Migne Patrologia Latina Tomus 107
Commentariorum in Genesim (Rabanus Maurus), J. P. Migne 107.0669B
FRECULPHUS EPISCOPUS MAURO ABBATI.
107.0439C| FRECULPHUS episcoporum infimus, venerabili abbati MAURO et consacerdoti, in Christo Dei Filio, salutem.
Novit, mi dilectissime, tuae charitatis benevolentia in occiduo littore Oceani, quamvis nullis suffragantibus meritis, pastoralem me suscepisse curam: ubi populum famem passum verbi salutaris reperi, sed minime suam sentientem inediam. Non enim spirituales esuriendo desiderabat dapes, quarum suavitatis gustum necdum expertus erat; quem primum lacte alendum, non solido censui cibo. Igitur, annuente Domino, escam jam ambiunt contingere, et quamvis adhuc parvuli, panem sibi dari deposcunt: sed ut eis frangatur, et in viscera eorum salubriter trajiciatur absque discrimine strangulationis, 107.0439D| vestro indigemus solatio, maxime autem in Pentateucho. Qui scilicet legislatoris libri humiliter deposcimus ut ita vestro succincte dilucidentur studio, ut priorum perscrutando conferatis tractatorum labores; et velut ex pratis vernantibus amoenisque flores mellifluos carpendo, apum more in alveareum congestos, nobis favum cum melle odorifero porrigere non negligatis. Ergo itaque modo opus hoc 107.0440C| compendiosum fieri flagitamus, ut primum sensus litterae ac deinde spiritualis intelligentiae accurate succisa prolixitate pandatur: et singulorum nomina auctorum in fronte notentur pagellae, ex quibus praesentes decerpseritis sententias. Insuper precamur obnixe ut quidquid Spiritus sanctus, qui loquebatur olim in viris Deo deditis, et adhuc loquitur et loquetur, vestro benevolo et devoto inspiraverit animo, sub nullo reticeatis silentio: sed litteram praenominis vestri primam seorsum adnotetis, ut eminentius etiam de proprio gaudere valeamus pariter dono. His quoque praelibatis, ut fuerimus odoribus respersi dapibusque refecti, vertetur occasus noster in orientem: et regio contigua axi occiduo fiet Judaea, nostrique Britonum vicini erunt Israelitae. 107.0440D| Ergo si aliquas excusationis praetendere tentaveris occasiones, ne tantae molis opus ingentisque laboris subeas, et respondere nisus fueris cur non proprio sudore eos legendo perlustro libros ex quibus haec fieri mando, et quaeque libuerint decerpendo colligam, ad haec vestrae charitatis vigilantia intendat, quoniam nulla nobis librorum copia ut haec facere possimus, suppeditat, etiamsi parvitas obtusi sensus 107.0441A| nostri vigeret, dum in episcopio nostrae parvitati commisso nec ipsos Novi Veterisque Testamenti canonicos reperi libros, multo minus horum expositiones; nec etiam hoc vestram prudentiam latet quod multo suavius ab esuriente hic sumitur cibus qui cum fragrantia pretiosorum pigmentorum, tempore opportuno, ab aliquo rationabiliter est conditus, quam ille qui inerti colligitur labore: et quando iam hora vescendi est, tum primum diversae species 107.0442A| teruntur mortario, coquuntur igne, sicque semicoctae famelico anxio apponantur: quaeque immature sunt consectae non gratum saporem percipientibus praestant. Quapropter ea quae mea parvitas vestrae injungit fraternitati, qui fiduciam de tua dilectione simul et obedientia habeo, ut ocius tanti operis studium adhibeas, fiducialiter impero. Bene, frater, valeas, nostrique assidue memor fias.
RABANUS FRECULPHO 107.0441|
107.0441B| Reverendissimo atque sanctissimo Patri FRECULPHO, Dei dono episcopo, RABANUS peccator in Christo salutem.
Magnorum virorum conamen antiquitus fuit, ut invicem scribendo, sua provocarent studia et exercerent ingenia. Quod licet eorum exemplo moderno tempore agere decreveris, tamen mirandus in hoc es quod convenientem personam ad istud conamen non quaesieris: cum tam vilem atque inhabilem ad hoc officium hominem elegeris, cui nec scientiae opes, nec eloquentiae facultas vires tribuunt: maxime cum in deserto rurali opere magis institutus sim, victum propriis manibus quaerere, quam urbana facundia libros condere. Injunxisti enim mihi negotium ultra virtutem meam: ut Pentateuchum Moysi, 107.0441C| perlectis sanctorum Patrum usquequaque dictis, simul sensum litterae ac spiritualis intelligentiae in volumine digererem: et ea quae ab aliis exposita non invenirem proprio labore enucleare curarem. Verum haec quantum meam possibilitatem excedant tu melius nosti, cum in difficillimo loco conversans, propter curam gregis Dominici, ne ei necessaria desint tantum occupatus sim, ut nec aliorum dicta perlegere, nec propria excogitare liceat. Sed quia tuae charitati aliquid denegare non audeo, nec etiam tuae sanctitati inobediens esse velim, arctius huic me operi mancipavi, ut quantum valerem, tuae satisfacerem voluntati, non quod mihi, sed quod aliis utile sit, considerans. Feci enim sicut postulasti, et sanctorum Patrum libros, in quibus rebar aliquid 107.0441D| de sententiis legis expressum esse, quantum licuit perlegi: et singula secundum opportunitatem loci, prout mihi satis esse videbatur, inserui, eorum nominibus ante in pagina praenotatis. Si quid vero gratia divina indigno mihi elucidare dignata est, in locis necessariis simul cum nota agnominis mei interposui, quatenus sciret lector quae ex Patrum 107.0442B| traditione haberet, et quae ex parvitate nostra, licet sermone rustico, tamen, ut credo, sensu catholieo exposita inveniret. Unde, frater sanctissime, obnixe deprecor ut opus quod nimia postulatione a me extorsisti, pia intentione relegas, diligenter examines: et sicubi correctione opus sit, fraterno affectu hoc mihi intimare non tardes, ut ea quae in variis occupationibus detentus forsitan incaute protuli, tua admonitione conventus, corrigere studeam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit, fructumque pariter congregent sempiternum. Lege ergo veterum libros, et legis Dei intentus meditator existe, doctorisque, sicut tibi injunctum est, ministerium strenue perage. Et primum ex libro Geneseos, per rerum invisibilium creationem invisibilium mediteris 107.0442C| effectum, ac de machina corporalis mundi spiritualem exquire intelligentiam; sicque deinde per Patrum historicam generationem sanctae Ecclesiae mysticam edisce fecunditatem, moralique intellectu sufficienter instructus, per patriarcharum de loco in locum transmigrationem nostram in hoc mundo considera peregrinationem: quibus haereditas non in praesenti, sed in futura vita promittitur, quia Deus Deorum videbitur in Sion. De caetero quoque obsecro ut commissum tibi opus ea mente accipias qua tibi directum est, et tam tuis quam etiam tuorum utilitatibus ipsum accommodes: nec etiam si alicui de affinibus tuis illud placuerit, praestare ei deneges, ut tuae dilectionis affectus, ac nostri laboris effectus, plurimorum, Dei si voluntas sit, consulat 107.0442D| utilitati, quatenus magis pro expenso talento lucro mercedem accipiamus, quam detento atque in terram defosso, damnum pro parcitate nostra sentiamus. Beatitudinem tuam omni tempore bene valentem divina gratia custodiat, sancte Pater, memorem nostri. 107.0443|
INCIPIUNT COMMENTARIA IN GENESIM. LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De creatione coeli et terrae.
(Cap. I.) In principio creavit Deus coelum et terram. (Beda.) Plurima super rerum natura philosophi Graecorum disputaverunt; sed nullus apud eos sermo fixus habetur et stabilis, priore semper a sequente dejecto. (Ambros.) Aliqui enim homines tria principia omnium, Deum et exemplar et materiam, sicut Plato discipulique ejus; et ea incorrupta, et increata, et sine initio esse asseveraverunt: Deumque non tanquam creatorem materiae, sed tanquam artificem. Aristoteles vero duo principia putavit, materiam et speciem, et tertium cum his, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere quod adoriendum putasset. Ex quo factum est, 107.0443B| ut partes mundi deos esse crederent, quamvis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit. Nam Pythagoras unum mundum asserit: alii innumerabiles esse dicunt mundos, ut scribit Democritus, cui plurimum de physicis auctoritatis vetustas detulit. Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse et semper fore praesumit astruere. Plurimi vero non fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur. Unde divino Spiritu praevidens sanctus Moyses hos hominum errores fore, etiam forte coepisse, in exordio sermonis sui sic ait: In principio fecit Deus, etc. Initium rerum auctorem mundi, creationem materiae comprehendens, ut Deum cognosceres ante initium mundi esse, vel ipsum esse 107.0443C| initium universorum: In principio, inquit. Quam bonus ordo ut illud primum assereret, quod negare consueverant, et cognoscerent principium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrentur. Et pulchre addidit, fecit, ne mora in faciendo fuisse aestimaretur, ut vel sic intelligerent homines, quia incorporalis operator esset, qui tantum opus brevi exiguoque momento suae operationis absolveret, ut voluntatis effectus sensum temporis praeveniret. Nemo operantem vidit, sed agnovit operatum. Ubi igitur mora, cum legatur, quia ipse dixit, et facta sunt? Nec artis igitur usum, nec virtutis auxilium expetiit, quia suae momento voluntatis majestatem tantae operationis implevit; ut ea quae non erant, esse faceret tam velociter, ut neque voluntas 107.0443D| operationi praecurreret, nec operatio voluntati. Miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito fecerit? Subjecit statim dicens: 107.0444A| quia Deus fecit coelum et terram. Audisti auctorem, dubitare non debes. Quis dubitet quia Deus haec fecerit? qui per Prophetam locutus ait: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra et rupes in statera? (Isa. XLVI.) De quo etiam alibi legimus: Qui tenet circuitum terrae, et terram velut nihilum fecit (Isa. XL). Et Jeremias ait: Dii, qui non fecerunt coelum et terram, pereant a terra, et de his quae sunt sub coelo. Dominus qui fecit terram in virtute sua, et correxit orbem in sapientia sua, et in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquae in coelo (Jerem. X). Principium autem refertur ad tempus, aut ad numerum, aut ad fundamentum. Ad tempus refertur, si velis dicere, in quo tempore fecit Deus coelum et terram, id est, 107.0444B| in exordio mundi quando fieri coepit. Ad numerum autem si referas, ita convenit ut si dicas: In primis fecit coelum et terram, deinde colles, regiones, fines inhabitabiles, ligna fructifera, diem, noctem, animantium genera. (Beda.) Si ad fundamentum referas principium, quomodo in aedificanda domo, initium fundamentum est, principium fundamentum esse terrae legisti, dicente Sapientia: Quando fortia fecit fundamenta terrae, eram penes illum disponens. (Sap. VIII). Voluntas ergo Dei, fundamentum est universorum. In principio itaque temporis, coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis est portio, non principium. Deus autem, cujus omnipotens manus est, ad explendum opus suum non eguit mora temporum: 107.0444C| quia, sicut scriptum est, Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII). Unde bene dictum est: quia in principio creavit Deus coelum et terram: ut aperte detur intelligi, quia utrumque simul ab eo factum est, quamvis utrumque simul ab homine dici non possit. Denique dicit Propheta: Initio terram tu fundasti, Domine (Psal. CI): hic autem Dominus in principio coelum et terram creasse narratur. Unde liquido colligitur, quia factura est elementi utriusque pariter expleta, et hoc tanta velocitate divinae virtutis, ut necdum primum mundi nascentis momentum esset transcensum. Potest autem non improbabiliter intelligi, in principio fecisse Deum coelum et terram in unigenito Filio suo, qui interrogantibus se Judaeis quid eum credere deberent, respondit: 107.0444D| Principium qui et loquor vobis (Joan. VIII); quia in ipso, ut ait Apostolus, condita sunt omnia in coelis et terra (Coloss. I). Sed diligenter intuendum, ut ita 107.0445A| quisque sensibus allegoricis studium impendat, quatenus apertam historiae fidem allegoriando non derelinquat. Quod autem vel quale sit coelum, quod in principio cum terra factum est, sequentibus verbis insinuatur, cum dicitur:
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi. Ut quid enim haec de terra praetermisso coelo intulit, nisi quia nil tale de coelo intelligi voluit? Ipsum est enim coelum superius, quod ab omni hujus mundi volubilis statu secretum divinae gloria praesentiae manet semper quietum. Nam de nostro coelo, in quo sunt posita luminaria huic saeculo necessaria, in sequentibus Scriptura quomodo vel quando sit factum declarat. Non ergo superius illud coelum, quod mortalium est omnium 107.0445B| inaccessibile conspectibus, inane creatum est et vacuum, ut terra, quae nil in prima sua creatione virentium germinum, nil viventium produxit animantium, quia nimirum suis incolis mox creatum, hoc est beatissimis angelorum agminibus impletum est, quos in principio cum coelo et terra esse conditos, ac mox conditionem suam simul et totius creaturae primordialis ad laudem Conditoris retulisse testatur ipse Conditor, qui loquens ad sanctum famulum suum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae (Job. XXXVIII)? Et paulo post: Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei (Ibid.); astra videlicet matutina eosdem angelos, quos et filios Dei nuncupans, ad distinctionem nimirum hominum sanctorum, qui postmodum 107.0445C| creandi, ac velut astra vespertina post confessionem divinae laudationis per mortem erant carnis occasuri. E quibus videlicet astris matutinis, unum ob despectum sociae Dei laudationis audire meruit: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli exaltabo solium meum (Isa. XIV). In cujus expositione sententiae sanctus Hieronymus meminit etiam superioris coeli, ita scribens: « Vel antequam de coelo corruerat ista dicebat; vel postquam de coelo corruit. Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, Ascendam in coelum? Sed quia legimus, Coelum coeli Domino (Psal. CXIII), cum esset in coelo, id est, firmamento, in coelum ubi solium Domini 107.0445D| est cupiebat ascendere, non in humilitate, sed superbia. Sin autem postquam corruit de coelo ista loquitur, verba arrogantiae debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittit, non ut inter astra, sed super astra Dei sit. » Merito itaque coelum coeli non inane vel vacuum esse memoratur factum, sed nec tenebris in eo vel abysso locus remanere ullus perhibetur, quod Dominus Deus illuminat, et cujus lucerna est agnus. Et merito inanis erat ac vacua terra, cum adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate tegebatur aquarum. Merito tenebrae super faciem erant abyssi, cum necdum lux, quae has fugaret, creata est. Non autem audiendi sunt, qui reprehendentes Deum, dicunt 107.0446A| tenebras cum ante lucem creasse, quia non Deus tenebras in aqua vel aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiae suae prius aquas cum coelo creavit ac terra, et has postmodum cum voluit ipse, lucis gratia venustavit. Quod eum usque modo, et in aqua ipsa, et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Neque enim aquas nisi a Deo factas credere fas est. Quod et si hic Scriptura palam non dicit, palam significat tamen, cum has a Deo illustratas atque ad jussum ejus ordinatas insinuat. Sed psalmus dicit aperte: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini, quia ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII). Ubi notandum, quod cum coelo in principio duo mundi hujus elementa, aqua videlicet et terra, nominatim 107.0446B| facta memorantur, quibus tamen duo reliqua fuisse constat indita, ignem videlicet in ferro et lapidibus, quae terrae viscere jam tum condita latebant, aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, quia cum fuerit humectata, et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos, ignem quoque ardentem, terrae interioribus insitum, calidi aquarum fontes produnt. Quae cum per certa quaedam metalla in profundo aquarum transcurrunt, non solum calidae sed et ferventes in superficiem terrae emanant. Non enim haec, ut quidam disputant, informiter invicem mista, sed ipsis, quibus et nunc est finibus undique versum circumscripta, talis tunc erat tota, qualis adhuc sub imo maris profundo ex parte remanet. Aquae 107.0446C| autem universam ejus superficiem in tantam tegebant altitudinem, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super fundamentum coeli ex parte residentes, nomen Dei creatoris cum coelis coelorum laudare non desinunt. Ad haec, tantum est informis illa materies, de qua mundum factum esse testatur Scriptura, quae in Dei laudibus dicit: Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI). Nam cuncta quae cum aquis et terra videre solemus in mundo, vel de ipsis exordium naturae, vel sumpsere de nihilo. Ipsa autem terra et ipsae aquae propterea nomen sortitae sunt materiae informis, quia priusquam in lucem venirent, unde formositatem haberent non erat. Quid autem inconveniens si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia? ut accedente 107.0446D| luce melius quod factum est redderetur, et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio, exponente Apostolo, ac dicente: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris (II Cor. IV). Unde alibi dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V), illo videlicet qui, cum tenebrae essent super faciem abyssi, dicit: Fiat lux, et facta est lux.
Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Non est opinandum pueriliter quod Spiritus creator, de quo scriptum est: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I), positione loci his quae erant creanda superferretur. Sed intelligendum potius quia virtute 107.0447A| divina praecellebat creaturis, habens in propria potestate quando aquarum illustraret abyssum, quando in locum eas secerneret unum, ut appareret arida, quando et quomodo creaturas caeteras pro suo nutu disponeret, in similitudinem videlicet fabri, cujus voluntas his quae fabricandae sunt rebus solet superferri. Quod ad ipsam quoque distinctionem superioris coeli pertinet, in quo mox perfecte omnia disposita Spiritus sancti praesentia illustrabat. Non [ Al., haec] autem ut in inferioribus, hoc est, hujus mundi creaturis, bonae primordia conditionis ex tempore ad perfectum deducere intendebat. Nam et ideo Moyses tam breviter superioris mundi fecit mentionem, quia de mundo hoc, in quo homo factus est, ad instructionem generis humani sermonem facere 107.0447B| instituerat: sufficere credens, si omnem creaturae spiritalis et invisibilis statum atque ornatum uno coeli nomine, quod in principio factum dixit, comprehenderet. Corporalem vero visibilem et corruptibilem creaturam latius ex ordine describeret, id est, tacitis eis quae altiora quaesitu et fortiora scrutatu sunt hominum, illa potius quae essent a Deo praecepta, sive promissa, hominibus cogitanda proponeret. Unde etiam consulte de casu praevaricationis angeli et sociorum ejus penitus reticuit, quia hoc nimirum ad statum invisibilis illius ac spiritalis creaturae pertinet. Cujus superioris et invisibilis creaturae sanctus Ambrosius in libro Hexameron secundo ita meminit: Arbitramur enim quia si fuit quidpiam ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis 107.0447C| mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec omnium coelestium militiae, vel si quid est nominatum, aut incompellabile, aut aliqua rationabilis virtus, vel ministrator spiritus, degere posset in tenebris, sed in luce et laetitia decentem sibi habitum possidebat. Bene autem cum in principio Deum, id est, in Filio Patrem fecisse coelum et terram praediceret, etiam sancti Spiritus intulit mentionem, addendo: Et spiritus Dei ferebatur super aquas, ut videlicet totius simul Trinitatis in creatione mundi virtutem cooperatam esse signaret.
CAPUT II. Ubi lux primum fieri jubetur.
Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Congruit 107.0447D| operibus Dei ut mundi ornatum a luce incipiat, cum ipse sit lux vera, lucemque habitet inaccessibilem (I Tim. VI); cujus beatissima visione mox creati in coelis coelorum angeli jam perfrui coeperant. Apte huic quoque saeculo ornando primam materialis gratiam lucis donavit, ut esset unde caetera quae crearet apparerent. Quod autem dixisse Deus, sive ut lux fieret, sive alia quaeque perhibetur, non nostro more per sonum vocis corporeum fecisse credendus est, sed altius intelligendum dixisse Deum ut fieret creatura, quia per Verbum suum omnia, id est, per unigenitum Filium fecit. De quo manifestius evangelista Joannes: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus 107.0448A| erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Quod ergo ait, omnia facta per Verbum Dei Joannes, hoc est, quod Moyses ait, quia dixit Deus, Fiat lux; dixit, Fiat firmamentum; dixit, Fiat caetera creatura. Hoc quod psalmus adjuncta et Spiritus sancti persona dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Si autem quaeritur quibus in locis jubente Deo facta sit lux, cum adhuc abyssus omnem terrae amplitudinem contegeret, patet profecto quia in superioribus ejusdem terrae partibus, quas et nunc divina lux solis illustrare consuevit, tunc principalis illa lux emicuit, Nec mirandum nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendescere, cum et hominum operatione 107.0448B| constet eas saepius illustrari: nautarum videlicet, qui in profundo maris dimersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantam Deus per spiritum oris sui lucem creare posse credendus est? praesertim cum multo rariores quam modo in terris videre solemus aquae in principio fuisse factae credendae sunt, prius quam in locum essent unum, ut appareret arida, congregatae.
Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Non velut incognitam ante repente lucem videns laudavit, quia bonam didicit, sed eam quam laudabilem se facturum noverat, jam factam hominibus laude dignam ac mirandam esse declaravit. Verum quia non totas 107.0448C| mundi tenebras luce infusa dispulit (hoc enim superni est saeculi fixa ac perpetua luce perfrui), sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram, recte subditur:
Et divisit lucem ac tenebras. Divisit namque eas, non solum qualitatis, sed et locorum distantia: lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura; inferiora vero ejus priscis in tenebris remanere sinendo.
Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Appellavit autem dictum est, quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et nomina accipere. Sic enim dicimus: ille paterfamilias aedificavit istam domum, id est, aedificari fecit, et multa 107.0448D| talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur. Hoc ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua appellavit Deus lucem diem, et tenebras noctem, utrum Hebraea, an Graeca, an Latina, an alia aliqua, et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitate linguarum.
Factumque est vespere et mane dies unus. Factum est vespere, id est, occidente paulatim luce post expletum spatium diurnae longitudinis, atque inferiores mundi partes subeunte, quod nunc usitato solis circuitu noctibus agi solet; factum et mane redeunte eadem paulatim supra terras, atque alium diem 107.0449A| initiante; et huc usque dies expletus est unus, viginti scilicet et quatuor horarum. Cujus commendatione verbi, Scriptura vigilanter admonet ut lucem quae facta est inferiora orbis occasu suo lustrasse dicamus. Nam si non hoc faceret, sed magis facto vespere paulatim tota periret, ac rursum mane paulatim in re creata resurgeret, non jam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi, unum diceret esse diem perfectum. Unde nunc magis vesperam et mane quam noctem ac diem factam dicere maluit, ut insinuaret tunc primariae lucis actum esse circuitum, quod nunc circuitu solis die noctuque geri constat: praeter hoc solummodo, quod, post creata sidera, nox quoque sua, tametsi minore quam dies, luce perfunditur; triduo 107.0449B| autem illo primo, tenebrosa prorsus et obscura manebat. Decebat namque omnibus modis, ut dies a luce incipiens, in mane dici sequentis esset protelatus, quatenus intimaretur opera ejus, qui est lux vera, et in quo tenebrae non sunt ullae, a luce inchoare, et in luce cuncta esse completa.
CAPUT III. Firmamentum die secundo factum, et divisio aquarum supra et infra firmamentum.
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis; et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita; vocavitque Deus firmamentum coelum, et factum 107.0449C| est vespere et mane dies secundus. Hic nostri coeli, in quo fixa sunt sidera, creatio describitur: quod in medio constat firmatum esse aquarum. Nam suppositas ei esse aquas, et ipsi in aere terrisque videmus. Superpositas autem, non solum hujus Scripturae auctoritate, sed et Prophetae verbis edocemur, qui ait: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII).
In medio ergo aquarum firmatum esse constat sidereum coelum, neque aliquid prohibet ut esse de aquis factum credatur? Quia enim crystallini lapidis quanta firmitas, quae sit perspicuitas novimus ac puritas, quem de aquarum concretione certum est esse procreatum, quid obstat credi quod idem dispositor 107.0449D| naturarum in firmamentum coeli substantiam solidaret aquarum? Si quem vero movet quomodo aquae, quarum natura est fluitare semper atque ad ima delabi, super coelum consistere possint, cum ejus rotunda videtur esse figura, meminerit Scripturae dicentis de Deo: Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Job. XXVI); et intelligat quia qui infra coelum ligat aquas ad tempus, cum vult, ut non pariter decidant, nullo firmioris substantiae crepidine sustentatas, sed vaporibus solummodo nubium retentas: ipse etiam potuit aquas super rotundam coeli sphaeram, ne unquam delabantur, non vaporali tenuitate, sed soliditate suspendere glaciali. Sed etsi liquentes ibi aquas sistere voluit, nunquid majoris hoc miraculi est, 107.0450A| quam quod ipsam terrae molem (ut Scriptura dicit) appendit in nihilo? (Ibid.) Nam et undae, sive Rubri maris, sive fluvii Jordanis, cum ad transitum Israeliticae plebis in altum erectae murorum instar figuntur, nonne evidens dant indicium, quod etiam supra rotunditatem coeli volubilem, fixa possint statione manere? Sane qualescunque ibi aquae sint, esse tamen eas ibi, quod Scriptura sancta dixit, nulli dubitandum reliquit.
Quid sit autem dicere Dei: Fiat naec, vel illa creatura, jam supradictum est. Dixit enim ut fieret, cum in coaeterno sibi Verbo, unigenito videlicet Filio, cuncta creanda disposuit. Cum ergo audivimus: Dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, intelligamus quod in 107.0450B| Verbo Dei erat ut fieret in quo faciendum intus ante omne tempus praevidit quidquid foris ex tempore Deus fecit. Cum ergo audivimus: Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum; et factum est ita, intelligamus factam coeli aquarumque creationem ac dispositionem, non excessisse praescriptos sibi in Verbo Dei terminos, juxta illud Psalmistae: Praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. XLVIII). Quod aeque de creaturis quae sequentibus quatuor diebus factae referuntur intelligendum est. Ubi vero adjunctum audivimus: Et vidit Deus quod esset bonum, intelligamus in benignitate Spiritus ejus, non quasi cognitum postea quam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret 107.0450C| ubi placebat ut fieret. Notandum enim quod hujus verbi adjectio hoc in loco in Hebraica veritate non habetur. Et mirandum quare inter omnia quae creasse Deus legitur, hic solummodo, id est, in secundi diei operibus, probatio divinae visionis minime addatur: quae tamen ipsa cum caeteris quae fecit Deo bona esse visa demonstrantur, cum in sequentibus dicitur: Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Nisi forte, sicut quidam Patrum exponunt, intelligere nos in hac Scriptura voluit, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unitate dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde et in arca Noe, omnia animalia quaecunque bina ingrediuntur immunda sunt, et impar numerus esse mundus ostenditur. De his sane, quae hactenus exposita 107.0450D| sunt, id est, de creatione diei primi et secundi, in historia sancti Clementis ita refertur dixisse apostolum Petrum: In principio, cum fecisset Deus coelum et terram, tanquam domum unam, ipsa quae ex corporibus mundi reddita est umbra, his quae intrinsecus clausa fuerant tenebras ex se dedit. Sed cum voluntas Dei introduxit lucem, tenebrae illae quae ex umbra corporum factae fuerant, continuo devoratae sunt. Tum deinde lux in diem, tenebrae deputantur in noctem. Jam vero aqua, quae erat intra mundum in medio primi illius coeli terraeque spatio, quasi gelu concreta et crystallo solidata distenditur. Et hujusmodi firmamento velut intercluduntur media coeli ac terrae spatia; idque firmamentum 107.0451A| coelum conditor appellavit, antiquioris illius vocabulo nuncupatum. Et ita totius mundi machinam, cum una domus esset, in duas divisit regiones. Divisionis autem haec fuit causa, ut superna regio angelis habitaculum, inferior vero praeberet hominibus. Haec nostro operi paucis inserere libuit, ut quantum hoc Patrum sensui concordet, lector agnoscat.
CAPUT IV. Ubi aquae a terra separatio fieri jubetur, et terra germinare die tertia.
Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Subducuntur aquae quae inter coelum et terram universa compleverant, et unum congregantur in locum, ut 107.0451B| et lux quae praeterito biduo aquas clara lustrabat, clarior puro in aere splendesceret, et terra quae latebat appareret; quaeque contecta aquis limosa manebat et invalida, harum abscessu redderetur arida, et suscipiendis apta germinibus. Si quis vero quaesierit ubi congregatae sunt aquae quae omnes terrae partes ad coelum usque cooperuerant, sciat potuisse ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens alias partes praeberet concavas, quibus confluentes aquae reciperentur, ut appareret arida ex his partibus unde humor excederet ut arida fieret. Potest etiam non absurde credi rariores (sicut et supra commemoravimus) primarias fuisse aquas, quae velut nebula terras tegerent, congregatione autem esse spissatas, quae datis sibi locis capi possent, 107.0451C| apparente arida in reliquis. Bene autem, cum multa constet esse maria, in locum unum tamen congregatas dicit aquas, quia videlicet cuncta haec jugi unda atque continua, Oceano ac mari junguntur magno. Sed si qui lacus in semetipsos videntur esse circumscripti, et hos ferunt occultis quibusdam perforatos cavernis in mare suos evolvere meatus. Nam et fossores hoc puteorum probant, quia tellus omnis per invisibiles venas aquis est repleta manantibus, quae trahunt ex mari principium.
Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Prius quidem ad distinctionem aquarum, totam hanc solidiorem mundi partem appellavit terram, cum diceret: In principio creavit Deus coelum et terram; terra autem erat inanis 107.0451D| et vacua. At nunc postquam formari jam mundus incipit, et, aquis suum in locum recedentibus, terrae facies apparet, ad distinctionem partis ejus quae adhuc aquis premebatur, caetera portio, quam aridam esse licebat, terrae nomen accepit. Inde dictum est Latine, quod animantium pedibus teratur. Congregationes aquarum appellantur maria, videlicet proxima [ Al., pro maxima] sui parte. Nam et apud Hebraeos cunctae aquarum congregationes, sive salsae, sive sint dulces, appellari dicuntur maria. Et apte qui prius propter continuationem omnium quae in terris sunt aquarum, in locum unum eas dixit congregatas, nunc et earum congregationes pluraliter nominat, et haec appellari maria pluraliter dicit, videlicet 107.0452A| propter multifidos earum sinus, qui diversa pro regionum vocabulis et ipsi nomina sortiuntur.
Et vidit Deus quod esset bonum. Nec dum terra germinabat, necdum vel ipsa vel aquae animantia viva produxerant, et tamen videre dicitur Deus quod esset bonum cedentibus aquis apparuisse aridam, quia videlicet aeque aestimator universitatis praevidens quae futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quae adhuc primi operis exordia sunt. Nec mirum, apud quem rerum perfectio, non in consummatione operis, sed in suae est praedestinatione voluntatis.
Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam 107.0452B| virentem, et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum, factumque est vespere et mane dies tertius. Patet ex his Dei verbis quia verno tempore mundi est perfectus ornatus. In hoc enim solent herbae virentes apparere in terra, et ligna pomifera stare. Simulque notandum quod non prima herbarum arborumque germina de semine, sed prodiere de terra. Nam ad unam Conditoris jussionem, terra, quae arida apparebat, repente herbis compta, et nemoribus est vestita florentibus, atque haec continuo, sui quaeque germinis poma ex sese ac semina produxerunt. Oportebat enim ut forma quaeque rerum ad imperium Domini primo perfecta procederet, quomodo 107.0452C| et homo ipse, propter quem omnia facta sunt in terra, perfectae, hoc est juvenilis, aetatis plasmatus esse credendus est.
CAPUT V Ubi luminaria fieri jubentur, et facta sunt die quarto. Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli. Decenti satis ordine mundus ex materia informi congruam procedit ad formam. Postquam enim ante omnem hujus saeculi diem, coelum et terram et aquam Deus creavit, hoc est superiorem illum et spiritualem cum suis incolis mundum, et informem materiam totius hujus mundi, juxta quod scriptum est: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XIII); primo hujus saeculi die lucem fecit, quae caeteras creaturas speciei capaces redderet. Secundo 107.0452D| firmamentum coeli, superiorem videlicet hujus mundi partem in aquarum medio solidavit. Tertio in inferioribus mare terrasque suis decrevit finibus, aeremque suis in locis cedente aqua diffudit. Oportuit ergo ut eodem quo creata sunt ordine profectum caperent elementa amplioris ornatus, id est, quarto die coelum luminaribus insigniretur, quinto aer et mare, sexto terra suis impleretur animantibus. Nam quod die tertia terra herbis est arboribusque vestita, non ad ornatum ejus, sed ad ipsam, ut ita dixerim, figurae ejus superficiem pertinet.
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noctem. Ea videlicet divisione quae in sequentibus explicatur apertius, ut sol quidem 107.0453A| diem, luna vero et stellae noctem illustrent. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariae lucis accessit, ut etiam luminosa nox procederet, vel lunae utique splendore, vel stellarum, vel utroque irradiata, quae eatenus nil praeter tenebras noverat antiquas. Nam et si nobis saepissime nox tenebrosa videatur et caeca, obscurato videlicet nebulosis turbinibus aere qui terrae proximus est, superiora tamen illa spatia, quae aetheris nomine censentur, et a turbulento hoc aere usque ad sidereum pertingunt coelum, semper ob siderum circumeuntium fulgorem redduntur lucida. Sed et hoc divini muneris exorta sidera cum additamento lucis mundo attulerunt, ut distinctio quoque temporum labentium per ea posset dignosci. Unde sequitur:
107.0453B| Et sint in signa, et tempora, et dies et annos, quia nimirum priusquam sidera fierent, non erat quibus ordo temporum annotaretur indiciis. Non erat unde meridiana hora dignosceretur, antequam Sol medium coeli conscenderet igneus orbem; non unde caeterae diei noctisque signaretur horae, donec astra polum aequali intra se sorte die noctuque dividerent. Sunt ergo luminaria in signa, et tempora, et dies, et annos, non quod a conditione eorum tempora coeperunt, quae constat coepisse a principio quo fecit Deus coelum et terram, vel dies et anni, qui originem sumpsisse noscuntur ex quo dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; sed quia per ortus eorum, sive transitus, temporum ordo dierumque annorumque 107.0453C| signatur. Nam totum illud triduum superius indiscreto cursus sui processu transierat, nullam penitus dimensionem habens horarum, utpote quia lumine primario adhuc generaliter omnia replente, nullumque caput habente, quod nunc de sole accipit, nusquam radii ardentiores illuxerant, nulla sub caute, vel arbore, remotior umbra frigebat. Sed excepta annotatione temporis, sunt luminaria in signa hujus vitae usibus necessaria, quae vel nautae in gubernando, vel in desertis Aethiopiae arenosis quique viantes observant, ubi levissimo venti impulsu, cuncta mox, cum inventa fuerint, itinerantium vestigia complanantur. Ideoque non minus illis in regionibus euntes quam qui in mari navigant, nocte dieque signis egent siderum. Sunt item in signa, 107.0453D| quia nonnunquam aeris quoque qualitas, quae sit ventura, horum contemplatione providemus. Sequitur:
Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram. Et factum est ita. Semper quidem luminaria in firmamento coeli lucent, ut diximus, et proxima eis loca claro lumine perfundunt, sed temporibus opportunis illuminant terram. Namque aliquoties nebulosus obsistit aer ne vel lunae, cum parva est, vel stellarum lumen terris appareat; sed et ortus sol lunam stellasque majore lumine ne terram illuminent impedit: unde et nomen Latine accepit, quod solus, obtusis stellis una cum luna, per diem terris fulgeat.
Fecit Deus duo magna luminaria. Luminaria magna 107.0454A| possumus accipere, non tam aliorum comparatione, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine: quae in quacunque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis. Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis ipsorum idem videtur. Nam si longe positis minor videretur, et propius constitutis major refulgeret, proderet exiguitatis indicium.
Luminare majus ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; et stellas, et posuit eas in firmamento coeli. Luminare majus est sol, non solum forma sui qualiscunque est corporis, sed etiam magnitudine luminis, quia et ipsum luminare minus et 107.0454B| stellas illustrare creditur. Majus est et virtute ardoris, quia mundum calefacit exortum, cum praeteritis ante ejus creationem diebus nihil omnino caloris habuisset. Quod autem aequalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, ex eo fieri dicunt, quod ille multo longinquior a terris atque altior quam luna incedat, ideoque magnitudo ejus quanta sit, nequaquam nobis, qui in terris degimus, valeat dignosci. Omnia enim longius posita solent breviora videri.
Et luminare, inquit, minus ut praeesset nocti; et stellas, et posuit eas in firmamento coeli. Quia et si lunam omni mense, si aliquoties et stellas majores in die videri contingat, nequaquam eas diei, sed nocti solummodo lucis solatium aliquod afferre certissimum est
107.0454C| Ut lucerent super terram et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Haec et de luminaribus magnis et stellis intelligi possunt: ea tantum distinctione, ut quod dictum est, Et praeessent diei, ad solem specialiter; quod subjunctum, et nocti, ad lunam et stellas pertineat. Quod vero subinfertur:
Et dividerent lucem ac tenebras, omnibus aeque sideribus conveniat: quae ubicunque incedunt, lucem secum circumferunt; ubi autem absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Sin autem quaerat aliquis quale potuerit esse lumen diurnum ante creationem siderum, non ab re est credi quod tale fuerit quale videmus quotidie, mane approximante scilicet solis ortu, sed necdum terris apparente, quando lucet quidem obtusis stellarum radiis dies, sed minime 107.0454D| adhuc sol ortus refulget. Unde nulla tunc esse discretio temporum, praeter diei solum et noctis, poterat; meritoque factis sideribus dictum est: Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Coeperunt namque discerni temporum vices ex quo sol die quarto mundi nascentis, a medio procedens Orientis, aequinoctium vernale suo consecravit exortu. Et quotidianis profectibus ad alta coeli culmina scandendo, rursumque a solstitiali vertice ad infima paulatim descendendo, nec mora ab infimis hibernisque locis aequinoctiales gyros repetendo, discretis temporibus quatuor notissimis, diebusque praefinitis, anni spatium complevit. Sed et luna vespere plena apparens, ea quae in celebrationem Paschae servanda erant 107.0455A| tempora, primo suo praefixit ascensu. Ipsa est namque hora, quam non solum antiquus ille populus Dei, sed et nos hodie primum in agendo Pascha servamus, cum aequinoctii die transcenso, plena vespere luna, hoc est, quartadecima, in faciem coeli prodierit. Nam mox post, ut Dominicus dies advenerit, aptum hoc celebrandae resurrectionis Dominicae tempus instabit, completo ad litteram quoque Prophetae verbo, qui dixit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). Stellae quoque, excepto eo quod supra diximus, quia vel sua specie, quae sit futura qualitas aeris, vel suo cursu quota sit vigilia noctis ostenditur, sunt in signa et tempora, quia hae in coelum venientes, aestiva tempora, illae designant hiberna. Sunt et in dies, quia istae vernis diebus 107.0455B| solem, illae comitantur autumnalibus. Sunt et in annos, quia quae nunc (verbi gratia) in aequinoctio verno matutinae oriuntur, ipsae omnibus annis in eodem aequinoctio in coeli faciem veniunt; quae nunc in solstitio vespere vel mane, hae semper in illo eisdem horis oriuntur. Sed et quaedam sunt stellae quas planetas, id est, errantes vocant astrologi, quae majores annos suo circuitu faciunt, quae ad eumdem coeli locum redeant. Nam stella quae Saturni dicitur, triginta annis, quae Jovis duodecim annis, quae Martis duobus fertur annis solaribus circuitu coeli expleto, ad eadem loca siderum, quibus fuerant antea redire. Luna quoque cum duodecies spatia sui cursus peregerit, annum facit communem, id est, dierum trecentorum quinquaginta quatuor. Et ut anno solari 107.0455C| possit ejus concordare circuitus, tertio quoque vel secundo anno, tertium decimum addidit mensem, quem embolismum vocant annum calculatores, et fit dierum trecentorum octoginta quatuor.
Et vidit Deus quod esset bonum. Necessario sancta Scriptura multoties repetit, quod vidit Deus bona esse quae fecit, ut hinc informaretur pietas fidelium, non pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et cedere. Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus quod essent bona quae fecit, quoniam quae facienda placebant ut fierent, facta placuere ut manerent, 107.0455D| quantum cuique rei existendi, sive manendi, a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura.
Factumque est vespere et mane dies quartus. Haec est vespera illa memoranda, in qua populus Dei in Aegypto in celebrationem paschae agnum obtulit, hoc mane quod primum post excussum longae servitutis jugum, coepto libertatis itinere vidit. Scriptum est enim, dicente Domino ad Moysen: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Decima die mensis hujus, tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem mensis hujus; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam, etc. (Exod. XII). Qua etiam vespera ad consummanda 107.0456A| paschae legalis sacramenta, Dominus noster post esum agni typice mysteria nobis sui corporis et sanguinis celebranda initiavit; quo lucescente mane, quasi Agnus immaculatus suo nos sanguine redimens, a daemoniacae dominationis servitute liberavit. Quae videlicet lunae plenissimae dies in creatione quidem mundi quarta processit. At in tempore Dominicae passionis, altioris gratia sacramenti, in quintam sabbati incidit: ut videlicet Dominus sexta sabbati crucifixus, sabbato ipso in sepulcro quiesceret, ac primam sabbati sua resurrectione consecraret, et nobis quoque in ea, in qua et lux facta est, resurgendi a mortuis ac lucem perpetuam intrandi fidem spemque donaret.
CAPUT VI. Ubi ex aquis animalia jubentur educi die quinto, et ipsa animalia benedicuntur.
Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli.
Post ornatam quarta die coeli faciem luminaribus, ornantur consequenter quinta inferiores mundi partes, aqua videlicet et aer, his quae spiritu vitae moventur. Quia et haec elementa quadam quasi cognatione et sibi ad invicem et coelo copulantur. Sibi quidem, quia natura aquarum aeris qualitati proxima est. Unde exhalationibus earum pinguescere probatur, ita ut et nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere, attestante Scriptura: quia subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas (Job. XXXVII). Denique per noctes etiam serenas rorat, 107.0456C| cujus roris guttae mane in herbis inveniuntur. Coelo autem hoc modo injunguntur, quoniam adeo vicinus est ei aer iste, ut et ipse nomen nonnunquam ejus acceperit, sicut volatilia coeli cognominat Scriptura, quae volare constat in aere. Et Dominus ipse turbis quae tempus sui adventus de virtutum ostensione non cognoverant loquitur dicens: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, Nimbus venit. Et ita fit. Et cum austrum flantem, dicitis, Quia ventus erit. Et ita fit. Hypocritae, faciem coeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probastis? (Luc. XII) ubi certum est quia faciem coeli, non aliam quam variantem hunc statum aeris appellat. Dixit ergo Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. 107.0456D| Et ne forte, quia sunt aquarum animantia quae non reptando, sed natando, vel pedibus ambulando incedunt, sunt inter volatilia quae ita pennas habent, ut omni usu volandi careant, putaret quisquam aliquod genus volatilium, sive aquatilium animantium in hoc Domini verbo esse praetermissum, vigilanter adjungitur:
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam producturae erant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Nullum igitur genus exceptum est, ubi cum cetis grandibus creata est omnis anima vivens, eorum quae produxerant aquae, in species suas diversas, hoc est, et reptilium, et natatilium, et volatilium, 107.0457A| sed et eorum quae, nullo apta incessui, fixa cautibus inhaerent, ut sunt plurima concharum genera. Quod autem dictum est: Et volatile super terram sub firmamento coeli, nil rationi veritatis obsistit, quia nimirum et si immenso interjacente spatio, sub sidereo tamen coelo volant aves, quae super terram volant, quomodo tanquam nos homines in terra positi, sub coelo ac sub sole constituti esse veraciter et recte dicimur, attestante Scriptura, quae ait: Quia erant in Jerusalem habitantes Judaei viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est (Act. II); et: Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole (Eccl. I)? Sane juxta aliam translationem, movet nonnullos quod dictum est: Et volatilia secundum firmamentum, id est, juxta firmamentum coeli. Sed 107.0457B| intelligendum est, quod ideo dictum sit volare aves secundum firmamentum coeli, quia hoc nomine etiam aether indicatur, hoc est superius illud aeris spatium quod a turbulento hoc et caliginoso loco in quo aves volant usque ad astra pertingit, et esse tranquillum prorsus ac luce plenum, non immerito creditur. Nam et errantia sidera septem, quae in hoc aetheris spatio vaga ferri perhibentur, Scriptura firmamento coeli esse posita dixit. Ideoque aves recte dicuntur secus firmamentum coeli volare, quia vicina sunt (ut dixerim) aetheri turbulenta haec aeris spatia, quae volatus avium sustinent. Nec mirandum si aether firmamentum coeli nominetur, cum aer appelletur coelum, ut supra docuimus. Nec praetereundum quod cum creasse diceretur Deus omnem animam viventem, 107.0457C| additum est atque motabilem, ad distinctionem videlicet hominis, quem facturus erat ad imaginem et similitudinem suam; ita ut si ejus praecepta servaret, perpetua viveret incommutabilitate beatus. Nam animantia caetera ita sunt prima mox conditione facta, ut vel alia aliis in alimoniam cederent, vel ipsa suo senio deficientia perirent.
Et vidit Deus quod esset bonum; benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris. Avesque multiplicentur super terram, et factum est vespere et mane dies quintus. Quod dixit, crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, ad utrumque genus animantium de aquis factum, hoc est ad pisces pertinet et ad aves, quia sicut pisces omnes non nisi 107.0457D| in aquis vivere possunt, ita sunt pleraeque aves, quae et si in terris aliquando requiescunt, fetusque propagant, non tamen de terra, sed de mari vescuntur, marinisque sedibus libentius utuntur quam terrestribus. Quod vero subjungit: Avesque multiplicentur super terram, ad utrumque genus avium, hoc est et earum quae de aquis, et earum quae vescuntur de terra, respicit. Quia etiam illae videlicet quae sine aquis vivere nesciunt aves, ita ut multo saepe anni tempore sub profundo aquarum, quomodo pisces, lateant, nonnunquam egredi super terras solent, maxime cum fetant et nutriunt pullos.
CAPUT VII. Ubi de terra animalia produci jubentur die sexto, et Dominus hominem fieri jubet, qui statim factus, ab ipso Domino benedicitur.
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia, et bestias terrae secundum species suas; factumque est ita. Post irradiatum sideribus coelum, post impletum volatilibus aerem, qui ob viciniam (ut diximus) coeli nomen meruit, post locupletatas suis animantibus aquas, quae et ipsae aeri sunt magna naturae vicinitate conjunctae: unde et de illis sumpsit animantia, et de illis imbres, nives, grandines, et caetera sumit hujusmodi: consequens erat etiam terram suis animantibus, hoc est ex se genitis impleri. Nam et ipsa praecipuam habet 107.0458B| cognationem cum aquis, utpote quae sine harum succo et irrigatione, non solum fructificare, sed ipsa nec consistere possit, Petro attestante, qui ait: Quia coeli erant prius et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo (II Petr. III). Jubet ergo producere terram Deus jumenta, et reptilia, et bestias terrae, quia nomine bestiarum omne quidquid ore, vel unguibus saevit (exceptis serpentibus) constat esse comprehensum. Nomine autem reptilium terrae, etiam serpentes continentur. Nomine vero jumentorum ea quae in usu sunt hominum animalia designantur. Ubi ergo conditio describitur caeterorum quadrupedum, verbi gratia, cervorum, caprearum, bubalorum et aprorum, caeterorumque ejusmodi? Nisi forte ob ferocitatem indomitae mentis inter bestias esse annumerata 107.0458C| dixerimus, juxta antiquam sane translationem, in qua scriptum est: Ejiciat terra omnem animam vivam secundum genus, quadrupedia et reptilia et bestias terrae. Nil omnino quaestionis est, quia videlicet nomine quadrupedum cuncta comprehensa sunt quae, exceptis bestiis et reptilibus, terra produxit, sive quae sub cura humana, seu quae sunt fera et agrestia.
Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta et omne reptile terrae in genere suo. Notanda transmutatio verborum, quia supradictum est quod producere jusserit Deus terram jumenta et reptilia et bestias terrae, nunc autem mutato ordine, fecisse dicitur Deus bestias terrae, et jumenta, et omne reptile terrae; et intelligendum quia dicto citius omne 107.0458D| quod voluit fecit; nilque differt quid loquela humana prius in creaturarum ordine nominet, quas divina potentia simul condidit cunctas. Cum autem sequitur:
Et vidit Deus quod esset bonum, quaeritur merito quare non etiam hic addatur illud quod dictum est de eis quae aquae produxerant animantibus: Benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram. An forte quod de prima creatura animae viventis dictum a Deo commendaverit, etiam de secunda nobis subintelligendum reliquit? Maxime, quia in hujus diei operibus plura erat alia subjuncturus. Porro de homine facto hoc necessario iterare curavit dicens: Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et 107.0459A| multiplicamini, et replete terram, ne quis honorabili connubio inesse peccatum, torumque foeditati ac fornicationi putaret esse comparandum. Facta autem atque ornata habitatione mundana, supererat ut ipse etiam propter quem omnia parabantur, habitator ac dominus rerum, homo crearetur. Sequitur et ait:
aciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nunc apparet evidentius quare de creatis herbis et arboribus, piscibus et volatilibus, terrestribus quoque animantibus, dictum sit ut fierent singula juxta genus et species suas. In futura autem hominis creatione, qui non solum suo generi similitudine congrueret et specie, sed etiam ad imaginem sui creatoris ac similitudinem fieret, propter nobilitatem 107.0459B| creationis hoc testimonium dat, quod non sicut in caeteris creaturis dixit Deus: Fiat homo, et factus est homo; vel producat terra hominem, et produxit terra hominem; sed prius quam fieret, faciamus dicitur, ut videlicet, quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur, quasi per studium de terra plasmaretur, et inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigeretur, ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, quia ad Conditoris imaginem fiebat. Cum autem dicitur: Faciamus ad imaginem et similitudinem nostram, unitas sanctae Trinitatis aperte commendatur. Siquidem eadem individua Trinitas in praecedente rerum formatione mystice erat insinuata, quando dicebatur: Et dixit Deus, Fiat. Et fecit Deus. 107.0459C| Et vidit Deus quod esset bonum. Nunc autem manifestius haec ipsa insinuatur, cum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et recte; quia donec is qui doceretur non erat, in profundo fuit abdita praedicatio Deitatis. Ubi vero hominis coepit exspectari creatio, revelata est fides, et evidenter dogma veritatis emicuit. In eo enim quod dicit Faciamus, una ostenditur trium operatio personarum. In eo vero quod sequitur: Ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia ejusdem sanctae Trinitatis indicatur. Quomodo enim esset una imago ac similitudo, si minor Patre Filius, si minor esset Filio Spiritus sanctus, si non consubstantialis ejusdem potestatis esset gloria totius Trinitatis; aut quomodo diceretur: Faciamus, si trium 107.0459D| in una Deitate personarum cooperatrix virtus non esset? Neque enim angelis a Deo dici poterat: Faciamus ad imaginem et similitudinem nostram, quia nulla prorsus ratio sinit ut Dei et angelorum unam esse eamdemque imaginem sive similitudinem credamus. In quo autem sit homo factus ad imaginem et similitudinem Dei, testatur Apostolus, cum nos solerter admoneat, ut hanc quam in primo parente perdidimus, per gratiam ejusdem Conditoris recuperemus in nobis. Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV). Creatus est ergo Adam novus homo de terra secundum Deum, ut esset justus, sanctus et verus, subditus 107.0460A| humiliter, et adhaerens gratiae sui Conditoris, qui aeternaliter ac perfecte justus, sanctus et verus, existit. Qui quoniam hanc pulcherrimam novitatem divinae in se imaginis peccando corrupit, corruptamque ex se prosapiam generis humani procreavit, venit secundus Adam, id est, Dominus ipse et Conditor noster natus ex Virgine, creatus incorruptibiliter atque incommutabiliter, ad imaginem Dei, id est, immunis omnis delicti, et plenus omnis gratiae et veritatis, ut imaginem in nobis suam ac similitudinem exemplis suis restauraret et donis. Ipse est enim novus homo veraciter secundum Deum creatus, quia nimirum ita veram de Adam carnis substantiam sumpsit, ut nil de illo vitii sordentis traheret. Cujus exempla pro captu nostro sequi, cujus adhaerere donis, cujus obtemperare 107.0460B| mandatis [Reformemus ergo in nobis in novo homine, pro captu nostro, imaginem Dei, quam in veteri perdidimus homine, id est in quantum possumus, exempla ejus sequamur: adhaereamus donis, obtemperemus mandatis, etc.], hoc est, imaginem Dei, quam in veteri homine perdidimus, recuperare in novo. Non ergo secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, ad imaginem Dei conditus est homo, quanquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statuta factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est. Unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt, juxta quod quidam poetarum pulcherrime ac verissime dixit (Ovid., Metam. I):
107.0460C| Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Congruit ergo et corpus ejus animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id, quod in coelum erectum est, ad induenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritualibus natura maxime excellunt: ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram (Coloss. III). Bene autem additur:
Et praesit piscibus maris et volatilibus coeli, et bestiis universae terrae, omnique reptili quod movetur in terra. Quia nimirum in hoc maxime factus est homo ad imaginem Dei, in quo irrationalibus animantibus 107.0460D| antecellit, capax videlicet rationis conditus, per quam et creata in mundo quaeque recte gubernare et ejus qui cuncta creavit posset agnitione perfrui. In quo honore positus si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis animantibus insensatis quibus praelatus est comparabitur, sicut et Psalmista testatur:
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, et ad imaginem Dei creavit illum. Quod prius dixerat, ad imaginem suam, confirmationis gratia geminavit, addendo: Ad imaginem Dei creavit illum, ut diligentius insinuaret nobis quales a Deo facti simus, et speciem recipiendae Dei imaginis arctius nostris mentibus infigeret [inculcaret], ne qui imagine Dei ambulamus, vane conturbemur thesaurizantes in incerto divitiarum, 107.0461A| sed exspectemus potius Dominum, sitientes quando veniamus et pareamus ante faciem ejus, certi quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod autem nunc dicitur: Ad imaginem Dei creavit eum, cum superius sit, Faciamus ad imaginem nostram, significat quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est: Ad imaginem nostram; unum Deum accipiamus propter quod dictum est: Ad imaginem Dei.
Masculum et feminam creavit eos. Plenius in sequentibus unde et quomodo protoplastos fecerit Deus exponitur. Sed nunc brevitatis causa creati referuntur, ut sexti diei operatio ac septimi dedicatio cum 107.0461B| caeteris explicetur, ac sic ex tempore liberius et hoc et alia praetermissa, quae erant relatu digna, dicantur. Masculum autem unum et feminam in primis creavit Deus unam, non ut animantia caetera quae in singulis generibus non singula, sed plura creavit, ut per hoc humanum genus arctiore ad invicem copula charitatis constringeret, quod se ex uno totum parente ortum esse meminisset. Cujus causa unionis Scriptura sacra, cum dixisset: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad similitudinem Dei creavit eum, statimque subjungeret: Masculum et feminam creavit eos, noluit addere, ad imaginem Dei creavit eos. Et femina enim ad imaginem Dei creata est, secundum id quod et ipsa habebat mentem rationabilem; sed addendum de illa hoc non putavit Scriptura, 107.0461C| quod propter unitatem etiam conjunctionis in illa intelligendum reliquit, imo in omni quod de his ortum est genere humano intelligendum esse signavit. Omnis enim homo etiam nunc in quantum ratione utitur, imaginem Dei in se habet. Unde dicit Joannes: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum (Joan. I). Ipsum est enim lumen de quo Psalmista gloriatur Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Et quidem apte in loco hoc masculus et femina creati esse commemorantur, tametsi modus ejusdem creationis necdum referatur, ut videlicet habeat locum congruum sermo divinae benedictionis. De quo sequitur:
Benedixitque illis, et ait: Crescite et multiplicamini, 107.0461D| et replete terram et subjicite eam. Haec etenim multiplicatio hominum, et repletio terrae, non nisi per conjunctionem erat maris et feminae perficienda. Si autem benedictione Dei crescit et multiplicatur genus humanum, quanta sunt digni maledictione qui prohibent nubere, et dispositionem coelestis decreti, quasi a diabolo repertam condemnant. Non ergo damnandae sunt nuptiae, quas ad propagationem generis humani terramque replendam supernae gratia benedictionis instituit. Sed magis honoranda, majori est benedictione digna virginitas, quae postquam impleta est terra hominibus, casta mente simul et corpore Agnum quocunque ierit, id est Dominum Jesum in coelestibus sequi, et canticum novum quod nemo 107.0462A| alius potest ei cantare, desiderat. Deus namque ac Dominus noster, qui in primordio mundi nascentis feminam ex viri latere formavit, ut mutua illorum conjunctione terram esse implendam doceret, ipse in fine saeculi assumpsit virum de carne Virginis totius contagionis exspertem, tota divinitatis plenitudine perfectum, ut virginitatis se gloriam potius quam nuptias diligere probaret.
Et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli et universis animantibus super terram. Merito quaeritur in qua utilitate homo dominatum in pisces, et volucres et animantia terrae cuncta perceperit, vel quos ad usus quaeve solatia sint haec creata homini, si nunquam peccaret, cui (sicut sequentia Scripturae hujus declarant) non haec ad escam, sed herbarum solum 107.0462B| et arborum sunt fructus in prima conditione concessa. Nisi forte dicendum est quia peccaturum praesciebat Deus hominem, et mortalem peccando futurum, quem immortalem ipse creavit. Ideoque ea illi solatia primordialiter instituit, quibus suam fragilitatem mortalis posset tueri, vel alimentum videlicet ex his, vel indumentum, vel laborum sive itineris habens adjumentum. Nec quaesitu indignum est quare non etiam nunc cunctis homo dominetur animantibus, postquam enim ipse suo conditori subjectus esse noluit, perdidit dominium eorum quae suo conditor juri subjecerat. Denique in testimonium primae creationis, legimus viris sanctis atque humiliter Deo servientibus et aves obsequium praebuisse, et rictus cessisse bestiarum, et venenum nocere non 107.0462C| potuisse serpentum.
CAPUT VIII. Ubi Adam escarum accepit potestatem.
Dixit Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae, omnique volucri, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ad vescendum. Jam hic patet quod ante reatum hominis nil noxium protulit terra, nullam herbam venenatam, nullam arborem sterilem, cum manifeste dictum sit quod omnis herba et universa ligna data sint hominibus ac volatilibus, terrae quoque animantibus cunctis in escam; patet quia nec ipsae aves raptu infirmiorum alitum vivebant, nec 107.0462D| lupus insidias explorabat ovilia circum, nec serpenti pulvis panis erat, sed universa concorditer herbis virentibus ac fructibus vescebantur arborum. Sane inter haec non praetereunda nascitur quaestio: quomodo et immortalis factus sit homo prae aliis animalibus, et nihilominus acceperit communiter terrenam cum illis alimoniam. In quo intuendum nobis est quia alia est immortalitas carnis, quam in prima conditione in Adam accepimus, alia quam nos in resurrectione per Christum accepturos esse speramus. Ita quippe immortalis factus est ille, ut posset non mori, si non peccaret, sin autem peccaret, moreretur, ita vero immortales erunt filii resurrectionis, cum erunt aequales angelis Dei, ut nec mori ultra nec peccare possint. 107.0463A| Ideoque caro nostra post resurrectionem nulla eget refectione ciborum, quia nulla ei suppetit a fame, vel lassitudine, vel alia qualibet infirmitate defectio. Caro autem Adae ante peccatum ita est immortalis creata, ut adminiculis adjuta temporalis alimoniae, mortis exspers ac doloris existeret, donec corporalibus incrementis ad illam usque perductus aetatem, quae Conditori placeret, tum, creata progenie multa hujusmodi, jam jubente ipso sumeret etiam de ligno vitae, ex quo perfecte immortalis effectus, sustentacula cibi corporalis nulla requireret. Sic ergo et immortalis et incorruptibilis est condita caro primorum hominum, ut eamdem suam immortalitatem atque incorruptibilitatem, per observantiam mandatorum Dei custodirent. In quibus mandatis erat ut de lignis 107.0463B| paradisi concessis vescerentur et ut interdicti se ab esu temperarent, per horum edulium inditae sibi immortalitatis dona servarent, ne illius tactu ruinam mortis invenirent. Sic vero incorruptibilis et immortalis in fine erit caro nostra ad similitudinem angelicae sublimitatis, ut in eodem statu permaneat, neque cibis corporalibus egeat, quippe in vita spiritali nulli erunt qui egere possint. Nam quod angeli cum patriarchis manducasse leguntur, non indigentiae causa, sed benignitatis agebant, ut videlicet haec agendo dulcius hominibus quibus apparebant congruerent. Dominus quoque post resurrectionem manducavit cum discipulis, nec refectionis necessitate, sed ut veram post mortem recepisse carnem monstraret.
107.0463C| Et factum est ita, id est, ut dominaretur homo cunctis quae in terra vel aquis creata sunt, et ut facultatem potestatemque edendi de fructibus terrae cum volatilibus coeli et animantibus terrae perciperet.
Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Quia de singulis Dei operibus sigillatim fuerat dictum quod videret ea esse bona, recte in conclusione, perfectis omnibus, positum est cum additamento quia vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona. Sed quaeritur merito, quare de homine facto non sit adjunctum singillatim: Et vidit Deus quod esset bonum, sed ipsius magis factura inter caetera universaliter laudanda reservetur; an qui praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, 107.0463D| non singulatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum. Homo igitur ante peccatum, et in suo utique genere bonus erat, sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut potius illud diceret, quod futurum aliquid praenuntiaret. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero justissimus ordinator est, ut etiam si qua singulatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit.
Et factum est vespere et mane dies sextus. (CAP. II.) Igitur perfecti sunt coeli et terra et omnis ornatus eorum. Senarium numerum constat esse perfectum, quia primus suis partibus impletur, sexta videlicet, quod est unum, et tertia quae sunt duo, et dimidia 107.0464A| quae sunt tria. Unum enim, et duo, et tria, sex faciunt, quale in monadibus numeris nusquam praeterquam hic invenies: sed neque in decadibus praeter vicesimum et octavum numerum. Sex ergo diebus perfecit Deus omnem ornatum coeli et terrae, ut quia omnia in mensura, et numero, et pondere constituit, ipso etiam numero, in quo operaretur, sua opera doceret esse perfecta.
CAPUT IX. Orbis consummatio die septimo.
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat. In alia translatione dicitur: Quia consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit; quod nihil omnino quaestionis affert, quia manifesta descriptione quae in eo sunt facta declarantur. Sed merito quaeritur 107.0464B| quomodo nostra editio quae de Hebraicae veritatis fonte descendit, complevisse Deum in die septimo dicat opus suum quod fecerat, in quo nil novum creasse commemoratur, nisi forte ipsum diem septimum tum eum fecisse atque in ejus factura opus suum complevisse dixerimus, quod eo facto mensuram numerumque consummaverit dierum, quorum circuitu omnia dehinc saecula ad finem usque procurrerent. Nam in revolutione temporum, octavus idem qui et primus computatur dies. Complevit igitur die septimo Deus opus suum quod fecerat, quia dierum quos fecerat summam in eo terminavit, addito ipso septimo, quem sabbatum dici voluit et esse, eo quod eam mystica prae caeteris benedictione et sanctificatione donaret, ut sequentia docent. Unde 107.0464C| etiam dies judicii et consummationis saeculi, quia post septimam sabbati ventura est, octava in Scripturis nuncupatur, videlicet quasi septem soli praecesserint. Dictum est enim in titulo psalmi: In finem in hymnis pro octava psalmus David. Quod de die judicii scriptum totus sequentis psalmi textus docet, in quo iram venturi judicis timens Propheta exclamat: Domine, ne in ira tua arguas me, etc. (Psal. VI). Sed et dies Dominicae resurrectionis, cum post tot dierum millia ventura esset, octava tamen et ipsa dicta est in titulo alterius psalmi, quia nimirum septimam sequebatur, ut septimanae sequentis prima existeret, id est, eadem ipsa, in qua in principio dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Quem quidem psalmum de resurrectione Dominica scriptum probat 107.0464D| ipse qui in eo loquitur, dicens: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam dicit Dominus (Psal. XI). Potest autem recte accipi complevisse Deum die septimo opus suum quod fecerat, etiam in eo quod ipsum diem benedixit et sanctificavit. Neque enim nullum opus est benedictio et sanctificatio, neque Salomon nil operis fecisse dicendus est, cum templum quod fecerat dedicavit; imo eximium Dei opus est, cum ea quae fecit benedictione et sanctificatione aeterna glorificat. Denique de hoc opere quod in aeterno die sabbati facit dicit ipse in parabola fidelium servorum: Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Luc. XII). Qui enim praecingit 107.0465A| cingit se, qui discubitum praeparat, qui transit, qui ministrat, utique operatur. Sed his tamen verbis omnibus nil aliud intimatur quam quod sanctos suos Dominus in aeternum benedicit et sanctificat, id est, visione suae gloriae post opera bona, quae donavit, remunerat.
Et requisivit die septimo ab universo opere suo quod patrarat. Non quasi lassus ex nimio labore Deus instar humanae fragilitatis completa mundi fabrica requievit, sed requievisse ab universo opere suo dicitur, quia novam creaturam ultra instituere aliquam cessavit. Solet namque Scriptura saepe nomine requiei cessationem operis sive sermonis indicare. Sicut in Apocalypsi de sanctis animalibus. Et requiem, inquit, non habebant die ac nocte dicentia: 107.0465B| Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens (Apoc. IV); pro eo, ut diceret: Non cessabant haec semper decantare. Nam maxima et unica sanctis est requies in coelo, laudem summae Trinitati, quae Deus est, indefessa voce dicere. Potest vero altius intelligi requievisse Deum ab omnibus operibus suis, non eum opus habuisse illis operibus suis, in quibus requisceret, quippe cujus requies in seipso sine initio ac termino semper est vera, sed sola bonitatis suae causa fecisse opera quae in ipso requiescerent. Quod e contrario facilius intelligitur, cum meminerimus humanam indigentiam pro hoc maxime laboribus quotidianis insistere, ut in operibus suis requiem percipere possit, dicente ei Domino: In sudore vultus tui vesceris pane (Gen. III). Deus autem, 107.0465C| qui ante creationem mundi aeternaliter in seipso perfectam habebat requiem, ipse etiam creato mundo, non in operibus quae fecit, sed ab omnibus operibus quae fecit requievit, utpote nil habens necessitatis in creaturis requiescere suis, quin potius creaturis rationabilibus ipse requiem praestans, cum in seipso perfecte semper requiescat, eoque bono beatus sit, quod ipse sibi est.
Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum. Illa videlicet benedictione et sanctificati one quam populo suo in lege plenius intimat dicens: Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem sabbatum Domini Dei tui est, non facies omne opus (Exod. XX). Et paulo post: Sex enim diebus fecit Dominus coelum 107.0465D| et terram, et mare, et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diem septimum, et sanctificavit eum (Ibid.). Quae profecto benedictio et sanctificatio diei septimi in typum majoris benedictionis ac sanctificationis facta est. Nam sicut per crebras, imo quotidianas, in lege victimas sanguis Dominicae passionis, qui semel erat pro salute mundi effundendus, signabatur, ita etiam per requiem diei septimi, quae post opera sex dierum semper celebrari solebat, praefigurabatur magnus ille dies sabbati, in quo Dominus semel in sepulcro erat requieturus, completis ac perfectis in die sexto omnibus operibus suis, quibus mundum quem in die sexto perfecerat, jam perditum restaurabat. 107.0466A| In qua etiam die, quasi antiqui recolens operis, aperto sermone declaravit salvationem se jam mundi perfecisse. Cum enim accepisset acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum (Matth. XXVII). Sed et haec sanctificatio et benedictio septimi diei, et requies in illa die post opera sua valde bona, designavit, quod nos singuli post opera bona, quae in nobis ipse operatur et velle et perficere, ad requiem tendimus vitae coelestis, in qua aeterna ejus sanctificatione et benedictione perfruamur. (Greg.) Unde bene idem dies septimus vesperam habuisse non scribitur, quia nimirum perpetuam nostram in illo requiem designat. Denique in septenario numero summa perfectionis accipitur. Ut enim humanae rationis causas de septenario numero taceamus, 107.0466B| quae asserunt quod idcirco perfectus sit, quia ex primo qui dividi potest, et primo qui dividi non potest, existat: certissime scimus quod septenarium numerum Scriptura sacra pro perfectione ponere consuevit. Unde et septimo die Dominum requievisse ab operibus asserit. Hinc est etiam quod septimus dies in requiem hominibus, id est, in sabbato datus est. Hinc est quod jubilaeus annus, in quo plenaria quies exprimitur, septem hebdomadibus consummatur, qui monade addita nostrae adunationis impletur. Hinc est enim quod perfectione septiformis gratiae implendi duodecim sunt apostoli electi. A septenario quippe numero in duodenarium surgitur. Nam septenarius suis in se partibus multiplicatus, ad dnodenarium tendit. Sive enim quatuor 107.0466C| per tria, sive tria per quatuor ducantur, septem in duodecim vertunt. Unde sancti apostoli, qui Trinitatem in quatuor mundi partibus praedicare mittebantur duodecim sunt electi, ut etiam numero perfectionem ostenderent, quam vita et voce praedicarent.
Et benedixit, inquit, diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit, id est, completo mundi ornatu, cessaverat ab instituendis ultra novis rerum generibus. Neque enim huic sententiae contrarium, debet illud aestimari, quod dicit ipse: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V); respondens videlicet eis qui propter requiem Dei, Scripturae hujus auctoritate antiquitus commendatam, sabbatum ab eo 107.0466D| non conservari querebantur. Cessaverat enim septimo die a condendis generibus creaturae, quia ultra jam non condidit aliqua genera nova. Deinceps autem usque nunc operatur eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia ejus a coeli et terrae omniumque rerum, quas condiderat, gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur.
CAPUT X. Allegorica expositio de sex dierum opere.
Huc usque de primordio mundi nascentis juxta sensum litterae dixisse sufficiat. (Isidor.) Secundum allegoriam autem ita potest accipi quod in principio Deus fecit coelum et terram. Principium Christus 107.0467A| est, sicut ipse in Evangelio ait: Ego sum principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII). In hoc igitur principio fecit Deus coelum, id est, spirituales, qui coelestia meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum deposuerunt. Terra autem erat inanis et vacua. Terra scilicet carnis nostrae inanis erat et vacua, priusquam acciperet doctrinae formam. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Quia delictorum caecitas et ignorantiae profunda obscuritas corda nostra tegebat. Spiritus autem Dei super cor nostrum tenebrosum et fluidum quasi super aquas jam superferebatur, in quo subsistentes requiesceremus, cujusque vivificaremur flatu, et cujus uno ablueremur. Dixit quoque Deus: Fiat lux, id est, illuminatio credulitatis appareat. Prima enim 107.0467B| die lucem fidei dedit, quia prima in conversione fides est. Unde et ipsum primum in praeceptis mandatum est: Dominus Deus tuus, Deus unus est. Propter quam fidem ipse Dominus, etiam visibiliter in mundo apparere voluit. Jam tunc Deus juxta praesentiae suae gratiam divisit justos, id est, filios Dei et lucis, a peccatoribus tanquam a tenebris, istos vocans diem, illos noctem. Nam qui lucis nomine justi appellantur, audi Apostolum: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Deinde secunda die disposuit Deus firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum. Firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur, quia coelum plicabitur sicut liber. Discrevitque super hoc firmamentum aquas, id est, coelestes populos 107.0467C| angelorum, quia non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes, audiant verbum Dei. Vident enim eum semper et diligunt; sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Post haec die tertia, collegit in unum aquas inferiores falsas, hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in seipsis quasi amaritudo includuntur. Segregavit ab eis aridam, populum scilicet fontem fidei sitientem, obfixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum 107.0467D| conturbent, liceatque ei germinare bonorum operum fructus secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiatur ad subveniendum indigentibus, producens et lignum forti robore et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui injuriam patitur de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii. Deinde quarta die, emicuerunt luminaria firmamento legis infixa, id est, evangelistae, doctores et Scripturae sanctae disputando cohaerentes, et omnibus inferioribus lumen sapientiae monstrantes. Prodiit etiam simul et caetera micantium siderum turba, id est, diversarum 107.0468A| virtutum in ecclesia numerositas: quae in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte refulgentes, dividant in hoc firmamento scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras parvulorum, et sunt in signis virtutum et miraculorum. Sunt etiam in tempora et annos, quia praedicatores propriis temporibus vivunt et transeunt: Verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). Quare autem primo terra germinaverit, deinde facta sunt luminaria, nisi quia post opera bona venit illuminatio lucis, ad contemplandam speciem supernae virtutis? Inter haec die quinta facta sunt reptilia animarum vivarum: homines scilicet renovati in vitam per baptismi sacramentum. Facta sunt et volatilia, id est, sanctae animae ad superna volantes. Post haec, sexta die, 107.0468B| producit terra animam vivam, quando nostra caro, abstinens ab operibus mortuis, viva virtutum germina parturit, secundum genus scilicet suum, id est, vitam imitando sanctorum sicut ait Apostolus: Imitatores mei estote (Philip. III). Secundum nostrum quippe genus vivimus, quando in opere bono sanctos viros quasi proximos imitamur. Deinde producit terra bestias, homines in potentia rerum, sive ferocitate superbiae, similiter et pecora, fideles in simplicitate vitae viventes. Serpentes quoque innoxios, sanctos scilicet viros, astutiae vivacitate, bonum a malo discernentes, et in quantum fas est reptando scrutantes terrena, per quae intelligant sempiterna, non illos venenosos qui se in hujus mundi terrenis cupiditatibus collocant. Post haec fecit Deus hominem 107.0468C| ad imaginem suam, perfectum scilicet virum, qui non quemlibet sanctorum virorum imitando, sed ipsam veritatem contemplabiliter intuendo operatur justitiam, ut ipsam intelligat et sequatur, ad cujus imaginem factus est secundum veritatem. Iste etiam accipit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, pecorumque, ferarum quoque atque repentium, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis factus, secundum Apostolum judicat omnia, ipse autem judicatur a nemine (I Cor. II). Quod vero sequitur: Masculum et feminam fecit eos, spirituales in Ecclesia et obedientes ostendit, quia sicut viro subdita est mulier, sic spirituali et perfecto viro obediens est is qui minus perfectus est, sicut Apostolus 107.0468D| ait: Rogamus vos, fratres, ut cognoscatis eos qui in vobis laborant, et praesunt vobis in Domino (I Thess. IV). Dicitur enim eis: Crescite et multiplicamini, sive in linguis, sive in spiritualibus intelligentiae gradibus, ut dominentur rationis intellectu omnium carnalium perturbationum, quasi insensibilium animantium. Omnis autem herba seminalis, et omne lignum fructuosum, quod hominibus datum est in escam, fideles sunt de oblationibus suis sanctorum necessitatibus communicantes. Unde Apostolus ait: Nam si in spiritualibus participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis (I Cor. IX). Haec sunt fructifera ligna. In istis ergo gradibus, tanquam in quibusdam diebus, vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium. 107.0469A| Post haec itaque istorum quasi sex dierum opera bona, valde sperat homo quietem mentis constitutus in spirituali paradiso, quo significatur vita beata, ubi sons est sapientiae, divisus in quatuor partes virtutum, ubi edati ( sic ) ligni vitae gratiam, ubi utiles disciplinas morum quasi fructus lignorum carpat. Est namque paradisus vita beatorum. Quatuor flumina, quatuor virtutes. Ligna ejus, omnes utiles disciplinae lignorum fructus, mores piorum, lignum vitae, ipsa bonorum omnium mater sapientia est, de qua scriptum est Salomone dicente: Lignum vitae est his qui apprehendunt eam; et qui tenuerit eam, beatus est (Prov. III). Lignum scientiae boni et mali, transgressio est mandati experimento. Hactenus sex dierum opera, qualiter in Ecclesia spiritualiter 107.0469B| intelligantur explicata sunt, deinde quid in figuram saeculi significent, subjiciendum est. Sex diebus consummavit Deus omnia opera sua: et in septimo requievit. Sex aetatibus humanum genus in hoc saeculo per successiones temporum Dei opera insinuant. Quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae, quinta deinde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi, sexta quae nunc agitur, usquequo mundus finiatur, donec Excelsus veniat ad judicium, septima vero intelligitur in requie sanctorum, quae scilicet non habet vesperam, quia eam jam terminus nullus claudet. Pergamus ergo breviter per has omnes mundi aetates, et replicantes 107.0469C| ordinem temporum, eorum mystice differentias distinguamus. Primo namque saeculo factus est tanquam lux homo in paradiso, in qua aetate filios Dei in lucis nomine divisit Deus a filiis hominum quasi a tenebris, fitque hujus diei vespera diluvium. Secundum saeculum factum est quasi firmamentum inter aquam et aquam, arca utique illa quae natavit inter pluviam et maria; hujus vespera fuit confusio linguarum. Tertium saeculum factum est, quando separavit populum suum a gentibus per Abraham, discernens eum quasi aridam ab aquis, ut proferret germen herbarum atque lignorum, id est, sanctos et fructum sanctarum Scripturarum, hujus vespera fuit peccatum et malitia pessimi regis Saul. Inde quartum saeculum coepit a David, quando constituit 107.0469D| Deus luminaria in firmamento coeli, id est, splendorem regni tanquam excellentiam solis, et in lunae specie obtemperantem, tanquam Synagogam, et stellas principes ejus: cujus aetatis fit vespera in peccatis regum, quibus gens illa meruit captivari in Babyloniam. Porro quinto saeculo, id est in transmigratione Babyloniae, facta sunt quasi animalia, in aquis, et volatilia coeli, quia tunc Judaei inter gentes tanquam in mari vivere coeperunt; nec habebant stabilem locum tanquam volantes aves. Hujus diei quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, quando sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum non possent cognoscere. Jam sextum saeculum fit in adventu Domini nostri Jesu Christi. 107.0470A| Nam sicut in illa sexta die primus homo Adam de limo terrae ad imaginem Dei formatus est, sic et in ista saeculi aetate sexta secundus Adam, id est, Christus in carne de Maria virgine natus est, ille in anima vivente, hic in spiritu vivificante. Et sicut in illa die fit anima viva, sic in isto saeculo vitam desiderat aeternam; et sicut in illa sexta die serpentium et ferarum genera terra produxit, ita in hac sexta aetate saeculi, gentes vitam appetentes aeternam Ecclesia generavit. (Aug.) Quem etiam sensum vas ostensum Petro manifestavit (Act. X); et quemadmodum in illa die creatur masculus et femina, sic in ista saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia. Et sicuti praeponitur homo in die illa pecoribus, serpentibus et coeli volatilibus, ita Christus in hac 107.0470B| aetate gentibus, populis et nationibus, ut ab eo regantur vel carnali concupiscentiae dediti sicuti pecora, vel terrena curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum illo sunt herbis seminalibus, et lignis fructiferis, et herbis virentibus, sic ista aetate spiritualis homo, qui bonus minister est Jesu Christi, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis, et lege divina ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbis seminalibus, partim ad utilitatem morum conversionis humanae, tanquam lignis fructiferis, partim ad vigorem fidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis virentibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt, sed 107.0470C| sic spiritualibus cibis, sic istis alimentis pascitur, ut multa intelligat, carnalis autem, id est, parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut multa credat quae intelligere necdum potest; tamen eosdem cibos omnes habent. Hujus autem aetatis quasi vespera utinam nos non inveniat. Illa est enim de qua Dominus dicit: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII)? Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in charitate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis, hi quibus dictum est: Estote perfecti sicut Pater vester, qui in coelis est (Matth. V). Tales enim faciunt opera bona valde. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo qui vesperam non habet. Sequitur hinc recapitulatio universae conditae 107.0470D| creaturae.
CAPUT XI. Recapitulatio totius creationis, et de ejus mystico intellectu.
Istae sunt generationes coeli et terrae quando creatae sunt. Hac conclusione Scriptura sancta tangit eos qui mundum sine initio semper fuisse affirmant, vel qui factum a Deo quidem putant, verum ex materia quam non fecerit Deus, sed quae coaeterna ipsi absque initio fuerit Creatori. Dicit enim generationes coeli et terrae, ipsum ordinem divinae institutionis, quo ornatus eorum per opera sex dierum ad illam usque perfectionem, quae superius est designata, pervenit, juxta quod in Decalogo legis suae dixit ipse conditor: 107.0471A| Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt (Exod. XX). Quod vero sequitur:
In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret, nequaquam memoratae Dei sententiae videri debet adversum, sed aperte intelligi, quia diem hoc loco Scriptura pro omni tempore illo posuit, quo primordialis creatura formata est. Neque enim in uno quolibet sex dierum coelum factum, vel sideribus illustratum, et terra est separata ab aquis atque arboribus, et herbis consita, sed more sibi solito Scriptura diem pro tempore posuit, quomodo et Apostolus cum ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc 107.0471B| dies salutis (I Cor. VI); non unum specialiter diem, sed totum significat tempus hoc, quo in praesenti vita pro aeterna salute laboramus. Et propheta non de uno specialiter die, sed de plurimo tempore divinae gratiae dicit: In illa die audient surdi verba libri (Isa. XXIX). Caeterum difficile intellectu est quomodo in uno die fecerit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, nisi forte dixerimus quod in materia informi omnis pariter creatura sit facta, juxta hoc quod scriptum est: Quia vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). (Greg.) Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul per species formata non est; et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. Cum enim 107.0471C| simul factum coelum terramque describitur, simul spiritualia atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producit indicatur. Hinc in superioribus quoque scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Necdum enim Eva facta describitur, et jam homo masculus et femina perhibetur. Sed quia ex Adae latere erat procul dubio femina processura, in illo jam computatur per substantiam, a quo fuerat producenda per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis majora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum sui semen ostenditur. Inest vero ei etiam cum non apparet fructus et semen, quia simul 107.0471D| nimirum sunt in radicis substantia, quae non simul prodeunt per temporis incrementa. Sed hanc utique creationem materiae, ante omnem diem hujus saeculi fecit, cum in principio coelum creavit et terram, quando et si terra erat inanis et vacua, et tenebrae super abyssum, in ipsis tamen terrae et abyssi, id est, aquarum natura, quasi per substantiam seminalem, simul condita latebant, quae postmodum ex hujus opere creatoris non simul erant producenda. Ideoque si hoc dicimus, ad eumdem revolvitur memorata quaestio, ut appellationem diei pro significatione temporis positam intelligamus, illius videlicet quo haec Deus in principio simul cuncta creavit. In die, inquit, quo creavit Dominus Deus coelum et terram, 107.0472A| et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Quod si in die quem dicit tempus intelligimus illud designatum, quando ante omnem hujus saeculi diem facta sunt omnia simul, facilis patet sensus, quod et herba omnis et arbor in ipsius terrae substantia sit causaliter facta, priusquam visibiliter orirentur aut germinarent ex terra. Sin autem appellationem diei, ut consequentius arbitramur, pro significatione positam accipiamus temporis illius, in quo mundus iste per sex dies factus et ornatus est: possumus intelligere quia nunc apertius Scriptura voluerit explicare quomodo supra dixerit: Quia protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum juxta genus 107.0472B| suum. Non enim sic in primordio rerum haec terra produxit, quomodo nunc si irrigatio adfuerit aquarum, disponente Deo, terra ultro fructificat, sed mirabiliore prorsus opere conditoris tunc antequam aliqui fructus ex terra crescendo orirentur aut germinarent, repente campi omnes et colles erant herbis et arboribus cooperti, habentibus congruam altitudinem staturae, diffusionem ramorum, opacitatem foliorum, copiam fructuum, quoniam non paulatim ex terra oriendo vel germinando, et accessu incrementorum proficiendo, sed subdito ex illa existendo acceperunt. Nam et hunc magis sensum subjuncta quoque videntur verba juvare, quibus dicitur:
Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; sed fons ascendebat 107.0472C| e terra, irrigans universam superficiem terrae. Quis enim non videat, quod haec dici non poterant de prima creatione terrae, quando erat adhuc inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi? Nunquid opus erat de pluvia non descendente in terram narrari, eo tempore quo nec ipsa adhuc accipere pluviam, et nec aer dare poterat, eo quod loca utriusque adhuc aquae cuncta implerent; sed nec fons ascendere de terra ad irrigandam eam potuit quandiu tota tegebatur abysso. Unde (ni fallor) restat intelligi quod nomine diei supra cum dicitur: In die quo creavit Dominus Deus coelum et terram, tempus sit intimatum illud sex dierum primorum, in quo universa mundi est creatura formata. Ubi recte commemoratur quod non pluisset Deus super terram, 107.0472D| et homo non esset qui operaretur terram, ut intelligamus quantum prima terrae germinatio a moderna distaret. Nam modo et irrigatione pluviarum, terra sponte germinat, et industria cultuque hominum multa in hortis sata ac nemoribus procreantur. Sed longe aliter prima herbarum et arborum est perfecta creatio, in qua novo summi opificis imperio, terra qua arida apparebat, absque pluvia et absque opere humano repente est longe lateque multifariis fructuum expleta generibus. Sed fons, inquit, ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. De hoc fonte et ascensu ejus e terra dicturi, primo videamus quia prima illa germinatio terrae, cujus praemissa sententia meminit, sine ulla irrigatione 107.0473A| aquarum Deo jubente facta est. Hujus autem fontis qualiscunque erat irrigatio post vestitam herbis ac lignis terram supervenit. Quod ipsis etiam Scripturae syllabis probatur, quae postquam verbo praeteriti temporis perfecti dicit quia creavit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri omnemque herbam regionis, subjunxit mox verbo temporis praeteriti plusquam perfecti: Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram. Ostendens quod ante creationem virgultorum et herbarum, pluviam Deus non miserat. Quid vero postea factum sit statim verbo praeteriti temporis imperfecti subnexuit, dicens: Quia fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae; in ipsa declinatione verbi significans, non 107.0473B| hoc semel, sed saepius esse gestum, dum non ait, ascendit, sed ascendebat: dum ergo ascendisse dicitur fons e terra, qui universam ejus superficiem rigaret, merito quo ordine ascenderit quaeritur. Neque aliquid obstat credi quod ita per vices ad irrigandam eam ascenderit ac redierit, quomodo usque hodie solet Nilus ad irriganda Aegypti plana annuatim ascendere, quomodo irrigabat aliquando Jordanis terram Pentapolim, de qua Scriptura ait: quia universa irrigabatur sicut paradisus Domini (Gen. XIII); et sicut Aegyptus, antequam subverteret Deus Sodomam et Gomorrham; quomodo (teste Augustino sancto) de quorumdam fontium mira vicissitudine perhibetur, certo annorum intervallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cum alio tempore ex 107.0473C| altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. Cur fit ergo incredibile (ut idem dicit) si ex uno abyssi capite, alterna mutatione fluente atque refluente, tunc universa terra rigata est. Quod si, inquit, ipsius abyssi magnitudinem ea parte excepta quod mare dicitur, et evidenti amplitudine, atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes diversis tractibus venisque distribuunt, et suis quique locis erumpunt, fontem voluit Scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem, eumque per innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra, et ubique dispersis quasi crinibus, irrigantem omnem faciem terrae, nec continua specie tanquam maris aut stagni, sed 107.0473D| sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusque rivorum, et eorum excessu vicina perfundere, quis non accipiat nisi qui contentioso spiritu laborat? Possunt etiam ita dicta intelligi, omnis terrae facies irrigata, quemadmodum dicitur omnis vestis facie colorata, etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat, praesertim quia tunc in novitate terrarum, et si non omnia, plura tamen plana fuisse credibile est, qua latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi. Quapropter de istius fontis magnitudine et multitudine, qui sive unam habuit aliunde eruptionem, sive propter aliquam in terra occultis finibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque 107.0474A| parvorum, unus fons dictus est, per omnes dispersiones suas ascendens de terra, et irrigans omnem faciem terrae, sive etiam (quod est credibilius) quia non ait: Unus fons ascendebat de terra, sed ait: Fons autem ascendebat, pro numero plurali posuit singularem, ut sic intelligamus fontes multos per universam terram loca vel regiones proprias irrigantes, sicut dicitur miles, et multi intelliguntur; sicut dicta est locusta et rana in plagis, quibus Aegyptti percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum, jam diutius non laboremus. Cum ergo dictum esset creasse Deum herbas et virgulta, necdum pluvia descendente, neque homine existente qui operatur terram, consequenter hominis creatio subinfertur, ac dicitur:
107.0474B| Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Hic itaque latius hominis factura describitur, qui in die quidem sexto factus est, sed ibi breviter est commemorata creatio, quae hic plenius exponitur. Quia videlicet in corporis et animae substantiam factus sit, e quibus de limo corpus formatum, anima vero de nihilo sit Deo inspirante creata; sed et femina de ejus latere sit dormientis condita. In qua videlicet sententia vitanda est paupertas sensus carnalis, ne forte putemus Deum vel manibus corporeis de limo formasse corpus hominis, vel faucibus labiisve inspirasse in faciem formati, ut vivere posset, et spiraculum vitae habere. Nam et propheta cum ait: Manus 107.0474C| tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X); tropica hoc locutione magis quam propria, id est, juxta consuetudinem qua solent homines operari, locutus est. Spiritus enim est Deus, nec simplex ejus substantia lineamentis membrorum corporalium esse composita, nisi ab ineruditis creditur. Formavit igitur de limo Deus hominem, quem verbo suo de limo fieri jussit.
Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem, cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua viveret, creavit. Nam ita recte intelligitur spirasse Deum in faciem hominis, spiraculum ei quo viveret creasse, sicut supra intellectum est: Vocavit Deus lucem diem: pro eo positum, quod est vocari ab hominibus fecit. Bene autem 107.0474D| in faciem inspirasse dicitur Deus homini, ut fieret in animam viventem, quia nimirum sensus omnes corporis, per quos insitus ei spiritus ea quae foris sunt contemplatur, magis in facie vigent, visus videlicet, auditus, olfactus, gustus et tactus. Utpote quia pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est. Nam et tangendi sensus, qui per totum corpus effunditur, etiam ipse ab eadem anteriore parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsum per verticem atque cervicem, ad medullam spinae deducitur. Congruit autem huic sententiae, quod supradictum est: Ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Quod enim dictum est, Ad imaginem 107.0475A| Dei creavit illum, non nisi in anima; quod additum, masculum et feminam, non nisi in corpore factum, recte intelligitur. Non enim audiendi sunt qui putant animam partem Dei esse: quia si hominis anima pars Dei esset, nec a seipsa, nec ab aliquo decipi, nec ad aliquid maleficiendum, sive patiendum ulla necessitate compelli, nec in melius vel deterius mutari omnino potuisset. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit factus est ab ipso, non de ipso: quia nec hominis flatus, hominis pars est, nec homo eum facit de seipso, sed ex aereo anhelitu sumpto et effuso. Deus vero potuit et de nihilo, et vivum rationabilemque, quod non potest homo: quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus 107.0475B| est homo in animam viventem, sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, animam tamen non esse partem Dei, nec de substantia et natura ejus creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas non est. (Isidor.) Mystice autem sic intelligitur: Istae generationes coeli et terrae quando creatae sunt, in die quo fecit Dominus coelum et terram, et caetera. Hujus diei nomine secundum prophetiam omne tempus hujus vitae significatur, in quo coelum et terra facta sunt, id est, in quo creaturae visibiles disponuntur, administrantur atque existunt. Sed quid sibi vult, quod nunc nominato coelo et terra, adjecit virgultum agri et herbam regionis, et tacuit caetera quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari, nisi quia per 107.0475C| virgultum agri invisibilem creaturam demonstrat intelligi, sicut est anima? Dicta autem, virgultum propter vigorem vitae, herba propter eamdem vitam nunquam marcescentem. Deinde addit: Antequam esset super terram: intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esset, recte dicitur. Unde adjecit: Nondum enim pluerat Dominus super terram: quasi aperte diceret: Antequam peccaret anima, nondum nubibus Scripturarum pluviam doctrinae Dominus ad animam irrigandam concesserat; nondum propter hominem, qui est terra, Dominus noster nubilum carnis nostrae assumpserat, per quod imbrem sancti Evangelii largissimum infudit. Quod vero subjunxit: 107.0475D| Et homo non erat qui operaretur terram: quia nullus homo operatus est in virgine, unde natus est Christus. Ipse est enim lapis de monte abscisus sine manibus, id est, absque coitu et humano semine, de virginali utero, quasi de monte humanae naturae et substantia carnis abscisus. Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. Terra mater virgo Domini Maria rectissime accipitur, de qua scriptum est: Aperiatur terra et germinet Salvatorem (Isa. XLV). Quam terram irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur. Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, id est, factus est Christus, juxta quod ait Apostolus, ex semine David secundum carnem (Rom. I), 107.0476A| tanquam de limo terrae. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, utique infusionem sancti Spiritus, qui operatus est hominem Christum: Et factus est homo in animam viventem: scilicet ut qui perfectus erat Deus, perfectus crederetur et homo.
CAPUT XII. De plantatione paradisi et quatuor fluminum divisione, in quo homo cultor et custos a Deo constitutus est.
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. Ab illo utique principio plantasse Deus paradisum credendus est, ex quo irrigans terram omnem, remotis quae eam cooperuerunt aquis, herbas et ligna fructifera producere jussit; in quo tamen 107.0476B| hominem die sexto, quo et ipsum formaverat, posuit. Neque ullatenus dubitandum est paradisum in quo positus est homo primus, et si Ecclesiae praesentis, vel futurae patriae typum tenet, ad proprietatem litterae intelligendum esse, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum, et magno fonte fecundum. Pro eo autem quod nostra editio, quae de Hebraica veritate translata est, habet a principio, in antiqua translatione positum est, ad orientem. Ex quo nonnulli volunt intelligi quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamvis longissimo interjacente spatio, vel Oceani, vel terrarum, a cunctis regionibus, quas nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquae diluvii, quae totam nostri orbis superficiem 107.0476C| altissime cooperuerunt, ad eum pervenire potuerunt. Verum sive ibi, seu alibi sit, Deus noverit, nos tamen locum hunc fuisse, et esse terrenum, dubitare non licet. Denique sequentibus verbis Scriptura plenius qualiter eum Deus plantaverit, exponit dicens:
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave; lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. Hoc eo die factum intelligitur, quo et reliqua ligna fructifera terra Deo jubente produxit. Sed hic ideo necessario repetitur, ut qualis sit locus paradisi nosse possemus, maxime quia de ligno vitae, lignoque scientiae boni et mali erat specialiter referendum. In quorum uno homini signum obedientiae 107.0476D| quam Deo debebat, in altero sacramentum vitae aeternae, quam per ipsam obedientiam mereretur, inerat. Et quidem lignum vitae inde dictum, quia hanc virtutem, ut diximus, divinitus acceperit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, neque ulla unquam infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur. Sed hoc ita corporaliter factum est, ut sacramenti quoque esset figura spiritualis, id est, Dei et Domini nostri Jesu Christi, de quo in laude sapientiae dictum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Et in Apocalypsi sancti Joannis inquit: Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Quod est aperte dicere: 107.0477A| Qui vicerit tentationem serpentis antiqui, a quo victus est Adam, dabo quod daturus eram, si vicerit, Adae, ut praesenti visione gloria Christi in aeternum reficiatur, ideoque nullo possit incursu mortis attingi. Qui videlicet Dominus Christus, virtus et sapientia Dei Patris, in paradiso est regni coelestis, quem cum caeteris sanctis etiam confitenti se in cruce latroni promittere dignatus est. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum. Prorsus et hoc lignum erat visibile et corporale sicut arbores caeterae. Quod ergo lignum esset, non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. Mihi autem etiam aeque consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo obnoxiam. Neque enim 107.0477B| qui fecerat valde bona omnia in paradiso instituerat aliquid mali, sed malum fuisse homini transgressione praecepti. Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus, alicunde prohiberetur, ut ei promerendi esset Dominum suum ipsa virtus obedientia, quam possumus verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate; primumque esset et maximum tumoris vitium ad ruinam sua potestate velle uti, cujus vitii nomen est in obedientia. Non esset ergo, unde se dominum homo habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid juberetur. Arbor itaque non illa erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si propter prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, 107.0477C| in qua homo per experimentum poenae disceret quid esset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed vere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu, vel pomo, quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae, illo contra vetitum tacto, fuerat secutura.
Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, id est, ligna illa pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant. Quod eo factum fuisse ordine credendum est, quo in hac, quam nos incolimus terram, Nilus plana irrigat Aegypti. Unde quod et supra posuimus dictum est de terra Sodomorum, quae universa irrigabatur sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus. 107.0477D| Et provida utique dispositione Dominus ac conditor rerum in nostro orbe voluit habere similitudinem nonnullam patriae illius, ad quam possidendam in primo parente creati sumus, ut ad promerendum ejus reditum de vicino nos admoneret exemplo, maxime ex flumine illo, quod de paradiso constat emanare. Nilus namque qui irrigat Aegyptum, ipse est Geon, qui in sequentibus de paradiso procedere memoratur. Sicut etiam eversis eisdem Sodomorum civitatibus, quae quondam ut paradisus Domini irrigabantur, exemplum eorum, qui impie acturi sunt, posuit, ut vestigia perditionis malorum certissima in mundo habentes, vigilantius aeterna eorum tormenta fugeremus.
107.0478A| Qui inde dividitur in quatuor capita: nomen uni Phison. Constat, astruentibus certissimis auctoribus, horum omnium fluminum, quae de paradiso exire referuntur, in nostra terra fontes esse notos. Phisonis quidem, quem nunc Gangen appellant, in locis Caucasi montis. Nili vero, quem Scriptura, ut diximus, Geon nuncupat, non procul ab Atlante monte, qui est ultimus Africae ad occidentem finis. Porro Tigris et Euphrates in Armenia. Unde credendum est quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi; sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi ipsa sub terris, et post tractus prolixarum regionum, locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam 107.0478B| hoc solere nonnullas aquas facere quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Denique eadem ipsa flumina Tigrin, Euphraten et Nilum ferunt historici plerisque in locis terra absumi, et aliquanto interjacente spatio rursus emergentia, solitum agere cursum. Quod etiam ipsum Dominus ad indicium facere credendus est illius cursus, quo haec ad nos de paradiso per occultiores terrae sinus venasque longiores exeunt. Interpretatur autem Phison oris mutatio, sive os pupillae; et recte, quia nimirum aliam in nostra terra gratiam faciei, id est, viliorem multo, quam in paradiso habet, ostendit.
Ipse est qui circuit omnem terram Evilah. Haec est Indiae regio, nomen inde habens, quod possessa 107.0478C| sit post diluvium ab Evilah filio Jectan, qui fuit filius Heber patriarchae Hebraeorum. Quem etiam Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cephene et regione Indiae usque ad locum eum qui appellatur Hieria possedisse.
Ubi nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est. Et Plinius Secundus narrat Indiae regiones auri venis prae caeteris abundare terris. Unde et insulae eorum χρύσά et ἀργυρὰ, a copia auri sive argenti vocabula sumpserunt.
Ibique invenitur bdellium et lapis onychinus. Bdellium est, ut idem Plinius dicit, arbor aromatica, colore nigra, magnitudine olivae, et folio roboris, fructuque caprificus, ipsius natura quae gummi. Est autem lacryma ejus lucida, subalbida, levis, pinguis, 107.0478D| cereali liquore, et quae facile molliatur, gustu amara, odoris boni, sed vino perfusa odoratior, cujus et liber Numerorum meminit: Erat autem, inquiens, man quasi semen coriandri, coloris bdellii (Num. I), id est, lucidi et subalbidi. Onyx autem lapis est pretiosus, inde appellatus quod habet in se permistum candorem, in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem dicunt onychem. Hunc et Arabia gignit, sed Indicus igniculos habet, albis cingentibus zonis. Arabicus autem niger est cum candentibus zonis. Antiqua translatio pro his habet carbunculum et lapidem prasinum. Est autem carbunculus, sicut et nomine probat, lapis ignei coloris, qui noctis quoque tenebras illustrare perhibetur. Est 107.0479A| lapis prasinus viridantis aspectus. Unde et Graece a porro, quod apud eos πράσον dicitur, nomen accepit.
Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est qui circuit. omnem terram Aethiopiae, et interpretatur pectus sive praeruptum.
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Vocatur quoque Tigris propter velocitatem, instar bestiae nimia pernicitate currentis.
Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. Euphrates vero interpretatur frugifer sive crescens. Idcirco de Euphrate ubi vadat, quasve terras circumeat, non dicit, quia ipse in vicino profluens 107.0479B| terrae repromissionis, facillime a populo Israel, qui ibidem positus haec lecturus erat, poterat sciri. Quia vero per aquas regeneratrices regressus nobis ad coelestia patet, congruit satis dispensationi divinae pietatis, ut ipsum elementum per quod ad supernam patriam reducimur, nobis sit cum paradiso, in quo positus est homo primus, commune, et sicut gratia nos recreans invisibiliter regni coelestis ingressum praeparat, ita etiam invisibiliter ad nostrum orbem de paradiso per terrae venas ipsa, per quam nos recreat, unda prosiliat. Si ergo spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat aut quo vadat (Joan. III), sic etiam decebat ut aqua, quae eos quos vult Spiritus sanctificat, ignotis ad nos viis de paradiso adveniat, et ad ignota nobis 107.0479C| loca redeat, quam tamen de paradiso voluptatis constat habere originem. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus Ecclesia est, sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea (Cant. IV). A principio autem plantatur paradisus, quia Ecclesia catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur (Isid.). Fluvius de paradiso exiens, imaginem portat Christi de paterno fonte fluentis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis et dono baptismi. De quo bene per prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus, exsiliens terram sitientem (Isa. XLIV). Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur, solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, 107.0479D| fortitudo, justitia continet; quia in his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. (Greg.) Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant, quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quatuor paradisi flumina, quatuor sunt Evangelia ad praedicationem cunctis gentibus missa. Ligna fructifera, omnes sancti sunt; fructus eorum, opera eorum; lignum vitae, sanctus sanctorum utique est Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. (Isid.) Lignum autem scientiae boni et mali proprium est voluntatis arbitrium, quod in medio nostri est positum ad dignoscendum bonum et malum; 107.0480A| de quo, qui, relicta Dei gratia gustaverit, morte morietur.
Tulit ergo Dominus Deus hominem quem formaverat, et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum. Ad eum videtur respicere locum, in quo supradictum est: Homo non erat qui operaretur terram. Verum nos et in hujus expositione verbi, dicta sancti Patris Augustini exponamus: Quod operaretur, inquit, vel quid custodiret? nunquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverit ad laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus cum tanta voluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde ad aliud evocari. Quidquid ergo deliciarum 107.0480B| habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat vel terrae, vel coelo adversi. Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creaverat, humani operis adjutorio laetius feraciusque provenirent, unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animo volenti satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret. Ut operaretur, inquit, et custodiret illum, custodiret videlicet eumdem paradisum ipse sibi, ne aliquid admitteret, propter quod inde mereretur expelli. Denique accipit praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est, quo servato non inde projiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse 107.0480C| rem suam, qui sic egit ut amitteret eam; etiam si alteri salva sit, qui eam vel invenit, vel accipere meruit. Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret. Sicut enim homo operatur terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam; sic Deus hominem multo magis quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut justus sit, et ut homo ab illo per superbiam non abscedat. Posuit ergo hominem in paradiso voluptatis, etc. Operaretur, scilicet ut bonus beatusque esset; custodiret vero ut tutus esset, ipsius se dominationi ac protectioni humiliter subdendo. 107.0480D|
CAPUT XIII. Ubi praeceptum Adae a Deo in paradiso datum est, et Adam nomina cunctis animantibus imposuit.
Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Non est credendum quod in ligno illo aliquid mali naturaliter inesset, sicut et supra docuimus, sed ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est homo, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset et transgressio malum. Denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet jussio dominantis attendi. Quae si sola attenderetur, quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae 107.0481A| voluntati praeponeretur? Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit, quid interesset inter bonum et malum; bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, superbiae, contumaciae, perversae imitationis Dei, et noxiae libertatis. Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut jam supradictum est, nomen accepit. Praeceptum quod accepit figuraliter Christus, nos accipimus in illo quia unusquisque Christianus non incongrue gestat personam Christi, dicente ipso Domino: Quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV). (Isid.) Dicitur ergo Ex omni ligno 107.0481B| paradisi comedes; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Praecipitur enim nobis ut fruamur omni ligno paradisi, quo significantur spirituales deliciae. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Galat. V), sicut dicit Apostolus. Et non tangamus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est, non velimus superbire de natura arbitrii nostri, quae media est, ut decepti propter scientiam experiamur ad malum.
In quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Non ait: Si comederis mortalis, eris. In quocunque, inquit, die comederis ex eo, morte morieris. Mortuus namque est homo in anima cum peccavit, 107.0481C| quia recessit ab eo Deus, qui est vita animae. Cujus merito mortis secuta est etiam mors corporis, discedente ab illo anima, quae est vita ejus. Quaeque mors eidem primo homini tunc evenit, cum praesentis vitae terminum accepit, non parvo post tempore quam vetitum comedit. Potest et ita intelligi quod illam mortem in eis fecerit dies ille, in quo peccaverat, quam Apostolus gemens dicit: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. XII.) Non enim sufficeret ei si diceret: Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed de corpore, inquit, mortis 107.0481D| hujus. Sicut etiam illud: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum. Nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamvis utique et mortale, quia moriturum. Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, id est, quae necesse est ut morerentur, quod eo die factum est, quo lignum contra vetitum tetigerunt.
(Isid.) Mystice autem tulit Deus hominem et posuit eum in paradisum, hoc est: assumpsit Deus carnem, et factus est caput Ecclesiae. Ut operaretur et custodiret illum, id est, voluntate Patris, ex omnibus gentibus Ecclesiam adimpleret; atque impleretur sermo, quem Dominus dixit: Ego servabam 107.0482A| eos in nomine tuo, quos dedisti mihi custodivi (Joan. XVII). Pensandum magnopere est, quia bona prodesse nequeunt, si mala quae subrepunt non caventur. Perit omne bonum quod agitur, si non sollicite in humilitate custodiatur. Unde bene quoque de ipso parente nostro dicitur: Posuit eum Dominus in paradisum voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Operatur quippe qui agit bonum quod praecipitur, sed quod operatus fuerat perdit, cui hoc subripitur quod prohibetur. Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevent bona sint, quae non auctori militant sed elationi.
CAPUT XIV. De factura mulieris ex costa Adae.
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorem similem sibi. Et haec locutio Dei non corporali voce foras in auras emissa, sed interna ratione divinae voluntatis, per quam creata sunt omnia, ineffabiliter facta esse credenda est. Juxta quod et supra docuimus, ubi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Si autem quaerit aliquis ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, audiat responsum sancti Augustini, cujus et superius verba saepissime tacito ejus nomine posuimus. Nihil, inquit, aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adjutorium semini in terra est, ut virgultum ex utrarum parte nascatur. Hoc enim 107.0482C| et in prima rerum creatione dictum erat: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, implete terram et dominamini ejus. Quae ratio conditione et conjunctionis masculi et feminae atque benedictio, nec post peccatum hominis poenamque defecit. Ipsa enim est, secundum quam nunc terra hominibus plena est dominationibus ejus. Quanquam enim jam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorentur, tamen non video quid prohibere potuerit, uti essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et thorus immaculatus. Hoc Deo praestante fideliter justeque viventibus, aeque obedienter sancteque servientibus, ut sine ullo inquietae ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi, fetus ex eorum semine gigneretur, non ut morientibus 107.0482D| parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent in aliquo formae statu manentibus, et ex ligno vitae quod ibi plantatum erat corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerentur ad eumdem perducerentur statum, donec certo numero impleto, si juste omnes obedientesque viverent, tunc fieret illa commutatio, ut sine ulla morte animalia corpora conversa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine ullis alimentorum corporalium sustentaculis viverent, spiritualia vocarentur. Nam si Enoch et Elias in Adam non mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, 107.0483A| quod tandiu dilatum est, morituri, nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo, nec senectute deficiunt, quanto justius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur.
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam. Si quem movet, quia non dixit, formatis de humo cunctis animantibus terrae, et de aquis universis volatibus coeli, sed tanquam utraque 107.0483B| genera de terra formaverit, Formatis, inquit, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli; videat duobus modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde formaverit volatilia coeli, quia et tacitum possit occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur Deum formasse; sed tantummodo animantia terrae et volatilia coeli, etiam tacente Scriptura intelligamus, unde formaverit aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi coelestium laudibus terminatis ad terram facta est conversio sermonis et dictum: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, et caetera (Psal. CXLIX); Nec postea dictum est: Laudate Dominum de aquis. Ibi enim sunt omnes abyssi, quae 107.0483C| tamen de terra laudant Dominum. Ibi etiam reptilia et volatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant Deum secundum istam universalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: Deus qui fecit coelum et terram, sive de arida, sive de aquis quaecunque creata sunt, de terra veraciter intelliguntur creata.
Adduxit ea, inquit, ad Adam ut videret quid vocaret ea. Non est cogitandum carnaliter, quod ita adduxerit Deus animantia terrae vel aves ad Adam, quomodo solet pastor gregem minare suum de loco ad locum; sed magis intelligendum, quia sicut divina potentia, cum voluit, haec de aquis vel de terra creavit; ita etiam eadem occulto nutu suae potentiae quando voluit, ad hominem conspicienda perduxit. 107.0483D| Quomodo etiam ad arcam Noe cuncti generis volatilia vel quadrupedia non hominis manu congregata, sed divinitus acta venisse, eamque intrasse leguntur, nescientibus quidem ipsis ad quid venirent, sciente autem homine qui ea venientia in arcam Deo docente ac jubente suscipiebat.
Omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia terrae, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae. Constat Adam in ea lingua qua totum genus humanum usque ad constructionem turris, in qua linguae divisae sunt, loquebatur, animantibus terrae et volatilibus nomina imposuisse. Caeterum in dejectione turris, cum Deus suam cuique 107.0484A| genti propriam atque diversam tribueret linguam, tunc eis credenda sunt etiam animantium vocabula, quomodo et rerum caeterarum, juxta suam cuique distinxisse loquelam: quamvis etiam non latet homines postea plurimis quae sibi nova forte occurrerent rebus, sive animantibus, per singulas gentes juxta suum placitum indidisse vocabula, et nunc etiam inde discernere solere. Denique de piscibus adducis ad Adam ut eis nomina imponeret, nil Scriptura refert: quibus tamen credibile est paulatim cognitis pro diversitate gentium nomina ab omnibus esse diversa imposita. Primam autem linguam fuisse generi humano Hebraeam videtur, ex eo quod nomina cuncta hominum quousque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, illius constat esse loquelae. 107.0484B| Causa autem adducendi ad Adam cuncta animantia terrae et volatilia coeli, ut videret quod vocaret ea et eis nomina imponeret, hoc est, ut sic Deus demonstraret homini quanto melior esset omnibus irrationabilibus animantibus. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere non nisi ratio potest, quae melior est. Spiritualiter vero, faciamus ei adjutorium simile sui, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Appellavit Adam nominibus suis cuncta animantia et volatilia coeli, et bestias terrae, significans gentes quae salvae fierent in Ecclesia, et per Christum nomen erant accepturae quod prius non habuerant, sicut scriptum est: Et vocabo servos meos nomine 107.0484C| alio.
Adam vero non inveniebatur adjutor similis ejus; utique quamvis fidelis aut justus sit quisque, Christo tamen aequari non potest. Quis enim, inquit Moyses, similis tibi in diis, Domine? Nam et David ait: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Nemo enim poterat a morte genus hominum liberare, et ipsam mortem superare nisi Christus, sicut Apocalypsis ait: Nemo inventus est dignus, neque in coelo, neque in terra, neque infra terram aperire librum (Apoc. V).
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem. Quod 107.0484D| mulier de viri latere facta est, propter ipsius conjunctionis vim commendendam, ita fieri oportuisse credendum est. Quod autem dormienti illi factum est, quod osse detracto in hujus locum caro suppleretur, altioris mysterii gratia factum est. Significabatur enim quod de latere Christi in cruce per mortem sopiti, sacramenta essent salutis exitura, videlicet sanguis et aqua, de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia. Nam si tanti sacramenti non esset figura in creatione feminae praemittenda, quid opus erat dormisse Adam, ut costam illi Deus de qua feminam faceret tolleret, qui et vigilanti ac non dolenti idem facere poterat? Quid necessarium fuit, ut cum os quod de viri latere sumptum est in feminam 107.0485A| condebatur, in locum ossis, non es, sed caro suppleretur, nisi quia figurabatur quod Christus propter Ecclesiam infirmus, at vero Ecclesia per ipsum esset firma futura? Unde ejusdem mysterii gratia typico quoque verbo usa est Scriptura ut non diceret fecit, aut formavit, aut creavit, sicut in omnibus supra operibus, sed aedificavit, inquit, Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, non tanquam corpus humanum, sed tanquam domum: quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Taliter enim decebat, ut humani generis origo Deo cooperante procederet, quatenus redemptione ipsius quae in fine erat saeculi per eumdem ventura conditorem concinentibus figuris testimonium daret. (Greg.) Sciendum 107.0485B| vero est quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exteriori curae oppressione cessamus. Nequaquam nosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobis esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab omni exterius perturbatione sopiamur. Quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit, qua quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus invisibilibus mentis oculos claudit, et tunc in seipso vel quae praeesse debeant viriliter, vel quae subesse possint infirma distinguit, ut aliud in ipso sit quod regere valeat tanquam vir, aliud tanquam femina quod regatur.
Et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc 107.0485C| nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quoniam Adam adductis ad se animantibus terrae et volatilibus cunctis, nullum in his sibi simile invenerat, merito nunc ubi adjutorium simile sui factum atque ad se adductum vidit, agnovit et exclamavit dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Nunc videlicet, quia prius visis animantibus aliis, simile sibi non viderat. Os autem de ossibus meis, et caro de carne mea: quia caetera quae os et carnem habentia viderat nominatimque distinxerat, non ex sua substantia, sed ex terra vel aquis esse facta noverat. Sicut vero aliis vocabulum ad se adductis posuerat, sic restabat, ut ei quem sibi similem ac de suo corpore creatum cognovit nomen inderet.
107.0485D| Haec, inquit, vocabatur virago, quoniam de viro sumpta est. Quomodo autem Latine etymologia congruit in his nominibus, cum a viro nuncupatur virago, ita convenit et Hebraea, in qua videlicet lingua vir appellatur is et derivato ab hoc nomine, femina dicitur issa Denique quod is appelletur Hebraice vir, testatur etiam nomen Israel qui vir videns Deum interpretatur. Sed et sacramentis Christi et Ecclesiae convenit aptissime, quod Adam mulierem de sua carne creatam, nominis sui participem fieri voluit, quia et Dominus noster Jesus Christus, aeque Ecclesiae quam per sui corporis et sanguinis pretium redemit sibique adoptavit in sponsam, participium sui nominis donavit, ut a Christo 107.0486A| videlicet Christiana vocaretur, a Jesu, id est, Salvatore, salutem consequeretur aeternam. Non autem praetercundum, quod sopor ille, sive exstasis, id est, mentis excessus, ut antiqua translatio habet, quam Dominus transmisit in Adam, recte intelligitur, ut sanctus Augustinus dicit, ad hoc immissa, ut ipsius mens per exstasin particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei, intelligeret novissima. Denique evigilans tanquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam videret, eructavit continuo magnum sacramentum quod commendavit Apostolus: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur virago, quia de viro sumpta est, et quod sequitur.
Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, 107.0486B| et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quae verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testatur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. Ait enim: Non legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Matth. XIX), ut hinc intelligeremus propter exstasin quae praecesserat in Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit patrem, quomodo matrem? Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Phil. II). Hoc est enim, 107.0486C| reliquit patrem, non quia deseruit, et recessit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo Synagogam Judaeorum de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae quam ex omnibus gentibus congregavit, ut pace novi testamenti essent duo in carne una; quia cum sit Deus apud Patrem Deum, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus.
Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant, et merito. Quid enim puderet, quando nullam legem senserunt in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati, post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et justitia 107.0486D| puniente commissum. Quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur. Nullus erat motus in corpore cui verecundia deberetur nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum.
CAPUT XV. De suggestione serpentis et seductione Adae et conjugis ejus.
(CAP. III). Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Potest iste serpens non irrationali anima sua, sed alieno jam spiritu, id est, diabolico, callidior dici cunctis animantibus. Quantumlibet enim praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae 107.0487A| merito dejecti sunt, natura tamen excellentiores sunt omnibus animantibus terrae propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum si suo instinctu diabolus jam implens serpentem, eique suum spiritum miscens, eo more quo vates daemoniorum impleri solent, callidissimum reddiderat omnium animantium terrae? sive ut alia dicit editio, sapientissimum omnium bestiarum, secundum animam vivam irrationabilemque viventium? ( August. ) Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat, occurrit ratio vera, non magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet, cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, adjuvante tamen illo qui 107.0487B| superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Prov. III). Nec arbitrandum est quod esset hominem dejecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumpserit, disceret. Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur spiritus, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI). Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum, diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit Deus? an quia probatur, ut exerceatur virtus et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari? Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentari 107.0487C| permissus sit, jam hoc significandi gratia factum est, non quod diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit, sed cum accedere ad tentandum non posset nisi permissus, num aliud posset, nisi quod permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus habet quidem cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur, vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo fiebant ad mulierem; neque enim conversa credenda est anima ejus in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista requiritur, 107.0487D| sciunt quid loquantur; quanto minus ille intelligeret verborum sonos quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis audiret.
Dixit ergo ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur, de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Ideo prius interrogavit serpens et respondit hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis: neque ullo modo dici posset id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem. 107.0488A| Callidus namque humani generis inimicus, quod in paradiso egit, hoc quotidie agere non desistit. Verba quippe Dei de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis ficta promissionis suae blandimenta radicare. Quotidie id quod Deus minatur levigat, et ad hoc credendum quod falso promittit invitat. Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum ea supplicia leviget, quae Deus minatur aeterna. Nam cum praesentis vitae gloriam spondet, quid aliud dicit: Gustate et eritis sicut dii? ac si aperte dicat: Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete. Et cum timorem divinae sententiae a corde amovere conatur, quid aliud loquitur quam id quod primis hominibus dicit: Cur praecepit vobis Deus ut non comederitis de 107.0488B| omni ligno paradisi? Sed quia divino munere receptus homo justitiam recipit, quam dudum conditus amisit, robustior se jam contra blandimenta callidae persuasionis exercet, quia experimento didicit, quantum obediens esse debeat praecepto; et quem tunc culpa ad poenam, nunc poena sua restringit a culpa; et tanto magis delinquere metuit, quanto, cogente supplicio, et ipse jam quod perpetravit accusat.
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus, quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis ut dii, scientes bonum et malum. Quid hic intelligitur, nisi persuasum esse eis ut sub Deo esse nollent, sed in potestate potius sine Deo, ut legem ejus non observarent, 107.0488C| quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius aeterno lumine, sed utentes proprio, providentes quasi oculis suis ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset. In quibus verbis notandum quanta arte nequitiae diabolus hominem ab initio tentaverit, qui non solum eum inobedientiam contemptumque sui creatoris velut sibi invidentis docuit, sed et numerositatem deorum illi credendam proposuit, dicens: Et eritis sicut dii, quatenus et si forte ad inobedientiam eos pertrahere nequiret, fidei tamen qua unum Deum colebant castitatem corrumperet. Si vero pertraheret, in utroque victor existeret. Quomodo his autem verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille 107.0488D| propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis, consideravit lignum.
Viditque, ut Scriptura dicit, quod bonum esset ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum alicujus significationis causa dixisse: Si manducaveritis, morte moriemini. Atque ideo: Tulit de fructu illius et comedit, deditque viro suo, fortassis etiam cum verbo suasorio, quod Scriptura intelligendum tacens reliquit. An forte nec suaderi jam opus erat viro, quando eam illo cibo mortuam non esse cernebat? Antiquus hostis contra primum hominem 107.0489A| parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit, sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetitum ostendit, atque comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit, cum diceret, Eritis sicut dii. Et profecto ex avaritia tentavit, cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Filio diceret: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II). In hoc ergo diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quo eum ad avaritiam 107.0489B| sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentavit cum dixit: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Per vanam gloriam tentavit cum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid.). Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna omnia mundi ostendit dicens: Haec tibi omnia dabo si procidens adoraveris me (Ibid.). Sed eisdem modis a secundo homine victus est, quibus primum hominem vicisse se gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat quo nos aditu intromissus tenebat.
Qui comedit, et aperti sunt oculi amborum, quo, nisi adinvicem concupiscendum? ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam? ut jam esset corpus 107.0489C| non animale tantum, quod poterat, si obedientiam conservarent, in meliorem spiritualemque habitum sine morte mutari, sed etiam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis. Neque enim clausis oculis facti erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant. Tale est illud Evangelii, cum diceret de illis duobus, quorum unus erat Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc. ult.), quem per viam non cognoverunt, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non valentes. Ad hoc ergo aperti sunt oculi primorum hominum, ad quod antea non patebant, quamvis ad alia paterent. Serpens autem ille, sapientior omnium bestiarum, indicat diabolum, qui inde serpens dicitur, quod volubili 107.0489D| versetur astutia. Sed quid est quod ipse per mulierem decepit et non per virum? quia non potest ratio nostra seduci ad peccandum, nisi praecedente delectatione carnali infirmitatis affectu, quae magis debet obtemperare rationi tanquam viro dominanti. Hoc enim in unoque geritur homine, in occulto quodam secretoque conjugio. Suggestionem quippe serpentem accipimus, mulierem vero animalem corporis sensum, rationem autem virum. Ergo quando occurrit mala suggestio quasi serpens loquitur; sed si sola cogitatio oblectetur illius suggestionis, et ratione refrenante consensus explendi operis non succedat, sola mulier videtur comedisse illicitum. Quod si ipsum peccatum etiam et mens perpetrandum decernat, 107.0490A| jam vir deceptus est, jam mulier dedisse viro cibum videtur. Illecebrae enim consentire, de ligno prohibito manducare est. Tunc quippe jure a beata vita tanquam a paradiso expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiamsi non subsequatur effectus, quia etsi non est in factis culpa, in confessione tamen rea tenetur conscientia. Haec secundum anagogen; caeterum juxta metaphoram poterit callidus serpens iste, haereticorum versutiam designare. Nonnulli enim loquacius atque subtilius promittunt curiositate secretorum adapertionem atque scientiam boni et mali, et in ipso homine tanquam in arbore, quae plantata est in medio paradisi, eam etiam dinoscendam demonstrare. Contra hunc serpentem clamat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Hevam 107.0490B| seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI). Seducitur autem verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia: et per illam deceptus est Adam, non Christus, sed Christianus. Dicit ergo iste ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut comederetis ex omni ligno paradisi? Sic et haereticorum curiosa cupiditas, sic pravi praedicatores ad diligendam erroris fallaciam auditorum carnalium corda succendunt, dicentes: Quare fugistis scientiam habere latitantem? Nova semper exquirite, boni malique scientiam perpetrate. Unde apud Salomonem mulier illa, haereticorum speciem tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX). Subjecit denique idem serpens: Quacunque die comederitis, statim aperientur oculi vestri, et 107.0490C| eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Sic et omnes generaliter haeretici divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiunt et reprehendunt eos, si quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnia carnalia persuadent, quasi ad carnalis oculorum adapertionem conantur adducere, ut interior oculus obscuretur. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum, tulitque de fructu illius et comedit. Mulier comedit antea et non vir, ideo, quia facilius carnales persuadentur ad peccatum, nec velociter spirituales decipiuntur. Et dedit viro suo, et comedit, utique quia post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam ratio nostra subjicitur ad peccatum, unde quaedam lubrica in cogitatione versemus. Pro videndum nobis est, quia intueri non debet quod non 107.0490D| licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur a lascivia voluptatis suae, deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores, a culpa. Neque enim Heva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Hinc ergo pensandum, quanto debemus moderamine erga illicita visum restringere, nos qui moraliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam sub Judae voce qui exteriora videndo, non concupiscens bona, interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III). Concupiscens enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Qui ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde 107.0491A| nobis ad custodiendam cordis munditiam, exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt; et nisi interioris gravitatis pondere, et quasi juvenili quodam vigore frenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem inermem trahunt. In primo parente nostro didicimus quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus: suggestione scilicet, delectatione, consensu. Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Unde et serpens prava suggessit. Heva autem quasi caro se delectatione 107.0491B| subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione, delectatione superatus, assensit. Suggestionem itaque per peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Unde et exclamandum nobis cum Apostolo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) ut exaudiamus subsequentem nos consolationem: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). Item quatuor modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum defensionis, audacia per elationem. Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. 107.0491C| Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur; dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque, vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis, enutritur.
CAPUT XVI. Ubi se nudos viderunt Adam et Heva.
Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus, feceruntque sibi perizomata. Anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit pudorem: non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam antea tale aliquid senserat, verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione veniebat. Ibi enim sensit qua prius gratia vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens 107.0491D| patiebatur; denique illa conturbatione ad folia ficulneae cucurrerunt, quae forte perturbati prima invenerunt, perizomata, id est, succinctoria consuerunt, et quia glorianda deseruerant, pudenda texerunt. Nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis quod talibus congrueret contegi jam membra prurientia, sed occulto instinctu ad hoc illi per conturbationem compulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta convinceret, et doceret scripta lectorem. Mysterium autem hujus arboris, sub qua et Nathanael adhuc positum Dominum vidit, beatus Ambrosius breviter quidem, sed patenter exposuit dicens: Beati qui sub vite et olea equos suos alligant, laborem 107.0492A| cursuum suorum paci et laetitiae consecrantes, ne ficus adhuc id est, illecebrosa deliciarum obumbret prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum. Et in alio loco: Quod igitur gravius est, inquit, hac se Adam interpretatione succinxit, eo loco ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim, quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret. Cumque cognovissent se nudos esse, consuerunt folia fici, et se contegunt, quia qui saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine carnalis voluptatis arantur, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, 107.0492B| tegumenta mendaciorum tanquam folia fici colligunt, facientes sibi cinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur.
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus. Post meridiem tales jam convenerat visitari, qui defecerant a luce veritatis. Unde apte Dominus crucem meridie ascendit, et, promissa latroni habitatione paradisi, post meridiem, id est, nona hora, spiritum tradidit, ut videlicet eadem hora, qua primus homo lignum praevaricationis tetigerat, secundus homo lignum redemptionis ascenderet, et qua hora diei praevaricatores paradiso expulerat, ea confessorem in paradisum induceret.
Abscondit se, inquit, Adam et uxor ejus a facie Domini 107.0492C| Dei, in medio ligni paradisi. (Beda.) Cum Deus avertit faciem suam intrinsecus, non miremur haec fieri quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem. Illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent, quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt. Abscondunt se namque a facie Dei, qui peccant, quia indignos se divinae pietatis reddunt aspectibus; abscondunt se a facie Dei, non ut ipsorum conscientiam internus arbiter non videat, sed ut ipsi gloriam vultus ejus nunquam nisi resipiscendo conspiciant.
CAPUT XVII. Ubi Dominus Adae in paradiso loquitur post transgressionem ejus.
107.0492D| Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? non utique ignorando quaesivit, sed increpando admonuit, ut attenderet in quo non esset Deus. Jam enim quia de arbore vetita comederat, mortuus erat morte animae, cum eam deseruisset vita sua Deus. Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem: quod sicut praeceptum viro datum est, per quem veniret ad feminam, ita vir prior interrogatur; praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. Vocavitque Deus Adam, Ubi es? Hic ostendit quia qui a fide vel bonis operibus ad mendacia sua desideriaque labuntur, non despicit illos Deus, sed adhuc ut redeant per poenitentiam vocat, quia non 107.0493A| vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Ergo non est desperandum quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocentur.
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Satis probabile est solere Deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus apparere: quos nunquam permisit advertere nuditatem suam, eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum, pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. Sic ergo affecti sunt, ut solent homines affici sub oculis hominum; et talis affectio peccati de poena erat, eum latere velle, quem nihil latere potest. Quod enim jam ipsos pudebat erga seipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, 107.0493B| multo vehementius ab illo etiam sic succincti videri verebantur, qui tanquam familiari temperamento ad eos videndos, per creaturam visibilem, velut humanos oculos afferebat. Dominus vero volens etiam peccatores more justitiae interrogatos punire amplius quam erat illa poena de qua jam cogebantur erubescere: Quis enim, inquit, indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam ne comederes comedisti? Hinc enim mors concepta propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra, ubi ducti [dicti] sunt aperti oculi, et secutum est quod puderet.
Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Superbia nunquam 107.0493C| dixit Peccavi: habet deformitatem confusionis, et non habet confessionis humilitatem. Ad hoc ista scripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut utiliter scriberentur, ut advertamus quomodo superbia laborent homines hodie, non nisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribui si quid egerint boni. Mulier, inquit, quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, et comedi, quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo.
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert impari sexu, pari fastu. Serpens, inquit, decepit me, et comedi, quasi cujusdam suasio praecepto 107.0493D| Dei debuerit anteponi; et ipsa autem culpae causam in Creatorem refert, qui serpentem in paradiso, per quem deciperetur, creaverit. Verae humilitatis testimonia sunt, iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. At contra, usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando defendere, et convictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis, haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Sic namque ille dum lignum vetitum contigisset, abscondit se a facie Domini inter ligna paradisi. In qua absconsione scilicet, quia Deum latere non poterat, non latendi effectus describitur, sed affectus notatur. 107.0494A| Qui cum argueretur a Domino, quod de igno vetito comedisset, Adam scilicet et uxor ejus, illico respondit: Serpens decepit me, et comedi. Ad hoc quippe requisiti fuerunt, ut peccatum quod transgrediendo commiserant, confitendo delerent. Unde et serpens ille persuasor, qui non erat revocandus ad veniam, non est de culpa requisitus. Interrogatus homo quippe est ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret quam longe a Conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia quam confessionis elegerunt. Cumque excusare peccatum voluit vir per mulierem, mulier per serpentem, auxerunt culpam, quam tueri conati sunt oblique: Adam Dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, 107.0494B| qui mulierem fecit; Heva culpam ad Dominum referens, qui serpentem in paradiso posuit. Qui enim ore diaboli fallentis audierant, Eritis sicut dii, quia Deo esse similes in divinitate nequiverunt, ad erroris sui cumulum, Deum sibi facere similem in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum dum defendere moliuntur, addiderunt, ut culpa eorum atrocior discussa fieret, quam fuerat perpetrata. Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, ut cum de vitio suo quisque arguitur, sub defensionis verba, quasi sub quaedam se arborum folia abscondit, et velut ad quaedam excusationis suae opaca secreta faciem Conditoris fugit, dum non vult cognosci quod fecit. In qua videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit 107.0494C| sibi, agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Quo contra cuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi jam parcere renuit, qui malum non erubescit confiteri quod fecit. Et qui defendendo excusare potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro, qui mole magna premebatur, nequaquam dicitur, Revivisce, sed, Veni foras. Ex qua scilicet resurrectione, quae gesta est in illius corpore, signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur, Veni foras. Ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis jam sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus jacet per nequitiam, a seipso foras exeat per confessionem. 107.0494D| Mortuo enim Veni foras dicitur, ut ab excusatione atque occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David propheta ab illa tanti morte facinoris reviviscens ad vocem Domini quasi foras exiit, dum, per Nathan correptus, quod fecerat accusavit.
CAPUT XVIII. Ubi sententia fertur in serpentem.
Et ait Dominus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae. Quod serpens cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id sua natura et voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus, qui jam ex peccato impietatis ac 107.0495A| superbiae suae igni destinatus fuerat. Nunc ergo quod serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio figuratum est. Nam in his verbis tentator ille describitur, qualis generi humano futurus esset.
Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae, etc. Super pectus quippe suum graditur serpens, quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes. Nam in pectore calliditatem et versutias cogitationum ejus indicat, quibus ad eos quos vult decipere, serpit. Pro quo antiqua translatio habet: Pectore et ventre repes. Repit autem pectore, cum terrenis hominibus quos sua membra facere desiderat, iniquas cogitationes suggerit. Repit et ventre, cum eos ingluvie superatos in 107.0495B| aestum libidinis excitat. Omnia namque quae repunt corpus per terram trahunt. Corpus autem diaboli sunt omnes reprobi; et ipse pectore et ventre suo repit, cum per iniquas cogitationes, vel illecebras comessationis ac luxuriae, ad infima deprimit. Devorat autem terram, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque seducentes ad interitum rapit. Sicut enim sancti saepe coelorum, ita nomine terrae hi qui terrena sapiunt indicantur. Quomodo in sequentibus Adae dicitur: Terra es, et in terram ibis, quod nostra translatio habet: Quia pulvis es, et in pulverem reverteris. In cujus signum devorationis, spiritualis ipse etiam serpens irrationalis, quod decipiendum hominem velut organo suo usus est diabolus, nunc terram materialem comedere jubetur, 107.0495C| cui prius una cum caeteris animantibus terrae herbis et lignorum fructibus vesci concessum erat.
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen mulieris totum est genus humanum, semen diaboli, praevaricatores sunt angeli, qui exemplo sunt superbiae illius ac rebellionis depravati. Semen illius est perversa suggestio; semen mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistitur. Hujus autem serpentis ac seminis ejus inimicitiam memorati, quantum genus humanum tolleret, quantum adversus eam inimicitiam omnes electi recte vivendo exerceant, cunctis sole clarius fidelibus constat. Cujus signum inimicitiae in natura etiam apparet irrationalis serpentis, quia cunctis animantibus et bestiis terrae, pro insita 107.0495D| sibi peste veneni generalis, semper existit inimicus, quod videlicet ei a tempore maledictionis hujus, et non ante, insitum esse credendum est.
Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Mulier conteret caput serpentis, cum Ecclesia sancta insidias diaboli, et suasiones venenosas, in ipso mox initio deprehensas abigit, et quasi conculcans ad nihilum deducit. Conteret caput serpentis, cum superbiae per quam Heva decepta est, sese sub potenti manu Dei humiliando resistit. Initium enim omnis peccati superbia. Et serpens insidiatur calcaneo mulieris, quia Ecclesiam diabolus velut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, quomodo gressus bonae nostrae actionis avertat. Insidiatur 107.0496A| calcaneo, cum in fine vitae praesentis, nos rapere satagit. Calcaneo namque, qui finis est corporis, non immerito finis vitae nostrae designatur: quod utrumque ipsa quoque serpentis conditio figurate denuntiat, qui et conteri solet ab omnibus qui possunt, et ipse feriendis hominum vestigiis insidiari non desinit. (Isid.) Quidam autem hoc quod dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, de Virgine de qua Dominus natus est intellexerunt: eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus ad inimicum devincendum, et ad mortem, cujus ille auctor erat destruendam, promittebatur, sicut in David scriptum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CIX). Nam et illud quod subjunctum est: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, 107.0496B| hoc de fructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligunt, id est, tu eum supplantabis ut moriatur; ille autem te victo resurget, et caput tuum conteret, quod est mors; sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC). Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum.
CAPUT XIX. Ubi mulieri necnon Adae corruptio indicitur.
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios. Haec quoque in mulierem Dei verba figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur; verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis 107.0496C| nisi ex corpore mortis [morientis] est, quae illa praecepti transgressione concepta est, refertur haec poena et ad proprietatem litterae. Nam et in eo quod sequitur, Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, cum et ante peccatum aliter factam fuisse non deceat credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et sub ejus ipsa potestate degeret, recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cujusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus qua homines hominibus postea servi esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus: Per charitatem servite invicem (Galat. V), sed nequaquam dixit, Invicem dominamini. Possunt itaque conjuges per charitatem servire invicem, sed mulierem non permittit 107.0496D| Apostolus dominari in virum. Hoc enim viro potius sententia Dei detulit, et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et augebitur culpa. Figurate autem verba haec ad Ecclesiam, conjugem videlicet Christi, conveniunt: cujus aerumnae post reatum praevaricationis multiplicantur in hac vita, ut ad vitam perpetuam castigata perveniat. Multiplicantur et conceptus. cum spiritualem Deo sobolem praedicando ac recte vivendo, gignere satagit. Unde eidem suae soboli per egregium praedicatorem dicit. Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV). Parit in dolore filios, cum sollicita metuit, 107.0497A| ne sicut serpens seduxit Hevam astutia sua, ita corrumpantur sensus eorum, et excidant a simplicitate quae est in Christo. Agit sub viri potestate, quia servit Domino in timore, et exsultat ei non in securitate, sed cum tremore; cui si nunquam peccasset, solo dilectionis copularetur amplexu. Et ipse dominabitur ei, carnales ejus cohibens motus, eamque ad redemptionem vitae coelestis continuo supernae institutionis exercitio provehens, a qua si nunquam recessisset, socia cum illo semper libertate regnaret. Moraliter autem de poena mulieris, quid significat quod ei dicitur, In dolore paries filios, nisi quia voluptas carnalis quae cum dolore reluctaverat ut faceret consuetudinem bonam, cum aliquam consuetudinem malam vult vincere, patitur in exordio dolores, 107.0497B| atque ita per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios? Quod vero adjecit: Et conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur, hoc significat, quod illa voluptas carnalis quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis doloribus erudita cautior fit, et ne corruat obtemperat rationi, et libenter servit quasi jubenti viro.
Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, etc. Hos esse in terra labores humani generis quis ignorat? qui non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat 107.0497C| teneretur. Per peccatum enim hominis terra maledicta est ut spinas pareret, non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Nam et herbae venenosae ad poenam vel ad exercitationem mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales propter peccatum facti sumus. Per infructuosas quoque arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est, in Ecclesia, et ut timeant ne deserat illos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo 107.0497D| nominis non est scriptum quod terra protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa; post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa nasci, propter eam videlicet quam diximus causam. Mystice vero, terra quae in opere praevaricationis Adae maledicta esse perhibetur, non alia melius quam caro accipitur nostra, quae spinas jam et tribulos germinat nobis, quia per carnis concupiscentiam propagati, punctiones et incentiva vitiorum de ipsa carne patimur. Cum maledictionis jaculum divina vox gravi instruat ultione plectendum, ita ut regni quoque coelestis aditum claudat, quid est quod nunc peccante homine, in terrae maledictione divina voce hoc quod homo facere prohibetur infertur? Sed 107.0498A| sciendum est, quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae, ipso primo homine peccante prolatum est cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi. Rursumque quia maledictum non justo judicio sed livore vindictae promitur, voce Pauli admonemur praedicantis, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII). Et rursum Veritas dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Deus ergo maledicere dicitur, et tamen homo prohibetur maledicere, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi 107.0498B| examine et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foris exsurgentia quia maledicto debeant ferire cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII). Qui enim non ait, est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus ad se quinquagenariis venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat nunc ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. VII). Quorum utrorumque sententia quantum veritatis ratione 107.0498C| convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione periit et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit, virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia a bono et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Illum hic panem intellige qui ait: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi (Joan. VI). Quo in sudore vultus nostri vescimur, quia ad conspectum divinae celsitudinis non nisi per laborem 107.0498D| necessariae afflictionis ascendimus. Primus homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, nec cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad extremum vitae per dierum incrementa tendebat. Stabat tanto robustior, quanto semper stanti arctius inhaerebat. At ubi vetitum contigit, mox offenso creatore, coepit ire cum tempore. Unde et ei dictum est: Terra es, et in terram ibis; statu videlicet immortalitatis amisso, cursus eum mortalitatis absorbuit, et dum juventute ad senium, senio traheretur ad mortem, transeundo didicit stando quid fuit. Cujus nos quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem, quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo 107.0499A| originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso quotidiano momento quo vivimus, incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat, quia dum infantia ad pueritiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, et in cursu vitae praesentis, ipsis suis augmentis ad detrimenta impellitur; et inde semper deficit, unde proficere se in spatium vitae credit. Fixum etenim statum hic habere non possumus, ubi transitorie vivimus, atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora eo stante transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit; et quia 107.0499B| cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum.
Et vocavit nomen uxoris suae Heva, eo quod mater sit cunctorum viventium. Et hoc nomen Adam divino instinctu constat uxori suae posuisse, quod aptissime congruit Ecclesiae sanctae suae in cujus solum unitate, quae catholica vocatur, vitae cunctis janua patet.
Fecit quoque Dominus Deus Adae, et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos. Et hoc significationis gratia factum est. Nam hujusmodi indumento Dominus eos mortales jam factos fuisse insinuat. Pelles quae nonnisi mortuis pecudibus subtrahuntur, mortis figuram continent. Ita, cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia 107.0499C| Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est. Et quidem ipsi sibi fecerunt perizomata de foliis fici, quibus pudenda tegerent; sed Dominus fecit illis tunicas pelliceas, quibus omne corpus illorum induit, quia ipsi, perdita per praevaricationem gloria innocentiae, praetenderunt sibi velamen excusationis, qua suam culpam in Conditorem transfunderent; et ipse Conditor illos per sententiam justi judicii, ablato statu vitae immutabilis, in anima simul et carne mutavit poena mortalitatis. Narrat autem evangelica parabola (Luc. XV) quia pius pater revertenti ad se per poenitentiam filio luxurioso, inter alia munera, etiam stolam primam proferri et eum indui praeceperit, mystice insinuans quia electi habitum immortalitatis, quem 107.0499D| in Adam in exordio saeculi perdiderunt, in fine saeculi sint recepturi in Christo, et quidem ampliore gratia. Nam Adam ita immortalis factus est, ut posset non mori si praeceptum servaret; filii autem resurrectionis ita erunt immortales, ut nec mori unquam, nec metu mortis possint affici. De cujus receptione stolae dicit Apostolus: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV). Ubi induere sonat, ablatam utique significat nuditatem, quam Adam in se et Heva post peccatum agnitam erubescebant.
Et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ciens bonum et malum. De hoc sanctus Augustinus: 107.0500A| Quomodo, inquit, hoc per quodlibet vel quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, Non aliter intelligendum est quod ait, unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sicut etiam Dominus de se et Patre: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Replicatum est igitur in caput superbi quo exitu concupierit quod a serpente suggestum est: Eritis sicut dii. Ecce, inquit, Adam factus est sicut unus ex nobis. Verba enim sunt haec Dei, non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis, sciens bonum et malum. Quid aliud intelligendum, nisi 107.0500B| exemplum timoris incutiendi esse propositum? Quod non solum non fuerit factus qualis fieri voluerit, sed nec illud quod factus fuerat conservaverit. De hoc alio loco: Nec Dei confitentis, inquit, verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, sicut Apostolus dicit: Date mihi hanc injuriam (II Cor. XII), utique e contrario vult intelligi.
Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum, emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Superiora verba Dei sunt: hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, eum angelis 107.0500C| accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae, sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re visibili virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae. Alienandus inde utique fuerat vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est, in Ecclesia, solent a sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri.
CAPUT XX. Expulsio protoplastorum de paradiso.
Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium atque versatilem 107.0500D| ad custodiendam viam ligni vitae. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis; et ordinavit cherubim et flammeam rhomphaeam, etc. Quam si sequimur, et hoc significandi gratia factum credere debemus; sed tamen factum ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritualiter significabatur, habitaret utique peccator in miseria. Quod autem dicitur collocasse Deus ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium, hoc per coelestes utique potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia; non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de 107.0501A| spirituali paradiso, non est dubitandum. Quae etiam custodia bene esse versatilis asseveratur, pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset. Remota est namque Enoch a peccatoribus translato, remota Elia igneo in curru rapto; remota omnibus electis, cum Domino baptizato, aperti sunt ei coeli; remota item singulis electis, cum baptismi fonte lavantur; remota iisdem perfectius, cum soluti a vinculis carnis, ad coelestis paradisi gloriam quique suo tempore conscendunt. Item quia cherubim scientiae multitudo, sive scientia multiplicata interpretatur, bene cherubim et flammeus gladius ad custodiendam viam ligni vitae collocatus esse perhibetur; quia nimirum per disciplinae nobis scientiam coelestis, et per laborem temporalium afflictionum, 107.0501B| reditus ad supernam patriam patet, ex qua per stultitiam praevaricationis, perque appetitum carnalium voluptatum discessimus. Et bene non simpliciter flammam, sed gladium dicit flammeum 107.0502A| ante paradisum esse collocatum, ut feriendas in nobis illecebras concupiscentiae temporalis insinuet gladio spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI), si ad lignum vitae, quod est Dominus Christus, penetrare concupiscimus. Bene eumdem gladium versatilem esse refert, ut indicet mystice non nobis semper hunc necessarium esse gladium, sed, ut scriptum est, tempus esse belli, tempus pacis denuntiet: belli videlicet, cum in hujus vitae studio adversum aereas potestates, vel etiam nostrae mentis et corporis vitia, certamus; pacis autem, cum perfecta victoria coronamur. Haec ergo de creatione mundi atque hominis constitutione in paradiso historialiter sive spiritualiter, secundum majorum nostrorum dicta ac sensum breviter explanantes, librum primum 107.0502B| hujus operis hoc loco terminari censuimus; ut caetera quae Scriptura sacra post dejectionem Adam de paradiso commemorat initio sequentis libri consideremus
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. De duobus, id est, Cain et Abel fratribus; et quem typum eorum uterque gessit. 107.0501|
(CAP. IV.) Adam vero cognovit Hevam uxorem suam; quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi 107.0501C| hominem per Deum. Cain acquisitio sive possessio interpretatur, id est, κτῆσις unde etymologiam ipsius exprimens, ait: canithi , id est, possedi hominem per Deum.
Rursumque peperit ejus fratrem Abel. Abel interpretatur luctus, sive vanitas, vel vapor aut miserabilis.
Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino; Abel autem obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum; et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus: ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Unde scire potuit Cain quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset, nisi illa interpretatio vera est, 107.0501D| quam Theodotion posuit: Et inflammavit Dominus super Abel et sacrificium ejus; super Cain vero et super sacrificium ejus non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo, et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare. Ab omnipotente namque Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur. Mundare etenim prius debet animum, qui munus offerre vult Deo, quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur.
Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Et dixit Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris recipies? sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit. 107.0502B| Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo in Hebraeo alius quam in Septuaginta translatoribus sensus est. Ait enim Deus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit 107.0502C| vultus tuus? Nonne si bene egeris dimittetur tibi? et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit, et ad te societas ejus, sed tu magis dominare ejus. Quod autem dicit, Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum demittis in terram? Nonne si bene feceris, dimittetur tibi omne delictum? sive, ut Theodotion ait, acceptabile erit, id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi munus fratris tui. Quod si male egeris, illico peccatum tuum ante vestibulum sedebit, et tali janitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es, moneo ut non tui peccatum, sed tu peccato domineris. Quod vero in Septuaginta legitur: Dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es? et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? 107.0502D| quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit eis obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est; non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel ipsae res quae offeruntur; vel qui offert, et cui offertur; vel in quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus; sive cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet; sive cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc, sed alias oportet; sive cum id offertur quod nusquam et nunquam penitus debuit; sive cum electiora sibi ejusdem generis rerum tenet 107.0503A| homo quam sunt ea quae offert Deo; sive ejus rei quae oblata est fit particeps profanus aut quilibet, quem fas non est fieri. In quo autem horum displicuerit Cain Deo, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur. Non sicut, inquit, Cain ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem ejus justa (I Joan. III). Datur ergo intelligi propterea non respexisse Dominum in munus ejus, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem seipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto sed perverso corde venientes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur 107.0503B| sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis et hoc est terrenae proprium civitatis, deum vel deos colere quibus adjuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non charitate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra ut fruantur mundo, uti volunt Deo, qui tamen eum vel esse, vel res humanas curare non credunt.
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum, subauditur ea quae locutus est Dominus. Superfluum est ergo, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur: Transeamus in campum.
Cumque essent in agro, surrexit Cain adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum, et caetera. Nativitas duorum filiorum Adam, similitudinem habet duorum 107.0503C| populorum, qui erant diversis temporibus ad fidem venturi, pari opere et dissimili charitate ante Deum. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Sed sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur, ita Novi Testamenti fides, ex innocentiae gratia Deum laudans, Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur. Dixit Deus ad Cain: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti, utique, quia et si antea Judaei recte recta illa fecerunt, in ea tamen infidelitatis rei sunt, quia, Christo veniente, jam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt. Quia sicut si obtemperasset Cain Deo dicenti: Quiesce, sub te erit appetitus ejus, et dominaberis tu illius, ad se convertisset peccatum 107.0503D| suum sibi hoc tribuens, et confidens in Deo; ac sic adjutus per indulgentiae gratiam, ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante, servus peccati fratrem occideret innocentem. Sic et Judaei in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem cognoscentes, audirent Christum dicentem: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, tunc ad se converterent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo scriptum est, propheta dicente: Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XI), eidemque peccato quandiu essent adhuc in mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. 107.0504A| Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt, sed offenderunt in lapidem offensionis, et exarserunt iracundia adversus Christum, cujus opera videntes Deo accepta esse, doluerunt. (Greg.) Tropologice autem recte offertur, cum recta intentione aliquid agitur; sed non recte dividitur, si non hoc quod pie agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere, est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare: quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Saepe namque et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur sine fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur 107.0504B| causa virtutis. Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Itaque post haec occiditur Abel minor natu, a fratre majore natu. Occiditur Christus caput minoris populi natu, a populo Judaeorum majoris natu. Ille in campo, iste in Calvariae loco. (Isid.) Interrogat Deus Cain, non tanquam ignarus eum a quo discat, sed tanquam judex reum, quem puniat, ubi sit frater ejus. Respondit ille nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque nunc quid respondent nobis Judaei, cum eos Dei, hoc est sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo? Illi nescire se Christum respondent. Fallax enim Cain ignoratio Judaeorum est falsa negatio. Essent autem quodammodo Christi 107.0504C| custodes, si Christianam fidem accipere et custodire voluissent.
Dixit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos; habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra cum, eo accepto, ab omnibus gentibus respondetur amen. Haec est vox clara, vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum:
Dicit Deus ad Cain: Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Unde Cain maledicitur in peccato suo, in peccato vero Adae terra maledicitur? nisi quia Cain sciebat damnationem praevaricationis 107.0504D| primae, et non timuit originali peccato fratricidii superaddere scelus, ideo majore maledictione dignus habebatur. Maledictus est enim populus Judaeorum infidelis a terra, id est, ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum omnium, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut responderet eum ab Ecclesia maledictum testificante Apostolo: Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis (Hebr. VI).
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos. In ipsa enim terra quam Christus portavit, id est, in ejus carne, ipsi operati sunt salutem nostram 107.0505A| crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra; nec tamen eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt virtute resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram. Qui et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei. Haec est ergo virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit, tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur.
Vagus et profugus, sive, ut in Septuaginta scriptum est, Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacunque dispersus est ille populus, quomodo sit vagus in gentibus, et profugus a Jerusalem? quomodo 107.0505B| gemat moerore amissi regni, et tremat tremore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain dicens
Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar; et ero vagus et profugus in terra. Igitur omnis qui invenerit me, occidet me. Desperando hoc dixit. Postquam enim Cain occiderat fratrem, interrogatus a Domino, Ubi est Abel frater tuus? contumeliose responderat Nescio; numquid custos fratris mei sum? quam ob rem maledictione damnatus, ut gemens et tremens viveret super terram, voluit veniam deprecari; sed peccatis peccata congeminans, tantum putavit nefas, cui a Deo non posset ignosci. Denique respondit ad Dominum: Major causa mea, 107.0505C| quam ut dimittar, id est, plus peccavi, quam ut merear absolvi. Ecce ejicis me a facie terrae, et a facie tua abscondar; et ero gemens et tremens super terram. Et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem: eritque, omnis qui invenerit me occidet me, dum ex tremore corporis et furiatae mentis agitatu, se esse intelligat qui mereatur interfici. (Isid.) Allegorice autem, vere inde vagus et profugus gemit populus Judaicus, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam quam illam quod ei terra nostra non dat virtutem suam, ne spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit et abscondit se a facie Dei, id est, iratum 107.0505D| habere Deum grave non putat; sed hoc timet, ne inveniatur et occidatur. Carnaliter enim sapit, tanquam operans terram, cujus virtutem non accipit; sapere autem secundum carnem, mors est. Quam ille non intelligens, amisso regno gemit: et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondit Deus?
Nequaquam ita fiet; sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur, sive, ut Septuaginta transtulerunt, septem vindictas exsolvet. Solet enim septenarius numerus saepissime in Scripturis sanctis pro plenitudine cujuslibet rei poni, quasi dixisset gravissima ultione puniendum esse, qui nec tantae damnationis acerbitate admonitus, a sanguine fundendo voluit manus cohibere. Verum Deus nolens eum compendiosae 107.0506A| mortis finire cruciatu, nec tradens poenae, qua seipse damnaverat ait: Non sic, id est, non ita ut aestimas morieris, et mortem pro remedio accipies, verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut magno te liberet cruciatu: non quod ipse qui percusserit Cain septem ultionibus subjiciendus sit, sed quod septem vindictas quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat in interfecto, occidens eum qui fuerat vitae derelictus ad poenam. Majorum nostrorum ista est sententia, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain; Cain genuit Enoch; Enoch genuit Irad; Irad genuit 107.0506B| Mahuiael; Mahuiael genuit Matusael; Matusael genuit Lamech; qui septimus ab Adam, non sponte, sicut in quodam Hebraeo volumine scribitur, interfecit Cain. Et ipse postea confitetur: Quia virum occidi in vulnere meo, et juvenem in livore meo; quoniam septies vindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies. Referebat mihi quidem Hebraeus in apocryphis eorum libris, septuaginta septem animas ex Lamech progenie reperiri, quae diluvio deletae sint; et in hoc numero factam esse vindictam de Lamech, quod genus ipsius usque ad cataclysmum aquae perseveraverit. Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur, et primum ejus asserunt peccatum fuisse quod non recte diviserit; secundum quod inviderit fratri; tertium quod dolose egerit 107.0506C| dicens: Transeamus in campum; quartum quod interfecerit; quintum quod procaciter negaverit, Nescio; sextum quod seipsum damnaverit: Major culpa mea est quam ut dimittar; septimum quod nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas et Ezechiam regem Judae, qui imminentem mortem lacrymis distulerunt, ut qui damnati fuerant non perirent, sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam Dei, et dicunt illum a clementissimo Deo usque ad septem generationes fuisse dilatum, ideo ut saltem malis ipsis et longae vitae moerore compulsus, poenitentiam ageret, et mereretur absolvi. Secundum mysticam ergo intelligentiam haec responsio Domini ad Cain, ita ad Judaeos potest transferri, trementibus pro amissione regni temporalis. 107.0506D| Non sic, inquit, eveniet quomodo dicis, non corporali morte interibit genus impiorum carnalium Judaeorum, quicunque eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interiit gens Judaea satis appareat fidelibus Christianis, sed solam dispersionem meruerint, juxta quod ait Scriptura: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Disperge eos in virtute tua, et destrue eos (Psal. LVIII).
Posuit Dominus in Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum; ipsum videlicet signum, 107.0507A| quod tremens et gemens, vagus et profugus semper viveret, nec audere eum uspiam orbis terrarum sedes habere quietas; et forte ideirco civitatem condidit in qua salvari posset. Hoc revera mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subjugate sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint; gens autem Judaea sive sub paganis regibus, sive sub Christianis, non amisit signum legis et circumcisionis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur; sed et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo cum ipso signo suo invenit, nec occidit.
Exiit ergo Cain a facie Domini, et habitavit in terra Naid. Quod LXX Naid transtulerunt, in Hebraeo 107.0507B| nod dicitur, et interpretatur σαλευόμενος, id est, instabilis et fluctuans, et sedis incertae. Non est igitur Naid terra, ut vulgus nostrorum putat, sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit. Contra quod malum Dominus rogatur in Psalmo: Ne dederis in motu pedes meos et manus peccatorum non moveant me (Psal. XXXV). Nunc ergo et Judaei, et omnes qui diversis erroribus contumaces sunt, resistendo veritati exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus, vel a participatione lucis ejus, et habitant profugi in terra commotionis, id est, in perturbatione carnali, contra jucunditatem Dei, hoc est contra Eden, quod interpretatur epulatio, id est, plantatus paradisus.
Cognovit antem Cain uxorem suam, quae concepit et 107.0507C| peperit Enoch, et aedificavit Cain civitatem. (Aug.) Quaeritur quomodo Cain potuerit condere civitatem, cum civitas alicui utique constituatur hominum multitudini; illi autem duo parentes et duo filii fuisse referuntur, quorum filiorum ab altero alter occisus est. In cujus occisi locum alius natus esse narratur. An ideo quaestio est, quoniam qui legunt, putant solos tunc fuisse homines, quos divina Scriptura commemorat, nec advertunt eos qui prius sint conditi duos, vel etiam eos quos genuerunt tam diu vixisse, ut multos gignerent? Non enim et Adam ipse solos eos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens, ita concludat, quod genuerit filios et filias. Proinde cum multo pluribus illi vixerunt annis quam Israelitae in Aegypto fuerunt, quis non 107.0507D| videat, quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt? (Isid.) Quid ergo sibi per figuram vult, quod impiorum progenies civitatem in ipsa mundi origine construxit, nisi quod noveris impios in hac vita esse fundatos, sanctos vero hospites esse et peregrinos? Unde Abel tanquam peregrinus in terris, populus Christianus non condidit civitatem. Superna est etiam sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives in quibus peregrinatur, donec regni ejus tempus adveniat.
Et vocavit eam ex nomine filii sui Enoch. Iste filius in cujus nomine condita est Enoch, id est terrestris Jerusalem, quod interpretatur possessio, significat 107.0508A| istam civitatem, et initium et finem habere terrenum ubi nihil plusquam quod cernitur speratur. (Greg.) Iniqui dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore vitae praesentis figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in aeternis rebus per desiderium non solidantur. Unde et primus Cain civitatem construxisse describitur, ut aperte monstraretur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summo fundamentum posuit in infimis, quia stationem cordis in terrena delectatione collocavit. Unde et in ejus stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, 107.0508B| quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est, semetipsos aedificando dedicant, electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est, in septimo exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nihil praeter hanc vitam requirere. Quid itaque ista nisi in prima generatione dedicant? et videas electos nihil praesentis vitae gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt.
CAPUT II. De filiis Lamech qui ostenderunt musicam, et artem ferrariam atque aerariam, et de vindicta Lamech.
Porro Enoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael; et Maviael genuit Matusael; et Matusael genuit Lamech, qui accepit uxores duas: nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Jahel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum: et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. De hoc Josephus historiographus Judaeorum ita refert: Jubal autem, inquit, musicam coluit, et psalterium citharamque laudavit; et ne dilaberentur ab hominibus, quae ab eo inventa videbantur, aut antequam venirent ad cognitionem deperirent, cum praedixisset Adam exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum vi ac multitudine fore venturam, duas faciens columnas, 107.0508D| aliam quidem ex lateribus, aliam vero ex lapidibus, in ambabus quae invenerat conscripserat, ut et si constructa lateribus exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens praeberet hominibus scripta cognoscere, simul et quia lateralem aliam posuisset, ut haec ab ignium ardore servaretur, etiam si lapidea solveretur; quae tamen lapidea permanet hactenus in terra Syria. Tubalcain vero qui ex altera natus est uxore, fortitudine cunctis excellens, res bellicas decenter exercuit. (Isid.) Ex his etiam quae ad libidinem attinent corporis enutrivit, ferrariam artem primus invenit. Notandum autem quod in progenie Seth, nulla ibi progenita femina nominatim exprimitur, nisi tantum in progenie Cain femina commemoratur: 107.0509A| quod significat terrenam civitatem usque in finem sui carnales habituram generationes, quae maritorum ac feminarum conjunctione proveniunt.
Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo, septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech, septuagies septies. (Albinus.) Quia homicidii peccatum septima generatione diluvio vindicatum esse legitur, adulterii vero scelus, quod Lamech primus omnium in duabus commisit uxoribus, non nisi sanguine Christi expiandum esse, qui septuagesima et septima generatione secundum Lucae Evangelium venit in mundum (Isid.); igitur ab Adam usque ad Christum septuaginta et septem 107.0509B| generationes inveniuntur in quibus peccatum Lamech, id est totius mundi, sanguinis Christi effusione solutum est. Siquidem et in populo Judaeorum propter interfectionem Christi, septuaginta septem sunt vindictae statutae, juxta illud Evangelii in quo dictum est Petro apostolo: Non solum septies, sed etiam septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum (Matth. XVIII), id est Judaeum revertentem post septuaginta septem vindictas statutas recipiendum ad indulgentiam Christi
Cognovit quoque Adam adhuc uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen illius Seth, dicens: Posuit mihi Dominus semen aliud pro Abel quem occidit Cain. (Hieron.) Seth proprie θέσις, id est positio dicitur, quia igitur posuerit eum Deus pro Abel, 107.0509C| propterea Seth, id est positio appellatur. Seth quippe, ut quidam putant, interpretatur resurrectio, qui est Christus; et Enos filius ejus interpretatur homo, qui coepit invocare nomen Domini. Licet plerique Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini, et in similitudine ejus fabricata sint idola. (Isid.) Quid autem per hoc intelligitur, quod Enos dicitur invocare nomen Domini, nisi quia in confessione Dei vivit omnis homo, qui est filius resurrectionis, quandiu peregrinatur in terris? item ex duobus illis hominibus Abel, quod interpretatur luctus, et ejus fratre Seth, quod interpretatur resurrectio, mors Christi, et vita ejus ex mortuis figuratur. Ergo, ut brevius dicam, Abel luctus, Seth 107.0509D| resurrectio, Enos homo, quia post luctum resurrectio, de resurrectione homo invocans Deum.
CAPUT III. De Adam quomodo rursum filios susceperit, et fine vitae ejus.
(CAP. V.) Hic est liber generationis Adam: in die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum; masculum et feminam creavit eos; et benedixit illis, et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt. (Hieron.) Et vocavit, inquit, nomen eorum Adam, id est homo. Hominis autem nomen tam viro quam feminae convenit.
Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit ad similitudinem et ad imaginem suam. Nota quia 107.0510A| Adam ad imaginem et similitudinem Dei factus est, homines autem ad similitudinem Adae facti sunt.
Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. Vixit quoque Seth centum quinque annos, et genuit Enos. Item Enos genuit Cainan; Cainan autem genuit Malaleel; Malaleel genuit Jareth; Jareth genuit Enoch, et reliqua. (Isid.) Hic autem Enoch septimus ab Adam, qui placuit Deo et translatus est, septimam requiem significat, ad quam refertur omnis qui tanquam sexta die, id est, sexta aetate saeculi, per Christi adventum formatur. Transactis enim sex aetatibus saeculi, facto etiam judicio, et renovatis coelo ac terra, transferuntur sancti in 107.0510B| vitam perpetuae immortalitatis. Quod autem per Seth ab Adam usque ad Noe denarius numerus insinuatur, complementum mandatorum in Ecclesiae operibus figuratur. Cui numero si adjiciuntur tres filii Noe, medio reprobato, duodenarius consummatur, qui in patriarcharum et apostolorum numero insignis habetur, propter septenarii partes alteras, per alteras multiplicatas; nam ter quaterni, vel quater terni ipsum faciunt. Quod vero progenies ex Adam per Cain in denario numero finitur, transgressio mandatorum sive peccatum ostenditur. Nam dum Lamech septimus ab Adam reperiatur scriptus, adduntur ei tres filii et una filia, ut undenarius numerus compleatur, per quod demonstretur peccatum. Nam et ipse numerus femina cluditur, a quo sexu 107.0510C| initium peccati commissum est, per quod omnes morimur, scilicet ut voluptas carnis quae spiritui resisteret, sequeretur. Unde et ipsa filia Lamech Noema, id est voluptas, interpretatur. Adam interpretatur homo sive terrenus aut indigena, aut terra rubra. Interpretatio autem eorumdem nominum eamdem rem significat. Seth quoque interpretatur positio, sive resurrectio, ut diximus: Enos interpretatur homo; Cainan interpretatur lamentatio, vel positio eorum; Malaleel interpretatur laudans Deum; Jareth roborans; Enoch interpretatur dedicatio; Mathusala mortis emissio; Lamech humiliatus; Noe requies interpretatur. Ergo procedens homo ex terra rubra, resurgens a peccatis, et appositus coetui credentium, 107.0510D| erit homo invocans Deum, et deflens peccata pristina; possidet animam suam per patientiam; sicque rite laudans Deum, roboratur Spiritu Dei; dedicatur ad vitam aeternam; atque victor mortis subjectus Deo, possidet requiem sempiternam.
CAPUT IV. De Mathusala et Lamech.
(CAP. V.) Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos, et genuit Lamech, etc. Notandum autem quod in Septuaginta interpretibus hic locus ita habetur: Et vixit Mathusala annis centum sexaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala postquam genuit Lamech annos octigentos duos, et genuit filios et filias; et fuerunt omnes dies Mathusalae quos vixit anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est 107.0511A| Famosa quaestio et disputatione Ecclesiarum omnium ventilata, quod juxta diligentem supputationem quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech; rursum Lamech cum esset annorum centum octoginta octo, genuit Noe; et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe anni vitae Mathusalae, trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo autem anno vitae Noe, diluvium factum est, ac per hoc habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae, diluvium factum esse convincitur. Cum autem super nongentis sexaginta novem annis vixisse sit dictus, nulli dubium est quatuordecim annos eum vixisse post diluvium. Et quomodo verum est quod 107.0511B| octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Restat ergo ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem in Hebraeis et Samaritanorum libris ita scriptum reperi: Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech; et vixit Mathusala postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos, et genuit filios et filias; et fuerunt omnes dies Mathusalae, anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duos annos, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem. His adde sexcentos annos Noe, quia in sexcentesimo vitae ejus anno diluvium factum est, atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Mathusala mortuus sit, eo anno quo 107.0511C| coepit esse diluvium. (Isid.) Nam Mathusalae secundum Septuaginta ultra diluvium numerantur anni, ut quoniam solus est Christus, cujus vita nullam sentit aetatem, in majoribus quoque illis non sensisse diluvium videretur.
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium; vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus. (Hieron.) Noe requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium, appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim, ut diximus, requies interpretatur. Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem 107.0511D| animabus vestris (Matth. XI). Solus justus invenitur Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter justitiam suam. Solus justus Christus est atque perfectus, cui septem Ecclesiae propter septemplicem Spiritum illuminantem in unam Ecclesiam condonantur.
CAPUT V. De gigantibus, et de centum viginti annis homimous ad poenitentiam a Deo concessis.
(CAP. VI.) Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filios procreassent, videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant. Verbum Hebraicum elohim communis est numeri, et Deus 107.0512A| quippe, et dii similiter appellantur. Propter quod Aquila plurali numero filios deorum ausus est dicere, deos intelligens sanctos sive angelos. Deus enim stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). (Aug.) Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens ait: Videntes filii potentum filias hominum, et reliqua. Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati gigantes, feminis miscere potuerunt se, si non homines sed angeli fuerunt. Sed de gigantibus, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur; et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, sed etiam 107.0512B| feminarum. Unde credibilius est homines justos appellatos filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes, usque ad illud peccatum descendere potuisse: quamvis de quibusdam daemonibus qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facilis sit de hac re finienda sententia. (Albin.) Aliter filias hominum progeniem Cham, et filios Dei sobolem Seth appellare voluit Scriptura, hi avita benedictione religiosi, illi paterna maledictione impudici. Sed postquam filii Seth, concupiscentia victi, ex filiabus Cham connubia conjunxerunt, ex tali conjunctione homines immenso corpore, viribus superbi, moribus inconditi, quos Scriptura gigantes appellat, procreati sunt.
107.0512C| Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti anni (Hieron.) In Hebraeo scriptum est: Non judicabit spiritus meus homines istos in aeternum, quia caro sunt; hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum cum adulteraverint (Oseae IV). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum. Verumtamen misericordiam 107.0512D| meam non auferam ab eis (Ps. LXXXVIII). Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Sed erunt dies eorum centum viginti anni, hoc est, centum viginti annos habebunt ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est, sed generationi illi centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis trecentis annis. Quia vero poenitentiam agere contempserant, noluit Deus exspectare tempus decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato
107.0513A| Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra; et tactus dolore cordis intrinsecus. Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli; paenitet enim me fecisse eos. Quid est quod de Deo dicitur: Paenitet me hominem fecisse, et iterum: Tactus dolore cordis intrinsecus? Nunquid in Deum poenitentia aut dolor cordis cadere potest? Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato, cogitatio vero ejus et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. Non Deus de facto suo poenitet aut dolet sicut homo, cui est de omnibus rebus omnino tam fixa sententia 107.0513B| quam certa praescientia, sed utitur Scriptura sancta usitatis nobis verbis intelligentibus, ut coaptet se nostrae parvitati, quatenus ex cognitis incognita cognoscamus.
CAPUT VI. De Noe et constructione arcae ejus.
Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. (Albin.) Si nullus sine peccato, quomodo aliquis perfectus esse potest? Perfecti hic aliqui dicuntur, non sicut perficiendi sunt sancti in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti. Unde signanter ait, in generatione sua, ut ostenderet non juxta justitiam consummatam, sed juxta generationis suae eum justum fuisse justitiam; 107.0513C| et hoc est quod in Hebraeo dicitur: Noe vir justus atque perfectus erat in generationibus suis, cum Deo ambulabat, hoc est, illius vestigia sequebatur.
Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. Sem interpretatur nomen vel nominatus. Cham interpretatur callidus, Japheth interpretatur latitudo.
Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. Cumque vidisset Deus terram esse corruptam. (Omnis quippe caro corruperat viam suam super terram. ) Corruptam autem dicit esse terram, quia omnis caro, id est omnis homo peccando corruperat viam suam, hoc est vitam, quia totum tempus vitae suae duxit in peccatis. Solo enim homine peccante, omnis caro dicitur corrupisse viam suam, quia propter hominem omnis caro creata est.
107.0513D| Dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Quid est quod dixit Deus, Finis universae carnis venit coram me, nisi quia per universam carnem significavit omne genus mortalium praeter illos qui in arca salvandi erant? Illi autem quasi seminarium secundae generationis servati sunt. Et disperdam, inquit, cum terra. Quomodo cum terra disperierunt, dum terra postea remansit? Tradunt enim doctores terrae vigorem et fecunditatem longe inferiorem esse post diluvium quam ante; et idcirco hominibus carnes edere licentiam esse datam, et ante etiam diluvium fructibus terrae solummodo victitasse.
107.0514A| Fac tibi arcam de lignis levigatis; mansiunculas in arca facies. Quae sunt ergo ligna levigata, de quibus arca praecipitur fieri, nisi fortia et insolubilia et bene coaptata? De quibus alia translatio dicit, quadrata, ut arca nec ventorum vi, nec aquarum inundatione solveretur. Haec utique arca mansiunculis intus distincta erat, propter diversas species et genera animalium.
Et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus; et sic facies eam. Bitumen est ferventissimum et violentissimum gluten, cujus est haec virtus, ut ligna hoc oblita, nec vermibus exedi, nec solis ardore, nec aquarum possint inundatione dissolvi. De hoc bitumine Plinius historicus ita refert (Lib. II, cap. 104): Bituminis plures lacus inveniri dicuntur, ut est in 107.0514B| Comagene, urbe Samosata stagnum emittentes limum (quod maltham vocant) flagrantem, cum quo defendere muros solent, quia tactu adhaerens retrahit fugientes. Est et in Pentapoli, ubi mare Mortuum vel lacus Salinarum esse dicitur, in quo quaecunque viventia mergenda tentaveris, statim resiliunt; et quamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur. Sed neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine quo aqua omnis stagnatur; neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur. Lucernam accensam ferunt supernatare exstincto demergi lumine. Sunt et in Babylonis regionibus putei bituminis, quo pro caemento in turris constructione filii Adam usi sunt, 107.0514C| quia contra naturam aquae firmissimum est.
Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae; quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus. Quaeri solet quae figura vel forma fuerit arcae. Videtur enim ex hac narratione, illa quatuor angulis ex imo assurgere, et eisdem paulatim usque ad summum in angustum attractis, in spatium unius cubiti fuisse collecta, quia sic refertur, quod in fundamentis trecenti cubiti in longitudine, et in latitudine quinquaginta sint, et in altitudine triginta, sed collecta in cacumen angustum, ita ut cubitum sit longitudinis et latitudinis ejus. Et vere nulla potuit tam conveniens, et congrua arcae species dari, quam ut summo velut 107.0514D| e tecto quodam angusto culmen diffunderet imbrium ruinas, et ima in aquis quadrata stabilitate consisteret, nec impulsu ventorum nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intrinsecus erant aut inclinari posset aut mergi. Fenestra ergo ideo in summitate arcae jubetur fieri, ut haberet Noe unde emittere posset aves, ad explorandam terrae siccitatem.
Ostium autem arcae pones ex latere deorsum, cae nacula et tristega facies in ea. Quomodo ergo bicamerata et tricamerata fuerit arca, quidam doctorum ita asserunt, ut bicameratam in inferioribus, tricameratam vero in superioribus, ita ut quinque habitationum distinctiones in ea esse advertamus, inferiora 107.0515A| ejus loca stercoribus et spurcitiae esse deputata, ne animalia et praecipue homines timi fetore vexarentur: huic autem superior et contigua camera conservandis pabulis animalium deputaretur. In hos ergo usus inferiores partes quae bicameratae dicuntur tradunt fuisse distinctas, superiores vero partes quae tricameratae dicuntur ad habitaculum primo bestiis, vel animalibus immitioribus, vel serpentibus, deputatas esse. Ab his vero congruam superioribus loca mitioribus animantibus stabula fuisse; super omnia vero in excelso hominibus sedem locatam, ut pote sicut honore et sapientia antecedit, ita et loco cuncta praecelleret animalia; et sic quinque mansiones in ea esse intelliguntur: prima stercorina [stercoraria], secunda apothecaria, tertia feris 107.0515B| animantibus, quarta mansuetis, quinta hominibus. Sic et de ostio quod in latere arcae aedificatum est tradunt, quod eo loco fuisset, ubi inferiora quae dixit bicamerata infra se haberet; et quae dixit tricamerata superiora a loco ostii haberentur; et inde ingressa universa animalia, per sua quaeque loca secundum quod supra diximus, congrua discretione dirempta sunt. (Isid.) Quod vero Noe per aquam et lignum liberatur, allegorica interpretatione sic accipi potest. ut lignum et aqua crucem designet et baptisma. Sicut enim ille cum suis per aquam et lignum salvatur, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem sanatur. Arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus, Ecclesia construitur a Christo, ex hominibus victuris in aeternum. Arca 107.0515C| enim ista ecclesiam demonstrat, quae natat fluctibus mundi hujus. Quod autem eadem arca de lignis quadratis fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat, ad omne bonum opus paratam. Quacunque enim verteris quadratum, firmiter stabit. Bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compagine unitatis, significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, ut supra dictum est, significans dilectionis ardorem vi magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritualem, omnia tolerantem. Arca trecentis cubitis longa est, ut sexies 107.0515D| quinquaginta compleatur, sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam desistit praedicari, in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Potest quidem et in his trecentis cubitis lignum ligni passionis ostendi. Ipsius enim litterae numerus crucis demonstrat signum per quod socii Christi passionis effecti, per baptismum longitudinem vitae aeternae adipiscimur. Quod vero cubitis latitudo quinquaginta ejus expanditur, significat amplitudinem charitatis in fidelibus, sicut dicit Apostolus: Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI). Unde nisi charitate spirituali? propter quod ipse iterum dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 107.0516A| (Rom. V). Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, qui corda credentium dilatavit. Quod autem altitudo ejus triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis arcae iongitudo, designat quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere sed implere. Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur, hinc decies tricenis arcae longitudo perficitur. Unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur. Quod sexies longa ad altitudinem, et decies longa ad latitudinem suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit. Corporis enim longitudo quae est a vertice ad vestigium, sexies 107.0516B| tantum habet, quam latitudo est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem, velut si jacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite usque ad pedes, quam latus a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram, et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine. Item eadem arca collecta in unum cubitum, desuper consummatur, sicut Ecclesia corpus Christi in unitate collecta, sublimatur et perficitur. Unde dicitur in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit (Luc. X). Quod autem aditus ejus fit a latere, significat quia nemo intrat in Ecclesiam, 107.0516C| nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod e Christi latere aperto manavit. Inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, sicut ex omnibus gentibus, vel per bipartitam multitudinem congregatur Ecclesia propter circumcisionem et praeputium, vel tripartitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis terrarum; et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena vita diversitas est gentium. In summo autem omne in unum consummatur, et non est ista varietas, quia omnia et in omnibus Christus, tanquam nos uno cubito desuper coelesti unitate consummans. (Greg.) Recte itaque per arcam universa Ecclesia designatur, quae adhuc in multis suis carnalibus lata est, in paucis spiritualibus angusta; et quia ad unum hominem, 107.0516D| qui est sine peccato colligitur, quasi in uno cubito consummatur. Videmus etenim multos intra ejusdem Ecclesiae sanctae sinum in superbiam erigi, in carnis voluptate dissolvi, in adquirendis terrenis rebus inhiare, imperante avaritia maria transire, deservire iracundiae, jurgiis vacare, proximos quos praevalent laedere. Sed quia eos adhuc sancta Ecclesia tolerat ut convertantur, quasi in arcae latitudine deorsum bestiae morantur. Videmus alios jam aliena non quaerere, illatam injuriam aequanimiter portare, rebus propriis esse contentos, humiliter vivere; sed quia isti jam pauci sunt, angustatur arca. Alios autem conspicimus etiam possessa relinquere, nullum terrenis rebus studium dare, inimicos diligere, carnem a cunctis voluptatibus domare, motus 107.0517A| omnes sub ratione judicio premere, per coeleste desiderium contemplationis penna sublevari. Sed quia tales quique valde rari sunt, jam arca juxta cubitum ducitur, ubi homines et volatilia continentur. Quaeratur tamen si quis in eis esse valeat sine peccato, et nullus invenitur. Quis itaque homo est sine peccato, nisi ille qui in peccatis conceptus non est? In uno ergo cubito consummatur arca, quia unus est auctor et redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Sequitur:
Et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. Et cunctis animantibus universae carnis, bina duces in arcam ut vivant tecum, masculini et feminini sexus, etc. (Albin.) 107.0517B| Quid sibi vult quod hic bina de omnibus animantibus introducere jubet in arcam, et in sequentibus duo et duo, septena et septena, masculum et feminam? an quatuor ex immundis et quatuordecim ex mundis animalibus intelligere debemus introducenda esse? Non utique duo et duo propter quatuor, sed propter masculum et feminam. Nam de immundis tantummodo duo, et de mundis solummodo septem. Inde immunda pari numero posuit; munda vero impari, ut haberet Noe unde hostias immolaret ex mundis; et inde plura fuerunt munda quam immunda, propter futurum humani generis usum qui ex mundis debebatur hominibus, ut plura essent quae prodessent, quam quae nocerent.
De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in 107.0517C| genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum, bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. Quaeri enim solet utrum tanta capacitate arca describatur esse, quod animalia tanta, et tot cum mansiunculis convenientibus sibi, et escis eorum ferre potuerit. (Aug.) Hanc quaestionem Origenes solvit cubito geometrico, asserens cubitum geometricum tantum valere, quantum nostra cubita sex valent. Si ergo tam magna cubita intelligamus, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere. Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et tribus filiis ejus. Sed si non potuerit non erat magnum fabros alios adhibere, quamvis operis sui mercede accepta non 107.0517D| curaverint utrum eam Noe sapienter, an vero inaniter fabricaverit; et ideo non in eam intraverint, quia non crediderunt quod ille crediderat. Quod autem dictum est ingressa esse omnia animalia in arcam, non Noe colligente, sed Deo jubente factum est. Sicut enim dictum est in prima creatione, quod Deus adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret eam, sic divino nutu coacta animalia, sponte praefinito numero veniebant ad arcam Noe. Item quaeri solet de minutissimis bestiis, non solum quales sunt mures et stelliones, sed etiam quales locustae, scarabaei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est defininitus cum hoc imperaret Deus. Prius admonendi 107.0518A| sunt quos haec movet, sic accipiendum esse quod dictum est, quae reptant super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca quae possunt in aquis vivere, non solum mersa sicut pisces, verum etiam super natantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur, masculus et femina erunt, profecto intelligitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse quae possunt sine concubitu de quibuscunque rebus vel rerum corruptionibus nasci; vel si fuerunt sicut in domibus consueverunt esse, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate facta aliter non posset impleri, nisi ut omnia ita certo illo numero essent, quae vivere in aquis, illius natura prohibente, 107.0518B| non possent, non fuit ista cura illius hominis, vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea Noe capiens intromittebat, sed venientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est, Intrabant ad te, non scilicet hominis actu, sed Dei nutu.
Tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt, et comportabis apud te, et erunt tam tibi quam illis in cibum. Solet etiam movere nonnullos genera escarum quae illic habere poterant animalia quae non nisi carne vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint, sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi, an vero quod potius est credendum praeter carnes aliqua alimenta esse potuerunt, quae omnibus 107.0518C| convenirent. Novimus enim quam multa animalia quibus caro cibus est, fructibus pomisque vescantur, et maxime ficubus atque castaneis. Quid vero mirum si vir ille sapiens et justus, etiam divinitus admonitus quod cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam reperiret et conderet? Quid est quo vesci non cogeret fames? aut quod non suave ac salubre facere posset Deus, qui etiam ut sine cibo viverent divina facilitate donaret?
CAPUT VII. De ingressu animantium in arcam et de diluvio
(CAP. VII.) Universae aves omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina, ex omni 107.0518D| carne in qua erat spiritus vitae; et quae ingressa sunt masculus et femina, ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus. (Albin.) Hinc quidam quaerendum putant quid de animalibus sentiri debeat, quorum natura nec semper in aridis, nec semper in humidis vivere potest, sicut sunt lutri et vituli marini, et multa avium genera, quae in aquis victum requirunt, sed in aridis dormiunt, nutriunt et requiescunt. Potuit enim virtus divina utramvis eorum naturam donec diluvium transiret, mitigare, temperare, ut aut in humore tantum, aut in arido tantum vivere possent, nisi forte extra arcam in aliqua ejus parte loca illis praeparata essent, unde et in aquis vivere, et in aridis requiescere potuissent.
107.0519A| Et inclusit eum Dominus deforis. Hoc enim sine dubio divinum opus fuit, ne ingrederentur aquae per aditum, quod humana non munierat manus.
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram; et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra, vehementerque inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae. Porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevaluerunt nimis super terram. Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat. Ferunt quidam non esse haec gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt. Primum opinantur tam magnum non potuisse, itemque aliud tantum in superioribus fieri diluvium, ut altissimos montes 107.0519B| quindecim cubitos aqua crescendo transcenderet propter Olympi verticem montis, super quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime jam coelum sit, ubi non ibi sit aer iste crassior, ubi venti, nebulae imbresque gignuntur. Nec attendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant verticem montis esse terram? Cur igitur usque ad illa coeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mensores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores atque leviores? Quid itaque rationis afferunt quare terra gravior et inferior locum coeli tranquillioris invaserit per volumina tot annorum, et aqua levior ac superior permissa non sit hoc facere, saltem 107.0519C| ad tempus exiguum? (CAP. VIII.) Recordatus autem Dominus Noe cunctorumque animantium et omnium jumentorum quae erant in arca cum eo, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae; et clausi sunt fontes abyssi et cataractae coeli, et prohibitae sunt pluviae de coelo. Bene enim de illo spiritu intelligi potest de quo dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Tunc enim ferebatur, ut congregatis aquis in suum locum, terra appareret; nunc autem adductus dicitur, ut ablatis de medio aquis diluvii, faciem terrae revelaret. Potest et spiritus nomine ventus intelligi, juxta illud Psalmistae: Et stetit spiritus procellae (Psal. CVI), cujus flatibus crebris aqua cogeretur recedere.
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes, 107.0519D| et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. Quo enim reversae sunt aquae, dum dicitur: Reversae sunt aquae de terra euntes et redeuutes? videtur quod juxta litteram omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssum redeant juxta illud Salomonis: Ad locum unde exeunt flumina, revertantur, ut iterum fluant (Eccli. I).
Requievitque arca mense septimo, septima decima die mensis super montes Armeniae. Meminit hujus loci Josephus historiographus Judaeorum, ita dicens: Hunc autem locum Armeni Egressum vocant. Illic enim arcae solutae reliquias nunc usque provinciales ostendunt. Hujus vero diluvii et arcae memoriam faciunt omnes qui historias barbaricas conscripserunt: 107.0520A| quorum unus est Berosus Chaldaeus. Narrans enim de diluvio taliter est effatus: Dicitur autem et navis ejus quae in Armenia venit circa montem Cordicum adhuc aliquam partem esse, et quosdam bitumen exinde colligere, quo maxime homines ad expiationes utuntur. Meminit autem horum et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitatem Phoenices noscitur conscripsisse. Sed et Manasseas Damascenus in nonagesimo sexto Historiarum libro, ita de eis dicit: Est et super Mumadam excelsus mons in Armenia, qui Paris appellatur, in quo multos fugientes sermo est diluvii tempore liberatos, et quemdam simul in arca devectum in montis (sociale) summitate per reliquias lignorum multo tempore conservatas.
CAPUT VIII. De egressu Noe ex arca, et sacrificio ejus atque benedictione.
Decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, emisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram. Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae. Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est in arcam ad eum, aquae enim erant super universam terram. Quaestio solet oboriri utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit, qui utique si fuerit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit invenire pedibus suis. Unde conjicitur a multis, quod cadaveri 107.0520C| potuit corvus insidere, quod columba naturaliter refugit. Item quaestio quomodo columba non inveniret ubi requiesceret, si jam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium? quae videtur quaestio aut per recapitulationem posse dissolvi, ut ea posterius narrata intelligantur quae prius facta sunt, aut potius aquae nondum siccatae fuerant. (Isid.) Mystice autem quod cuncta animalium genera includuntur in arca, significat quia ex omnibus gentibus et narrationibus congregatio fit in Ecclesia. Quod etiam Petro demonstratus discus ille significat, ubi munda et immunda sunt animalia (Act. X), sicut in Ecclesiae sacramentis boni et mali versantur. Quod septena sunt munda et bina immunda, non quia pauciores sunt mali quam boni, 107.0520D| sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, id est, Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae, pietatis et timoris Dei. Unde et ille numerus quinquaginta dierum, ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito, consummatur. Propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodammodo divisibiles ostenduntur. Quod autem Noe ipse cum suis octavus numeratur, significat quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, quia octavo die, id 107.0521A| est, post sabbati septimum, primo a mortuis resurrexit: qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne volvuntur tempus, et octavus et primus est. Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam factum est diluvium, ostendit quia in spem futurae quietis, quae septimo die signata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro quam terra sustentabat diluvio consummata est, insinuat quia praeter Ecclesiae societatem, aqua baptismi, quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed potius ad perniciem. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, designat quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur. Decem quippe quater ducta 107.0521B| quadraginta fiunt. Sive ille reatus qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, sive qui ad noctes, ex rerum adversitate contractus, sacramento baptismi coelestis abluitur. Quod Noe quingentorum erat annorum cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentesimum agebat annum, cum in eam fuisset ingressus (unde intelligitur per centum annos arca fabricata), quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi aetates singulas saeculi? unde ista sexta aetas quae completis quingentis usque ad sexcentos, significatur, in manifestatione evangelica Ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam, quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat 107.0521C| Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur, et sexcenti, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quidquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numeri per infinita incrementa consurgit. Et quod vicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad ejusdem quadraturae significantiam pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est, sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est, quodammodo conquadratos Trinitas perfecit in memoria qua Deum recolimus, in intelligentia qua cognoscimus, in voluntate qua diligimus. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti 107.0521D| septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, quia perfecti requiescunt, ubi quoque illius quadraturae numerus iteratur. Nam vicesima septima die secundi mensis, commendatum est hoc sacramentum, et rursus vicesima septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit. Quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur, significat quod neque resuscitato corpore finitur requies, quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed jam re ipsa ex omni parte spiritus 107.0522A| et corporis perfecta et immortali salute renovatum, in aeternae vitae munus assumit. Quia ergo septima requies cum octava resurrectione conjungitur, hoc in sacramento regenerationis, id est, in baptismo, altum profundumque mysterium est, quod quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium. Octo itaque et septem quindecim faciunt; sed octo signant resurrectionem, septem quietem. Hoc igitur sacramentum resurrectionis et quietis transcenditur omnem sapientiam superborum, ita ut nullatenus possit indagare scientiae suae altitudine resurrectionis quietem. Et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque con 107.0522B| firmans altitudinem baptismi, in consecrando novo homine, ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatanti cadavere illectus, significat homines in immunditia cupiditatis deterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos praeter arcam, id est praeter Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa non inventa quiete reversa est, ostendit per novum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est, qui numerus vitam quae in hoc mundo agitur significat. Deinde post septem dies emissa, per illam septenariam 107.0522C| operationem spiritualem olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore in ore columbae, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod autem post alios septem dies denuc emissa non est reversa, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore Ecclesia consociatur, quandiu bibitur id quod de latere Christi manavit, sed jam in ipsa perfectione salutis nostrae, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis ministeriis corporalibus egeamus. Quod sexcentesimo 107.0522D| et uno anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis, aperitur arcae tectum, significat quod finita sexta aetate saeculi, revelabitur absconditum sacramentum atque promissum. Cur vicesimo et septimo die secundi mensis dicitur siccasse terra, tanquam finita esset jam baptizandi necessitas, nisi quia in numero dierum quinquagesimo et septimo (ipse est enim dies secundi mensis vicesimus septimus) resurrectionis tempus exprimitur, quo sacramentum baptismatis completur? Qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis, septies octonos habet, uno addito propter unitatis vinculum. Cur de arca conjuncti exeunt qui disjuncti intraverunt (sic enim dictum erat, quod intraverunt in arcam Noe, et filii ejus, et uxor ejus et uxores filiorum 107.0523A| ejus seorsum viri, et scorsum feminae commemoratae sunt), nisi quod in hoc tempore caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem? (Galat. V.) Postmodum autem exeunt Noe et uxor ejus, filii ejus et uxores filiorum ejus: hoc est conjuncti masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.
Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare Domino. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines. Quid sibi vult quod Dominus dicit: Non adjiciam adhuc maledicere 107.0523B| super terram propter opera hominum, quia apposita est mens hominum ad malitiam a juventute? Non adjiciam ergo, inquit, adhuc percutere omnem carnem vivam, quemadmodum feci, et deinde adjecit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis. Utrum hic testamenti novi indulgentia figurata sit, et praeterita ultio ad vetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem?
Sensus enim, inquit, et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Corruptionis malum quod unusquisque nostrum ab ortu desideriorum carnalium sumpsit, in profectum aetatis exercet, et nisi hoc citius divinae formidinis manus reprimat, omne conditae naturae bonum, repente culpa 107.0523C| in profundum vorat. Nemo igitur sibi cogitationum suarum victoriam tribuat, cum Apostolus dicat: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III).
(CAP. IX.) Crescite et multiplicamini, et implete terram; et terror vester et tremor sit super cuncta animalia terrae. Potentibus viris magna est virtus humilitatis consideratio, aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus; sed accessit dispensatorio ordine ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus, quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Plerumque enim animose accepta potestas officit, eumque tumidis cogitationibus fallit. Manu igitur humillimae considerationis deprimendus est 107.0523D| tumor elationis. Si enim apud semetipsam mens descendit de vertice culminis, citius planitiem inveniet naturalis aequalitatis. Nam ut praefati sumus, omnes homines natura aequales genuit; sed variante meritorum ordine, alios aliis dispensatio occulta postponit. Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, recte est divinis judiciis ordinata, ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur. Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt; nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse. Sciunt enim quod antiqui patres nostri, non tam reges hominum quam pecorum pastores fuisse memorantur. Unde et cum Noe Dominus filiisque 107.0524A| ejus post diluvium diceret: Crescite et multiplicamini et replete terram, subdidit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Gen. IX). Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus, natura praelatus est; et idcirco ei dicitur ut animalibus et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri. Cuncti ergo qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis. Nam, sicut diximus, antiqui patres nostri pastores pecorum et non reges hominum fuisse memorantur, et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehenduntur, ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. 107.0524B| Nequaquam namque praepositi ex hoc quaesito timore superbiant, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea etiam debent formidine jacere substrati.
Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia. Quaeritur, cur esus carnium post diluvium homini conceditur et non ante? Propter infecunditatem terrae, ut aestimatur, et hominis fragilitatem.
Tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Quod excepto sanguine jubentur carnem manducare, ne vita pristina 107.0524C| quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem.
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis, et de manu viri et fratris ejus, requiram animam hominis. (Aug.) Quid est quod dicit, et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intelligi voluit secundum cognationem ex uno ductam? Mystice autem quod dantur eis cuncta animalia in escam, significat in convocatione gentium ad fidem non esse distantiam, sicut in illo disco Petro dicitur, Macta et manduca.
Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. Quod vero testamentum 107.0524D| posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet, significat quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus divinis Scripturis, tanquam Dei nubibus, agnoscunt Christum. Arcum omnipotens Deus inter se atque homines in signum posuit, ut ultra mundum diluvio non deleret. Unde et in arcu eodem, color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte est ceruleus, et ex parte rubicundus, ut utriusque judicii testis sit, unius videlicet faciendi, et alterius facti, id est, quia mundus judicii igne cremabitur, nam aqua diluvii non deletur
CAPUT IX. De plantatione vineae per Noe, et nudatione ejus, et irrisione Cham. 107.0525A|
Coepit Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam bibensque vinum inebriatus est: et nudatus, jacuit in tabernaculo suo. Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus foras, et reliqua. (Aug.) Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa, non in seipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodammodo terram Chanaan ejectis Chananaeis inde et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venirent de semine Sem? (Isid.) Jam vero illud quod post diluvium de vinea quam plantavit inebriatus Noe, et nudatus in domo sua, 107.0525B| cui non appareat Christi esse figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est, in domo sua, id est, in gente sua, et in domesticis sui sanguinis, utique Judaeis? Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus. Quam nuditatem, id est, passionem Christi, videns Cham derisit; et Judaei Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japhet, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum, posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi, operuerunt nuditatem patris, nec viderunt quod verenda patris texerunt. Quodam enim modo passionem Christi velamento tegimus, id est, sacramento honoramus, ejusque mysterii rationem reddentes, Judaeorum 107.0525C| detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram. (Greg.) Moraliter autem aversari dicimus quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjecto dorsis pallio, aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent? (Isid.) Operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum et venerantes magisterium, nolunt videri quod tegunt. Medius autem fratrum Cham, id est, impius populus Judaeorum, ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Domini Salvatoris. 107.0525D| Post haec nuntiavit foras fratribus. Per eum quippe manifestum est, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodie gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans legem et prophetas, ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiant illi per litteram? Post haec benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honoraverunt.
Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem; sit Chanaan servus illius. Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem. Hic Sem major natu, ipse est ex quo patres et prophetae et apostoli generati sunt. Japhet autem gentium est pater: qui etiam latitudo 107.0526A| interpretatur. Cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum prophetis et apostolis erat habitaturus: siquidem et videmus juxta Noe patris propheticam benedictionem, in tabernaculo Sem transisse habitationem Japhet, hoc est, in domo legis et prophetarum, Ecclesiam potius justificari, minorem quidem temporum aevo, sed gratiae lege majorem. Cham porro qui interpretatur callidus, medius filius tanquam ab utroque discretus, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine gentium permanens, significat non solum Judaeorum, sed haereticorum genus callidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere primordia, et pacem perturbare sanctorum. Sed et omnes qui Christiano vocabulo gloriantur et perdite vivunt, 107.0526B| ipsius figuram gestare videntur. Passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiant bene profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Luc. VI). Ideo et Cham in filio suo maledictus est, tanquam in fructu suo, id est, in opere suo. Unde convenienter et ipse filius ejus Chanaan interpretatur motus eorum. Quod quid est aliud, quam opus eorum? Item quod Cham peccante posteritas ejus damnatur, significat quod reprobi hic delinquunt, sed in posterum, id est, in futurum, sententiam damnationis excipiunt. Sed et plebs Judaea quae Dominum crucifixit, etiam in filiis poenam damnationis suae transmisit. Dixerunt enim: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII).
107.0526C| Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni. Ecce post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit Noe. Ex quo perspicuum est centum viginti annos generationi illi, ut diximus supra, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos.
CAPUT X. Generationes filiorum Noe.
Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno eorum medio maledicto, deinceps eorum generationes texuntur, ex quibus septuaginta duae sunt gentes ortae, id est, quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem.
(CAP. X.) Filii Japhet, Gomer et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch. (Hieron.) Japhet filio 107.0526D| Noe nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Coelesyriae et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanaim; in Europa vero, usque ad Gadara, nomina locis et gentibus relinquentes. E quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, id est, Galatae; Magog, id est, Scythae; Madai, id est, Medi; Javan, id est, Iones, qui et Graeci, unde mare Ionium. Thubal, id est, Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch, id est, Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Mazecha dicitur. Porro Septuaginta interpretes Caphthorim Cappadoces arbitrantur, Thiras Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio 107.0527A| quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco quam de Ezechiel, ad Gothorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse: quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstrabitur. Et certe Gothos omnes retro eruditi magis Getas quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes quas de Japhet venire stirpe memoratus sum, ad Aquilonis partem habitant.
Filii Gomer Assenez et Riphath et Thogorma. Assenez Graeci Reginos vocant: Riphath Paflagones: Thogorma Phryges.
Filii autem Javan, Elisa et Tharsis, et Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis, unusquisque secundum linguam suam, et cognationem suam, et gentem suam. De Ionibus, id est, 107.0527B| Graecis, nascuntur Elisaei, qui vocantur Aeolides. Unde et quinta lingua Graeciae, Aeolis appellatur, quam illi πέμπτην διάλεκτον vocant. Tharsis Josephus Cilicas arbitratur: θ aspirationis litteram, vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam. Unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur. Paulo apostolo gloriosa. Cethim sunt Cithi, a quibus hodie quoque urbs Cypro citium nominatur. Dodanim, Rhodii, ita enim Septuaginta interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sinii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad Oceanum 107.0527C| possedere Britannicum.
Filii autem Cham, Chus, et Mesraim et Phuth et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim Aegyptus, Pluth Lybies, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, hujus rei testes sunt. Quare autem in una tantum climatis parte, antiquum Lybiae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps obsederunt ejectis Chananaeis.
Filii autem Chus, Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabatacha. Saba, a quo Sabaei: de quibus Virgilius: 107.0527D| . . . Solisque est turea virga Sabaeis; et alibi: . . . . Centumque Sabaeo Thure calent arae. . . . Hevila Getuli in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabatacha, paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
Filii Regma: Saba et Dadan. Hic Saba per sin litteram scribitur; supra vero per , a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur ergo nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus, Reges Arabum et Saba munera offerent, in 107.0528A| Hebraeo scriptum est, Reges Saba et Saba. Primum nomen per sin , secundum per samech . Dadan gens est Aethiopiae in Occidentali plaga.
CAPUT XI. De Nemrod gigante, et de confusione linguarum in turris aedificatione.
Porro Chus genuit Nemrod; ipse coepit esse potens in terra. Et erat robustus venator coram Domino. Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Achad, et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa egressus est Assur. (Isid.) Primus post diluvium inter homines Nemrod filius Chus nova imperii cupiditate tyrannidem arripuit, regnavitque in Babylonia, quae ab eo quod ibidem confusae sunt 107.0528B| linguae, Babel appellata est, quod interpretatur confusio. Cujus aedificandae turris idem Nemrod exstitit auctor; quique pro eo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur, qui, cogitatione cordis sui intumescens, super sidera se exaltari voluit, id est, super omnem potestatem angelorum Deo se coaequare disponens, dum dicit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Quod autem dicitur venator, quid significatur hoc nomine, nisi animarum terrigenarum deceptor, et capiens homines ad mortem? (Hieron.) Regnavit autem et in Arach, hoc est in Edessa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis, et in Chalanne, quae postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφὼν 107.0528C| appellatur,
De terra illa exivit Assur, et aedificavit Niniven et Rohoboth civitatem. De hac terra, Assyriorum pullulavit imperium qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven, ad cujus vel ruinam vel poenitentiam tota Jonae pertinet prophetia. Quod autem ait Niniven et Rohoboth civitatem, non putemus duas esse urbes; sed quia Rohoboth plateae interpretantur, ita legendum est: et aedificavit Niniven, et plateas civitatis. Et Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephtuim, et Phetrusim et Chasluim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphtorim. Exceptis Laabim a quibus Lybies postea nominati sunt, qui prius Phutei vocabantur, et Chasluim qui deinceps Philistiim appellati 107.0528D| sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza, usque ad extremos fines Aegypti.
Et Chanaan genuit primogenitum suum Sidonem, et Hethaeum, et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Hevaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur; dein Aracaeus, qui Arcas condidit oppidum, contra Tripolim, in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini, quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo 107.0529A| loco pristinum reservavit. Aradii sunt qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei quibus Edessa nobilis Coelesyriae civitas, Emath usque ad nostrum tempus, tam a Syriis quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnarunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant; et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emath.
Et fuit terminus Chananaeorum, a Sidone donec venias in Gerara usque ad Gazam pergentibus Sidoniam 107.0529B| et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lesa ipsa sit quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.
Filii Sem, Aelam et Assur, et Lud, et Arphaxad et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Aelam, a quo Aelamitae, principium Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad, a quo Chaldaei. Ludim, a quo Lydia. Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.
Filii Aram, Us et Hul, et Gether et Mes. Us, Trachonitidis 107.0529C| et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, a quo Septuaginta interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur, terram Us, regionem Ausitidem, quasi Ussitidem transtulerunt. Hul, a quo Armenii; Gether, a quo Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta interpretes Mosoch dixerunt, qui nunc vocantur Meones. Arphaxad genuit Sale: et Sale genuit Heber; et Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra; et nomen fratris ejus Jectan. Heber a quo Hebraei, vaticinio quodam suo filio Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt.
Jectar genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, 107.0529D| Jare et Aduram et Uzal, et Decla, et Ebal, et Abimahel, Saba et Ophir, et Hevila, et Jobab. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in praesens quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum vel quae immutata sint ignorantur. Possederunt autem a Coephere fluvio omnem Indiae regionem quae vocatur Hieira.
Erat autem terra labii unius et sermonum eorumdem. Erat autem, inquit, omnis terrae labium unum. Quomodo potest intelligi, quando superius dictum est quod filii Noe vel filiorum ejus distributi essent per terram, secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas; nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? sed obscuritatem 107.0530A| facit, quod eo genere locutionis contexit ista, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.
Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento, et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem, et turrim, cujus cacumen pertingat ad coelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras, et reliqua. Turris haec superbiam hujus mundi significat, vel impia dogmata haereticorum. Qui postquam moti sunt, ab Oriente, id est, vero lumine recesserunt; et venerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium. 107.0530B| Statim adversus Deum impietatis suae aedificant turrim, ac dogmatum superbiam nefario ausu confingunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare. Sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multas divisi sunt, ita et haeretici ab unitate fidei, confessione segregati, inter se diversitate erroris, quasi per dissonantiam linguae, invicem secernuntur; et quos armat adversus Deum elatae conspirationis perniciosa consensio, rursus intercedente dogmatum discordia, dividit oborta repente confusio. Quos quidem ipsa Trinitas damnat in quam offendunt; ipsa eos dispergit dum dicit:
Venite, confundamus linguas eorum, in varietate utique erroris sive schismatum. Descendere Dei, est humanus actus inspicere, vel eorum sensibus propinquare. 107.0530C| Quod vero plurali numero dixit Descendamus, et iterum singulari. Confudit Dominus labium universae terrae, distinctione personarum sanctam Trinitatem et operationis unitatem in majestate divina voluit ostendere, sicut in exordio humanae creationis dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et iterum: Fecit Dominus hominem ad similitudinem suam, ut Trinitas in personis, et unitas in potentia esse credatur. Si quis quaerit in qua familia illa permansit lingua quae primitus Adam data fuit, sciat credibile esse quod in familia Heber, ex quo Hebraei dicti sunt, in ea parte hominum qua Dei portio permansit, in qua et Christus nasciturus erat. Oportuit enim ut in ea lingua salus mundo praedicaretur primo, per quam primum intraverat 107.0530D| mors in mundum. Ostendit quoque titulus in cruce Salvatoris scriptus, hanc esse omnium linguarum primam. Item si quem movet hoc quod scriptum est in superioribus: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. I), unde subito tanta appareret diversitas linguarum, ut cognoscat non in hac divisione linguarum novum quid condere Creatorem, sed dicendi modos et formas in diversis loquelarum generibus divisit. Unde easdem syllabas, et ejusdem potestatis litteras, aliter conjunctas in diversis invenimus gentium linguis. Saepe etiam et eadem nomina vel verba aliud quidem significantia in alia lingua, atque aliud in alia. Ubi dicimus in psalmo: In virga ferrea (Psal. II), in Graeco habet 107.0531A| ῥάβδῳ σιδηρά. Igitur in Latino sidera non ferrea significat sicut in Graeco, sed astra.
CAPUT XII. De generatione Abram, et de exitu ejus a terra Chaldaeorum. Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. Porro quod legimus juxta LXX in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habet Ur casdim. , id est, in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione istius modi fabulam quod Abram in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit quem Chaldaei colunt; et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit, 107.0531B| quod in sequentibus scribitur egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum, pro quo in Hebraeo habetur de incendio Chaldaeorum, et hoc esse quod nunc dicitur, Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui, in terra nativitatis suae in igne Chaldaeorum, quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abram: Ego sum qui te eduxi de igne Chaldaeorum.
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aran patris Melchae, et patris Jeschae. Pater autem Melchae ipse est pater Jeschae. Aran filius Thare frater Abram et Nachoris, duas filias genuit, Melcham et Sarai cognomento Jescham δυώνυμον. E quibus 107.0531C| Melcham accepit uxorem Nachor et Sarai Abram; necdum quippe inter patruos et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus etiam inter fratres et sorores initae sunt.
Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut iret in terram Chanaan: veneruntque usque Aran, et habitaverunt ibi. Et facti sunt omnes dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Aran. (Aug.) Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod cum esset Thara pater Abrae annorum septuaginta genuit Abram, et postea cum suis omnibus mansit in Haran, et vixit annos ducentos quinque in Haran, et mortuus est, et dixit Dominus ad Abram ut 107.0531D| exiret de Haran; et exiit inde cum esset idem Abram septuaginta quinque annorum, sicut in sequentibus ostenditur: nisi per recapitulationem ostendatur, vivo Thara locutum esse Dominum, et Abram vivo patre suo secundum praeceptum Domini exisse de Haran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo et quinto anno vitae patris sui, si dies vitae patris sui anni ducenti quinque fuerunt, ut ideo scriptum sit, Fuerunt anni vitae Thara ducenti quinque in Haran, quia ibi complevit omnes annos totius vitae suae. Solvitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret, si post mortem Thare acciperemus locutum esse Dominum ad Abram, ut exiret de Haran, quia non poterat esse 107.0532A| adhuc annorum septuaginta quinque cum pater ejus jam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat, ut Abram post mortem patris sui annorum esset centum et triginta quinque si omnes anni patris ejus ducenti quinque fuerunt. Recapitulatio itaque ista si advertatur in Scripturis, multas quaestiones solvit, quae insolubiles possunt videri. Secundum etiam superiorem quaestionum expositionem per eamdem recapitulationem factam, quanquam et aliter ista quaestio a quibusdam solvatur, ex illo computari annos aetatis Abrahae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus est ut arderet, quia eumdem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde, etsi in Scripturis non legitur, Judaica tamen narratione traditur. Potest 107.0532B| autem et sic solvi: quoniam Scriptura quae dixit, cum Thara esset annorum septuaginta genuit Abram et Nachor et Aran, non utique; hoc intelligi voluit, quod eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemoravit Scriptura. Fieri autem potest, ut posterior sit generatus Abram, sed merito excellentiae, quia in Scripturis valde commendatur, prior fuerit nominatus sicut propheta priorem nominavit minorem: Jacob dilexi, Esau odio habui (Matth. I), et in Paralipomenon, cum sit quartus nascendi ordine Judas, prior est nominatus, a quo Judaicae genti nomen est propter tribum regiam. Commodius autem plures exitus inveniuntur, quibus quaestiones difficiles solvantur. Consideranda est sane narratio 107.0532C| Stephani de hac re (Act. VII), cui magis harum expositionum non repugnet difficultas. Et illud quidem cogit, ut non, sicut narrari videtur in Genesi, post mortem Thare locutus est Deus Abrahae, ut exiret de cognatione sua, et de domo patris sui, sed cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Haran, jam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut illo itinere intelligatur ei locutus Deus. Sed quod Stephanus postea sic narrat: Tunc egressus Abram de terra Chaldaeorum, habitavit in Haran, et inde postquam mortuus est pater ejus, collocavit eum in terra hac, non parvas affert augustias huic expositioni [quaestioni] quae fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse imperium Domini, quod ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae, egresso de terra Chaldaeorum, 107.0532D| et eunti Haran, et hoc imperium post mortem patris sui obedienter implesse, cum dicitur: Et habitavit in Haran; et inde postquam mortuus est pater ejus collocavit illum in terra hac, ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum, sicut evidenter Scriptura Geneseos loquitur, fuit, quando egressus est de Haran, quomodo esse possit hoc verum? nisi forte quod ait Stephanus: Tunc Abram egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Haran, non sic accipiatur. Tunc egressus est posteaquam ei locutus est Dominus, jam enim erat in Mesopotamia, sicut supra dictum est, quando illud audivit a Domino, sed ipsam regulam recapitulationis contexere voluit Stephanus, et simul dicere: Unde 107.0533A| egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Haran. In medio autem, id est, inter egressum de terra Chaldaeorum, et habitationem in Haran, ei locutus est Deus. Postea vero quod adjungit Stephanus, Et inde postquam mortuus est pater ejus, collocavit illum in terra hac, intuendum est quod non dixit: postquam mortuus est pater ejus, egressus est de Haran, sed Inde collocavit eum Deus in terra hac, ut post habitationem in Haran, collocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris collocatus in terra Chanaan, ut ordo verborum sit: Habitavit in Haran; et inde collocavit illum in terra hac, postquam mortuus est pater ejus, ut tunc intelligamus collocatum vel constitutum Abram in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cujus universum semen 107.0533B| illic fuerat regnaturum, ex promissa Deo haereditate donata. Nam ex ipso Abram natus est Ismael de Agar. Nati et alii ex Cetura, ad quod illius terrae non pertineret haereditas. Et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa haereditate alienatus est. Ex Jacob autem filio Isaac quotquot filii nati sunt, id est, universum semen ejus, ad illam haereditatem pertinuit. Sic ergo collocatus et constitutus est in illa terra Abram, quoniam vixit usque ad nativitatem Jacob. Si recte intelligitur, soluta quaestio est secundum recapitulationem, quamvis et aliae solutiones non sint contemnendae.
(CAPUT XII.) Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi; 107.0533C| faciamque te in gentem magnam. (Isid.) Quis autem alius exivit in Abram de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros locupletaretur, et esset in gentem magnam, nisi Christus, qui, relicta terra et cognatione Judaeorum, praepollet nunc, ut videmus in populis gentium? Sed et nobis ad exemplum Christi exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus mundi hujus, opibus terrenis, et de cognatione nostra, id est, de conversatione et moribus vitiisque prioribus, quae nobis a nostra nativitate cohaerentia, velut affinitate quadam et consanguinitate conjuncta sunt, sive de domo patris nostri, id est, omni memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus in populo Dei dilatari, et in terram coelestis repromissionis, cum tempus advenerit, introduci.
107.0533D| Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi; et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi; atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Duae autem promissiones dantur Abrahae: una per quam terram Chanaan possessurum semen ejus promittitur, dum dicit Deus: Vade in terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam. Alia vero longe praestantiorem, non de carnali, sed spirituali semine, per quod pater est non unius Israeliticae gentis, sed omnium gentium quae fidei ejus vestigia sequuntur, quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te universae cognationes terrae.
107.0534A| Egressus est itaque Abraham sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque erat annorum Abram, cum egrederetur de Haran. Non contemnenda est igitur illa Hebraeorum traditio quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum, et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus, et ex illo tempore ei dies vitae et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus venerit in Haran, qua morte obiret, vel certe statim post persecutionem in Haran venerit, et ibi diutius sit moratus.
Apparuitque Dominus Abram et dixit ei Semini 107.0534B| tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuit ei, etc. Adveniente igitur Abram in terram Chanaan, quam tunc Chananaeus habitator tenebat, apparuisse ei Dominus describitur, cui altare ipse aedificavit, quia spretis idolis gentium, unius Dei cultor fuit.
CAPUT XIII. De descensione Abrae in Aegyptum, et eis quae tunc ibi gesta sunt in Sara uxore ejus.
Descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi. Praevaluerat enim fames in terra. Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier, et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est, et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, 107.0534C| quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, ut vivat anima mea ob gratiam tui. (Albin.) Quaeritur utrum conveniret Abram tam sancto viro ut celaret Saram uxorem suam, et cur non magis poneret spem suam in Deo, ne occideretur a rege. Ostenditur enim isto facto ejus quod homo non debet tentare Dominum Deum suum, quando habet quod faciat ex rationabili consilio. Fecit enim quod potuit pro vita sua. Quod autem non potuit, illi commisit in quo speravit, cui et pudicitiam conjugis commendavit. Nec enim eum fides ac spes fefellit. Namque Pharao a Deo territus, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore tradidit viro suo. Neque enim Deus ab illo non poterat mortem repellere quam timebat, eumque 107.0534D| cum conjuge sua in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec praeter illam necaretur ille? Poterat sine dubio hoc efficere Deus. (Aug.) Quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abram, illam feminam indicaret uxorem, duas res metuendas committeret Deo, et suam vitam et conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos? quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. x). Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret 107.0535A| nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans, portantibus parentibus, fugit, et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus, et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus, non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potentiam, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat, 107.0535B| quando per murum in sporta submissus est, ut inimieorum manus effugeret (II Cor. XI). Non ergo in Deum non credendo sic fugit, sed Deum tentasset si fugere noluisset, cum sic fugere potuisset.
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem, quod esset pulchra nimis, et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum Pharaonis. Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves, asini et servi, et familiae, et cameli. Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, sed voluntas, et excusari posset Sarai quod, famis tempore, sola regi in peregrinis locis, marito connivente, resistere nequiverit, tamen potest et aliter foeda necessitas excusari, quod juxta librum 107.0535C| Esther, quaecunque mulierum placuisset regi, apud veteres sex mensibus ungebatur oleo myrrheo, et sex mensibus in pigmentis variis erat et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem; atque ita potest fieri ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praeparatur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et postea Pharao sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ejus concubitu permanente.
(CAP. XIII.) Et ascendit Abram ex Aegyto, ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erunt, et Lot cum eo ad Australem plagam. Erat autem Abram dives valde, in possessione argenti et auri. Reversusque est per iter quo venerat, a meridie in Bethel, et reliqua. Pulchre de Aegypto liberatus, ascendisse dicitur. Sed 107.0535D| occurrit huic sensui illud quod sequitur, quomodo potuerit exiens de Aegypto esse dives valde. Quod solvitur illa Hebraica veritate in qua scribitur: Abram gravis vehementer, hoc est, Βαρὺς σφόδρα. Aegypti enim pondere gravabatur; et licet videantur esse pecoris divitiae, auri et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique non ut in Septuaginta legimus, abiit unde venerat desertum usque Bethel, sed, sicut in Hebraeo scriptum est, abiit itinere suo per Austrum usque Bethel. Idcirco enim de Aegypto profectus est, non ut desertum ingrederetur quod cum Aegypto reliquerat, sed ut per Austrum qui Aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi tabernaculum ejus in medio Bethel et 107.0536A| Hai fixit. Bethel enim civitatula est, in duodecimo ab Aelia lapide ad dextram euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, Amygdalon, vocabatur, et cecidit in sortem tribus Benjamin. Hai in tribu Judae est urbs sacerdotibus separata. Interpretatur autem Bethel domus Dei, Hai vero oculus, vel fons. Et bene Abram tabernaculum suum in monte qui erat inter Bethel et Hai figere dicitur, ibique Deo aedificare altare, quia sancti viri, postquam a mundi principe et saeculi voluptatibus recesserint, abluti fonte sacri baptismatis, cursum praesentis vitae caute et considerate ducentes, hostiam laudis ac bonorum operum in altari rectae fidei Deo exhibendo, ad domum Dei, coelestem videlicet Jerusalem, feliciter tendunt.
CAPUT XIV. De contentione inter pastores Abrae et Lot, et de promissione Abrae, qua Deus ei promittit terram Chanaan in possessionem.
Dixit ergo Abram ad Lot: Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est; recede a me, obsecro. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Typice autem beatus Abram discordiam pastorum suorum ac pastorum Lot vitare cupiens, et ob hoc secessum abinvicem eligens, nos admonet ut nihil charitati et concordiae praeponamus, sed semper parati simus, sive per prospera, quod dextra significat, sive per adversa, quae per sinistram exprimuntur, in pace et dilectione perseverare
107.0536C| Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor. (Aug.) Quod terra Sodomorum et Gomorrhae antequam deleretur comparatur paradiso Domini eo quod erat irrigua, et terrae Aegypti, quia Nilus irrigat, satis, ut opinor, ostenditur quod debeat intelligi ille paradisus quem plantavit Deus, ubi constituit Adam. Quis enim alius intelligatur paradisus Dei, non video. Et utique si arbores in paradiso fructiferae virtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli existimant, nullo corporali in terra paradiso veris generibus lignorum instituto, non diceret de ista terra, sicut paradisus Dei.
107.0536D| Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab Oriente. Divisique sunt alterutrum a fratre suo. Abram vero habitavit in terra Chanaan, et Lot moratus est in oppidis quae erant circa regionem Jordanis, et habitavit in Sodomis. Potest et secundum allegoriam in pastoribus Lot, qui planitiem terrae Sodomorum et locum voluptuosum elegerunt, haereticorum turba accipi, qui voluptatibus praesentis vitae dediti, atque errorum catenis vincti, declinant a via veritatis, et consortium Christi catholicaeque fidei unitatem habere spernunt. Quod bene nomen Lot exprimit, interpretatur namque vinctus, vel declinatio.
Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu 107.0537A| Dei vehementer. Superflue hic in Septuaginta interpretibus additum est, in conspectu Dei. Siquidem Sodomorum colom apud omnes mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest hominibus justus videri, quomodo de Zacharia et de Elisabeth in praeconio ponitur quod fuerint justi ambo in conspectu Dei (Luc. I); et in psalmo dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII).
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es ad Aquilonem et Meridiem, ad Orientem et Occidentem: omnem terram quam conspicis tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum, faciamque semen tuum sicut pulverem terrae. Si quis potest hominum 107.0537B| numerare pulverem, semen quoque tuum numerare poterit. Quatuor climata mundi posuit, Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem: possessioque terrae Palaestinae secundum historiam ei spondetur et semini ejus, hoc est populo Israelitico. Quod autem in quibusdam exemplaribus scriptum reperitur, Leva oculos tuos ad Aquilonem et ad Austrum, et ad Orientem et mare, etc., mare pro Occidente ponit, ab eo quod Palaestinae regio ita sita sit, ut mare in Occidentis plaga habeat. Mystice autem semini Abrahae quod est Christus, omnium gentium haereditas promittitur, qui ecclesiam suam per totam mundi longitudinem et latitudinem effundit: cui Pater ait: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 107.0537C| II); et Psalmista: Et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXII).
CAPUT XV. Quod quatuor reges adversus Sodomorum quinque reges belligeraverunt, et Lot praedaverunt: et quod Abram praedam cum Lot reduxit.
(CAP. XIV.) Factum est autem in illo tempore ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium, inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Gersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem galae, ipsa est Segor. Omnes hi convenerunt 107.0537D| apud vallem silvestrem quae nunc est mare salis. Bale lingua Hebraea devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominari, dicique rursum μόσχον τριετιζουσαν, id est, vitulum conternantem, quod scilicet terrae motu tertio absorpta sit, et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim, divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupatur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae in lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est.
Percusseruntque Raphaim in Assarothcarnaim et 107.0538A| Zuzim cum eis, et Emim cum Save, Cariathaim et Chorraeos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine. Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades; et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum, qui habitabat in Asasonthamar. Alia autem editio sic habet: Et conciderunt gigantes in Assarothcarnaim, et gentes fortes cum eis simul, et Ominaeos in Sabe civitate. Antequam Sodomam pervenirent quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes hoc est Raphaim, robustos quosque Arabiae, et Zuzim in Hom, Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. Zuzim autem et Emim terribiles et horrendi interpretantur, pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, 107.0538B| gentes fortissimas posuerunt. Et revertentes venerunt ad fontem Judicii, hoc est Cades. Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud petram, qui fons Judicii nominatur quia ibi Deus populum judicarit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum sedentem in Asasonthamar. Hoc oppidum est quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile Porro Asasonthamar in lingua nostra urbs palmarum resonat. Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem, pro eo quod post paululum sequitur, Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Sali narum, in Hebraeo habetur, In valle Siddim, quod Aquila et Theodotion amaena nemora interpretati sunt.
107.0538C| Et tulerunt omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhaeorum. Septuaginta: Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum et Gomorrhae. Pro equitatu in Hebraeo habet rachus, , id est substantiam.
Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol, et fratris Aunan, qui erant conjurati Abrae. Pro eo, quod nos posuimus transitori, in Hebraeo scriptum est, ibri , hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait, apud quercum Mambre Amorrhaei, melius in Hebraeo legimus apud quercum Mambri Amorrhaei fratris Escol et fratris, non Aunan, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner, ut ostenderet Mambre et Escol et Aner Amorrhaeos atque germanos, 107.0538D| socios fuisse Abrae. Et persecutus est eos usque Dan, ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Jordanis. Nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur ῥεῖτρον, id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo, et persecutus est eos usque Dan, etc. Expeditos dixit juvenes ad bellum promptos, et qui non fuerunt uxorati, de quibus in sequentibus dixit, Exceptis his quae comederunt juvenes.
107.0539A| Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. Mystice igitur quatuor reges qui quinque reges superaverant, possunt contrarias potestates significare, quae carnales quinque sensibus corporis abutentes vitiis vincunt, ac in dominium suum redigunt. Nam Amraphel, qui interpretatur dixit ut caderet, et rex est Sennaar, qui excussio dentium, vel fetor eorum interpretatur, potest haeresim significare, quae ad certum casum tendens, verbis dolosis sensum fetidum evomit. Arioth autem, qui interpretatur ebrius, vel ebrietas, typice designat gentilium stultitiam, qui iniquitate ebrii, caeco corde creaturam pro Creatore venerantur, et saeculi illecebris per omnia involvuntur. Chodorlahomor vero, quod interpretatur 107.0539B| quasi decorus manipulus, et rex est Elam, hoc est, saeculi, vel orbis, hypocrisin non inconvenienter exprimit, quae licet vana sit et perniciosa, tamen decora superficie imperito vulgo in praesenti esse videtur, sed in futuro per adventum veri luminis qualis fuerit apparebit. Porro Thadal, qui sciens jugum, sive explorator dicitur, et rex est gentium, apte ad significationem avaritiae transferri potest, quae sagax atque versuta, multos suo subjugat imperio. Tales ergo reges primum vincunt Bara, qui malitiam sonat, sive creaturam, et rex est Sodomorum, hoc est caecitatis, sive pecudis silentis, cum eos qui in malitia vetusta perseverant, quatenus more pecudum caecitatem libidinis sequantur, persuadet. Vincunt et Bersa, hoc est, in angustia constitutum regem 107.0539C| scilicet Gomorrhae, id est populi tumentis ac seditiosi, cum eos, qui praesentium curis angustantur rerum, ac nefas rapinae agere non formidant, obruunt ac prosternunt. Vincunt et Sennaar regem Adamae, hoc est terrae, cum eos qui carnalia tantum sapiunt, et de coelestibus non cogitant, ut in luxu voluptatum permaneant exhortantur, quatenus juxta illud propheticum, actibus suis dicant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV). Vincunt et Semeber, qui interpretatur ibi perditio, et rex est Seboin, id est, cinguli moeroris, cum per iracundiam et invidiam incautos quosque decipiunt. Unde scriptum est: Stultos interficit iracundia, ac parvulos occidit invidia (Job. V). Quintum ergo regem, hoc est regem Balae similiter vincunt spirituales nequitiae, 107.0539D| cum pusillanimes ac formidolosos in desperationem mittunt. Bala enim interpretatur praecipitatio vel absorbitio, et in nulla re antiquus hostis magis certat ac satagit, quam ut post lapsum peccati deceptos, in desperationem, ne se recuperare possint, immittat ac perdat. Sed quid haec victoria Abrahae de quatuor regibus indicabat, quos ille fidei pater mysterio superavit, nisi quod fides nostra si confirmata sit in spiritu principali, corpus nostrum, quod quatuor constat elementis, Verbo Dei subigit? (Isid.) Nam sicut ille de proximo in regibus victor exstiterat, ita et fides pro anima victrix, de exteriore homine triumphat. Quod vero ille non multitudine nec virtute legionum, sed tantum trecentis decem et 107.0540A| octo comitantibus adversarios principes debellavit jam in sacramento crucis, cujus figura per τ litteram Graecam trecentorum numero exprimitur, imaginabatur, quod nos Christi passio liberaret a dominatu carnalis sensus, qui nos antea variis vitiis captivatos exsuperaverat.
CAPUT XVI De Melchisedech, et de decimatione Abrae.
At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei altissimi) benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram; et benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt, etc. (Hieron.) Quid Hebraei de hoc sentiant inferemus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe, et supputantes annos vitae 107.0540B| ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe, donec sacerdotio fungeretur Aaron, pontifices fuisse. Porro rex Salem rex Jerusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem, beatus Apostolus ad Hebraeos (Cap. VII) sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam; omnis enim capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), mysterium nostrum 107.0540C| in verbo ordinis significatur, nequaquam per Aaron irrationabilibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini Jesu et sanguine. (Isid.) At vero patriarcha magnus decimas omnes substantiae suae Melchisedec sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritualiter melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam Leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum, futurumque ut sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium Synagogae. Quis enim major est, is qui benedicit, an qui benedicitur? Unde et sacerdotes ex semine Abrahae nati fratres suos benedicebant, id est populum Israel: quibus illi decimas secundum legis mandatum dabant, vere ut majoribus et eminentioribus suis. 107.0540D| Nomen autem ipsum Melchisedech rex pacis, vel rex justitiae interpretatur, quod bene refertur ad Christum, sicut supradictum est. Ipse est enim rex pacis, quia per ipsum reconciliamur Deo; ipse est rex justitiae, quia ipse veniet, ut discernat sanctos ab impiis. Idem quoque sacerdos et rex, quia ad redemptionem omnium hostiam Deo patri semetipsum obtulit, et verus rex in praesenti saeculo populum suum regit, et in futuro judicabit.
CAPUT XVII. Ubi Deus tertio visus est Abrahae, et filium ei promittit: et de sacrificio Abrahae.
(CAP. XV.) His itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere 107.0541A| Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae, iste Damascus Eliezer. Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus haeres meus erit, et reliqua. (Hieron.) Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis moriar, et filius procuratoris mei vel villici, qui universa dispensat, et distribuit cibaria familiae, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur Deus meus adjutor. Ab hoc aiunt Damascum et conditam et nuncupatam.
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras, et 107.0541B| ait illi: Suspice coelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abram Domino, et reputatum est ei ad justitiam. Duplex figura promissi seminis ejus, id est, in similitudinem arenae maris, vel in similitudinem stellarum coeli. Educens ergo Deus Abram foras, ostendit illi stellas coeli dicens: Sic faciam semen tuum, id est, Christianam gentem, cujus tu pater in fide subsistis, sic faciam resurrectionis lumine coruscare. Deinde demonstravit illi arenam maris, et dixit: Sic erit in multitudine semen tuum, hoc est, erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda sicut arena maris. Post haec cum promitteret ei Dominus quod esset possessor repromissionis futurus, signum petit, per quod agnosceret, 107.0541C| non quasi dubitans an fieret, sed quomodo futurum esset exquirens. Cui Dominus hanc similitudinem proposuit.
Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Tollens igitur Abram universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque decubuisset sol, pavor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus irruit super eum; apparuitque clibanus fumans et lampas ignis transiens inter media illa quae divisa erant, dictumque est ei: Cognoscendo scias quia peregrinum erit semen 107.0541D| tuum in terra non sua, et serviet et affligetur, etc. Statutus est itaque modus promissi seminis Abrahae, et ista est figura. Per juvencam enim significata est plebs posita sub jugo legis; per capram, eadem plebs peccatrix futura. Per arietem, eadem plebs bene etiam regnatura. Animalia vero ideo tria dicuntur, quia per articulos temporum ab Adam usque Noe, et inde usque ad Abram, et inde usque ad David, tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit. Per turturem et columbam, spirituales populi figurati sunt, individui filii promissionis, et haeredes regni futuri: quorum aetas temporis ideo tacetur, quia aeterna meditantes, transgressi sunt desideria temporalia. Sed quid est, quod animalia illa tria dividuntur, adversus se invicem partibus constitutis, 107.0542A| nisi quod carnales et in populo veteri, et nunc inter se dividuntur? Porro aves idcirco non dividuntur, quia spirituales individui sunt: schisma non cogitant, nec seducuntur ab haereticis; sed pax est semper in ipsis, sive a turbis moveant sese, ut turtur, sive inter illas conversentur sicut columba, utraque tamen avis est habens simplicitatem et innocentiam. Volucres autem descendentes supra corpora quae divisa erant, spiritus immundi significantur, pastum quemdam suum de carnalium divisione quaerentes. Quod autem illis considens Abram, abigebat eas, significabat multos carnales merito sanctorum in fine mundi ab angustiis liberandos; quod autem circa solis occasum pavor irruit in Abram, et horror magnus et tenebrosus significat circa hujus 107.0542B| saeculi finem magnam perturbationem ab Antichristo in sanctis futuram, de qua Dominus dicit in Evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV). Quod ergo adjungitur, cum occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter media illa quae divisa erant, significat post finem saeculi, futurum diem judicii, quando per ignem segregabuntur sanctorum populi et iniquorum. (Greg.) Tropologice autem, saepe corda justorum subortae cogitationes terrenarum rerum delectationibus tangunt; sed cum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis 107.0542C| nostrae sacrificio, importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo placentes immolamus. Sed nos ad exemplum Abrahae, dum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant, quod mens nostra offerre se Deo utiliter sperat. (Isid.) Quod vero dictum est ad Abram, Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et affligent eos quadringentis annis, hoc de populo Israel quia erat in Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est: non quod sub Aegyptiis quadringentis annis servierint, sed quod iste numerus in eadem afflictione 107.0542D| completus est, qui computatur ab illo tempore quo ista Abrahae promittuntur.
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem quarta revertentur huc. (Hieron.) Cur Deus loquitur ad Abram, quod quarta progenie filii Israel essent de terra Aegypti reversuri, et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie, filii Israel ascenderunt de terra Aegypti? (Exod. III.) Quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. Egressi sunt ergo quarta generatione filii Israel de terra Aegypti. Replica genealogiam Levi: Levi genuit Kaath; Kaath genuit Amram; Amram genuit Aaron; Aaron genuit Eleazar; Eleazar genuit Phinees. Kaath autem cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum, rursus Eleazar cum 107.0543A| patre suo Aaron egressus est ab Aegypto. A Kaath usque ad Eleazar computantur generationes quatuor, licet quidam velint ab Amram incipere, et ad Phinees, ut nos in Eleazar fecimus, pervenire. Si vero volueris dispari numero ostendere quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Judae ordo numeretur. Juda genuit Phares, Phares genuit Esron; Esron genuit Aram; Aram genuit Aminadab; Aminadab genuit Naasson; Naasson genuit Salmon. Phares cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum. Naasson princeps tribus Juda in deserto describitur, cujus filius Salmon terram repromissionis introivit. Computa a Phares usque ad Naasson, et invenies generationes quinque, tametsi nonnulli, ut in tribu 107.0543B| Levi ostendimus, in Esron initium faciant, et ad Salmon usque perveniant.
In die illo pepigit Dominus foedus cum Abram dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed ab arvo dividit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est civitas Rhinocorura.
CAPUT XVIII. De conjunctione Agar ancillae Sarai ad Abram et fuga ipsius Agar.
(CAP. XVI.) Igitur Sarai uxor Abram non genuerat sibi liberos: sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem, ingredere ad ancillam meam, si forte 107.0543C| saltem ex illa suscipiam filios. (Albin.) Quomodo defenditur Abram adulterii reus non esse, dum vivente legitima uxore, conjunctus est ancillae suae, nisi quia necdum promulgata est unius uxoris evangelica lex. Habebat quoque promissionem a Domino multiplicati seminis sui, sed necdum sciebat ex qua uxore, quia postea dictum est ei de Sarai habere filium. Nam propterea sic propagandi seminis voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit. Etiam et Sarai prolem quam de se habere non potuit, de ancilla habere voluit. Consentiebat uterque in facto, quia uterque Sarai sterilem esse sciebat.
Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me. Ego dedi ancillam 107.0543D| meam in sinum tuum: quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. Cui respondens Abram: Ecce ait ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai fugam iniit. Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Assur in deserto, dixit ad eam: Agar ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Consequenter Aegyptia in via Assur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire Aegyptum festinabat, ubi eam angelus Domini invenit. Dixitque ei angelus Domini:
Revertere ad dominam tuam, et hummare sub manu ipsius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. Ac 107.0544A| deinceps: Ecce ait concepisti et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Alia editio ita habet: Hic erit rusticus homo: manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Pro rustico in Hebraeo scriptum habet, phere , quod interpretatur onager. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Saracenos vagos incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus. Mystice autem hae duae mulieres Sarai videlicet et Agar, duo testamenta 107.0544B| juxta Apostoli interpretationem significant, hoc est Agar legem veterem, quae in Synagoga populum Judaicum servituti obnoxium nutriebat. Sarai quoque evangelicam gratiam, quae populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ergo Judaei ancillae filii, et non numerabantur prae multitudine: de quibus supra scriptum est, quod instar arenae maris multiplicentur.
Hic est ferus homo, et manus ejus contra omnes, manusque omnium contra eum, et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula; quia ipse populus ferocitate sua aemulus est et contrarius omnibus bonis, maxime cum Christianam plebem toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus circumvagando atque negotiando, 107.0544C| incertis sedibus semper existens, omnibus oneri est. Legi tamen in quodam tractatu, per Sarai uxorem Abram, Ecclesiam primitivam interpretatam; ancillam autem Aegyptiam Ecclesiam ex gentibus, quae postquam conceperit verbum fidei, despexerit steri litatem Synagogae; quod autem angelus admonuerat Agar redire ad dominam suam Sarai, et humiliari sub manibus ipsius, significare, apostolicam doctrinam admonuisse gentes ne superbirent contra Judaicam plebem. Unde dicit Apostolus: Noli gloriari adversus ramos. Quod si tu gloriaris, non radicem portas, sed radix te (Rom. XI); et item: Si Deus, inquit, naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcet (Ibid.). Qui ferus homo indirecte dici possit, quod contra daemones et haereticos pugnet et 107.0544D| vitiis resistat. Sed haec lectoris judicio relinquimus.
Vocavit autem Agar nomen Domini, qui loquebatur ad eam, Tu Deus, qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Recte ergo dictum est quod nomen Domini vocaverit, Tu Deus, qui vidisti me, quia gratuito munere consulit miseris, et consolatur humiles in tribulatione sua. Hinc Psalmista ait: Tu, Domine, laborem vides, et dolorem consideras. Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. IX). Et illud, quod subsequitur, Profecto hic vidi posteriora videntis me, bene congruit illi dictioni quae Dominus ad Moysen locutus est, cum majestatem suam sibi ostendi rogaverat: Non poteris, inquit, videre faciem meam et vivere. Non 107.0545A| enim videbit homo faciem meam et vivet. Et ait Dominus: Ecce locus penes me est, stabis supra petram; statim ut transiet majestas mea, ponam te in specula petrae, et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea. Nam facies mea non apparebit tibi. Non ergo immerito nemo potest faciem, id est, ipsam manifestationem sapientiae Dei videre et vivere. Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, ad quam contemplandam, etiam proximum, quantum potest, per ipsam dilectionem qua eum diligit sicut seipsum aedificat. Posteriora vero Domini incarnationem ejus, quam in fine temporum sumpsit ex Virgine, possumus 107.0545B| intelligere, quam nunc per fidem et dilectionem in praesenti desiderando contemplamur, in futura autem vita contemplatione perfruemur aeterna.
Propterea appellavit puteum illum puteum viventis et videntis me. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiae, inter Cades et Barad. Typice autem puteus iste legem veterem ac novam significat, quam Conditor noster, qui est vita viventium et spes morientium, intuitu piae miserationis mortalibus dedit, ut per illam edocti atque a vitiis correcti, ejus visione in coelis perpetua digni esse mereantur.
Peperitque Agar Abrae filium, qui vocavit nomen ejus Ismael. Ad nomen allusit; Ismael enim interpretatur auditio Dei, sicut angelus supra ad Agar 107.0545C| dixit: Vocabis nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem meam.
CAPUT XIX. Testamentum Dei factum ad Abram; et quod Dominus eum patrem gentium futurum vollicetur, et nomen ei Abraham imposuit.
(CAP. XVII.) Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus; ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abram pronus in faciem. Dixitque ei Deus: Ego sum, et ponam pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium; nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, 107.0545D| sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Notandum quod ubicunque in Graeco sermone testamentum legimus, ibi in Hebraico sermone sit foedus sive pactum, id est, berith . Dicunt autem Hebraei quod ex nomine suo Deus, quod apud illos τετραγράμματον est, he litteram Abrae et Sarae addiderit. Dicebatur enim primum Abram , quod interpretatur pater excelsus; et postea vocatus est Abraham , quod transfertur pater multarum. Nam quod sequitur, gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare cum apud Graecos, et nos a littera videatur addita, nos he litteram Hebraeam additam dixerimus. Idioma enim linguae illius est, 107.0546A| per he quidem scribere, sed per a legere. Sicut e contrario a litteram saepe per pronuntiant.
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et reliqua. (Aug.) Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit, utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est ἀιων Graece, quod saeculum significat, dictum sit ἀιωνιον, tanquam si Latine dici possit saeculare; an ex hoc aliquid secundum spiritualem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternam ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur.
Tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis. Hoc est pactum meum, quod observabitis inter vos et semen tuum post te. Circumcidetur 107.0546B| ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius, circumcidetur, et quicunque non fuerint de stirpe vestra, eritque pactum meum in carne vestra in foedus sempiternum. Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Jam tunc propter peregrinationem futuram, ne commisceretur semen ejus inter gentes, pepigit Deus pactum cum Abraham, et datur ei circumcisio in signum his verbis: Circumcidetur ex vobis omne masculinum. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur. 107.0546C| Masculus autem cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illius de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Sed quid aliud circumcisio significat, nisi renovatam naturam per baptismum post spoliationem veteris hominis? et quis est octavus dies nisi Christus, qui hebdomada completa, hoc est post sabbatum, resurrexit? Quod vero non solum filios, sed et servos, et vernaculos, et emptitios, circumcidi praecipit, ad omnes gratiam redemptionis pertinere testatur. Ibi parentum mutantur et nomina, ut omnia resonent novitatem. Nam Abram, quod antea vocabatur, interpretatur pater excelsus, Abraham pater multarum. Quo nomine praenuntiabatur quod multae gentes fidei ejus vestigia sequerentur. Illud autem quid sit, quod 107.0546D| dictum est: Masculus, qui non circumciditur octava die, peribit anima illa de populo, quia pactum meum irritum fecit? Cur autem pereat anima parvuli incircumcisi, dum ipsa pactum Dei irritum non fecit, sed qui eum circumcidere neglexerunt, nisi ut significaret quod parvuli non secundum opus, sed secundum originem in primo homine pactum Dei dissipaverint, in quo omnes peccaverunt? Nascuntur enim omnes non proprie, sed originaliter, peccatores: quem nisi regeneratio liberet, peribit anima ejus de populo suo, quia pactum Dei irritum fecit, quando in Adam originaliter etiam ipse peccavit. Idcirco Abrahae circumcisio commendata est princeps, ut sub lege esset sicut et Adam, ne de ligno 107.0547A| manducaret, ut probaretur si compleret hoc an non. (Albin.) Credit enim se filium habiturum, per cujus generationem omnibus gentibus benedictio futura esset, et in cujus nepotibus castitatis et sobrietatis unicum mansisset exemplar. Unde et in ea parte corporis signum fidei accepit, unde filius fidei, non carnis, nasciturus erat. Nec truncata corporis parte deformior, sed fide in Deum gloriosior. Igitur pro Deo aliquid perdere, lucrum est, non damnum. Ita Abraham fidei suae signum accipiens, non deformatus est, sed melioratus. Si enim Adam pactum Dei custodisset, non Abraham hoc pactum accepisset. Sed quia ille in hoc membro culpam inobedientiae primo agnovit, decuit ut iste in hoc membro signum obedientiae secundo accepisset, ut 107.0547B| ostenderetur obedientes quandoque generasse filios ad vitam, dum olim praevaricatores generarunt ad mortem.
Dixitque Dominus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram, et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Hic jam declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filium promissionis, id est, gratia, non natura, quia de senili patre et sterili matre, et quia hoc non per generationem qui est Ismael, sed per regenerationem futurum erat, id est ibidem imperata est circumcisio, quando de Sara promittitur filius in typo Ecclesiae, non quando Ismael qui typum tenuit Judaeorum. Errant qui putant primum Saram 107.0547C| per unum r scriptum fuisse et postea ei alterum r additum, et quia r apud Graecos centenarius nume rus est, super nomine ejus multas ineptias suspicantur, cum utique utcunque volunt ei vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraeam debeant dare rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai igitur primum vocata est per sin , res , iod . Sublato ergo iod, id est i elemento, addita est littera quae per a legitur, et vocata est Saraa . Causa autem ita nominis immutati haec est, quod antea dicebatur princeps mea, unius tantummodo domus materfamilias; postea vero dicitur absolute princeps, id est ὰρχουσὰ. Omnium quippe gentium futura jam 107.0547D| princeps est. Quidam pessime suspicantur ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem, cum lepra zaraath dicatur, quae in nostra lingua quidem videtur habere aliquam similitudinem, in Hebraeo autem penitus est diversa. Scribitur enim per et , quod multum a superioribus tribus litteris, id est, , quibus Sara scribitur, discrepare manifestum est.
Et cecidit Abraham super faciem suam, et risit, et dixit in corde suo: Si centenario nascetur filius? et si Sara nonagenaria pariet? et quia post paululum sequitur, Et vocabis nomen ejus Isaac, diversa opinio est, sed una ἐτυμολογία quare appellatus sit Isaac. Interpretatur enim risus. Alii dicunt quia 107.0548A| Sara riserit, ideo eum risum vocatum esse, quod falsum est. Alii vero, quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae vocatus est filius ejus Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Sciendum autem quod quatuor in veteri testamento absque ullo velamine nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon et Josias. Lege Scripturas.
Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te! Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam illi pactum meum in foedus sempiternum, et semini ejus post eum. Super Ismael quoque exaudivi te. Ecce benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde. Duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem 107.0548B| magnam; pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Denique de Ismaele, qui typum tenet populi Judaeorum, bene dictum est, quod augeretur et multiplicaretur valde, duodecimque duces generaret, cum multitudo carnalium Judaeorum, ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus dispertita sit. Pactum vero Domini cum Isaac est, hoc est populo credentium, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit, eique foedus constitutum est sempiternum, quia aeternae vitae possessio illi soli promittitur, qui cum capite suo Christo coelorum semper possidebit regnum. Annus ergo alter, quo genuit Sara Isaac, significat tempora regenerationis, in quibus Christi sanguis fusus, et humanum 107.0548C| genus ad vitam restauratum est.
CAPUT XX. Circumcisio Abrahae et Ismaelis filii ejus, et omnium vernaculorum domus ejus.
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. Igitur quandoquidem in hos devenimus locos, requirere volo, si omnipotens Deus, qui coeli ac terrae dominatum tenet, volens testamentum ponere cum viro sancto, in hoc summam tanti negotii collocabat, ut praeputium carnis ejus, sed et futura ex ipso 107.0548D| soboles circumcideretur. Erit enim, inquit, testamentum meum super carnem tuam. Hoc inerat, quod coeli ac terrae Dominus, ei, quem e cunctis mortalibus solum delegerat, aeterni testamenti munera conferebat. Haec enim sunt sola in quibus magistri et doctores Synagogae sanctorum gloriam ponunt. Audite ergo quomodo Paulus doctor gentium in fide et veritate de circumcisionis mysterio, Christi Ecclesiam docet. Videte, inquit, concisionem, de Judaeis loquens, qui conciduntur in carne. Nos enim sumus, ait, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et non in carne fiduciam habemus (Philipp. III). Haec una Pauli de circumcisione sententia. Audi et aliam. Non enim qui in manifesto Judaeus est, inquit, neque 107.0549A| quae manifeste in carne est circumcisio, sed qui in occulto Judaeus est, circumcisione cordis in spiritu non littera (Rom. II). Non tibi dignius videtur talis circumcisio dicenda in sanctis et amicis Dei, quam earnis obtruncatio? Sed sermonis novitas fortasse non solum Judaeos, sed etiam aliquos fratrum nostrorum deterreat. Impossibilia enim videtur Paulus praesumere, qui circumcisionem cordis inducit. Quomodo enim fieri potuerit ut circumcidatur membrum quod internis visceribus obtectum, etiam a conspectibus ipsis hominum latet? Vos autem, o populus Dei, et populus in acquisitionem electus, ad enarrandas virtutes Domini, suscipite dignam circumcisionem verbi Dei in auribus vestris, et in labiis et in corde, et in praeputio carnis vestrae, et in omnibus 107.0549B| omnino membris vestris. Circumcisae namque sint aures vestrae secundum verbum Dei, ut vocem non recipiant obtrectantis, ut maledici et blasphemi verba non audiant, vel falsis criminationibus mentem non patefaciant. Oppilentur et clausae sint, ne judicium sanguinis audiant, aut impudicis canticis et theatralibus sonis pateant. Nihil obscenum recipiant; sed ab omni scena corruptionis aversae sint. Haec est circumcisio qua Ecclesia Christi aures suorum circumcidit infantum. Istae, credo, sunt aures quas in auditoribus suis Dominus requirebat dicens: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Nemo enim potest incircumcisis auribus et immundis munda verba sapientiae et veritatis audire. Veniamus, si vultis, et ad labiorum circumcisionem. Ego 107.0549C| puto quod incircumcisus sit labiis, qui nondum cessavit a stultiloquio, a scurrilitate, qui bonis derogat, qui criminatur proximos, qui lites instigat, qui calumnias movet, qui fratres inter se falsa loquendo committit, qui vana et inepta, saecularia et impudica, turpia et injuriosa, proterva, blasphema, et caetera quae indigna sunt Christiano, proloquitur. Si quis vero ab his omnibus continet os suum, et disponit sermones suos in judicio, verbositatem reprimit, linguam temperat, verba moderatur, iste merito circumcisus labiis dicitur. Sed et qui iniquitatem in excelsum loquuntur, et extendunt in coelum linguam suam sicut haeretici faciunt, incircumcisi et immundi labiis dicendi sunt. Circumcisus vero et mundus, qui semper verbum Dei loquitur, et sanam 107.0549D| doctrinam evangelicis et apostolicis munitam regulis profert. Hoc ergo modo et circumcisio labiorum datur in Ecclesia Dei. Nunc vero secundum pollicitationem nostram, qualiter etiam carnis circumcisio suscipi debeat, videamus. Membrum hoc in quo praeputium videtur esse, officiis naturalibus coitus et generationis deservire, nemo est qui dubitet. Si quis igitur erga hujuscemodi motus non importunus existat, nec statutos legibus terminos superet, nec aliam feminam quam conjugem legitimam noverit, et nec quoque ipsa nisi posteritatis tantummodo causa certis et legitimis temporibus agat, iste circumcisus praeputio carnis suae dicendus est. Qui vero in omnem lasciviam proruit, et per diversos 107.0550A| et illicitos passim pendet amplexus, atque in omnem libidinis gurgitem fertur infrenis, iste incircumcisus est praeputio carnis suae. Verum Ecclesia Christi gratia ejus qui pro se crucifixus est roborata, non solum ab illicitis nefandisque cubilibus, verum etiam a concessis et licitis temperat, et tanquam virgo sponsa Christi, castis et pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio carnis praeputii facta est, et vere testamentum Dei et testamentum aeternum in eorum carne servatur. Superest designare etiam circumcisionem cordis. Si quis est qui obscenis desideriis et foedis cupiditatibus aestuat, et, ut breviter dicam, qui moechatur corde, hic incircumcisus est corde. Sed et qui haereticos sensus mente retinet, et blasphemas assertiones contra 107.0550B| scientiam Christi disponit in corde, hic incircumcisus est corde. Qui vero puram fidem in conscientiae sinceritate custodit, iste circumcisus est corde, de quo dici potest: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Ego vero audeo ex simili, etiam haec propheticis vocibus addere, quia sicut oportet auribus et labiis et corde, carnis praeputio secundum ea quae supra diximus circumcidi, ita fortassis et manus nostrae indigent circumcisione, et pedes, et visus, et odoratus, et tactus. Ut enim perfectus sit homo Dei in omnibus, cuncta circumcidenda sunt membra: manus quidem a rapinis, a furtis, ac caedibus, et ad sola opera Dei pandendae. Circumcidendi sunt pedes, ne veloces sint ad effundendum sanguinem, et ne intrent in concilium 107.0550C| malignantium, sed ut tantum pro mandatis Dei circumeant. Circumcidatur et oculus, ne concupiscat alienum, ne videat ad concupiscendam mulierem. Cujus enim circa feminarum formas lascivus et curiosus oberrat aspectus, iste incircumcisus est oculis. Sed et si quis est, qui sive manducet, sive bibat, sicut Apostolus praecepit, ad gloriam Dei manducet et bibat (I Cor. X), iste circumcisus est gustu. Cujus Deus venter est, et suavitatibus gulae deservit, hujus incircumcisum dixerim gustum. Si quis Christi odorem bonum capit, et in operibus misericordiae odorem suavitatis requirit, hujus circumcisa est odoratio. Qui vero primis unguentis delibutus incedit, iste incircumcisus odoratu dicendus est. Sed et singula quaeque membrorum si in 107.0550D| officiis mandatorum Dei deserviant, circumcisa dicenda sunt. Si vero ultra praescriptas sibi divinitus luxuriantur leges, incircumcisa reputanda sunt.
CAPUT XXI. Ubi tres viri apparuerunt Abrahae in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui.
(CAP. XVIII.) Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui, et adoravit in terra et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; sed afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri; et requiescite 107.0551A| sub arbore, etc. (Isid. V.) Notandum quippe quod Abraham triplicem habeat figuram in semetipso. Primum Salvatoris, quando, relicta cognatione sua, venit in hunc mundum. Alteram patris, quando immolavit filium unicum. Tertiam vero, quod hoc loco est, figuram gestavit sanctorum, qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum autem illud Abrahae, ipsam Jerusalem habuit, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt. Unde et Dominus primum adveniens, a credentibus acceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem viris qui venerunt ad illum, Domini Jesu Christi pronuntiatur adventus, cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt. Unum priscae legislatorem, 107.0551B| qui per eamdem legem adventum indicavit: alium qui in fine mundi venturus est, denuntiaturus et secundum adventum Christi, atque ejus Evangelium Judaeis praedicaturus. Unde et in monte dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo, Moyses et Elias cum eo ab apostolis visi sunt. Abraham vero tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendens, cujus jam adventus est praestolatus. Juxta quod etiam Dominus in Evangelio ait: Abraham quaesivit videre diem meum, vidit et gavisus est (Joan. VIII). Tunc enim futuri aspexit mysterium sacramenti. Unde et pedes eorum lavit, ut in extremo lavacri purificationem demonstraret futuram, pedes namque novissima significant. Si quidem et convivium praeparat, vitulum scilicet saginatum. 107.0551C| Iste autem vitulus tener saginatus Domini nostri Jesu Christi est corpus. Hic et vitulus Domini, qui propter salutem credentium ad arborem crucis est immolatus. Hic est vitulus Dominici corporis, qui in Evangelio pro peccatore occiditur filio. Sed et butyrum et lac cum carne vituli apposuit. Lac quippe priscae legis habuisse figuram Apostolus noster annuntiat dicens: Lac vobis potum dedi non escam; nondum enim poteratis, nec adhuc quidem potestis (I Cor. III). Tradiderat enim illis legis mandatum quasi lac de uberibus duarum tabularum expressum, hoc est testamentum fidei. Nondum enim poterant, propter infantiam sensus sui, evangelicae doctrinae solidam ac robustam escam accipere. Butyrum autem uberrimum et pinguissimum Evangeliorum 107.0551D| est testimonium, quod veluti oleum fidelibus in signum datur. Sed proinde vitulum cum lacte et butyrum Abraham edendum apposuit, quia ne corpus Domini, quod est vitulus, sine lacte legis, nec lac legis sine butyro, hoc est sine Evangelii testimonio esse potest. Tria autem sata, unde Sara panes subcineritios fecit, trium filiorum Noe imaginem indicaverunt, ex quibus omne genus humanum natum est, qui divinae Trinitati credentes per aquam baptismatis, per ecclesiam, cujus imago Sara erat, conspergendi essent et in uno pane Christi corporis redigendi. Haec sunt illa tria sata quae mulier in Evangelio cognoscitur fermentasse. Azymi autem panes, eo quod sine fermento malitiae, et sine languore 107.0552A| nequitiae, sine fervore perversae doctrinae oporteat esse credentium unitatem. Subcineritii autem ideo, ut per poenitentiam praeteritorum delictorum, Spiritus sancti vapore decocti, velut esca bene placita Deo, acceptabiles efficiantur. Sub arbore autem eos sedisse, passionis Dominicae erat signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Quod autem promittit Deus Sarae sterili filium dicens, Circa hoc tempus veniam, non de temporibus significat, sed de qualitate adventus sui, quando per filium repromissum fidelis erat populus nasciturus. Ista enim Sara sterilis, cui per prophetam Dominus dicit: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isa. XLV). Risus autem 107.0552B| Sarae prophetia est: cujus risus duplicem habet significationem: sive quod risus esset futurus incredulis Christus, sive quod omnes inimicos suos in judicio suo esset risurus. Unde et ipse qui natus est de Sara risus nomen accepit. Isaac enim ex Hebraea lingua in Latinum sermonem risus interpretatur. (Greg.) Denique secundum moralem intellectum, pensandum est, quanta discretione magni moderaminis carnis cura refrenanda est, ut serviat et minime praecipitetur, ne quasi domina vincat, sed subacta dominio, quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque a nutu cordis repulsa, desiliat, ut vix a tergo sanctae cognitionis appareat, et nunquam contra faciem rectae cogitationis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, 107.0552C| cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur. Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium subsistit. Quid ergo nobis per hunc occursum Abrahae innuitur, nisi quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritualis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere et quasi habitationis infimae januam exire; cura autem carnis ut femina foras non appareat, et videre jactantiam erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderetur? Notandum autem quod aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis, per angelos loquitur Deus, sicut nunc Abraham non 107.0552D| solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, sed et eorum usibus etiam cibos adhibere. Nisi enim angeli, cum quaedam nobis interna nuntiantur, ad tempus ex aere corpus assumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent, nec cibos cum Abraham sumerent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illic ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus nuncupantur, quia angelorum vocabulo exprimuntur, qui exterius ministrabant, et appellatione Domini ostenditur, qui eis interius praeerat, ut et per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret officium ministrantis. (Aug.) Quaeri autem potest secundum historiam, 107.0553A| quare Saram redarguat Dominus cum Abraham riserit, nisi quia illius risus, admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis, et ab illo hoc dijudicari potuit, qui corda hominum novit. Negavit Sara dicens: Non risi, timuit enim. Quomodo intelligebant esse Deum qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, tanquam ille hoc posset ignorare, nisi forte Sara homines putabat, Abraham vero Deum intelligebat? Sed etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est, sed fortassis, in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam divinae majestatis existentibus et apparentibus signis sicut in hominibus Dei saepe apparuisse Scriptura testatur. Sed rursus quaeritur: 107.0553B| Si ita est, unde angelos postea fuisse cognoverint, nisi forte cum, eis videntibus, in coelum issent?
CAPUT XXII. De Sodomitis et Lot hospitalitate.
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam, et Abraham simul gradiebatur deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in eo omnes nationes terrae? Scio namque quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant justitiam et judicium, ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. Bene quoque Abrahae Dominus secretorum suorum pandit arcana, de quo certus 107.0553C| erat quod voluntatis suae et praeceptorum suorum fidelis exsecutor existeret. De quo etiam et ille futurus erat in carne nasciturus, in quo, attestante Apostolo, habitant thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Necnon promittit Dominus Abrahae, non solum praemia, sed etiam obedientiae filiorum ejus justitiam, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur. Rursumque promittitur filius Isaac in gentem magnam futurus, et quod in eo benedicentur omnes gentes terrae. Quibus verbis duo illi promissa sunt, hoc est, genus Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes secundum fidem. Dixit itaque Dominus:
Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 107.0553D| Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et ejus iram norunt sine perturbatione ejus intelligere, qui credunt Deum incommutabilem esse. Solemus et sic minanter loqui: Videamus si non tibi facio, aut, Videamus si non illi facio, et, Si non potuero tibi facere; vel, Sciam, id est hoc ipsum experibor, utrum non possim, quod comminando non ignorando dicitur. Irati apparet affectus, sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis, et usitatus est, et humanae 107.0554A| infirmitati congruit, cui Deus coaptat locutionem suam. Peccatum cum voce est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore est culpa cum libertate. Sed quid hoc exemplo, nisi nos admonemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus? quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensamus. Ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. 107.0554B| Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit, atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII), ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est redditor (Eccli. V), in tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicu exspectare noluit ad vindictam, sed eos igne judicii ante diem judicii praevenit. Ecce malum et quod cum difficultate credidit cum audivit, et tamen sine tarditate percussit cum verum cognoscendo reperit, ut nobis 107.0554C| videlicet daret exemplum, quod majora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.
Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam, Abraham vero adhuc stabat coram Domino, et appropians ait: Nunquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul, et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? et caetera. Quid significat, quod a quin quaginta justis usque in decem si invenirentur in Sodomis, dixerit Dominus urbem esse salvandam? Nimirum quippe quinquagenarium numerum propter poenitentiae signum posuit, si forte converterentur et salvarentur; quinquagenarius enim semper ad poenitentiam refertur. Unde et David in eodem numero 107.0554D| psalmum scribit poenitentiae. Proinde quando aspicit Deus delinquentium vitam, nequaquam velle reverti ad poenitentiam, quam quinquagenarius numerus praefigurat, confestim ardorem immoderatae luxuriae compescit igne gehennae. Usque ad decem autem justos non perire Sodomam dixit, quia si in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniat, iste non perit, denarii namque numeri figura Christi crucem demonstrat. Nam et quod quinque sint civitates quae imbribus igneis conflagratae sunt, illud, ni fallor, significat quod omnes qui quinque sensus corporis sui libidinose tractaverunt, in illo futuro judicio [incendio] concremandi sint. (Aug.) Quaeri solet utrum quod de 107.0555A| Sodomis dixit Deus, non se perdere locum si invenirentur illic vel decem justi, speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco in quocunque vel decem justi fuerint. In qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur; verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae ut significaretur nec tot ibi posse inveniri ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet justos, cum posset justis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia. Tale aliquid apud Jeremiam est, ubi ait: Circuite vias Jerusalem, et videte, et quaerite in plateis ejus, et 107.0555B| cognoscite si invenietis hominem facientem justitiam, et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum (Jer. V), id est, invenite vel unum, et parco caeteris, ad exaggerandum, et demonstrandum quod nec unus ibi posset inveniri.
Abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (CAP. XIX.) Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis; adoravitque pronus in terram dicens: Obsecro, Domine, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi, etc. Quod occurrit Lot angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent. Sed rursus cum eos ad refectionem invitat corporis, quae mortalibus necessaria est, videtur 107.0555C| putasse quod homines essent. Ergo quaestio similiter solvitur, ut soluta est in tribus qui venerunt ad Abraham, ut aliquibus signis appareret eos divinitus missos, qui tamen homines crederentur. Nam hoc et in Epistola quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono Scriptura loqueretur, ait: Per hanc enim quidam nescientes, hospitio receperunt angelos (Hebr. XI).
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul; vocaveruntque Lot et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui ingressi sunt ad te nocte? Educ illos huc, ut cognoscamus eos. Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere: habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum, etc. Quoniam prostituere volebat 107.0555D| Lot filias suas hac compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus aliquid mali, ne alius gravius faciat malum, an potius perturbationi Lot, non consilio tribuendum sit, quia hoc dixerit, merito quaeritur. Et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. Si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
Vim quoque faciebant Lot vehementissime. Jamque prope erat, ut frangerent fores, et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris percusserunt caecitate, 107.0556A| a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Denique viros illos qui erant ad ostium domus, percusserunt caecitate. Graeci habent ἀορασίᾳ quod magis significat, si dici posset, avidentia quae faciat non videri non omnia, sed quod non opus est. Nam merito movet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent. Hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. Hac ἀορασίᾳ et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum. Hanc et illi habuerunt, qui Dominum post resurrectionem, cum illo ambulantes in via, non cognoverunt, quamvis non sit ibi hoc verbum positum, sed res ipsa intelligatur. Mystice autem, quid est quod malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur, 107.0556B| nisi quod justus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot ostium invenire nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi caecitate quasi domum circumeunt, qui invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia ejus de vita justi fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud quam parietem palpant.
CAPUT XXIII. De abscessione Lot a Sodomis, et concubitu duarum filiarum ejus cum eo.
Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus et dixit: Surgite, egredimini 107.0556C| de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. Et locutus est, inquit, ad generos suos qui accepturi erant filias ejus. Quia postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur, de quibus ipse dudum ad Sodomaeos dixerat: Ecce duae filiae meae quae non cognoverunt virum, et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos, nonnulli arbitrantur illas quae viros habuerint, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre quae virgines fuerint. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est in qua scribitur: Egressus est Lot et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus. Necdum ergo virgines filiae matrimonio fuerant copulatae.
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: 107.0556D| Surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Dissimulante illo apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris ac duarum filiarum ejus, eo quod Dominus parceret illi, et eduxerunt eum, posueruntque extra civitatem; ibi locuti sunt ad eum dicentes: Salva animam tuam; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. (Isid.) Igitur Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere, typum figurabat corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum 107.0557A| permistione, saeculi in fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni.
Dixitque Lot ad eos: Quaeso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Est civitas haec juxta ad quam possum fugere parva, et salvabor in ea: Nunquid non modica est, et vivet anima mea? Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Festina et salvare in ea, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen illius urbis Segor. Quid ergo significat, quod ipse Lot ardentem Sodomam fugiens, venit Segor, et 107.0557B| nequaquam ad montana conscendit, nisi quod Sodoma, quae interpretatur caecitas, mundana exprimit desideria, altitudo vero montium, speculatio est perfectorum? Sed quia multi sunt justi, qui mundi quidem illecebras fugiunt, sed tamen, in actione positi, contemplationis apicem subire non queunt, hoc est quod exivit quidem de Sodomis, sed tamen ad montana non pervenit, quia damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo speculationis subtiliter non tenetur. Inde idem Lot ad angelum dicit: Est civitas haec juxta, ad quam possum fugere parva, et salvabor in ea; nunquid non modica est, et vivet anima mea in ea? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia actualis vita nec a mundi curis ex tota discreta est, nec tamen a gaudio salutis aeternae 107.0557C| aliena. Item aliter: Ardentem Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare; altitudo vero est montium, munditia continentium; vel certe quasi in monte sunt, qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare, est fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare, est carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen, in conjugio positi, usus solummodo debiti jura conservant, exiit quidem Lot de Sodomis, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est in medio Segor civitas quae fugientem 107.0557D| salvet et infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, in qua ab ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita, non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Lot ad angelum dicit: Est civitas haec juxta, ad quam possum fugere parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet in ea anima mea? Juxta igitur dicitur et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in actione hac vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus 107.0558A| intercedunt. Unde recte per angelum ad eumdem Lot dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es, quia videlicet cum Deo deprecatio funditur, nequaquam talis conjugum vita damnatur. De qua precatione quoque Paulus admonuit dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII)
Sol egressus est super terram et Lot ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo; et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. (Greg. Quid in sulphure nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Cum ergo 107.0558B| habitantium Sodomis vel Gomorrhae carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis innotuit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent et igne, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent.
Respiciensque uxor illius post se, versa est in statuam salis. Uxor autem ejus, eorum scilicet genus figuravit qui, per gratiam vocati Dei, retro respiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt, de quibus ipse Dominus, Nemo, inquit, ponens manum suam super aratrum, respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. VI). Unde et ille prohibetur retro respicere, per quod ostenderet non esse redeundum 107.0558C| ad veterem vitam, qui, per gratiam regenerati, ultimum cupiunt evadere judicium. Quod vero eadem respiciens remansit, et in salem conversa est, exemplum praestat ad condimentum fidelium, unde alii salvantur. Nam nec ipsum tacuit Christus dicens: Mementote uxoris Lot (Luc. XVIII), scilicet ut nos tanquam sale condiret, ut non tanquam fatui negligeremus, sed prudentes caveremus; hoc enim et illa admonuit, cum in statuam salis conversa est.
Cum enim subverteret Dominus civitates regionis illius, recordatus est Abrahae, et liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. Commendat Scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Lot, ut intelligamus Lot justum dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, 107.0558D| et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari.
Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo. Timuerat enim manere in Segor, et mansit in spelunca, ipse et duae filiae ejus. Quaeritur quare cum primum fugae montis praetulerit Segor, et eam in habitaculum suum voluerit liberari, nunc de Segor rursum ad montem migret. Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terraemotu obruta Bale primum, et postea Salisa appellata sit; timueritque Lot dicens: Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina 107.0559A| non poterit liberari, et hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias dedisse coitus principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates et hanc stare, seque Dei auxilio erutum, utique de eo quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit.
Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae. Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. Illud igitur quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putaverint defecisse humanum genus, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei quod sequitur, Et nescivit et cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo, appungunt desuper quasi incredibile, et 107.0559B| quod rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.
Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo; peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est filius populi mei, ipse est pater Ammonitarum usque hodie. Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quidem causa nominis redditur, filius generis mei, sive, ut melius est in Hebraeo, filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, et ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. In ipso autem Lot quando filiae concubuerunt cum eo, non illud quod a 107.0559C| Sodomis liberatus est, sed aliud figuratum est. Tunc enim ipse Lot futurae legis videbatur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub lege positi, male intelligendo, quodammodo se inebriant, eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, inquit Apostolus, si quis ea legitime utitur (I Tim. I).
CAPUT XXIV. De peregrinatione Abrahae in Geraris: et de Abimelech rege Palaestinorum.
(CAP. XX.) Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatus est in Geraris. Dixitque de Sara uxore sua, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, 107.0559D| et dixit illi: En morieris propter mulierem quam tulisti? Habet enim virum. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? Nonne ipse dixit mihi, Soror mea est, et ipsa ait, Frater meus est? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc. Quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sara pulchritudine periclitari Abraham metuebat. Sed magis formae illius vis miranda est quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda. Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris, et ideo custodivisse, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. Nunc igitur redde uxorem viro suo, quia propheta est, et orabit pro te, et vives. Sin autem 107.0560A| nolueris reddere, scito quod morte morieris, tu et omnia quae tua sunt. Quod ait Deus ad Abimelech propter Saram: Peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse, quam putabat sororem, advertendum est et notandum in Deum peccari, quando talia committuntur, quae putant homines leviter habenda, tanquam in carne peccati. Quod autem dixit ei: Ecce tu morieris, etiam hoc notandum est, quomodo dicat Deus, tanquam praedicens sine dubio futurum, quod admonendo dicit, ut abstinendo a peccato caveatur.
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecistis nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere fecisti nobis. Rursusque 107.0560B| expostulans ait: Quid vidisti ut hoc faceres? Respondit Abraham: Cogitavi mecum dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam uxorem. Etenim vere soror mea est de patre et non de matre, id est, fratris Aaran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet: Vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meae, et magis sonat quod soror Abrahae fuerit, in excusatione ejus dicimus, necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas. (Isid.) Dehinc historia de Abimelech, quando Abraham tulit uxorem suam Saram et dixit sororem, ne, se occiso, ab alienis captiva possideretur, certus de Deo, quod eam violari non permitteret, sicut 107.0560C| nec primum a Pharaone. Unde et Abimelech, somnio commonitus, non maculavit eam concubitu, sed intactam restauravit marito. Verumtamen quis tunc in illo figurabatur viro, scire volo, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga. In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honor sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem, inter alienigenas honorabatur; eique cum dicitur in Canticis canticorum: O pulcherrima inter mulieres, ipsius pulchritudini merito reges offerunt munera, sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus quod amare potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto uxor. Occulte 107.0560D| quippe atque in abscondito, hoc est secreto spirituali, anima humana inhaeret verbo Dei, ut sint duo in carne una. Quod magni conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes. V).
Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non est expertum; nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, nisi cum violare tentavit. Divino autem testimonio per fidem martyrum cessit, correctumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam corruptioni suae subdere in prioribus non valuit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et 107.0561A| posterioribus regibus adimpletum est. Cum autem dicitur de patre esse soror Christi Ecclesia non de matre, non terrenae generationis, quae evacuabitur, sed gratiae coelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei vocemur et simus. Neque enim gratiam hanc de synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo Patre percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, vocans in aliam vitam, ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis Patrem in terra, [unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII).
Quod vero Ecclesia cujus uxor sit, occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim 107.0561B| causa facile occurrit, quia occultum est et difficile ad intelligendum, quomodo anima humana verbo Dei copuletur sive misceatur, sive, quod melius et aptius 107.0562A| dici potest, cum sit ille Deus, ista creatura. Secundum hoc enim sponsus et sponsa vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur, quia vere cognatione sint fratres, Christus Jesus et omnes sancti, gratia divina non consanguinitate terrena, hoc est de patre non de matre, et affabilius dicitur, et capacius auditur. Nam inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt, sponsus autem caeterorum societate nullus illorum est. Quod autem Abimelech Sarae dixit:
Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamentum oculorum, ad omnes qui tecum sunt, et quocunque perrexeris, memento te deprehensam, quasi jocando loquitur, eo quod ipsa dixerit fratrem suum esse simulando, qui fuit maritus, hortaturque ut hoc 107.0562B| in posterum meminerit, ne deinceps simulatione, id est, opprobrium deprehensa incurreret.
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. De Nativitate Isaac et de ejectione Agar cum Ismaele. 107.0561|
Sane quia secundus liber expositionis in Geneseos ab eo loco incipiebat, quo post expulsionem Adae de paradiso, in hac aerumna mortalis vitae uxorem suam idem protoplastus cognovisse describitur, atque in 107.0561C| historia Abimelech in qua Sara laudatur, ad calcem usque perductus est, congruum esse arbitror, quod tertius liber in eo loco principium sumat ubi filius promissionis Abrahae patriarchae concessus est, cujus persona ipsius typum teneret, qui originalis peccati vincula dissolveret, et humanum genus decori pristino, quo dudum spoliatum fuerat, per gratiam suam constitueret, ac paradiso colonum suum revocaret.
(Cap. XXI.) Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat, et implevit quae locutus est; concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. Vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac, et circumcidit eum octavo 107.0561D| die sicut praeceperat ei Deus. Circumcisionis typus ac figura multiformis est. Nam et signaculum est secundum Apostolum (Rom. IV), justitiae fidei Abrahae et semini ejus, et indicium castigandi eos qui ad hoc semen hancque fidem [semen per fidem] pertinerent ab omni inquinamento carnis et spiritus, et prophetia nascituri de hoc semine Salvatoris, qui nos et in praesenti per baptismum ab omni mortiferae actionis pollutione mundaret, et in futuro per resurrectionem ab universa mortis ipsius corruptione in perpetuum liberaret. Octavum autem numerum, resurrectionis gloriae convenire, pene omnibus claret. Nam et Dominus octavo, hoc est post septimam sabbati resurrexit, et ipsi post sex hujus saeculi aetates et septimam sabbati animarum, quae nunc interim in alia 107.0562B| vita geritur, quasi octavo tempore surgemus: tunc purissimi, hoc est omnibus carnalis concupiscentiae vitiis et corruptionibus, in quibus maxime luxuria regnat, exspoliati.
Crevit igitur puer et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Aug.) Merito quaeritur cur Abraham nec die quo natus 107.0562C| est ei filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecerit. Quod nisi ad aliquam spiritualem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est, tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritualis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritualis, id est, non talis qualibus dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis; estis enim adhuc carnales (I Cor. III).
Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur, sive quod idola ludo fecerit, juxta 107.0562D| illud quod alibi scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII), sive quod adversum Isaac quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vindicaret. Quod quidem Sara audiens non tulit et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis:
Dure hoc accepit Abraham pro filio suo. Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua. Omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Quaeritur Sara dicente: Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit 107.0563A| nosse ipse quam Sara. Sed intelligendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum. Illum vero quem de hac postea Dominus instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum, vel ambos prius nescisse, quidnam illud est, et per Saram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam. Notandum quod et Ismael dictus sit a Deo semen Abrahae, propter illud quod sic accipiendum docet Apostolus, quod dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine, ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non filius carnis, sed filius promissionis fuit, ubi promissio fit de omnibus gentibus.
Surrexit itaque Abraham mane, tollens panem et utrem 107.0563B| aquae, imposuit scapulae ejus; tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in solitudine Bersabeae. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborem quae ibi erat, et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere.-- Dixit enim: Non videbo morientem puerum, et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. Exaudivit autem Dominus vocem pueri, et reliqua. (Hieron.) In Hebraeo enim, post hoc quod scriptum est: Non videbo mortem pueri mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum et levaverit vocem suam et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum, de quo pollicitus fuerat Abrahae dicens: Sed et filium ancillae tuae faciam in gentem magnam. 107.0563C| (Aug.) Alioqui et ipsa mater, non suam mortem, sed filii deplorat. Pepercit igitur Deus ei pro quo fuerat et fletus. Solet quaeri quomodo cum pater esset annorum amplius quindecim, projecerit eum sub arbore et ierit longe quantum arcus mittit, ne videret eum morientem. Quasi enim portabat projecerit, ita videtur sonare quod dicitur. Sed intelligendum projectum esse non apportante, sed ut fit ab animo, tanquam moriturum; neque enim quod scriptum est: Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX), portabatur qui hoc dixit; et est in quotidiano loquendi usu, cum projicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur, aut cum illo maneat. Intelligendum est ergo, quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret 107.0563D| quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem videret. Ille autem in illa etiam aetate, quid mirum si matre diutius non visa et tanquam perdita, eo loco ubi solus remanserat, flevit? Quod ergo postea dicitur, accipe puerum, non ut eum de terra, velut jacentem tolleret, dictum est, sed ut ei conjungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem sicut erat, quod plerumque faciunt simul ambulantes cujuslibet aetatis. Igitur quaerendum est cur antea Sara voluit maritum de ancilla suscipere filium; aut cur nunc cum matre jubet expelli domo, quod non zelo fecit accensa, sed pro mysterio prophetiae compulsa. (Isid.) Agar quippe secundum Apostolum (Galat. IV), in servitutem genuit 107.0564A| carnalem populum; Sara vero libera genuit populum qui secundum carnem non est, sed in libertate vocatus est, qua libertate liberavit eum Christus. Hoc igitur mysterio figurabatur, priorem populum in servitute pectorum generatum, in domo Sarae, id est Ecclesiae, non manere in aeternum, neque esse haeredem vel consortem cultoribus Christi, nec cum filio nobili, id est, fideli populo, regnum coelestis gloriae possessurum. Cum ejiceret igitur Abraham Agar de domo sua, accepit panes et utrem aquae et dedit Agar, et imposuit super humeros ejus infantem, et dimisit eam. Exiens autem Agar, errabat in solitudine, et cum morientem siti filium projecisset sub arbore, apparuit ei angelus Domini, et demonstravit fontem aquae, et potavit filium suum. Quid ergo significat, quod 107.0564B| exiens Agar, infantem in humeros suos imposuit, nisi quod peccator populus et insipiens cervicem matris suae synagogae gravavit cum dicit: Sanguis ejus su per nos, et super filios nostros (Matth. XXVII). Panes autem hoc indicabant, quod vetus sacerdotium panes propositionis, sicut scriptum est, portaret secum ut vesceretur. Uter vero aquae, qui defecit, Judaica purificatio significatur defectura, sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua clausa, id est, in carne veteris hominis praevaricationis sententia damnata, quae nec refrigerium praestat, nec satiat sitim, sed aestu tepida vomitum facit. Quod vero errat Agar in solitudine cum filio suo, significat synagogam cum populo suo expulsam de terra sua, sine sacerdotio et sacrificio in tote orbe terrarum errare, et viam, quae est Christus, 107.0564C| penitus ignorare. Quod filius illius siti deperit, ostendit populum nullam habentem spiritualem purificationem. Quod vero filium morientem siti sub arbore projecit, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, significabat quosdam ex eo populo ad umbram ligni crucis refugium petituros. Quod exclamat puer plorans, et exaudivit eum Deus, et sic demonstrante angelo aspicit fontem, hoc pro illis dicit, qui ex Judaeis ad Christum convertuntur, ac flentes retro actos errores exaudiuntur, reseratisque oculis cordis, vident fontem aquae vivae, id est, per Christum Filium Dei, qui dicit: Ego sum fons aquae vivae; sui sitit veniat et bibat (Joan. IV). Unde Ismael exauditio interpretatur. Angelus autem iste similitudo est Eliae, per quem populus iste est crediturus, 107.0564D| sicut per Malachiam dicitur: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios (Malac. IV). Verum quod statim vocavit angelus Domini Agar dicens:
Surge et tolle puerum, quia in gentem magnam faciam eum, hoc significabat, sive quod copiosus Judaeorum populus esset regnaturus in saeculo, sive quia coelestis regni gloriam consecuturi essent, qui ex eis credidissent in Christo. Quod autem eumdem angelum qui loquitur ad Agar prius angelum Scriptura pronuntiat, deinde Deum, Filium Dei eum fuisse credendum est, qui per legem et prophetas semper locutus est, qui propter obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur, Deus autem secundum 107.0565A| naturam Patris, quia vere et ipse est Deus sicut Pater.
CAPUT II. De juramento Abrahae et pacto cum Abimelech.
Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus ejus ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. Jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam quam fecit tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena. Dixitque Abraham: Ego jurabo. Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius. Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem, sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. Tulit ergo Abraham oves et boves, et dedit Abimelech, percusseruntque 107.0565B| ambo foedus. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? At illi: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque juravit, et inierunt foedus pro puteo juramenti. (Aug.) Quaeri potest quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham, et appellatus est puteus quem fodit, puteus jurationis, quomodo congruat veritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio, juxta puteum, sicuti dictum est, jurationis errabat, qui in valle postea dicitur factus ab Abraham. Ibi namque Abimelech et Abraham juraverunt, quod nondum utique factum erat, cum de 107.0565C| domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. Quomodo ergo errabat juxta puteum jurationis? An factum jam fuisse intelligendum est, et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech, si forte qui longe postea librum scripsit nomine putei jurationis appellavit regionem in qua cum filio mater errabat? tanquam diceret: Errabat in illa regione ubi puteus jurationis factus est, quamvis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris. Sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur, nomen tenens antiquum, quod imposuerat Abraham. Si autem iste puteus, quem apertis oculis vidit Agar, nihil restat ut per recapitulationem quaestio dissolvatur. Nec movere debet, quomodo puteum quem foderat Abraham, 107.0565D| nesciebat Agar, si ante est ille fossus quam illa expulsa. Valde namque fieri potuit ut pecorum suorum causa longe a domo in qua cum suis habitabat puteum foderet quem illa nesciret. Duplex autem causa est cur ita appellatus sit, sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit, septem namque dicuntur Sabe sive quod ibi juraverunt, quia juramentum sabe similiter appellatur. Notandum autem et ex prioribus et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in Aulone Mambre, ut in Hebraeo habetur, sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est: quae provincia ante non grande tempus ex divisione praesidium Palestinae, salutaris est dicta. 107.0566A| Hujus rei Scriptura testis est quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum multis diebus.
Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit nomen Domini Dei aeterni; et fuit colonus terrae Philistinorum diebus multis. Quaeri potest quomodo apud puteum juramenti agrum plantaverit Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit (Act. VII), non acceperat haereditatem nec passum pedis. Sed ea est intelligenda haereditas quam Deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam juraverunt.
CAPUT III. De eo quod tentavit Deus Abraham de filio, et oblatione arietis pro eodem filio.
(CAP. XXII.) Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham? Ille respondit, Adsum. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Jacobus (Cap. I), quod Deus neminem tentat, nisi quia locutione Scripturarum solet dici tentat pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit non intelligitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat (I Thes. III). Nam et alibi scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII). Etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat quoniam 107.0566C| vires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant.
Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque offer eum mihi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Aiunt ergo Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est, in Area Ornae Jebusaei, sicut in Paralipomenon scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secundo die mensis, in monte Moria (II Par. III), qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est dabir hoc est, oraculum Dei, et lex, et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem et inspirat prophetas.
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum 107.0566D| suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holacaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul, dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos, etc. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter die tertio illuc pervenisse dicitur. Male igitur quidam Abraham putant illo tempore habitasse ad quercum Mambre, cum inde ad montem Moria vix unius diei iter plenum sit.
Pergebant ergo pariter, veneruntque ad locum 107.0567A| quem ostenderat ei Deus. In quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum: extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce angelus Domini de coelo clamavit dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit, Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias ei quidquam. Nunc cognovi quod timeas Deum, et non peperceris filio tuo unigenito propter me. Etiam ista quaestio simili locutione solvitur. Hoc est enim: Nunc cognovi quod timeas Deum tu; quod significat: Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidenter apparet ubi dicitur: Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant 107.0567B| hodie: In monte Dominus apparuit. Vidit pro eo quod est; apparuit, hoc est, vidit, pro eo quod est; videri fecit, significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit. Et non pepercisti, inquit, filio tuo dilecto propter me. Nunquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum? aut ergo nomine angeli Dominus Jesus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus magni consilii angelus (Isa. IX), aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere ubi legitur
Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de 107.0567C| coelo: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non facile enim invenitur Dominus Christus Patrem Dominum dicere tanquam suum Dominum, illo praesertim tempore, antequam sumeret carnem. Nam secundum id quod formam servi accepit, non incongruenter hoc dici videtur. Nam secundum hujus rei futurae prophetiam, illud est in psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. II). Nam neque in ipso Evangelio facile invenimus a Christo Deum Patrem appellatum, quod ejus Dominus esset, quamvis inveniamus Deum illo loco ubi ait: Vado ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XVI). Quod autem scriptum est, Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX), ad ipsum qui loquebatur refertur, id est, Dixit Dominus 107.0567D| Domino meo: Pater scilicet Filio; et: Pluit Dominus a Domino, qui scribebat dixit, ut Dominus ejus a Domino ejus, id est, Dominus noster a Domino nostro pluisse intelligatur filius a Patre.
Levavit Abraham oculos suos viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Notandum quod, secundum Aquilae interpretationem, vepretum vel spinetum habemus, qui ut verbi vim interpretemur, verbo Graeco συχνεῶν condensa et inter se implexa virgulta significavit. Unde et Symmachus in eamdem ductus opinionem: Et apparuit, ait, aries post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam in hoc duntaxat loco melius videntur interpretati 107.0568A| esse Septuaginta et Theodotion, qui ipsum nomen sabech posuerunt dicentes: In virgulta Sabech cornibus suis. Etenim συχνεῶν sive rete quod Aquila posuit, et Symmachus per sin litteram scribit, hi vero samech litteram positam. Ex quo manifestum esse, non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum sabech, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur.
Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. Pro eo quod hic habet, videt, in Hebraeo videbitur, scriptum est. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant: 107.0568B| In monte Dominus videbit, hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. (Isid.) Unde et in signum dati arietis, solent etiam nunc cornu clangere. Age, nunc videamus quid sub hujus sacramenti lateat mysterio. Iste enim Abraham quando filium suum unigenitum perduxit ad immolandum, habebat personam Dei Patris. Sed quid est quod eum senex suscepit. Non enim senescit Deus; sed ipsa pronuntiatio de Christo jam quodammodo senuerat, quando natus est Christus. Inchoata est ab Adam ubi dictum est: Et erunt duo in carne una (Gen. II). Sacramentum illud magnum est in Christo et in Ecclesia (Ephes. V); et completa est sexta aetate saeculi, quae senecta significatur Abrahae, quia ipsum sacramentum Dei jam longaevum erat, et senectus 107.0568C| Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, hoc idem significat, quia in fine temporum, ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus. Sterilitas autem ejus intimat quod in hoc saeculo spe salvi facti sunt, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus, quem patrum Ecclesia in fine temporum, mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate procreavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum, quid imaginarie portendebat, inspiciendum est. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per illam immolationem figurabat, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Dominus unigenitum filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et 107.0568D| sicut Isaac ipse sibi ligna portavit quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii Judaeos significabant, qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi: ideo, quia non intelligebant passionem Christi, non pervenerunt ad locum sacrificii. Cur autem duo servi, nisi quia populus ipse in duas partes dividendus erat? quod factum est Salomone peccante quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis. Quibus etiam saepe per prophetas dicitur: Aversatrix Israel et praevaricatrix Juda (Jer. III). Asinus autem ille insensata est stultitia 107.0569A| Judaeorum. Ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat. Jam quod dictum est eis: Exspectate hic cum asino. Postquam autem adoraverimus, revertemur ad vos, Apostolum audi. Caecitas, inquit, ex parte Israel facta est (Rom. XI). Quod est caecitas? Exspectate hic cum asino, ut plenitudo, inquit, gentium intraret: hoc est, postquam adoraverimus, ubi sacrificium crucis Dominicae impletum per gentes fuerit praedicatum, hoc est, ut plenitudo gentium intraret (Ibid.). Quid est: Et revertemur ad vos? Et sic omnis Israel salvus fiat. Triduum autem illud in quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi aetates significat: unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia. Ante legem, ab Adam usque ad Moysen. Sub lege, a Moyse 107.0569B| usque ad Joannem. Inde jam a Domino, et quidquid restat, tertius dies est gratiae: in qua tertia aetate, quasi post triduum, sacramentum sacrificii Christi completum est. Deinde ligatis pedibus altari superponitur, et Dominus in ligno suspensus, cruci affigitur. Sed illud quod figuratum est in Isaac, transgestum est ad arietem. Cur? quia Christus ovis. Ipse est enim Filius, ipse Agnus. Filius quia natus, aries quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille? Crux cornua habet. Sic enim duo ligna compinguntur secum, et speciem crucis reddunt. Unde et scriptum est de eo: Cornua in manibus ejus sunt (Habac. III). Cornibus ergo haerentem arietem crucifixum Christum significat. Vepres autem spinae sunt. Spinae iniquos et peccatores significant, 107.0569C| qui suspenderunt Dominum in crucem. Inter spinas itaque peccatorum Judaicorum suspensus est Dominus, sicut per Jeremiam idem dicit: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum eumdem Christum senserunt, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio dicitur Abrahae:
In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries: Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea? (Psal. XXI.) Hoc enim quando peractum est illud in psalmis sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt 107.0569D| in conspectu ejus, omnes patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Immolato ergo Abraham pro Isaac filio suo, vocavit nomen illius loci: Dominus vidit, pro eo quod est, Dominus videri fecit, utique per incarnationem.
CAPUT IV. De generatione Rebeccae, et de obitu Sarae uxoris Abrahae, et de sepultura ejus. His itaque gestis, nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo, Hus primogenitum, et Bez fratrem ejus. Camuel quoque Syrorum patrem, et Cased et Azau. Phildas quoque, et Jedlaph ac Bathuel, de qua nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abraham, (Aug.) 107.0570A| Quod in his qui nuntiaverunt Abrahae octo natos esse filios Melchae, nominatur et Camuel pater Syrorum, non utique qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt. Ex origine quippe illius, Syrorum genus longe postea propagatum est, sed dictum est a persona scribentis, quia post omnia illa tempora, haec scribendo narravit quemadmodum de puteo supradiximus jurationis.
(GEN. XXIII.) Vixit autem Sara centum viginti septem annis, et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, quae est in terra Chanaan. Venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. Hoc quod hic positum reperitur juxta quaedam exemplaria, quae est in valle, in authenticis codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc, paulatim a scribentibus 107.0570B| legentibusque corruptum est. Neque enim putandum Septuaginta interpretes nomen civitatis Hebraeae barbare atque corrupte, et aliter quam in suo dicitur transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat, sed dicitur Arbee, hoc est quatuor, quia ibi Abraham, Isaac et Jacob conditi sunt; et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu libro apertius demonstratur.
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: Advena sum et peregrinus apud vos: Date mihi jus sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. Responderunt filii Heth: Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos. In electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum. Nullusque prohibere poterit, quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. Surrexit Abraham, 107.0570C| et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth. (Aug. ) Quaeritur, quomodo scriptum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI), cum Abraham sic honoravit populum quemdam gentium, ut etiam adoraret? Sed animadvertendum est, in eodem praecepto non dictum: Dominum Deum solum adorabis, sicut dictum est: Et illi soli servies, quod est Graece λατρεύσεις Talis enim servitus, non nisi Deo debetur. Unde damnantur idololatrae, id est, ejusmodi servitutem exhibentes idolis quae debetur Deo. Nec moveat quod alio loco in quadam Scriptura (Apoc. XIX) prohibet angelus hominem adorare se et admonet, ut Dominus potius adoretur. Talis namque apparuerat angelus, ut pro Deo possit adorari et ideo fuerat corrigendus adorator.
107.0570D| Adoravit Abraham coram populo terrae: et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quaeso ut audias me. Dabo pecuniam pro agro, suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. Respondit Ephron: Domine mi, audi: Terra quam postulas, quadringentis argenti siclis valet. Istud est pretium inter me et te. Sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum. Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth. In Hebraeo, sicut hic posuimus, primum nomen ejus describitur, Ephron, secundum Ephran, Postquam enim pretio victus est, ut sepulcrum venderet et acciperet argentum, licet cogente Abraham, vaf littera quae apud illos pro o legitur, ablata de 107.0571A| ejus nomine est, et pro Ephron, appellatus est Ephran, significante Scriptura non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerat memorias vendere mortuorum. Sciant igitur qui sepulcra venditant, et non coguntur ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum cum etiam ille reprehendatur occulte qui invitus acceperit.
Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum Abrahae in possessionem. (Greg.) Quid nobis per Abrahae duplex sepulcrum innuitur, nisi quod perfectus quisque praedicator exstinctam a 107.0571B| praesentis vitae desideriis animam suam sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit, ut carnalis concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, qui prius mundi desideria sentiens, mortaliter vivebat? Unde et per egregium praedicatorem dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. I). Activa quippe vita sepulcrum est, quae a pravis operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quae a cunctis actionibus funditus dividit. Quisquis ergo jam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat, et quisquis jam mentem per sancta opera dilatat, superest ut hanc usque ad secreta intimae contemplationis extendat. Neque enim perfectus praedicator 107.0571C| est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.
CAPUT V. De desponsatione Rebeccae per servum Abrahae.
(CAP. XXIV.) Erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum inter quos habito, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac, etc. Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione ejus, hoc est, circumcisione, juraverit. 107.0571D| Nos autem dicimus eum jurasse in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, juxta evangelistam Matthaeum loquentem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I).
Profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nachor. Cumque fecisset camelos accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit: Domine Deus domini mei Abraham, occurre obsecro hodie mihi, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. Ecce ego sto propter fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam 107.0572A| tuum ut bibam, et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum, ipsa est quam praeparasti servo tuo; ac per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Aug.) Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abraham, ut ei ostenderet Deus ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi: Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos, quoadusque bibere desinerent. Aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit, aliud haec observare, quae ita fiunt quod mira non sint, sed conjectoribus superstitiosa vanitate interpretantur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audiendum sit, non parva 107.0572B| quaestio est, eo namque pertinet quod dicuntur qui hoc non recte faciunt tentare Dominum. Nam et ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI). Suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit cum fit. Ob hoc autem discernitur, quod Gedeon fecit, pugnae imminente periculo: consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam (Cap. VII) timet signum petere, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam, credo existimans quod ab ipso propheta exploraretur, utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibetur.
107.0572C| Protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem; dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum? Quae respondit: Filia Batuelis sum filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Bace quod in hoc loco pro didragma scribitur, semiuncia est. Secel vero, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.
Servus, inquit, Abraham sum, et Dominus benedixit domino meo valde: magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos; et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat. Et adjuravit me dominus meus dicens: 107.0572D| Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito; sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. (Aug.) Servus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo, dicit eum sibi dixisse: Non sumes filio meo uxorem de filiabus Chananaeorum inter quos ego habito in terra eorum, sed in domum patris mei ibis et in tribum meam, et sumes uxorem filio meo inde, etc. Si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur, verba vero non omnia vel ipsa vel ita dicta sunt. Quod admonendum putavi propter stultos et indoctos homines, qui evangelistas hinc calumniantur, quod in aliquibus verbis non omni modo conveniunt, quamvis rebus 107.0573A| atque sententiis, omnino non discrepeat. Certe enim istum librum unus homo scripsit, qui ea quae supra dixi, cum mandaret Abraham vel Rebecca, sic ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret, cum veritas narrationis exigitur, nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus voluntas propter quam intimanda verba fiunt, satis evidenter apparet. Quod habent Latini codices, narrante servo Abrahae quae sibi mandaverat Dominus ejus. Tunc innocens eris a juramento meo, vel juratione mea, Graeci habent, a maledicto meo, ὅρκος enim dicitur juratio, ἄρα maledictum. Unde et κατάρατος maledictus, vel ἐπικατάρατος dicitur. Proinde oritur quaestio quomodo illa juratio maledictum possit intelligi, nisi quia maledictus est, qui contra jurationem fecerit. Quamobrem 107.0573B| si facitis misericordiam et veritatem cum Domino meo, indicate mihi. Duo illa quae assidue ponuntur, in aliis sanctis Scripturis et maxime in Psalmis, misericordia et justitia, tantumdem enim valet misericordia et veritas, hic jam apparere coeperunt.
CAPUT VI. De adventu Rebeccae ad Isaac.
Responderunt Laban et Batuel: A Domino egressus est sermo, non possumus extra placitum ejus quidquam aliud tecum loqui. En Rebecca coram te est, tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus est Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverat, et prophetice a Domino dictum quod per 107.0573C| illum dictum fuerat agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum servus ejus narravit, locutionem Domini appellaverunt, hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua, et hoc ad utrumque immunis esset a juramento servus, si non impetrasset, quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur, certam enim decet esse prophetiam.
Dimiserunt ergo eam et nutricem illius, servumque Abraham et comites ejus, et imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. Quod Rebeccae dixerunt fratres ejus proficiscenti: Soror nostra es, esto in millia millium, 107.0573D| et haereditatem obtineat semen tuum civitates adversariorum tuorum, non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt, sed ea quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit.
Eodem tempore, Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis: Habitabat autem in terra Australi, et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die. Terra Australi Geraram significat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat abductus. Quod autem ait: Et egressus est ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, ἀδολεσχῆσα in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro declinante jam vespera. Significat autem, secundum illud, quod dominus solus 107.0574A| orabat in monte, etiam Isaac qui in typo Domini fuit, ad orationem quasi virum justum domo egressum, et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.
Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes procul: Rebecca quoque, Isaac conspecto, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est homo ille qui venit per agrum in occursum nobis? Dicitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se, sive juxta aliam editionem, tulit theristrum et operuit se. Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti quo mulieres provinciae illius velantur. Nunc ergo quid iste servus Abraham, quem ille misit ad desponsandam Rebeccam, et quae de eadem historia subsequuntur spiritualiter 107.0574B| significent, videamus. Quid est quod Abraham puerum jubet sub femore suo manum ponere, et per coeli Deum jurare, nisi quod illius caro per illud membrum descensura erat, qui et Abrahae filius esset ex humanitate, et Dominus ex divinitate? Sic itaque puero dicitur: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli, ac si aperte diceret: Tange filium meum et jura per Dominum meum. Unde nec super femur, sed sub femore manum ponere jubetur, quia ex illo femore ille descensurus erat qui homo quidem, sed super omnes homines veniret. Quid est quod Isaac dilecto filio uxor de filiabus Chananaeorum duci prohibetur, nisi quod illi de quo scriptum est: Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III), nullae reprobae animae conjunguntur; 107.0574C| de cognatione autem uxorem filio deducere servus praecipitur, quia sola sancta electorum Ecclesia unigenito filio copulanda erat, quam ipse unigenitus ex praedestinatione jam et praescientia extraneam non habebat. Quis vero est puer, qui ad deducendam uxorem mittitur, nisi prophetarum ordo atque apostolorum omniumque doctorum? Qui dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito filio conjungendam quasi provisores fiunt. Qui pergens, secum de bonis omnibus domini sui detulit, quia et in his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, et tanto citius ad sequendum Deum protrahunt, quantum auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Atque idem puer juxta fontem stetit, 107.0574D| atque ex praefixa sententia quae puella eligenda esset proposuit, quia praedicatores sancti sacri eloquii fluenda considerant, atque ex ipsis colligunt quae vel quibus praedicationis suae verba committant, et ex quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. Potum vero petiit, quia praedicator omnis animam sui auditoris sitit. Sed Rebecca potum praebuit, quia sancta electorum Ecclesia, praedicatorum suorum desiderio, ex virtute suae fidei satisfacit. Quae enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo aquam refectionis obtulit, ejusque animam refrigeravit. Et notandum quod hydriam ab humero in ulnas posuit, quia illa est placita confessio, quae a bono opere procedit; vel certe aquam praebuit, quia 107.0575A| in eo quod credidit, vacua non remansit. Nam mox praedicare studuit quod audivit, et docendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua quippe in hydria est scientia praedicationis in mensura, quia sancta Ecclesia studet non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et hydria aquae in ulna est doctrina praedicationis in opere, quae non solum ejus comitibus, sed potum etiam camelis praebet, qui verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicant, juxta Pauli vocem dicentis: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I). Vel certe aqua etiam jumentis datur, quando cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate impendi non debeat, et tamen in necessitatibus non negetur, sicut scriptum est: Carnis curam ne feceritis in desideriis 107.0575B| (Rom. XIII). Qui enim hanc in desideriis fieri prohibuit, procul dubio in necessitate concedit, juxta hoc quod rursum dicitur: Nemo carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V). Puer autem Rebeccae inaures et armillas dedit, quia praedicator quisque et auditum sanctae Ecclesiae per obedientiam, et manus per bonae operationis meritum exornat. Sed inaures duorum siclorum sunt, armillae autem siclorum decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est: quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur, et recta operatio ex decalogi completione perficiatur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. Rebecca autem esse in domo patris sui locum spatiosum ad manendum perhibuit, quia a 107.0575C| priore jam populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicationis verba in amplo charitatis gremio suscepit. Doctori enim spatiosus ad manendum locus est in auditoris corde, latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos: Neminem laesimus, neminem corrupimus, Angustiamini, non in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI). Ac si aperte diceretur: Ad suscipiendam doctrinam spatiosum mentis locum facite, sed ad cogitanda carnalia, angusti remanete. Quod palearum ac feni plurimum haberet indicavit, quia sancta Ecclesia verba vitae audiens, terrena stipendia praedicatoribus reddidit; quae dum Paulus quasi pro nihilo acciperet, dixit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si a vobis carnalia metamus 107.0575D| (I Cor. IX)? Frater autem Rebeccae erat Laban, qui concite egressus, inaures et armillas sororis aspiciens, intus puerum vocavit, quia sunt carnales quique fidelibus conjuncti, qui dum spiritualium dona conspiciunt, in admiratione suspensi, et si non usque ad opera, tamen in animum usque ad suscipiendam fidem verbum praedicationis admittunt. Quia enim bonos saepe miraculis fulgere considerant, ea quae de aeternitate audiunt non recusant, quamvis sanctam electorum Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Qui Laban paleas, fenum, panem, aquam obtulit, sed puer nisi causam prius conjugii obtineret, acceptum se esse recusavit, quia sunt plerique qui doctores suos 107.0576A| ex temporalibus stipendiis continere parati sunt, sed praedicatores sancti, percipere nolunt temporalia, nisi prius obtineant aeterna. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt, nec pedes aqua lavant, quia laboris sui desiderium nulla consolatione relevant. Mox vero ut causam conjugii domini sui puer obtinuit, vasa aurea atque argentea ac vestes protulit, quas Rebeccae dedit, quia doctores viri sanctae Ecclesiae tot ornamenta praebent, quot virtutum bona docuerunt. Quae enim prius in aures et armillas acceperat, jam nunc vasa aurea et argentea ac vestes accipit, quia sancta Ecclesia quae ante per fidem obedientiam et operationem percipit, excrescens, postmodum etiam ad spiritualia dona 107.0576B| convalescit, ut prophetiae spiritu et virtutum gratia repleta, ampliatis jam muneribus crescat. Puer vero matri ejus ac fratribus dona obtulit, quia gentilitas ex quo Ecclesia ad fidem venit, post conversionem ejus in gloria temporali convaluit, sicut et nunc cernimus, quia ubique Christiani afflictionem sentiunt. Et gentiles quique in terrena virtute gloriantur. Sed et fratres ejus dona percipiunt, quia hi qui in ea fidem verbotenus tenent, sed tamen professionem suam moribus non sequentes carnaliter vivunt, benigne a fidelibus honorari solent pro eo quod esse videntur fideles. Mater ergo et fratres dona percipiunt, a sorte tamen haereditatis alieni, quia sive infideles seu carnales qui intra fidei professionem tenentur ad haereditatis aeternae sortem 107.0576C| non veniunt, sed tamen supernae largitatis gloriam temporaliter consequuntur. Rebecca autem cum puellis suis virum secuta est, quia sancta Ecclesia habet secum minoris meriti animas sodales suas, et in quibusdam per ascensum mentis thronum contemplationis non habet. Quae videlicet tales animae quasi puellae Rebeccae sunt, quia sequuntur moribus, sed tamen ad contemplationis thronum minime ascendunt. Nam et idem puer quosdam habuit in comitatu, quia cum sanctis prophetis quidam qui bene viverent, sed prophetiae spiritum non haberent. Cum beatis apostolis fuerunt plerique qui vitam moribus tenerent, sed praedicationis verba non promerent. Festinus autem puer ad dominum redit, quia praedicatores sancti, cum praedicando vitam 107.0576D| audientium obtinent, illi mox gratias reddunt, de cujus hoc munere perceperunt, ut sibi in ea operatione nihil tribuant, sed auctori. Eo autem tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus est nomen Viventis et videntis. Quis est vivens et videns, nisi omnipotens Deus, de quo scriptum est: Vivo ego in aeternum, dicit Dominus, de quo rursum dicitur: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV)? Puteus vero viventis et videntis est sacrae Scripturae profunditas, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Quae est autem via quae ducit ad puteum viventis et videntis, nisi humilitas passionis unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae 107.0577A| fluenta loquebantur? Nisi enim unigenitus Dei Filius, incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illusus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est Scripturae sacrae profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus facta est, nisi clavis apertionis, per quam mysteriorum Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo libaremus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem atque ascensionem illius, sacri eloquii paginae loquuntur, quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem prius legi poterant; sed quia necdum venerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda, aperire librum et solvere septem signacula ejus (Apoc. V). Ipse enim 107.0577B| librum aperuit et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo atque ad coelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et notandum quod non dicitur: Ambulabat per viam quae ducit ad puteum, sed deambulabat. Deambulat quippe qui viam per quam ambulat eundo et redeundo conculcat. In humilitate passionis Dominus deambulavit, quia modo a Judaeis verborum contumelias, modo contra se falsum testimonium, modo alapas, modo sputa, modo crucem, modo coronam spineam tolerando sustinuit. Deambulasse ergo in humilitate passionis est tot adversitates et probra diversis modis iterando pertulisse. Qui Isaac Rebecca veniente in terra Australi habitat, quia unigenitus Dominus ac Redemptor noster, veniente ad 107.0577C| se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos ex Judaea editos, non torporis frigus, sed fervor charitatis tenuit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illo Simeon extitit, qui in ulnas Dominum accepit (Luc. II). Egressus autem fuerat ad meditandum in agro, quia ager mundus accipitur. Ipse per se Dominus exponit dicens: Ager autem est mundus (Matth. XIII). Quia in hoc egressus, quod visibilis apparere dignatus est, sicut scriptum est: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos. Solent autem exercitati juvenes in armorum usu meditari. Isaac ergo ad meditandum in agro exiit, quia Redemptor noster se sequentibus formam humilitatis praebens, per exercitium longanimitatis suae passionisque in se et patientiae exempla monstravit. Meditatio 107.0577D| quippe armorum est frequentatio passionum. Qui enim verbera manuum, lanceam, crucem pertulit, passionem suam usque ad mortem frequentare permisit. Passiones vero arma dicimus, quia per ipsas ab adversario occulto liberamur, sicut per seipsum Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Qui ad meditandum in agro inclinata jam die exiit, quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit, sicut per Psalmistam de crucifixionis suae expressione loquitur dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). Quid est autem quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod jam per Rebeccam, sicut praefati sumus, Ecclesia, 107.0578A| et per camelum cui praesedit tortis motibus atque onustis idolorum cultibus deditus gentilium populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis onus in dorso excreverat quod portarent. Rebecca ergo ad Isaac veniens, dorso cameli deducitur, quia ex gentilitate Ecclesia properans in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae ut Isaac vidit, de camelo descendit, quia sancta Ecclesia, quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae studia humilius deserit, atque in semetipsa fortitudini vitiosae contradicit. Igitur Isaac viso descendit, quia, Domino cognito, viam suam gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit. Quid est autem quod Isaac in camelo sedens 107.0578B| Rebecca conspexit, nisi quod Redemptorem suum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritualibus, sed animalibus motibus inhaereret, conspexit? Nec movere debet quod puer quoque cum camelis venerat in quibus sui domini divitias ferebat, quia ipsi quoque praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda, et intellectu et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contradictionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivos seducentem in lege peccati (Rom. VII). Et divitias in camelis portat, quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datur eis stimulus carnis suae. Habent enim thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas 107.0578C| sit virtutis Dei, et non ex eis. Qui ergo per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt? Rebecca vero Isaac viso, quis ille homo sit, requisito puero, recognoscit, quia quotidie sancta Ecclesia adhuc per prophetarum atque apostolorum dicta quid de redemptore suo credere debeat intelligit. Quae sese mox pallio operuit, quia quanto subtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, tanto altius de anteacta vita confunditur; et quia perverse egerit, verecundatur. Pallio se cooperire curavit, quia viso Domino, infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum, verecundia tegitur. Unde eidem Ecclesiae 107.0578D| a priore elatione conversae, per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti, sibique pallium superducenti, dicitur: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus tunc erubescitis? (Rom. VI.) Quam Isaac in tabernaculum suae matris introduxit atque uxorem accepit, quia loco Synagogae Dominus ex qua per carnem natus est sanctam Ecclesiam delegit, eamque sibi in amore et contemplatione conjungit, ut quae prius ex cognatione proxima, id est, cognita per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fiat. Quam in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris accesserat, temperaret, quia ex lucro sanctae Ecclesiae Redemptor noster eam 107.0579A| quam ex perditione Synagogae accidere potuit, tristitiam detersit. Dum enim Rebecca conjungitur, dolor de matris morte amputatur, quia dum sancta Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thronum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur. Qui si interpretari ipsa eorum nomina curamus, Isaac risus, Rebecca autem patientia dicitur. Risus vero ex laetitia est, patientia autem de tribulatione. Et quamvis sancta Ecclesia coelestis sit gaudii contemplatione suspensa, habet tamen adhuc quod triste de mortalis carnis pondere toleret. Isaac vero et Rebecca conjungitur, id est, risus et patientia permiscetur, quia fit in sancta Ecclesia hoc quod scriptum est: Spe autem gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII), ut hanc et prospera de contemplatione 107.0579B| laetificent, et adhuc adversa de tribulatione perturbent.
CAPUT VII. De Cetura uxore Abrahae.
(CAP. XXV.) Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, quae peperit ei Zamram, et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Jecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim. At vero, ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur aut conjuncta. Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti jam Abrahae excusari 107.0579C| aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham juxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae qui appellatur Apher duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine atavi, Africam nuncupasse. Quod autem ait: Et filii Dadan fuerunt, Assurim, et Latusim, et Laomim, Assurim in negotiatores transferri putant, Latusim aeris ferrique metalla cudentes, Laomim vero φύλαρχος id est, princeps multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Assurim vocatos Syros esse 107.0579D| contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones. (Isid.) Quid est quod Abraham post obitum Sarae, Ceturam duxit uxorem? Nunquid ob incontinentiam, dum esset jam aetate grandaevus? Absit. An propter filiorum procreationem, dum illi semen quasi stellae coeli ex Isaac filio promitteretur? Non. Ergo quid sibi vult ista Cetura, nisi quia sicut Agar et Ismael significaverunt carnales Veteris Testamenti, sic et Cetura et filii ejus significabant haereticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere? Sed utraque concubinae dicuntur, sola Sara semper uxor nuncupatur, sicut scriptum est: Una est enim columba mea, perfecta mea (Cant. VI).
107.0580A| Dedit autem cuncta Abraham quae possidebat Isaac filio suo. Filiis autem cuncubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, etc. Quid hoc significat, nisi quia dantur et nonnulla munera filiis concubinarum, id est, carnalium? Sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Judaei, quia carnalia lucra sectantur. Praeter Isaac enim nullus est haeres, utique quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine.
CAPUT VIII. De morte Abrahae et Ismaelis progenie.
Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus dierum, et collectus est ad populum suum, et reliqua. Male in Septuaginta interpretibus additum est: Et deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit 107.0580B| Abrahae deficere et imminui. Illud quoque quod nos posuimus, in senectute bona, senes et plenus, in Graecis codicibus ponitur, plenus dierum. Quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce diei operibus plenus occubuerit, tamen magis ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus.
Et haec nomina filiorum Ismael in nominibus suis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth et Cedar, et reliqui usque ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in Assyrios. In conspectu omnium fratrum suorum obiit, etc. Duodecim filii nati sunt Ismaelitae, e quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, 107.0580C| quae pars Arabiae est. Nam et familiae ipsorum oppidaque et pagi ac munita castella et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad Austrum, et Cedma ad Orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli juxta Septuaginta legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitavit, verius est illud quod nos posuimus, Coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari Jacob quoque ad Laban demonstrat dicens: Quod est peccatum meum, quia persecutus es post me, et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de universis vasis domus 107.0580D| tuae? Ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemorat, quod Jacob exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.
CAPUT IX. De conceptu Rebeccae et nativitate duorum filiorum ejus.
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Sed collidebantur in utero ejus parvuli, et reliqua. Pro commotione, vel collisione, Septuaginta interpretes posuerunt, ἐσκίρτων id est, ludebant, sive calcitrabant, quod Aquila transtulit: Confringebantur filii in utero ejus, Symmachus vero 107.0581A| δι' ἐπλέον id est, in similitudinem navis in superficie ferebantur. (Greg.) Ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Quod utrum ita sit, concite valet probari. Certe etenim novimus, quod ad Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te. Cui rursum promisit dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae 107.0581B| multiplicare per Isaac praedestinaverat, et tamen scriptum est, Deprecatus est Dominum Isaac pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset.
Perrexitque Rebecca ut consuleret Dominum, qui respondens ait: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex utero tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. (Aug.) Quaeritur quo ierit, non enim erant tunc prophetae aut sacerdotes 107.0581C| secundum ordinem tabernaculi vel templum Domini. Quo ergo ierit merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham; sed illic quomodo responsa dentur, omnino tacet Scriptura, utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando alligassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? an adhuc vivebat Melchisedech? cujus tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur utrum homo an angelus fuerit. An erant aliqui tales etiam illo in tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte ne commemorarem praeterierit, mentiri 107.0581D| tamen Scriptura non potest, quae dicit Rebeccam isse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse. In eo quod Dominus respondit Rebeccae
Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori, historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est, Jacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est, gentem quam propagavit Esau, eosque fecerunt tributarios per David, quod diu fuerunt usque ad regem sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac, quando minorem 107.0582A| pro majore benedixit. Hoc enim dixit eidem majori, cum et ipsum postea benediceret.
Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. Qui primus egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen ejus Esau. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet Sear unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus est dictus.
Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu, et idcirco appellavit eum Jacob. (Isid.) Quod figuraliter factum etiam ipsis Judaeis non credentibus notum est, qualiter populus Ecclesiae Synagogae populum superavit, et quomodo plebs Judaeorum tempore major servit minori populo Christianorum. Siquidem et singulis nobis hoc dici potest, quod duae 107.0582B| gentes et duo populi sint inter nos, vitiorum scilicet atque virtutum, sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus; sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major servit minori. Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. Procedit autem Esau primus rufus, et totus tanquam pellis hirsutus; deinde exiit frater ejus Jacob, et manus ejus implexa erat calcaneo Esau. Sed cur ille totus rubeus et hispidus, nisi quia populus prior prophetarum et Christi cruore fuit pollutus, ac peccati et nequitiae squalore exstitit circumdatus? Cujus ideo minor calcaneum tenuit, quia mystice majorem populum minor superaturus esset.
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli: 107.0582C| quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola, Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis, etc. (Aug.) Quod Graece dicitur ἄπλαστος hoc Latini simplicem interpretati sunt. Proprie autem, ἄπλαστος non fictus. Unde aliqui Latini interpretes, sine dolo interpretati sunt, dicentes: Erat Jacob sine dolo, habitans in domo, ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem, qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid, quod Scriptura praemisit. Hinc enim maxime cogimur ad intelligenda illo loco spiritualia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. (Greg.) Quid per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui interioribus voluptatibus fisi, carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores 107.0582D| hujus saeculi, tanto magis exteriora incolunt, quanto interiora sua in culpa derelinquunt. Jacob vero vir simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur, quia nimirum omnis qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione, atque in conscientiae suae habitatione consistunt. (Ambros.) In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foras inhiant, a seipsis, alienatis cogitationibus, recedant.
CAPUT X. De eo quod Esau Jacob vendidit primogenita sua.
Coxit autem Jacob pulmentum. Ad quem cum venisset Esau de agro lassus, ait: Da mihi de coctione hac 107.0583A| rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Rubeum sive fulvum lingua Hebraea dicitur Edom. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendiderit primitiva sua, fulvi, id est, Edom sortitus est nomen.
Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit Esau, et vendidit primogenita, et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. (Isid.) Quod iste Esau primogenita sua propter escam eidem fratri suo juniori venundavit, ac postmodum paterna benedictione sibi promissa privatus est, significat eumdem Israeliticum populum qui a Deo, ut Exodi liber indicat, 107.0583B| primogenitus filius nuncupatus est, qui propter praesentis saeculi lucra, non solum primatus sui honorem amisit, verum etiam regni coelestis praemium praeparatum adipisci non meruit, Domino quodammodo id eidem exprobrante, cum dicit: Transferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXII). Primogenita autem ipsa vestis erat sacerdotalis, quam majores natu cum benedictione patris induti, victimas Deo velut pontifices offerebant. Hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt Judaei, cum gloria regni futura. Sciendum est quia quinque modis nos gulae vitium tentat. Aliquando namque praevenit tempora indulgentiae, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit: aliquando quae sumenda sint accuratius 107.0583C| expetit praeparari, aliquando autem et qualitate ciborum et tempore congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnunquam vero et abjectus est quod desiderat, et tamen in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. Quae vitiorum tempora melius ostendimus, si haec exemplis evidentioribus approbamus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit. Et ex Aegypto populus ductus, in eremo occubuit, qui, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et prima filiorum Heli culpa suborta est, quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem 107.0583D| dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia et saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Hinc primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderabilem cibum, id est, lenticulam concupivit, quam venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illa appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, 107.0584A| quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque Adam solus, ut a vetito se pomo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit. Nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per praesentiam vetat; et cum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam vetita degustamus? Ea itaque sumenda sunt quae naturae necessitas quaerit, et non quae edendi libido suggerit, ne etiam si haec moderata discretio minus caute prospexerit, illicitae concupiscentiae quis in voraginem vergat.
CAPUT XI. De transitu Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum, ubi Rebeccam uxorem sororem suam esse finxit; et de puteis quos fodit Isaac. 107.0584B|
(CAP. XXVI.) Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara; apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et reliqua. (Aug.) In eo quod scriptum est: Facta est autem fames super terram, post famem quae ante facta 107.0584C| est in tempore Abraham. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Quaeritur hoc quando sit factum, utrum postea quando Esau vendidit primogenita sua cibo lenticulae (post illam quippe narrationem hoc narrari incipit)? an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad eam reversus sit, cum progressus de filiis ejus ad eum locum pervenisset qui de lenticula commemoratus est. Movet autem si ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat, ipsius enim paranymphus et princeps militiae qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrumvel vivere potuerit. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed jam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac illud fuisse factum: deinde 107.0584D| Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta, illi autem juvenes erant, quando Esau vendidit primogenita sua. Ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse, fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum ejus circiter octoginta. Adolescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus factus est. Potuit ergo jam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in eam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam perfectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore esse Isaac scribitur et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia, mirum nisi 107.0585A| recapitulando ista commemorantur: quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis ejus usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret. Ideo quod scriptum est de Isaac: Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo et procedens major fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur namque narrator easdem ejus divitias, quibus magnus factus est, et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne praesentia ejus sibi esset infesta. Quanquam ergo aliquid spirituale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est: Benedixit eum Dominus, ut sana fide intelligamus etiam ista temporalia dona nec dari posse, nec sperare debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, 107.0585B| nisi ab uno Deo, ut qui in minimis fidelis est, et in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur (Luc. XVI). Talia enim de Abraham dicta sunt, quod ei munera Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem, pie intelligentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi. Quid autem sibi velit quod, orta fame super terram, Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara ex praecepto et benedictione Domini perrexit, ibique Rebeccam uxorem suam timoris causa finxit sororem, quam rex alienigena Isaac conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum ea ludentem vidit; quid in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus 107.0585C| patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum; videt profecto, quisquis, ne aliquid narrando in Ecclesiam peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur, et invenit eum majestatem suam qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugii congruum iter aptaret. Quid enim absurdum est, imo quid inconvenienter futurorum pronuntiatione accommodatum, si propheta Dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris, cum ipsum Verbum Dei caro factum sit ut habitaret in nobis? (Joan. I.) Post haec refert Scriptura quod
Isaac postquam benedixit illum Dominus et magnificatus est valde, aggressus est opus et coepit fodere puteos 107.0585D| quos foderant pueri patris sui Abraham, sed invidentes ei Palaestini, obstruxerant eos, implentes humo, et reliqua. Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster, qui dum descendisset in istam torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere vult, quos foderant pueri patris sui? Idem Moyses puteum legis foderat David, Salomon, et prophetae; libros scripserunt Veteris Testamenti, quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Judaeorum; et eorum os cum vellet purgare Isaac, ut ostenderet quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt, rixati sunt cum eo Palaestini, id est Judaei a regno, Dei alieni. Sed descendit ab eis: non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere, sed terram, et dicit eis: 107.0586A| Ecce relinquetur vobis domus vestra aeserta (Matth. XXIII). Fodit ergo Isaac, novum puteum, imo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes, Petrus et Jacobus, Judas et apostolus Paulus, qui omnes Novi Testamenti puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae fit fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur; et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratiae Dei, ex hoc jam ad gentes ibimus (Act. XVIII).
Post haec jam fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Vere 107.0586B| dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit. Prius tantum in Judaea notus erat Deus, et in Israel nominabatur (Psal. LXXV); nunc autem in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Exeuntes enim pueri Isaac per universum orbem terrae, foderunt puteos, et aquam omnibus ostenderunt, baptizantes omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quid est quod puteos Abraham quos aperuit Isaac, sic vocavit eos sicut et pater ejus, nisi quia Moyses apud nos etiam Moyses appellatur, et prophetae unusquisque suo nomine appellantur? nec mutantur quasi eorumdem vocabula puteorum. Haec 107.0586C| mystice. Moraliter autem Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus, ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus; et quousque intelligentiae vere nobis aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ad exhauriendam cordis terram torpescat. Quos tamen puteos Allophyli insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, conjectas nobis cogitationes tentationum erigunt. Saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod etiam Isaac opere et Allophylorum 107.0586D| pravitate cognovimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant.
Nos enim, nos nimirum puteos fodimus, cum Scripturae abditis sensibus alta penetramus: quos tamen occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Quod nimirum Psalmista protulerat cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat, cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat.
CAPUT XII. De ostensione Dei ad Isaac, cui ipse aram aedificavit. 107.0587A|
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui; noli metuere, quia tecum sum. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. Itaque aedificavit ibi altare, et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum; praecipitque servis suis ut foderent puteum. Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, etc. Pro Ochozath pronubo, in Hebraeo habet, collegium amicorum ejus, ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat in quibus fuit 107.0587B| et Phicol princeps exercitus ejus.
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderunt atque dicentes: Invevenimus aquam. Unde appellavit eum Abundantiam, et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem, etc. Nescio quomodo in Septuaginta interpretibus, ubi sic habetur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam; et vocavit nomen ejus Juramentum, propterea vocari Juramentum dicatur, quod aquam non invenerunt; e contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila quoque consentit et Symmachus, hoc significet quod invenerunt aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse Saturitas, et vocata civitas Bersabee, hoc est, puteus saturitatis. 107.0587C| Licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario numero ovium, quod sabe dicitur, asseruerimus Bersabee appellatum, tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum sin , a quo sabe incipitur, Graecum σ, id est, Hebraeorum samech , posuit. Alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit ut Isaac minime aquam reperiret.
CAPUT XIII. De senectute Isaac et benedictione Jacob.
(CAP. XXVII.) Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi. Qui respondit: 107.0587D| Adsum. Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam, et benedicat tibi anima mea, antequam moriar, etc. (Isid.) Hippolyti martyris verba, sicut ea excellentissimae scientiae ac doctrinae Hieronymus replicavit, in hoc loco ponenda sunt. Isaac, inquit, portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris ac diaboli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculos ejus caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius major 107.0588A| vocatur, acceptio legis est Judaeorum. Quod escas atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo Dei, repromissionis est benedictio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sint, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, et sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori, formam gerit in hoc loco Spiritus sancti; quae futura noverat in Christo, in Jacob ante meditatur. Loquitur ad filium:
Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos haedos optimos. Praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in omnibus Scripturis 107.0588B| haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur offerre, duorum populorum significatur assumptio; quod teneros et bonos, docibiles et innocentes significantur animae. Stola Esau fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quae illis primo datae sunt, et postmodum gentilium indutus est populus. Pelles autem, quae ejus brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Ipse enim in corpore suo, non sua, sed aliena peccata toleravit. Quod Isaac quaerit a Jacob cur tam cito venerit, admiratur velocem in Ecclesiis fidem credentium. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo salus est peccatorum. Quod postremo consequitur benedictio, et ejus odore perfruitur, virtus resurrectionis et 107.0588C| regni aperta voce pronuntiatur. Taliter enim benedicitur:
Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Odore nominis Christi, sicut ager mundus impletur; cujus est benedictio de rore coeli, hoc est de verborum pluvia divinorum, et de pinguedine terrae, hoc est, congregatione populorum. Multitudo frumenti et vini, hoc est, multitudo quam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi ex gentibus ad eum conversi, ipsum adorant tribus, id est, populi ex circumcisione. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. Ipsum adorant filii matris ejus, quia et ipse secundum carnem ex ea natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est; et qui benedixerit, benedictionibus replebitur; 107.0588D| Christus, inquam, noster, ex ore patris ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur; sed alius a Judaeis benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam repente majori expavit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit; nec tamen indignatur revelato sibi sacramento, sed confirmat in filio benedictionem dicens: Et benedixi ei, et benedictus est. Haec est benedictio prima Isaac, quae data est minori populo Christianorum. Sed neque tamen major filius penitus fuit despectus, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit: cujus tamen secundae benedictionis prophetatio haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio 107.0589A| tua. In pinguedine utique terrae, in fecunditate rerum et potentia regni, quae in illo populo fuit, et in rore coeli erit benedictio tua, id est, in eloquiis Dei. Ipsis enim credita sunt eloquia Dei, et legis testamenta. Vives gladio, id est, quia sanguini populus ille deditus necem in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies minori, scilicet populo Christiano. Tempusque veniet cum excutias et solvas jugum de cervicibus tuis. Dum per agnitionem fidei ad gratiam Christi conversus, deposueris onus legis, quando jam non servies populo minori, sed per fidem frater vocaberis. Item alio modo. Quid est, quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit, nisi quod omnipotens Deus Judaici populi bona operatione pasci desideravit? Sed, illo tardante, minorem 107.0589B| Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotenti Patri cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo exterioribus sacrificiis non quaerens, per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LV). Quid est quod idem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, nisi quod haedus pro peccato offerri consuevit, et gentilis populus, dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit? Quid est quod vestimentis majoris fratris induitur, nisi quod sacrae Scripturae praeceptis, quae majori populo data fuerant, 107.0589C| in bona operatione vestitus est; et eis minor in domo utitur, quae major foras exiens intus reliquit? Quae ille Judaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Et quid est, quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedixit, nisi hoc, quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi serviet mihi? (Psal. XVII.) Quid est, quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro eveniant vidit, nisi quod omnipotens Deus, cum per prophetas suos praediceret gentilitati gratiam praerogandam, eam et in praesenti per gratiam non vidit, quia tunc in errore dereliquit; et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionis gratiam praevidit? Unde et eidem Jacob gentilis populi figuram tenenti, in benedictione 107.0589D| dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus. Sicut in Evangelio Veritas dicit: Ager est hic mundus (Matth. XIII). Et quia electorum populus in universo mundo virtutibus redolet, odor fidei odor est agri pleni.
Aliter namque olet flos uvae, quia magna est virtus et opinio praedicatorum, qui inebriant mentes audientium.
Aliter flos olivae, quia suave est opus misericordiae, quod more olei refovet et lucet.
Aliter flos rosae, quia mira est fragrantia, quae rutilat et redolet ex cruore martyrum.
Aliter flos lilii, quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis. Aliter flos violae, quia magna 107.0590A| est virtus humilium, qui ex desiderio loca ultima tenentes se per humilitatem a terra in altum non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant. Aliter redolet spica, cum ad maturitatem perducitur, quia bonorum operum perfectio ad saturitatem eorum qui justitiam esuriunt praeparatur. Quia ergo gentilis populus in electis suis ubique per mundum sparsus est, et ex eis virtutibus quas agit omnes qui intelligunt odore bonae opinionis replet, dicatur recte: Odor filii mei sicut odor agri pleni. Sed quia easdem virtutes ex semetipso non habet, adjungit: Cui benedixit Dominus Deus. Et quoniam idem electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit, recte illic additur: Det 107.0590B| tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam. Ros enim desuper leniter venit, et subtiliter cadit; et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur. Quid est autem quod Esau tarde ad patrem redit, nisi quod Judaicus populus ad placandum Dominum sero revertitur? Cui et hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit cum solvatur jugum de collo tuo, quia a servitute peccati Judaicus populus in fine liberatur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione 107.0590C| qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Nuntiata sunt haec Rebeccae. Quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. Nunc ergo, fili, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran; habitabisque cum eo dies paucos, donec quiescat furor fratris tui, et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum; postea mittam et adducam te inde huc, etc. (Aug.) Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse, nisi quia hinc nobis datur intelligi quod divinitus ei revelabantur omnia? Unde ad magnum 107.0590D| mysterium pertinet quod filium suum minorem pro majore voluit benedici. Igitur Esau post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Jacob excogitat fraudulenter. (Isid.) Hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus, non solum patibulo Dominum crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est.
(CAP. XXVIII.) Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit, praecepitque ei, dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan; sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Aug.) Quod habent Latini codices, 107.0591A| Isaac dicente filio suo: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem, Graeci codices non habent vade, sed fuge, hoc est, ἀπόδραθι. Unde intelligitur etiam Isaac cognovisse quod filius ejus Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.
Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in turbas populorum: et det tibi benedictionem Abraham, et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae, ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae, et reliqua. Jacob autem dolos fugiens fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, 107.0591B| ut acciperet sibi uxorem. (Isid.) Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem, id est, populo Israel, et patria, id est, Jerosolyma, et omni regione Judaeae, abiit in gentibus accipiens sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam plebem meam, et non dilectam dilectam; et erit in loco ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX).
CAPUT XIV. De visione Jacob, dum iret in Mesopotamiam, et voto ipsius.
Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran. Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem 107.0591C| loco. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo, etc. (Isid.) Pergente autem Jacob in Mesopotamiam, venit in locum qui nunc Bethel vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum, et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc viso evigilavit, unxitque lapidem dicens: Vere hic domus Dei est et porta coeli; et his dictis, discessit. Somnus iste Jacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est, etiam unctus Christus 107.0591D| significatur. Caput enim viri Christus est. Quis enim nescit Christum ab unctione appellari? Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethlehem. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad coelum conscendit. Erectio autem lapidis resurrectio Christi est. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV). Per hanc ascendebant angeli, et descendebant, in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi, ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus supereminentissin am divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant In principio Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia (Joan. I); descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum 107.0592A| sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Illa enim scala a terra usque in coelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales, proficiendo, velut ascendendo spirituales fiunt, ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spirituales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur ut imbribus suis parvulus nutriatur. Et per illum solum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent. Per ipsum se etiam humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. Tropologice vero in itinere dormire, est in hoc praesentis 107.0592B| vitae transitoriae rerum temporalium amore quiescere. (Greg.) In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere, quos primis hominibus seductor aperuit, qui ait: Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri. Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit; et aperti sunt oculi amborum. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari; vel quanto amore suo auctori super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, 107.0592C| qui in lapidem caput ponit, quia nimirum ipsi, qui ab exterioribus operibus cessant, interna penetrant, qui intenta mente, quae principale est hominis, imitationem sui Redemptoris observant. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt, quia caput in lapide tenere contemnunt. Sunt namque nonnulli qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio, dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis 107.0592D| strepitum populorum congregant. Unde sub Judaeae specie per prophetam torpente otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I). Praecepto enim legis ab exteriore opere in Sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vocationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt, ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus Deo servire creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri quia mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt. Quia in eo, quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra 107.0593A| semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio, ac desiderio immunda, frigescat, ne ipsius bonis desideriis plus justo inserviant, ne sub discretionis specie et parcendo a perfectione languescant. Agit haec, et ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dixit: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II). Hinc per prophetam Dominus admonet dicens: Vacate 107.0593B| et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). Quod autem locutus est Dominus ad Jacob innixus scalae dicens ei: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Terram in qua dormis tibi dabo, et semini tuo, eritque germen tuum quasi pulvis terrae. Dilataberis ad Occidentem et Orientem, Septentrionem et Meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae, etc., mystice designat, mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra Ecclesiae promittitur et semini illius, id est, populo Christiano usque in sempiternum. Cui dicit Pater: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Aliter, Occidens in hoc loco occasum vitiorum et peccatorum designat, Oriens lucem fidei 107.0593C| vel ortum bonorum operum, Septentrio constrictionem voluptatis et mortificationem desideriorum. Meridies claritatem sapientiae et fervorem charitatis non inconvenienter ostendit. Taliter enim veri potestas Jacob dilatatur, hoc est, infidelibus regnum Christi propagatur. Per occasum utique vitiorum et peccatorum, et per ortum fidei ac bonorum operum, per continentiam voluptatum, necnon per meditationem sapientiae et fervorem dilectionis. Bene autem subditur:
Cum evigilasset Jacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste: non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, 107.0593D| quod constituit Deus in hominibus in primo populo suo. Portam coeli autem sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus ad capescendum regnum coelorum. Spiritualiter autem, quisquis post torporem inertiae rite evigilaverit, et per exercitium boni operis vere resurrexerit, sine dubio in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni coelestis esse intelligit. Quod statuit lapidem Jacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum in titulum, et perfudit eum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit, non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando, sed signum fuit in prophetia evidentissime constitutum, 107.0594A| quae pertinet ad unctionem. Unde Christi nomen a chrismate est appellatum.
Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur. Nunc loco nomen imponit, et vocat eum Bethel, domum Dei: qui locus vocabatur antea Luza, quod interpretatur nux sive amygdalon. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam nomen esse urbis putant, cum ulam interpretetur prius. Ordo itaque iste est lectionis: Et vocavit nomen loci illius Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis antiquae. Omnes Scripturae verbo ulam, sive elam, plenae sunt, quod nihil aliud significat, nisi ante aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes.
Vovit etiam votum dicens: Si fuerit Deus meus mecum, et custodierit me in via per quam ambulo, et dederit 107.0594B| mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei, etc. (Augustinus.) Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacravit, non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in illo loco futura erat domus Dei.
CAPUT XV. De adventu Jacob in Mesopotamiam, ubi juxta puteum Rachel agnovit.
(CAP. XXIX.) Profectus ergo Jacob venit ad terram Orientalem; et vidit puteum in agro, tresque greges 107.0594C| ovium accubantes juxta eum. Nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur, etc. (Isidorus.) Figuraliter per oves justorum populi significantur, sicut illud, quod dictum est in Evangelio: Statuet oves ad dexteram (Matth. XXV). Pastores vero prophetae sunt, qui usque ad adventum Domini, Spiritu sancto mundati, populum Israel gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini praeferebat; puteus, gratiam Spiritus sancti per praedicationem Christi venturam ad Ecclesiam ex gentibus, quae obtecta erat, nondum adveniente et homine facto Christo. Aliter, per puteum baptismus, per agrum hic mundus exprimitur. Quod autem tres greges ovium accubare dicuntur juxta puteum, significat eos, qui ad sanctae Trinitatis fidem capiendam 107.0594D| pertinent, in humilitate expetere baptismi gratiam. Lapis, quia claudebat os putei, duritiam infidelitatis insinuat, qua abjecta, homines possunt rite baptismum percipere. Pastores autem doctores sunt Ecclesiae, quia, amoto lapide per Jacob, adaquabant greges; quia, Christo auferente omnem infidelitatem ab eorum cordibus quos praedestinavit ad baptismi sacramentum pertinere, rite credentes abluuntur unda purificationis. Item aqua putei significat scientiam Veteris Testamenti, quam lapis claudebat, quia littera legis sensum spiritualem in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa, et veritas Evangelii patefacta est.
107.0595A| Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat. Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem, quo puteus claudebatur, et adaquato grege, osculatus est eam; elevataque voce flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus, et filius Rebeccae, etc. (Augustinus.) Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Jacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei, magis notandum est aliquid Scripturam praetermittere, quod intelligere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intelligitur enim quod illi cum quibus primo loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam 107.0595B| esse Laban. Quam utique Jacob non noverat, sed illius interrogationem responsionemque illorum Scriptura praetermittens intelligi voluit quod scriptum est:
Osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua flevit, et indicavit quod frater esset patris ejus, et quia filius Rebeccae. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis. Sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, sed postea indicavit Jacob propinquitatem suam. Ergo intelligendum est aut illum, qui jam audierit quae illa esset, confidenter in ejus osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, quod primo factum erat, id est, quod 107.0595C| indicaverat Jacob quis esset, sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum jam dictum esset quod plantavit paradisum, et posuerit illic hominem, quem finxerat, et multa per recapitulationem dicta intelliguntur.
CAPUT XVI. De servitute Jacob, qua servivit Laban pro duabus filiabus ejus, et significatione mystica earumdem filiarum.
Habebat vero Laban filias duas: nomen majoris Lia, minor appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis. Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem, quam viro alteri; mane apud me. 107.0595D| Servivit igitur Jacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam, quia tempus expletum est ut ingrediar ad eam. Qui, vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias; et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam filiae Zelpham nomine, etc. Quod scriptum est, et servivit Jacob pro Rachel annis septem, et erant in conspectu ejus velut pauci dies, eo quod diligebat eam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat. Quid in his duabus uxoribus Jacob, Lia videlicet et Rachel, nisi activa et 107.0596A| contemplativa vita signatur? Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel vero ovis, vel visus principium. Activa autem vita laboriosa est, quia desudat in opere. Contemplativa vero simplex, ad solum videndum principium anhelat, videlicet ipsum qui ait: Ego principium, propter quod et loquor vobis (Joan, VIII). Beatus autem Jacob Rachel quidem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia videlicet omnis qui convertitur ad Dominum contemplativam vitam desiderat, quietem aeternae patriae appetit, sed prius necesse est ut in nocte vitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est, Liam accipiat, ut post, ad videndum principium, in Rachel amplexibus requiescat.
Erat autem Rachel videns et sterilis; Lia autem 107.0596B| lippa, sed fecunda. Rachel pulchra et infecunda, quia nimirum mens quae contemplando otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat. Cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Contemplativa ergo vita speciosa est in animo; sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt et non parit, quia quietis suae studio minus se in aliorum collectionem succendit, et quantum introrsum conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia vero lippa et fecunda est, quia activa vita dum occupatur in opere, minus videt, sed dum modo per verbum, modo per exemplum, ad imitationem suam proximos accendit, multos in bono opere filios generat; et si in contemplatione mentem tenere non valet, ex eo tamen 107.0596C| quod agit exterius gignere sequaces valet. Post Liae ergo complexus ad Rachelem Jacob pervenit, quod profecto quisque ante activae vitae ad fecunditatem jungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur.
Facto mane vidit Jacob Liam, et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulae, et hanc quoque dabo tibi opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito, et, hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem, cui pater servam Balam dederat, etc. Non igitur, 107.0596D| ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis.
CAPUT XVII. De generatione filiorum Jacob ex quatuor uxoribus.
Videns Dominus quod despiceret Liam, operuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, etc. Omnium patriarcharum, propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere. (Hieronym.) Et vocavit, inquit, nomen ejus Ruben, dicens: Quia vidit Dominus in humilitate mea. Ruben interpretatur visionis filius
107.0597A| Et concepit, inquit, alterum filium, et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc; et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeoni nomen imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:
Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc erit mecum vir meus, quia peperi ei tres filios; ideo vocavit nomen ejus Levi. Ubi nos legimus, apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur vir meus mihi, quod Hebraice dicitur ilaue, , et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, persequetur me vir meus, id est: Non ambigo de amore in me viri mei; erit mihi hac in vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet et prosequetur; 107.0597B| tres enim ei filios genui.
Et concepit et peperit, et genuit filium et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino; et ob id vocavit nomen ejus Juda. Juda confessio dicitur; a confessione utique confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in psalmis et in Evangelio. Confiteor tibi, inquit, Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI), id est, gratias ago tibi, sive glorificabo te.
(CAP. XXX.) Et concepit Bala, et peperit Jacob filium, et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et didit dedit filium; propterea vocavit nomen ejus Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae judicii 107.0597C| nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium.
Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Jacob, et dixit Rachel: Habitare me fecit Deus habitatione cum sorore mea, et invalui; et vocavit nomen ejus Nephtali. Causam nominis Nephtali multo aliter hic lex ponit, quam in libro Hebraicorum nominum scripta est. Unde et Aquila ait: Συνανέστρεψεν μὲ ὁ Θεὸς, καὶ συνανεστρέφην. Pro quo in Hebraeo scriptum est, naphthule Elohim napthaleti, . Unde a conversatione, sive comparatione, quia utrumque sonat comparationem, sive conversationem, hoc est, Nephtalim, filio nomen imposuit. Quod autem sequitur:
Et peperit Zelpha, ancilla Liae, Jacob filium, et dixit 107.0597D| Lia: In fortuna; et vocavit nomen ejus Gad. Ubi nos posuimus in fortuna, et Graece dicitur ἐν τύχῃ, quod potest et eventus dici, in Hebraeo habet bagad, , quod Aquila interpretatur venit accinctio, nos autem dicere possumus in procinctu. Ba. enim potest et praepositione sonare in, et venit. Ab eventu ergo sive procinctu, qui gad dicitur, Gad Zelphae filius vocatus est. Sequitur:
Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Jacob, et dixit Lia: Beata ego, quia beatificant me mulieres; et vocavit nomen ejus Aser divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος, cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Et ab eo quod beatificant me mulieres, et ab eo quod beata 107.0598A| dicatur ab omnibus, filium suum beatum vocaverit. Aser ergo non divitiae, sed beatus dicitur, duntaxat in praesenti loco. Nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari.
Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Jacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Dominus mercedem meam, quia dedi ancillam meam viro meo, et vocavit nomen eis Issachar. Etymologiam nominis Septuaginta interpretes ediderunt, est merces. Non igitur, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Ies, , quippe dicitur, est, et sachar, , merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum qui Racheli debebatur ad se viri emerat. Sequitur:
107.0598B| Et concepit Lia adhuc, et peperit filium sextum Jacob, et dixit Lia: Dotavit me Dominus dote bona. Ex hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios. Et vocavit nomen ejus Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, diliget me, in Hebraeo habetur, Isboleni, et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum; habitabit namque mecum vir meus: unde et filius meus vocetur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon fluctus noctis interpretatur.
Et post hoc peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina. Haec transfertur in causam, quam significantius Graece δίκην vocant. Jurgii namque in Sichimis causa exstitit. Post filios et parentum ponenda sunt 107.0598C| nomina. Lia interpretatur laborans. Rachel ovis: cujus filius Joseph, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum. Nunc autem quid rerum significaverint quatuor uxores Jacob, quaerendum est, quarum duae liberae, duae ancillae fuere. Vidimus namque Apostolum in libera et ancilla, quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere. Sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur, hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur. Hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde procul dubio aliquid significatur, quanquam duae liberae uxores Jacob, ad novum testamentum, quo in libertate vocati sumus existimentur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis 107.0598D| in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplabimur. Lia namque interpretatur laborans. Rachel autem visus principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus, et incerta quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes namque mortalium timidae, et incertae sunt providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde et dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc amat enim omnis pie studiosus, et propter hanc servit 107.0599A| gratiae Dei, qua peccata nostra et si fuerint sicut phaenicium, tanquam nix dealbabuntur. Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servivit Jacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Nam quis tantum amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? quis eam vitam propter seipsam petierit? sicut nec Jacob Liam, sed tantum sibi in nocte suppositam in usu generandi amplexus, fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non poterat primo, ut ad Rachel perveniretur tolerari fecit, deinde propter filios commendavit. Ita vero 107.0599B| utilis unusquisque Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud amans, et in sua conversatione meditatur, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique suscepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi ne cuique noceatur, id est: Honora patrem tuum et matrem. Non maechaberis. Non occides. Non furaberis. Non falsum testimonium dices. Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). Quibus observatis, posteaquam homini pro concupita dilectione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus seculi noctem tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjungitur, et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat acceptis 107.0599C| septem aliis praeceptis, ac si ei dicatur: Servi alios septem annos pro Rachel, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens et sitiens justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris quae in agendo patiendoque est amplectenda, statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire, sed hoc non potest in terra morientium. Hoc namque videtur significare, quod dictum est ad Jacob: Non est moris in loco hoc ut minor habeatur priusquam major. Quia non absurde major appellatur, qui tempore prior est. Prior est autem in hominis eruditione labor boni operis, quam requies contemplationis. Ad unum ergo contendendum, sed propter hoc multa referenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae, ambae 107.0599D| quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban, verumtamen una amatur, alia toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter seipsam, certe propter filios diligatur. Labor namque justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generat inter multas tribulationes et tentationes, praedicando Evangelium ad eos qui sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habet foris pugnas, intus timores, quosque gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et 107.0600A| videt in principio Verbum Deum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia Generationem ejus quis enarrabit? Ideoque contemplandi otia appetit, ut divinitatem ineffabilem cernat. Vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Sed quia ipsa interdum procreandi charitate inardescit (vult enim docere quod novit), videt sororem labore agendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum necessitatibus consulatur, quam ad illam unde divinum aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia purus intellectus spiritualis substantiae verbis carne editis exprim non potest, elegit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas similitudines 107.0600B| insinuare divinas, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De vetere quippe vita, carnalibus sensibus dedita, corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia Divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua liberos, amore habendi numerosiores proles accensa. Invenimus autem Zelpham ancillam ejus interpretari os dicens, quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os erat, et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). De quibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum furaris (Rom. II). 107.0600C| Verumtamen, ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII). Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate, Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philip. I); tanquam et ancilla pariente, de prole numerosiore laetatur. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte concubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permittit. Quid enim de mandragora dicendum est? Proinde rem comperi pulchram et suave olentem, sapore autem insipido; et ideo in illo mandragoric pomo figurari intelligam famam bonam popularem. 107.0600D| Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III); qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicunque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulumcunque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis, agendo 107.0601A| ac suadendo, populis praesunt, quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis, otiose quodammodo mala mandragorica per Liam veniunt ad Rachel, ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in quo est omnis fructus laboriosae atque inter certamina tentationum periclitantis actionis, quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen evitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore, tanquam in speciosae Rachel feruntur amplexus. Et quia bonum est ut etiam haec 107.0601B| vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationem communis utilitatis impartit; propterea Lia sorori suae dixit:
Parvum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, studio doctrinae accensi, atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi aut docendi volunt consedere. Ita ergo dictum est: Parvum est tibi 107.0601C| quod accepisti virum meum, insuper et madragoras filii mei vis accipere? Ac si diceret: Parvum est quod homines ad laborem rerum regendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requiret? Proinde ut eam juste comparet, impartit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet, qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare elegerint, suscipiant experientiam tentationum, curarum quoque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane, ut hanc curam suscipiant, 107.0601D| vi coguntur satis, et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei. Tanquam diceret: doctrinae quam diligis vis conferre bonam opinionem? noli fugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis adverterit cernit, et experitur in exemplis quod intelligimus in libris. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ab operibus saeculi, et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexu Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus istud mysterium Dei dispenantibus, ut in 107.0602A| nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur etiam a populis illa vita, cujus amore conversi, spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio qua se converterant, quia tales rectores populi dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam non recusantes noctem Liae, ut Rachel pomis suave olentibus et clare nitentibus potiatur. Quae aliquando et ipsa, misericordia Dei praestante, per seipsam parit, vix tandem quidem, quia perrarum est ut In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis, et salubriter, vel ex parte capiatur. 107.0602B| Alio quoque sensu Liam et Rachel Victorinus martyr et caeteri in similitudinem Ecclesiae vel Synagogae interpretati sunt. Liam enim majorem natu Synagogae tenuisse typum aestimabant, quia prior Dei genuit populum. Haec quidem et oculis legitur gravida, quia lex per Moysen data cooperta est atque signata. Rachel autem, junior et pulchra, prius sterilis et postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae: junior quia tempore posterior; pulchra, quia sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium perspicere meruerunt; quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synogoga populum generavit. Cur autem pro Rachel servivit, et supponitur ei Lia major, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius Synagogam sibi conjunxit? Servitus itaque ipsa 107.0602C| Jacob septem annorum pro duabus uxoribus hujus vitae praesentis tempus significat, quia per septem dies evolvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro omnibus servivit, et Dominus noster ait: Non venit filius hominis ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Ille oves pavit, et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. X). Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus, in alveis aquarum apposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves, et Dominus noster in aqua baptismatis, trium personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, 107.0602D| ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei. Qualiter autem haec res secundum historiam intelligi debeat, non est praetereundum.
CAPUT XVIII. De servitute Jacob, qua servivit Laban pro gregibus suis.
Petente igitur Jacob suum socerum, ut cum uxoribus et liberis suis liceret sibi ad parentes redire, suasit ei Laban, ut secum maneret aliquantum temporis, dixitque ei:
Quid dabo tibi? At ipse respondit. Nihil volo. Sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere, et quodcunque fulvum et 107.0603A| maculosum variumque fuerit, tam in ovibus, quam in capris, erit merces mea; respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te, etc. Multum apud Septuaginta interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur exponeret. Vis, inquit, Jacob me servire tibi etiam alios septem annos? fac, quod postulo. Separa omnes discolores et varias tam oves, quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege alba et nigra pecora, id est, unius coloris da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris, sunt, varium natum fuerit, meum erit. Si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, 107.0603B| ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris, mecum erit justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Jacob et suos filios separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris naturali arte pugnavit. Tres enim virgas populeas, et amygdalinas, et maligranati, quanquam Septuaginta styraceas, et nuceas, et plataninas, habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicunque in virga corticem reliquisset antiquus permaneret color; ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Jacob, et 107.0603C| tempore quo ascendebantur pecora et post calorem diei ad potandum avide pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum et avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis varius etiam erat imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri, et Quintilianus in ea controversia qua accusatur 107.0603D| matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptuum esse naturam quam supra diximus. Et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hyppocratis, quod mulier quaedam suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset, utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illos monens quaerere num forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata est. (Aug.) Sed ad hanc rem, quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino, nec aliquid ad hoc commodum interest, 107.0604A| utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur colorum varietas. Ac per hoc inquiri cogit prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista: quam sine dubio ut propheta fecit Jacob, et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi relatione spirituali eum fecisse credendum est. Postquam autem nati fuerant agni et haedi varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi vel nigri, tradebat in manus filiorum Laban, et ponebat virgas, quas discoloraverat [discoriaverat] in canalibus, ubi effundebantur aquae, et veniebant ad potandum, contra pecora, ut conciperent 107.0604B| eo tempore cum venirent ad potandum. Et concipiebant pecora contra virgas Jacob, quas posuerat ante pecora in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat, et fiebant serotina Laban, et temporanea Jacob. Hoc in Septuaginta interpretibus non habetur; sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod ad sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Jacob prudens et callidus, justitiam et aequalitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit; ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur; sed si quando oves 107.0604C| et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior est vernalis [vernus] fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecunque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat virgas, ut unius coloris pecora nascerentur; et quidquid nascebatur primum, suum erat, quia discolor et varium erat; quidquid postea, Laban. Unius enim tam in nigro quam in albo coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis, in Hebraeo habet, iehammenna . Vim verbi Hebraici, nisi circuitu exprimere non possum. Iehammenna enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis. (Greg.) Potest autem et secundum mysticum sensum, hoc 107.0604D| factum et alio modo intelligi. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnulla vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desideret, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondat. Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur:
Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas 107.0605A| et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturae seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur, intimus candor appareat; et ex parte corticem servat, si ut fuerant exterius in veritate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praedicantium Patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur, in quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus; et dum intellectum 107.0605B| litterae plerumque sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegorice candor interior demonstratur; et cum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus intellectus, dum earum intentione defixi sunt, singulis quibus actionibus permiscentur tales fetus operum procreant, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident; et diversum colorem prolis boni operis habent quia nonnunquam subtracta litterae cortice, acutius interna considerant, et reservato nonnunquam historiae 107.0605C| tegmine, bene se in exterioribus formant.
Ditatusque est homo ultra modum; et habuit greges multos, et ancillas, et servos, camelos et asinos.
CAPUT XIX. De reditu Jacob ex Mesopotamia cum uxoribus et liberis, et pacto quod cum Jacob inivit Laban.
(CAP. XXXI.) Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus, animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. Misit et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, dixitque eis: Video faciem patris vestri, quod non sit 107.0605D| erga me sicut heri et nudiustertius. Deus autem patris mei fuit mecum, et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. Sed pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus, et reliqua. Et pater vester, inquit, mentitus est mihi et mutavit mercedem meam decem vicibus; et non dedit ei Deus ut noceret mihi. Si dixerat hoc: Varium pecus erit merces tua, nascebatur omne pecus varium; et si dixerat: unius coloris erit merces tua, nascebatur omne pecus unius coloris. Pro eo quod nos posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta interpretes posuerunt, decem agnis, nescio qua opinione ducti, cum verbum Hebraicum monim , numerum magis quam agnos sonet. 107.0606A| Denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat: Volo ut in futuro mihi varia nascantur. Jacob quippe hoc audito, virgas in canalibus non ponebat, ut futuros fetus sibi pecora unius coloris procrearent. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora Laban, suae partis ea fieri debere dicebat. Et quid plura? usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui Jacob mutata conditio est; et quodcunque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidae pecudes. 107.0606B| Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse traditur.
Responderunt Rachel et Lia: Nunquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, conceditque pretium nostrum? sed Deus tulit opes patris nostri, et nobis eas tradidit ac filiis nostris. Unde omnia quae praecepit tibi Dominus fac. Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis et conjugibus suis super camelos abiit; tulitque omnem substantiam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves suas, et Rachel furata est idola patris sui, et reliqua. Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo theraphim, , scriptum 107.0606C| est, quae Aquila μορφώματα, id est figuras, vel imagines, interpretatur. Hoc autem ideo, ut sciamus quid in Judicum libro theraphim sonet.
Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob; qui assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem, et comprehendit eum in monte Galaad, etc. Non quod eo tempore Galaad mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur nomine, quo postea nuncupandus est.
Non es passus, inquit, Laban ad Jacob, ut oscularer filios meos ac filias, etc. Filios ac filias Jacob, Laban suos more Scripturae sacrae, quo filios seu fratres cognatos appellat, sicut in sequentibus ostendetur, ubi scriptum est: Dixitque Jacob fratribus suis: Afforte lapides, filios, fratrum nomine nuncupans, 107.0606D| et in Evangelio filios Mariae materterae Domini fratres Domini appellat. Post longam igitur servitutem quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus vel pro mercede sustinuit, praecepit ei Deus ut reverteretur ad patriam suam. (Isid.) Tunc ignorante socero suo, cum uxoribus suis, cum comitatu properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore, atque idola quae Rachel furata est, apud eum requisivit nec reperit. Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit dicamus. Dum enim Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio: Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, quia cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat 107.0607A| se velut in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Jacob sequitur, quia eleetos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est, seu mundi, sive diaboli, Jacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam conjunxit: quam et de domo patris abstulit, quia ei per Prophetam dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Galat.). Laban ergo veniens apud Jacob, idolum non invenit, quia, ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore 107.0607B| nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit, sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae Dei ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI). Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac coopertione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Nos igitur Rachel illa significavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae utique avaritiae immunditia, non illis qui viriliter currunt, quibus dicitur, Viriliter agite et confortetur 107.0607C| cor vestrum (Psal. XX), sed his maxime evenit, qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde et illic ejusdem Rachelis haec verba sunt: juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi, id est, quasi muliebria se habere innotuit. Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum in titulum, etc. Diligenter animadvertendum est quomodo istos titulos in cujuslibet rei testimonio constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
Dixit Jacob fratribus suis: Colligamus lapides, et congregatis lapidibus fecerunt acervum et comederunt super eum. Et vocavit illum Laban Acervum testimonii, et Jacob Acervum testis. Acervus lingua Hebraea gal, , dicitur, ed, , vero testimonium. Rursum, 107.0607D| Syra lingua acervus igar, appellatur, testimonium saadutha, . Jacob igitur acervum testimonii, hoc est Galaad, lingua appellavit Hebraea; Laban vero ad ipsum, id est, acervum testimonii, igar saadutha gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat sermone mutaverat.
Dixitque Laban: Tumulus iste testis erit inter me et te hodie, et idcirco coappellatum est nomen ejus Galaad, id est, tumulus testis. Notandum tamen quod acervum lapidum quem inter se constituerant Laban et Jacob, aliquanta diversitate appellaverunt, sicut in quibusdam exemplaribus scriptum reperitur, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Jacob 107.0608A| Acervum testis. Traditur ab eis qui et Syram et Hebraeam linguam noverunt, propter proprietates uniuscujusque linguae factum. Fieri enim solet ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur: Propter hoc appellatum est nomen Acervus testis. Hoc enim medie positum est, quod utrique, conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Acervus testis. (Isid.) Mystice autem inter fideles, tam Judaeos quam gentiles, testis est lapis eminens in similitudinem Christi, et acervus lapidum qui est multitudo credentium.
Intueatur Dominus et judicet inter nos, quando recesserimus a nobis. Si afflixeris filias meas, et si introduxeris uxores alias super eas, nullus sermonis 107.0608B| nostri testis est, absque Deo qui praesens aspicit. (Aug.) Quid est quod Laban dicit: Nullus sermonis nostri est testis, nisi forte nemo extraneorum? Aut propter testificationem Dei quem ita habere deberent, tanquam nemo cum eis esset, quem testimonio ejus adjungerent.
Et juravit Jacob per timorem patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum; quem timorem etiam superius commendavit, cum diceret: Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.
Laban vero, de nocte consurgens, osculatus est filios ac filias suas, et benedixit illis; reversusque est in locum suum. Quod autem Laban et Jacob ambo viam quae ducit trans fluvium in terram repromissionis ire coeperunt, sed tamen ambo usque ad destinatum locum 107.0608C| cum non pervenerunt, quia Laban accepto itinere destitit, non inconvenienter significare potest duos populos tentantes ire per baptismum ad terram Ecclesiae; sed Jacob illuc progrediente, Laban reversus est, quia filiis lucis in profectu virtutum per baptismum ad futuram patriam properantibus, reprobi de incoepto studio retro labuntur, et ad pristinas sordes revertuntur. Unde et sequitur:
(CAP. XXXII.) Jacob quoque abiit in itinere quo coeperat; fuerunt que ei obviam angeli Dei. Quos cum vidisset ait: Castra Dei sunt haec. Et appellavit nomen loci illius Mahanaim, , id est, castra (Aug.). Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo. Ea quippe in Scripturis militia coeli nuncupantur. Ubi castra hic posita 107.0608D| sunt, in Hebraeo habet mahanaim, ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet; et pulchre ad fratrem iturus inimicum, angelorum se comitantium excipitur choris.
CAPUT XX. De eo quod munera misit Esau fratri suo; et de luctamine viri cum eo a quo benedictus est.
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom; praecepitque ei dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. Habeo boves et asinos, oves et servos, atque ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in 107.0609A| conspectu tuo. Reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes: Venimus ad Esua fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi, cum quadringentis viris. Timuit Jacob valde, et perterritus divisit populum qui secum erat; greges quoque, et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, dicens: Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma quae reliqua est, salvabitur. Nuntiato sibi fratre suo Jacob veniente obviam ei cum quadringentis, turbatus est quidem, et mente confusus, quoniam timuit valde, et visum est homini perturbato divisam multitudinem suam in duo castra disponi. Ubi quaeri potest quomodo habuerit fidem de promissis Dei, quandoquidem dixit: Si venerit ad castra prima frater meus et occiderit ea, erunt secunda in salutem. Sed etiam hoc fieri potuit, ut 107.0609B| everteret castra ejus Esau, et tunc Deus post illam afflictionem, adesset et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec quae verba dicat idem Jacob, considerandum est.
Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi, Recurre in terram generationis tuae, et benefaciam tibi, idoneus es mihi ab omni justitia et ab omni veritate quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista, transivi Jordanem hunc. Nunc autem factus sum in duo castra. Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia ego 107.0609C| timeo illum, ne cum venerit feriat me, et matres super filios. Tu autem dixisti: Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tanquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. Satis in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet.
Praecesserunt itaque munera ante eum; ipse vero mansit nocte illa in castris. Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. Jaboc fluvius est qui fluit inter Ammaum, hoc est Philadelphiam et Gerasam, in quarto ejus milliario et ultra procedens. Jordani fluvio commiscetur. Hoc autem amne transmisso, luctatus est Jacob adversus eum qui sibi apparuerat, vocatusque est Israel. Unde et sequitur:
107.0609D| ransductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus, et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel, quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit eum Jacob: Dic mihi quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit eum in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et 107.0610A| salva facta est anima mea. Quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque hic est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob, sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim ego princeps sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive angelus; quoniam plerique varie interpretantur, pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus? hoc est cum Esau, quem formidare non debes. Illud autem quod in libro Nominum, interpretatur Israel vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel per has litteras scribitur: iod, , sin, , res, , aleph, , lamed, , 107.0610B| quod interpretatur princeps Deus, sive directus Deus. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ut vir ex tribus litteris scribatur, aleph, , iod, , sin, , ut dicatur ais, ; videns ex tribus, res, aleph, he, dicatur rahe, . Porro el, , ex duabus, aleph et lamed, et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint et eloquentiae, et ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum sive mentem videntem Deum transtulerunt, nos magis Scripturae et angeli vel Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritatem sequamur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur.
Et benedixit eum ibi, et vocavit Jacob nomen loci illius, Facies Dei, dicens: Vidi enim. Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Isid.), in Hebraeo 107.0610C| dicitur phanuel, , ut sciamus ipsum esse locum qui in caeteris sanctae Scripturae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, phanuel legitur. In quo principaliter-sacramenti Dominici imago praefigurata est. Vir enim ille typum Christi evidentissime gesserat; cui tamen ideo praevaluerat Jacob utique volenti, ut mysterium figuraret passionis Domini. Ubi visus est Jacob in Judaeorum typo, hoc est in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne ejus luctamen inire, et invalescere in passione ejus, sicut scriptum est cum diceret, Crucifige (Matth. XXVII); et tamen Jacob ab eodem angelo benedictionem quem victor superaverat impetravit. Cujus nominis impositio utique benedictio fuit. Interpretatur Israel videns Deum, 107.0610D| quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro ille idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit. Sicque erat unus atque idem Jacob benedictus et claudus: benedictus in his qui in Christum ex eo populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervo valetudo, generis multitudo est: plures quippe sunt in stirpe qui degenerantes a fide patrum, et a praeceptis auctoris sui deviantes, in errorem sui seminis claudicant, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII). (Greg.) Qui tamen populus post, tactis sibi viribus, non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra jam filios generare possit. Potest et secundum tropologiam in 107.0611A| eadem re, utiliter aliquid intelligi. Magna est in contemplativa vita contentio mentis, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritualibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum sese angustat, et dilatat, et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, et de incircumscripto lumine quiddam partim et subtiliter attingit; sed tamen ad semetipsam protinus reverberatur, atque ab ea luce ad quam respirando transiit ad suae caecitatis tenebras suspirando rediit. Quod bene sacra historia designat, quae beatum Jacob cum angelo luctantem narrat. Cum enim ad parentes proprios rediret, in via angelum invenit, cum quo in luctamine magnum certamen habuit. Is enim qui certat in luctamine, 107.0611B| aliquando superiorem se, aliquando eo cum quo contendit inferiorem invenit. Designat ergo angelus Dominum, et Jacob qui cum angelo contendit, uniuscujusque perfecti viri, et in contemplatione positi, animam exprimit, quia videlicet anima cum contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exuberat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat; modo vero succumbit, quia degustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus. Sed notandum quod idem victus angelus nervum femoris Jacob tetigit, eumque marcescere statim fecit, atque ab eo Jacob tempore uno claudicavit pede, quia scilicet omnipotens Deus, cum jam per desiderium et intellectum 107.0611C| cognoscitur, omnem in nobis voluptatem carnis arefacit; et quia prius, quasi duobus pedibus innitentes, et Deum videbamur quaerere, et saeculum tenere, post agnitionem suavitatis Dei, unus in nobis pes sanus remansit, atque alius claudicat; quia necesse est ut, debilitato amore saeculi, solus in nobis convalescat amor Dei. Si ergo tenemus angelum, uno claudicamus pede, quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat, soli illi pedi innititur quem sanum habet, quia et cui desiderium jam terrenum arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota se virtute sustinet, et in ipso stat, quia pedem amoris saeculi, quem ponere in terram consueverat, jam a terra suspensum portat. 107.0611D| Et nos ergo si ad parentes proprios, id est, ad spirituales patres redimus, teneamus in via angelum, ut suavitate intima apprehendamus Deum. Contemplativae etenim vitae amabilis valde dulcedo est, quaeque super semetipsum animum rapit, coelestia appetit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene in Canticis canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Vigilante etenim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, a pravo foris opere quiescit. Denique quod adjecit idem patriarcha vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narret fuisse luctatum, id significat quia idem Deus 107.0612A| homo erat futurus qui cum Jacob populo luctaretur. (Greg.) Quaeritur dum ipsa per se Veritas dicit: Nemo vidit faciem meam unquam, quomodo Jacob testatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem? (Exod. XXXIII.) Humanae etenim mentis oculo interiore purgato, dum vitiorum omnium tribulationis igne erugo fuerit concremata, tunc, mundatis oculis cordis, illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut purgemus lugendo prius quod fecimus, et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaeramus. Prius enim a mentis acie, exurente tristitia, interposita malorum caligo detegitur, et tunc resplendente raptim coruscatione, incircumscripti luminis illustratur, quo utcunque conspectu in gaudio cujusdam securitatis absorbetur, et quasi post defectum 107.0612B| vitae praesentis ultra se rapta, aliquomodo in quadam novitate recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusionis superni roris aspergitur; ibi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur; et veritatem sentiendo videt, quia quanta est ipsa veritas, non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat, quia nisi illam utcunque concupisceret, nequaquam eam concupiscere non posse sentiret. Annisus ergo animae, dum in illa attenditur, immensitatis ejus coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe cuncta implens, cuncta circumstat; et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam substantiam dilatat, quia eam inopiae suae circumscriptio angustat. Unde et ad semetipsam citius 107.0612C| relabitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis, ad suam imaginem revocatur. Haec ipsa tamen per contemplationem facta, non solida et permanens visio, sed, ut dixerim, quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei faciem vocamus. Hinc ergo Jacob postquam luctatus est cum angelo ait: Vidi Dominum facie ad faciem, ac si diceret: Cognovi Deum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus in fine testatur dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII).
CAPUT XXI. De conocutione Esau cum Jacob.
(CAP. XXXIII.) Levans autem Jacob oculos suos vidit 107.0612D| venientem Esau, et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel famularumque ambarum, et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et liberos ejus in secundo loco, Rachel autem et Joseph novissimos; et ipse progrediens adoravit pronus in terra septies, donec appropinquaret frater ejus, etc. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus divisit, Aquila posuit ἡμίσυσεν, id est, dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae et Rachel, quae liberae erant cum filiis earum. Primasque ire faceret ancillas, secundas liberas. Ipse autem ante utrumque gregem occurreret fratrem adoraturus.
107.0613A| Evat Esau: Quaenam sunt istae turmae, quas obvias habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. At ille: Habeo, ait, plurima, frater mi, sint tua tibi. Dixit Jacob: Noli ita, obsecro, sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderem vultum Dei, etc. (Aug.) Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? utrum paventis et perturbati animi verba, usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, qui sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei; quod et si benigno animo dicta haec verba fraterna 107.0613B| sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat, potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaoni deus dictus est, secundum quod dicit Apostolus: Et si sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi (I Cor. VIII), maxime quia sine articulo in Graeco dictum est, quo articulo evidentissime solet Dei veri unius fieri significatio. Non enim dixit, πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit πρόσωπον Θεοῦ. Facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecum eloquium audire atque intelligere solent.
Vix fratre compellente suscipiens ait: Gradiamur simul; eroque socius itineris tui. Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando 107.0613C| fecero laborare, morientur uno die cuncti greges. Praecedat dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir. Quaeritur utrum mendaciter promiserit Jacob fratri suo quod sequens pedes suorum in itinere, propter quos immoraretur, venturus esset in Seir ad eum. Hoc enim, sicut Scriptura Dei deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit in itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando elegit?
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir, et Jacob venit in Socoth, ubi, aedificata domo et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur Socoth, . Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos.
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae et habitavit juxta oppidum, etc. Quaestio oboritur, quomodo Salem Sichem civitas appelletur, cum Jerusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. Aut igitur unius urbs utraque nominis est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit, aut certe istam Salem quae nunc pro Sichem nominatur, dicemus hic interpretari consummatam atque perfectam, et illam quae postea Jerusalem 107.0614A| dicta est, pacificam nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit et sanatum sit, propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
CAPUT XXII. De raptu Dinae filiae Liae per Sichem filium Hemor Hevaei, et de ultione stupri.
(CAP. XXXIV.) Egressa est autem Dina filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei princeps terrae illius, adamavit et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis dilinivit, etc. (Albin.) Dina quippe 107.0614B| ut mulieres videret extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventam curis exterioribus diabolus corrumpit. Et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit, afficitur, atque admissum flere conatur, corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic subjungitur: Tristemque blanditis delinivit. Modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, 107.0614C| ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc nulla mala contristant, et tunc plenius absorbetur suppliciis, quae gaudet etiam in delictis. Postquam ergo Scriptura narrat de pacto quod Hemor et filius ejus Sichem cum filiis Jacob pepigerunt, subjungit de circumcisione ita dicens:
Assensi sunt omnes circumcisis maribus cunctis. Et ecce die tertio quando gravissimus dolor vulnerum est, arreptis duo Jacob filii Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem confidenter, interfectisque omnibus masculis, Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. Quibus egressis, irruerunt super occisos caeteri filii Jacob, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri: 107.0614D| oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes, quae in agris et domibus erant, parvulos quoque et uxores duxere captivos. Quibus perpetratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et odiosum fecistis Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus, et caetera. Cum paulo ante loquens Jacob cum fratre suo Esau, infantes filios esse suos significet, qui Graece dicuntur παῖδες, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem, direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis, pro sorore sua Dina. Sed intelligendum est diu illic habitasse Jacob, donec et filia ejus virgo fieret et filii juvenes. Nam ita scriptum est: Et habitavit juxta oppidum, 107.0615A| emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis; et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Egressa est autem Dina filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. Apparet ergo his verbis, non transeunter sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, et tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse. Filia vero illius cum ad eam venisset aetatem, ut amicas jam habere potuisset, condiscere voluisse filias civium loci, atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim erat non parva cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti 107.0615B| principes atque auctores fuerunt.
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis Chananaeis et Pherezeis habitatoribus terrae hujus. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea. Propter bella plurium qui consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet quam possent sufficere expugnationi civitatis illius.
Responderuntque filii Jacob: Nunquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? Zelus quem habuerunt filii Jacob in ulciscendo stupro sororis suae moraliter commonet pastores fidelium quatenus habeant curam animarum sibi commissarum, ne violentur aut corporali delicto, aut fornicatione spirituali, paratique 107.0615C| sint ipsi semper secundum Apostolum (II Cor. X) ulcisci omnem inobedientiam resistentem veritati, atque excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne pro tanto commisso impunitus evadat.
CAPUT XXIII. Ubi Deus ad Jacob loquitur, mandans ei de idolorum disperditione.
(CAP. XXXV.) Interea locutus est Dominus ad Jacob: Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque ibi altare deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (August.) Quid est quod non dixit, et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi, sed dicit, fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? Utrum Filius apparuit ibi, et Deus Pater hoc dicit? An in aliquo genere locutionis annumerandum?
107.0615D| Jacob vero, convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Surgite et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum. At ille infodit eos subter terebinthum quae est post urbem Sichem. Quod autem dicitur, et dederunt Jacob deos alienos qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum, quaeritur quare et inaures quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant. nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum? Nam Rebeccam a servo Abrahae 107.0616A| inaures Scriptura accepisse testatur, quod non fieret si eis inaures ornamenti gratia habere non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. Incipiamus enim advertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque tuebatur.
Venit igitur Jacob Luzan, quae est in terra Chanaan cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo; aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. Ecce manifestissime comprobatur 107.0616B| Bethel non Usam Luz, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, Amygdalon, ante vocitatam.
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum. Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debora, ut Septuaginta quoque interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum meneket, , scire non possumus, quare ibi substantiam posuerunt, hic nutricem.
Apparuit autem iterum Deus Jacob, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae; benedixitque ei dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, et appellavit eum Israel. Dudum nequaquam ei ab angelo nomen imponitur, sed quod imponendum sit a Deo praedicatur. Quod igitur ibi 107.0616C| futurum promittitur, hic docetur expletum. Quaeritur autem, cum semel dixerat ad Jacob: Jam non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum, cur postea legitur eodem nomine idem Jacob vocitatus, quod in frequentissimis locis sanctarum Scripturarum ita positum invenimus. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea patribus visus, ubi non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.
Dixitque ei: Ego Dominus omnipotens: Cresce et multiplicare; gentes et populi nationum erunt ex te; reges de lumbis tuis egredientur; terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post 107.0616D| te; et recessit ab eo. Haec promissio ad spirituale semen Jacob pertinet, sicut de Abraham ante jam dictum est. Omnes enim qui supplantant vitia, et veterem hominem cum actibus ejus deponunt, mentisque suae oculos ad videndum Deum intentos habent, rite ad Jacob pertinent, cujus fidem et actus imitantur; regesque de lumbis ejus egredientur, hoc est sancti, qui vere reges dicuntur, eo quod veraciter secundum Dei voluntatem semetipsos ac sibi subditos regunt. De ejus semine spirituali, hoc est fidei imitatione in bonis operibus fecundantur.
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo et locutus fuerat Deus, libans super eum libamina et 107.0617A| effundens oleum, vocansque nomen locis illius Bethel. Iterum factum est hoc loco quod jam factum fuerat ante? an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis libare lapidibus.
CAPUT XXIV. De obitu Rachel ob partus difficultatem, nec non et de obitu Isaac et sepultura ejus.
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam. In qua cum parturiret Rachel, ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, 107.0617B| id est, filius doloris mei. Pater vero appellavit eum Benjamin, id est, filius dexterae. Ephrata vero et Bethlehem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili, siquidem in frugiferam et domum panis vertitur, propter eum panem qui de coelo descendisse se dicit. Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus filius doloris mei. Pater vero vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebraeo similitudo omnis resonat. Filius doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Ben oni: filius vero dexterae, hoc est virtutis, quod mutavit Jacob, appellabatur. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur iamin, et finiatur in n litteram, dies quidem appellantur et ipsi iamim, 107.0617C| sed in m litteram terminantur. Sed quid sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen ejus filius doloris mei, nisi futurum prophetans ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suo tempore? Aliter, per Benjamin terrestris figurabatur Jerusalem, quae est in tribu ejusdem Benjamin, cujus populus gravi matrem dolore afficit, effundendo sanguinem prophetarum, insuper etiam in necem Christi impiis acclamando vocibus. Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII).
Mortua est ergo Rachel, et sepulta in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem. Erexitque Jacob titulum super sepulcrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem. Egressus inde, 107.0617D| fixit tabernaculum trans turrim Gregis. Profectus est Israel, et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader. Hunc locum esse Hebraei volunt, ubi postea templum aedificatum est, et turrim Ader turrim Gregis significari, hoc est congregationis et coetus; quod et Michaeas propheta testatur dicens: Et tu, turris Gregis, nebulosa filia Sion, etc. (Mich. IV), illoque tempore Jacob trans locum ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum juxta Bethlehem locus est, ubi vel angelorum grex in ortu Domini cecinit, vel Jacob pecora sua pavit loco nomen imponens, vel, quod verius est, quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.
107.0618A| Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui, quod illam minime latuit. (Isid.) Quod incesti crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur. Quanquam et in illo qui hoc commiserit consideretur flagitium esse, in Scripturis autem prophetia est futurorum. Quid namque per Ruben primogenitum, nisi populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur? qui thorum concubinae polluit, id est, legem Veteris Testamenti saepe praevaricando maculavit. Quod autem concubina lex Veteris Testamenti ponatur, Paulus edocuit dicens: Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera (Gal. IV). Haec autem duo sunt Testamenta. In quo Agar, quae concubina fuit, in Veteris Testamenti 107.0618B| ponitur typo. Una enim est perfecta, columba genitricis suae, quae virgo casta, sponsa, regina regi Ecclesia per Evangelium jungitur Christo
Erant autem filii Jacob duodecim. Filii Liae, primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar et Zabulon. Filii Rachel, Joseph et Benjamin. Filii Balae ancillae Rachelis, Dan et Nephtalim. Filii Zelphae ancillae Liae, Gad et Aser. Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. (Aug.) Quaeritur quomodo duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt, et dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transissent Bethel, appropinquarentque Bethlehem. Quae taliter solvenda quaestio est, ut ideo intelligatur dictum, commemoratis 107.0618C| duodecim filiis: Hi sunt filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quanquam inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Nulla est facilior quaestionis hujus solutio, quam ut per synecdochen accipiatur.
Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee. Haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. Pro Arbee Septuaginta campum habent, cum Hebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et Mambre ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.
Et completi sunt dies Isaac, centum et octoginta anni; consumptusque aetate, mortuus est, et appositus 107.0618D| populo suo senex et plenus dierum; et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
CAPUT XXV. De progenie Esau.
(CAP. XXXVI.) Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan, Ada filiam Elom Hethaei, et Oolibama, filiam Anae, filii Sebeon Hevaei: Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. Quod autem post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos recreaverit, recapitulatio intelligenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum, 107.0619A| nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta.
Peperit autem Ada Eliphaz. Iste est Eliphaz cujus Scriptura in Job volumine recordatur.
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat, in terra Chanaan, et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum, prae multitudine gregum. Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Quaestio est quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir, cum veniente de Mesopotamia 107.0619B| Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabat. Proinde quid inde fieri potuerit, ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare: quod scilicet Esau postea quam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa sua vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualiter alia, et coeperat habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.
107.0619C| Isti filii Esau, et duces eorum. Ipse est Edom. Isti filii Seir Horraei habitatores terrae. Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, Dison et Eser, et Disan. Esau, et Edom, et Seir, unius nomen est hominis, et quare varie nuncupentur supradictum est. Quod autem sequitur, et Horraei habitantes terram, et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit et exponit, qui ante Esau in Edom terra principes fuerunt ex genere Horraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuteronomium: ibi manifestius scribitur quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Horraeos, ac terram eorum haereditate possederint. Hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
Facti sunt autem filii Lotan, Hori et Heman. Erat 107.0619D| autem soror Lotan Thamna, et isti sunt filii Sobal, Alvan, et Manahat, etc. Haec est Thamna de qua scriptum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz filii primogeniti Esau, ex ipsa natus est Amalec. Idcirco autem Horraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur, Theman et Cenez et Amalech, et reliqua, sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.
Et hi filii Sebeon, Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui, et reliqua. In alia autem editione ita legitur: Ipse est Ana, qui invenit haiemim in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. 107.0620A| Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur. Apud Graecos quippe et nostros, super hoc silentium est. Alii putant, iamim maria appellata, iisdem enim scribuntur litteris maria quibus et nunc hic sermo descriptus est, et volunt illum, dum pascit asinos patris sui, in deserto aquarum hic congregationes reperisse, quae juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupantur, quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant aquas calidas, juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraicae contermina est, hoc vocabulo significari. Sunt qui arbitrantur onagros ab hoc admissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur, qui vocantur iamim. Plerique putant quod equarum greges 107.0620B| ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σὺν τοῦ σιμεῒμ. Et Symmachus similiter: Qui invenit τοὺς σιμεῒυ. Quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: τὸν ἰαμείν, quod indicat numerum singularem.
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel fuerunt hi: Bela filius Beor; nomenque urbis Donaba. Quod scriptum est: Et hi reges qui regnaverunt in Edom antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tanquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora quibus coeperunt reges Israel, quorum 107.0620C| primus fuit Saul. Multi fuerunt enim in eodem usque ad tempora Saul, cum temporibus etiam Judicum, quorum tempora fuerunt ante reges, exstiterint. Sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses qui fuerant antequam ipse moreretur. Nec mirum est, quod numerantibus ab Abraham, per Esau patrem gentis Edom, atque per Rahuel filium Esau, et Zara filium Rahuel, et Jobab filium Zara, cui Jobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur, quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur, fere duodecim, hic autem usque ad Moysen, ferme septem. Fieri enim potuit 107.0620D| ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures, alter alteri successerunt. Sic enim contigit ut ad alium ordinem sequens Matthaeus ab Abraham usque ad Joseph, quadraginta duas generationes numeret. Lucas autem in ordine alio numerans generationes, non per Salomonem, sicut ille per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret. In illo quippe ordine, ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel, sciat illum Balac Moabitem fuisse, 107.0621A| non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor non filium Beor, sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac: quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel.
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jacob filius Zare de Bosra, etc. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt, de Nachor eum stirpe generatum, ut jam supra dictum est.
CAPUT XXVI. De Joseph somnio quod viderat.
(CAP. XXXVII.) Joseph cum esset sedecim annorum, pascebat gregem cum frutribus suis adhuc puer. Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Joseph ejus nepotem, sicut videtur tanquam 107.0621B| ex ordine Scriptura narrare; quocunque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Joseph, quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater Jacob, septimo decimo filii sui anno Joseph, centum viginti annorum fuit. Genuit autem eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est. Vixit ergo Isaac postea centum viginti annos, quia centum octoginta mortuus est. Idcirco reliquit filios centum viginti annos habens, et Joseph decem et septem. Joseph autem quoniam fuit triginta annorum, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec 107.0621C| ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Joseph, quando Jacob intravit Aegyptum. Tunc autem Jacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis, centum autem et viginti Jacob, quando erat decem et septem Joseph: quod verum esse nullo modo potest. Si enim decimo et septimo anno vitae Joseph, Jacob centum et viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Joseph, non centum triginta, sed centum et quadraginta, et duos annos, agere inveniretur Jacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Joseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui, ad septimum decimum pervenit annum, quo anno, Scriptura testante, in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam 107.0621D| quam centum quadraginta duorum annorum esse debuit pater ejus, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac, centesimum et octogesimum, et ejus mortem ac sepulturam, deinde commemoravit quemadmodum egressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in monte Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau. Post haec narrationem de Joseph sic intulit dicens: Habitabat Jacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Jacob, Joseph decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum, quemadmodum odiosus fratribus 107.0622A| sit factus, et venditus. Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto major venit in Aegyptum ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater ejus centum viginti fuit, profecto anno ejus tricesimo et nono, quando Jacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos Idem Jacob agere debuit. Fuit autem tunc Jacob centum triginta, ac per hoc si decem et septem annorum Joseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus ejus, venditus invenitur. Decem et septem enim annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno patris sui Jacob. His enim cum adjecerimus viginti duos annos, quibus Joseph 107.0622B| usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Joseph triginta novem, et Jacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem avi sui mortem, decem et septem annorum fuisse. Quapropter intelligamus, de vita Isaac, tanquam multum decrepiti seni tacuisse Scripturam, cum de Jacob et ejus filiis loqueretur, vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Joseph.
Et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui; accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum. Fecitque ei tunicam polymitam. Joseph unus ex duodecim 107.0622C| filiis Jacob, quem pater prae caeteris dilexit filiis, Christum Dominum figuravit, quem Deus Pater secundum carnem natum, caeteris fratribus ex Abrahae stirpe progenitis praetulit. (Isid.) Unde et ibi dicitur: Amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, illucescens Dei Filius per Mariae virginis partum, serus advenit tanquam filius senectutis secundum sacramentum suscepti corporis, qui erat ante sicut semper apud Patrem. Fecit, inquit, ei tunicam polymitam, id est, variam. Pro varia tunica Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est, talarem. Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta; sive quod haberet manicas. Antiqui enim magis collobiis 107.0622D| utebantur. Tunica autem polymita, quam fecit ei pater, secundum allegoriam, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam, significavit. Item alio modo. Joseph qui inter fratres undecim usque ad finem justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata. (Greg.) Quasi enim propensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos, usque ad vitae terminum nos tegit. Unde et per Moysen, cauda hostiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus.
Videntes autem fratres ejus, quod a patre plus 107.0623A| cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Fratres Christi secundum carnis nativitatem Judaei erant, de quorum cognatione ipsa humanitas Redemptoris suscepta erat. Sed quia viderant, quod major gratia virtutum in eo fiebat, quae testabatur Dei Patris praecipuam dilectionem, invidebant ei, nec quidquam pacifica mente loqui poterant, quem saepius insidiis petebant, et patremfamilias in Beelzebub principe daemoniorum ejicere daemonia blasphemabant.
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus, quae causa majoris odii seminarium fuit. Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi. Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes, 107.0623B| adorare manipulum meum. Responderunt fratres ejus: Nunquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. Aliud quoque somnium vidit, quod narrans fratribus ait: Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num ego, et mater tua, et fratres tui, adorabimus te super terram? Nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde nec in Aegypto cum sublimaretur, putandum est esse completum, quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. 107.0623C| In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus (Phil. II). Quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. (Isid.) Somnium vero illud per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum ejus, illud est quod spiritualiter in Christo impletum est: Et adorabunt eum, inquit, omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI), scilicet per fidem fructum bonorum operum offerentes. Ipse est quem sol, et luna, et stellae adorant, de quo sole dictum est: Laudate eum, sol et luna, et omnes stellae (Psal. CLVIII). Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, et Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas in figura stellarum 107.0623D| adorant. Unde et pater suus increpavit eum dicens:
Nunquid ego et mater tua, et fratres tui, adorabimus te? Objurgatio ista patris duritiam populi Israel significat, qui pro eo quod ex se natum Christum cognoscunt esse, adorare contemnunt.
CAPUT XXVII. De eo quod Jacob misit Joseph ad fratres suos, ubi ipsi pascebant oves; a quibus venditus est Madianitis.
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, praesto sum, ait: Vade et vide, si 107.0624A| cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur, etc. Jacob mittit filium suum Joseph, ut de fratribus sollicitudinem gereret; et Deus Pater misit Filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Mittitur ab illo utique Patre de quo scriptum est: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII). Ut videret si recte essent oves, et Dominus in Evangelio inquit: Non veni nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV).
Invenit ergo Joseph fratres in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. Vere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant.
Qui cum vidissent Joseph fratrem suum procul, occidere eum cogitabant. Et Judaei videntes verum Joseph 107.0624B| Dominum Jesum Christum, ut eum crucifigerent, unum consilium omnes statuerunt dicentes: Crucifige eum (Matth. XXVII).
Fera pessima devoravit eum, id est, Judaica bestia interfecit eum, de qua Dominus in Evangelio dicit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. (Matth. X).
Confestim igitur ut pervenit ad ratres, nudaverunt eum tunica talari et polymita, miseruntque in cisternam quae non habebat aquam, et sederunt ut comederent panem. Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita et talari; Christum Judaei per mortem crucis exspoliaverunt tunica corporali. Polymita autem, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resparserunt autem tunicam haedi sanguine, quia falsis 107.0624C| cum testimoniis accusantes, in invidiam deduxere peccati, omnium peccata donantem. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum, et Christus exspoliatus carne humana, descendit in infernum.
Videruntque viatores Ismaelitas venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stactem, in Aegyptum. (Aug.) Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cetura. An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederat filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Ceturae, et diviserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, unam gentem fecisse intelligendi sunt?
Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? Melius est, ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur, frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus ejus, et praetereuntibus Madianitis, negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum, etc. Pro viginti aureis, quod LXX posuerunt, Hebraica veritas argenteis habet. Neque enim viliori metallo Dominus venundari debuit quam Joseph. De cisterna quoque levatus ille Ismaelitis, id est, gentibus, venditur; et Christus postea quam de inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium viginti argenteis, 107.0625A| distrahitur: et hic per consilium Judae Scarioth, triginti argenteis venundatur.
Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi quem occiderant tinxerunt, mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit an non. Quam cum cognovisset pater ejus, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum: bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium multo tempore. (Isid.) Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, quasi propheta flebat interitum Judaeorum. Inde scidit vestimentum suum, quod in passione Domini legimus factum a principe sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut prophetia, et nudatum suum populum, et divisum ostenderet 107.0625B| regnum.
Congregatis autem cunctis liberis ejus, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. (Aug.) Solet esse magna quaestio quomodo intelligatur infernus: utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba, sua mala etiam hinc exaggerantis?
Et illo perseverante in fletu, Madianitae vendiderunt Joseph in Aegyptum Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militis. In plerisque locis, archimagiros, id est, cocorum principes pro magistris exercitus 107.0625C| Scriptura commemorat. Venditus est igitur Joseph principi exercitus bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Putiphar eunucho. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt enim Hebraei emptum ab hoc Joseph, ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus ejus arefactis, postea electum esse, juxta morem hierophantarum, in pontificatum Heliopoleos, et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph uxorem acceperit.
CAPUT XXVIII. De Juda et uxore ejus ac filiis: nec non et de concubitu ipsius cum Thamar nuru sua. (CAP. XXXVIII.) Eo tempore descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. 107.0625D| Viditque filiam ibi hominis, Chananaei vocabulo Sue; et uxore accepta, ingressus est ad eam. Quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Her. Rursum concepto fetu, natum filium nominavit Onam. Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Quo nato, parere ultra cessavit, etc. (Aug.) Quaeritur, quando ista fieri potuerint. Si enim posteaquam Joseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis, colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit et Judae filii ejus aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri dedit filio; quo etiam mortuo, exspectavit ut 107.0626A| cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur. Unde factum est, ut eidem socero suo se illa supponeret. Quomodo ergo omnia haec intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi forte, ut solet Scriptura per recapitulationem, aliquot annos ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit, quoniam sic positum est, ut diceretur: factum est autem in illo tempore. Ubi tamen quaeritur si decem et septem annorum erat Joseph, quando venditus est, quot annorum esse Judas potnerit quartus filius Jacob, quando idem ipse primogenitus Ruben, ut plurimum, fratrem suum Joseph quinque; aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit, triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit 107.0626B| Pharaoni. Cum ergo ipse anno decimo septimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni. Ad hos autem quatuordecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti. His adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Joseph a patre et fatribus suis. Quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagari difficile est, nisi forte ut credamus, et hoc enim fieri potuit mox, ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum
Evolutis autem multis diebus, mortua est uxor Judae. 107.0626C| Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. Pro pastore, in Hebraeo amicus legitur; sed verbum ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur. Verum amicus ree, pastor, roae, legitur.
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. Quae depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et, mutato habitu, sedit in bivio itineris quae ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. Hic insinuatur, et temporibus patriarcharum, certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.
Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem. 107.0626D| Operuerat enim vultum suum ne agnosceretur. Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me, ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua repondente: Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris; ait Judas: Quid vis tibi pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier, et surgens abiit. In facto Judae, non sinceritas justitiae, sed fidelitas promissi cernitur. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut ille opinatus est, ad meretricem, sed tamen id quod promisit per pastorem suum secundum 107.0627A| fidelitatem promissi transmittere mulieri non negavit.
Ecce post tres menses nuntiaverunt Judae dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixit Judas: Producite eam ut comburatur. Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: De viro cujus haec sunt concepi: Cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. Qui agnitis muneribus ait: Justior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. Cognovit autem Judas et dixit: Justior illa quam ego, quod non dedi eam filio meo Sela. In Hebraeo habet, Justificata est ex me, non quia justa fuerit, sed quod, comparatione illius, minus male fecerit, nequaquam vaga ad turpitudinem, sed 107.0627B| liberos requirendo.
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero ejus, atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: Iste egredietur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter. Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares. Pro maceria divisionem Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundarum, divisionis nomen accepit. Unde Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, divisi appellabantur.
Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum, quem appellavit Zara. Hoc nomen interpretatur 107.0627C| oriens. Sive igitur quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo justi sunt, ut in libro Paralipomenon continetur, Zara, id est oriens, appellatus est. (Isidorus.) Jam nunc factum Judae secundum allegoriam quid significaverit futurorum, consideremus. In Thamar ergo nuru Judae, intelligitur plebs Judaea, cui de tribu Juda reges, tanquam mariti, debeantur. Merito nomen ejus amaritudo interpretatur. Ipsa enim Domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significabantur in duobus filiis Judae. Quorum unus eorum erat malignus vel reus ante Deum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo 107.0627D| genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium, et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terra fundentium; et quia in malo prior est ille qui nocet quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus ille, et sequens qui fundebat in terram. Nomenque majoris, qui vocatur Her, interpretatur pelliceus, qualibus tunicis induti sunt primi homines, in poena damnationis suae, emissi ex paradiso. Sequentis autem nomen, qui vocatur Onan, interpretatur moeror eorum. Quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse posset, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non adjutae, quod significat 107.0628A| moeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus, ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Judae non fieri; et ideo erat quidem filius Judae, sed eum Thamar maritum non acceperat, quia eadem erat tribus Juda, sed jam in populo Judae nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est Sela, interpretatur divisio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, qui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, 107.0628B| tanquam maritus Thamar, erat enim alienigena. Nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat, sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent frendentes adversus Christum: Non habemus regem nisi Caesarem (Matth. XXVII), neque hoc verum nisi illa universali dominatione. Romanorum quippe etiam Caesar rex erat, non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et hunc adhuc adorarent, ideo se tali voce damnaverunt. Illo enim tempore 107.0628C| quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset. Hinc enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniet qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystica unde Christi vocabantur unctio ipsa defecerat, secundum prophetiam Danielis. Tunc enim venit, cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exsultatione prae participibus suis (Psal. XLIV). Natus est enim Herodis majoris tempore, passus est autem Herodis minoris tetrarchae. Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel, figuram gessit ipse Judas, cum 107.0628D| iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur deficiens; jam enim defecerant principes ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, donec veniret cui repositum erat. Venit autem cum pastore suo Odollamite, cui nomen erat Hiras, et interpretatur Odollamites testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne, sed tamen propter oves infirmas, hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem matris Mariae ejus, et Elisabeth matris suae, eumdemque Dominum et Deum suum, 107.0629A| quia sicut ipse ait, ex plenitudine ejus accepit (Joan. I). Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non surrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus, Christum ipse vidit, quod multi justi et prophetae cupierunt videre et non viderunt (Matth. XIII); salutavit ex utero, agnovit perfectius ex columba; et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est exonerandas sarcinis peccatorum, ex quibus in Ecclesiae laude in Canticis canticorum dentes essent velut grex tonsarum (Cant. IV). Jam deinde Thamar habitum mutat; nam et commutans interpretatur. Thamar mutat habitum, mutat et nomen, et fit de Synagoga Ecclesia; sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis in qua Domino 107.0629B| fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Juda Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Nam et ipse habitus meretricis, confessio peccatorum. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Ena vel Enahim, quod interpretatur fons. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum (Psal. XLI) pervenire ad semen Abrahae; illo enim non cognoscente fetatur, quia de illo praedictum est: Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. XVII). 107.0629C| Accepit in occulto annulum, et monile, et virgam, vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione 107.0630A| exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Sed haec, ut dixi, in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobratio peccati, per eumdem Odollamitem tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum (Matth. III); sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicis signis annuli, et monilis, et virgae, vicit temere judaizantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, quique hodie dicunt non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis justificationisque et 107.0630B| glorificationis, erubescunt sine dubio et confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert habere secum Ecclesia. Accusatur enim a Judaeis quasi adulteratrix legis; sed ostendit virgam signum passionis, et monile legis legitima, et annulum pignus immortalitatis. Quod autem Scriptura inducit patientem Thamar, et duos in utero geminos habentem, quorum primus scilicet, qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum, et dehinc illo manum retrahente intrinsecus, posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo praecessit, figulariter congruit, quod extenderet Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit; postea vero proruperit populus 107.0630C| gentium scilicet, ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi.
LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. De descensione Joseph in Aegyptum, et de libidine dominae ipsius, qua cum eo concumbere voluit. 107.0629C|
(CAP. XXXIX.) Igitur Joseph ductus est in Aegyptum. Emitque eum Putiphar, eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. Et possedit eum Putiphar 107.0629D| spado Pharaonis. (August.) Ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt. Igitur Joseph descendit in Aegyptum, et Christus in mundum. Emitque eum eunuchus, id est castus in disciplinis evangelicis populus.
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens, habitabatque in domo domini sui, qui optime noverat esse Dominum cum eo, et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius. Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei. A quo praepositus omnibus, gubernabat creditam sibi domum, et universa quae tradita fuerant. Benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in oedibus aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam; nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo 107.0630C| vescebatur. (Greg.) Saepe nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis ejus reluctari machinationibus conantur, et quo ad votum suum vim supernae dispositionis intorquent, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt. Sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque 107.0630D| omnipotentis Dei consilio dum resistere nituntur, obsequuntur, quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat sicut scriptum est: Qui comprehendit sapientes in astutia eorum (Job. V). In astutia namque sua sapientes comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt. Unde et per Psalmistam dicitur: Novit Dominus cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ps. XCXIII). Quod melius ostendimus, si pauca ad medium gestarum rerum exempla proferamus. Joseph somnium viderat, quod ad suum manipulum fratrum ejus se manipuli prosternebant. Somnium viderat, quod sol ac luna se cum reliquis stellis adorabant. Quae quia pie fratribus retulit, eorum corda protinus futurae 107.0631A| dominationis invidia pavorque percussit. Cumque ad se hunc venire conspicerent, malitia se vertentes dixerunt: Ecce somniator venit: Venite, occidamus eum, et videamus quid illi proderunt somnia sua. Cumque se subjici ejus dominio metuunt, somniatorem in puteum deponunt, eumque Ismaelitis transeuntibus vendunt. Qui in Aegyptum ductus, servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, charitatis merito adjutus, prophetiae judicio ereptus, omni Aegypto praelatus est. Per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit, et futuro periculo necessitatis obviavit. Cumque in orbem famis inhorruit, de alimentorum praeparatione sollicitus, Jacob filios in Aegyptum misit, qui frumentorum dispensationi praepositum Joseph nescientes inveniunt, atque 107.0631B| ut mererentur alimenta percipere, eorum dispensatorem compulsi sunt pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus igitur gestae rei ordinem, pensemus quomodo cogitationes hominum in ipsa sua provisione vis divina comprehendat. Ideo ab eis Joseph venditus fuerat, ne adoraretur, sed ideo est adoratus, quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur, sed divino judicio quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutate. Sic divinum consilium dum devitatur completur, sic humana sapientia dum reluctatur comprehenditur. Timuerunt fratres ne Joseph super eos excresceret, sed hoc quod divinitus dispositum fuerat cavendo 107.0631C| actum est ut veniret. Humana ergo sapientia in seipsa comprehensa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit. Justus namque et misericors Deus mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus, atque ea quae permittit sic tolerat, ut ea in sui consilii usum vertat. Unde miro modo fit ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit, quia dum in bonum usum male facta vertuntur, ejus consilio militant etiam quae ejus consilio repugnant. Hinc per Psalmistam dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Ps. CX). Sic quippe ejus opera magna sunt, ut per omne quod agitur ab hominibus ejus voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putatur. Hinc 107.0631D| rursum dicit: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV). Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum (Prov. I). Restat ergo in cunctis quae agimus, vim supernae voluntatis inquiramus. Cui videlicet cognitae debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne etiam ei et nolens serviat, si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi hunc virtute temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat; ejusque sibi pondera levigat, qui haec ex subjecto cordis humero volens portat.
Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. 107.0632A| Post multos itaque dies, jecit aomina oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum malum hoc facere, et peccare in Deum meum? Hujuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. (Greg.) Quisquis mundi hujus successibus elevatus, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad memoriam revocet, et in arce se castitatis servat, qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait:
107.0632B| Ecce dominus meus, omnious mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua, nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? Quibus verbis ostenditur qui bona quae assecutus fuerat repente memoriae intulit, et malum quod se pulsabat evicit, et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit. Cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo tentationis opponenda, ut eo erubescamus prava committere, quo nos a Deo meminerimus gratuita bona percepisse, et illatam gratiam exteriorum munerum vertamus in arma virtutum, ut sint ante oculos quae percepimus, quaeque nos illiciunt subigamus. Quia enim 107.0632C| voluptas ipsa ex prosperitate nascitur, ejusdem prosperitatis est consideratio ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur.
Accidit autem, ut quadam die intraret Joseph domum, et operis quidpiam absque arbitris faceret. At illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit, et egressus est foras. Dum mulier adultera Joseph male uti voluisset, relicto pallio fugit foras: quia dum Synagoga Dominum purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmem litterae ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam suae divinitatis potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dicit: Usque hodie dum legitur Moyses, velamen est super oculos cordis eorum 107.0632D| (II Cor. III). Quae videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit. Qui ergo a Synagoga veniens fidei gentium conspicuus apparuit, secundum sententiam beati Job, ex utero matris nudus exivit.
Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. In argumentum ergo fidei, retentum pallium ostendit marito revertenti domum, et ait: Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi. Cumque 107.0633A| vidisset me clamare, reliquit pallium et fugit foras. His auditis, dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde; tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, etc. Erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu. Ita et de Christo David ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV); (Isid.) Sed mulier, inquit, in eum oculos injecit, ut adulterium cum illa perpetraret. Ista mulier Synagogae erat figura, ut supra diximus, quae saepe, sicut scriptum est, moechata est post deos alienos. Similiter volebat et Christum in adulterii sui scelere retinere ut negaret se esse Deum, et Pharisaeorum magis et Scribarum quam legis praecepta servaret, quae illi velut maritus erant. Christus autem non 107.0633B| acquiescens illicitae doctrinae adulterio, adulterinae Synagogae manu veste corporis apprehensus, carne se exuit, et liber mortis in coelum ascendit. Calumniata est meretrix, ubi eum tenere non potuit, dicens quod templum Domini blasphemaret, et legis diceretur esse transgressor, et illum non carcer terruit, non inferna tenuerunt, cum etiam veluti ubi puniendus descenderat, inde alios liberavit.
CAPUT II. De duobus eunuchis Pharaonis peccantibus, quibus Joseph in carcere positus, somnium eorum interpretatus est.
(CAP. XL.) His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti et pistor, domino suo. Iratusque Pharao contra eos (nam alter pincernis 107.0633C| praeerat, alter pistoribus) misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis. In Hebraeo scriptum habet maske, illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie, maximae dignitatis sit regi poculum porrexisse. Poetae quoque de catamito et Jove scriptitant quod amasium suum huic officio manciparit.
Narravit prior praepositus pincernarum somnium: Videbam coram me vitem in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere, calicemque Pharaonis in manu mea. Tuli 107.0633D| ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. Et ecce, inquit, vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella et tres ramos, sive propagines, Hebraeo sermone significat, quae ab illis vocantur sarigim,
Videns autem pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, quod haberem tria canistra farinae super caput meum, et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. (Aug.) Ubi hic in Latinis voluminibus tria canistra farinae scriptum est, Graeci habent χόνδριτον, quod interpretantur qui usum ejusdem linguae habent, panes esse 107.0634A| cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opere pistorum. Sed intelligendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum erat, tria canistra, χόνδριτον, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris, in eodem canistro superiore.
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis; restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret regi poculum; alterum vero suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. (Isid.) Duo eunuchi quos de domo regis in carcerem vinctos 107.0634B| Joseph invenit duorum populorum credentium vel incredulorum mystice figuram tenent. Qui ideo dicuntur eunuchi, quia castam acceperunt regulam disciplinae. Eloquia, inquit, Domini casta (Psal. XI). Denique post trinam lucem Domino ab inferis resurgente, et legis obscura, ut Joseph somnia revelante, solutus est a peccatis credentium populus; et de inferni carcere liberatus, redditur in ministerium divinae legis. Incredulus autem et impius populus Judaeorum, quia in salvationis lignum non credidit, transgressionis ligno suspenditur, ut illi alteri contigit eunucho, qui Judaeorum imaginem indicavit
CAPUT III. De somnio Pharaonis, et interpretatione Joseph.
(CAP. XLI.) Post duos annos vidit Pharao somnium. 107.0634C| Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus: aliae quoque septem emergebant de flumine foedae, confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus. Devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno, plenae atque formosae; aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad conjectores Aegypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Aug.) Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum 107.0634D| servus Abrahae dixit: Ecce ego sto super fontem aquae (Gen. XXIV), haec locutio si intelligatur in Psalmo ubi scriptum est: Qui fundavit terram super aquam (Psal. XXIII), non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua. Altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitant terrena animalia. Praeterea narrat Pharao somnium, interpretatus est Joseph. (Isid.) Sed quid significant septem anni qui in septem spicis plenis, seu qui in septem vaccis pinguibus ostendebantur, nisi septem charismatum spiritualium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat? At contra saepe steriles et tenues amem 107.0635A| veritatis et justitiae novissimis temporibus significabant.
CAPUT IV. De eo quod Joseph princeps Aegypti a Pharaone constituitur.
Dixit quoque rursum Pharao ad Joseph: Ecce constitui te super universam terram Aegypti. Tulitque annulum de manu sua, et dedit in manu ejus; vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit, fecitque ascendere super currum suum secundum, clamante praecone et dicente ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. 107.0635B| Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: Et clamavit ad eum abrech. Unde mihi videtur, non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Joseph accipi potest, intelligenda, quam illud quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum ex hoc sermone transferri. Ab quippe dicitur pater, rech, delicatus, sive tenerrimus, significante Scriptura quod juxta prudentiam quidem pater omnium fuit, sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer. (Isid.) Ecce Joseph qui typum induerat Christi, currum meruit, et praeconavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti; et Dominus noster postquam est distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de infernorum carcere resurrexit, ascendit 107.0635C| currum regni coelestis, de quo scriptum est: Currus Dei decem millium (Psal. LXVII), et accepit potestatem a Patre praedicandi, sicut Paulus apostolus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei quo credentium animae salutis signo signantur; frontibus nostrisque cordibus per signum crucis figura Regis aeterni exprimitur. Induiturque stolam byssinam, id est, carnem sanctam bysso candidiorem, et stolam immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco ante eum praecedit, id est, aut Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconabat dicens: Parate viam Domino (Matth. 107.0635D| III). Habebit et alium praeconem tubam angeli, quia ipse dixit: Veniet in tuba angeli.
Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: Absque tuo imperio non movebit quisquam manum vel pedem in omni terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca Salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo, quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi? (Hieron.) Licet hoc nomen absconditorum repertorem Hebraice sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur enim sermone Aegyptio, saphanath phaanecha, sive, ut Septuaginta transferre voluerunt, Ψονθομφανήχ, Salvator mundi, 107.0636A| eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberarit.
Dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Notandum autem quod domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo, quod ante jam diximus, suspicio comprobetur. Accepit ergo Christus ex gentibus uxorem, id est, Ecclesiam, ex qua genuit duos filios, id est, duos populos ex Judaeis, et ex gentibus congregatos.
Triginta autem erat annorum, quando stetit in conspectu regis Pharaonis. Triginta, inquit, annorum erat Joseph, quando in conspectu regis Pharaonis 107.0636B| stetit; totidemque annis fuisse legitur Christus, quando sub typo Pharaonis, in conspectu mundi apparuit revelatus.
CAPUT V. De eo quod Joseph tempore fertilitatis congregavit triticum in horréa, ad sedandam famem futuri temporis.
Circuivit Joseph omnes regiones Aegypti: venitque fertilitas septem annorum, et in manipulos redactae segetes, congregatae sunt in horrea Aegypti. Omnis etiam frugum abundantia, in singulis urbibus condita est. Tantaque fuit multitudo tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. (Aug.) Et congregavit Joseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerari, 107.0636C| non enim erat numerus. Pro eo dictum est, non erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur, non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quamlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici. Congregavit autem Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam, id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per illa scilicet charismata septem, quasi per septem, annos, ut cum septem inopiae anni coeperunt, id est, cum iniquitas illa occurrerit, septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc sancti pariter et fideles habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis 107.0636D| attenuata deficiat.
Nati sunt autem Joseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Nomenque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. Observa quaestionem quae post paululum de Joseph proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum Joseph filios habuerit, Manassen et Ephraim, Manassen vocans, ab eo quod sit oblitus laborum suorum, ita enim Hebraice vocatur oblivio, Ephraim vero, eo quod auxerit eum 107.0637A| Deus, ex hoc enim vocabulo, in linguam nostram transfertur augmentum.
Igitur transactis septem annis ubertatis, qui fuerunt in Aegypto, coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph; et in universo orbe fames praevaluit. In cuncta autem terra Aegypti erat fames. Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph, et quidquid vobis dixerit, facite. Crescebat autem fames quotidie in omni terra. Aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis. Nam et illos oppresserat fames. Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent. Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus fame verbi Dei liberat mundum. Aperuit 107.0637B| enim horrea sua Christus in omni orbe terrarum: et erogatione frumenti sui, omnia subjugavit. Nisi enim Joseph fratres vendissent, defecerat Aegyptus; nisi Christum Judaei crucifixissent, perierat mundus. Joseph igitur interpretatur augmentatio, sive ampliatio. Sed in illo Joseph ampliationem non habuit, nisi sola Aegyptus: in nostro vero Joseph, augmentum habere meruit universus mundus. Ille erogavit triticum, noster erogavit Dei verbum. In omnem enim terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII).
CAPUT VI. De eo quod Jacob tempore famis misit filios suos in Aegyptum ad emendum triticum: quibus agnitis Joseph exploratores appellavit, sed tamen cum frumento et pretio eos domum remisit.
107.0637C| (CAP. XLII.) Audiens Jacob, quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? Audivi quod triticum venundetur in Aegypto. Descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. Dixit Jacob filiis suis: Est frumentum in Aegypto; dicit Deus et Pater: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Ose. XI). Descendunt igitur decem provectiores, id est, Judaei quasi sub decalogo legis et numero constituti, quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Cognoscuntur et Hebraei a Christo. Ipsi autem non cognoscunt eum.
Descenderunt igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegyptum, Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere 107.0637D| quidquam patiatur mali. Ingressi sunt autem terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan, et Joseph princeps Aegypti, atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria, et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Recordatusque somniorum quae aliquando viderat, ait: Exploratores estis, ut videatis infirmiora terrae venistis. (Aug.) Et memoratus Joseph somniorum suorum quae vidit ipse, adoraverant enim eum fratres sui, sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre ejus ac 107.0638A| matre compleri, quae jam mortua fuerat, quod de sole et luna, cum vidisset, a patre increpante audierat, qui vivebat. Adorant fratres Joseph ipsum; et Christum omnis coetus sanctorum adorat, et divino cultu honorat. In solis autem nomine perfectio sanctorum designatur, et lunae similitudine Ecclesiae exprimitur decus. Omnes ergo tam seniores quam juniores, tam perfecti quam adhuc minus perfecti in Ecclesia, Christum Dominum adorare delectant, de quo Psalmista ait: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI).
Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus. Pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. Quibus ille respondit: Aliter est: 107.0638B| immunita terrae hujus considerare venistis. Et illi: Decem, inquiunt, servi tui fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan. Minimus cum patre nostro est. Alius non est super. Hoc est, ait quod locutus sum: Exploratores estis. Jam nunc experimentum vestri capiam; per salutem Pharaonis, non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus, etc. Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum inter homines, sed ipsa Scriptura etiam teste laudatus, ita jurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior veniret? An etiam bono et fideli vilis erat Pharaonis salus, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? Quanto magis enim ipsi qui eum in tanto honore locaverat, si illi servabat qui 107.0638C| eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, nunquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est perjurium? Tenuit enim unum eorum, donec veniret Benjamin, et verum factum est quod dixerat. Non exibitis hinc, donec veniat frater vester. Ad omnes enim potuit pertinere quod dictum est. Nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum juravit dicens:
Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum, vos autem vincimini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis an non. Sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis, id est, si non vera dicitis, exploratores estis; huic sententiae 107.0638D| interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, ideo exploratorum poena digni essent. Quos tamen vera dicere sciebat; neque enim perjurus est quisque, si ei quem castissimum novit dicat: Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus, et his verbis adhibuit jurationem, verum omnino jurat. Ibi enim est conditio, quia dixit, si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis: Verum est, quia si fecit adulterium, damnat illum Deus. Hoc autem quomodo verum est, si non verum dicitis, exploratores estis cum etiam si mentiantur, non sunt exploratores? Sed hoc est quod dixit, ita dictum esse. Exploratores estis, tanquam si dictum esset, exploratorum poena 107.0639A| digni estis, hoc et exploratores deputamini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici pro habemini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae: Qui cunque exaudierit in igne, et ipse erit Deus (III Reg. XVIII). Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.
Et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae ejus, dum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio. Et quibus unus Ruben ait: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis ejus exquiritur. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. Quid est quod cum intra se poenitentes filii Israel loquerentur de 107.0639B| fratre suo Joseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari videbant, adjungit Scriptura et dicit: Ipsi ignorabant quia audiebat Joseph, interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intelligendum est ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem, qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur. Nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret, nec cura erat interpretis ea dicere illi a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.
Et reversus locutus est ad illos. Tollensque Simeonem, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent saccos eorum tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in via. Qui 107.0639C| fecerunt ita. At illi portantes frumenta in asinis, profecti sunt. Quid autem significat quod fratres Joseph dederunt pecuniam in emptionem frumenti, sed eam ipsi, accepto frumento quod emerant, iterum pecuniam suam receperunt, nisi quod Joseph noster non quaerit nostra, sed nos? Gratis enim dat sua munera, et in nostra emptione nos ditiores fecit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.
Veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes: Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores provinciae, etc. Quaeritur cur Joseph vir mitissimus et sanctissimus fratres suos taliter afficere voluerit in protelatione agnitionis suae, cum cito potuisset eis subvenire innotescendo 107.0639D| suam personam. Sed hoc non ultionis causa fecit, ut vindicaret malum quod sibi factum fuerat, sed ob experientiam animi eorum, ut cognosceret utrum eodem stimulo fratrem suum uterinum persequerentur, sicut ipsum in exteras provincias vendiderunt.
Dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis. Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis? In me haec mala omnia reciderunt. Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero tibi illum. Trade illum in manu mea et ego tibi eum restituam. At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater ejus mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversi acciderit in 107.0640A| terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. Quaeritur utrum ideo ad infernum quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur. De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.
CAPUT VII. De secundo transitu fratrum Joseph in Aegyptum, simul cum Benjamin, et tentationes eorum.
(CAP. XLIII.) Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera: modicum resina, et mellis, et storacis, et stactes, et terebinthi, et amygdalarum: pecuniam quoque duplicem 107.0640B| ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit. Sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. Deus autem meus omnipotens faciat eum vobis placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet in vinculis, et hunc Benjamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero. Deferte viro munera, inquit, aliquid resinae et mellis, thymiama et stacten, et terebinthum et nuces. Sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus, ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse nechotha, quod Aquila storacen transtulit, ex quo domus nechotha quae in Isaia legitur, manifestissime cella thymiamatis, sive storacis, intelligitur, eo quod in illa aromata diversa 107.0640C| sint condita
In ipsis foribus accedentes ad dispensatorem locuti sunt. Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas; quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportavimus. Sed aliud attulimus argentum, ut emamus quae necessaria sunt. Non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsupiis nostris. At ille respondit: Pax vobiscum: nolite timere; Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in sacculis vestris. Nam pecuniam quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Quod a praeposito domus audiunt, Deus vester, et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in sacculis vestris, argentum 107.0640D| autem vestrum probatum ego habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur et non minuitur, quod et probum appellatum est, nimirum illud intelligitur, de quo alibi legimus: Eloquia Domini eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI), id est, perfecte.
Igitur ingressus est Joseph domum suam. Obtuleruntque ei munera tenentes in manibus, et adoraverunt proni in terra. At ille clementer resalutatis eis, interrogavit dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi: adhuc vivit? Qui responderunt. Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit, et incurvati adoraverunt eum. Attollens autem Joseph 107.0641A| oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester minimus, de quo dixeratis mihi? et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrymae; et introiens cubiculum flevit. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem: unde et in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus ergo erat cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum suorum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino. Justus erat, in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium.
Rursusque lota facie, egressus continuit se, et ait: Ponite panes. Quibus appositis, seorsum Joseph, et 107.0641B| seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum. Illicitum est enim Aegyptiis, comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium. Seorsum ergo appositi sunt cibi Joseph quasi advenae, et seorsum fratribus, quasi exteris natione. Aegyptiis quoque similiter seorsum quasi indigenis, qui putabant cum peregrinis profanum esse convivium.
Sederunt ergo coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam, et mirabantur nimis sumptis partibus quas ab eo acceperunt. Majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt 107.0641C| capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita, et orto mane dimissi sunt cum asinis suis. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium, non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum, et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit multis in locis inveniet. Unde est illud: Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti ditare ea (Psal. LXIV), eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei memoratur. Apparet hanc ebrietatem saturitatem significare. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam majore quam 107.0641D| satietati sufficit humore corrumpitur, sicut vita ebriosorum, qui non satietati] se replent, sed merguntur diluvio.
(CAP. XLIV.) Tum Joseph, accersito dispensatore domus: Surge, inquit, persequere viros, et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? Scyphum quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis, etc. (Isid.) Mystice vero, quod Joseph intuitus est parvulum fratrem suum, significat quod Dominus Jesus vidit Paulum, quando lux circumfulsit eum (Act. IX). Parvulus dicitur, quia nondum in carne maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam et adolescens legitur, quando lapidantium Stephanum vestimenta 107.0642A| servabat. Flevit Joseph, et caecitas Pauli (Act. VII) fletus est Christi. Lavat faciem suam, ut lumen ei amissum restituat. Lavat faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a plurimis videretur. Dehinc scyphus argenteus solius sacculo junioris inseritur. Sed quid sibi vult quod inventus est in sacco Benjamin scyphus Joseph, nisi quia in corpore Pauli, jam doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias (Act. IX), in Paulum manus posuit, marsupium solvit, marsupio soluto argentum resplenduit, et decidentibus squamis, velut quibusdam sacci vinculis, soluto sacco, id est, deposito legis 107.0642B| velamine, adeptus est gratiam libertatis, et revelata facie sermonis evangelium praedicat.
Deprehensi ergo fratres Joseph reversi sunt in oppidum. Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph. Nec dum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terram pariter corruerunt. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? An ignoratis, quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Aug.) Quid sibi velit quaeri solet. An quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium. Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco. Cum autem quae non sunt tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Joseph, qua fratres suos donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, 107.0642C| et tanta exspectatione suspendit. Quid licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis sit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab eo fieret, nec illa Scriptura contineretur, in qua est tantae sanctitatis auctoritas, et prophetandorum tanta intentio futurorum. Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Joseph quandiu voluit, tenuit, et quantum voluit mora produxit, non eos utique faciens calamitosos, quando etiam tantae ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur, tanquam non essent condignae passiones 107.0642D| eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.
Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo, vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum. En omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus, etc. Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud eum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud 107.0643A| quod dixerunt se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem, quanquam et si aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam auderet mentiri apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam ejus misericordiam, narrationi inserebat.
CAPUT VIII. Ubi Joseph fratres sui agnoscunt, quos remisit ad patrem suum, ut eum cum tota domo sua ducerent ad se in Aegyptum.
(CAP. XLV.) Ego sum, ait Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegypto; nolite pavere, nec vobis 107.0643B| durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus, pro salute enim vestra misit me Deus ante vos. Biennium est enim quod fames coepit esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Non vestro consilio, sed Dei huc voluntate missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. Quid est quod dicit Joseph, Praemisit me Deus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis? Quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere vestras reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium, mirum est. Hoc enim non usquequaque consonat, 107.0643C| ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Jacob et filios ejus, cum omnes sint incolumes. An forte significat illud, alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. IX), quia propheta praedixerat: Et si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. X; Ose. I). Ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis et traditus gentibus, tanquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent, unde dicit Apostolus: Nam et ego Israelita sum, et ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI), id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si et genti illi Israeliticae restat 107.0643D| fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph, et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus; dixitque ad Joseph, ut imperaret fratribus suis dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, et tollite inde patrem vestrum, et cognationem, et venite ad me, et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum et conjugum, ac dicito: Tollite patrem vestrum, et properate 107.0644A| quantocius venientes, nec dimittatis quidquam de supellectili vestra, quia omnes Aegypti opes vestrae erunt. Haec verba Pharaonis quae de Jacob et filiis locutus est, significant gaudium gentilis populi ob conversionem Judaeorum. Magna sine dubio est devotio Ecclesiae gentium, quod Israeliticus populus ad fidem Christi veniet. Quibus si convertantur, et fidei Christi participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, qua nemo qui perfecte accipit, indigentia boni laborabit.
Fecerunt filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere, singulisque proferri jussit binas stolas; Benjamin vero dedit trecentos argenteos 107.0644B| cum quinque stolis optimis, tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens eis asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum in itinere, panesque portantes. (Isis.) Dati sunt Benjamin trecenti argentei cum quinque stolis optimis. Trecentos argenteos a Christo accipit, quicunque praedicat Trinitatem sive Christi crucem; ideoque Paulus ait: Neque enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Quinque stolas accipit, id est sapientium omniumque sensuum multiplices disciplinas. Praecellit ergo Paulus, eisque exuberat portio meritorum. Sed tamen habent et fratres, id est, alii praedicatores gratiam suam, binas stolas, id est, ut confiteantur Christum et Deum esse 107.0644C| et hominem juxta quod in Proverbiis loquitur, Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus (Prov. ult.), id est, mystica vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, Filius honorat Patrem, Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini illi, gentiles inutiles et laboriosi, nunc autem utiles portant in typo Christi munera. Portant in Evangelio munerum largitorem.
Dimisit ergo fratres suos; proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob, et nuntiaverunt ei dicentes: Joseph vivit, et ipse dominatur in omni terra Aegypti, etc. Dimisit Joseph fratres suos qui nuntiaverunt patri suo dicentes: Joseph vivit, et ipse est dominus in omni terra Aegypti. 107.0644D| Expavit autem Jacob, id est plebs incredula. Sed postquam Christi gesta cognoverit, reviviscet spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo, Joanne, populus Judaeorum invitatur ad gratiam. Occurrit illi Judas quod interpretatum est confessio, quia praecedit jam confessio, quos ante perfidia possidebat; et sic Joseph verus Christus occurrit, qui senem jam aetate suscipiat, ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionem gratiae suae, et imponit manum super oculos ejus, et caecitatem aufert. Cujus idem distulit caecitatem, ut postremus crederet, qui ante non potuit esse credulus. 107.0645A| Unde et Apostolus ait: Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).
CAPUT IX. De descensione Jacob in Aegytum.
CAP. XLVI.) Surrexit Jacob a puteo Juramenti; tuleruntque cum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quae possederat in terra Chanaan. Venitque in Aegyptum cum omni semine suo: filii ejus et nepotes, filiae et cuncta simul progenies. Notandum autem cum hic legitur filias Jacob et cunctam progeniem simul cum Jacob introisse in Aegyptum, quod non ideo posuit filias plurali numero, quod Jacob plures haberet quam unam filiam nomine Dinam, 107.0645B| sed numerus pluralis pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet.
Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot animas exisse de femoribus Jacob, videndum est quid respondeatur hinc eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo 107.0645C| natas, quamvis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.
Filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob quae ingressae sunt Aegyptum, fuere septuaginta quinque. Quod, excepto Joseph et filiis ejus, sexaginta sex animae quae egressae sunt de femoribus Jacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim paulatim per singulos supputatus numerus approbat, qui in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in LXX legimus: Filii autem Joseph qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Sciamus pro novem in Hebraeo esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam Jacob intraret Aegyptum, et famis tempus 107.0645D| ingrueret, nati sunt de Aseneth filia Puthipharis in Aegypto. Sed et illud quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse quos genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad. Filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, Ethaam. Filii vero Suthalaam Edem, additum est. Si quidem quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore quo ingressus est Jacob in Aegyptum, ejus aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint; ex quo manifestum est omnes animas quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea sunt ingressae, et repererunt in Aegypto tres animas, Joseph videlicet 107.0646A| cum duobus filiis ejus. Septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc rem ne videamur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam LXX interpretes in Deuteronomio transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Israel Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim LXX interpretes qui hic septuaginta quinque animas per prolepsim cum Joseph, et posteris ejus, Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum introisse memorarunt. Quod si e contrario bonis illud opponitur, quomodo in Actibus apostolorum in contentione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum (CAP. VII), facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, 107.0646B| qui ipsius scriptor historiae est, in gentes volumen emittens, Actuum apostolorum contrarium aliquid scribere adversum eam Scripturam quae jam fuerat in gentibus divulgata. Et utique majoris opinionis illo duntaxat tempore LXX interpretum habebatur auctoritas, quam Lucas, qui ignotus et vilis, et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicunque sancti Apostoli, aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur quae jam fuerant in gentibus divulgata, licet plerique tradant Lucam evangelistam, ut proselytum, Hebraeas litteras ignorasse.
Misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei, et illi occurreret in Gessen. Quo cum pervenisset, 107.0646C| juncto Joseph curru suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum; vidensque eum, irruit super collum ejus et inter amplexus flevit, dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. Judam vero misit ante se ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem heroum in terram Ramesse. Hic locus juxta Septuaginta interpretum editionem ita legitur. In Hebraeo nec urbem habet heroum, nec terram Ramesse: sed tantummodo Gessen; nonnulli Judaeorum asserunt Gessen nunc Thebaidam vocari; et id quod postea sequitur: Dedit eis ut possiderent in Aegypto terram optimam in Ramesse, pagum Arsenoiten sic olim vocatum autumant.
Et ille locutus est ad fratres, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me, et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum. Pecora sua et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. (Aug.) Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua, et parentibus suis, et merito. Nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super 107.0647A| terram (Gen. I). Ubi insinuatur, rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini vel iniquitas, vel adversitas fecit. Iniquitas quidem, sicut dictum est: Maledictus Chanaan: erit servus fratribus suis (Gen. IX). Adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus, servus alienigenae fieret, itaque primos servos quibus hoc nomen inditum est in Latina lingua, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est servus appellatus est. Inde et mancipia, quasi manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant viris feminae, et filii parentibus, quia et illic haec justitia est, ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur dominationibus et servitutibus clara justitia 107.0647B| est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. Quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.
Cumque vocaverit vos et dixerit. Quod est opus vestrum? respondebitis: Viri pastores sumus, servi tui ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Abominatio est enim omnis pastor ovium Aegyptiis. Merito Aegyptiis in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum. Abominatio est 107.0647C| enim iniquo vir justus.
Venerunt autem in Aegyptum ad Joseph Jacob et filii ejus. Et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Joseph dicens: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. Ecce terra Aegypti ante te est. In terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio, non praetermissae rei ad quam saepe per recapitulationem obscuri reditur, sed omnino aperta est. Jam enim dixerat Scriptura, quomodo venerint ad Pharaonem fratres Joseph, et quid eis dixerit vel ab eis audierit. Sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis quae soli Joseph Pharao dixit: quorum omnium codicibus Graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant 107.0647D| ea quae in Hebraeo non inveniuntur, et in LXX inveniuntur. Quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent Hebraei, nec habent Septuaginta
CAPUT X. De eo quod Joseph statuit Jacob patrem suum coram Pharaone, cui ille per Joseph dedit optimam terram Gessen.
(CAP. XLVII.) Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? Respondit Jacob: Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali, et non pervenerunt ad dies patrum 107.0648A| meorum quibus peregrinati sunt. Quid est quod dixit Jacob Pharaoni, Dies annorum vitae meae quos incolo (sic enim habent Graeci) quod Latini habent, ago vel habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit quos incolo, quod in terra natus est quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est. An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus: Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino? (II Cor. V.) Secundum hoc et illud in psalmo dictum intelligitur: Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. CXIX). Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae: Non 107.0648B| pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intelligi, quam id quod Latini codices habent, vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatus esse super terram, id est, peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis: Incolent et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV). De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt, id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.
Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae solo Ramesses, ut praeceperat Pharao; et alebat eos omnemque domum 107.0648C| patris sui, praebens cibaria singulis. Quaerendum utrum terra Ramasse ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat (Ibid.). Tradidit Joseph parentibus et fratribus optimam terram Gessen, praebens eis cibaria, quia fames oppresserat terram. Sic et Dominus eligens optimam terram parentibus, id est, patriarchis et prophetis, ex quibus Christus secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem meam (Luc. VIII). His igitur dat terram, scilicet promissionis regni Dei, de qua dicit Propheta: Credo videre bona Domini, in terra viventium (Psal. XXVI). (Aug.) Et metiebatur Joseph triticum patri suo, et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo 107.0648D| triticum accepit. Quomodo ergo Joseph somnium modo impletum putabimus, et non potius majoris rei continere prophetiam?
In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan. E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis. Pertinuit ad Scripturam, in hac etiam re commendare fidem famuli Dei.
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te, deficiente pecunia? Quibus ille respondit. Adducite pecora vestra, et dabo pro eis vobis cibos, si pretium non habetis. Quae cum adduxissent, 107.0649A| dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celamus domino nostro quod deficiente pecunia, et pecora simul defecerunt, nec clam te est quod absque corporibus et terra, nihil habeamus. Cur ergo morimur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus. Eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem. Quaeri potest, cum Joseph frumenta collegerit, unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret? maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerant: Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan, et propter hanc 107.0649B| etiam inopiam pascuorum, se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
CAPUT XI. De eo quod Joseph acquisivit totam terram Aegypti Pharaonis possessionem.
Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. 107.0649C| Subjecitque eam Pharaoni, et cunctos populos ejus, a novissimis terminis Aegypti, usque ad extremos fines ejus praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis, quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas, etc. In eo quod Joseph omnem terram Aegypti emit, subjecitque eam Pharaoni, et cunctos populos ejus, non injustitiae vel iniquitatis argui potest, maxime cum fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personae gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium, aequo libramine stipem regiam indigentibus compensavit. Mystice autem significat omnes qui in Aegypto spirituali sunt, et Aegypti opes ambiunt, servos esse. Jam enim nullus 107.0649D| est liber Aegyptius. Carnalis autem est, et venundatus sub peccato. Pharao enim eos sibi subjicit; et fortasse ideo alibi dictum est: Ego sum Dominus Deus tuus, qui duxi te de terra Aegypti, de domo servitutis (Exod. XIII; Deut. V, VI, VII). Unde Apostolus fidelibus praecipit dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI). Et item: An nescitis, inquit, quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam (Ibid.)? Jam de Hebraeis scriptum est quod violenter in servitutem redacti sunt. Aegyptium vero populum facile in servitutem redegit Pharao. Vendiderunt enim semetipsos. Non ergo dispensatoris culpa est, ubi digna 107.0650A| dispensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus sanctorum consortio fuit tradidit Satanae (I Cor. V). Nemo itaque dicat Paulum dure egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare. Hominis enim voluntas iniqua est, cum amans terrena, deserit coelestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Domini autem est promissio justa, cum eum qui, spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat, et in desideriis infirmorum subruatur. Quod autem dicitur, sacerdotes non compulsos esse vendere possessiones suas, quia illis statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, significat terram Ecclesiae, qua veri sunt sacerdotes, liberam esse accessu mundiali, quia verbo divino indesinenter pascitur, nec 107.0650B| damnum famis spiritualis ullum sustinebit. Aliter autem emptio Joseph qua frugibus emit terram Aegypti, significat Christum sua doctrina et sui sanguinis pretio universum mundum redimere. Quodque dicit:
Accipite semina et serite agros, ut fruges habere possitis: quintam partem regi dabitis, quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibos familiis et liberis vestris, accipere mandat semen, hoc est verbum Dei, et serere agros, corpora videlicet sua, quae vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructus virtutum germinant. Per quintam partem quae regibus dabatur, quinque sensuum census, quod Christo vero regi solvi debeat, intimatur. Quatuor vero reliqui in sementem et in 107.0650C| cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitae usus unicuique conceditur, quatenus seminet opera virtutum, ut fructus justitiae metat in vitam aeternam: quod a Salvatore nostro veraciter nobis tribuitur. Unde Joseph Aegyptii dicunt: Salus nostra in manu tua est, quia manifestum est quod salus mundi in Christi potestate est constituta.
CAPUT XII Ubi Jacob Joseph pro sepultura sua juramento constrinxit.
Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est, et multiplicatus nimis, et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem 107.0650D| annorum. Cumque appropinquare cerneret mortis diem, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo, et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulcro majorum. Moriturus Jacob, filio suo Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium juratione constringit, qua servum constrinxit Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacunque 107.0651A| dispersim leguntur misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas. Quandoquidem quodam loco scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV). Ita haec duo multum commendata, multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat: Facitis in Dominum meum misericordiam et justitiam. Sicut et iste filio suo dicit: Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos? Mirum videtur et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, 107.0651B| majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum, peccata significari in lege non dubium est, cum jubentur homines post eorum contractionem, sive qualecunque contractum, tanquam ab immunditia purificari, et hinc illa sententia dicta est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit (Eccli. XXXIV). Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Ubi ergo sepelienda erant hac significantia patriarcharum cadavera, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio 107.0651C| peccatorum? Mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicunt autem ab eo loco, quod Abrahemium vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus, fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur qui in baptismo apparuit ferme triginta annorum; et si quid aliud de re tanta vel hoc modo vel sublimius intelligi potest, dum tamen non frustra arbitremur, tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicunque corpora eorum sepeliantur, vel insepulta etiam ob inimicorum rabiem reliquantur, aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus 107.0651D| gloriosam eorum resurrectionem futuram.
Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. Et ille, jura ergo, inquit. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. Sanctus quippe et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus. (Aug.) Quod habent quidam Latini codices: Et adoravit suver caput virgae ejus, nonnulli emendatius habent: adoravit super caput virgae suae, id est, in capite virgae suae, sive in cacumen, sive super cacumen. Fallit enim eos Graecum verbum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus sive suae, sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt in codicibus 107.0652A| non contemnuntur. Valent enim ad magnam discretionem, quamvis et unam plus litteram habere posset si esset suae, et non esset αὐτοῦ sed ἑαυτοῦ Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligitur senem qui virgam ferebat, eo more quo illa aetas baculum solet portare, ut se inclinaret ad Dominum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando, adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est, filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei jurabat idem filius? et dum eam tenet, post verba jurantis, nondum illa reddita, mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae 107.0652B| praesignatur.
CAPUT XIII. De eo quod Jacob filios Joseph benedixit.
(CAP. XLVIII.) His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater ejus. Qui assumptis duobus filiis suis, Manasse et Ephraim, ire perrexit. Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus, sedit in lectulo; et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam in turbas populorum. Etiam hic commemorat Jacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum: Faciam te in congregationes gentium. Quibus verbis magis fidelium 107.0652C| vocationem significat quam carnalis generis propagationem.
Duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem huc ad te, mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon, reputabuntur mihi. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Si quis ambigebat, quod septuaginta animae introissent Aegyptum filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore quo ingressus est Jacob, non novem sed duos filios tantum habuerit, praesenti capitulo confirmatur. Siquidem ipse Jacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit: Ephraim et Manasse, sicut Ruben et Simeon, erunt mihi, illud significat: sicut Ruben et 107.0652D| Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur, sic Ephraim et Manasses duae tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt terram repromissionis sicut et filii mei. Reliquos autem, ait, filios, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt, et in nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditate sua. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur.
Mihi autem quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan, in ipso itinere; eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam, et 107.0653A| sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellabatur Bethlehem. Quomodo Jacob filio suo Joseph tanquam nescienti, voluit indicare ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis? Sed et si erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici, nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph, ubi Christus fuerat nasciturus.
Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? respondit: Filii mei sunt, quos dedit mihi Deus in hoc loco. Adduc eos, inquit, ad me, ut benedicam eis. Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicatosque ad se deosculatus est, et circumplexus dixit ad filium: Non 107.0653B| sum fraudatus a conspectu tuo, insuper ostendit mihi Deus semen tuum. Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram, et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. Qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim junioris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui major natu erat, commutans manus; benedixitque filio suo Joseph, etc. (Aug.) Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, majori autem sinistram, et hoc filio suo Joseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem ita respondit:
Scio, fili mi, scio, et hic erit in populum, et exaltabitur, 107.0653C| sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudine gentium. Hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Jacob et fratre ejus dictum est: Quia major serviet minori. Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior per Christum futurus, regeneratione spirituali superaturus erat populum priorem, de carnali patrum generatione gloriantem. (Isid.) Nam major filius Joseph, hoc est Manasses, qui interpretatur oblivio, typum gerit Judaeorum, qui oblitus est Deum suum qui fecit eum; minor autem Christianorum, qui fecunditatem sonat, quod est proprium populi junioris, qui corpus est Christi, qui fecundatus est in latitudine 107.0653D| mundi. Hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit Joseph Ephraim ad sinistram, Manasse autem ad dexteram constituit. At ille cancellatis manibus crucis mysterium praefigurans, translata in minore dextera, majori sinistram superposuit, sicque crucis similitudo super capita eorum denotata Judaeis scandalum, Christianis futuram gloriam praesignavit; senioremque per crucis mysterium factum de dextero sinistrum, et juniorem dextrum de sinistro, quia Judaeis in nostra deserta labentibus, nos illorum gratiam adepti sumus: talique sacramento majori populo Judaeorum praepositus est minor populus gentium. Unde et idem patriarcha ait: Hic quidem erit in populum, sed hic exaltabitur.
CAPUT XIV. De prophetia Jacob, qua filiorum Israel reditum praedixit. 107.0654A|
Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et in arcu meo. Arcum hic et gladium justitiam vocat, per quam meruit peregrinus et advena, interfecto Sichem et Emor, de periculo liberari. Timuit enim ut supra legimus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis, adversum se consurgerent, et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sichimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia 107.0654B| mea, quam multo labore et sudore quaesivi. Quod autem super fratres tuos ait, respondit absque sorte dedisse eam tribui Joseph. Si quidem eodem loco sepultus est Joseph, et mausoleum ejus ibi hodie cernitur. Alia autem editione ita legitur: Et ego dedi tibi Sichimam praecipuam super fratres tuos, plusquam fratribus tuis, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. Sichima, juxta Graecam et Latinam consuetudinem, declinata est, alioquin Hebraice Sichem dicitur, ut Joannes quoque evangelista testatur (Joan. IV), licet vitiose ut Sichar legatur error inolevit, et est nunc Neapolis, urbs Samaritanorum. Quia ergo Sichem lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen dicens: Et ego dabo tibi humerum unum. 107.0654C| Quaeri tamen non inconvenienter potest, quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam, non coepit jure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverunt, et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum cum eis videatur gestum, qui tantam priores injuriam fecerunt in ejus filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est majoribus filiis suis? Deinde, si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Joseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia et Joseph quadam 107.0654D| praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum.
His completis, vocavit Jacob filios suos. ut benediceret eos. Mystico ordine loquens, tanquam futurororum vere praescius, dixit eis quae temporibus novissimis futura erant, quae tamen et secundum historiam de divisione terrae repromissionis, quomodo dividenda fuerit nepotibus illorum, accipienda sunt, et secundum allegoriam de Christo et Ecclesia praedicta certissime veraci intellectu sentiendum est. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut 107.0655A| aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.
Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. (Orig.) Sed fortasse requiras quare filii Jacob dicuntur qui conveniunt, Israel vero dicitur qui benedicit eos. Vide ne forte hoc indicetur, quod illi nondum eousque profecerant, ut Israel meritis aequarentur, et ideo illi filii Jacob dicuntur tanquam inferiores; ille vero qui jam perfectus erat, et benedictiones futurorum conscius dabat Israel appellatur.
CAPUT XV. De benedictionibus duodecim patriarcharum, quibus benedixit illis pater suus Jacob.
CAP. XLIX.) Ruben primogenitus meus, tu fortitudo 107.0655B| mea, et principium doloris mei; prior in donis, major imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas juxta ordinem nativitatis tuae, et haereditatem quae primogenitis jure debetur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero poenas peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. (Ambr.) Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur primum viscera parentum.
107.0655C| Simon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. In consilia eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Significat autem non sui fuisse consilii, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt, contraque jus pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros hospitae civitatis everterint. Unde sequitur et dicit:
Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad inhabitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu 107.0655D| scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quiddam acceperat. In Paralipomenis autem manifestius scribitur quod cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam hoc quod in Septuaginta legitur: In furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum, prophetice interfectos homines apostolos, et subnervatum taurum Christum interpretantur.
Juda, te laudabunt fratres tui. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad praedam, fili mi, ascendisti, sive, ut in Hebraeo scriptum est, de captivitate, fili mi, ascendisti; requiescens accubuisti ut leo, et quasi 107.0656A| leaena. Quis suscitabit eum? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur: Juda, confitebuntur tibi fratres, vel laudabunt te. Et licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat, quod per David stirpem generantur reges, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui; et quod sequitur:
Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit eum populus captivos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, captivam duxisse captivitatem; sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat.
Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum asinae cui supersedit 107.0656B| Jesus, hoc est gentilium populum, vineae apostolorum qui ex Judaeis sunt copulaverit, et ad vitem sive, ut in Hebraeo habet, ad sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, apostrophen ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Quod autem dicitur:
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium, significat quod non deficerent principes de tribu Juda, usque ad tempus quo natus est Christus, qui, missus a Patre, exspectatio est gentium.
Zabulon in littore maris habitabit, et in statione 107.0656C| navium, pertingens usque ad Sidonem. Issachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia supra de Zabulon dixerat quod maris magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenices urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum ad portandum debitum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboravit, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram significari quod 107.0656D| Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum; et idcirco ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.
Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Samson judex Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit, nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem Nazaraeum, caesisque hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias nullum per terram Israel transire permittat, sed etiam si quis temerarius virtute sua, quasi velocitate equi, confisus, eam voluerit praedonis more populari, non effugere 107.0657A| valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns autem tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum. Verum quia mortuus est et non surrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi et mei generis praestolandus est, ut veniat cui repositum est: Et ipse erit exspectatio gentium.
Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Significat quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse, ad filios quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter 107.0657B| dimicarit. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon.
Nephthalim cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis, sive Nephthalim ager irriguus. Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesareth fluento Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est.
Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt 107.0657C| eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus, per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est, lapis Israel. O Joseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Dominus, sive quia inter fratres tuos major futurus es (fortissima siquidem tribus fuit Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); o, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospiciat, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator, et vincula tua quibus te fratres ligaverant 107.0657D| ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.
Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quanquam de Paulo apostolo manifestissima sit prophetia, omnibus patet quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit. Hebraei tamen ita edisserunt: Altare in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam dividant ea quae sibi a populo ex lege collata 107.0658A| sunt. Lupum sanguinarium, lupum voracem, super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui, servientes altari, vivunt de altari. Haec secundum historiam qualiter accipienda sint, dicta sufficient. Mystice autem qualiter benedictiones istae patriarcharum intelligendae sint, deinceps dicemus. Ruben primogenitus meus, etc. In Ruben prioris populi videatur ostendisse personam, cui etiam a Domino per prophetam dicitur: Israel primogenitus meus. Etenim juxta quod primogenitus debebatur, ipsius erat sacerdotium atque regnum. Additur: Tu virtus mea, utique, quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper 107.0658B| irroget injuriam, dum convertit ad eum dorsum et non faciem? Iste prior in donis, quia ipsis primis data sunt eloquia Dei, primis ipsis legislatio et Testamentum, sive promissio. Iste major imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosius caeteris idem populus regnavit in hoc saeculo. Effusus est autem sicut aqua peccando in Christo, quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus est impetu; et idcirco addit: Ultra non crescas, quia populus iste postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus atque abbreviatus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Non sicut Judaei intelligunt, hoc proinde dictum est, eo quod cum Bala concubina patris sui concubuerit. Prophetia enim futura pronuntiabat, 107.0658C| non quae fuerant gesta, ipso patriarcha dicente: Annuntio vobis quae ventura sunt novissimis diebus; et ideo in praeterito non est referendum quod ille futurum praedixit. Praedicabat enim Domini passionem, et primogenitae plebis audaciam, quia ascendit cubile Dei Patris, et maculavit stratum ejus, quando corpus Domini, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Post haec convertitur ad Simeon et Levi, dicens:
Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi, Scribae et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim erant Scribae Judaeorum; de tribu vero Levi principes sacerdotum, de quibus scriptum est quia consilium fecerunt ut 107.0658D| Jesum morti traderent (Matth. XXVI). De quo consilio iste patriarcha, qui jam mente videbat Deum, dicit: In consilium eorum non veniat anima mea, et reliqua. Horrebat enim jam illo tempore sanctus iste patriarcha videre tantorum scelerum consilia, quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei. Sequitur: Quia in furore suo occiderunt virum, id est, Christum, juxta quod Isaias ait (Isa. LIX; Sap. II): Vae animae ipsorum, quia cogitatio ipsorum consilium malorum, adversum se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis.
Et in dolore suo suffoderunt murum, quando lancea confoderunt illud spirituale et fortissimum propugnaculum quod custodit Israel. Maledictus furor 107.0659A| eorum quia pertinax, utique ad tantum facinus perpetrandum quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes illi: Crucifige, crucifige; et: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Matth. XXVII).
Et indignatio eoram, quia dura, dum Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Hic duo nominantur, divisio et dispersio: idcirco, quia nonnulli ex ipsis Domino crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Divisi enim dicuntur, quia ab eis separantur, et veniunt ad fidem. Dispersi autem hi quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim Judam 107.0659B| verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui, apostoli scilicet et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem filii Deo Patri effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse Dominus est per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem manibus atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curvavit, juxta quod et Pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX).
Adorabunt te filii patris tui; quoniam multi ex filiis Jacob adorabunt eum per electionem gratiae salvi facti. Catalus leonis Juda, quoniam nascendo parvulus factus, sicut scriptum est: Parvulus natus est nobis 107.0659C| (Isa. IX).
Ad praedam, fili mi, ascendisti, id est, ascendens in cruce, captivos populos redemisti, et quos ille leo contrarius invaserat, tu moriens eripuisti. Deinde rediens ab inferis, ascendens in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti ut leo: manifestissime in passione Christus recubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum; sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis sonna quievit. Sed quare ut leo et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, qui non necessitate sed potestate hoc ipsum implevit, juxta et quod ipse dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollet a me, sed ego eam pono (Joan. X). Quod vero addidit: Et ut catulus leonis, inde enim 107.0659D| mortuus, unde et natus. Physici autem de catulo leonis scribunt, quod cum natus fuerit, tribus diebus et tribus noctibus dormit. Tunc deinde patris fremitu vel rugitu, veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem: quod valde convenienter de passionis morte aptatur in Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Bene idem iterum ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde et sic adjungitur de resurrectione ejus: Quis suscitabit eum? hoc est quia nullus hominum nisi ipse, juxta quod idem de corpore 107.0660A| suo dixit: Solvite hoc templum, et in triduo suscitabo illud (Matth. XVI).
Non deficiet princeps de populo Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium. Hic locus manifestissime ad Judam refertur. Tam diu enim fuit ex semine ejus apud Judaeos intemerata successio regni, donec Christus ad redemptionem mundi nasceretur. Probant hoc historiae Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam regem in gente Judaeorum fuisse Herodem, quo tempore Christus natus est: quod si putant Judaei non venisse Christum, ergo de tribu Juda usque hodie Judaeorum permanet regnum, ita ut non defuit rex de populo Judaeorum, donec veniret cui repositum est. Sed non solum Judaeis profuit qui 107.0660B| mittendus erat. Ideo sequitur: Et ipse erit exspectatio gentium. Alligans ad vineam pullum suum, ex gentibus populum cui adhuc nunquam fuerat legis onus impositum copulavit ad vineam apostolorum, qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V).
Et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Ipse dicit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Hanc itaque ad vitem corporis sui alligavit vinculo charitatis, et disciplinae evangelicae nexu, ut de imitatione illius vivens, efficiatur haeres Dei et cohaeres Christi. Alii namque hanc asinam Synagogam interpretantur, tardigradam scilicet et gravi pondere legis oppressam. Lavavit in 107.0660C| vino stolam suam, sive carnem suam in sanguine passionis; sive sanctam Ecclesiam illo vino qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo conjunxit, sicut scriptum est: Vivo ego dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum (Isa. XLIX). Hos quippe Christus in sanguine uvae mundavit, quando sicut botrus in ligno crucis pependit. Tunc enim ex latere ejus sanguis et aqua profluxit. Sed aqua nos abluit, sanguis nos redemit. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli sunt et evangelistae, qui scientiae lumen universo corpori Ecclesiae praestant. Hi pulchriores vino probantur, quia eorum doctrina austeritatem veteris vini exsuperat, id est, priscae legis traditionem. 107.0660D| Evangelica enim praecepta longe clariora sunt quam Veteris Testamenti mandata. Et dentes lacte candidiores. Dentes, praedicatores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpore transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur, quae carnalem populum tanquam parvulos lactis poculo alebat. Cujus quidem candidiores effecti sunt doctores Ecclesiae, quia fortem et validum verbi cibum mandunt atque distribuunt, de quibus dicit Apostolus in Epistola sua ad Hebraeos (Cap. V): Perfectorum autem solidus cibus. Et bene candidiores lacte dicit; omnes enim qui perfecti sunt, et qui Scripturarum cibos explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui 107.0661A| spiritualis dicitur, Ecclesiae corpori, subministrant, candidi esse debent et puri, atque ab omni macula liberi. Issachar asinus fortis. Issachar, quod interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio est mercatus. Hic Issachar, asinus fortis scribitur, quia prius gentilis populus quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac Redemptoris dominio colla subjiciendo, jugum disciplinae evangelicae perferens. Hic accubans inter terminos vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos namque accubare est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc versantur in medio quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis 107.0661B| asinus requiem et terram optimam vidit, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium. Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, Ecclesiam significat, fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris habitat, et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstraret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi immobili et inconcussa 107.0661C| firmitate solidata, exspectat naufragium Judaeorum, et haereticorum procellas, qui et circumferuntur omni vento doctrinae. Quorum etsi tunditur fluctibus, frangit tamen ipsa fluctus, et non frangitur, nec ullis haeresium tempestatibus cadit, nec ulli vento schismatum commota succumbit. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est usque ad gentes pervenit. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos esse aliquos apostolorum, et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX). Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, etc. Alii dicunt 107.0661D| Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum. Alii de Juda, a quo traditus est Christus, haec scripta pronuntiant, et equitem atque equum Dominum cum carne suscepta designare volunt. Retrorsum autem cadere, ut in terram revertatur unde sumptus est. Sed quoniam die tertia resurrexit, ideoque ait: Salutare tuum exspectabo, Domine, sicut per David: Non relinques animam meam in inferno (Psal. XV), haec quidam ita exponunt. Alii vero hanc prophetiam ad Antichristum transferunt. De tribu enim Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde et non immerito Israeliticus populus, dum terras in partitione castrorum susciperet, prius Dan ad Aquilonem 107.0662A| castra metatus est, illum scilicet signans qui in corde suo dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Psal. XIV). De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII); qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur, κέρατα enim Graece cornua dicuntur; serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne adventus Antichristi asseritur. Quia contra vitam fidelium, cum morsu pestiferae praedicationis, armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via, quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus parcendo quasi blanditur. Sed in via mordet, quia eos 107.0662B| quibus libertatem tribuit erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad coelestis praecepti angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut 107.0662C| Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero quod non videtur cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur ignorare. Et quia Judaea, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine, id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Gad accinctus praeliabitur ante eum. Iste Gad accinctus personam Christi exprimit, qui in primo adventu humilitatis suae, ante adventum Antichristi praeliaturus occurrit, accinctus gladio verbi sui circa femur 107.0662D| potentissime, quo amicos divisit, id est, filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta quod legitur in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X). Quod autem ait, et ipse accingetur retrorsum, claritas Domini nostri in secundo regno ostenditur, quia cum venerit Antichristus, item recurret retrorsum, id est, post ejus vestigia Christus adventu procedens, ut interficiat eum gladio oris sui. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterior, id est, secus pedes quasi latrunculus, rapido atque improviso adventu exsiliat, contra apertam Antichristi oppugnationem. Hinc est quod Apostolus exclamat dicens: Quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet (I Thess. V). Christus 107.0663A| ergo et ante et retro praeliari contra Antichristum scribitur. Ante eum namque in occulto adventu humilitatis, post eum manifestus in gloria majestatis. Demonstrat et Moyses aperte prophetiam patriarchae hujus specialiter pertinere ad Christum. Sic enim ait: Benedictus, inquit, in latitudine Gad. Quasi leo requievit; coepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Agnoscant itaque quis requievit sicut leo nisi Christus in sepulcro suo? Quis confregit verticem brachiaque potentium, nisi Redemptor noster, qui humiliavit virtutem et superbiam excelsorum? Quis vidit principatum suum, nisi ille cui datus est principatus et honor et regnum? Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser, cujus nomen significat divitias, idem Christus est, 107.0663B| Cujus altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI); qui propter nos pauper factus est cum dives esset; cujus est panis pinguis factus, caro scilicet ejus quae est esca sanctorum: quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Iste etiam praebebit delicias sapientiae regibus, id est, qui sensus proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum, qui castigant corpora sua et in servitutem subjiciunt. Nephthalim, quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat, quorum doctrina in latitudinem totius mundi diffusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli, qui sunt principes Ecclesiarum, et duces, et principes Zabulon, et principes Nephthalim; qui sine dubio ad personam referuntur apostolorum. Ipsi sunt filii excussorum 107.0663C| (Psal. LXVII), id est, prophetarum, qui in manu potentis Dei positi, et tanquam sagittae excussae, pervenerunt usque ad fines terrae. Unde et bene hic Nephthalim cervus emissus scribitur, qua nimirum apostoli sive praedicatores, veloci saltu exsilientes more cervorum, transcendunt implicamenta saeculi hujus; sicque excelsa ac sublimia meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini Salvatoris. Filius accrescens Joseph. Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem praetulit, quia redeuntem in coelum post victoriam Christum Pater alloquitur dicens: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, utique in gentibus; qui cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem 107.0663D| Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum, universi fines terrae (Psal. XXI).
Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod de ipso in Psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Filiae discurrerunt super murum; id est, gentes vel Ecclesiae quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes, sanctum Domini opprimere Synagogae populi 107.0664A| cogitaverunt. Inviderunt illi habentes jacula. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas vel aliquod vulneris telum, sed specialiter evenit in Christum. Sedit in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum posuit, et arma pugnandi in Deo, qui fortis est propugnator, cujus virtute concidetur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum Jacob, hoc est per manum omnipotentis Dei Jacob, ex cujus femore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit Filium nisi solus Deus Pater, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiat eum 107.0664B| anima mea? Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli desuper, et terrena per benedictionem abyssi jacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. Benedictionibus uberum, id est, sive duorum testamentorum, quorum altero est nuntiatus, altero demonstratus; sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erant, quia iisdem sancta Virgo Domino potum lactis immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI).
Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam hic benedicitur vulva ejusdem matris, illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit; de qua per 107.0664C| Jeremiam prophetam dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I).
Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus. Benedictiones, inquit, patris tui coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli et abyssi, confortatae sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum sive prophetarum convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur. Donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio incarnationem ejus exspectaverunt; de quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre 107.0664D| quae videtis (Luc. X). Hi ergo sancti dicti sunt colles, propter excellentiam sanctitatis: qui etiam et aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph, omnes scilicet benedictiones istae super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit. Et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II), id est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens universorum sanctorum, quos etiam et fratres vocat in psalmis. Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quibus dictis, apostolus Paulus designatur, de Benjamin stirpe progenitus. Qui mane rapuit 107.0665A| praedam, id est, in primordiis fideles quos potuit devastavit, vespere autem spolia divisit, quia fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus discretione mirifica dispensavit. Legimus quemdam ex doctoribus ad urbem Jerusalem ea quae de Benjamin scripta sunt referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Jerusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est atque repulsa. Haec enim in filiis suis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin ultimam consequitur benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, postea quam plenitudo gentium intraverit. Dicit enim: Benjamin lupus rapax; lupus scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum atque 107.0665B| justorum. Rapax autem, propter aviditatem dicitur. Ex multa enim fame verbi Dei et inedia venit rapax, quia et ipse violenter diripit regnum Dei. Hic autem mane comedit praedam. Mane illud tempus creditur, quo legem accepit. Tunc enim mundi prima quidem illuminatio scientiae Dei data est. Comedit enim mane, quia legem quam mane accepit, edit, adhuc et meditatur, licet sequens legem justitiae in legem fidei non pervenerit. Ad vesperam autem dividit spolia. Vespera autem est illud tempus novissimum, quo convertetur. Tunc ergo dividet escam, tunc intelliget dividendam esse litteram a spiritu, et tunc cognoscet quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo jam per gratiam Dei illuminatus incipit in lege spiritualia a carnalibus dividere et separare, 107.0665C| ideo dicitur ad vesperam dividere escam, quod tota die in lege meditans, ante non fecit. Quaeritur autem de Jacob, cur omnes quos de liberis et ancillis genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit, nisi ut ostenderet quod Christus Dominus omnibus gentibus quae per fidem corpori ejus conciliantur, cunctis pari honore et gloria habitis, coelestia praemia largiatur? Nec est discretio, Judaeus an Graecus, barbarus an Scytha, servus an liber sit (Rom. X, Coloss. III), quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur, nec praefertur apud illum quid secundum carnem nobilior sit. Quicunque 107.0665D| enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Nam hoc ita futurum, etiam per prophetam significatur, dicente Domino: Erit, in novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II).
Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis, et praecepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici, quae est in agro Ephron Hethaei, contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulcri. Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus; ibique sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge. Ibi et Lia 107.0666A| condita jacet. (Aug.) Videndum, quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: Et appositus est ad patres suos, vel: Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur jam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum ponatur non est in promptu videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel. Qui vero eum praecesserunt tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset: Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est non solum hominum sanctorum, verum et angelorum populus civitatis illius? Unde dicitur ad Hebraeos: Sed accessistis ad montem Sion et ad civitatem Dei Jerusalem, et ad millia angelorum exsultantium (Hebr. XII). Huic 107.0666B| populo opponuntur, qui post hanc vitam placentes Deo fiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum nullum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI).
CAPUT XVI. De obitu Jacob et de planctu Aegyptiorum in obsequiis ejus.
Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectum et obiit; appositusque est ad populum suum (CAP. L). Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens, et deosculans eum; praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies. Iste quippe mos erat cadaverum condendorum. 107.0666C| Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. Quadraginta dies sepulturae quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Elias et Dominus ipse jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et in Hebraeo de Ninivitis apud Jonam prophetam scriptum perhibent: Quadraginta dies et Ninive evertetur (Jonae III), ut per tot dies accommodatos videlicet humiliationi poenitentium intelligatur in jejuniis sua deflevisse peccata et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire, alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum 107.0666D| discipulis suis post resurrectionem intrans cum eis et exiens, manducans et bibens. Qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec LXX interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent. Quadraginta dies, sed: Triduum et Ninive evertetur. Majore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in Hebraeis codicibus legerentur, ut in Domini Jesu Christi clarificatione, intelligerentur dissolvi abolerique peccata, de quo dictum est: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter 107.0667A| justificationem nostram (Rom. IV). Clarificatio autem Domini in resurrectione et in coelum ascensione cognoscitur. Unde bis numero, quamvis unum et eumdem Spiritum sanctum dedit, primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in coelum. Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit, unum horum quod posterius factum est, per numerum dierum codices Hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, LXX commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex Hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; 107.0667B| et LXX interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.
Expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior, in sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis: cunctique majores natu Aegypti, domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae reliquerant in terra Gessen. Habuit quoque in comitatu currus et 107.0667C| equites, et facta est turba non modica. Quod mandavit Joseph potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit, cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur; sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem Jacob sibi sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur, sed nisi fieret, cum in eisdem terris essent, modo non diceretur: Veneruntque ad aream Atad, quae sita est trans Jordanem. Ubi celebrantes exsequias 107.0667D| planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies, etc. Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit: Et venerunt ad aream Atad, quae est trans Jordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta. Tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Jacob, usque ad hunc locum quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum, redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi quis forte dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum venisse eos cum corpore, qua via etiam populus Israel ductus 107.0668A| est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere ut plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quomodo factum sit ut trans loca illa ad Orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis. Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos novendial appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in gentilium consuetudine. Septimus vero 107.0668B| dies auctoritatem in Scripturis habet. Unde alio loco scriptum est: Luctus mortui septem dierum; fatui autem, omnes dies vitae ejus (Eccli. XXII). Septenarius autem numerus, propter sabbati sacramentum, praecipue quietis indicium est. Unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur, quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
CAPUT XVII. Fratres Joseph post exitum patris sui ac sepulturam, rogant ne memor sit iniquitatum quas fecerunt in eum.
Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte 107.0668C| memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis malum omne quod fecimus, mandaverunt ei: Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus ut servo Dei patri tuo dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis, flevit Joseph; veneruntque fratres sui ad eum, et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui sumus. Quibus ille respondit: Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? Vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum; ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. Nolite metuere: ego pascam vos et parvulos vestros. Consolatusque est eos, et blande ac leniter est 107.0668D| locutus. Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui. Vixitque centum decem annos, et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum, dicat Scriptura Joseph videndo vidisse, quomodo eos jungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse, quando quidem Joseph senescendo pervenit ut eos natos videret. Jacob autem cum ingressus esset Aegyptum, juvenis erat Joseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit: unde constat, certi mysterii causa, illum numerum, id est, septuagenarium et quintum, Scripturam commendare 107.0669A| voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Jacob cum septuaginta quinque animabus in Aegyptum intrasse, non illo uno die, quo venit, ejus ingressum oportet intelligi, sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus ejus accipiendus est quandiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur, usque ad nepotes Benjamin. Sic enim dicit: Hi filii Liae quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae (Gen. XXXV). Loquens etiam de his qui non erant nati, quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt pepererat, ibi 107.0669B| eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est, parentes eorum quos Lia ibi pepererit. Ita quoniam causa intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.
CAPUT XVIII. De eo quod Joseph fratres suos adjuravit, quatenus egredientes ex Aegypto, ossa sua secum portarent post obitum ipsius. Locutus est autem Joseph fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere faciet de terra 107.0670A| ista, ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob. Cumque adjurasset eos atque dixisset, Deus visitabit vos, asportate vobiscum ossa mea de loco isto, mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis; et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto. Joseph igitur qui, sicut pater ejus Jacob, terram repromissionis tota mente desiderabat, incolatumque Aegypti detestabatur, moraliter nos instruit, ut quamdiu simus in hoc mundo, semper desideremus ingredi terram viventium, ibique requiescere optemus: quod tunc digne fit, si numerum annorum aetatis ipsius moribus imitemur. Centum ergo et decem vitae suae annis expletis, mortuus est. Et nos studeamus quo per decalogi observantiam ad aeternam beatitudinem, quam centenarius numerus designat, 107.0670B| perveniamus. Conditus quoque est ipse Joseph aromatibus, et repositus in loculo in Aegypto. Loculus est vas repositorium, ubi aliquid ad conservandum commendatur. O felix anima, quae aromatibus virtutum condita, in hoc corpusculo degens, quotidie proficiendo perenni vitae reservatur! Sine dubio, si tali condimento condita, in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi, ad divinae contemplationis speciem pervenire merebitur. Cujus adeptio perfecta est laetitia, quam Psalmista oculis fidei aspiciens ait: Adimplebis me, Domine, laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. CV). Amen.