Jump to content

Commentarium de oratione

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarium de oratione
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 70



Commentarium de oratione (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

(1219A)592 Oratio dicta est quasi oris ratio: cujus partes octo numerantur; de quibus duas primas partes jure dictas Aristotelici esse voluerunt, nomen, et verbum: caeterae vero velut appendices sunt, siquidem pronomen vice nominis fungitur; adverbium absque verbo non plenum est, participium de nomine (1219B)verboque nascitur; conjunctio autem nomen conjungit, aut verbum; praepositio nomini praeponitur, aut verbo; interjectio locutioni nostrae interjecta profertur; quam elocutionem docuimus necessario ex nomine verboque constare. Deinde quod ex caeteris partibus orationis nequaquam plena est elocutio, ut si dicamus ante templum, et non jungamus ambulo, pendet oratio. Nam cum dicimus, Cicero scripsit, orator docuit, quod certe ex nomine et verbo per se plenum est.

Stoici vero quinque dicunt partes orationis, nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium. Plures vero partes orationis dicunt esse qui articulum inter has numerant. Articulus sane, quem Graeci inter partes orationis enumerant, apud Latinos in pronomine est. Interjectio quam Latini inter partes orationis enumerant, apud Graecos in adverbio est.

Sciendum est autem quod quatuor partibus accidunt casus, nomini, pronomini, participio et praepositioni.

(1219C)Tres sunt quae per casus declinantur, nomen, pronomen, participiumque; una per tempus, et per personas, ut verbum; una per tempus et casum, ut participium; quatuor nec per tempora, nec per casus declinantur, ut adverbium, conjunctio, praepositio, interjectio. Sed ne forte nos turbet, quod Virgilius mane adverbium cum genere posuerit dicendo: Cum mane illuxisset novum; quod utique genus habet casum, nullum autem genus absque casu est.

Sciendum est quod nomen et adverbium quamdam inter se habent cognationem, alterum pro altero positum significare aliud, sed tenere vim suam. Nam quemadmodum nomina, cum pro adverbiis posita fuerint, casus accipiunt; ut torvum repente clamat, horrendumque resonat, dulce sapit; dicitur enim hoc torvum hujus torvi, etc, et non tamen perdunt casus cum pro adverbiis ponuntur: ita econtrario adverbia cum pro nominibus posita fuerint sequente genere, quamvis significationem nominum subeant, tamen non perdunt legem adverbiorum, ut declinentur.

(1219D)Quaerunt nonnulli cur ita partes orationis Donatus ordinaverit. Sed nos dicimus quod nomen idcirco anteposuerit, quia ante nomen nihil potest esse; tolle enim vocabulum nominis, quemadmodum voces caeteras partes orationis, non habes. Pronomen ideo secundum obtinet locum, quod de nomine pendens, vice hujus fungitur. Verbum ideo tertio loco ponitur, quia simul (ut superius diximus) cum nomine principalis pars orationis reperitur; quod tamen secundum locum tenere potuisset, nisi pronomen impenderet ex nomine. Adverbium ideo quarto loco constituitur, quia sine verbo plenum significatum sui non explicat. Participium ideo quinto loco ponitur, quod obnixum sit tam verbo quam nomini. Conjunctio ideo sexto loco ponitur, quia nisi praecedant supradictae partes orationis, quod conjungat, non habet. Praepositio ideo septimo loco ponitur, quia nisi praecedat nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, (1220A)conjunctio, quibus praeponatur non habet, quibus etiam solis praeposita esse constat. Interjectio necessario remanet in ultimo, quod post nomen, non nisi pronomen; post pronomen, nonnisi verbum; post verbum, nonnisi adverbium; post adverbium, nonnisi participium; post participium, nonnisi conjunctio; (1220B)post conjunctionem nonnisi praepositio esse debeat. Interjectio quasi interjecta inter octo partes orationis nonnisi octavo loco poni potuit.

CAPUT PRIMUM. De nomine.

Nomen dictum est quasi notamen, quod notam nobis unamquamque rem faciat. Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans. Separatur autem definitio nominis a caeteris partibus orationis hoc modo; nam cum dictum est cum casu, separat ab aliis quinque partibus orationis, quae non habent casum; id est, a verbo, ab adverbio, a conjunctione, a praepositione et ab interjectione. 593 Ab aliis vero duabus casum habentibus pronomine scilicet et participio separat Donatus, cum dicit proprie aut communiter nomen aliquid significare; nullum autem pronomen, neque participium proprium invenitur. Constat autem aut corpus, aut (1220C)res, aut proprie, aut communiter, aut casus; sed non omne nomen necesse est, ut simul ista quinque contineat, sed semper tria continet; ut homo habet casum, corporale est et appellativum; item habet casum pietas, incorporale est et appellativum. Necesse est autem omne nomen habere casum; ideo dixit Donatus partem orationis cum casu: non enim cum casibus dixit, sciens quod quaedam essent nomina quae non flecterentur per omnes casus; et quod nullum nomen esset quod usquequaque omnibus careret casibus. Inveniuntur enim nomina monoptota, ut sponte, tabo, natu; diptota, ut Jupiter; triptota, ut templum; tetraptota, ut ditionis, ditioni, ditionem, ditione; cujus nominativum et vocativum non proferunt, nisi adjecta consyllaba, ut conditio. Pentaptota ideo inveniri non possunt, quod ubi nominativus deest, necesse est ut vocativus non inveniatur. Exaptoton, ut doctus-magister.

Nominum qualitas in duas dividitur partes: aut (1220D)propria, aut appellativa sunt nomina. Illud autem sciendum est, quod quando appellativa nomina in personas cadunt proprietatis, appellativa esse jam desinunt; ut si quis felix vocetur, quia quantum ad illum pertinet, unus est, ideo proprium invenitur. Propria appellativa esse non possunt; econtra sunt propria, exceptis montium fluminumque nominibus, quae ipsa interdum facimus appellativa, ut si aliquos Mercurios vocemus. Sed cum nos communia singulis personis opponimus, sic est ordinata proprietas. Nam si essent nomina specialiter propria, cum audiremus, Alexander hoc fecit, non interrogaremus ulterius, quis Alexander hoc fecit? Sed quia scimus Alexandros multos dici, sic dubitamus quis Alexander hoc fecit.

Sciamus autem hoc non recte dici, quod ad unum hominem pertinet, aut appellationem, aut vocabulum, sed nomen, ut Alexander; non iterum (quod rerum est) aut nomen, aut appellationem, sed vocabulum; (1221A)sed modo pro appellationibus et pro vocabulis confusa nomina apponi scimus.

Propriorum nominum quatuor sunt species. Praenomen, quod idcirco dictum est, quia praecedit nomen, ut Publius Cornelius. Nomen, quod ex familia venit, ut Anicius. Cognomen, quod proprie nostrum est, ut Sylla, Catilina. Agnomen, quo aut ex virtute, aut ex vitio aliquo utimur: ex virtute, ut Africanus, qui vicit Africam; ex vitio, ut Naso, quod grandem nasum habuit; unde dicitur Ovidius Naso; Sura, quod a sura grandi dicitur, ut Publius Lentulus Sura. Meminerimus autem non necesse esse ista quatuor propriorum generum nomina simul inveniri. Aliquando enim unum ex his invenimus, ut Romulus; aliquando duo, ut Anicius Marcus; aliquando tria, ut Lucius Cethegus Catilina; aliquando quatuor, ut Publius Cornelius Scipio Africanus.

Sit itaque ordo interrogandi, ut cum dicimus, Africanus, quae pars est orationis? non statim respondeamus, agnomen est; sed, nomen est. Deinde, quale (1221B)sit nomen? respondeamus proprium est. Postremo quae pars proprii? respondemus agnomen. Quemadmodum dicemus de 27 nominibus appellativis; ut si interrogemus: homo, quae pars est orationis? dicimus nomen. Deinde, quae pars est nominis? dicimus, appellativum. Deinde, quae pars est appellationis? dicimus, specialis.

Scimus autem nomina, praenomina aut ternis constare litteris, ut Sex. Roscius; vel binis, ut Gn. Pompeius; vel singulis, ut C. Caius Verres.

Et in quaestionem venit quare C. Caius ponimus, cum dicimus Gaius et non Caius? Quia antiqui G non habuerunt, sed ponentes C in quibusdam nominibus per sonos sensum discernebant. Scimus nos, quod quaedam sonare aliter deberent, ut puta cemma cum per c scriptum esset, dicebant gemma per g, quod deberent sic sonare per g.

Verum solent haec ipsa praenomina fieri cognomina, ut si quis vocetur Lucius, vel Gaius; sed quando (1221C)ad unumquemque pertinent, proprie vocantur cognomina; quando praeposita sunt cognominibus, hoc est nominibus propriis, vocantur praenomina, ut Lucius Sylla. Verum hoc praedictae rationi nullum debet praeferre judicium. Talis est et illa cavillatio recollecta, quare cum propria nomina pluralem numerum non admittant, legimus Curios, magnosque Camillos Scipiadas. Sed sciendum est non ab eo quod est Curius unus, hi Curii, vel ab eo quod est hic Camillus, venire hi Camilli; sed a multitudine Curiorum vel Camillorum, Curios Camillosque dicimus. Non enim unus fuerat tantum Curius vel Camillus, sed si quis tres servos habeat qui vocentur Alexandri, necesse est ut vocet illos Alexandros; qui casus plures veniunt, non a singulari numero, qui est hic Alexander, sed a plurali, qui sunt Alexandri.

Appellativorum nominum sunt species 27: sunt enim corporalia, ut lignum, et marmor; sunt incorporalia, ut honor, medicina; sunt primae positionis, hoc est unde derivativa et diminutiva veniunt, ut (1221D)schola, scholasticus, scholasticulus.

Sciamus autem tres gradus diminutionis esse secundum Donatum, per quos cum diminuuntur nomina, saepe crescit numerus syllabarum, ut scholasticulus, scholasticellus, scholasticellulus. Apud antiquos vero aliter dicebantur, agnus, agnulus, agnellus, agnicellus, agniculus, agnicellulus. Quam rem Donatus videns (ne in infinitum diminutio foede procederet), voluit diminutionis dicere tres tantum gradus esse. Saepe autem idcirco dixit augeri numerum syllabarum, quod inveniuntur quaedam nomina quorum numerus in diminutione non modo non crescit, sed etiam minus habet syllabarum gradus ulterior, ut homo, homuncio, homunculus, homulus.

Sunt autem diminutiva specie, quae idcirco specie putata sunt diminutiva, quia quasi diminutivorum nominum speciem gerunt, ut fabola, macula, tabula, ferula; ideo autem non sunt jure diminutiva, fabula, (1222A)macula, tabula, ferula, quia horum non invenitur prima positio. Sciendum est quod diminutivorum forma lectione potius quam arte colligitur.

Sunt ad integrum Graeca nomina, et per omnes casus Graece perveniunt declinatione, ut Euterpe, Melpomene. Sunt quaedam quae dum in Latinitatem cadunt, Graecitatis totum amittunt; nam cum dicit Graecus Ὀδυσσεύς, Latine dicitur 594 Ulysses. Sunt quaedam quae in Latinum versa eloquium ex parte aliquam formam Graecitatis amittunt; quae etiam notha dici voluerunt; dicit enim Graecus Agamemnon, Latinus Agamemno. Scimus quia omnia nomina apud Graecos in on syllaba terminata, cum in Latinum transferuntur n perdere, et ω in o correptum mutare. Item omnia nomina apud Graecos per e exeuntia, cum in Latinum veniunt, ipsa e in a solent commutare, in nominativo scilicet singulari, ut Helene, Helena; sed quia de femininis nominibus diximus, ea nomina non patiuntur illud; quae autem aliter (1222B)lecta sunt, aut quaecunque ita transformantur, ut asperum resonare non possint, ut Agane, non facit per duritiam Agana.

Sunt quae plurimis nominibus rem unam demonstrant, quae Graeci synonyma vocant; ut si terram velimus multis significare nominibus, et dicamus humus, tellus, solum, terra; sunt quae econtrario per unum nomen plura significant, quae Graeci vocant homonyma, ut si dicamus aciem, incertum est enim cujus rei dixerimus; nam dicitur et oculorum acies, hoc est intentio; et ferri, hoc est acumen; et exercitus, hoc est ordo. Sunt quae a patribus et matribus avisque descendunt, cum tamen significatione Graeca. Haec nomina patronymica vocantur, quorum patronymicorum masculina tres habent regulas, quibus terminantur; exeunt enim aut per des, aut per ius, aut per on, ut Atrides, Atrius, Atrion; sed in on terminata apud Latinos usum non habent.

Feminina quoque tres formas habent; exeunt enim aut per eis, aut per ias, aut per ne, ut Atreis, Atrias, (1222C)Atrine, ut apud Virgilium, Nerine Galatea. Sane considerandum est quia patronymica Graeca cujuscunque generis Graeca melius regula proferuntur.

Sunt alia Thetica, quae etiam possessiva dicuntur, quae de patronymicorum regula descendunt, et ad eorum similitudinem in ius terminantur, sed in hoc discernuntur, ut Evandrius Pallas, patronymicum est; quando dicimus Evandrius gladius, possessivum, hoc est, et hoc non est illud.

Sunt alia mediae significationis quae aliis adjecta nominibus alii epitheta esse voluerunt, ut magnus, fortis: quibus nisi adjungamus, aut vir, aut exercitus, plena esse non possunt. Sunt alia qualitatis, ut doctus, magnus, felix, pulcher; sunt alia quantitatis, ut longus, brevis, latus; sunt alia gentis, ut Graecus, Italus, Gallus; sunt alia patriae, ut Alexandrinus, Romanus; sunt alia numeri, ut unus, duo; sunt alia ordinis, ut primus, secundus. Sed constat quemadmodum dicimus de multis alium, de duobus alterum: ita dicimus de multis primum, de duobus priorem. (1222D)Sunt alia ad aliquid dicta, ut soror, frater; non enim dicitur soror cui nullus est frater; nec frater cui soror nulla est. Alia ad aliquid dicta qualiter se habentia, ut dies, lumen, nox, tenebrae, nigrum, album; non enim dicerentur tenebrae nisi ad collationem luminis. Verum inter illa nomina quae dicuntur ad aliquid dicta, et ista quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, hoc interest, quod illa sic usurpantur, ut non sint inter se usquequaque contraria; in istis vero, quid tam contrarium est quam tenebris lumen, quam nocti dies, quam nigro album, quam sinistro dextrum; quorum nominum comparativus gradus in usu est, ut dexter dexterior, sinister sinisterior, niger nigrior.

Sunt alia generalia, ut ars, et reliqua; sunt alia specialia, ut medicina, rhetorica, grammatica; sunt alia verbalia, quae de verbis fiunt, ut dictor, procurator; et sciendum est quod ex verbis talia nomina (1223A)hac lege descendunt, ut gerendi modi ultimi temporis ultimam litteram in or vertamus, ut dicendi, dicendo, dicendum, dictum dictu, et dicam us dictor, commutato scilicet u in o, et adjecto r. Item procurandi, procurando, procurandum, procuratum, procuratu, facit nomen procurator, et reliqua ad hanc rationem pertinentia, quae inventa sunt. Praeterea sunt nomina quae incertum est utrum verbialia sint, ut quae in quaestionem veniunt: quaeritur enim utrum cantor dicatur an cantator, quae utraque firmamus dici supradicta ratione; nam ab eo quod est canto, gerendi modus cantandi, do, dum, cantatum, cantatu, inde cantator. Item ab eo quod est cano, gerendi modus canendi, do, dum, cantum, cantu, inde cantor.

Item quaeritur auctor utrum per se aut de verbo oriatur, sed sciendum est quod a se nascitur; non enim habet originem verbi. Nam illud quod est augeo, non nos seducat, quod inde veniat; aliud est enim augere, aliud auctorem esse. Omne enim verbum (1223B)nomini ex se descendenti respondere debet, ut scriptor venit ab eo quod est scribo; omnis enim scriptor scribit, ut procurator venit ab eo quod est procuro; omnis enim procurator procurat. Deinde quae est alia regula quae hoc nomen ex verbo oriri prohibet: quia nomina verbialia aut in sor exeunt, ut praecursor; aut in tor, ut scriptor, lector; at quae in sor exeunt feminina in trix non mittunt: quae vero in tor, necesse est ut feminina in trix mittant, ut procurator, procuratrix. Hoc si a verbo venerit in tor scilicet terminatum, necesse habuit femininum in trix mittere, et facere auctrix; sed quia non dicatur auctrix, Virgilius testatur dicens: Auctor ego sum videndi.

Alia participii similia, ut sapiens, potens, demens, clemens, si comparationem recipiant, nomina sunt; participia vero, quando non recipiunt comparationem, ut lugens non facit lugentior; at econtra demens, or, mus, facit.

(1223C)Sunt alia verbis similia, ut comedo; quae, cum casum habuerint nomina sunt; cum tempus habuerint, verba esse certissimum est; et est comedo, tinea, si nomen; si verbum, prima persona est verbi activi, conjugationis tertiae.

Comparationis definitio haec est, elocutio alterum praeferens, quanquam aliter definiant alii. Alii quatuor dicunt gradus esse comparationis: positivum, qui est doctus; comparativum, qui est tam doctus; praelativum, qui est doctior; superlativum, qui est doctissimus, dicentes non posse illum dici comparativum, qui est doctior, quia non tam comparare quam praeferre videtur. Quod superius est sic definitum: Comparatio est elocutio quae ex alterius collatione alterum praefert. Videtur enim hic comparativus gradus, qui est tam doctus, non tam praeferre aliquos quam similes facere.

Quaeritur quare positivus gradus dicitur, cum reliqui soli gradus positivi comparationis proprietatem (1223D)obtineant? Respondendum est quod non agnosceremus illos gradus, nisi esset alter 595 gradus, qui comparationis situ careret?

Quaeritur etiam et de nominativo casu singulari, quare dicitur casus? siquidem idcirco caeteri casus dicuntur, quia faciunt nomen cadere, ut doctus, docti, to, tum, te, to. Sed hac ipsa ratione, quod non diceretur aliquid cadere, nisi esset unde caderet, nec inflexum, nisi esset ante rectum: ergo quia hic cadere nomen per caeteros casus ostendat, dictus est casus.

Positivus gradus multas habet formas: aut enim in us exit, ut doctus; aut in a, ut docta; aut in um, ut doctum; aut in is correptam, ut fortis; aut in is productam, ut dis, ditior, ditissimus; aut in e, ut forte; aut in ens, ut sapiens; aut in ans, ut elegans; aut in ix, ut felix; aut in er, ut pulcher; aut in es, ut dives, divitior, divitissimus, et reliqua si qua sunt quae invenire poterimus.

(1224A)Comparativus vero duas formulas tantum habet, aut enim in ior exit, ut doctior, melior, et genus facit commune, excepto uno senior, non enim senior mulier dici potest; aut in ius, ut doctius, melius; et est comparativus gradus generis neutri, ut doctius mancipium, melius templum. Est comparativus gradus adverbii; dicimus enim doctius scripsit, dicimus melius fecit; sed doctius quando ad nomen tendit, est generis neutri comparativus; quando tendit ad verbum, comparativus adverbii est.

Superlativus per tres formas exit, aut in us, ut doctissimus; vel in a, ut doctissima; vel in um, ut doctissimum. Illud sane praetermittendum esse non videtur, quod cum ab omni superlativo rimus, vel simus tollimus, positivus qualis sit invenitur; ut pulcherrimus; sublato enim a fine disyllabo, remanet pulcher positivus: unde fit ut ea nomina quae in quaestionem veniunt, tunc possimus agnoscere.

Quaeritur enim utrum acris dicatur, an acer; constat autem hodie utrumque dici, de viro, ut in Virgilio: (1224B)Humero Pelops insignis eburno acer. Acris vero de femina dicitur, ut apud Horatium: Solvitur acris hiems.

Comparantur autem nomina appellativa, et ea appellativa, quae aut a qualitate veniunt, in tres partes sunt divisa: in animum, ut prudens, honestus; in corpus, ut niger, pulcher; extrinsecus, ut fortunatus, felix; aut a quantitate, id est a mensura, quae a corpore tantum descendunt, ut longus, brevis. Sed non omnia nomina quae aut qualitatem aut quantitatem significant, comparantur; sed quae comparantur, qualitatis aut quantitatis sunt. Invenitur enim nomen qualitatis, et non comparatur, ut mediocris. Aliquando aut unus invenitur gradus, aut duo, aut tres; sed ubi comparativus non invenitur, adverbium sciamus esse ponendum ad positivum, ut vicem comparativi impleamus, ut in hoc nomine pius, quia non facit pior, sed magis pius.

Meminerimus ita nos respondere cum interrogamur, (1224C)qualis est ille vir? quia de qualitate sumus interrogati, unum aliquid ex illis tribus dicimus, aut doctus, aut pulcher est, aut mendicus; non dices a qualitate longus est, aut brevis. Quando enim interrogamur, quantus est? non possumus respondere nisi a mensura, aut longus, aut latus, aut brevis est. Nec nos terreat quod Virgilius dixit quantitatis nomen ad animam applicans: Magnanime Aenea; sed hic Graecum voluit imitari; non quia quantitas ab animo venerit, sed qualitatem animi per quantitatem laudare voluerit.

Nomina in comparatione anomala hoc signo probabimus, cum primam syllabam quam in positivo habuerint, in comparativo perdiderint: ut bonus facit melior, optimus; malus pejor, pessimus; magnus, major, maximus. Et haec tria tantum in comparatione defectiva esse certum est.

Positivus gradus perfectus et absolutus ideo dictus est, quia vis comparationis proprie in comparativo (1224D)et superlativo gradu ponitur, et non in positivo. Saepe invenitur comparativus ita positus, ut plus significet a superlativo, ut si dicamus, Doctior ille est a quovis doctissimo. Saepe ita comparativus invenitur, ut minus significet a positivo; ut si velimus dicere, Dulcius est mare Ponticum quam caetera; nullum enim mare non modo dulcius est, sed ne dulce quidem. Invenitur saepe ita comparativus, ut vim positivi suscipiat, ut apud Virgilium: Senior Charon, sed cruda Deo viridisque senectus fuit; sed senior pro eo quod est senex ponitur; non enim alter fuerat Charon, cujus comparatione hic senior vocetur.

Inveniuntur autem nomina sono diminutiva, intellectu comparativa, ut grandiusculus, majusculus, minusculus. Comparativo et superlativo quinque haec comparationis adverbia non ponimus, ut tam, minus, minime, magis, maxime, quae tamen soli positivo adjiciuntur. Verum haec ipsa adverbia inventa sunt propter ea nomina quae aut comparativum, aut superlativum (1225A)habere non possunt, ut puta mediocris, quia mediocrior non facit, dicetur magis mediocris; item quia non facit mediocrissimus, dicetur maxime mediocris. Nam superfluum est his nominibus adjungere haec quae sine his comparativum et superlativum sumunt, ut si quis dicat magis doctus, cum possit dicere doctior; aut maxime doctus, cum sit superlativus doctissimus.

Gradus comparativus tribus casibus servit; nominativo scilicet interposita particula quam, ut doctior hic quam ille; ablativo, doctior illo; septimo, ut doctior ab illo. Verum hic gradus tam singulari numero quam plurali servire dignoscitur; sed hodie per septimum casum comparativus melius esse proferendus censetur. Sed ne supervacue quis dicat forte non necessarium eum esse septimum casum, quia significat tantumdem quantum et ablativus; istos multum a se distare cognoscat. Aliud est enim cum dicimus, illo praesente suscipi; aliud, ab illo praesente suscipi; per septimum casum significat se accepisse aliquid, nescio (1225B)quo praesente; per ablativum vero ab eo accepisse qui fuerat praesens.

Sciendum est autem hoc, quia si per comparativum aliquem praeponere voluerimus, liceat nobis eum suo generi et extraneo posse praeponere et dicere, doctior orator oratoribus, et doctior orator grammaticis. Cum vero per superlativum praeferre voluerimus, qui certe servit genitivo tantum plurali, praeponere eum suo tantum generi debemus, et dicere: doctissimus orator oratorum, doctissimus grammaticus grammaticorum. Verum illud non nos turbet, quia legimus superlativum servire genitivo singulari, ut apud Virgilium, ditissimus agri, fortissimus gentis; sed haec 596 quamvis sono singularia sint, tamen intellectu pluralia sunt. Nam cum dicimus ditissimus agri, fortissimus gentis, intelligendum est quia res ista ex pluribus constet. Invenitur hic superlativus significans idem ac positivus, et nulli comparatur; ut si dicamus Jupiter, Optimus, Maximus, (1225C)non enim sunt alii Joves, quorum unus bonus, alter melior sit, unde hic posset dici Optimus et Maximus.

Genera nominum sunt sex: masculinum, ut hic Cato; femininum, ut haec musa; neutrum, ut hoc monile; commune duorum generum, ut hic et haec sacerdos: trium generum, ut hic, et haec, et hoc felix; epicoenon, quod Latine promiscuum dicitur, ut passer, aquila. Verum inter commune et epicoenon hoc interest, quia in communi pro sexu articulum variamus; in epicoeno vero idem nomen est, et unus articulus. Ipsum vero epicoenon ita definitur: genus in quo facile non deprehenditur sexus, ut hic piscis; nam licet sint nautae qui arte colligunt femininam piscem, tamen quia non sexu discernitur, ideo non mutatur articulus. Verum sic talis incidat elocutio, ut si quis duos habens passeres dicat, verbi causa, meus masculus sit, et subjungat, femina autem tua sit, ne is quidem per genera soloecismum incurrit. Si enim dixerit femina tua, cum superius dixerit, masculus meus, facit commune de epicoeno, ut si dicat, (1225D)hic et haec passer; sed sciamus ita oportere dici, masculus meus sit, femina tua hic passer.

Verum ex generibus duo genera principalia reperimus, masculinum et femininum, ab his enim duobus generibus cuncta descendunt: nam neutrum est, quia nec masculinum nec femininum, ut si dicamus hoc scamnum; ideo quia quemadmodum sunt masculina sive feminina, aut non gignit, aut non creatur. Sed ne quis objiciat dicendo: quare paries cum nec creet, generis masculini sit? Sciendum est quia in nominibus hujusmodi lectio, vel ipsa Latinitas imponit articulum: vel quare cum mancipium sit aut masculini, aut feminini generis, neutri esse dicatur; sed cum dicimus mancipium sive masculinum, sive femininum, nisi statim subjunxerimus puerum puellamve, tale est ac si nec masculinum sit, nec femininum, sed neutrum; commune est, quia sub uno nomine mutati sunt articuli, sive marem feminamve significet: (1226A)omne, quia masculinum, et femininum, et neutrum significat; quia (ut supra diximus) non esse potuisset, nisi fuissent illa duo genera, unde hoc diceretur; nam et hoc et illud uno nomine comprehendit. Epicoenon, quia aut masculinum, aut femininum est utroque sexu.

Sunt praeterea nomina quae masculina sonant, intelliguntur autem feminina, ut si dicamus Eunuchum comoediam. Sunt item contraria quae feminina sonant, sapiunt vero masculina, ut Sylla, Catilina. Sunt alia neutra sonantia, feminina quidem probantia, ut si dicamus Phronesium mulier, Glycerium meretrix. Sunt alia econtra sono feminina, intellectu neutra, ut poema, toreuma. Sunt alia quae masculinum quidem sonum, et intellectu neutra habent, ut vulgus, pelagus. Inveniuntur etiam nomina quae in pluralitate ab eo genere dissentiunt, quod in singulari numero tenuerunt, ut hoc balneum, hae balneae; hic tartarus, et haec tartara; hoc coelum, hi coeli.

Sunt nomina incerti generis inter masculinum et (1226B)femininum, ut finis, dies. Legimus enim: Quem das finem, rex magne, laborum? et alibi ut, haec finis Priami fatorum. De hac die dicit: venit summa dies; et alibi, ut hunc diem laetum tristis exspecta. Item alia sunt incerti generis inter masculinum et neutrum, ut vulgus, frenum, nam frenus et vulgus incerti generis sunt; legimus enim: stabulo frenos vidi sonantes; et: frena Peletronii Lapithae. Vulgus masculini generis; hinc, spargere voces in vulgum ambiguas, neutrum est, ignobile vulgus. Item inter femininum et neutrum, ut buxus, prunus, malus; legimus enim, tympana vos, buxusque vocat. Et alibi dicitur, tornatile buxum; caeteraque in lectione lata poterunt agnosci. Verum haec ubi de fructibus loquimur, neutra sunt; cum vero de arboribus, feminina. Nonnunquam ita inveniuntur arborum nomina, ut masculina sint, ut oleaster; nam legimus, sacer oleaster.

Sunt etiam genera nominum fixa quae alterum genus (1226C)ex se facere non possunt, ut pater, mater; non enim dici possunt patra et matra. Sunt mobilia, quae aut propria sunt, et duo tantum genera faciunt, ut Marcius, Marcia; aut appellativa, ut bonus, bona, bonum. Sunt alia quae ex aliqua parte in aliud genus transferuntur, ut gallus, gallina; draco, dracaena; rex, regina; et quia non dicimus gallus galla, draco draca, rex rega, ideo dicta sunt nec in totum fixa, nec in totum mobilia. Ideo autem in totum fixa non sunt, quia faciunt gallus, gallina; draco, dracaena; rex, regina; ideo autem nec in totum mobilia, quia convertuntur in femininum, et primae syllabae similitudinem tenent.

Inveniuntur etiam nomina primae positionis quae, dum ex se diminutiva faciunt, mutant genus, ut rana non facit ranuncula, sed ranunculus; pistrinum non facit pistrillum, sed pistrilla facit.

Interdum inveniuntur nomina diminutiva quae plus significant a nominibus primae positionis, ut acus, acicula: acus enim dicitur a qua vestes sarciuntur, (1226D)acicula, qua mulieres utuntur ad ornatum capitis.

Sunt in a terminata nomina aut masculina, ut Sylla; aut feminina, ut musca; aut neutra ut toreuma, quod Graecum est. Nullum enim Latinum nomen neutrum in a terminatur in nominativo singulari, excepto uno Thoria, quod nomen est fluminis, quodque apud Sallustium lectum est; aut communia, ut rana, advena.

Nomina in e vocalem exeuntia, aut feminina sunt, sed tamen Graeca, ut Agane; aut neutra sunt, sed Latina, ut monile: nam masculina in istam regulam non veniunt.

Nomina in i vocalem exeuntia peregrina duo sunt generis neutri, ut gummi, sinapi; anomala duo, ut frugi, nihili.

Nomina in o vocalem exeuntia in nominativo, aut masculina sunt, ut Cicero; aut feminina, ut imago.

Nomina in u vocalem exeuntia neutra tantum sunt, (1227A)at cornu, gelu, tonitru, genu, veru. Haec nomina in consonantes desinentia multiplices habent regulas: de quibus Donatus idcirco tacuit, quia de eorum nominum ratione Probi plenior libellus existat.

597 Numeri nominum duo sunt, singularis et pluralis, usurpat etiam tertium dualis numerus, qui venit in duobus tantummodo nominibus, in duo et ambo. Nam neque unum significo cum dico, duo venerunt, neque plures; non enim de duobus loquens possum dicere, omnes venerunt.

Sunt etiam nomina quae nominativum singularem et pluralem similes habent, ut nubes, dies, quae propter hoc dicta sunt numero communia. Sunt etiam nomina non habentia numerum pluralem, masculina, ut pulvis; non enim dicuntur pulveres, quamvis apud Horatium legimus: Novennales dissipare pulveres. Sunt item generis masculini tantum pluralia, ut Quirites; quamvis legerimus, hunc Quiritem, ut, quis te redonavit Quiritem? Sunt item generis feminini tantum singularia, ut pax, lux, quamvis (1227B)legerimus has paces, has luces. Sunt item semper pluralia, ut calendae, nundinae. Sunt semper singularia generis neutri, ut pus, virus, aurum, ferrum. Et sciendum est quod pene omnia quae mensurantur vel ponderantur, non admittant numerum pluralem, quamvis multa sibi jam vindicaverit consuetudo, velut dicimus, vina, mella, hordea.

Sunt item semper pluralia generis neutri, ut, haec arma, haec moenia, non facit armum vel moenium; Saturnalia non facit hoc Saturnale: sed si fuerit templum, sic declinatur per utrumque numerum, hoc saturnale templum, haec saturnalia templa; si vero fuerit hoc nomen, ut, quasi diem festum significet, tantum numeri pluralis erit. Sane sciamus quod his nominibus quae non admittunt numerum singularem, apponimus masculinis uni, femininis unae, neutris una; dicimus enim uni cancelli, unae nuptiae, una moenia, ut apud Terentium, ex unis nuptiis geminas mihi facias; et apud Sallustium: hi (1227C)postquam in una moenia convenere. Sciamus vero quod superflue loquimur, quando dicimus: homo unus advenit; siquidem jam praedictus homo unum significat.

Inveniuntur etiam nomina positione singularia, intellectu pluralia, ut populus, concio; nam cum dicimus populus currit, sic sonat quasi omnis currat, nec tamen pluralem significat numerum. Nonnullis videtur in his nominibus pluralis numerus esse superfluus, cum horum singularis pluralem numerum in se contineat, ut dicimus, hic populus singulariter, et hi populi pluraliter; sed quamvis populus pluralem numerum significet, tamen unius gentis est; populi vero gentium sunt diversarum. Sunt econtrario positione pluralia, intellectu singularia, ut Papiae, Puteoli: quae vero nomina non ideo plurali numero proferuntur, quia multae Papiae aut multae Puteoli; sed quia horum singularis numerus nunquam lectus exstiterit.

Figurae nominum quot sunt? duae, simplex et composita. (1227D)Simplex nomen est, cum divisum nomen nihil dat Latinitatis, ut medicina; a cum dederit, non erit simile significationi unde descendit. Sic dividamus magister, magis, in adverbium comparationis, ter, in adverbium numeri; cum dicimus magister, figurae compositae non est; et quamvis divisum fuerit in duo adverbia, tamen dicitur figurae simplicis, quia nihil dedit simile principalitati, sed quid dissimile ad magistrum; magis adverbium tamen non est, quamvis dividatur. Semper enim littera cum in medio fuerit sermone, transit in principium sequentis syllabae; unde apud Graecos ἀρχικὸν στιριον vocatur, hoc est inchoativum elementum.

Composita est, quia cum divisum est nomen, dat aliquid Latinum, vel simile sui, ut indoctus: duo enim sunt integra consentientia significationi ejus nominis, unde separata sunt. Verum haec figura composita fit quatuor modis: quia aut duo invenimus (1228A)integra, ut suburbanus; aut corrupta, ut municeps, aut ex integro et corrupto, ut insulsus; aut ex corrupto et integro, ut nugigerulus.

Quaerunt nonnulli quare cum dicat Donatus componuntur nomina, subjecit ex duobus corruptis; ideo enim non potest esse compositum quid, nisi aut ex duobus integris, aut ex integro et corrupto, aut ex corrupto et integro. Sed sciendum est corruptum ita definire nomen, quod solutum potest integrum reverti; et revera non diceretur corruptum, nisi aliquando fuisset incolume, ut si dicamus municeps, est enim dictum munera capiens; sed postea sub unius nominis contractione corruptum est. Ergo non nos fallat, cum interrogamus, municeps cujus figurae est? non dicamus, simplicis; putantes quod nihil sit municeps, quemadmodum paries; non enim est hoc verum, nam paries idcirco dicitur figurae simplicis, quia solutum (ut superius diximus) in integrum redire non potest. Ergo cum audierimus nomen esse figurae simplicis, ulterius non interrogamus ex quibus (1228B)modis.

Est verbum compositum ex aliquibus integris, ipsam divisionem accipiens, non eumdem accentum eumdemque pedem, quemadmodum habuerit nomen illud unde descendunt ista; ut puta si quis quaerat, Lucifer cujus figurae? et dicat hoc nomen esse figurae compositae ex integro et corrupto, ut sit quasi huic luci; et nesciat quod cum dicimus Lucifer, ci syllaba correpta sit, cum autem dicimus huic luci, modo esse productam.

His ita se habentibus, illud maxime nosse debemus, quod in divisione figurae compositae, nullum alium casum nisi nominativum singularem quaerere debeamus. Meminisse etiam debemus, quod composita nomina ulterius non possint componi, ut impius: quamvis Donatus doceat ex pluribus posse componi nomina, ut inexpugnabilis, imperterritus. In duplicibus nominibus animadvertendum est, ut si fuerint duo nominativi, utramque partem declinemus, ut (1228C)homo bonus; si nominativum sequitur quicunque casus, priorem declinemus partem, ut Dominus servorum; si priorem casum quemcunque fuerit sequens nominativus, sequentem declinabimus partem, ut jurisperitus: quae tamen observanda sunt in quantovis nomine et numero, ut Jupiter, Optimus, Maximus, Capitolinus.

Sciendum est propria nomina non posse componi; appellativa vero ea componi posse, quae aut lecta sunt composita; aut dum componuntur, placidum ad aures vocis sonum emittunt.

De casibus.

Casus sunt sex, ex quibus nominativus quare dicatur casus, superius dictum est. Antiqui 598 nominativum et vocativum similes habent; inde est quod etiam in Virgilio invenimus, Fluvius regnator aquarum: Duc, ait, et Rutulos equites Messapus in armis. (1228D)Unde etiam Donatus hos rectos casus appellari commemorat, et reliquos obliquos. Ablativus non est apud Graecos, et ideo ab aliis Latinus, ab aliis vocatus est sextus. Assumunt quidam casum, quem septimum vocant, qui quantum differat ab ablativo, et quantum necessario sit inventus, praemissa ratione demonstravimus.

Sunt etiam formae casuales sex; ex quibus intelligimus per quot varietates nomina inflectantur, vel quot casus similes unumquodque nomen obtineat. Inveniuntur enim nomina quae per omnes casus quasi unum trahant declinationis colorem, ut si dicamus, nequam. Hic nequam, hujus nequam, huic nequam, hunc nequam, o nequam, ab hoc nequam. Sunt quae duas tenent varietates, ut est cornu, nam nominativus, et accusativus, et vocativus correptum u habent; genitivus, dativus et ablativus producti sunt. Sunt quae varietates habent tres, ut templum; nominativus enim, accusativus et vocativus unum (1229A)faciunt colorem, ut hoc templum, hoc templum, o templum.

Sunt quae quatuor habent varietates, ut species; nam nominativus et vocativus unum faciunt colorem, ut haec species, et o species; genitivus et dativus unum faciunt colorem, ut hujus speciei, huic speciei; accusativus unum, hanc speciem; ablativus unum, ab hac specie. Inveniuntur quae quinque varietates habent, ut hic doctus: nam solus nominativus unum facit colorem; genitivus unum, ut hujus docti; dativus et ablativus unum, ut huic docto et ab hoc docto; accusativus unum, ut hunc doctum; vocativus unum, ut o docte. Sunt quae sex varietates habent, ut est unus; per singulos enim casus variat.

Sunt praeterea nomina quae aptota dicuntur, non quod unum casum habeant, sed quod non flectantur. Quae etiam monoptota dicuntur, propterea quod similes casus per totam sui declinationem servant, nullum enim numerum privatum habent; nam cum dico frugi, incertum est, vel quem casum, vel quem (1229B)numerum proferam.

Sciendum est etiam illud, quod ab uno usque ad tres declinemus; nam a quatuor usque ad centum declinatio non sequitur, a ducentis autem usque ad infinitum omnia declinantur, excepto mille, quod in singulari numero non declinatur: in plurali vero numero, cum tamen scriptum sit per unum l, sic declinatur. Sunt nomina quibus dum in elocutione utimur, alia genitivum casum ducunt, ut ignarus belli, sive bellorum; alia dativum tantum, ut amicus bono, quanquam Terentius in nominativo casu junxerit dicens: Amicus meus summus popularis Getha. Alia accusativum, sed per figuram, ut praescius futura, recte enim dicitur, ut praescius futurorum; alia ablativum, ut dignus munere, mactus virtute; alia septimum casum, ut secundus a primo, nam non possumus dicere secundus primo, aut secundus primi, vel secundus primorum, aut tale aliquid.

De declinationibus.(1229C) Quinque genera declinationum sunt. Prima est quae genitivum singularem per ae diphthongum profert tam in masculino genere quam in feminino, ut hic Aeneas, hujus Aeneae; haec musa, hujus musae: in neutro vero genere aut non invenitur, aut ita invenitur, ut habeat communionem cum genere masculino vel feminino, ut advena. Haec prima declinatio nominativum terminat modis tribus; exit enim aut per a, aut per es, aut per as, ut musa, Anchises, Aeneas. Verum ne quis nobis nominativum per es, genitivum per ae, ita praemittentibus, putet quia quaecunque nomina a, es, as, fuerint terminata, necesse est primae esse declinationis; sed quae sunt primae declinationis sciendum est, quod nominativum singularem nonnisi his litteris terminent.

Secunda declinatio est quae genitivum singularem per i profert; et est generis masculini et feminini, (1229D)et neutri, ut Virgilius Virgilii, fraxinus fraxini, prandium prandii. Sciendum plane est quod in hac declinatione omnia nomina genitivum singularem per unum i proferunt, exceptis his quae in ius fuerint terminata, facit enim Mercurius Mercurii; aut ium, ut convivium convivii. Verum haec secunda declinatio nominativum singularem terminat modis quinque, exit enim aut per er, aut per ium, aut eus, aut per ir, aut per us, ut piger pigri, negotium negotii, Tydeus Tydei, vir viri, doctus docti: ita tamen ut non separemus, ut dicamus Tydeus Tydei, ut significet potius quintam quam secundam declinationem; sed sub una istius syllabae diphthongo concludamus dicentes Tydeus Tydei, et hoc Graeca nomina sortiuntur: in Latinis enim non invenitur haec diphthongus. Et de hac declinatione illud indicabimus, quod non quicunque nominativus singularis his quinque modis fuerit terminatus, necesse est ut sit secundae declinationis; sed quaecunque nomina secundae fuerint (1230A)declinationis, necesse est ut nominativum his quinque modis terminent.

Tertia declinatio est quae genitivum singularem per is syllabam profert, est enim generis masculini, feminini, neutri, ut Cicero Ciceronis, Juno Junonis, marmor marmoris; est etiam communis, ut sacerdos sacerdotis, est etiam trium generum, ut demens hujus dementis. Ista haec tertia declinatio nominativum singularem terminat modis quadraginta uno: in a, in e, in o, in c, in t, in al, in el correptum, in il correptum, il ol productum, in ul correptum, in an, in en correptum, in en productum, in on productum, in ar utrumque, in er correptum, in er productum, in or et in ur utrumque, in as et in es productum, in es correptum, in is utrumque, in os correptum, in os productum, in us productum, in us correptum, in ax et in ex correptum, in ex productum, in ix et in ox correptum, in ox productum, in ux correptum, in ux productum, in ans et in ens productum (1230B)tantum, in ons correptum, et in ons productum, in uns productum. In a neutrum, ut toreuma toreumatis, dulce dulcis, ordo ordinis, lac lactis, caput capitis, tribunal tribunalis, fel fellis, pugil pugilis, sol solis, consul consulis, Titan Titanis, far faris, 599 cadaver cadaveris, ver veris, marmor marmoris, ebur eboris, fur furis, libertas libertatis, miles militis, pes pedis, navis, lis litis, os ossis, os oris, vetus veteris, senectus senectutis, capax capacis, senex senis, lex legis, pix picis, nox noctis, vox vocis, crux crucis, lux lucis, infans infantis, sapiens sapientis, insons insontis, pons pontis, aruns aruntis.

Sciendum est autem quod omnia nomina in ons et in ens terminata per tis proferant genitivum, exceptis duobus nominibus, ut frons et lens: nam cum partem capitis significare volumus, dicimus frontis; cum vero folium, dicimus frondis; item si animal, lendis, si legumen, lentis. Verum ne quis putet hujus glandis dici, putans quod ita in Virgilio lectum (1230C)est; sciat quod per nominativum dixerit. Sed hic lector agnoscat quod non quaecunque nomina ab his quadraginta et uno modis fuerint terminata, necesse est tertiae declinationis esse; sed quae sunt tertiae declinationis, necesse est ut ab his quadraginta et uno modis ducant nominativum.

Quarta declinatio est quae genitivum singularem per us profert, vel per u; sed per us in genere masculino et feminino, ut hic versus, haec porticus, hujus versus, hujus porticus; per u vero in genere neutro tantum, ut hoc cornu, hujus cornu, hoc veru, hujus veru, hoc gelu, hujus gelu, etc. Verum haec quarta declinatio nominativum singularem terminat duobus modis, us et u: ut hic gradus, hujus gradus, hoc gelu, hujus gelu. Et hic intelligendum est quod non quaecunque nomina in us et u fuerint terminata, necesse est quartae esse declinationis; sed quae sunt quartae declinationis, necesse est ut habeant nominativum singularem in us vel u terminatum.

(1230D)Quinta declinatio est quae genitivum singularem per e et i separatas syllabas profert, et est generis feminini tantum, excepto uno dies, qui est generis incerti; e autem quae est ante s, tunc in genitivo producta est, cum nominativus singularis i et es fuerit, ut series seriei; et tunc correpta est, cum aliquam ante se habuerit consonantem, ut fides fidei, res rei. Verum haec quinta declinatio nominativum terminat uno modo; exit enim in es, ut species speciei. Verum non quicunque nominativus genere feminino in es fuerit terminatus, necesse est ut quintae sit declinationis; sed nomen quod fuerit quintae declinationis, necesse est ut nominativum singularem in es habeat terminatum.

Omnia nomina (exceptis aptotis quae interdum consonantibus terminantur, ut nequam) aut in a terminantur ablativo singulari, ut ab hac musa; aut e, ut ab hoc fonte; aut i, ut ab hac puppi; aut o, ut ab hoc docto; aut u, at ab hoc fluctu. Sed quae a terminantur, (1231A)genitivum pluralem in rum, dativum et ablativum in is terminant, ut ab hac musa, harum musarum, his et ab his musis. Sed quaedam sunt nomina quibus discernendi sexus gratia corripimus regulam, ut a filia, filiarum, filiabus. Quod si voluerimus sequi Donatum, dicturi sumus, Romanabus, casabus. Sed cantum est ut in his hoc faciat, quae in testamentis faciunt quaestiones, ut si quis habeat utriusque sexus liberos, scribat: Dimitto hoc filiis meis, et incertum est utrum filios significaverit an filias. Sed in usu est ut dicamus equabus, mulabus, et fere hoc quatuor nominibus produxit jure loquela, equa, equarum, equabus; mula, mularum, mulabus; filia, filiarum, filiabus; dea, dearum, deabus; quae regula primae declinationis est.

Quae vero in e correpta fuerint terminata, genitivum pluralem hac ratione faciunt, ut e perdant, et um accipiant, ut ab hoc pariete, horum parietum. Ideo enim ita cavemus ne quis nobis objiciat, quare (1231B)dixit, quae in e producta terminata fuerint, in rum mittunt genitivum pluralem; inveniuntur enim quae in e correpta terminata in rum mittunt, ut ab hac muliere, harum mulierum; ab hoc munere, horum munerum; ab hoc funere, horum funerum. Sed hac illi ratione respondendum est, quod e excluso simul sonat in eadem syllaba quaecunque consonans fuerit inventa; quod si non excluso e junxeris rum, et dixeris, muliere, mulierum, merito quaestio videtur. Tale est enim quod in his nominibus dubitet, quale est si quaerat, quare ab hoc pariete horum parietum, in tum non in um, nomine nominum, in num non in um, ut ab hoc codice codicum, in cum non in um mittat; sed tamen t, vel r, vel n, vel c, non sunt simul cum um appositae, sed sunt naturales, et per omnes casus fere decurrentes.

Verum haec omnia idcirco quaestionem non pensius commoveant, quoniam non dixit artigraphus, illa in genitivo plurali in tum exeunt, illa in num, illa per rum, illa per cum; sed quia verbo non cautum est, (1231C)ideo nasci videtur haec quaestio. Sane sciendum est quod contra hanc regulam unum nomen venit, ab hoc vase, vasorum, vasis; causa euphoniae ad secundam declinationem tres casus excepti sunt, casus genitivi pluralis, qui in rum abit, exire debuit in um, ut horum vasum; dativi et ablativi plurales, qui in is exeunt, in bus exire debuerunt, ut his et ab his vasibus; sed quia dictu asperum est, auditus expellit. Quae regula est tertiae declinationis; non quia omnia nomina tertiae declinationis per istam regulam declinentur, sed quae per istam regulam declinantur, tertiae sunt declinationis.

Quae vero in e producta terminantur, genitivum pluralem per rum, dativum et ablativum per bus proferunt, ut ab hac re, harum rerum, his rebus; quae regula femininorum nominum servit declinationi quintae, excepto uno dies, quod nomen feminini generis esse sic probatur, quod nullum nomen sit masculini generis, quod ablativo singulari in e producta terminetur; masculini vero generis ita esse monstratur, (1231D)quod facit adverbium hodie, quasi enim est hoc die. Quae regula est quintae declinationis.

Quae vero in i fuerint terminata, genitivum pluralem permanente i in ablativo casu, sed adjuncto um, in ium faciunt, dativum vero et ablativum in bus; genitivus vero qui per ium exit, tot habet formas; nam venit ab ablativo singulari in i terminato, qui ipse per i toties exit, cum nominativus singularis per is fuerit terminatus, genitivus singularis parem numerum syllabarum per is miserit, ut hic ignis, hujus ignis, ab hoc igni; quamvis Lucanus dixerit igne viam scandens: exceptis tribus nominibus, ut hic mensis, juvenis, canis. Aut cum nominativus singularis, in is terminatus, 600 fuerit generis communis, ut hic et haec agilis; aut cum nominativus singularis in e correpta fuerit terminatus in genere neutro, et ablativum per i mittat; ideo ne faciat tetraptoton nomen, ut est hoc nubile, nominativus hoc (1232A)nubile, accus. hoc nubile, voc. o nubile, abl. ab hoc nubile; quod neutrorum nominum natura non patitur. Aut cum nominativus singularis in ens syllaba fuerit terminatus, sed in nomine; nam si participium fuerit, non ita erit, in e correptum mittit; ut ab hoc parente; si vero nomen, ablativus in i exit, ut dicas ab hoc parenti; quamvis antiqui tertiae declinationis nomina in ablativo singulari per e correptum proferre voluerunt, ut hujus rationis, ab hac ratione.

Sed nonnulla nomina ab hac regula visa sunt aberrare; idcirco illorum non declinatur auctoritas; veniunt enim contra, vis, Tiberis; non enim potest dici ab hac vire, vel ab hoc Tibere. Aut exit genitivus supradictus pluralis in ium, ab ablativo in e correpto terminato veniens: qui et ipse ablativus venit aut a nominativo singulari in ons terminato, ut pons, ponte, pontium; vel a genere feminino, ut ab hac arte, artium, clade, cladium.

(1232B)Sciendum est autem quod non omnia nomina in ns terminata, vel omnia nomina generis feminini ablativo casu singulari in e correpto terminato, genitivum pluralem necesse est ut habeant per ium mittere; sed quae in e correpta terminantur ablativo singulari, et genitivum pluralem per ium mittunt, necesse est veniant a nominativo casu singulari in ns terminato, vel a genere feminino. Haec autem nomina quae accusativum casum singularem per m proferebant, ut hanc navem, hanc puppem, hanc clavem, nos hodie dicimus hanc navim, hanc puppim, hanc clavim; sane accusativum pluralem nominum horum per eis, quae genitivum pluralem per ium mittunt, nominativum per es melius proferimus, ut dicamus has claveis per eis accusativum, per es nominativum pluralem hae claves. Et revera, ne in confusione veniat dubia elocutio, ut si quis dicat, puppes regunt, incertum enim est utrum puppes alios regant, an puppes alii regant: quae regula est tertiae declinationis.

Quae vero in o fuerint terminata in ablativo casu (1232C)singulari, ut ab hoc egregio, genitivum pluralem per rum proferunt, ut horum egregiorum, dativum et ablativum per is, his et ab his egregiis. Duo contraria contra hanc legem inventa esse monstrantur, ut ab hac domo, harum domorum, his et ab his domibus; item ab hoc jugero, horum jugerum, his et ab his jugeribus.

Sed sciendum est antiquos declinasse omnia haec nomina, quaestione sublata, ut dicerent quartam declinationem esse ab hac domu, harum domuum, his et ab his domibus; ab hoc jugere, horum jugerum, his et ab his jugeribus, ratione tertiae declinationis: ut esset nominativus hic juger, et careat secunda declinatione juger jugeris, ut tuber tuberis; sed in eo, domus, nomine, ideo corruptus est ablativus tantum, quod minus salva quartae declinationis ratione decurreret; et dum corruptus est ablativus singularis, necessario simul et genitivus; et in eo quod est hoc jugerum, hujus jugeri, et ab hoc jugero, corruptus est genitivus pluralis, qui cum facere debuisset (1232D)jugerorum, fecit jugerum. Item dativus et ablativus pluralis, qui cum facere debuissent his et ab his jugeris, fecerunt his et ab his jugeribus. Verum in his nominibus non artis aliqua ratione, sed euphoniae dignitate hos casus excipimus, quae regula est secundae declinationis.

Quae vero in u fuerint terminata ablativo casu singulari, ut ab hoc genu, cornu, genitivum pluralem semper per uum proferunt, ut horum cornuum; dativum vero et ablativum per bus, his et ab his cornibus. Verum in dativo et ablativo plurali in penultima syllaba u litteram nomina illa servant, ne singula cum prolata fuerint, aliud significare videantur; ut si volentes significare artus, his et ab his artubus, ne confusionem faciamus inter artus et artes; similiter dicendum est arces, arcibus; arcus, arcubus.

Sciendum est quod non cadunt in has quas supra diximus regulas nomina aptota, ideo quod in ablativo (1233A)casu singulari aut per consonantes exeunt, quod certe ablativi natura non recipit, ut ab hoc nequam; aut si per vocales exeunt, non mittunt genitivum pluralem in ium, ut frugi non facit frugium, nihili non facit nihilium, quemadmodum puppi puppium facit. Inveniuntur nomina tamen singularia quae in genitivo plurali regula non potiuntur, ut hic pulvis, horum pulverum; inveniuntur tamen pluralia quae ablativum non habent singularem, quae aliter exeunt in genitivo plurali, ut Vulcanalia, utrum horum Vulcanaliorum, an horum Vulcanalium dicamus, incertum est. Sed hoc sciendum est, quod cum talia occurrunt nomina, ad alia nos his similia conferre debemus, quorum declinatione docti sumus, etiam ista simili ratione declinemus: ut puta, si nesciamus utrum horum Vulcanaliorum an Vulcanalium faciat, ponamus econtrario sedile nomen, quod habet in ablativo casu singulari sedili, et ad hanc collationem incipiamus declinare, ut haec sedilia, horum sedilium, haec Vulcanalia, (1233B)horum Vulcanalium; quamvis contra hanc artem possit dici Vulcanaliorum, quomodo anciliorum, dicente Horatio: Anciliorum nominis et togae oblitus est.

Sciendum est quod neutra nomina in nominativo plurali in a terminata genitivum pluralem per ium, non per orum proferunt, ut agilia, agilium, fortia, fortium. Illud praeterea nosse debemus, quod ea nomina quae in numero singulari genere dissentiunt, genitivi pluralis et ablativi singularis legem non suscipiunt, quamvis illud habeant, ut hoc caepe, hae caepae; sed haec nomina tali arte, quali illa superius declinabimus, ut hae caepae, harum caeparum: tamen nomina numeri pluralis sunt. Quae vero singularis numeri genere dissentiunt a plurali, ac si essent tantum numeri pluralis, non veniunt ad supradictas regulas quas a Graecis sumpsimus, ut poema, thema, schema, ideo quod ablativum Graeci non habent, unde possint regulas ista nomina suscipere, quia invenimus haec ipsa apud antiquos feminino genere (1233C)declinata.

Analogia est rerum similium collatio, quae nos docet, cum nobis in aliis velut similium nominum objicitur declinatio, quid quaeramus et probemus, hujus comparationis an firma sit quaestio. Igitur in analogia ista requiruntur tria: accidentia nominum, exitus syllabarum, et penultimae consonantes; ut si quis nobis objiciat lupus, et lepus, dicens: Quare facit lupus lupi, et lepus 601 leporis, currendum est ad analogiam, et scrutandum est si omnes praedictae partes inter se conveniant; nam si una pars harum titubaverit, jure vincitur contendentis objectio. Curramus ergo per singulas partes ita: Lepus appellativum nomen est, et illud appellativum; lupus non comparatur, nec lepus; lupus numeri singularis, et lepus similiter numeri singularis est; lupus figurae simplicis est, et lepus figurae simplicis; lupus casus nominativi, et lepus ejusdem; lupus per pus exit, et lepus per pus; sed quia in solo genere titubat analogia, (1233D)declinatur illud per duo genera, et illud per unum. Illud praeterea nosse debemus, quod Graeca nomina a sua melius declinatione proferuntur, ut haec Dido, hujus Didos, huic Dido, hanc Didon, o Dido, ab hac Dido.

Nominativus in Latinis aut in a terminatur, ut musa; aut in e, ut sedile; aut in i, ut frugi; aut in o, ut Cicero; aut in u, ut cornu; aut in l, ut mel; aut in um, ut scamnum; aut in en, ut carmen; aut in r, ut puer; aut in s, ut doctus; aut in x, ut pix; aut in t, ut caput; aut in c, ut halec: cujus declinatio in dubitationem cecidit; incertum est enim utrum halec an halect dicatur, ideo quod nullum nomen in c terminetur, nisi lac; quod et ipsum in majorem venit dubitationem. Lac enim dici non potest ideo, ne in genitivo faciat lacis, lactis enim non est; huic siquidem in nominativo nominis litteram non invenimus t, lact autem dici non potest, quia nullum nomen reperiri potuit duabus mutis terminatum, unde posset (1234A)facere lactis apposita t littera in nominativo singulari; lacte solum remansit, quod quasi ex arte diceretur, quod terminetur quasi nomina neutri generis, ut monile, sedile et caetera hujusmodi nomina; et auctoritate Plauti, qui dixit: sicut lacte lactis simile est: sed quamvis non arte, sed ex auctoritate firmetur, tamen sciendum est quod hodie usu ita loqui debeamus, quomodo locutus est Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.

De pronomine.

Pronomen est pars orationis; atque ideo dictum est pronomen quia cum pro nomine positum fuerit, pene idem quod et nomen significare videtur. Ideo autem dictum est pene, quia si dicatur tantumdem; pronomen pars videretur esse superflua. Sed constat quia nomen majorem sibi significationis vindicet partem. Vim enim suam tunc pronomen obtinet, quando praecesserit nomen; ut si dicamus, Cicero defendit (1234B)Roscium; ipse etiam Syllam. Hic enim, ipse, sic est positum, tanquam si de novo repetissemus Cicero: sed pro illo nomine propter fastidium iterationis nominis pronomen videtur inventum.

Verum ne quis hoc in quaestionem ducat, quare dicatur pronomen, et pro nomine sciat dictum esse sermonem; si vero pronomen non esset, nomen sub una conclusione collectum esset; sed non est pronomen, et nomen, quomodo curatorem non dicimus procuratorem. Separat autem eam partem Donatus a caeteris partibus orationis, cum dicit pronomen partem esse orationis quae fungitur vice nominis; nulla enim de illis tribus partibus orationis hoc sustentat officium.

Verum haec ipsa particula personam suscipit certam in tribus, nec amplius pronominibus, ut ego, tu, ille. Accidunt pronomini sex, qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus. Sed qualitas bifarie dividitur in ea pronomina quae vocantur finita, quae idcirco finita dicuntur, quia suscipiunt personas; et in (1234C)ea quae sunt infinita, quae ideo infinita dicta sunt, quod significationis certae non habeant finem; et sunt septem, quis, qualis, talis, quantus, tantus, quotus, totus.

In hac re Plinius Secundus grammaticos reprehendit, quare accidens commune dicunt, cum aliud sit accidens, et id cui accidit; hinc dicunt pronomina finita esse, quae sunt etiam personae. Nam cum quaeramus finitum pronomen, invenimus, ego; et cum primam personam, invenimus iterum, ego: itaque fiat, ut unum sit accidens, atque illud, cui accidit. Sed scire debemus quod hujusmodi definitores non tam in ratione quam in ordine erravere verborum; dicentes personas pronominibus accidere, cum dicere debuissent finita pronomina esse, et easdem personas, quia infinita non recipiunt personas; nunquam enim inveniuntur absque personis. Constat tamen finita pronomina non esse nisi duo, ego et tu; verum, ille, tunc finitum est, cum rem praesentem ostendimus; (1234D)si autem de absente sit relatio, minus quam finitum erit, ut hic. Minus quam finita pronomina dicta sunt, quia minus quam finita significant, ut sunt sex, is, idem, se, ipse, iste, hic. Etenim, ipse, non potest dici, nisi sicut de eo qui jam notus est, aut de eo de quo jam nominatio est facta sermonum. Nam cum audio, ipse venit, plus est quam finitum apertissime; licet jam eum non videam, de quo dicatur; minus autem a finito, quam ultro potest admittere in quaestionem, ut si quis dicat, ipse venit, sed ad hos qui ignorant, de quo audiunt.

Sunt etiam quinque possessiva, meus, tuus, suus, noster, vester; quae idcirco dicta sunt, quia per haec nos aliquid ostendimus possidere; nemo enim dicit, meus, nisi sit quod possideat.

CAPUT II. De verbo.

Verbum dictum est, quia verberato aere faciat sonum; (1235A)et ex illa causa ista pars sibi hoc nomen specialiter sumpsit, quod hac frequenter utimur in oratione. Nam frequenter in sermone composito duo verba invenimus, unum nomen, vel unum participium; ut puta, Virgilius habet recitare; ecce, habet et recitare duo verba sunt: illae sunt singulares partes.

Verbum est pars orationis cum tempore et persona. Scire debemus quod verbum illud est maxime, quia habet personam simul et tempus; si enim aliter fuerit, non est verbum; nam si tempus solum habuerit, participium est; si personam solam, pronomen est; si utrumque simul fuerit, verbum est.

Verbum aut agentis aut patientis habet significationem, ut scribo, scribor; scribo, agentis; scribor, patientis. Neutrale vero, et deponens, aut agentis, aut patientis, ut curro, vapulo, loquor, luctor. Commune, agentis et patientis, ut osculor te, et osculor a te.

Qualitas verborum in modis et in formis est. 602 (1235B)Donatus quidem praepostere posuit, ut prius de modis diceret, et sic de formis, de quibus hic prius tractare debemus; nam formae proprie sensum tenent vel genus. Scire autem debemus quia formae inde dictae sunt, quod nos in unamquamque rem informent: quia per eas ostendimus quid geramus. Quid enim significat verbum, per formas agnoscimus. Formae verborum sunt quae tenent sensum; modi autem sunt qui ad declinationem pertinent. Unde scio quid sit declinatio, nisi prius didicero quid sit sensus? Ideo dixit Donatus, quas formas alii verborum generibus, vel significationibus permiscent. Nam forma proprie sensum tenet, vel genus; ut puta, meditativa declinatio, quasi meditantis sensus est, id est, legere cupio. Nunc de singulis formis tractabimus.

Inchoativae formae sunt quinque regulae quae ostendunt formam inchoativam: si a neutrali verbo originem sumant; si in sco syllabam exeunt; si tertiae sint conjugationis correptae; si careant tempore praeterito (1235C)perfecto et plusquam perfecto (nam quod perfectum est inchoativum esse non potest); si careant participio futuro, ut fervesco, fervesciturus nemo dicit.

Frequentativa verba tunc sunt primae conjugationis, quoties verba in to exeunt, ut lectito lectitas, cursito cursitas; quoties vero in so terminantur, in tertiam transeunt, ut facesso, lacesso. Consuesco, consuevi videtur non esse inchoativum, quia praeteritum perfectum habet; quidquid enim inchoatur, praeteritum non habet.

Sunt etiam frequentativa a nomine venientia. Hic Donatus erravit, nam patrizat, idem est ac patri similis est. Perfecta forma est, ut sorbeo, sugo, fit inde quasi diminutio, sorbillo, sugillo. Sunt sine origine perfectae formae, ut vacillo, pitisso, non enim facit pito, vaco. Inchoativis sunt similia, ut compesco; sed quia compescui facit, non est inchoativum, quia nescit perfectionem inchoatio.

Inchoativa sunt in sco a perfecta forma, ut horreo (1235D)perfecta est; nam horreo perfectum, horresco inchoativum est. Sunt quae originem non habent, ut consuesco, quiesco; et hic Donatus erravit, quia haec inchoativa verba dixit; nam praeteritum habent consuevi, quievi; ergo nec inchoativa sunt.

Notandum est quia modi ipsi significationes suas habent; indicativus, ut lego, ex hoc dictus, quia per ipsum indico quid dicam vel faciam, et hoc de caeteris, ut legitur; permissivus modus excludi debet, quare? Quid enim prodest modum dicere, cum habeamus futurum tempus, ut legam? Infinitivus, ut legere, non accipit pronomina finita; nemo enim dicit, legere a me, a te, ab illo: ideo Donatus sic docuit. Impersonalis vero accipit, ut legitur a me, a te, ab illo, a nobis, a vobis, ab illis. Quidam hunc modum pro genere ac significatione accipiunt; nam sic impersonalis habet, quia omne verbum recipit genus verbi; quomodo enim dico, ego lego, tu legis, ille legit; sicut, legitur a me, a te, ab illo.

(1236A)A se veniunt haec verba quae in et exeunt, ut pudet; nam pudeo nemo dicit. Alia aliunde veniunt, ut latet, nam lateo facit; ergo quasi aliunde suscipit declinationem. Scire autem debemus quod nullum participium ab eo in us exit.

Quinque rebus intelligitur conjugatio, si temporis praesentis sit, si numeri singularis, si indicativi modi, si in activo habuerit ante s litteram in secunda persona unam ex tribus, ut puta a, e, i; si in passivo ante ris, syllabas easdem habuerit. Prima et secunda conjugatio habent regulas simplices: de tertia scire debemus, quod si i correptam habuerit, futurum tempus in am tantum mittet, ut lego, legam; si productam, in am et in bo, ut nutrio, nutriam, nutribo facit. Scire autem debemus quia tunc est correpta, quando i secundae personae activi temporis praesentis transit in e in passivo, ut lego legis, legor legeris; quando permanet i et in activo et in passivo ante syllabam, producta est, ut audio audis, audior audiris. Odi, sum, (1236B)possum, neutra defectiva sunt.

Scire autem debes quod ipsa recta verba sunt, quae in declinatione servant species suas, ut puta, lego, legebam, legi, etc., et sic in passivis. Gaudeo vero, fio, soleo, quia mutant praeteritum, non sunt vera verba, sed neutra passiva dicenda sunt; quae ideo Donatus ita appellavit, quod inaequalia dicantur. Cedo, vel ave non declinantur, sed quemadmodum lecta sunt, dicimus. Incertae vero significationis verba sunt, quae pro arbitrio nostro dicimus, ut condio, condis, condior, etc. Adulor participia etiam recipit omnia; facit enim adulans, adulaturus, adulandus. In verbis quidam dualem numerum dicunt, id est communem, ut leger, sed falso; nemo enim dicit ego leger, nos legere.

Praeteriti temporis differentiae sunt tres: imperfecta, quam statim dimittimus; perfecta, quam dudum dimisimus; plusquam perfecta, quam jam dudum dimisimus, legebam, legi, legeram. Donatus dicit non posse inveniri ante o in indicativo modo primam (1236C)personam, praeter tres litteras vocales aut e, aut i, aut u; etiam est o quarta, sed Graece, ut boo, boas, boat, unde est illud: Reboant silvaeque, et magnus Olympus. Ko non praeponitur, verum est, sed k praeponitur, ut kalendae.

Sunt verba defectiva, alia per modos, ut cedo, id est dic, non facit cedebam, quanquam lectum sit in plurali numero, cedite, id est, dicite; alia per formas, ut facesso, quod perfectum non habet, nam facio, factito facit; alia per conjugationes, ut adsum, ades; non potest colligi conjugatio, quia nec habet a ante ultimam litteram, nec e productam, sed correptam, nec i correptam, nec productam; alia per genera, ut gaudeo, gavisus sum; alia per numeros, ut faxo: faximus enim nemo dixit; alia per figuras, ut impleo; alia per tempora, ut ferveo, fervebo; nemo dicit, et ferviturus; ne nos turbet, quod eadem repetit.

CAPUT III. (1236D) De adverbio.

Adverbium est quod verbo accidit, ut puta, docte fecisti: docte, adverbium; fecisti, verbum. A nomine et verbo veniunt adverbia, ut pedetentim; nomen est pes, tento, verbum. Verum unam partem fecerunt orationis a participio veniens adverbium, ut indulgens, indulgenter. Hic erravit Donatus, nam indulgens non est participium, quia comparatur, facit enim indulgens, 603 indulgentior. Aliqua in o productam exeunt, ut falso; nam adverbium esse potest; ut falso ad me relatum est; et falso locutus est. Item dativus et ablativus casus, huic et ab hoc falso. Facile et difficile nomina melius dicimus quam adverbia, licet pro adverbiis sint posita. Caeterum si essent adverbia, faciliter et difficiliter facerent; nam quaecunque nomina dativo singulari in i exeunt, adverbia in ter mittunt, ut huic sapienti, sapienter; sic et huic facili, faciliter.

(1237A)Regula adverbiorum talis est, ut nomen quod in dativo casu singulari in o fuerit terminatum, in e mittat, ut huic docto, docte; si in i, in ter mittit adverbium, ut huic sapienti, sapienter. Sed hanc infirmavit regulam auctoritas; nam dixit Virgilius, sanguinei lugubre rubent, pro lugubriter; et Terentius, parce ac duriter urgebat, pro dure. In dativo manent, ut falso, vel sedulo: sed faciunt adverbia false, sedule. Quaedam contra faciunt, ut a duro, duriter; sed in his potius ars dicenda est. Intus et foris, quoties ad locum significant, non habent praepositiones; nulli enim adverbio separatim additur praepositio; nemo dicit ad intus, ad foris.

Comparantur etiam adverbia, ut docte, doctius, doctissime; sed non omnia adverbia per omnes gradus exeunt, ideo his ad augendam significationem jungimus magis, maxime, quae augentis sunt: ad minuendam vero significationem minus, minime, quae minuentis sunt; quemadmodum enim comparantur, ita diminuuntur. Aut a positivo veniunt, ut primum, (1237B)primule, longe, longule. Aut a comparativo, ut longius, longiuscule, melius, meliuscule. A superlativo gradu non inveniuntur talia adverbia, ideo dixit, rara vel nulla sunt.

Sunt item multae dictiones dubiae; nam adverbium in omnibus partibus invenitur societate conjunctum cum nomine, ut falso; huic et ab hoc falso, nomen est; at si dicamus falso locutus est, adverbium est. Item cum pronomine, ut si dicas, cui viro, pronomen est; si dicas, qui convenit, adverbium est. Cum verbo, ut pone, quod accentu discernimus; nam cum producimus ultimam, adverbium est; quando corripimus, verbum. Cum participio, ut profecto; nam adverbium est affirmantis, profecto, ut, profecto audit; quanto magis suspicor esse participium profecto, a verbo proficiscor? Cum conjunctione jungitur, ut, at audi; nam conjunctio ita est, ut, at illud contigit; id, nisi fallor, adverbium est, ut at at veni, hoc dictum est, id est, statim veni. Cum praepositione jungitur, (1237C)ut ante, vel propter: ut, ante omnes homines, praepositio est: ante fecit, adverbium; propter te hoc facio, praepositio est; ille propter erat, id est juxta, adverbium est. Cum interjectione jungitur, ut heu! nam si dicas, heu! quid contingit? interjectio est dolentis. Heu! etiam mensas consumimus, heu adverbium est.

Verum est quod dicit Donatus, nominibus civitatum non addimus praepositiones, ut puta, Roma venio, et reliqua. Sed hoc confundit auctoritas; nam Sallustius dixit, cum Brutus a Roma abierat. Sed hanc regulam tenere debemus, ut, quoties nominativus in us syllaba fuerit terminatus, tunc secundum genitivum melius dicamus, ut puta Adrumetus, Adrumeti sum; quoties aliter, secundum dativum dicimus, ut Carthago, Carthagini sum. Sed etiam hoc confundit auctoritas; Sallustius, Narbone consilia Gallorum, pro Narboni; et Virgilius: Tyria Carthagine, quae nunc exspectat, pro Carthagini. De praepositio adverbiis non applicatur. Caeterum soloecismus est, si dicamus de mane; (1237D)mane adverbium est, de autem praepositio. Nec nobis praejudicant illa adverbia dehinc, desubito, si uno proferuntur accentu.

CAPUT IV. De participio.

Participium dictum est, quasi parti-capium, quia duarum partium sibi vindicat leges; habet enim partes a nomine, et a verbo, ut hic amans; duo recipit a nomine, genus et casus; nam quando dico, hic amans, vel haec amans, genus est; casus vero facit, hic amans, hujus amantis, et reliqua: et a verbo duo tempora et significationes recipit; nam temporis est praesentis amans, aliud enim amans, aliud amaturus, aliud amatus. Significationem activam habet, ut docens et docturus; passivam, ut doctus docendus; ab utroque numerum et figuram accipit.

Numeri nomini vel verbo accidunt, ut homo, homines; (1238A)lego, legimus. Figura duplex, ut, felix, infelix: similiter verbo, ut scribo, describo; ergo ista participia recipiunt numerum singularem, ut hic legens; pluralem, ut hi legentes: figuram, quia simplicia sunt, ut legens; composita, ut negligens. Sane participia ab activo et neutro veniunt duo praesentis temporis scilicet et futuri, ut amans, amaturus; stans, staturus. Verum est: nam si sic declinatur neutrum, quomodo activum, rite ista tempora habet, quae activum verbum.

Inchoativa verba participia praesentis tantum temporis habent, ut horresco, horrescens, horresciturus nemo dicit, et reliqua. Defectiva verba unum interdum habent tempus, praeteritum scilicet, ut soleo, solitus. Memini, nullum tempus habet, quanquam defectivum sit. A non defectivo verbo participia defectiva sunt, ut studeo, studebam, studui, et reliqua; studens quippe non deficit, studiturus quippe nemo dicit. Ut breviter colligamus, habere quatuor res participium dixit, aliquando praesentis temporis tantum, (1238B)ut horrescens; interdum nullius, ut memini; interdum unius, ut solitus; interdum a non defectivo verbo participia defectiva sunt, ut a lavor, lotus: ab impersonalibus verbis non inveniuntur participia, nemo enim dicit poenitens. Tunicatus non est participium, quia non facit tunicor verbum, sed potius nomen est. Pransus, coenatus similia sunt, quemadmodum tunicatus, quae non solum dicimus nomina, sed etiam participia; nam licet prandeo, prandeor non faciat, tamen pransus nomen facit; tunica autem nullum verbum facit, sed dicamus participia sine verbi origine. Sunt velut participia, quae licet a verbo veniant, tamen quia tempus non habent, nomina sunt; ut puta furibundus, moribundus, nam facit morior, furio. Sed est alia ratio qua intelligis ista non esse participia: quia participia praesentis temporis s litteram in dus vertunt, et faciunt futurum passivi, ut legens, legendus; et iterum si tollas dus de novissimo, et ponas s praesentis temporis, 604 (1238C)participium facis, ut legendus, tolle inde dus, et facis legens; pone moriens, moribundus non facit, sed moriendus; nam nemo dicit esse ab eo, quod est morior. Passus et usus, participia sunt et nomina: nomen est, usus mei pallii; participium est, usus malefacere.

Participium defectivum est, quod non potest ire per omnia tempora, ut coeptus, coepiendus nemo dicit. Sunt participia, quae accepta compositione fiunt nomina, ut acceptus, incensus, incensior, acceptior, dum comparantur, nomina sunt. De participiis adverbia non fiunt, quod impugnavit Donatus, verum est; auctoritatem non de se dedit, cum dixit id a se fuisse lectum. Caeterum nemo dicit videnter, legenter.

De conjunctione.

Conjunctio dicta est, quia conjungit elocutiones. (1238D)Hae sunt conjunctivae, ut ego et tu eamus. Disjunctivae sunt, quae quasi disjungunt res, vel personas, ego aut tu; nam quando dico ego aut tu, sensum quidem disjungo, verba vero conjuncta sunt; qui enim dicit, non dicit, faciam ego, et tu, sed unus e duobus. Expletivae sunt, ut si dicas: si hoc non vis, saltem illud fac, quasi explevit rem. Praepositiva conjunctio est, ut est, at pater Aneas; nemo dicit, pater at Aneas. Subjunctivae sunt, ut est, primusque Machaon; non, que primus Machaon. Communis est, ut, igitur, quia ubivis ponitur; igitur hoc facio, facio igitur hoc.

Sunt conjunctiones quae adverbia possunt esse: ut est, ante firmissimum virum accipio, adverbium est; item conjunctio est ut, An te malus abstulit error? Nam et si omnes partes possunt esse adverbia, rite conjunctioni hoc cadit. Conjunctiones pro significationibus suis poni debent: causales in causa, rationales in ratione; nam ante causa praecedit, et sic (1239A)ratio sequitur; ut puta, occido illum, qui habet tunicam, causa est; itaque veneno illum occidi, non ferro, ne agnosci possit, ratio est: causalis, si illum occidero, habebo tunicam; rationalis, itaque veneno illum occidi, ne agnosci possit. Sed hanc rationem mutat auctoritas; nam et Virgilius conjunctionem pro alia posuit dicens: subjectisque urere flammis, pro ve.

CAPUT VI. De praepositione.

Praepositio est dicta, eo quod in loquendo praeponitur, ut puta, ante templum, non templum ante. Praepositio autem aut mutat aliquid in contrarium, ut felix, infelix; aut implet, ut fractus, infractus; aut minuit, ut validus, invalidus, et caetera quae Donatus posuit. Diximus, quod praepositio semper praeponitur; tamen invenitur postposita, ut mecum.

Praepositiones aut casibus applicantur, et non conjunguntur, (1239B)ut, apud amicum causatum est; apud praepositio non conjungitur, quia nemo dicit conjuncte apud amicum: aut loquelis serviunt, et conjunguntur, ut di, dis, re, se; nam facit diduco, distraho, recubo secubo. Ergo aut praepositiones loquelares sunt, et semper junguntur; aut separantur et conjunguntur, ut prae me, secum. In et con hanc habent regulam cum praecesserint, ut si eas vel f vel s litterae sequantur, superiorem naturaliter brevem faciant longam, ipsisque dent accentum, ut infula, consilium. Usque, praepositio non videtur, quia cum altera praepositione praefertur, praepositionique jungitur, ut si dicamus: usque ad forum vado, usque sola, praepositio non est. Praejudicet circumcirca, ibi jam una est sibi praeposita. Tenus quoque praepositio per soni dulcedinem subjungitur, ut puppe tenus, debuit enim dicere prae, tenus puppe.

Caeterae vero super, subter, ablativo junguntur, et ad locum significant, velut super cathedra sedit; quando hoc dicimus soloecophanes, id est species soloecismi est. Super et subter accusativum regunt; sed (1240A)super, quotiescunque designat aliquem, ablativum regit, ut puta: Multa super Priamo rogitans. In et sub variant; quemadmodum in accusativum regit: ut si dicamus, in adulterum, hoc est contra adulterum. Varia autem exempla istarum praepositionum, vel integra, vel composita sunt, quae subjecit Donatus.

Praepositiones verba corrumpunt, ut conficio, nam ante fuit con et facio; aut ipsae corrumpuntur, ut suffero, nam ante fuit sub et fero; aut corrumpunt, et corrumpuntur, ut sufficio; nam ante fuit sub et facio; vel suscipio et suspicio, nam ante fuit sub et capio, et sub et aspicio.

Antiqui praepositiones genitivo, accusativo et ablativo jungebant, ut crurum tenus, et longo post tempore. Scire autem nos debemus quia praepositio cum praeposita non fuerit, vel cum mutaverit casum, vel non habuerit, desinit esse praepositio, et fit adverbium: ut longo post tempore, mutavit casum, post (1240B)tempus enim dici debuit; deinde casum non habet, ut ante fecit. Separatae praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent, ut si quis dicat ante juxta eum, in hoc jam, ante, adverbium non est. Dicunt etiam praepositioni accidere figuram, ut abs, absque; et ordinem, et subjectivae sunt, ut puppetenus, mecum. Sed propter duas res non debemus frangere regulam: dicimus potius haec anomala esse, id est extra regulam.

CAPUT VII. De interjectione.

Interjectio dicta est, quod interposita aliis partibus orationis varios animi affectus exprimat: nam aut exsultantis est, ut eia; aut optantis, ut, o mihi praeteritos referat si Juppiter annos! aut increpantis est, ut, o qui res hominumque deumque; aut dolentis, ut heu! aut timentis, ut ah! ah! Hoc apud Graecos fit, ut interjectiones subjungant in adverbia: apud Latinos autem non fit; nemo dicit: Papae feci.

(n