Jump to content

Commentarium in Cantica canticorum (Haymo Halberstatensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarium in Cantica canticorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 117


Commentarium in Cantica canticorum

Commentarium in Cantica canticorum (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 117.0358A

Commentarium in Cantica canticorum

117.0295A| Salomon, inspiratus divino Spiritu, composuit hunc libellum de nuptiis Christi et Ecclesiae, et quodammodo epithalamium fecit Christi et Ecclesiae, id est canticum super thalamos. Unde et Cantica canticorum vocavit hunc libellum, quia omnia cantica superexcellit. Sicut enim dicitur rex regum, et Dominus dominantium, et solemnitas solemnitatum, sic dicuntur Cantica canticorum ob excellentiam et dignitatem. Est autem in hoc obscurissimus iste liber, quia nullae ibi personae commemorantur, et quasi comico stylo compositus est.

CAPUT PRIMUM.

« Osculetur me osculo oris sui. » Desiderantis vox est Synagogae adventum Christi. Quasi diceret: Toties 117.0295B| mihi adventum suum promisit per prophetas, veniat ergo jam, et osculetur me osculo oris sui, id est per se ipsum mihi loquatur. « Quia meliora sunt ubera tua vino. » Repente ad ipsum, cujus desiderio flagrabat, verba convertens, subdit: « Quia meliora sunt ubera tua, » etc. Per ubera Christi, dulcedo Evangelii intelligitur, quia eo veluti lacte nutritur infantia credentium. Vinum autem austeritatem legis significat; sed ubera Christi meliora sunt vino, quia dulcedo Evangelii melior est austeritate legis. In lege enim nulla reservatur poenitentia, sed praecipitur ut qui peccat occidatur: Evangelium autem dicit: « Nolo mortem peccatoris, » etc.

« Fragrantia unguentis optimis. » Unguenta sunt dona Spiritus sancti, vel etiam opiniones virtutum, 117.0295C| de quibus Apostolus: « Christi bonus odor sumus. » « Oleum effusum nomen tuum. » Nomen tuum, o Christe, effusum est. Chrisma Graece, Latine unctio, unde Christus: nomen Christi ab unctione vocatum est. Solet enim Spiritus sanctus olei nomine appellari, juxta quod Psalmista ait: « Unxit te Deus tuus oleo, » id est Spiritu sancto. Hoc oleum effusum est, quando haec gratia, quam Christus singulariter habuit, data est omnibus electis: unde et a Christo Christiani dicuntur, participio nominis Christi. Et bene non stillatum, sed effusum oleum dicitur, quia abundanter haec gratia omnibus data est fidem Christi recolentibus. « Ideo adolescentulae dilexerunt te. » Adolescentulae dicuntur animae electorum, quia in baptismo reliquerunt sordes veteris hominis, et renovatae 117.0295D| sunt in Christo. Bene autem feminino genere dicuntur, quia animae sanctorum quo majoris fragilitatis 117.0296A| sibi consciae sunt, eo amplius Christum diligunt. Vox Ecclesiae:

« Trahe me post te, curremus. » Hic est permutatio personae. Nam hactenus locuta est Synagoga, hic incipit loqui Ecclesia de gentibus: « Trahe me post te, curremus. » Quia (inquit) meam infirmitatem cognosco, et video me nihil meis viribus boni posse agere, tua gratia trahe me ad tui imitationem, vel etiam, cum coelum ascenderis, trahe me post te. « Introduxit me rex in cellaria sua. » Hic loquitur de Christo sponso suo ad animas fideles. Cellaria Dei sunt aeterna beatitudo, et supernae patriae gaudia, in qua introducta est jam Ecclesia per fidem et spem, quandoque introducetur per rem. « Exsultabimus et laetabimur in te. » De donis (inquit) tuis exsultabimus 117.0296B| et laetabimur. Sed quia scimus hoc non nostri esse meriti, in te, non in nobis exsultabimus: hoc est quod Apostolus ait: « Qui gloriatur, in Domino glorietur. » « Memores uberum tuorum super vinum, » id est, memores gratiae tuae et misericordiae tuae, qua salvati sumus. Ubera enim sunt ipsa gratia, qua salvati sumus. Recordantes etiam quia tu austeritatem legis uberibus doctrinae evangelicae temperare dignatus es. « Recti diligunt te. » Illi (inquit) qui recti corde sunt, diligunt te, id est, illi qui nihil suis meritis tribuunt, sed omnia tuae gratiae deputant. Nullus enim te diligit nisi rectus, et nullus est rectus nisi qui te diligit. Ecclesia de suis pressuris:

« Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem. » Hic rursus loquitur Ecclesia ad sanctas animas: Nigra 117.0296C| sum, quia persecutiones patior, sed formosa sum virtutibus, o filiae Hierusalem, id est animae fideles. Nigra sum, id est, deformis persecutionibus et aerumnis quas sustineo, sed formosa sum decore virtutum. Quomodo autem nigra sit, et quomodo formosa, ostendit cum subdit: « Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. » Ita enim distinguitur: Nigra sum sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Cedar filius Ismaelis fuit, qui interpretatur tenebrae. Ismaelitae vero semper in tabernaculis habitare soliti sunt, et non habent domos. Dicit ergo Ecclesia se nigram esse sicut tabernacula Cedar, propter persecutiones quas patiebatur a filiis tenebrarum, quod interpretatur Cedar. Hinc Psalmista dicit: « Habitavi cum habitantibus Cedar, » id est, 117.0296D| conversatus sum inter persecutores et peccatores infidelitate nigros. Formosam vero dicit se sicut pelles, 117.0297A| id est tabernacula Salomonis, qui pacificus interpretatur, quoniam digna erat visitatione et consolatione sponsi sui Christi inter angustias. Et sicut tabernacula ex pellibus mortuorum fiunt animalium, ita Ecclesia, tabernaculum videlicet Dei, ex his construitur qui seipsos cum vitiis et concupiscentiis mortificant.

« Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. » O animae fideles et devotae Deo, « nolite me considerare quod fusca sim, » id est quod tribulationibus afficiar, quod persecutionibus opprimar, « quia decoloravit me sol, » id est persecutionis fervor meum splendorem quodammodo obfuscavit. Ac si diceret: Interiorem pulchritudinem meam cogitate, et illam attendite, non illam quam foris pati videor. Tale est quod et Apostolus dicit: Nolite deficere 117.0297B| in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Non enim sunt condignae passiones, etc. Sol autem in Scripturis multos habet sensus. Aliquando significat ipsum Dei mediatorem et hominum; unde scriptum est: « Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae, » id est Christus. Significat Ecclesiam sicut David dixit: « Fulgebunt justi sicut sol. » Aliquando fervorem persecutionis, sicut hic, et in Evangelio, ubi dicitur de semine quod cecidit supra petram, et orto sole exaestuavit. Quod ipse Dominus aperit exponens: Facta autem persecutione propter verbum, scandalizantur. « Filii matris meae pugnaverunt contra me, » etc., usque, « Non custodivi. » Unde coeperit haec persecutio, ostendit cum subdit: « Filii matris meae pugnaverunt, » etc. Vox est 117.0297C| primitivae Ecclesiae. Synagoga mater est, cui per Prophetam dicitur: « Et vocaberis civitas fidelis et mater civitatum, filia Sion. » Hujus filii sunt Judaei, qui pugnaverunt contra Ecclesiam primitivam, quando excitaverunt persecutionem contra credentes, et omnes dispersi sunt per regiones Samariae. « Posuerunt me custodem in vineis. » Vinea una fuit primum Ecclesia Hierosolymis, sed ob Judaicam persecutionem dispersis credentibus omnibus, multae vineae factae sunt, id est multae Ecclesiae constructae per universum mundum. Dicit ergo Ecclesia primitiva: « Posuerunt me (scilicet apostoli et doctores) custodem, » id est ut essem custos ecclesiarum. Unde et in Graeco bene dicitur: « Disseminati sunt, » ubi nos legimus, « dispersi sunt. » Ad hoc enim divinitus dispersi sunt, 117.0297D| ut plures Ecclesiae fierent per universum mundum. « Vineam meam, » id est unam illam Ecclesiam quae in Hierosolymis fuit, non custodivi. Hoc non ad votum neque ad mentem est referendum, sed ad locum. « Non custodivi, » subaudis ut esset ibi ubi coepit.

« Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. » Vox Ecclesiae est ad sponsum suum Christum: O sponse, quem diligit anima mea, id est quem tota mentis intentione diligo, indica mihi ubi pascas, id est ubi oves tuas pascere facias; ipse est enim pastor bonus, sicut ipse dicit in Evangelio. « Indica mihi ubi pascas et ubi cubes, » id est requiescas, et hoc in meridie, id est in fervore persecutionis vel tentationis. Laborans enim Ecclesia in 117.0298A| persecutionibus, obsecrat sponsum suum ut ei dicat, in quorum mentibus requiescat. Nam cubare sponsi. requiescere est, sicut ipse dicit: « Super quem requiescit spiritus meus, » etc. Ne enim sancti aestu tentationis arescant, ipse in eorum cordibus cubat et requiescit, atque ab omni fervore tentationum et persecutionum protegit. Quare hoc? « Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. » Greges sodalium appellat conventicula haereticorum, qui sodales Christi sunt, quia et ipsi greges suos pascunt. Et est sensus: O sponse, indica mihi sanctos et electos tuos, ne forte offendam et incurram in haereticos, putans te me ibi posse invenire. Hunc versum male haeretici distinguebant, tanquam sponsa interrogaret: Ubi pascas, ubi cubes? et ipse responderet: 117.0298B| In meridie cubo et in australi parte.

« Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum. » Vox sponsi ad sponsam suam Ecclesiam: Ac si diceret: Tu quereris te quasi a me derelictam, et persecutionum fervoribus denigratam, nec consideras quod pulchra sis inter mulieres, id est non attendis virtutum spiritualium pulchritudinem, qua prae caeteris decoraris, licet tentationibus denigreris. Si ignoras ergo te, id est si hanc dignitatem et formositatem tuam non recognoscis, egredere de meo consortio, et abi post vestigia gregum; hoc est, sequere et imitare doctrinam errantium haereticorum, qui contempto vero pastore unius gregis, multos sibi coacervaverunt greges. « Et pasce haedos tuos, » id est peccatores et erroneos 117.0298C| auditores juxta tabernacula pastorum, id est secundum dogmata haereticorum. Unus enim pastor est Christus, qui unum habet gregem, id est unitatem catholicae Ecclesiae. Pastores vero multi sunt haeretici, qui gregem deceptorum hominum sibi aggregant, quos diabolo pascunt: de quibus et Psalmista: « Sicut oves in inferno positi sunt. » Oves vocantur in hoc loco mali, non propter simplicitatem vel innocentiam, sed propter hebetudinem, quia nesciunt resistere pravae doctrinae, sed omnia quae sibi imponuntur a pravis doctoribus, sustinent non bona patientia.

« Equitatui meo assimilavi te, amica mea, in curribus Pharaonis. » Equitatum suum appellat exercitum filiorum Israel, videlicet sexcenta millia, qui 117.0298D| egressi sunt de Aegypto, et transierunt mare Rubrum. Equitatum autem suum, illam multitudinem dicit, quia sicut auriga currui praeest, ita Deus plebi praeerat, protegens illam et defendens, et ad terram repromissionis introducens. Huic summo equitatui assimilavit amicam suam, quoniam sicut ille populus per mare Rubrum salvatus est Pharaone demerso, ita Ecclesia gentium per baptismum de diaboli servitio liberata, et ad veram repromissionis terram et evangelicam libertatem introducta est, sicque quae erat ancilla vitiorum facta est amica Christi, emundata et abluta per baptismum a sordibus peccatorum.

« Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. » Turturis 117.0299A| natura est, ut si casu conjugem perdiderit, alium ultra non requirat. Turturi ergo assimilatur Ecclesia, quia ex quo Christus mundum praesentia corporali deseruit, et coelos petiit, Ecclesia in ejus amore tenacissime perseverat, nec recipit ullum adulterinum amatorem, quia contemnit mundum, et solius sponsi sui pulchritudinem mente contemplatur. Genis autem turturis genas Ecclesiae comparat, quia in genis maxillae verecundia apparet; et per hoc pudor et verecundia Ecclesiae ostenditur, quia erubescit aliquid foedum et quod sponso suo displiceat perpetrare. Et est sensus: Noli timere ne vageris per greges sodalium meorum, quia tanto te amoris mei pudore, et tanta verecundia donavi, ut certus sim te me non posse deserere, vel ad alienos deflectere. « Collum 117.0299B| tuum sicut monilia. » Per collum Ecclesiae doctores sancti designantur, nam per collum cibi reficiendo corpori ministrantur. Sermones etiam, quibus arcana mentium designantur, per colli fistulam egrediuntur. Sic doctores sancti et cibum nobis salutaris doctrinae ministrant, et etiam secreta Scripturarum nobis manifestant. Hoc ergo collum Ecclesiae quasi monile est, quia castae doctrinae gemmis et virtutum ornamentis sancti doctores decorant. Monile enim ornamentum est virginum vel matronarum.

« Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. » Murenulae juxta litteram ornamentum sunt colli virginalis et puellaris, videlicet virgulae auri perplexae, intermixtis nonnunquam pulchra varietate subtilissimis argenti filis, et hoc est quod dicit, 117.0299C| « vermiculatas argento, » id est in modum vermium terrenorum, quos lumbricos dicunt, distinctas. Murenulae autem dicuntur a similitudine piscis marini, qui murena vocatur. Mystice, murenulae sunt perplexa Scripturarum dogmata, et diversis sanctorum Patrum sententiis inter se conjuncta. Aurum quippe claritatem significat sensus spiritalis, argentum vero nitorem eloquii designat. Murenulas ergo aureas sponsus sponsae suae facit, cum Christus Ecclesiam suam doctrinis sanctorum Patrum sensu et eloquio fulgentibus instruit, atque ad illorum fidem et virtutem imitandam accendit. Notandum quod pluraliter dicit: « Faciemus tibi, » quasi enim Christus se personis doctorum conjungit, per quos ipsae murenulae concatenantur, ut illius Ecclesia exornetur.

117.0299D| « Dum esset rex in accubitu suo. » Vox sponsae regem sponsum suum Christum dicit, qui per divinitatem suam omnia regit, et etiam secundum humanitatem de regia Davidis stirpe natus est. Accubitus regis fuit incarnatio ejus. Accumbere enim est recubare vel rediscumbere. Et tunc Christus accubuit, quando pro nostra redemptione se usque ad suscipiendam naturam nostram inclinavit. Et tunc, « nardus mea odorem suum dedit, » quia virtus Ecclesiae magis enituit. Cum enim considerat Deum pro se hominem factum, amplius ad spiritualium virtutum studium et amorem sui Conditoris accenditur. Nardus enim fragrantiam virtutum spiritualium designat. Erant quidam ante incarnationem sancti 117.0300A| Dei. Sed sicut dictum est, sanctitas magis a tempore incarnationis Christi excrevit, et tunc quodammodo nardus Ecclesiae, id est odor virtutum fortius dedit odorem suum. Juxta litteram, nardus herba est aromatica, crassa et fragili radice, folioque parvo et denso, cujus cacumina in aristas se spargunt. Hoc unguento Maria Magdalene pedes et caput Domini perunxisse in Evangelio legitur in domo Simonis.

« Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi: » Myrrha species est aromatica, qua mortuorum corpora condiuntur. Hoc loco passio Christi et sepultura designantur: nam depositum corpus Domini de cruce a Nicodemo et Joseph, myrrha et aloe conditum est, et involutum linteis cum aromatibus, ac 117.0300B| sepulturae traditum. Dicit ergo Ecclesia sponsa ejus: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi » factus est, quia propter me mortuus est et sepultus est. « Inter ubera mea commorabitur. » Nemo dubitat locum cordis inter ubera esse. Dicit ergo: « Inter ubera mea commorabitur. » Id est cordis mei memoria aeternaliter habebitur, et nunquam tantorum ejus beneficiorum obliviscar: sed sive in prosperis sive in adversis, recordabor ejus qui me dilexit, et mortuus est.

« Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. » Cyprus insula est ubi vites nobiles esse feruntur, maximos botros procreantes. Engaddi locus similiter esse fertur, habens arbusculas liquorem balsami desudantes. Loquitur ergo sponsa de resurrectione Christi sui sponsi: « Botrus Cypri dilectus 117.0300C| meus mihi. » Ac si diceret: Sponsus meus, qui mortis amaritudinem pro me gustavit, et fasciculus mihi quasi myrrhae fuit, in resurrectione sua factus est mihi botrus Cypri, quando me gaudio suae resurrectionis laetificavit. Vinum enim laetificat cor hominis; et hoc in vineis Engaddi, quia ex sua resurrectione quasi suavissimo balsami odore per universum mundum redoluit, et fragrantiam suae fidei late dispersit. Engaddi autem fons haedi interpretatur, per quod significatur baptisma, et sacrificium in quo peccata omnia abluuntur; haedus namque peccatores significat. Baptismus ergo fons est haedi, quia peccatores suscepit, sed immaculatos et mundatos ab omnibus peccatis reddit.

« Ecce tu pulchra es, amica mea. » Vox sponsi 117.0300D| Christi ad sponsam suam Ecclesiam. « Ecce tu pulchra es: » Bis eam repetit esse pulchram propter perfectionem operis et munditiam mentis. « Ecce tu pulchra es, » id est in bonis operibus perfecta es, sancte et pie et juste vivendo, secundum Apostolum. « Ecce tu pulchra es, » mundum et simplicem cordis habens intentionem, quia non propter terrena commoda vel mundi gloriam, solummodo Ecclesiis Dei placens bona operaris. « Oculi tui columbarum: » Columba simplicissima avis est, et per hanc, simplicitas atque innocentia Ecclesiae figuratur; quasi enim oculos columbarum habet, quia ab omni fictione et simulatione se immunem custodit. Vel etiam oculos columbarum habet, quia scientiam divinarum 117.0301A| Scripturarum casto et simplici intuitu intelligit, spirituales et divinos sensus in ea requirens; nam quoniam Spiritus sanctus in specie columbae apparuit, recte doctrina coelestis in oculis columbae intelligitur.

« Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. » Ac si diceret: Tu quidem me pulchram in opere et cogitatione esse dicis, sed ego omnem hanc pulchritudinem a te me credo habere et cognosco. Tu enim es pulcher et decorus, tu es fons totius boni, et quidquid boni habeo, tua gratia habeo Pulcher autem et decorus dicitur, quia et divinitatis perpetuitate, et etiam susceptae humanitatis dignitate mirabilis est. « Lectulus noster floridus. » Lectulus est qualiscunque tranquillitas, vel requies praesentis 117.0301B| vitae. Nam quasi in bello est Ecclesia, dum pro Christo diversa tolerat certamina, quasi vero in lectulo requiescit, cum aliquantula pace sibi concessa fruitur. Sed hic lectulus floridus est, hoc est, varietate virtutum quasi vernantibus floribus distincta est requies Ecclesiae. Tunc enim liberius contemplationi divinae insistit, tunc jejunia, vigilias et caetera bonorum operum liberius exsequitur.

« Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. » Domus Ecclesiae sunt conventicula per totum orbem diffusa. Tigna vero et laquearia sunt ipsae personae fidelium, ex quibus Ecclesia constat. Sed attendendum quod tigna ad munimentum sunt domus, laquearia ad ornatum. Ideoque per tigna designantur doctores, quorum 117.0301C| doctrina fulcitur et sustentatur Ecclesia: per laquearia vero, sancti simplicitate gaudentes, qui suis virtutibus exornant Ecclesiam, non autem doctrina muniunt. Et hoc attendendum quod laquearia tignis affixa sunt, sic et vita fidelium in Ecclesia e doctoribus pendet, quia illorum doctrina instruitur et roboratur. Bene autem tigna cedrina et laquearia cypressina dicuntur. Nam utraeque arbores imputribilis naturae sunt, sanctos designantes, qui immarcescibili desiderio flagrant amore sui Conditoris, et contemptis transitoriis ad aeterna festinant. Cedrus etiam serpentes odore suo fugat, sic sancti doctores daemones vel haereticos fragrantia doctrinae suae repellunt.

CAPUT II. 117.0301D| « Ego flos campi et lilium convallium. » Postquam sponsa qualem domum ipsa et sponsus ejus habeant ostendit, ipse quoque sponsus de se qualis sit ostendit dicens: « Ego flos campi, » etc., videlicet quia odorem meae virtutis per latitudinem totius mundi diffundo. Ego flos, id est Deus mundi. Sicut enim campus floribus adornatur et vernat, ita totus mundus Christi fide et notitia decoratur. Sum etiam lilium convallium, quia illis mentibus praecipue meam gratiam tribuo, quae nullam in se spem habentes, mihi se humili devotione submittunt. Convalles significant mentes humiles, quarum lilium Christus est, quia pulchritudo humilium mentium ipse est qui 117.0302A| dixit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde. » Potest et hoc quod dicit, « Ego sum flos campi, » ad incarnationem referri. Campus enim non aratur, non scinditur, non ullo vomere prosulcatur. Dicit ergo: « Ego sum flos campi: » id est filius virginis. Non ergo ruris, sed campi florem se vocat, quia virgineae carnis fructus est, secundum vaticinium Isaiae: « Egredietur Virga de radice Jesse. » Lilium convallium est idem Christus, hoc est, filius humilium parentum. Convalles enim humiles et parentes ejus significant. Veniens enim Dei Filius in mundum, non solum homo fieri dignatus est, sed etiam pauper homo pro nobis: nec divites, sed pauperes elegit habere parentes, ut particeps factus paupertatis nostrae, divitiarum et gloriae suae nos participes 117.0302B| faceret.

« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. » Videns sponsam suam ad requiem festinare, et labores fugere, ac per quietem praesentis temporis ad aeternam beatitudinem tendere, se per pressuras et labores hujus saeculi illuc pervenire debere: « Sicut (inquit) lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. » Spinae, quae pungunt et lacerant, significant perversos quosque vel intra Ecclesiam, vel extra Ecclesiam. Et est sensus: Sic tibi vivendum est, et sic parata esse debes contra omnia adversa, sicut lilium inter spinas est et tamen florere et gratum odorem ex se emittere non cessat, sic amica mea inter filias; quia non solum ab his qui extra Ecclesiam sunt, mala pateris, verum etiam ab illis qui 117.0302C| regenerati per baptismum in filiationem Dei venisse videntur. Et nota quod se superius sponsus lilium appellavit convallium, nunc sponsam suam dicit quasi lilium inter spinas, quia ipse qui vere est lilium, per gratiam facit Ecclesiam suam esse lilium, candidam videlicet virtutibus, vel ab omni vitiorum labe immunem.

« Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. » Nunc sponsa laudata a sponso, vicem ei reddit, et dicit qualis quoque ipse sit. « Sicut malus, » inquit, etc. Sicut malus pulchritudinem habet pomorum, et gratum odorem inter agrestia ligna silvarum, ita et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus speciali refulget gratia inter filios, id est inter electos. Ipse enim Dei Filius 117.0302D| per naturam, reliqui electi per gratiam potestate ab unico Filio Dei ut sint filii Dei. Hinc Joannes: « Vidimus gloriam ejus gloriam quasi Unigeniti a Patre. » Non qualemcunque, sed quasi Unigeniti a Patre. « Sub umbra illius quem desiderabam sedi; » quia in ejus protectione confido, et ab eo inter adversa gubernari spero. Umbra enim Christi protectio est divinitatis, quia electos tuetur et defendit. « Et fructus ejus dulcis gutturi meo » ; id est divinitatis contemplatio, qua me satiari confido: hoc est enim sanctorum exspectatio, hoc praemium et satietas, visio Conditoris sui. Desiderat ergo umbram Conditoris sui Ecclesia, quia protectionem illius exoptat inter praesentis vitae adversa. « Fructus illius dulcis gutturi meo est, » 117.0303A| quia exspecto perfrui specie visionis illius, et satiari dulcedine charitatis illius.

« Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. » Cella vinaria est Ecclesia, in qua est vinum evangelicae doctrinae. In hanc ergo cellam amica sponsi introducitur, quando ex omnibus gentibus in unam Ecclesiam fideles adunantur. Ordinavit (inquit) in me charitatem. Inter omnes primatum tenet charitas, quia in ipsa subsistit Ecclesia. Charitas ergo in Ecclesia ordinatur, quia non temere nec confuse, sed ordinate tenenda est. Deus enim diligendus est super omnia toto corde, tota anima, totis viribus, omni mente. Proximus diligendus est denique sicut se unusquisque diligit. Nam confundere vult charitatem, quae proximi charitatem Dei 117.0303B| dilectioni praeponit. De quibus Dominus in Evangelio: « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. » Vel etiam « ordinavit in me charitatem, » id est, ipse prior me dilexit, deinde qualiter eum diligere deberem docuit. Unde ipse dicit: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. » Et Joannes dicit: « Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. »

« Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. » Postquam Ecclesia vel anima Deo dilecta in se charitatem ordinatam dixit, qualiter velit requiescere, vel in quo lecto cum dilecto sponso suo pausare, ostendit dicens: « Fulcite me floribus, » etc. Alloquitur animas jam perfecte divino amori inhaerentes. Per flores, initia sanctae conversationis intelliguntur: 117.0303C| per mala vero, perfecta bonorum operum exempla. Et est sensus: O sanctae animae, quae dilectioni Conditoris vestri inhaeretis, fulcite me bonorum operum exemplis, et qualiter in exordio virtutum vel in profectu, vel in perfectione bonorum operum vixeritis ostendite, quia amore langueo. Tunc enim anima amore Dei languet, quando ejus dilectioni nihil praeponit, imo quasi ad saecularia opera languida et imbecillis efficitur, nihilque eam delectat nisi meditatio coelestium et contemplatio Conditoris sui.

« Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. » Cum (inquit) in tali lecto jacuero, laeva ejus, id est sponsi, erit sub capite meo. Per laevam, praesentis temporis prosperitas, vel etiam 117.0303D| dona Dei intelliguntur, quae sanctis in praesenti conferuntur; per dexteram vero, coelestis patriae beatitudo accipitur. Laeva ergo sponsi sub capite sponsae, quia haec omnia dona ad hoc percipit Ecclesia, ut per haec discat suspirare ad aeterna. Dextera vero sponsi eam amplexatur, quia tota intentio Ecclesiae vel animae fidelis haec est, ut ad aeternam beatitudinem quandoque perveniat, et spe sui Conditoris gaudeat. Et bene laeva prius sub capite, post sponsi dextera eam amplectitur, quia ad amplexus aeternae beatitudinis non poterit pervenire, nisi hic mysteriorum coelestium et donorum divinorum studeat esse particeps.

« Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque 117.0304A| camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. » Vox sponsi adjurantis filias Hierusalem, id est amicas aeternis desideriis intentas, et visionem pacis requirentes, ne quiescentem suam animam suscitent et inquietent. « Adjuro vos, » etc.; hoc est, animam divinae contemplationi deditam, orationibus vel lectionibus divinis occupatam, inquietare et ad exteriora opera suscitare ne velitis; « donec ipsa velit, » hoc est donec, expleto contemplationis tempore, admonente corporis fragilitate, ipsa velit suscitari a sommo internae quietis et ad temporalia agenda procedere. Videamus autem per quid adjuret filias Hierusalem, per capreas videlicet cervosque camporum. Capreae et cervi munda animalia sunt, serpentibus et venenis 117.0304B| inimica. Significant virtutes sanctorum, quae munditia spirituali refulgent, et venena fraudis diabolicae non solum cavent, sed etiam insectantur, et ad nihilum redigunt. Et est sensus: Adjuro vos, filiae Hierusalem, per virtutes vestras, quas divina gratia vobis collatas gaudetis, ut animam contemplationi meae deditam non inquietetis, donec contemplationis hora finita, ipsa aliud quid agere velit.

« Vox dilecti mei, » vox Ecclesiae. « Vox dilecti mei, » subaudis haec est. Laetabunda enim Ecclesia quod tantum diligatur a sponso, ut etiam filias Hierusalem pro illa adjuret, ut non eam requiescentem inquietent, dicit: Haec est vox dilecti mei pro me loquentis. Quem desiderans videre dilectum, sed non valens, annectit: « Ecce iste venit saliens in montibus, 117.0304C| transiliens colles. » Montes et colles intelliguntur perfecti quique sanctae conversationis, sublimiter a terrenis sublevati, et quasi camporum planitiem melioris vitae meritis excedentes. De his montibus Isaias dicit: « Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles. » Loquitur ergo sponsa de dilecto suo: « Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles; » hoc est, etiam secundum humanitatem omnium sanctorum excellentiam, omnem contemplationis divinae puritatem excedens. Nec stare in montibus, sed transilire dicitur, quia etsi ad horam per internam inspirationem cor sanctorum visitat, subito tamen recedit, ut eos in sui dilectionem accendat. Potest etiam ad incarnationem Christi referri, qui veniens quosdam saltus dedit, 117.0304D| quia de coelo venit in uterum Virginis, de utero Virginis in praesepe, de praesepi in baptismum, de baptismo in crucem, de cruce ad sepulcrum, de sepulcro ad coelum. Hinc Psalmista: « Exsultavit ut gigas ad currendum, » etc.

« Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. » Capreae et cervi, quamvis in sua natura multa habeant quae allegoricis sensibus conveniant, hoc habent tamen singulare, quod in planioribus non morantur, sed in arduis et excelsis locis quosdam saltus dare solent. Recte ergo his assimilatur Christus, propter subtilem contemplationem, et quia nullo intellectu divinitatis ejus majestas comprehendi potest. Non autem cervis, sed capreis assimilatur, 117.0305A| minoribus videlicet animantibus, propter humilitatem incarnationis suae, quia non solum homo fieri, sed humilis homo fieri dignatus est. Hinnulo autem cervorum similis dicitur, quia secundum humanitatem de cervis, hoc est, de patriarchis duxit originem; vel etiam propter varietatem virtutum et innocentiam, hinnulo cervorum comparatur. « En ipse stat post parietem nostrum. » Paries, mortalis nostra conditio appellatur, quia quodammodo inter nos et Deum quasi crassus quidam paries constitutus, non permittit nos ejus contemplatione perfrui. Namque primus homo ita conditus est, ut visione et alloquio Dei frueretur; sed postquam peccavit, appositus est quidam paries, ipsa videlicet mortalitas, qua praegravamur. Nam (ut Sapiens dicit) « corpus quod corrumpitur 117.0305B| aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. » Sponsum ergo suum, quem superius capreis vel hinnulis cervorum comparavit, nunc dicit post suum parietem stare, quia Christus aliquando vicinus fit, cum se quantum humana mens capere potest, contemplari permittit; aliquando vero elongatur, et quasi caprea vel cervus quibusdam saltibus effugit. Quia ergo paries oppositus erat inter nos et ipsum, nec videre illum poteramus, dignatus est in ipso pariete facere fenestras et cancellos, per quos utcunque sentiri utcunque perspici possit. Unde et sequitur: « respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. » Quasi enim fenestrae et cancelli in pariete fiunt, cum ipse sua gratia se contemplari permittit, licet in speculo et 117.0305C| aenigmate. Potest et hoc quod dicit, « Ipse stat post parietem nostrum, » ad humanitatem ejus referri; quasi enim post parietem nostrum stetit, cum carnem nostram sibi apposuit, in qua divinitas ejus latuit. Quod vero sequitur: « respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos, » hoc ad divinitatem ejus refertur. Ille enim qui per fenestras vel cancellos intuetur, cuncta quae foris aguntur videt, et ipse a nemine videtur, et omnia scrutatur, ipse investigari et comprehendi non potest.

« Et dilectus meus loquitur mihi, » ad praedicandum hortatur me, dicens: « Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. » Vox sponsi ad publicae operationis studia provocantis. « Surge, propera, amica mea, » per fidem et dilectionem; 117.0305D| « columba mea, » per innocentiam et simplicitatem; « formosa » per virtutum pulchritudinem, festina « et veni. » Ac si diceret: Surge de strato tuo illo dulcissimo, hoc est de quiete, in qua soli mihi placere in psalmis, hymnis et orationibus desideras, festina « et veni, » id est festina ad utilitatem proximorum, ut illos quoque per praedicationis officium et bonorum operum exemplo tui imitatores facias, et ad salutem perducas. Et notandum quod superius filias Hierusalem adjurabat ne excitarent neque evigilare facerent dilectam: hic vero ipse eam suscitat et surgere ad laborem hortatur, quia omnia tempus habent, et omni rei tempus est sub coelo, tempus contemplationis, tempus etiam actionis. Alio enim 117.0306A| tempore debent sancti praedicatores divinae contemplationi insistere, et mentem suam coelesti quiete oblectari; alio vero tempore per charitatem debent curam proximorum agere, et eis bonorum operum exempla praebere, ac divinae contemplationis doctrinam impendere.

« Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. » Hiemis et imbris nomine, asperitas infidelitatis exprimitur, quae totum mundum tenebat usque ad adventum Christi. Dicit ergo sponsus: « Surge, amica mea, et veni, quia hiems transiit, » sole justitiae apparente, et imber infidelitatis recessit, ac serenitas verae fidei in mundum resplenduit. Tale est quod Apostolus ait: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit. »

117.0306B| « Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. » Finita hieme et imbre flores apparuerunt, decor videlicet virtutum et pudicitiae, et transeunte asperitate infidelitatis, verna fidei successit temperies. « Tempus putationis venit, » hoc est purgationis sanctorum. Putatio enim vinearum sanctorum significat purgationem, quae in Christo et per Christum est; de quo ipse: « Ego sum vitis, vos palmites. » « Vox turturis audita est in terra nostra. » Hoc est vox praedicantium apostolorum. Turtur enim avis est; et quoniam in excelsis semper arboribus morari solet et nidificare, apostolos vel caeteros doctores significat, qui possunt dicere: « Nostra conversatio in coelis est. » Quod etiam gemitum pro cantu habet, sanctorum ploratum significat, qui 117.0306C| suos ad fletum et lamenta hortantur, dicentes: « Miseri estote et lugete, » vel, « luctus vester in gaudium convertetur. » Vox turturis audita est in terra nostra; id est vox praedicantium apostolorum, in terra nostra, hoc est in Ecclesia. De qua Psalmista: « Domini est terra et plenitudo ejus. »

« Ficus protulit grossos suos. » Ficus Synagogam significat, grossi autem dicuntur primitivae et immaturae ficus, inhabiles ad edendum, qui ad pulsum venti facile cadunt. Voce turturis insonante, ficus protulit grossos suos, quia apostolis praedicantibus emerserunt multi de Synagoga Judaeorum, qui in Christum crederent, et tamen legem carnaliter observare vellent, magisque auctoritate legis delectarentur quam dulcedine Evangelii, volentes circumcisionem, 117.0306D| sabbatum et alia legis praecepta juxta litteram observare. De quibus Apostolus dicit: Aemulantur vos non bene, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. « Vineae florentes dederunt odorem. » Postquam vox turturis audita est, postquam ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem; quia multitudo Ecclesiarum per latitudinem orbis diffusa est, quae flores virtutum et odorem bonae opinionis late de se spargerent. « Surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni. » Noli (inquit), sponsa mea, quam mihi per fidem et dilectionem amicam feci, otioso tempore lentescere, sed surge et veni, et exempla virtutum foris proximis ostende.

117.0307A| « Columba mea, in foraminibus petrae. » Si petra est Christus, juxta quod Apostolus ait, « Petra autem erat Christus, » foramina petrae sunt vulnera quae pro salute nostra in cruce suscepit, fixurae videlicet clavorum et lanceae percussura. In his ergo foraminibus columba, id est Ecclesia, moratur, quia totam spem salutis suae in passione sui Redemptoris constituit. Ibi ab insidiis malignorum spirituum quasi a raptu accipitris secura delitescit; ibi nidificat, id est fetus bonorum operum congerit. « In caverna maceriae. » Maceriae ex siccis lapidibus ad munimenta vinearum solent fieri, ad repellendas vulpes vel caeteras nocivas bestiolas. Per maceriam ergo significatur coelestium custodia virtutum, angelicum videlicet praesidium, sicut Isaias de Domini 117.0307B| vinea ait: « Et maceriam circumdedit, et circumfodit vineam. » In caverna ergo maceriae moratur, quia praesidio angelorum undique circumdatur, et a tentationibus diaboli custoditur. « Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, quia vox tua dulcis, et facies tua decora. » Tu (inquit) dilecta mea, quae in lecto contemplationis dulcissime quiescis, veni et ostende mihi faciem tuam; id est a secreto quietis egredere ad publicam actionem, et pulchritudinem bonorum operum tuorum aliis ad exemplum demonstra. « Ostende mihi, » dicit: quasi enim Deo faciem suam ostendit Ecclesia, cum proximis ad utilitatem et profectum per virtutum opera, quantam intrinsecus habeat pulchritudinem, demonstrat. Hoc est quod Dominus dicit in Evangelio, « Videant 117.0307C| opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. » « Sonet vox tua in auribus meis. » Vox videlicet praedicationis vel divinae laudis, qua alios facias proficere. In auribus enim Domini vox Ecclesiae sonat, cum per praedicationem ex multorum conversione delectatur Deus. Bene autem dicit: « Ostende mihi faciem tuam, » et vox tua non aliena; tuam videlicet faciem mihi ostende, quam in baptismo tibi dedi, quando mundavi te ab omni peccato. « Vox tua, dicit, in auribus meis sonet, » ut ex sincera intentione dilectionis meae procedat, ut non propter aliud praedices nisi propter me.

« Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vinea nostra floruit. » Vox sponsi praecipientis 117.0307D| sponsae suae et filiabus Hierusalem, sanctis videlicet doctoribus vel animabus fidelibus. « Capite (inquit) nobis vulpes parvulas. » Vulpes est dolosum animal et fraudulentum, in cavernis et specubus habitans, nec recto, sed tortuoso incedens itinere: ideoque designat haereticos vel schismaticos, qui demoliuntur vineas, hoc est Ecclesiam Dei, plebem videlicet fidelium, lacerare et decipere non cessant. Praecipit ergo ut parvulas vulpes capiant, id est, ut haereticam pravitatem in ipso initio debellare et destruere non cessent, ne robusta facta fortius impugnet. « Nam vinea nostra floruit, » id est Ecclesia per universum mundum flores virtutum emisit. Et nota quia cum superius vineas pluraliter dixerit, 117.0308A| modo dicit singulariter, « vinea nostra floruit, » quia ex multis Ecclesiis una est electa Ecclesia.

« Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. » Vox sponsae, « dilectus meus mihi, » subaudis societur vinculo charitatis et amoris, et ego illi conjungar et consocier vicissitudine mutuae difectionis. Et « dilectus meus, » subaudis det verba exhortationis et divinae promissionis, « et ego, » subaudis ostendam illi faciem meam. Vel etiam dilectus meus dignetur mihi conjungi glutino charitatis, et ego illi conjungar vinculo dignae obedientiae, obtemperans praeceptis ejus qui pascitur inter lilia, hoc est delectatur et jucundatur inter candidas et odoriferas virtutes sanctorum. Et notandum quod superius « lilium » singulariter 117.0308B| dicitur, hic vero pluraliter « lilia, » quia multae sunt virtutes sanctorum, una tamen fides est, et una charitas, quibus praecipue Deus delectatur. Sive etiam, « pascitur inter lilia, » hoc est suavissime delectatur inter virgineos choros. Candor enim liliorum recte munditiae virginali comparatur. « Donec aspiret dies, » hoc est donec transeant nubila praesentis vitae, et appareat dies, hoc est veniat claritas sempiternae beatitudinis. Et est sensus, Dilectus meus mihi praestat auxilium, et ego illi dignam praebeo obedientiam, qui virtutibus sanctorum delectatur, quousque transcursa nocte praesentis vitae, in qua per speculum et aenigma cernitur, appareat dies supernae claritatis, ut facie ad faciem videatur.

« Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae aut 117.0308C| hinnulo cervorum super montes Bethel. » Vox Ecclesiae sponsi sui speciem desiderantis. O dilecte mi, qui de lecto meo me surgere praecipis, et ut tibi faciem meam ostendam hortaris, revertere, hoc est claritatem divinitatis tuae me speculari permitte, et hoc quod mihi perfecte promittis in alia vita, beatitudinem videlicet tuam, in hac adhuc peregrinatione me saltem in figura et aenigmate habere permitte. « Similis esto capreae aut hinnulo cervorum super montes Bethel. » Jam dictum est superius quod capreae campos despiciunt, et ad alta montium enituntur. Christus ergo capreis comparatur, quia secundum carnem resurgens a mortuis, coelorum alta petiit; hinnulus vero cervorum vocatur, hoc est filius antiquorum patrum. Cervi enim sunt patriarchae et prophetae, 117.0308D| de quibus Christus carnis duxit originem. Fertur hinnulus hanc habere naturam, ut fervente sole opaca et umbrosa loca requirat, in quibus ab aestu protegatur; sic et Christus in eorum mentibus requiescit, qui rore Spiritus sancti ab aestibus carnalium voluptatum temperantur. Ac si diceret: O dilecte, revertere, hoc est saepius me tua visitatione illustrando laetifica, qui per carnem quam assumpsisti, jam coelorum sublimia penetrasti. Montes autem Bethel mentes sanctorum significant, a terrenis per superna desideria elevatas. Nam Bethel domus consurgens, vel domus vigiliarum, vigiles mentes sanctorum significat, quae ad desideranda superna consurgunt, et ad ea percipienda invigilant. 117.0309A| habentes in se Deum habitatorem, qui dicit per Prophetam: « Inhabitabo in illis et inambulabo. » Super ergo montes Bethel dilectus similis est capreae vel hinnulo cervorum, quia illas visitare dignatur quae domus Dei esse student.

CAPUT III. « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum, et non inveni. » Vox Ecclesiae de gentibus congregatae. In lectulo (inquit) meo cum adhuc in infidelitatis et ignorantiae tenebris posita essem, quaesivi quem diligit anima mea. Multi enim philosophorum Deum ignorantes, studio tamen summo illum requirebant, per creaturam Creatorem cognoscere volentes; sicut Plato, qui in Timaeo multa de anima disputavit, et sicut Aristoteles, Socrates 117.0309B| et caeteri, qui omne vitae suae tempus in studiis exquirendae veritatis expendebant. « Quaesivi illum, et non inveni. » Non enim per mundanam sapientiam Deus cognosci potuit.

« Surgam et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. » Exsurgam inde de strato corporis et carnalis delectationis, et circuibo civitatem hujus mundi, maria ac terras peragrando. « Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, » hoc est, per lata itinera gradientes hujus saeculi, et suis voluptatibus deditos aspiciam, si forte in illis dilecti mei vestigia aspiciam. Hoc cum de multis dici possit, praecipue tamen in illo eunucho impletum est 117.0309C| qui a finibus terrae venit Deum coeli Hierosolymis adorare, quem Philippus invenit, eique Christum in prophetia Isaiae ostendit. Hoc quoque in Cornelio adimpletum est, qui adhuc paganus et ignorans Deum, eleemosynas faciebat, et orationibus vacabat, quem Petrus cum domo sua baptizavit. Et erat adhuc difficultas inventionis, et dicit: « Quaesivi, et non inveni. »

« Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. » Vigiles sunt sancti et caeteri doctores Ecclesiae, qui civitatem, id est sanctam Ecclesiam, custodiunt, et ab insidiis infidelium hostium defendunt. Quos interrogat, « Num quem diligit anima mea vidistis? » Quasi vigiles Ecclesia interrogat, cum intenta aure eorum praedicationem percipit.

117.0309D| « Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. » Pertransire vigiles est eorum dicta et doctrinam diligenter perscrutari. Solemus namque dicere: Transcurri librum legens, vel pertransivi. Cum (inquit) pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quia cum sollicita meditatione dicta vel scripta sanctorum requirimus, statim dilectum invenimus, quia Dominum in eorum dogmate reperimus. Potest et sic intelligi: Cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea, hoc est, cum intellexissem Christum omnem sublimitatem et gratiam superare, tunc inveni quem diligit anima mea, hoc est, tunc vere intellexi quantum ipse a caeterorum sanctorum meritis distet. « Tenui 117.0310A| eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genitricis meae; » hoc est, ardentissima fide et devotione illi inhaesi. « Nec dimittam, » sed in ejus amore et fide perseverabo, « donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae; » hoc est, donec illum Synagogae, quae est mater mea spiritualiter, praedicem, et eam quoque ad ejus fidem perducam. Hoc fiet in die judicii, quando (ut ait Apostolus) « plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet. » Tantum ergo sibi de charitate sponsi sui Ecclesia promittit, ut etiam se credat Synagogam posse convertere. Quod autem dicit, « Donec introducam illum, » non est putandum quod tunc relictura sit illum, cum in cubiculum matris 117.0310B| introduxerit, sed Donec pro sempiterno ponitur, id est semper illi inhaerebo, semper in ejus fide et dilectione perseverabo Tale est in psalmo: Ita « oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri. » Nunquid postquam nostri misertus fuerit, non erunt oculi ad eum? Utique erunt.

« Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. » Bis repetitur iste versiculus: nam jam superius dictum est, sed supra ad Ecclesiam primitivam de Judaeis collectam pertinet, hic vero ad Ecclesiam de gentibus congregatam, et amoris vinculo Christo copulatam. Una enim eademque cura est Deo de sanctis, qui vel in circumcisione, vel etiam tempore baptismatis, coruscante 117.0310C| gratia Evangelii, illi placuerunt. Quia vero iste versiculus superius expositus est, jam videndum est quare veluti dormientem inducat Ecclesiam, unde et adjurat filias Hierusalem, ne eam excitent, cum paulo superius non dormientem vel quiescentem, sed studio laboriosissimae inquisitionis insistentem, qua sponsum inquirebat, introducat. Si ergo requirebat sponsum, quomodo requiescebat? Sed dulcissimus et suavissimus somnus est Christum quaerere. Dormit ergo Ecclesia, et Christum quaerit, dormit videlicet a desideriis terrenis, ab actibus saeculi, vigilat autem et requirit sponsum, quia ejus contemplationi inhaeret, eum solum desiderat, ad illum pervenire contendit. Adjurat ergo sponsus filias Hierusalem, animas videlicet desideriis supernae patriae 117.0310D| inhaerentes, ne illam excitent ab hoc somno suavissimae quietis et contemplationis donec ipsa velit. Somnus autem merito mors appellatur, quia sicut dormiens a visibilibus oculos claudit, et invisibilia contemplatur, ita is qui divinae contemplationi insistit, quasi alienus est et dormit exterioribus, sola spiritualia et coelestitia videt. Nec mirum si amor somnus vocatur, cum in sequentibus mors amor appelletur: « Fortis est ut mors dilectio. » Cum autem dicit: « Donec ipsa velit, » ostendit Ecclesiam de gentibus voluntarie se praeparaturam et ad labores et persecutiones pro Christo perferendas.

« Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi 117.0311A| pulveris pigmentarii? » Vox filiarum Hierusalem, id est sanctorum primitivae Ecclesiae admirantium pulchritudinem Ecclesiae de gentibus congregatae. « Quae est (inquiunt) ista? » Quae, id est qualis. Quanta laude et admiratione digna, quae non circumcisione mundata, nec adhuc baptismo sanctificata, jam currit ad Deum? « Ascendit (inquit) per desertum. » Hoc dicitur ad imitationem priscae plebis Judaicae, quae liberata de Aegyptia servitute, per desertum mari Rubro transito, venit ad terram repromissionis. Sic et Ecclesia per desertum nationum ascendebat, jam de Aegypto (hoc est, de confusione idololatriae) liberata, et Pharaone, id est diabolo submerso, ut coelesti manna pasceretur, et veram terram repromissionis ingrederetur. « Ascendit (inquit) » ad montes 117.0311B| virtutum, vel etiam ad ipsum virtutibus sublevata, qui in psalmo dicit: « Levavi oculos meos in montes, » etc., et alibi: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. » Montes ipsi sunt patriarchae, prophetae, apostoli et caeteri sancti Dei, qui merito virtutum appellantur montes. Primo enim ad montes, id est ad sanctos sublevat oculos Ecclesia vel anima fidelis, quia illorum doctrinam actusque considerat, illorum exemplo et intercessione muniri gaudet. Postea proficiens, ad ipsum quoque qui fecit montes, audet cordis aspectum dirigere, et dicit: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis, » id est gratanter requiescis in sanctis. « Sicut (inquit) virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris. » Fumus ex igne nascitur, et mox altiora aeris expetit, donec 117.0311C| aspectibus intuentium subtrahatur. Fumus igitur significat sanctum desiderium igne divini amoris perfusum. Nec absurde fumi comparantur virgulae, quia sancta Ecclesia vel anima Deum amans, gracilis est et delicata, disciplinis Spiritus sancti attenuata, non habens grossitudinem carnalium desideriorum. Sive virgulae fumi non sparso fumo comparantur, propter unitatem Ecclesiae, quae in Christo unum est. Unde vero esset ille fumus, ostendit cum subdit: « Myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii. » Myrrha condiuntur mortuorum corpora, thus vero adoletur in sacrificio Dei: ideoque per myrrham carnis mortificatio designatur, per thus munditia orationum exprimitur. Virgulae ergo fumi, myrrhae et thuris Ecclesia assimilatur, quia sancti mortificatione carnis 117.0311D| suae, et orationibus mundo ac simplici corde perfusis, Deo placere student. « Et universi (inquit) pulveris pigmentarii, » id est congerie omnium virtutum. Non autem integra fuisse aromata, sed in pulverem redacta dicuntur, quia sanctorum actiones magna discretione considerandae sunt, et tanquam cribro subtilissimo considerationis eventilandae, ne quid forte in illis aut inconveniens existat, aut per ipsas virtutes adversarius milleformis surripiat, qui callidus per bona etiam consuevit nocere.

« En lectulum Salomonis, sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscujusque ensis super femur suum. » Quo haec dilecta ascenderit, ostenditur 117.0312A| cum subditur: « En lectulum Salomonis, » etc. Lectus Salomonis, quamvis superna illius coelestis beatitudinis requies accipi possit, in qua Deus cum suis sanctis requiescit, probabilius tamen praesens accipitur, in qua sancti Dei sopitis tumultibus vitiorum, amplexu Salomonis, id est veri pacifici delectantur. Unde et Psalmista de Christo dicit: « Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. » Lectulum ergo Salomonis, id est Ecclesiam Christi, sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Per sexaginta fortes, ordo electorum intelligitur, qui vel praedicando Ecclesiam muniunt, vel contemplando ad illam supernam beatitudinem pervenire desiderant. Sexagenarius autem numerus ex senario et denario constat. Sexies enim deni, vel decies seni, 117.0312B| sexaginta fiunt. Senarius vero perfectionem significat operis, quia sex diebus perfecit Deus opera sua: denarius vero remunerationem et praemium, quod in fine electis dabitur. Unde et hi qui in vineam venerunt, denarium leguntur accepisse. Sexaginta ergo fortes significant (ut dictum est) sanctos doctores, fortes et animo constantes. Additur vero: « Ex fortissimis Israel. » Omnes in Christum credentes, et Christum diligentes, Israel (id est, vir videns Deum) appellantur. Fortissimi vero Israel sunt qui Ecclesiam tueri praedicando, et ab incursibus daemonum vel impugnatione haereticorum defendere noverunt. Hi ergo ambiunt lectulum Salomonis, quia illis commissa est Ecclesia, et ab illis vigilanti cura est custodienda. « Omnes tenentes gladios, et ad bella 117.0312C| doctissimi; » tenent enim gladium spiritualem verbi Dei, de quo Apostolus: « Et galeam (inquit) salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. » Ad bella vero sunt doctissimi, quia necesse est ut spiritualis praelii arte instructi sint qui adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus bella gerunt. Versutissimus enim ille est hostis, et tanta subtilitate spiritualis naturae, qui etiam temporis longaevitate doctissimus, contra quem sancti bella suscipiunt. « Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. » Per femur propagatio sobolis accipitur. Super femur ergo enses habent, quia timore Dei omnes comprimuntur, et coercent motus carnalis voluptatis. Et hoc « propter 117.0312D| timores nocturnos, » id est propter occultas insidias maligni hostis, qui in nocte hujus saeculi sanctis maxime qui in Ecclesia praeeminent, insidiatur, ut illis deceptis lectulum Salomonis, id est requiem sanctorum, foedare possit. Et notandum quod superius tenere gladios dicuntur, hic vero super femur ensem habere. Gladios enim tenent, ut adversariis resistant, haereticos et omnes sanae fidei contradicentes confodiant. Super femur ergo enses habent, ut suimet curam gerant, ut fluxus carnalium voluptatum reprimant, ne aliis praedicantes ipsi reprobi efficiantur.

« Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. » Quod superius per lectum Salomonis, hoc 117.0313A| nunc designatur per ferculum, sancta videlicet Ecclesia, in qua velut in lecto requiescunt sancti Dei, et velut in lecto discumbunt ad epulas aeternae satietatis. De lignis Libani fecit Salomon ferculum. Libanus mons est Phoenicis, cujus arbores et proceritate et pulchritudine et durabilitate caeteris praeeminent, ideoque significant sanctos virtutum spe fulgentes et ad aeterna festinantes. Libanus enim candidatio interpretatur, ut dealbatio. Ligna ergo Libani sunt sancti candidati et dealbati in baptismo, et exornati omni virtutum pulchritudine.

« Columnas ejus fecit argenteas. » Per columnas doctores ejusdem Ecclesiae significantur, qui eam verbo et exemplo sustinent ac roborant. Unde in Actibus apostolorum: « Jacobus, et Joannes, et Cephas, 117.0313B| qui videbantur columnae esse. » Hae columnae sunt argenteae, quia nitore coelestis eloquii refulgent. « Eloquia enim Domini casta, » etc. « Reclinatorium aureum, ascensum purpureum. » Per reclinatorium aureum, requies aeterna accipitur, quae sanctis in Ecclesia repromittitur, ad quam tamen ascensus est purpureus. Purpureus ascensus est passio Christi, quia purpura colorem sanguinis imitatur. Ascensu ergo purpureo ad reclinatorium pervenitur, quia illi ad aeternarum epularum discubitum et ad supernae quietis requiem veniunt, qui in praesenti passionem Redemptoris sui digne venerari et imitari satagunt. « Media charitate constravit propter filias Hierusalem. » Media charitate constravit, quia omnibus fidelibus suam charitatem Christus commendavit, 117.0313C| patiendo pro nobis, et requiem nobis praeparando, juxta quod Apostolus dicit: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, pro nobis Filium suum in mortem tradidit. Aliter: Per columnas argenteas, apostoli et apostolici viri designantur; per reclinatorium aureum, doctorum ordo, qui cum ineffabilia aeternae vitae repromittunt, utique nos suaviter requiescere faciunt. Et hoc reclinatorium bene aureum dicitur, quia ineffabile est illud praemium quod sancti exspectant. In rebus enim caducis nihil pretiosius est auro. Per ascensum vero purpureum, ordo signatur martyrum, qui passionem Christi imitati, pro illo suum sanguinem fuderunt. Sed quid nos faciemus, dicit beatus Gregorius, qui nullius meriti sumus? Non 117.0313D| inter doctores, non inter martyres locum nos habere videmur. Sequitur: « Media charitate constravit. » Habeamus ergo charitatem, qua media hujus ferculi constrata sunt, quae et idcirco latum mandatum vocatur, quia omnibus suis observatoribus aeternam salutem parat. Hanc efficaciter teneamus, et per hanc salvabimur. Et hoc propter filias Hierusalem, hoc est, propter animas simplices, et nullius sibi virtutis conscias, quae quanto magis fragilitatis sibi sunt consciae, tanto amplius Salvatorem et Redemptorem suum diligere satagunt.

« Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsionis illius et in die laetitiae cordis ejus. » 117.0314A| Vox Ecclesiae invitantis animas fidelium ad intuendum quam mirabilis et speciosus sit sponsus ejus. Filiae namque Sion Ecclesiae sunt, quae et filiae sunt Hierusalem, sanctae videlicet animae supernae illius civitatis cives, quae et perpetua cum angelis pace fruuntur, et per contemplationem gloriam Domini speculantur. Egredimini (inquit) o filiae Sion, hoc est exite de turbulenta hujus saeculi conversatione, ut mente expedita eum quem diligitis contemplari possitis. Et videte (inquit) regem Salomonem, hoc est, verum pacificum Christum, « in diademate quo coronavit eum mater sua. » Ac si diceret: Considerate Christum pro vobis carne indutum, quam carnem de carne Virginis matris suae assumpsit. Diadema namque vocat carnem, quam Christus assumpsit 117.0314B| pro nobis, in qua mortuus destruxit imperium mortis, in qua etiam resurgendi nobis spem contulit. De hoc diademate Apostolus ait: Vidimus Jesum per passionem gloria et honore coronatum. Mater vero sua eum coronasse dicitur, quia virgo Maria illi de sua carne carnis materiem praebuit. « In die desponsionis ejus, » hoc est, in tempore incarnationis, quando sibi Ecclesiam conjunxit non habentem maculam aut rugam, vel quando Deus homini conjunctus est. « Et in die laetitiae cordis ejus. » Laetitia enim et gaudium Christi, salus et redemptio humani generis est, juxta quod in Evangelio multos ad fidem suam cernens confluere, in illa (inquit evangelista) hora exsultavit, et dixit: « Confiteor tibi, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et 117.0314C| prudentibus, et revelasti ea parvulis. » Et in Evangelica parabola inventa ove, convocavit amicos, dicens: « Congratulamini mihi. » Potest hoc et simpliciter totum ad passionem Christi referri juxta litteram. Praevidens etiam Salomon in spiritu passionem Christi, longe ante praemonebat filiam Sion, id est plebem Israeliticam, « Egredimini, » inquiens, « et videte regem Salomonem, » id est Christum, « in diademate, » id est in spinea corona, « quo coronavit eum mater sua, » Synagoga, « in die desponsionis ejus, » quando videlicet sibi conjunxit Ecclesiam; « et in die laetitiae cordis ejus, » quo gaudebat per suam passionem redimi mundum de diabolica potestate. Egredimini ergo, hoc est, exite de tenebris infidelitatis, et videte (hoc est, mente 117.0314D| intelligite) quia ille qui ut homo patitur, verus est Deus: vel etiam egredimini extra portam civitatis vestrae, ut eum in Golgotha monte crucifixum videatis.

CAPUT IV. « Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es et decora. » Vox Christi. Bis repetit, « quam pulchra es, » in opere videlicet et praedicatione. In opere, quia nihil foedum, nihil oculis meis indignum agis; in praedicatione, quia ad considerandum incarnationis meae mysterium, etiam sodales tuas Hierusalem invitare non cessas. « Oculi tui columbarum. » Per oculos intelligitur acumen sensuum spiritualium, 117.0315A| quibus divina et sempiterna contemplatur Ecclesia. Columbae autem oculi Ecclesiae comparantur propter spiritualem gratiam, quia Spiritus sanctus in specie columbae apparuit. Sequitur: « Absque eo quod intrinsecus latet; » id est absque supernae illius retributionis gloria quam in fine saeculi es perceptura, quam etsi in praesenti per fidem contempleris, latet tamen intrinsecus: nec enim in praesenti videri potest, sed in futuro perficietur. « Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. » Per capillos Ecclesiae, subtiles Ecclesiae cogitationes accipiuntur, quibus temporalia plerumque disponuntur. Comparantur vero gregibus caprarum, quia haec animalia munda sunt, et in rupibus sive in excelsis locis resupina pascuntur; quia cogitationes sanctorum 117.0315B| etsi pro corporali necessitate in temporalibus fiunt, tamen ab aeternorum intentione non discedunt, et in ipsa etiam cura, quam necessitati corporeae impendunt, quasi coelum semper intuentur. Possumus etiam per oculos, doctores Ecclesiae et praedicatores accipere, qui in corpore, cui caput Christus est, summum locum tenent, et coelestia ac spiritualia prae caeteris membris vident. Per capillos vero, innumeram multitudinem simplicium fidelium, in laicali ordine constitutorum, quae etsi minus vident spiritualia, sua tamen multitudine et numerositate magnum decus praestant Ecclesiae. Et bene gregibus comparantur caprarum. Capra peccatoribus convenit, per quod plebes fidelium actionibus saeculi deditae, quae sine peccato agi non possunt, intelliguntur. Bene 117.0315C| autem sequitur: « Quae ascenderunt de monte Galaad. » Galaad acervus testimonii interpretatur juxta litteram, ideo quia cum Jacob rediret de Mesopotamia, persecutus est eum Laban, et die tertia reperit eum, ibique in testimonium mutui foederis acervum lapidum erexerunt. Mystice, acervus testimonii Christus est, in quo multitudo consistit omnium sanctorum, qui sunt lapides vivi, adhaerentes illi vero lapidi de quo Petrus dicit: « Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. » Greges ergo caprarum de monte Galaad ascenderunt, quia sanctorum multitudines ad excelsa virtutum conscendunt, et Christi doctrinam ac praecepta in omnibus sequi satagunt.

« Dentes tui sicut greges tonsarum ovium, quae 117.0315D| ascenderunt de lavacro. » Sicut per capillos Ecclesiae innumerabilis multitudo simplicium fidelium intelliguntur, ita et per dentes Ecclesiae doctores intelliguntur: dentibus enim cibos commolimus. Et sancti doctores bene dentibus conformantur, quia spirituales cibos, quos simplices capere nequeunt, ipsi quodammodo exponendo comminuunt. Deus Ecclesiae praecipue erat Petrus, cui dictum est in visione: « Surge, occide et manduca. » Ac si diceretur: Eos quos ad fidem convertis, occide ab eo quod sunt, ut desinant esse peccatores; et manduca, hoc est transforma in corpus Ecclesiae. Bene autem hi dentes ovibus tonsis et lavacro lotis comparantur. Solent enim oves post tonsionem currenti aqua 117.0316A| ablui, ne illotus sudor corpori adhaerescat, et scabiem generet. Tonsi enim sunt sancti doctores et magistri Ecclesiae, qui et lavacro baptismi abluti sunt; et vellera, id est facultates et substantias suas pro Christo amiserunt. Omnibus quidem fidelibus convenit quod dicit: « Quae ascenderunt de lavacro, » nullus enim sine lavacro baptismi fidelis esse potest. Non autem omnibus tonsio convenit, quia non omnes ita sunt perfecti, ut sua pro Christo valeant amittere, sed illis specialiter hoc congruit qui secundum verbum Domini vendunt omnia sua, et dant pauperibus, et nudi atque expediti sequuntur Christum. Tales ergo sunt dentes Ecclesiae sanctae, id est praedicatores et magistri ejus, oves per innocentiam abluti baptismo, voluntaria paupertate 117.0316B| et rerum sponsione gaudentes. Sequitur: « Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. » Quia gemina charitate et dilectione Dei et proximi praeeminent, et hanc observari docent, vel etiam quia fidem et operationem praedicant. Et sterilis non est in eis, nullus videlicet alienus bonis operibus.

« Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. » Per labia Ecclesiae sancti praedicatores accipiuntur qui et per dentes figurantur. Coccus autem sanguinis vel ignis habet speciem. Labia ergo Ecclesiae (id est sancti praedicatores) vittae coccineae comparantur, quia passionem Christi assidue praedicant, qui pro nostra redemptione sanguinem suum fudit, sive vittae coccineae assimilantur, quia praedicatores ardent dilectione, diligentes eos 117.0316C| quibus verba impendunt, et etiam a quibus mala patiuntur. Ad hoc etiam pertinet, quod Spiritus sanctus in linguis igneis apparuit, quia loquentes et ardentes fecit apostolos, ardentes dilectione, loquentes praedicatione. Et bene vitta coccinea dicitur. Vitta enim capillos ligat et constringit, et sancti doctores sua praedicatione ad unitatem fidei et dilectionis multitudinem fidelium in Ecclesia nectunt, et in unum decorem redigunt. Possunt etiam per capillos subtiles cogitationes mentis accipi. Vitta ergo coccinea crines ligamus, quando cogitationes nostras disciplina timoris Dei constringimus et coercemus. « Et eloquium tuum dulce. » Dulce est eloquium Ecclesiae, cum sancti doctores vel passionem sui Redemptoris ad memoriam reducunt, 117.0316D| et praedicant quantum Deus hominem dilexerit, vel etiam cum coelestia praemia auditoribus annuntiant. « Sicut fragmen mali Punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. » Per genas superius diximus Ecclesiam figurari. Nam cum verecundamur, rubor sanguinis in genis effunditur. Malum autem Punicum rubicundum habet corticem, interius vero multitudine granorum plenum est: unde et malum granatum vocatur. Per fragmen ergo mali Punici, memoria ejusdem passionis Dominicae accipitur, quae et in cocco superius figuratur. Solet enim una res diversis exprimi figuris. Genae ergo Ecclesiae fragmini mali Punici comparantur, quia sancti doctores venerabiliter agunt memoriam passionis 117.0317A| Redemptoris sui, nec erubescunt crucem ejus, imo gloriantur, dicentes cum Apostolo: « Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; » et alibi Apostolus ad discipulum suum scribens: « Noli (inquit) erubescere crucem Christi, neque me vinctum ejus. » Bene autem genae non integro malo Punico, sed fragmini comparantur. Malum enim Punicum cum frangitur, exterius rubor, interius candor apparet. Sic et sancti praedicatores cum passionem Christi annuntiant, quasi rubor est exterius; cum vero quanta utilitas nostrae redemptionis inde provenerit, et quod homo per passionem Christi non solum a peccatis justificari, sed etiam quod divinum consortium meruerit, demonstrant, quasi candidum est quod intrinsecus latet. Possunt 117.0317B| etiam per genas Ecclesiae martyres figurari, qui rubicundi sunt effusione sanguinis sui veluti malum Punicum. Sed fracto malo Punico, candor interius apparet, quia post mortem miraculis coruscant.

« Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. » Collum sanctae Ecclesiae praedicatores sancti et doctores ejus sunt. Iidem enim hic designantur per collum, qui superius per oculos vel per dentes; sancti videlicet praedicatores, qui veluti colla acceptos verbi cibos nutriendo corpori transmittunt, et vocem praedicationis divinae auditoribus proferunt. Vel etiam sancti doctores per collum signantur, quia sicut per collum caput et caetera membra corpori conjunguntur, ita sancti doctores quasi mediatores sunt inter Christum et reliquos 117.0317C| quos instruunt fideles, et quasi Christum corpori suo, id est Ecclesiae conjungunt. Hoc autem collum turri David comparatur. David, qui interpretatur manu fortis vel visu desiderabilis, Christum significat. Et tota quidem Ecclesia, civitas David, id est magni regis Christi est, qui est manu fortis, quoniam diabolum devicit, juxta quod Psalmista dicit: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. » Est et visu desiderabilis, quia (ut Apostolus dicit) in eum desiderant angeli prospicere. Turris autem civitatis hujus illi sunt qui vel scientia vel operationis perfectione caeteris praeeminent. « Quae aedificata est cum propugnaculis. » Propugnacula sunt sanctarum Scripturarum divinarum sacramenta, de quibus veluti jacula procedunt, quibus adversariae 117.0317D| repelluntur potestates. « Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. » Mille clypei intelliguntur innumera defensionis divinae praesidia, quibus sancta vallatur et defenditur Ecclesia. « Omnis armatura fortium, » id est instructio vel sanctae operationis vel divinae praedicationis. Et bene collum Ecclesiae, hoc est, praedicatores et doctores turri David comparantur, quia semper quasi in bello sunt, pro defensione sanctae Ecclesiae pugnantes.

« Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli. » Duo ubera Ecclesiae eosdem significant sanctos doctores. Nec mirum quod una eademque res diversis figuratur modis. Sancti enim doctores oculi sunt, quia vitae vias quas ingredi debeant, subjectis 117.0318A| demonstrant; dentes sunt, quia cibos divinarum Scripturarum molunt et comminuunt ut mandi possint; collum sunt, quia caput et membra, hoc est Christum et Ecclesiam, conjungunt. Ipsi ergo doctores sunt et ubera Ecclesiae, quia parvulos et simplices fideles lacte verbi Dei nutriunt, juxta quod Apostolus simplicioribus loquens, dicit: « Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus et parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. » Et bene non absolute ubera, sed cum additamento dicit, « duo ubera, » cum femina neque plus neque minus habeat quam duo ubera, quia nimirum sancti doctores parvulos ex utroque populo, Judaico videlicet et gentili, lacte verbi Dei nutriunt. Nam et Paulus de seipso dicit: « Qui operatus est Petro 117.0318B| in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. » Et apte duo ubera, sicut duo hinnuli gemelli capreae esse dicuntur, quia videlicet fetus sunt et filii Salvatoris nostri Jesu Christi, qui superius per capreas designatus est: haec enim animalia et acutissime vident, et nimia velocitate altiora conscendunt. Sic et Christi doctores quae agenda sunt et ipsi vident, et aliis monstrant, et despectis terrenis ad superna nituntur. « Qui pascuntur in liliis, » hoc est, delectantur purissimis et nitidissimis sensibus Scripturarum.

« Donec aspiret dies, » hoc est, dies illa aeterna veniat, quam desiderabat Psalmista, dicens: « Melior est dies una in atriis tuis super millia; » « et inclinentur umbrae, » hoc est, transeant moerores et perturbationes 117.0318C| hujus saeculi. « Donec aspiret dies, » id est oriatur dies. Apparebit enim dies, id est orietur, quando verus ille sol justitiae, id est Christus, apparebit; et tunc inclinabuntur umbrae, hoc est, omnia nubila moeroris et tenebrae praesentis saeculi pertransibunt. Sed et si ipsam litteram velimus aspicere, pulchre expressit ortum diei et noctis. Nam nox nihil est aliud nisi umbra terrae, quae sole descendente consurgit. Sole autem iterum super terras ascendente, inclinantur umbrae, id est cadit nox. Pascuntur ergo in liliis donec aspiret dies et inclinentur umbrae, quia sanctorum doctorum in praesenti tantum vita necessaria est praedicatio et doctrina: nam in alia vita, postquam apparuerit aeterna dies et finita fuerit nox praesentis saeculi, non 117.0318D| necesse erit doceri aliquem, quia omnes, revelata facie, gloriam Domini contemplabuntur. Unde et Dominus per Prophetam dicit: Non docebit vir fratrem suum dicens, Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. « Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris. » In myrrha, carnis mortificatio, vel passionum pro Christo tolerantia; in thure vero, sanctarum orationum devotio accipitur. Mons ergo myrrhae et collis thuris mentes sanctorum sunt, excelsae per contemplationem. Promittit ergo sponsus se ad montem myrrhae venturum, et ad collem thuris, quia illas mentes sua visitatione visitare dignatur, quae membra sua cum vitiis et concupiscentiis mortificant, 117.0319A| quae etiam seipsas per sanctarum orationum studia gratum Deo sacrificium faciunt.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. » Vox sponsi ad amicam suam sponsam. « Tota pulchra es. » Omni (inquit) ex parte nullam recipis maculam neque rugam. Non enim soli doctores vel perfecti quique pulchri sunt ante oculos Dei, qui summa scientia et contemplatione praeeminent, sed etiam simplices quique fideles, qui recta fide et bonis operibus exornantur, pulchri in oculis sponsi habentur. Nam ut Psalmista dicit, « benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus; » ideo dicit: « Tota pulchra es, » non pars tua. Hoc ideo dicimus, non quod aliquis in praesenti vita sine peccato esse possit, cum scriptum sit: « Nemo est super 117.0319B| terram sine peccato, nec infans unius diei; » sed ideo quia fides perfecta et coeleste desiderium omnem abstergit maculam levioris peccati: non enim de gravibus nunc ratio est, quae qui committunt, jam sponsa Christi non sunt, nec ullam habent particulam hujus sanctae pulchritudinis. Hinc est quod Joannes dicit: Qui natus est ex Deo, non peccat, subaudis peccato ad mortem, non quod levi peccato quis careat, sine quo vita ista non ducitur. Tota ergo pulchra est Ecclesia, in quantum se castam et immunem ab omni peccato custodit. Si quando autem levi peccato fuscatur, cita poenitudine et fide recta ad coeleste desiderium in ea prisca pulchritudo reparatur.

« Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, 117.0319C| veni. » Libanus mons est Phoenicis. Interpretatur autem ex Hebraeo dealbatio vel candidatio, ex Graeco autem thus interpretatur. Unde et supra, ubi loquitur: « Vadam ad montem myrrhae et ad colles thuris, » collis habetur Libani. Vocat ergo sponsus sponsam suam candidatam baptismate, dealbatam nitore omnium virtutum, flagrantem studio sanctarum orationum. Vocat eam ut veniat, id est ut in virtutibus proficiat. Non solum vocat Deus animam, quando eam a vinculis carnis exutam ad coelestia praemia ducit, sed etiam per internam inspirationem ut in virtutibus proficiat hortatur. Quot enim in virtutibus sancti proficiunt, quasi tot passibus ad Deum tendunt, et tertio dicit, « veni, » quia vult eam perfectam esse in cogitatione, locutione et opere. Vel 117.0319D| vocat eam primo, ut ad se veniat per fidem; vocat secundo, ut dignam coelestium praemiorum retributionem jam liberata a corpore accipiat; vocat tertio, ut in die generalis resurrectionis jam sumpto corpore, duplici stola perpetuo ornata gaudeat. « Coronaberis de capite Amanam, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. » Amana ipsum dicunt esse montem Ciliciae Amanum, qui et Taurus appellatur. Sanir vero et Hermon montes sunt Judaeae, in quibus leones et pardi feruntur habitare. Per hos autem montes, saeculi potestates, reges videlicet et principes, intelliguntur, qui veluti montes in superbia extolluntur, et malignis spiritibus quasi leonibus et pardis cubilia praebent. 117.0320A| Maligni enim spiritus leones vocantur propter superbiam, pardi propter ferocitatem, vel etiam propter mille artes nocendi, quia pardus varium animal est. De his ergo montibus coronatur Ecclesia, quando principes saeculi ad fidem Christi convertuntur, et non solum propter suas virtutes, sed etiam propter talium conversationem et salutem remuneratur Ecclesia. Potest et hoc in praesenti accipi: Nam coronatur Ecclesia de vertice horum montium, quando subjectis principibus catholicae fidei, Ecclesia, quae antea premebatur, coronatur et gloriatur in Christo, sicut factum est tempore Constantini, quando illo converso mirabiliter glorificata est Ecclesia. Coronatur et de cubilibus leonum, et montibus pardorum, quando superbos et quosque saevos ac dolosos 117.0320B| convertit, et pro illorum quoque conversione aeterna praemia recipit.

« Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum. » Sponsam et sororem suam, sanctam dicit Ecclesiam, quae et sponsa est, quia eam sibi Christus incarnatus despondit, eamque emundatam sordibus peccatorum, dote Spiritus sancti sibi conjunxit. Soror vero est, quia propter eam incarnatus, frater ejus fieri dignatus est, sicut resurgens a mortuis dixit mulieribus: « Ite, nuntiate fratribus meis. » Cum ergo dicit vulneratum se cor habere, magnitudinem amoris expressit, quo sanctam suam diligit Ecclesiam. Affirmat autem hoc iterans et inculcans, « Vulnerasti cor meum, » ut tali iteratione quantum Ecclesiam suam diligit, ostendat. Qua autem 117.0320C| re vulneratum sit, subjungendo demonstrat: « In uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. » Per oculos Ecclesiae, superius spirituales sensus vel doctores sanctos accipiendos esse diximus. Per crines vero, multitudines subjectarum plebium, quibus sancta decoratur Ecclesia. Et est sensus: Cum tota sis pulchra, o Ecclesia, et cum te ob multa diligam, praecipue tamen nitor spiritualium sensuum et doctorum tuorum sinceritas me delectat; simplicitas etiam subjectarum plebium, quae pie et fideliter verbis doctorum obtemperant. Bene autem cum superius pluraliter dixit oculos et capillos, hic singulariter dicit in uno oculo et in uno crine, ut per hoc unitas sanctorum doctorum exprimatur. Unitas est enim coelestis doctrinae, quam subjectis impendunt. « Unus 117.0320D| enim Dominus, ut Apostolus dicit, una fides, unum baptisma, » necnon et una devotio subjectorum fidelium. Potest et hoc quod dicit, « vulnerasti cor meum, » de passione Christi accipi: » Vulnerasti cor meum, id est tuo amore fecisti ut ego in cruce vulnerarer. Notandum vero quod dicit, « in uno crine colli tui: » Per collum enim diximus doctores significari, et crinis Ecclesiae collo adhaeret, quo subjectae plebes a sanctis doctoribus nutriuntur, et eorum sanae doctrinae inhaerent, ac secundum illorum praecepta vivere satagunt.

« Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa. » Per mammas superius eosdem doctores diximus figurari, qui et per oculos designantur; nam 117.0321A| sancti doctores mammae sunt, id est simplici doctrina humiles nutriunt; oculi sunt, cum summa quaeque et coelestia praedicant. Ait ergo: « Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa; id est, quam pulchri sunt doctores tui, quoniam sermo illorum et eloquio praeeminet, et pondere sensuum pretiosus est. « Pulchriora sunt ubera tua vino. » Hic versiculus jam superius expositus est, ubi dicitur: « Meliora sunt ubera tua vino. » Et hoc notandum quod Ecclesia superius ubera sponsi sui laudavit dicens: « Meliora sunt ubera tua vino, » nunc vero vicissim sponsus sponsae suae ubera extollit, ut per hoc unitas Christi et Ecclesiae commendetur. Christus enim caput est, et Ecclesia corpus ejus: praecellit enim initium praedicationis evangelicae legalem sententiam. « Et odor unguentorum tuorum super 117.0321B| omnia aromata. » Unguenta Ecclesiae sunt doctrinae coelestis charismata, vel etiam fama virtutum, quae de Ecclesia fragrat; aromata vero intelliguntur legales observationes. Super aromata ergo est odor unguentorum Ecclesiae, quia fama evangelicae perfectionis transcendit omnem laudem legalis observationis.

« Favus distillans labia tua, sponsa. » Favus est mel in cera. Mel autem in cera est spiritualis intelligentia in littera. Labia ergo Ecclesiae favus distillans vocantur, quia sancti doctores, qui per labia designantur, spiritualia documenta proferunt instruendis fidelibus. Nec solum favus, sed etiam distillans vocantur Ecclesiae labia. Distillat enim favus, cum 117.0321C| mellis copia exuberans jam non potest cereis capsulis contineri. Recte ergo divina Scriptura favus distillans vocatur, quia multipliciter intelligitur et variis sensibus exponitur, nunc juxta litteram, nunc juxta allegoriam, nunc juxta moralitatem, nunc juxta anagogen, id est superiorem sensum. « Mel et lac sub lingua tua. » Lac parvulis convenit, ideoque per lac designatur simplex doctrina, qua initium credentium imbuitur; mel vero, quod de rore coeli confici creditur, coelestem et spiritualem doctrinam significat, quae perfectis et instructis convenit. Sub lingua ergo Ecclesiae mel et lac est, quia aliquando coelestia mysteria perfectis, aliquando rudibus plana et simplicia annuntiant. « Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. » Vestimenta Ecclesiae sunt bonorum 117.0321D| operum ornamenta, juxta quod Joannes in Apocalypsi dicit: « Byssinum enim justificationes sanctorum sunt. » Et in Job dicitur: « Justitia indutus sum, et indui me sicut ornamento et diademate, judicio meo. » Thure autem diximus sanctarum orationum munditiam designari. Vestimenta ergo Ecclesiae thuri comparantur, quia omnia opera Ecclesiae quasi orationes sunt. In cunctis enim quae agit semper Dominum deprecatur, et tali modo impletur illud quod Dominus dicit: « Oportet semper orare. » Nec semper ante Dominum hoc aliter impleri potest, nisi tota nostra vita et conversatio talis sit ut in conspectu Dei oratio deputetur. Thus arbor est Arabiae, cortice et folio lauro similis, succum amygdalae modo 117.0322A| emittens, qui bis in anno colligitur, in autumno et vere. In autumnali collectione praeparantur arbores, incisis corticibus flagrantissimo aestatis ardore, ac sic prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur, ubi natura loci poscat, tegete palmea excipiente. Quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideoque videtur corticeum esse purissimum, id est candidum thus. Secunda vindemia est vere, ad eam hieme incisis corticibus, rubrum hoc exit, nec comparandum priori. Creditur et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. Quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus; guttam concussu elisam, mannam vocamus.

« Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. » Sororem et sponsam suam 117.0322B| Ecclesiam dicit, quam ex ancilla sororem sibi esse constituit, et dote Spiritus sancti pigneratam sibi sponsam effecit. Haec ergo Ecclesia hortus est, quia spiritualium virtutum germina profert, quae in consequentibus aromatum vocabulis designatur. Conclusus vero hortus est iste, quia sancta Ecclesia Redemptoris Domini sui adjutorio munita est, et praesidio angelicarum virtutum vallata, nullis malignorum spirituum patet insidiis. Haec ipsa Ecclesia est fons signatus. Fons ideo, quia doctrinae coelestis fluentis manat, quibus omnes in Christo credentes a peccatis lavat, et veritatis scientia potat. Signatus vero fons est iste, quia evangelicae veritatis signaculo munitus est, ita ut neque haeretici, neque maligni spiritus fidem catholicam violare aut irrumpere valeant. 117.0322C| Hic hortus, vel hic fons (id est Ecclesia) primum in parvo Judaeae locello plantatus vel exortus est, deinde per universum mundum disseminata praedicatione, areolas suas vel rivulos suos emisit. Unde sequitur:

« Emissiones tuae paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. » Emissiones Ecclesiae (ut dictum est) incrementa sunt fidei et disseminatio praedicationis. Quae emissiones paradisus sunt. Paradisus Graece, hortus Latine, quia illa primitiva Ecclesia, quae in Judaea quasi hortus fuit, per universum mundum multos hortos, id est Ecclesias emisit. Mala autem Punica, quae rubicundum habent corticem, eos significant qui non solum generali baptismo 117.0322D| sanctificati sunt, verum etiam proprio sanguine in passione baptizati, martyres effecti sunt. Fructus vero pomorum opera significant virtutum, sive eos qui ipsas virtutes opere exercent. Emissiones ergo Ecclesiae paradisus malorum Punicorum fuerunt, quia primum locum in Ecclesia post apostolos martyres obtinerunt, qui ipsam Domini passionem patiendo imitari studuerunt, quamvis generaliter omnis multitudo paradisus malorum Punicorum possit accipi, qui mala Punica sunt, quia passionem sui Redemptoris semper in memoria retinent. Et sicut malum Punicum intra unum corticem multitudinem continet granorum, ita in Ecclesia multitudo fidelium intra fidem Dominicae passionis continetur. Hinc 117.0323A| Apostolus dicit: « Quotquot baptizati estis in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati estis. »

« Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. » Cyprus arbor est aromatica, semen simile coriandri habens, id est album et sublucidum, quod oleo coquitur, et inde exprimitur, quod cyprus vocatur, unde regium unguentum paratur. Legimus in Exodo quod manna erat quasi semen album coriandri. Cyprus ergo et manna unam habent significationem. Significant enim gratiam coelestem, tanquam manna de coelestibus venientem. Cyprus ergo in horto Ecclesiae nascitur, cum fideles quique docentur gratiam coelestem omnibus praeferre, et per illam salutem sperare. Nemo enim suis virtutibus, sed sola gratia 117.0323B| Dei salvari potest. Nardus typus est Dominicae passionis. Unde et Maria nardo pistica caput et pedes Jesu unxit. Nardus ergo in horto Ecclesiae est, cum sancti quique memoriam Dominicae passionis venerantur, eique gratias agunt, quod intantum eos dilexerit, ut pro eorum salute et liberatione mortem susciperet. « Nardus et crocus. » Crocus aurosi coloris habet florem, ideoque significat charitatem. Sicut enim aurum inter omnia metalla pretiosius est, ita charitas inter omnes virtutes primatum tenet, dicente Apostolo: « Nunc autem manent fides, spes, charitas, major autem his est charitas. » Cum nardo ergo crocus in horto Ecclesiae nascitur, cum membra Christi, hoc est, fideles quique charitatem Dei et proximi efficaciter tenere student. Crocus autem 117.0323C| fertur ignitas febres refrigerare, sic vera charitas ardorem concupiscentiae saecularis refrigerat, et dilectionem Dei et proximi in mente accendit. » Fistula et cinnamomum. » Fistula brevis est arbuscula, quae et casia vocatur, cortice purpureo. Significat sanctos in Ecclesia, humilitate et patientia praecipuos, pauperes videlicet spiritu, quorum est regnum coelorum. Purpureus autem cortex significat similitudinem passionis Christi, quam illi qui in vera humilitate fundantur, in corde semper retinentes imitari satagunt. Cinnamomum et ipsa brevis est arbuscula, sed mirae virtutis et odoris, ideoque profectum designant humilitatis, quae et per fistulam desigantur. Fistula ergo et cinnamomum in Ecclesia sunt, cum sancti Dei humilitatem et patientiam 117.0323D| et in corde veraciter tenent, et foris aliis ostendunt. Quod autem fistula rubicundum habet corticem, cinnamomum vero cinereum habet colorem, significat quia sancti Dei quanto plus memores passionis Redemptoris sui, tanto in oculis suis viliores et despectiores sunt, dicentes cum Abraham: « Loquar ad Dominum meum, quamvis sim cinis et pulvis; » et cum Job: « Idcirco me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. » « Cum universis lignis Libani. » Ligna Libani pulchritudine et proceritate ac robore preaeminent, ideoque significant doctores et perfectos quosque in Ecclesia, de quibus superius domus Ecclesiae legitur facta, dicente eadem Ecclesia: Tigna domorum nostrarum cedrina, 117.0324A| laquearia nostra cypressina, » quia videlicet sancti doctores praedicatione sua Ecclesiam muniunt. Cum fistula ergo et cinnamomo universa ligna Libani in horto Ecclesiae memorantur, quia sive humiles et patientes, sive perfecti quique doctores eamdem fidem habent in Ecclesia, et eamdem beatitudinem exspectant. « Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. » Myrrha arbor est cujus succus stacte dicitur, tantae virtutis, ut quidquid de eo tactum fuerit, ab omni putredine et vermibus servetur illaesum. Aloe arbor est suavissimi odoris, adeo ut vice thymiamatis altaribus adoleatur. Habet vero succum amarissimum, resistentem putredini et vermibus. Hinc et in passione Domini Nicodemus detulisse dicitur mixturam myrrhae et aloes quasi libras 117.0324B| centum. Per has ergo arbores designatur carnis continentia et castimonia. Nam putredo luxuriam solet designare, juxta quod Propheta de quibusdam dicit: « Computruerunt jumenta in stercore suo. » In horto ergo Ecclesiae sunt myrrhae et aloe, hoc est, mentes coelestes et omnis corruptionis immunes, audientes ab Apostolo: « Pacem sectamini cum omnibus et castimoniam, sine qua nemo videbit Deum. » « Cum omnibus primis unguentis. » Prima unguenta quid melius quam charitas intelliguntur? de qua Apostolus dicit: « Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, » ac deinde: « Si linguis (inquit) hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. » Post myrrham et aloen bene prima unguenta ponuntur, 117.0324C| quia post carnis continentiam succedit vera charitas quae Deus est, quia Deus super omnia diligitur. Neque enim illi qui mundana dilectione tenentur, hoc est qui voluptatibus et illecebris adhuc delectantur, hujus charitatis participes esse possunt.

« Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. » Fons hortorum ipsa est primitiva Ecclesia, quae veritatis scientia hortos, id est Ecclesias per universum mundum disseminatas irrigat, ipsa est et puteus aquarum viventium, quia scientia veritatis, quae est Ecclesia, in quibusdam quasi fons est ubi patet, in quibusdam quasi puteus ubi latet, et ad liquidum ubi percipi non potest. Nam inter fontem et puteum hoc distat quod fons et in imo et in superficie terrae dicitur esse, 117.0324D| puteus vero semper est in imo. Ecclesia ergo fons est et puteus, quia mysteria Dei in quibusdam veluti fons facile capiuntur, in quibusdam vero cum difficultate tanquam aquae puteo extrahuntur. Aquae viventes ipsa mysteria designantur Scripturarum, quia in se coelestem habent virtutem. At contra cisternae vocantur, id est collectiones aquarum, documenta haereticorum, de quibus Dominus per Prophetam: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. » Hae fluentes aquae, fluunt impetu de Libano, hoc est, manant de Ecclesia, quae abluta est et candidata baptismate et bonis operibus, quod Libanus interpretatur. De hoc Libano 117.0325A| (hoc est, de Ecclesia) fluunt (hoc est, emanant) aquae doctrinarum coelestium, et hoc cum impetu, id est cum quadam virtute, qua omnia haereticorum figmenta destruantur et subvertantur. Hinc et Psalmista: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, » id est virtus divinorum eloquiorum.

« Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. » Enumeratis Ecclesiae virtutibus sub nomine aromatum, sciens Dominus, qui est sponsus et redemptor Ecclesiae, ipsam Ecclesiam persecutionibus multiplicandam, subsequenter ipsam quodammodo jubet venire persecutionem, non praecipiendo, sed permittendo. « Surge (inquit), Aquilo, et veni Auster. » Per Aquilonem et Austrum, flatus persecutionum et perturbationum 117.0325B| intelliguntur, contra Ecclesiam saevientium. Aquilo quidem frigidissimus ventus est, Auster calidus. Et ideo per Aquilonem terrores et minae designantur, per Austrum blandimentorum decipulae. Quibus duobus modis probatur Ecclesia, terroribus videlicet et blandimentis. Quod autem dicit: « Surge, Aquilo, et veni, Auster, » non imperat malis, nec cogit eos ad mala facienda, sed permittit, et facultatem illis dat, ut possint saevire contra Ecclesiam, quatenus per illorum malitiam Ecclesia probetur, et illi gravius puniantur: novit enim Dominus malis hominum bona quaedam facere, sed ipsam persecutionem in potestate sua habet, ut non tantum saeviant quantum volunt. Unde scriptum est: « Qui facit ventis pondus, » quia videlicet flatibus persecutionum modum 117.0325C| imponit quemdam, juxta quod Apostolus dicit: « Faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere. » « Perfla (inquit) hortum meum, » hoc est, Ecclesiam meam, « et fluant aromata illius, » hoc est, fragrantia virtutum, et odor bonorum operum ex illa procedat. Quo enim acerbius Ecclesia concutitur, eo majorem virtutum odorem ex se emittit.

« Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. » Audiens Ecclesia persecutionem vocari, tanquam se praeparans contra adversa, dicit: « Veniat dilectus meus in hortum suum, » hoc est, Christus sponsus meus veniat, quem toto corde diligo, ad Ecclesiam suam, ut comedat 117.0325D| fructum pomorum suorum, hoc est, delectetur atque pascatur bonis operibus fidelium suorum. Nam cibus Domini bona nostra opera sunt, sicut ipse fidem Samaritanorum vel gentium intuens, dixit discipulis suis: « Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. » « Veni in hortum meum, soror mea sponsa. » Desideranti Ecclesiae ut ad se veniat sponsus, respondet se jam hoc fecisse. Ego jam veni, nam non est imperantis « veni, » sed praeteriti temporis indicativum. O soror mea sponsa, jam veni in hortum meum, jam visitavi Ecclesiam meam, sed et quotidie visito, et virtutum illius pomis pascor, atque odore fruor. Venio ad eam, ut errantes corrigam, infirmantes roborem, dubios confirmem, et 117.0326A| perfectos quoque praemiis coelestibus donem. « Messui myrrham meam cum aromatibus meis. » Per myrrham designantur illi qui martyrio vitam finierunt, vel etiam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerunt. Aromata vero sunt opera sanctarum virtutum, bonae opinionis odoribus fragrantia. Metit ergo Dominus myrrham cum aromatibus suis, quando sanctos martyres, vel reliquos electos bonis operibus insignes, ab hac vita falce mortis praecidit, atque ad maturitatem bonorum operum perductos, in horrea supernae patriae recondit. « Comedi favum meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. » Per favum et vinum sancti praedicatores figurantur; per mel vero et lac, boni auditores. Favus enim sunt praedicatores, qui 117.0326B| arcana et intima Scripturarum mysteria quasi mella de favis producunt, et praedicando aliis manifestant. Mel vero boni auditores, quia dulcedinem verbi Dei attente suscipere eaque delectabiliter pasci student. Vinum sunt ipsi praedicatores, quod et favus, quia fortia sacramenta Scripturarum annuntiant. Lac vero sunt infirmi quique auditores, quibus aperta mysteria quasi lac conveniunt. Cum ergo horum omnium bona intentione Redemptor pascitur et delectatur, et sic quasi favum cum melle comedit, et vinum cum lacte bibit. Possumus hoc etiam ad mortem electorum referre, quos Dominus comedit, cum ad aeternam vitam per mortem vocat, et corpori suo (hoc est, societati electorum in illa jam coelesti felicitate laetantium) conjungit. Quod si hoc de morte 117.0326C| sanctorum accipimus, debemus in vino eos accipere, quorum animae jam coelesti felicitate gloriantur: in favo vero eos qui jam corpore et anima in illa beatitudine gaudent, quales sunt illi qui cum Domino surrexerunt. « Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. » Non solum Dominus profectu sanctorum gaudet, verum etiam nos hortatur ut illorum virtutibus gaudeamus et illos imitemur: « Comedite (inquiens), amici, » hoc est, fideles mei, qui amici mei estis faciendo quae jubeo, charissimi mei estis, perfecta me animi charitate diligendo. Comedite ergo, inquit, et bibite, id est sanctorum bonis actibus congaudete, et illos vobis ad imitandum proponite. Notandum vero quod dicit, « Bibite et inebriamini; » Ebrietas aliquando in Scripturis pro 117.0326D| saturitate ponitur, sicut de fratribus Joseph dictum est: « Biberunt et inebriati sunt coram eo, » et Psalmista: « Visitasti terram, et inebriasti eam, » id est, satiasti et replesti. Hortatur ergo nos ut non solum comedamus et bibamus, verum etiam saturemur, quia sunt quidam qui comedunt et non saturantur, quia videlicet delectabiliter praedicationem divinam audiunt, sed negligenter obliviscuntur, nec ad effectum boni operis quod audierint perducunt. Comedunt autem et saturantur qui verba vitae quae audiunt, in internis sensibus recondunt, et opere implere satagunt; de quibus Psalmista dicit: « Edent pauperes et saturabuntur. » Si vero (ut superius dictum est) de morte sanctorum hoc acceperimus, 117.0327A| amici et charissimi ipsi sunt angelici spiritus, quos jubet Dominus congratulari electis suis, cum ab hac vita ad aeternae beatitudinis requiem transferuntur, juxta quod in evangelica parabola legitur: « Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. »

« Ego dormio, et cor meum vigilat. » Vox Ecclesiae, « Ego dormio, » quia aliquantula pace largiente sponso meo requiesco, nec tales patior pressuras, quales primitiva Ecclesia; et ideo cor meum vigilat, quia securius concessa mihi pace amori sponsi mei inhaereo, et ad illum oculos cordis mei intendo. Sed quia hoc tempus non est requiei, sed potius laboris et certaminis, rursus sponsus Ecclesiam ad labores excitat, et ad praedicationis certamen hortatur. 117.0327B| « Vox dilecti mei pulsantis. » Pulsat dilectus, cum Christus fideles suos ad profectum virtutum hortatur: sive pulsat, cum eos ut proximos praedicando lucrentur admonet. Est et tertia pulsatio, qua pulsat electos suos Dominus, cum per aegritudinis molestiam esse mortem vicinam designat. De qua pulsatione in Evangelio dicitur: Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Sed hoc loco pulsare dicitur hoc est, Ecclesiam ad opus praedicationis instigare. « Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. » « Aperi mihi, soror mea. » Soror, quia cohaeres es regni mei facta: « amica mea, » quia de jugo servitutis liberata arcana veritatis meae cognovisti: « columba mea, » quia spiritus mei dote es sanctificata: « immaculata mea, » quia 117.0327C| effusione mei sanguinis ab omni peccatorum macula purgata es. « Aperi mihi, » hoc est, de quiete et otio dilectae tibi contemplationis egredere ad opus praedicationis. « Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. » Caput Ecclesiae (ut Apostolus dicit) Christus est, cincinni vero sunt intimae cogitationes sanctorum, quae non laxe et dissolute fluunt, sed vinculo timoris et amoris Dei colligantur. Ros vero et guttae noctium hoc loco tenebrosas et infidelitate plenas, frigidasque mentes designant. Caput ergo sponsi plenum est rore, cum saeculares quique a charitate Dei torpescunt, et juxta quod Dominus dicit, abundante peccato refrigescit charitas. Et cum tales sanctos Dei coelestia meditantes persequuntur et odiunt, quasi cincinni sponsi pleni sunt 117.0327D| guttis noctium. Cum ergo tales multiplicantur, et gravant Ecclesiam, tunc sponsus admonet sponsam suam ut surgat et operi praedicationis insistat.

« Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? » Provocata Ecclesia a sponso suo ad officium praedicationis, respondet: « Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? » Exui me curis et occupationibus hujus saeculi, sine quibus officium praedicationis aut vix aut nullatenus agitur: et quomodo fieri potest ut iterum ad ea quae deserui revertar? Nam qui se ad officium praedicationis adaptat suscipiendum, debet quoque temporalia subditis providere, quae sine magna sollicitudine agi non possunt. Quod autem tunica sollicitudines et curas significet, 117.0328A| Dominus ostendit in Evangelio: « Et qui in tecto est, non descendat tollere tunicam suam. » Quod est aperte dicere: Qui in sublimi contemplationis arce consistit, non descendat ut tollat tunicam suam, id est ut iterum occupationibus saeculi implicetur. Timet ergo Ecclesia, vel anima quaeque sancta, hac tunica exui, et in contemplatione sui Conditoris requiescens, iterum reindui et saecularibus negotiis occupari. « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Lavi pedes meos, hoc est, actiones quibus nunquam pulverem tangere, hoc est, terrena agere consueveram, dignis poenitentiae fletibus ablui, adeo ut nihil nunc nisi divina me libeat cogitare. « Quomodo inquinabo illos? » id est, quomodo fieri potest, ut iterum ad cogitanda caduca et terrena 117.0328B| redeam quae nunc ex occupato et libero corde, divino fruor contuitu?

« Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. » Dilectus manum per foramen mittit, et ventrem tangit, cum interna conditor inspiratione cor visitat, et ad profectum virtutum accendit, seu etiam cum nos ad memoriam operum suorum revocat, ut cogitemus quia cum Deus esset, pro nobis homo fieri dignatus est, ut terrena nostra suscipiens, coelestes nos faceret, et moriendo pro nobis, vitam aeternam nobis donaret. Quod cum fit, venter intremuit, quia cum talia cogitare incipimus, cordis nostri arcana se concutiunt, dum stupere incipimus, quanta dignatione haec Conditor pro nobis agere dignatus est. Nam 117.0328C| quod venter cor significet, ostendit Propheta, dicens: « Ventrem meum, ventrem meum doleo. » Quod quid esset ostendit, dicens: « Sensus cordis mei dissipati sunt. »

« Surrexi ut aperirem dilecto meo. » Aperimus dilecto, non solum cum adventum ejus suscipimus, verum etiam cum aliis praedicamus, et eos qui per malitiam pectus clauserant, nostra praedicatione conversos, facimus ut ipsi quoque januam cordis Christo aperiant. Bene autem primo dicitur, « Surrexi, » deinde, « ut aperirem dilecto. » Qui enim praedicando aliorum corda Christo vult aperire, prius debet surgere, hoc est ad studium bonorum operum erigi, et opere implere quod praedicat, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiatur. Hinc et Lucas de 117.0328D| Domino dicit: « Quae coepit Jesus facere et docere. » Prius dicit « facere, deinde docere. » « Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. » Per manus quibus operamur, ipsa operatio designatur; per digitos vero discretio operationis, quia in nullo membro tantae sunt distinctiones articulorum, quantae in digitis. Manus Ecclesiae myrrham stillant, cum praedicatores ejus continentiae et mortificationi carnis suae operam dant, dicentes cum Apostolo: « Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. » Sive cum pro Christo mori parati sunt, sicut Joannes dicit: « Si Christus pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. » Digiti vero 117.0329A| sunt pleni myrrha probatissima, cum ipsum opus mortificationis subtiliter discernimus, utrum pro intuitu supernae mercedis fiat, an pro laudibus saeculi. Qui enim pro humanis favoribus jejunat, vel abstinentiae sive continentiae operibus insistit, in manibus quidem myrrham habet, sed in digitis non habet, quia non discernit quare hoc faciat. De qualibus Dominus dicit: « Receperunt mercedem suam. » Sive manus sponsae distillant myrrham, cum operibus sanctae Ecclesiae, castimoniae vel sanctae continentiae seipsos aptant.

« Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat atque transierat. » Pessulum ostii aperit, cum Ecclesia vel fidelis quaeque anima cor advenienti Conditori pandit. « At ille declinaverat atque 117.0329B| transierat. » Plerumque enim cum spiritualia quaeque tractare volumus, quanto subtilius intendimus, tanto acies cordis reverberatur. Unde Salomon dicit: « Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me. » Psalmista quoque dicit: « Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. » Quanto enim quisque magis ad contemplationem divinam purificatione carnis cor sustollit, tanto altius quod quaerebat esse invenit. Dicit ergo: « Ille declinaverat atque transierat, » quia nemo eum in praesenti vita sicuti est comprehendere potest. « Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. » Quanto (inquit) vicinius adventum sponsi mei persensi ad tactum secretae inspirationis, tanto magis quidquid in me erat frigidum, incaluit, ita ut nihil jam libeat 117.0329C| nisi in lacrymas resolvi. Loquitur enim sponsus, cum interna sui inspiratione Christi sanctam animam inspirat, eique coeleste desiderium suggerit, et ita eo loquente liquefit, quia quo magis coelestibus afflatur desideriis, eo amplius terrenis emoritur, et quasi insensibilis mundo efficitur, solumque coelesti desiderio vivit. Hoc est quod etiam per prophetam dicitur: Quis caecus nisi servus meus? Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? « Quaesivi, et non inveni illum. Vocavi, et non respondit mihi. » Ingeminat iterum causam doloris sui. Omnibus quidem se pie quaerentibus adest Dominus semper, se invocantibus respondet, id est ad salutem exaudit, sed plerumque fidelem animam se desiderantem, et ad se venire cupientem non exaudit, 117.0329D| ad hoc ut ita se ei in praesenti ostendat, sicut se in futurum ostensurum promittit, vel etiam non respondet, id est non exaudit, ad hoc ut libito suo sanctus quisque vinculis corporis exuatur, et liber amplexibus sponsi sui demulceatur. Nam quando Apostolus dicebat: « Cupio dissolvi et esse cum Christo, » quasi quaerebat inhaerere sponso suo, et vocabat illum desiderio mentis, sed tamen non respondebat illi, quia non statim de corpore eum liberabat, sed adhuc laboribus exerceri, et utilitatibus Ecclesiae insudare permittebat.

« Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me. » Vigiles qui custodiunt civitatem, sancti sunt doctores, 117.0330A| qui civitatem Dei (id est Ecclesiam) circumeunt, pervigilem ejus curam agentes, quo illam et ab adversariis tueantur, et verbo suo vel exemplo ad coelestia desideria accendant. Inveniunt ergo sponsam dilectum quaerentem, cum sancti doctores animam coelestibus desideriis intentam, vel praesentes verbo, vel absentes Scripturis suis instituunt et informant. « Percusserunt, inquit, et vulneraverunt me. » Verbum Dei gladius est, dicente Apostolo: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus. » Hoc gladio sponsa percutitur et vulneratur, quando praedicatoris sermo de Deo loquitur, et auditores veluti quodam spiculo compunctionis et amoris transfodit. « Tulerunt pallium 117.0330B| meum mihi. » Hoc hic pallium, quod superius tunica intelligitur, ubi dicitur: « Exspoliavi me tunica mea, » tegmine videlicet saecularium desideriorum: quod custodes auferunt, quia quidquid de amore praesentis saeculi in mente alicujus remanserit, totum sancti doctores auferunt, et eam solummodo sponsum Christum diligere faciunt. Hi tales possunt dicere cum Apostolo: « Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. » « Custodes murorum. » Muri civitatis sunt sancti doctores Ecclesiae. Custodes autem murorum illi sunt qui etiam eos instruunt, qui aliis quoque praedicare possunt, qualis erat Paulus, qui Timotheum, Titum, muros utique hujus civitatis, instruebat et custodiebat, hoc est exhortabatur ad perfectionem boni operis.

117.0330C| « Adjuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. » Filiae Hierusalem sunt animae fideles, quae vel adhuc in praesenti peregrinantur, vel etiam Christo fruuntur. Filiae Hierusalem, id est filiae illius supernae civitatis in qua est summa pax et felicitas divinae contemplationis. Sed hoc loco filias Hierusalem animas debemus accipere Deum desiderantes, sed adhuc in hac peregrinatione versantes. Adjurat ergo sponsa filias Hierusalem, ut nuntient sponso quia amore languet, cum anima fidelis fideles alios Deum desiderantes adjurat, ut Christo insinuent, eique nuntient suo illam amore teneri. Bene autem se amore languere dicit: quanto enim magis superna 117.0330D| desiderare coeperit, tanto erga ea quae mundi sunt, languescit. Nec mirum si tales languere dicuntur, cum Apostolus eos mortuos dicat: « Mortui (inquiens) estis, et vita vestra abscondita est cum Christo. » Ita ergo adjuranti sponsae respondent filiae Hierusalem.

« Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? » Hoc tunc fit quando quis fidelis fratrem fidelem alloquitur, et invicem sibi coelestium desideriorum verba suggerunt, quibus se ad supernorum amorem accendunt. Indica mihi, inquit, jam desideranti, jam ad visionem Conditoris mei pervenire cupienti, qualis est dilectus tuus, hoc 117.0331A| est qualiter Christus amari debeat. Jam dudum, inquit, illum timere coepi, sed jam charitate timorem expellente, opto audire verba quibus ad amorem illius accendar. Tu ergo quae illum jam amore quaeris, ejusque amore langues, dic mihi qualis est dilectus tuus ex dilecto. Dilectus ex dilecto, Filius est ex Patre, sicut est Deus de Deo, lumen de lumine. Vel etiam « dilectus tuus ex dilecto, » Christus est ex ea parte, qua diligendus est, non ex ea qua timendus. Nam timere magis imperfectorum est, quos timor a peccatis revocat, amare vero perfectorum. Jam ergo interrogat qualis sit dilectus ex dilecto, id est qualiter Christus amari debeat, vel qualis sit erga illos qui illum tantum amare noverunt.

117.0331B| « Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. » Vox respondentis Ecclesiae: « Dilectus meus candidus et rubicundus: » candidus virginitate, rubicundus passione. Candidus, quia sine peccato; nam sine peccato est conversatus: « peccatum enim non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. » « Rubicundus, » quia « lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. « Electus ex millibus. » Singulari enim gratia homo Christus in omni humani generis massa refulsit, quia per illum proposuit Deus salvare genus humanum, et ipse est mediator Dei et hominum Jesus Christus; de quo Psalmista: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. » Et Salomon: « Virum de mille unum reperi, » id est Christum, et ipse in psalmo: 117.0331C| « Singulariter sum ego donec transeam. » « Electus ergo ex millibus, » quia ex omni multitudine sanctorum solus dignus fuit audire: « Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. »

« Caput ejus aurum optimum. » Caput sponsi Deus est, juxta quod Apostolus dicit, « Caput Christi Deus, » quod auro optimo comparatur, quia sicut aurum omnibus metallis pretiosius est, ita Deus omnipotens a se factis bonis praecellit et supereminet. Unde Dominus: « Nemo bonus nisi solus Deus. » Caput ergo sponsi aurum optimum est, quia Dei bonitas est ineffabilis, omnium rerum bonitatem transcendens, quia nihil bonum, nisi participatione hujus summi boni. « Comae ejus sicut elatae palmarum. » Comae sponsi sunt multitudines fidelium, per 117.0331D| fidem et dilectionem Deo adhaerentes, quae elatis palmarum comparantur. Elatae palmarum sunt rami productiores et excellentiores, interdum aureosi soloris, crispantes, et semper ad excelsa tendentes, et nunquam virorem suum amittentes. Tales ergo dicit comas sponsi sui Ecclesia, crispas videlicet et rutilas. Nonnulli dicunt elatas palmarum, speciem arboris esse aromaticae, quam Latine abietem sive spatas vocant. Nam Graece abies ἐλάτη dicitur. Est autem species haec apta conficiendis unguentis. Abietem vero hic non magnam illam arborem, quae est navigiis et domibus apta, sed (ut diximus) speciem aromaticae arboris debemus accipere: haec juxta itteram de elatis palmarum Comae ergo sponsi 117.0332A| elatis palmarum comparantur, quia fidelium multitudines et virore fidei gaudent, et ad aeterna desideranda extolluntur, atque dulcedinem supernae suavitatis degustant, quam quanto magis percipiunt, tanto magis in oculis suis peccatores sibi et contemptibiles esse videntur. Unde sequitur: « Nigrae quasi corvus. » Comae enim sponsi nigrae sunt quasi corvus, quia fidelium multitudines suae fragilitatis sibi consciae sunt, et nihil se boni ex se habere noverunt. Vel etiam « elatae palmarum » sunt in spe et victoria: « nigrae vero quasi corvus, » quasi despecti et contemptibiles sunt pressuris hujus saeculi. Elatae palmarum sunt sancti, quia per gratiam Dei ad coelestis victoriae palmam tendunt; nigrae vero quasi corvus, quia per se infirmos et peccatores 117.0332B| se esse cognoscunt. Possunt etiam comae sponsi angelicae virtutes accipi, quae Deo specialiter inhaerent, sicut comae capiti, eumque a vicino contemplantur. Quae bene elatis comparantur, quia nunquam a status sui rectitudine inclinantur, sed in dignitate officii sui immaculate permanent, quae quanto magis claritatem sui conditoris contemplantur, eo amplius quam utile sit omne creatum, in ejus comparatione aspiciunt, et ideo nigrae quasi corvus esse dicuntur.

« Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae. » Oculi ejus dona sunt Spiritus sancti. Quod ostendit Joannes in Apocalypsi, dicens: « Vidi agnum tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem 117.0332C| spiritus Dei missi in omnem terram. » Unde et bene columbis super rivulos aquarum comparantur, quia Spiritus sanctus puris et sinceris mentibus delectatur. Non enim super stagna vel paludes, sed super rivulos aquarum columbae resident, quia (ut dictum est) Spiritus sanctus castas et mundas mentes sibi habitaculum facit. « Quae lacte sunt lotae, » quia (ut dictum est) Spiritus sanctus lactis nomine, id est Dei gratia intelligitur, quae per Spiritum sanctum Ecclesiae tribuitur, et qua veluti lacte parvuli, ita Ecclesia nutritur. Possumus per oculos sponsi doctores accipere, qui columbis comparantur propter innocentiam et simplicitatem. Hae columbae super rivulos resident, ut adventum accipitris a longe prospiciant et praecaveant, sic et sancti doctores aqua 117.0332D| baptismatis perfusi, nitore castitatis et sanctimoniae dealbati sunt, « et resident juxta fluenta plenissima » hoc est juxta Scripturarum exuberantem scientiam. Si quid vero putamus distare inter rivulos et fluenta plenissima, dicendum est, per rivulos Veteris Testamenti Scripturas designari: per fluenta plenissima, copiosam sancti Evangelii Scripturam accipi. Istae ergo columbae et super rivulos aquarum sunt, et juxta fluenta plenissima resident, quia sancti doctores assidue tam Veteris Vestamenti quam Novi mysteria perscrutantur.

« Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. » Genae sponsi, modesta Christi pietas, vel severitas, sive habitus vultus illius accipitur. 117.0333A| Genae enim illius erant, cum exsultaret in spiritu, ut Evangelium dicit, vel cum fleret super mortuum Lazarum, vel cum doleret super perituram Hierusalem, et plura id genus. Hae genae sponsi areolis aromatum comparantur sicut enim areolae aromatum optime compositae et ordinatae aspectum intuentium delectant, eisque odoris sui gratiam propinant, ita Christi mansuetudo et absentes fama, et praesentes re ipsa delectabat, et ad sui dilectionem provocabat. Hae areolae a pigmentariis consitae sunt. Pigmentarii sunt prophetae vel apostoli, quorum alteri haec omnia futura, alteri jam facta descripserunt. « Labia illius lilia distillantia myrrham primam. » Per labia sponsi, Verba Domini nostri accipiuntur, quae liliis comparantur, quia candoris aeterni praemia annuntiant: 117.0333B| distillant myrrham primam, quia per carnis mortificationem ad haec perveniendum docent. Vel etiam liliis labia Domini comparantur, quia castitatis illa et munditiae opera docent. Distillant primam myrrham, quia quaecunque adversa patienter perferenda insinuant. Labia Domini lilia erant, cum docens in monte diceret: « Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes, beati mundo corde. » Distillant myrrham primam, cum post haec subjungeret: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. »

« Manus ejus tornatiles aureae. » In manibus namque sponsi, digne operatio Salvatoris accipitur. Sicut enim quis torno facile operatur, nec regula ulla indiget, sic operatio Salvatoris facilis erat: quidquid 117.0333C| enim volebat, illico perficiebat, quia « dixit et facta sunt; » et de quo Evangelista, « Erat quasi in potestate habens sermonem. » Aureae enim erant, quia operatio illius divinitatis peragebatur potentia: nam in auro divinitas figuratur, quia sicut aurum caetera metalla antecellit, et pretiosius est, ita divinitas suis omnibus operibus ineffabili modo praecellit. « Plenae hyacinthis. » Hyacinthus lapis est aerii coloris. Quid ergo in hyacinthis, nisi spes et desiderium coeleste accipitur? Et manus Domini plenae sunt hyacinthis, quia omnis ejus operatio nos ad spem et desiderium supernorum excitat. Hyacinthus est etiam flos aromaticus, coloris purpurei bonique odoris. Manus Domini plenae sunt hyacinthis, quia in cruce clavis perforatae, et rubore sui sanguinis quasi 117.0333D| colore purpureo respersae sunt. Sed superior expositio de hyacintho lapide, melius hic convenit. In alia translatione « lapis » habetur. Dicuntur enim manus ejus tornatiles, plenae tharsis. Tharsis lapis est quem nos chalcedonium dicimus. « Venter ejus eburneus. » In membris humani corporis nihil ventre fragilius, nihil tenerius: ideoque per ventrem fragilitas assumptae humanitatis in Christo accipitur. Ebur autem est os elephantis, quod animal dicunt esse castissimum, et naturae frigidissimae: unde et a dracone, qui calidae naturae est, vehementer appetitur. Venter ergo sponsi eburneus est, quia assumpta humanitas Redemptoris, nullam corruptionem, nullam labem admisit. Peccatum enim non 117.0334A| fecit, nec dolus inventus est in eo ullus. Fragilitatem quidem carnis assumpsit, sed tamen totius peccati immunis fuit, sicut serpens aeneus a Moyse in deserto exaltatus, figuram quidem serpentis habuit, sed malitia veneni caruit. « Distinctus sapphiris. » Sapphirus lapis est, coeli sereni habens colorem, unde in visione Domini dicitur: « Et viderunt Deum Israel, sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphiri, et quasi coelum cum serenum est. » Per sapphiros ergo opera divinae majestatis intelliguntur, quae in carne perficiuntur. Venter ergo sponsi distinctus erat sapphiris, quia humanitas Christi coelestibus virtutibus refulgebat. Nec plenus dicitur esse sapphiris, sed « distinctus, » ita videlicet, ut inter sapphiros appareret eboris candor, quia sic Dominus 117.0334B| operabatur ea quae divinitatis erant, ut nihilominus perficeret ea quae erant humanitatis, et non relinqueret ea quae erant divinitatis. Distincta est enim operatio in Christo divinitatis et humanitatis. Nam quod esuriebat, quod sitiebat, quod flebat, quod lassabatur, quod ad ultimum crucifigi et mori poterat, humanitatis opera erant: quod vero mortuos suscitabat, quod omnibus infirmantibus succurrebat, quod seipsum a mortuis resuscitabat, evidentissima erant opera divinitatis.

« Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. » Crura sponsi itinera sunt Salvatoris, quibus homo fieri et ad nos venire dignatus est. Quae recte columnis marmoreis comparantur, quia nihil marmore fortius, nihil columna rectius. 117.0334C| Et crura sponsi columnae marmoreae sunt, quia omnia itinera Domini et fortia et recta sunt. De ejus fortitudine dicit Psalmista: « Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus. » De rectitudine alibi: « Justus Dominus et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus; » et, « Universae viae Domini misericordia et veritas. » Haec crura super bases aureas fundata sunt, quia omnia quae per Christum vel in Christo agenda erant, divinitatis consilio ante mundi constitutionem praeordinata et praefinita sunt. Aurum enim quod (ut saepe dictum est) splendidius et pretiosius est caeteris metallis, divini consilii sincerissimum secretum significat. De basibus enim aureis columnae marmoreae procedunt, quia ab initio saeculi praeordinata est incarnatio, nativitas, 117.0334D| passio, et resurrectio Salvatoris, caeteraque mysteria quibus humanum genus redimeretur. Unde et Propheta laudans Deum dicebat: Domine Deus meus, honorificabo te, laudes dicam nomini tuo qui facis mirabiles res: consilium tuum antiquum verum fiat. « Species ejus ut Libani, electus ut cedri. » Libanus Phoenicis est mons, terminus Judeae contra septentrionem, et est excelsior caeteris montibus. Arbores illius montis et proceritate et specie ac robore caeterarum sylvarum ligna praecellunt. Sicut (inquit) Libanus caeteris montibus Judaeae terrae praecelsior est, ita Redemptor noster speciosior est omnibus electis, quia speciosus est forma prae filiis hominum. Et sicut pulchrior est et procerior caeteris 117.0335A| arboribus, ita et ille gratia divinitatis praecellit omnes ab initio saeculi sanctos.

« Guttur illius suavissimum. » Superius per labia sponsi, verba ejus intellecta sunt, nunc per guttur ipsorum verborum interior dulcedo significatur, qua intellectus noster reficitur. Unde et Psalmista: « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. » Et multi quidem verba Domini facile intelligere possunt, sed pauci sunt qui dulcedinem illorum valeant penetrare; hoc est qui praecepta Dei ex amore et desiderio studeant adimplere. « Et totus desiderabilis. » Ac si diceret: Quid per singula membra ejus describendo immoror? Totus est desiderabilis sponsus meus. Totus, inquit, quia perfectus Deus, perfectus 117.0335B| homo. Totus ergo desiderabilis est, quia angelos et electos quosque ad suum accendit desiderium, juxta quod Apostolus dicit: « In quem desiderant angeli prospicere, » et quo vicinius accipitur, hoc majori desiderio ad se aspiciendum provocat intuentes. « Talis est dilectus meus, et iste est amicus meus, filiae Hierusalem. » Dilectus, quia per fidem et charitatem illi inhaereo: amicus vero, quia me de vinculo peccati redemptam, amicam suam et secretorum suorum consciam facere dignatus est. Quem quanto plus quisque diligit, tanto amicitia ejus dignior efficitur.

« Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? » Vox est filiarum Hierusalem, id est Ecclesiarum, sive etiam animarum sanctarum. Nam 117.0335C| sponsa Christi Ecclesia est, filiae Hierusalem ipsa Ecclesia est, quae ex singulis fidelium animabus constat. Aiunt ergo: « Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum. » Adjuraverat enim superius ipsa sponsa filias Hierusalem, ut nuntiarent sponso quod amore ejus langueret; interrogaverant eaedem filiae Hierusalem, qualis esset sponsus, et illa consequenter formam sponsi sui exposuerat; nunc interrogant ipsae filiae Hierusalem quo abierit sponsus ille, ut quaerant eum cum ea: hoc faciunt sanctae animae, quando ad invicem de aeterna salute colloquuntur, flagrantes amore Christi, et ejus aspectum desiderantes; sive eum diligenter investigant, in quorum maxime cordibus Christus requiescit, ut 117.0335D| eorum exemplo et conversatione aedificentur. Notandum autem quod dicitur, Quo abiit, vel « quo declinavit dilectus tuus? » Quasi enim ad tempus declinat dum quaeritur, ut majus ad se quaerendum desiderium excitet. Ad hoc enim plerumque differt vota et orationes sanctorum, ut ardentius eum desiderare incipiant, sicut et quondam Mariae se quaerenti non statim se ostendit, sed in specie hortulani apparens, tandem quod ipse qui quaerebatur esset, ostendit. Exaudit ergo Christus semper electos suos, sed semper quasi declinat, cum non statim postulata concedit. Bene autem dicitur, « quaeremus tecum, » nam qui sine Ecclesia Christum quaerit, errare et fatigari potest, proficere non potest.

CAPUT VI. 117.0336A| « Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. » Jam supra docti sumus qui sit hortus Christi, sancta videlicet Ecclesia, de qua superius dictum est: « Hortus conclusus soror mea sponsa. » Descendit (inquit) Christus in hortum suum ad areolam, quem ipse praeparavit et excoluit, quem virtutum germinibus consevit, quem sua gratia illustravit, quem muro suae custodiae ab incursu malignorum spirituum defendit. Et bene in hortum suum descendisse dicitur, nam in horto sepeliri voluit, et primum Mariae Magdalenae in horto apparuit, ibique quodammodo primitias Ecclesiae consecravit. Descendisse dicitur, quando de superioribus et coelestibus 117.0336B| sedibus in hortum descendit, quem ipse humili loco plantavit: sed ad hoc ipse descendit, ut hortus (id est Ecclesia) ejus ad ipsum ascenderet. Unde et in sequentibus de horto, id est Ecclesia sua, dicit: « Quae est ista quae ascendit per desertum? » « Ad areolam (inquit) aromatis. » Per areolam anima cujusque fidelis intelligitur, quae disciplina coelesti exculta et diligenter composita, ac laterum parilitate exquadrata est. « Ut pascatur (inquit) in hortis, » id est ut piis sanctorum laboribus delectetur. Ipse enim bonis nostris pascitur, in tantum, ut in paupere ipse reficiatur. « Et lilia (inquit) colligat, » hoc est, ut sanctas animas virtutis maturitate ad perfectum candorem perductas, ab hoc mundo ad se colligat et secum in aeterna beatitudine gaudere faciat. Lilia enim sanctae sunt 117.0336C| animae, virtutum studiis et bonis operibus candidatae.

« Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. » « Ego dilecto meo, » subauditur, gratiam pastionum praeparo; « et dilectus meus mihi, » gratiam perfectionis, vel praemium aeternae remunerationis praestabit. Sive, « ego dilecto meo » in meipsa mansionem paro, et dilectus meus mihi, quia ipse in me habitat, et me in se habitare facit, sicut ipse in Evangelio dicit, « Ego in vobis, et vos in me. »

« Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem. » Quaerebat Ecclesia sponsum suum tanquam absentem, sed ille ut se semper praesentem ostenderet, eique de se colloquenti seque desideranti semper adesse demonstraret, cito respondet: « Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem. » 117.0336D| Pulchra es, quia maculam et rugam non habes peccati, sed omni nitore virtutum vernas. « Amica mea, » Ecclesia vel anima quaeque fidelis. « Suavis et decora sicut Hierusalem. » Hierusalem, quae visio pacis interpretatur, illam supernam civitatem designat, in qua est vera pax et felicitas; quia ibi sic gaudent sancti de munere, ut non sit quod doleant de corruptione. Ergo Ecclesia, quae adhuc in terris est, vel anima quaeque fidelis, ad similitudinem illius Hierusalem suavis est et decora, quia illam pacem in quantum potest imitatur. Sequitur: « terribilis ut castrorum acies ordinata. » Terribilis est Ecclesia malignis spiritibus, et est ordinata ut castrorum acies, cum videlicet unusquisque fidelis ordinem 117.0337A| suum et vocationem suam recte custodit. Tres enim sunt ordines Ecclesiae: doctorum, continentium, et conjugatorum; quae species in tribus viris illis demonstratae sunt, Noe, Daniel et Job. Noe enim qui inter fluctus arcam rexit, sanctos doctores significat; Daniel, caelebs et castus, continentium ordinem significat; Job, qui uxorem habuit et filios, ordinem conjugatorum exprimit. Ergo Ecclesia ordinata est sicut acies castrorum, quia unusquisque ordo Ecclesiae velut in acie contra hostes malignorum spirituum consistit, dum sancti doctores praedicationi et doctrinae operam impendunt. Continentes, quae mundi sunt contemnentes, tantum quae Dei sunt cogitant, et libera a terrenis occupationibus mente, soli Deo vacant. Conjugati eleemosynis et caeteris actualis 117.0337B| vitae operibus bonis insistunt, sicque utuntur mundo, ut quae Dei sunt non deserant. Haec ergo ordinatissima dispositio Ecclesiae terribilis est immundis spiritibus, velut acies castrorum ad bellum ordinata. Sive pulchra est Ecclesia et decora sicut Hierusalem in virtutibus; terribilis vero ut castrorum acies ordinata, quia imperium suum et potestatem proferre non cessat usque ad terminos totius orbis. Sive terribilis est ut castrorum acies ordinata, quia sic unitate charitatis connexa est et conjuncta, ut nulla vi maligni hostis, nulla peste discordiae possit penetrari: nihil enim sic terret malignos spiritus quomodo charitas.

« Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. » Ac si diceret: Ego quidem dedi tibi oculos 117.0337C| columbinos, quibus me intueri et arcana Scripturarum acutissime penetrare valeres; sed cave ne illos ad me videndum modo intendere velis, quia dum in praesenti vivis, non potes: « Non enim videbit me homo et vivet. » Cum autem vinculis carnis absoluta ad me veneris, tunc me aperta visione videbis, et implebitur quod in Evangelio promittitur: « Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. » Quod autem dicitur, « Quia ipsi me avolare fecerunt, » non est putandum quod Deus quaerentes se deserat, et ab illis recedat, cum ipse praecipiat: « Quaerite et invenietis, » sed ita potius accipiendum, quia quanto amplius quisque divinitatem majestatis Dei perscrutari voluerit, eo amplius intelligit quam imperscrutabilis 117.0337D| atque incomprehensibilis sit. Et hoc est quod Psalmista dicit: « Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. » Ac si diceret: Licet homo ad videndum Deum cor sublevet, exaltabitur, quia quantus sit comprehendi non potest. « Capilli tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galaad. » Hi versiculi superius expositi sunt, sed non pigeat iterato exponere, quos non piguit Spiritum sanctum repetere. Ideo enim bis istos versiculos posuit, ut certissimum et stabile teneremus quod sub repetitione confirmari audiremus. Capilli Ecclesiae sanctae, multiplices sunt subtilium cogitationum varietates. Et bene comparantur gregi caprarum, nam capra peccatoris figura est. Unde et in lege praecitur 117.0338A| ut quicunque per ignorantiam peccaverit, et cognoverit reatum suum, offerat pro delicto suo capram in holocaustum. Capilli ergo Ecclesiae gregi caprarum comparantur, quia sancti, qui sunt membra Ecclesiae, omnes reatus cogitationis suae per dignam poenitentiam et per lacrymas justae compunctionis delere satagunt. Bene autem de monte Galaad apparuisse dicuntur. Galaad interpretatur acervus testimonii. Ideoque per Galaad mens sanctorum designatur, qui sunt acervus testimonii, quoniam omnia quae saeculi sunt negligere, et solum Deum desiderare evidentissimis attestatur indiciis. Potest etiam per Galaad ipse Dominus et Redemptor noster intelligi. Galaad enim et montis et civitatis nomen est. De monte ergo Galaad grex caprarum apparuit, 117.0338B| quia Ecclesia super Christum est fundata, sicut ipse dicit: « Non potest civitas abscondi supra montem posita. » Ipse est acervus testimonii, quia multitudo prophetarum et patriarcharum gestis et scriptis ei testimonium perhibent.

« Dentes tui sicut greges ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. » Per dentes Ecclesiae firma sermonum ejus stabilitas intelligitur. Qui bene gregi ovium comparantur quae de lavacro ascenderunt, quia verba Ecclesiae nihil nisi innocentiam et mansuetudinem sonant, nihilque in se foedum, nihil turpe vel immundum retinent, sed lavacro sinceritatis et puritatis lavantur, audientes ab Apostolo: « Sermo malus ex ore vestro non procedat. » Bene autem 117.0338C| omnes gemellis fetibus esse dicuntur, quia sermo sanctorum nihil aliud sonat nec loquitur, nisi quod ad dilect onem Dei et proximi pertinet. Solummodo enim ea sancti loqui debent, quae ad perpetuam corporum et animarum pertineant sanitatem.

« Sicut cortex mali punici, sic genae tuae absque occultis tuis. » In genis diximus superius sanctorum castam verecundiam figurari; in cortice mali punici, mysterium passionis Christi, audientes a Paulo apostolo: Noli erubescere crucem Christi, neque me vinctum ejus. Et haec quidem magna sunt, quae in aperto sunt; maxima vero sunt illa quae sunt intrinsecus, hoc est quae in futuro sanctis reservantur.

« Sexaginta sunt reginae, et octaginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. » Reginae sunt 117.0338D| doctores sanctae Ecclesiae, qui merito fidei et scientiae thoro regis aeterni propinquant, et spirituales Deo filios pariunt. Sexagenarius numerus ex denario et senario perficitur. Denarius enim per senarium multiplicatus, in sexagenarium consurgit. Et denario significantur divina praecepta, propter decalogum legis; senarius vero pro perfectione ponitur, quia sex diebus perfecit Deus opera sua. Reginae ergo sexaginta esse dicuntur, quia eos significant, ut diximus, qui perfectione scientiae et operis pollent, et propter solum amorem Conditoris sui et intuitum supernae remunerationis praedicant. Hic etiam numerus, id est sexagenarius, ex duodenario quinquies ducta conficitur. Nam quinquies duodeni, vel duodecies 117.0339A| quini, sexaginta fiunt. Reginae ergo sexaginta esse dicuntur, quia illos significant qui in Ecclesia constituti, quinque sui corporis sensus juxta institutionem duodecim apostolorum caste disponere noverunt. Concubinae eos significant qui non sincere Christum praedicant, sed propter lucra temporalia vel propter laudes populares. Nam et istae sunt reginae, et ante thorum regis per scientiam accedunt, et filios spirituales generant, sed a corona aeterni regni alienae exsistunt. Et bene octogenario numero comprehenduntur, nam hic numerus ex denario et octonario conficitur. Octogenarius vero in malo accipitur aliquando, propter quaternarium, quo multiplicato consistit. Quaternarius enim temporalia quaeque et praesentia significat, propter quatuor mundi climata, vel quatuor 117.0339B| anni tempora. Recte ergo concubinae istae octoginta esse dicuntur, quia (ut dictum est) propter sola temporalia et visibilia praedicant, et spiritualia minus curant. De talibus Apostolus dicebat: « Sunt quidam Christum annuntiantes non sincere, » etc., donec dicit: « In hoc gaudeo, sed et gaudebo. » « Adolescentularum non est numerus. » Adolescentulae sunt animae jam in Christo regeneratae, quae deposita primi hominis vetustate, in Christo renovatae sunt, necdum tamen sunt nobiles, necdum thoro regis aptae, quia necdum ad perfectionem Christum praedicandi pervenerunt. Quarum non est numerus, quia infinitus est numerus animarum in Christo credentium, nec ab ullo homine comprehendi potest. Caeterum Deo numerati sunt omnes 117.0339C| electi. Nam apud quem etiam stellarum numerus comprehensus est, ignorari non potest electorum numerus.

« Una est columba mea, perfecta mea, » hoc est una catholica per universum mundum diffusa Ecclesia, quae ex reginis et adolescentibus constans, etiam concubinas habet, hoc est, quosdam qui nomine tenus Christiani vel doctores dicuntur. Una est ergo Ecclesia, quia scissuram et schismata non recipit, sed sicut unus est Deus, una fides, unum baptisma, ita una est generalis Ecclesia: quae recte et columba vocatur, quia Spiritus sancti dote, qui in specie columbae apparuit, Christo sponsata et sanctificata est. « Una est matri suae, electa genitrici suae. » Mater nostra illa est coelestis Hierusalem, de qua 117.0339D| Apostolus dicit: « Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. » Haec ergo Ecclesia una est matri suae, quia ad exemplum illius Ecclesiae, quae jam Christo fruitur, ipsa in hac peregrinatione instituitur et informatur, atque ad illam beatitudinem, in qua cum Christo regnat, pervenire nititur. « Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae, et laudaverunt eam. » Quas superius adolescentulas, hic filias appellat. Reginas vero et concubinas in hoc loco ut superius intelligamus. Filiae ergo, reginae et concubinae praedicant Ecclesiam et laudant, quia universitas fidelium catholicam admiratur Ecclesiam. Ipsa enim Ecclesia, quae ex multis fidelium constat personis, 117.0340A| catholicam (id est universalem) Ecclesiam conficit.

« Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens? » Vox est Synagogae. In fine siquidem saeculi cum plebs Judaica ad praedicationem Eliae et Enoch conversa fuerit ad Christum, ipsa quoque admirabitur, dicens: Quae est ista? id est quanta et qualis est Ecclesia quae progreditur? hoc est, proficit de virtute in virtutem. Non enim stare, sed progredi dicitur Ecclesia, quia non in uno loco contenta, sed totum mundum coelesti praedicatione occupavit. Quasi aurora progreditur, quia transactis tenebris infidelitatis, lumen veritatis habere ostendit. « Pulchra ut luna. » Lunam ferunt physici a sole illuminari. Et Ecclesia pulchra est ut luna, quia charitate 117.0340B| sponsi sui Christi illuminatur, et ejus gratia resplendet. Sive pulchra est ut luna in praesenti vita, ubi aliquando concessa sibi pace et securitate crescit, aliquando adversitatibus obtrita decrescit. « Electa ut sol, » in alia vita, ubi perpetuo resplendebit gaudio de visione Conditoris sui. Sive electa est ut sol, quia illum verum imitari nititur, de quo scriptum est: « Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. » Hunc solem imitatur vivendo in humilitate et justitia et pietate. « Terribilis ut castrorum acies ordinata. » Terribilis aeriis tempestatibus, ordinata ut castrorum acies, id est charitatis unitate unita, ut nullis tentationibus penetrari valeat.

« Descendi ad hortum nucum. » Laudata Ecclesia a Synogoga, respondet: « Descendi ad hortum nucum. » 117.0340C| Hortus nucum est vita praesens. Nam sicut in nuce tegmen quidem durissimum videtur, sed nucleus latet, ita in praesenti vita nostrae conscientiae clausae sunt, et non apparent, donec fracta testa corporis manifestentur. Descendit ergo ad hortum nucum Ecclesia, quando per doctores suos vitam singulorum considerat. Unde sequitur: « ut viderem poma convallium. » Poma convallium sunt virtutes, quae humilitate condiuntur. « Descendi (inquit) ad hortum, ut viderem poma convallium, » id est ut considerarem sanctos, excellentia quidem virtutum praeditos, sed humilitate depressos. « Et inspicerem si floruisset vinea. » Hoc est ut considerarem qui in studio sanctarum virtutum proficerent. « Et germinassent mala punica. » Hoc est ut eos quoque perquirerem, 117.0340D| qui jam apti sunt ad imitandam passionem Christi. Nam mala punica, ut saepe dictum est, mysterium passionis Christi significant. Considerat ergo Ecclesia per praelatos suos, qui in virtutibus, vel qui jam perfecti sunt, ut imitantes passionem Christi, pro illo quoque idonei sint sanguinem fundere, quales erant illi quibus Apostolus dicebat: « Vobis datum est, non solum ut credatis in Christum, sed ut pro illo patiamini. »

« Nescivi. » Vox est Synagogae. Quae videns tantam Ecclesiae gratiam inspecta veritate Evangelii, dolet quod antea non cognoverit fidem Christi, et quasi excusans se quod tarde conversa sit, dicit: Nescivi, o sponsa Christi Ecclesia. Nescivi, id est non 117.0341A| cognovi tantam gratiam et tanta dona spiritualium virtutum tibi a sponso tuo collata. « Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. » Conturbata (inquit) sum nimia animi sollicitudine, propter tam subitam Evangelii praedicationem. Sciebam enim legem et prophetas divinitus datos, et ideo cum subito vidissem praedicari Evangelium, conturbata sum propter quadrigas Aminadab. Aminadab abnepos fuit Judae, per quem generatio Christi contexitur. Interpretatur Aminadab populi mei spontaneus, quia cum esset Deus, sponte factus est homo; cum esset conditor et creator, sola benignitate sua factus est portio populi sui. Et est sensus: Conturbata (inquit) sum propter subitam Evangelii praedicationem, quae veluti velocissimae quadrigae, totum subito 117.0341B| mundum pervolavit. Et bene hanc praedicationem non currus, sed quadrigas appellat, quia Evangelii praedicatio quatuor evangelistarum auctoritate consistit, et quatuor Evangelia quasi quadrigae sunt Novi Testamenti, cui praesidet auriga ipse Christus temperans et disponens ipse cursum Evangeliorum.

« Revertere, revertere, Sunamitis. » Vox est Ecclesiae, Synagogam ad fidem invitantis: « Revertere, revertere, Sunamitis. » Revertere, o Synagoga ab infidelitate ad fidem, revertere ab odio ad dilectionem. Sunamitis interpretatur captiva vel despecta. Talis erat Synagoga ante adventum Christi, captiva videlicet vinculo diaboli, et despecta a Deo, quia Christum ad salutem suam missum non cognovit. « Revertere, revertere, ut intueamur te, » id est ut 117.0341C| pulchritudinem tuae castitatis aspiciamus.

CAPUT VII. « Quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum? » Vox est sponsi. Qui audiens invitari Synagogam a sponsa sua Ecclesia ad fidem, dicit: « Quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum? » Ac si diceret: Tu quidem o sponsa doles de perditione Synagogae, et quod tarde ad fidem veniat, sed adest tempus quo convertatur, et tunc nihil videbis in ea nisi choros castrorum, id est nisi charitatis concordiam et stabile robur fidei, quo pro defensione meae fidei pugnabit. Nam chori canentium sunt, castra vero militum pugnantium. In Sunamite ergo chori castrorum videbuntur, quia conversa Synagoga et concorditer 117.0341D| Christum praedicabit cum Ecclesia, et pro fide Christi usque ad mortem pugnabit. « Quam pulchri sunt gressus tui! » Ab hoc loco incipit sponsus exponere laudes sponsae suae. Et notandum quod a gressibus incipit ejus pulchritudinem texere, et in ore laudes ejus finit, sicut superius ab oculis coeperat. Hoc autem fecit vel ad pulchritudinem carminis variandam, vel etiam quia sic mysteriis aptissimum est. « Quam pulchri (inquit) sunt gressus tui! » Vidit Ecclesiam non otiose in uno loco stantem, sed veloci praedicatione totum mundum peragrantem, ideoque a gressibus coepit eam laudare. Gressus enim Ecclesiae sunt velox praedicatio apostolorum, per quos in omnem terram Evangelium insonuit. « In calceamentis, » id 117.0342A| est in patrum praecedentium exemplis. Calceamenta enim ex mortuis fiunt animalibus. Et calceamenta Ecclesiae sunt Patrum praecedentium exempla, quibus gressus habet munitos, ut securius eum imitando et sine offensione gradiatur. « Filia principis. » Alia translatio, « filia Aminadab » dicit. Aminadab (ut superius dictum est) populi mei spontaneus dicitur, qui recte figuram Christi tenet; nam Ecclesia et filia est et sponsa. Filia, quia ejus sanguine redempta, ejus baptismate regenerata: sponsa, quia dote Spiritus sancti illi est conjuncta. « Juncturae feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. » In feminibus vel in femoribus solet sacra Scriptura generationis propaginem designare. Unde de Jacob legimus: « Omnes animae quae egressae sunt de femore 117.0342B| Jacob. » Femina ergo Ecclesiae sunt spiritualis generatio credentis populi per verbum praedicationis et lavacrum regenerationis. Juncturae feminum est conjunctio duorum populorum in una fide, judaici et gentilis. Et bene hae juncturae monilibus comparantur, quia fides utriusque populi maxime in operibus manifestatur. Nam « fides sine operibus mortua est. » Fabricata autem sunt manu artificis, hoc est Dei omnipotentis, cujus munere virtus boni operis credentibus tribuitur. Hic est ille artifex, de quo Paulus dicebat, quando memoriam Abrahae partriarchae faciebat: Exspectabat enim manentem civitatem, cujus conditor et artifex Deus est.

« Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. » Umbilicus frigidissima pars est corporis, 117.0342C| et ideo per umbilicum fragilitatem nostrae mortalitatis debemus accipere. Crater vero est calix major, ansas hinc inde habens. Umbilicus ergo Ecclesiae, crater est tornatilis, quia quanto magis doctores Ecclesiae suae fragilitatis meminerint, tanto magis verbo praedicationis insistunt, ut eleemosynam verbi Dei praebentes, ipsi misericordiam a Deo consequantur. Et bene crater tornatilis dicitur. Torno enim facilius operamur, per quod significatur facilitas erogandi verbum vel eleemosynam dandi. Non enim morose, nec haesitando eleemosyna danda est, juxta quod Salomon dicit: « Ne dixeris amico tuo: Vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. » Quod etiam torno fit, non eget exterius adhibita regula vel linea, sed inerrate ex seipso perficitur. 117.0342D| Umbilicus ergo Ecclesiae crater est tornatilis, quia quicunque vel praedicat, vel eleemosynam dat, pro sola dilectione et supernae mercedis exspectatione hoc facere debet. Nam quicunque vel praedicat, vel proximis miseretur pro remuneratione temporali vel laude, crater est, sed non tornatilis. Et hic crater nunquam indiget poculis, quia praedicatoribus nunquam deest praedicatio verbi Dei, quia ipse quem praedicant, pocula scientiae et virtutem constantiae illis subministrat. Unde et Psalmista: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.

« Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. » Eadem fragilitas quae per umbilicum designata est, ostenditur hoc loco per ventrem, quia venter nulla 117.0343A| ossium firmitate premitur. Bene ergo venter Eccle siae acervo tritici comparatur, quia sancti quique quanto magis memores sunt snae fragilitatis, eo studiosius ad proferendos bonorum operum fructus insistunt. Et recte non copiam tritici, sed acervum tritici dicit, ut per hoc significet incrementa virtutum, quae veluti acervus ab inferioribus ad superiora crescendo conscendunt. Nam sicut acervus inferioribus lata amplitudine spatiatur, superius vero quadam brevitate contrahitur et acuminatur, ita in Ecclesia multi sunt qui indulgentius vivunt, pauci vero qui summae perfectioni insistunt. Plures enim inveniuntur qui de bonis suis eleemosynam faciunt, quam qui sua pro Deo relinquunt. Hic acervus liliis vallatus dicitur, quia sancti bona quae faciunt, pro 117.0343B| desiderio supernae claritatis et candoris agunt. Nam per lilia coelestis illa claritas designatur. Potest etiam per ventrem Ecclesiae divinitus fons baptismatis accipi, quo fideles in novam creaturam regenerantur. Hic ergo venter acervo tritici vallato liliis comparatur, quia regenerati fonte baptismatis, docentur bonis insudare operibus, et ad intuendam supernae claritatis gloriam semper inhiare.

« Duo ubera tua sicut duo hinnul gemelli capreae. » Ubera Ecclesiae, sicut jam superius dictum est, sanctos doctores significant, qui parvulos quosque (hoc est, nuper in Christo regeneratos) lacte apertioris et facilioris doctrinae instruunt. Bene autem duo ubera dicuntur, quia de duobus populis, judaico videlicet et gentili, fideles congregantur, et lacte spiritualis doctrinae 117.0343C| aluntur. Haec duo ubera sicut duo hinnuli capreae gemelli esse dicuntur. Duo hinnuli sunt duo Testamenta, quibus eorumdem doctorum omnis praedicatio subsistit, quorum Testamentorum unus est auctor et promulgator Christus, juxta quod Salomon dicit: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae data sunt a pastore uno, Christo videlicet. Caprea enim recte Christum significat, quia et intuitu et velocitate caeteris animantibus praeeminet, et mundum est animal ungulam dividens et ruminans. Tales enim sunt membra Christi, doctores videlicet, intuitu scientiae insignes, et ea velocitate terrena deserentes, atque ad coelestia festinantes. Dividens ungulam, id est habens boni et mali discretionem; et ruminans, hoc est sedula 117.0343D| memoria praecepta Dei meditans.

« Collum tuum sicut turris eburnea. » Doctores sancti, qui designantur per ubera, ipsi designantur et per collum. Nam per arterias colli vox egreditur, et colli ministerio caeteris membris vitalia alimenta ministrantur. Sic sancti doctores et verba vitae populis annuntiant, et alimento doctrinae coelestis eos nutriunt. Collum ergo Ecclesiae turri eburneae comparatur, quia sancti doctores ejusdem Ecclesiae et pulchritudinem et robur praestant. Pulchritudinem quidem, quae per candorem eboris designatur, caste et sincere vivendo. Robur vero praestant, quod significatur per turrim, quando eamdem Ecclesiam contra tentationes diaboli vel impetus haereticorum 117.0344A| muniunt. « Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. » Id est, ipsi doctores, qui per collum designati sunt, designantur et per oculos. Ipsi enim oculi universo corpori Ecclesiae provident, et iter quod ingredi debeant, ostendunt. Hi oculi Ecclesiae comparantur piscinis Hesebon in porta civitatis, quia sancti doctores populos in Christum credentes vitali lavacro abluunt, et salutaris doctrinae potu reficiunt. Filia autem multitudinis vocatur Hesebon juxta litteram, ob multitudinem confluentium inibi populorum. Sic et sancta Ecclesia recte dicitur filia multitudinis, quia numerositatem quotidie colligit gentium. Hesebon autem interpretatur cingulum moeroris. Oculi ergo Ecclesiae piscinis Hesebon comparantur, quia sancti doctores, 117.0344B| neglectis caducis saeculi gaudiis, cingulo moeroris se constringunt, quia caste et sobrie viventes in hoc saeculo, et pro suis erratibus deflent, quatenus in praesenti lugentes, ad vera aeternaque possint pervenire gaudia. In porta autem Hesebon hae piscinae esse dicuntur, quia nullus Ecclesiam ingredi valet, nisi prius aqua baptismatis abluatur, et nisi fonte salutaris doctrinae potetur. Hoc etiam significabat labrum aeneum, quod Salomon in porticu templi posuerat, ut sacerdotes ingressuri templum, et hostias immolaturi, ibi corpora abluerent.

« Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. » Quia naso fetores et bonos odores discernimus, recte per nasum Ecclesiae iidem sancti doctores intelliguntur. Ipsi enim sagaciter 117.0344C| discernere noverunt inter fragilitatem catholicae fidei doctrinam et letiferum haeretici corporis fetorem. Nam et in divinis charismatibus, quae per Spiritum sanctum distribuuntur, dicitur: Alii datur per Spiritum discretio spirituum. Nasus ergo Ecclesiae turri Libani comparatur, quia sancti doctores et summum locum in Ecclesia tenent, ac veluti in Libano monte consistunt, et defendunt Ecclesiam a malignorum spirituum incursibus. Haec turris contra Damascum esse dicitur. Damascus metropolis civitas est Syriae, quae quondam contra filios Israel, utpote fortissimos et crudelissimos reges habens, dimicabat. Interpretatur autem Damascus, sanguinis potus, vel sanguinis oculus. Ferunt ibi Abel interfectum, ideoque significat potestates hujus saeculi, quae sanguinis potum 117.0344D| sitiunt, quia voluptatibus et illecebris carnis et sanguinis delectantur. Significat etiam aerias potestates, quae animarum nostrarum cruorem sitiunt. Contra Damascum ergo est haec turris, quia haec Ecclesia semper diabolo et membris illius, adjutorio Christi munita, resistit.

« Caput tuum ut Carmelus. » Caput ergo Ecclesiae principalitas mentis fidelium intelligitur: nam sicut capite membra reguntur caetera, ita mente cogitationes disponuntur. Bene autem caput Ecclesiae Carmelo comparatur. Carmelus enim, qui et Carmel dicitur, interpretatur cognitio vel scientia circumcisionis. Ergo caput Ecclesiae Carmelo assimilatur, quia novit circumcisionem aliquando corporaliter 117.0345A| celebratam, nunc se spiritualiter observare debere, juxta quod Propheta dicit: « Circumcidimini Domino in cordibus vestris. » Hanc sententiam circumcisionis non habuerunt Judaei, ideoque reprehenduntur a beato Stephano protomartyre dicente: « Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, semper Spiritui sancto restitistis. » In libro quoque Regum legitur quod Elias in montem Carmeli ascenderit, et ibi orando aridam terram coelestibus pluviis irrigaverit, post longam trium annorum et semis siccitatem. Quae historia pulchram redolet allegoriam. Nam Elias, qui interpretatur Deus meus Dominus, Christum significat. Qui cum sit Deus et Dominus omnium et totius creaturae, specialiter suus, id est proprius, est Deus et Dominus Ecclesiae. Hic in Carmelum ascendit, 117.0345B| quando per gratiam suam mentes fidelium suorum conscendit, et per eos arenti mundo gratiarum suarum pluvias tribuit. Recte ergo (ut dictum est) caput Ecclesiae Carmelo monti comparatur, quia mens sanctorum conversatione sublimis est, et Christo in se ascensum praebet per profectum virtutum.

« Et comae capitis tui ut purpura regis vincta canalibus. » Si per caput Ecclesiae mens accipitur, per comas capitis cogitationes mentis debemus accipere, quae assidue de illa prodeunt. Purpureus vero color, qui sanguinis habet speciem, mysterium Dominicae passionis significat. Juxta litteram quod dicit, « purpura regis vincta canalibus, » significat lanam jam purpureo colore confectam et necdum 117.0345C| in fila deductam, sed adhuc in canalibus constitutam, quas Graeci βάτια vocant, in quibus sanguis conchyliorum solet defluere, et lanam in purpureum vertere colorem. Mystice canales istae humilitatem sanctorum significant, in quibus aeterni regis purpura tingitur, cum sancti quique humilitatem sui Redemptoris imitando, passionum illius conformes fieri satagunt, quatenus in purpurae dignitatem vertantur; id est, laborantes pro Christo, mereantur regnare cum Christo. Vincta autem haec purpura esse dicitur, quia sanctorum praecordia fixa sunt et stabilita in timore et amore Redemptoris sui, nec unquam a charitate ejus separari possunt.

« Quam pulchra es et quam decora, charissima, in deliciis. » Quam pulchra es, scilicet in fide, et 117.0345D| decora in operatione, charissima in deliciis. Supra dictum est de Ecclesia: « Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata; » hic vero dicitur, « Pulchra et decora, charissima in deliciis; » quae quasi contraria esse videntur. Nam ordinatam esse velut castrorum aciem, et esse in deliciis, repugnat, quia deliciae fortitudinem militum solent enervare. Sed sancta Ecclesia utrumque agit. Ordinata est velut castrorum acies, quia infidelibus haereticis resistit, et malignos spiritus sua sanctitate et perfectione terret. In deliciis etiam est, quia suavitatem supernae dulcedinis assidue palato mentis degustat, et inter pressuras hujus saeculi illas adipisci desiderat et continue illis satiari. Unde merito 117.0346A| illa quae talis est, sponso suo Christo charissima esse dicitur.

« Statura tua assimilata est palmae. » Statura Ecclesiae est perfecta ejus rectitudo. Neque enim ad vitia incurvatur, sed recta et immobilis persistit. Unde Psalmista exspectantium voce dicebat: « Incurvatus sum et humiliatus usquequaque. » Et propheta sub specie Hierusalem peccanti animae de malignis spiritibus dicit: « Quia humiliaverunt te, et dixerunt animae tuae, Incurvare ut transeamus. » At contra sancta Ecclesia recta stat, nec unquam incurvari consentit, audiens ab Apostolo: « Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini, et omnia vestra in charitate fiant. » Et Dominus filiis Israel loquitur: « Ego sum Dominus Deus vester, qui eripui vos de 117.0346B| ergastulo Aegyptiorum, ut incederetis recte. » Statura ergo Ecclesiae palmae assimilatur, quae in omnibus quae agit semper in memoria supernam retinet remunerationem. Palma enim victricem ornat manum, et ideo significat praemium illud quod victoribus sanctis in coelestibus est dandum. « Et ubera tua botris. » Ubera Ecclesiae (ut superius dictum est) sunt doctores sancti, qui lacte simplicis doctrinae regeneratos in Christo nutriunt. Sed haec ubera botris assimilantur, quando iidem doctores perfectis perfectiora denuntiant, sicut Apostolus loquens simplicioribus, dicebat: « Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed tanquam carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi, non escam. » Ecce ubera lactis plena. Quae ubera 117.0346C| in botros sunt versa, cum diceret: « Nos praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, et loquimur sapientiam inter perfectos. »

« Dixi, ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus. » Ut ostenderetur omnis haec excellentia et magnitudo donorum Ecclesiae de Dei gratia venire, introducitur idem sponsus dicens: « Ascendam in palmam. » Quasi diceret: Inde habes ubera ad nutriendos parvulos, unde habes botros, quibus perfectioribus perfectionem propines doctrinam, quia ego mea gratia in te ascendi, et hanc tibi perfectionem concessi. « Ascendam (inquit) in palmam. » Palma Ecclesiam significat, vel etiam animam cujuscunque fidelis, qui memor est Domini Dei sui qui dicit: Confidite, ego vici mundum. Ipsa quoque omnium 117.0346D| vitiorum et iniquitatis victrix esse studet. Bene autem in palmam hic ascendisse dicitur, cum superius in hortum descendisse legatur. Dixit enim Ecclesia: « Dilectus meus descendit in hortum suum. » Idem est hortus quod et palma, videlicet una eademque Ecclesia. Sed in eam Dominus descendit, et ad eam ascendit. Descendit in eam, copiam suae gratiae illi de coelestibus mittendo; ascendit ad illam, dona sua in ea incrementando, eamque quibusdam profectibus veluti quibusdam gradibus ad celsiora sublevando. Sed et hoc de natura palmae est sciendum, quod in inferioribus aspera est, in superiobus pulcherrima decore foliorum et pulchritudine fructuum. Sic et sancta Ecclesia in inferioribus 117.0347A| asperitatem laborum et passionum sustinet pro Christo: in superioribus vero, hoc est in coelestibus, pulchritudinem et suavitatem exspectat praemiorum. Potest et per palmam arbor Dominicae crucis exprimi, in quam Redemptor noster pro humani generis redemptione ascendit, et in qua hostem humani generis superavit. Ait ergo: « Dixi, ascendam in palmam; » id est, per meos prophetas locutus sum, et promisi me ad passionem venturum, et meam Ecclesiam redempturum. « Apprehendam (inquit) fructus ejus; » id est fructus bonorum operum et laborum, quibus Ecclesia desudat remunerando; vel etiam secundum meum sensum, quo per palmam crux intelligitur. « Apprehendam fructus, » id est, impleto triumpho passionis, veniam ad gloriam resurrectionis, 117.0347B| et apostolis meis spiritualia dona concedam. « Et erunt ubera tua sicut botri vineae. » Hoc superius jam expositum est: nam ubera Ecclesiae doctores sunt, cum parvulos simplici doctrina nutriunt; sed botri vineae efficiuntur, cum perfectioribus sublimia quaeque annuntiant. Nam beatus Paulus uno codemque tempore ubera et botros habuit, quando de Christo loquens dixit: « Quorum patres, et ex quibus Christus. » Ecce ubera, id est simplex de Christo praedicatio. Sed haec ubera in suavissimum et fortissimum vinum conversa sunt, cum subjunxit: Qui est Deus benedictus in saecula.

Et odor oris tui sicut malorum. Guttur tuum sicut vinum optimum. » Os et odor Ecclesiae, est praesens ejus praedicatio, quae fama vel scripto ad 117.0347C| absentes ejus pervenit. Guttur vero est vox ipsa praedicatoris, quae in praesenti auditur. Odor ergo oris Ecclesiae odoribus malorum comparatur, quia ipsa fama praedicationis plena est suavitatis et gratiae. Guttur vero vino optimo assimilatur, quia ipsa vox praedicantium magnam in se virtutem auditoribus ostendebat. Quod vero malorum odor in novitate est, vini vero in vetustate, significat praedicationem Ecclesiae et in sui novitate, et etiam in sui perfectione omnem habere suavitatem et gratiam. « Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ruminandum. » Vox Ecclesiae est. Quae audiens se laudari a sponso, gratulabunda respondet: « Dignum dilecto meo ad potandum. » Ac si diceret: Sponsus meus guttur meum vino optimo 117.0347D| comparavit, et illud vinum dignum est ad potandum ipso dilecto meo, hoc est praedicatio evangelica, quam in ore meo posuit, per ipsum, et non per alium annuntiari debet in mundo. Neque enim per alium decebat mysteria regni coelestis praedicari in mundo, quam per mediatorem Dei et hominum. « Et labiis (inquit) et dentibus illius ruminandum. » Labia et dentes sponsi, ut supra dictum est, doctores sancti sunt. Illud ergo vinum optimum ruminandum est labiis et dentibus sponsi, quia praedicatio evangelica a doctoribus tractanda et exponenda est. Nec absurdum est, quod cum vinum potetur, et non ruminetur, hic tamen dicitur labiis et dentibus ruminandum, quod magis ad cibum 117.0348A| quam ad potum pertinet. Nam sancti doctores vinum spirituale ruminant, quando praecepta evangelica diligenter exquirunt, et crebra meditatione investigant atque invicem conferunt.

« Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. » « Ego dilecto meo, » subaudis obsequium justitiae et devotionis impendo: illi, et non alteri fidem et servitutem meam promitto. « Et ad me conversio ejus, » ut me in praesenti inter labores et aerumnas hujus vitae tueatur, et in futuro ad gaudia vitae coelestis inducat. Potest etiam haec esse vox Synagogae ex persona sanctorum Patrum, adventum Christi desiderantium. Ac si diceret: Scio (inquit) illum spirituali praesentia mihi semper adesse, et ideo ego dilecto meo omni devotione famulari cupio, sed 117.0348B| tandem « ad me conversio ejus, » quia opto ut tandem, sicut promisit, in mea substantia mihi appareat. Nam dixerat supra sponsus: « Ascendam in palmam; » id est, promiserat se in carne venturum, et pro humano genere passurum, et inde gratulabunda dicebat, « Ego dilecto meo, et ad me fit conversio ejus; » id est, credo illum hominem venturum, et in mea substantia hominem mundo manifestandum.

« Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. » Ejusdem Synagogae vox est, « Veni, dilecte mi, » id est, appare per assumptum hominem. Tale est et illud Psalmistae, « Excita potentiam tuam et veni; » et Isaiae, « Utinam dirumperes coelos, et venires. » « Egrediamur in agrum. » 117.0348C| Ager, mundus iste est. « Egrediamur (inquit) in agrum, » id est, praedicemus mundo. « Commoremur in viliis, » hoc est, ipsis quoque paganis fidem tuam annuntiemus. Nemo nescit paganos a villa dictos, quia πάγος Graece, villa dicitur Latine. Inde pagani dicti, quia longe sunt a civitate Dei. Potest et vox Ecclesiae esse, « Veni, dilecte mi. » Ac si diceret: Jam mysterio ascensionis assumptum hominem ad coelos sublevasti, sed veni, divinae majestatis praesentia me saepius visitando. « Egrediamur in agrum. » Eodem sensu quo et superius, Praedicemus tuae incarnationis fidem mundo. « Commoremur in villis; » id est, etiam ignorantibus te paganis tuam fidem annuntiemus, nec in transitu, sed commoremur ibi, donec illos ex paganis catholicos, ex alienis tibi proprios 117.0348D| faciamus.

« Mane surgamus ad vineas. » Mane exortus est novae gratiae, quando videlicet, transeuntibus tenebris infidelitatis, Evangelium mundo coepit praedicari. « Videamus si floruit vinea. » Hoc est, inspiciamus Ecclesiam, si jam prima fidei rudimenta suscepit. « Si flores fructus parturiunt. » Inspiciamus etiam si flores parturiunt fructum, id est, si illi qui jam in Christum crediderunt, idonei sunt ad bene operandum. Nam flores emittit Ecclesia, cum primum fideles ad fidem veniunt. Flores vero fructus parturiunt, cum jam ipsa fide et dilectione bene operatur, ne ipsa fides otiosa sit, vel mortua sine operibus; nam, ut Jacobus dicit, « fides sine operibus mortua est. » 117.0349A| « Si floruerunt mala punica. » Mala punica (ut supra dictum est) rubicundum vel sanguinem habent corticem, et ideo significant passionem Domini, vel membrorum ipsius. Dicit ergo, « Si floruerunt mala punica, » hoc est, si sancti qui jam fide et opere perfecti sunt, idonei etiam sint imitari passionem Christi et pati pro illo. Mala punica erant illi quibus Apostolus dicebat: « Vobis datum est non solum nosse, verum etiam ut pro illo patiamini. » « Ibi dabo tibi ubera mea. » Ubera Ecclesiae doctores sunt, qui fideles primum ad fidem erudiunt. Cum (inquit) ad vineas exierimus, ibi dabo tibi, o sponse, ubera mea, hoc est tibi filios generabo. Unde adhuc subditur:

« Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. » 117.0349B| Mandragora herba est aromatica, cujus radix similitudinem habet humani corporis. Poma ejus optimi sunt odoris, in similitudinem pomi Matiani, quod nostri terrae malum vocant. Haec herba rebus medicinalibus aptissima est. Nam ferunt eos qui incommodo vigiliarum laborant, haustu hujus pomi relevari, et posse dormire. Item ferunt eos qui ob curam secandi sunt, si exteriorem hujus pomi corticem biberint, non sentire sectionem vel adustionem. Quae omnia si quis mystice disquirere voluerit, spirituales sensus et Ecclesiae convenientes ibi inveniet. Dicit ergo, « Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. » Portae Ecclesiae sunt apostoli et eorum successores, quia nemo civitatem Dei (id est Ecclesiam) intrat, nisi per sanctos doctores aqua baptismatis 117.0349C| regeneratus et vitali doctrina instructus fuerit. De his portis Psalmista dicebat: « Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. » Mandragorae autem fragrantiam virtutum designant. In portis ergo Ecclesiae mandragorae odorem dederunt, quando apostoli vel successores eorum famam suavissimae opinionis et odorem virtutum longe lateque sparserunt. Ideoque invitat sponsum suum ut veniat, quia jam nomen ejus longe lateque per apostolos annuntiatur, et odor praedicationis Christi longe lateque dispergitur. « Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servari tibi. » Id est, praecepta vel promissa Veteris Testamenti et Novi servari tibi, o dilecte mi. Sciebat enim omnia quae in Veteri Testamento annuntiata sunt, non nisi per Christum et in 117.0349D| Christo posse compleri. Ideoque dicebat, Tibi servavi poma nova et vetera, hoc est, te exspecto, ut per te impleantur in Novo Testamento quae praedicta sunt in Veteri. Unde et in passione sua jam pendens in cruce, cum gustasset acetum, dixit: « Consummatum est. » Et post resurrectionem apostolis: Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Possunt etiam poma nova 117.0350A| et vetera justorum personae intelligi, qui vel in Veteri vel in Novo Testamento fuerunt. Dicit ergo Ecclesia, Servari tibi nova et vetera, id est, justos qui in Veteri Testamento praecesserunt, vel in Novo subsecuti sunt, tibi servavi, ut per te laborum suorum praemia perciperent. Nullus enim justorum regnum coelorum intrare valuit, nisi per Christum; quia ipse primus ascendit, et sequentibus suis membris coelum aperuit.

CAPUT VIII. « Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? » Ex his verbis intelligitur totum hoc carmen divinum esse et spirituale, et nihil in se quod juxta litteram intelligi possit, habere. Quae 117.0350B| enim unquam amatrix hoc optavit ut is quem diligit, parvulus efficiatur, et ejus frater, et in infantem versus sugat ubera matris suae? Est ergo vox illius Ecclesiae, quae adventum Christi praecessit, quam Synagogam (id est congregationem) appellamus. « Quis (inquit) mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? » Et est sensus, Tu qui modo es in sinu Patris, quis det ut homo efficiaris, et particeps ac consors meae naturae exsistens, frater meus appelleris? Nam ipse se fratrem apostolorum vocare dignatus est, dicens per Psalmistam: « Narrabo nomen tuum fratribus meis. » Et post resurrectionem mulieribus, « Ite, inquit, nuntiate fratribus meis. » « Sugentem ubera matris meae, » inquit, hoc est, implentem omnia quae naturae humanae conveniunt, 117.0350C| excepto peccato. Nam mater Synagogae in hoc loco ipsa humana natura intelligitur, de qua ipsa Synagoga exorta est. « Sugentem (inquit) ubera matris meae, » id est, sustinentem omnia quae humanae fragilitati competunt. « Ut inveniam te foris. » Hoc est, ut hominem factum in aperto videam. Quasi enim intus erat Deus, cum jam in sinu majestatis paternae lateret, sed foris inventus est, quando homo factus sobolem vilem se hominibus praebuit, et incomprehensibilis voluit comprehendi. « Et deosculer te. » Et deosculer te, inquit, id est, manifesta te aspiciam visione, quem nunc tantum in fidei teneo osculo, quod initio hujus carminis optavit, dicens: « Osculetur me osculo oris sui, » id est, per semetipsum jam veniat ut mihi appareat. 117.0350D| Quasi enim per prophetas osculabatur Ecclesiam dilectus, cum adventum suum per eos repromitteret. Optat ergo ut per seipsum veniens illam osculetur, hoc est in carne sua praesentiam exhibeat. « Et jam me nemo despiciat. » Quasi enim despecta erat ante Synagoga quam Christus veniret, quia jam legalibus observationibus dedita, sub typo et figura, et non in veritate adventum Christi 117.0351A| praedicabat. At postquam Jesus apparuit, et adventus sui gratia mundum lustravit, jam nemo despexit eam, quinimo terribilis ut castrorum acies hostibus suis fuit, quia per universum mundum Christum praedicavit, et mundanum imperium sibi subdidit. Nec mirum videri debet si nunc Ecclesiam Synagogam dicimus. Una est enim Ecclesia in praecedentibus et in sequentibus Patribus.

« Apprehendam te, et ducam te in domum matris meae. » O dilecte, per fidem et charitatem tibi adhaerendo, ducam te in domum matris meae. Mater Ecclesiae, hoc loco coelestis Hierusalem intelligitur, de qua Paulus dicit: Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. « Ducam te (inquit) in domum matris meae, » id est, prosequar 117.0351B| te revertentem in coelum, post actum incarnationis tuae et passionis mysterium. Ducam autem te, inquit, pro eo quod est, deducam et prosequar, quia ascendentem Dominum in coelos apostoli oculis deduxerunt, et quousque eum nubes suscepit, pio aspectu prosecuti sunt, donec angeli assistentes dixerunt: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. » « Ibi me docebis. » Hoc ad superiora refertur, ubi dicitur: « Inveniam te foris. » Cum (inquit) te foris invenero, hoc est, cum te in assumpta carne aspexero, ibi docebis me, quia ad omnia quae interrogare voluero, respondebis. Nam saepe etiam volentes interrogare apostolos Dominus 117.0351C| praeveniebat, eosque instruebat. Potest et ad hunc locum jungi, ubi dicit: « Ducam te in domum matris meae, ibi me docebis. » Cum (inquit) coelo receptus fueris, et me quoque in coelum tecum assumpseris, ibi me docebis, et in omnem veritatem induces, quod impossibile est homini in praesinti vita posse consequi; hinc est quod Dominus repromittit apostolis, dicens: « Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. » Ergo ibi me docebis, id est, te et Patrem mihi aperta visione revelabis, hoc est, divinitatem tuam mihi facie ad faciem ostendes. « Et dabo tibi poculum ex vino condito. » Per vinum fervor charitatis et dilectionis intelligitur. Dabo (inquit) tibi vinum, hoc est, ostendam quam 117.0351D| ferventissima charitate te diligam. Et hoc vinum non simplex erit, sed conditum, bonis videlicet operibus et virtutibus. Nam amor Dei, sicut beatus Gregorius dicit, nunquam est otiosus, operatur magna si est. Si enim operari renuit, amor non est. Vinum enim conditum est dilectio cum operatione. Unde et Dominus in Evangelio: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit. » Probatio dilectionis exhibitio est operis. « Et mustum malorum granatorum meorum. » Malum granatum idem est quod et malum Punicum. Dicitur autem malum granatum, eo quod multitudine granorum sit plenum. Malum Punicum, eo quod in Africa plurimum abundat. Punica enim ipsa est Africa. Habet autem 117.0352A| corticem sanguinei coloris, et ideo (ut saepe dictum est) figuram tenet Dominicae passionis. Mustus enim malorum granatorum est dilectio sanctorum martyrum, qui intantum Deum dilexerunt, ut pro illo mori non dubitarent. Et bene mustum dicitur, non aliud quodlibet poculum, quia mustum ferventissimum est, ita ut in nimio fervore omnem sordem ex se excoquat et purget. Dabit ergo Ecclesia dilecto mustum granatorum suorum, id est, ostendet in passionibus sanctorum martyrum quanta charitate Christus diligatur.

« Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. » Per laevam (ut beatus Gregorius dicit) omnia prospera praesentis vitae accipiuntur; per dexteram vero futura beata vita in 117.0352B| coelis accipitur. Laevam ergo sponsi Ecclesia sub capite habet et dextera ejus illam amplexatur, quia quaecunque prospera praesentis saeculi blandiuntur, pro nihilo deputat, cuncta quae temporaliter arrident despicit; et dum ad solam supernae beatitudinis visionem tendit, illam solummodo amplexari desiderat.

« Adjuro vos, filiae Hierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. » Habet Ecclesia quosdam in se qui baptismo Christi sunt renati, et nomine Christianitatis titulati, moribus tamen et conversatione saeculo serviunt, et Ecclesiam sauvissima sopitam quiete inquietare, atque ad perferendos tumultus excitare nituntur. Hi ergo propter gratiam mysteriorum Christi, quae 117.0352C| perceperunt, filiae Hierusalem appellantur in hoc loco, cum tamen moribus contraria agant. Et adjurat eos sponsus ne suscitent vel evigilare faciant dilectam, hoc est, ne illam in somno dulcissimae quietis positam, hoc est, in contemplatione sui Conditoris sua inquietudine excitent, et ad sollicitudines et curas saeculi evigilare compellant. « Donec ipsa velit; » hoc est, donec peracto officio debitae servitutis, qua in psalmis, hymnis, et cantibus spiritualibus Deo famulatur, admoneatur iterum cura corporeae fragilitatis ad usum saeculi redire.

« Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum meum? » Vox Synagogae, admirantis Ecclesiam de gentibus congregatam. 117.0352D| Quae est, inquit, id est qualis est, quanti meriti, quae ascendit de deserto? Derelicta enim fuerat a Deo per idololatriam et veritatis ignorantiam. Ascendebat ergo virtutum gradibus de deserto, hoc est de errore infidelitatis, in quo ad tempus derelicta fuerat. « Deliciis affluens, » id est virtutibus abundans. « Innixa (inquit) super dilectum meum, » id est, fiducialiter agens in Christo, et omnes virtutes suas et cuncta bona ad ejus gratiam referens, sciebat se nihil suis viribus boni implere posse, ideoque cum Apostolo dicens: « Gratia Dei sum id quod sum. » Et notandum quod dicit, Super dilectum meum. Nam Synagoga solam putabat se habere cognitionem Dei, caeteris gentibus in ignorantia 117.0353A| destitutis. « Notus enim, » ut ait Psalmista, « in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. » Sed ita miranti respondet Synagogae ipsius sponsus et dilectus quod sequitur.

« Sub arbore malo suscitavi te. » Arborem malum, crucem Dominicam debemus accipere, de qua arbore suscitata est Synagoga, quia ipsa a praevaricatione originalis peccati et potestate diaboli per crucem Christi redempta est, ibi suscitata est quae peccatis mortua erat. Et bene arborem mali dicit. Nam, ut supra dictum est, huic arbori Christum comparavit, dicens: « Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. » « Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. » Matrem et genitricem Synagogae, majorem et principaliorem 117.0353B| Judaicae plebis patrem dicit, quales erant Scribae et Pharisaei, qui Christum Pilato tradiderunt, qui reliquam plebem tanquam mater et genitrix regere debebant et erudire, et quales erant illi qui suadentibus illis principibus, improbe acclamabant: « Crucifige, crucifige eum. » Haec ergo mater Synagogae sub arbore malo corrupta est et violata, quando se suosque posteros crudeli maledictione constrinxit, dicens: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros; » nam et isti sub cruce Christi erant, licet non fide et devotione, tamen crudeles vindictae sibi et suis posteris imprecatione.

« Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. » Quia (inquit) sub arbore malo suscitavi te, hoc est, quia passione 117.0353C| mea in cruce te redemi, pone me ut signaculum super cor tuum, hoc est, habeto me semper in memoria, et ne obliviscaris mei, quanta pro tua salute pertulerim. Pone me (inquit) ut signaculum super cor tuum per fidem, pone me ut signaculum super cor tuum per dignam operationem. Nam et nos quando aliquid in memoria habere volumus, signaculum digito vel brachio imponere solemus, ut illo admoniti, illius rei cujus curam habemus recordemur. Et nos ut signaculum super cor et brachium Christum ponere debemus, ut ejus memoriam semper habeamus, et ut recte in illum credentes, fidem ipsam bonis operibus exornemus. Quod si fecerimus, ipse quoque nos velut signaculum assumet, et nostri recordabitur, juxta quod Zorobabel duci Judaeae repromittit: 117.0353D| « Et ponam te sicut signaculum in conspectu meo. » Nam si nos beneficiorum ejus obliti fuerimus, nec ei dignas gratiarum actiones retulerimus, ipse quoque nostri obliviscetur, sicut de impio rege Jechonia filio Joachim dicitur: « Si fuerit annulus dexter in manu mea, inde evellam eum. » « Quia fortis est ut mors dilectio, dura ut inferus aemulatio. » Dilectio Christi fortis est ut mors. Sicut enim mors animam a corpore separat, et jam nihil concupiscere, nihil in praesenti vita homini licet ambire, ita dilectio Christi quem vere pervaserit, totum huic saeculo mortificat, et quasi insensibilem reddit, solumque pro Christo vivens, mundo mortuus est. Idem sensus est cum dicit: « Dura ut 117.0354A| inferus aemulatio. » Nam sicut infernus eos quos semel recipit nunquam restituit, sed semper retinet, ita verus Christi amor quem semel acceperit, nunquam dimittit; unde Apostolus dicit: « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? » Sed et dilectio Christi hoc loco potest accipi, cujus dilectio fortis fuit ut mors, quia in tantum dilexit nos, ut pro nobis immortalis mortem susciperet. Dura fuit aemulatio ejus ut inferus, quia inferus nescit misereri aut a poenis miserorum mitigari, sic et Christi dilectio non potuit a misericordia cessare, aut ullis improbitatibus persecutorum removeri ab amore humani generis. Quidam hoc quod dicitur, « Dura est ut inferus 117.0354B| aemulatio, » ad Synagogam proprie referunt, quae gentes aemulabatur, et invidebat saluti eorum. Monet ergo Christus hoc dicens, ut ab invidia cesset, et saluti Ecclesiae congaudeat. « Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. » Id est, dilectionis lampades sunt lampades ignis atque flammarum. Lampades dilectionis praecordia sunt sanctorum, in quibus veluti in vasis dilectio habitat. Hae ergo lampades, lampades quidem sunt ignis, quia in corde ardent per amorem; lampades vero flammarum, quia exterius lucent per operationem.

« Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. » Aquae et flumina sunt violentae persecutorum minae, vel etiam blandimenta, quibus sanctos a charitate Dei separare 117.0354C| nituntur. De quibus Dominus in Evangelio dicit, de viro qui aedificavit domum suam supra petram: « Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra pertram. » « Aquae ergo multae non poterunt exstinguere charitatem, » quia nulla tribulatio, nulla angustia sanctos a charitate Dei separare valebit. « Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. » Hic versiculus non eget expositione. Nam nullius mundi substantiae, nullae opes comparatione dilectionis aliquid sunt. Legimus quidem sanctos sua dimisisse pro amore Christi, sed tamen nihil sibi videbantur dimittere in comparatione charitatis Christi, quem amabant. Unde Apostolus cum non solum terrenam substantiam, sed 117.0354D| et paternas traditiones dimitteret pro Christo, dicebat: « Haec omnia contemno et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, » id est, ut amorem illius acquiram.

« Soror nostra parva est, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? » Vox dilecti Synagogam alloquentis pro Ecclesia gentium. « Soror nostra, » inquit, id est gentium Ecclesia, « parva est, et ubera non habet; » et magna dignatione communicato cum Synagoga nomine dicit, « Soror nostra: » quia enim ex Judaeis carnem assumpsit, ideo se quasi Synagogae contemperat et exaequat. « Parva est (inquit) soror nostra. » Sicut alicujus hominis aetas describitur, 117.0355A| sic et aetas describitur Ecclesiae. Parva enim erat Ecclesia adhuc de gentibus congregata, sub ipsis Domini et apostolorum temporibus, quia et parvitate credentium parva exsistebat; et ubera necdum habebat, id est nequaquam praedicando spirituales Deo filios generare valebat. Dicit ergo quasi consilium Synagogae requirens, « Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? » Allocutio Ecclesiae est vel cum intrinsecus occulta inspiratione, vel exterius aperta praedicatione admonet Deus animam cujusque fidelis. Et est sensus: Quando per apostolos meos alloquar Ecclesiam de gentibus congregatam, quid faciemus? quomodo illi praecepta coelestia committemus? Utrum videlicet minima quaeque praecepta illi committemus, an quo major efficiatur, 117.0355B| perfectiora illi secretorum coelestium mysteria trademus? Nam Deus omnipotens pro mensura et capacitate mentis humanae temperat verbum praedicationis, considerans vires et capacitatem auditoris. Sed Synagoga tacente, ipse sponsus pro ea respondit:

« Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. » Si (inquit) soror nostra est murus, aedificemus super eum propugnacula argentea. Ac si dicat: Cum coeperint apostoli mei praedicare Ecclesiae de gentibus congregatae, si tales fuerint auditores qui merito perfectionis murus appellari possint, dum videlicet vel naturali ingenio praediti, vel philosophica eruditione praestantes, quasi alios 117.0355C| defendere et munire possint vice muri, aedificemus super hunc talem murum propugnacula argentea, id est, addamus illis eloquia divinarum Scripturarum. Nam, ut Psalmista dicit: « Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. » Si vero tales fuerint auditores qui nequaquam hostibus resistere possint, nec tela contra venientia repellere, sed fuerint vel ostium ut simplicia annuntiantes possint aliquos in Ecclesia et ad fidem adducere, quales sunt sacerdotes minoris gradus, qui baptizando in Ecclesia, et divinis mysteriis initiando homines in Ecclesiam introducunt, compingamus illud ostium tabulis cedrinis; id est, proponamus eis exempla praecedentium patrum, qui, veluti cedri, imputribilia videlicet ligna, id est immarcescibilia opera 117.0355D| habent, et veluti tabulae scientiae et charitatis latitudine diffusi sunt. Latitudo enim tabularum latitudinem cordis vel scientiae significat, dicente Psalmista: « Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum. » His ergo cedrinis tabulis, (id est sanctorum exemplis) compingamus illud ostium, ut videlicet illorum imitanda exempla aliis Ecclesiam introeundi veluti ostium januam aperiant.

« Ego murus, et ubera mea sicut turris. » Vox Ecclesiae. Quae cum audisset pro sua salute consulentem dilectum suum, ipsa laeta respondit: « Ego sum murus, et ubera mea sicut turris. » Ego (inquit) murus, ego supra firmam petram fundata sum, et glutine divinae charitatis solidata. Sive murus 117.0356A| sum, quia de vivis et electis lapidibus (hoc est sanctis) aedificata sum; « et ubera mea sicut turris, » quia tales intra me contineo, qui vice uberum alios nutrire possunt spirituali doctrina, et vice turris possunt alios defendere et munire, quique sicut turres in muro eminent, sic merito doctrinae et conversationis inter reliquos membra mea praecellunt. Hoc autem non meis meritis, neque libertate mei arbitrii habeo, sed dono et gratia sponsi mei. « Ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. » Id est, ex quo ille sanguinem suum pro me fudit, et repropitiando mihi Deum Patrem, dissolvit inimicitias quae erant inter Deum et hominem, mihique coelestia pacificavit. Ex quo ergo hanc pacem reperi, murus esse et ubera vice turrium 117.0356B| merui.

« Vinea fuit pacifico, » id est dilecto meo, qui est verus pacificus, quia per eum pacificata sunt omnia quae sunt in coelis et in terra. Unde, et a Propheta Pater futuri saeculi, princeps pacis appellatur, in cujus veri pacifici typo Salomon pacificus, auctor hujus carminis praecessit. Huic ergo fuit vinea, id est sancta Ecclesia. « In ea quae habet populos. » Hoc dicit ut se de Ecclesia gentium, non de Synagoga, ostenderet canere. Nam Synagoga unius gentis fuit tantum. Ecclesia vero habet populos, quia omnes gentes intra capacissimum suum gremium capit et recipit. « Tradidit eam custodibus. » Custodes hujus vineae (id est sanctae Ecclesiae) sunt prophetae, apostoli apostolorumque successores. 117.0356C| Sive etiam custodes hujus saeculi sunt angelicae virtutes, quae ab incursibus tentationum et daemonum Ecclesiam custodiunt. « Vir affert pro fructu ejus mille argenteos. » Viros, fortes dicit et perfectos, nam vir a virtute dicitur. Fructus Ecclesiae est coelestis vitae remuneratio, pro qua sancta Ecclesia in praesenti laborare non cessat. Mille autem argentei, quos pro fructu vir affert, significant omnia quae in hoc mundo possideri possunt. Millenarius enim numerus pro summa perfectione et plenitudine ponitur. Vir ergo pro fructu hujus vineae mille argenteos affert, quia sancti omnia sua relinquunt, et pauperibus erogant, ut fructum hujus vineae (hoc est, supernam mercedem) consequantur. Tale est illud quod Dominus in Evangelio dicit: 117.0356D| « Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum. »

« Vinea mea coram me est. » Vox sponsi. Tu (inquit) dicis quia vineam meam tradidi custodibus, tamen vinea semper coram me est, quia licet eam custodibus meis commiserim, ego tamen semper curam illius habeo, nec pro illa semper sollicitus esse desisto, sed sum cum illa usque ad consummationem saeculi. « Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. » Mille tui, subauditur argentei, quos pro vineae dedisti fructu, pacifici tibi sunt. Quasi diceret: O anima fidelis, noli dubia 117.0357A| esse pro aeterna mercede, pro qua omnia tua dedisti, quia mille argentei pacifici sunt tibi, id est, manet te certa illa remuneratio, et verum inde fructum consecutura es. Et ducenti, subaudis argentei, pacifici sunt his qui custodiunt fructus meos. Sicut per millenarium plenitudo perfectionis, sic et per centenarium summa perfectio designatur, quia centenarius de laeva in dexteram transfertur. Ducenti ergo argentei, qui est duplicatus centenarius, significant eos qui doctrina et sancta operatione perfecti sunt, qui juste et pie vivendo semetipsos custodiunt, et etiam praedicando alios convertunt. His ergo talibus ducenti argentei sunt pacifici, quia duplicata in coelis eis manet remuneratio. De qualibus per Danielem dicitur: « Et qui ad justitiam 117.0357B| erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. » Hos enim Apostolus dupliciter jubet honorari, dicens: « Presbyteri qui in nobis sunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui praesunt vobis, et laborant in verbo. »

« Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. » Vox dilecti sponsam alloquentis: O Ecclesia, quae habitas in hortis, id est, quae excolendis virtutum germinibus insistis. Hortus etenim ipsa Ecclesia est, quam (ut superius dictum est) crebro se promittit invisere. Ecclesia ergo in hortis habitat, quia plantaria virtutum assidue nutrit, nec transitorie modicum recessura, ibi tugurium ponit, sed fixa statione habitat. « Fac me, inquit, audire vocem tuam, » id est, praedica quibus 117.0357C| vales Evangelium, praecepta meae legis simul et promissum coelestium praemiorum annuntia. Hoc enim mihi jucundum et delectabile est, ut audiam vocem tuam, hoc est ut audiam te verba salutis aeternae annuntiantem. Sed « amici auscultant, » id est, angelici spiritus vocem tuam audire delectant, quos tibi amicos feci effusione sanguinis mei, quosque adjutores et protectores contra malignos spiritus institui. Sive amici, id est, justorum spiritus auscultant, quos de tuo coetu ad me in coelestia assumpsi. Ipsi enim de tua praedicatione et fratrum salute congaudent. Respondet confestim ipsa sponsa dilecto suo:

« Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnu loque cervorum super montes aromatum. » Mira 117.0357D| responsio. Invitatur ad praedicandum, et ut sponsus 117.0358A| audiat vocem ejus, illa vero hortatur sponsum suum ut fugiat. Sed magna est mysterii consequentia. Nam quia superius praedicta fuerat Christi nativitas, cum dixit: « Quis det te fratrem meum sugentem ubera. » Praedicta enim fuerat ejus passio, ubi dictum est: « Sub arbore malo suscitavi te, » nunc consequenter hortatur sponsum ut fugiat, hoc est velocissime per ascensionem ad Patrem redeat. Et est sensus: Jubes me praedicare? vis vocem meam audire? fuge, dilecte mi, id est, impleto incarnationis tuae et passionis mysterio, revertere ad coelum, ut non jam te sicut hominem, sed sicut Deum super omnia cogitare incipiam. Tunc enim audies vocem meam, quia tunc te liberius omni mundo praedicabo. Et hoc est quod Dominus in Evangelio dicit: 117.0358B| « Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. » Expediebat enim apostolis et omni Ecclesiae ut Christus rediret, et praesentiam corporalem absentaret, quia dum in corpore praesens erat, non poterant eum spiritu aliter amare, non poterant eum quem hominem cernebant, ut Deum invisibilem et ubique praesentem cogitare. At postquam ipse coelos ascendit, coepit eum Ecclesia spiritualiter diligere, et sic jam Deum cogitare et praedicare. Et hoc est quod Apostolus dicit: « Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. » Ergo, dilecte mi, si vis ita me te praedicare, fuge (id est recede) ad coelestia, et qui fuisti comprehensibilis per humanitatem, efficere incomprehensibilis per divinitatem, verumtamen ne me 117.0358C| in praesenti sine tua visitatione deseras, sed dignare me crebra tua visitatione requirere, mihique te saepius videndum praebere. Et hoc est quod dicit: « Similis esto capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum. » Sicut (inquit) capreae et hinnuli cervorum indomita animalia humanum consortium refugiunt, et tamen crebrius in montibus videntur, sic et tu post tuam ascensionem, licet invisibilis, dignare mihi tamen saepius dono tuae gratiae apparere, et hoc super montes aromatum. Montes aromatum sancti Dei sunt, excellentia sanctae conversationis coelo proximi, et odore ac fama virtutum longe lateque fragrantes. Hinc Apostolus de se suique similibus dicit: « Nostra conversatio in coelis est. » Et alibi: « Christi bonus odor sumus in 117.0358D| omni loco. »

(no apparatus)