Jump to content

Commentarii in librum I Regum/VI

Checked
E Wikisource
 LIBER V

LIBER SEXTUS.

[recensere]

339 CAPUT PRIMUM. (I Reg. XV, 1-3.) Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ungere te in regem super populum ejus Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. Nunc ergo vade, et percute Amalech, et demolire universa ejus. 1. Superius Amalech luxuriae vitium designare diximus, quae velut lambit, dum voluptatem blandiendo suggerit. Profectus ergo conversationis ostenditur, eo quod superius a Saul percussus asseritur, et nunc non simpliciter jubetur percuti, sed omnia ejus demoliri. Primo quidem hunc doctor percutit, quando per ejus verbum agitur, ut pudicitia in conversorum cordibus et corporibus teneatur. Quasi enim percussa est libido, quando caro armis pudicitiae qualitercunque subacta est, et perfecte subacta non est. Nam qui luxuriae jam inquinamenta 340 deserit, sed adhuc motus turpes ex se contra se insurgentes sentit, jam opus nefarium non exercet, sed tamen abigere hoc a cogitatione non potest. Saepe invitus et incautus ad immundas cogitationes trahitur, sed ea quae negligendo intus cogitat, carnem foris excitant, ut ad turpes motus voluptatis surgat. Quid ergo est quod percussus Amalech iterum percuti et demoliri praecipitur, nisi quia praedicator eos quos ad pudicam vitam erudit, promovere debet ad perfectionem virtutis? Iterum ergo jubetur Amalech percuti, quia adhuc non bene interfectus vivit. Iterum Amalech percutitur, cum verbis doctoris illi etiam motus qui carnem pulsant eliduntur, cum ob hoc coronari subditos doctor docet, ut sic corpus domare debeant, ut ad illecebrosos motus nequaquam surgat. Sed quia nunquam sic caro restringitur, si mens ad immunda cogitando labitur, post percussionem, Amalech demoliri praecipitur. Percutitur ergo in corpore, demolitur in corde, dum caro digne per abstinentiam 341 teritur, et mens a cunctis immundis cogitationibus refrenatur. Quo in loco priora etiam consideranda sunt, quae ex persona Domini Samuel loquitur, dicens: Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.

2. Quid est quod Amalechitarum opera recensentur, nisi quia luxuriae inquinamenta Deo valde odibilia sunt? Unde beatus Paulus apostolus dicit: Omne peccatum extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 17). Item dicit: Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Hinc etiam acrius increpans, et a regno Dei eos segregans, ait: Neque immundi regnum Dei possidebunt (Ephes. V, 5). Cur luxuria recensetur, nisi quia justitia Dei peccator projicitur, quando ad perpetranda ejus inquinamenta curvatur? Qui ergo recensetur ut cadat, aliquando recensetur ut pereat, aliquando recensetur ut surgat. Et quia post tanta temporum spatia recensita, Amalech facta memorantur, utcunque nobis insinuatur; quia tales aliquando post longa tempora resipiscant. Ipsa autem ejus opera exprimuntur, cum dicitur: Quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto. Israel videns Deum dicitur. Qui quia de Aegypto perhibetur ascendere, noviter conversos insinuat, qui peccatorum tenebras et ima deserunt, et ad lumen veritatis accedunt, et montem boni operis ascendunt. 3. In via autem Amalech Israel restitit, quia libido ad perfectionis summam tendentibus arma voluptatis objicit, et corda quae potest, gladio immundae suggestionis ferit. Et quia valde fortis et violenta est pugna fornicationis, non quomodolibet obviasse Israeli, sed restitisse perhibetur. Resistere quidem forti oppugnationi instare est. Hos nimirum resistentes Amalechitas videbat Israelita ille ascendens, cum dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23). Unde et ad auxiliatorem respiciens, ait: Infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Domini nostri Jesu Christi (Rom. VII, 24). Resistere ergo Amalech dicitur, quia dum in carne sumus, libidinis fortia bella sustinemus. Sed quid de Aegypto ascendentibus resistere dicitur? Ecce qui ad tertii coeli se secreta sustulerat, resistentes motus carnis habebat. Merito igitur non solum novitios, sed etiam magna virtute praeditos, Israel de Aegypto ascendens insinuat. Aegypti quidem nomine hujus mundi tenebrae designantur. Israel autem de Aegypto ascendit, quia electi omnes dum sancte vivendo proficiunt, ad supernam patriam pertingere conantur. Et quia quandiu in carne sunt, carnis legem legi mentis contrariam habent, sibi utique per validos motus Amalech resistentem vident. Hujus namque violentia passionis ostenditur, cum eadem, quae recensentur, Amalech bella describuntur. Nam pugnante Israele, cum elevabat manus Moyses, vincebatur Amalech; et vincebat ille, cum iste manus deponeret (Exod. XVII). Quid est autem, quod contra alios solis armis pugnabat Moyses, contra Amalech vero non solis armis, sed etiam virtute orationis? Quae autem virtus et instantia supplicationis erat tunc necessaria, ubi si manus deponeret, Amalech victoriae honorem daret? Sed profecto magnum certamen fornicationis ostenditur, quod tanta virtute, tanta difficultate superatur. Arma igitur exercitus oratio intentissima necessaria est. Arma quidem necessaria sunt, quia qui contra fornicationem pugnare volunt, vincere 342 nequeunt, si non caeteris virtutibus muniuntur. Exercitus, ut supra ostendimus, exempla Patrum et Scripturarum praecepta sunt, quae quidem quilibet etiam considerare debet, ac illis sic mentem occupare, ut lasciviae inquinamenta non spectet. Sed exemplis atque doctrinis instructus, de se confidere nequaquam potest. Levet ergo manus suas, levet mentem, ut opere bono et devotione resplendeat, qui abscindere perfecte a se libidinis bellum tentat. 4. Quid item est quod depositis manibus vincitur, nisi quia saepe per audaciam pravi operis, ipsa etiam tollitur pulchritudo castitatis? Saepe ex toto non tollitur, sed cum infirmantibus operibus infirmatur. Inter opera quidem, et labores spirituales, contra stimulos carnis fortes sumus, sed si quasi fessi a solitae conversationis rigore torpescimus, vel mollescimus, dum paulatim negligimus, aculei carnis insurgunt, qui quasi depositis Moysi manibus Israelem vincunt (Exod. XVII). Ne ergo manus lassescant, Aaron et Hur lapidem supponant, et graves Moysi manus deponi nequaquam sinant. Aaron quidem, mons fortitudinis, Hur, ignis vocatur. Quando enim lassescimus consideratis coelestibus roboramur. Mons ergo fortitudinis quid est, nisi altitudo supernae contemplationis? Quae profecto, quia in electo corde sine magna charitate non est, mons fortitudinis Moysi adstare recte perhibetur. Qui nimirum lapidem supponunt, et manus sustinent, quia qui summa coelorum praemia ardenter aspicit, fortitudinem magnam sumit, et bene operari, et conditorem exorare non desinit. Quia ergo valida sunt, et omnino violenta bella carnis, ascendenti Israeli Amalech restitisse apte perhibetur. Regi igitur Propheta praecipit dicens: Audi vocem Domini. Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli. 5. Quid est, quod dicit: Audi vocem Domini, nisi quia caste vivere volentibus, contra fraudes fornicationis spiritus subtiliter vigilandum est? Quasi dicat: Considerare non desinas quantis insidiis sibi subdere electos parat. Et idcirco non dixit: Recensui quod restitit Israeli, sed: Audi vocem Domini. Recensui quomodo restitit Israeli. Quasi dicat: Si modum insidiarum cognoscis, hostem superare facilius valebis. Merito igitur subintulit, dicens: Nunc ergo vade, et percute Amalech, et demolire universa ejus. Quasi dicat: Quia nosti quemadmodum ire debeas: Vade, et demolire universa ejus, et sic eum deleas, ut aliquid de eo ultra non vivat. Sed quis ita sibi subjicere carnem, quis unquam sibi restringere mentem potuit, quis sic manere in carne, ut de carne turpes motus nullos sustineret? Quis ita refrenare cogitationem potuit, ut ad eam immunditiarum obscuritas per cogitationem nulla perveniret? Sed si de carne non tollitur turpitudo motionis, tamen turpitudinis robur enervatur, cum motus quidem simplex in carne est, sed in motu pruritus libidinis nullus est. Hic quidem motus Amalechita non est, quia menti non lambit quam oblectare non poterit. Non potest tolli menti, quod aliquo modo immunda non videat, sed in mirabilem usum puritatis deducitur, ut immunda videns, nulla delectationis labe maculetur. Quisquis ergo sic praeest carni, quisquis sic mentem regit, ideo praeest, ideo regit, quia Amalech cuncta demoliri fortiter potuit. Sed jam quae sunt ejus universa subsequenter exponit, dicens: (Vers. 3.) 343 Non parcas ei, et non concupisces ipsius aliquid; sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum, et lactentem, et bovem, et asinum, et ovem, et camelum.

6. Quis est hic qui parcit Amalech, nisi qui aut in cogitatione, aut in ore, aut in carne lasciviae aliquid retinet? Nam plerique turpitudinis opera non exercent, sed linguam a turpi locutione non cohibent. Plerique per opus luxuriam vitant, per cogitationem non vitant. Quidam nihil turpe agunt, sed quod actu refugiunt corde concupiscunt. Parcit ergo Amalech qui blandimenta lasciviae, aut in locutione, aut per intentionem, aut per cogitationem tenet. Dicit itaque: Non parcas ei, quia de tam nequissimo vitio nihil accendi debet in mente, nihil permitti ardere in opere. Dicat ergo: Non parcas ei, ut omnes libidinosi motus, omnes obscenae locutiones prorsus perimantur incorpore. Dicit ergo: Non concupisces ipsius aliquid; ut penitus eradicetur a cogitatione. Quid enim est libido, nisi ignis? Et quid de carne, et mente exortae virtutes, nisi flores? Quid item turpes cogitationes, nisi paleae? Quis etiam nesciat, quia si in paleis ignis negligenter exstinguitur, ex parva scintilla quae remanet, omnes paleae accenduntur? Qui ergo virtutum flores in mente non vult exurere, ita debet libidinis ignem exstinguere, ut per tenuem scintillam nunquam possit ardere. Carnalium etiam cogitationum stipulas auferat, ne dum is, qui exstingui non potest, calor naturalis accenditur, virores virtutum, qui per se accendi nequeunt, quasi per admixtas paleas exurantur. 7. Quid est ergo: Non parcas ei, et non concupisces ipsius aliquid, nisi quia luxuria omnis in carne perfecte domanda est, et a mente radicitus extirpanda? Potest etiam intelligi: Non parcas ei, et non concupisces ex eo aliquid, quia et viri, et mulieres, parvuli et lactentes interfici praecipiuntur. Nam mulieres concupisci poterant, parvuli et lactentes ad misericordiam provocare. Qui ergo sunt viri interficiendi, quae mulieres, qui parvuli, qui boves, quae oves, qui cameli, qui asini, subtiliter considerandum est. Qui enim sunt Amalechitae viri, nisi suadentes motus turpitudinis? Viri etenim sunt, quia violenter suggerunt, et corruptis mentibus semina pravitatis infundunt. Mulieres sunt mentis concupiscentiae, quae praedictis motibus ad fetus impios substernuntur. Sed et parvuli, et lactentes qui sunt, nisi qui de Amalechitarum virorum et mulierum commixtione generantur? Nam si motus malae suggestionis, quasi adulter in mente recipitur, concupiscentia quasi meretrix impregnatur. Ipsa ergo concupiscentia, si nefarium effundere partum sinitur, libidinum motus jam non solum mente, sed etiam in carne generantur. Qui dum nascuntur parvuli sunt, quia adhuc carni violentiam movendo non inferunt. Lactentes vero sunt, cum tenui et negligenti cogitatione nutriuntur. Qui enim jam libera cogitatione motus turpes in carne reficit, non jam lac parvulis, sed cibum adultis impendit. Lac ergo parvulorum Amalechitarum tenuis est cogitatio immunditiae, quia si motus turpis per cogitationem non pascitur, quasi negato sibi lacte, parvuli necantur. Quod profecto lac meretrix mater porrigit, quia dum ardor concupiscentiae mentem praevenit, quasi ex pessima cordis ubertate agitatur, ut pejores motuum soboles in carne nutriantur. Quid vero in bove, nisi consilium fraudulentum 344 accipitur, quod exemplo veterum carnis voluptatem suggerit, qui inter carnis opera omnipotenti Deo placuere? Nam quasi discretionis vomere scindere terram cernitur; sed si ex deliberatione suscipitur, jugo turpitudinis colla miserae mentis illaqueat, quem per simulationem gestat. 8. Ovis autem nomine innocentium vita significatur. Unde electi omnes Redemptoris nostri voce oves nominantur, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. X, 27). Quae est ergo ovis Amalech, nisi simulatio innocentiae? Nam quidam dum et ipsam formam humani corporis, et proprietates sexus utriusque, dum insitam libidinem membris considerant, quasi naturali bono se hoc posse uti licenter putant. Quasi ergo ovis Amalechita est, quando continentibus illud quasi bonum suggeritur, quod vere bonum non esse liquido comprobatur. Quid etiam in camelo signatur? Sed camelus ruminat, et ungulam nequaquam findit. Quid ergo in camelo signatur, nisi cogitatio quaedam luxuriae, quae quasi a ratione incipit, sed per discretionem non finitur? Nam dum cogitat, quasi intus camelus ruminat, sed dum quod cogitat per veritatem non disponitur, ejus ungula dividi non videtur. Nonnulli etenim continentiam professi, dum a carnis concupiscentia superantur, in conjugali vita salvari posse confidunt. Quidam et dum apostoli licentiam audiunt: Unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum (I Cor. VII, 2), sine discretione personarum omnes in hoc praecepto concludi, et sacrorum ordinum viros conjugali copula uti posse fatentur. Hujusmodi enim sensus Amalechita camelus est, quia quasi ex ratione incipit, sed ad irrationabilem vitam trahit. Quid ergo asinus, nisi aperta nequitia fornicationis accipitur? Quosdam enim diabolus in apertum chaos fornicationis invehit, quibusdam per fraudes illudit. Asinus etiam aliena onera portare consuevit. Doctor vero gentium dum virum sui corporis potestatem non habere, sed mulierem docuit, item: Nec mulierem sui corporis habere potestatem, sed virum (Ibid., 4), quid aliud quam aliena onera eos portare jussit? Asini ergo nomine robur conjugalis copulae designatur, quia electi conjuges invicem onera sua fortiter portant, ne per carnis infirmitatem in fornicationis baratrum remissius corruant. Asinus ergo interficiendus est, sed Amalechita, quia copula conjugalis in honestate thalami roboranda est, sed a turpitudine interficienda. Debent quidem conjuges debitum sibi invicem reddere, sed turpiter convenire non debent. Asinus ergo Amalech interficitur, cum in bonis conjugibus charitas tenetur honestae copulae, sed omnis obscenitas vitatur in turpi conjunctione. Omnia igitur Amalech demoliri jubentur, quia qui caste proponunt vivere, de blandimento carnis in se aliquid retinere non debeant. In carne quidem esse debent, ut bona per carnem agant, sed sic debent a carnis voluptate per mentis sublimitatem discedere, ut contumelias de carne non tolerent. Tales quidem eos esse volebat, quibus Apostolus loquebatur, dicens: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Sed qui Amalech delere praecipitur, quibus adjutoribus ad haec sufficiat attendamus. Nam sequitur: (Vers. 4.) Praecepit Saul populo, et recensuit eos quasi agnos.

9. Agnorum nomine solent viri magnae prudentiae designari. Unde per Joannem dicitur: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus, et 345 nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1). Qui enim nomen Agni assumpserant, agni dicebantur. Ipsos etiam exponens, ait: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Quid est ergo, quod cum Amalech deleri praecipitur, quasi agni regis milites recensentur, nisi quia cum fornicationis spiritum delere praedicando volumus, perfectorum exempla producere debemus? Quotquot enim pudicitiae gloria insignes saecularibus convertendis ostendimus, velut tot milites quasi agnos recensitos ad Amalech bella portamus. Possunt autem horum recensitorum nomine ipsi ministri divinae praedicationis intelligi. Quasi agni ergo sunt, quia per gloriam perfectae pudicitiae, jam illis virginibus cum Christo in regno gaudentibus similantur. Quibus profecto verbis ostenditur, quia qui praedicationis ministerium sumunt, praecipuo castitatis fulgore ante decorandi sunt, quia si per incontinentiam defluunt, continentes alios facere nequaquam possunt, et ad tantae lucis bonum provocare non praevalent, qui ejus radios in propriae conversationis fulgore non habent. Bene ergo dicitur: Recensuit eos quasi agnos, quia pudicos valde esse eos oportet, qui fornicationis effugare spiritum per accepti ordinis potestatem debent. Unde in Evangelio eis Dominus dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35), ut verbum praedicationis subditi audiant, sed eos ad bonum castitatis, quod audiunt, exempla lucidissimae conversationis trahant. Unde bene perfecto numero designantur, cum subditur: (Vers. 3.) Ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.

10. Peditum nomine electi figurantur, non cum alta praedicant, sed cum per bona exempla coelestis itineris rectitudinem aliis demonstrant. Pedites quidem gressibus currunt, quo producere arma volunt. Quid vero sunt exempla castitatis, nisi coelestium militum terris impressa vestigia? Nam ut vitia libidinum in lubricis feriant, ad cordium eorum tenebras, cum bonorum exemplorum luce festinant, et quasi gressu pervenientes, hostes perimunt, qui postquam per opera cognoscuntur, corda peccatorum ad pudicitiae bonum trahunt. Cum ergo per exempla castitatis in peccatorum cordibus tenebras immunditiarum destruunt, pedites recte nominantur. Et quia non solum praetextu corporalis munditiae splendidi sunt, sed etiam luce cordis, ducenta millia esse perhibentur. In centenario quippe, et millenario numero, omnis decalogi summa concluditur. Perfecti ergo viri in ducentis millibus continentur, quia per divinam gratiam tam corporis continentia quam integritate mentis ad summam pudicitiae arcem pervenere. Tam enim in corpore quam in mente habent perfectionem intentionis. Vel quia non remisse aut negligenter Deo per pudicitiam serviunt, centenarium habent operis, et quia ei servire non desinunt, habent millenarium multiplicationis. Sed fortes et assidui sunt ad continentiam corporis, perfecti et instantes ad circumspectionem cordis perfectione virtutis. Talem quidem etiam viduam Apostolus esse praecipiens, ait: Ut sit sancta carne et spiritu (I Cor. VII, 34). Sancta quippe carne et spiritu est, si perfectione castitatis qua fulget in corpore, fulgeat etiam in mente. Quod si viduae tales sunt, quales esse jussae sunt virgines? De illis namque pluribus, sub unius descriptione dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV, 10). 346 In eodem quoque psalmo (vers. 14) laudatur eadem regina, cum dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Quid est enim vestitus aureus, nisi decor et honor corporis virginalis? Vestitus quidem dicitur, quia foris fulget in corpore, aureus autem, quia praecellit dignitate. Omnis autem metalli species auro inferior est. Sic nimirum omnis pudicitia alia decori virgineo comparari non potest. Quid est ergo quod dicitur: Omnis gloria filiae regum ab intus, si foris esse gloria vestitus aurei praedicatur? Si enim foris est aliqua magna aurei vestitus gloria, intus omnis gloria videri non potest. Quid est ergo, quod omnis gloria intus esse perhibetur, nisi quia et illa, quae foris est, gloria, cum aliis innumeris intus esse cognoscitur? Aurea enim virginitas non est, si foris est, et intus non est. Quia ergo intus, et foris est, quia eadem splendet in corpore, eadem fulget in mente, omnis gloria filiae regum intus esse sentiri convenienter potest. Omnis gloria intus est, quia foris sola, intus sola non est. Quia enim multae sunt virtutum claritates in mente virginis, sic virgineus splendor asseritur, ut intus omnis gloria praedicetur. Hoc nimirum est, quod subsequitur: In fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Fimbriae enim aureae sunt claritates a mente nunquam deficientes. Fimbriae quidem finales vestimenti partes sunt. Quae idcirco in sponsae Christi decore laudantur, quia nulla est virtutum gloria, si lucere ante vitae consummationem desistat. Regina ergo amore dicitur, in vestitu aureo virginitas praedicatur. Sed omnis gloria intus, et in fimbriis aureis, et varietate circumamicta asseritur, ut innumeris virtutibus adjuncta integritas, usque in finem deduci sentiatur. Bene itaque contra Amalech ducenta peditum millia recensentur, quia illi ad debellandos immundos spiritus idonei sunt per exempla castitatis, qui eam tenere didicerunt et in luce operis, et in splendore circumspectionis. 11. Quia item eruditi ac perfecti sunt verbo Dei, decem millium virorum Juda numero demonstratur. Viri etenim sunt fortitudine, Juda autem praedicatione. Juda etenim, confitens interpretatur. Sed denario numero designatur, quia perfectionem doctrinae per gratiam Spiritus sancti consecuti sunt. Unde et Moysi decem legis praecepta tribuuntur, quae Dei digito scripta sunt (Exod. XXXI). Quid est enim digitus Dei, nisi Spiritus sanctus? Qui cum legem scripsit, hanc utique in decem praeceptis edidit, quia etsi in ea carnale aliquid foris protulit, intus hanc spiritualis intelligentiae perfectionem signavit. Decem millia igitur virorum Juda contra Amalech producenda sunt, ut fornicationis spiritus apti viribus superetur. Lambit quippe suggestione, quia levia et blanda consulit, sed res quas lambendo consulit, per cogitationum phantasias ostendit. Ergo ut mens obscena sibi a daemonibus ostensa non videat, electorum exempla revelanda sunt. Et ut eam suggestionibus turpibus immundus spiritus delinire non possit, lingua praedicatorum debet per pudicitiae laudem tangi. Lingat hanc praedicator, ut malignus spiritus lingere nequaquam possit. Et hanc verbis oblectet, ne cui coelestia desunt, hanc diabolus per suggestionum oblectamenta dilaniet. Contra duplex ergo bellum cordis, quia duplex est necessarium bonum auxilii, bene contra Amalech et pedites, et viri Juda parari perhibentur. Si quis autem alios per pedites, alios per viros 347 Juda vult intelligi, sensus aperte veritatis patet, quia summi doctores habent, qui docere nesciunt praedicatione, prodesse autem valeant opere. Sed jam recensiti ad tanta praelia audiamus qua arte subsequenter dimicent. Sequitur: (Vers. 5.) Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech, tetendit insidias ad torrentem.

12. Quis hic torrens est, nisi ille de quo per Psalmistam dicitur: De torrente in via bibit (Psal. CIX, 7)? Torrens quippe decursum nostrae mortalitatis designat. Saul ergo in torrente insidias tendit, quando praedicator Ecclesiae aeternis praemiis considerationem nostrae mortalitatis inserit. Ut enim lubricas animas quasi per fraudem capiat, modo coelestia loqui inchoat, sed repente ad exponendam aeternarum poenarum acerbitatem convertitur, ut securae in carnis delectatione mentes terreantur. Quasi enim per fraudem educit, per insidias percutit, dum laeta loquens ad audiendum provocat, et mortis tristia inserit, ut audiant lubrici quod expavescant. Saul ergo ad Amalech civitatem venit, cum doctor munita per illicitum amorem corda peccatorum dulcedine aeternae jucunditatis attrahit. Sed insidias ei in torrente abscondit, quia mortis considerationem inducit, ut quasi ex insidiis erumpentem contra se militem peccator videat, et dum se velociter moriturum considerat, moram peccati tendere ultra pertimescat. Sequitur: (Vers. 6.) Dixit Saul Cyneo: Discede ab Amalech, ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto.

13. Quis est Cyneus, qui cum Amalech habitare cognoscitur, qui et discedere cogitur, ne cum eo pariter involvatur? Sed fortasse hic ille est, de quo dicit Apostolus: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (I Cor. VII, 3). Cui etiam nomen convenit, quia Cyneus, possidens dicitur. Qui profecto conjugati, quia conjugio obligati sunt, relinquere omnia non coguntur. Quid est ergo quod Cyneo dicitur: Discede ab Amalech, nisi quia his verbis in conjugibus omnis obscenitatis turpitudo damnatur? Cum Amalech quidem conjuncti sunt, qui meretricio more junguntur. Quos discedere ab Amalech doctor praecipit, cum ad honestatem conjugalem eos revocare contendit. Quasi dicat: Si continere ab invicem non potestis, honorabile connubium vobis sit, et thorus immaculatus. Ab Amalech itaque discedere, est conjuges seipsis uti, non ad turpitudinem meretriciae obscenitatis, sed ad temperantiam honestatis, et ad fructum propaginis. Unde et idem doctor egregius de vidua, quae juxta ejus consilium sic permanere non potest, dicit: Quod si se non continet, nubat tantum in Domino (Ibid., 9). Non in Amalech, sed in Domino; ut quae a nuptiis abstinere non praevalet, obscenos gestus in foedere nuptiarum vitet. Cui etiam comminatur, dicens: Ne involvam te cum eo. Involvi peccatoribus est aeterna poena damnari. Unde et de nequam servo in Evangelio Dominus dicit: Ligatis pedibus, et manibus, projicite in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Modo ergo praedicatores auditores reprobos non involvunt, quia etsi verbum contemnunt, redire tamen ad poenitentiam donec vivunt, cum volunt, possunt. Instanter ergo conjugibus conjugalis honestas imperanda est, quia valida mulctatione dicitur: Abite, 348 recedite absque laesione. Discede ab Amalech, ne involvam te cum eo. Absque laesione quidem nunc, non tunc receditur, quia qui per omnia turpibus similantur, eorum laesionis expertes non erunt. Qui etiam fecisse cum filiis Israel de Aegypto ascendentibus misericordiam dicitur, quia infirmi sanctae Ecclesiae filii, dum perpetuae continentiae bonum servare nequeunt, conjugii miseratione suscipiuntur. Ab Aegypto quidem ascendunt, quia luxuriae et fornicationis tenebras deserunt. Et misericordiam a Cyneo suscipiunt, quia conjugii indulgentiam promerentur. Unde et doctor gentium dicit: Hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 6). Et quia sancta Ecclesia electis subditis bona quae loquendo exhibet persuadet, sequitur: (Vers. 6.) Et recessit Cyneus de medio Amalech.

14. De medio quidem Amalech discedit conjunx, de parte non potest, quia etsi gestus vitat turpitudinis, vitare non potest affectum voluptatis. Ignem quippe temperare per honestatem conjuges possunt. De medio igitur Amalech exeunt, quia etsi carnalibus desideriis omnino carere nequeunt, ipsum tamen carnis imperium sub praecepto honestatis vinculo moderantur. Sequitur: (Vers. 7.) Percussitque Saul Amalech ab Evilat, donec veniret Sur, quae est e regione Aegypti.

15. Evilat parturiens interpretatur, Sur angustia, Aegyptus tenebrae. Concupiscentia autem peccatum parit. Merito igitur parturientis nomine concupiscentia designatur. Propheta etiam impoenitentis cordis angustias incurrere metuens obsecrat, dicens: Ne absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Doctor ergo ab Evilat usque Sur Amalech percutit, cum in auditorum suorum cordibus vitia conceptae delectationis comprimit, et fidem deliberationis. Sur etiam percutit, cum eas mentes videtur ad pudicitiae amorem trahere, quae in luxuriae fetore proposuerant vitam finire. In angustia enim sunt qui capti jam malae consuetudinis laqueo constringuntur. Et notandum, quia Sur e regione Aegypti esse ostenditur, quia qui in luxuria vitam finire deliberat, modo in interioribus tenebris clauditur a quibus ad exteriores perducatur. Sed etiam liber iste claudatur, ut ad consequentis considerationem per silentium veniamus. CAPUT II. 1. Rex Saul, qui principia bona habuit, sed in bonis quae coeperat nequaquam perseveravit, per sacrae Historiae textum ostenditur, ut in eo imitanda et cavenda videamus. Sic nimirum et male cultas segetes carpimus, quae ad messionem spinis admixtae consurgunt. Bene quidem eas legere novit, qui sic curat spicas carpere, ut spinas studeat evitare. Sic dum horti cura negligitur, cum olere quod reficit nascitur vicia quae pungit. Quasi enim male cultos agros ingredi caute discipulis praecipiebat Dominus, cum dicebat: Super cathedram Moysi sederunt principes et Pharisaei. Quaecunque dixerint vobis, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2). Quasi dicat: Quia mista sunt acta, et verba reproborum, sic utendi sunt, ut in eis sumatur quod vivificat, vitetur quod necat. Hinc iterum praenuntians, dicit: Venient ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Hucusque ergo 349 regem Saul strenue regni curam gerentem, libenter attendimus, contemptorem jam Dominicae jussionis, in quo vitari et abjici debeat subtiliter videamus. Nam sequitur: (Vers. 8, 9.) Apprehendit Agag regem Amalech vivum, omne autem vulgus interfecit in ore gladii. Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium, et armentorum; et vestibus, et arietibus, et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea. Quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.

2. Verbum Domini fuit: Nunc vade, et percute Amalech, et demolire universa ejus. Non parcas ei, et non concupisces ex eis aliquid. Aperte ergo transgressor per inobedientiam exstitit, quia implere praeceptum Domini per superbiam recusavit. Dominus quidem prophetae praecepit, dicens: Ne parcas ei, et non concupisces ex rebus ipsius aliquid. Hic vero et pepercisse, et omnia electa ejus concupisse ostenditur: ut, dum transgressionis modus ostenditur, quam sit detestabilis inobedientiae culpa monstretur. 3. Quod si carnis bella describimus, magnos esse lapsus regios invenimus. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Si sal evanuerit, in quo salietur? (Matth. V, 13.) Reges vero Ecclesiae, ejus sunt praedicatores, sicut supra jam ostensum est. Quis ergo est Agag rex Amalech, nisi sensus carnalis? Nam cum ex anima rationalitatem ac sensualitatem habeamus, rationalitas menti, sensualitas carni adscribitur; et per illam cum angelis, per istam cum brutis animalibus convenimus. In illa quo altius extollimur, supernis civibus appropinquamus. Per istam vero quo ad carnis blandimenta dilabimur, carnaliores, ut ita dixerim, invenimur. Unde et visis et concupitis jam filiabus hominum, jam impletis in luxuria voluptatibus, de his qui puritatis merito filii Dei vocabantur, in Genesi Dominus minatur, dicens: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, eo quod caro sit (Genes. VI, 3). Caro quippe homo efficitur, quando sensui carnis ratio subjugatur. Rex ergo Amalech vigor est sensus carnalis, qui motibus turpibus imperat, ut captivam rationem ad illecebras obscenitatis trahat. Bene autem carnali sensui nomen congruit Amalechitae regis. Agag quippe, meditans, sive loquens interpretatur. Meditari quippe ei est, phantasmata lasciviae interna meditatione colligere. Et loqui ei est carnem motibus turpibus ad libidinem excitare. Quasi enim magnum clamorem locutionis habet, quia carnem pulsando ardentius commovet. Nam et meditando colligit quod loquendo exponat: quia unusquisque carnali sensui subditus, quo liberius lasciviae simulacra intus conspicit, eo validiores motus turpitudinis foris sentit. Meditatur ergo per internam visionem turpitudinis, loquitur autem per exteriorem motum delectationis. Rex ergo Amalech loquens et meditans dicitur, quia illis labentia blandimenta carnis excitare potest, quibus per turpes cogitationes illudit, et quos per experientiam blandae motionis erudit. Sed notandum, quia quo liberius meditatur, eo et liberius loquitur: quia carnem eo fortius commovet, quo causas suae commotionis intus impressas per cogitationem tenet. More etenim ignis quo attentius insufflatur, eo magis accenditur: quia si flatus immundae cogitationis deest, ardor libidinosae commotionis adesse non potest. Rex ergo Israel contra Amalech regem pugnat, cum doctor Ecclesiae contra fornicationem disputat. Quem victum capit, quando ad veniam 350 conversos peccatores non solum poenitentes, sed etiam confitentes accipi. Quasi ergo Amalech regem jam vinctum tenet, qui carnalem sensum, in conversis peccatoribus per amorem pudicitiae, jam rationi subjectum videt. Sed quid est quod vinctus vivit, nisi quia nonnulli sunt qui propriis passionibus non moventur, sed, auditis alienis obscenitatibus, moventur? Pugnantes fortes sunt, sed victores cadunt. Qui enim expugnatum regem vivum servavit, liquet quia in ejusdem belli triumpho capti sibi regis persona placuit. 4. Quid vero aliud faciunt, qui ab aliis peccatorum confessionem recipiunt? Nam dum cogitant, quae confitentes fecerunt, ad scelera, quae audiunt, inardescunt; nam saepe dum audiunt, quibus se alii blandimentis obruerant, amare ipsi incipiunt, quae jam eorum exhortatione morientes illi confitentur. Jam ergo in urbe sua victus et captus est Agag, sed a victore servatur, cum quod detestatur a subditis, diligitur a praelatis: quia carnalis sensus in eis vigere incipit, qui in illis vigorem iniquae dominationis amisit. Et quia dum pastores currunt ad praecipitium, subjecti comitantur; rex vivum Agag cepisse dicitur, sed idem rex, et populus eidem regi, et quibusque Amalech optimis pepercisse memorantur. Parcere enim, affectae mentis est, amore ejus cui parcit. Quod certe libidinis vitio convenit: quia ut placere incipit, mentem in sui amorem trahit. Quia etiam vehemens est virtus illius, statum habere non novit: quia nimirum cito perficit, si a se hanc cito evigilans animus non expellit. Nam dum mentem invadit, se per innumeras turpitudinum cogitationes spargit. Unde et bene optimis gregibus et armentis, et Saul et populus pepercisse memorantur. Cogitationes quidem libidinum greges, et armenta dicuntur: quia et innumerae sunt, et de contemplatione immunditiae in reprobo corde pascuntur. Optimi etiam sunt, non probatione bonitatis, sed appetitu eligentis. In corde etenim reprobo, quia nihil diligitur charius, optimi greges dicuntur, quibus alia nulla comparantur. Sed optimi dicuntur pro caecitate cordis, armenta vero pro reatu transgressionis. Reprobis quippe mentibus magnum non est, immunda cogitare; sed coram Deo parvum non est, in templo Dei, hoc est in regenerato spiritu immunda reponere. Parcit ergo non solum ovibus, sed armentis: quia qui per amorem libidinis, quasi parvas immunditiae culpas aspicit, quasi parvis modo parcit, sed merita poenarum parva non invenit. Possunt autem ovium nomine leviores luxuriae cogitationes intelligi, armenta vero fortiores et molestiores. Quibus utique rex et populus parcit, cum reprobus doctor, et subditi tam levibus quam fortibus immundae cogitationis vexationibus substernuntur. Quid vero est parcere vestibus, nisi damnatae jam menti immunda deliberare? Si enim aureus vestitus sponsae virginalis gloria est, quae sunt vestes Amalech, nisi foeda inquinamenta luxuriae? Sed vestimenta dicuntur: quia eorum velamine tam anima, quam corpus inficitur. Quia enim animam foedat et corpus perpetratio luxuriae, non vestis, sed vestes nominantur. Sed, ut dixi, parcere deliberare, per affectum mentis immunda diligere est. Infelix vero anima sic capta, sic illaqueata, quia miris impulsionibus ad deliberatam pravitatem perpetrandam cogitur, bene post oves, armenta, et vestes, arietibus pepercisse memoratur. 351 Quasi enim arietum cornua sibi in lenes libidinum ictus placent, qui hoc in se unum retinere nititur, unde ad immunditiae mortem perforetur. Arietibus ergo parcit, qui praecipitationis suae ictus gratanter recipit. Pungitur quippe, ut carnis suae desideriis serviat; sed quod se fortiter pungit, leviter oblectat. Quia item per innumeros modos obscenitatis mentem libido illicit, non solum his nominatis rebus, sed omnibus, quae pulchra erant, pepercisse memorantur. Omnia quae sibi immunda anima de luxuriae voluptate gratanter fingere cernitur, Amalech pulchra nominantur. Appetere haec quippe nullatenus posset, si vehementer sibi eorum species non placeret. 5. Sed quia casus victorum asseritur, dicitur: Nec voluerunt disperdere ea. Quasi dicat: Potuissent disperdere, si voluissent. Nam nil facilius, quam libido vincitur, si omnis immunda cogitatio devitetur. Tanto igitur facilius disperdi potest, quanto unusquisque cogitare alia quam carnis oblectamenta potest. Quia enim duas simul res imaginari non possumus, dum quidquid est, aliud cogitamus, cogitare immunda non possumus. Celer ergo et facilis victoria libidinis, est circumspectio cogitationis: si quoties carnalia obviant, ad aliquid omnium recurramus, quod libidinis non sit blandimentum. Hoc quidem facile stantibus, non lapsis facile dixerim: quia qui perpetratione peccati immundi spiritus servus efficitur, nec carnis cogitationes libere potest vitare, nec ad alias cito recurrere. De victoribus ergo dicitur: Noluerunt ea disperdere, qui potuerunt, quia ante casum a liberis facile peccata vitantur; sed si nolunt vitare, cum possunt, postea non possunt, si volunt, quia perfecte velle non possunt. Quibus utique per se Veritas dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quasi dicat: Quia sponte liberi esse desiistis, potestatem adipiscendae libertatis in vobis jam non habetis. Quid vero est, quod dicitur: Quidquid vero fuit vile et reprobum, hoc demoliti sunt, nisi quia nonnulli majorum delectationum usu, minores fastidiunt? Reprobum quidem et vile eis est, quod electione eorum quae magis placent, vilipendunt. Quia enim delicatiora peccata expetunt, quaedam reprobant; et quia pretiosiora peccata approbant, vilia minora putant. Bene ergo dicitur: Quidquid vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. Quia delicatiora peccata eligunt, et quae minus placent, quasi inepta reprobant et velut vilia contemnunt. 6. Ista vero omnia moraliter intellecta, libidinum pugnas atque victorias; sed ad historiam, superborum et inobedientium tumorem designant. Nam praeceptum a Domino Saul fuerat, ut Amalech sic deleret, ut alicui eorum non parceret, nihilque concupisceret. Qui ergo et regi Amalech pepercisse, et optimis quibusque rebus asseritur, superbus et inobediens aperte monstratur. Sed fortasse praeceptum contempsit: quia hoc a propheta, non a Domino audivit. Qui certe sic prophetam audire debuit, ut auctoritatem attenderet, quam praemisit. Nam praecepturus propheta, ut Amalech regem percuteret, praemisit dicens: Haec dicit Dominus; ut praeceptum quod per hominem audisset, quasi hominis despicere non auderet. Ne iterum ministerium ejus rex elatus vilipenderet, item praemisit, dicens: Me misit Dominus ungere te in regem. Quasi dicat: Per illum tibi Dominus regale ministerium praecipit, per quem te in dignitatem regiam 352 sublimavit. Tanto igitur humilius obedire debuit, quanto hunc esse a Deo missum apertius agnovit. Sed dum missum prophetam sprevit, mittentem pariter Dominum contempsit. Unde subdit: (Vers. 10, 11.) Factum est verbum Domini ad Samuelem, dicens: Poenitet me, quod constituerim regem Saul; quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit.

7. Ille prophetae verba se non audire credidit, sed Dominus se derelictum conqueritur, dum verba sua opere non impleta ostendit. Nunc Ecclesiae Dominus loquitur, dicens: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Qui ergo per inobedientiam a praedicatorum verbo discedunt, Dominum derelinquunt: quia ab illis recedunt, per quorum ministerium divinae voluntati praesentes fiunt. Verba Domini tunc opere non implent: quia foris homines loquuntur, intus vero in hominibus Deus loquitur. Non ergo ipsi sunt qui loquuntur, sed Spiritus sanctus (Matth. X, 20). In praedicatoribus ergo contemnenda non est foris vilitas carnis, quorum mentes tam dignanter incolit sublimitas deitatis. Quid est ergo, quod poenitere Dominus dicitur, cum mutari affectibus non credatur? Sed quia cum mutabilibus summa immutabilitas loquitur, more eorum, quibuscum loquitur, dum poenitere dicitur, displicere sibi superborum temeritas designatur. Poenitere enim solemus, cum mala nobis illi retribuunt, quibus nos honores aut dona impendisse memoramus. Quia ergo more nostro omnipotens Deus de superbi regis ingratitudine queritur, dignitatem regiam contulisse se illi, poenitere perhibetur. Quod profecto ad cumulum magnae damnationis de superbis dicitur: quia quod sunt, jam non ad meritum, sed ad poenam sunt, quia in voluntate Dei non sunt. Poenitere ergo Dei, est voluntatem in reprobis non habere, cum a se honores impensos meminit, sed eos quibus bona contulit, male uti bonis quae contulit, agnoscit. Hanc quippe poenitentiam suam Deus verbis aliis per Malachiam prophetam Judaeis insinuat, dicens: Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non suscipiam de manu vestra (Malach. I, 10). Quantum ergo cavenda sit inobedientiae culpa cernimus, si his verbis Domini, quam districte percutitur, attendamus. 8. Nos autem in bello Amalech fornicationis pugnam descripsimus, qui nobis omnino deleri per sacra eloquia jubetur. Merito igitur de lapsis in carnis bello doctoribus intelligi potest, hoc quod Dominus queritur, dicens: Poenitet me, quod constituerim regem Saul: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Verbum quippe ejus praeceptum praedicatoribus est: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Qui ergo verbum in praedicatione habet, et in praecinctu castitatis non habet: loquendo, Dei esse cernitur, sed operando, Deum derelinquere probatur. Foris divina exsequitur, sed occulte, dum in carnis voluptate resolvitur, verba Domini opere non implere declaratur. Dominum quippe dereliquit, mala proponendo; verba ejus non implet, prohibita praesumendo. Bene ergo dicitur: Poenitet me, quod constituerim regem Saul. Quasi dicat: Quem praeesse aliis tunc volui, modo nolo: quia quem humilem praetuli, nunc superbientem et elatum transgressorem cerno. Quod nimirum de quibuslibet lapsis non dicitur; sed de his quorum lapsus ostenditur, et poenitentia nequaquam praevidetur. Nam de justorum casu scriptum est: Septies in die cadit justus, 353 et resurgit (Prov. XXIV, 16). Eorum certe casus quodam modo status eorum est: quia aliquando permittuntur cadere, ut semper valeant fortius stare. Permittuntur ut in malis corruant, ne summa virtutum dona per elationem perdant. Hi profecto, etsi verba Domini quandoque non implent, a Domino non recedunt: quia ad tempus relinquuntur, ut aeternaliter teneantur; et in modico desipiunt, sed post modicum resipiscunt. Dum ergo Saul non solum verba Domini opere non implesse reprehenditur, sed ipsum Dominum reliquisse, quos melius, quam lapsos, et impoenitentes significat? De quibus profecto per prophetam dicitur: Percusserunt foedus cum morte et inferno (Isa. XXVIII, 15). Cum morte quidem foedus percutere, est mala audacter perpetrare, et ea semper agenda promittere. Mala quippe indesinenter faciunt, sed diligendo quod faciunt, quasi a mortis amicitia se nunquam recedere pollicentur. Hi quippe in mortis foedere quanto insensibiliores fiunt, viscera matris Ecclesiae tanto acrius miserando quatiuntur. Unde bene subjungitur. (Vers. 11.) Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.

9. Samuel quidem contristatur, quia de perditione subditi summus praedicator affligitur. Et tota nocte ad Dominum clamat, quia pro restitutione lapsi divinam misericordiam devotis precibus obsecrat. Clamare quippe doctori, est pro peccatis subditorum magnis desideriis omnipotentis Dei misericordiam postulare. Qui tota nocte clamat, cum per affectum totam illius peccati caliginem suscipit, et pro ea, quasi pro proprio crimine, Deo poenitens satisfacit. Tota ergo nocte praedicatori clamare, est totam subditi causam suscipere, et omnem caliginem peccati illius, devotae compunctionis affectu destruere conari. Sed quid est, quod clamasse dicitur, et Dominum non respondisse, nisi quia ea quam dixi cordis impoenitentis caligo, in illa pro qua clamat, Saul culpa signatur? Responderet quidem Dominus, si vocem clamantis exaudiret. Sequitur: (Vers. 12.) Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem.

10. Quidnam est peccatoris vita, nisi nox? Et quid justi lux aliud, quam dies? Unde et per Paulum conversis peccatoribus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). De nocte autem praedicatori surgere, est ab alienae culpae susceptione affectum mentis erigere. Quasi enim in nocte jacet doctor quando alieni peccati tenebras luget, quia ab alta innocentiae suae securitate deponitur, ut in imo alienae considerationis peccatorum caligo destruatur. De nocte ergo surgit, cum ab afflictione se erigit; et mane ad reum venire disponit, quia occulte per compassionem plangit, et aperta increpatione per zelum percutit. Nocte etiam luget doctor, sed mane ad arguendum venit; quia intus peccantem subditum diligit, sed palam errantem arguere nequaquam erubescit. Quasi enim mane lucescit, cum doctor aperire crimen, quod latet, incipit. Quid ergo est, quod in Carmelum venisse, et fornicem sibi triumphalem erexisse, is ad quem venit asseritur, nisi quia profectus mali liquido praedicatur? Post inobedientiae quidem culpam, triumphalem arcum, vel fabricam erigere, est mala agere, et de eorumdem malorum perpetratione superbire. Quasi enim triumphalia signa erigunt, 354 quando cum quadem ostentatione ea proferunt, quibus aliis se excellere arbitrantur. Quod certe tam arrogantibus quam lubricis doctoribus convenit. Illi quidem, dum magna dicunt, se in sublime aestimationis erigunt; et quales se intus aspiciunt, per jactantiam et ostentationem foris innotescunt. Cumque et illud, quod per se alii proficiunt, ad favorem propriae laudis trahunt, quid aliud videntur agere, nisi altum victoriae signum insigni titulo demonstrare? Nonnulli vero et cum turpiter vivunt, et honestissime loquuntur, considerant verborum honestatem, non tamen reputant propriae vitae turpitudinem. Cum ergo non rebus operum, sed splendore verborum apparere gestiunt; nimirum triumphalem arcum fabricant, in quo se quasi victores extollant. Et quia turpium verbo, turpes plerique alii resipiscunt, post expugnatum Amalech, eis in Carmelum venire est, et fornicem triumphalem erigere, de exstincta in subjectis libidine, inaniter coram simplicibus gloriari. Carmelus quidem, mollis, sive tener interpretatur. Qui enim teneri hujus nomine, nisi in sancta conversatione rudes intelliguntur? Qui etiam molles vocantur, nisi qui adhuc per usum virtutis non sunt in inchoata bonitate solidati? In Carmelo igitur signum victoriae erigunt; quia rudibus et debilibus se ostendunt, ne a peritis fortibus, quales in veritate sunt, inveniantur. 11. Hi enim non in verbis, sed in operibus fulgorem victoriae quaerunt; quia arbores non in decore foliorum judicant, sed in sapore pomorum probant. Unde et Dominus docens, ait: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Quia ergo laudari inaniter appetunt, quia probatissimorum virorum judicia fugiunt, et rudibus ac debilibus aliud quam sunt se esse mentiuntur, Saul in Carmelum venisse et fornicem sibi triumphalem erexisse dicitur. Quid vero est, quod in Galgala transit, nisi quia eo modo, quo se simplicibus et religiosis ostendit, in religiosis et doctis innotescere appetit? Galgala quippe, ut jam multoties dixi, rota nominatur. Quidam vero intra sanctam Ecclesiam et eruditi in sacra Scriptura sunt et religiosi non sunt, quia virtutem Scripturae, videlicet charitatem, non habent. Qui dum loquentes facundos viros et carnales audiunt, verba quae sciunt admirantur. Sed discutere non possunt eorum occulta, quae nesciunt. Bene igitur Saul in Galgala transire dicitur; quia qui favorem de facunda locutione quaerunt, id quod cupiunt, non apud eruditos religiosos, sed apud simplices et rudes, aut apud irreligiosos sapientes inveniunt. Sed summi viri cum reprobi bona docent, electis subditis magis timent: ne quos lingua aedificant, manu, id est operatione pervertant. Quia ergo diu in ministerio praedicationis lubrici doctores dimittendi non sunt, apte illatum est: (Vers. 12.) Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino, initia praedarum, quae attulerat de Amalech.

12. Venit quippe ad Saul, ut superbum deponat, quem humilem ad regni culmen extulerat. Quem qualis erat invenit, non qualem se superbiae signis ostenderat. Quid est ergo, quod holocaustum Domino Amalech primitias offert, nisi quia nonnulli et prave vivunt, et placere se Deo per aliorum profectum arbitrantur? Et quia non parum placere credunt Deo quod offerunt, non sacrificium aut victimam, sed holocaustum offerre perhibentur. Initia vero praedarum dicuntur, ut in Samuele summi 355 et electi antistitis vigilans studium designetur, a quo malorum principia velociter comprimuntur. Quasi dicat: Valde festinus occurrit, quo absente nec initium holocaustorum habere liberum potuit. Possunt initia praedarum intelligi electa quaeque de praedis. Quae aperto ore lubrici, sed occulta caecitate percussi offerunt, quando inde se placere Deo credunt, quod in auditoribus suis ea perimunt, quae in se vivere permittunt. Quasi enim indiscrete offerentem apertius reprehendens dicat: Illud vivum offerebat, quod melius offerret exstinctum. Nam si juxta verba Domini praedam omnem in Amalech exstingueret, holocaustum omnino acceptabile omnipotenti Deo obtulisset. Sic nimirum et doctor lubricus, si cuncta blandimenta carnis, quae loquendo reprobat, volendo reprobaret, holocaustum combureret, quod reprobari non posset. Quid est ergo, quod dicitur, quia offerebat praedarum initia, quae attulerat de Amalech, nisi quia caeci cordis caligo damnatur, quod sic de eo reputat, quod prodest aliis, ut videre negligat, quod obest sibi? Quasi dicat: De illo quasi victor gaudebat victor in aliis, quod in se vivum et invictum portabat. Et quia plerumque tam dementer insaniunt, ut etiam ipsis electis et summis praedicatoribus praetextum virtutis offerre conentur. Sequitur: (Vers. 13.) Et dum venisset Samuel ad Saul, dixit Saul? Benedictus tu a Domino, implevi verbum Domini.

13. Verbum Domini fuit, ut Amalech delere debuisset. Quid est autem, quod dicit, implevi verbum Domini, nisi quia culpa fornicationis quo foedior cernitur, eo a reprobis studiosius occultatur? Quia ergo ii, qui eidem fornicationis vitio subjecti sunt, semper latere appetunt, in eorum typo et Amalech Saul demoliri despexit, et ad Samuelem dixit: Implevi verbum Domini. Quasi dicat: Et in aliis libidinem domui, et in meipso ejus blandimenta peremi. Et quia blanda adulatione summi viri flectere mentem nititur, praemisit, dicens: Benedictus tu a Domino. Quasi dicat: Hoc quidem ego egi, sed agere non meis viribus, sed tuis meritis, et intercessionibus potui. Sed perfecti viri audire laudes suas possunt, a rigore autem justitiae flecti nequeunt. Quare et subditur: (Vers. 14.) Dixitque Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?

14. Vox gregum et armentorum Amalech, fama turpitudinum est. Quando de minoribus luxuriae culpis quilibet diffamatur, vox gregum resonare dicitur. Quando item de criminosioribus et obscenioribus accusatur, vox armentorum. Quasi sub falsae virtutis suae simulatione reconditum denudet, dicens: Tu te proprio ore justificas; sed immunditiarum tuarum turbae per omnium ora clamant. Sed jam qui excusationes praetendere coepit, quibus defensionibus objectae infamiae crimen evadat, videamus. Sequitur: (Vers. 15.) De Amalech adduxerunt ea. Pepercit populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarent Domino Deo tuo: reliqua occidimus.

15. Quid est quod ait: De Amalech adduxerunt ea, et non dixit, Adduximus? Sed quando reprobi arguuntur, culpas aliquando negando tegunt, aliquando in alios transferunt. Tegunt quidem negando, cum latere possunt; sed, dum quasi in aperto deprehensi tenentur, quod negare nequeunt, aliis ascribunt. Horum siquidem mores Saul insinuans, 356 ait: De Amalech adduxerunt ea. Pepercit populus melioribus ovibus et armentis. Quasi dicat: Malum, quod auditur, ex populi fragilitate pensandum est, non ex virtute pastoris. Peccata quidem subditorum in praelatorum comparatione despicienda sunt. Dicit ergo: De Amalech adduxerunt ea. Quasi dicat: Hoc, quod de turpi vita resonat, verum est, sed tamen eadem turpitudo in parvulis viguit, non in magnis. Adhuc item eamdem culpam levigans, ait: Pepercit populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo. Quasi dicat: Vere peccavit populus, sed non ad mortem; quia peccata operis, jam, me exhortante, delere nititur humilitate confessionis. Greges quippe Amalech, et armenta Domino immolantur, quando lubrici et incontinentes ad confessionem veniunt, et quod nequiter egerunt, poenitendo delere satagunt. Dicit ergo: Pepercit populus; id est, peccato indulsit. Sed adduxerunt ea, ut immolarentur; quia in quibus se cecidisse populus recolit, jam se confitendo et poenitendo compungit. Meliores vero greges et armenta, ut supra, electiora peccata luxuriae designantur. Quasi dicat: Et si graviter deliquit populus, arguendi non sumus; quia pro magnitudine criminis habet lamenta compunctionis. Quid est, quod ait: Ut immolarentur Domino Deo tuo? Sed fallacium per hoc consuetudo ostenditur, qui dum summis viris latere appetunt, adulantur. Quid enim est, quod Deum suum singulariter asserit, nisi quia eum familiarem Dei amicum ostendit? Domino, inquit, Deo tuo. Non meo, sed tuo; quia ego peccator, tu singulariter sanctus es. Sed mirabili usu fraudis fallaces sic se tegunt ut proferant, et justificant ut accusent. Accusationis quoque modum sic temperant, ut accusando justi appareant, ne excusando innotescant. Dum enim suum Deum dicit, illum quidem extollit, se minuit. Sed, dum adducta ab Amalech asserit quae Domino immolentur, tacite profert non unde reprehendi debeat, sed laudari. Et adhuc addens, dicit: Reliqua vero occidimus. Occiduntur quidem peccata, quae dimittuntur. Viva quidem peccata sunt, quae aut in mente adhuc per concupiscentiam regnant, aut quae per conversionem contempta, sed per poenitentiam adhuc non sunt deleta. Illa quidem vivunt adhuc ad voluptatem, ista vivunt ad poenam; quia etsi jam peccare deseruimus, nisi commissa plangamus, commissorum obligatione retinemur. Sed majora minoribus, leviora majoribus tribuit. Nam quid est, quod dicit: Reliqua occidimus, nisi quia sunt parvissima peccata majoribus, quae sola confessione lavantur? Quae doctores occidunt, quando humiliter confitentibus apostolica auctoritate dimittunt. His enim verbis omnibus, quia se fallaces tegere nituntur, non prodere, qua electorum praedicatorum auctoritate reprobentur, adjungitur: (Vers. 16.) Dixit enim Samuel ad Saul: Sine me, indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte.

16. Quid est, quod ait: Sine me, et indicabo tibi; nisi quia dum fallaces verbositati insistunt examinantibus praelatis loquendi locum non tribuunt? Quasi dicat: Dum a verbositate non desinis, ea quae audire debes, loqui me non permittis. Potest etiam hoc verbo adulatoris intentio derideri; qui dum blandimento laudis placere se credit, eos quos laudat, se quasi tenere eisdem laudibus arbitratur. Tale est ergo ac si laudatorem suum electus praesul honesta gravitate derideat, dicens: Qui me laudas, 357 loqui tibi dura non possum. Sine ergo, id est permitte me loqui, et ea quae sum locuturus intellige. Et quia, ut dixi, placere se laudando adulatores credunt, audire ab eis dura, quos laudant, nequaquam putant. Quasi ergo jam laeta et prospera auditurus, subsequitur Saul, dicens: Loquere. Sed electi viri, cum laudes suas audiunt, inter fomenta laudis a rigore justitiae non mollescunt. Nam qui reproborum acta despiciunt, excipere verba nequaquam possunt. Quia ergo flecti laudibus nequeunt, laudatores improbos et subtili ratione discutiunt, et districtis sententiis insequuntur. Unde sequitur: (Vers. 17-19.) Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super Israel; misitque te Dominus in viam, et ait: Vade, interfice peccatores Amalech, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum. Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini?

17. His quippe verbis superbi regis inobedientia subtiliter examinatur: quia et prius dona collata objicit; deinde audaciam transgressionis per ejusdem culpae exquisitionem ferit. Subtilis namque examinatio est, quando sic versutus quisque peccator discutitur, ut ei culpae excusatio nulla relinquatur, ut hunc ad mortem flagitii quasi vinctum Dei sententia teneat, cui peccati confugium nullum restat. Ut ergo omnis via fugiendi fallacibus superbis obstruatur, memorantur ei et sublimitas dignitatis et modus ministerii, cum dicit: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es: et ait tibi Dominus: Interfice peccatores Amalech? Et ut circumdatum jam et obsessum ratiocinationibus capiat, manum culpae injicit, dicens: Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis Domini? Quasi dicat: Ecce quid eras, qui factus es, quid debuisti facere, ecce quid fecisti; ecce quantum ab eo, quod debuisti exercere, recesseris. Dum ergo intulit, dicens: Quare fecisti malum in oculis Domini? quasi fallacem reum circumdando comprehendit. 18. Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur, electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad praedam, fecisti malum in oculis Domini. Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his, quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt, nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui quia alta 358 pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat, dicit: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini. Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait: Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV, 14). Quae utique caecitas specialiter libidinosis ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis imperium dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis baratrum corruisti. Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt: quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt. Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum, sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur: (Vers. 20.) Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech, et Amalech interfeci.

19. Quasi enim occulta tegens, aliorum discooperta proferens, se lubricus doctor de profectu praedicationis commendat, dicens: De subditorum culpa reprehendi non debeo, sed laudari, quam in delinquentibus praedicando delevi. Amalech percussi: quia fornicationis spiritus in auditorum meorum cordibus linguae meae gladio corruit. Rex etsi vivit, adductus est: quia etsi sensus carnis, quandiu sumus in carne, omnino perdi non potest, captus est, ut capi potuit quia praevalere rationi non potest. Ipsos subditos correptos, et peccata confitentes ostendere gestiens, subjunxit dicens: (Vers. 21.) Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolaret Domino Deo suo in Galgalis.

20. Quando armatorum violentia alicujus aliquid proprium tollitur, praeda nominatur. Vitia autem carnis et animae, quia diabolo suggerente propagantur, ejus velut proprium sunt. Quisquis ergo in se nuper remissus, nunc autem violentus vitia destruit, praedam facit; quia quae aliena sunt, potenter rapit. Et notandum, quia caedere et praeda dicitur, ut alia mortua relicta, alia viva delata esse doceatur. Caeduntur quidem oblectamenta libidinis, quando virtute supernae intentionis depelluntur a corde, et contritione spiritus reciduntur a corpore. Sed viva ad immolandum deducuntur; quia etsi conversione peccatoris, carnis aut mentis delectamentum deseritur, poena praeteritae delectationis penitus non deletur. Caedantur ergo vitia, 359 primitiae vivae ad immolandum nullatenus serventur: ut qui vim peccati in contemptum oblectationum potenter perimit, vivere sibi ad immolandum timeat poenam delectationis. Primitiae ergo caesorum quid sunt, nisi delectationes peccaminum? Has quidem offerre dicitur, qui coram Deo sacerdotibus confitetur. Et oblata immolantur, quando eorum poena poenitendo destruitur. Quasi enim in primitiis caesa offeruntur, et per posteriora vivunt: quando aliquis peccata confitetur, et immolare, hoc est coram Deo mactare, poenitendo non nititur. Dum ergo caesorum primitiae reservari ad immolandum dicuntur, quorumdam error confunditur, qui peccata deserunt, nec tamen plangunt. Quia ergo non solum confitenda sunt peccata, sed etiam poenitentiae austeritate delenda, dum boni doctoris Saul typum simulat, subjectos suos caesorum primitias immolandas tulisse asseverat. Quia etiam ratione scripturarum modus poenitentiae decernendus est, in Galgalis primitiae immolandae deducuntur. Boves autem non solum, sed et oves ad immolandum servantur: ut qui circa salutem suam solliciti sunt, sic delere poenitendo magna studeant, ut minora plangere non omittant. De superbis autem manifestum est: quia, cum semper magni videri appetant, notari peccatores erubescunt. Deprehensi etiam resistunt, et in his etiam justi apparere cupiunt, quae agunt. Quid est ergo, quod ait: Imo audivi vocem Domini? Samuel autem dicit: Sine me, et indicabo tibi, quid locutus sit mihi Dominus nocte. Et post pauca: Quare versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis Domini? Patet ergo, quam mirabiliter tumeat, qui tunc se justificare appetit, quando Dominum se reprehendere de peccato recognoscit. 21. Si vero idcirco sic respondisse creditur, quia verba prophetae, non Domini esse crediderit, sed prophetae, videmus adhuc imitatores Saul, qui dum in propria eruditione confidunt, majorum jussa quae audiunt, et per tumorem despiciunt, et meliorare permutando credunt. Quid est ergo, quod dicit: Imo audivi vocem Domini, et adduxi Agag regem Amalech? Sed tale est, ac si dicat: Et quod praeceptum fuit, implere studui, et quod minus erat supplevi. Agendum fuit, ut Amalech percuteretur: sed quia, Deo auxiliante, vincitur, supplendum erat, ut quae in ejus immolarentur sacrificio servarentur. Quod aperte in superbis apparet: quia cum apertam culpa celare non possunt, permutare aut minuere conantur. Quasi dicat: Et si judicas apertas culpas operis, attendenda est occulta simplicitas intentionis. Culpa quidem esset de Amalech aliquid afferre, nisi allata Deo deberent immolari. Hoc quidem saepe in monasteriis accidit, cum quisque nimis religiosus subditus spiritualium praelatorum imperiis adjicere praesumit; cum regularem communem vitam despicit, et propriae sequitur arbitrium voluntatis. Dum enim meliorare vitam eligendo quam obediendo nititur, quid aliud quam apertam inobedientiam intentione virtutis colorare monstratur? Quem profecto locum non solum subditi, sed etiam praelati intueri subtiliter debent. Subjecti quidem notare subtiliter debent: quia ex eo Saul Deo displicuit, quod Deo immolare praeter prophetae praeceptum tentavit. Subtiliter notent praelati, quia demoliendi Amalech propheta regi praeceptum dedit. Sic enim debet doctor laudare communia, ut singulorum propria non contemnat. Illa quidem communis vita laudatur, quae 360 charitate conjungitur, vitiis mediantibus non fuscatur. Apostoli quidem sententia est: Quia unusquisque proprium domum habet a Deo, unus quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Quorum ergo cibi et mensa communes sunt, debent attendere non solum commune bonum refectionis, sed proprietatem passionis: ut pariter comedant, sed contra fornicationis stimulos certare per abstinentiam pariter non contendant. Ejus vero caro amplius domanda est, cui carnis stimulus magis infestus est. Jam ergo non excitare communis est vita, ubi communitas refectionis attenditur, sed contra singularem pugnam pugnare singulariter perhibetur. Nec doctor bene praecipit, si non praecipit, unde Amalech percutitur, sed unde vivit. Praecipiat ergo doctor, sed ut fornicationis spiritus superetur. Non obedire subjecti refugiant, sed ubi superbiae crimen incurritur, non unde baratrum mortis devitatur. Inobedientes autem dum tumenti corde majorum jussa non faciunt, cum meliorare quod eis injungitur conantur, sua opera Deo offerre dum cupiunt, semetipsos tollunt. Nam per alias virtutes nostra ei impendimus, per obedientiam nosmetipsos exhibemus. Samuel ergo subjungens, ait: (Vers. 22.) Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini?

22. Quid enim sunt bona electorum hominum opera, nisi victimae et holocausta? Cum ergo holocausta et victimas per legem offerri Dominus praecepisset, quid est, quod Dominus holocausta et victimas nolle dicitur, velle autem ut ei obediatur pollicetur, nisi quia quae praeter obedientiam fiunt, holocausta et victimae non sunt? Quasi dicat: Tunc bona sunt bona opera, quando a praepositorum conscientia non discordant. Si vero hoc ideo dicitur ut virtus obedientiae commendetur, liquet quam sublime bonum sit, quod victimis et sacrificiis excellit. Quid est ergo, quod dicitur, vult ut obediatur voci Domini, nisi quia omnia bona opera postponenda sunt his bonis quae jubentur? Nam cum bene praelati jubent, bona quae ex arbitrio subjecti eligunt, praelatorum imperiis postponuntur. Ipsa vero opera illis postposita, holocausta et victimae nominantur, ut non solum sentiantur non esse conferenda majorum imperiis minorum parva, sed maxima holocausta quidem eorum sunt, qui se omnino subtrahere volunt a publico opere, ut Deo se totos per amorem combustos offerant in secreto contemplationis. Victimae sunt eorum qui se a communi publico nequaquam separant, sed singulari virtute agunt, ut virtutes aliorum districtius vivendo transcendant. Haec quidem, et hujusmodi cum bonorum rectorum permissione aguntur, victimae et holocausta sunt, quae Deus probat: cum vero sic fiunt, ut per ea majorum praecepta negligantur, audiant qui offerunt, quid a Domino missus ad inobedientem regem propheta loquitur: Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci domini? Quasi jussa patrum velut minora despicientes, et sua quasi majora exhibentes terreat, dicens: Hoc quia magnum agere putatis, parvum, et abjectum despicitis; sed si aperte cernitis, per hoc Domino non placetis. Bene autem, dum superborum opus discutitur, propheta acute exquirit, dicens: Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Exquirit siquidem, ut superbiae tumor pastorali auctoritate feriatur. Dicit: Nunquid vult Deus holocausta et victimas? Quia qui sequi propriam voluntem 361 eligunt, Deo placere se putant; sed Deus eorum opera, cum magna et ingentia sunt, nequaquam probat. Sed jam quibus laudibus obedientia praedicanda sit subjunxit, atque ait: (Vers. 22.) Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

23. Quia enim superius ait: Nunquid vult Deus holocausta et victimas? Nunquid utrumque obedientiae laudibus subjiciens, dum victimas et arietum adipem posuit, in adipe holocaustum intellexit? Quidquid melius est, bono utique melius est. Illa autem holocausta et victimae, quas non vult Deus, bona minime sunt. Quid est ergo, quod in obedientiae laudes dicitur, Melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam offerre adipem arietum, nisi quia tunc obedientia melior est, cum holocaustum et victima mala non est? Quasi ergo superbientes, inobedientesque ad tanti boni considerationem reducat, dicens: Et si nil a vobis per praesumptionem fieret, obedientiae virtus operibus quae eligitis melior esset. Liquet ergo, quo sita sit culmine, quam divinis oblationibus propheta vidit altiorem. Quod si, ut supra, spiritualem sensum sequimur, victimae ad magnae conversationis austeritatem, holocausta ad compunctionem vitae secretioris referenda sunt. Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre arietum adipem. Quia longe altioris meriti est propriam voluntatem alienae semper voluntati subjicere quam magnis jejuniis corpus atterere, aut per compunctionem se in secretiori sacrificio mactare. Quid est enim adeps arietum nisi pinguis et interna devotio electoris? Adipem ergo arietum offert, qui in studio secretae conversationis devotae orationis affectum habet. Melior est tamen obedientia quam victimae, et quam offerre adipem arietum. Quia qui perfecte voluntatem praeceptoris sui implere didicit, in coelesti regno, et abstinentibus et flentibus excellit. Hoc certe, quia contra superbientem atque aperte Domini mandata contemnentem dicit, non confert bonum quod fecit bono quod contempsit; sed boni simulationem destruit, melioris boni ostensa veritate. Quasi dicat; Et si pro excellentiori virtutum gloria excellens bonum quaerebas, bonum obedientiae, quod excellentibus etiam excellit, eligere potius debuisti. Sic profecto loquens simulationem boni argumentando destruit; sed subjungendo, parens inobedientiae malum aperte confundit, dicens: (Vers. 23.) Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere.

24. Quidnam est, quod ariolis et idololatris, repugnantes, et acquiescere nolentes a propheta similantur, nisi quia arioli divina cognoscere atque absconsa divinare nitebantur; idololatrae autem figmentis se venerando subdidere? Qui autem repugnant praelatorum imperiis, ideo utique repugnant, quia divinam voluntatem se scire melius aestimant. Quasi ergo peccatum ariolandi est repugnare: quia, velut contempto divino altari, ad aras daemonum responsa percipiunt, dum cordis sui praestigiosis ac superbis adinventionibus credunt, et salubribus praelatorum consiliis contraria sentiendo refragantur. Nolle autem acquiescere, idololatriae sceleri simile dicitur; quia nimirum in inobedientiae suae obstinatione nemo persisteret, si propositi sui figmentum in corde, quasi idolum non gestaret. Dum enim agenda in corde concipit, quasi 362 idolum facit, et dum conceptum mentis propositum se acturum deliberat, quasi ad adorandum simulacrum se inclinat. Quasi ergo scelus idololatriae est, nolle acquiescere: quia quisquis in propria deliberatione obstinatus est, idcirco foris in majorum contemptum erigitur, quia intus eis quae fingendo statuit propositi sui simulacris incurvatur. Sed quaerendum valde est, cur repugnare ariolandi peccato, et nolle acquiescere sceleri idololatriae comparatur. Scelus quippe nonnisi magnum peccatum dicitur, peccatum vero etiam quod leve est nominatur; sed si ab ara dicebantur arioli, eo quod responsa percipere consulendo consueverant, idololatriae peccatum in ejus comparatione scelus erat, quia dementius erat lapides adorare quam sub specie divinorum falsa bene vivendi responsa percipere. Cur ergo repugnare peccatum per similitudinem esse dicitur, acquiescere autem nolle scelus? Sed repugnare est ab imperantis voluntate dissidere. Plerique autem ad horam repugnare videntur, dum statim praepositorum imperia non recipiunt, qui tamen eisdem imperiis post modicum acquiescunt. Nolle autem acquiescere, quid est nisi et injunctae obedientiae repugnare, et in ejusdem repugnationis obstinatione persistere? Non enim acquiescunt, qui in cordis sui proposito invincibiles sunt, et quae decernunt agere nullius auctoritate praetermittunt. Merito igitur in comparatione repugnandi scelus nolle acquiescere dicitur, quod majus valde atque horribilius peccatori esse videatur. Quia ergo qui hujusmodi sunt, rationibus non vincuntur, qua poena cohibeantur, propheta intulit, dicens: (Vers. 23.) Pro eo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis rex.

25. Quid est enim, quod Saul abjicitur, nisi quia incorrigibilis judicatur? Quasi ergo dicat: Quia cuncta salutis consilia respuis, pro culpa pervicaciae non debes verbis ulterius corrigi, sed abjectionis poena damnari. Quantum itaque timeri debeat inobedientiae culpa ostenditur, si hoc attente consideretur, quia propter hanc etiam reges deponuntur. Quid est, quod ait: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus? Sed sermo projicitur, quando in sui sublimitate venerabiliter non servatur; projicere enim, est de manu aliquando labi in terram aut negligenter sinere, aut violenter jactare. Sermo autem Domini, quia salubria loquitur coelestis aut sublimis est; qui in terram negligenter projicitur, quando per desidiam non impletur. Per contemptum vero projicitur, quando hunc superbi et inobedientes tumenti corde repellunt, et manu operationis observare dedignantur. Quia vero non projicere, sed abjicere sermonem reprehenditur, hoc signat; quia dum superbi proprium arbitrium sequuntur, a Domino longe fiunt. Abjicere enim, est aliquid longe repellere. Qui enim aliorum ducatum digne suscipiunt, non solum per obedientiam Deo vicini sunt, sed etiam illos ei vicinos faciunt, qui per vitia et scelera ab eo longe sunt. Tale est igitur, ac si dicat: Longe ab ordine dignitatis expelleris, quia dignitatis ejusdem merito praesens esse noluisti. Meritum quippe dignitatis est, observatio divini verbi. Quod cum abjicitur, quia meritum dignitatis amittitur, ipsa quoque dignitas amovetur. Libet ergo intueri, quanta per inobedientiam superbis pereant, humiles quanta lucrentur. Illi dum implere propriae voluntatis arbitrium 363 gaudent, Deo magnos operum labores exhibent, et laborum praemia nulla habent; isti dum se deserunt, dum alienae voluntatis arbitrium sequuntur, aeternae sublimitatis gloriam promerentur; unde et per beatissimam Mariam Domini Redemptoris nostri genitricem, dicitur: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52). Potentes quidem de sede Dominus deponit, cum inobedientes superbos abjicit, et humiles exaltat; quia aeterna gloria obedientes glorificat, superbos autem verba non corrigunt, sed tantum, dum amittere honores trepidant, humilitatem, quam non habent, simulant ne gloriae culmen perdant; unde et subditur: (Vers. 24.) Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermones Domini et verba tua.

26. Quid est, quod Saul a propheta vocem Domini non audisse, et malum in oculis ejus fecisse reprehenditur, et se peccasse minime fatetur; sed, cum se abjici de regno conspicit; se peccasse et praevaricasse Domini sermonem et ejus verba fatetur? nisi quia superbi ad contemnenda verba humilium audaces sunt, sed electorum more honores, quos ambiunt, contemnere non possunt. Audaces quidem sunt ut majorum contemnant imperia, sed parati non sunt ut alta relinquant. Econtra autem humiles ad majorum imperia prompti sunt, et ad alta perdenda securi. Quia enim non terrena, sed coelestia appetunt, terrenae sublimitatis alta despiciunt, laborare pro coelestibus conantur; subdi libenter volunt, praeferri refugiunt. Saul ergo obedire Deo refugiens, perdere regnum timens, quid aliud nobis, quam superborum mores insinuat, qui cum praevalent, videri parvi aut peccatores vitant; cum coguntur, humilitatis virtutem simulant. Sed, cum compulsi confitentur, peccatum quod accusant loquendo minuunt. Quia etsi peccasse sermonem Domini praevaricando perhibuit, eamdem praevaricationem dispensatione potius quam voluntate se incurrisse memoravit, dicens: Timens populum, et obediens voci eorum. Quasi dicat: Peccatum quod fecisse reprehendor, tanto leviori poena feriri debet, quanto commissum non constat per malitiam, sed per infirmitatem. Studio autem et voluntate peccare magna praevaricatio est; infirmitate vero peccare, tanto tolerabilius est, quanto is, qui peccato subjacet, ejusdem peccati viribus impar est. Et quia eadem cordis sui versutia se praevalere simplicium doctorum humilitati aestimant, quasi jam suasim subjunxit, dicens: (Vers. 25.) Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.

27. Corrigibilia equidem peccata portantur, quia postquam a delinquentis voluntate discedunt, purgari satisfactione salubriter possunt. Non autem portantur peccata eorum, in quorum mentibus per impoenitudinem inviscerata sunt. Unde et Joannes ait: Est peccatum ad mortem, ne pro illo oret quis (I Joan. V, 16). Peccatum quippe ad mortem est, quod ab eo committitur, qui resipiscere nunquam potest. Quod nimirum peccatum a praepositis non portatur, quia sacerdotum orationibus aut oblationibus non deletur. Saul autem per omnia superbos obstinatosque designans, et tumere non cessat, et peccatum suum portari obsecrat; importabile onus congerit, et quasi leve portari petit. Hoc quidem toties in Ecclesia agitur, quoties hi, qui magna scelera libenter committunt, eorum magnitudinem non attendunt. Importabilia congregant, et haec levia, atque 364 nullius esse ponderis pensant. Peccata sua suis praepositis abscondunt, et ut vix inveniri possint et argui, quantum possunt, eadem peccata levigant, ne qui eis praesunt, eorum granditudinem attendant. Ad peccatum etiam fortes sunt, ad flenda peccata debiles; volunt quidem peccati delectationibus resolvi, sed poenitentiae nolunt acerbitate purgari. Quid est ergo, quod dicit, Porta peccatum meum, nisi quia et peccatorum dulcedinem in se ipsis excipiunt, sed onerare praelatos onere eorumdem peccatorum volunt? Quidam etiam sponte ad confitendum veniunt, sed pro quibus se accusant, non ipsi lugent, sed poenitere alios obsecrant, fide sola salvari aestimant, per poenitentiam revertere abjecti non curant. Unde et Saul subdit, dicens: Et revertere mecum ut adorem Dominum. Quasi enim recedens est praedicator, cum impudentes abjicit; dicit ergo: Revertere mecum ut adorem Dominum. Cum eo tantum a communione electorum non dividi putat, quod fidem communem servat; vel certe Dominum adorare est subdi religioni fidei, et custodiae bonae operationis. Quia vero fictos hypocritas Saul insinuat, sequitur: (Vers. 26.) Ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex.

28. Quid est ergo, quod propheta portare peccatum poenitentis regis renuit, nisi quia hunc non vere poenitentem vidit? Cui ea quae prius abjectionis verba respondit, quia eum immutandum minime cognovit. Qua nimirum prophetae constantia quidam nimis clementes hujus temporis sacerdotes arguuntur, qui conversatione infirmi sunt, temeritate fortes. Se se vix sustinent, et portanda suscipere aliorum onera audent; levia sua non ferunt, et importabilibus se subjiciunt. Ecce fortis propheta refugit suscipere onus regalis peccati, ut sacerdos Ecclesiae timeat, et peccatorum importabilium pondera subire pertimescat. Plerumque autem sic aliena peccata suscipiat, ut tamen ea quae expianda suscipit, flere eum, a quo sint commissa, permittat. Unde et Samuel portare peccatum regis minime promisit, et tamen eum, quem retulit, abjectum planxit. Nam de eo post pauca scriptum est: Lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset eum regem super Israel. Non quidem promisit ei portare peccatum regis, ut rex illud flere studeret. Sed tamen quem retulerat flebat, ut Dominum ei propitium faceret. Ad litteram vero, dum sententiam propheta ingeminat, irrevocabilem divinae aequitatis sententiam monstrat qua sic peccator projicitur, ut redire ad divinae misericordiae manum nunquam permittatur. Potest et aliter intelligi, quod reverti secum prophetam, ut adoret Dominum, rogat. Nam sancti viri, qui Dominum peccando non deserunt, ad eum necesse non habent ut poenitendo revertantur. Reverti enim abeuntis est. Quod nimirum peccatoribus per peccatum a Domino recedentibus convenit, justis permanentibus non convenit. Quid est ergo, quod reverti cum peccante Saul justus Samuel petitur, nisi quia electi praedicatores pro lapsis subditis velut poenitentes affliguntur et quasi recedentes veniunt, dum lapsos subditos paterna afflictione comitantur? Cum eis ergo revertuntur, cum peccata subditorum et ipsi subditi, qui peccaverunt, et praelati qui steterunt, pariter plangunt. Tale est igitur ac si dicat: Jam te paternis visceribus adhaerere 365 per increpationem praedicationis mihi agnovi, quem nec longius peccare reliquisti. Quia ergo, te objurgante, resipui, mecum redire te rogo, quia propriis viribus ad tantae pravitatis magnitudinem delendam nequaquam sufficio. Sed tanti affectus preces recipiendae essent, si ex cordis veritate procederent; apte ergo hypocritae responsum est: Non revertar tecum. Quasi dicat: Pro te sacrificare Deo nescio, quem veritate humilitatis Deo subditum non attendo; et quae priora ingeminans, ait: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex; et, quia versuti et abjiciendi et deserendi sunt, sequitur: (Vers. 27.) Et conversus est Samuel, ut abiret.

In qua profecto majorum decessione magis hypocritae amissionem temporalis honoris timent, quam aeternae haereditatis. Unde et quiescere etiam derelicti non possunt, sed ea quae agere per se non audent, impetrare aliis intervenientibus student. Bene ergo subjungitur:

(Vers. 27.) Ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae scissa est.

29. Quae sunt vestimenta doctoris, nisi docere sibi adhaerentium subditorum qualitates? De quibus profecto vestibus magno pastori per prophetam repromittitur: Vivit Dominus, quia his omnibus velut vestimento vestiris (Isa. XLIX, 18). Et per Psalmistam canitur: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psal. XCXII, 1). Induit quippe decorem, qui ad seipsum splendidas fidelium mentes, quasi vestimenta conjunxit. Saul ergo Samuelis pallium apprehendit, cum superbus quisque et abjectus honorem culminis sibi deferri a summis viris per cohaerentes sibi dilectos et familiares quaerit, et quia pro reprobo perfectorum auditorum nullus obsecrat, non pallium, sed pallii summitatem, id est extremitatem apprehendisse perhibetur; sed ea extremitas scinditur, quia qui inutilia suggerit, reprobatur. Cum enim minor indiscreta rogans repellitur, velut vestimenti summitas scindi perhibetur. Velut enim pars pallii summi prophetae scissa est, quando male suggerenti Petro respondit, dicens: Vade retro me Satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23). Hinc item praecipit, dicens: Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te; item, si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te (Matth. V, 30). Quibus nimirum verbis non solum summitas pallii, sed etiam media abscindenda designantur: quia cum male suggerunt, perfecti etiam auditores contemnendi sunt. Hinc namque est, quod Zebedaei filii simul cum matre unus ad dexteram, alter vero ad sinistram Redemptoris sedere petunt; sed quasi bonae petitionis ignari, repelluntur (Matth. XX). Velut enim partem chlamydis Dominus scidit, cum ea membra, quae movebant scandalum, increpando confutavit. Et notandum quia non totum pallium, sed pars pallii scinditur: quia dum bonus mala suggerit, in eo quod male suggerit repelli debet, et in eo quod aliter bonus est, ex dilectione retineri. 30. Per vestimentum etiam rectoris conversatio designatur, Psalmista attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI, 9). Summitas ergo pallii apprehenditur, quando doctor de magna sanctitate laudatur, cum illud in ejus laudem dicitur, quod decorum foris ostendit. Sed quia justorum plura sunt bona quae latent, pallii tantum summitas apprehendi potest: quia parum est quod de electi doctoris justitia cernitur, multum vero quod occultatur. 366 Ipsum vero parum quod scitur, cum apprehenditur, scinditur: quia justi suis laudibus non tenentur. Quia enim eas in momento contemnunt, quasi scissura pallii teneri nequeunt. Tenetur quidem pars scissa vestimenti, propheta non tenetur: quia verum est, quod de justi laude dicitur, et tamen justi, dum contemnunt quod audiunt, quasi scissuram in tenentis manibus relinquunt. Majorum ergo quia quaedam sciri possunt, quasi pars apprehenditur. Cum vero totum scitur a parvulis quod agetur, si laudatur, nihilominus abjiciendum est; quia aliquid bonorum operum per vanitatem tenendum non est. Hinc namque est, quod dum Joannes adhuc adolescens comprehensum jam Dominum sequitur, et per pallium tenetur, et relicto pallio nudus fugisse describitur (Marc. XIV). Per vestimentum namque adolescens capitur, quando de bonae conversationis initio collaudatur; sed relicta sindone nudus profugit, qui laudes quas audit vilipendit. Nudum namque fugere, est laudabilem vitam habere, sed electae vitae laudem despicere. Quasi enim nudus fugit, qui de ornatu virtutum sibi per vanam gloriam nihil ascribit. Potest etiam idcirco nudus fugisse intelligi, quia qui per partes sindonis captus asseritur, reliquisse sindonem perhibetur; quia plerumque in electorum conscientia agitur, ut, per hoc quod ex parte laudantur, non pars meritorum, sed omne bonae vitae meritum perdidisse suspicentur. Samuelis ergo pallium scinditur, quia laudes suas electi doctores vilipendunt. Et quia laudibus non flectuntur, severitatem prioris sententiae replicat, dicens: (Vers. 28.) Scindit Dominus regnum Israel de manu tua hodie.

31. Perfecti etenim viri, quia a rigore justitiae nulla laude mollescunt, tales ante quales post laudis suae testimonium sunt, et quae prius dixerant, eadem post repetendo confirmant. Sed quaerendum est, quid significet hoc, quod dicitur: Hodie. Si enim reproborum vita nox est, quid est quod in die Saul regnum scinditur? Sed si nox est vita pastoris reprobi, cum ejus regnum scinditur, diem facit. Dies quippe non fit, nisi eum nox recedit. Dicit ergo, Hodie, quia caligo inobedientis damnari perhibetur. Unde et exeunte Juda Dominus dicit: Nunc clarificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31); quia noctem vitae illius vidit discedere, et puram lucem justitiae in aliis discipulis permanere. Dicitur etiam: Hodie, quia amoto superbo, regi humili regnum tradebatur. Unde et subditur: (Vers. 28.) Et tradidit illud proximo tuo meliori te.

Cum ergo dies dicitur, non abjecti regis lucidum aliquid cernitur, sed substituti gloria praedicatur, qui de regni culmine magnae virtutis debebat splendore radiare. Et divinae sententiae incommutabilitatem asserens subdit, dicens:

(Vers. 29.) Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur.

32. Quis enim hujus triumphatoris nomine, nisi Conditor humani generis intelligendus est? Nam occultos adversarios quicunque superat, ejus virtute vincit, qui ei gratiam superandae tentationis impendit. Quid est quod triumphator non parcere dicitur, cum Samuel rogatur? quia cum praedicatores peccantibus subditis irascuntur, cum superbos aut lubricos divina sententia feriunt, non impetu furoris sui, sed divinae voluntatis judicium exsequuntur. Quasi certe dicat: Ego quidem non meam, sed illius sententiam protuli, qui quod decernendo profert, revocari non potest. Non ergo parcit, 367 et poenitudine non flectitur; sed eis qui, nec a peccatis suis desinere, nec peccatorum possunt quae diligunt poenitere et causam subjiciens, ait: (Vers. 29.) Neque enim homo est, ut agat poenitentiam.

Quasi dicat: Et iterum esse ei est, cui mutabilitas nulla est. Potest etiam triumphatoris nomine substituti regis perfectio designari, qui et multorum triumphorum gloriam habiturus erat, et contra voluntatem Conditoris parcere alicui non auderet. Unde et in hoc ipso eodem libro, de eo scriptum est: Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum, et mulierem (I Reg. XXVII, 9). De eo etiam dicitur: Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. Quid enim hoc loco homo, nisi carnalibus passionibus subditus designatur? Quasi adhuc superbum mordeat, dicens: Te modo peccatorum poenitet, cum audaciae tuae sententiam percipis; sed ille poenitentiam non aget, qui, ut homo et inobedientiae, et tumori non subjacet. Et ille adhuc in ore suo confitetur, dicens:

(Vers. 30.) Peccavi.

Ipsius autem confessionis qualitatem ostendit, quia subjunxit, dicens:

(Vers. 30.) Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel.

33. Liquet, quam poenitudinem gerat, qui adhuc honorari desiderat. Nam si sui peccati hunc veraciter poeniteret, inhonorari potius quam honorari concupivisset. Admirari igitur libet projecti cordis duritiam. Ut vir Dei mandatum Conditoris exsequens, dicit: Projecit te Dominus, ne sis rex: econtra vero qui abjectionis sententiam suscipit, per appetitum elationis, honores quaerit. Quid est ergo, quod dicit: Peccavi? Confessionem quidem peccati non honor aut gloria, sed utilitas et contemptus sequi debet. Quid enim prodest confiteri flagitia, si confessionis vocem non sequitur afflictio poenitentiae? Tria quippe in unoquoque consideranda sunt veraciter poenitente, videlicet, conversio mentis, confessio oris, et vindicta peccati. Nam, qui corde non convertitur, quid prodest ei, si peccata confiteatur? Peccatum quod diligitur confitendo minime deletur. Nonnulli quidem sunt qui peccata confitendo aperiunt, sed non convertendo, nequaquam detestantur. Hi profecto confitendo nihil agunt, quia quod loquendo ejiciunt, amando introducunt. Unde et salubriter confiteri volentibus Scriptura insinuat, dicens: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Quid est corde credere ad justitiam, nisi voluntatem dirigere ad fidem, per dilectionem operantem? Cum ergo quis cordis intentionem ad justitiam per amorem dirigit, per initium bonae voluntatis, fructum habet bonae conversionis. Hic certe jam ad salutem confitetur, quia plus loquendo de vulnere ejicit quam conversione compunxit. Tertia ergo species, id est vindicta, quasi medicina necessaria est; ut apostema reatus, quod conversione compungitur, confitendo purgetur, afflictionisque medicina sanetur. Ergo qui corde ad justitiam non credit, confessionem ad salutem nequaquam facit, quia velut malae arboris folia ostendit, cujus altas radices figit in corde. Signum ergo verae confessionis non est in oris confessione, sed in afflictione poenitentiae. Tunc namque bene conversum peccatorem cernimus, cum digna afflictionis austeritate delere nititur, quod loquendo confitetur. Unde Joannes Baptista 368 male conversos Judaeos ad se confluentes increpans, ait: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo dignos fructus poenitentiae (Matth. III, 7). In fructu ergo, non in foliis aut ramis poenitentia cognoscenda est. Quasi arbor quippe bona voluntas est. Confessionis ergo verba quid sunt aliud, nisi folia? Non ergo nobis folia propter seipsa, sed propter fructum expetenda sunt; quia idcirco omnis confessio peccatorum recipitur, ut fructus poenitentiae subsequatur. Unde et Dominus arborem foliis decoram, fructu sterilem maledixit (Marc. XI); quia confessionis ornatum non recipit sine fructu afflictionis. Saul ergo, qui confitetur et honorari vult, non affligi et humiliari, quid designat, nisi eos qui confessionem sterilem habent, et fructum non habent; qui decorem confessionis verbis humilibus praeferunt, sed verborum virorem, non humilitate poenitentiae, sequuntur? 34. Sed quid antiquos attendimus, cum nunc tantam lapsorum regum multitudinem videamus? Catervatim namque nunc in flagitia corruunt, non solum subjecti debiles, sed etiam praelati et sacerdotes negligentes. Lubrica peccando agunt, qui ordine ministerii sacramentis coelestibus deputati sunt. Sed plerique illorum dum quodammodo ad cor redeunt, se errasse confitentur. Qui tamen sic volunt contra se peccata proferre, ut velint adhuc de officio sacri ordinis honorari; turpes in secreto se proferunt, sed foris praeter ordinis celsitudinem videri humiles erubescunt. Quid ergo isti nisi abjectos se vident, et tamen velle honorari audent? Saepe autem non a seipsis veniunt, sed inviti capiuntur; abjectionis suae mandata percipiunt, et tamen rogant, ut honorentur. Volunt quippe immunda agere, sed audent sacris altaribus inhaerere. Ecce quot Saules attendimus, quot reges lapsos a sanctae Ecclesiae culmine contemplamur. Quorum profecto singulis dicendum est: quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex: ut ministerium coeleste non agant, quos terrena flagitia inquinare non cessant. Sed hoc profecto dicere possumus, lubricis tamen ministris suadere non possumus. Nam Saul et abjectum se audivit et regnavit; quia immundi sacerdotes se sacerdotali culmine dejectos per luxuriae inquinamenta cognoscunt; et tamen contra Dei voluntatem sacra mysteria tractare non desinunt. Sed rex contra Domini voluntatem regnans, non est rex, sed tyrannus fuit; quia sacerdos indignus, qui merito suae inquinationis abjicitur, cum ministrare praesumit, ad tantae gloriae culmen damnandus ascendit. Unde et tyrannos terrere volens coeli ille magnus senator: Qui manducat panem, inquit, et bibit sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat, et bibit (I Cor. XI, 27). Plerumque autem instanti confessione agitur, ut confitentibus de cordis etiam conversione credatur. Aliquando reproborum falsam humilitatem electi praedicatores accipiunt, ut exemplo eorum alii ad salutem perducantur. Duo quippe in hypocritis agnoscunt, unum intus, alterum foris. Intus quidem purum malum, foris bonum simulatum. Utrumque detestantur, sed saepe praetextum boni in eis simulant; ut qui bonum foris cernunt malum interius nesciunt, boni quod aspiciunt exempla sequantur. Bene ergo subjunctum est: (Vers. 31.) Reversus ergo Samuel secutus est Saul, et adoravit Saul Dominum.

35. Per malum quippe, quod interius latebat, 369 audire meruit: Projecit te Dominus, ne sis rex. Sed ut praetextu boni ad ejusdem boni veritatem alios traheret, Samuel Saul sequi voluit, et eum adorare Dominum vidit. Quandoque etiam mala regum, et terrae magnorum toleranda sunt, ne exasperati ad pejora dilabantur. Deos quippe gentium filii Israel saepe coluerunt. Unde et de conversis a Samuele superius dictum est: Abstulerunt filii Israel de medio sui Baalim et Astaroth (I Reg. VII, 4). Et fortasse si abjectus rex secum ad adorandum Dominum revertentem prophetam non cerneret, daemonum simulacra adoraret. Et projicit ergo eum, et cum eo revertitur; quia in potentibus hujus saeculi sic est damnanda iniquitas, ut bonum quod habent exasperati non perdant. Saepe enim mali sunt in occulto, et bonum quod cernitur alii devotius imitantur. Mala certe potentum saeculi, magna eis mala sunt; sed bona quae proferunt, ad exemplum fidelium, magis quam bona aliorum prosunt. Bene ergo Samuel cum abjecto rege revertitur; quia electi praedicatores, saeculi potentes et pro iniquitate percutiunt, et pro exemplo bona agere quaedam sinunt. Unde et sequitur: (Vers. 32.) Dixitque Samuel: Adducite Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus tremens.

36. Reges Dominum adorant, quando superbi et contemptores se ad Domini mandata facienda humiliant. Adorant lubrici, quando Deo subjiciuntur per obedientiam castitatis. Aliquando autem adorare se simulant; quia nonnulli praetextum humilitatis aut castitatis habent, sed dum habere in veritate bonum creduntur, alii per bonum quod credunt mali operis usum perdunt. Agag ergo regem Samueli tradunt, quia sensualitatis suae vigorem confitendo proferunt. Quando enim confitentur peccata luxuriae, quae per vigorem carnis commiserunt, quid aliud, quam Amalech regem interficiendum prophetis offerunt? Sed quid est quod pinguissimus Agag dicitur, sed sensualitatis vigor in aliis pinguis, in aliis macer est? Quid est ergo, quod pinguis offertur, nisi quia a subditis regis reprobi ducebatur? Nam saepe negligentes sunt subditi; sed dum electi pastoris sui exempla conspiciunt, inter mala quae faciunt ingemiscunt. Per fragilitatem carnis ad immunditias cadunt; sed percussi exemplis majorum, omnino gaudere inter immunditiae oblectamenta non possunt. In quibus ergo pinguissimus est Agag, nisi in illis de quibus dicitur: Laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis? (Prov. II, 14). Subjecti namque lascivi doctoris tanto audacius peccant, quanto majorum suorum nulla coram posita habent exempla, quae videant. Sed valde dementius se praecipitant, cum in pastoribus suis bonum, quod sequantur non vident, et cujus exemplo pereant malum vident. In his quippe Agag pinguescit: quia gaudenter, secure et libere vigor carnis in luxuriae voluptate distenditur, qui usu illecebrae, nulla re obviante, fraudatur. Pinguissimus ergo interficiendus offertur, quando illi convertuntur, qui in voluptate luxuriae valde laetati sunt: quasi enim traditur rex, quando is, qui menti imperabat, carnalis sensus, Christi sacerdotibus per confessionem revelatur. Nutrire etiam ignem pinguendo solet. Bene ergo Amalechitae regi ascribitur: quia dum mentem fornicationis spiritus obtinet, quo dulcius ac saepius illic per turpes cogitationes pascitur, ad augendum ignem concupiscentiae uberiora sibi fomenta tribuuntur. Tremens vero 370 dicitur, quia carnalis sensus, quando spiritualibus viris per confessionem traditur, infirmatur. Signum ergo dat tremens, quia membrorum robur non habet. Dum ergo infirmari vigor sensualitatis incipit, quid aliud, quam rex Amalechitarum tremit? Vel tremere dicitur, quia rigorem poenitentiae plerique, dum converti incipiunt, expavescunt. Et quia carnales quique relinquere oblectamenta carnis solita sine moerore non possunt, sequitur: (Vers. 32.) Dixitque: Siccine separat amara mors?

37. Hoc quippe dicere carnali sensui, est mentem, pro amissione voluptatis solitae, tristitiae conversione pulsare. Quia enim magna amaritudinis tela nuper conversi patiuntur, quasi rex, cui servierant, de morte queritur: quia in eis carnalitas sine magna tribulatione minime necatur. Interrogare ergo de separatione mortis, carnali sensui, est tristem adhuc conversi mentem de praeteritae delectationis amissione pulsare. Sed et modus separationis exquiritur, cum dicit: siccine? Quasi enim visis austeritatibus, quibus subdenda est, dicat menti sensualitas sua: Laeta pro tam tristibus spernis? Hanc certe vocem Samuel audit: quia tentatum cor subditi, quibusdam indiciis electus praedicator agnoscit. Sed quid prodest agnoscere, si contra id, quod intus in corde subjecti infremit, aliquid ipse non dicit? Sequitur ergo: (Vers. 33.) Et ait Samuel: Sicut fecit mulieres absque liberis gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua.

38. Quae est mater carnalis sensus, nisi originalis culpa? Quia enim ante peccatum primi hominis nulla membris libido inerat, rex Amalechita non erat. Erat quippe sensus carnis, sed turpis ac libidinosus non erat; sed statim ut ad culpam cecidit, pruritum membrorum sensit: quia obedientem motum carnis habere non potuit, quando ipse Deo inobediens fuit. Culpa ergo originalis mater contumeliosi sensus carnis recte intelligitur, quia ex illa nascendo prodit, qui esse ab illa coepit. Unde et Apostolus quasi severissimi tyranni legem carnalis sensus exhorrens, non solum ipsum regem, sed matrem ostendit, dicens: Itaque jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum (Rom. VII, 29). Peccatum namque, quod se non operari perhibuit, motum carnis intellexit; peccatum autem in se inhabitans, originalem culpam. Quia ergo ex originali culpa fit peccatum motionis carnis, dum regem carnalem sensum attendimus, matrem ejus esse primam culpam recte nominamus. Liberi autem hujus matris sunt omnes concupiscentiae, peccata, et vitia. Absque liberis utique fit mater, quando omnis a carne, omnis a mente jam culpa remanere videtur. Sine liberis namque tunc est, quia etsi a carne nulla jam turpitudo est, si nulla jam regnat concupiscentia in mente, manens tamen in nos illa culpa, nunc doctoris virtute perdi non potest. Quid est enim, quod ait Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum? Ex illa quidem culpa, quam ex vitiosa naturae nostrae radice contrahimus, habemus ut corrumpi vitiorum passionibus valeamus. Lex ergo inordinata membrorum quando praeter voluntatem nostram membra movet, nos non hoc operamur, sed quod inhabitat in nos peccatum. Velle quidem nobis tunc adjacet, sed adhuc posse non invenimus; siquidem vellemus, ut nobis invitis, aliquid in nobis moveri non posset. Et hi fortasse 371 pessimae matris conceptus, quibus culpa illa impraegnatur, si in turpes actus et obscoenos sinuntur effundi, quasi pasci perhibentur. Filii ergo sunt motus, qui non solum naturaliter intus sunt, sed qui in turpibus et obscoenis operibus manifestantur. Mater ergo Agag sine liberis fit, quando originalis culpa sic restringitur, ut nullos actus aut motus edere permittatur. Vel fortasse sine liberis fit, quia liberos habuit. Quando ergo peccatores conversi, esse turpes tam actu, quam gestibus luxuriae desinunt, quasi mater habitans in eis culpa filiis orbatur. 39. Et notandum, quia sine filiis fieri dicitur mater per comparationem. Sicut, inquit, sine liberis fecit mulieres gladius tuus, sic erit sine liberis mater tua. Virtutes mentis, ex quibus bona opera procedunt, matres sunt: gladius vero Agag luxuriae telum dicitur, qui nimirum mulieres absque liberis facit, quia cuncta bona opera libido interficit. Vel certe mulieres fidelium mentes intelliguntur, filii vero sanctarum mentium bonae cogitationes, virtutes et bona opera sunt. Agag vero gladius matres absque liberis fecit; quia delectatio luxuriae, si evaginari quasi gladius sinitur, ab eis nimirum omnes bonae cogitationes, omnes virtutes, et bona opera necantur. Acuta quippe pestis hujus delectationis, si a mente recipitur, dum libet attentius immundum cernere, mundum et sanctum cogitare nihil potest; et dum ardenter ad nefarii operis expletionem pertrahit, virtutis aliquid agere nihil permittit. Et quia per ejus combustionem omnia pereunt, non solum Agag filii, sed omnes mulierum filii trucidantur. Absque liberis ergo matres facit, quia delectatio luxuriae ad instar gladii dum fructus mentium percutit, virtutis cogitationes aut operis bonum vivere nequaquam sinit. Sicut ergo absque liberis fecit matres, ita et mater ejus fit absque liberis, cum sic peccator convertitur, ut praeter culpam nobis insitam naturalem, nil conversis de obscoenis operibus, aut motibus remanere videatur. Unde et apte subjungitur: (Vers. 33.) Et in frusta concidit Agag Samuel coram Domino in Galgalis.

40. Quod in frusta conciditur, per parvas particulas mortuus secatur. Agag quippe interficitur, quando carnis vigor abstinentiis, vigiliis, ac spiritualibus meditationibus sic eliditur, ut nihil lascivum, nihil libidinosum movere sentiatur. Interfici quippe ejus, est carnem turpiter movere non posse. Sed interfecti cadaver integrum est, quando ejus motus remanet. Libido non remanet, quando solo pondere mentem gravat; cum videlicet membris simplex ac naturalis insidet motus carnis, sed libidinosi nil habet ardoris. Hoc ipsum autem, quia electorum mentes graviter tolerant, quasi regis mortui integrum cadaver portant. Quid vero est, quod in frusta conciditur, nisi quia nec ipsi naturali motui relinquere vigorem volunt? In frusta ergo conciditur, quia quoties pulsat, necatur. Dum ergo vices motuum convenire non sinuntur, quasi cadaver Agag in frusta conciditur. Vel fortasse talis est Agag iste, ut nisi concisus in frusta mori non possit. Ut enim superius dixi, more ignis libido succenditur; et, si negligenter exstinguitur, adjacens stipula velociter inflammatur. Magnus quoque ignis dispersus saepe exstingui melius potest. Nam cum in unum multi carbones conveniunt, ingentem massam prunarum faciunt. Ne ergo exstinguens comburatur, prunarum massa ante sapienter dispergitur, 372 ut per singulorum carbonum frusta velociter exstinguatur. Quid enim cogitationes luxuriae, quid sunt libidinosi corporis motus, nisi carbones ignis? Qui nimirum si in corde aut in carne conveniunt, comburere cito possunt, exstingui facile nunquam possunt. Dispergatur ergo ignis, in frusta concidatur Agag, et custodiatur mens, ut immundas cogitationes dispergat, ne unam alteri adhaerere permittat. Quia enim agere non potest, ut innoxia nunquam cogitet, agat quod potest, ut statim cogitationem ejiciat, quae negligenter ad mentem intrat. Sic nimirum quasi ignem maximum in carbones singulos et velociter dividit, et celeriter exstinguit, si omnes flammas cogitationum sic separat, ut conjungi in mente neque per negligentiam, neque per desiderium sinat. Sic nimirum et motus corporis vigorem mentis reprimit, cum ad invicem convenire minime permittit. Motus quippe illecebrosus carnis, si per cogitationem minime pascitur, convenire cum altero non videtur. Glutinum quippe illecebrosorum motuum, immunda cogitatio est: quia qui libenter immunda videt, statim carnem ad amata concupiscendo violenter movet; quo libentius ac morosius cogitat, quasi carbones carbonibus, turpes turpioribus motus ligat. Teneat ergo fortem custodiam animi, qui potenter vult dispergere motus carnis. Intus quippe ante Agag dividitur, ut foris pariter in frusta dividatur; quia qui cogitationes malas convenire non patitur, et nimirum turpes motus carnis, quasi in frusta dividuntur. Sic nimirum Agag pinguissimus occiditur, si in frusta dividatur; quia sensum carnis cum immundis motibus, cum in corpore, tum in anima tunc potenter exstinguimus, si ad ejus singulas insidias singulari intentione vigilemus. Unde et Sapiens ille diligenter admonet, dicens: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, et de neglecto mors exit (Proverb. IV, 23). Vita namque procedit, cum cor servatur, quia, dum immunditia omnis repellitur, ad virtutes conversorum spiritus animatur. In frusta ergo Agag a propheta conciditur, quando per doctorum consilium singulae immunditiarum particulae, et in corpore auditorum, et in mente perimuntur. Bene autem et coram Domino et in Galgalis concidi perhibetur; quia illi minutias illecebrosarum cogitationum, et turpium motuum dividere potenter possunt, qui et de omnipotente Deo, et de sanctis Scripturis cogitare sapienter sciunt. Sed, ut dixi, simulata bona malorum, saepe doctores non pro ipsis, sed pro aliis sustinent; quia quod simulate agunt non simulatoribus, sed videntibus prodest. Saepe quidem electi simulata bona malorum vident; sed quia corda nesciunt, bonum, quod fulgere videtur exterius imitantur. Saul Samuelem ut secum ad adorandum Dominum reverteretur, rogavit; sed ille reversus Agag in frusta concidit, quia electi doctores per opera, quae reprobi faciunt, electos ad bene vivendi studia convertunt. Sed quia idipsum dispensative, id est propter aliud faciunt, cum dispensationis necessitas transit, ipsos reprobos, quos quasi ad bona opera sequuntur, ad reprobi cordis impoenitudinem lapsos deserunt. Bene itaque subditur: (Vers. 34, 35.) Abiit autem Samuel in Ramatha, Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa, et non vidit Samuel ultra usque ad diem mortis suae.

41. Quae est domus trangressoris, nisi consuetudo pravi operis? Quisquis enim in perversa consuetudine clauditur, quasi in domo conversatur. In 373 domum ergo suam Saul ascendit, quando reprobus quisque post increpationem doctorum ad mali operis usum redit. Quasi enim ad plana descendit, quando humilitatem simulat, ut praesulum mandata cognoscat. Quid est vero, quod prius Samuel abire, quam Saul in domum suam ascendere dicitur? Sed, ut dixi, cum necessitas aliorum non est, manere cum versuto electus praedicator non potest; et quia in absentia doctoris simulator proficit, Saul in domum non abiit, sed ascendit. Ascendere quippe reprobis, est de malo ad pejus proficere. Cum item descendere superbus dicitur, ascendere perhibetur. Ascendere quippe in domum suam superbo, est superbiendo usque ad mensuram, qua damnandus est, se extollere. Domus namque superbi, est nequitiae suae mensura. Dum enim per prospera saeculi agere tyrannidem, turbare terram, premere bonos, innocentes affligere permittuntur, quid aliud, quam ascendere superbi videntur Sed quia praefinitum est a Deo quantum noceant, quantum saeviant, quantum per tyrannidem se extollant, usque ad domum suam ascendere permittuntur. Domus namque eorum, mensura nequitiae est, in qua semper erunt: quia ubi ad plena flagitia venerint, rapiuntur per mortem, et per aeterna tormenta puniuntur. Quasi enim in domo manet, qui a conversationis suae poenis egredi nunquam potest. Quod non solum de superbis, sed et de luxuriosis, et omnibus reprobis convenienter intelligi potest. In ascensu quippe, et non in domo adhuc erant, de quibus dicitur: Nondum impleta sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV, 16). Hinc item beatus Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua (I Thess. II, 16). Ergo ad domum ascendunt, quando profectu mali ad opera nequiora proficiunt, pro quibus aeterna tormenta sustinebunt. 42. Samuel autem in Ramatha abire dicitur. A reprobis quippe divisi doctores non eunt, sed abeunt. Vadunt quippe, quando corrigendos deserunt, quia quos velut irati dimittunt, ab eis postmodum bona emendatione invitati redeunt. Abire ergo doctoris, est impoenitentes impios perpetua animadversione deserere. Sic enim peccata ad mortem per impoenitudinem operantes deserunt, ut ad eos redire ulterius non cogantur. Bene ergo dixit: Non vidit Saul Samuelem ultra usque ad diem mortis suae. Et quia hoc esse agendum in summae veritatis contemplatione percipiunt, in Ramatha abire memoratur. Consummata namque visio, est intimae veritatis ratio perfecta Ne ergo praedicatorum districtio nimia esse carnalibus judicetur, cum ab Ecclesiae communione reprobos in perpetuum separant, audiant; quia postquam Samuel in Ramatha venit, Saul ultra non vidit; quia illum doctor aeternaliter dividit, quem pertinere ad electorum numerum non cognoscit. Sed hoc fiducialiter creditur, si in forma Samuelis praedicatorum sanctae Ecclesiae charitatis affectus districtius videatur. Districtionis quippe zelus ostenditur, quia non vidisse Saul usque ad diem mortis suae memoratur. De affectu vero charitatis subjunctum est: (Vers. 35.) Verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum poenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel.

43. Quid enim est, quod luget, quem cernere dedignatur, nisi quia et cum zelo rectitudinis sancti doctores habent affectum magnae charitatis, ipsa autem charitatis magnitudo ostenditur, quia projectum regem 374 plangere perhibetur? Quo ergo affectu electorum subditorum peccata plangunt, qui pro projectis reprobis plangere tam affectuose didicerunt? Instantia namque luctus ostenditur, quia subjunctum est: CAPUT III. (I Reg. XVI, 1.) Dixit Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? 1. Cui enim dicitur: Usquequo tu luges? instanter lugere declaratur. Magnus ergo est affectus sanctorum, etiam cum austeritatem vindictae exterius proferunt. Nam foris saeviunt, sed intus per amorem liquescunt. More matrum parvulos verberant, sed affectu gemunt cum parvulis, quos castigant. Sed quid est, quod Dominus ait: Usquequo tu luges Saul? An potest mater filium morientem cernere, et per scissionem viscerum nequaquam flere? Mortuum sine luctu tolerat, quae moritur, sed infirmatur. Quid est, quod dicit: Usquequo tu luges Saul? Nisi quia perditi nimis lugendi non sunt? Nam saepe doctor de perditione subditi vehementer affligitur, sed respectu summae justitiae consolatur. Hoc ergo dicere Dei ad prophetam quid est, nisi praedicatoris mentem per internum solatium ab afflictione relevare? Et quia lapsis praelatis electi per divinam misericordiam subrogantur, subjungens Dominus, ait:

(Vers. 1.) Imple cornu tuum oleo, et veni: mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi enim in filiis ejus mihi regem.

2. Quasi enim lugentem consolans, ait: Cur projecti persona plangitur, cum melior subrogatur? Unde et Saul non provisus, David autem provisus ostenditur. Quantus ergo, et qualis fuerit, citata consideratione pensetur, qui judicio et electione Dei omnipotentis decernitur. Quid est autem quod Deus providet, et propheta ad ungendum mittitur; nisi quia sanctae Ecclesiae spirituales mores describuntur, quae constituere nulla cernitur, nisi quae praeeligere et praeordinare Deum contemplatur? Veni, inquit, mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi enim in filiis ejus regem. Quasi dicat: A te nihil praesumas, sed illum, quem praevidi, ordinando subsequeris. Unde et paulo post subdit, dicens: Et unges quem monstravero tibi. Quid est hoc, nisi quia prophetae esse debent, qui in culmine Ecclesiae alios volunt ordinare? Praevisum namque a Deo cognoscere possunt, si ad inveniendum personam eligendi pontificis sacras consulunt Scripturas. Quasi enim loquente Deo ostenditur, cum talis Pastor eligitur, qualis per sacrum eloquium commendatur. Ad litteram vero Samueli venire a Domino dicitur, ut a reprobi et abjecti regis compassione revocetur. Si vero luctu assiduo lapsi restitutionem poscebat, ei venire fuit, a tali intentione quiescere. Et cornu suum oleo implevit, quia pastoralem sublimitatem in ungendo rege laudis nitore temperavit. Cornu quippe aspero Saul impetiit, quia peccantem velut magno impetu prostravit, dicens: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex (I Reg. XV, 23). Quid est ergo, quod cornu impleri oleo praecipitur, nisi quia ungendi regis justitia commendatur? Quasi dicat: Rex, qui modo ungitur, non erit increpatione feriendus, sed mirae laudis favore praedicandus, non eget impeti, sed faveri. Ad Isai Bethlehemitem mittitur, ut rex, qui eligitur, permansurus esse 375 doceretur. Per patriarcham quippe Jacob longe ante regni mansuri status ostensus est, quia dixit: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat, qui mittendus est (Gen. XLIX, 10). In filiis ergo Isai rex praevisus asseritur, ut rex, qui ungi praecipitur, non ut Saul recessurus, sed durabilis doceatur. Quasi prophetam in abjecti angustia tabescentem excitet, dicens: Cur abjectus pro culpa plangitur, cum laudandus subrogetur? 3. Haec autem ad litteram tetigimus; nunc sub litterae narratione praelatorum nostrorum electionem videamus. Quid est, quod cornu oleo implere praecipitur, nisi quia talis in sancta Ecclesia pastor eligendus est, qui non argui velut transgressor debeat, sed ad exemplum aliorum miris laudibus commendari? Cornu namque telum animalium est. Auctoritas autem et increpatio summi antistitis quid sunt aliud, nisi tela? Cornu quippe feriunt, quando peccatoribus per increpationem acumina conjunguntur. Ferire etenim cornu, est peccatores acute redarguere. Cornu oleo impletur, quando praedicatoris sublimitas non habet asperitatem minarum, sed blandimenta favorum. Vel cornu oleo impletur, quando electo pastori simul datur et sublimatus culminis, et virtus unctionis, quando et sublimis gradus ascenditur, sed qui ad alta sustollitur, meritorum ubertate repletur. Cornu ergo pleno sacerdotes unguntur, qui ad summum gradum perveniunt cum plenitudine gratiarum. Quia vero oleo ignis accenditur, oleum doctoris amor est cordis. In quo ignis accenditur, quia in pinguedine oris virtus et gratia ardet Spiritus sancti. Quia ergo pinguedinem magnae charitatis habere doctor debet, rex, qui ungi praecipitur, pleno cornu ungi perhibetur. Dicitur etiam plenitudo cornu pro perseverantia gratiarum; nam qui ante finem deficiunt, ungi cornu plenitudine non merentur. Adhuc quoque dicendum de cornu hujus plenitudine est; quia idcirco praecipitur, quia magna unctione indiget, qui de sua plenitudine replere alios debet. Unde et Moyses tam plenus exstitisse dicitur, ut de spiritu ejus Dominus tulisse et aliis dedisse doceatur (Num. XI). Vel cornu prophetae impletur, cum pontificalis sublimitas ad perfectiora docenda praeparatur. Quando enim Ecclesiae principes ordinantur, eis, quae agere debeant, semiplena praedicanda non sunt. Cornu ergo pontifices implent, quando plenas atque perfectas virtutes proferunt, quas electi Ecclesiae principes imitentur. Quia vero ipsi, qui ungunt, esse spiritales debent, cornu jubentur implere. Cornu quidem de carne est, sed clausum in carne non est. Cornu ergo spiritualis conversatio doctoris est. Cornu vero oleum effundit, cum ille alta praedicat, qui haec alta conversatione demonstrat. Cornu ergo oleo implere, est praedicationem magnarum virtutum in alta conversatione suscipere. Et in capite effundit, quando in mente illius imprimit, qui ad summum ordinem novus venit. Quando ergo electi promoventur, pleno cornu unguntur, quia ad altitudinem ordinis proficiunt virtute perfectionis. 4. Sed propheta ad Isai Bethlehemitem mittitur, rex in ejus filiis providetur, quia ille pastor eligitur, qui ecclesiastica religione eruditus est. Bethlehem igitur, quae domus panis dicitur, quid aliud, quam unamquamque designat domum religionis? Panis namque nomine doctrina perfectionis ostenditur, Paulo attestante, qui ad conversionem debiles excitans, ait: Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed necdum potestis (I Cor. III, 2). 376 Si enim lac parvulorum est, panis non est nisi perfectorum. Unde et de perfecti viri robore dictum est: In excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est (Isai. XXV, 12). In domo ergo panis rex ad ungendum quaeritur, quia utiliter promoventur, qui in perfectae conversationis ordine nutriuntur. Ille etenim facere fortes alios potest, qui remissa et negligenti conversatione nutritus non est. In domo igitur quaeritur panis, quia in promovendo antistite, quaerendum est robur conversationis. De congregatione quidem debili fere nunquam accipitur persona virtutis. Unde bene in Isai filiis quaeritur, qui salus Domini, aut certe salus absolute nominatur. Salus quidem recte praelatus dicitur. Quid enim sunt peccata et vitia, nisi languores animarum? Electus autem praedicator per integritatem sanae doctrinae, per soliditatem innocentiae, per splendorem electae vitae, salus Domini recte nominatur. Alii quidem sunt doctores, quorum sermo serpit, sicut cancer. De horum quippe familia rex non assumitur, quia aegras mentes ad salutem non ducit, sed interficit. Et notandum, quia Isai alio nomine Jesse dicitur. Duplex quidem nomen habet, quia bonus doctor non semper in pace est. In pacis quidem tempore salus Domini dicitur, ut bellorum munera, quasi intra domus secura vestibula sanare doceatur. In bello autem Jesse nomen habet, quia et seipsum fortiter munit, et alios valenter protegit. Jesse quippe insulae levamen dicitur. Quid autem insulae nomine, nisi mentes tentationum fluctibus vallatae intelliguntur? Insulae quidem sunt, quia etsi magnos conflictus sustinent, non moventur. Unde et electorum victoriam Psalmista praedicans, ait: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae (Psal. XCVI, 1). Dominus quidem regnat, quando ejus sedem, electas videlicet mentes, turbo hostium nullus inquietat; sed laetatur terra, quia solida corda doctorum gratulantur. Laetantur insulae, quia cum ejus gratiam tentamenta superant, majorum auditores hilarescunt. Terra quidem est mens fortis, et firma lingua doctoris. Insula vero dicitur, cor forte subjecti, quod adhuc tentamentis impetitur, nec tamen movetur. Quid est ergo, quod Jesse levamen insulae dicitur, nisi quia per robur doctorum minorum corda sublevantur? Nam inter tot fluctus tentamentorum corruerent, si non majorum robore ad altae vitae desiderium eorum corda levarentur. In Isai ergo, et Jesse filiis rex latere describitur, quia illi utiliter ad Ecclesiae culmen veniunt, qui electorum magisterio et pacem custodire et disponere, sive conficere spiritualia bella didicere. Bene ergo dicitur: Providi enim in filiis ejus mihi regem. In his quippe non in aliis rex providetur, quia ad culmen Ecclesiae per divinam gratiam nulli perveniunt, qui electorum magisterium per omnes temporum ordines non sequuntur. Sequitur: (Vers. 2, 3.) Et ait Samuel: Quomodo vadam? Audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias.

5. Quid his verbis ostenditur, nisi quia tyrannorum versutia atque saevitia quandoque est pia fraude deludenda? Praecepto namque Domini de armento vitulus tollitur, immolatio simulatur, et ad regiam unctionem pervenitur, quia dum nocere tyranni cupiunt, objicienda sunt eis quaedam, quae credant, ut nocendi aditum non inveniant. Sic tyranni 377 deludendi sunt, ut caveatur culpa mendacii. Quod tunc bene perficitur, cum illud fit, quod asseritur, sed quod fit sic dicitur, ut celetur, quia ex parte dicitur, et ex parte reticetur. Prophetae namque Samueli praecipitur, ut ad ungendum regem vadat, et se immolaturum Domino, non regem uncturum asserat; ut immolans verum dicat, et unctionem celans, tyranni saevitiam, vera dicens, deludat. Quia enim immolaturus abiit, paulo post manifeste exponit, ubi dicit: Sanctificavit ergo Isai, et filios ejus, et vocavit eos ad victimam. 6. Sed jam melius agitur, si quid spiritualiter designent ista, videamus. Quid est ergo, quod vitulum in manu propheta tollit, et sic ad ungendum regem pervenit? Sed vitulus quid est, nisi splendor imaginis Redemptoris? Quia enim eum, quem eligit, conformem facere Redemptori studet, quando formam ipsam Redemptoris praedicat, quasi vitulum in manu portat. Et quia splendorem Dominicae conversationis, quem praedicat, in virtute operis monstrat; vitulum, quem de armento suscipit, per manum ducit. Vitulum namque in manu tollere, est praedicationem Dominicae conversationis servare in virtute operis. Sic nimirum vadens non occiditur, aliter occideretur: quia qui dicit, et non facit, oris proprii gladio condemnatur. Quid est, quod dicere jubetur: Ad immolandum Domino veni? Quid est item, quia facit, quod dicit, dum venit et immolat, nisi quia tantae debet esse efficaciae qui alios promovet, ut bona non solum dicat, sed persuadeat? Immolationis quidem victima, quae in prophetae manu videtur, in altari cognoscitur. Quid est enim cor electi auditoris, nisi altare Dei? Quando enim bona doctor loquitur ore, et ostendit opere, vitulus in manu est. Quando autem et quod dicit, et agit, auditoribus persuadet, victima in altari est. Tunc ergo immolat, quando electa corda per amorem suscipiunt, hoc quod in verbo et exemplo doctoris radiat, de imitatione Redemptoris. Sequitur: Et vocabis Isai ad victimam: Fortasse hoc, locus iste insinuat, quod praeter praelatorum conscientiam subditi promovendi non sunt. Isai prius ad victimam vocatur, ut bonum, quod subire subjectus cernitur, in magistri sui mente fundetur. Bene subjungitur: Et ostendam tibi quid facias. Idipsum quoque exprimens, ait: (Vers. 3.) Et unges, quem monstravero tibi.

7. Nisi enim Isai prius vocetur, ei, quae facienda sunt, non pandentur: quia sine magistri voluntate aliquid de subjecti persona faciendum non est. Illo ergo vocato, quod est faciendum, ostenditur, quia cum voluntate religiosi doctoris, subjecti humilitas ad arcem sustollitur praelationis. Quid est autem, quod dicitur: Unges quem monstravero tibi, nisi quia electi pastoris aequales discipuli omnes non sunt? Sunt namque ex illis, alii utiles ad obediendum: alii et humiliter obediunt, et jubere discrete didicerunt. Dicit ergo: Unges quem monstravero tibi: ut, cum ad culmen sacerdotii persona quaeritur, cum magna subtilitate requiratur. Quibus nimirum verbis ordinatoribus Ecclesiarum in electione aliorum nihil suum relinquitur. Quem, ait, monstravero tibi, illum unges. Qui sunt qui ungunt quos non monstrat Deus, nisi qui carnali affectu ad Ecclesiarum culmen ordinandos ducunt, qui non merita discernunt, sed personas accipiunt? Isti quidem reges ungunt, sed non qui a Deo monstrantur. Quod suum est, faciunt; quod Dei est, tollunt. Dei quidem personam monstrare est, ordinatoris 378 praebere unctionem. Dum ergo ipsi sibi monstrant quos ungant, habere Deum cooperatorem nolunt. Unde et per prophetam Oseam de talibus electis Dominus queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee. VIII, 5). Dicitur ergo electis, quod audire non possunt reprobi: Unges quem monstravero tibi: ut nullus promoveatur, nisi qui dignus tanto ordine, Scripturarum sanctarum laude decernitur. In eis quidem Dominus loquitur, ibi qualis et quantus esse debeat magister Ecclesiae, memoratur. Ille ergo monstratus a Domino eligitur, qui per sacrum eloquium commendatur. Haec quidem mali rectores contemnunt, boni faciunt. De bonorum ergo obedientia recte subjungitur: (Vers. 4.) Fecit ergo Samuel, quod locutus est ei Dominus. Venit in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei.

8. Ad historiam seniores admirantur, quia illuc venire propheta non erat solitus. Quo in loco fortasse signatur: quia electi doctores vix aliquando videri in publico debent, esse frequentes in secreto, negotiis civilibus vacui, spiritualibus pleni. Miraculum ergo fit populi, in publico visa persona pastoris. Mirantur quod exeat, quem secreti cultorem sciebant. Qui quia in magna populi veneratione sustollitur, seniores civitatis et admirati, et ei occurrisse referuntur. Quia vero non populus, sed seniores admirantur, perfecta doctorum virtus ostenditur, quae non a parvulis et simplicibus, sed a magnis et eruditis praedicatur. Qui etiam de pacifico ingressu prophetae sciscitantur. Quasi ergo ingressum non pacificum minabatur, qui dicebat: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? (I Cor. IV, 21.) Quid est ergo, quod dicitur: (Vers. 4.) Pacificus est ingressus tuus?

9. Nisi quia electi fideles dum bene spiritualium doctorum acta considerant, in eis utique divinam voluntatem pensant. Quia enim esse Samuelem prophetam sciebant, utique quia divinae dispensationis secreta cognoverat. Dum ergo de pacifico ingressu interrogant, quid aliud interrogando faciunt, quam divini consilii nosse velle secretum? Utinam et nos quoties sanctos viros cernimus, inquirere de pacis nostrae securitate studeremus, et diligenter ab eis scire, quales a Deo cernamur, qui cognitionis nostrae oculos non habemus. Pacificus ergo ingressus doctorum est, cum ad eos veniunt, qui non sunt pro culpa feriendi, sed pro justitia praedicandi. Qui ergo promotum justum venerat, respondit dicens: (Vers. 5.) Pacificus, ad immolandum Domino veni. Sanctificamini, et venite mecum, ut immolemus.

10. Cum doctoribus, ut immolent, vadunt, qui intentionem ad superna dirigunt. Et coram euntibus propheta immolat, quando id doctor, quod verbo pronuntiat, in assistentium cordibus per amorem ligat. Sed ut historiam paululum attendamus, vigilanter est discutiendum, quod dicitur: Sanctificamini et venite mecum. Si enim interesse sacrificantibus non audent, nisi sanctificati, quid de sacrificantibus censendum? Sanctificare enim purgare est. Quantum ergo puros decet esse pontifices, ubi invitatae ad sacrificium nonnisi sanctificatae admittendae sunt plebes? Sanctificatio quippe corporis pudicitia est, sanctificatio mentis charitas et humilitas. Sanctificetur ergo ad sacrificium invitatus, sed magis ille cogitur, a quo invitatur. Notent sacerdotes, quae invitatis dicant: Venite mecum. Secum quippe 379 sanctificati veniunt, si cum mundis plebibus ad Dei obsequia mundi sacerdotes accedunt. Secum quippe ire, est mundos cum mundis accedere. Nam si mundae sunt plebes, non mundi sacerdotes, secum non veniunt: quia aequali puritatis ordine non accedunt. Audiant hujusmodi quid alter propheta admonet, dicens: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Audiant item, quod dicit: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16). Quia ergo mundandae sunt plebes, dicit: Sanctificamini. Quia item summi viri in continuo munditiae suae statu semper debent permanere et ad formam suae puritatis alios trahere, subdit: Et venite mecum. Sed quia seniores ad victimam invitantur, quid per typum demonstrant, nisi quia ad eligendum antistitem, sive ad ungendum et consecrandum, plures sapientes atque religiosi viri vocandi sunt? Qui nimirum sanctificantur et veniunt, si proponunt, ut in electione illa carnale aliquid non sequantur. Sanctificari quidem eis est, ad praebenda dona sancti Spiritus spiritualem et sanctam intentionem adducere. Bene autem in typo electorum et de Isaia, et ejus filiis dicitur: (Vers. 5.) Sanctificavit ergo Isai, et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

11. Et quia per sacra eloquia Dominum eligendos antistites monstrare docuimus, jam quales monstret, qualesque reprobet subsequenter, loquentibus sacrae hujus historiae mysteriis, videamus. Sequitur: (Vers. 6, 7.) Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus, quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominum judico. Homo enim videt ea, quae apparent, Dominus autem intuebitur cor.

Quid enim est sapientibus ingredi, nisi ad subtile discretionis sacrarium intrare? Sed ingressum Eliab vidit: quia illum esse dignum praelatione sanctae Ecclesiae pastor agnoscit, qui et fortitudinem habet boni operis, et scientiam veritatis. Quid est autem, quod ei Dominus nec staturam ejus, nec vultum aspicere praecipit, nisi quia in sancta Ecclesia nec opus, nec scientia sine humilitate praedicatur? Quid est enim vultus alicujus, nisi exterior conversatio, per quam noscitur? Et quid est statura ejus, nisi altitudo scientiae, per quam ad superiora sublimatur? Quos ergo Eliab rectius, quam bona agentes, et eruditos significat, sed arrogantes? Unde et Eliab, Deus meus pater, interpretatur. Hoc quippe ejus nomen, quod audent praesumere. Quid namque est, quod Deus meus pater dicitur: nisi quia dum fortiter bona agunt, spiritualia sapienter intelligunt, se per singulare meritum in filiorum Dei numerum transisse gloriantur? Nam pater non meus, sed noster omnipotenti Domino dicerent, si per humilitatem se cum electis caeteris in supernae generationis ordine communiter viderent. Merito ergo repellitur, quia in spirituali culmine nonnisi humiles praeferuntur. Subtiliter ergo propheta de ungendi persona exquirit, dicens: Num coram Domino est Christus ejus? Modo hoc fit, quando summus doctor, et vitam et intelligentiam eligendi cognoscit, sed adhuc de humilitatis virtute perquirit. Sed vultum et staturam ejus abjectam videt, quando ei, quidquid pulchrum habet in opere, quidquid altum in eruditione inest ei, absque humilitatis virtute cognoscit. Merito igitur Dominus dicit: 380 Projeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: quia homo videt in facie, Deus autem intuebitur cor. Quasi dicat: Homines solent magna opera, et scientiae verba laudare: ego autem nec verba, nec opera laudo, quae in humilitate vera fundata non video. Indignitatis quippe suae repulsam, qui ejusmodi sunt, expavescerent, si attente audire vellent, quod ad prophetam Dominus dicit: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus, quia projeci eum. Pro magno namque habent, quod arrogantes faciunt: sed ecce tam vile esse a Domino dicitur, ut nec respiciendum esse judicetur. Sed isto amoto, quid sequatur ostenditur:

(Vers. 8.) Et vocavit Isai Aminadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.

12. Aminadab interpretatur, urbanus. Merito igitur, Domino consulto, repellitur: quia sancta ecclesia ad regimen animarum non eligit negotiis saecularibus strenuum, sed spirituali conversatione decorum. Urbani quidem sunt, qui postposita intentione coelestium, exterioribus studiis se ostendere strenuos conantur. Nec hunc ergo elegit Dominus, quia pii pastoris studio coelestia, non terrena, provideri fidelium gregibus debent, non infirma et labentia, sed sublimia et aeterna. (Vers. 9.) Adduxit autem Sama, de quo et ait: Etiam hunc non elegit Dominus.

13. Sama, audiens, interpretatur. Quid ergo Sama designat, nisi obedientes et simplices? Audire quidem eis, est ea quae a majoribus jubentur, obediendo perficere. Unde et de obedientia gentilis populi per Psalmistam dicitur: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Quid est autem, quod non eligi a Domino dicuntur: nisi quia in Ecclesiae culmine non ponuntur imperiti humiles, sed humiles sapientes, qui et facere jussa sciant, et quae facienda sunt, sapienter jubeant? Facere quidem eum oportet, et docere. Faciat ergo humiliter, doceat sapienter. Quia ergo qui facere per humilitatem sciunt, et jubere per eruditionem nesciunt, in dignitatem regiam assumendi non sunt, Sama ad regnum a Domino non eligi perhibetur. Hinc ergo, hinc simplices et inobedientes colligant, quam poenaliter ad praeeminendum se ingerunt, si omnipotens Deus nec illum ad regimen suscipit, qui per humilitatem obedientiae audiens vocatur. Et quia plures sancta Ecclesia hujusmodi tam simplices et bene viventes, quam humiles sapientes habet, sequitur: (Vers. 10.) Adduxit itaque Isai omnes filios suos coram Samuele. Et ait Samuel: Non elegit Dominus ex istis.

14. Quia in septenario numero soleat perfectio designari, testatur Isaias propheta, qui dona sancti Spiritus Redemptore nostro manentia asserens, ait: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2). Quid est ergo, quod hi, quia praedicationis officio repelluntur, septenario numero designantur, cum idem numerus perfectionem designet, quam alius nisi de sancti Spiritus infusione non habet? Sed convenienter hoc asseritur: quia pluribus gratia Spiritus sancti ad bene vivendum datur, ad docendum non datur. Qui quia plures sunt, et in bona operatione perfecti, apte septenario numero continentur. Item quia robusta faciunt, et subtilia non intelligunt, a regni gubernatione 381 repelluntur. Et septem ergo sunt filii, et eorum aliquis ad animarum regimen non assumitur: quia etsi bene vivendo regere fortiter semetipsos sciunt, tueri alios fortiter per doctrinam nequaquam possunt. Nunquam se tam in ordinando praecipitet ordinator Ecclesiae, quia, etsi plures habet, qui ad suscipiendam animarum curam non sunt idonei, qui tamen praeesse possint ei deesse non possunt. Quaerat ergo doctor instanter, non deficiat quaerere, donec latentes possit invenire. Magnae quidem electorum virtutes quasi thesauri omnipotentis Dei fere semper in occulto sunt. More etenim timoratorum divitum omnipotens Deus facit: quia ne virtutum thesauros perdat, hos et in electis mentibus collocat, et ipsas mentes per secretum celat. Quaerat ergo, qui ordinare, imo ornare, Ecclesiae caput cupit, occultos thesauros. Christi sponsam ornare gestit; sed non potest, nisi occultos sponsi thesauros ad ejus ornatum producat, et non desistat, donec latentes inveniat. Sed quid hortor pastores quaerere, cum nisi Deus oculos [ Legendum videtur occultos] proferat, nequeant inveniri? Quid est enim aliud: Unges quem monstravero tibi? Tamen quaerendi sunt, quia, nisi quaesiti diu, minime monstrantur. Nam et Dominus se monstraturum promittit, et tamen propheta quaerere nititur, ut invenire mereatur. Unde et Dominus quaerendi instantiam imperat, dicens: Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Quaerens ergo propheta, et tot jam repulsis, quaerere perseverans, quid nobis insinuat, nisi ut nulla dispensatione indigni ad culmen religionis venire permittamur [ Forte permittantur]? Nam cum in plerisque sanctae Ecclesiae negotiis salubris sit dispensatio, lethalis profecto et mortifera est, ubi aut caeci per ignorantiam, aut irreligiosi sapientes, aut ad saecularia negotia projecti ad aliorum primatum venire permittuntur. Hi enim ignorando, illi sciendo et non faciendo, subditorum animas perimunt: illi item negligendo spiritualia, sequendo carnalia et terrena. Illi quidem totis viribus laborant, ut laudentur quae dicunt; isti quae dicant nesciunt; illi ad hoc omni intentione conantur, ut inter summos saeculi abundantius honorentur: qui profecto tanto pejores prioribus sunt, quanto illi in spiritalibus, isti in carnalibus et saecularibus apparere sublimes volunt. Horum finis desiderium est, fulciri divitiis, honoribus extolli, potentum hujus saeculi familiaritatibus sublimari. De quibus omnibus reprobae mentis affectibus oriri potest negligentia animarum subditorum, contemptus Christi, et Ecclesiae dilapidatio facultatum. Quaerat itaque doctor, ut nulla dispensatione indignos praeferat: quia quod lethiferum est, nunquam permitti debet. Unde et subditur: Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid completi sunt filii?

Quid est, quod alium quaerit, nisi quia non debet ante quaerens quiescere, quam mereatur invenire? Et quia saepe abjecta foris et vilia, intus excelsa sunt, sequitur:

(Vers. 11.) Qui respondit: Adhuc reliquus est, et qui pascit oves.

15. Quid est reliquus, nisi abjectus? Abjectum dico a se, non a Deo: quia a Deo per superbiam quis abjicitur; a se abjectus est, qui vilis et humilis aestimatur. Vel reliquus dicitur, qui in aliorum comparatione esse aliquid non videtur. Abjectus ergo humilis dicitur; quia contemni se videt, et tolerat, 382 ostendi nequaquam curat, sed oves pascit; quia cogitationes simplices in contemplatione aeternae haereditatis nutrit. De his certe pascuis electorum a Domino dicitur: Ingredientur et egredientur, et pascua invenient (Joan. X, 9). Intus quippe habent pascua contemplationis, foris pascua boni operis. Intus mentem devotionibus impinguant, foris se piis operibus satiant. Merito parvulus iste dicitur oves pascere, quia electus quisque humilis est, et sterilis non est, qui quotidie magna agit, sed de se magna non sentit. Merito ergo non solum parvulus, sed pastor asseritur: quia qui vere humiles sunt, foris se dejiciunt, sed per internam societatem in summis, et aeternis pascuis immorantur. Nam scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5). Quae autem gratia? Nisi ut summa videant et cognoscant, cognoscant et diligant, atque ad ipsa dilecta quasi pingues et fortes currant. Hic itaque, quia valde idoneus est, instanter exhiberi jubetur. Nam sequitur: (Vers. 11.) Et ait Samuel ad Isai: Mittite, et adducite eum. Neque enim discumbemus, priusquam ille veniat.

16. Quid est autem, Non discumbemus, priusquam veniat? Quem requirit, nisi quia in observatione jejunii celebranda sunt sacramenta unctionis? Nobis autem non solum ipsa sacramenta, sed vis sacramentorum attendenda est. Nam quidam cibi sunt, qui si non caventur, ungere bene reges nequaquam sinunt. Exteriora quidem Ecclesiae negotia quidam cibi animae sunt, qui ab electis devote administrantur. Sed si negotiorum multitudine anima saturetur, ad suscipienda spiritualia intrare perfecte non sinitur. Cum ergo spiritalia instant, exteriora differantur: quia cum magna mentis quiete disponenda sunt. Sequitur: (Vers. 12.) Misit ergo, et adduxit eum.

Rex futurus adducitur, quando ab occultationis suae latibulis humiles producuntur. Latent quidem, sed in pascuis; quia, etsi hominibus intra carnis vilia et infirma se tegunt, magna est supernae contemplationis latitudo, in qua morantur. Sed qualis jam praelatus appareat, videamus. Sequitur enim, et dicit:

(Vers. 12.) Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie.

17. Quid est, quod tanta pulchritudo regis asseritur, nisi quia magnis virtutum fulgoribus ornari debet persona doctoris? Nam de Redemptore dictum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Coeli namque sunt sublimes praedicatores. Qui profecto coeli a spiritu ornati sunt, quia virtutes quibus emicant a Spiritu sancto percipiunt. Quid est ergo, quod rufus asseritur, nisi quia in rubra saepe materia charitatis fervor designatur? Unde et in veste pontificis coccus ponitur bis tinctus, ut duplici vestiatur charitate. Rufus ergo dicitur per ardorem charitatis, quia dum ardentia praecepta charitatis exhibet, quasi per calorem rubet. Quid item est pulcher aspectu, nisi interna contemplatione conspicuus? Quasi enim pulchrum aspectum habet, qui decore visionis radiat in interna contemplatione. Quid ergo facies designat, nisi exteriorem gloriam honestatis? Nam quia per faciem quisque cognoscitur, decor faciei est praeclara honestas conversationis. Quasi enim per faciei decorem cernitur, qui in omni gestu corporis splendidus invenitur. Rufus ergo amore est, pulcher aspectu propter scientiam decora facie, splendidus honestate. Quia vero charitatis fervor 383 per sancta opera demonstratur, potest per ruborem ipse labor operis designari. Qui enim nimis laborat, faciei ruborem repraesentat: quia dum intus incalescit, foris in vultu ruborem trahit. Sic namque est omnis spiritualis labor. Quia enim unusquisque quanto amplius pro aeterna vita laborare conatur, tanto ferventius ad laborandum sancti Spiritus ardore succenditur, velut in fervescendo ruborem excitat, quem foris portat. Rufus est ergo doctor labore pii operis, pulcher aspectu in fulgore contemplationis. Decor vero faciei ipsa est pulchritudo charitatis. Per alias quippe virtutes formam sanctitatis accipimus; per ipsam charitatem, ipsam formam nobis quasi mirabili decore vestimus. Illae aliae virtutes corpus justitiae sunt, charitas vero hujus corporis facies recte intelligitur. Per faciem quippe, non per corpus unusquisque cognoscitur. Nam si corpus videas, et faciem non videas, eum cujus solum corpus aspicis non agnoscis. Quid vero est aliud, quod fatuis virginibus respondetur a sponso: Nescio vos (Matth. XXV, 12)? Ecce per magnos labores virginitas conservatur, ipsa quoque virginitas magna et incomparabilis virtus agnoscitur. Quid est ergo, quod fatuae virgines a sponso non cognoscuntur, nisi quia corpus habent quo subsistant, decorem vero non habent faciei quem sponsus agnoscat. Habent quidem laborem in conservando corpore, non habent decorem vultus in perfecta charitate. Haec namque tria eo quo ponuntur ordine, in electi conversatione proficiunt. Nam pulchros contemplationis aspectus habere non praevalet, nisi qui prius se in labore pii operis vehementer exercet. Aeternae quidem lucis gaudia illius summi luminis immensitas, aeternus ille vigor splendoris ineffabilis, quo laboriosius quaeritur, se quaerentibus laxius aperitur. Qui ergo jam talis est, idoneus quidem ad docendum cernitur; sed nisi decora facie fulgeat, nisi mentem charitatis perfectae radiis illustratam gerat, dignus tanta celsitudine non probatur. Sit ergo rufus pastor, et non sit remissus in opere; sit pulcher aspectu, videlicet sublimis in eo contemplatio; sit decora facie, ut totum robur operis, et altitudo contemplationis, supernae majestatis oculis notum, sit per ineffabilem pulchritudinem charitatis. Haec quippe tria immensi decoris insignia, quia sanctae Ecclesiae doctor habere debet, pro omnibus Petrus assumitur, et an amet Redemptorem tertio interrogatur. Primo namque ei dicitur: Petre, amas me (Joan. XXI, 16)? ut per amorem agere fortia studeat; secundo, ut in contemplando alta cognoscat; tertio, ut perfectae charitatis affectu, et erga proximum ferveat, et ad speciem Conditoris ferventius inardescat. Talis ergo ac tantus tam pulcher, tam decorus puer, quo testimonio proferatur, audiamus. Nam sequitur: (Vers. 12.) Surge, et unge eum, ipse enim est.

18. Quid est, Surge, et unge eum? An tantus erat parvulus, ut sedendo ungi non posset? Sedendo quippe, tangere alta non possumus. Magna ergo est virtus, magna celsitudo humilium, si ad eorum summa nec prophetae pertingunt. Surgit ergo propheta, cum se pontifex in miram electi praedicatoris venerationem erigit. Nam foris humilem quasi videndo conspicit; sed interius ejus meritum, nisi se in interna contemplatione erigat, non agnoscit. Surgere ergo doctor praecipitur: quia cui tanta vult sacramenta impendere, ejus ante cognoscere meritorum sublimitatem debet. Quid est ergo, quod dicitur, Surge, et unge eum, quia ipse est, nisi sublimi 384 sublimia sacramenta sublimiter praebe? Nam saepe indiscreti pastores negligentem et reprobam accedentium vitam sciunt, et eos promovere non metuunt. Hi profecto ungunt, et non surgunt; quia quibus sacramenta unctionis tribuunt, in alto sitos meritorum loco non cernunt. Quando igitur doctor sublimis ostenditur, ejus ordinator surgere monetur; quia per ministerium tunc digne tribuuntur sacramenta unctionis, cum ungendus in alta conspicitur sublimitate virtutis. De quo nimirum, Quia ipse est, dicitur: Si ergo ipse est, alius non est; quia, nisi his virtutibus fulgeat, necesse est ut ordinem tantae celsitudinis non attingat. Quem ergo monstraturum se Dominus promisit, rufum et pulchrum aspectu, et decora facie ostendit, dicens: Ipse est enim. Quia nullus debet subire culmen regiminis, qui robur non habet magni operis, scilicet contemplationis scientiam, et fervorem charitatis. Bene ergo subjungitur: (Vers. 13.) Tulit igitur Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum suorum.

19. Cornu olei tollitur, ut tota vita pontificis spiritualis esse doceatur. Cornu olei tollitur, ut in excellenti liquore magister Ecclesiae vir esse studeat magnae misericordiae. Oleo ungitur caput regis, quia lucere super candelabrum debet per flammam verbi. Cornu oleum recipit, ut increpando purget, et miserando per blandimentum trahat. Cornu etiam recipit in sublimitate ordinis, oleum ad fomenta virtutis. Sed pleno cornu ungitur, ut virtus pontificis plena doceatur. Cornu namque plenum in unctione sua habet, si tam in virtute misericordiae quam charitatis et verbi perfectus est. Plenum etiam cornu in unctione sua habere cognoscitur, cujus omnis potestas per misericordiam dispensatur. Ipsa quippe auctoritas sanctae Ecclesiae, cum sine misericordia est, nulla est; quia tunc spiritualis est rigor disciplinae, cum a linimento non vacat misericordiae. Cornu ergo et oleum simul ostenditur, ut disciplina semper cum misericordia teneatur. Cornu namque oleo plenum dicitur; ut ubicunque cornu acumen exhibet, exhibeat refusae gratiae unctionem. Sed dum ad ungendum regem unctio ducitur, cornu foris cernitur, intus plenitudo olei occultatur. Portet igitur propheta cornu foris, intus oleo repleat; foris textum insinuet, intus sacramenta declaret. Sciat ergo propheta quod tribuat; sciat rex unctus exhibita recipiendo, quid agat. Quid est ergo, quod foris est cornu, intus oleum, nisi quia plerumque subditorum duritia meretur, ut pastoris increpationem sentiat, sed misericordiae ejus aliquid non attendat? Rector ergo cornu exhibet, in quo oleum latet; quia, cum quis acriter ex charitate corrigitur, poena sentitur, charitas non videtur. Saevus enim rector aspicitur, qui sic increpat, quasi qui non amat; quasi qui vehementer odit, sic objurgat. Quid tunc a compunctis cernitur, nisi cornu acumen, quo acrius feriantur? Sed quia valde intus prius pastor diligit, quem foris arguendo ferit; quid aliud quam cornu increpando monstrat, oleum diligendo celat? Plenum ergo cornu in unctione regis asseritur, ut in electo praedicatore perfectum utrumque esse doceatur. Nam acutus ad arguendum esse debet, mollis ad miserendum. Perfecte feriat, ut omnem vim morbi perfecte confodiat; perfecte per misericordiam ungat, ut plagas quas pungit ad sanitatem reducat. Si enim minus violenter quam debet ferit, plus quod latet non ejicit. Et si violenter ferit, et 385 abunde non ungit, percussum per austeritatem interficit, et saluti non reddit. Sit ergo integrum cornu, integra olei plenitudo, ut austere per cornu feriantur vulnera, et per oleum foveantur. 20. Sed quid est, quod in medio fratrum ungitur, nisi quia virtutis exempla circumquaque spargere jubetur? In medio fratrum ungitur, ut tantae unctionis fieri participes omnes possint. Qui enim in medio ponitur, ab omni parte videtur. Oleo quippe in medio aliorum ungitur: quia qui in aliorum exemplum positus est, nullam sui partem habere obscuram debet, ut hunc omnes aspiciant, et ab eo lucis exemplum sumant. Unde et sancta animalia in circuitu oculos habere describuntur (Ezech. I): quia electus doctor dum ardorem charitatis, dum virtutem misericordiae, dum zelum rectitudinis ex dono sancti Spiritus recipit, quasi globum habitat luminis, qui eum ex omni parte circumstantibus fulgentem reddit. Vel in medio fratrum ungitur, ut unctum et medium se esse semper arbitretur. Agnoscat ergo dignitatem suam, et vim dignitatis exerceat, quia unctus est. Videat se medium, et communis conditionis hominem, ut pares sibi esse eos quibus eminet recognoscat. In medio ergo fratrum ungitur, ut sit humilis et sublimis. Sublimis ordine, humilis aestimatione. In medio item ungitur, ut se privato amore non diligat, sed ex omni quod praeeminet lucra aliorum quaerat. Unde et Saul solus in extrema parte civitatis unctus fuisse perhibetur (I Reg. IX). Quid est enim, quod solus a solo inungitur, nisi quia de culminis potestate per amorem privatum debebat intumescere! Dum enim de accepta dignitate se singulariter amare voluit, velut fomentum luminis solus tulit. Unde et puer, qui comitabatur, praemittitur: quia electorum nullus ejus exempla sequitur, qui divina auctoritate reprobatur. David ergo in medio fratrum ungitur: quia electus doctor de eo, quod singulari sublimitate sustollitur, singulari amore nequaquam gloriatur. Et quia per ministerium hominum spiritualia in electis rectoribus dona cumulantur, adjunctum est: (Vers. 13.) Et directus est spiritus Domini in David a die illa, et in reliquum.

21. Spiritus quippe Domini post unctionem dirigitur: quia foris sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Foris namque homo, intus Deus operatur, et non homo. Foris namque homo surgit, intus se spiritus dirigit: quia ordinem religionis homo homini praebet, sed in eum cui ordo datur spiritus dirigitur, ut foris sublimitatem suscipiat ordinis, et intus robur sancti Spiritus. Foris ordo committitur, ut quae Dei sunt, agere debeat; intus dirigitur spiritus, ut quod injungitur, potenter agat. Magnum quippe est onus ordinis, magna fragilitas carnis. Onus ergo tantum quia debili committitur, dirigitur spiritus: ut debilis roboretur, et magnum onus tanto gratius ferat, quanto ipsum omnipotens spiritus fortius ad ferendum juvat. Sed dirigi spiritus dicitur, ut conversus a rege superbo sentiatur. Se ergo spiritus in alterum dirigit, quando ejusdem spiritus gratia superbos ac fictos fugit. Unde et scriptum est: Spiritus Domini disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 7). Hinc et per semetipsum in Evangelio ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Spiritus quidem venit et vadit, quia reprobos deserit, electos assumit. Et quia judicium omnipotentis Dei imperscrutabile est, unde veniat et quo vadat homo 386 nescit: quia sciri non potest, an quis in gratia quam recipit perseverare in perpetuum debeat. Ab eo igitur qui defecit venire spiritus dicitur, ire ad eum qui perseveraturus est: quia alios in tempore deserit, alios assumit, nec tamen deserit. Unde et in typo electorum de David dicitur: Directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. In die quidem unctionis dirigitur, quando sic foris Christi sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Et in reliquum dirigitur spiritus, qui a gratia quam percipit nunquam recedit. Hanc quippe gratiam directi spiritus sic praedicatoribus ascribimus, ut omnibus ordinibus sanctae Ecclesiae tribuamus. Quisquis enim Redemptoris nostri fidem suscipit, per redemptionis nostrae baptismum renascitur, et Spiritus sancti gratia ab omni peccato redimitur. Unde et electis redemptis ejusdem Spiritus sancti donum insinuans Paulus apostolus, ait: In quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Si ergo consideremus populum dudum in circumcisione superbum, Spiritum sanctum amittere, videmus pariter in baptizatos ejusdem spiritus directionem. In quo nos quidem dirigimur, quia per superbiam illi sancti Spiritus gratiam perdiderunt. Quid est ergo, quod dicitur, A die illa et in reliquum, nisi quia sancti Spiritus gratia sic recipitur, ut in ea electi usque in finem perseverare doceantur? Multi quidem post remissionem peccatorum peccata ad mortem faciunt, in quibus nimirum spiritus in reliquum dirigi non videtur. Dirigitur ergo spiritus in electis tantum in die illa in reliquum, quia reprobis in exortu fidei per Spiritum sanctum peccata dimittuntur, sed Spiritus sancti gratiam postmodum per iniquitatem perdunt. Dirigitur namque in reliquum, sed in David, quia manu fortis interpretatur. Manu quidem fortis est qui diabolo praevalet, et bonum quod accipit per perseverantiam usque in finem tenet. De quibus certe Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit (Matth. X, 22). Quod si universalis Ecclesiae status conspicitur, spiritus Domini in David in reliquum directum videmus: quia electos sanctae Ecclesiae ab ejusdem Ecclesiae primordiis Spiritus sancti gratia replere coepit, quos usque ad mundi finem custodire non desinit. 22. Jam quippe juxta propositum nostrum claudi liber ad finem debet; sed ad memoriam redit quia principia voluminis ad conversationem retulimus Redemptoris. Et quia per Joannem initium, et finis idem Redemptor noster asseritur, optimo liber fine clauditur, si in Redemptoris nostri narratione consummetur (Apoc. I, 8). David ergo manu fortis ipsum Redemptorem humani generis insinuat, qui antiquo hosti praevaluit, et de ejus potestate electos tulit. Qui Bethlehemitae Isai filius dicitur, quia de eo populo nasci voluit, quem Scripturarum sanctarum scientia quasi ex pane saturavit. Domus quippe panis Judaea fuit, quae solidum Scripturarum cibum in spirituali intelligentia, quasi ex pane habuit. Quid vero Samuel, nisi, ut jam saepe diximus, novorum praedicatorum ordinem signat? Quid vero David, nisi Redemptorem insinuat? Ad eum ergo ungendum Samuel mittitur. Ungere quippe eum, est ejus incomparabilem sanctificationem ignorantibus praedicare. Nam quasi ungitur, quando nescientibus opinionis ejus odor aperitur. Hunc namque ungebat, qui dicebat: Quia ei se infundit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II, 9). Sed quid tantum 387 novos praedicatores ad ejus unctionem recipimus, cum etiam veteres tam venerabiliter unxisse videamus? Quid enim melius ac suavius redolet, quam illud, quod in eo propheta Isaias effudit, dicens: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2)? Hinc item, qui tenetur in manibus, David ei loquens, ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Et post pauca: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Hunc autem Daniel unxit, et omnis unctionis sacramentum Judaeis praebuit, dicens: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra (Dan. IX). Ad ungendum ergo propheta mittitur; quia ejus odor a parvulis nunquam capitur, nisi per praedicatorum ora pandatur. Unde et tres illae mulieres aromata praeparant, et in sepulcro Redemptorem ungunt (Marc. XVI). In sepulcro quidem Jesus ungitur, cum resurrectionis ejus gloria praedicatur. Unde et cum veniunt, Jesus non invenitur; quia cum bene de Dominica morte disputant, mortuum jam resurgentem monstrant, et quasi veniendo non inveniunt; quia ubi bene mortis causam cognoscunt, vitam esse redditam per illius mortem inveniunt. 23. Sed quid est, quod implere cornu oleo jubetur? Quid namque fuit austeritas legis, nisi cornu acuitas? Quasi enim cornu percussit, dum peccata non per misericordiam indulsit, sed poenam infligendo vindicavit. Cornu ergo oleo impletur; quia talis Rex ungitur, qui peccata hominum misericorditer dimittat, non per legis austeritatem puniat. Nam Moysi cornu praeferebant, qui de ea quae in adulterio deprehensa fuerat Domino dicebant: Moyses jubet hujusmodi lapidare; tu quid dicis de ea (Joan. VIII, 15)? Sed qui pleno cornu unctus fuerat, dicit: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Quasi cornu feriendi ille, assumpserat, qui dicebat: Hic si esset propheta, sciret quae et qualis est haec mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed qui ex plenitudine cornu unctus Jesus fuerat, totum remittebat, dicens: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hinc de peccatorum assumptione murmurantibus dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Cornu ergo pleno ad ungendum David propheta mittitur, quia illum modo doctores praedicant, qui duritiam legis solvit, et omne, quod rigidum praetulit, per gratiae suae fomenta reparavit. An non ungebat eum ille, ad eum ungendum missus, de quo dicitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 6)? Sed audivimus quomodo missus fuerat, audiamus quomodo ungat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29). 24. Potest per cornu, regni ejus videlicet, sanctae Ecclesiae sublimitas designari, quae magna est, sed austera et superba non est. De quo nimirum cornu superius per Annam Samuelis matrem dicitur: Sublimabit cornu Christi sui (I Reg. II, 10). Hinc namque per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui (Luc. I, 69). Cornu quidem salutis quid est, nisi sublimitas ecclesiasticae potestatis? Nam quod antiquis nusquam dicitur, modo universali Ecclesiae dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Quod profecto cornu erectum et oleo plenum dicitur, quia sancta Ecclesia, 388 cum sublimitate potestatis, extendit viscera miserationis. Et quia per damnatae humanitatis vitium, facilius in auctoritatem potestatis extolli possumus quam flecti ad mollitiem pietatis; bene non cornu, sed praeparare oleum jubetur. Qui enim, imple cornu tuum oleo, dicit, cornu sine oleo esse signavit. Quid est hoc, nisi quia irasci et arguere etiam inconsulti possumus, sed flecti ad misericordiam, nisi ex magna meditatione, non possumus? Quasi dicat: Zelum, quem naturaliter habes, imple oleo, quod si non habes ex te, habere potes ex virtute. Quod certe ei dicitur, qui ungere Redemptorem mittitur; ut qui in officio praedicationis ponitur, dives esse misericordia semper conetur. 25. Potest hoc cornu mentis affectus ostendi. Quod certe cornu impleri praecipitur, quia perfecte debet Redemptoris nostri unctio, id est sanctificatio, ante sciri quam sufficienter valeat praedicari. Cornu ergo impletur, quando bene sanctitas Redemptoris agnoscitur. Et pleno cornu ungitur, quando optime praedicatur. Nam Joannes quia praedicando ungere venerat, quasi cornu implevit sciendo; ut eum ungere bene loquendo potuisset. Si autem bene scire impletionem volumus, audiamus quod in Evangelio dicitur: Factum est verbum super Joannem Zachariae filium in deserto (Luc. III, 2). Cornu ergo pleno eum unxit, qui perfecte prius a verbo doctus est quam verbi divinitatem et assumptam hominis naturam loqui potuisset. Sed veniens, in manu vitulum habuit; quia, ut dignus praeco Redemptoris fieret, carnem suam Deo per abstinentiam mactavit. Potest etiam vituli appellatione ipse Dominus designari. Quid ergo est, quod propheta in manu vitulum tulit, nisi quia, qui Jesum vult praedicando ostendere, per mortificationem carnis debet ejus, quem praedicat, passiones imitari? Vitulum quippe in manu tenere, est similitudinem passionis Christi in virtute operationis ostendere. Aliter enim, qui ad ungendum regem venit, occiditur; quia nimirum in salutis suae periculum praedicator veritatis efficitur, qui verbum quod ore praedicat prava operatione conculcat. Samuel itaque ad ungendum regem veniens, in manu vitulum tulit; quia praecursor Domini se prius mirabilem per supernae conversationis fulgorem praebuit, et sic bonum tantae gratiae nescientibus indicavit. 26. Sed quid est, quod quaeri inter filios Isai jubetur, nisi quia et de veteri populo nasciturus erat, et aequalem nullum habiturus? Quaeri itaque praecipitur, ut ei rationabiliter credamus. Et quia per semetipsum dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44), bene Samueli a patre dicitur: Unges quem monstravero tibi. Quasi enim monstratum unxerat prius, qui ab eo, quem unxerat, audiebat: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui est in coelis (Matth. XVI, 17). In Bethlehem ergo mittitur, quia cum secundum carnem quaeritur Christus, natus ex Judaeorum populo invenitur. Venit etiam in Bethlehem, quia ordo praedicatorum ante Judaeam convertere studuit, et postea gentibus Redemptoris finem [ Legendum videtur fidem] praedicavit. Quid est autem, quod seniores civitatis mirantur, nisi quia, qui ad maturitatis sensum pervenerant, in tantae novitatis praedicatione stupebant? Sed admirantes ei occurrunt, quia praedicationem veritatis libenter audiunt. Occurrere quidem praedicatoribus, est verbum fidei quod praedicant desideranter audire. Quid de pacifico ingressu ejus 389 interrogant? Quid est ingressus pacificus, nisi cum praesentia pacis venerit? Hanc item pacem ostendit, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Quid est ergo quod de pacifico ingressu interrogant, nisi quia patrum promissionem electorum Judaeorum corda desideranter exspectabant? Quasi nutantes, qui exspectabant, dicant: Nunquidnam venit pax, quae se venturam, tanto temporum spatio praecurrente, praedixit? Et quia novi doctores, quod antiqui patres promiserant, exhibitum narrant, dicunt: Pacificus. Quasi dicat: Nos non futura promittimus, sed praesentia pacis dona monstramus. In ingressu nostro praesens est, in verbo nostro futura non est. Jam justus Simeon vidit, jam tenuit et adoravit, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Jam pastoribus apparuit, jam missa de coelis diu exspectata pace, angelorum multitudo cantavit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et quia non solum praedicare pacem venerat, sed etiam persuadere, subdit, dicens: Ad immolandum veni. 27. Quid est sacerdoti immolare, nisi Redemptori nostro corda electorum per amorem conjungere? Quasi dicat: Vos, an venerit, scire vultis, sed non prodest sciri, nisi prosit amari. Ad immolandum ergo Domino veni. Hinc est, quod Paulus eos in quibus immolare non poterat expellit, dicens: Qui non amat Dominum Jesum, anathema sit (I Cor. XVI, 22). Sed invitatis ad victimam dicitur: Sanctificamini, et venite. Judaei idcirco nobiscum ad fidei sacrificium venire nequeunt, quia Dominum Jesum ex Scripturis judicare nolunt, sed solo odio audire ejus praedicationem refugiunt. Unde per semetipsum Dominus queritur, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum (Joan. XV, 24). Quid est ergo, quod dicitur: Sanctificamini, et venite? Sed sanctificari auditoribus, est audiendum purae mentis secretum praeparare. Sanctificari quippe eis, est odium de corde projicere, et ad audiendum verbum praedicationis, intentionis puritatem parare. Sanctificatis ergo venire praecipitur, quia venire nihil prodest qui intentionem puritatis audiendo non habent. Et quia per doctores sanctos sanctus loquitur Spiritus, dicit: Venite mecum: quasi dicat: Sic loquentem attendite, ut vobiscum credatis audientem, quia sic loquor ut audiam, dum ipse sum qui loquor et locutionem administro. Et quia in initio nascentis Ecclesiae multi ex Judaeis, et devote audierunt, et fideliter crediderunt, bene dicitur, quia Isai et ejus filii sanctificati a Samuele sunt, et ad victimam invitati. 28. Sed in septem Isai filiis rex non invenitur. Quid enim septem Isai filii, nisi omnes sunt Synagogae perfecti? Qui ad prophetam veniunt, sed eorum nullus eligitur: quia electus praedicator, et perfectos Synagogae filios aspicit, et ex eis Redemptorem humani generis nullum credit. Adducit ergo omnes priores filios, ut cum perfectos omnes aspicimus, Redemptoris excellentiam cogitemus. In quibus profecto nisi parvulus adducitur, rex esse a Domino non monstratur: quia nimirum cum Redemptori nostro magnos viros conferimus, quantum excellat ejus dignitas, videtur. Non invenitur ergo in aliis, quia puri homines sunt. Quaeritur ergo in pascuis puer qui pascit oves, quia usque ad mortem Patri obediendo se subdit: generationem tamen ejus 390 quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Parvulus quippe dicitur, quia humilitatis ejus gratia commendatur. Parvulus ergo dicitur, qui minoratus ab angelis per Psalmistam perhibetur (Psal. V). Sed parvulus oves pascit, quia per humilitatem est humilis, et per majestatem sublimis. Hic laborat et esurit, sed ibi de gloria majestatis suae angelos pascit. Dum enim de plenitudine gloriae ejus omnes accipiunt, quasi in illis beatissimis pascuis per puerum saturantur. Parvulus etiam pastor asseritur: quia de carnis ejus assumptione, superni cives ineffabiliter gaudent. Gaudium quippe illud ineffabile beatorum civium, quasi ovium cibus est. Hic ergo adduci instanter praecipitur, hic donec veniat, discubitus necesse est differatur. Discumberet quippe, antequam veniret, si plebs in alium credidisset. Exspectari ergo debuit, qui beatarum animarum singularis et unicus cibus fuit. Unde et per semetipsum dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Sed quia qui ascendit, ipse est, qui descendit (Ephes. IV, 10), illuc mittitur, ut adducatur. Mittere namque ad pascua, est mentem supra Angelos usque ad aequalitatem aeterni Patris extendere. Et invenire eum, est summo patri eum per omnia aequalem credere. Adducit autem eum, qui etiam ad Redemptionem humani generis per assumptam humanitatem venisse jam asserit. Miserat namque, et adduxerat eum hic, ad quem in ejus typo mittitur, cum dicebat: Qui de coelo venit, super omnes est (Joan. III, 31). Parvum pascentem oves adducebat Isaias, cum dicebat: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Sed quia doctoris fides ad salutem sibi tantum, non etiam auditoribus proficit, mitti et adduci praecipitur, ut unusquisque fidem ejus habeat, per quam salvari mereatur. Ire etenim singuli, et adducere eum debent, quia firmiter debent eum credere per divinitatem aeterno Patri aequalem, et per manitatem naturae nostrae participem. 29. De cujus etiam descriptione dicitur: Qui erat rufus, et pulcher aspectu, et decora facie. Rufus quippe, quia lancea vulneratus: rufus, quia ex passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum (Isai. LXIII, 2)? Rufus quippe exstitit, cui candorem tantae innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem induit, et mortales nos ex magna charitate respexit. Quasi enim aspectus sui pulchritudinem repromittens discipulis, ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 22). Hinc item repromittens, ait: Vado parare vobis locum, et veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. Quis est decor faciei, nisi ejus gloria majestatis? Facies namque ejus perfecta cognitio est. Hanc etiam Paulus commemorans, ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Decor ergo faciei quid est, nisi splendor aeternae divinitatis? Qui nimirum decor modo creditur, non videtur: tunc non creditur, sed videtur, quia apostolus ait: Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2). Unde et Moysi quaerenti eumdem faciei decorem, respondit: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23). Quidquid de illius divinitate contemplari nunc possumus, non est ipse decor, sed velamentum decoris. Posteriora quidem cernimus, ut sequamur; sed, dum sequendo pervenimus ad eum, anteriora, id est faciei decorem cernimus. 391 Rufus ergo in saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in coelo. Potest et omnis haec trina pulchritudo in hac praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe exstitit: quia ferventer amavit eos, pro quibus animam posuit. Pulcher aspectu fuit: quia omnia novit. Decora facie: quia bona omnia fecit. Sed quae illa aspectus pulchritudo? Nemo novit patrem, nisi filius (Matth. XI, 27). Hunc item Petrus admirans, ait: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget (Joan. XVI, 30). Decorem faciei turbae intuentium protestantur, quae dicunt: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui (Marc. VII, 37). Hinc item alii admirantes, dicunt: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei (Matth. VIII, 27)? Decor ergo faciei quid est, nisi pulchritudo sanctitatis? Quid item est decor faciei, nisi splendor conversationis ejus incomparabilis? quia per omne, quod egit, incomparabili luce gratiae resplenduit. Hunc namque faciei decorem Psalmista admirans, ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Hanc Paulus praedicans, ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I, 3)? De hoc igitur recte prophetae praecipitur: Surge, et unge eum, ipse est enim. 30. Petrus quoque apostolus non solum propheta, sed summus patriarcha, vidit inenarrabilem lucem fusam desuper, nubem obumbrantem, clamantem patrem: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5; Marc. I, 11; Luc. III, 22; II Petr. I, 17). Ibi dicitur: Ipse est enim. Hic dicitur: Hic est filius meus dilectus. Ibi quia in typis ostendebatur, quasi absentior cernitur, dum dicitur: Ipse est. Hic autem, quia jam revelata claritas ejus erat, praesentior cernitur, quia dicit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Hic ergo ungendus est, hic laudandus, et perpetuis favoribus demulcendus. Sed quis digne laudare sufficiat, cum non sufficiat gloriam videre, quam laudat? Quid est, quod Petrus cadit, cum vocem audit insonantem tanti verba praeconii? Sed parvulus erat, adhuc videbat, quod videre non sufficiebat. Videbat, et quia videndo cadebat, significat, quod ad id non poterat attingere, quod merebatur videre. Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Quia ergo Petrus nondum illam plenitudinem spiritus acceperat, praedicare Jesum quasi parvulus non valebat. ergo surgere jubetur prius, et visionem nemini dicere, donec a mortuis resurrexisset. Post resurrectionem quippe accepturus erat Spiritum sanctum. Unde scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat 392 glorificatus (Joan. VII, 39). Nondum debebat ergo Petrus ante resurrectionem visionem dicere, quoniam quidem bene vidit, sed antequam spiritum haberet, non intellexit. 31. Quid est ergo quod ad Samuelem Dominus ait: Surge, et unge eum? Quid est, quod surgere jubetur, ut ungat, nisi quia multum oportet eum erigi ad superna, qui sublimitatem Domini gestit praedicare? Sed quantum erectus erat Petrus, qui ad tanta videnda sustollebatur? Sed si ille adhuc altiorem statum perfectionis exspectat, quis tantae praedicationis officium subire non metuat? Si prophetam Dominus surgere admonet, praedicare Dominum audet, qui per lapsum pravitatis jacet? Hinc est enim, quod unicuique praedicatori per Isaiam praecipitur: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). Mons excelsus, perfectio doctrinae, et operis est. Surgat ergo, qui ungere regem praecipitur, in sublimia se extendat. Surgat in alto opere, surgat in alta contemplatione, surgat in sapientia verbi, surgat in virtute charitatis. Ille quidem, qui praedicando ungitur, tantus est, ut vix ad eum a sublimibus perveniatur. Et fortasse Paulus hunc ideo ungere poterat, quia dicit: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Ideo hunc ungere poterat, quia ad tertii coeli secreta se erexerat, et in paradiso arcana verba audiebat. Quia ergo Dominus Jesus sublimiter a sublimibus praedicari debet, surgere propheta praecipitur: quia eum, per quem ipse signatur, ungere jubetur. Alta quidem, imo altissima haec perfectae conversationis virtus est, sed a multis perfecte perficitur. Magna quidem sublimitas haec est, sed tamen sublimes Ecclesia sancta multos habet. Nam ex quo Synagogam repulit, in innumerabilem celsitudinem virtutis sanctam Ecclesiam sublimavit. Bene ergo dicitur: Et directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. Dies quidem est fides Redemptoris: in qua nimirum et sancta Ecclesia illuminatur, et repulsa Synagoga mira caecitate deprimitur. primitur. In die ergo illa Spiritus sanctus in David dirigitur: quia ejus gratia Synagogae tollitur, et sanctae Ecclesiae electis datur. Dirigitur enim, quia illos deserit, istos assumit. Sed in die dirigitur, quia qui in fide Redemptoris illuminatus non est, in se se dirigentem spiritum habere non potest. Spiritus ergo in die dirigitur, quia fidei lumen habentibus datur. Dirigitur autem in David, quia hunc sola sancta Ecclesia suscipit, quae corpus est Redemptoris. Sed quia, auctore Deo, ea, quae proposuimus, de libro Regum tractanda complevimus, orandus est summus atque omnipotens Spiritus, ut qui verba per quem voluit, protulit, tam scribenti, quam legenti tribuat affectum virtutis. Amen.