ne quando sensus noster illuc vadat, ubi genuino motu laus creaturae consistit. Malus enim per creaturam nec ipse est diabolus. Quod si per naturam nec diabolus malus est, quanto magis homo malus agendo non nascendo probabitur? Nam omnis natura opus est Dei. Omne autem peccatum opus est contemptoris, quod et ipsum peccatum non sui natura malum est. Malum enim illud non facit sola operatio, sed praevaricatio. Quoniam prohibita dum geruntur, et ejus qui prohibuit judicio destinantur irae, increpata damnantur. Denique et ipsa prohibita et in bonis et in malis rebus reum faciunt perpetrantem. Nam homicidium summum malum in hominibus, et misericordia summum bonum obtinet locum, quod utrumque vocatur in crimen. Nam et Cain cur occiderit, a facie Dei projicitur; et Saul cur non occiderit, a regno excluditur. Ista forte apud veteres dicas potuisse constare; nunc vero in quavis persona misericordia probatur esse virtutis, cum e contra doceamus gravius puniri spiritali nunc judicio, quam antea puniti sunt ferro: nam ferro tollitur vita ut multum quinquaginta annorum; anathematis autem caede et vita aeterna eripitur, et mors perpetua irrogatur. Eum autem qui pepercerit haeresiarchis aut praedicatoribus falsitatis, et non eos gladio fidei suae jugulaverit, hoc ei evenire quod evenit Sauli quis ambigat? Aut qui misericordiam suam putaverit se in haeresi permanentibus exhibere, quis neget simili modo a regno Dei excludi, sicut Saul a regno humano probatur exclusus? Quis autem dubitet Cain esse participem, qui justum per invidiam ausus fuerit condemnare? Siquidem auctoritas apostolici sermonis affirmet quod omnis qui odit fratrem suum homicida sit (I Joan. III.) Libra ergo justi judicii aequali lance perpensa, et nocentem dum interficit, et liberat innocentem, ostendit et misericordiam injustam in impio, et pio caedem crudeliter irrogatam. Cum ergo arguitur factum in impio, Deus contemptus ostenditur, in quo non pro qualitate humani operis, sed pro auctoritate divini imperii, quae sunt perpetrata, si sunt prohibita, jure damnantur; si jussa sunt, jure laudantur. Nam homicidium in Abel malum, in Goliath bonum est. Et mendacium in Judith bonum, contra Susannam malum est. Et usus conjugii in conjugibus bonus est, in adulteris malus est. Et astutia serpentina contra malos bona est, contra bonos mala est. Et omne opus etiam sanctum praesumptio crimen est, etiamsi mysteriis ipsis videatur aptatum. Quid enim tam sanctum quam communionem Christi percipere? Et quid tam iniquum quam si non baptizatus eamdem sumat? Aut quid tam magnificum, quam sacramenta divina conficere? Et quid tam perniciosum quam si ea is conficiat qui nullum officii gradum accepit? Data ergo occasione sapienti, fecimus ex omni parte manifestum omne malum non esse, nisi quod fieri prohibet Deus: nec bonum, nisi quod fieri praecepit Deus. Cum ergo vel prohibita perpetraverit homo, vel jussa contempserit, actio eum efficit malum. Et ideo cum dixisset: Eripe me, Domine, ab homine malo; actiones ejus militiae exposuit, ut malos homines non naturae qualitas, sed operationum nequitia manifestet. Ait enim: Domine, libera me ab his qui cogitaverunt malitias in corde. Cessat generationis accusatio, ubi cogitationis pravitas increpatur. Tota, inquit, die constituerunt praelium. Cum audis praelium, pugnantes cave, sive quos vides, sive quos non vides. Nam et istos quos vides per illos scias, quos non vides excitatos. Quos enim vides, homines sunt. Quos autem non vides, spiritus nequam sunt. Age ergo et pugnantibus pugna. Et si auxilium poscis a rege, te repugnantem ostende. Linguae contra te pugnant, quas acuunt haeretici, sicut serpentes. His et tu esto sicut serpens astutus, et te simplicem, ut columbam esse civibus tuis, id est, catholicis solis ostende. Caeterum haereticis et cunctis contra veritatem venientibus, ipsis serpentibus esto astutior. Noli timere, jussum tibi est a Domino tuo: tam bona est astutia contra malitiam, quam benigna simplicitas circa justitiam. Occide haereticos, et Domini tui spiritali gladio interfice inimicos. Quid enim faciunt inimici Dei, id est, immundi spiritus? Volunt excludere de templo suo Dominum, id est, Spiritum sanctum. Et ipsi ibi volunt habitare, id est, in te. Templum Dei tu es. Et quid conantur haeretici? Volunt excludere a te veritatem, et in te intus fallaciam claudere. Occide utrosque, et assertiones falsas assertionibus veris exsupera, atque suggestiones daemonum divinae legis sententiis vince. Verum quia daemonia jejuniis et orationibus superari posse didicisti, tene ordinem belli, sicut te praesens psalmus edocet. Absconderunt enim superbi laqueos mihi. Quare superbi? Quia contemptores Dei. Quomodo absconderunt? Faciunt dulce videri quod amarum est, et aestimari bonum quod malum est. Et funes tetenderunt in muscipula pedibus meis. De pedibus mentis evidenter instrueris, quibus funes sunt tensae assertiones haereticorum, cum syllogismis vincula conantur innectere gressibus sanctis, ut videantur tibi vera esse quae falsa sunt. Funes etiam sunt suggestiones daemonum, quibus qui consenserit ligabitur ab eis: Juxta semitam, inquit, scandalum posuerunt mihi. Semitam ambulanti castitatis occurrit fornicationis stimulus. Semitam veritatis eunti occurrit assertio falsitatis. Quid ad haec? Clama: Obumbra, Domine, super caput meum in die belli, tu mihi esto galea tegens caput, ut non tradar in desiderio peccatorum. Cogitaverunt enim adversum me. Non tradas me, ne unquam exaltentur. Caput cicuitus eorum, sed labor labiorum eorum operiat eos, ut de suis sibimet assertionibus convincantur: verbi gratia, dicunt daemonia suggestionibus suis: Dulcis amplexus, suave osculum, delectabilis fornicatio. Ego dicam eis: Unius horae, immo unius puncti delectamentum est, sed est aeternae mortis interitus. Dicunt, verbi causa, haeretici assertionibus suis: Pater major est, Filius minor. Ego respondeam: Qui major est senescit et deficit: qui minor est juvenescit et similiter grandescit ut desinat. Deus autem, nec minor nec major est, quia sicut finem non habet, nec initium habuit. Semper fuit immutabilis Pater, et semper fuit cujus esset Pater, nec unquam fuit sine Spiritu sancto. Ac per hoc Pater nunquam fuit sine bonitate, quae est Filius; nunquam fuit sine sanctitate, quae est Spiritus sanctus. His itaque assertionibus tuis, labor labiorum eorum operiet eos, et cadent super eos carbones ignis, in spiritibus immundis, ut exurantur in haereticis et schismaticis, ut ad suum Dominum revertantur. Quod si permanserit in assertionibus suis perversus assertor, et vir linguosus non directus fuerit super terram, id est, dum est in corpore non direxerit vir linguosus ab assertionibus pravis linguam suam, injustus effectus injustitiae suae eum sententia comitabitur talis, ut eum mala cooperiant ad interitum sempiternum. Cognovi enim quoniam faciet Dominus judicium inopum, eorum sine dubio qui simpliciter incurrunt, qui, inopia sensus fatigati, venenosos cibos haereseos in esca percipiunt. Quid ergo putamus quod judicium futurum istos solos percutiat qui venenosas escas esurientibus tradunt? Ego aestimo ad illos magis tendere sententiam, qui eos cibo salubri non reficiunt. Si enim catholici doctores reficerent, haeretici subripere non valerent. Unde iste sermo comminantis judicium plus ad nos quam ad illos attingit. Nos enim, nos inquam, isto comminationis stimulo excitamur, quo facturus legitur Deus judicium inopis, et vindictam pauperis. Siquidem, ut propheta testatur, dicturus est: Ecce lac comedistis, et lanis cooperiebamini (Ezech. XXXIV), et oves meae a lupis invasae sunt; et dum non procurastis pascua salubria, ab inimicis meis eis sunt herbae morbidae procuratae. Caveant ergo omnes, qui possunt escas utiles esurientibus dare. Caveant, inquam, quia si ab ipsis vitales non acceperint cibos, ab hostibus mortales accipient, et judicabimur in judicio, quod erit judicium inopum, et vindicta pauperum. Tunc sine dubio, quando justi confitebuntur nomini sancto, et habitabunt recti cum Christo, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXL. Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meae cum clamavero ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt, sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem absconderunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Cadent in retiaculo ejus peccatores; singulariter sum ego donec transeam.

COMMENTARIUM. Ordo psalmi qui fidem accepit in praesentis psalmi extenditur textum. Ibi enim dixit: Eripe me, Domine, ab homine malo, etc. Hic, Domine, clamavi ad te, exaudi me. Et ut ostenderet se de haereticis dixisse, qui cogitant malitias in corde, hic dicit: Non declines cor meum in verba malitiae, sed pone custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis: ne forte dum studio defendendae veritatis conor multos proferre sermones, offendam et habeam partem cum hominibus operantibus iniquitatem. Sed quia hoc rogo, ut non communicer cum electis eorum, praesta mihi correptionem tuam, ut sit justus mihi imperans, cujus meus error corrigatur exemplo. Incomparabile donum Dei est, quando nobis quicunque super faciem terrae justus ostenditur. Habet Deus dives in omnibus, habet, inquam, habet servos, et benignos, et justos, sed non sumus digni notitiae eorum. Beatus cui conceditur Dei famulum nosse, qui corripiat in misericordia, et increpet in amore Dei. Vae autem mihi et meis similibus, quia in vicem nobis oleo capita impinguamus, et adulantes nobis invicem in praesenti positi, sanctos nos vocamus et non nos. Absentes vero nos ita mordemus, atque percutimus, ut recte canibus comparemur. Horum, inquit, oleum, id est, horum adulatio, non impinguet caput meum. At magis oratio mea in beneplacitis eorum, id est, oro ne placeant mihi quae beneplacita sunt eis, qui absorpti sunt juncti petrae. Judices eorum juxta petram sunt haeretici, non super petram: nam si super petram erant, absorberi non poterant. Nunc autem fundamentum petrae solidae relinquentes, juxta ipsam petram fabricant in arena, ubi nidos suos construentes, cum suis parvulis absorbentur. Non se, inquit, excusent, sermo propheticus, sed audiant verba mea, quoniam potuerunt; habent sensum, ingenium, intelligentiam. Audiant verba mea, tollant sua verba. Audiant, aperiant auditum suum verbis meis. Sicut crassitudo terrae eructuat super terram, ubicunque macra terra est, et sabulo arenaeque permixta, non excrepit. Pinguis autem terra ita se aperit, ut quasi os suum coelo apertum ostendat, ut quidquid e coelis fuerit missum, sitienter excipiat: ita, inquit, isti audiant verba mea sicut crassitudo terrae eructuat in fruge, frumenti, vini et olei, et quam pinguis sit infra se, super se eructuat. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Graecus dicit, ossa eorum. Sive ergo nostra, sive eorum ossa secus infernum posita dissipantur. Sicut cera secus focum posita mollescit, in foco autem massa liquescit, et deperit; ita ossa nostra secus infernum posita mollescunt, in inferno autem massae liquescunt. Nam juxta infernum sunt, quando juxta illos sumus, qui nobis fomitem tribuunt delinquendi, sive quando illis cogitationibus non resistimus quae se ingerunt turpiter menti; sive quando societatem nostram diversitas sexus inquietat; sive quando talibus jungimur, quibus Christianae regulae non placet cursus, sive quando jungimur haereticis, et quasi sub specie amicitiae, cum his videmur inire conflictum, et non aperta fronte, ut Romani contra barbaros repugnamus. Ibi dissipantur ossa nostra juxta posita, et secus ipsum infernum collocata. Si vero uni horum per ipsam vicinitatem fuerimus adjuncti, non solum ossa, sed et ipsa anima dissipatur. Dicamus ergo cum clamore: Ad te, Domine, Domine, oculi mei, in te speravi, non auferas animam meam, non eam auferas de libro vitae, ubi sunt catholici, et in libro mortis inseras, ubi haereticorum conventicula condemnantur, sed custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Ibi enim retiaculum tetenderunt, ut in uno de quibus supra diximus capiant ibi, ubi cadunt peccatores, a quibus his alienus effectus, singulariter vivam donec exeam, sive transeam. Melius est enim mihi solitaria conversatio habens vitam, quam ut in multitudine conversatus, mortem incurram. Singulariter vivendum est, ubi societas vitae praesentis aeternae vitae commodis adversatur, cujus retiaculo oremus instanter, ut dirigatur oratio nostra in conspectu Dei, sicut thymiamatis incensum. Sic enim in Graeco psallitur: Dirigatur oratio nostra in conspectu Dei sicut thymiama, id est, ut in odorem suavitatis sacrificium nostrae orationis accipiat. Sacrificium nostrum vespertinum sit, id est, juxta finem lucis hujus, qua hora ab hac luce migramus. Tunc enim in sacrificio vespertino sumus, ibi est tota nostrae cogitationis ponenda intentio, ut levantes manus nostras in signo crucis, dum ad Dominum pergimus, gratulemur in Christo Jesu Domino nostro, qui in unitate Deitatis vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLI. Intellectus David, cum esset in speiunca oratio. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum meum. Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi, donec retribuas mihi.

COMMENTARIUM. Cum a facie Saulis lateret in spelunca David profugus, istum psalmum legitur cecinisse. Voce, inquit, mea ad Dominum clamavi, et voce mea Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In defectu enim, ait, spiritus mei, ibi cognovisti semitas meas. Ibi clama, o Christiane, ibi effunde in conspectu Dei orationem tuam, ibi tribulationem tuam pronuntia, non perditis rebus, non facultatibus, non agrorum finibus, vel his quae nobis deposito corpore necessaria penitus non sunt, sed in defectu spiritus tui, ibi esto sollicitus. Ibi enim cognoscuntur semitae tuae. Defectus spiritus nostri est, quando nos carnalium rerum necessitates aut delectationes invadunt. Ibi enim absconditi sunt laquei nobis a diabolo et ministris ejus. Tunc consideramus ad dexteram, id est, ad lectionem, ad orationem, ad psalmum, et non delectamur, sed sic redimus moesti, ut vix nosipsos agnoscere valeamus. Extranei nobis fiunt ipsi apices sancti, et quasi in extero positi, nosmetipsos agnoscere non valemus. Tunc periit fuga a nobis, et illud quod nobis clamat Apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. VI), non surda aure transimus. Intus est enim malum, intus est hostis. Tunc quando perit ista fuga a nobis, et non est cogitatus, non compunctio ex affectu aliquo qui requirat animam; nec redit ad sensum meum ut requiram animam meam, et dicam illi: Age, actus meos noli perdere, quod tanto tempore laborasti. Haec nunc dico. Quare? Quia defecit in me spiritus meus, tempore quando in via qua ambulabam absconderunt laqueos mihi. Et quia periit fuga a me, aliud quo possim evadere penitus non habebo, nisi totis viribus clamem ad te, Domine: Pereant omnia quae in mundo sunt, tu spes mea; tu portio mea in terra viventium. Intende in orationem meam, quoniam humiliatus sum nimis. Tenent me peccata mea, et jugum suum posuerunt super me, per peccata mea principes vitiorum et criminum. Tu, libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me, et educ de carcere animam meam. Tunc enim carcerem patitur anima nostra, dum hinc inde nobis clausum ad lectionem, vel orationem, vel ad bonum cursum, sive mundi occupationes, sive corporeae delectationes efficiunt. Nec, ut quidam putant, corpus humanum carcerem audemus dicere, quod templum Dei Paulus apostolus esse testatur (II Cor. XVI): sed carcerem patimur, quando orare non delectat, quando fastidimur in spiritalibus cibis, et tunc necessitatum terrenarum claustris, nunc delectationum ostiis conclusi deficimus. Verus carcer animae in te est, pro quo totis viribus est clamandum ad Christum, ut educat de carcere hoc animas nostras ad confitendum nomini suo, ut incipiat eam delectatio confessionis excolere, quae deserta facta est orationis et lectionis, et spiritalis exercitii cultura cessante. Cum ergo ex hoc carcere eduxeris animam meam, et coepero recto tenore confiteri nomini tuo, tunc me exspectant justi donec mihi retribuas in Christo Jesu Domino nostro, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLII. Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalon. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua, exaudi me in tua justitia. Et non intres in judicio cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, Domine, quia ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spirituus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

COMMENTARIUM. Sic inchoavit Psalmista, ut in terrorem mitteret omne humanum genus. Quis enim audeat Deo dicere: Exaudi me in veritate tua, et in tua justitia? Verum enim et justum est ut qui peccaverit puniatur acerrime. Coepisti, propheta, principio tali, aliquid jungendo subsequere, ut psallentes respirare possimus. Non intres, inquit, in judicio cum servo tuo. Hoc ergo voluisti dicere: Justitia tua est, ut Dominus in judicio intrare cum servo contemnas. Quis enim ad comparationem tuam justificabitur homo, quamvis sanctum, electum, et mundum, et laudabilem in conspectu tuo, id est, ad comparationem tuam, sive divina judicia, sive humana probare non possunt. Omnis enim pulchritudo te praesente deformis est. Omnis fortitudo te praesente infirma. Omnes divitiae te praesente mendicitas. Omnis justitia humana te praesente injustitia. Et ut vicinam justitiae tuae justitiam humanam exquirere desinas, quaeso, quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra, id est, in corpore vitam meam, collocavit me in obscuro sicut mortuum saeculi. Tanta me obscuritate suae circumdedit fraudis, ut mortuum me apud Deum credens, putarem me nullum recuperationis apud justitiam tuam auditum invenire: ideo anxiatus est in me spiritus meus, et in me turbatum est cor meum. Coepi recordari dierum antiquorum, quantis pro misericordia subvenire dignatus es. Et meditatus sum in omnibus operibus, quibus didici omnibus te deprecantibus subvenire. Et ideo ego expandi manus meas ad te, quia anima mea sicut terra sine aqua, sic in peccatis sicca facta est, quasi quae non habeat aquam baptismatis. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus, id est, spiritalis in me vita defecit. Non avertas faciem tuam a me, et ero similis descendentibus in lacum, id est, similis ero in morte damnatis. Non tamen particeps, sed similis: similis, quia peccavi; et non particeps, quia ad tuam misericordiam convolavi. Fac ergo auditam mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi, Domine. Ideo mane posuit, quia tandiu noctem et tenebras patimur, quandiu pietas divina compungat, clementia pietatis indulgeat. At ubi vox coeperit poenitentis audiri, et lux indulgentis ostendi, nox omnis abscedit, et initium lucis accedit, in qua luce non erramus, sed quasi in die positi, honesti ambulamus. Notam enim nobis faciet viam qua ambulemus in lucem, si ad ipsum levaverimus animas nostras. Sicut enim in tenebris positi lucem indigent, ita in luce positi ducem qui liberet ab errore. Et ideo dicendum est ab his qui in luce sunt: Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, quoniam ad te confugi. Qui ad patronum vadit, sic se ab eo liberari postulat, si ut ejus agnoscat voluntatem exorat. Dubius est enim de patrono susceptus, si non et suam indicaverit voluntatem. Et ideo postea quam dixit Deo: Ad te confugi, adjecit: Doce me facere voluntatem tuam. Vis ergo, o homo, habere patronum Dominum, disce voluntatem ejus. Fac quod vult, et faciet quod vis. Diximus ergo patrono: Eripe me de inimicis meis. Inimici nobis sunt spiritus immundi, qui tunc a nobis fugiunt, quando in nobis sentiunt Spiritum sanctum. Et ideo rogandus est Spiritus sanctus, ut ipse deducat nos in terram. Terra enim corporis nostri tunc recta est, cum in ea est Spiritus sanctus. Et quotiescunque suam viam nobis spiritus nequam ad ambulandum ingesserit, toties deducet nos in terram rectam; et si nostra merita desunt, immo quia desunt: ipse tamen propter nomen suum vivificat nos in aequitate sua. Hoc aequitatis suae judicio statuens, ut perdat omnes inimicos nostros, qui ideo nobis inimici sunt, quia nos servi esse Domini studemus. Hanc, inquit, ob causam perdes omnes inimicos meos. Quoniam servus tuus sum. Non ergo aliunde inimicos habentes, nec pro quibuscunque terrenis actibus adversarios, sed ideo inimicitiis daemonum aut hominum laboramus, quoniam servi Domini esse studemus. Non timeamus inimicitias eorum, quia illis pereuntibus nos liberabimur a Christo Domino nostro, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLIII. Psalmus David adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus. Protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei, aut filius hominis quia reputas eum? Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt. Domine, inclina coelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi. Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum, de gladio maligno eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis, boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

COMMENTARIUM. Benedictus Dominus Deus meus qui docuit manus meas in praelio. Tempore quo Moyses levabat manus ad Deum, et vincebatur Allophylorum turba pugnantium; cumque eas deposuisset, victi vincebant. Docuit ergo manus nostras in praelio, non armis, sed precibus pugnaturas. Docuit etiam digitos nostros ad bellum, ut dum bellum sive visibilium, sive invisibilium senserimus hostium, nos digitis armemus frontem triumpho crucis, et securi animo dimicemus, dicentes Domino: Tu misericordia mea, tu refugium meum, tu susceptor meus, tu liberator meus, tu enim subdes populos subtus me. Infestum populum cogitationum malarum insurgentem super me subdes subtus me. Ut quid autem memoratur pugnam? quid praelium? quid bellum? quid autem Deus aeternus innotescere voluerit homini, si homo vanitati similis factus est? Moritur enim, et dies ejus sicut umbra praetereunt. Quid ergo lex, quid comminatio peccatoribus, quid terror incredulis, si paucorum dierum vita finem accipiens, effectum sui ulterius non habebit? Haec audiens apostolus Paulus increpat dicens: Si in hac vita tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV). Et ideo psalmus praesens audi quid sentiat. Quasi dicat: Quoniam vitam aeternam esse homines prophetis tuis praedicatoribusque non credunt, tu ipse per te inclina coelos tuos, et descende. Inclinavit autem coelos, quando? Cum in forma Dei esset, essetque aequalis Deo Patri, exinanivit seipsum, formam servi suscipiens (Philip. II): inclinavit coelos, ut si dicas, verbi causa, imperatori: Dum te tu humilias, inclinas omne palatium. Inclinavit ergo coelos, et descendit, ut tangeret montes, ut fumigarent. Montium fumus nubes creat, quas producens Deus de thesauris suis fundit in terram, ut terra proferat omne fructuum genus, quo esurientium corpora nutriantur. Cum descenderet Deus in Christo, ut mundum conciliaret sibi (II Cor. V), tetigit montes et fumigati sunt; id est, tetigit apostolos suos, et fumum nubium reddiderunt, quorum tanta fuit imbrium pluvia, ut in toto orbe terrarum venae fontium replerentur, quibus omne ablueretur facinus, et lavaretur omne peccatum. Verum qui ad eum pervenire nos prohibet princeps hujus mundi, cum spiritibus suis et hominibus qui colunt eum, tu mitte sagittas tuas contra eum, et libera me de aquis multis, ut uno fonte baptismatis fruar. Libera me de manu Allophylorum, quorum os loquitur vanitatem, et dextera eorum non est dextera pietatis, quae vestitum exspoliat, et sive temporalibus, sive, quod est acerbius, aeternis opibus nudat. Quibus dum me liberaveris, inquit, Domine, in cantico novo cantabo tibi, id est, in novitate vitae ambulans. In psalterio decem chordarum psallam tibi, decem praecepta legis suscipiens, et decem plagis Aegyptum percussam fugiens: psallam tibi, tibi psallam, qui das salutem regibus, id est, qui das aeternam vitam victoribus vitiorum. Quia ii vere reges sunt, qui participes regni Dei creduntur. Quis autem eos alius liberat, nisi idem Deus, qui liberavit David servum suum? Hunc enim eumdemque Deum Marcion negat, similiter Apelles, et Valentinus, et Manichaeus. Infideles et miseri, dum nolunt ab ipso Domino liberari, in aeternum damnari non metuunt, a quibus nos ipse qui liberavit David ipse liberet. Quia os eorum loquitur vanitatem, et, ut supra diximus, dextera eorum dextera iniquitatis. Hos sane asserit loqui vanitatem in hoc Ioco, qui servientiun. Deo paupertatem ridicule abutuntur, dicentes: Ut quid inedia laborant colentes Dominum? Et quid opibus affluunt contemnentes? Ignorant medicum his parcimoniam imperare et continentiam praecipere, in quibus salutem venarum motibus deprehendunt. Quos vero morituros agnoscunt, sinunt suis omnibus delectationibus consentire. Quale est ut de his dicas quia laeti sunt in filiis fortibus, et filiabus ornatis, ac de promptuariis plenis, de fetosis ovibus, de bobus crassis. Qui cum omnia temporalia habeant, Dominum tamen qui est aeternus non mereantur habere propitium. Quique cum acceperint finem temporalis laetitiae, aeternae tristitiae poenas assumunt. Econtra hi quos vides lugentes et flentes, et in Dei timore constitutos egentes, cum finem fecerint flendi, aeterni eos gaudii suscipit fructus. Dicant ergo increduli beatum populum habentem copiose quae mundi sunt; nos autem hunc solum populum beatum dicamus, cujus est Dominus Deus ejus in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLIV. Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et judicia tua exsultabunt. Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi.

COMMENTARIUM. Exaltatur Deus ab homine, quando Spiritum sanctum, quem in se per consecrationem baptismatis sacri suscepit non terrenis et humillimis cogitationibus humiliat; sed eum coelestibus desideriis et excelsis exaltat, ita ut per singulos dies benedicat Dominum, et quasi qui nuper inchoaverit, sine fastidio serviat illi, cui generatio et generatio confitetur, generatio Judaeorum et generatio gentium. In lege Moysi et prophetarum illa, ista in Evangeliorum et apostolorum doctrina virtutem terribilium tuorum dicent, ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: ostendentes quia regnum tuum, Domine, regnum sit omnium saeculorum; et ita sit dominatio in omni generatione et progenie, ut non sit gens neque regnum, in quo non tuus filius praedicetur. Fidelis es enim, Domine, in verbis tuis quibus promisisti daturum te nobis qui allevaret omnes qui ruunt in hoc mundo, et qui erigeret omnes quos alliserat inimicus. Oculi enim omnium credentium sperant in te, Domine. Spe enim salvi facti sunt (Rom. VIII), quibus dedisti escam in tempore opportuno, quando aperuisti manus tuas in cruce. Tu suscepisti maledictiones nostras, et nobis dedisti benedictiones tuas, proximus es enim omnibus. Omnibus, inquam, te invocantibus in veritate, id est, qui te in Domino nostro Jesu-Christo invocant. Ipse est enim veritas, et voluntatem non contemnentium te facies, et orationem eorum exaudies, in quibus te pro rebus aeternis exorant. Custodit Dominus, inquit, omnes qui diligunt eum. Videamus qui sunt qui diligunt eum; ipsum interrogemus, ipse dicat qui sint diligentes eum. Audiamus eum dicentem: Qui audit verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me (Matth. VII; Joan. XIV); qui autem non faciunt ea, omnes peccatores hos a se rejiciet atque disperdet. Laudem ergo Domini loquatur os nostrum, discedant ab eo universae detractiones. Ea quae novimus in fratribus laudanda memoremus. Alios sibi testes inveniant aliena peccata: nos nostri accusatores, nostrique tantum vituperatores effecti, semper in Dei laudibus atque in Dei benedictionibus occupemur, agentes ei gratias in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLV. Alleluia. Lauda, anima mea, Dominum; laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quandiu fuero. Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum in quibus non est salus. Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium injuriam patientibus, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos, Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. Regnavit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generatione et generationem.

COMMENTARIUM. Laudat anima nostra Dominum, quando opera nostra in Dei laudibus exercentur. Et laudamus Dominum in vita nostra, id est, in moribus nostris. Psallamus ergo Deo nostro quandiu in isto corpore sumus, non confidentes in hominibus qui hodie dominantur, et cras sepeliuntur, quia exiet ab eis spiritus, et hi revertentur in terram de qua assumpti sunt, ex ipsa die pereunt cogitationes eorum. Illae utique, quae eos non sinebant quiescere, emamus, vendamus, fabricemus, pugnemus. Haec et his similia cogitationum genera, subito momento uno pereunt. Beatus ergo est, qui sibi spem ponit in Domino Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Custodit enim veritatem in saecula; tempore quo se putant fallaces vincere per mendacium, ille veritatem custodit, ut faciat judicium quibus non in isto saeculo nec in futuro perit veritas a Deo. Ideo enim et judicem eum credimus esse venturum, quia custodit veritatem, ut faciat tunc judicium injuriam patientibus. Qui nunc dat escam esurientibus, ipse erigit per se elisos per Adam, et per eumdem compeditos exsolvit. Ipse caecos illuminat, ipse dirigit justos, ipse custodit advenas. Hos utique qui se peregrinos in hoc exhibent mundo, et propter quam sunt renati patriam concupiscunt. Orphanum enim custodiet, qui pro nomine Dei parentes suae deserit carnis. Et ipsum diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit ipse qui est Deus tuus, Sion. Deus utique Ecclesiae catholicae, unus in Trinitate, trinus in unitate, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLVI. Alleluia. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio. Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israel congregabit. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. Qui operit coelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. Non in fortitudine equi voluntatem habebit, neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

COMMENTARIUM. Laudemus Dominum quoniam bonus est psalmus. Psalmus bonus est in quo Deo nostro sit jucundatio. Aedificat enim Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel congregat. Quotidie eam aedificat Dominus, quotidie Ecclesiam suam per credentes aedificat: et eos qui ab ea dispersi sunt, ad eam revocans, iterum congregationi associat. Sanat poenitentes contritos corde, et alligat contritiones eorum, qui numerat multitudinem stellarum et omnium earum nomina vocat. Licet potestas virtutis ejus his virtutibus sit parata, et hoc eum posse facere non ambigat, nisi qui omnipotentem esse non credit; tamen numerare multitudinem stellarum eum credamus in sanctis, his qui in tenebris mundi positi, per coelum suos dirigunt cursus, dantes solatium luminosi aspectus sui his qui coelum aspiciunt: quae stellae pro merito actuum suorum amplius minusve resplendent, in quibus magnus Dominus noster, et magna ejus ostenditur virtus. Per hominem enim magnificatur ab hominibus, per hominem ab hominibus blasphematur. Et sicut his vae per quos nomen Domini blasphematur, ita hi benedicti sunt, per quos magna ejus virtus ostenditur, et innumerabilis ejus sapientia declaratur, per quam superbos projicit, et mansuetos suscipit, et humiliat peccatores ad terram, ut a terra eos exaltet ad coelos. Omnis enim qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV), id est, qui agens poenitentiam, sua peccata Domino confitetur. Incipite ergo in confessionibus Domino, et psallite ei in cithara. Cithara habet lignum crucis, habet chordas ex interioribus ovium, habet ex Evangeliis plectrum; sonet ista cithara, et imbrem de coelo venientem annuntiet. Operuit enim coelos nubibus, id est apostolis suis tradidit faciem coelorum suorum et praecepit eis ut dent terrae pluviam, et omnes gentes terrenas, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, coelesti nimbo perfundant. Haec pluvia producit in montibus fenum quo alantur simpliciores, quippe ex quibus pars maxima in Dei populo comprobatur. Non enim possunt spiritualium cibo refici hi qui terrenis actibus occupati, membra tamen videntur Ecclesiae. Hi montes, id est, apostoli, non ut ipsi verticibus mentium suarum altitudines rerum coelestium in cibo offerunt. Perfectorum enim est solidus cibus (Heb. V). Quis enim cum eis disputet de jejuniorum perseverantia, de diurna et nocturna occupatione, eruditioni divinae conjuncta? quis de minutis suggestionum? quis de contemptu omnium rerum labentium? quis de contemptu omnium vitiorum? Quis cum eis agat de invisibilibus profectibus, ut si quis episcopus Deo, si quis pontifex Christo, per invisibiles conatus et gradus quos in corde suo disposuit, ut quandiu de isto corpore exeat, ascendat et nunquam descendat, offerens corpus suum Deo hostiam vivam; quotidie seipsum ita corpori Christi associans, ut corpus ejus corpori Christi admixtum unum corpus secundum Apostolum (I Cor. X) fiat? Haec et his similia dantur in cibo, qui cum Paulo possunt dicere: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Galat. VI). Sicut ergo ostendimus spiritualium cibum solidum virorum perfectorum, ostendamus nunc jumentorum fenum, quod producunt hi quos supra diximus montes. Omne, inquit, quod in macello venun datur emite [manducate], nihil interrogantes (I Cor. X). Item: Tu quis es, qui contristas fratrem tuum in manducando? Item: Qui se non continet, nubat (I Cor. VII). Item: Qui dat nuptum filiam, bene facit (Ibid.). Item: Volo adolescentulas viduas nubere (I Tim. V). Hoc fenum montes vicini coelis, qui in terra positi dicunt: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III), jumentis producunt, quibus consuetudo carnalis imperat sola; et ipsi consuetudini carnali lex ponitur: quam sequens conjux conjugi placeat, servus Domino, filii carnales parentibus carnalibus, parentes carnales filiis carnalibus. His herba servitute offertur datur ut jumentis esca, et ut pullis corvorum invocantibus eum. Corvi enim fuerunt patres nostri, qui in nigredine idololatriae permanentes, ad arcam nunquam reversi sunt. Nos vero pulli eorum sumus, qui invocamus Dominum. Qui non in viribus equi voluntatem habebit. Non enim virtute terrena vinci potest, qui contra nos terrena virtute non pugnat. Vires ergo equi terrenae vires sunt, quas Deus non in sua voluit extollentia gloriari, sed de sua pietate sperare permisit. Nec in viribus, inquit, equi, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei, id est, in confidentia habitationis suae. Unde et Graecus non dicit in tabernaculis, sed in tibiis. Sive ergo, inquit, in cursu equi confidentem, sive in suis tibiis praesumentem contemnet Dominus. Quod nos latius dicimus: Qui confidit in libertate arbitrii sui, quod per hanc fugiat, persequentem incurrit. Qui confidit in virtute cursus sui spiritalis, quod possit in tibiis suis stans immobilis permanere, non permanet. Nec ista dicens excludo, ne coneris stare; sed moneo ne te putes per liberum solum arbitrium fugere. Currat equus, sit paratus ad bellum. Sic enim scriptum est: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit (Prov. XXI). Tamen dum curris dicito: Deus virtutem tribuit equo meo, ut curreret. Deus dedit tibiis meis perseverantiam ut starem. Non ergo putes quod te libertas arbitrii tui ita habeat, quasi navem per quam vis evadere barbaros de littore, per quam vis evadere fluctibus pelagi, per quam vis ad patriam quam desideras pervenire; sed si Dominus imperaverit ventis prosperis, et adversis flatibus silentium dederit, si latentes vados demonstraverit, et somnum tulerit gubernantibus nautis, et absque laesione portum ingredi fecerit, ages post haec gratias Deo, non navi; gratias Deo, non nautae (Rom. X). Nec ista dicentes excludimus navem et nautas, sed magis et navem ornamus et nautas, quibus Deum praesulem confitemur. Si enim navis non fuisset, utique quod Dominus gubernaret non esset. Si nautae non essent, quos Dominus excitaret non essent. Si vela non essent, non essent quibus daret prospera flabra ventorum. Ita ergo dicamus: Si arbitrium in te non fuerit bonae voluntatis, non erit tecum pax Dei. In terra enim pax Dei cum hominibus bonae voluntatis. Objicitur huic loco nos hoc ita dicere, ut videamur hominis voluntatem ostendere, quod Dei gratiam antecedat. Vigilanter age, et non calumniose, et vide gratiam Dei generalem super omne hominum effusam genus. Omnes antecedit gratia multiplici largitate diffusa. Descendit de coelo Deus homine non volente. Docuit exemplo et verbo, homine non rogante. Signa multa et virtutes ad se manifestandum exercuit, homine etiam prohibente. Mortalitatem nostram suscepit, homine ignorante; irrisus, crucifixus, inter homicidas mortuus, sepultus, resurrexit, et in coelos ascendit. Haec omnia ad hominis salutem, ad hominis liberationem, ad hominis redemptionem, ad hominis coronam, ad hominis gloriam exercuit Christus. Nota tibi, calumniose, quod dico ad hominis salutem, non volentis neque currentis. Quid est ergo quod legimus? Ostendimus tibi antecedentem gratiam Dei generalem omnium hominum bonam voluntatem. Nota tibi, praedestinate, quod loquor, omnium generaliter bonam voluntatem Christi gratia hoc ordine quo diximus antecedit, si tamen pro omnibus natus, si tamen pro omnibus passus. Si non negas pro omnibus mortuum, si cum Apostolo asseris quod omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II); age nunc, tolle te a generali gratia, ad specialem accede, et similiter cum Apostolo clama: Non omnis generaliter homo salvus erit, sed omnis homo, quicunque invocaverit nomen Domini, hic salvus erit. Vade ergo ad officinam medici, qui ultro venit ad civitatem nostram. Non utique nobis rogantibus, omnibus nobis medicus supervenit, officinam aperuit et vocem emisit, qua ac si praeco exclamans dixit: Venite ad me omnes (Matth. XI). Jam modo post hanc vocem antecedit voluntas gratiam. Si enim volueritis, inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si autem nolueritis, gladius vos comedet (Isai. I). Sicut ergo antecessit gratia voluntatem hominis, in ostensione sui, et in adapertione veritatis; ita antecedit voluntas hominis gratiam Dei. Non enim prius baptizaris, et sic velle incipis credere; sed prius voluntatem tuam perfectam exhibes sacerdoti, et confessionem tuam tuis labiis pandis, et ita demum ad Dei gratiam ut consequaris attingis. Quam consecutus confiteberis, quia omnia Dei dona credendo et desiderando consecutus es. Et ita demum ultimum hujus psalmi cantabis: Quia beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus, excludere volens extollentiam humanitatis, voluntatem Divinitatis expressit. Scit enim Deus hostem nostrum tunc nobis posse subrepere, cum nos sine timore divino repererit. Et ideo ad remedium nostrum pronuntiavit hoc dictum, quasi qui diceret: Beneplacitum est Deo super eos qui a diabolo liberantur. Non enim Deus affectu ducitur, ut ab hominibus timeatur, sed misericordia totus misereri dum studet homini, vult ex imperio timoris fieri quod profuturum ipsi homini pro certo cognoscit. Sicut qui litteras docent, timorem discentibus et terrorem inducunt, non utique necessarium magistris, sed valde discipulis profuturum. Et sicut illos exhorrent qui sine timore et sine spe sunt, sciunt enim eos ad eruditionem pervenire non posse; ita in eos dilectionem se habere commemorant, qui timent eos, et in eos qui sperant in eruditione eorum. Et hoc de hominibus tantum longe est a comparatione Dei, quantum longe est a divinitate humanitas. Humana enim natura imbecilla cum sit, minime sane absque divini nutus subsidio praestare quidquam boni potest. Sed comparatio ad apertionem rei dictae ad spem nos et misericordiam divinam impellat, ut eorum participes faciat, super quos est beneplacitum Domino, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLVII. Alleluia Aggaei et Zachariae. Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, be nedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut buccellas, ante faciem frigoris ejus quis sustinebit. Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus ejus, et fluent aquae. Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

COMMENTARIUM. Lauda, Jerusalem, Dominum. Non pro una re laudatur a civitate sancta Dominus. Causas ergo laudis ejus, ac si interrogaret ipsa civitas eum qui eam hortaretur ad laudes, audit sibi ab exhortante expositas. Inquit: Eum lauda, quia confortavit seras portarum tuarum. Vides ergo quia, ut supra diximus, nostrum est serare portas, hostibus impetum facientibus, sed Domini est confortare seras portarum Jerusalem; ergo est civitas Jerusalem in qua prophetae habitant, in qua Christus praedicat, et virtutes diversas exercet, in qua patitur crucem, in qua omnium sunt genera peracta virtutum. Qui ergo haec omnia intus in anima sua die noctuque meditatur, habens intra se prophetas, Christum et apostolos, civitas Jerusalem factus, claudit portas inimico et angelis ejus, et necesse est ut seras fidei clausis ingressibus mittat. Nam fides, spes, charitas, tres serae sunt missae contra diabolum; sed et fides deficit, et spes mollescit, et charitas refrigescit, nisi dono fuerint sancti Spiritus confortatae. Cum ergo confortatae fuerint serae portarum tuarum, benedicentur filii tui in te. Filii tui sunt, qui tuo informantur exemplo, sive in bono, sive in malo. Hi ergo, inquit, in te benedicentur, si serae portarum tuarum in te fuerint confortatae: ponitur finis tuus in pace dum dies advenerit ut exeas de mundo, et actibus tuis omnibus finem imponas Pax erit cum Deo finis tuus, in quo cum exire coeperis, adipe frumenti satiat te. Ipse hoc facit qui emittit eloquium suum terrae, id est, qui verbum suum misit in Mariam. Et tam velociter currit sermo ejus, ut cum per tot millia annorum in sola Judaea notus fuerit Deus, nunc intra paucos annos, nec ipsos Indos lateat a parte Orientis, nec ipsos Britones a parte Occidentis, ubique currit velociter sermo ejus, qui dat nivem sicut lanam. Lanam voluit pro tegmine memorare. Si fuerint, inquit, peccata vestra sicut coccinum, velut lanam efficiam (Isai. I). Docens ergo eos qui adipe frumenti satiantur, quod candidi una die in albis vestibus per totum orbem procedant, his Dominus nebulam sicut cinerem spargit. Nebula quae sicut cinis spargitur, pruina quae fruges universas intra terrae viscera clausas impinguat, quae quanto plus incubuerit satis, tanto uberius proficit in aristis. Pruinam ergo nos in istis quos adipe frumenti satiat Dominus, ponimus tentationum afflictiones, quibus eo amplius proficiunt in futuro, quanto plus fuerint in praesenti perpessi. Dehinc mittitur crystallum tanquam frusta panis. Crystallum hoc grandinis memorat Dei lapidationem, quam panibus fractis et buccellis assimilat. Caeduntur enim credentes ut metalli cujuscunque materia, non ut moriantur, sed ut ad statum a quo ceciderant revocentur. Additur quod ante faciem frigoris ejus nullus subsistat. Verum quia fidelis est, et non patietur eos tentari supra quam possunt (I Cor. X), mittit verbum suum et liquefaciet ea, id est, renatis flavit Spiritus sanctus, et fluunt aquae ex oculis, ut istae aquae lavent sordes omnes, et maculas abluant peccatorum. Et quis est qui haec facit? quis utique alius, nisi is qui pronuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel? Ubicunque Israel est, qui videt Deum, ibi justitiam Deus ostendet suam. Deus enim sicut ad indulgendum flentibus et poenitentibus pius est, ita ad reddendum pro justitia laborantibus justus. Non fecit taliter omni nationi sicut isti, utique nationi quae die noctuque spem suam Deo et charitatem ostendit. Et nulli judicia sua manifestat, nisi his qui Domini mandata respiciunt credentes quod ipse nos in suo judicio censeat adjuvandos, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLVIII. Alleluia Aggaei et Zachariae. Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen. Laudate eum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini. Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit et non praeteribit. Laudate Dominum de terra, et dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae. Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

COMMENTARIUM. Consuetudo, immo vis quaedam naturaliter imperat pullis ut suo cantu a nocte dividant noctem. Qui clamant quidem ut alios excitent, ipsi vero cunctis vigilantibus dormiunt. Quod ergo ad ruborem dixerim nostrum, qui excitamus ad laudem Dei eos qui in coelo sunt, dicentes: Laudate Dominum vos qui estis in coelis, laudate eum et vos qui estis in excelsis. Sed et soli, et lunae, et stellis, et lumini, et coelis coelorum, et aquis quae sunt super coelos, ut laudent Dominum imperamus. Ipsi vero dormimus, cum talia opera non facimus, in quibus laudetur Deus et benedicatur nomen ejus. Sed, quod pejus est, et quod sine gemitu dicendum non est, per nos nomen Domini blasphematur, cum in judicio personas accipimus, cum ad vestimentum, et ad annulos, et ad glorias hominum attendentes, personas pauperum refutamus. Ille quem tu tacere putas, gemet contemptus, abjectus, et pro nihilo habitus, nomen beatum lacessit blasphemiis; quid ergo ad laudes Dei, et de coelis angelos et omnia quae in eis sunt excitamus; et de terra etiam ipsos dracones, et serpentes, et volucres, et ignem, et grandinem, et spiritum tempestatis vocamus; invitamus montes et colles, ligna fructifera universa, reges ipsos et principes, et omnes judices, omnem juventutem et omnem senectutem, virgines, juvenes, et omnia quae sub coelo sunt? Omnes ad laudem Domini excitamus, provocamus, hortamur et infelices ipsi dormimus. At utinam dormiremus somno carnis et non inconsiderationis nostrae soporaremur gravedine! Ecce omnia in unum quae excitavimus convenerunt, ipsi dracones nos et serpentes et bestiae et universa pecora increpabunt, dicentes: Quid nos excitatis ad laudes Dei? convenimus ut vobiscum Deum laudaremus, et invenimus vestro vitio viduas blasphemantes nomen sanctum. Pauperes, orphanos, et omnes qui sibi adesse contra potentes non poterant, quorum vos personas despicientes, divitum injustitiis favebatis, erectisque oculis ad sublimitates mundi, his tantum vestros hilares atque affabiles tradentes aspectus, pauperes quasi quosdam quos Deus abuti praeceperit, renuistis. Haec ad nos omnium verba sunt; ad nos, inquam, qui quotidie hujus psalmi tuba, per totum mundum, mox ut coeperit aurora diei inchoare principium, universa quae in coelo et quae in terra sunt ad laudandum et benedicendum Deum provocamus. Verum sicut medicinam evacuat medici incontinentia aegrotantis, et non permittit profectum ejus ostendere medicinae, suae defectum ingerens continentiae; ita nos ista omnia utimur, quae etiam si placeant nobis dum leguntur, dum contemnuntur non placere ostendimus. Nescio quo enim modo non potest nobis omnino suaderi, ne personam cujusvis peccatoris, etiam si justus sit, negligentissime abutamur; quod vitium ut amputetur a nobis Dominum exoremus. Ipse enim correctionem morum postulantibus annuit, qui in tantum liberalitatibus his affluit, ut ipse imperet quod petatur: Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. XI). Antecedit gratia Dei voluntatem hominis, et vult ut voluntas hominis Dei gratiam antecedat petitura. Cum autem petenti donat, sequitur voluntatem: Omnis enim, inquit, qui petierit accipit. Petamus ergo, ut et nos cum angelis omnibus, et cum universis virtutibus ejus in divinis laudibus participium capiamus, et sicut de illis dicitur: Praeceptum posuit quod non praeteribit, ita et nos praeceptum Domini conservemus. De omni vero creatura dicitur quia ipse dixit et facta sunt, hoc est, per Verbum Dei facta sunt, Patre loquente, Filio creante, sancto Spiritu animante, statuta sunt in aeternum et in saeculum saeculi, id est, quandiu est hoc saeculum, in saeculum saeculi manent, in quo sunt omnia ista quae faciunt verbum ejus, id est, elementa ignis, grandinis, nivis et spiritus tempestatis. Haec omnia serviunt voluntati Dei, et haec faciunt quod verbum ejus praeceperit. Denique imperavit procellis et quieverunt; imperavit ventis flantibus et siluerunt, ostendentes hunc esse cujus nomen solius ita exaltatum est, ut sit confessio ejus super coelum et terram, et in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Et ipse exaltavit cornu populi sui, ita ut hymni canantur in toto orbe terrarum omnibus sanctis ejus, et filiis Israel populo appropinquanti ei. Filii sive in bono exemplo, sive in malo, imitatores in sacris voluminibus appellantur. Denique dum constat quod filii Abrahae essent hi qui Dominum nostrum Jesum Christum arte se putabant et dolo circumvenire, dicit eis: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Cumque illi dicerent se patrem Abraham habere, ille respondit: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. Ergo hi nunc filii hymnum accipiunt, qui Israelis sectantur exemplum. Et sicut ille, patientia et fide proficiens, meruit facie ad faciem Dominum Deum videre, unde Israel appellatus est, id est, videns Deum (Gen. XXXII); Deum autem desiderantes audiunt sibi monita dari: Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V); ita his qui filii ejus per imitationem ejus facti sunt, hymnum praecipit cani, quia per munditiam cordis merentur ut videant Deum appropinquantem ei qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXLIX. Alleluia. Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in rege suo. Landent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendum vindictam in nationibus, increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum, gloria haec est omnibus sanctis ejus.

COMMENTARIUM. Canticum novum cantamus Domino quando in novitate vitae ambulamus in ecclesia sanctorum et exemplo vitae ac morum nostrorum aedificationem Dominicae congregationi exhibemus; laetantes non in gloria mundi, neque in divitiis saeculi, sed in eo qui nos fecit, dum nasceremur; quia in eo apparet filios Sion esse, id est, Ecclesiae, si in rege nostro et Domino exsultemus, laudantes nomen ejus in choro, id est, cum omni populo, in tympano, id est, in extensione follis nostri corporei. Bene enim sonat, cum est sobrium, mundum et castum. Nec solum in tympano, sed et in psalterio psallamus ei. Non enim castitas et abstinentia nos perducunt ad Deum, si nos deseruerit integritas fidei, quae in decem chordis psalterii declaratur. Tunc enim cognoscimus quia beneplacitum est Domino in populum suum, cum superbos humiliaverit in condemnationem, et exaltaverit mansuetos in salutem. Tunc, inquam, agnoscimus quod nunc credimus, cum exsultant sancti in gloria, qui nunc laetantur in cubilibus suis, exspectantes diem retributionis. Nam qui habuerunt nunc exaltationes Dei in faucibus suis, tempore quo confessi sunt gloriam Christi qui est exaltatus in cruce, qui est exaltatus in resurrectione, qui est exaltatus in coelo. Has qui habuerunt exaltationes Dei in faucibus suis, quicunque habuit interibit perfidia hominum impiorum. Hi ergo non metu carnificis, non verberum terrore perculsi, has exaltationes Domini siluerunt. Quin immo, quanto plus passi fuerint affligentes, tanto plus confitentes existunt. Hi habebunt gladios ancipites in manibus suis, id est, sententias mortis aeternae et poenae perpetuae ad faciendam vindictam in gentibus, et increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Quibus nunc dicitur a Domino: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Hi ergo faciunt in eis judicium conscriptum. Ipsi enim judicabunt mundum pro operibus impiis, qui sunt a mundo afflicti pro operibus suis. Cumque judicaverint sancti eos reges, a quibus judicati sunt, tunc erit gloria omnibus sanctis ejus. Modo unicuique dicitur: Si credis videre bona Domini in terra viventium, exspecta Dominum et age viriliter (Ps. XXVI); si credis, non desinas spectare, et si te pro certo quod credis desiderare cognoscis. Hanc enim gloriam omnibus sanctis tunc gratulabimur evenisse, si in quacunque necessitate positi animum penitus non mutemus, sed exspectantes Dominum quotidie, ipsi per patientiam gratias referamus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CL. Alleluia. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

COMMENTARIUM. Laudamus Dominum in sanctis suis, quando eorum imitamur exempla, sequimur monita, regulam obtinemus. Laudamus eum in firmamento virtutis ejus cum firmum fidei nostrae agonem ostendimus, et sicut sancti contempserunt poenas, hostes visibiles, ita nos invisibilis hostis delectationes ingestas abjicimus. Laudamus eum in sono tubae, cum quod in aure audivimus, si tempus exegerit, super tecta positi exclamemus, non timentes eos qui occidunt corpus (Matth. X). Laudamus eum in psalterio et cithara, si in cithara lignum crucis amplectamur, et in psalterio confessionem catholicam teneamus. Raucum enim sonat quod catholicum non probatur. Laudamus eum in tympano et choro, quando in conversatione reddendi positi, tympanum corporis nostri optimis decoramus exemplis. Laudamus eum in chordis et organo, quando chordarum quae sunt in cithara nostra fila integra exercemus. Etiam pudicitiam quam continentiae calamellis ab omni rubigine peccati mundantes, Deo sonos mellifluos exhibemus. Laudamus eum in cymbalis bene sonantibus, et bene tinnientibus, quando labia nostra ad bonam persuasionem, et spiritalem explanationem aptamus. Invitamus autem ut omnis spiritus laudet Dominum, quando spiritalia spiritalibus comparantes, nihil concedimus carni, sed omne quidquid ei libuerit, totum spiritui mancipantes, spiritualium imitamur exempla, per quorum euntes vestigia, credamus nos ad Domini misericordiam pervenire, cui gloria et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen.