Jump to content

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarium in Matthaeum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 107

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 107.1154D

PRAEFATIO AD HAISTULPHUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. 107.0727|

107.0727C| Domino beatissimo ac merito venerabili, et in conspectu Domini sincera charitate charissimo Patri HAISTULPHO archiepiscopo, RABANUS indignus presbyter aeternae pacis in Christo optat salutem.

Memor illius praecepti quod per vas sibi aptum olim Sapientia protulit, dicens: In tota anima tua time Deum, et sacerdotes ejus sanctifica; datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres initia sanctorum (Eccli. VII), decrevi, sancte Pater, opus quod, divina gratia largiente, in expositionem sancti Evangelii secundum Matthaeum, non sine labore tamen, confeceram, tuae sanctitati dirigere, ut tuo sancto examine probatum, si dignum judicaveris ad legendum, fratribus sub tuo regimine constitutis illud tradas; non quasi pernecessarium, cum 107.0727D| multi scriptores me in illo vestigio praecesserint, sed quasi magis commodum, cum plurimorum sensus ac sententias in unum contraxerim, ut lector pauperculus, qui librorum copiam non habet, aut cui in pluribus scrutari profundos sensus Patrum non licet, saltem in isto sufficientiam suae indigentiae inveniat. Plures enim fuere qui ante nos in Evangelium Matthaei tractatus ediderunt: nam Origenis hinc viginti duo [Viginti quinque], ut Hieronymus testis est, exstant volumina et totidem ejusdem homiliae, commaticumque interpretationis genus; et Theophili, Antiochenae urbis episcopi, commentarii; Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae, Apollinaris 107.0728C| Laodicensis [Apollinariique Laodiceni], ac Didymi Alexandrini. Et Latinorum, Hilarii Pictaviensis, Victorini et Fortunatiani. Scripsit quoque praedictus vir beatus Hieronymus, petente Eusebio, in hoc Evangelium commentarium, sed ut pro brevitate temporis de ejus sermonibus dicam, omissa veterum auctoritate, quos nec legendi, nec sequendi facultas ipsi data est, historicam interpretationem digessit breviter, et interdum spiritualis intelligentiae flores admiscuit, perfectum opus reservans in posterum. Haec quippe non in ejus suggillationem protuli, cujus ingenium et studium quod in divinorum librorum interpretatione et expositione habuit, maxime miror, sed ut ostendam causam quae nos compulit praesens opus aggredi. Cum enim fratres 107.0728D| qui nobiscum Evangelium legere disponebant conquererentur quod in Matthaeum non tam plenam et sufficientem expositionem haberent sicut in caeteros evangelistas, laborantibus beato Ambrosio Mediolanensi episcopo, et venerabili Patre Augustino, Bedaque famulo Domini, ad legendum habebant, eorum precibus coacta est parvitas nostra praesens opus aggredi, non tam propriis viribus aut ingenio confidens, quam divino adjutorio et fraternae charitati, quae omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII); cui solummodo cessi, detrahentium atque insultantium non curans vaniloquium, qui magis praesumptioni quam pietati nostrum forsitan 107.0729A| deputabunt laborem. Et non mirum, cum magis parati sint aliena lacerare, quam propria opuscula condere. Quorum quia nemo potest calumniam et invidos morsus devitare, nisi qui omnino nihil scribit, magis eligo vanam surda aure pertransire querimoniam, quam otiose torpens Christi negligere gratiam, cui soli placere optantes, vanos hominum rumusculos nihili ducimus. Aggregatis igitur hinc inde insignissimis sacrae lectionis atque dignissimis artificibus, quid in opusculis suis in beati Matthaei verbis senserint, quid dixerint, diligentius inspicere curavi: Cyprianum dico atque Eusebium, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Fulgentium, Victorinum, Fortunatianum, Orosium, Leonem, Gregorium Nazianzenum, Gregorium papam Romanum, 107.0729B| Joannemque Chrysostomum, et caeteros Patres, quorum nomina scripta sunt in libro vitae (Phil. IV). Horum ergo lectioni intentus, quantum mihi prae innumeris monasticae servitutis retinaculis licuit, et pro nutrimento parvulorum, quod non parvam nobis ingerit molestiam et lectionis facit injuriam, ipse mihi dictator simul, et notarius, et librarius existens, in schedulis ea mandare curavi quae ab eis exposita sunt, vel ipsis eorum syllabis, vel certe meis breviandi causa sermonibus. Quorum videlicet quia operosum erat vocabula interserere per singula, et quid a quo auctore sit dictum nominatim ostendere, commodum duxi eminus e latere primas nominum litteras imprimere, perque has viritim, ubi cujusque Patrum incipiat, ubi sermo quem transtuli 107.0729C| desinat, intimare, sollicitus per omnia ne majorum dicta furari et haec quasi mea propria componere dicar. Multumque obsecro et per Dominum legentes obtestor ut si qui forte nostra haec, qualiacunque sint, opuscula transcriptione digna duxerint, memorata quoque nominum signa, ut in nostro exemplari reperiunt, affigere meminerint. Praeter haec quoque nonnulla, ut sine laesione aliorum dicam, quae mihi auctor lucis aperire dignatus est, proprii sudoris indicia per notas vocabuli agnominisque mei, ubi opportunum videbatur, adnexui, totumque opus in libros octo distinxi, illud maxime observans, ubicunque potui, ut ubi evangelista sermones Domini consummatos esse referebat, ibi librorum terminos constituerem. Disposui etiam per 107.0729D| ipsos libros duos ordines capitulorum: unum, quem 107.0730A| in ipso Evangelio sub nomine Matthaei titulatum reperi; alterum, quem huic operi praeponendum noviter condidi. Quos utique coloribus, ne confusionem lectori facerent, distinguere curavi, priorem atramento, alterum minio conscribens. Illum nempe ob hoc ponens ut si quis forte Evangelium legens, invenerit sententiam cujus allegoriam ignorans scire desideret, notet capitulum quod in margine paginae eidem sententiae praescriptum est, et statim recurrens ad tractatum, revolvat librum, et quaerat ibi ipsum capitulum quod ante in Evangelio adnotavi, et sic sine ulla mora inveniet quod desideravit. Sequens vero capitulorum ordo, qui minio sparsim in volumine conscriptus est, ad superliminarem paginam respondet, quam in capite hujus operis, ob 107.0730B| compendium quaerendi et commode inveniendi, diligenter lectori cum singulis capitulis distinctim ordinantes praeposuimus, ut quae illic praenotata sunt, eorum indicio in libro conscripta reperiat. Omnia vero ad utilitatem fratrum et ad commoditatem legentium parare sategimus, optantes ut ad plurimorum perveniant profectum. Si quis forte despicit hunc laborem nostrum quasi superfluum, cum multi plenius et perfectius de iisdem rebus tractaverint, legat ea quae sibi elegerit, nobiliumque doctorum amplissimis reficiatur coenis, et dimittat haec nostra, licet paupercula, illis qui perfectorum non possunt capere cibum, quorum non venter pinguibus repletus hortorum fastidit olera, sed leguminum assuescit comedere cibaria: sciat tamen verum esse 107.0730C| illud vulgo proverbium, quod utilior est sitienti parvus purae aquae haustus, quam nauseanti largissima conditi vini pocula. De caetero quoque obsecro venerationem tuam, antistitum charissime, ut si praesens opus dignum habitu ducas, ab hoc exemplari, quod tibi transmisi, rescribere illud jubeas, et rescriptum diligentius requirere facias, ne Scriptoris vitium dictatoris dereputetur errori, sed magis qui seminat, simul gaudeat, et qui metit (Joan. IV), fructumque pariter congregent in vitam aeternam.

Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram gratia superni Protectoris conservare atque ad defensionem Ecclesiae suae sanctae semper corroborare dignetur. 107.0729|

INCIPIUNT COMMENTARIA IN MATTHAEUM. LIBER PRIMUS. PROOEMIUM.

107.0729D| Expositionem scripturus in Evangelium beati Matthaei, opportunum esse judicavi, paucis primum 107.0730D| intimare quam ob causam idem evangelista ipsum Evangelium exorsus sit scribere, et qua lingua, et quo ordine, ut illi qui aggrediuntur hoc opus legere, 107.0731A| statim in capite ipsius inveniant praenotatum scriptorem sancti Evangelii, et quibus illud scripserit. Narrant quidem historiae quod iste Matthaeus apostolus et evangelista, qui et Levi cognomen sumpsit de tribu, ex publicano electus a Christo et a peccante translatus, primum evangelizaverit Judaeis. Verum cum pararet transire ad gentes, patria primus lingua, id est, Hebraeis litteris, Evangelium composuerit, propter eos qui ex circumcisione crediderunt, dereliqueritque eis illud ad memoriam, a quibus proficiscebatur ut gentibus praedicaret. In quo animadvertendum est quod ubicunque evangelista iste, sive ex persona sua, sive ex Domini Salvatoris, veteris Scripturae testimoniis utitur, non sequatur Septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam: 107.0731B| e quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi filium meum; Et: Quoniam Nazaraeus vocabitur. (Aug.) Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum hominum praesentem vitam et facta et dicta ejus exsequi, unde et in principio Evangelii sui taliter exorsus, ait:

CAPUT PRIMUM. Genealogia Christi enumeratur, et in tres tessaradecades dividitur, et de desponsatione matris ejus narratur.

[I.] Liber generationis Jesu Christi. (Aug.) Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem, se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus filius hominis est, quod etiam 107.0731C| seipse saepissime appellat, commendans nobis quod misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta Isaia intelligatur: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII.) Quanquam et de temporali ejus nativitate, qua verbum caro factum est, et virgo Spiritu sancto gravida filium peperit, et virgo permansit, haec prophetica sententia possit non inconvenienter accipi, ne sacrae aedificationis discors compago non haereat. Igitur Matthaeus, corrupto humani generis initio per praevaricationem, in primo Novi Testamenti libro respondens primo libro veteris legis, ubi scriptum est: Hic est liber 107.0731D| generationis coeli et terrae (Gen. II); et rursum: Hic est liber generationis Adae (Gen. V); Adae videlicet veteri, per quem totus corruptus est mundus, Adam opponens novum, in quo restaurata sunt omnia, et quae in coelo et quae in terra consistunt; dedit manifeste intelligi quod ipsius scripserit secundum carnem generationem, qui electos suos in filiorum Dei assumeret adoptionem. Quare autem librum dixerit generationis, cum parvam libri particulam teneat generatio, hoc intelligitur quod consuetudinem gentis suae secutus sit. Consuetudo enim Hebraeorum est ut voluminibus ex eorum principiis imponant nomina, ut est Genesis, Exodus et caeteri libri legales. Quod autem dicit, Jesu Christi, regalem 107.0732A| et sacerdotalem in eo exprimit dignitatem. Nam Jesus qui nominis hujus praesagium praetulit, primus post Moysen in populo Israel ducatum tenuit, et filios Israel in terram repromissionis induxit, Aaron vero, mystico consecratus unguento, primus in lege sacerdos fuit. Salvator igitur noster, quem unxit Deus oleo laetitiae prae omnibus participibus ejus (Psal. XLIV), et Rex est, de quo propheta dicit: Multiplicabitur imperium ejus, et pacis non erit finis (Isa. IX); et angelus ad Mariam, potentiam regni ejus demonstrans: Dabit, inquit, illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I). Et Sacerdos idem est, de quo dicit Psalmista: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es Sacerdos in 107.0732B| aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX).

Filii David, filii Abraham. (Hieron.) Ordo praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset Abraham, et postea David, rursus ei repetendus fuerat Abraham, ut generationis series texeretur. Ideo autem, caeteris praetermissis, horum filium nuncupavit, quia ad hos tantum facta est de Christo repromissio. Ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII), quod est Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI).

Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus, ab ipso promissionis Christi exordio, hoc est, 107.0732C| ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus. (MAURUS.) Mystice quoque demonstrat quomodo, de gentilitatis caligine, quasi de Aegyptia servitute, per quadraginta duos viros, ac si ejusdem numeri mansiones, ad virginem Mariam, pleno sancti Spiritus gurgite fluentem, ac si intelligibilem Jordanem, duce Domino Jesu Christo, velut Josue filio Nun, ventum sit; ipsumque Christum de Maria natum esse testatur, qui velut hamus in retis capite, sic in fine genealogiae positus, et in mare hujus mundi a Patre missus, tortuosum draconem aduncatum occisus occidit, atque humani generis mortem mortuus mortificavit. Et ideo velut fune duplicato, iterato videlicet uniuscujusque nomine, in retis similitudinem 107.0732D| genealogiae ordo contexitur, donec ab hujus principio, hoc est, ab Abraham ad hamum usque, hoc est, Christum, adveniatur; de quo ad sanctum Job dicitur: Nunquid aduncabis Leviathan hamo tuo, aut armilla perforabis maxillas ejus? (Job. XL.) (Greg.) In hamo igitur incarnationis Christi iste captus est, quia dum in illo appetiit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis.

Judas autem genuit Phares et Laram de Thamar. (Hieron.) Notandum in genealogia Salvatoris, nullam sanctarum assumi mulierum, sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatricibus nascens, omnium, peccata deleret. Unde et in consequentibus Ruth Moabitis ponitur, 107.0733A| et Bethsabee [Bersabea] uxor Uriae. (MAURUS.) Ad interiorem vero intellectum, in omnibus istis quatuor, ventura ad Dominum Ecclesia de gentilitatis errore figuratur, quae prius aliena, ignominiis plena et sterilis habebatur, sed ad Christum ut legitima conjuncta est matrona, et plures adoptivos parit Deo filios, quam Synagoga, quae prius ut proprium videbatur Dominum habere virum. Thamar ergo interpretatur amaritudo, vel commutans, sive palma; et merito haec omnia conveniunt sanctae Ecclesiae, quae amara prius fuit in idololatria et turpi conversatione, sed modo dulcis est per fletum compunctionis, et studium pii laboris. Haec commutans recte dicitur, quia ex peccatrice commutata est in justam, et ex odiosa in amatam, quae palmae rite assimilatur, 107.0733B| propter certamen laborum et victoriae praemium. De illa quippe bene per Psalmistam dicitur: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI). Raab quoque latitudo, vel fames, seu impetus, interpretatur; et quid in hoc, nisi sanctae Ecclesiae nobilitas praedicatur, cui etiam per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende; ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida; ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV). Habet ergo famem ista, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII), et faciendi voluntatem ejus. De hac quidem impetus egreditur, quia velocitas praedicationis, flante Spiritu sancto, in totam 107.0733C| mundi latitudinem dirigitur. Unde bene per Ezechielem dicitur: Ubi erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent (Ezech. I). Denique Ruth, quae vel videns, vel festinans, sive definiens, interpretatur, merito Ecclesiam significat, quae in puritate cordis Dominum contemplatur et secundum Psalmistam, festinat manus ejus dare Deo (Psal. LXVII). Haec definit, id est, firmiter in fide et dilectione Dei persistere decernit. Unde et Paulus ait: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII). Bersabea vero, quae interpretatur puteus 107.0733D| satietatis, vel puteus septimus, abundantiam gratiae Spiritus sancti in Ecclesia fieri designat. Dono itaque spirituali, hoc est, septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV).

Naason autem genuit Salmon. (Hieron.) Ipse est Naason princeps tribus Juda, sicut in Numeris legimus (Num. II).

Jesse autem genuit David regem. Regem dicit David, non quod ipse solus in ista genealogia regum fuerit positus, cum ab ipso usque ad transmigrationem Babylonis qui scribuntur regnaverint, sed quia 107.0734A| David primus de tribu Juda rex fuit, per quam ordo decurrit genealogiae.

David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. (MAUR.) Quaeritur, cum tres reliquae extraneae mulieres nominibus propriis sint positae, cur sola non nominetur Bersabee, sed hoc solum dicatur quod uxor fuerit Uriae? Igitur hoc ideo putatur factum, quia tres aliae supra scriptae, licet criminosae fuerint, in partubus tamen filiorum, per quos currit genealogia, non solum non culpari, sed etiam laudari meruerunt. Haec vero, adulterio simul et homicidio perpetrato, Davidi regi genuit filium, in tantum culpabili conjugio, ut merito in Salvatoris genealogia videatur non nominata; nomen vero viri ejus, id est, Uriae, quasi justi hominis ponitur, ut ex 107.0734B| hoc etiam sceleris immanitas memoretur, dum uxoris causa occisus in memoriam revocatur. Mystice autem David Christum significat, qui interpretatur manu fortis, et desiderabilis. Et quid fortius leone, qui vicit de tribu Juda, radix David? Quomodo vero sit desiderabilis, Scriptura ostendit, dicens: Ecce veniet desideratus cunctis gentibus (Apoc. V). Et Petrus ait: In quem et desiderant angeli prospicere (I Petr. I). Urias vero, qui interpretatur lux mea Dei, significat diabolum, qui transfigurat se in angelum lucis, audens Deo dicere: Lux mea Dei, et Ero similis Altissimo (Isai. XIV). Hujus erant pessimo conjugio delegati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio 107.0734C| sponsa copuletur.

Joram autem genuit Oziam, Ozias autem genuit Jonathan. (Hieron.) In quarto Regum volumine legimus de Joram Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo, Josabeth filia regis Joram, soror Ochoziae, tulit Joas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia, subtraxit: cui successit in regnum filius ejus Amasias, post quem regnavit filius ejus Azarias, qui appellatur et Ozias, cui successit Jonathan filius ejus. Cernis ergo, quod secundum fidem historiae tres reges in medio fuerunt, quos hic Evangelista praetermisit. Joram quippe non genuit Oziam, sed Ochoziam, et reliquos quos enumeravimus. Verum quia evangelistae propositum erat, tres tessaradecades in diverso temporum statu 107.0734D| ponere, et Joram generi se miscuerat impiissime Jezabel, idcirco usque ad tertiam generationem ejus memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur. (Hilar.) Dictum quoque ita erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata igitur labe familiae gentilis, tribusque praeteritis, jam regalis in quarta generationum consequentium origo numeratur.

Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. (Hieron.) Si voluerimus Jechoniam in fine primae tessaradecadis ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim. Sciamus 107.0735A| ergo Jechoniam priorem ipsum esse, quem et Joakim; secundum autem (id est Joachin) filium, non patrem, quorum prior per κ et μ sequens per χ et ν scribitur, quod scriptorum vitio et longitudine temporum apud Graecos Latinosque confusum est. Haec beatus Hieronymus historiam sequens, ita exponit. Caeterum venerabilis Pater Augustinus in lib. de Consensu evangelistarum (Lib. II, c. IV) ita dicit: Unus quippe in illis progenitoribus numeratur, id est Jechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem ordo a rectitudine deflectitur, atque ut eat in diversum, tanquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet, prioris ordinis, et in capite ipsius deflexionis. 107.0735B| Et hoc ipsum jam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tanquam a Jerusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum, et hinc atque hinc utrisque in se credentibus tanquam lapidem angularem futurum. Haec tunc in figuram praeparabat Deus rebus in veritate venturis. Nam et ipse Jechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur praeparatio Dei. Sic ergo jam non quadraginta duae, quot faciunt ter quatuordecim, sed propter unum bis numeratum, quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum annumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae tanquam numero quadragenario regaliter praesidet.

Jacob autem genuit Joseph. (Hieron.) Hunc locum 107.0735C| objecit nobis Julianus Augustus de dissonantia evangelistarum, cur evangelista Matthaeus Joseph filium dixerit Jacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli, non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Domino jubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius ejus accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. (Aug.) Antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat, (illa quippe alienigena fuit) ipse Jacob nepotes suos ex Joseph natos, verbis manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque 107.0735D| filii tui duo, qui nati sunt tibi, priusquam ad te venirem mei sunt: Ephraim et Manasse tanquam Ruben et Simeon, erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt (Gen. XLVIII). Unde etiam factum est, ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi, quae templo serviebat, cum ea quippe tredecim fuerint, cum duodecim fuissent filii Jacob. Unde intelligitur Lucas patrem Joseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in Evangelio suo. Cujus progenitores sursum versus commemorat, donec exiret ad David. Quomodo autem hujus rei constet ratio, Africanus historiographus scribens ad 107.0736A| Aristidem quemdam de Evangeliorum dissonantia, ostendit, ita dicens: « Nobis ergo imminet ostendere quomodo Joseph dicatur secundum Matthaeum quidem patrem habuisse Jacob, qui deducitur per Salomonem; secundum Lucam vero Heli, qui deducitur per Nathan, atque isti ipsi, id est, Jacob et Heli, qui erant duo fratres, habentes alius quidem Mathan, alius vero Matthat [Melchi] patrem, ex diverso genere venientes, etiam isti Joseph avi esse videantur. Est ergo modus iste: Mathan et Matthat diversis temporibus de una eademque uxore, Cestha nomine, singulos filios procrearunt, quia Mathan, qui per Salomonem descendit, uxorem eam primus acceperat, et relicto uno filio, Jacob nomine, defunctus est. Post cujus obitum, quoniam lex viduam 107.0736B| alii viro non vetat nubere, Matthat, qui per Nathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Mathae accepit uxorem, ex qua et ipse suscepit filium nomine Heli: per quod ex diverso patrum genere efficiuntur Jacob et Heli uterini fratres, quorum alter, id est, Jacob, fratris Heli sine liberis defuncti, uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Joseph, natura quidem germinis, suum filium: propter quod et scribitur: Jacob autem genuit Joseph; secundum vero legis praeceptum, Heli efficitur filius, cujus Jacob, quia frater erat, uxorem ad suscitandum fratri semen acceperat; et per hoc rara invenitur atque integra generatio, et ea quam Matthaeus enumerat dicens: Jacob autem genuit Joseph; et ea quam Lucas competenti observatione 107.0736C| designat, dicens, quod putabatur esse filius Joseph, qui fuit Heli; qui et ipse, subsonante eadem distinctione, Heli esse filius putabatur, qui fuerat Matthat, quia legalem hanc successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat magis quam germinis veritate, aperte satis per hoc indicavit, observans Evangelista ne plane in ejusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret; per quod digna distinctione non descendens, sed ascendens, usque ad Adam, et ad ipsum usque pervenit Deum. Haec autem nobis non ad subitum reperta, aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi haec Salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, sive edocendi, quae secundum veritatem gesta sunt, 107.0736D| tradiderunt. » Haec Africanus his ipsis syllabis profert, excepto quod pro Matthat posuit Melchi, quia fortasse vel codex illius sic habuit, vel historia in qua haec didicerat eumdem Matthat reperit binominem.

Virum Mariae. (Hieron.) Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsae vocentur uxores.

De qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (MAUR.) Pulchre non de quibus, sed de qua, posuit, ut de sola virgine, sine semine maritali, natum demonstraret. 107.0737A| Quod autem primum dicit: De qua natus est Jesus, etc., ac deinde sequitur: Qui vocatur Christus . . . . . proprium nomen, id est, Jesus, prius ponit, quod ante conceptum ejus ab angelo nominatum est (Luc. I). Deinde convenienter aptatur, quod in pontificibus et regibus prius in imagine procedebat, hoc est, Christus, ut ille, in quo haec duo nomina mystica convenerunt, distingueretur a caeteris, qui in figura ejus iisdem nominibus sed divisim nuncupati praecesserunt. Verum illi quoniam ad breve tempus vitae hujus, christi appellabantur, ad solam veri Christi imaginem conservandam, quamvis compositione quadam mystica consecrati olei, tamen hujus quae inter nos haberi solet materiae liquore [ac liquoris] perungebantur. Verus autem hic, qui de coelis venerat, 107.0737B| et cui omnia quae praecedebant gesta fuerunt, Christus non humanis opibus quaesita sumit unguenta, sed novo ac singulari modo paterno Spiritu infusus, et unctus Christus efficitur, sicut multis ante saeculis de eo vates Isaias praedixerat, ex persona ipsius Christi, dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem et caecis visum (Isai. LXI; Luc. IV). Nec solus Isaias haec divinis praedixit oraculis, sed et David similiter inspiratus, testatur de Christo, dicens ad ipsum Christum: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea te unxit Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV). In quibus verbis primo 107.0737C| quidem eum evidenter Deum designat. Secundo vero, per aequitatis virgam, sceptrum in eo regale commemorat; post vero etiam qualiter Christus effectus sit indicat dicens quod unctus sit Deus a Deo, non oleo communi, sed oleo laetitiae, nec sicut participes sui, id est, illi qui in imagine praecesserunt, sed prae participibus suis. Oleo vero laetitiae in sacris voluminibus intellectu mystico Spiritus sanctus designatur. Sed et de pontificatu ejus idem David alio in loco tale aliquid arcanis signat eloquiis, tanquam ex persona Patris de Filio pronuntiantis: De ventre, inquit, ante Luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Hic autem Melchisedech in divinis voluminibus sacerdos fuisse 107.0737D| Dei summi refertur (Gen. XIV), sed qui non oleo communi perunctus sit, neque qui ex successione generis susceperit sacerdotium, sicut apud Hebraeos fieri mos erat; et ideo secundum ordinem ipsius sacerdos futurus dicitur Christus, qui non olei liquore, sed virtute coelestis Spiritus consecretur. Idcirco denique cum multi ante, apud Hebraeos oleo in hoc ipsum solemniter consecrato uncti sint christi, et sive reges, sive prophetae, sive etiam pontifices, per hoc fuerint instituti, nullus tamen ipsorum vel genti, vel discipulis aut sectatoribus ex suo vocabulo nomen dare potuit, et appellare discipulos Christianos, nisi hic solus, qui verus est Christus et non oleo 107.0738A| humano, sed paterno Spiritu perunctus. Hic sectatorum suorum populos, et universam per totum mundum sui nominis gentem, ex veri Christi vocabulo appellari fecit perenni nomine Christianos (Act. XI).

(MAUR.) Notandum autem quod ipsi progenitores Christi, qui in genealogia ejus adnumerati sunt, non sine grandi mysterio ab evangelista assumuntur, maxime cum Apostolus dicat: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X), sed sicut humanam nativitatem Christi praecesserant tempore, ita quoque testimonium illi dabant ex praefiguratione. Nam nullus eorum est, qui non aut nomine, aut actu incarnationem Christi significet, et ipsum esse demonstret, qui in patriarchis praefiguratus, et in prophetis promissus, 107.0738B| atque in apostolis praedicatus est. Igitur Abraham, qui interpretatur pater multorum, vel pater videns populum, quem significat hoc nomine, nisi illum de quo ipsi ita promissum est: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes cogitationes terrae? (Gen. XXII.) Et Isaias ait: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Isai. LIII); et item cum inquit: Domine Pater noster, et Redemptor noster, a saeculo nomen tuum. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos (Isai. LXIII). Quomodo autem Abraham actu significaverit Salvatorem, testatur illud quod Domini praecepto exivit de terra sua et de cognatione sua (Gen. XII), ut apud exteros locupletaretur, et esset in gentem magnam, quod nunc cernimus veraciter 107.0738C| impletum, cum Christus, relicta terra et cognatione Judaeorum, praepollet, ut videmus, in populis gentium (Gen. XIV). Et illud quod Abraham cum trecentis decem et octo vernaculis suis quatuor reges debellavit, ac Lot liberavit, quid aliud significat, quam quod nos Christus per crucem, quam exprimit tau littera, trecentenarium numerum continens, a dominatu carnalis sensus, qui nos antea variis vitiis captivatos exsuperaverat, liberavit? Isaac quoque, qui interpretatur risus, vel gaudium, significat illum de quo dixit ad pastores angelus: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II). Et ipsa Veritas suis discipulis ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). Et item: Petite, inquit, et 107.0738D| accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Ibid.). Quomodo vero actibus suis Isaac significet Christum, longum est per totum enumerare, cum pene omnes actus ejus, quos Scriptura narrat, conveniant mysterio ad Christum, ut est illud, quo mactandus ipse ad aram portaverit ligna (Gen. XXII), sicut Christus crucem passionis suae proprio gestavit corpore. Et quod in typo Ecclesiae Rebeccam duxit uxorem, quae gemellos ei peperit (Gen. XXV), sicut Christo Ecclesia per baptismi fontem duos parit populos. Jacob, qui interpretatur superplantator, vel supplantans, significat eum de quo dicit Psalmista: Supplantasti omnes insurgentes in me, subtus me (Psal. XVII). Hic 107.0739A| quidem in erectione et unctione lapidis, et in somnio suo (Gen. XXVIII) significat passionem Christi et resurrectionem ejus, quem unxit Deus oleo laetitiae prae participibus suis. Bethel quippe, ubi Jacob visionem vidit, significat Ecclesiam, quae vere est domus Dei, quia domus est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI), et porta coeli, quia ibi Filius Dei in terram descendit, et homines sancti ad coelum ascendunt. Judas confitens, vel glorificans, interpretatur, et significat illum qui in Evangelio dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI). Et Psalmista ait: Gloriosus Deus in sanctis suis (Psal. LXVII), hoc est, Christus in membris suis. Phares, divisio, sive divisit, demonstrat eum qui in Evangelico dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate 107.0739B| sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et reliqua (Matth. XXV). Et Apostolus: Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV). Zara, oriens, sive ortus, interpretatur, et Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). Et alibi scriptum est: Ecce, vir oriens nomen ejus (Zach. VI). Esrom, sagittam vidit, vel atrium ejus, denotat ipsum de quo dicitur: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX); sagittae Christi sunt praecepta Evangelii, vel vindicantis judicia. Atrium vero significat abundantiam 107.0739C| gratiae, et latitudinem charitatis, per quam omnes invitans ad se ipsa Veritas, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Aram, electus, sive exclusus dicitur. Et propheta ex persona Patris ad Filium loquitur: Ecce puer meus, electus meus, dedi spiritum meum super ipsum (Isai. XLII). Quis est iste puer electus, nisi qui a pueritia reprobavit malum, et elegit quod bonum est? (Isai. VII.) Psalmista quoque ait: Excelsus super omnes gentes Dominus, et reliqua (Psal. CXII). Aminadab autem, qui interpretatur populus meus voluntarius, significat eum qui dixit: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. X). Iste vero caput est illius populi, ex cujus persona Psalmista loquitur Domino, ita dicens: 107.0739D| Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (Psal. LIII). Naason, serpentinus, vel augurium, figurat eum qui in Evangelio dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis (Joan. III). Augurium ergo hic pro vaticinio vel revelatione intelligi debet, cujus vaticinium in tria prophetiae tempora respicit. In praeteritum, ut est: Vidit Abraham diem meum, et gavisus est (Joan. VIII). In praesens, ut est: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX.) In futurum, ut est hoc: Erunt enim sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII). Et illud: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Salmon, qui interpretatur sensus, vel sensibilis, non inconvenienter 107.0740A| Christum figurat, quem Apostolus dixit Dei virtutem et Dei sapientiam esse (I Cor. I), qui bene sensibilis dicitur. Nam in Evangelio legitur dixisse. Tetigit me aliquis. Nam et ego sensi de me virtutem exisse (Luc. VIII). Et item: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Matth. IX.) Vere sensibilis, qui cogitata ut facta, et futura ut praesentia cernit sicut de eo scribitur, qui fecit quae futura sunt. Boos, in quo robur, vel in ipso fortitudo, vel in fortitudine, interpretatur, apte ad Christum transferri potest, quia ipse est brachium Domini, de quo propheta dicit: Ecce Dominus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur (Isai XL). Et ipse de se in Evangelio ait: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Omnis enim virtus hominis in 107.0740B| morte desinit. Verbum autem quod caro factum est, de infirmitate fortius, de morte vivacius, de humilitate excelsius factum est. Obed, id est, serviens significat eum qui de semetipso ait: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Et apostolus: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). Jesse, interpretatur insulae libamen. Insulae Ecclesiae sunt de gentibus, quae in mari istius mundi positae, tunduntur quotidie persecutionum aestibus, de quibus insulis Isaias dicit: In doctrinis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini Dei Israel. (Isai. XXIV.) Insulae ergo libamen sacrificium 107.0740C| est corporis et sanguinis Domini, quod quotidie sancta Ecclesia cum votis et laudibus Deo offerre solet, commemorationem digne agens passionis et resurrectionis Dominicae. David, desiderabilis vel fortis manu, nulli dubium quin Christum significet, de quo Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV), et item: Dominus, inquit, fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII): cujus gesta quomodo Dominica facta significent, tractatores sanctarum Scripturarum sufficienter exponunt. Salomon quoque rex et filius regis, qui interpretatus Latine, sonat pacificus, vel pacatus erit, illum denotat de quo Propheta precatur, dicens: Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis (Psal. LXXI). Et paulo post: Orietur, inquit, in diebus 107.0740D| ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna; et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Ibid.). Quod autem gesta plurima Salomonis, et maxime quod templum Domino cum omni studio et diligentia aedificavit, figuram Salvatoris nostri et Ecclesiae teneant, non est ignotum. Roboam, impetus populi mei interpretatur, et significat velocem conventum populorum ad fidem Christi post incarnationem ejus. Quod Propheta in Spiritu praevidens ait: Omnes gentes quascunque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et honorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV). Abia, in nostram linguam convertitur pater dominus, ostenditque illum de quo propheta ait: 107.0741A| Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus principatus ejus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis, et reliqua (Isai. IX). Asa, tollens sive attollens, significat eum de quo Joannes dicit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Et propheta Ezechiel ex persona Domini de convocatione gentium loquens, ait: Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et inducam vos in terram vestram, ait Dominus Deus (Ezech. XXXVI). Josaphat, ipse judicans, sed melius Dominus judicabit, interpretari potest: quod illi maxime convenit, de quo scriptum est: Paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate (Psal. IX). Et item: 107.0741B| Dominus judicabit fines terrae. Et ipsa Veritas de se ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio (Joan. V). Joram, ubi est excelsus? aut quis est excelsus? sed melius sublimabitur, quem significat, nisi illum de quo ait Isaias: Haec dixit excelsus, et sublimis, habitans in aeternitate, et sanctum nomen ejus, in excelso, et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium et cor contritorum? (Isai. LVII.) Et Psalmista ait: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? (Psal. CXII.) Et ipse Dominus in Evangelio ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Ozias, id est, robustus Domini, vel fortitudo Domini, ille est, de quo ipse Salvator 107.0741C| in Evangelio ait: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet; si autem fortior illo superveniens, vicerit eum, universa ejus arma auferet in quibus confidebat, et spolia illius distribuet (Luc. I). Ipse quippe principem hujus mundi ejecit foras, quia: Dextera Domini fecit virtutem, et fortitudo ac laudatio nostra, Dominus factus est nobis in salutem (Psal. CXVII). Joatham vero, consummatus, vel perfectus, significat illum de quo dicit Apostolus: Consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Hebr. V). Et ipse in Evangelio ait: Non est discipulus super magistrum (Matth. X). Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus (Luc. VI). Achaz, id est, continens, sive comprehendens, ille veraciter est, qui 107.0741D| dixit: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI). Et item: Data est mihi, inquit, omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Ipse quippe est manus Dei, omnia continens, de qua dicit propheta: Coelum palmo metitur, et terram pugillo concludit (Isai. XL). Ezechias, confortavit Dominus, vel fortitudo Domini, interpretatur, illum demonstrans qui discipulis suis ait: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI). Et secundum Danielem: Lapis abscisus de monte sine manibus (Dan. II), comminuit testam, ferrum, aes, argentum et aurum. Manasses, obliviosus, ejus typum nomine tenet ex cujus persona Ezechiel propheta dixit: Si autem impius egerit poenitentiam 107.0742A| ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur, omnium peccatorum ejus, quae operatus est, non recordabor (Ezech. XVIII, XXXIII). Et in Evangelio ipse ad paralyticum ait: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX). Amon fidelis sive nutricius, ille est de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV). Fidelis autem inde dicitur, quia ejus sunt promissa semper vera, quae in utramvis sint partem, speranda sunt pariter et pavescenda. Quomodo ergo nutricius sit, ostendit ipse, dicens ad urbem peccatricem: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, 107.0742B| quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? (Matth. XXIII.) Josias, qui interpretatur ubi est incensum Domini, vel in quo est incensum Domini, vel Domini salus, illum significat de quo in Evangelio scriptum est, fugit in montem solus orare (Matth XIV; Luc IX). Et item de eo dicit: factus est in agoniam, et prolixius orabat (Luc. XXII). Quod vero incensum orationem significet, Psalmista testatur dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Quis autem sit Domini salus Isaias ex persona Domini loquens, ostendit dicens: Terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt; salus autem mea in sempiternum erit (Isa. LI); ille utique qui, angelo 107.0742C| teste, salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Jechonias, praeparans, sive praeparatio dicit; et illum significat de quo Isaias ait: In novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et confluent ad eum omnes gentes (Isai. II). Et ipse in Evangelio discipulis suis ait: Si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV). Notandum autem, quod si Joakim et Joachin distinguantur, id est, pater et filius, prior Domini resurrectio, sequens Domini praeparatio dicitur, quae utraque Domino Christo bene conveniunt, quia ipse est, qui secundum prophetarum dicta, et secundum promissionem suam, tertia die a mortuis resurrexit, 107.0742D| nos a peccatorum morte resurgere fecit, et in die judicii omnes electos suos generaliter resuscitans, ad regnum invitat aeternum, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Salathiel, in Latinum transfertur petitio mea Deus, et nulli hoc congruentius quam Redemptori nostro convenit, qui Patrem pro discipulis suis petens, taliter locutus est: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos (Joan. XVII). Et ut effectum deprecandi ostenderet, paulo post subdidit, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut om nes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi 107.0743A| in nobis sint unum (Joan. XVII). Zorobabel vero interpretatur ipse Magister Babylonis, id est, magister confusionis. Et quid Babylon melius quam istum mundum significat, qui, post peccatum primi hominis, variis idolorum cultibus et humanae vitae erroribus implicatus et confusus erat? Sed Redemptore nostro veniente, ac regimen in eo suscipiente, cui Pater dixit: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II), confestim ad unius Dei cultum et ad justitiae opera conversus est, et coepit sub ordine vivere, qui prius solebat per errorum anfractus deviare. Abiud, qui interpretatur pater meus iste, vel pater meus est, ejus optime gerit figuram de quo in psalmo scriptum est ex persona Patris dicentis: Ipse invocabit me, Pater meus es tu; 107.0743B| et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Psal. LXXXVIII). Eliacim quoque, qui Latine sonat Dei resurrectio, vel Deus resuscitans, vel Deus resuscitabit, illum topice designat qui in Evangelio ait: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI). Et item: Haec est, inquit, voluntas Patris mei, qui me misit, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissima die (Joan. VI). Azor, hoc est, aditus, plane eum significat, qui dixit: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII). Et item: Pater, inquit, meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Et Psalmista ex persona incarnationis ejus loquens, 107.0743C| ait: Ecce Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Sadoch quoque justificatus dicitur, et illum exprimit de quo Propheta ait: Justus Dominus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Isaias vero ex persona Dei Patris taliter loquitur de Christo: Justificabit ipse justus servos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit (Isai. LIII). Achim, id est, frater meus iste, illum significat qui nostrae infirmitatis voluit esse particeps, ut haberet fratres, de quibus ad Patrem dicere posset: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI). Et in Evangelio de fidelibus suis ipse ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XII). Eliud vero Deus meus iste interpretatur; 107.0743D| sine dubio eum demonstrat de quo in cantico Exodi scriptum est: Iste Deus meus, et honorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum (Exod. XV). Cuique Isaias ait: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator (Isai. XLV). Et cui Thomas post resurrectionem ejus loca clavorum tangens, exclamans aiebat: Deus meus, et Dominus meus (Joan. XX). Eleazar Deus meus adjutor dicitur. Et Propheta ex parte humanitatis Christi ad Patrem loquitur: Diligam, inquit, te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum, et refugium, et liberator meus. Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum (Psal. XVII). Matham, donum, vel donans, sive donatus, Latine sonat, et Christum in hoc significat. Nam ille 107.0744A| dicitur donum, quia gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I), et ipse de se in Evangelio dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret (Joan. III). Donans, quia Deus. Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Donatus, quia homo. Ecce ego, inquit, et pueri mei quos mihi dedit Deus (Isai. VIII; Hebr. II). Joseph, apposuit, sive apponens, illum nimirum demonstrat qui fidelibus suis ait: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X). Et iterum: Ego, inquit, sum pastor bonus, et cognosco oves meas et cognoscunt me meae (Ibid.). Et paulo post ita subjungit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, 107.0744B| et erit unum ovile et unus Pastor (Ibid.). Maria quoque interpretatur Stella maris, sive amarum mare, et hoc nomen apte competit matri Salvatoris. Ipsa quippe stella maris recte vocatur, quia huic mundo tenebris perfidiae et peccatorum obscurato, veram lucem edidit, de qua Joannes ait: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Haec et amarum mare rite dici potest, quia voluptates istius mundi ac libidinis luxum, quae mare, id est, amaritudo, recte nuncupantur, eo quod ad amaritudinem perpetuam gehennae se sequentes pertrahunt, fecit bene amarescere, cum suo exemplo docuit ab illecebris hujus saeculi abstinere. Nam cum a primordio mundi nuptiae institutae sunt, et totus mundus post concupiscentias suas abiit, ista in corde 107.0744C| suo servare virginitatem suam statuit, et carnis desideria in se mortificare, coelestemque conversationem in terris habere, ut ei per omnia placeret, cui se servire probavit. Sciendum quoque est quod Maria, sermone Syro Domina vocatur; et merito illa domina vocatur, quae Dominum generare meruit coeli et terrae, sicut et nobilis ille versificator in laude ejus ait:

Conderis in solio, felix Regina, supremo;
Cingeris et niveis, lactea Virgo, choris. Et Sedulius in carmine Paschali ita proloquitur:
Gaudia matris habes cum virginitatis honore,
Nec primam similem visa es nec habere sequentem,
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.

Decursa igitur genealogia Salvatoris, quid quisque 107.0744D| ex interpretatione nominis proprii mystice significaret, breviter divinorum librorum testimoniis annotavimus. Nunc ad caetera quae idem evangelista de eadem genealogia subsequendo dixerat exponendum veniamus.

[II.] Omnes, inquit, generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. (MAUR.) Quarum divisionum ratio ita constabit, si ab Abraham prima tessaradecas incipiens, in David finiatur; secunda vero a David, hoc est, juxta David a Salomone inchoans, in Jechoniam priorem, hoc est, patrem, 107.0745A| qui Joakim apud Hebraeos vocatur, desinat; tertia quoque a Jechonia secundo, id est filio Joakim, qui Hebraice dicitur Joachin, initium sumens, usque ad Christum pertingat, ut ipse Christus connumeretur. Quod autem quatuordecim in tota genealogia sunt positi, historice quidem tres Hebraici populi distincti sunt temporum articuli, quorum primo sub patriarchis, et sacerdotibus, et judicibus ante reges; secundo, sub regibus et prophetis et sacerdotibus; tertio, sub ducibus, et prophetis, et sacerdotibus post reges, conversatus est. Mystice vero perfecti et divino charismate pleni, in unum redacti sunt numerum. Nam decem ad decalogum, quatuor ad Evangelium, tria ad Trinitatis respiciunt fidem. Et omnia haec eidem conveniunt sacramento, quia sicut 107.0745B| ter quaterni et deni, sive quater decies terni in numero concordant, ita in fide sanctae Trinitatis lex et Evangelium coadjuvantur, et per legem atque Evangelium sanctae Trinitatis fides praedicatur. Quid autem numerus iste pariter significet quo haec genealogia continetur, non ignobilis est studii investigare. Quadragenarius ergo numerus non incongrue typum tenet temporis praesentis, quia tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem, ab uno usque ad quatuor progrediente numero, consummantur. In hac autem praesenti vita, quae temporum cursu quotidie dilabitur, quia regi nos a Christo oportet secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus omnem 107.0745C| filium quem recipit (Hebr. XII), Matthaeus per hunc numerum Regem Christum venisse testatur, addito videlicet binario numero, qui bene duo Testamenta significare potest. Per haec quidem Christus Dominus universam Ecclesiam suam regit, et suae voluntatis illi judicia tribuit, quia quid sibi in pravo displiceat, et quid in bono placeat, evidenter per ea patefacit. Nec non et duo praecepta charitatis possumus in binario simili modo intelligere, quia secundum Salvatoris sententiam, in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Nec est in praesenti tempore illa disciplina utilis, si non in ea servetur fervor charitatis. Possumus et aliter de praedicto numero, ad praesens Ecclesiae tempus pertinente, 107.0745D| quo, Domino cooperante, in spem futuri sabbati laborat, intimare. Septies enim seni, quadraginta duo faciunt. Sex quidem ad opera, septem vero ad requiem significandam pertinere, rarus qui dubitet. Unde bene populus de terra Aegypti salvatus, quadraginta quidem annos moratur in deserto; sed quia sub spe intrandi in requiem sedulus exercetur, septies sena, id est, quadraginta duo viae arctissimae castra metatur: quorum ultimo dum Jesum ducem suscepit, mox aperto Jordane, promissas olim sedes devictis hostibus adiit. Sic et Dominus Jesus quadragesima secunda generatione ex quo mundus aetatis priscae tenebras, Abraham credente, discussit, adveniens in carne, baptismi nobis lavacro coeli januas 107.0746A| pandit, et ipsi perfecto virtutum cursu, in quo quod non videmus sperantes per patientiam exspectamus, sub ejusdem (ut dictum est) numeri sacramento, post siccatum Christo duce Lethi fluvium, promissa patriae coelestis perveniemus ad regna.

(August.) Verum ad istam mortalitatem nobiscum participandam, quia descendentem voluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Joseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui; Lucas autem non ab initio Evangelii sui, sed a baptismo Christi generationes narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, ubi eum vox de coelo declaravit, ubi testimonium Joannes ipsi perhibuit, 107.0746B| dicens: Ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Ascendendo autem transit ad Abraham, et pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei, credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei potius propter nos filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Joseph filium Heli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo, sed per gratiam, quam postea peccando amisit, tanquam filius in Paradiso constitutus sit. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum peccatorum susceptio a Domino Christo; in generationibus autem Lucae significatur abolitio 107.0746C| nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in imsimilitudinem carnis peccati (Rom. VIII), haec est susceptio peccatorum; quod autem addidit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne (Ibid.), haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cujus matre ille peccavit: Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit. Ipse quoque numerus quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique conjuncta iniquitatibus hominum, quas in 107.0746D| sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum, excepto Christo, est quadragenarius; quia vero justitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque conjungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus Spiritus est (I Cor. VI), ideo in eo numero qui est penes Lucam, et ipse Christus a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem pervenit, connumerantur, et fit numerus septuaginta septem, quo significantur omnium prorsus remissio, et abolitio peccatorum, quam etiam ipse Dominus per hujus numeri mysterium evidenter expressit, dicens remittendum esse peccanti non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII). Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet 107.0747A| mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tanquam justitiae numerus, in decem praeceptis legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio; et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur. Unde et vela cilicina jubentur in tabernaculo undecim fieri (Exod. XXVI). Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc, quia universum tempus septenario dierum numero volvit, convenienter undenario septies multiplicato, ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plena remissio peccatorum, expiante nos carne Sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum sanctum, qui in columbae 107.0747B| specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit (Matth. III). (Beda.) Christus ergo quomodo ipso quod tricenarius inchoavit baptismum totius significat Ecclesiae sordes expiaturus, eorumdem quoque numerorum mystica cognatio declarat, quia videlicet triginta aequalibus suis partibus computata pariunt amplius duodecim, qui est patriarcharum et apostolorum numerus, et fiunt quadraginta duo. Habent enim partes tricesimam, unum; quintam decimam, duo; decimam, tria; sextam, quinque; quintam, sex; tertiam, decem; dimidiam, quindecim; quae simul juncta quadraginta duo consummant. Ubi mystice, ut diximus, innuitur totam Ecclesiae perfectionem in Christi fide et gratia consistere, 107.0747C| quia a patriarchis primo agnita, voce apostolorum est latius diffamata, nec esse nomen sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri, quomodo in quadraginta duobus nulla est particula, quae non aequalibus tricenarii numeri contineatur in partibus. Tricenarius ergo numerus suis partibus quadragesimum complet et secundum, quia Dominus Ecclesiam sui baptismatis sacramentis et nunc laborantem temporaliter munit et finitis laboribus ad requiem aeternaliter perducit. Nec mirandum est quod Lucas a David usque ad Christum plures successiones, Matthaeus pauciores, hoc est, iste quadraginta duas, ille quadraginta quatuor posuit, cum per alias personas generationem fateamur esse decursam. Potest enim fieri, ut alii longaevam transegerint vitam, alterius 107.0747D| vero generationis viri immatura aetate decesserint, cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur.

[III.] Christi autem generatio sic erat. Haec sententia bifarie poni potest, id est, ut sive ad enumeratam superius genealogiam respiciat, quam ita Evangelista in capite Evangelii sui inchoavit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, et sic per generationes singulorum vadens, usque ad Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Sicque finita serie generationum quasi rememorando dixit: Christi autem generatio sic erat, ac si diceret: Sic ordo humanae generationis Christi per parentes ejus, usque ad Deum pervenit. Sive ad 107.0748A| id jungatur quod subsequitur de desponsatione matris ejus, quomodo, antequam jungeretur suo, inventa est in utero habens de Spiritu sancto, ut quantum generatio Christi a caeteris distet aperiatur, cum caeteri per conjunctionem maris et feminae solitam, ipse autem per Virginem utpote Dei Filius nascebatur in mundum. (Hieron.) Si autem aliquis quaerendum putat cum Joseph non sit pater Domini Salvatoris, quid pertineat ad eum generationis ordo deductus usque ad Joseph, sciat primum non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Joseph et Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur, ut propinquam et quod simul censentur in Bethlehem uti de una stirpe generati.

107.0748B| Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. Quare autem non de simplici virgine, sed de desponsata, concipitur Salvator, haec ratio est. Primum ut per generationem Joseph origo Mariae monstraretur; secundo, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera; tertio ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Ignatius etiam quartam addidit causam, cur a sponsa conceptus sit, ut partus, inquiens, celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine generatum, sed de uxore.

Antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu sancto (MAUR.) Hoc quemadmodum factum sit, quoque ordine, vel in qua civitate sit celebrata conceptio, quod Matthaeus hic praetermisit, Lucas sufficienter exposuit, post commemoratum conceptum 107.0748C| Joannis ita narrans: In mense, inquit, sexto missus angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, etc. (Luc. I); quae sequuntur de conceptione ejus, et de adventu Spiritus sancti super eam, et de obumbratione virtutis Altissimi. Quod ergo secundum Lucam angelus promisit futurum, hoc Matthaeus narrat esse completum.

Inventa est autem in utero habens de Spiritu sancto, a nullo videlicet alio quam Joseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat; ideo tumentem ejus uterum mox curioso deprehendit intuitu. 107.0748D| In eo quippe quod ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum, quae praecedere solent, tempus insinuat, quando ea quae prius sponsata fuerat esse conjux incipit. Ergo antequam convenirent, dicit antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Siquidem memorato ordine post ea convenerunt, quando Joseph ad praeceptum angeli accepit conjugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur, et non cognoscebat eam.

Joseph autem vir ejus cum esset homo justus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Scriptum est, si quis fornicariae conjungitur unum corpus efficitur, et in lege praeceptum est non solum reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccato. 107.0749A| Quomodo Joseph cum crimen celat uxoris justus dicitur? Illa quippe justitia Joseph justus erat, quae ante Dominum justitia est, quae aliena a misericordia non est, quae ex mentis simplicitate formatur, quae gratiae concordat et ex fide est. (Orig.) Non illa quae apud homines falso justitia dicitur, et vel ex affectu humani favoris simulate profertur vel a crudelitate animi prolata sine discretione exercetur. Igitur erat in verbo justus, in facto justus, in legis consummatione, justus in initio gratiae. Ideo eam dimittere volebat quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in eadem cognoscebat, cui adproximare sese indignum aestimabat. Nam et in Isaia legerat virginem de domo David esse concepturam et parituram Dominum, de qua etiam 107.0749B| domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo non diffidebat in ea prophetiam hanc implendam esse. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem, quaerebat se longe facere, sicut et beatus Petrus, Domino se humilians aiebat: Recede a me, Domine, quoniam homo peccator sum (Luc. V). (Beda.) Sed si sic eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem et illa sponsa pareret, nimirum pauci essent qui eam virginem et non potius autumarent esse meretricem. Unde consilium Joseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam ipse eam celebrato nuptiarum convivio conjugem acciperet, et castam perpetuo custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modum suae generationis ignorare, quam castitatem infamare genitricis.

107.0749C| Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens. (Greg.) Sciendum est quia in duobus modis locutio divina distinguitur; aut per semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formantur. Sed cum per semetipsum loquitur, sola nobis vi internae inspirationis aperitur. Et de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur, quod auditum aperit et habere sonitum nescit, sicut legitur in Actis apostolicis, quod Spiritus sanctus Philippo dixerit: Adjunge te ad currum. Et cum ad evocandum Petrum timentes Dominum milites Cornelius direxisset, in mente proculdubio a Spiritu Petrus audivit: Ecce tres viri quaerunt te (Act. X). Cum vero per angelum Dominus voluntatem suam indicat, aliquando eam 107.0749D| verbis sine ulla imagine demonstrat, sicut Domino dicente: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XI), protinus respondetur, clarificavi, et iterum clarificabo. Aliquando rebus sine verbis, sicut et Ezechiel electri speciem vidit in medio ignis (Ezech. I), quod significat incarnationem Christi. Electrum quippe ex auri argentique metallo miscetur, in qua permistione argentum quidem clarius redditur, sed tamen fulgor auri temperatur. Quid ergo in electro nisi mediator Dei et hominum demonstratur, qui dum in semetipso divinam humanamque naturam composuit, et humanam per Deitatem clariorem reddidit, et divinam per humanitatem nostris aspectibus temperavit. Aliquando 107.0750A| rebus simul et verbis, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. Quid est enim, quod post peccatum hominis in paradiso Dominus non jam stat, sed ambulat, nisi quod irruente culpa se a corde hominis motum demonstrat, sicque nequitiam suam caecis mentibus non solum sermonibus, quibus eos increpavit, sed etiam rebus aperuit. Aliquando imaginibus, oculis cordis ostensis, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit (Gen. XXVIII), et Petrus linteum reptilibus et quadrupedibus plenum, in extasi raptus aspexit (Act. X). Aliquando imaginibus ante corporeos oculos ad tempus exstare adsumptis, sicut Abraham non solum tres viros vidit, sed in domum accepit, insuper etiam cibavit (Genes. XVIII). Aliquando coelestibus 107.0750B| substantiis, sicut baptizato Domino scriptum est, quia de nube vox sonuit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit (Matth. III). Aliquando terrenis substantiis, sicut cum Balaam corripuit, in ore asinae humana verba formavit (Num. XXII). Aliquando simul terrenis et coelestibus substantiis Dominus per angelos loquitur, sicut coram Moyse in monte ignem rubumque sociavit, significans se doctorem ejus populi fore, qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati spinam nequaquam vitaret, vel quod ex illo populo exiret, qui in igne deitatis dolores carnis nostrae quasi rubi spinas susciperet, et inconsumptam humanitatis nostrae substantiam etiam in ipsa divinitatis flamma servaret. Nonnunquam vero humanis cordibus etiam 107.0750C| per angelos Dominus secreta eorum praesentia virtutem suae aspirationis infundit. Unde Zacharias ait: Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me (Zach. II); dum ad se quidem, sed tamen in se loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verbum faceret per corpoream speciem extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. (MAUR.) Quomodo autem angelus Joseph apparuerit demonstratur, cum dicitur in somnis, id est quomodo Jacob scalam vidit per imaginationem videlicet oculis cordis ostensam. Quid autem idem angelus apparens dixerit ostendit cum subinfert.

Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ideo Joseph filius David esse dicitur, 107.0750D| ut Maria quoque de stirpe David monstraretur, juxta illud quod scriptum est, nemo copuletur uxori nisi de tribu sua: Noli, inquit, timere accipere Mariam conjugem tuam. Ne timueris nec trepidaveris, nec conturberis, sed securas et intrepidus accipe secundum legis praeceptum uxorem tibi nominatam, et secundum nuptiarum consuetudinem et conjunctionem longe alienam; cur autem non debuerit vereri eam accipere ostendit cum dicit:

Quod enim in ea natum est de Spiritu sancto est. Quibus profecto verbis modus conceptionis ejus et dignitas Patris edocetur, quia videlicet de Spiritu sancto conceperit et paritura sit Christum. Nec tamen Christum esse filium Spiritus sancti dicere licebit, 107.0751A| quia unicus iste est Dei Patris omnipotentis secundum divinam atque humanam substantiam. (Aug.) Nam Dominus noster Jesus Christus in quantum Deus est omnia per ipsum facta sunt (Joan. I); in quantum autem homo, et ipse factus est, sicut dicit Apostolus: Factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I), sed cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit, neque enim separabilia sunt opera Trinitatis, cur in ea facienda solus Spiritus sanctus nominatus est? Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius de illo sit natus cujus dicitur filius; profecto modus quo natus est Christus de Spiritu sancto non 107.0751B| sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis in ipso exordio naturae suae quo esse coepit Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius Dei, qui filius hominis, et filius hominis qui Filius Dei, ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum sanctum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum.

Pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum. Ac si diceret: Virgo generat, et tu hunc vocabis Jesum, hoc est, vocabis quod ante fuit, quod ante saecula nominatum est; non tu ei pones nomen, nec ex te ei vocabulum constitues, sed nomina et voca exsultando 107.0751C| Jesum, id est, Salvatorem; Salvatorem eum esse testare, nec ex tempore coepisse salvare, sed jam antiquissimum Salvatorem esse.

Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Hieron.) Jesus Hebraeo sermone Salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis evangelista signavit dicens: Vocabis nomen ejus Salvatorem, quia ipse salvum faciet populum suum. Duo enim per hoc verbum praeclara signantur, quod et Deus fuerit et Dominus prius ante incarnationem Christus. Et quod populus ejus ab ipso salvandus jam tunc annuntiabatur. (MAUR.) Non populus ille perfidus, carnalis videlicet Israel de quo scriptum est: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Et Isaias in persona Christi dicit: Tota die expandi manus meas 107.0751D| ad populum non credentem et contradicentem mihi (Rom. X). Sed ille populus de quo Dominus per prophetam ait: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX), quia quos praescivit et praedestinavit hos vocavit, et quos vocavit, hos et justificavit, quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom. VIII); et ideo dictum est: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum, ut vere Deus. Dei enim est virtutis a peccato salvare, vel peccata dimittere. Iste ergo filius Dei habens populum suum, ipsum venit, ut dictum est, 107.0752A| liberare a peccatis atque salvare, sive ex Judaeis, sive ex gentibus hominum fidelium atque credentium turbam, sanguine videlicet suo cunctos redimens, morte sua de mortis eos liberans potestate.

Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Hoc autem totum factum est, dicit; quid totum? Hoc est, quod angelus ad Virginem missus est, quod ipsa Virgo suo propinquo desponsata fuit, quod casta servata est, quod angelus Joseph per somnium visus est, quod Mariam accipere jussus est, et pueri nomen vocare Jesum, et ad quid illud? Ut Virgo totius mundi pareret salutem et virgo intacta 107.0752B| in perpetuum perseveraret. Ut adimpleretur, ait, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem. (Beda.) Adhibet autem evangelista partui virginali etiam prophetici sermonis exemplum, ut tantae miraculum majestatis eo certius crederetur, quo hoc non solum ipse factum crederet, sed etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic evangelistae, id est, Matthaeo, moris est omnia quae narrat etiam propheticis affirmare testimoniis. Scripsit namque Evangelium suum, sicut superius diximus, ob eorum vel maxime causam, qui ex Judaeis credebant, nec tamen legis caeremoniis quamvis renati in Christo valebant evelli. Et propterea satagebat eos a carnali legis et prophetarum sensu ad Spiritalem, quae de Christo est, erigere, quatenus sacramenta fidei Christianae tanto securius perciperent, 107.0752C| quanto haec naturalia esse quam quae prophetae praedixerant agnoscerent. Ecce, inquit. Hoc ipsum quod dicit, ecce, admirantis est tanti mysterii magnitudinem, ut omnes velut ex somno suscitati, ad hoc dictum evigilent. (Hieron.) Ecce, ait, Virgo in utero habebit et pariet filium. Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit in utero habebit, in propheta scriptum est, in utero accipiet, sed quia propheta futura praedicit, significat quod futurum sit, et scribit accipiet; evangelista vero quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit, qui enim habet nequaquam accepturus est. Sequitur: Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. (Orig.) Vocant nomen ejus prius angeli psallentes in ejus nativitate atque 107.0752D| gaudentes, sicut Deum omnium et Regem pacis ad homines venientem. Deinde apostoli unigeniti Filii Dei dominationem atque virtutem omnibus gentibus praedicantes. Ad haec et sancti martyres contra ignes et gladios usque ad mortem resistentes. Deinde cuncti credentes hoc ipsum nomen usque ad consummationem saeculi memorantes atque laudantes. (Beda.) Nomen quippe Salvatoris, quo nobiscum Deus a propheta vocatur, utramque naturam unius personae ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum Emmanuel, id est, nobiscum Deus, in utero matris factus est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem 107.0753A| personae suae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis.

Exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam et non cognocebat eam. Accepit eam ad nomen conjugis ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam ad opus conjugale ob arcana quae didicerat.

Donec peperit filium suum primogenitum. (Aug.) Interdum donec verbum sacra eloquia pro conjunctione praesumunt, qua vel et, vel ut, indicari potest. Et ideo scriptum est, donec peperit filium suum, id est, et peperit filium suum. (Hilar.) Cognoscitur itaque Maria post partum, id est, transit in conjugis nomen; cognoscitur autem, non admiscetur. (RAB.) Nemo itaque intelligendum putet, quasi post natum 107.0753B| filium eam Joseph cognoverit, ut Helvidiani perversissime opinantur. Qui dicunt inde ortos esse eos quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes hoc in adjutorium sui erroris, quod primogenitus nuncupatur Dominus; sed, quod catholica pietas docet, sentiendum est parentes nostri Salvatoris intemerata fuisse semper virginitate praeclaros, et non filios, sed cognatos eorum, fratres Domini, consueto Scripturarum more nuncupari. Atque ob id evangelistam, an post natum Filium Dei eam cognoverit dicere non curasse, quia nulli de hoc ambigendum putaverit. Et revera nulli ambigendum est, quod justi conjuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus Dei Filium nasci singulari gratia datum est, nullatenus ex eo castitatis jura temerare et 107.0753C| templum Dei sacrosanctum suae semine corruptionis attaminare potuerunt. Notandum quoque quod primogeniti non, juxta haereticorum opinationem, soli sunt quos fratres sequuntur alii, sed, juxta auctoritatem Scripturarum, omnes qui primi vulvam aperiunt, sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur. Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi, juxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo Joannes: Qui est testis fidelis, Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. (Apoc. I) Et apostolus Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Primogenitus quippe mortuorum vocatur, quia post multos licet fratres incarnatus, primus omnium surrexit a 107.0753D| mortuis, et viam de morte credentibus vitae coelestis aperuit.

Primogenitus in multis fratribus, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I); quorum recte primogenitus appellatur, quia omnes adoptionis filios etiam et illos qui incarnationis ejus tempora nascendo praecesserunt, dignitate praegreditur. Siquidem possunt illi cum Joanne veracissime testari: Quia qui post nos venit, ante nos factus est, id est, post nos quidem in mundo genitus est, sed merito virtutis et regni primogenitus omnium nostrum jure vocatur. Qui et in ipsa divina nativitate non inconvenienter potest primogenitus dici, quia priusquam creaturam faciendo gigneret 107.0754A| aliquam, coaeternum sibi Pater genuit Filium; priusquam verbo veritatis adoptionis sibi filios redimendo gigneret aliquos, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Verbum. Unde ipsum Verbum, ipse filius, Dei videlicet virtus et Sapientia, loquitur: Ego ex ore altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam (Eccli. XXIV). Peperit ergo Maria filium suum primogenitum, id est, suae substantiae filium. Peperit eum qui et ante omnem creaturam Deus de Deo natus erat, et in ea qua creatus est humanitate omnem merito creaturam praeibat. Sequitur:

Et vocavit nomen ejus Jesum. Non quod statim post partum ei nomen hoc imposuerit, id est, Jesum, licet hoc ante conceptum ejus angelica sive prophetica praedicerent oracula; sed, sicut Lucas in 107.0754B| Evangelio suo evidenter insinuat, certum temporis terminum denotans, secundum id quod in lege praeceptum est. Postquam, inquit, consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II). Jesus quoque Hebraice, Latine Salutaris, sive Salvator, ut superius dictum est, interpretatur, cujus vocationem nominis prophetis liquet esse certissimam; Unde sunt illa magno desiderio visionis ejus cantata. Anima autem mea exsultavit in Domino, et delectabitur in salutari ejus (Psal. XXXIV); Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII); Et, Ego autem in Domino gloriabor, gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Et maxime illud: In nomine tuo salvum me fac (Psal. LIII). Ac 107.0754C| si diceret: Nominis tui gloriam, qui Salvator vocaris, in me salvando clarifica. Jesus ergo nomen est Filii, qui ex Virgine natus est, angelo exponente, significans quod ipse salvet populum suum a peccatis eorum. Qui autem salvat a peccatis, id est, a corruptionibus mentis et corporis, quae ob peccata contingunt, nec non et ab ipsa morte in perpetuum salvabit.

CAPUT II. De nativitate Christi in Bethlehem Juda, et magis; de fuga in Aegyptum et nece infantum, etc.

[I.] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda, in diebus Herodis regis. (MAUR.) De nativitate quidem Domini in Bethlehem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam venirent 107.0754D| Joseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. Quomodo, et illud quod angelus pastoribus natum, et in praesepi positum nuntiaverat; et quod multitudo militiae coelestis facta est cum angelo laudantium Dominum; et quod venerunt pastores, et viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverat; et quod die circumcisionis suae Jesus nomen acceperit, Luca per ordinem narrante, Matthaeus tacet. Sicut contra de magis, stella duce, ab Oriente venientibus ad Herodem, et Regem natum quaerentibus, oblatisque muneribus, et de reditu eorum, Lucas tacet, Matthaeus dicit. Natus est ergo Dominus Jesus in civitate quae Bethlehem Juda dicitur, ad differentiam alterius quae in Galilaea habetur in tribu 107.0755A| Zabulon; sub Herode rege, qui primus de alienigenis in gente Judaeorum rex fuit, principatum semper, usque ad illud tempus de propria eorum gente tenentibus, juxta illud, quod Jacob patriarcha olim ipsis praedixerat: Non auferetur, inquit, sceptrum de Juda, et duic de femoribus ejus, donec veniet qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Fuit autem hic Herodes filius cujusdam Antipatris, paternum genus ex Idumaeorum gente, ex Arabum vero materni sanguinis originem ducebat. A Romanis quoque et Augusto potestatem regni in Judaeis accipiens, postquam Hircanus, pontifex eorum a Parthis captus et translatus est. Notandum autem quod sicut Abraham, cui Christus promissus est, quadragesimo secundo anno Nini primi regis Assyriorum 107.0755B| natus est, ita Christus quadragesimo secundo anno Augusti Caesaris, qui primus monarchiam tenuit, emenso, natus est. Nec hoc vacat a mysterio; concordat enim in numero nativitas patriarchae ac Salvatoris nostri, et ordo genealogiae inter ipsos per evangelistam Matthaeum enumeratae. Nec onerosum debet esse lectori, si res mirandae quae temporibus Augusti in testimonium adventus Salvatoris nostri exstiterunt breviter commemorentur.

Nam cum primo, C. Caesare avunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens, Urbem ingrederetur hora circiter diei tertia, repente lucido ac puro et sereno coelo circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambit, quasi eum unum ac potentissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, 107.0755C| cujus tempore venturus esset ad sanctae Trinitatis fidem praedicandam, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset et regeret. Quod autem Augustus triginta millia servorum dominis reddidit, et sex millia quorum domini non exstabant in crucem egit, significat eum ipsis temporibus venturum, cujus servituti quicunque se rite manciparent, et digne in sanctae Trinitatis fide operantes decalogum legis implerent, in aeternum ipsi per Domini sui gratiam viverent, illos vero qui, ejus dominatum spernentes, per sex aetates hujus saeculi, variis vitiis se implicantes, aberraverunt, perpetuo cruciatu omnes esse puniendos. Hoc vero quod Augusto Urbem ingresso in perpetuum illi tribunitia potestas manere 107.0755D| a senatu decretum est, et his diebus trans Tiberim, e taberna meritoria fontem olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit, quid evidentius in eo significatur, quam quod Christo mundum intrante (de quo scriptum est: Terra germinet Salvatorem et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis ), per totum diem, hoc est per omne tempus Romani imperii, imo usque ad finem mundi a Christo Christianos fieri, unctos ab uncto, et ipsos de meritoria taberna, hoc est, de hospita largaque Ecclesia, affluenter et incessabiliter processuros. Illud quoque quod Augustus legiones suas ad tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque omnia superiora populorum debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset, significat 107.0756A| quod Christus ipsis temporibus natus, praedicatoribus suis orbem terrarum tuendum contra perfidiam distribuit, et jussit praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.

Quod autem praedictus Caesar, victor ab Oriente rediens, quinto Idus Jan. Urbem triumphans ingressus est, ac tunc primum ipse Jani portas, sopitis finitisque omnibus bellis civilibus, clausit, hoc die primum Augustus consalutatus est (quod nomen antea cunctis inviolatum atque inusitatum, dominis tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii), et ex ea die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci μοναρκίαν vocant; porro hunc esse eumdem diem quem Epiphaniam, id est apparitionem, sive manifestationem 107.0756B| Dominici sacramenti observamus, nemo credentium nescit. Et quid hoc aliud demonstrat, quam hunc occulto quidem gestorum ordine ad obsequium praeparationis ejus praedestinatum fuisse, ut eo die quo ille manifestandus mundo post paululum erat, qui idololatriam, clausis idolorum templis, compescuit, et pacem veram cunctis terris atque unitatem religionis obtulit, in ipso iste et pacis signum praeferret, et potestatis nomen assumeret? Quod ergo his temporibus solis eclipsis facta est et fames valida in Romano imperio, solis justitiae et panis vitae testatur adventum. Et merito tunc sol mundanus defectionem patitur, et penuria corporei victus erat, quando lux vera venit, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et ille cibus ac 107.0756C| potus de coelis datus est, de quo qui gustaverit non esuriet, neque sitiet in aeternum. Itaque expletis annis ab exordio mundi 5199, Caesar Augustus ordinatione Dei totum orbem terrarum ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum omnes gentes una pace composuit. Cui cum domini nomen per adulationem mimus in ludo deferret, universique exsultantes, quasi ei juste dictum sit, approbavissent, abjecit, ac gravissimo compescuit edicto. Et merito, quia eodem tempore, id est eo anno, verus Dominus natus est Christus, cujus adventui pax ista famulata est. In cujus ortu, audientibus hominibus, exsultantes angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus 107.0756D| bonae voluntatis. Qua quidem nativitate in Bethlehem celebrata, Matthaeus de magorum adventu subjungit, dicens:

Ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judaeorum? Magi sunt, qui de singulis rebus philosophantur, sed consuetudo saepe et sermo communis magos pro maleficis accipit. Qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sunt philosophi Chaldaeorum, et ad artis hujus scientiam reges quoque et principes ejusdem gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini Salvatoris ipsi primum ortum ejus intellexerunt, et venientes in sanctam Bethlehem adoraverunt puerum, stella desuper ostendente, sicut et illi Jerusalem venientes dixerunt.

107.0757A| Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Ad confusionem Judaeorum, ut nativitatem Christi a gentibus discerent, oritur stella in Oriente, quam futuram, Balaam, cujus successores erant, vaticinio noverant, sicut in Numeris legitur. Ait enim inter caetera sic: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel. (Num. XXIV.) Idcirco autem magi apud Israel praecipue natum regem requirunt, quia per Balaam de Israel nasciturum eum audierunt. (Fulg.) Nova enim stella novum adventasse hominem revelabat. Quibus vero radiis, quantove lumine illam Domini stellam antiqua credimus tunc inter astra fulsisse! Quantum in splendore praecessit, tantum praeibat in munere. Quae velut quidam totius orbis oculus, caligantis mundi veterem novavit aspectum. 107.0757B| (Greg.) Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod Redemptore nato, pastoribus in Judaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos, non angelus, sed stella perduxit. Quia scilicet Judaeis tanquam ratione utentibus rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia ratione uti nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur. Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetia fidelibus, non infidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus (I Cor. XIV). Et notandum quod Redemptorem nostrum cum jam perfectae esset aetatis eisdem gentibus apostoli praedicant, eumque parvulum et necdum per humani corporis officium loquentem stella gentibus denuntiat. Quia nimirum 107.0757C| rationis ordo poscebat ut et loquentem Dominum loquentes nobis praedicatores innotescerent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent.

Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum eo. Coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo, confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. (Fulg.) Et frustra Herodes turbatur suspicionibus, falsis necquidquam agitatur, invidiae stimulis inflammatur, et ob hoc natum Regem occidere conatur. Inanis est ista turbatio et vana prorsus cogitatio; Rex iste qui natus est non venit reges superare pugnando, sed moriendo mirabiliter subjugare. Nec ideo natus est, ut Herodi succedat, sed ut in eum mundus fideliter credat. Venit enim non ut pugnet vivus, sed 107.0757D| ut triumphet occisus. Nec venit ut sibi de aliis gentibus auro exercitum quaerat, sed ut pro salvandis gentibus pretiosum sanguinem fundat. Quod autem dicit turbato Herode totam Jerusalem simul cum illo turbari, sive adulationis favore hoc factum esse credimus, ut membra iniquo capiti consentiant, sicut scriptum est: Amici divitum plurimi, et diviti decepto multi recuperatores. Locutus est superbe et justificaverunt illum (Prov. XIV); sive animi odio, eo quod legerent in prophetia Balaam: De Jacob erit, qui dominetur, et perdat reliquas civitates.

Et congregans omnes principes sacerdotum et Scribas populi, sciscitabatur ex eis ubi Christus nasceretur. In verbo congregandi diligentiam inquirentis 107.0758A| ostendit. Congregavit enim eos ut probaret utrum legis peritiam haberent, et in Testamento divinitus conscripto coelestis regis nativitatem potuissent praedictam invenire, et fortasse ut videret utrum tale ejus nuntium laetos, an tristes faceret. Christum enim eum nominat, quia novit Judaeorum more reges oleo perungi.

At illi dixerunt, in Bethlehem Juda. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel (Mich. V). Micheae utuntur testimonio in quo arguuntur nimiae oblivionis, quod non eisdem verbis quibus propheta dixerat, utuntur. Ita enim ait propheta: Et tu Bethlehem Ephrata nequaquam parvula es in 107.0758B| millibus Juda. Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. (Leo.) Quid enim tam caecum, quid tam lucis alienum quam illi sacerdotes et Scribae Israelitarum fuerunt? qui percontantibus magis, et Herode quaerente ubi Christus secundum Scripturarum testimonium nasceretur, hoc responderunt de prophetico eloquio, quod indicabat stella de coelo. Quae utique potuerat mages Jerosolymis praetermissis usque ad cunabula pueri sicut postmodum fecit, sua significatione perducere, nisi ad confutandam Judaeorum duritiam pertinuisset ut non solum ductu sideris, sed etiam ipsorum professione innotesceret nativitas Salvatoris. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis ejus exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. (Greg.) Et testimonium proferunt quo Bethlehem 107.0758C| honoranda nativitate novi ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adjutorium credulitatis.

Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis, et mittens eos in Bethlehem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. (MAUR.) Herodis mens, et facta conveniunt, quia livorem quem tenebat in corde, forinsecus ostendit in opere. Clam vocat semotis Scribis et sacerdotibus magos, quia intestinum dolorem occultabat intrinsecus. Diligenter didicit ab eis tempus stellae, quia necem Salvatoris meditabatur in mente; finxit se vultu et verbis eum adorare velle, quem invida cogitatione tractabat occidere. Cujus 107.0758D| quidem personam omnes hypocritae tenent. (Leo.) Quia dum ficte Dominum quaerunt, invenire illum nunquam merentur. Superfluo, Herodes, timore turbaris, et frustra in suspectum tibi puerum saevire moliris. Non capit Christum regia tua, nec mundi Dominus potestatis tuae sceptri est contentus angustiis. Quem in Judaea regnare non vis, ubique regnat. Et felicior ipse regnares si ejus imperio subdereris. Cur sincero officio non facis, quod subdola falsitate promittis? Perge cum magis, et verum regem suppliciter adorando venerare.

Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderunt in Oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Venit, inquit, et 107.0759A| stetit ubi erat puer. Nunquid non dicere et clamare videbatur: Hic, hic puer quem natum testabar a coelo. Hic est rex ille magnus qui venit coelesti imperio regnum sociare terrenum. Vere stella haec Dominicae nativitatis ministra est, quae tanto est Chaldaeos obsecuta famulatu, ut in inquirendo Christo non solum eos moneret e coelo, sed et ducatum illis praeberet in terris. Haec stella nunquam ante apparuit, quia nunc eam puer iste creavit, et magis ad se venientibus praeviam deputavit, quae peracto obsequio mox esse desiit.

Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. (MAUR.) Gaudebant namque magi non inde solum, quod stellam viderant et regem natum cognoverant, imo quod eos usque ad illum perducebat, 107.0759B| cujus desiderio jamdum accensi erant. Unde scriptum est: Gavisi sunt gaudio magno valde, valde quippe eis et gaudio magno gaudendum erat, qui ad puerum coelestis regis pervenire meruerant, et corporeis oculis simul et aspectu fidei illum aspicere, qui venit totum mundum a peccatorum et infidelitatis tenebris liberare.

Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Et intrantes domum dicit, id est, in diversorium, illud videlicet quod Lucas in Evangelio suo commemorat (Luc. II). Invenerunt puerum cum Maria matre ejus, cur puerum illum vocat, qui adhuc infans erat, quia non necessario assignatur aetas ei qui semper perfectus est. Quaeritur cur Joseph simul cum puero et 107.0759C| Maria inventus a magis esse non dicatur, hoc est, ne aliqua malae suspicionis gentibus daretur occasio, quae primitias suas Salvatore nato statim ad eum adorandum miserunt. Nam procidentes adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem et in hominis veritate Dominum majestatis. Utque sacramentum fidei suae intelligentiae manifestent, quod cordibus credunt muneribus protestantur. Unde sequitur:

Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Ecce tres magi simul uno itinere adoraturi veniebant, quia in uno Christo Jesu, qui omnium credentium via est, inseparata erat ab eis Trinitas adoranda. Deferunt autem ei munera, quae non tam munera quam mysteria probantur, id est, aurum, 107.0759D| thus et myrrham. Per ista ergo munerum genera, in uno eodemque Christo et divina majestas, et regia potestas, et humana mortalitas intimatur. Thus enim ad sacrificium, aurum pertinet ad tributum, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum. Omnia haec sancta fides Christo veraciter offerre non desinit, dum unum eumdemque verum Dominum, verum regem, verumque hominem credit, ut vere pro nobis mortuum veraciter recognoscat. In oblatione thuris confunditur Arianus, qui soli Patri sacrificium offerri debere contendit. In oblatione myrrhae confunditur Manichaeus, qui Christum vere mortuum pro nostra salute non credit. In auro vero simul uterque confunditur. Quia et Manichaeus de semine 107.0760A| David secundum carnem natum, non credit regem, et Arianus Deo unigenito naturalem assignare nititur servitutem. Proinde uterque non experietur regem a quo per fidem regatur, sed a quo pro infidelitatis crimine puniatur. Quia ab uno divinitatis, ab altero carnis veritas denegatur. In his confunditur etiam Nestorius, qui nititur Christum in duas personas dividere, cum videat magos non alia Deo, et alia homini, sed uni Deo homini eadem munera obtulisse suppliciter. Non ergo dividatur in personis, qui non invenitur divisus in donis. Propterea quippe unus idemque istis muneribus honoratur, ut unus idemque Deus et homo cognoscatur. Ista magorum oblatio confundit etiam Eutychetis insaniam, qui non vult in Christo utramque veram praedicari naturam. 107.0760B| Veritatem quippe istorum munerum tollit, dum in Christo unam naturam praedicare contendit. Potest et aliud in auro, thure et myrrha intelligi. Quia haec mystica dona mysteriis coelestibus sunt plena. In auro namque ostenditur captivitatis nostrae pretiosa redemptio. In thure autem et daemoniorum superstitio cessatura, et futurus verae religionis cultus aperitur. In myrrha vero qua exanimata solent corpora conservari, praefiguratur carnis nostrae reparatio, et resurrectio mortuorum. Item auro sapientia, Solomone attestante, assignatur, qui ait, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI). Thure autem quod Deo incenditur, virtus orationis exprimitur, Psalmista attestante, qui dicit, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu 107.0760C| tuo. Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur. Unde et sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Domino certantibus dicit: Manus meae distillaverunt myrrham (Cant. V). Nato ergo Regi aurum offerimus si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus, thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta operationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur, ne mortua caro putrefiat. Mortuam vero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum 107.0760D| continentiae custodimus. Mystice autem tres magi significant Gentilem populum ex tribus filiis Noe procreatum, et a tribus partibus orbis ad Christi fidem venientem. Stella quidem propheticum sermonem significat veraciter Domini nativitatem demonstrantem. Herodes vero typum tenet diaboli, qui cognita Salvatoris nativitate persequitur illum, membris ejus temporalem praeparans mortem. A quo magi pergunt, cum ab idololatria gentes recedunt, et ad domum in qua est Christus, id est, Ecclesiam catholicam perveniunt. In quam per baptismum et fidem veram ingredientes, repererunt Christum cum matre sua, cum sancta videlicet Ecclesia, quae virgo permanens quotidie Deo patri filios generat, 107.0761A| Joseph inde sequestrato, id est, Judaeorum populo propter perfidiam secluso. Et apertis thesauris suis, litterarum peritia, obtulerunt ei terna munera, id est, physicam, ethicam, logicam, sive historiam, tropologiam, et allegoriam, vel fidem sanctae Trinitatis. Munera ergo in thesauris clausa significant fidem in corde reconditam. Munera vero de thesauris apertis prolata significant fidem oris confessione atque operis probatione manifestatam. Sed quia post receptam fidem et cognitam veritatem retrorsum ire, et in infidelitatem relabi alicui non licet, sequens sententia significat, cum subjungitur:

Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in civitatem suam. Ergo magi munera obtulerunt Domino, et consequenter 107.0761B| munera ab eo accipiunt. Revertuntur autem per aliam viam, qui infidelitati miscendi non erant Judaeorum. In eo enim quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quem Jesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus, sed necesse est ad eam flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam viam ad regionem nostram regredimur, quando qui a Paradisi gaudio per delectamenta discessimus, ad hoc per lamenta revocamur.

Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit 107.0761C| in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. (Aug.) Hic Matthaeus praetermittit quae Lucas narrat de Christo, quod post impletos dies purgationis Mariae, attulerunt eum Jerusalem, et de Simeone et Anna, quae dixerunt de illo in templo, postquam cognoverunt eum impleti Spiritu sancto. Omnia haec tacet praedictus, ubi ait somnio admonitos magos ne redirent ad Herodem, per aliam vero viam regressos in regionem suam. Cum statim subjungit: Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph. Post magorum enim recessum impletum est purgationis tempus, et allato ipso in Jerusalem, 107.0761D| perficiebantur omnia quae eo loco Lucas tunc facta commemorat. Et sic deinde Joseph, angeli apparitione commonitus, cum puero et matre ejus fugit in Aegyptum, unde Evangelista subsequitur dicens:

[II.] Qui surgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et recessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis. (Hilar.) Joseph per angelum monetur ut Jesum in Aegyptum transferat, Aegyptum videlicet idolis plenam et omnigenum Deum monstra venerantem. Jam post Judaeorum insectationem et in exstinguendo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit, et Judaeam relinquens ignoranti eum saeculo colendus infertur. Quando igitur tulit Joseph puerum et matrem 107.0762A| ejus, ut in Aegyptum transeat, nocte tulit et in tenebris. Quando vero revertitur nec nox nec tenebrae ponuntur in Evangelio. Quia luce vera recedente, lucis ipsius exosores in priscis tenebris remanserunt. Ipsa vero redeunte quicunque digni existunt perpetuo lucis fulgore illuminantur. Quod autem Dominus ipse ne occideretur ab Herode sublatus est a parentibus in Aegyptum, significat electos saepius suis effugandos sedibus, vel etiam exsilio damnandos. Ubi simul exemplum datur fidelibus, ne dubitent rabiem persequentium (ubi opportunum fuerit) declinare, fugiendo, cum hoc Deum ac Dominum suum fecisse meminerint. Siquidem ipse qui praecepturus suis erat: Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. XX), prius fecit 107.0762B| quod praeceperat, fugiendo homine, quasi homo in terra, quem magis paulo ante monstravit stella de coelo.

Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam di centem: Ex Aegypto vocavi Filium meum. Haec in Septuaginta interpretum editione sententia desideratur, sed juxta Hebraicam veritatem in Osaea propheta scripta reperitur. Et in Numerorum libro scriptum est, dicente Balaam: Ex Aegypto vocavit eum, gloria ejus sicut unicornis.

[III.] Tunc Herodes videns quomodo illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra. (Aug.) Verisimile est ergo, quod postquam Herodi magi nihil renuntiaverunt, 107.0762C| eum credere potuisse illos fallacis stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire, atque ita eum, timore depulso, ab inquirendo ac persequendo puero quievisse. Cum ergo post purgationem matris ejus, in Jerusalem cum illo venissent, et ea gesta essent in templo, quae a Luca narrantur, quia verba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem revocatura erant animum regis, admonitus per somnum Joseph cum infante et matre ejus fugit in Aegyptum. Deinde vulgatis rebus, quae in templo dictae factaeque fuerant, Herodes a magis se sensit illusum, ac deinde ad Christi mortem cupiens pervenire multos infantes, sicut Matthaeus 107.0762D| narrat, occidit in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, et hoc a bimatu et infra. Quia crudelitas animi per invidiam et furorem exardescens, modum in nullo tenuit, sed malitia omnes superare contendit. Nam non contenta est sola vastatione Bethlehem, sed et omnes simul ejus fines devastavit, nec etiam parvulae aetatis ullam misericordiam habuit, quin omnes a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum pariter occidit. Unde sequitur.

Secundum tempus quod exquisierat a magis. Diligenter quoque, ut supra dictum est, tyrannus impurissimus et omni dolo atque nequitia plenissimus didicit a magis tempus stellae quae apparuit eis, 107.0763A| quia occidere puerum natum cogitabat. Sed tamen non apparet utrum post annum nativitatis Dominicae, an post duos annos hanc necem maximam puerorum confecerit. Nisi forte dicamus quod post annum evolutum et quatuor dies sequentis anni a nativitate Domini, quae VIII Kal. Jan. celebratur, in V Kalen. earumdem infantes occidi jusserit, ubi dies passionis eorum a sancta et apostolica Ecclesia veneratur. Et ita regem versutissimum mandasse ut usque ad biennes omnes interficiantur, quatenus ille quem solummodo occidere jampridem decrevit nullo modo in tanta multitudine interfectorum evadere posset. Poterat enim rex iniquus et subtilis cogitare quod regi Deo nascenti, cui coeli sidera famulabantur, possibile esset in validiore aetate, id est, quasi 107.0763B| unius anni vel duorum puer, oculis omnium apparere, et rursus, si vellet, in parvitate corporis, aetatem naturae celare; et ideo sub hac conditione temporis, omnes occidit, quos prior et alter annus habebat.

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Vox in rama audita est, ploratus, et ululatus multus; Rachel plorans filios suos noluit consolari, quia non sunt. De Rachel quidem natus est Benjamin, in cujus tribu non est Bethlehem. (Hieron.) Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Judae, id est Bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter quia Rachel sepulta sit juxta Bethlehem in Ephratha, sicut titulus monumenti ipsius, manens usque hodie testatur, ad occidentem civitatis 107.0763C| ultra viam quae ducit Hebron, et ex terreno corpusculi hospitio, matris nomen acceperit. Sive quoniam Juda et Benjamin junctae duae tribus erant. Et Herodes praeceperat, non solum in Bethlehem interfici pueros, sed et in omnibus circa finibus ejus. Per occasionem Bethlehem intelligimus multos etiam de Benjamin fuisse caesos. Quod autem plorat filios suos Rachel, et non recepit consolationem, secundum duplicem intelligentiam accipi potest. Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se nollet de his quos sciret esse victuros. Quod autem dicitur in rama, non putemus loci nomen esse, qui est juxta Gabaa, sed rama excelsum interpretatur. Ut sit sensus: Vox in excelso audita est, id est, longe lateque dispersa. (Hilar.) Rachel 107.0763D| Jacob uxor fuit diu sterilis, sed nullum ex his quos genuerat amisit. Verum haec in genere Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Cujus ploratus ex filiis, non idcirco, quia peremptos dolebat, auditur, sed quia ab his perimebatur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit, quae dolebat. Non enim non erant hi qui mortui putabantur, in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae

Defuncto autem Herode, ecce apparuit angelus Domini 107.0764A| in somnis Joseph, in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel. Multi propter ignorantiam historiae labuntur errore, putantes eumdem esse Herodem a quo in passione sua Dominus irridetur. Ergo Herodes ille, qui cum Pilato postea amicitias facit, hujus Herodis filius fuit, qui nunc mortuus esse refertur, frater autem Archelai, qui testimonio patris sui Herodis, adjudicante etiam Caesare Angusto regni Judaeorum successor exstiterat, trigesimo quidem et septimo regni sui anno, Herodes hic, de quo Evangelium narrat, defunctus est, qui fuit Augusti Caesaris quadragesimus quartus, juxta Chronicorum fidem.

Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. 107.0764B| (Hieron.) Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed et sacerdotes et Scribas, jam eo tempore necem Domini fuisse meditatos. Legitur etiam in Josepho Herodem nonnullos de principibus Judaeorum ante mortem suam necasse, et merito ut eis, cum quibus ante paululum de Innocentium morte tractabat, ipse moriens causa mortis existeret.

Qui surgens accepit puerum et matrem, et venit in terram Israel. Non dixit accepit filium suum, et uxorem suam, sed puerum et matrem ejus quasi nutritius, non maritus.

Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire, et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. (MAUR.) Archelaus 107.0764C| iste qui Herodi patri in regnum successerat, novem annis Judaeae regnum tenuit. Qui a Judaeis ob intolerabilem animi ferocitatem apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam Galliae urbem disperiit exsilio. Regnum vero Judaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias scindere curavit, quas quatuor fratres Archelai tenere fecit, Herodem, Antipatrum, Lisaniam et Philippum, ut scriptores temporum produnt. (Aug.) Si quem autem movet quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero Jesu parentes ejus isse in Galilaeam, quia metu Archelai in Judaeam ire noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit, intelligendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto 107.0764D| dixit ad Joseph: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel, sic intellectum esse primo a Joseph, ut putaret jussum se esse pergere in Judaeam. Ipsa enim primitus intelligi potuit terra Israel. Porro autem postea quam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit objicere se illi periculo, cum posset terra Israel etiam sic intelligi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quanquam et alio modo solvi possit haec quaestio. Quia potuit videri parentibus Christi cum puero (de quo talia per angelica responsa cognoverunt) non esse habitandum, nisi in Jerusalem, ubi erat templum Domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse, 107.0765A| et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur. Neque enim divinitus jubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebant debeant contemnere.

[III.] Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur. (Hieron.) Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret, quod dictum est per prophetas, sed simpliciter quod dictum est per prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba, sed sensum de Scripturis sumpsisse. Nazaraeus sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis juxta Hebraicam 107.0765B| veritatem in Isaia scriptum est: Exiet virga de radice Jesse et Nazaraeus de radice ejus ascendet (Isai. XI). Allegorice autem haec mors Innocentum parvulorum praefigurat passionem omnium martyrum Christi, qui parvuli et innocentes sunt, id est humiles, et ab omni dolo malitiae alieni, et qui non solum in Bethlehem, id est in Judaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus Ecclesiae ejusdem finibus per totum orbem terrarum persecutionem passi sunt, ab impiis et nequissimis persecutoribus, quorum Herodes truculentissimus typum tenuit. Hi ergo bimi occisi sunt, id est doctrina et operatione perfecti. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur vivens evasit, insinuat quidem corpora ab impiis posse perimi, sed Christum, pro quo 107.0765C| tota persecutio saevit, nullatenus eis viventibus vel occisis, posse auferri. Quod juxta vaticinium Jeremiae vox in rama, id est in excelso, audita est, ploratus, et ululatus multus, manifeste denuntiat luctum sanctae Ecclesiae, quo de injusta membrorum suorum nece gemit, non, ut hostes garriunt, in vacuum cedere, sed usque ad solium superni ascendere judicis, sicut de sanguine Abel protomartyris scriptum est. Quod autem Rachel plorare filios suos dicitur, nec voluisse consolari quia non sunt, significat Ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle consolari, ut qui saeculum morte vicerunt rursus ad saeculi certamina secum toleranda redeant. Quia nimirum non sunt ultra revocandi in mundum, de cujus aerumnis 107.0765D| semel evaserunt, coronandi ad Christum. Et bene Rachel, quae ovis, aut videns Deum, dicitur, Ecclesiam figurare demonstratur, cujus tota intentio, ut videre Deum mereatur, invigilat. Et ipsa est ovis centesima, quam Pastor bonus, relictis in coelo nonaginta novem ovibus angelicarum virtutum, abiit quaerere in terra, inventamque suis humeris imposuit, et sic reportavit ad gregem. Quod vero occisis pro Domino pueris, Herodes non longe post obiit, et Joseph, monente angelo, Dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones, quae contra Ecclesiam erant movendae, ipsorum persecutorum morte vindicandas, eisdemque multatis persecutoribus, pacem Ecclesiae 107.0766A| denuo reddendam, et sanctos qui latuerunt ad sua loca esse reversuros. Possumus quoque odium Herodis quo perdere Jesum voluit, super persecutionibus, quae apostolorum temporibus factae sunt in Judaea, specialiter accipere, quando invalescente invidia, praedicatores verbi pene omnes sunt expulsi de provincia, et in gentibus praedicaturi sunt longe lateque dispersi. Sicque factum est ut gentilitas, quae per Aegyptum figuratur, peccatis ante tenebrosa, lumen verbi perciperet. Hoc est enim puerum Jesum per Joseph et matrem ejus in Aegyptum transferri, fidem Dominicae incarnationis, et Ecclesiae societatem per doctores sanctos gentibus committi. Quod erant in Aegypto usque ad obitum Herodis indicat figurate fidem Christi in gentibus 107.0766B| mansuram, donec plenitudo earum introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Obitus quippe Herodis terminum intentionis malitiosae; qua nunc contra Ecclesiam Judaea saevit, insinuat; occisio parvulorum, mortem humilium spiritu, quos, fugato a se Christo, Judaei perimere desiderant. Quod autem defuncto Herode redit ad terram Israel Jesus, finem saeculi denuntiat, quando Enoch et Elia praedicantibus, Judaei, sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient. Et bene cum Judaeam deserit, fugere, et hoc in nocte dicitur, cum vero revertitur, nulla non solum fugae, sed ne noctis fit mentio, quia nimirum quos ob peccatorum tenebras olim persecutores reliquit, ipsos ob lucem fidei tandem se quaerentes revisit. Quod, damnato licet Herode, Joseph 107.0766C| timore Archelai filii ejus Judaeam, ubi metropolim habebat, ire formidans, monente angelo, in Nazareth Galilaeae secedit, ultima praesentis Ecclesiae tempora designat, quando per ea, quae nunc universali gentis illius caecitate Christianos in quantum valet persequi non desistit, acrior in quibusdam Antichristi persecutio consurget. Et quidem plurimis ad praedicationem Enoch et Eliae a perfidia conversis, sed caeteris ad instinctum Antichristi tota intentione contra fidem dimicantibus. Pars igitur Judaeae in qua regnabat Archelaus perfidos Antichristi sequaces ostendit. Porro Nazareth Galilaeae, quo Dominus transfertur, pacem gentis ejusdem, quae tunc temporis fidem Christi est susceptura, designat. Unde bene Galilaea perpetrata transmigratio, Nazareth 107.0766D| flos, aut virgultum ejus, interpretatur. Quia nimirum sancta Ecclesia quo ardentiore desiderio ab his quae in terris videt ad coelestia promerenda transmigrat, eo majore spiritalium abundat flore ac germine virtutum.

CAPUT III. De praedicatione Joannis Baptistae, et baptismo Christi

I.] In diebus illis venit Joannes Baptista, praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agile, appropinquat enim regnum coelorum. (Aug.) Quod dicit in diebus illis, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuat, sed omnes dies ab ejus nativitate usque ad tempus quo praedicare ac baptizare 107.0767A| coepit Joannes, simul comprehendit. Quo tempore Christi aetas juvenilis invenitur. Quia coaevi erant Christus et Joannes, et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset. Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis vel baptismi Joannis, dicens: Anno autem duodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lisania Abilinae tetrarcha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto, et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum (Luc. III). Poenitentiam igitur facere in deserto Judaeae praeco 107.0767B| veritatis docet. Quia ea maxime indigebant illi, a quibus propter peccatum Dominus habitatum longius recesserat, ut desertum fierent. Quibus postmodum ipse peccantibus, et homicidia nova veteri prophetarum caedi accumulantibus ait: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII). Poenitentiam ergo facientibus regnum coelorum appropinquare dicitur. Quia quod propter superbiam atque transgressionem primi parentis nostri longius abscessit, cum mors et infernus appropriavit, hoc propter Christi humilitatem et obedientiam, inferno semoto, a peccatis recedentibus vicinum factum est. Et hoc ad comparationem veteris legis dictum est, ubi eam facientibus bona terrae promittebantur. Hic autem non fertilitas terrae, sed regnum coelorum bene agentibus 107.0767C| adesse describitur. Primus enim Baptista Joannes regnum coelorum praedicavit, ut praecursor Domini hoc honoraretur privilegio.

Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Idem vero Joannes secundum alium evangelistam requisitus quis esset, respondit: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I). Qui ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat. Vox ergo inter duo verba solet fieri, hoc est animae incorporale, et oris corporale. Sic et Joannes venit inter nativitatem Christi divinam (de qua dicitur: In principio erat Verbum ) et humanam, de qua ita scribitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae 107.0767D| et destitutae Judaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret aperit, cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat, ut hanc vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format.

Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos, esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre. (Hieron.) Ecce in Joanne vilitas cibi et vestimenti laudatur, quorum exercitatio in divite arguitur. De pilis, 107.0768A| inquit, habebat, non de lana, quia aliud est austerae vestis indicium, aliud luxuriae mollioris. Zona autem bellica, qua et accinctus fuit Elias, mortificationis symbolum est. Porro quod sequitur: Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret, non quaerens dapes ex nutrimento pecorum, nec ex sollicita custodia alvearium, sed tenui victu contentus, ex minutis volatilibus, et ex melle invento in truncis arborum. Potest habitus et victus ejus per significationem etiam qualitatem internae conversationis ejus non inconvenienter exprimere; nam quia austerioribus utebatur indumentis, sic etiam Dominus in laudibus ejus protestatus est, dicens ad Judaeos: Quid existis 107.0768B| videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Luc. VII); quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit: dicens: Cenimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a futura ira? Zonam habebat circa lumbos suos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). Quod eorum esse qui sunt Jesu Christi, Apostolo attestante, didicimus. Locustas et mel sylvestre edebat, quia dulce quidem sapiebat turbis praedicatio ejus, existimante populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de eo, ne forte ipse esset Christus, sed ocius finem sortita, intelligentibus ejus auditoribus quia non ipse Christus, sed praecursor et propheta esset Christi. (MAUR.) In melle etenim 107.0768C| dulcedo, in locustis esset alacer volatus, sed cito deciduus. Nec silendum est, quod in dictis Arculfi Galliarum episcopi, qui de locis sanctis plurima narravit, reperimus minimum genus locustarum fuisse in deserto Judaeae, quo pastus est Joannes Baptista et usque hodie ibi apparere, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur, coctaeque in oleo pauperem praebent victum. Similiter narrat idem vir in eodem deserto arbores esse habentes folia lata et rotunda lactei coloris et melliti saporis, quae natura fragilia manibus confricantur et eduntur. Et hoc esse quod mel silvestre in Evangelio dicitur. Ibidemque ostendi dicit fontem lucidam aquam habentem, a quo sanctus Joannes biberit, qui et lapideo tecto calceque perlito 107.0768D| protectus sit. Mystice autem Joannes in deserto Judaeae praedicans significat Christum in deserto istius mundi praedicare sive per se, sive per doctores suos, qui recte vox clamantis ob fortitudinem praedicationis dicitur. Quia in Evangelio de eo scriptum est: Jesus haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII). Et: In novissimo die magnae festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII). Et discipulis suis ipse praecepit, dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure audistis, praedicate super tecta (Matth. X). Tribus ergo modis clamor accidit, hoc est, si longe positis quis loquatur, si surdis, si per indignationem. Et haec tria 107.0769A| generi humano acciderunt. Longe erant, quia scriptum est: Longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII). Et prophta talibus loquitur dicens: Audite qui longe estis, dicit Dominus (Isa. XXXIII). Surdi erant, quibus per Isaiam dicitur: Surdi, audite; et: Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura (Isa. XLII). Iram meruerunt, de quibus propheta dicit: Dominus fortis egredietur sicut vir praeliator, suscitabit zelum, vociferabitur, et clamabit, super inimicos suos confortabitur (Exod. XV). Et item: Provocaverunt me, inquit, in diis alienis et ego in furore expellam eos (Deut. XXXII). Viam ergo Domino tunc praeparavit, quando coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum. Et: Designavit septuaginta duos, et 107.0769B| misit illos binos ante faciem suam in omnem locum et civitatem, quo erat ipse venturus (Luc. X). Pili quoque camelorum significant gentes in Dominum credituras, quae ab infidelitatis errore, et a fortitudine peccatorum ereptae in Christi vestimentum redactae sunt. Unde per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris (Ezech. XVI). Zona vero pellicea, quae de pelle animantis mortui carne et sanguine deraso efficitur, similiter significat gentes quae de mortuorum, id est peccatorum hominum, societate abstractae, ultra carni et sanguini non serviunt. Hae lumbos Christi veraciter cingunt, quia incarnationem ejus fideliter credunt. Porro locustae quae vento agitatae per segetes volitant, et spicas succidunt significant Judaeos, qui prius legem tenentes, sacramenta 107.0769C| spiritalia non intelligebant, nunc autem Spiritu sancto acti, spiritalem sequuntur sensum, vanam stipulam litterae relinquentes, ut esca Domini fieri mereantur. Mel autem dulcedo est sensus spiritalis, in foliis arborum inventus, qui cum per doctorum ministerium in fidelium cordibus reconditur, suaviter corpus Christi satiatur.

[II.] Tunc exibant ad eum ex Hierosolymis, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur ab illo in Jordane confitentes peccata sua. Bene autem qui baptizandi erant exire ad prophetam dicuntur. Quia nisi quis ab infidelitate recedat, et a perfidorum consortio egrediens pompae diaboli ac mundi illecebris abrenuntiet, baptismum salubrem consequi non poterit. Unde apte sequitur: 107.0769D| Et baptizabantur ab illo in Jordane, confitentes peccata sua. Jordanis enim Hebraeo vocabulo descensio eorum dicitur. Nam bene in Jordane baptizabantur, qui de superbia vitae, et actibus veteris hominis ad humilitatem verae confessionis et emendationem morum descenderant. Quia tunc rite quisque baptismum percipit, si per confessionem peccatorum a superbia recesserit, et melioris vitae professione, priscae conversationi penitus interdixerit. Exemplum enim jam tunc confitendi peccata, ac meliorem vitam promittendi eis qui baptisma accipere desiderant, dabatur. Sic etiam post ascensionem Domini, praedicante Paulo in Epheso, multi credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos (Act. 107.0770A| XIX), quatenus abdicata vita vetere, renovari mererentur in Christo. Unde etiam beato Petro ostensis in linteo coelesti diversi generis animantibus dictum est: Surge, Petre, occide et manduca (Act. X). Quod est aperte dicere: Occide infideles ab eo quod fuerant prius, abrenuntiatione scelerum et promissione piae religionis, ac sic fidei Christianae sacramentis imbutos in sanctae Ecclesiae membra commuta.

Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira ventura? Pharisaei ergo et Sadducaei, ex haereticis fuere Judaeorum, sed tamen inter se contrarie sentiebant, ut in actibus apostolorum dicitur. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, 107.0770B| eo quod traditionum et observationum, quas illi deutereses vocant, justitiam praeferunt. Unde et divisi a populo vocantur, quasi per privatam justitiam; Sadducaei vero interpretantur justi, vendicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. Tales quoque ad baptismum suum venientes increpat Joannes, quia poenitentia et correctione maxime indigebant. Ventura enim ira est animi adversio ultionis extremae. Quam tunc peccator effugere non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles malorum parentum actiones imitantes, progenies viperarum vocantur, quia per hoc 107.0770C| quod bonis invident eosque persequuntur, quod quibusdam male retribuunt, etc., quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. Sed quia peccatis et usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus.

Facite ergo fructum dignum poenitentiae. (Greg.) Hic nota, quod non solum fructum poenitentiae, sed dignum poenitentiae admonet esse faciendum. Aliud namque fructum facere, aliud dignum poenitentiae facere. Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus qui minus, et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis, et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc ergo quod 107.0770D| dicitur facite fructus dignos poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Sed Judaei se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant, quibus recte dicitur:

Et ne velitis intra vos dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. (MAUR.) Quia ergo praeco veritatis ad dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad humilitatem provocabat, et omnem arrogantiae tumorem abscindere satagebat, quia omnis arrogantia abominatio apud Dominum, qua Judaei ob nobilitatem 107.0771A| generis plaudebant, et dicebant: Nos semen Abrahoe sumus et nemini servivimus unquam (Joan. VII). Sed quia tanto patri condigna opera non habebant, ideo propheta illis lapides praeferebat. Quid enim lapides, nisi corda gentilium fuerunt? ad intellectum Dei omnipotentis invisibilia, sicut quibusdam Judaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra (Ezech. I). Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. Unde scriptum est: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. De quibus nimirum lapidibus, filii Abrahae suscitati sunt. Quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est, in Christo crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus dicitur: Si autem vos 107.0771B| Christi, ergo Abrahae semen estis (Gal. III). Si igitur nos per fidem Christi Abrahae semen jam existimus, Judaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt.

Jam enim securis ad radices arborum posita est. Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat, teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem arboris istius posita est. Quia etsi per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Potest et securis nomine praedicatio sermonis evangelici intelligi. Quia secundum Apostolum: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, 107.0771C| et discretor cogitationum (Hebr. IV). Et Jeremias propheta verbum Domini securi comparat caedenti petram (Jerem. XLVI). Sive securis sententiam Judicis altissimi significat, quae ad radices arborum, id est, ad finem regni populi Judaici posita est, ut eos qui in Christum credere noluerunt, de terra viventium abscindat. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exscindetur, et in ignem mittetur. Quatuor quidem species in lignorum generibus inveniuntur, quorum profecto una tota arida est, altera viridis, sed sine fructu, tertia viridis, fructuosa, sed venenosa, quarta vero viridis est et fructum bonum gignit. In his ergo quatuor differentiis arborum, quatuor hominum species demonstrantur, id est, paganorum, hypocritarum, haereticorum et fidelium 107.0771D| Christianorum. Pagani itaque aridis arboribus assimilantur, qui aeterno incendio sunt apti. Hypocritae viridibus lignis, sed sine fructu manentibus, quia simulatam pietatem foris ostendunt, sed fructu carent. Haeretici quoque viridibus et fructuosis arboribus, sed tamen venenosis comparantur, quia licet praedicando vel scribendo fructum parere videantur, non vitalem tamen, sed mortiferum gustantibus cibum ferunt. Porro boni Catholici viridibus lignis et bonum fructum gignentibus rite adaequantur, quia in viriditate sanctae religionis sedulo permanentes, bonorum operum fructus ferre non desinunt. (Greg.) Igitur omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur, quia unusquisque 107.0772A| perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic fructum boni operis facere contemnit. Et notandum quod securim non juxta ramos positam, sed ad radicem dicit, cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est, ne jam remaneat unde prava iterum soboles succrescat.

Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare. Joannes non spiritu sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, 107.0772B| qui peccata per baptismum non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret, imitatione sacramenti? (Beda.) Ob hoc ergo baptizabat aqua Joannes, ut omnes quos ad poenitendum Christoque credendum persuadere potuisset, sui signaculo baptismatis ab infidelium et impoenitentium turba secerneret, atque ad baptismum Christi appetendum dirigeret. Qui post me, inquit, venturus est, hoc est ad praedicandum, et baptizandum fortior me est, quia me dignitate praecellit; fortis quidem ille est, qui in confessionem peccatorum, sed fortior, qui in remissionem baptizat; 107.0772C| fortis qui Spiritum sanctum habere dignus est, fortior qui tribuere; fortis quo in natis mulierum major nemo est, fortior cui minorato paulo minus ab angelis omnia subjecta sunt, sub pedibus ejus (Hebr. II); fortis qui regnum coelorum primus venit praedicare, fortior qui hoc solus potuit dare. Cujus, inquit, non sum dignus calceamenta portare. Alii evangelistae scripserunt, Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. (Aug.) Potuit enim Joannes Baptista utrumque dixisse, sive aliud alio tempore, sive contextim; ac si diceret: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare; ut unus evangelista hoc, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Nihil autem intendit Joannes de calceamentis Domini loquens, nisi excellentiam 107.0772D| ejus et humilitatem suam. Si autem allegoria in hoc quaeritur, potest calceamentum Domini incarnationem ejus significare. (MAUR.) Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua corpus nostrae mortalitatis assumpsit. Sed quia Joannem homines Christum putaverunt esse, quod idem Joannem negat, tantae potentiae semetipsum subjiciens, indignum se esse profitetur carnem sine virili semine ex virgine sumpsisse. Cum haec dignitas et potentia non servi sed Domini, non creaturae sed Creatoris sit. Et ob hoc non velle se a quoquam Christum, sed praecursorem ejus aestimari. (Greg.) Nam quia hujus incarnationis 107.0773A| mysterium humanus oculus penetrare non sufficit, investigari enim nullatenus potest, quomodo corporatur Verbum, quomodo summus vivificator Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet existit et concipitur. Ideoque Joannes secundum alios evangelistas se non esse dignum dixit ejus solvere corrigiam calceamenti. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quod tamen et aliter intelligi potest. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. 107.0773B| Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). Sed quia Joannes non sponsum, quin potius amicum sponsi se credi voluit, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti denuntiat, ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo.

Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. (Beda.) Hoc est et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. Potest autem idem Spiritus sanctus etiam nomine ignis significatus intelligi. Quia et incendit per amorem, et per sapientiam, qua replet corda, illuminat. Unde et illi quibus dictum est: 107.0773C| Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto (Act. I), idem baptisma Spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizemur in igne, ut videlicet sicut nunc in redemptionem omnium peccatorum ex aqua et spiritu renascimur, ita et tunc de levibus quibusdam peccatis, quae hinc nobis euntibus adhaeserunt, purgatorii ignis ante ultimum judicium baptismate permundemur, dicente apostolo: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen 107.0773D| quasi per ignem (I Cor. III). Quod quamvis et de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super fundamentum Christi ferrum, aes, plumbum aedificat, id est peccata majora et duriora, atque tunc jam insolubilia, sed linum, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quod illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

Cujus ventilabrum in manu sua, et vermundabit 107.0774A| aream suam. Per ventilabrum, id est palam discretio justi examinis, per aream vero praesens Ecclesia designatur. In qua proculdubio, quod lugubre satis est, multi sunt vocati, pauci vero electi, pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione loliorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis. Cujus areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de Ecclesia sacerdotali castigatione rejicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur. Et universaliter in fine perficietur, quando mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est judicii discrimen habet in potestate. Quia Pater non judicat quemquam, sed judicium 107.0774B| omne dedit Filio.

Et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Et ipse Dominus parabolam boni seminis, cui superseminavit inimicus homo zizania, ita terminavit, ut diceret: Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum (Ibid.) Nimirum docens impios et peccatores gehennae igni tradendos, sanctos vero coelesti gloria coronandos. Verum hoc inter paleas et zizania distat. Quia paleae non alio quam triticorum semine prodeunt, quamvis a radicis bonae nobilitate degenerent, zizania autem non fructus solum merito discerpunt, sed et diversa prorsus origine procreantur. Quia paleae 107.0774C| sunt illi qui ejusdem cum electis fidei mysteriis imbuuntur, sed ab eorum solida perfectione, vel operum levitate, vel perfidiae vacuitate, dissentiunt. Zizania vero, qui nec audire quidem fidei verba dignantur. Ideoque a bonorum sorte et opere simul et professione secernuntur. Et ita in agro mundi istius unus electorum, et duo sunt fructus reproborum. Quia et omnia quae inimicus seminat flammis obnoxia sunt, et quod est gravius, plurima ex his quae bonis sator jacit, aut a volatilibus rapta, aut sole arefacta, aut spinis suffocata, aut certe in paleis versa depereunt. Solum autem de terra bona creatum, et patientia digna probatum triticum electorum, coelestis vitae recondetur in horreum. Quomodo juxta aliam parabolam non solum pisces, qui apostolicae 107.0774D| fidei retia declinant, imis peccatorum obscuri resident in undis, verum multi ad littus usque discretionis extremae, inter bonos attracti, tunc ob suae nequitiae noxam exteriores mitti merentur in tenebras.

Ignem autem gehennae bifaria ratione inexstinguibilem vocat, id est, quia neque ille perpetuo possit exstingui, neque eos quos cruciat unquam exstincturus, sed immortali, ut ita dixerim, sit morte plexurus. Ad distinctionem videlicet illius sacratissimi ignis, quo electos Christi baptizandos esse praemiserat. De quo Psalmista: Igne nos examinasti, ait, sicut examinatur argentum (Psal. XLV). Et paulo post. Non usti sumus in aeternum, sed Transivimus, inquit, 107.0775A| per ignem et aquam, et duxisti nos in refrigerium; introibo in domum tuam in holocaustis, id est, devictis pressurarum angoribus, in gratiarum actione regni tui atria penetrabo.

[III.] Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem, ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. (MAUR.) Quod dicit Tunc venit Jesus, id est, eo tempore quo Joannes praedicabat, et baptizabat, duodecimo anno scilicet Tiberii Caesaris, cum ipse Jesus trigesimum annum aetatis haberet; legitimum videlicet in hoc et maturum tempus ostendens aetatis his qui omnem aetatem vel ad sacerdotium, vel ad docendum putant opportunam, quod ipse triginta annorum baptizatur, et tunc demum incipit signa facere, et docere. Nam duodenis interrogabat homines in terra, qui per divinitatem 107.0775B| suam docet angelos in coelo. Sic et Joseph, qui in figuram resurrectionis Novique Testamenti octoginta annis Aegyptios a fame defendit, tricenarius, ablutis ergastuli sordibus, regni gubernacula suscepit. Et David eadem aetate regnum quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus compleret, inchoavit. Et Ezechiel triginta annorum, apertis sibi coelis, prophetiae dona promeruit; et quia per fidem et adversa longanimiter ferri et sublimiter debent praemia sperari, et arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensuratur. Tunc venit, inquit, Jesus in Jordanem, ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. (Hieron.) Triplicem ob causam Salvator a Joanne accepit baptismum. Primum, ut quia homo natus erat, omnem 107.0775C| justitiam et humilitatem legis impleret; secundo ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret; tertio ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae, Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. (Beda.) Venit quoque Filius Dei baptizari ab homine, non anxia necessitate abluendi alicujus sui peccati, qui peccatum non fecit ullum, nec inventus est dolus in ore ejus, sed pia dispensatione abluendi omnes nostrorum sordes peccatorum. Quia in multis offendimus omnes, et si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Venit baptizari in aquis ipsarum conditor aquarum, ut nobis qui in iniquitatibus sumus concepti, et in delictis generati, secundae nativitatis, quae per aquam et spiritum celebratur, 107.0775D| appetendum insinuaret mysterium. Dignatus est lavari aquis Jordanicis, qui erat mundus a sordibus cunctis, ut ad diluendas nostrorum sordes scelerum omnium fluenta sanctificaret aquarum.

Joannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? Expavit illum ad se venire, ut baptizaretur aqua, cui nulla inerat quae baptismo tergeretur culpa, imo qui per sui gratiam spiritus cunctam credentibus mundi tolleret culpam: unde recte intelligitur quod hic dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari, hoc esse, quod apud evangelistam Joannem, illo ad se veniente, dixisse narratur, Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ab illo enim debemus omnes baptizari, qui 107.0776A| ad hoc venit in mundum ut peccata tolleret mundi. Ab illo debuit ipse Joannes baptizari, id est, a peccati originalis contagione mundari. Qui quamvis nullo inter natos mulierum minor, tamen quasi natus ex muliere culpae naevo non carebat. Ideoque cum caeteris mulierum natis ab eo qui natus ex Virgine Deus in carne apparuit opus habebat ablui. Quoniam ergo scriptum est: Quid est homo ut immacuculatus sit, et ut mundus appareat, natus ex muliere (Joan. XXV)? Jure timuit, homo quamvis sanctus, natus tamen ex muliere, et ob id a culpae macula non immunis, baptizare Dominum, quem ex virgine natum noverat nullam prorsus habere maculam culpae. Sed quia vera est humilitas ipsa, quam obedientia comes non deserit, quod prius officium recusavit, 107.0776B| postmodum humiliter implevit; nam sequitur:

Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. Id est, tunc demum dimisit, tunc consensit, tunc passus est eum a se baptizari, cum tali ordine cognovisset omnem justitiam debere compleri. Sine modo, inquit, sine me modo, ut jussi, baptizari abs te in aqua, ut tu post modum a me, quod quaeris, baptizeris in spiritu. Sic enim decet nos praerogare exemplum implendae omnis justitiae, ut videlicet discant fideles neminem posse hominem absque unda baptismatis perfecte justum existere, omnibusque, quamvis innocenter et juste viventibus, necessarium vivificae regenerationis officium, cum me, qui Spiritus 107.0776C| sancti opere conceptus et natus sum, cognoverint secundae nativitatis subisse, vel potius sibi consecrasse lavacrum. Nulla personarum majorum contemnat ab humilibus meis in remissionem peccatorum baptizari, cum meminerint Dominum, qui in Spiritu sancto baptizans, peccata dimittere potest, suum baptizandum in aqua submisisse servi manibus caput.

[IV.] Baptizatus autem confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et hoc ad impletionem omnis justitiae pertinet, quod baptizato Domino aperti sunt ei coeli, et Spiritus descendit super eum, ut hinc nimirum fides nostra confirmetur per mysterium sacri baptismatis aperiri 107.0776D| nobis introitum regni coelestis, et sancti Spiritus gratiam ministrari. Nunquid enim credi decet Domino tunc primum coelestia patuisse secreta? fides habet catholica non minus tempore quo cum hominibus conversatus est, quam post, et antea, in sinu Patris Dei Filium mansisse, et sedem tenuisse coelestem. Aut credendum est a tricesimo aetatis anno, quando baptizatus est, Spiritus sancti dona eum percepisse, qui a prima conceptione Spiritu sancto plenus semper exstitit. Nobis quoque, qui ejus membra sumus, sunt haec celebrata mysteria; quia enim nobis Dominus sacrosancti sui corporis intinctu baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum baptisma coeli aditum patere et Spiritum sanctum 107.0777A| dari monstravit: et congrua multum distantia, quia primus Adam ab immundo spiritu deceptus per serpentem gaudia regni coelestis amisit. Secundus Adam a Spiritu sancto per columbam glorificatus, ejusdem regni lumina reseravit, flammamque vibrantem, qua ingressum paradisi, expulso Adam primo, cherub custos interclusit, secundus Adam per aquam lavacri renascentis exstingui debere monstravit. Ut unde ille cum sua conjuge ab hoste victus exiit, illuc iste cum sanctorum Ecclesia, sponsa videlicet sua, de hoste victor rediret. Bene autem Spiritus reconciliator in columba, quae multum simplex est avis, apparuit, ut et suae videlicet naturae simplicitatem per hujus speciem animalis ostenderet ( Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum ) et 107.0777B| eum in quem descendit mansuetum, mitemque ac misericordiae supernae praeconem ministrumque doceret mundo esse futurum, simul et omnes, qui gratia essent renovandi simplices ac mundo corde admoneret ingredi. Juxta quod scriptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I). Nam quia nobis ad discendam Deo placitam simplicitatem columba proponitur, diligentius naturam videamus, ut per singula innocentiae ejus exempla, vitae nobis emendatioris instituta sumamus. A malitia fellis aliena est. Omnis amaritudo, et ira et indignatio tollatur a nobis, cum omni malitia (Ephes. IV). Nullum ore vel unguibus laedit, ne minimas 107.0777C| quidem aviculas, vel vermiculos, quibus minores pene omnes aviculae se suosque nutriunt. Videamus ne dentes nostri sint arma et sagittae (Psal. LVI), ne mordentes et comedentes invicem consumamur ab invicem (Gal. V). Contineamus manus a rapinis; qui furabatur jam non amplius furetur, magis autem laboret operando manibus, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Ephes. IV). Nam et columba saepe alienos quasi suos fertur alere pullos, ipsa terrae fructibus et semine pascitur. Audiamus Apostolum: Bonum est non comedere carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV). Et apostolus Petrus: Ministrate, inquit, in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia 107.0777D| autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis (II Petr. I). Gemitum pro cantu habet. Miseri simus et lugeamus, et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Risus noster in luctum convertatur et gaudium in moerorem. Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Super aquas sedere consuevit, ut venturi raptum accipitris, praevisa in aquis umbra, declinet; ac mundatoriis Scripturarum fluentis seduli assidere curemus, quarum speculis edocti, dignoscere et praecavere valeamus insidias hostis iniqui. Haec de natura columbae septem virtutum exempla commemorasse sufficiat, et recte fortasse, quia Spiritus sancti, qui in columba descendit, septiformis est gratia. (Greg.) Sed quaerendum est cur in 107.0778A| ipso Redemptore nostro, mediatore Dei et hominum, per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem. Certe unigenitus Dei Filius Judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret si priusquam nos per mansuetudinem colligeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus mitem se hominibus praebuit: noluit peccatores ferire, sed colligere. Prius voluit mansuete corrigere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo apparere super eum debuit Spiritus, quia non veniebat ut peccata etiam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter nomines, atque ideo peccatores, 107.0778B| eos contra semetipsos spiritalis fervor accenderet, et peccata, quibus Deus per mansuetudinem parceret, ipsi in se per poenitentiam punirent. Nec ipsi quippe esse poterant sine peccato, qui adhaerebant coelesti magisterio, Joanne attestante, qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas non est in nobis (I Joan. I).

Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus di lectus in quo mihi complacui. (Aug.) Hoc et alii duo Marcus et Lucas similiter narrant, sed de verbis vocis quae de coelo facta est variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet. Vox enim coelestis unum horum dixit, 107.0778C| sed evangelista ostendere voluit ad idem valere quod dictum est: Hic est Filius meus dilectus, ut illis potius qui audiebant indicaretur esse Filius Dei; atque ita dictum referre voluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant, qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Jam vero quod alius dicit: In quo mihi complacui; alius: In te complacui; alius: In te complacuit mihi, apparet, cum quilibet evangelistarum coelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba narrasse, ut intelligatur hoc dictum esse ab omnibus, tanquam diceretur: In te placitum meum constitui, hoc est, per te gerere, quod mihi placet. (RABANUS.) Ergo Filius Dei 107.0778D| baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus sonat in voce, sanctae et individuae Trinitatis in baptismo declaratur mysterium. Et recte, ut qui sacramentorum suorum dispensatoribus erat praecepturus docere omnes gentes, et baptizare eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, primus ipse suo in baptismate totam personaliter panderet adesse Trinitatem. Quod autem ait vox paterna: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ad comparationem terreni hominis dicit, in quo peccante quodammodo se sibi displicuisse Deus conditor insinuat, cum ait: Poenitet me hominem fecisse in terra (Gen. VI). Poenitentia quidem in Deum nulla cadit, sed nostro more loquens, qui 107.0779A| compungi poenitentia solemus, quando contra votum nostra opera verti videmus, poenitere se dixit hominem fecisse, quem a rectitudine suae facturae peccando degenerare conspexit. In Filio autem suo unigenito sibi singulariter complacuit, quia hunc hominem quem induerat a peccato immunem servare cognovit. Et in hac quoque voce Patris sicut et in caeteris baptizati Domini mysteriis, omnis justitiae declaratur impletio. Coaeternus enim et consubstantialis Patri Filius descendendo super eum spiritu, qui sit, hominibus intimatur, ut per hoc discant homines per gratiam se baptismatis accepto Spiritu sancto de filiis diaboli in Dei filios posse transferri. Sicut Apostolus edocet, fidelibus ita loquens: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater; 107.0779B| et evangelista Joannes: Quotquot, inquit, receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I).

CAPUT IV. De jejunio Christi in deserto et trina tentatione, etc.

[I.] Tunc Jesus ductus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Dubitari a quibusdam potest a quo spiritu Jesus ductus sit in desertum, propter hoc quod subditur: Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et rursum, assumpsit eum in montem excelsum (Matth. IV). Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a sancto Spiritu in desertum ductus credatur, ut illuc eum suus Spiritus duceret, ubi hunc ad tentandum spiritus malignus inveniret. Quod et apud evangelistam Lucam manifeste designatur, cum dicitur: Jesus autem plenus 107.0779C| Spiritu sancto regressus est a Jordane, et agebatur in Spiritu in desertum. Non ergo virtute spiritus mali Jesus agebatur in desertum, sed voluntate sui Spiritus boni locum certaminis quo adversarium sternat de victoria certus ingreditur. Ubi nobis pariter ordinem recte conversandi praemonstrat, ut post acceptam videlicet in baptismo remissionem peccatorum, sanctique Spiritus gratiam, aptius contra novas antiqui hostis insidias accingamur, menteque saeculum deserentes, quasi manna deserti, sola aeternae vitae gaudia discamus esurire.

Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit. (Beda.) Quadragesimae jejunium habet auctoritatem et in veteribus libris ex jejunio Mosis, et Eliae, et ex Evangelio, quia totidem 107.0779D| diebus Dominus jejunavit. Demonstrans Evangelium non dissentire a lege, et prophetis. In persona quippe Mosis lex, in persona Eliae prophetae accipiuntur: inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis (Rom. III). In qua autem parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua Dominicae passionis? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur. Aliter: jejunavit Dominus, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens. Manducavit autem et bibit cum glorificatur, post resurrectionem jam cibo non indigens. Hic enim ostendebat 107.0780A| in se nostrum laborem, illic autem in nobis suam consolationem, quadragenis diebus utrumque definiens, quia numerus ipse, hoc est, quadragenarius, hujus saeculi significare videtur excursus, observandus in his qui ex quatuor partibus mundi vocantur per gratiam ad eum, qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque praecepta legis sunt jam gratia Christi diffusa per mundum. Et quadripartitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt. Quoniam qui redempti sunt a Domino (Isa. LI), de regionibus congregavit eos, ab Oriente, et ab Occidente, ab Aquilone, et mari. Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, veluti clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus 107.0780B| post resurrectionem carnis, veluti clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis. Quoniam qui in agone est, in omnibus abstinens est. Cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem, quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nos agere ostendit, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII). Tanquam illud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futuri promissione reficimur, hic non apponentes cor, illic ponentes sursum cor. Quod 107.0780C| autem Dominus consummatis jejunii diebus esuriit, cum de Mose vel Elia jejunantibus nihil tale sit scriptum, ideo factum est, ne ab eo tentando pavens hostis aufugeret, quem cum tot signis coelestibus praeconatum, tum etiam visis excellentissimis in abstinendo videret aequatum. Esuriit enim humilis Deus homo, ne inimico innotescat, sublimis homo Deus. (MAURUS.) Mystice autem esuries illa qua Dominus esuriebat significat desiderium quod habuit erga salutem nostram. Quia ideo ipse jejunavit abstinens a terreno cibo, ut nos cibo coelesti reficeremur, ideo tentatus est, ut sua victoria nos vincere faceret, ideoque mortuus est, et resurrexit, ut nos mortui delictis in justitia vivamus per ipsum. Quando ergo nos per ejus gratiam ad faciendam voluntatem ejus 107.0780D| convertimur, refectionem illi praebemus. Sicut ipse a muliere Samaritana potum poscebat. Et discipulis suis cibum terrenum sibi offerentibus ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus (Joan. IV). Et alibi: Hoc est, inquit, opus Dei ut credatur in eum quem misit ille.

Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Nisi ergo Dominus jejunasset tentandi occasio diabolo non fuisset Accessit quidem tentandi permissione, qui longe erat voto malitiae. Accessit instigatus fastu superbiae, qui non observabat tenorem justitiae. Erexit se servus contra Dominum, captivus contra liberum, infirmus contra fortem, et dum innocentem studebat ligare, reos se 107.0781A| dolebat amittere. Non ergo indignum Redemptore nostro, quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Si Filius, inquit, Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Antiquus enim hostis Redemptorem humani generis debellatorem suum in mundum venisse cognovit. Quia seu per prophetas promissum seu per angelos annuntiatum, sive etiam per Joannem digito demonstratum agnoscere potuit. Unde et per obsessum hominem dixit: Quid nobis et tibi, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII). Cum tamen hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitus videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est ei fastu suae superbiae 107.0781B| in dubium venit. Nihil quippe se nisi superbum sciens, cum hunc esse humilem conspicit, Dominum esse dubitavit, unde et ad tentationum se argumenta conventit. Sed non sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Tribus namque modis tentatio agitur, suggestione, delectatione, consensu, et nos cum tentamur plerumque in delectationem, aut etiam in consensum labimur. Quia carnis peccato propagati, in nobismetipsis etiam gerimus unde certamina toleramus. Deus vero qui ad susceptionem carnis sine peccato venerat, nil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit. 107.0781C| Atque ideo omnis diabolica illa tentatio foris, non intus fuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens interius divinitati suae inhaerens, inconcussa permaneret. Qui etsi quando turbatus spiritu infremuisse dicitur, ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur. Esurienti quippe Domino non de humo, nec de feno, sed de lapidibus panes facere diabolus suasit, quia mente durus duritiam sermone ostendit. Dic, inquit, ut lapides isti panes fiant. Non dixit fac, sed dic, quia scriptum noverat: Dixit Deus fiat lux, et facta est lux (Gen. I). Et alibi: Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII). Dicere enim Dei, facere est. Sed in hoc quoque Dei Filius admirandus non est, si ex lapidibus 107.0781D| panes creet, cum hoc quotidie jactis in terram seminibus facit, Rigans montes de superioribus suis, ut educat panem de terra, et vinum laetificet cor hominis (Psal. CIII). Mystice autem ex lapidibus panes facit, cum diversas gentes, quae lapidibus ob duritiam mentis comparantur, per Evangelium in corpus suum redigit. Quia secundum Apostolum: Unus panis, unum corpus nos multi sumus in Christo Jesu (I Cor. X).

Et respondens dixit, Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Testimonium hoc de Deuteronomio sumptum est. Ubi Moyses commemoravit populo beneficia, dicens ad eos: Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu, et patres tui (Deut. VIII), ut ostenderet 107.0782A| tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Dei. Ergo si quis non vescitur Dei verbo, iste non vivit. Quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de ore Dei dicitur, cum consilium suum ac voluntatem conditor summus per sanctarum Scripturarum testimonia revelare nostrae fragilitati voluerit. Non quod incorporeus Deus lineamenta corporis in natura sua habeat, sed invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Rom. I). Notandum autem quod Redemptor noster tentatus ideo per sententias Scripturarum diabolo respondit, quia propositum ei erat humilitate diabolum vincere non potentia. 107.0782B| Nobisque exemplum dedit, ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam potius excitemur, quam ad vindictam. Hostis enim noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos namque pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur quo ex corde nostro quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in se ipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversationis innueret, quod membra ejus postquam ad Deum proficiscerentur, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.

107.0782C| Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi. (Hieron.) Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate Domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putavit: ex hoc autem loco intelligitur quid sit illud quod in alio loco: Abierunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII). (MAURUS.) Sancta autem civitas Jerusalem dicebatur, in qua templum Dei erat et sancta sanctorum, et cultus unius Dei secundum legem Moysi. Pinnaculum autem summitas est tecti. Non enim habebat templum culmen in superioribus sicut nec tabernaculum, sed erat aequale. Quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere moris est.

Et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. 107.0782D| (Hilar.) In omnibus tentationibus suis hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum. Mitte te deorsum ait, quia vox diaboli, qua semper omnes cadere deorsum desiderat persuadere potest, praecipitare non potest; (MAURUS) simulque notandum quod Christus licet diabolum permisisset se super pinnaculum templi ponere, tamen renuit ad ejus imperium deorsum descendere. Nobis pro exemplo, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam et supernam nos ascendere, obtemperemus; si quis autem vult nos fictis suasionibus de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus. Nam in istis duobus 107.0783A| apostolica nos instruit oratio: dicit enim Paulus ad Philippenses ita: Quidam ergo propter invidiam et contentionem, quidam autem propter bonam voluntatem Christum praedicant (Philip. I). Et paulo post: Quid enim, inquit, dum omnimodo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo, scio enim quoniam hoc mihi proveniet ad salutem per vestram orationem; rursum ad Galatas ait: Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I).

Scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Hieron.) Hoc in XC psalmo legimus, sed ibi non de Christo, sed viro sancto prophetia 107.0783B| est. Male ergo interpretatur Scripturas diabolus. Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. De angelico auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sui conculcatione, quasi tergiversator, tacet. Ait illi Jesus rursum, Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis. Et nota, quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret. Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum, (Aug.) suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum 107.0783C| apud Deum posset. Quod vitiose fit cum fit; pertinet namque ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam (Matth. X): cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit, et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur, Judaeis irascentibus, et de inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus mittere in eum manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII). Qui ergo palam docendo et arguendo et tamen 107.0783D| inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo Dei demonstrat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat.

Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. (Greg.) Cum autem Deus homo dicitur vel in excelsum montem, vel in sanctam civitatem assumptus a diabolo, mens refugit humana, aures hoc audire expavescunt. Cui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium diabolus caput est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. Quid ergo 107.0784A| mirum si se permisit ab illo in montem duci, qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? (MAURUS.) Mystice autem mons iste superbiam significat diaboli, per quam ipse deceptus est, et alios decipere gestit. Nam Dominus ad humilia, ad campestria descendit, ut diabolum humilitate superaret. Diabolus autem ducere eum ad montem festinat, ut per quem ipse corruerat etiam caeteri corruant. Ostendit, inquit, ei omnia mundi regna, et gloriam eorum. Igitur adversus Dominum tota jam saeculi potestate pugnatur, et creatori suo possessio hujus universitatis offertur, ut tenens ordinem fraudis antiquae, quem neque cibo pellexerat, nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumpat. Gloria enim regnorum mundi, sive favor humanae laudis, quae maxime regibus et 107.0784B| potentibus hujus mundi favet, seu ambitio quaelibet, quae in auro, vel argento, vel in gemmis, vel in caeteris rebus pretiosis pollet, intelligi potest. Ostendit ergo in monte diabolus omnia regna mundi Domino, non quod ipse ejus visum amplificare potuerit, aut aliquid ignotum ei demonstrare (quomodo enim fabrica rerum conspectum conditoris sui latere poterat), sed vanitatem pompae mundanae quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat. Potest hoc et aliter intelligi: sciens quippe diabolus ad hoc venisse Christum, ut regnum illius tolleret, et hi qui sub eo erant inciperent esse cum Christo, ostendit ei omnia regna mundi, id est homines hujus saeculi, quomodo alii regantur a fornicatione, alii ab avaritia, 107.0784C| alii populari rapiantur aura, hi formae capiantur illecebra. Neque vero arbitrandum est quod regna ei mundi ostendens, Persarum (verbi gratia) regnum Indorumque monstraverit, sed ostendit ei omnia regna mundi, id est regnum suum, quomodo regnaret in mundo, ut cohortans eum facere quod volebat, inciperet Christum habere subjectum. Quod enim in Luca scriptum est, ostensa sibi omnia regna orbis terrae in momento temporis (Luc. IV), non tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abiit, antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa saecula non sint diuturna?

Et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris 107.0784D| me. (Hieron.) Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur, non quod in toto mundo habeat potestatem, ut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Si cadens, inquit, adoraveris me. Ergo qui adoraturus est diabolum ante corruit. Sed si ipsum ordinem tentationis aspicimus pensamus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum in tribus tentationibus se erexit. Quia hunc videlicet gula, et avaritia, et vana gloria tentavit, sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit cum cibum ligni vetiti ostendit, atque ad comedendum suasit, dicens: Gustate. Ex 107.0785A| vana autem gloria tentavit cum diceret: Eritis sicut dii. Et profecto ex avaritia tentavit cum diceret: Scientes autem bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam sublimitatis. Recte enim avaritia dicitur cum super modum sublimitas ambitur. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis a secundo homine tentato succubuit. Per gulam quippe tentat, qui dicit: Dic ut lapides isti panes fiant; per vanam gloriam tentat cum dicit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me. Sed in hisdem modis vincitur quibus primum hominem se vicisse gloriatur, ut a nostris cordibus ipso auditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat.

107.0785B| Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana. (Hieron.) Non, ut plerique putant, eadem Satanas et apostolus Petrus sententia condemnatur; Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana, id est, sequere me, quia contrarius es voluntati meae. Hic vero audit: Vade, Satana, et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum, qui paratus est tibi et angelis tuis. (MAURUS.) Si autem secundum alia exemplaria quis Vade retro, Satanas, legere voluerit, potest in hoc ita sentire, quod retro ad transacta tempora respiciat, quibus sibi reum diabolus tenebat mundum. Quasi Dominus diabolo dicens: Vade retro, Satanas, significaverit principatus sui tempora, quem in retro actis saeculis tenebat, jam esse finienda, ac si diceret: Attende retro, quando decepisti primum hominem, 107.0785C| et posteros ejus per varios idolorum cultus deludebas; sufficiat tibi usque huc, nunc autem non solum me subvertere non valebis, imo a potestate, quam te habere plaudebas per me ejicieris. Sicut ipse appropinquante hora suae passionis dicebat: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII). Satanas ergo adversarius Latine, sive transgressor, interpretatur. Et recte inimicus veritatis atque transgressor justitiae retrorsum vadit, quia cum ipse suum honorem non servavit, 107.0786A| alieni invasor imperii repulsus aeterna confusione dignus apparebit.

Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis, et illi soli servies. (Hieron.) Dicens diabolus Salvatori, Procidens adoraveris me, e contrario audit quod ipse magis adorare cum debeat Dominum et Deum suum. Quaerit forte aliquis quomodo conveniat quod hic praecipitur, Domino soli serviendum, Apostoli verbo, qui dicit: Sed per charitatem servite invicem (Gal. V). Sed huic facile Graecae linguae ex qua Scriptura translata est origo satisfacit, in qua servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari, dicitur enim λατρεία, dicitur et δουλεία; sed δουλεία intelligitur servitus communis, id est, sive Deo, sive homini, sive cuilibet rerum naturae, exhibita, a quo 107.0786B| etiam servus, id est δοῦλος, Graece nomen accipit; λατρεία autem vocatur servitus illa quae sola divinitatis cultui debita, neque ulli est participanda creaturae; unde et idololatrae nuncupantur hi qui vota, preces et sacrificia, quae uni Deo debuerant, idolis impendunt. Jubemur ergo per charitatem servire invicem, quod est Graece δουλεύειν; jubemur uni servire, quod est Graece λατρεύειν, unde dicitur Et illi soli servies, quod est Graece λατρεύσεις, et iterum: Nos enim sumus circumcisio spiritui Dei servientes (Philipp. III), quod est Graece λατρεύοντες.

Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. (Hieron.) Praecedit tentatio, ut sequatur victoria, angeli ministrant ut victoris dignitas comprobetur. Ex qua re quid aliud quam 107.0786C| unius personae utraque natura ostenditur? quia et homo est quem diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab angelis ministratur. Cognoscamus igitur in eo naturam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi Deus super omnia existeret, nullo modo angeli ministrarent ei. Verum quia principium sancti Evangelii de genealogia et infantia Salvatoris, de baptismo et tentatione ejus, hoc libro explicavimus, de initio praedicationis illius aliud exordium sumamus.

LIBER SECUNDUS. 107.0785|

SEQUITUR CAPUT IV. De initio praedicationis Christi, et vocatione discipulorum. 107.0785D|

[I.] Postquam ergo Matthaeus evangelista de quadraginta dierum jejunio, et de tentatione qua tentatus est a diabolo Salvator, et de angelorum ministerio narravit, continuo subjecit dicens:

Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam. [II.] Quod tamen non continuo factum Joannes apostolus et evangelista manifestat; cum dicit, antequam Joannes Baptista missus esset in carcerem, Jesum isse in Galilaeam. Postquam enim commemoravit quod in Cana Galilaeae 107.0786D| fecit de aqua vinum, et descendit cum matre et discipulis, et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter pascha, posthaec venisse in Judaeam terram et discipulos ejus, et illic demoratum cum eis, et baptizantem, ubi secutus ait: Erat autem et Joannes baptizans in Aennon juxta Salim, quia aquae multae erant illic (Joan. III). Matthaeus autem, sicut superius demonstravimus, dicit: Cum autem audisset quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Similiter et Marcus. Postea autem, cum traditus est, inquit Joannes, venit Jesus in Galilaeam. Lucas quidem nihil dicit de tradito Joanne, sed tantum et post baptismum et tentationem 107.0787A| Christi dicit eum venisse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam: Et consummata, inquit, omni tentatione, diabolus secessit ab illo usque ad tempus, et regressus est Jesus in virtute in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. Unde intelligitur hos tres evangelistas non Joanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini adventum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam convertit in vinum, tunc enim nondum erat traditus Joannes, eum vero adventum ejus in Galilaeam connexisse narrationibus suis qui post Joannem traditum factus est; de quo ejus reditu in Galilaeam etiam ipse Joannes evangelista sic loquitur: Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quia Jesus plures 107.0787B| discipulos facit et baptizat, quam Joannes, quanquam Jesus non baptizaret sed discipuli, reliquit Judaeam et abiit iterum in Galilaeam (Joan. IV). Tunc ergo intelligimus jam fuisse traditum Joannem, Judaeos vero audisse quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizaverat Joannes. Nec hoc silendum arbitror, quod ecclesiastica narrat historia, beatissimum Joannem apostolum usque ad ultimum pene suae vitae tempus absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse. Sed cum trium, inquit, Evangeliorum etiam ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem tum fidem et veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime quae primo praedicationis suae tempore Dominus gesserat, rogatusque a fidelibus auditoribus suis, et credentibus 107.0787C| in Christum, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Joannis Salvatoris gesta describeret, et ideo dicit in Evangelio: Haec fecit in initio signorum Jesus (Joan. II). Et iterum in alio loco indicat dicens: Nondum enim Joannes fuerat missus in carcerem (Joan. III). Ex quibus constat quod ea quae antequam Joannes traderetur ab Jesu fuerant gesta, describit, hoc est unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Joannis, historiam texuisse.

Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim. (Hieron.) Nazareth itaque unde Dominus noster et Salvator Nazaraeus vocatus est, in Galilaea viculus contra regionem, in duodecimo ejus milliario ad Orientalem plagam juxta montem Thabor, Capharnaum 107.0787D| vero juxta stagnum Genesareth usque hodie est oppidum in Galilaea gentium, situm in finibus Zabulon et Nephthalim. Narrat quidam supra memoratus episcopus Arculphus, harum civitatum utramque modernis temporibus absque murorum ambitu esse, et Nazareth supra montem positam, Capharnaum vero angusto inter montem et stagnum coarctatam spatio, ab Aquilonari plaga montem, lacum vero ab Australi habentem, et quod ab Occasu in Ortum extensa dirigatur. Mystice autem quod Joanne tradito Jesus incipit praedicare, significat quod desinente lege, consequenter oritur Evangelium, aurora deficiente verus consurgit Sol, discipulo cessante Magister adest. Sed humilis magister est ille qui doctrinam 107.0788A| discipuli non despexit, non impedivit, sed exspectavit donec cursum suum discipulus consummaverit; exemplum nobis praebens, ne quis ab inferiore persona despiciat sermonem praedicationis audire, imo humilitatem apostolicam studeat imitari, quia dicit: Si cui revelatum fuerit sedenti, prior taceat (I Cor. XIV). Et relicta, inquit, civitate Nazareth, venit et habitavit Capharnaum maritimam. Nazareth, flos, aut virgultum ejus. Capharnaum villa pulcherima, sive ager pinguedinis, sive villa consolationis interpretatur. Bene itaque Redemptor noster, relicta Nazareth Capharnaum transgreditur, quia de flore figurarum, quae sub lege imperfectae manebant, ad fructum spiritalis doctrinae, qui in Evangelio est, transire nos docet. In sancta quippe Ecclesia, quae 107.0788B| est villa pulcherrima in decore virtutum, et ager pinguedinis in abundantia charitatis, atque opulentia bonorum operum, sive ager consolationis, in solatio Scripturarum et spe firma futurorum habitans, Salvator per doctores praedicat quotidie Evangelium, quia in ipsa fructificant omnia germina virtutum; unde in laudem ejus sponsus in Cantico canticorum dicit: Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, nardus, et crocus, fistula, et cinnamomum, cum universis lignis Libani, myrrha, et aloe cum omnibus primis unquentis. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano (Cant. IV). Haec bene maritima dicitur, quia juxta mare istius 107.0788C| mundi posita, quotidie persecutionum fluctibus tunditur. Attamen homines undis voluptatum mersos retibus Evangelii non cessat liberare. Quae et in finibus Zabulon et Nephthalim sita est, quia in medio gentium ad dilatandum fortiter verbum Dei consistit, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. Zabulon ergo habitaculum fortitudinis interpretatur, et Nephthalim dilatatio.

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galiaeae gentium, populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam, habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX). Secundum ergo evangelistae Matthaei sensum, hoc testimonium propheta Isaias de adventu Christi et 107.0788D| illuminatione Evangelii praecinit licet alii illud ad reversionem de captivitate sub Zorobabel factam interpretentur. Nam verus medicus ad initia recurrit dolorum, quia ubi prima captivitas Hebraeorum ab Assyriis fuit, et divina lex in oblivionem venit, ibi Dominus primo ignem praedicationis accendit (IV Reg. XVII). (Narrat quidem Regum historia quod Salmanasar rex Assyriorum debellaret Samariam, et Osee regem illius vinctum misisset in carcerem, translatusque sit Israel de terra sua in Assyrios, immisissetque rex Assyriorum alienigenas ut custodirent terram Israel, ne redigeretur in solitudinem, qui per sacerdotem ex gente Israelitarum instructi, Dominum Israel colere didicerunt, verumtamen deos patrios quos habuerunt 107.0789A| in terra sua non reliquerunt.) (Hieron.) Quod autem dicit: Via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, ad differentiam positum est alterius Galilaeae, quae est in tribu Zabulon. Duae siquidem Galilaeae sunt e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon donavit viginti civitates regi Hiram Tyrio in sorte tribus Nephthalim. (MAURUS.) Altera Galilaea dicitur circa Tyberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam, et reliqua. Sancta ergo Ecclesia, quae juxta mare praesentis saeculi posita est, ipsa trans Jordanem, id est per baptismum, de pristinis erroribus ablata spiritalis Galilaea, id est transmigratio facta est; et quae prius sub gentili ritu in umbra mortis, id est in carnis luxu et delectatione 107.0789B| peccati conversata est, Christo veniente lucem recepit Evangelii.

Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. (Hieron.) Cum autem Salvator eadem praedicat quae Joannes Baptista ante dixerat, ostendit se ejusdem Dei Filium, cujus ille propheta fuit. Bene ergo poenitentibus per Salvatorem dicitur appropinquare regnum coelorum, quia per ipsum de imis adalta sublevamur. Appropinquavit enim vere tunc poenitentibus regnum coelorum, cum Salvator noster in suo adventu omnibus quicunque per poenitentiam priscis erroribus renuntiantes, ad ejus fidem et baptismum confugerunt, vitam promisit aeternam. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios 107.0789C| Dei fieri (Joan. I). Appropinquat etiam, et nunc, quia ipse discipulis suis post resurrectionem suam jussit praedicare in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes. Et ecce, ait, ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII).

III.] Ambulans autem juxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. Mare Galilaeae idem est quod stagnum Genesareth, sed ideo mare Galilaeae dicitur, quia juxta Galilaeam tendit. Diversis enim nominibus hoc ipsum mare, propter adjacentiam locorum appellatur; nam mare Galilaeae, lacus Genesareth, stagnum Genesareth, mare Tyberiadis, et lacus Salinarum dicitur. 107.0789D| Ambulans ergo Dominus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, id est, Simonem qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus. Quia incarnatus unigenitus Dei Filius, cum nostrae mortalitatis conditionem suscepit in mari istius mundi piscatores spiritales vidit divinitus. Quia quos ante constitutionem mundi ad opus praedicationis aptos praevidit, hos in tempore incarnationis suae vocando, aliis quid essent ostendit. Duos namque fratres vidit, quia unitatem fraternae dilectionis probavit, ostendensque quia quicunque fraternum amorem non observant, a spiritalium doctorum ordine se sequestrant; Simonem qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus; Simon enim interpretatur obediens, Petrus agnoscens, 107.0790A| Andreas virilis, et hoc bene ad doctorum personam convenit. Quia hi solummodo ad opus magisterii habiles sunt, qui sapientiae lumine illustrantur, et bene operantes mandatis Dei obediunt, aliisque quod ipsi sciendo et operando custodiunt, sciendum et faciendum fortiter et viriliter suggerunt. Mittentes ergo rete in mare ad discipulatum suum Dominus convocat. Quia saepe eos quos terrenis lucris inhiare considerat, ad coelestis regni desiderium a cupiditate temporalium revocat et non solum ipsos inde retrahit, sed etiam per ipsos retibus Evangelii alios de profundo iniquitatis eripit.

Et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Aug.) Hic ergo quaestio non parva oboritur quomodo Joannes dicat non in Galilaea, 107.0790B| sed juxta Jordanem, ad testimonium Joannis Baptistae primo Andream secutum esse Dominum, cum alio cujus nomen tacet; deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum vocatum esse, ut eum sequeretur, caeteri autem tres evangelistae de piscatione vocatos dicunt; quod tamen ita intelligendum est, non sic eos Dominum vidisse juxta Jordanem, ut etiam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse eumque miratos ad propria remeasse.

At illi: continuo relictis retibus secuti sunt eum. (Greg.) Fortasse hinc aliquis tacitis secum cogitationibus dicit: Ad vocem Dominicam uterque iste piscator, quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed in hac re affectum potius pensare, 107.0790C| quam censum oportet. Multum reliquit qui sibi nihil retinuit; multum reliquit qui quamlibet parvum totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et ea quae minime habemus ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desiderium habendi dereliquit; multum dimisit qui cum re possessa etiam concupiscentias refrenavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt.

Et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. (Aug.) Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et 107.0790D| Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Jacobum et Joannem filios Zebedaei vocotus ad adjuvandum, cum retia plena extrahere non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et eum Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens, simul eos tamen subductis ad terram navibus secutos fuisse. Unde intelligendum est hoc primo esse factum, quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino fuisse vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus: quod non ita dictum est, quasi jam 107.0791A| pisces nunquam esset capturus; nam et post resurrectionem Domini legimus eos piscatos. Dictum ergo est quod deinceps capturus esset homines, non dictum est quod jam non esset capturus pisces. Unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse jussit ut eum sequerentur; primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur. Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non in virtute Dei, sed eloquentia atque 107.0791B| doctrina hominum putaretur.

Illi autem statim relictis retibus, et patre, secuti sunt eum. (MAURUS.) Rerum haec perfecta dimissio perfectam significat conversionem, ac per hoc perfectum eorum discipulatum probat. Nam ipsa Veritas ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV); et item: Qui amat, inquit, patrem suum, aut matrem suam plusquam me, non est me dignus (Matth. X). Allegorice autem isti quatuor discipuli ex corporali ad spiritalem piscationem a Domino vocati, significant duos populos ex sollicitudine et amore hujus saeculi ad studium spiritale, ad servitium sanctum per gratiam Dei vocatos. Nam Petrus et Jacobus significant Judaeos fideles agnoscentes Dominum, supplantantes vitia. Andreas vero et 107.0791C| Joannes significant gentes viriliter credentes Christum, et gratia Dei salvatas. Duae namque naves duas Ecclesias figurant, eam videlicet quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Item retia praedicationem Evangelii, mare quoque mundum, pisces homines carnali sapientiae deditos, et voluptatibus vitae hujus submersos, portus finem praesentis vitae significant. Isti enim spiritales piscatores, qui prius terreno officio et carnalibus curis tantum intenti erant, modo conversatione saeculari cum amore labentium rerum derelicta, quod bene Zebedaeus significat, interpretatur enim fluens iste, et coelestis vitae desiderio accensi, quotidie sagena Domini pisces electos capiunt, atque de profundo peccatorum gurgite, et errorum latebris quos retrahunt 107.0791D| ad lucem fidei et scientiae spiritalis perducunt, sicque in matris Ecclesiae sinum collocare satagunt. Moraliter autem haec quatuor nomina in se unusquisque fidelis habere potest, si his digne conversatur, ut Simon sit obediendo, Petrus peccatum suum agnoscendo, Andreas viriliter labores patiendo, Jacobus vitia supplantando, et Joannes gratiam Domini merendo, nominetur. Et maxime tunc ea veraciter possidet, si in quatuor virtutibus illa ostendere studuerit. Tunc sine dubio unusquisque obediens est, cum per prudentiam agnoscit peccata, et periculum sibi imminere praevidet propter illa, ut per mandatorum Dei obedientiam omnium delictorum deleat noxam, et poenarum evadat injuriam. Tunc 107.0792A| quoque virilis, cum per temperantiam sustinet tentationes, et contra impetum libidinum non enerviter persistit. Tunc ergo supplantator non ficte vocatur, cum per fortitudinem vincit vitia, et scuto fidei ignea tela nequissimi certat exstinguere, et tunc convenienter gratia Dei nominari potest, cum per justitiam creatoris sui impleverit mandata, et tamen haec implens nihil sibi tribuerit, dicens cum Apostolo: Non autem laboravi, sed gratia Dei mecum.

Et circuibat Jesus totam Galilaeam docens in Synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem, et infirmitatem in populo. [IV.] Suo igitur exemplo Salvator doctores suos instituit quam solliciti, et quam studiosi, et quam benigni 107.0792B| esse deberent, qui aliis verbum vitae ministrarent. Circuibat quoque Jesus totam Galilaeam ut impigrum doceret esse doctorem et sine personarum acceptione verbum Dei omnibus praedicantem. Quia juxta Petri vocem non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Dominum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Docuit autem in Synagogis eorum praedicans Evangelium regni, ut ostenderet non in vacuum debere aliquando discurrere doctorem, sed Evangelium Dei semper praedicantem et maxime ibi ubi plures invenerit auditores, et neque misceat unquam erroris aliquid aut otiosarum fabularum veraci doctrinae, sed semper ea proferat, quae ad utilitatem proficiant audientium et ad regnum pertineant sempiternum. Sanavit omnem languorem 107.0792C| et omnem infirmitatem in populo, langorum videlicet corporum et infirmitatem animarum, nobis utique praebens exemplum ut in quocunque possimus sive in corporalibus seu etiam in spiritualibus, semper proximis nostris prompti simus ad praestandum beneficium.

Et abiit opinio ejus in totam Syriam. Syria itaque generaliter dicitur omnis regio a flumine Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia et ab Armenia usque ad Aegyptum, habens maximas provincias in se, hoc est Commagenam, Phoeniciam, et Palaestinam, in qua gens Judaeorum habitat.

Et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. (Hieron.) 107.0792D| Lunaticos dicit quorum dolor in accensione lunae crescebat, non quod vere per lunae mutationem hanc attraxerint insaniam, sed quia putabantur lunatici ob daemonum fallaciam, qui servantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant ut in creatorem redundaret blasphemia. (MAURUS.) Paralytici sunt illi qui vigore corporis destituti ac desolati sunt, παράλυσις enim Graece dissolutio dicitur. Mystice Galilaea quae sublimis rota interpretatur, et Syria quae sublimitatem sonat, hunc mundum significant, qui licet per superbiam in sublime se erigat, tamen ad defectum vergit et ad ima semper rotatur. Cum hic mortalitatem nostrae naturae Filius Dei in se sumere voluit, et Evangelium praedicans vel per semetipsum, 107.0793A| vel per apostolos suos, virtutes multas fecit, et varias aegritudines sive corporum sive etiam animarum, curavit, fama ejus per totum orbem terrarum dispersa est, quae dum coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum, in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Tunc quippe curati sunt, qui daemonia habebant, cum gentiles ad fidem conversi idola relinquebant, tunc et lunatici et paralytici sanati sunt, cum eos qui prius per varios instabiles et mutabiles fuerant errores nutantes, et a bono opere torpebant, illos sua gratia ipse confortabat, et in via justitiae sine reprehensione incedere fecerat: unde et subditur:

Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et 107.0793B| Decapoli, et Hierosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. (Aug.) Quadripartitam turbam quae Dominum sequebatur in Evangelio noverimus: una pars eorum qui fide et dilectione coelesti adhaerebant magisterio, sicut apostoli, et caeteri fideles, qui discipuli vocabantur, quibus ille interius exteriusque subvenit. Secunda erat invalidorum et infirmorum qui ob curationes Dominum sequebantur. Tertia vero pars erat quos sola fama et opinio ad Dominum venire compellebat, experiri cupientes quid opus Domini esset ut videntes et audientes scirent utrum credere debuissent. Quarta illorum erat qui invidia ducti opus Domini dehonestare volebant, et ut eum in sermone comprehenderent, et ita apud principes accusarent, ut eum morti traderent, sicut 107.0793C| et fecerunt quando ille permisit, non quando illi voluerunt. Decapolis est, ut ipso nomine probatur, regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem circa Hippum, et Pellam, et Gadaram contra Galilaeam. Bene autem dicitur quod secutae sunt eum turbae multae, quia postquam cognitio nominis ejus usque ad fines terrae pervenit, ex omni natione, quae sub coelo est, undique ad fidem ejus convenerunt, et vestigia mandatorum ejus maxima turba fidelium subsecuta est.

CAPUT V. De sermone Domini in monte, et perfectione evangelica.

[I.] Videns autem turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos dicens. (Aug.) Hic potest videri 107.0793D| Dominum multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in montem, tanquam recedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur, cui rei videtur attestari etiam Lucas, ita narrans: Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei; et cum dies factus esset vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit. Sed movet cur idem Lucas post descensum ejus de monte dixerit, eum hunc eumdem sermonem stando in loco campestri turbis praedicasse, quem Matthaeus dixit illum in monte sedentem discipulos docuisse. Nam potest hic intelligi cum in montem duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, 107.0794A| tunc illum habuisse sermonem quem Matthaeus interposuit, et Lucas tacuit, hoc est in monte, ac deinde cum descenderet in loco campestri, habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum. Quanquam etiam illud possit occurrere in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est, in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat, et multas turbas capere poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset accessisse propinquius discipulos ejus, atque ita illis caeterisque praesentibus unum habuisse 107.0794B| sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum et sententiarum. Mystice autem mons bene intelligitur significare majora praecepta justitiae, quia minora erant, quae Judaeis data sunt, unus tamen Deus per sanctos prophetas et famulos suos secundum ordinatissimam distributionem temporum dedit minora praecepta populo quem timore adhuc alligari oportebat, et per Filium suum majora populo quem charitate jam liberari convenerat. Cum autem minora minoribus, majora majoribus dantur, ab eo dantur qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Nec mirum est quod dantur majora praecepta propter regnum coelorum, et minora data sunt propter regnum terrenum 107.0794C| ab eodem uno Deo, qui fecit coelum et terram.

De hac ergo justitia quae major est per prophetam dicitur: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV). Et hoc bene significat, quod ab uno magistro solo docendis tantis rebus idoneo docetur in monte. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magisterii.

Et accesserunt ad eum discipuli ejus, (MAURUS) ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis implendis etiam animo appropinquabant. Mystice autem sessio Domini incarnatio ejus est, quia nisi Dominus incarnatus esset, humanum genus accedere ad eum non potuisset. Accesserunt autem discipuli non tantum loco, sed etiam fide 107.0794D| et devotione, ut susciperent pacem populo suo. Nisi enim illi accessissent, sanitas ad nos non veniret. Et aperiens os suum docebat eos, dicens. Ita circumlocutio qua scribitur Et aperiens os suum, fortassis ipsa mora commendat aliquanto longiorem futurum esse sermonem. Non ergo vacat quod nunc eum dictum est aperuisse os suum, qui in lege veteri aperire solebat ora prophetarum. Per os quoque verius designatur homo. Quod autem dicit, docebat eos, per auctoritatem doctrinae divinam ostendit naturam, quae humanam in se suscipere dignata est formam, per quam doceret.

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum regnum est coelorum. (Hieron.) Ne quis autem putaret paupertatem, 107.0795A| quae nonnunquam necessitatem patitur, a Domino praedicari, adjunxit spiritu, ut humilitatem intelligeres, non penuriam. Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum voluntate sunt pauperes. Unde et super hujusmodi pauperibus et Salvator per Isaiam loquitur. Dominus unxit me, propter quod evangelizare pauperibus misit me (Isa. LXI). (Aug.) Nam et alibi legimus scriptum de apertione rerum temporalium: Omnia vanitas et praesumptio spiritus (Eccle. VI). Praesumptio autem spiritus audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnos spiritus superbi habere dicuntur. Et recte, quandoquidem spiritus etiam ventus vocatur. Unde scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum (Psal. CXLVIII), quis vero nesciat superbos inflatos dici, tanquam 107.0795B| vento distentos; unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII). Quapropter recte intelliguntur hic pauperes humiles, et timentes Dominum, id est, non habentes inflantem spiritum.

Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem, siquidem perventura est ad summam sapientiam: Initium autem sapientiae timor Domini (Eccli. I; Psal. CX). Quoniam e contrario initium omnis peccati superbia scribitur (Eccli. X). Superbi appetant et diligant regna terrarum, Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Hieron.) Non terram Judaeae, nec terram istius mundi, nec terram maledictam spinas et tribulos afferentem, 107.0795C| quam crudelissimus quisque et bellator magis possidet, sed terram quam Psalmista desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. CXIV). Hujuscemodi possessor, et post victoriam triumphator etiam in quadragesimo quarto psalmo describitur: Et intende, inquit, prospere procede, et regna propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV). Nemo enim terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet. (Aug.) Significat enim terra illa quamdam soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tanquam loco suo quiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra. Ipsa est requies et vita sanctorum. Mites autem sunt qui cedunt improbitatibus, et non resistunt 107.0795D| in malo, sed vincunt in bono malum (Rom. XII); rixentur ergo immites, et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus, Beati autem mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram, de qua evelli non possunt.

Beati qui lugent, quoniam ipsi consotabuntur. (Hieron.) Luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel (I Reg. XV). Sic et Paulus apostolus flere et lugere se dicit eos qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam. Luctus est tristitia de amissione charorum, conversi autem ad Dominum ea quae in hoc mundo 107.0796A| chara amplectebantur amittunt. Non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudebant, et donec fiat illis amor aeternorum nonnulla moestitia sauciantur; consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea παράκλητος nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes, aeterna laetitia fruantur.

(MAURUS.) Notandum autem quod quatuor modis fit planctus sanctorum, cum priora peccata deplorant, cum in infernum cadentes plangunt, cum in peccatis viventes, cum pro desiderio regni coelestis admodum tristes fiunt, et quatuor species lacrymarum natura continet. Sunt quidem lacrymae humidae, ut abluant sordes peccatorum, et restituant perditum baptismum; sunt salsae et amarae, ut restringant carnis fluxum, et temperent dulcedinem voluptatum; sunt 107.0796B| calidae, ut praevaleant contra infidelitatis frigus. Sunt purae, ut a pristinis erroribus mundatos, in pura constituant conversatione. Hae ergo pro amissis charis saepius fiunt, ut nos admoneant quatenus amissa bona opera reparemus, et ad desertam a nobis propter praevaricationem paradisi patriam per mandatorum Dei custodiam redeamus. Semper enim luctus inter duas laetitias consistit, id est, inter mundi praecedentem, et coelestis regni appropinquantem, et beatus cui temporalis tristitia aeternam parturiet laetitiam.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Hieron.) Non nobis sufficit velle justitiam, nisi justitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo nunquam nos satis justos, sed semper sitire justitiae opera intelligamus. Amatores ergo veri et inconcussi 107.0796C| boni illo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV), quod est justitia, et illa aqua de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Ibid.).

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. (Hieron.) Misericordia ergo non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni peccato fratris, si alterius ut onera nostra portemus, si inscium doceamus, si errantem corrigamus. Misericordia enim non solum in donis corporalibus, sed etiam in animabus sanandis, exercenda est. Quibus hoc a misericorde judice rependitur, quod ipsi de miseria liberentur.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Dominum videbunt. 107.0796D| Mundi corde sunt, quos non arguit illa conscientia peccati; nam mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum. (Aug.) Quam ergo stulti sunt, qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur. Sicut alibi scriptum est: Et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I). Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor, et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur nisi mundum sit illud quo videri potest. (MAURUS.) Dominum enim mundi corde vident hic in aenigmate per gratiam, in futuro autem facie ad faciem, quia tunc cognoscent, sicut et cogniti erunt (I Cor. XIII).

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Hieron.) 107.0797A| Pacifici ergo illi rite vocantur, qui primum in corde suo, deinde inter fratres dissidentes pacem faciunt. (Aug.) Quid enim prodest per te alios pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum; in pace autem perfectio est, ubi nihil repugnat, et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes, et subjicientes rationi, id est menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei, in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet, caeteris non reluctantibus quae sunt nobis bestiisque communia, atque id ipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio, subjiciatur potiori, 107.0797B| quod est ipsa Veritas, unigenitus Filius Dei.

Neque imperare inferioribus potest nisi superiori se ipse subjiciat. Et haec est pax quae datur hominibus in terra bonae voluntatis. Haec vita consummati perfectique sapientis. De hujus magno regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus saeculi; qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascunque persecutiones ille, qui foras missus est forinsecus concitaverit, auget gloriam, quae secundum Deum est, non aliquid in illo aedificio labefactans, sed deficientibus machinis suis, innotescere faciens quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur:

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, 107.0797C| quoniam ipsorum est regnum coelorum. (Hieron.) Signanter addidit propter justitiam. Multi enim propter sua peccata patiuntur persecutionem, et non sunt justi. Simulque considera quod octava verae circumcisionis beatitudo, martyrio terminatur. (Aug.) Igitur iste sententiarum numerus diligenter considerandus est. Incipit enim beatitudo ab humilitate, ut est, beati pauperes spiritu, et septimo gradu continet ipsam sapientiam, id est, contemplationem veritatis, pacificans totum hominem et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tanquam ad caput redit, quia consummatum, perfectumque ostendit, et probat. Itaque in prima et octava nominatum est regnum coelorum: Beati pauperes spiritu, 107.0797D| quoniam ipsorum est regnum coelorum, et beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Cum jam dicitur: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Septem sunt ergo quae perficiunt, nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur caetera, tanquam a capite rursum exordiens. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isa. III), his gradibus sententiisque congruere. Sed interest ordinis; nam ibi enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia Dei, et desinit ad timorem 107.0798A| Dei. Sed initium sapientiae timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus gradus ibi est timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. Timor Domini congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, id est, non inflati, non superbi. De quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time, id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus, qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse; unde hic dicitur: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Scientia congruit lugentibus, 107.0798B| qui jam cognoverunt in Scripturis quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetierunt. De quibus hic dicitur: Beati qui lugent. Fortitudo congruit esurientibus, et sitientibus, laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes. De quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Consilium congruit misericordibus, hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus sicut nobis dimitti volumus, et adjuvemus in quo possumus alios, sicut et nos in quo non possumus cupimus adjuvari. De quibus hic dicitur: Beati misericordes, et reliq. Intellectus cordis congruit mundis corde, tanquam purgato oculo, quo cerni possit quod corporeus oculus 107.0798C| non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. De quibus hic dicitur: Beati mundi corde, et reliq. Sapientia congruit pacificis, in quibus ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum ipse obtemperat Deo. De quibus dicitur hic: Beati pacifici. Unum autem praemium, quod est regnum coelorum, pro his gradibus varie nominatum est.

In primo, sicut oportebat, positum est regnum coelorum, quod est perfecta sapientia animae rationalis. Sic itaque dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Tanquam diceretur: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I). Mitibus haereditas data est, tanquam testamentum 107.0798D| patris cum pietate quaerentibus: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tanquam scientibus quid amiserint, et quibus moesti [ Al., mersi] sint: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tanquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Misericordibus misericordia, tanquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod inferioribus exhibent: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur. Mundis corde facultas videndi Deum, tanquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus: Beati mundi corde, 107.0799A| quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo, tanquam perfecte sapientibus formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in apostolis credimus. Nam illa omnimoda in evangelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exprimi potest. Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem, octava die in Veteri Testamento, et Domini resurrectionem post sabbatum, qui est utique octavus dies, idemque primus dies et celebratione octavarum 107.0799B| feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus, et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur, et tanquam redeatur ad caput; quo die missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum ducimur, et haereditatem accipimus, consolamur, et pascimur, et misericordiam assequimur, et mundamur, et pacificamur, atque ita persecutiones extrinsecus per illatas molestias pro veritate et justitia sustinemus.

Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. (Aug.) Superiores autem sententias generaliter degerebat. Non enim dixit: 107.0799C| Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum coelorum, sed quoniam ipsorum est, inquit, regnum coelorum; neque: Beati mites, quoniam vos possidebitis terram, sed quoniam ipsi possidebunt terram; et ita caetera, usque ad octavam sententiam, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Inde jam incipit loqui praesentes compellans, cum et illa quae supra dicta sunt ad eos etiam qui praesentes audiebant, et haec postea, quae videntur praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant. Sed ideo apostrophen facit ad eos quibus specialiter locutus est, praedicens eis persecutiones quas pro nomine ejus passuri erant, quia dignitatem gradus eorum illis intimare 107.0799D| volebat, sal terrae et lux mundi illos appellans, ut ex tristibus humilitatem, et ex laetis consolationem perciperent: Beati, inquit, estis cum vos oderint, et persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes. Illud maledictum contemnendum est, et beatitudinem creat, quod falso maledicentis ore profertur.

Unde et specialiter definitur quae est beata maledictio, omne dicens maledictum adversum vos, mentientes, propter me. (Aug.) Ubi enim Christus in causa est, ibi optanda maledictio. Animadvertat quisquis delicias hujus saeculi et facultates rerum temporalium quaerit, in nomine Christiano intrinsecus esse beatitudinem nostram, sicut de anima Ecclesiastica 107.0800A| ore prophetico dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Nam extrinsecus maledicta, et persecutiones, et detrectationes promittuntur, de quibus tamen magna merces in coelis est. Quae sentiuntur in corde patientium eorum qui jam possunt dicere: Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Non enim ista perpeti fructuosum est, sed ista pro Christi nomine non solum aequo animo, sed etiam cum exsultatione tolerare. Nam multi haeretici nomine Christiano animas decipientes, multa talia patiuntur, sed ideo excluduntur ab ista mercede, quod non dictum est 107.0800B| tantum: Beati qui persecutionem patiuntur, sed additum est propter justitiam. Ubi autem sana fides non est, non potest esse justitia, quia justus ex fide vivit. Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant: quia similiter ubi charitas non est, non potest esse justitia. Dilectio enim proximi malum non operatur, quam si haberent non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia. Quaeri autem potest quid intersit, quod ait, Cum vobis maledicent, et dicent omne malum adversum vos, cum maledicere, hoc sit malum dicere. Sed aliter maledictum jactatur cum contumelia coram illo cui maledicitur, sicut Domino nostro dictum est: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII)? aliter cum absentis fama laeditur, sicut 107.0800C| de illo item scribitur: Alii dicebant: Quia propheta est; alii dicebant: Non, sed seducit populum (Joan. VII). Persequi autem, est vim inferre vel insidiis appetere. Quod fecit, qui eum tradidit, et qui eum crucifixerunt. Quid est sane, quod etiam hoc non est solum positum, ut diceretur: Et dicent omne malum adversum vos, sed additum mentientes additum etiam propter me? Propter eos additum esse puto qui volunt de persecutionibus et de famae suae turpitudine gloriari, et ideo dicere ad se pertinere Christum, quia multa de illis dicuntur mala cum et vera dicantur, quando et de illorum errore dicuntur, etsi aliquando etiam nonnulla falsa jactantur (quod temeritate hominum plerumque accidit), non tamen propter Christum ista patiuntur. Non enim Christum 107.0800D| sequitur, qui non secundum veram fidem et catholicam disciplinam Christianus vocatur.

Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. (Aug.) Non hic coelos dici puto superiores partes hujus visibilis mundi. Non enim merces nostra, quae inconcussa et aeterna esse debet, in rebus volubilibus et temporariis collocanda est; sed in coelis dictum puto in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. In quorum comparatione terra dicitur anima iniqua, cui peccanti dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). De his coelis dicit Apostolus: Quoniam conversatio nostra in coelis est (Philip. III). Sentiunt jam ergo istam mercedem, qui gaudent spiritalibus bonis. Sed ex omni 107.0801A| parte perficietur, cum etiam hoc mortale induerit immortalitatem.

(Hieron.) Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et nos exsultemus in Domino. Hoc, qui vanam sectatur gloriam implere non potest. Gaudere igitur et exsultare debemus, ut merces nobis in coelis praeparetur. Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris.

Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Aug.) Nunc persecutionem generaliter posuit, et in maledictis, et in dilaceratione famae; et bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae 107.0801B| antiqui more persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt. Rectissime itaque sequitur:

[II.] Vos estis sal terrae. (MAURUS.) Sal appellantur apostoli, quia per ipsos universum hominum conditur genus. Terrae enim nomine, humana natura significatur, in salis vero verbi sapientia. Quod autem apostolos suos coelesti ac divina sapientia plenos, sal terrae Salvator nominat, ostendit fatuos esse judicandos, qui terrena tantum sapiunt, qui temporalium bonorum velut copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus, nec auferri. Notandum autem quod salis natura infecunditatem terrae facit. Unde et in psalmo scriptum est: Posuit terram fructiferam 107.0801C| in salsuginem (Psal. CVI). Et quasdam urbes ira victorum sale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur. Allegorice autem hoc bene convenit doctrinae apostolicae, ut destructis adversariorum munitionibus, et peccati regno dejecto, sale sapientiae compescat ultra in carnis humanae terra saeculi luxum atque foeditatem germinare vitiorum.

Item quia sal ad condiendos cibos carnesque siccandas aptum est, rite demonstrat quod per praedicationem Evangelii fluxus restringitur voluptatum, et humana natura, exclusis vermibus et putredine peccatorum, illaesa servatur conditori suo, per ejus custodiam mandatorum. Bonum quippe est Dei verbum audire, frequentius sale sapientiae spiritalis cordis arcana condiri, imo ipsum cum apostolis sal 107.0801D| terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt imbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis perterritus vel illecebris allectus, abjecit? Unde et subditur:

Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus? (Aug.) Id est, si vos per quos condiendi sunt quodammodo populi, metu persecutionum temporalium amiseritis regna coelorum, qui erunt homines per quos vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus per quos errorem auferat caeterorum? 107.0802A| Ergo ad nihilum valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras, et calcetur ab hominibus.

Non itaque calcatur ab hominibus, qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest, nisi inferior, sed inferior non est, qui quamvis in terra multa sustineat, corde tamen fixus in coelo est. Sicut ergo sal infatuatum, cum ad condiendos cibos, carnesque siccandas valere desierit, nulli jam usui aptum erit, neque enim, ut alius testatur evangelista, in terram utile est, cujus injectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturae profuturum, quod vivacibus licet glebis immistum, non fetare semina frugum, sed exstinguere naturaliter solet: sic omnis qui post agnitionem veritatis retro redierit, neque 107.0802B| ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est, ab Ecclesiae est unitate secernendus, ut, juxta aliam parabolam, irridentes eum inimici dicant: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.

Vos estis lux mundi. (MAURUS.) A luce vera, quae Christus est, illuminati apostoli lux mundi appellantur, quia per ipsos luce fidei et scientiae illuminandus erat mundus. Nam quomodo superius sal terrae figuraliter iidem sunt nominati, sic nunc lux mundi esse non corporaliter, sed spiritaliter sunt intelligendi. (Aug.) Terra vero accipienda est non quam pedibus corporeis calcamus, sed homines, qui in terra habitant, vel etiam peccatores, quorum condiendis et exstinguendis fetoribus apostolicum 107.0802C| salem Dominus misit. Et hic mundum non coelum, et terram, sed homines, qui sunt in mundo, vel diligunt mundum, oportet intelligi, quibus illuminandis apostoli missi sunt. (Hilar.) Natura namque luminis est ut lucem quocunque circumferatur emittat, illatumque aedibus tenebras perimat luce dominante.

Igitur mundus extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae tenebris, cui per apostolos scientiae lumen venit, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocunque incesserunt, lux ministratur.

Non potest civitas abscondi supra montem posita. (MAURUS.) Hoc est apostolicae soliditas doctrinae super 107.0802D| insignem magnamque justitiam solidata. Quam significat etiam ipse mons in quo disputat Dominus. Potest igitur mons iste ipsum Christum significare. De quo scriptum est: Venite, ascendamus ad montem Domini (Isa. II). Civitas vero totam Ecclesiam Christi in ejus fide fundatam, quae ex multis gentibus tanquam ex multis lapidibus est constructa, conglutinata autem bitumine charitatis et unitate fidei. Haec tuta fit intrantibus, sed laboriosa adeuntibus, custodit habitatores, secludit inimicos. Et contra omnes insidias inimicorum, hoc est Judaeorum, Paganorum, sive etiam haereticorum, manet insuperabilis. Hanc civitatem praefigurabant sex urbes refugii in montibus positae, quia ipsa in monte, 107.0803A| hoc est, palam posita veraciter refugium fit omnibus confugientibus ad se ab inimico diabolo.

Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Exemplis etiam atque similitudinibus domesticis docet apostolos fiduciam habere praedicandi, ne abscondantur ob metum, et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant, ut quod audierunt in cubiculis praedicent in tectis. (Aug.) Ponere ergo lucernam sub modio est, superiora facere corporis commoda quam praedicationem veritatis, ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet ne in rebus corporalibus et temporalibus aliquid molestiae patiatur. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae bonae commodis 107.0803B| temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut superior sit praedicatio veritatis, inferior servitus corporis, per ipsam tamen corporis virtutem excellentior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est, per vocem, et linguam, et caeteros corporis motus, in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo lucernam posuit, qui ait: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicavero ipse reprobus efficiar. Potest et lucerna haec super humanitate Salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit, qui terram humanae naturae flamine suae divinitatis implevit. Quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, id est sub mensura 107.0803C| legis includere, vel intra unius Judaeae gentis terminos voluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit. Quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit. Ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Quod vero ait: Ut luceat omnibus qui in domo sunt, et Ecclesiam potest significare, ut supra ostendimus, et ipsam habitationem hominum, hoc est mundum. Sic enim lucet lux sanctorum praedicatorum in Ecclesia, ut etiam hi qui intus sunt lumen videant, et ad eos qui foris sunt lucis radios spargat, ut ipsi quoque ab errorum et peccatorum tenebris aufugiant, et ad lucem verae fidei convenire festinent. Unde et subditur:

Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant 107.0803D| opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. (Aug.) Si tantummodo diceret: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae et qui ambiunt ad honores, et captant inanissimam gloriam. Contra quos dicitur: Si adhuc hominibus placerem, servus Dei non essem (Gal. I). Et per Prophetam: Qui hominibus placent confusi sunt, quia Deus nihil fecit illos (Psal. LII), et iterum: Deus confringit ossa eorum qui hominibus placent (Psal. LII). Et rursum Apostolus: Non efficiamur, inquit, inanis gloriae cupidi (Gal. V). Et ipse iterum: Probet autem seipsum homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, 107.0804A| et non in altero (Gal. VI). Non ergo tantum dixit: Ut videant bona opera vestra, sed addidit Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, ut hoc ipsum, quod homo per bona opera placet hominibus, non sibi finem constituat, ut hominibus placeat, sed referat hoc ad laudem Dei. Et propterea placeat hominibus, ut in illo glorificetur Deus. Hoc enim laudantibus expedit ut non hominem, sed Deum honorent. Sicut in ipso homine, quem portabat, Dominus ostendit, ubi admiratae sunt turbae paralytico sanato virtutes ejus, sicut in Evangelio scriptum est: Timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem hominibus talem (Matth. IX).

[III.] Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Postquam 107.0804B| ergo hortatus est ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et non absconderent bonum quod accepturi erant, sed ea discerent, ut caeteros docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipit eos jam informare et docere quid doceant, tanquam si quaererent, dicentes: Ecce volumus omnia sustinere pro tuo nomine, et doctrinam non abscondere, sed quid est ipsum, quod vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari? Nunquid aliud dicturus es contra ea quae in lege scripta sunt? Non, inquit: Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas. Non enim veni solvere, sed adimplere. In hac enim sententia sensus duplex est, et secundum utrumque tractandum est.

107.0804C| Nam qui dicit non veni solvere legem, sed adimplere, aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo quod habet. Ergo prius consideremus quod primo posui. Nam qui addidit quod minus habet, non utique solvit quod invenit, sed magis perficiendo confirmavit. Sive ergo ea quae de se prophetata sunt complere venit inhumanatus, sive illa quae antea propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant complere, iram tollens et vicem talionis excludens, et occultam in mente concupiscentiam habere prohibens.

Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. (Hieron.) Promittuntur coeli novi, et terra nova, quae facturus est Dominus Deus; si 107.0804D| enim nova creanda sunt, consequenter haec sunt transitura. (Aug.) Quod autem sequitur, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec fiant omnia, ex figura litterae ostenditur quod etiam quae minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia recapitulantur in Evangelio. Inter litteras ergo iota minor est caeteris, quia uno ductu fit; apex autem etiam ipsius est aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit etiam in lege minima ad effectum perduci. (MAURUS.) Apte quidem iota Graecum, et non ioth Hebraeum posuit, quia iota in numero decem significat, et decalogum legis enumerat, cujus quidem apex et perfectio est Evangelium.

107.0805A| Qui ergo unum solverit de mandatis istis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. (Hilar.) Itaque ne minima quidem mandatorum Dei nisi cum piaculo constituit esse solvenda. Futuros minimos, id est novissimos, ac pene nullos, denuntians minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse quae sunt minima: minimum est autem omnium Domini passio, et crucis mors, quam si quis tanquam erubescendam non confitebitur, erit minimus, confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur. (Hieron.) Aliter autem suggillat Pharisaeos hoc capitulo, qui, contemptis mandatis Dei, statuerunt proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum quod in lege praeceptum est destruant. (Aug.) Mandata ergo 107.0805B| minima significantur per unum iota, aut unum apicem, sicut supra ostensum est. Qui ergo solverit et docuerit sic, id est, secundum quod solvit, non secundum quod invenit in lege, minimus vocabitur in regno coelorum, et fortasse ideo non erit in regno coelorum, ubi nisi magni esse non possunt.

(MAURUS.) Potest et hoc moraliter accipi. Solvit autem mandatum Dei is qui non implet, quanquam non in mandato solutionem faciat, sed in semetipso. Firmum est enim Dei mandatum, et non potest solvi scriptura. Lex ergo quodammodo est ligatio. Qui autem ligationes Dei excedit, ipse mandata solvet in semetipso, et non in ipsis. Talis quidem minimus vocabitur in regno coelorum, quia despectissimus est in Ecclesia sanctorum. Nam et regnum coelorum 107.0805C| hic praesentem Ecclesiam significat, sicut et alibi, ubi scriptum est: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare (Matth. XIII); et: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII).

Qui autem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. In faciendo enim legis mandata magni nomen meretur ille qui docet. Quia non doctores, nec auditores, sed factores legis justificabuntur apud Deum.

Dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. (Aug.) Id est, nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis, quae inchoant hominem, sed etiam ista, quae a me adduntur, qui non veni solvere legem, sed adimplere, 107.0805D| non intrabitis in regnum coelorum. Ergo qui non solverit illa minima, et sic docuerit, non jam magnus habendus et idoneus regno coelorum, sed tamen non tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus atque illi regno aptus, facere debet, et docere, sicut Christus nunc docet, id est, ut abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum. Justitia Pharisaeorum est, ut non occidant; justitia eorum qui intraturi sunt regnum Dei, ut non irascantur. Minimum est ergo non occidere, et qui illud solverit minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem illud impleverit, ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum. Perficietur autem si nec 107.0806A| irascatur. Quod si perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit legem ne occidamus, sed implet potius, ut et foris dum non occidimus et in corde non irascamur, innocentiam custodiamus, unde et subditur:

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio. Quia autem non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere computari. Unde et Joannes dicit: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III). Ego hic 107.0806B| dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio. In quibusdam codicibus additur sine causa. Sed Graeci codices quibus fides adhibenda est, non habent sine causa, quamvis idem ipse sit sensus.

Illud dicimus intuendum, quid sit irasci fratri. Quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.

Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Racha enim proprie interjectio est Hebraicae linguae, non voce aliquid significans, sed indignantis animi motum exprimens. Has interjectiones grammatici vocant particulas orationis significantes commoti animi affectum, velut cum dicitur a dolente 107.0806C| heu, ab irascente hem; quae voces quarumque linguarum sunt propriae, nec in aliam linguam facile transferuntur. Quae causa utique coegit tam Graecum quam Latinum interpretem vocem ipsam ponere, cum quomodo interpretaretur non invenitur.

Aliter racha proprie verbum Hebraeorum est, et interpretatur κοινὸς, id est, inanis aut vacuus, quem nos possumus vulgata injuria, absque cerebro, nuncupare. Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumeliis? Sed et signanter addit: qui hic dixerit fratri suo racha. Frater enim nullus est, nisi qui nobiscum eumdem habet patrem. Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam, qua ratione stultitiae elogio denotari potest? (Hilar.) Qui igitur 107.0806D| Spiritu sancto plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus concilio sanctorum, contumeliam Spiritus sancti sanctorum judicum animadversione luiturus.

Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. (Hieron.) Qui enim aeque in Deum credenti dixerit fatue, impius est in religionem. Magni piaculi periculum est quem salem Deus nuncupaverit cum contumelia infatuati sensus lacessere, et stultorum intelligentiam salientem stultae intelligentiae exasperare maledicto. Istiusmodi ergo aeterni ignis erit pabulum. Quidam autem quaerendum putant quid intersit inter reum judicio, et reum concilio, reumque gehennae ignis. Nam hoc postremum gravissimum sonat et admonet gradus quosdam factos a 107.0807A| levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniretur. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde conceptum. Jam si extorserit vocem indignanti ipsa commotio, non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem, qua feriatur ille cui irascimur, plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum, quod certam ejus vituperationem in quem profertur designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse quam si solus indignationis sonus ederetur. Itaque in primo unum est, id est ira sola, in secundo duo, et ira et vox, quae iram significat, in tertio tria, et ira et vox, quae iram signifieat, et in voce 107.0807B| ipsa certa vituperationis expressio. Unde nunc etiam tres reatus, judicii, concilii et gehennae ignis. Nam in judicio adhuc defensioni datur locus; in concilio autem quanquam et judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiae prolatio, quando non jam cum ipso reo agitur utrum damnandus sit, sed inter se qui judicant conferunt quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnandum. Gehenna vero ignis nec damnationem habet dubiam, sicut judicium, nec damnati poenam sicut concilium. In gehenna enim ignis certa est damnatio et poena damnati. Videntur ergo aliqui gradus in peccatis, et in reatu. Sed quibus modis invisibiliter exhibeantur meritis animarum, quis 107.0807C| potest dicere? Gehennam quoque hic Salvator inferni cruciatum nominavit, ubi peccatores et impii simul cum diabolo et angelis ejus in perpetuum damnabuntur, quem soli illi devitare atque evadere queunt, qui per gratiam Christi redempti opera justitiae fecerunt, seu qui post perpetrata peccata dignos poenitentiae fructus egerint, ac se per bona opera recuperare studuerint. Nomen ergo gehennam traxisse putant a valle idolis consecrata juxta murum Jerusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum, quam et Josias rex contaminasse in libro Regum legitur.

[IV.] Si ergo offeras munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade 107.0807D| prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Igitur si irasci non est fas fratri suo, dicere racha, aut dicere fatue, multo minus fas est animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur. Ad hoc pertinet etiam quod alio loco dicitur: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV). Jubemur ergo illatum munus ad altare, si recordati fuerimus adversum nos aliquid habere fratrem, munus ante altare relinquere, et pergere, ac reconciliari fratri, deinde venire et munus offerre.

Quod si accipiatur ad litteram, fortasse aliquis credat ita fieri oportere si frater praesens est, non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere 107.0808A| ante altare jubearis. Si ergo de absente et, quod fieri potest, trans mare constituto, aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritalia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est sine absurditate possit intelligi. Altare itaque spiritaliter in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus, cujus signum est altare visibile. Quodlibet enim munus offerimus Deo, sive doctrinam, sive prophetiam, sive orationem, sive hymnum, sive psalmum, et si quid tale aliud spiritalium bonorum animo occurrerit, acceptum esse non potest Deo, nisi fidei sinceritate fulciatur, et ei fixe atque immobiliter imponatur, ut possit integrum 107.0808B| atque illibatum esse quod loquimur. Nam multi haeretici non habentes altare, id est veram fidem, blasphemias pro laude dixerunt, terrenis videlicet opinionibus aggravati votum suum tanquam in terra projicientes. Sed debet esse sana etiam offerentis intentio. Et propterea cum tale aliquid oblaturi sumus in corde nostro, id est in interiore Dei templo; Templum enim sanctum est, inquit, quod estis vos (I Cor. III), et: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus nostris; si in mentem venerit, quod aliquid habeat adversum nos frater, id est si nos eum in aliquo laesimus; tunc enim ipse habet adversum nos; nam nos adversus illum babemus, si ille nos laeserit, ubi non opus est pergere ad reconciliationem, non enim veniam postulabis ab eo qui tibi 107.0808C| fecit injuriam, sed tantum dimittes, sicut tibi dimitti a Domino cupis, quod ipse commiseris; pergendum est ergo non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris, in conspectu ejus cui munus oblaturus es. Ita enim etiam si praesens sit, poteris cum non simulato animo lenire, atque in gratiam revocare, veniam postulando, si hoc prius coram Deo feceris pergens ad eum non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis affectu, atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod aegre coeperas, offeres munus tuum.

Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris, amen 107.0808D| dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. Pro eo quod nos in Latinis codicibus consentiens habemus, in Graecis scriptum est εὔνους, quod interpretatur benevolus et benignus. Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et concordiam cohortetur, juxta Apostolum dicentem: Si fieri potest, quantum in vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII). Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offeras munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te. Et hoc finito statim infert: Esto benevolus, aut benignus adversario tuo, et reliq. Et in consenquetibus 107.0809A| jubet: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persecutoribus vestris. (Aug.) Judicem intelligo Christum: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Ministrum intelligo angelum. Et angeli, inquit, ministrabant ei (Matth. IV). Et cum angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos et mortuos. Carcerem intelligo poenas videlicet tenebrarum, quas alio loco exteriores vocat. Credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest gaudium divinorum praemiorum. De quo dicitur servo bene merito: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Quemadmodum etiam et in hac ordinatione reipublicae vel a secretario vel praetorio judicis extra 107.0809B| mittitur, qui in carcerem truditur. Quadrans genus est nummi qui habet duo minuta. Unde in alio Evangelio mulier illa paupercula et vidua dicitur misisse quadrantem in corbem (Marc. XII), in alio, duo minuta (Luc. XXI), non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec minuta etiam peccata persolvas. (Aug.) De solvendo autem novissimo quadrante, potest non absurde intelligi. Aut pro eo positum quod nihil relinquatur impunitum, sicut loquentes etiam dicimus usque ad fecem, cum volumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relinqueretur, velut significarentur nomine quadrantis novissimi, terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus 107.0809C| mundi, et ea novissima, terra invenitur, ut incipias a coelo, secundam aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Potest ergo convenienter videri dictum: Donec solvas novissimum quadrantem, id est, donec luas terrena peccata. Hoc enim peccator audivit. Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Donec solvas autem quod dictum est, miror, si non eam significat poenam, quae vocatur aeterna. Unde enim solvitur illud debitum, ubi jam non datur poenitendi et correctius vivendi locus? Ita enim fortasse hic positum est donec solvas, quomodo in illo, ubi dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX). Non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinet ille sedere ad dexteram. Aut illud 107.0809D| Apostoli: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV). Non enim cum positi fuerint desinit regnare. Quemadmodum ergo ibi intelligitur, de quo dictum est: Oportet enim regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, ita hic accipi potest, de quo dictum est: Non exies inde donec solvas novissimum quadrantem, semper non exiturum esse, quia semper solvit novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas terrenorum peccatorum luit. Quidam vero quaerendum esse altius putaverunt quis esset adversarius ille cui jubemur esse benevoli cito cum sumus cum illo in via, utrum esset homo, an diabolus, an Deus, an praeceptum ejus: sed de homine supra 107.0810A| dictum est, quomodo oportet intelligi. De diabolo vero quomodo stare potest, ut benevolentiam ei jubeamur exhibere? Ubi enim benevolentia, ibi amicitia. Nec cuiquam dicendum est amicitiam cum diabolo faciendam, neque concordare cum ipso, cui semel renuntiando bellum indiximus, et quo victo coronabimur. Neque consentire illi jam oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incideremus calumnias et miserias. Carni vero non video quomodo benevoli vel concordes, vel consentientes esse jubeamur, magis enim peccatores amant carnem suam, et concordant cum illa, et consentiunt ei. Qui vero eam servituti subjiciunt, non ipsi ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.

Fortassis ergo jubemur Deo consentire, et illi esse 107.0810B| benevoli, ut illi reconciliemur a quo peccando secessimus, ut adversario. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV). Et Initium omnis peccati superbia, initium autem superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X). Et Apostolus dicit: Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V). Quisquis ergo in hac via, id est vita, non fuerit reconciliatus Deo per mortem Filii ejus, traditur judicio ab illo. Quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Atque ita caetera (quae in hoc capitulo scripta sunt) consequuntur, de quibus jam tractavimus. Unum solum est, quod huic intellectui difficultatem facit. Quomodo possit recte 107.0810C| dici in via esse cum Christo, si hoc loco ipse accipiendus est adversarius impiorum, cui jubemur cito reconciliari, nisi forte quia ipse ubique est, nos autem cum in hac via sumus, cum illo utique sumus. Si ascendero in coelum, inquit, tu illic es, si descendero ad infernum, ades; si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissimo maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit dextera tua (Psal. CXXXVIII).

Aut si non placet impios dici esse cum Deo (quanquam nusquam non praesto sit Deus) quemadmodum non dicimus caecos esse cum luce, tametsi oculos eorum lux circumfundat; unum reliquum est, ut hic adversarium praeceptum Dei esse intelligamus. Quid enim sic adversatur peccare 107.0810D| volentibus, quam praeceptum Dei, id est, lex ejus, et Scriptura divina, quae data est nobis ad hanc vitam, ut sit nobiscum in via, cui non oportet contradicere, ne nos tradat judici, sed ei oportet consentire cito? Non enim quisque novit quando de hac vita exeat. Quis autem consentit Scripturae, nisi qui legit et audit? pie deferens ei culmen auctoritatis, ut quod intelligit non propter hoc oderit, quod peccatis suis adversari sentit, sed magis diligat correptionem suam et gaudeat, quod morbis suis, donec sanentur, non parcetur.

Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est 107.0811A| eam in corde suo. (Aug.) Justitia ergo minor est non moechari corporum conjunctione, justitia autem major est regni Dei non moechari in corde. Multo facilius custodit ne moechetur in corpore, quisquis non moechatur in corde. Illud ergo confirmavit, qui hoc praecepit: Non veni legem solvere, sed adimplere. Sane considerandum est, quod non dixit: Omnis qui concupierit mulierem, sed Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, id est, hoc fine et animo attenderit, ut eam concupiscat. Quod jam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si facultas data fuerit, parietur. In his autem duobus talem differentiam veteres posuerunt, quod alterum propassionem, alterum 107.0811B| vero passionem nominaverint. Inter passionem autem et propassionem hoc interest, quod passio reputatur in vitio, propassio, licet culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem et anima ejus fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in David: Transierunt in affectum cordis (Psal. LXXII), de propassione transivit ad passionem. Et huic non voluntas peccati deest, sed occasio. Quicunque igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si sic aspexerit, ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte moechatus eam dicitur in corde suo. (Aug.) Sicut ergo tribus gradibus ad peccatum pervenitur suggestione, delectatione, consensione, ita istius peccati 107.0811C| tres sunt differentiae: in corde, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes. Una quasi in domo, id est, cum in corde consentitur libidini. Altera, jam prolata quasi extra portam, cum in factum procedit assensio. Tertio cum vi consuetudinis malae tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro jam putens. Quae tria genera mortuorum Deum resuscitasse quisquis Evangelium legit agnoscit. Et fortasse considerat quas differentias habeat etiam ipsa vox resuscitantis, cum alibi dicit: Puella, surge (Matth. IX). Alibi: Juvenis, dico tibi, surge (Luc. VII). Alibi infremuit in spiritu, et flevit, et rursus fremuit, et post deinde voce magna exclamavit: Lazare, veni foras (Joan. XI). Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo 107.0811D| commemorantur, omnem carnalem et libidinosam concupiscentiam oportet intelligi. Cum enim tam assidue idololatriam fornicationem Scriptura dicat, Paulus autem apostolus avaritiam idololatriae nomine appellet, quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima, neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi voluntate, quasi mercede, prostituta corrumpitur? Et ideo quisquis carnalem delectationem adversus rectam voluntatem suam rebellare sentit, exclamet lugendo, imploret consolatoris veri Domini Christi auxilium. Nec parvus est ad beatitudinem accessus, cognitio infelicitatis suae.

Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum 107.0812A| et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem nuncupavit oculum. Per dexteram autem et caeteras corporis partes, voluntatis atque affectuum initia demonstrantur, ut quod mente concepimus ne opere compleamus, cavendum est, ne quod in nobis optimum est cito labatur in vitium. Si enim dexter oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt? Si anima labitur, quanto plus corpus, quod ad peccatum proclivius? (Aug.) Videtur mihi non incongrue accipi debere hoc loco oculum, dilectissimum amicum. Nam hoc est utique quod membrum recte possimus appellare, 107.0812B| quod vehementer diligimus, et ipsum consiliarium, quia oculus est tanquam demonstrans iter. Et in rebus divinis, quia dexter est, ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus. De quo scandalizante superfluum erat dicere, quandoquidem nec dextro parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si in aliquam perniciosam haeresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere.

Et si dextra manus tua scandalizat, abscinde eam, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Ergo et dextera manus accipitur dilectus adjutor, et minister in divinis operibus. Nam quemadmodum 107.0812C| in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intelligitur. Ut sinistra manus intelligatur in operibus, quae huic vitae corpori sunt necessaria. Possumus quoque in dextro oculo, et dextra manu, fratrum, et uxoris, et liberorum, atque affinium et propinquorum intelligere affectus. Quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento esse cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne dum volumus caeteros lucrifacere, ipsi in aeternum pereamus. Unde dicitur et de sacerdote magno, cujus anima Dei cultui dedicata est: Supra matrem, et patrem, et filios, non polluetur (Levit. XXI), id est, nullum affectum sciet, nisi ejus cujus cultui dedica tus est.

Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem 107.0812D| suam, det illi libellum repudii. Scriptum itaque est sic in Deuteronomio: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua, etc. (Deut. XXIV). In posteriori vero parte istum locum plenius Salvator exponit. Quod Moyses libellum repudii dari jusserit propter duritiam cordis maritorum, non discidium concedens, sed auferens homicidium. Multo enim melius est, licet lugubrem, evenire discordiam, quam per odium sanguinem fundi.

Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam maechari, et qui dimissam duxerit, adulterat. (Aug.) 107.0813A| Multae erant in lege veteri causae uxores dimittendi. Dominus autem in Evangelio solam causam fornicationis excepit. Caeteras vero universas molestias, si quae forte exstiterint, jubet pro fide conjugali, et pro castitate fortiter sustineri. Et moechum dicit etiam virum qui eam duxerit quae soluta est a viro. Cujus rei apostolus Paulus terminum ostendit. Quia tandiu observandum dicit quandiu vir ejus vivit. Illo autem mortuo dat nubendi licentiam. Hanc etiam regulam ipse tenuit, et in ea non suum consilium, sicut et in nonnullis monitis, sed praeceptum Domini jubentis ostendit, cum ait: Eis autem quae nuptae sunt praecipio non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere, quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et vir uxorem ne dimittat 107.0813B| (I Cor. VII), credo simili forma, ut si dimiserit, non ducat aliam, aut reconcilietur uxori, fieri enim potest ut dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit. Jam vero si nec illi nubere conceditur a quo recesserit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane conjugia judicanda sunt, quae sive filiis proceandis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint, quia neque contra illud praeceptum fit, quo Dominus dimitti conjugem vetat, non enim dimittit, qui cum ea non carnaliter, sed spiritaliter vivit. Et illud servatur quod per Apostolum dicitur: Reliquum est ut qui habent uxores, quasi non habentes 107.0813C| sint. Movet autem hic quosdam, quod alio loco ipse Dominus dicit: Quisquis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Videri enim potest contrarium minus intelligentibus, quod hic vetat dimitti uxorem, excepta causa fornicationis. Et alibi discipulum suum negat esse posse quemquam qui non oderit uxorem. Quod si propter concubitum dixerit non etiam patrem, et matrem, et fratres, in eadem conditione opus erat ponere. Ergo, quam verum est quia regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). Quanta enim VI opus est ut homo diligat inimicos, et oderit patrem, et matrem, et filios, et fratres. Utrumque enim jubet qui ad regnum coelorum 107.0813D| vocat. Sed proposita quaestio ita solvitur. Regnum enim aeternum, quo discipulos suos, quos etiam fratres appellat, vocare dignatus est, non habet hujusmodi necessitates temporales. Non est, inquit, Judaeus, neque Graecus, neque masculus, neque femina, neque servus, neque liber, sed omnia et in omnibus Christus (Gal. III). Et ipse Dominus dicit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut angeli in coelis (Luc. XX; Matth. XXII). Oportet ergo ut quisquis illius regni vitam jam hic meditari voluerit, oderit non ipsos homines, sed istas necessitudines temporales, quibus ista quae transitura est vita fulcitur, quae nascendo atque moriendo peragitur: multi homines etiam eos 107.0814A| a quibus diliguntur oderunt, sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo aliquem gradum, qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus, quamvis nonnullus sit, tam parvulus est tamen, ut cum publicanis etiam possit esse communis. Nec quod in lege dictum est: Oderis inimicum tuum, vox jubentis accipienda est, sed permittentis infirmo.

CAPUT VI. De eleemosyna facienda, de orando Deo, de vitanda hypocrisi et avaritia.

[I.] Attendite an justitiam vestram faciatis coram 107.0814B| hominibus, ut videamini ab eis. In superioribus ergo de misericordia exhibenda, ut bonus et pius magister praecepta dedit. Nunc vero de cordis munditia, hoc est oculi illius quo videtur Deus, ipsa Veritas auditores suos instruit. Quia ita solummodo misericordiae opera apud Dominum probantur, si simplici et munda intentione exhibentur. Attendite, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Id est, cavete hoc animo tenere ut cum juste vivatis, sive aliquid boni operis faciatis, ibi bonum vestrum constituatis, ut vos videant homines, illisque placeatis, laudemque ab eis accipere quaeratis, et ob haec verae mercedis fructu privemini. Unde et subditur:

Alioqui mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, 107.0814C| qui in coelis est. Qui enim inanem favorem vulgi sequitur, aut laudes ab hominibus quaerit, hoc ipsum deputabitur illi pro mercede, cujus amore bona opera fecisse videtur; sed apud Dominum sine mercede est, quia non pro illius amore, nec pro aeternae vitae desiderio aliquid fecisse invenitur. Unde et in alio loco fatuae virgines lampades ornasse, sed oleum in eis non habere describuntur (Matth. XXV). Quia nitorem gloriae, quem forinsecus quaesierunt, intra cordis conscientiam non continere monstrantur. Et ob hoc merito ab aeterni Regis nuptiis pulsantes januam repelluntur, quia illum quem absentem amare neglexerunt, praesentem cernere non merentur. Nam illud quod Apostolus dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I); et hoc quod 107.0814D| in alio loco ait: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X), qui non intelligunt, contrarium putant; cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut Deo, ad cujus amorem corda hominum volebat convertere, eo ipso quo placebat hominibus. Sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: In hac opera qua navem quaero, non navem quaero, sed patriam, sic et Apostolus convenienter diceret: In hac opera qua hominibus placeo, non hominibus, sed Deo placeo. Quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos salvos fieri volo, laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant, qui etiam imitari 107.0815A| possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid sibi eos prodesse quem laudant. Sequitur:

Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Noli, inquit, velle innotescere, ut hypocritae simulatores, tanquam praenuntiatores personarum alienarum, sicut in theatricis fabulis. Non enim qui agit partes Agamemnonis in tragoedia (verbi gratia), sive alicujus alterius ad historiam vel fabulam quae agitur pertinentis, vere ipse est, sed simulat eum, et hypocrita dicitur. Sic in Ecclesiis, et in omni vita humana, quisquis vult se videri quod non est, hypocrita est, simulat enim justum, non exhibet, quia totum fructum in laude hominum 107.0815B| ponit, quam possunt etiam simulantes accipere, dum fallunt eos quibus videntur boni ab eisque laudantur. Ergo tales ab inspectore cordis Deo mercedem non capiunt, sed fallaciae supplicium. Ab hominibus autem, inquit, perceperunt mercedem suam. Rectissimeque de his dicitur: Recedite a me, operarii dolosi, nomen meum habuistis, sed opera mea non fecistis. Illi ergo perceperunt mercedem suam, qui non ob aliud eleemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus.

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Alii ergo sinistram infideles dici credebant, alii inimicum, sed mihi nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat 107.0815C| intentionem implendi praecepta divina. Cum itaque conscientiae facientis eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dexterae. Nesciat ergo sinistra tua quid faciat dextera tua, id est, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere. Ut sit eleemosyna tua in abscondito. Quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri, quandoquidem multi multa mentiuntur?

Quapropter si dextera intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent omnia exteriora, quae sunt visibilia et temporalia. Sit ergo eleemosyna tua in ipsa conscientia, ubi multi eleemosynam faciunt 107.0815D| bona voluntate, etiam si pecuniam, vel si quid aliud, quod inopi largiendum est, non habent. Multi autem foris faciunt, et intus non faciunt, qui vel ambitione, vel alicujus rei temporalis gratia volunt misericordes videri. In quibus sola sinistra operari existimanda est. Item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in Deo est, eleemosynam faciant, et tamen inserat se huic bonae et optimae voluntati nonnulla etiam laudis vel cujuscunque rei fragilis et temporalis cupiditas. Sed Dominus noster multo vehementius prohibet solam sinistram in nobis operari, quando etiam misceri eam vetat operibus dexterae. Agitur enim de corde mundando, quod nisi fuerit simplex, mundum non 107.0816A| erit. Simplex autem quomodo erit, si duobus dominis serviet, nec una intentione rerum aeternarum purificet aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilet.

Et cum oratis non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus; amen dico vobis receperunt mercedem suam. (MAUR.) Anguli platearum sunt, ubi via per transversum alterius viae vadit, et quadrivium reddit. Non enim te videri ab hominibus alicubi orantem nefas est, sed ideo hoc agere, ut videaris ab hominibus. Et superfluo toties eadem dicuntur, cum sit una jam regula custodienda, qua cognitum est, non sibi ut haec sciant homines formidandum, aut fugiendum esse, sed si hoc animo fiant, ut fructus in 107.0816B| eis exspectetur placendi hominibus. Servat etiam ipse Dominus eadem verba, cum adjungit similiter: Amen dico vobis receperunt mercedem suam. Hinc ostendens ipse prohibere, ut ea merces appetatur, qua stulti gaudent, ut laudentur ab hominibus.

Tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in absconso, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Hier.) Haec quidem sententia similiter intellecta erudit auditorem, ut vanam mundi gloriam fugiat. Sed mihi videtur hoc magis esse praeceptum, ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis, oremus Dominum. Quod et Annam in Regum volumine fecisse legimus: Labia, inquit, ejus tantum movebantur, et vox illius non audiebatur (I Reg. I). Ista etiam cubicula 107.0816C| in psalmo significantur, ubi dicitur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV). Et clauso ostio ora, ait, Patrem tuum in absconso.

Parum est intrare in cubicula si ostium pateat importunis cogitationibus, per quod ostium ea quae foris sunt improbe se immergunt, et interiora nostra appetunt. Foris autem diximus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est, per carnalem sensum in cogitationes nostras penetrant, et turbae vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est carnali vi resistendum, ut oratio spiritalis dirigatur ad Patrem, quae sit in intimis cordis, ubi oratur Pater in abscondito. Et Pater, inquit, vester, qui videt in abscondito, reddet 107.0816D| vobis. Et hoc decuit tali clausula terminandum. Non enim hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus, neque, ut superius, ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus. Quomodo de corde mundando praecipit, quod non mundat, nisi una et simplex intentio in aeternam vitam, solo et puro amore sapientiae?

Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari illis. Sicut hypocritarum est praebere se ad spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita ethnicorum, id est, gentilium, in multiloquio suo se putare exaudiri. Et revera omne multiloquium a gentilibus venit, qui 107.0817A| exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam, et hoc nugatorii studii genus etiam ad Dominum prece flectendum transferre conantur, arbitrantes sicut hominem judicem, ita Dominum verbis adduci in sententiam. Nolite itaque similes esse illis, dicit unus et verus magister.

Scit enim Pater vester quid opus est vobis, antequam petatis eum. Consurgit in hoc loco quaedam haeresis, philosophorumque dogma perversum, dicentium: Si novit Deus quid oremus, et antequam petamus, scit quibus indigeamus, frustra scienti loquimur. Quibus breviter respondendum est nos non narratores esse, sed rogatores. Aliud est narrare ignoranti, aliud scientem rogare. In illo indicium est, hic obsequium. Ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter 107.0817B| obsecramus. Non enim verbis agere debemus apud Dominum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quae animo gerimus, et intentione cogitationis cum dilectione pura et simplici affectu. Sed res ipsas verbis nos docuisse Dominum oportebat, quibus memoriae mandatis, eas ad tempus orandi recordaremur.

Sic ergo vos orabitis: Pater noster qui es in coelis. Nusquam invenitur praeceptum populo Israel ut diceret Pater noster, aut oraret Patrem Dominum sed Dominus eis insinuatus est, tanquam servientibus, id est, secundum carnem adhuc viventibus. Prophetae tamen saepe ostendunt eumdem Dominum, Deum etiam eo Patrem eorumdem esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: 107.0817C| Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I). De futuro autem populo Christiano, quia Dominum Patrem esset habiturus, et prophetae praedixerant, et Evangelium testatur, dicens: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I); et apostolus Paulus: Quandiu, inquit, haeres parvulus est, nihil differt a servo (Gal. IV). Et Spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus: Abba Pater (Rom. VIII). Magnum ergo donum per gratiam Dei accepimus, quod sinamur Deo dicere: Pater noster. Quid enim jam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent. Postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit Pater noster, tanto patre non sit indignus: Deus autem in sordidos mores nunquam cadit, et gratias 107.0817D| misericordiae ipsius, qui hoc a nobis exigit, ut sit Pater noster, quod nullo sumptu, sed sola bona voluntate comparari potest. Admonentur etiam hic divites, vel genere nobiles secundum saeculum, cum Christiani facti fuerint, non superbire adversus pauperes et ignobiles, quoniam simul dicunt Deo Pater noster. Quod non possunt vere ac pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat: Pater noster, qui es in coelis, id est, in sanctis et justis. Non enim spatio locorum continetur Deus, sed quemadmodum in terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III); sic coelum justus 107.0818A| e contrario dici potest. Justis enim dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum ejus sunt, recte dicitur qui in coelis es, qui es in sanctis. Et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter coelum et terram. Cujus rei significandae gratia cum ad orationem stamus, ad Orientem vertimur, non tanquam ibi sit Deus, et quasi caeteras mundi partes deseruerit (qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed majestate potentiae), sed admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Dominum, cum ipsum corpus ejus, quod terrenum est, ad corpus excellentius, 107.0818B| id est corpus coeleste, convertitur

Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab hominibus, id est, illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius quod magis offendere timeant. (Cypr.) Aliter enim id petimus, et rogamus, quod nomen Dei sanctificetur in nobis, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc quotidie precamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus.

Adveniat regnum tuum. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicut et nomen ejus ut in nobis sanctificetur postulamus. (Aug.) Nam Deus 107.0818C| quando non regnat, aut apud eum quando incipit quod semper fuit et esse non desinit? Adveniat ergo accipiendum est, manifestetur hominibus. Quemadmodum enim praesens lux absens est caecis, et eis qui oculos claudunt, ita Dei regnum, quamvis nunquam discedat de terris, tamen absens est ignorantibus. Nulli autem licebit ignorare Dei regnum, cum ejus unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit judicaturus vivos ac mortuos. (Cypr.) Nostrum quidem regnum petimus advenire, a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur, et dicit: Venite, benedicti 107.0818D| Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).

Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. (Aug.) Id est, sicut in angelis qui sunt in coelis voluntas tua est ut omnino tibi adhaereant, teque perfruantur nullo errore obnubilante sapientiam eorum, nulla miseria impediente beatitudinem eorum, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de terra, quod ad corpus attinet, facti sunt, et quamvis ad coelestem habitationem atque immutationem, tamen de terra assumendi sunt. Item fiat voluntas tua recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis, sicut in coelo et in terra, id est, sicut ab angelis, ita ab hominibus. Voluntas autem Dei est quam Christus 107.0819A| et fecit et docuit: humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, in illo quod pater est, timere, quod Deus est. Christo nihil omnino praeponere debemus, quia nec nobis ille quidquam praeposuit. Charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere. Quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur, in quaestione fiduciam, qua congredimur, in morte patientiam, qua coronamur, hoc est cohaeredem Christi velle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem 107.0819B| Patris implere. Potest et aliter haec sententia intelligi, ut ita sit dictum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, tanquam si diceretur: Faciant voluntatem tuam sicut justi ita etiam et peccatores, ut ad te convertantur, sive ita fiat voluntas tua in coelo et in terra, ut sua cuique tribuantur. Quod fit extremo judicio, ut justis praemium, peccatoribus damnatio tribuatur, cum agni ab haedis separabuntur. Ille etiam non absurdus, imo et fidei, et spei nostrae convenientissimus est intellectus, ut coelum et terram accipiamus spiritum et carnem. Et quomodo dicit Apostolus: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII), videmus factam voluntatem Dei in mente. Et id orandum est, ut sicut in coelo, ita et in terra fiat voluntas 107.0819C| Dei, id est, ut quemadmodum corde delectamur legi secundum interiorem hominem, ita etiam corporis immutatione facta, huic nostrae deectationi nulla pars nostra terrenis doloribus seu voluptatibus adversetur. Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, sicut in ipso Domino nostro Jesu Christo, ita et in Ecelesia, tanquam in viro qui patris voluntatem implevit, ita et in femina, quae illi desponsata est. Coelum enim et terra convenienter intelligitur quasi vir et femina, quoniam terra coelo fecundante fructifera est. Quarta petitio est:

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus aut pro his omnibus dictus est quae hujus vitae necessitatem sustentant, de quo cum praecipit, 107.0819D| ait: Nolite cogitare de crastino. Et ideo sit additum: Da nobis hodie, aut pro sacramento corporis Christi, quod quotidie accipimus, aut pro spiritali cibo, de quo idem Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur. Et illud: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi (Joan. VI). Sed horum trium quid sit probatissimum considerari potest. Nam forte quispiam moveatur cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicit: Nolite solliciti esse quid edatis, aut quid induamini (Matth. VI); de sacramento autem corporis Domini, ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in Orientalibus partibus, non quotidie coenae Dominicae communicent, 107.0820A| cum iste panis quotidianus, dictus est. Restat ut quotidianum panem accipiamus spiritalem. Praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari et operari. Nam de ipsis Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur; quotidianus autem iste cibus nunc dicitur, quandiu ista vita temporalis per dies decedentes succedentesque peragitur. Et revera quandiu in superiora, nunc in inferiora, id est, nunc in spiritalia, nunc in carnalia, animi affectus alternat, tanquam ei qui aliquando pascitur cibo, aliquando famem patitur, quotidie panis necessarius est quo reficiatur esuriens, et relabens erigatur. Quod autem panem supersubstantialem in aliis exemplaribus legimus, vel peculiarem, vel praecipuum illum panem 107.0820B| similiter significat, qui dicit: Ego sum panis, qui de coelo descendi, qui videlicet est super omnes substantias, et universas superat creaturas.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Cypr.) Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, nec tantum praesenti et temporali vitae consulatur, sed aeternae, ad quam veniri potest, si peccata donentur. Quae debita Dominus appellat sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum, quia ne rogasti (Matth. XVIII). Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur! Qui orare nos pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam 107.0820C| promisit, et veniam secuturam adjunxit, plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus. Scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. Idcirco et alio in loco dicit: Qua mensura mensi fueritis, eadem et remetietur vobis (Marc. IV; Luc. VI). Nulla enim alia sententia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Domino. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus.

Et ne nos inducas in tentationem. (Aug.) Non enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit, ordine occultissimo ac 107.0820D| meritis. Causis etiam saepe manifestis dignum judicat illum quem deserat et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari. Nam sine tentatione probatus esse nullus potest. Non ergo hic oratur ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem, tanquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non oret ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. Vasa enim figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVI). Multi autem in precando ita dicunt: ne nos patiaris induci in tentationem, exponentes videlicet quomodo dictum sit inducas. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit, ut 107.0821A| omnis timor noster et devotio atque observatio ad Dominum convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur.

Sed libera nos a malo, amen. Quando autem dicimus, libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petimus. (MAUR.) Qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Sed hoc in praesenti fit, quantum divinum examen nobis utile esse prospexerit. Unde dicit Apostolus: Fidelis est Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, sed facit cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X). Orandum est enim ut non solum non inducamur in malum quo caremus (quod sexto 107.0821B| loco petimus), sed ab illo etiam liberemur, quo jam inducti sumus. Quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, nec omnino metuenda erit ulla tentatio. Quod tamen in hac vita, et quandiu istam mortalitatem circumferimus, ubi serpentina persuasione inducti sumus, non sperandum posse fieri, sed tamen aliquando futurum sperandum est. Opportuno autem tempore perficietur beatitudo, quae in hac vita inchoata est, et cui capessendae atque obtinendae aliquando nunc omnis conatus impenditur. Sed harum quatuor petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agitur atque speratur aeterna, et cum aeterna priora sunt dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur, 107.0821C| trium primarum petitionum impetrationes, quanquam in hac vita, quae isto saeculo agitur, exordium capiant (nam et sanctificatio nominis Dei, ab ipso Domini nativitatis adventu agi coepit, et adventus regni ejus quo in claritate venturus est non jam finito saeculo, sed in fine saeculi, manifestabitur, et perfectio voluntatis ejus sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores coelum et terram intelligas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostrae beatitudinis, et ideo saeculi terminatione complebitur), tamen omnia tria in aeternum manebunt. Nam et sanctificatio nominis Dei sempiterna erit, et regni ejus non erit finis, et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt 107.0821D| ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur. Reliqua vero quatuor, quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc ipso enim quod dictus est quotidianus, panis spiritalis significatur, sive in sacramento, aut in victu isto visibilis, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie: non quia spiritalis cibus non est sempiternus, sed quia iste, qui quotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animae. Quae omnia tunc utique non erunt, cum omnes erunt docibiles Dei, et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum 107.0822A| significantes, sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse et propterea panis dictus est, non potus, quia panis frangendo atque mandendo in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam pascunt. Potus autem paratus, sicuti est, transit in corpus, ut isto tempore panis sit veritas, cum quotidianus panis dicitur; tunc autem potus, cum labore nullo disputandi et sermocinandi, quasi frangendi atque mandendi, opus erit, sed solo haustu sincerae ac perspicuae veritatis. Et peccata nunc nobis dimittuntur, et nunc dimittimus, quae harum quatuor reliquarum secunda petitio est; tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant, non autem erunt cum perfectum 107.0822B| fuerit quod dictum est: Abscondes eos in abdito vultus tui (Psal. XXX). Et malum a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberabimur. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est, quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V), petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum. Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi possidebunt terram, petamus ut veniat regnum ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus, sive de coelo in 107.0822C| terras in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus et laetabimur, dicente illo: Venite, benedicti Patris mei, et reliqua (Matth. XXV). In Domino enim, inquit Propheta, laudabitur anima mea; audiant mansueti et jucundentur (Psal. XXXIII). Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus ut fiat voluntas ejus sicut in coelo et in terra, quia cum corpus, tanquam terra spiritui, tanquam coelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus.

Nam nullus alius hujus temporis luctus est, nisi cum adversus se ista confligunt, et cogunt nos dicere: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae; et luctum nostrum lacrymosa voce testari: Miser ego homo, quis me liberabit de 107.0822D| corpore mortis hujus (Rom. VII)? Si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur, oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est, quo beati sunt mundo corde, quoniam ipsi Dominum videbunt, oremus non induci in tentationem. Ne habeamus duplex cor, non appetentes simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. Tentationes enim ex his rebus quae graves et calamitosae 107.0823A| videntur hominibus, non in nos valent, si non valeant illae quae blanditis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetabundas putant. Si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo. Ipsa enim liberatio liberos nos facit, id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus: Abba pater. (Hier.) Amen autem quod in fine constat scriptum, signaculum est Dominicae orationis, quod Aquila interpretatus est fideliter, et nos vere possumus dicere. (MAUR.) Significat hoc in omnibus petitionibus istis purissimam consistere veritatem, et indubitanter illis a Domino conferri omnia quae rite postulant, qui conditionis ultimae servare pactum non negligant. Unde et subditur:

107.0823B| Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta; si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet peccata vestra. (Hieron.) Si non dimiseritis hominibus dicit, quasi non homines sint qui dimittunt, id est, non humani, neque terreni. Hoc est enim quod scriptum est: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI). Ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt. Recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur homines appellati sunt. (Aug.) Sequitur de jejunio praeceptum ad eamdem pertinens cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subrepat aliqua ostentatio, et appetitus 107.0823C| laudis humanae, qui duplicet cor nostrum, et non sinat mundum et simplex esse ad intelligendum Dominum. Dicit enim:

Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. [III.] Quod qui non odit, necdum amat illam vitam, ubi nulla erit conditio nascendi atque moriendi, quae copulant terrena conjugia; odimus enim sine dubio quod certe ut aliquando non sit optamus. Sic itaque invenitur secundum utrumque Domini mandatum, bonus Christianus diligere in una femina creaturam Dei, quam performari et renovari desiderat; odisse autem conjunctionem, copulationemque corruptibilem atque 107.0823D| mortalem, hoc est diligere in eo quod homo est, odisse quod uxor est. Ita etiam diligit inimicum, non in quantum inimicus est, sed in quantum homo est, ut hoc ei velit provenire quod sibi, id est, ut ad regnum coelorum correctus renovatusque perveniat. Hoc et de patre, et de matre et caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, diligamus autem quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit Pater meus, sed omnes omnino uni Deo: Pater noster; nec Mater mea, sed omnes illi Jerusalem: Mater nostra; nec Frater meus, sed omnes de omnibus: Frater noster. Exoritur hic attera quaestio cum Dominus causa fornicationis 107.0824A| permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio, utrum quousque intelligunt omnes, id est, ut eam fornicationem credamus dictam, quae in stupris committitur, an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocare, sicut supra dictum est, omnem illicitam concupiscentiam, sicut est idololatria, vel avaritia, et ex eo jam omnis transgressio legis propter illicitam concupiscentiam. Quis enim jam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur propter illicitas concupiscentias, non tantum quae in stupris cum alienis viris, aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet, quae animum corpore male utentem a lege aberrare faciunt, et perniciose 107.0824B| turpiterque corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem dimittere, et uxor virum, quia exceptam facit Dominus causam fornicationis. Quam fornicationem (sicut supra commemoratum est) generalem et universalem intelligere cogimur. Cum autem ait excepta causa fornicationis, non dixit, cujus ipsorum viri, an feminae. Non enim tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit. Velut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis, qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne fornicetur. Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico 107.0824C| vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus est Dei, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

Hanc per elementa jurandi pessimam consuetudinem semper habuere Judaei, sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo. Quia qui jurat, aut veneratur, aut diligit eum per quem jurat. (Hieron.) In lege praeceptum est ut non juremus nisi per Dominum nostrum et Deum. Nam Judaei per angelos et urbem Jerusalem, et templum, et elementa jurantes, creaturas resque carnales venerabantur, honore et obsequio Dei contempto. Denique considera quod 107.0824D| hic Salvator non per Deum jurare prohibuerit, sed per coelum, et terram, et Hierosolymam, et per caput tuum. Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et jurare permitterentur in Dominum, non quo recte facerent, sed quo melius esset Deo id exhibere, quam daemonibus. Evangelica autem veritas non recepit juramentum, cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit. Sicut enim falsum loqui non potest qui non loquitur, sic pejerare non potest qui non jurat. (Aug.) Sed tamen quoniam jurat qui adhibet testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo juravit, 107.0825A| cum dicit: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I). Et iterum: Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non mentior (II Cor. XI). Tale autem est illud: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis (Rom. I). Ita ergo intelligitur praecepisse Dominum ne juretur, ne quisquam sicut bonum appetat jusjurandum, et assiduitate jurandi in perjurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi cum necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi juratione 107.0825B| firmetur. Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque pejerandum arbitretur, quando a summis usque ad infima divina providentia creata regerentur. Incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum, ideo juramentum vetat, ne te arbitreris non debere Domino jusjurandum tuum, cum per eum jurare convinceris, cujus coelum thronus est, et cujus terra scabellum est, cujus et omnis creatura factura est. Verum non oportet opinari in eo quod dictum est, coelum thronus Dei et terra scabellum pedum ejus, quod sic habeat Deus collocata membra in coelo et in terra, ut nos, cum sedemus, sed illa sedes Dei judicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore, maximam speciem coelum habeat, et terra 107.0825C| minimam, tanquam praesentior sit excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in coelo dicitur, terramque calcare. Spiritaliter autem sanctas animas coeli nomine significat, et terrae peccatrices. Et quoniam spiritalis omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur, convenienter dicitur sedes Dei; peccator vero cui dictum est: Terra es, et in terram ibis, quia per justitiam meritis digna tribuentem, in infimis ordinatur, et qui in lege manere noluit, sub lege ponitur, congruenter accipitur scabellum pedum Dei. Sit autem sermo vester, est, est, non, non, quod autem his abundantius est, a malo est. (MAUR.) Qui jurare non prohibuit, quomodo loqui oportet docuit. Sit, inquit, sermo vester, est, est, 107.0825D| non, non; quasi diceret: quod est, sufficiat dicere, est; quod non est, sufficiat dicere, non est; sive ideo bis dicitur, est, est, non, non, ut quod ore affirmes, operibus probes, et quod verbis neges, factis non confirmes. Hoc enim bonum et appetendum est, ut testimonium bonorum operum orationem commendet dicentis. Cum ergo subinfert: Quod his abundantius est, a malo est, ita intelligi oportet, ut scias, si jurare cogaris, illud de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid persuades, quae utique infirmitas malum est. Unde nos quotidie liberari deprecamur, cum dicimus: Libera nos a malo. Itaque non dixit: Quod amplius est, malum est. Tu autem non malum facis, qui bene uteris juratione, 107.0826A| quae etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades. Sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate, a quo jurare cogeris. Sed nemo, nisi qui expertus est, novit quam sit difficile et consuetudinem jurandi exstinguere, et nunquam temere facere, quod nonnunquam necessitas cogit.

Audistis quia dictum est, oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo. (Hieron.) Qui dicit oculum pro oculo, non alterum vult auferre, sed utrumque servare. Dominus noster vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum, quia in lege retributio est, in Evangelio vero gratia. (Aug.) Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia. Notandum autem quod quatuor gradus 107.0826B| vindictae, seu retributionis, quibusdam esse videntur. Quorum primus est, ut cum aliquis laesus fuerit, gravius ulcisci desideret; non enim facile invenitur qui, pugno accepto, pugnum reddere velit, et uno a conviciante verbo audito, tantumdem referre contentus sit, sed sive ira perturbatus immoderatius vindicat, sive quia justum putat eum qui laeserit prior, gravius laedi quam laesus est qui non laeserat. Talem quippe animum magna ex parte refrenavit, et quemdam gradum posuit lex, in qua scriptum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Quibus nominibus significatur modus, ut injuriam vindicta non transeat. Et haec est pacis inchoatio. Perfecta autem pax est, talem penitus nolle vindictam. Ad quam perveniendam duo gradus adhuc restant, id est, ut 107.0826C| non reddat tantum, sed minus, verbi gratia, ut pro duobus unum reddat, aut pro avulso oculo aurem praecidat. Hinc ascendens qui omnino nihil mali rependerit, imo bonum pro malo reddiderit, propinquat praesenti praecepto Domini, nec tamen adhuc ibi est. Parvum enim adhuc videtur Domino, si pro malo quod acceperis, nihil reddas mali, nisi etiam amplius sis paratus accipere. Quapropter non ait: Ego autem dico vobis, non reddere malum pro malo, quanquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed ait: non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerit irrogatum, sed etiam non resistas, quo minus aliud irrogetur. Hoc enim est quod etiam consequenter exponit.

Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, 107.0826D| praebe illi et alteram. (Aug.) Non enim ait, Si quis te percusserit, noli tu percutere, sed: Para te adhuc percuti. Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis quos multum diligunt, tanquam filiis, vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus, serviunt, vel parvulis, vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur, et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis, vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere debuit, nisi ut eorum, quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit. Quia nihil innocentius 107.0827A| est eo qui in virtute perfectus est. Hac ergo Evangelii sententia ecclesiasticus vir describitur imitator ejus qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Et pollicitationem suam percussus alapa comprobat, dicens: Si male locutus sum, argue; sin autem bene, cur me coedis? (Joan. XVIII.) Tale quid et David loquebatur in psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII). Et Jeremias in lamentationibus: Bonum est homini, si consederit ab adolescentia sua, dabit percutienti se maxiltam, saturabitur opprobriis (Thren. III). Hoc adversum eos qui putant alterum Domini legis, alterum Evangelii, quod et ibi et hic mansuetudo doceatur. Secundum mysticos intellectus percussa dextera nostra, non jubemur sinistram praebere, 107.0827B| sed alteram, id est alteram dexteram. Justus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dexterum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium, et tam diu verberanti succedentes sibi dexteras praebeamus, donec inimici ira lassescat. Potest tamen non inconvenienter et in duabus maxillis duas nobilitates significatas intelligi: quia est nobilitas secundum Deum, et secundum hoc saeculum. Distribuantur vero ita, ut dextera divinae nobilitati, et sinistra humanae deputetur. Convenit ergo ut in quocunque discipulo Christi contemptum fuerit quod Christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos hujus saeculi honores habet. Sicut apostolus Paulus, cum in eo persequerentur homines 107.0827C| nomen Christianum, si taceret de dignitate quam habebat in saeculo, non praeberet alteram maxillam caedentibus dexteram. Non enim dicendo, Civis Romanus sum, non erat paratus hoc in se contemni, quod pro minimo habebat ab eis qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant.

Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium. Lucas hoc capitulum versa vice posuit. Ait enim: Ab eo qui auferet tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere (Luc. VI). Quod de vestimento et de tunica dictum est, non in eis solis, sed in omnibus faciendum est, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus; tunica interior vestis, pallium exterior est. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua 107.0827D| contemnere convenit, et omnia quae a nostro jure in alterius possunt transire potestatem. Sicuti est vestis, domus, fundus, jumentum, et generaliter omnis pecunia. Quod utrum etiam de servis accipiendum sit, magna quaestio est. Non enim Christianum oportet sic possidere servum, quomodo equum, aut argentum, aut aurum. Sed ille servus si rectius et honestius et ad Deum colendum, accommodatius abs te domino educatur et regitur, quam ab illo potest, qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat, ut vestimentum eum debere contemni. Hominem quippe homo sicut semetipsum diligere debet. Cui ab omnium Domino (sicut ea quae sequuntur, ostenduet) etiam ut inimicos diligat imperatur. 107.0828A| Spiritaliter autem omnis doctor tunicam aufert alicujus, cum ab eo interiora, et quae animo latent, confitenda deposcit peccata, ut est superbia, invidie, odium, concupiscentia, et his similia. Ipse autem simul dimittit et pallium, qui exteriora et quae per corpus gessit, non erubescit simul confiteri facinora, sicut est ebrietatis vitium, fornicationis, rapinae, contentionis, furti, et homicidii, et omnem impuritatem et foeditatem conversationis suae profundens in conspectu Domini, dicit illi cum Propheta: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui; dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI).

Et quicunque te angariaverit mille passus, vade cum 107.0828B| illo alia quo. (Aug.) Quod ergo hoc testimonio praecipit, oportet ut non tam pedibus agas, quam ut animo semper sis ad faciendum paratus, utique compassionis affectum et studium solatii impendere ei, qui a te expetit. Nam in ipsa Christiana historia, in qua est auctoritas, nihil tale invenies historialiter factum a sanctis, vel ab ipso Domino, cum in homine, quem suscipere dignatus est, vivendi nobis praeberet exemplum, cum tamen omnibus fere locis invenies paratos fuisse, aequo animo tolerare quidquid eis improbe fuisset gestum. Tria ergo exempla posuit, quia hoc numero significatur perfectio, ut meminerit quisque, cum hoc facit, perfectam implere justitiam misericorditer infirmitates eorum perferendo, quos vult fieri sanos. Neque hic vindicta prohibetur, quae 107.0828C| ad correctionem valet, etiam ipsa enim pertinet ad misericordiam. Nec impedit illud propositum quo quisque paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre, sed huic vindictae referendae non est idoneus, nisi qui odium, quo solent flagrare qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit. Non enim metuendum est ne odisse parvulum filium parentes videantur, cum ab eis vapulat peccans, ne peccet ulterius. Sed nec alicubi contradicitur, nisi ut ille vindicet, cui rerum ordine potestas data est; et ea voluntate vindicet qua pater in parvulum filium, quem per aetatem odisse nondum potest. Non enim Dominus abdicat per justitiam correctionem, neque vetat correptionem ubi necessaria est, sed docet per mansuetudinem patientiam 107.0828D| et tranquillitatem habere in innocentia. Sed quomodo parvum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes, consequenter adjungit et dicit: Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne avertaris. (Hieron.) Si de eleemosyna tantum intelligimus dictum, in plerisque pauperibus hoc stare non potest. Sed et divites, si semper dederint, semper dare non possunt. Post bonum ergo eleemosynae, apostolis, id est doctoribus, praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt, gratis tribuant. Istiusmodi pecunia nunquam deficit; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicabitur; et cum subjecta sibi arva riget, nunquam fontis unda siccatur. (Aug.) Aliter autem id profecto dandum 107.0829A| est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. Et cui juste negaveris quod petit, indicanda illi est ipsa justitia, ut non eum inanem dimittas. Ita enim omni petenti te dabis, quamvis non semper id quod petit, dabis; sed aliquando melius aliquid dabis, cum petentem injuste correxeris. Quod autem ait, Qui vult a te mutuari, ne aversatus fueris, ad animam referendum est, id est, ne voluntatem alienes ab eo: Hilarem enim datorem diligit Deus. Intelligendum est ergo Dominum hic ipsa duo genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus quod damus benevole, aut reddituro commendamus. Et plerumque homines qui, proposito divino praemio, donare parati sunt, ad dandum quod mutuum petitur pigri 107.0829B| fiunt, quasi nihil recepturi a Deo, cum rem quae datur, ille qui accepit, exsolvat. Recte itaque ad hoc beneficii tribuendi genus nos divina hortatur auctoritas dicens: Et qui voluerit a te mutuari, ne aversatus fueris; id est, ne propterea voluntatem alienes ab eo qui petit, quia et pecunia tua vacua fit, et Deus tibi non redditurus est, cum homo reddiderit; sed cum id ex praecepto Dei facis, apud illum qui haec jubet, infructuosum esse non potest. Quia in Evangelio servus ille a domino laudatur qui, accepta talenta negotiando duplicavit, et ob hoc in gaudium domini sui intrare jubetur (Matth. XXV). Oportet ergo spiritalem doctorem verbi divini fenus auditoribus suis accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere. Et pro hoc itaque a Deo debent 107.0829C| aeternam remunerationem utrique sperare, nec ullo modo in bono studio defatigari. Sequitur:

Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. (Hieron.) Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt, et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos: caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta. Quae fecit David in Saul et Absalon (I Reg. XXIV; II Reg. XVIII). Stephanus quoque martyr pro inimicis se lapidantibus deprecatus est (Act. VII). 107.0829D| Et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis (Rom. IX). Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce eis, quid enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII). (Aug.) Oritur sane hic quaestio, quae minus intelligentibus videtur esse difficilis: quia et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum in laqueum (Psal. LXXXVI), et caetera quae ibi dicuntur. Et illud, Fiant filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua (Psal. CVIII), et quae alia vel supra vel infra in eodem psalmo in personam Judae per Prophetam dicuntur. Multa alia in Scripturis reperiuntur, quae videantur esse contraria et huic praecepto Domini, et illi apostolico, 107.0830A| quo ait: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII), cum et de Domino scriptum sit quod maledixerit civitatibus quae verbum ejus non acceperunt (Matth. XI), et memoratur Apostolus quod de quodam ita dixerit: Reddet illi Dominus secundum opera illius (II Tim. IV). Sed haec facile solvuntur. Quia et Propheta per imprecationem quid esset futurum, cecinit, non optantis voto, sed spiritu praevidentis; ita et Dominus, ita et Apostolus: quanquam in horum verbis non hoc invenitur quod optaverint, sed quod praedixerint. Non enim cum ait Dominus, Vae tibi, Capharnaum, aliud sonat nisi aliquid mali eventurum illi fore merito infidelitatis, quod futurum Dominus non malevolentia optabat, sed divinitate cernebat. Et Apostolus non ait, Reddat, sed, Reddet 107.0830B| illi Dominus juxta opera ejus: quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis. Item alio loco idem Apostolus, enumerans capitalibus criminibus obnoxios, jubet cum hujuscemodi nec cibum sumere (I Cor. V). Quod nec contrarium est ullo modo huic Domini mandato de dilectione et beneficentia inimicorum: quia diligere debemus inimicos, non quantum inimici sunt, sed quantum homines sunt; diligere naturam, odisse vitia: et omnia quae in illis agimus, sive beneficia tribuendo, sive corripiendo, sive admonendo, sive etiam excommunicando, ad hoc debemus facere, non ut inimici permaneant, sed ut fratres fiant. Quid enim orandum est pro persequentibus nos, nisi quod Apostolus ait, ut resipiscant a diaboli laqueis, quibus capti tenentur ad suam 107.0830C| ipsorum perditionem (II Tim. II), ut sanati ab hac insania declinent a malo et faciant bonum; ita recte pro eis oramus, dum hoc eis fieri quod nobis desideramus; ut quos in praesenti tempore patimur inimicos, per correctionem vitae consortes postmodum habeamus in regno. (Aug.) Rursus hic oboritur alia quaestio: Si pro inimicis nos Dominus orare jubet, cur apostolus Joannes dicat: Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, postulabit, et dabit ei Dominus vitam qui peccat non ad mortem: est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget (Joan. V). Aperte enim ostendit esse quosdam fratres pro quibus orare non nobis praecipitur, cum Deus etiam pro persecutoribus nostris orare nos jubeat. Nec ista quaestio solvi potest, nisi 107.0830D| fateamur esse aliqua peccata in fratribus quae inimicorum persecutione graviora sint. Fratres hos Christianos significare, multis divinarum Scripturarum argumentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, quod post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi, quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Peccatum hoc non ad mortem est si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratiae Spiritus sancti participes facti, societatem 107.0831A| sanctae fraternitatis inierant. Ista differentia peccatorum Judam tradentem, a Petro distinguit: non quia petenti non sit ignoscendum, ne contra illam sententiam Domini veniamus qua praecipit semper ignoscendum esse fratri petenti ut sibi frater ignoscat; sed quia illius peccati tanta labes est, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere et enuntiare cogatur. Cum enim dixit Judas, Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII), facilius tamen desperatione cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam deprecatus est. Quapropter multum interest quali poenitentiae ignoscat Deus. Multi enim multo citius se fatentur peccasse, atque ita sibi succensent ut vehementer se peccasse nollent; sed tamen 107.0831B| animum ad humiliandum et obtemperandum [obterendum] cor, implorandamque veniam non deponunt. Quam mentis affectionem propter peccati magnitudinem, jam de damnatione illos habere credendum est. Et hoc est fortasse peccare in Spiritum sanctum, id est per malitiam et invidiam, fraternam oppugnare charitatem post acceptam gratiam Spiritus sancti. Quod peccatum Dominus neque hic, neque in futuro saeculo dimitti dicit. Sine ulla ergo dubitatione diligamus inimicos nostros, benefaciamus his qui oderunt nos, et oremus pro eis qui persequuntur nos, ut fiat quod consequenter positum est:

Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Prima pars hujus sententiae 107.0831C| ex illa regula intelligenda est qua et Joannes dicit: Dedit illis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Unus enim naturaliter Filius Dei est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur, implemus. Unde et apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus. Filii ergo efficimur regeneratione spiritali, et adoptamur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et creati, id est conditi, ut unum beneficium sit, quo nos fecit esse per omnipotentiam suam, cum ante nihil essemus; alterum, quo adoptavit, ut cum eo tanquam filii vita aeterna pro nostra participatione frueremur. Itaque non ait: Facite ista, quia 107.0831D| estis filii; sed facite ista ut sitis filii. Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitudinem suam nos vocat. Ille enim, sicut consequenter dicit, solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Sive solem suum, non istum carneis oculis visibilem accipias, sed illam sapientiam, de qua dicitur: Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII); de qua item dicitur: Ortus est mihi justitiae sol. Et iterum: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae (Malach. IV). Ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis, quia et bonis et malis apparuit, et bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive 107.0832A| istum solem mavis accipere, non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis propalatum; et istam pluviam qua fructus gignuntur qui ad refectionem corporis dati sunt. Quantum enim hujus vitae solatium afferat lux ista visibilis, et pluvia corporalis, quis tam ingratus est ut non sentiat. Quod solatium videmus et justis in hac vita, et peccatoribus communiter exhiberi. Non autem ait: Qui facit solem oriri super bonos et malos, sed addidit, suum, id est, quem ipse fecit atque constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret; sicuti in Genesi de omnibus luminaribus scribitur; qui proprie potest dicere sua esse omnia quae de nihilo creavit: ut hinc admoneremur quanta liberalitate inimicis nostris ex praecepto ejus praestare debeamus, quae non creavimus, 107.0832B| sed muneribus accepimus.

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis, nonne et ethnici hoc faciunt? (MAUR.) Publicanos quidem Judaei, exactores Romanos vocabant, qui de republica curam habebant. Dicuntur hic publicani, qui publica vectigalia exigunt, qui [vel] publica negotia saeculi lucra sectantur. Ethnici enim Graece, Latine gentes dicuntur. Nam ἔθνος Graece gens dicitur. Atque ideo gentiles nuncupati sunt, qui tales sunt ut fuerunt geniti, sub peccato scilicet idolis servientes. Talis enim in hac Evangelii sententia sensus est: Si etiam publicani et ethnici erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici, quantum 107.0832C| vos, inquit, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit virtutis uberior, latioris sinu dilectionis amplecti debetis etiam non amantes. Unde quaesitu dignum videtur quomodo cum Dominus eos qui diligentes se solum diligunt, benefacientibus sibi benefaciunt amicis, ferantur non modo perfectam non habere charitatem, verum peccatoribus aequiparari testetur ille pectoris Dominici recubitor, Epistolam de Dei et proximi dilectione consummans, ne uspiam inimicos monuerit esse diligendos, sed absolute dixerit: Quod si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est (I Joan. IV). Quod si quem movet, sciat eum non de inimicorum amore docuisse, sed et illos fratrum nomine comprehendisse, fraternique 107.0832D| amoris intuitu diligi, et pro eis praecepisse orare, scilicet ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis, nobisque germano foedere socientur. Nec durum videatur quod nondum credentes, propter spem tamen credendi fratres appellari posse dicimus. Nam idem Joannes eos etiam filios Dei vocare legitur: Quod Jesus, inquit, moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI). Quandiu enim dispersi, nondum filii sunt; sed conveniendo in unum jam efficiuntur filii.

Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Sine ista dilectione, qua et inimicos 107.0833A| et persecutores, nostros diligere jubemur, ea quae superius dicta sunt, implere quis potest? Perfectio autem misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimici porrigi non potest. Et ideo sic clauditur: Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est, qui perfectus est. Ita tamen ut Deus intelligatur perfectus ut Deus, et anima perfecta tanquam anima. Gradum tamen esse aliquem Pharisaeorum justitiae, quae ad veterem legem pertinet, hinc intelligitur, quod manifestum ex his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur, et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit 107.0833B| Deus conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII). Verbum exterminant, quod in ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam vulgo intelligitur. Exterminantur quippe exsules, qui mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus. Demolitur autem hypocrita faciem suam ut justitiam simulet, et animo forte laetante, luctum gestet in vultu. (Aug.) In hoc autem capitulo maxime animadvertendum est ne in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse jactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus, vel caeterarum rerum nitore fulget, facile convincitur 107.0833C| rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. Qui autem in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, caeteris ejus operibus potest conjici utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat. Quia et sub ovina pelle cavendos lupos Dominus praecepit; sed ex fructibus, inquit, cognoscetis eos (Matth. VII). Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi vel negari quae isto velamine vel consecuti sunt, vel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat utrum lupus in ovina pelle sit, an ovis in sua. Non enim propterea ornatu superfluo debet affectus hominum mulcere Christianus, quia 107.0833D| illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepius usurpant ut incautos decipiant, quia et illae oves non debent pelles suas deponere, si aliquando eis lupi se contegant.

Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. (Hieron.) Ritu provinciae Palaestinae loquitur, ubi diebus festis solent ungere capita. Praecipit igitur ut quando jejunamus, laetos nos et festivos esse monstremus. Multi legentes illud Psalmistae. Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL), e contrario volunt bonum esse oleum, de quo alibi dicitur: Unxit te Deus Deus 107.0834A| tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV). Et id praecipi, ut exercentes virtutes, spiritali oleo principale cordis nostri ungere debeamus (Aug.) Hoc enim recte accipimus caput quod in anima praeeminet, et quo caetera hominis regi et gubernari manifestum est. Et hoc facit, qui non foris quaerit laetitiam, ut de laudibus hominum carnaliter gaudeat. Caro autem, quae subjecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. Nemo quidem unquam carnem suam odio habuit, sicut Apostolus dicit (Ephes. V), cum de diligenda uxore praecipit: Sicut caput mulieris vir, cui viro caput est Christus. Interius ergo gaudeat in jejunio suo, eo ipso quo sic jejunando se avertit a voluntate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum 107.0834B| caput unctum habere desiderat. Ita enim et faciem lavabit, id est, cor mundabit, quo visurus est Dominum non interposito velamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus et simplex. Lavamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum (Isa. I). Ab his igitur sordibus facies nostra lavanda est, quibus Dei aspectus offenditur.

[IV.] Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. (MAUR.) Per tres species adversitatis, hoc est aeruginis, tineae et furum quibus 107.0834C| vetat divitias colligere in terra, historialiter omne genus reprehendit avaritiae. Quia aliae res sunt quas non vermes, sed rubigo, vel obfuscat, vel consumit, ut est aurum, argentum et caetera metalla; aliae vero quae a vermibus vel putredine solvuntur, ut sunt vestes et vasa lignea, quae carie dispereunt; aliae quoque, licet a vermibus et aerugine immunes fiant, saepe tamen per fures auferuntur, ut sunt gemmae, margaritae et lapides pretiosi. Nec enim res est aliqua in mundo, quae congregata, licet diligenter servetur, tamen semper illaesa durare possit. Unde et per quemdam sapientem dicitur: Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur peribit cum ipso. Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo (Eccli. XIV). Allegorice 107.0834D| autem aerugo potest significare superbiam atque jactantiam, quae, ubicunque fuerit, omnem decorem et robur virtutum obfuscat, ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde et Propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentium. Et omnis arrogantia abominatio est apud Deum (Psal. LII). Tinea vero, quae vestes latenter corrodit, designat invidiam, quae studium bonum lacerat et compactionem unitatis demoliri non cessat. Fures namque daemones atque haeretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones (Joan. X). Ad hoc enim illi semper intenti sunt ut thesauros spiritales habentes depraedentur, et onustos ornamentis virtutum spolient. Ergo si in 107.0835A| terra erit cor, id est, si eo corde quisque operetur aliquid ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit mundum cor quod in terra volutatur; si autem in coelo, mundum erit, quia munda sunt quaecunque coelestia. Sordescit enim aliquid cum inferiori miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordida est, quia etiam de puro argento sordidatur aurum, si misceatur: ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis ipsa terra in suo genere atque ordine munda sit. Coelum autem hoc loco non corporeum acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est: totum enim mundum debet contemnere, qui sibi thesaurizat in illo coelo de quo dictum est: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII), id est in firmamento spiritali; non enim in eo quod 107.0835B| transit, constituere et collocare debemus thesaurum nostrum et cor nostrum, sed in eo quod semper manet: Coelum autem et terra transibit (Luc. XXI).

Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est cor tuum. (Hieron.) Hoc non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus [ Al. possessionibus] sciendum [sentiendum] est. Gulosi deus venter est. Ubi ergo habetur cor, ibi et thesaurus tuus est. Luxuriosi thesauri epulae sunt; lascivi, ludicra; amatoris, libido: huic servit unusquisque a quo vincitur.

Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Sub exemplo exteriorum ad interiora consideranda nos informat. Lippientes namque 107.0835C| solent lucernas videre numerosas; simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura. Hoc totum transfert ad sensum. Quomodo enim corpus, si oculus non fuerit simplex, totum in tenebris est; ita anima, si principalem suum fulgorem perdiderit, universus sensus in caligine commorabitur. (Aug.) Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent, oculus vero ipsam mentis intentionem, quae operatur, et de cujus merito eadem opera lucis, an tenebrarum sint opera, discernuntur. Si, inquit, pura rectaque intentione, quae potes, agere bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiamsi coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam diligentibus Dominum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati 107.0835D| sunt sancti (Rom. VIII). Si autem perversa est intentio, quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt. (Hieron.) Si sensus, qui lumen est, animae, vitio caligatur, ipsa putas, caligo quibus tenebris obvolvetur! (Aug.) Intentio simplex et soli Deo velle placere lumen est. Omne enim quod manifestatur lumen est. Et manifestum nobis est bono animo nos facere quod facimus. Ipsa autem facta quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum, et ideo tenebras ea vocavit. Non enim novi, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus sit, aut patiatur: 107.0836A| fieri namque potest ut vel faciat ex ea, vel patiatur aliquid mali, quod ego cum darem, non evenire voluerim, neque hoc animo dederim. Et ideo illuminatur factum meum, qualemcunque exitum habuerit. Si autem cordis intentio, qua facis quidquid facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum terrenarum et temporalium, atque caecatur, quanto magis ipsum factum cujus incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia etsi bene alicui proveniat, quod tu non recta et bona intentione facis, nihil tibi proderit, quia quomodo tu feceris, tibi imputatur, non quomodo illi provenerit. Quod autem sequitur, ad hanc ipsam intentionem referendum est:

Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit 107.0836B| et alterum contemnet. (MAUR.) Quae verba diligenter consideranda sunt. Saepe enim quis alteri servit, quem non diligit; sed ille merito dicitur eum diligere, cujus prompto animo obtemperat voluntati. Nam qui sint duo dominil, deinceps ostendit cum dicit;

Non potestis Deo servire et mammonae. (Hier.) Mammona sermone Syriaco divitiae nuncupantur. Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul divitiis Christoque servire. Et tamen non dixit, Qui habet divitias, sed, Qui servit divitiis: Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas ut dominus. (Aug.) Nam qui 107.0836C| servit mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus est, et magistratus hujus saeculi a Domino dicitur: Aut ergo hunc odio habebit homo, et alterum diliget, id est, Dominum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum et perniciosum dominum, quisquis servit mammonae; sua enim cupiditate implicatus, subditur diabolo: et non eum diligit; quis est enim qui diligat diabolum? sed tamen patitur eum: verbi gratia: si in majore aliqua domo quis ancillae alienae conjunctus sit, propter cupiditatem suam duram patitur servitutem, etiamsi non diligat eum cujus ancillam diligit. Alterum autem contemnet, dicit, non, odio habebit. Nullius enim ferre conscientia potest Dominum odisse: contemnit autem, 107.0836D| id est, non timet eum, qui ejus non custodit mandata: sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impuritatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est (Eccli. V). Sed quisquis vult diligere Dominum et cavere ne offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, et intentionem cordis sui ab omni duplicitate rectam explicet. Ita enim sentiet de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaeret illum.

Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, aut corpori vestro quid induamini. (Hieron.) In nonnullis codicibus additum est neque quid bibatis. 107.0837A| Quod ait, Ideo dico, ad superiora respicit, id est, ideo temporalium sollicitudinem veto, ne cum divitibus saeculi vobis thesaurizare convincamini. Ergo quod omnibus natura tribuit, et jumentis ac bestiis, hominibus quoque commune est: hujus cura penitus liberamur. Sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus, quia in sudore vultus praeparamus nobis panem. Labor exercendus est, sollicitudo tollenda. Hoc quod dicitur: Ne solliciti sitis animae vestrae quid comedatis, neque corpori vestro, quid induamini, de carnali cibo et vestimento accipiamus. Caeterum de spiritalibus cibis et vestimentis semper debemus esse solliciti.

Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Hieron.) Quod dicit, istiusmodi est, qui 107.0837B| majora praestitit, utique minora praestabit. (Aug.) Admonet ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum et tegumentum. Ut intelligas eum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Similiter eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum. Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, cibus autem iste corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam (Joan. XII). Quod nisi de hac vita acciperemus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse 107.0837C| martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua dictum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat (Matth. XVI).

Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. (Hier.) Sunt quidam qui dum volunt terminos patrum excedere, et ad alta volitare, in ima merguntur, volatilia dicentes coeli angelos esse, caeterasque in Dei ministerio fortitudines, quae absque cura sui, Dei aluntur providentia. Si hoc ita est ut intelligi volunt, quomodo sequitur dictum ad homines: Nonne vos pluris estis illis? Simpliciter ergo accipiendum est. Quod si volatilia, absque cura aerumnisque, Dei aluntur providentia, 107.0837D| quae hodie sunt, et cras non erunt, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur?

Nonne vos pluris estis illis? (Aug.) Hoc est charius vos valetis, quia utique rationale animal sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationabilia, sicut sunt aves.

Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum, et de vestimento quid solliciti estis? Id est, cujus potestate atque dominatu factum est ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, ejus providentia etiam vestiri potest: non autem vestra cura factum est ut ad hanc staturam 107.0838A| veniret corpus vestrum, ex hoc intelligi potest quod si curctis et velitis adjicere unum cubitum huic staturae, non potestis. Illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cujus videtur cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis. Dandum autem erat documentum etiam propter vestitum, sicuti datum est propter alimentum. Itaque sequitur et dicit:

Considerate lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Sed ista documenta non sicut allegorica discutienda sunt, ut quaeramus quid significent aves coeli, aut lilia agri: posita sunt enim ut de rebus minoribus majora persuaderentur.

Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Hieron.) 107.0838B| Et revera, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? Quid ita rubet ut rosa? Quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonum judicium est.

Si autem fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei? Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Jacob: Et exaudiet me cras justitia mea (Gen. XXX). Et in Samuelis phantasmate pythonissa loquitur ad Saulem: Cras eris mecum (I Reg. XXVIII). Talis autem est sensus: Si enim, inquit, germinantia terrae, quae ad praesentis temporis usum tantummodo pertinent, et cito decidua igne concremabuntur, tam venusta specie omnium artifex 107.0838C| adornat, quanto magis vos, qui ad imaginem Dei creati estis, et ad aeternam haereditatem in coelis pertinctis, auctoris vestri provisio in necessariis procurabit, et nuditate interire non patietur?

Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? (Beda.) Notandum quod non ait: Nolite quaerere, vel solliciti esse de cibo, aut potu, aut indumento, sed expressius: Quid, inquit, manducetis, aut quid bibatis, aut quid vestiamini. Ubi mihi videntur argui, qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vitam ducunt, alimenta, vel indumenta, requirunt.

Haec enim omnia gentes inquirunt. (MAUR.) Scilicet quibus cura futurorum non est, sed tantum praesentibus 107.0838D| intenti, ut bruta animalia, haec terrena semper appetunt. De quibus Propheta ait: Comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII).

Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. (Aug.) Hic manifestissime ostendit non haec esse appetenda tanquam talia bona nostra, ut propter ea ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur 107.0839A| vobis. Regnum ergo et justitia Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus propter quod omnia faciamus quaecunque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest. Apponentur haec vobis, inquit, sed vos regnum Dei et justitiam ejus primum quaerite. Cum enim dicit illud primum, significavit quod hoc posterius quaerendum est, non tempore, sed dignitate: illud tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum; necessarium autem propter illud bonum. Neque enim, verbi gratia, ideo debemus evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus: nam si propterea evangelizamus ut manducemus, vilius habemus Evangelium 107.0839B| quam cibum: et erit jam bonum in manducando, necessarium autem in evangelizando. Ergo quaecunque res propter aliud aliquid quaeritur, sine dubio inferior est, quam id propter quod quaeritur: et ideo illud primum est propter quod istam rem quaeris, non ista res propter quam aliud quaeris. Quaerite primum regnum ejus et justitiam Dei, id est praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non debet subesse sollicitudo ne illa desint quae huic vitae propter regnum Dei sunt necessaria. Dixit enim superius: Scit enim Pater vester quia horum omnium indigetis. Et ideo cum dixisset: Quaerite primum regnum et justitiam Dei, non dixit: Deinde ista quaerite, quamvis sint necessaria; sed ait: Haec omnia apponentur vobis, id est, consequentur, 107.0839C| si illa quaeratis, sine ullo vestro impedimento. Unde et cum non ait, dabuntur, sed adjicientur, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet. Et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur.

Nolite solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. (Hieron.) De praesentibus ergo sollicitos esse debere concessit, qui futura prohibuit cogitare. Unde et Apostolus: Nocte et die, inquit, manibus nostris laborantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II). Cras autem in Scripturis futurum tempus, ut paulo ante probavimus, intelligitur. (MAUR.) Non est ergo necesse de futuris nos sollicitari, 107.0839D| quae divina procurat ordinatio, cum frigus et aestus, aestas et hiems, non requiescent, annuos fructus terra profert: Et aperiente Deo manum suam, omne animal implebitur benedictione (Psal. CXLIV); sed collatum praesens beneficium grate recipientes, de futura penuria non metuamus: quin potius omnem sollicitudinem nostram ponamus in pietate Conditoris, quoniam ipsi cura est de nobis.

Sufficit diei malitia sua. (Hieron.) Hic malitiam non contrariam virtuti posuit, sed laborem, et afflictionem, et angustias saeculi. Sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio: futurorum curam, quae incerta est, relinquamus. (Aug.) Quam curam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis 107.0840A| est nobis: pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem quam peccando meruimus. Huic ergo poenae temporalis necessitatis noli addere aliquid gravius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam, sed etiam propter hanc explendam milites Deo. Hoc autem vehementer cavendum est ne forte cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum sibi cura commissa est, judicemus eum contra praeceptum Dei facere et de crastino esse sollicitum. Nam et ipse Dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum ejus animadvertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis 107.0840B| quidquid opus fuisset praeberet. Quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, Judas, qui eum tradidit, fuit (Joan. XII). Hinc sequitur.

CAPUT VII. De non judicando proximum temere. Hortatur ingredi per angustam portam; docet cavendos falsos prophetas, etc.

[I.] Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est quae non possunt bono animo fieri: sicuti sunt 107.0840C| stupra, vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietas, et si qua sunt talia, de quibus nobis judicare permittitur. De genere ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde, sine vitio concupiscentiae, quicunque humani cibi indifferenter sumi, prohibet Apostolus judicari eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant: Qui manducat, inquit; non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV). Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. V). Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus: cum incertum est quo 107.0840D| animo quidquam factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet. Si ergo quispiam, verbi gratia, conquestus de stomacho jejunare noluit, eique non credens, edacitatis id vitio tribueris, temere judicabis: item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoveris, et ita reprehenderis quasi nunquam illa possit corrigi atque mutari, nihilominus temere judicabis. Non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt ut desperemus sanitatem; et vitabimus judicium, de quo nunc dicitur: Nolite judicare, ne judicetur de vobis. Nunquid enim si nos in judicio temerario judicaverimus, temere de nobis 107.0841A| etiam Deus judicabit? Aut nunquid si mensura iniqua mensi fuerimus, apud Dominum mensura iniqua est unde nobis remetietur? Nam et mensurae nomine ipsum judicium significatum arbitror. Nullo modo Deus vel temere judicat, vel iniqua mensura cuiquam rependit: sed hoc dictum est quoniam temeritas qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. Judicium plerumque nihil nocet ei de quo temere judicatur, ei autem qui temere judicat, ipsa temeritas necesse est ut noceat. Ista regula etiam illud dictum est: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur, hoc est, non gladio ferri, sed gladio peccati: quia ipso peccato animo moritur, quod commisit in alium.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et 107.0841B| trabem in oculo tuo non vides: aut quomodo dicis fratri tuo: Sine, ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? Multi enim superbia, vel odio, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, levia haec aut nulla judicantes, acerrime corripiunt eos, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse: atque immemores Dominici praecepti quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere. Haec cum fratre agis si, verbi gratia, quod ira ille peccavit tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter iram distat atque odium: odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate tantum acceperit 107.0841C| ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium, et deinceps poteris jam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est simulatorum, genus: qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. (Hilar.) Fit enim saepe ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem sine ullo propriae emendationis exemplo, et mundandae caecitatis 107.0841D| alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti; cum difficile quemquam sit praestare quo egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis. Cura ergo propriae adhibenda est caecitati: quia hoc ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantis ejecerit. (Aug.) Et ideo pie cauteque vigilandum est ut cum aliquem reprehendere vel objurgare necessitas coegerit, primo cogitemus utrum tale sit vitium quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus: et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse; si vero habuimus, et non habemus, tangat 107.0842A| memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordia praecedat, ut sive ad correctionem ejus propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit (nam incertus est exitus), nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes, nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus, neque objurgemus, sed tantum congemiscamus; et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo et magna necessitate objurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo ut serviatur, instemus. Ipse est enim finis: ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, 107.0842B| vel malitiae, vel simulationis, ut videamus ejicere festucam de oculo fratris.

Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Sanctum est quod violare atque corrumpere nefas est: cujus utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum natura inviolabile atque incorruptibile maneat. Margaritae autem, quaecunque spiritalia sacramenta existimanda sunt. Et quia in abdito latent, tanquam de profundo eruuntur, et allegoriarum integumentis, quasi apertis conchis, inveniuntur. Licet itaque intelligi una eademque res et sanctum et margarita dici: sed sanctum ex eo quod non debet corrumpi, margarita ex eo quod 107.0842C| non debet contemni. Conatur autem unusquisque corrumpere quod non vult esse integrum, contemnit vero quod vile ducit et quasi infra se existimat esse; et ideo calcari dicitur quidquid contemnitur. Quapropter canes quoniam insiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt; porci vero quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando inquinant: canes pro expugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus [positos] non incongrue accipimus. Quod autem ait: Conversi disrumpant vos, non ait ipsas margaritas disrumpant. Illas enim disrumpunt etiam cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt tamen eum a quo jam missas margaritas conculcaverunt. Non enim facile inveneris quid 107.0842D| gratum ei esse possit, qui margaritas conculcaverit, id est, cum magno labore divina inventa contempserit. Qui autem tales docent quomodo non disrumpantur indignando et stomachando, non video. Utrumque animal immundum est, et canis et porcus. Cavendum ergo ne quid aperiatur ei qui non capit: melius enim quaerit quod clausum est, quam id quod apertum est aut infestat aut negligit. (Hier.) Notandum autem quod quidam, canes intelligi volunt haereticos, vel eos qui post fidem Christi revertuntur ad vomitum peccatorum suorum; porcos autem, eos qui necdum Evangelio crediderunt, et in luto incredulitatis vitiisque versantur. Non convenit igitur istiusmodi hominibus cito evangelicam credere 107.0843A| margaritam, ne conculcent illud et conversi incipiant nos dissipare. (Aug.) Sed cum praeceptum esset ne sanctum daretur canibus, et ne margaritae ante porcos mitterentur, potuit auditor, conscius ignorantiae atque suae infirmitatis, audiens sibi praecipi ne haec daret quae seipsum nondum accepisse sciebat, occurrere et dicere: Quod sanctum me dare canibus, et quas margaritas me mittere ante porcos vetas, cum adhuc ea me habere non videam? opportunissime subjecit dicens:

[II.] Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur implere possimus: inquisitio autem, ad inveniendam veritatem. Cum enim beata vita 107.0843B| actione et cognitione compleatur, actio facultatem virium, contemplatio manifestationem rerum desiderat. Horum ergo primum petendum, secundum quaerendum est; ut illud detur, hoc inveniatur. Sed cognitio in hac vita, viae priusquam ipsius possessionis est; sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem, quae tamen pulsanti aperietur. Ut ergo tria ista, id est, petitio, inquisitio, pulsatio, manifesta fiant, sub aliquo exemplo ponamus. Videmus aliquem infirmis pedibus ambulare non posse: prius ergo sanandus est et firmandus ad ambulandum; et ad hoc pertinet quod dicit: Petite. Quid autem prodest quod ambulare jam, vel etiam currere potest, si per devium iter erraverit? secundum ergo, ut inveniat viam quae ducat 107.0843C| eum quo vult pervenire, et huc pertinet quaerite. Quam cum tenuerit et peregerit, eum ipsum locum ubi habitare vult si clausum invenerit, neque ambulare potuisse, neque perrexisse ac pervenisse profuerit, nisi aperiatur: ad hoc pertinet quod dictum est: Pulsate. Magnam autem spem dedit et dat ille qui promittendo non decipit. Ait enim:

Omnis enim qui petit accipit; et qui quaerit invenit; et pulsanti aperietur. Ergo perseverantia opus est ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Nam si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur, ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperietur, apparet quod non bene petierit, quaesierit et pulsaverit.

107.0843D| Aut quis est ex vobis nomo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porriget ei? Panis intelligitur charitas, propter majorem appetitum et tam necessarium, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops est. Cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.

Aut si piscem petierit, nunquid serpentem porriget ei? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. Cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit. (MAURUS.) Quod autem in Evangelio secundum Lucam 107.0844A| haec duo subsequitur ovi et scorpionis comparatio, in ovo indicatur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur [perficitur]; cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est: sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt attendat

Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est dabit bona petentibus se? (Aug.) Quomodo mali dant bona? Sed malos appellavit dilectores adhuc saeculi hujus et peccatores. Bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent. Quanquam in rerum natura ista bona non sint, sed temporalia et ad istam vitam 107.0844B| infirmam pertinentia: et quisquis ea malus dat, non de suo dat; Domini est enim terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII); qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV). Quantum ergo sperandum est daturum Dominum nobis bona petentibus; nec nos posse decipi, ut accipiamus aliud pro alio, cum ab ipso petimus; quando nos etiam, cum simus mali, novimus id dare quod petimur? Nod enim decipimus filios nostros, et qualiacunque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus. Aliter apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur. Quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola. Omnes vero creaturae, ut 107.0844C| beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. Quod vero in Luca dicitur (Cap. III): Quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se (pro quo Matthaeus nunc posuit. Dabit bona petentibus se ) ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus subministrantur non alia absque ea subsistere: quia omnes utilitates quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte demanant. Sed quia redamare amantem cunctos natura docuit, non amantem vero beneficiis ad amorem cogi, Christi solum doctrina perfectos instituit, cum nos priores prout nobis fieri velimus, aliis facere juberet, eumdem mox sensum latius astruendo 107.0844D| firmavit, dicens:

Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis. Haec est enim lex et prophetae. Videtur enim hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non etiam ad Dei, cum alio loco duo praecepta esse dicat, in quibus tota lex pendet et prophetae. Nam si dixisset: Omnia quaecunque vultis fieri vobis, haec vos facite, hac una sententia utrumque illud praeceptum complexus esset. Cito enim diceretur diligi se velle unumquemque et a Deo et ab hominibus, cum id utique praeciperetur ut ipse diligeret Deum, et homines. Dum vero expressius ab hominibus dictum est: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis, nihil 107.0845A| aliud dictum videtur quam, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Sed non est negligenter attendendum quod subjecit: Haec est enim lex et prophetae, cum alio loco: In his autem duobus praeceptis non tantum, ait, lex pendet et prophetae, sed etiam addidit: Tota lex et prophetae, pro eo quod est omnis prophetia. Quod cum hic non addidit, servavit locum alteri praecepto, quod ad dilectionem Dei pertinet. In quibus duobus praeceptis pendet quidquid propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.

Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt 107.0845B| eam. Per angustam portam aula salutis intratur, quia per labores necesse est ac jejunia ut fallentis saeculi illecebra vincatur. Non enim ideo dicit angustam portam et arctam viam, quia jugum Christi asperum sit et sarcina gravis, sed quia labores finire pauci volunt, minus credentes clamanti: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, etc. (Matth. XI). [ Hier. ] Lata via est saeculi ad voluptates, quas appetunt homines; angusta, quae per labores et jejunia panditur. Quam et Apostolus ingressus est, et ut Timotheus per eam ingrediatur hortatur. Simulque considera quam signanter de utraque via locutus sit. Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione 107.0845C| opus est, et sponte se offert, et errantium via est. Angustam vero nec omnes inveniunt, nec qui invenerunt statim ingrediuntur per eam: siquidem multi inventa veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itineris revertuntur.

[III.] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et de omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant. Sed specialiter de haereticis intelligendum, qui videntur continentia, castitate, jejunio, quasi quadam pietatis se veste circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum, simpliciorum quoque fratrum corda decipiunt. Ex intentione ergo animae, et insidiis quibus innocentes ad 107.0845D| ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur. (Orig.) Simulque notandum quia quod paulo superius spatiosam et latam viam nominavit, hoc nunc apertius falsos prophetas ostendit, per quos multi in perditionem abominabilem abierunt. Quia primo in Judaea multi apparuerunt, et modo in perfidia totum repleverunt mundum. Sed illi prius falsi prophetae fuerunt, verissimosque Domini prophetas usque ad mortem persecuti sunt, sicut Jeremiam et Michaeam, aliosque multos. Isti autem nunc falsi prophetae et falsi Christiani qui sunt, veraces Christianos sine misericordia persequuntur, et opprimunt aliquando, si detur copia, etiam gladiis, sine intermissione autem suis pravis moribus et exemplis. Idcirco omnes 107.0846A| praeveniens Dominus adhortatus est, dicens: Attendite a falsis prophetis; attendite diligentius, observate cautius, ut non seducamini, ut non circumveniamini, ut non fallamini. Attendite ergo, id est, considerate quia non sunt oves, sed lupi in vestimento ovium; quia non sunt religiosi sed irreligiosi in figura religiositatis: quod non sunt Christiani, sed veritate vacui Christianorum persecutores. Ipsos et beatus Apostolus ad Ephesios loquens designabat, dicens: Scio enim quia post discessum meum introibunt in vos lupi rapaces (Act. XX). Lupi vero graves nominantur omnes infideles haeretici, qui graviter sanctam Ecclesiam opprimunt et persequuntur, vel molestare frequentant, qui sine misericordia rapere et coacervare non desinunt. Aliquando 107.0846B| pecuniae irruunt alienae, aliquando in ipsos pecuniarum dominos. Multo magis etiam satagunt animas rapere, et secum miserabiliter in perditionem deducere. Et vestitum ovium habere dicuntur, quod nomen habeant Christianitatis, vel quia assimilant se ministris justitiae, figuram religiositatis mentientes. Per Christianum itaque nomen multos seducere nituntur, dulcibus sermonibus multis scandalum inferentes. Isti sunt de quibus iterum ait Apostolus: Per suos dulces sermones et blandos seducunt corda innocentium (Rom. XVI). Sed quomodo isti sint noscendi, subjungens ostendit.

A fructibus eorum cognoscetis eos. Hoc est, nolite ad vultum attendere, sed ad opera. Nolite vestimentum considerare, sed inspicite figuram fallaciae. Apostolos 107.0846C| praedicant, sed apostolis contraria annuntiant; martyres magnificant, sed martyrum persecutores probantur. Apostoli et martyres sancti non persecutionem fecerunt, sed persecutionem pertulerunt; non maledixerunt, sed maledicta sustinuerunt; non blasphemaverunt Dominum, sed a blasphematoribus interfecti sunt. (Aug.) Iste autem iniquissimi omnia irreligiosa implere curarunt; sanctos persequuntur, fideles opprimunt, Dominum etiam si non verbis, moribus blasphemant. Sed tamen quibusdam quaerendum altius esse videtur quos fructus nos attendere voluerit Dominus, quibus cognoscere arborem possimus: multi enim quaedam in fructibus deputant quae ad vestitum omnium ovium pertinent, et hoc modo a lupis decipiuntur, sicuti sunt vel jejunia, vel orationes, 107.0846D| vel eleemosynae. Quae omnia nisi etiam fieri ab hypocritis possent, non superius diceret, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus ut videamini ab eis. Quae sententia proposita ipsa tria exsequitur, eleemosynam, orationem, jejunium. Sed nulla re alia melius hi tales dignosci queunt, quam inconstantia, vel impatientia in adversitate. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi, vel negari, quae isto velamine consecuti sunt vel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat utrum lupus in ovina pelle sit an ovis in sua. Non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus nominum mulcere Christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant ut incautos 107.0847A| decipiant: quia et illae oves non debent pelles suas deponere, si aliquando lupi eis se contegunt.

Nunquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (Orig.) Manifeste Dominus per hanc similitudinem declaravit quia nullus prudentium ad spinas pergens, uvarum exinde dulcedinem quaerit; aut super tribulos incedens, exinde ficorum colligit suavitatem. Ita ergo nullus sapientium vel prudentium ab inanibus veritate haereticis, aut irreligiosis, aut infidelibus, exinde sanctitatis dulcedinem, vel fragrantiam, aut veritatis suavitatem poterit invenire, sed pessima apud illos et maligna reperiet. Sicut enim spinae et tribuli omnia quaecunque capere possunt attrahunt, detinent et conscindunt, ita omnes infideles haeretici (et propterea male viventes, etiam 107.0847B| qui rectam videntur fidem tenere) per humanam potentiam et corruptibilem principatum, per iniquos mores et prava exempla, omne quidquid apprehendere possunt, conscindunt, attrahunt atque diripiunt. Quis ad spinas et tribulos mittens manum, vel approximans, ibi non dilaceretur, aut non conscindatur, aut eamdem manum non cruentatam inveniat? Quis ergo haereticis manum porrigens aut caput humilians, inconscissus a sancto Spiritu, aut incruentus ab animae vulnere inveniatur? Quis se iniquorum factis accommodans, non ab eorum inquinationibus peccati aculeo perforetur? Tales enim antiquitus et Judaei fuerunt: cum deberent uvas afferre, protulerunt spinas; et qui debuerant suavitatem ostendere, in amaritudinem a semetipsis conversi 107.0847C| sunt. Aliter spinas posse reor et tribulos saeculi curas et punctiones significare vitiorum. De quibus peccanti homini dictum est: Terra tua spinas, et tribulos germinabit tibi (Gen. III); ficus vero et uvam dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esuriit, et fervorem dilectionis qui laetificat cor hominis. De quibus in Evangelio coruscante [Cantico canticorum]: Vox turturis in terra longe lateque resonabat. Ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem (Cant. II). Non autem de spinis uva aut de tribulis ficus colligitur: quia mens, adhuc veteris hominis consuetudine depressa, simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Quod si quis objicere voluerit ac dicere quod et Moses de spina vindemiarit uvam, quando a cognato 107.0847D| gentili consilium utile suscepit: et de tribulis collegerint fructus hi quibus dictum est de Pharisaeis: Facite quae dicunt, quae autem faciunt, facere nolite; sciat quia sicut ferax nonnunquam palmes sepi involutus recumbit, portansque fructum spina non suum, usibus servat humanis; sic dicta vel acta malorum, si quando bonis prosunt, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis, superno providente consilio.

Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Orig.) Cum igitur magister Deus, non utique natura, constituat arborem, ex qua fructus de 107.0848A| quo loquebatur existat, sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quia nec bona voluntatis malae, nec mala possunt esse voluntatis bonae. Hoc est enim quod ait: Arbor mala fructus bonos non facit, et arbor bona fructus malos non facit. Tanquam diceret, nec opera bona, voluntas mala, nec mala opera facit voluntas bona: nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si quaerantur origines, quid occurrunt nisi naturae quas bonus Deus condidit. Ac per hoc ex bonis orta sunt mala, non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates malae; ut sit in eo radix mali, nihil aliud quam indigentia boni. Arbor autem bona ideo est voluntas bona, quia per ipsam convertitur homo ad summum atque incommutabile bonum, 107.0848B| et impletur bono ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus est auctor omnium bonorum, hoc est et naturae bonae et voluntatis bonae. Quia nisi Deus in illo operetur, non facit homo, quia praeparatur voluntas a Domino in homine bona ut faciat Deo donante, quod a seipso facere non poterat per liberi arbitrii voluntatem. (Hier.) Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si juxta intelligentiam eorum arbor bona malos fructus facere nunquam potest, quomodo Moyses, arbor bona, peccaverit ad aquas contradictionis (Deut. XXXII); et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit (II Reg. XI); Petrus quoque in passione Dominum negavit dicens: Nescio hominem (Matth. XXVI); aut qua consequentia Jethro socer Moysi arbor 107.0848C| mala, quae utique in Dominum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum: et Achior Holoferni aliquod utile sit locutus (Judith. V); et Comicus dixerit, quod bene dictum Apostolus comprobavit, dicens: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Et cum non invenerint quid respondeant, nos inferemus et Judam, arborem quondam bonam, fecisse fructus malos, postquam prodiderit Salvatorem (Matth. XXV); et Paulum arborem malam eo tempore quo persequebatur Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos, quando in vas electionis de persecutore translatus est (Act. IX). Tandiu ergo bona arbor fructus non facit malos, quandiu in bonitatis studio perseverat; et tandiu mala arbor in fructibus peccatorum manet, quandiu 107.0848D| ad poenitentiam non convertitur. Nemo ergo permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod necdum coeperit.

Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. (MAURUS.) Quia unusquisque perversus, per validam judicii sententiam de terra viventium eradicatus, in gehennae ignem mittitur, qui hic boni operis fructum fecisse non invenitur. (Orig.) Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum, et non tantum fructum, sed et bonum fructum: multae quidem arbores fructum ferunt, sed malum et inutilem fructum; sic et multi homines malum irreligiositatis, et infidelitatis, et perversitatis fructum afferunt. Ob hoc clare demonstravit Dominus quia 107.0849A| omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Omnis arbor, id est omnis homo: nulli parcitur, nulli honor defertur, sed omnis arbor infructifera non ferens fructum excidetur, et in ignem mittetur: non ideo ut ligni more ardeat et deficiat, sed in ignem mittetur illum de quo ait Dominus: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. (Aug.) Qui sunt ergo fructus, quibus inventis cognoscamus arborem malam, dicit Apostolus (Gal. V): Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, 107.0849B| et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et qui sunt per quos cognoscimus arborem bonam idem ipse Apostolus consequenter dicit: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, etc. (MAURUS.) Quae se veraciter habentes, et in his Christo servientes perducunt ad vitam aeternam. Sed quia multi falso sub religionis specie latitant, cavendum ergo est ne ipso Christi nomine ab haereticis vel quibuslibet male intelligentibus et saeculi hujus amatoribus, decipiamur. Nam ideo sequitur, et monet

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris 107.0849C| mei qui in coelis est, ipse intrabit regnum coelorum. (Hilar.) Regnum coelorum sola verborum officia non obtinent; neque qui dixerit, Domine, Domine, cohaeres illius erit. Quid enim meriti est Domino dicere, Domine? Nunquid Dominus non erit, nisi fuerit dictus a nobis: et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio, cum coelestis regni iter obedientia potius voluntatis Dei, non nuncupatio repertura sit. (Hieron.) Ergo, sicut superius dixerat, eos qui habent vestem vitae bonae non recipiendos propter dogma nequitiae, ita nunc e contrario asserit ne his quidem accommodandam fidem qui cum polleant integritate fidei, turpiter vivant, et doctrinae integritatem malis operibus destruant. Utrumque enim 107.0849D| servis Dei necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur. Huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Sed moris est Scripturarum dicta pro factis accipere; ut statim in consequentibus approbatur refutari eos qui jactant sine operibus scientiam Domini; et audiunt a Salvatore: Recedite a me, omnes operarii iniquitatis, nescio vos (Luc. XIII); et Apostolus in hunc sensum loquitur (Tit. I): Confitentur se Dominum verbis scire, factis autem negant. (Aug.) Vere autem ac proprie illi dicuntur a quorum voluntate ac mente non abhorret prolatio sermonis sui. Secundum quam significationem dicit Apostolus: Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Atque illud ad rem 107.0850A| maxime pertinet ne decipiamur, tendentes ad contemplationem veritatis non solum nomine Christi, per eos qui nomen agunt et facta non agunt, sed etiam quibusdam factis atque miraculis: qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi miraculum visibile viderimus. Adjungit ergo et dicit:

Multi mihi dicent in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? (Hieron.) Prophetare, et virtutes facere, et daemonia ejicere interdum non ejus est meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ob condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem 107.0850B| eorum qui vident et audiunt, conceditur: ut licet homines despiciant signa facientes, tamen honorent dominum, ad cujus invocationem faciant tanta miracula. Nam et Saul (I Reg. X), et Balaam (Num. XXIV), et Caiphas (Joan. XVIII) prophetaverunt, nescientes quid dicerent; et Pharao (Gen. XLI), et Nabuchodonosor (Dan. III, IV) somniis futura cognoscunt; et in Actibus apostolorum filii Scevae videbantur ejicere daemonia (Act. XIX); et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur. (Aug.) Quam ergo mundo et simplici oculo opus est ut inveniatur via sapientiae, cui tantae malorum et perversorum hominum deceptiones erroresque obstrepunt, quos omnes evadere, id est, venire ad certissimam pacem et immobilem 107.0850C| stabilitatem sapientiae! Vehementer enim metuendum est ne studio altercandi et contendendi quisque non videat quod a paucis videri potest, ut parvus sit strepitus contradicentium, nisi etiam ipse sibi obstrepat. Sequitur:

Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Hieron.) Signanter dixit, confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulaverat: non novi vos. Non novit Dominus eos qui pereunt. Observa autem quare addiderit, nunquam novi vos; si juxta quosdam omnes homines inter rationales creaturas semper versati sunt, quomodo dicit: Nunquam novi vos, cum psalmus dicat: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam 107.0850D| vanae sunt (Psal. XCIII); et alibi scriptum sit: Ipse novit decipientem, et eum qui decipitur (Job. XII), nisi quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare: Quoniam novit Dominus viam justorum: qui autem ignorat, ignorabitur (Psal. I). Et scit ergo reprobos quos cognoscendo judicat: neque enim judicaret quos minime cognosceret; et tamen quodammodo dicit: Non novi vos, non approbo vos, apud quos fidei et dilectionis suae characterem non approbat. Non, inquit, legalium festivitatum epulatio juvat, quem fidei pietas non commendat: non scientia Scripturarum Deo notum facit, quem operum iniquitas obtutibus ejus ostendit indignum. (Hieron.) Unde sequitur: Recedite a me qui operamini iniquitatem. Non dixit: Qui operati estis iniquitatem, 107.0851A| ne videretur tollere poenitentiam, sed, qui operamini, hoc est usque in praesentem horam, cum judicii tempus advenerit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis adhuc affectum. (Aug.) Conclusio ergo hujus totius sermonis quam terribiliter inferatur, valde attendendum est.

[IV.] Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Cum ergo non dixit: Qui audit verba mea tantum, sed addidit dicens: Qui audit verba mea haec, satis, ut arbitror, significavit haec verba quae in monte locutus est tam perfecte instruere vitam eorum qui voluerint secundum eam vivere, ut merito comparentur aedificanti supra petram. Hoc dixit ut appareat istum sermonem omnibus 107.0851B| praeceptis, quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Multa quippe Dominus supra de aperte bonis malisve, multa de vere ac simulate bonis disputans (quibus tribus personis omne genus hominum puto comprehendi), totum suum sermonem terribili simul et amabili parabola concludit, qua alios verbi auditores diabolo, alios Christo assimilat: qui utique suam in hominum subjectione domum aedificare non desinit per totum hujus saeculi tempus; et apte: namque qui sermones Christi audit, et facit, comparabitur Christo, quia sicut Christus variis hominum personis unam sibi Ecclesiam catholicam construit, erudit et gubernat, in vitam quandoque dedicaturus aeternam, sic et auditor utilis, juxta proprium modulum variis virtutum studiis 107.0851C| ad superna proficiens, habitationem sibi perpetuae mansionis aedificat: cujus in praesenti quadrandis, poliendis charitatisque glutino copulandis lapidibus instat, sed in futuro cum Christo dedicatione laetatur. Et ille vere sapiens est qui mansurum, non cito deciduum, et supra petram, non supra terram, aedificium suum ponit. Non enim quisquam firmat quod audit, vel percipit, nisi faciendo. Et si petra Christus est, sicut multa Scripturarum testimonia praedicant, ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo, facit.

Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra petram. (Aug.) Non ergo iste metuit ullas caliginosas superstitiones (quid enim 107.0851D| aliud intelligitur pluvia, cum in mali alicujus significatione ponitur?) aut rumores hominum, quos ventis comparatos puto; aut vitae hujus fluvium, carnalibus concupiscentiis tanquam fluentem super terram. Horum enim trium, qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus frangitur; quorum nihil metuit, qui fundatam habet domum super petram, qui non solum audit praecepta Domini, sed etiam facit. Et his omnibus periculose subjacet, qui audit et non facit: non enim habet stabile fundamentum; sed audiendo et non faciendo ruinam aedificat. (Hieron.) Aliter quoque pluvia ista, quae domum subvertere nititur, diabolus est; flumina, omnes Antichristi, qui contra Christum sapiunt; venti, spiritales nequitiae in coelestibus. Et non cecidit domus, fundata enim 107.0852A| erat supra petram. Super hanc petram Dominus fundavit Ecclesiam suam. Ab hac petra apostolus Petrus sortitus est nomen. Super hujuscemodi petram non inveniuntur serpentis vestigia. De hac et Propheta loquitur confidenter. Et statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX), et in alio loco: Petra refugium leporibus sive herinaceis (Psal. CIII). Timidum enim animal in petrae cavernam se recipit, et cutis aspera, et tota armata jaculis, tali se protectione tuetur. Unde et Moysi dicitur eo tempore quo de Egypto fugerat et lepusculus Domini erat: Sta in foramine petrae, et posteriora mea videbis (Exod. XXXIII).

Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam. Fundamentum quod apostolus Paulus 107.0852B| architectus posuit, unum est Dominus noster Jesus Christus. Super hoc fundamentum stabile et firmum, et per se robusta mole fundatum, aedificatur Christi Ecclesia. Super arenam vero quae fluida est, et coaugmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur, ut corruat.

Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit. (Aug.) Quid per pluviam, nisi multimodas diaboli tentationes; per flumina, apertas manifestasque persecutiones; per ventos, malignos spiritus intelligi voluit: quia uniuscujusque conscientia quae spe defixa in Dominum non permanet, neque in tentationibus, neque in persecutionibus, neque ante malignos spiritus 107.0852C| subsistere valet. Et tanto uniuscujusque conscientia malignis spiritibus acrius concutitur, quanto mens carnalis in his quae mundi sunt amplius a superioribus disjungitur, quantoque amplius in inferioribus illigatur. (Greg.) Ergo qui audit sermones Christi et non facit, sive initiatus mysteriis Christi, seu in totum alienus a Christo, quia seipsum male aedificat, similis est homini stulto, de quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII), cujus opera omnia instabilia sunt et ruinae parent. Manifestum est quia, ingruente qualibet tentatione, mox et vere mali et ficte boni pejores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam. Porro moraliter dicendum quia unusquisque tentatur a concupiscentia 107.0852D| sua, abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Peccatum autem cum consummatum fuerit generat mortem (Jac. I). Potest etiam per impetum fluminis extremi judicii discrimen intelligi, quando, utraque domo consummata, omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Ibuntque impii non solum homines, sed et angeli qui ad diabolum pertinebant, in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXIII; Luc XVIII; Matth. XXV).

Et fuit ruina ejus magna. (Aug.) Ruina magna, illa nimirum intelligenda est qua dicturus est Dominus audientibus et non facientibus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Esurivi, et non dedistis mihi manducare: citivi, et non dedistis 107.0853A| mihi bibere, etc. (Matth. XXV.) Quia juxta Apostoli sententiam: Non auditores legis in illa die justi erunt apud Dominum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II).

Et factum est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam ejus. Erat autem docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. (MAURUS.) Consummatio haec ad perfectionem verborum et integritatem dogmatis pertinet, quo in monte discipulos docuit et turbas. Quod autem turbas dicitur admirari super doctrina Salvatoris, aut infideles aliquos significat, qui ob hoc stupebant, quia non credebant verbis Salvatoris, aut etiam omnes generaliter demonstrat, qui excellentiam 107.0853B| tantae sapientiae in eo venerabantur, sicut credendum 107.0854A| est discipulos ejus fecisse: Erat enim docens eos ut potestatem habens, non ut Scribae. Illi enim ea docebant in populo quae scripta sunt in Moyse et in prophetis; Jesus vero quasi Deus, et Dominus ipsius Moysis, pro libertate voluntatis suae vel ea quae minus videbantur in lege, addebat vel commutans praedicabat in populo. Ut supra quoque legimus: Audistis quia dictum est antiquis: ego autem dico vobis. Sed quia secundum hunc librum expositionis sancti Evangelii, quem ab exordio praedicationis Domini nostri Jesu Christi incipiebamus, usque in finem sermonis quem idem Salvator in monte cum discipulis suis habuit, perduximus, ibi finem habere censemus. Jam exhinc tertium de principio miraculorum 107.0854B| ejus inchoantes.

LIBER TERTIUS.

CAPUT VIII. Absoluto sermone in monte mundatur leprosus, sanatur paralyticus, et socrus Petri: quidam sequi volunt Dominum, qui navigans tempestatem sedat et daemones expellit 107.0853|

[I.] Finitis sermonibus quibus Salvator discipulos in monte docuit, prosequitur Matthaeus et dicit:

Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum 107.0853C| dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Aug.) Istud miraculum potest intelligi post utrumque sermonem Domini factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit. Licet alio loco Lucas Marcusque illud commemoraverint: neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum. Sed hoc solum voluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundavit. Sed nec Lucas, cum ipse dicat quod cum implesset omnia verba sua in auribus plebis, intrasse Christum in Capharnaum, expressit post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum. Ipso quippe intervallo leprosus, ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus 107.0853D| interposuit; iste autem alibi recordatus est. Igitur descensio Domini de monte incarnationem ejus significat, qua semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II). [ Beda. ] Et post haec secutae sunt eum turbae multae. Quia postquam Verbum caro factum est et habitavit in nobis, qui antea tantum in Judaea notus erat, et in uno populo nomen illius magnum habebatur, post haec admirabilis factus est in universa terra. (Orig.) Ad litteram quoque turba quae eum sequebatur, aliquanti propter charitatem, aliquanti propter doctrinam, aliquanti proter admirationem et curationem. (Hier.) De monte quidem Domino descendente occurrerunt ei turbae quae ad altiora ascendere non valuerunt. Et primus ei occurrit leprosus: necdum enim poterat cum lepra tam multiplicem 107.0854B| in monte Salvatoris audire sermonem. Recte ergo post praedicationem, atque doctrinam signi offertur occasio ut per virtutem atque miracula praeteritus apud audientes sermo firmetur. (Aug.) Mystice autem, bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicujus civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem sed adimplere, ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege sed supra legem esse 107.0854C| gratiam judicabat, quae leprosi maculam posset abluere. Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem, ut alius evangelista testatur, procidit. Quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat, sed confessionem verecundia non represserit. Ostendit vulnus, remedium postulavit. Et ipsa religionis et fidei plena confessio est, Si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit. De voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit.

Et extendens manum Jesus, tetigit illum, dicens: Volo, mundare. (MAUR.) Extendit curationis manum, quia misericordiae suae ad medicandum protendebat 107.0854D| affectum. Tetigit aegrotum, quia in potestate sua habuit sanitatis effectum. Dixit: Volo, mundare. In Volo pietatis suae ostendit clementiam; in mundare majestatis suae demonstrabat potentiam. Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et cuncta creata sunt. (Hieron.) Non ergo, ut plerique Latinorum putant, jungendum est et legendum, Volo mundare, sed separatim, ut primo dicat Volo, deinde imperet mundare. (Aug.) Volo enim dicit propter Photinum, imperat, propter Arium; tangit, propter Manichaeum. Et lex quidem tangi leprosos prohibet. Sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo ideo tetigit quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subjectus non erat legi: nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari 107.0855A| non poterat, qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. (Orig.) Tetigit ut humilitatem demonstraret, ut nos doceret nullum spernere, nullum horrere, nullum contemptibilem ducere, propter corporis laesionem, aut maculationem, quae a Deo immittuntur pro qua, ipse scit, ratione. Simulque illud mirabile quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, ait, potes me mundare. Volo, inquit, mundare.

Et confestim mundata est lepra ejus. (Aug.) Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit et facta sunt (Psal. CXLVIII). Vides igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est. Qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque quasi 107.0855B| habens potestatem, et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Quod autem descendens de monte posteaquam praecepta illic discipulis et multitudini dedit, leprosum statim extendens manum suam curat, significat eos qui de illis implendis dubitant suo auxilio ab hujuscemodi varietate mundari.

Et ait illi Jesus: Vide nemini dixeris. (Hieron.) Et revera quid erat necesse ut sermone jactaret quod corpore praeferebat? Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.

Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. (Hieron.) Tres 107.0855C| ob causas mittit eum ad sacerdotes. Primum propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre videatur honorem. Erat enim praeceptum lege ut qui mundati fuerant lepra, offerrent munera sacerdotibus. Deinde ut mundatum videntes leprosum, aut crederent Salvatori, aut non crederent: si crederent salvarentur, si non crederent inexcusabiles fierent: et simul ne (quod in eo saepissime criminabantur) legem videretur frangere. (Beda.) Ostendere se sacerdoti jubetur, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus quia legem non solveret, sed impleret. Qui secundum legem gradiens, supra legem sanaret quos remedia legis non sanaverunt. Et bene addit, in testimonium illis, hoc est si 107.0855D| Domino credant, si impietatis lepra discedat. (Aug.) Quod si quem movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum coepisse sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus est ejus. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. (Victorinus.) Quia vero typice vir iste peccatis languidum genus designat humanum, recte non solum leprosus, sed et plenius lepra, juxta alium Evangelistam, describitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Illa scilicet, ut extenta 107.0856A| manu Salvatoris, id est, incarnato Dei Verbo, humanam que contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundentur, possint que cum apostolis audire: Jam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XIII), et qui diutius abominabiles a populo Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi et sacerdoti queant offerri, illi utique, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX), audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III); offerantque pro emundatione sua, sicut praecepit Moyses, id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII): ut juxta Prophetam confiteantur Domino misericordias ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, et annuntient laudes ejus in posteris filiae Sion 107.0856B| (Psal. CVI); sicut praedictum leprosum fecisse Marcus commemorat: quia nequaquam perceptum beneficium vel ab ipso a quo acceperat jussus, tacet; quin potius, Evangelistae functus officio, mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. (Greg.) Unde merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi jussit, et nec ad horam potuerunt abscondi. Nunquid enim unigenitus Filius, Patri et Spiritui sancto coaeternus, hac in re velle habuit quod implere non potuit? Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens et taceri jussit, et 107.0856C| tamen taceri non potuit, ut videlicet electi ejus, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis prodantur inviti: quatenus et magnae humilitatis sunt, quod sua opera taceri appetunt; et magnae humilitatis [ Forte venerationis] sunt, quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri, et minime potuit. Sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. Post haec prosequitur Matthaeus et dicit:

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens, Domine, puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur. [II.] Quaeritur quomodo conveniat quod Matthaeus 107.0856D| ipsum centurionem accessisse ad Dominum dicat, cum Lucas narret illum nuntios misisse: Centurionis, inquit, cujusdam servus male habens erat moriturus, qui erat illi pretiosus, et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus (Luc. VII). Sed pie quaerentibus facile patet quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse. Cujus desiderium et voluntas ad Dominum veraciter, aliis licet deferentibus, est perlata: mystice etiam nobis commendans hoc quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini. Nam quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse 107.0857A| ad Christum dicere voluit prudens evangelista, quam illos per quos verba sua miserat.

Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit, ut ex hoc intelligere cogamur, quemadmodum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sicut enim illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen, quia credidit, tetigit Dominum, quam illae turbae a quibus premebatur (Matth. IX); ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. (Orig.) Accessit alienigena generatione, sed domesticus corde; alienus natione, sed alacer fide, militum princeps, et socius angelorum. Multi in illo tempore pro diversis rogabant infirmitatibus: alius pro filio, alius pro alio aliquo, et 107.0857B| nullus pro servo, nisi iste solus. Et hoc ad augmentum beatitudinis, ad coronam gloriae erat, quod pro servo tam humiliter Dominum interpellabat, dicens: Puer meus jacet in domo; non in una re tantum miserabilis, quod jacet, sed et in alia, quod paralyticus, tertia quod male torquetur. Omnia enim ista cum dolore cognominavit, et jacentem, et paralyticum, et dure detentum; ideo ut suae animae angustias demonstraret, et Dominum commoveret, quatenus et illius cruciatum monstraret, et Domini benevolentiam invitaret. Sic debent omnes qui famulos habent et famulas, cogitare, sic misereri, sic condolere eis, sic supplicare, sic curam habere de servis suis, vel de ancillis, sicut et ille beatus centurio fecit.

Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 107.0857C| (Hieron.) Magna Domini sublimitas, qui solo verbo curare valebat, sed non minor humilitas, qui servum dignatus est visitare languentem. Non debemus enim in hoc jactantiae arguere Dominum, quia statim se iturum et sanaturum promittit, videns centurionis fidem, humilitatem, et prudentiam fidem, in eo quod ex gentibus credidit puerum a Salvatore posse sanari; humilitatem, quod se judicavit indignum, cujus tectum intraret; prudentiam, quod ultra corporis tegmen divinitatem latentem viderit, sciens non id sibi profuturum quod etiam ab incredulis videbatur, sed id quod latebat intrinsecus. (MAURUS.) Alibi ad sanandum reguli filium venire noluit, ne divitias honorasse videretur: hic, ne conditionem sprevisse servilem, ad centurionis famulum 107.0857D| mox ire consentit.

Et respondens centurio ait, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. (Beda.) Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus, etsi fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit: et alius centurio, qui, sicut et iste, credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et justitiae merito, Spiritus sancti donum priusquam baptizaretur accepit; et iste, necdum catechizatus, et fidem suam laudari a Domino et famulum salvari promeruit.

107.0858A| De quo pulchre per alium evangelistam dicitur (Luc. VII): Quia Jesum non longe haberet a domo, tametsi sub tectum suum invitare non auderet, quia prope timentes eum salutare ipsius (Psal. LXXXIV). Et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit gnavius operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At qui errori gentilitatis etiam crimina junxerunt, his aptari potest quod confluentibus ad se turbis alibi Dominus ait: Quidam enim ex his de longe venerunt (Marc. VIII).

Sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis accommoda mysteriis, qui etsi noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus.

107.0858B| Nam et ego homo sum, sub potestate constitutus, habens sub me milites. (Orig.) Quomodo a tenebris gentium tantum processit lumen? Quomodo eorum Deum non cognoscentium tanta manifestata est justitia? Quomodo ex ore stultorum idolis servientium tam limpida effulsit fides. (Beda.) Hominem se et potestati vel tribuni, vel praesidis subditum dicit, imperare tamen posse minoribus; ut subaudiatur eum multo magis qui Deus sit et super omnia potens, innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere militiam; et dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet; omnia enim potes, quia omnipotens es? Inde sequitur:

Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; 107.0858C| et servo meo, Fac hoc, et facit. (Hier.) Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria implere posse quod vellet. Repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini et ministeriis angelorum. (RAB.) Aliter milites et servi qui centurioni obediunt virtutes sunt naturales, quarum non minimam copiam multi ad Deum venientes secum deferunt. De quibus in Cornelii centurionis laude dicitur quia erat justus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper (Act. X).

Audiens autem Jesus miratus est. Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere majestatem. 107.0858D| Sed quis in illo fecerat ipsam fidem, vel intelligentiam, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset quid miraretur, qui praescius erat? Notandum ergo quia quod miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc sic opus est moveri, omnes enim tales motus, cum de Deo ducuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.

Et sequentibus se dixit, Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. (Hieron.) Non de hominibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus. Quibus ideo centurionis fides antefertur quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem, nemine docente, sponte credidit. 107.0859A| Unde et in centurione fides gentium praeponitur incredulo Israeli.

Dico autem vobis quod multi ab Orïente et Occidente venient. (Orig.) Dico vobis, testor vobis, annuntio vobis, praedico vobis; multi venient, illi de quibus dictum est: Ut et filii Dei, qui dispersi sunt, congregarentur in unum. Isti ergo omnes venient. Unde venient? Ab Oriente et Occidente, hoc est ab omni gente quae est sub sole, ab Oriente usque ad Occidentem. Sicut enim per omnes gentes habet hoc Evangelium praedicari, sic ex omnibus gentibus venturi sunt ad regnum coelorum: vel adhuc ab Oriente hi qui statim illuminati transeunt, et ab Occidente hi qui passiones et persecutiones usque ad mortem toleraverunt pro fide.

107.0859B| Et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum. (MAURUS.) Recumbent non carnaliter jacentes, sed spiritaliter requeiscentes; non temporaliter potantes, sed feliciter epulantes. Quia Deus Abraham, coeli conditor, Pater est et Christi, idcirco in regno coelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt gentes quae crediderunt in Christum, Filium Creatoris. Et ille pariter sensus impletur, de quo supra diximus, in centurionis fide, gentium fieri praerogativam, dum illius credulitatem de Oriente et Occidente credituri populi commemorantur.

Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. (Hieron.) Filios autem regni Judaeos significat, in quibus ante regnavit 107.0859C| Dominus. Tenebrae semper interiores sunt, non exteriores. Sed [quoniam] qui a Domino expellitur foras, relinquit lumen, idcirco exteriores tenebrae nominatae sunt. Ibi erit fletus et stridor dentium. Si fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat; vera est ergo corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant, resurrectio. (Greg.) Unde et per metaphoram magnitudo exprimitur tormentorum. Interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras, aeternam noctem damnationis. Tunc cum damnatur quisque non in interiores, sed in exteriores tenebras mittitur: quia illic invitus projicitur in noctem damnationis, qui hic sponte cecidit in caecitatem cordis. Ibi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur: 107.0859D| ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant, illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur: quatenus singula quaeque membra supplicio subjaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant. Fletus de ardore, stridor dentium solet excitari de frigore. (Beda.) Ubi duplex ostenditur gehenna, id est, nimii frigoris, et intolerabilis esse fervoris. Cui beati Job sententia consentit, dicens: Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium (Job XXIV). Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.

Et dixit Jesus centurioni Vade, et sicut credidisti, 107.0860A| fiat tibi. (MAURUS.) Fidei merito ostendit eum impetrasse salutem servo, ut inde magis magisque robur fidei in eo accresceret quo perspiceret quaecunque vellet, per ipsam se impetrare posse. (Hieron.) Si enim fiet vere unicuique homini sicut crediderit, secundum mensuram fidei metietur ei et ista a Domino gratia. Ideoque dixit ad illum Dominus: Sicut credidisti fiat tibi. Credidisti quia ego possum; credidisti quia ego Dominus sum omnium. Sicut credidisti, ita fiet tibi

Et sanatus est puer in illa hora. (Aug.) Probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. (Beda.) Mystice, autem, ut dixi, centurio, cujus 107.0860B| fides Israeli praefertur, electos nimirum ex gentibus ostendit, qui quasi centenario milite stipati, virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes, nilque a Domino terrenum, sed sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius, qui e laeva transfertur ad dexteram, in coelestis vitae significatione poni consuevit: unde est quod arca Noe centum annis fabricatur (Gen. VI): Abraham centenarius filium promissionis accepit (Gen. XVII); sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum (Gen. XXVI); atrium tabernaculi centum cubitis longum est (Exod. XXVII); in centesimo psalmo misericordia et judicium Domino cantatur (Psal. C), et caetera hujusmodi. Talis ergo meriti viri pro his necesse est Domino supplicent, qui adhuc spiritu servitutis 107.0860C| in timore premuntur, quatenus, eis paulatim ad sublimiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem (I Joan. IV).

[III.] Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem. (Aug.) Hoc quando factum sit, id est, post quid vel ante quid, non expressit Matthaeus. Non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intelligatur, cum Marcus Lucasque prius illud narrent factum quam de leproso dicant. Sed nihil obstat narrandi diversitas; ubi eadem res nuntiatur, maxime cum unusquisque evangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo voluisset Deus ea ipsa quae narrabat ejus recordationi suggerere

Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris. 107.0860D| (Beda.) In Evangelio Lucae scriptum est quia rogaverunt cum pro illa, et stans super illam imperavit febri. Modo enim Salvator rogatur, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra vitiorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium, et ea nonnunquam quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere; juxta quod Psalmista postulat: Delicta quis intelligit, ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII).

Et surrexit, et ministrabat eis. (Hieron.) Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere et aegrotationis sentire molestiam. Verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit; nec 107.0861A| solum ipsa redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adjuverant, ministrare sufficiat; et juxta leges theologiae membra quae serviebant immunditiae et iniquitati ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant justitiae in vitam aeternam (Rom. VI et VII). (MAURUS.) Allegorice vero domus Petri circumcisio est, quia ipsi apostolatus traditus est circumcisionis (Gal. II); socrus enim Petri Synagoga est, quia illa quodammodo mater est Ecclesiae, quae a vero Sponso Petro fuit commendata ad custodiendum. Cui ipse ita ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI); et alibi: Pasce, inquit, agnos meos; et: Pasce oves meas (Joan. XXI). Febricitabat ergo socrus Petri, quia Synagoga invidentiae aestibus laborabat, 107.0861B| persequens Ecclesiam; unde et sponsa in Cantico canticorum dicit: Filii matris meae pagnaverunt contra me (Cant. I). Cujus manum attigit Dominus, quando carnalia ejus opera in spiritalem usum convertit. Quae surrexit et ministrabat eis, quia postquam attactu divinae pietatis a carnali observantia, in qua inutiliter torpebat, erecta est, per spiritale officium Domino quotidie ministrat. Moraliter autem unaquaeque anima quae carnis concupiscentiis militat, quasi febribus aestuat; sed manu misericordiae divinae attacta convalescit, et per continentiae frena carnis lasciviam constringit, ne per illecebras voluptatum gradiens, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, quasi membra pestifera 107.0861C| ac moribunda teneat; sed magis in ipsis membris cum quibus prius servierat immunditiae ad iniquitatem ut fructificaret morti, serviat justitiae in vitam aeternam.

Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. (Hieron.) Omnes non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est, quando granum tritici in terra moritur, ut multos fructus afferat. Solis occubitus passionem et mortem illius significat, qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Et sole occidente, plures daemoniaci quam ante, plures sanantur aegroti: quia qui temporaliter in carne vivens, paucos Judaeorum docuit, calcato regno mortis, omnibus 107.0861D| per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. Cujus ministris quasi vitae lucisque praeconibus Psalmista canit: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII). Super occasum quippe Dominus ascendit, qui unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit.

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prothetam (Cap. LIII) dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit. (MAURUS.) Accepit ergo Salvator noster nostras infirmitates, non ut sibi haberet, sed ut nobis auferret. Quia ipse est agnus qui tollit peccata mundi (Joan. I). Dominus ergo, secundum eumdem prophetam, posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, ut quod pro imbecillitate 107.0862A| virium ferre non poteramus, pro nobis ille portaret qui sua voluntate pro nobis passus est, et qui morti nil debuit, pro nobis debitum morti solvit.

[IV.] Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. (Aug.) Hic manifestum est alium diem recoluisse, quo ire jussit trans fretum, non eum qui sequitur diem quo socrus Petri sanata est: quo Marcus die Lucasque eum in desertum exiisse affirmant. (MAURUS.) Exhortatio ergo Jesu est ut amaros saeculi fluctus inconcusso fidei navigio transeamus, quo ad littus paradisi, ipso gubernante, perveniamus.

Et accedens unus scriba, ait illi, Magister, sequar te, quocunque ieris. (Aug.) Quod autem Matthaeus dicit tunc istud gestum esse quando dixit ut irent 107.0862B| trans fretum, Lucas vero ambulantibus aliis in via, non est contrarium, quia via utique ambulabant, ut venirent ad fretum (Hieron.). Scriba iste legis, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset, Domine, sequar te quocunque ieris, non fuisset repulsus a Domino, sed quia magistrum unum de pluribus aestimabat, et litterator erat, quod significantius Graece dicitur γραμματεύς, et non spiritalis auditor, ideo non habet locum in quo potest reclinare Jesus caput suum.

Ait illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant; filius autem hominis non habet ubi caput suum rectinet. Ex Domini verbis ostenditur hunc qui obsequium promittit ob hoc repudiatum quod, signorum videns magnitudinem, sequi voluerit 107.0862C| Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret; hoc idem desiderans quod Simon Magus a Petro emere voluerat (Act. VIII). Talis ergo fides juste sententia Domini condemnatur et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? (Aug.) Aliter, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves; finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est; reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum. (MAURUS.) Item possumus non incongrue, juxta allegoriam per vulpes haereticos et volucres coeli malignos spiritus significatos 107.0862D| accipere, qui in corde Judaici populi foveas et nidos, id est domicilia, habeant; vulpes enim nihil cum virtute, sed omnia cum astutia agit; sic haeretici non in virtutibus Christi, sed in versutia sua confidentes, dolis instructi et dialectica arte callidi, quoscunque possunt seducere satagunt: et ideo filius hominis non habet ubi caput suum reclinet; quia in talium mentibus Christus divinitati suae habitaculum non invenit. Caput vero Christi, Deus (I Cor. XI).

Alius autem de discipulis ejus ait illi, Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. Non discipulatum respuit, sed expleta primum paterni funeris pietate liberior hunc assequi desiderat. Dignus per omnia in quo filius hominis caput reclinet, 107.0863A| hoc est, in cujus humili pectore divinitas familiari quadam mansione quiescat.

Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. (Hier.) Mortuus quicunque non credit; si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium, ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur. Quod ergo in Luca additur, Tu autem vade et annuntia regnum Dei, non sine causa hoc in loco positum est. Notandum ergo in hac sententia quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum mortuum sepelire, et tamen ei qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat, dictum est, Sine ut mortui sepeliant 107.0863B| mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illo, carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. (MAURUS.) Quomodo autem mortui mortuos sepelire queunt, nisi geminam intelligas mortem, unam naturae, alteram culpae? unam, qua anima a carne, alteram, qua Deus separatur ab anima? Sive mortuos, non credentes, vel post fidem servientes peccatis, dicit, mortuos suos autem, qui nihilominus sine fide et bonis operibus de corpore exierunt: oportet enim ut qui suis carent peccatis non consentiant alienis: quia non solum qui peccata faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, reatum coram justo judice habent (Rom. I). 107.0863C| Mortuos enim sepelire, peccatores in suis peccatis fovere est, quod illi faciunt qui justificant impium pro muneribus, et laudant peccatores in desideriis animae suae, et iniqua gerentes benedicunt (Isa. V; Psal. IX).

Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. (Orig.) Non imbecilles, sed firmi et stabiles in fide, mansueti, et pii, spernentes mundum, non duplici corde, sed simplici. (Beda.) In hac navigatione Dominus utramque, unius ejusdemque suae personae, naturam dignatur ostendere, dum is qui, ut homo, dormit in navi, furorem maris, ut Deus, verbo coercet. Porro juxta allegoriam, mare, sive stagnum, quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi accipitur aestus. Navicula autem quam ascendunt nulla melius quam Dominicae passionis 107.0863D| intelligitur arbor, cujus beneficio quique fideles adjuti, emensis mundi fluctibus habitationem patriae coelestis, quasi stabilitatem securi littoris, obtinent. Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis Salvator descendit, alibi quid significet aperit, cum praenuntiato suae passionis resurrectionisque mysterio, mox dicebat ad omnes: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et sequatur me (Matth. XVI).

[V.] Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. (Orig.) Cum enim multa magna et miranda ostendisset in terra, transiit ad mare, ut ibidem adhuc excellentiora opera demonstraret, quatenus terrae marisque Dominum se 107.0864A| esse cunctis ostenderet. Ingressus ergo naviculam fecit turbari mare, commovit ventos, concitavit fluctus. Cur hoc? Ideo ut discipulos mitteret in timorem et suum auxilium postularent, suamque potentiam rogantibus manifestaret. Illa tempestas non ex se oborta est, sed potestati paruit imperantis ejus, qui educit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV), qui terminum mari arenam constituit; dixit enim ei: Usque huc venies, et non supergredieris, sed in temetipso confringentur fluctus tui (Job XXXVIII). Hujus ergo jussione et praecepto orta est tempestas in mari propter occasiones superius monstratas: facta est tempestas magna, et non pusilla, ut magnum opus, et non pusillum ostenderetur; quantoque vehementius fluctus naviculae irruebant, tanto magis 107.0864B| discipulorum conturbabatur, ut eo magis desiderarent se ad liberandum mirabilia Salvatoris.

Ipse vero dormiebat. O res mirabilis et stupenda! is qui nunquam obdormit, dormit: ergo dormiebat corpore, sed vigilabat deitate. Dormiebat itaque ut apostolos suscitaret et evigilare faceret, praecipue autem omnes nos, ne unquam animo dormiamus, neve intellectu aut prudentia, sed vigilare in omni tempore, et jubilare Domino, et salutem ab eo postulare studeamus. (Beda.) Mystice autem discipulis navigantibus Christus obdormivit, quia calcantibus saeculum fidelibus futurique regni quietem animo meditantibus, et, vel secundo sancti Spiritus flatu, vel proprii remigio conatu, infidos mundi fastus certatim post terga jactantibus, tempus subito Dominicae 107.0864C| passionis advenit: unde bene Marcus hoc imminente noctis tempore gestum fuisse perhibet, ut veri solis occubitum non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet.

Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes, Domine, salva nos, perimus. (Orig.) Tanto fuerant metu conterriti, et pene animo alienati, ut irruerent in eum, et non modeste aut leviter suggererent, sed turbulenter suscitarent eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. O beati, o veraces Dei discipuli, Dominum Salvatorem vobiscum habetis, et periculum timetis; vita vobiscum est et de morte solliciti estis. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente fluctuum feritate pereant: quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrectionem 107.0864D| quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spirituali in perpetuum morte periret.

Et ait illis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? (Aug.) Quod Matthaeus dicit dixisse Dominum: Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: Quid timidi estis, necdum habetis fidem? (Marc. IV). Illam scilicet perfectam, velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait, modicae fidei. Lucas autem: Ubi est fides vestra? (Luc. VIII.) Et totum quidem dici potuit: Quid timidi estis, ubi est fides vestra, modicae fidei? (Orig.) Unde et aliud hic, aliud ille commemorat. Si potentem me super terram cognovistis, quare non creditis quod et in mari potens sum? Si Deum me esse et creatorem omnium suscepistis, quare non creditis 107.0865A| quod ea quae a me facta sunt in mea habeam potestate? Quare ergo dubitas, pusille fidei? Qui pusillum credit, arguitur; et qui nihil credit, contemnitur; fragiles in fide corripiuntur, et alieni omnino a fide puniuntur: tales fuerunt Judaei et pagani, ideoque in malis suis evanuerunt; tales etiam haeretici, ideoque in die judicii damnabuntur. Recte arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit perire non possit. Cui simile est quod post mortis somnum discipulis apparens exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt (Marc. XVI). Itemque dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in 107.0865B| gloriam suam? (Luc. XXIV.) Ac si per metaphoram navigii diceret, Nonne oportuit Christum soporari, undis navem in qua quiescebat hinc inde verrentibus, et ita, sedatis extemplo tumidis gurgitum cumulis, divinitatis suae cunctis patefacere potentiam?

Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. (Orig.) De magno quoque vento et tempestate magna, mari conturbato et tumenti, facta est magna tranquillitas. Decet enim hunc magnum magna et miranda facere, ideoque paulo ante magna accinctus potentia magnifice conturbavit profundum maris. Et nunc iterum, in eo ipso ostendens suae magnificentiam potestatis, tranquillitatem magnam fecit. (Beda.) Ventum quippe surgens increpavit. Quia resurrectione celebrata, diaboli superbiam stravit, dum per mortem 107.0865C| destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia vesanam Judaeorum rabiem, quae, caput quatiens, clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII), de sepulcro surgendo labefecit. Ubi juxta litteram notandum quod omnes creaturae sentiant Creatorem. Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia; sed majestate conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.

Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic quia venti et mare obediunt ei? (Hieron.) Non discipuli, sed nautae, et caeteri qui in navi erant mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos qui 107.0865D| mirabantur fuisse discipulos, respondebimus recte homines appellatos, quia necdum potentiam noverant Salvatoris. Mirabantur dicentes, Qualis est iste qui sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit; sicut unus carnalium putatur esse, et super omnia carnalia ostendit mirabilia: dormit sicut homo, et imperat mari et ventis sicut Deus; in navicula sedet, et omnem creaturam jussione inclinat ubi vult? (MAURUS.) Sunt qui hanc naviculam quam Jesus cum discipulis suis conscendit, allegorice praesentem Ecclesiam significari volunt, in qua Salvator cum discipulis suis mare istius saeculi transire cupit. Ventos in mare tempestatem facientes, daemones interpretantur 107.0866A| in mundo persecutionem fidelibus excitantes: ita ut navicula operiretur fluctibus, quia hoc desiderant Spiritus immundi, hoc homines iniqui, ut Ecclesia, gravibus pressuris superata, mergatur. Sed licet Jesus auxilium ad tempus subtrahendo dormire videatur, precibus tamen honestis suscitatur et malignorum spirituum incitationem compescit, et persecutorum minas mitescere facit; ita ut fiat tranquillitas magna, pace Ecclesiae suae reddita, quatenus prospero cursu flante aura Spiritus sancti, ad optatum aeternae quietis portum possit secura pervenire. (RAB.) Theologice autem et nos singuli catholica fide instructi, et signo Dominicae crucis imbuti, dum saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Jesu conscendimus, mare transire 107.0866B| conamur. Sed qui non dormitabit neque obdormiet Israel custodiens (Psal. CXX) semper, nobis tamen saepe navigantibus quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter hujuscemodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, ilium sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis, mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. (Beda.) Admiremur et nos, quando benignitates et benevolentias ostendit circa nos, quando a periculis nos salvare dignatur, quando de tumultibus 107.0866C| nos liberat, quando ab inimicis eruit nos, miremur et mirantes gratias agamus. Sequitur:

Et cum venisset trans fretum, in regionem Gerasenorum. [VI.] Gerasa urbs insignis Arabiae, trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasses, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationes gentium, quas post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam, missis praedicatoribus, Salvator est visitare dignatus. Unde bene Gerasa vel Gergesi, ut quidam volunt, colonum ejiciens, vel advena propinquans interpretatur: videlicet, insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus ejecerit, et qui erat longe, factus sit prope in sanguine Christi.

107.0866D| Occurrerunt ei duo habentes daemonia. (Aug.) Quod vero Matthaeus duos dicit a daemonum legione curatos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicujus clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cujus salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo evangelistae, solum commemorandum judicaverunt, de quo facti hujus fama latius praeclariusque flagraverat. (Beda.) Sed et allegoriae summa concordat: quia sicut unus a daemonio possessus, sic et duo gentilis populi typum non inconvenienter exprimunt. Nam cum tres filios Noe generaverit, unius solum familia in possessionem 107.0867A| ascita est Dei. Ex duobus reliquis diversarum nationum, quae idolis manciparentur, procreati sunt populi.

De monumentis exeuntes saevilnimis. (MAURUS.) Hoc est malorum operum foeditatem per corpora sua ostendentes. Quid enim sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur?

Ita ut nemo posset transire per illam viam. Ante adventum ergo Salvatoris, prophetis et sanctis doctoribus invia gentilitas fuit, quia saevitia furoris ejus cuiquam eorum obedire recusavit. Sed nec humanis legibus obtemperare volebat. Unde et Marcus dicit quod neque catenis jam quisquam ipsum daemoniacum 107.0867B| poterat ligare, quia saepe compedibus et catenis vinctus disrupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Catenis et compedibus graves et durae leges significantur gentium, quibus et in eorum republicis peccata cohibentur. Ruptisque catenis, ut Lucas scribit, agebatur a daemonio in deserto. Qui etiam transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae jam vulgarem consuetudinem excederent. (Aug.) Nec inconvenienter dici potest, quod duo isti homines qui a daemonibus vexabantur, figuram gerunt duorum populorum Judaeorum et gentium: quia usque ad tempora Dominicae incarnationis, diabolicis illusi doctrinis, gentes idola colebant pro Deo, et Judaei contemptores et praevaricatores divinae legis semper 107.0867C| exstiterant. Unde factum quod in domo non habitabant, id est in conscientia sua non requiescebant. Quod in monumentis manebant, mortuis operibus, id est peccatis delectabantur. Quid enim sunt corpora perfidorum nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur. Saevi nimis. Quod enim saevi nimis erant, hoc significatae, quia tanto deterius in se vel in aliis furebant quanto divinas vel humanas leges, quae per vincula significatae, pro nihilo ducebant. Ita ut nemo transire posset per illam viam. Juxta tropologiam, via ista Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), et de qua dicit Jeremias propheta: State, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, 107.0867D| et invenietis requiem animabus vestris (Jer. VI). In hac via, id est in ipsa fide Salvatoris Jesu Christi Domini nostri, quando adhuc erat incredulus, uterque populus, diabolo in se furente, recte gradientibus, id est recte credentibus, atque eamdem Domini fidem praedicantibus, obsistebant, dum nec ipsi declinando a malo, viam mandatorum Dei, credendo atque rectum opus faciendo, currere festinabant, et eos qui currere nitebantur fidei viam acerrime impugnabant.

Et exclamaverunt dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? Non voluntatis ista confessio est, quam praemium non sequitur confitentis, sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos. Velut si servi fugitivi 107.0868A| post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur; sic et daemones, cernentes Dominum in terris repente versari, ad judicandos se venisse credebant. Praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum. Ridiculeque putant quidam daemones scire Filium Dei et diabolum ignorare, eo quod minoris malitiae sint isti quam ille, cujus satellites sunt: cum omnis scientia ad magistrum referenda sit discipulorum et tam daemones quam diabolus suspicari magis Filium Dei quam nosse intelligendi sunt. Nemo enim novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare. Quid nobis, inquiunt, et tibi, Jesu Fili Dei: clarum in his verbis quod in eis tantum scientia erat et charitas non erat. Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo 107.0868B| justitiam diligebant. Tantum ergo eis innotuit, quantum voluit. Tantum autem voluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui ejus secundum id quod Dei Verbum est participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum, et gloriam semper veracem, et veraciter sempiternam. Innotuit ergo daemonibus non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod illuminat pios, cui videndo, per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissimae signa potentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possent esse conspicua. 107.0868C| Hinc perpendi potest quanta sit Arii vesania Jesum creaturam et non Deum credere; quem Filium Dei altissimi daemones credunt et contremiscunt; quae impietas Judaeorum ausa est eum dicere in principe daemoniorum ejecisse daemonia, quem ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune; quae hoc ipsum quod tunc per daemoniaci clamavere furorem, postmodum in delubris idolorum dicere et confiteri non cessarunt, Jesum videlicet esse Christum Filium Dei altissimi, nec se aliquid cum illo pacis aut potestatis habere.

Venisti ante tempus torquere nos. Sciebat enim diabolus et ministri ejus certam sibi esse damnationem in judicio Dei futuram, cui per Isaiam prophetam dicitur: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? 107.0868D| et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depraedationem depraedaberis (Isa. XXXIII); sed dispensationem divini consilii, quae incarnatione Christi nobis manifestanda erat, scire non potuit; quia sapientiam Dei, secundum Apostolum, nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Potentiam ergo tunc Domini adventus, quam mirabantur, ad suam pertimescebant tendere damnationem. Ideoque, Luca attestante, rogabant eum ne imperaret eis ut in abyssum irent.

Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens, daemones autem rogabant eum dicentes: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. (Aug.) 107.0869A| Ergo sciendum est quod verba daemonum quae diverse ab evangelistis hoc in loco dicta sunt, non habent aliquid scrupuli, cum vel ad unam possint redigi sententiam, vel omnia dicta possint intelligi. Nec quia pluraliter apud Matthaeum, apud illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrant quod interrogatus qui vocaretur, legionem se esse respondit, eo quod multa essent daemonia. Nec quod Marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quidquam repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliqui essent in monte, alii qui circa montem. Erant enim duo millia porcorum, sicut Marcus expressit

Et ait Jesus, Ite. (Hieron.) Ideo permisit quod petebant daemonibus, ut per interfectionem porcorum 107.0869B| hominibus salutis occasio praeberetur. Erubescat Manichaeus: si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur? (Beda.) In quorum tamen interitu figuraliter homines immundi vocis et rationis expertes indicantur, qui, in monte superbiae pascentes, lutulentis oblectantur in actibus. Talibus enim per cultus idolorum possunt daemonia dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, non in eum diabolus accipiet potestatem, aut ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipiet.

Et illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis. (Aug.) Quod autem in stagnum praecipitati 107.0869C| sunt porci, significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Et notandum quod spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos recte in abyssum posset relegare, concederet: rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus eos multo minus posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscunque potuerunt. Hanc autem potestatem Deus bonus occulta justitia in nobis dare potest, injusta non potest.

Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia, et de his qui daemonia habuerunt. 107.0869D| Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, qui quanquam Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes stupendo et mirando praedicare non cessant. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum. (Hieron.) Qui rogant ut transeat fines eorum, non de superbia hoc faciunt, ut nonnulli arbitrantur, sed de humilitate, conscii fragilitatis suae. Geraseni praesentia se Domini judicabant indignos, non capientes verbum Dei, nec infirma adhuc mente pondus sapientiae sustinere valentes. Quod et Petro ipsi, viso piscium miraculo, contigisse dicitur (Luc. V). Et vidua Sarepthana beati Eliae, cujus se sensit hospitio benedici, 107.0870A| nihilominus se putavit praesentia gravari. Quid mihi et tibi, inquit, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et occideres filium meum? (III Reg. XVII.) Mystice autem quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu (ut Lucas dicit), et cognoscentes quid factum sit rogant Jesum ut ab eis discederet magno timore perculsi, significat multitudinem vetustam sua vita delectatam honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum.

CAPUT IX. Sanat Jesus paralyticum, mulierem a profluvio sanguinis. Vocat Matthaeum, suscitat filiam archisynagogi, etc.

[I.] Et ascendens naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Oritur igitur hic quaestio inter Marcum et Matthaeum, quomodo Matthaeus ita scribit tanquam in civitate Domini factum sit, quam Nazareth esse quidam volunt, Marcus autem in Capharnaum. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominasset. Nunc vero cum potuerit ipsa Galilaea dici civitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut universum regnum in tot civitatibus constitutum dicitur Romana civitas: cumque in tot gentibus constituta sit civitas de qua scriptum est: Gloriosissima dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI); et cum ipse prior populus Dei in tot civitatibus habitans, 107.0870C| etiam una domus dictus sit domus Israel, quis dubitaverit in civitate sua hoc fecisse Jesum, cum hoc fecerit in Capharnaum civitate Galilaeae, quo tranfretando redierat de regione Gerasenorum, ut veniens in Galilaeam, recte diceretur venisse in civitatem suam, in quocunque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tanquam metropolis haberetur.

Et ecce obtulerunt ei paralyticum jacentem in lecto. (Beda.) Curatio paralytici hujus animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis, salvationem indicat. Quae primo omnium ministris qui eam sublevent et Christo afferant, id est bonis doctoribus, qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene, Marco 107.0870D| narrante, quatuor fuisse reperiuntur, sive quia quatuor Evangeliis omnis praedicantium virtus et omnis sermo firmatur, sive quia quatuor sunt virtutes quibus ad remerendam sospitatem fiducia mentis erigitur. De quibus in aeternae Sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus (Sap. VIII); quas nonnulli, versis nominibus, prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam appellant.

Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. (Hieron.) O mira humilitas! Despectum, et debilem, totisque membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, 107.0871A| quem sacerdotes non dignabantur attingere. Aut certe ideo filium vocat, quia dimittuntur ei peccata sua. (Aug.) Quod ergo Matthaeus dicit Deum dixisse: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua, Lucas non dixit, fili, sed. homo, ad sententiam Domini expressius insinuandam valet: quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere Non peccavi, simul etiam ut ille qui homini dimittebat intelligeretur Deus. Sed et si quem movet utrum Dominus dixerit quod Matthaeus, an quod Lucas, dixit, sciat utrumque illum simul dicere posse, aut, confide, homo, dimittuntur tibi peccata, fili; aut, confide, fili, dimittuntur tibi peccata, homo. (Joan. Chrysost.) Intuendum sane quantum propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tantum valuit aliena, 107.0871B| ut totus homo repente, hoc est exterius interiusque, jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis relaxarentur errata. Audit veniam et tacet paralyticus, nec ullam respondet gratiam: quia plus corporis quam animae tendebat ad curam, et temporales aerumnas resoluti corporis sic deflebat, ut aeternas poenas resolutioris animae non defleret, gratiorem sibi praesentem vitam judicans quam futuram. Merito Christus offerentium fidem respicit, et vecordiam sic jacentis respicit, ut fidei alienae suffragio paralytici anima ante curaretur quam corpus.

Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. (Hieron.) Quod autem dixerint illi esse blasphemiam, Marcus consequenter exponit, dicens: Quis, inquiunt, potest dimittere peccata nisi solus 107.0871C| Deus? Legimus in propheta dicente: Ego sum qui deleo iniquitates tuas (Isa. XLIII). Consequenter ergo scribae quia hominem putabant et verba Dei intelligebant, arguunt eum blasphemiae. Sed, licet nescientes, verum dicebant, quia nemo dimittere peccata, nisi Deus, potest: qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi dedit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando, falluntur. Errant itaque Judaei qui, cum Christum et Deum esse, et peccata dimittere posse credant, Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum et Christum esse et peccata posse dimittere, Evangelii verbis devicti, negare non 107.0871D| audent, nihilominus Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione et virtute operum Deum se esse manifestat.

Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.

Quid facilius est dicere, Dimittuntur tibi peccata, aut dicere, Surge et ambula? Inter dicere et facere, multa distantia est. Utrum sint paralytico peccata 107.0872A| dimissa solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam is qui surgebat, quam hi qui surgentem videbant, approbare poterant. Fit igitur carnale signum ut probetur spiritale, quanquam ejusdem virtutis sit et corporis et animae vitia dimittere. Et datur nobis intelligentia propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Et idcirco forsitan prius dimittuntur peccata ut, causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.

(RABANUS.) Quaedam siquidem sunt differentiae causarum, pro quibus in hac vita molestiis corporalibus affligimur. Aut enim ad merita augenda per patientiam justi corporis infirmitate gravantur, ut beati Patres Job et Tobias, et innumeri martyres in utroque Testamento; aut ad custodiam virtutum perceptarum, 107.0872B| ne superbia tentante dispereant: sicut apostolo Paulo, cui, ne magnitudine revelationum extolleretur, datus est stimulus carnis suae angelus Satanae qui eum colaphizaret (II Cor. XII); aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra, sicut Maria soror Aaron in eremo ob verba temeritatis et superbiae lepra percussa est (Num. XII): sicut paralyticus de quo tractamus qui, non nisi dimissis primo peccatis, potuit ab infirmitate curari; aut ad gloriam Dei salvantis sive per seipsum, sive per famulos suos, sicut caecus natus in Evangelio (Joan. IX), qui neque ipse peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo: sicut Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eum (Joan. XI); aut ad inchoationem 107.0872C| damnationis aeternae, quod reproborum est proprium: sicut Antiochus (II Mach. IX) et Herodes (Act. XII), qui uterque suo tempore adversus Deum repugnantes, quot tormentorum in gehenna perpetuo passuri essent, praesentium afflictionum miseria cunctis ostendebant: quibus convenit illud Prophetae: Et duplici contritione contere eos (Jer. XVII).

Unde necesse est in omnibus qui temporaliter adversa patimur, cum humilitate Domino gratias agamus; et infirmitatis nostrae conscii, de collatis nobis remediis gratulemur necesse est, ut ad conscientiam nostram reversi solerter opera nostra simul et cogitationes exploremus, et quidquid nos peccasse deprehendimus digna castigatione purgemus; quidquid de his quae nos recte fecisse credebamus, vitio nobis 107.0872D| elationis perisse comperimus, et hoc humili satisfactione castigemus: haec enim nobis saepius fit causa flagellorum. Caeterum innocentes et justos ad augmenta praemiorum flagellari perfectorum est donum speciale virorum: verberibus autem temporalibus ad aeterna tormenta compelli, impoenitentium est poena reproborum.

Ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Beda.) Si et Deus est juxta Psalmistam, qui quantum distat oriens ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras (Psal. CII), et filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata: ergo idem 107.0873A| ipse et Deus et filius hominis est; ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam peccata dimittere possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori. (Joan. Chr.) Scrutator animarum praevenit mentium magna consilia. Et deitatis suae potentiam operis attestatione monstravit, dum dissipati corporis membra componit, nervos stringit, ossa complet, viscera firmat, virtutem et gressus ad cursum suscitat in vivo cadavere jam sepultos. Tolle, ait, lectum tuum: hoc est, porta portantem, oneris muta vices, ut quod fuit infirmitatis testimonium, sit probatio sanitatis. Vade in domum tuam: ne Christiana fide curatus in viis Judaicae perfidiae jam moreris

Spiritaliter autem, surgere de lecto est animam se 107.0873B| a carnalibus desideriis, ubi aegra jacebat, abstrahere. Lectum vero tollere, est ipsam quoque carnem, per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum a deliciis segregare terrenis. Sublato autem lecto domum ire, ad paradisum redire est: haec etenim vera est domus nostra, quae hominem prima suscepit, non jure amissa, sed fraude, tandem restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter, sanus qui languerat domum reportat lectum, cum anima, remissione accepta peccatorum, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne quid perversi, unde iterum, juste feriatur, admittat.

Et surrexit, et abiit in domum suam. (Hieron.) Et anima paralytica si surrexerit, si robur pristinum recuperaverit, portat lectum suum in quo jacebat 107.0873C| ante dissoluta: et portat illum in domum virtutum suarum.

Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Beda.) Quam miranda divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente mora, jussu Salvatoris salus festina comitatur! Ideoque merito qui affuerant, damnatis blasphemiae jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia corda convertunt.

[II.] Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Vidit, inquit, Jesus hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, etc. Vidit autem non tam corporei intuitus, quam internae miserationis aspectibus, quibus et Petrum negantem, ut reatum 107.0873D| suum agnosceret, respexit. Vidit ergo hominem, id est, misertus est eum, qui humanis tantum studiis deditus est. Vidit sedentem in telonio, pertinaci videlicet studio, temporalibus lucris inhiantem: τέλος enim Graece, Latine vectigal interpretatur. Matthaeum, inquit, nomine. Matthaeus Hebraice, Latine dicitur donatus. Quod profecto nomen illi apte congruit, qui tantum supernae gratiae munus accepit. (Hieron.) Nec praetereundum quod caeteri evangelistae, propter verecundiam et honorem Matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt, Levi (Luc. V); duplici quippe vocabulo fuit. Ipse autem Matthaeus, secundum quod a Salomone praecipitur, justus accusator sui est, in principio sermonis 107.0874A| (Prov. XVIII); et in alio loco: Dictu peccata tua, ut justificeris (Isa. XLIII). Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, cum ipse de publicano in Apostolum sit repente mutatus. (Beda.) Levi enim interpretatur additus, sive assumptus. Quod etiam nomen eidem cui datum est, testimonium perhibet. Significat namque quia assumptus est per electionem a Domino, et additus ad numerum gradus apostolici. (Aug.) Notandum autem quod hanc vocationem suam Matthaeus videtur praetermissam hic recordari. Quia utique ante illum sermonem habitum in monte, credendum est vocatum esse Matthaeum. In eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis 107.0874B| discipulis electos, quos et apostolos nominavit.

Et surgens secutus est eum. In Evangelio Lucae scriptum est plenius: Et relictis omnibus secutus est eum. Intelligens ergo Matthaeus, quid sit veraciter Deum sequi, relictis omnibus sequitur: sequi enim imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu sequi potuisset, reliquit propria, qui rapere solebat aliena: perfectamque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquerit; tanta enim cupiditate sequendi Deum ductus est, ut in nullo prorsus hujus 107.0874C| vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit. (Hieron.) Arguit hoc loco Porphyrius et Julianus Augustus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sunt Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sint secuti, cum tantae virtutes tantaque signa praecesserint, quae apostolos, antequam crediderint, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse et majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu. Si enim in lapide magnete et succinis haec esse vis dicitur, ut annulos, et stipulam, et festucas sibi copulent, quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat quos volebat. Siquidem ipse Dominus, qui hunc exterius humana 107.0874D| allocutione, ut se sequeretur, vocavit, intus divina inspiratione, ut mox vocantem sequeretur, accendit, ipse invisibiliter, quomodo sequendum esset, edocuit. Propter quod ille merito obedientiae, dum humana contemnens negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator factus est talentorum.

Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. (Aug.) Hic Matthaeus non expressit in cujus domo discumbebat Jesus, sed scribit evangelista Lucas, quia fecerit ei convivium magnum Levi in domo sua: quod mysteriorum figuris apte congruit. Qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium 107.0875A| pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus, qui crediderit, recumbit affectu: et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur. (Beda.) Publicani autem sicut etiam nomine probant, appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium, fisci, vel rerum publicarum: nec non et hi qui saeculi hujus lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. (Hieron.) Qui viderant publicanum, a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, ob id etiam non desperant salutem. (Beda.) Neque vero in pristinis vitiis permanentes veniunt ad Jesum, ut Pharisaei et scribae murmurant, sed poenitentiam agentes (ut Marcus evangelista hoc loco testatur) dicens: Erant 107.0875B| enim multi qui et sequebantur eum (Marc. II). [ Hieron. ] Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos. Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in conversione poenitentium, demonstretur.

Et videntes Pharisaei dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Duplici errore tenebantur Pharisaei cum magistro veritatis de susceptione peccatorum derogabant: quia et se justos arbitrabantur, qui superbiae fastu a justitia longe discesserant; et eos criminabantur injustos, qui resipiscendo a peccatis, 107.0875C| non parum jam justitiae propinquabant. Invidia namque fraternae salutis obcaecati, recolebant quia publicanus erat Matthaeus, publicani et peccatores erant multi alii qui cum Domino discumbebant. Sed meminisse nolebant quia idem Matthaeus, sicut Lucas scribit, omnibus quae gerebat relictis secutus est eum. Sed et alii publicani et peccatores eo animo cum illo discumbebant, quoniam illi deinceps adhaerere disponebant. Mystice autem per Matthaei electionem et vocationem publicanorum fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, at nunc cum Domino epulis charitatis et bonorum operum sedula devotione reficiuntur. Profecto supercilium scribarum et Pharisaeorum, Judaeorum invidentiam, qua de salute gentium torquentur, insinuat. Quibus 107.0875D| ipse loquitur (Matth. XXI): Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. (Aug.) Convivantibus cum Domino publicanis Pharisaei murmurantes de jejunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur: quia qui legem sequuntur, jejunae mentis famem patiuntur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt.

Et Jesus audiens ait: Non opus est valentibus medicus, sed male habentibus. (Hieron.) Suggillat scribas et Pharisaeos qui justos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates 107.0876A| nostras, et livore ejus sanati sumus (Isa. LIII). Sanos autem et justos appellat eos qui, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X); qui ex lege praesumentes, gratiam Dei non quaerunt. Porro male habentes peccatores vocat eos qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem se justificari posse videntes, Christi gratiae poenitendo colla submittunt. Dum vero subjungit: Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo et non sacrificium, eisdem Pharisaeis de falsa justitia tumentibus etiam consilium correctionis ostendit: admonet namque eos ut per opera misericordiae sibimetipsis supernae misericordiae praemia conquirant, et non contemptis pauperum necessitatibus per oblationem sacrificiorum se Deum 107.0876B| placare confidant. Praeposuit autem eis testimonium de propheta, et hoc illos euntes discere jussit, euntes videlicet a temeritate stultae vituperationis ad diligentiorem Scripturae sanctae meditationem, quae misericordiam maxime commendat. Unde et suum de misericordia exemplum eis proponit, dicens:

Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (MAUR.) Id est: Ad hoc veni non ut falso se justificantes inani favore extollerem, sed ut peccata sua poenitentes misericorditer colligerem. Movet forte aliquem quomodo Dominus dixerit non se venisse ad justos, sed magis ad peccatores vocandos, eum cunctis legentibus palam constet quod etiam illos quos secundum Mosaicae legis instituta justos invenit ad evangelicae praedicationis culmen plurimos vocavit. 107.0876C| Si enim solos peccatores, et non etiam justos vocaret, nequaquam Nathanael discipulatus illius consors existeret: quem ad se primo venientem tanta laude dignum putavit ut diceret: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Si non justos vocaret, Petrum et Andream in apostolatus arce non haberet: qui quanto amore justitiae flagraverint, docuerunt, cum ad testimonium praecursoris continuo Deum videre et audire gavisi sunt. Quomodo ergo venit vocare non justos, sed peccatores, nisi quia (sicut Lucas haec referens apertius dicit): Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Omnes namque electos ad regnum coeleste Deus vocat, sed illos solum ad poenitentiam vocat, quos peccatis gravioribus involutos invenit. Quos vero in operibus 107.0876D| justitiae reperit, non eos ad poenitentiam praeteritae conversationis, sed ad profectum magis vitae perfectioris invitat. Vocat peccatores, ut per poenitentiam corrigantur; vocat justos, ut magis magisque justificentur. Quamvis et ita recte possit intelligi quod ait: Non veni vocare justos, sed peccatores, quia non illos vocaverit qui suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, sed eos potius qui fragilitatis suae conscii, non erubescunt profiteri quia in multis offendimus omnes. Si quos autem et de illis qui fallaciter sunt justi correctos vocat ad veniam, etiam in illis implebitur ejus sermo, quia non venerit vocare justos, sed peccatores, id est non elatos, sed humiles, non de sua justitia 107.0877A| inflatos, sed ei, qui justificat impium, devota mente substratos. Nam et tales, ubi convertuntur, nequaquam se justos, sed peccatores, necesse est sincero corde testentur. Sequitur:

[III.] Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Quod Matthaeus refert ipsos discipulos Joannis haec dixisse Salvatori, Marcus et Lucas ita hoc narrant quasi alii aliqui, quos hujus rei cura movisset, hanc ei quaestionem intulerint. Inde colligendum a pluribus hanc Domino objectam esse quaestionem, et a Pharisaeis scilicet, et a discipulis Joannis, et a convivis, vel aliis quibuslibet quos hoc movebat, quare discipuli Joannis et Pharisaei jejunarent, discipuli autem Salvatoris 107.0877B| non jejunarent. (Hieron.) Ubi Joannis maxime reprehendendi discipuli, non solum de sui jactantia jejunii, verum quia calumniabantur quem sciebant a magistro praedicatum, et jungebantur Pharisaeis, quos ab eo noverant condemnatos. (Beda.) Spiritaliter autem discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, Christi autem edunt et bibunt, quia sive opera quis legis seu traditiones sequatur hominum, sive ipsum etiam Christi praeconium aure tantum percipiat corporis, spiritalibus abstinens bonis, jejuno corde tabescit: qui vero Christi membris fideli incorporatur amore non potest jejunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine. Aliter Joannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat, et bibit; quia ille abstinentia meritum 107.0877C| auget, cui potentia nulla est naturae; Dominus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat reddere puriores. Sed jejunavit et Christus, ne praeceptum declinares; manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.

Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. (Aug.) Quod autem dixit Matthaeus lugere, hoc Marcus et Lucas jejunare; quod et ille postea, tunc jejunabunt, ait, non autem, tunc lugebunt. Verum illo verbo significavit de tali jejunio Dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis; ut illud alterum, quod pertinet ad 107.0877D| gaudium animae in spiritalia suspensae, atque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus Dominus significasse intelligatur de panno novo et vino novo, id ostendens quod animalibus atque carnalibus circa corpus occupatis, et ob hoc veterem adhuc sensum trahentibus, hoc genus jejunii congruat. (Hieron.) Sponsus ergo Christus, sponsa Ecclesia est. De quo sancto spiritalique connubio apostoli sunt creati: qui non possunt lugere atque jejunare quandiu sponsum in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, ac passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. (Beda.) Notandum vero hunc luctum absentiae 107.0878A| sponsi, non nunc tantum, id est post mortem resurrectionemque sponsi ejusdem, sed et ante incarnationem illius per totum hujus saeculi tempus esse celebratum. Prima quippe tempora Ecclesiae ante Virginis partum sanctos habuere, qui desiderarent incarnationis adventum: ista vero tempora, ex quo ascendit in coelum, sanctos habent, qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et mortuos judicandos. Neque hic desiderabilis Ecclesiae luctus requievit aliquando, nisi quandiu hic cum discipulis in carne versatus est. Juxta leges autem tropologiae sciendum quod quandiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere. Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum jejunium, 107.0878B| tunc recipiendus est luctus.

Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. Cum interrogatus esset Dominus cur discipuli ejus non jejunarent, respondit carnales adhuc quosque et necdum passionis resurrectionisque suae fide solidatos, non posse severiora jejunia et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem, quam habere videbantur, amitterent; ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit (Aug.): quibus inconvenienter novus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, ipsa doctrina quodammodo scinditur: cujus particula quae 107.0878C| ad jejunium ciborum valet inopportune traditur, cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum, cujus quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.

Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt: sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est spiritalibus praeceptis, facilius disrumpi quam id posse continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum 107.0878D| Domini desiderio consolationis ejus orando et sperando innovantur. Tunc enim acceperunt Spiritum sanctum, quo impleti cum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vere attestantibus, dictum est quia musto pleni sunt isti. Novum enim vinum jam novis utribus venerat, hoc est, Spiritus sanctus fervor spiritalium corda repleverat. (Hieron.) Potest et aliter hujus sententiae allegoria intelligi. Duo autem exempla Salvator posuit: vestimenti et utrium veterum et novorum; veteres debemus intelligere scribas et Pharisaeos; pannum Novi Testamenti, et vinum novum praecepta evangelica sentienda, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat. Tale quid et Galatae facere 107.0879A| cupiebant, ut cum Evangelio legis praecepta miscerent, et in utribus veteribus vinum novum mitterent. Sed Apostolus ad eos loquitur (Gal. III): O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et Pharisaeis est infundendus, qui majorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire. Alia est enim puritas virginalis animae, et nulla prioris vitii contagione pollutae, aliae sordes quae multorum libidinibus subjacuerunt. (Aug.) Cavendum ergo doctori est ne animae nondum renovatae, sed in vetustate malitiae perduranti novorum mysteriorum secreta committat. Quod si quaerit aliquis quid inter vinum novum mystice et vestimentum distet novum, facile patet 107.0879B| quia vino intus reficimur et inebriamur, vestimento autem forinsecus induimur. Cum vero utrumque ad significantiam vitae pertinet spiritalis, vestimentum profecto opera nostra bona quae foris agimus, et quibus coram hominibus lucemus, insinuat; vino autem novo fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu nostri conditoris in novitate sensus nostri intus ipsi reformamur, exprimitur. Sequitur Matthaeus, ordinem temporum servans, et dicit:

[IV.] Haec illo ad eos loquente, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Aug.) Hunc ergo principem Marcus (Marc. V) et Lucas (Luc. VIII) dicunt fuisse archisynagogum, et nomine Jairum, procidentem 107.0879C| ad pedes Jesu, et deprecantem pro sanitate filiae suae. Quod vero Matthaeus archisynagogum non morituram, vel morientem, vel in extremo positam, filiam suam narrat Domino nuntiasse, sed omnino defunctam; illi autem duo, morti jam proximam, nondum tamen mortuam, considerandum est, ne repugnare videatur, et intelligendum brevitatis causa Matthaeum hoc potius dicere voluisse, rogatum esse Jesum ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret: attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, voluntatem; et talia verba posuit, qualis voluntas erat. Ita enim desperaverat, ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit Jairus, 107.0879D| Matthaeus autem quid voluerit. Utrumque ergo petitum est a Domino, ut vel morientem salvam faceret, vel mortuam suscitaret: sed cum instituisset Matthaeus totum breviter dicere, hoc insinuavit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est voluisse et Christum fecisse. Mystice autem in hac lectione, ubi archisynagogus salvare filiam suam petit, sed pergente ad domum ejus Domino, praeoccupat haemorrhoissa mulier, et praeripit sanitatem; ac deinde filia archisynagogi ad optatam pervenit sanitatem, imo de morte revocata est ad vitam, salus ostenditur generis humani: quae Domino in carne veniente ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venerint, deinde plenitudo gentium 107.0880A| intraret, ac sic omnis Israel salvus fieret. Quis ergo archisynagogus iste, qui ad Dominum pro filia rogaturus advenit, melius quam ipse Moses intelligitur? Unde bene Jairus, id est illuminans sive illuminatus, vocatur. Qui accepit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto quomodo vitalia et spiritalia docere posset, illuminatus est; qui videns Jesum, secundum alium evangelistam, procidit ad pedes ejus: quia praevidens in spiritu venturum in carne Deum, humili corde se ejus potentiae subdidit. Quem ita circa finem saeculi hominem incarnandum esse cognovit, ut aeternum ante omne saeculum Deum existere non dubitaret. Si enim caput Christi Deus, pedes ejus quid aptius quam assumpta humanitas, qua terram nostrae mortalitatis 107.0880B| tetigit, accipiendi sunt? Et procidere archisynagogum ad pedes Jesu, est legislatorem cum tota progenie patrum mediatorem Dei et hominum longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognoscere, et confiteri cum Apostolo (I Cor. I), quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. (MAUR.) Quid autem archisynagogus ille adorans Dominum, petierit audiamus: Filia, inquit, mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Filia ergo archisynagogi ipsa est Synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat. Unde et in Evangelio Lucae ita scriptum est, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Quam modo defunctam pater ipse conqueritur: quia post nobilem educationem legislatoris 107.0880C| et instructionem prophetarum, postquam ad intelligibiles animos pervenerat, postquam spiritalem Deo sobolem generare debebat, variorum errorum languore consternata, subito peccatorum morte exstincta est; sed veniens Redemptor noster, quam mortuam invenit, dextera suae potentiae cito ad vitam revocavit. Nota quod princeps iste dixit: Veni, impone manum tuam super eam, et vivet; centurio autem ait: Domine, tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Et surgens Jesus sequebatur eum, et discipuli ejus. Quia prope est timentibus Deum salutare ipsius (Psal. LXXXIV), nec obliviscitur voces quaerentium se. Ubi enim adventus Jesu cum doctoribus suis propinquat, statim ibi mortis exitus et vitae patet 107.0880D| introitus.

[V.] Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus. (Beda.) Mulier sanguine fluens, sed a Domino curata, Ecclesia est congregata de gentibus; quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu jam fuerat segregata fidelium: sed dum verbum Dei Judaeam salvare cerneret, illa paratam jam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandum quod et archisynagogi duodennis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est, eodem, quo haec nata sit tempore, illa coeperit infirmari: una enim pene eademque saeculi hujus aetate et Synagoga in patriarchis nasci, 107.0881A| et gentium exterarum natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et fluxus sanguinis bifariam, hoc est, et super idololatriae pollutione, et super his quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur, potest recte intelligi. Ergo quandiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia: defectus illius hujus est virtus, quia illorum delicto salus facta est gentibus. (MAUR.) Nec sine mysterio quod filia prius rogatur, et tamen haemorrhoissa prius sanatur; quia licet patriarchae et prophetae salutem Hebraeorum ante postulaverint, magna tamen fides gentium prius salutis donum impetravit. (Hieron.) Filia autem principis in civitate legis moriens, et in domo in qua unius Dei cultus ac confessio fuit ab eodem Domino resuscitatur. Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, 107.0881B| non in urbe accedit ad Dominum, quia juxta legem urbibus excludebatur, sed in itinere, ambulante Deo, ut dum pergit ad aliam alia curaretur. Unde dicunt et apostoli: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quoniam indignos vos judicastis salute, transgredimur ad gentes (Act. XIII). Nec praetereundum quod Marcus Lucasque dicunt hanc eamdem mulierem in medicos erogare substantiam suam, nec ab ullo posse curari. Medicos sive falsos intelligimus theologos, sive philosophos legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disputantes, utilia vivendi credendique instituta se mortalibus dare promittebant: seu certe ipsos spiritus immundos, qui velut hominibus consulendo sese pro Deo colendos ingerebant; quibus 107.0881C| certatim audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires extenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde purgari. Sed haec ubi populum Judaeorum aegrotasse, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare, pariter et inquirere remedium. Accedit, et Dominum tangit Ecclesia de gentibus, quae ei per fidei veritatem appropinquat. Accedit autem retro, sive juxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis; sive quia praesentem in carne Deum non videns, peractis temporariae dispensationis sacramentis, jam per fidem coepit ejus vestigia subsequi. Tangit autem fimbriam vestimenti, et undam restringit sanguinis, quia beatus et vere mandandus, 107.0881D| qui vel extremam verbi partem fidei manu tetigit: nam rarus valde, qui ejus vel in pectore recumbere, vel caput mereatur pistica nardo perungere; cum et ille magnus fuerit qui se indignum dicebat ejus calceamenta portare: magna et illa quae ungere pedes ejus et capillis suis tergere promeruit.

Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. (MAUR.) Haec locutio mentis interna fuit, et ex radice fidei processit, et ideo recte salutem promeruit, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit (Rom. X); et: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ibid.). Dixit enim: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero, si fidem percepero incarnationis ejus, 107.0882A| ab omni iniquitate peccatorum meorum mundabor. Credidit, dixit, tetigit. (Hieron.) In his enim tribus speciebus sanitas omnis promeretur, id est in fide, verbo et opere. Juxta legem (Levit. XV) qui mulierem menstruatam aut fluentem sanguine tetigerit, immundus est; ista ideo tangit Dominum ut sanguinis vitio etiam ipsa curetur.

Et Jesus conversus, et videns eam dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. (MAUR.) Conversus a severitate justi judicii ad misericordiae suae largitatem, ut ex vasis irae faceret vasa misericordiae, et fieret quod ipse promisit per prophetam, dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, ait Dominus (Zach. III). Videns eam dixit ( quia quos praescivit et praedestinavit, hos et vocavit [Rom. VIII] ): 107.0882B| Confide, filia. Quid est quod eam confidere jussit? quia si fidem non haberet, salutem ab eo non quaereret; sed robur et perseverantiam fidei ab ea postulavit, ut ad certam et veram perveniat salutem: quia qui perseveraverit in finem, hic salvus erit. (Hieron.) Confide, ait, filia, quia fides tua te salvam fecit. Ideo filia, quia fides tua salvam te fecit. Nec dixit: Quia fides tua salvam te factura est, sed salvam fecit. In eo enim, quod credidisti, jam salva facta es.

Et salva facta est mulier ex illa hora. (MAUR.) Ex hora ergo Dominici adventus haec mulier sanitatem coepit habere, et quotidie in his qui de infidelitate ad fidem convertuntur, salvantur, quotidie Domino 107.0882C| augente, qui salvi fiant in id ipsum.

Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines, et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite. (Hieron.) Usque hodie puella jacet in domo principis mortua, et qui videntur magistri, tibicines sunt, carmen lugubre canentes. Turba quoque Judaeorum non est turba credentium, sed turba tumultuantium. Quia vero Synagoga laetitiam hanc Dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et ejulantes mortua jacet. Nec tamen superna pietas funditus eam interire patitur: quin potius circa finem saeculi reliquias ejus secundum electionem gratiae saluti et vitae restituet. Unde apte subjungitur:

Non est enim mortua puella, sea dormit. (Beda.) 107.0882D| Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant, Deo dormiebat. In cujus dispositione et anima recepta vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit ut mortui, qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus, inquit, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent (I Thess. IV). Sed et in parte allegoriae, cum anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII), tamen ea quam Dominus resuscitandam atque ad vitam aeternam praevidit esse futuram, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse dici non incongrue potest. (MAUR.) Sed quia perfidiae proprium est, non assensum praebere veritati, sed 107.0883A| repugnare, blasphemam qualitatem mentis Judaeorum evangelista ostendit, dicens:

Et deridebant eum. Haec irrisio levitatem et puerilitatem sensus, et lasciviam morum, et perfidiam animi Judaeorum demonstrat, de quibus scriptum est: Tentaverunt me, et deriserunt, striderunt in me dentibus suis (Psal. XXXIV).

Et cum ejecta esset turba, intravit. Quia verbum resuscitantis irridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, ut pote indigni qui potentiam resuscitantis ac resurgentis mysterium viderent. Non erant digni ut viderent mysterium resurgentis, qui resuscitantem indignis contumeliis deridebant. Item moraliter foras turba ejicitur ut puella suscitetur: quia si non prius a secretioribus cordis expellatur 107.0883B| importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus jacet mortua, non resurget; nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui nullatenus sese colligit. Nec praetereundum arbitror, quod ejecta turba, secundum Lucae Evangelium, neminem secum Salvator in domum permisit intrare, nisi Petrum, Jacobum et Joannem, et patrem et matrem puellae, ut in hoc demonstraret non blasphemis revelanda esse divina mysteria, sed fidelibus, non irrisoribus, sed doctoribus, qui potentiam divini operis honorandam esse scirent, non irridendam, ut fieret quod alibi ipse Salvator ait: Justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI). Quibus post resurrectionem suam ipse dixit: Eritis mihi testes in Hierusalem, et 107.0883C| in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I). Quid autem Salvator fecerit postquam intraverit, audiamus, nam sequitur:

Et tenuit manum ejus, et surrexit puella. (Hieron.) Tenens ergo manum puellae sanavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, Synagoga eorum mortua non consurget. (Beda.) Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Judaeos, sed ex pluribus pauciores. Bene surrexit, et ambulabat: quemcunque enim peccatis mortuum supernae manus miserationis resuscitatura tetigerit, non solum a sordibus et veterno scelere exsurgere, sed et in bonis continuo proficere debet operibus, videlicet juxta Psalmistam: 107.0883D| Ingrediens sine macula, et opera exercens justitiae (Psal. XIV).

Et exiit fama haec in universam terram illam. (MAUR.) Quia coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Nam juxta moralem intellectum tres illi mortui, quos Salvator in corporibus suscitavit, tria genera resurrectionis animarum significant. Et nunc plenius edisseremus quae in superiore libro paucis praelibavimus. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo, latente tantum cogitatione, peccatis sibi mortem consciscunt; sed tales se vivificare significans Salvator resuscitavit 107.0884A| filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde tegentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum quo delectantur implendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt, et hos se, si poeniteant, resuscitare demonstrans, suscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum. Et reddidit matri suae (Luc. VII), quia resipiscentem a peccati tenebris animam unitati restituit Ecclesiae. Quidam vero non solum cogitando vel faciendo illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt; verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute, velut devotae Christo sorores, invigilant. 107.0884B| Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum, quatuor dies in monumento habentem, et sorore attestante jam fetentem; quia nimirum pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrior necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat: nam leviores et quotidiani erratus levioris poenitentiae possunt remedio curari. Quod occulte volens ostendere Dominus, jacentem in conclavi mortuam facillima ac brevissima voce resuscitat, dicens: Puella, surge; quam etiam ob facilitatem resuscitandi jam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras juvenem mortuum, pluribus, ut reviviscere debeat, dictis corroborat, cum ait: Juvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, 107.0884C| ut longa prementis sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu Jesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac voce magna clamavit, Lazare, veni foras (Joan. XI): et sic tandem, qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae est lucique redditus. Sed et hoc notandum quod quia publica noxa publico eget remedio, levia autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri: puella in domo jacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque vehementer, ut nemini manifestent, praecipitur; juvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente, suscitatur (Matth. XXI); Lazarus de monumento vocatus in tantum populis innotuit, ut, ob eorum qui videre testimonium, plurimae Domino turbae cum palmis occurrerent, et 107.0884D| multi propter illum abirent ex Judaeis et crederent in Jesum; quartum vero mortuum, nuntiante discipulo, Dominus audivit, sed quia qui pro ejus excitatione precarentur vivi defuerant: Dimitte, inquit, ut mortui sepeliant mortuos suos (Matth. VIII), id est, mali malos noxiis laudibus gravent: et quia non adest justus qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum (Psal. CXL).

Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David; cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Transeunte per domum principis Domino Jesu, et pergente ad domum suam, sicut supra legimus: Ascendens naviculam transfretavit, et venit in civitatem 107.0885A| suam, clamabant duo caeci, dicentes: Miserere nostri, fili David; et tamen non sanati sunt in itinere, non transitorie, ut putant; sed postquam venit domum suam, accedunt ad eum et introeunt. Domus ergo principis, sicut supra ostendimus, Synagoga est Judaeorum subdita Moysi, Domus Jesu coelestis est Hierusalem. Duo caeci duo populi sunt, observatione litterae, et ritu gentili seu sectis philosophorum obcaecati: quia ignari et inscii fuerunt de futuris et invisibilibus, donec Scripturarum viam et vestigia Salvatoris consequi meruerunt. Domino ergo per hoc saeculum transeunte, et cupiente reverti in domum suam, secuti sunt eum duo caeci: quia, praedicato Evangelio per apostolos, multi ex Judaeis, multi ex gentibus coeperunt sequi 107.0885B| Redemptorem, postulantes ab eo ut luce verae scientiae illuminarentur. Sed postquam Salvator, peracto passionis ac resurrectionis suae mysterio, in coelum conscenderat, intraverunt in domum caeci, id est, in unius fidei confessionem, quae est videlicet in catholica Ecclesia, ibique a Salvatore veraciter illuminati sunt. (Hieron.) Quid autem ipsi caeci clamantes dixerint Salvatori, attendamus: Fili, inquiunt, David, miserere nostri. Misericordiam petebant, qui lumine indigebant. Eisque veraciter miseretur, quibus lumen fidei et bonorum operum tribuitur. Quod autem dicunt caeci, fili David, audiant Marcion, et Manichaeus, et caeteri haeretici, qui Vetus laniant Instrumentum, et discant Salvatorem appellari filium David; si enim non est natus 107.0885C| in carne, quomodo filius David vocatur?

Et dixit eis Jesus, Creditis quia possum hoc facere vobis? (MAUR.) Fidem eorum ipse noscens interrogat, ut fidem confessio promat, et confessionem virtus consequatur salusque virtutem comitetur; quia, ut Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

Dicunt ei, Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens, Secundum fidem vestram fiat vobis. Per utique foris affirmant quod intus corde credere gestant. Et ideo firma professio tactum meruit divinae pietatis. Secundum, inquit, fidem vestram fiat vobis, hoc est, quia fides jam mentem illuminat, oculorum lucem ipsa vobis restituat.

107.0885D| Et aperti sunt oculi eorum. Quia secundum prophetae sententiam, Omnis qui crediderit in illum, non confundetur. Quia ipse est lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).

Et comminatus est eis Jesus dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem abeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. (Hieron.) Et Dominus propter humilitatem fugiens jactantiae gloriam, hoc praeceperat; et illi, propter memoriam gratiae, non possunt tacere beneficium. Nota ergo aliquod inter se justum [ Al., jussum] esse contrarium.

Egressis autem illis obtulerunt ei hominem mutum doemonium habentem, et ejecto daemonio locutus est mutus. (MAUR) Homo iste gentilem populum significat, 107.0886A| qui mutus erat, quia confessionem verae fidei in ore non habebat. Nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat. Quod enim Graece dicitur κωφὸς magis tritum est sermone communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur. Sed mos est Scripturarum indifferenter κωφὸν, vel mutum, vel surdum dicere. Hic ergo homo daemonium habebat, qui idololatriae per omnia datus erat. Cum ergo per praedicatores sancti Evangelii ad Salvatorem perducebatur, ablato errore gentilitatis, confessionem nominis Dei clarius resonare incipiebat.

Et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel; Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. (Hieron.) Turba opera Dei confitetur, et dicit nunquam sic apparuisse 107.0886B| in Israel: in turba nationum confessio est. Pharisaei autem, quia negare virtutem Dei non poterant, opera calumniantur, et dicunt: In principe daemoniorum hic ejicit daemonia: per suam calumniam usque hodie Judaeorum infidelitatem demonstrant. Hoc de duobus caecis et de muto daemonio solus Matthaeus ponit: illi enim duo caeci de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est; ita ut si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia; quod probatur, cum idem evangelista utrumque commemorat, ut si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium, quod solvi non 107.0886C| possit, occurrat, nobis non hoc esse factum, sed aliud simile vel similiter factum.

Et circumibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Hieron.) Cernis quod aequaliter et villis, et urbibus, et castellis, id est, et magnis, et parvis Evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium. Circumibat civitates hoc habens operis quod mandaverat Pater et hanc esuriem, ut doctrina sua salvos faceret infideles. Docebat in synagogis et in villis Evangelium regni, et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, 107.0886D| ut quibus sermo non suaserat, opera persuaderent. De Domino proprie dicitur, curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Nil quippe ei impossibile est.

Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. (MAUR.) Vidit ergo Jesus humanum genus clementiae suae pio intuitu, et misertus est ei, quia erat per varios errores, diabolo ducente, valde vexatum, nec habebat pastores qui illud in viam veritatis dirigerent. Ac ideo ipse constituit ei pastores et rectores, id est, apostolos et successores eorum. Nam et semper necesse est ut oves Christi pastores et doctores habeant. Quia diabolus velut rugiens leo circumit, semper quaerens quem devoret (I Petr. IV.); nam 107.0887A| quandocunque evenit vexatio gregis, et ovium atque turbarum, pastorum est culpa et vitium magistrorum qui eis succurrere debuerant. Unde sequitur:

Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem suam. Messis quidem multa populorum significat multitudinem; operarii pauci, penuriam magistrorum. Et imperat ut rogent Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem suam. Isti sunt operarii de quibus Psalmista loquitur. Qui seminant in lacrymis, in gaudio et metent. Euntes ibant et flebant, spargentes semina sua: venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. XXV). Et ut apertius loquar: Messis multa omnis turba credentium est; operarii 107.0887B| pauci, apostoli, et imitatores eorum, qui mittuntur ad messem.

CAPUT X. Duodecim apostolos praemittit, cum potestate sanandi omnem languorem, et omni doctrina, et quod non venerit pacem mittere, sed gladium, etc.

[I.] Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. (Beda.) Haec convocatio apostolorum non illorum electionis ac studii, sed divinae erat dignationis ac gratiae, ut in apostolatum vocarentur: unde et eis alibi dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV); fecitque ut essent duodecim numero, certi utique gratia mysterii: ut videlicet mundi salutem, quam verbo praedicarent, suo quoque numero commendarent; 107.0887C| ter etenim quaterni duodecim faciunt, et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Unde et de civitate sancta Hierusalem descendente de coelo a Deo scriptum est, quia erant ei ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab Austro portae tres, et ab occasu portae tres. Ubi figuraliter ostendebatur quia, praedicantibus apostolis apostolorumque successoribus, cunctae per orbem nationes in fide sanctae Trinitatis Ecclesiam essent ingressurae. In quo etiam sacramento ita quondam filii Israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per quadrum ternae 107.0887D| tribus manerent. Quia primitiva nimirum Ecclesia quae erat in Judaea, undique per circuitum sui credentibus toto orbe nationibus spiritalia Deo castra rat in fide et confessione sanctae Trinitatis fixura. Porro in eo quod dicit: Dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, etc., ostendit quod benignus et clemens Dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et omnem infirmitatem, sic apostolis suis tribuit potestatem. Sed multa distantia est inter habere et donare, et accipere: iste, quodcunque agit, potestate Domini agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem Domini confitentur, dicentes: In nomine Domini Jesu surge et ambula (Act. III).

107.0888A| Duodecim autem apostolorum nomina haec sunt. Catalogus autem apostolorum ideo in Evangelio ponitur, ut extra hos, qui pseudoapostoli sunt futuri, excludantur: et ut significetur quod nomina eorum simul et illorum qui eorum doctrinam et fidem sequuntur, in libro vitae scripta contineantur.

Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus. Primus scribitur Simon, cognomento Petrus, ad distinctionem alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Galilaeae Chana, ubi Dominus aquas in vinum convertit. Voluit enim Dominus apostolorum principem prius aliud vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur. Idem ergo Latine Petrus quod Syriace Cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum 107.0888B| est, haud dubium quin illa de qua Paulus ait: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Nam sicut lux vera Christus donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et Simoni, qui credebat in petram Christum Petri largitus est nomen. Cujus alias alludens etymologiae, dixit: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Violenter ergo quidam, Latino vel Graeco nomini Hebraeam quaerentes ἐτυμολογίαν, dicunt Petrum dissolventem, sive discalciantem, vel agnoscentem interpretari; cum ipsa lingua Hebraea, P litteram omnino non sonans, Hebraeum hoc nomen non esse testetur: abusive enim Fethrum pro Petro, sicut et Faulum et Filatum, pro Paulo et Pilato scribentes, violenter ficto nomini falsam interpretationem subnectunt. Simon autem obediens interpretatur. 107.0888C| Porro Andreas nomen Graecum est, ἀπὸ τοῦ ἀνδρὸς, id est a viro virilis appellatur. Quibus recte vocabulis apostolorum primi decorantur, qui mox ut illum Agnum Dei dictum a Joanne cognoverunt, eum videre et audire curarunt. Quod vero Simon ponens moerorem, vel audiens tristitiam interpretatur, illi tempori congruit quando, post resurrectionem viso Domino, vel mortis illius vel suae negationis moerorem deposuit, sed suae confestim mortis tristitiam audivit, dicente Domino: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis (Joan. XXI).

Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus. (Hieron.) Jacobum quoque appellavit Zebedaei, quia et alius sequitur 107.0888D| Jacobus Alphaei. Et apostolorum paria utraque [ Al., juga] consociat. Jungit Petrum et Andream, fratres non tam carne quam spiritu. Jacobum et Joannem qui, patrem corporis relinquentes, verum Patrem secuti sunt. (Beda.) Jacobus sane et Joannes, qui ob eximium virtutis et animi culmen filii tonitrui, hoc est Boanerges, sive, ut emendatius scribitur, et Beneragam, ut Syriacum Evangelium habet, benai regesi sunt a Domino cognominati, ut in Evangelio Marci scriptum est. Nec frustra; quorum unus e coelestibus intonans, vocem illam theologicam, quam nemo prius edere noverat, emisit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Veroum, etc. (Joan. I). Quae tanto robore gravida reliquit, ut si aliquanto plus intonare 107.0889A| voluisset, nec ipse capere mundus posset. Sed et ambo saepe seorsum et in montem a Domino duci et aliquando sonum de nube terrificum percipere meruerunt: Hic est Filius meus dilectus. Prisca quoque nomina meritis aptissima gestarunt: Jacobus enim supplantator, Joannes in quo est gratia vel Domini gratia dicitur: nam ille et carnis curam, Domino vocante, supplantare, et ipsam carnem, Herode trucidante, gavisus est contemnere; iste ob amoris praecipui gratiam, quam virginali gloria meruerat, super Redemptoris sui pectus in coena recubuit.

Philippus et Bartholomaeus. Philippus os lampadis interpretatur, et recte: quia vocatus a Domino, mox invento Nathanaeli lumen quod agnoverat 107.0889B| praedicavit, dicens: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth (Joan. I), et post modum quod se de lumine minus scire sentiebat, suppliciter quaesivit, Domine, inquiens, ostende Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Bartholomaeus Syrum est, non Hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas, hoc est, Filius Dei qui praedicatorum suorum mentes ad coelestia contemplanda suspendit, ut quo celsa liberius pervolant, eo terrenorum corda feracius dictorum suorum guttis inebrient. Unde bene Moyses de Ecclesia mystice disserens ait: Quia non est terra, ad quam ingredimini possidendam, similis terrae Aegypti, de qua existis, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed de coelo pluvias exspectans, 107.0889C| quam Deus suus invisit omni tempore (Deut. XI). Saecularis enim sapientia quasi coluber per humum serpit, divina autem de coelestibus intonat.

Thomas et Matthaeus publicanus. (Hier.) Caeteri evangelistae in conjunctione nominum primum ponunt Matthaeum, et postea Thomam, et publicani nomen non ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes, suggillare evangelistam videantur. Iste vero, ut supra diximus, et post Thomam se ponit, et publicanum appellat, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. (Beda.) Thomas abyssus, vel geminus, inde Graece δίδυμος appellatur: quia quo caeteris diutius dubitavit, eo Dominicae resurrectionis veritatem altius didicit. De quo pulchre Paulinus, Nolae antistes, cecinit:

107.0889D| Hic dubius gemino Didymus cognomine Thomas
Adjacet, hunc Christus pavidae cunctamine mentis
Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos
Hoc duce firmati, Dominumque Deumque trementes
Vivere post mortem vero fateamur Jesum
Corpore, viva suae monstrantem vulnera carnis.

Matthaeus donatus dicitur, videlicet quia magno Domini munere de teloneario publicano in apostoli est et evangelistae delegatus officium.

Jacobus Alphaei, et Thaddaeus. Jacobus quidem Alphaei ipse est qui in Evangelio frater Domini nominatur: quia Maria, uxor Alphaei, soror fuit Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes evangelista cognominat, fortasse quia vel idem Alphaeus 107.0890A| etiam Cleophas dictus est, vel ipsa Maria, defuncto post natum Jacobum Alphaeo, Cleophae nupsit. Cui Simeonem filium genuisse, eumque consobrinum Domini existentem, eo quod Cleophas frater fuerit Joseph, Hierosolymae post Jacobum rexisse Ecclesiam, historia ecclesiastica tradit: sive hic apostolus Simon, seu quilibet alius Simeon fuerit. Quod vero Jacobus merito filius Alphaei, id est docti, sit cognominatus ipsi testantur apostoli, qui eum post Domini passionem statim Hierosolymorum ordinaverunt episcopum quia et ante sanguinis effusionem verus etiam ipse carnalis desiderii sit supplantator, testatur Hegesippus, vicinus apostolorum temporum historicus. « Suscepit, inquiens, Ecclesiam Hierosolymae post apostolos frater Domini Jacobus, 107.0890B| cognomento Justus. Multi quidem Jacobi vocabantur, hic δευτερομάρτυρ sanctus vocatus fuit: vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, neque unctus est unguento, neque usus est balneo. Huic soli tum [soli licitum] erat ingredi sancta sanctorum, siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur in templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur in tantum, ut camelorum duritiem ejus traxisse genua crederentur. » (Hieron.) Thaddaeus autem apostolus, qui ab evangelista Luca Judas Jacobi dicitur et alibi appellatur Libbeus, quod interpretatur corculus, id est cordis cultor, credendumque est eum fuisse τριώνυμον, sicut Simon Petrus et filii Zebedaei Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei 107.0890C| nominati sunt. Erat enim frater Jacobi fratris Domini, ut ipse in Epistola sua scribit. Unde etiam ipse frater Domini vocabatur, attestantibus civibus ipsius qui de virtutibus ejus stupentes aiebant: Nonne iste est faber filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? (Marc. VI.)

Simon Chananaeus, et Judas Scariothes, qui tradidit eum. Et hos cum additamento posuit ad distinctionem Simonis Petri et Judae Jacobi: Simon autem Chananaeus a Chana vico Galilaeae cognomen accepit. Quod evangelista Lucas cum interpretatione posuit, Simon zelotes, Chana quippe zelus, Chananaeus dicitur ζηλωτὴς, id est aemulator. Judas autem Scarioth aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu Isachar praesagium suae damnationis vocabulum 107.0890D| sumpsit: Isachar quippe, quod dicitur merces, pretium proditionis insinuat; Scarioth autem, quod memoria mortis interpretatur, arguit eum non repente persuasum, sed meditatum diutius Dominicae traditionis patrasse flagitium. (Ambr.) Qui non per imprudentiam, sed per providentiam inter apostolos eligitur. Quanta enim est veritas, quam nec adversarius minister infirmat? Quanta moralitas Domini, qui periclitari apud nos judicium suum quam affectum maluit? Susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has partes recusavit fragilitatis humanae. Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus, modeste feras tuum errasse judicium, perisse beneficium.

107.0891A| [II.] Hos duodecim misit Jesus, praecipiens et dicens eis. (Hieron.) Animadvertendum est quod Scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos ejus, sed omnes qui in eum credentes magisterio ejus ad regnum coelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos apostolos nominavit, sicut Lucas commemorat. (MAUR.) Duodecim ergo discipulos Dominus Jesus misit ad praedicandum, quia multis figurarum indiciis eodem numero ipsi antea praenotati sunt aptissimi esse ad dispensandum divina mysteria. Hi enim sunt duodecim filii veri Jacob (Gen. XXXV); hi duodecim principes plebis Israel (Num. I); hi duodecim fontes reperti in Elim (Exod. XV); hi duodecim castra de Ramesse usque Sina (Exod. XII); hi duodecim lapides 107.0891B| in veste sacerdotis (Exod. XXVIII); hi duodecim panes propositionis (Levit. XXIV); hi duodecim exploratores missi a Moyse (Deut. I; Jos. III); hi duodecim duces populi terram ingressi (Ibid.); hi duodecim lapides altaris (Jos. IV); hi duodecim lapides de Jordane elevati (Ibid.); hi duodecim lapides in eumdem allati (Ibid.); hi duodecim duces Salomonis (II Reg. IV); hi duodecim boves sub mari aeneo (III Reg. VII); hi duodecim leunculi in throno Salomonis (III Reg. X); hi duodecim stellae in corona sponsae (Apoc. XII); hi duodecim fundamenta (Apoc. XXI); hi duodecim portae civitatis Dei (Ibid.); hi duodecim menses anni (Apoc. XXII); hi duodecim horae diei; isti sunt sagittae missae de manu potentis in corda inimicorum regis (Psal. XLIV). Per hos Pacificus noster debellavit 107.0891C| mundi principem, et vasa ejus diripuit. Quid ergo eis tunc praecipiens dixerit, audiamus:

In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. (Hieron.) Non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quia hoc ante resurrectionem praeceptum est, et oportebat primum adventum Christi annuntiari Judaeis, ne justam haberent excusationem, dicentes ideo se Deum rejecisse quia ad gentes et ad Samaritanos apostolos miserit. Ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba 107.0891D| repulisset. (Greg.) Ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent. Quatenus Redemptoris nostri praedicatio, a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret, et quod Judaeae fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum (Hieron.) Juxta tropologiam vero praecipitur nobis, qui Christi censemur nomine, ne in via gentium et haereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata sit, separetur et vita. (MAUR.) Imo magis satagamus ut quicunque nostrum, id est fidelium, gravi delicto ab Ecclesiae domicilio recesserint, per poenitentiae lamentum iterum ad ipsam redeant.

Euntes praedicate, dicentes: Quia appropinquat regnum 107.0892A| coelorum. (Greg.) Appropinquare dicitur regnum coelorum, per collatam nobis fidem invisibilis creatoris, non aliqua motione elementorum. Quia enim peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III): hoc ergo quisque est quod diligit, contra justus coelum est, qui Deum in se portat, et coelestia diligit. Deus quippe qui incircumscriptus, et illocalis, et ubique praesens virtute, non corpore est, localiter tamen in suis ambulat sanctis, sicut dicit: Inhabitabo et inambulabo in illis (II Cor. VI). Ipsique taliter terreni homines efficiuntur coelestes angeli. Talibus enim Dominus dicit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII; Joan. XIV); et ita demum coeli vocari possunt, qui eum fide retinent et diligunt charitate. Et quibus idem promittit Filius quod cum 107.0892B| Patre et Spiritu sancto ad eos veniat, et apud eos faciat mansionem. Recte enim coeli vocantur, in quibus Deus praesidet.

Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date. Ne hominibus rusticanis, et absque eloquii venustate, indoctis et illitteratis nemo crederet, regna coelorum pollicentibus dedit potestatem infirmos curare, leprosos mundare, daemones ejicere, et caetera virtutum opera facere, ut magnitudinem promissorum probaret magnitudo signorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt qui vitam virtutum tenent et signa virtutum non habent; 107.0892C| quia frustra miraculum foras ostenditur, si deest quod intus operetur. (MAUR.) Nam juxta magistri gentium vocem, linguae in signum sunt infidelibus, non fidelibus; attamen sancta Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam infirmos curat, cum per sacerdotes suos oleo sacrato infirmantes perungit, in nomine Domini, simul et orationem pro eis ad Deum fundens ut recipiant sanitatem: nec non in caetera turba fidelium idem facere solet, cum quoslibet a statu boni operis infirmari conspicit, pia exhortatione atque exemplo eos ad statum pristinum reparare satagit. Mortuos quoque suscitat, cum vel infideles ad fidem convocat, vel peccatis mortuos ad poenitentiam et ad exercitium virtutum excitat. Leprosos 107.0892D| mundat, cum variis errorum maculis aspersos ad unitatem fidei et ad puritatem veritatis deducere non cessat. Daemones ejicit, cum per exorcismi gratiam ab obsessis hominibus eos expellit, nec in illorum mentibus malignos spiritus dominari permittit. (Hieron.) Sed quia semper dona spiritalia, si merces media sit, viliora fiunt, adjungitur avaritiae condemnatio. Gratis, inquit, accepistis, gratis date. Ac si aperte dicat: Ego magister et Dominus absque pretio hoc tribui vobis, et vos sine pretio date, ne Evangelii gratia corrumpatur.

[III.] Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus 107.0893A| est enim operarius cibo suo. Consequenter haec praecipit evangelizatoribus veritatis, quibus ante dixerat: Gratis accepistis, gratis date. Si enim haec praedicent, ut pretium non accipiant, superflua est auri, argenti nummorumque possessio. Nam si habuissent aurum et argentum, viderentur non causa hominum salutis, sed lucri causa praedicare. Neque aes in sacculis: qui divitias detruncaverat propemodum, et necessaria vitae amputat, ut apostoli, qui instituebant omnia providentia gubernari, seipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Non peram in via: ex hoc praecepto arguit philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod contemptores saeculi, et omnia pro nihilo ducentes cellarium secum vehant. Neque duas tunicas: in duabus tunicis videtur mihi duplex 107.0893B| ostendere vestimentum; non quod in locis Scythiae glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse contentus; sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti aliud nobis futurorum timore servemus. Neque calceamenta: et Plato praecipit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum; cum haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt. Neque virgam: qui Dei habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeremus? Et quia quodammodo nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens: Dignus est operarius cibo suo. Tantum, inquit, accipite, quantum in victu et vestitu vobis necessarium 107.0893C| est. Unde et Apostolus replicat de se: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus. Et in alio loco: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui catechizat se in omnibus bonis. Ut quorum discipuli metant spiritalia, consortes eos faciant carnalium suorum, non in avaritia, sed in necessitate.

Considerandum nobis est, quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat, in visione ipsius Veritatis laetificans. (Hieron.) Haec historice dixerimus, caeterum secundum anagogen non licet magistris et aurum, et argentum, et pecuniam, quae in zonis est, possidere. Aurum saepe legimus pro sensu, argentum 107.0893D| pro sermone, aes pro voce. Haec nobis non licet ab aliis accipere, sed data a Domino possidere: neque haereticorum et philosophorum perversaeque doctrinae suscipere disciplinas; non saeculi pondere premi, neque duplici esse animo, neque pedes nostros mortiferis vinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos. Neque habere virgam quae vertatur in colubrum, id est, non in aliquo praesidio carnis inniti; quia istiusmodi virga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis.

(Aug.) Solet autem quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut ne virgam ferrent, cum dicat Marcus et praecipit (Marc. VI) ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. 107.0894A| Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat (Jacob. I), et sub alia dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera, continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo.

Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre 107.0894B| noluerit: non quo necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem non ita praecepisse Deum, tanquam evangelistae vivere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium. Alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus (I Cor. IV), qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de jure suo cedere.

Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, his qui Evangelium annuntiant, de 107.0894C| Evangelio vivere; illa Apostolus loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima: ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus: ac per hoc addendo: Dignus est operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde haec omnia loqueretur.

Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit: Ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, ut intelligatur quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum, praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret, 107.0894D| sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis admonet, ut pes neque tectus sit, nec nudus ad terram, id est, nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens: Et ne induerentur duabus tunicis; quid eos admonet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?

Tanta ergo praedicatori in Deo debet esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non praevideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat; ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis praevideat aeterna. Cui etiam, Luca attestante, 107.0895A| per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Haec si quis Evangelii verba per allegoriam enucleatius velit intelligi, in auro sensum saecularis sapientiae, in argento rhetoricae artis facundiam significatam accipiat: in pecunia vero zonae inclusa sapientiam occultatam. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in zona ligatam tenet; unde scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultatus, quae utilitas in utrisque? (Eccli. XX.)

Quid vero per opera, nisi onera saeculi? Et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui ergo officium praedicationis suscepit dignum, non est ut onus saecularium negotiorum 107.0895B| portetur, ne dum hoc ejus colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio obtinendae ejusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu, salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione salutem audientibus exoptat.

In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. (Hieron.) Super ordinatione episcopi et diaconi Paulus loquitur: Oportet autem et testimonium eos habere bonum ab his qui foris sunt. Apostoli novam 107.0895C| introeuntes urbem scire non poterant quis, qualis esset; ergo hospes legendus est populi, et judicio vicinorum, ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur. Cum universis debeant praedicare, hospes unus eligitur, non magnum tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est, sed accipiens. Hoc enim dicitur: Quis in ea dignus est, ut magis se noverit accipere gratiam quam dare. (Amb.) Quod autem dicit: Et ibi manete, donec exeatis, dat constantiae gererale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatione regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura amittere. Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli, 107.0895D| legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.

Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui: Et siquidem fuerit domus digna, veniet pax vestra super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Occulte salutationem Hebraici ac Syri sermonis expressit. (Hieron.) Quod enim dicitur χαῖρε et Latine Ave, Hebraico Syriacoque sermone appellatur salomiach, sive salomalach, id est, Pax tecum. Quod autem praecipit tale est: Introeuntes in domum, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate. Si autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de oblata pace; illi bellum, quod habere voluerunt, possidebunt. (MAUR.) Pax enim, quae ab 107.0896A| ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eumdem praedicatorem revertitur; quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit; quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro labore sui operis recompensatur.

Et quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras, de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. (Hieron.) Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem et praedicatio apostolica usque ad illos pervenerit; sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint. (Aug.) Hoc enim 107.0896B| jubentur facere, aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter susceperant, aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere. Aliter, pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis significant; pulvis vero, quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua etiam ipsi summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus solliciti salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi, imo vix calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo receperint verbum, ipsi afflictiones curasque doctorum, quas pro se tolerabant, in argumentum sibi vertunt humilitatis: qui vero spreverint doctrinam docentium, sibi labores et pericula, taediumque 107.0896C| sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis qui in Evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelistarum jubentur pedes ablui, imo per ipsum Salvatorem narrantur abluti.

Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum, in die judicii, quam illi civitati. (MAUR.) Quia ipsi unam legem tantum, hoc est, naturae, spernebant. Judaei vero simul et naturae et litterae legem contempserunt, et prophetarum dictis non crediderunt, nec apostolorum praedicationem receperunt. Notandum quoque quod Sodomitae inter tot carnis animaeque flagitia, quibus insatiabiliter ardebant, inhospitales quoque, Ezechiel attestante 107.0896D| (Ezech. XVI), fuerunt; sed nulli apud eos tales hospites quales apud Judaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Et Lot quidem aspectu et auditu justus erat (Gen. XVIII), non aliquid tamen docuisse, nulla ibi fecisse signa perhibetur. Atque ideo cui multum datum est, multum quaeritur ab eo (Luc. XII): potentesque potenter tormenta patientur. Ergo sicut inter justos diversa retributio est, ita et inter peccatores diversa supplicia sunt.

Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Ecce, inquit, ego mitto vos, id est, ego qui vos praescivi et elegi de mundo, qui vos docui, qui ea quae vobis ventura sunt, omnia novi, qui etiam vobis laborantibus condignam mercedem restituam in futuro, ipse vos secundum nomen vestrum ex discipulis 107.0897A| missos faciam, apostoli enim missi interpretantur: Ecce, ait, mitto vos sicut oves in medio luporum; quia ergo oves meae estis, volo ut mansuetudinem et humilitatem habeatis, nec propter seditionem et minas persecutorum patientiam et constantiam vestram perdatis. (Hieron.) Lupos scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Judaeorum. (Greg.) Notandum autem quod sententia Domini secundum Matthaeum congruit illi sententiae secundum Joannem, qua dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. VI); Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit, quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium, quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi 107.0897B| gaudia, sed sicut ipse missus est, ad passiones in mundum misit. Sicut ergo amatur Filius a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Quod enim dicit: Ecce ego, auctoritas et fortitudo Deitatis hominibus est. Ego enim Deus vos homines mitto. Qui enim misi prophetas patribus vestris, vos Judaeis atque gentilibus pariter mitto. Et notandum quod uno eodemque tempore atque praecepto instruuntur quomodo inter infideles Judaeos atque gentiles agant. Sicut oves in medio luporum. Contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis devorentur. Sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit. Ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur, quatenus servantes 107.0897C| innocentiae sensum, malitiae morsum non habeant. Quia qui locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare.

Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. (Hieron.) Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant, serpentis astutia ponitur in exemplum. Quia toto corpore occultat caput, et illud in quo vita est, protegit; ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, quod est Christus, custodiamus. (MAUR.) Item prudentia dicitur esse serpentis, quod obturat aures suas, ne audiat incantantes. Quaerunt enim venena quae sunt in capitibus serpentum ad medicamentum: at illa, hoc praesentiens, caput intra spiras corporis volutum 107.0897D| abdit, et unam aurem petrae apponit, alteram cauda occludit: ita vir apostolicus omnem vitam suam quasi in circulis temporum complexam, circa principalem partem animae ponit: et ut ipsa illaesa fiat, Christo adjuvante, qui est petra, et subtili Scripturarum documento eam imbuente, quod cauda significat, nimium satagit.

Incantantes autem sunt qui voluptates corporis persuadent, et peccantes blande leniterque fovent, ut vigorem mentis in ipsis emolliant. Item alia prudentia fertur serpentis, quod quando squamis et putredine ac lepra aggravatur, in petrarum scissuram ingrediatur, aut per foramen angustum, ut exuat se tunica veteri, et quae illi nocent deponat, sicque sana evadat.

107.0898A| Hoc enim proprie Christianorum est, ut per poenitentiae stricturam exuant veterem hominem cum actibus ejus, qui tenet in se lepram peccati et induant novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV), qui nescit corruptionem culpae. Simplicitas columbarum expressius sancti specie demonstratur; unde dicit et Apostolus: Malitia parvuli estote (I Cor. XIV), cujus species genuinae simplicitatis in superioribus ad moralitatem interpretati sumus.

Cavete autem ab hominibus. Nunc demonstrat quos antea lupos appellaverit. Homines enim sunt iidem qui et lupi: quia peccatores sunt et fragiles, sed tamen feroces.

Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis 107.0898B| flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. (Greg.) Haec quippe Judaicae genti vel sola vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occisionem, nominis quoque ejus praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit. Quod autem Lucas dixit Dominum dixisse ad apostolos: Continget autem vobis in testimonium; et Matthaeus: In testimonium illis et gentibus, significat persecutionem nominis Christi non solum Judaeis et gentibus eorum malitiae, sed etiam ipsis apostolis fieri in testimonium ipsorum innocentiae. Testimonium videlicet quorum fit, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut 107.0898C| inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur, cum protinus subinfertur:

Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquetur in vobis. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere; vos ad certamen acceditis, sed ego praelior: (Hieron.) vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Cum ergo propter Christum ducamur ad judices, voluntatem tantum nostram pro 107.0898D| Christo debemus offerre. Caeterum ipse Christus, qui in nobis habitat, loquetur pro se, et Spiritus sanctus in respondendo gratiam ministrabit.

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient, et eritis odio omnibus propter nomen meum. (Greg.) Hoc in persecutionibus fieri crebro videmus, nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa est fides: minorem tamen dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur: plus vero in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant; hinc est enim quod de Juda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit: Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem 107.0899A| utique ab eo: tu vero homo unianimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. LIV). Et rursum: Homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL). Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat: Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi, quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant, de quorum vita praesumebant: et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit ex alienae damno charitatis. Et eritis, inquit, odio omnibus propter nomen meum; quia omnes 107.0899B| quaerunt, quae sua sunt, non quae Jesu Christi; et amatores mundi facti sunt inimici Dei.

Qui autem perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Praecepto enim legis cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri. In cauda quippe finis est corporis, et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Docet ergo Dominus in hac perseverandi sententia virtutem longanimitatis, et patientiae; quod non coepisse, vel facere, sed perficere virtutis est.

Hoc idem et evangelista Lucas (Luc. XXI) in aliis verbis Domini exprimit, dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras. (Greg.) Denique radix custosque omnium virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, dum nobis 107.0899C| ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipiemus possidere quod sumus.

Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. (Hieron.) Hoc ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem Apostoli mittebantur. Quibus et proprie dictum est: In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis (Matth. X). Quod persecutionem timere non debeant, et debeant declinare. Quod quidem vidimus in principio fecisse credentes, quando orta Hierosolymis persecutione dispersi sunt in tota Judaea, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium.

Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (MAUR.) Praedicit enim quod non ante praedicationibus suis ad fidem perducerent 107.0899D| omnes civitates Israel, quam resurrectio Domini fuerit perpetrata, et in toto orbe terrarum praedicandi Evangelium potestas concessa. (Hieron.) Spiritaliter autem possumus dicere: Cum persecuti vos fuerint in una civitate, id est, in uno Scripturarum libro, vel testimonio nos fugiamus ad alias civitates, id est, ad alia volumina, et quamvis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium Salvatoris adveniet, quam adversariis victoria concedatur.

Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus. Ac si diceret: Quod ego magister et Dominus patior, vos discipuli et servi ne indignemini pati. Si magister, 107.0900A| qui utique quasi Deus potui, sed nolui meas ultum ire injurias, imo malui meos insectatores reddere patiendo mitiores, eamdem necesse est vos discipuli, qui puri homines estis, regulam perfectionis sequamini.

Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Ecce Dominus et magister discipulis et servis suis calumnias suas ostendit, ut suo exemplo injurias iniquorum patienter ferre discerent, et quod superius ait, fieret: Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servus sicut dominus ejus. Nam se patremfamilias appellat, cui coelestium, et terrestrium, et infernorum familiae genuflectunt, quem perfidia Judaeorum in Beelzebub principe daemoniorum, ejecisse daemonia blasphemavit: non mirum, 107.0900B| si domesticos ejus, quibus regnum coelorum ipse promisit, eodem instinctu malitiae calumnientur. (Hieron.) Notandum autem quod Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur in Regum volumine idolum muscae, Bel ipse est Beel sive Bahal, Zebub autem musca dicitur. Principem daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur, propter immunditiam quae exterminat olei suavitatem.

Ne ergo timueritis eos. In sequentibus demonstrabitur cur discipulos prohibuerit persecutores suos timere, quia vana et fragilis res cito decidua est.

Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. (Hieron.) Et quomodo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur, sed de 107.0900C| futuro tempore scriptum est, quando judicabit Deus abscondita hominum, et illuminabit occulta tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium. Et est sensus: Nolite timere saevitiam persecutorum, et blasphemantium rabiem, quia veniet dies judicii, in quo et vestra virtus et eorum nequitia demonstrabitur.

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quod audistis in mysterio, apertius praedicate; quod discitis absconse, publice loquimini. Quod vos erudivi in parvo Judaeae loco, in universis urbibus, in toto mundo audacter dicite. (Beda.) Sane quod ait: Praedicate super tecta, juxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere. Non enim tecta 107.0900D| nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia; unde lex praecipit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro, ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente aliquo et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis (II Reg. VI). Ergo praedicabitur in tectis, quod cunctis audientibus palam dicetur.

Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Si enim persecutores sanctorum occisis corporibus non habent amplius quid contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, 107.0901A| qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda projiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi: cum nequaquam omnipotentiae Dei, quin ea resuscitando vivificet, obsistere possint.

Sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nomen gehennae in veteribus libris non invenitur, sed primum a Salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit sermonis hujus occasio. Idolum Baal fuisse juxta Hierusalem, ad radices montis Moria, in quibus Siloa fluit, non semel legimus. Haec vallis et parva campi planities irrigua erat et nemorosa, et plena deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel dementiam venerat, ut deserta templi vicinia, ibi 107.0901B| hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos incenderent daemoni vel initiarent, et appellabatur locus ille Gehennon, id est vallis filiorum Ennon. Hoc Regum volumen et Paralipomenon, et Jeremias scribunt plenissime. Et comminatur Deus se locum illum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Tophet et Baal, sed vocetur Polyandrum, id est, tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia, et poenae perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo denotantur. Duplicem autem esse gehennam, ignis et frigoris, in Job plenissime legimus.

Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Haeret sibi sermo Dominicus, et consequentia pendent ex superioribus. 107.0901C| Prudens lector, cave semper superstitiosam intelligentiam, ut non tuo sensui attemperes Scripturas, sed Scripturis jungas sensum tuum, et intelligas quid sequatur. Supra dixerat: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Nunc loquitur consequenter: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Et est sensus: Si parva animalia et vilia absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia, et quae in eis sunt peritura, sine Dei voluntate non pereunt; vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia. Iste sensus et supra dictus est.

Notandum autem quod cum Matthaeus ponat: 107.0901D| Nonne duo passeres asse veneunt, Lucas non assem sed dipondium memorat. Nonne, inquit, quinque passeres veneunt dipondio (Luc. XII). Dipondius ergo, quo quinque passeres veneunt, id est venduntur, genus est ponderis levissimi ex duobus assibus compositi. Nec interest aliquis numerus, sed proximus est post assem dipondius; ponderales enim ipsi numeri sunt et ad pondus pertinent. Idque quod in cardinali numero dicitur unum, hoc in ponderali as sive assis, et quod ibi duo, hic dussis, vel dipondius dicitur. Quidam coacte duo passeres animam interpretantur et corpus: quinque quoque passeres, secundum Lucam, qui duobus assibus veneunt, ad sensus referunt. Sed quomodo illa intelligentia 107.0902A| evangelici sermonis corpori coaptetur, non parvae difficultatis est. Quaeret fortasse aliquis quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX), cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum, de quo consequenter ait:

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. (Beda.) Non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur: non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. (Hieron.) Bene tamen numerata dicuntur, quia quae volumus servare, numeramus: ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam et ineffabilem 107.0902B| significat affectum. Quod nihil nostrum Deum lateat, et parva etiam otiosaque dicta ejus scientiam non fugiant. (Aug.) Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam matrem, quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur (quamvis ad corpus redeant unde delapsa sunt), ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse est. Alioqui si capillis capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus, quod toties dempsit exsectio immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit formositas. Sed quemadmodum 107.0902C| si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem quae particula materiae, cui membro statuae redderetur, dum tamen totum, ex quo restituta fuerit, resumeret: ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat

107.0902D| Nolite ergo vos timere, quia multis passeribus meliores estis vos. (MAUR.) Meliores dicit quia rationales, quia ad imaginem Dei creati, quia aeterni: propter hominem enim creata sunt bruta animalia, ut haberet ille nutrimentum atque servitium, non propter jumenta, homo.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. (Hilar.) Confessio hoc in loco intelligenda est, de qua dicit Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Quia enim Dominus superius praemisit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et iterum: Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis flagellabunt 107.0903A| vos, et eritis odio omnibus propter nomen meum, ne aliquis persecutionibus territus diceret apud semetipsum: Fidem meam quam Deo soli debeo, si inter homines mihi pronuntiare non licet, tamen eam in corde illi conservo, quam foris propter rabiem persecutorum pronuntiare non valeo; huic infirmae cogitationi Dominus respondit, dicens: Qui autem negaverit me coram hominibus, id est, natum, passum et mortuum, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Negare enim quod Deus non sit, nec pagani possunt; tamen filium, quod sit Deus sicut et Pater, confiteri nisi a fidelibus non potest. Negatur ergo quisque a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius; et confitebitur a Filio apud Patrem, qui per Filium 107.0903B| accessum habuerit ad Patrem. (MAUR.) Sive aliter: haec confessio quidem non verborum tantum sonum, sed operum quaerit effectum; quia sunt quidam, Apostolo testante, qui confitentur verbis se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I): quorum confessio vana est; ait enim ipsa Veritas: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII).

Confitetur ergo bonus Christianus Dominum Jesum coram hominibus ea fide quae per dilectionem operatur, mandata Domini fideliter implendo: et confitetur Dominus confessorem suum coram Patre suo, in aeterna videlicet beatitudine illum feliciter 107.0903C| remunerando.

Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. Negare enim Christum coram hominibus, est praeceptis ejus non velle acquiescere, et in conspectu hominum pravi exempli notam agere: quem Dominus coram Patre suo denegat, quia visione ejus perpetua indignum esse judicat. (Greg.) Sed ecce nunc apud homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur quia cunctos Christianos esse conspiciunt: non ergo ad probationem fidei vox sufficit, quem defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se 107.0903D| quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plenae virtute mentis humanum pudorem subdidit.

Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi: pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutoribus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis: veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere: cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.

107.0904A| [IV.] Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. Supra dixerat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. (Hieron.) Nunc infert quid post praedicationem sequatur. Ad fidem Christi totus orbis contra se divisus est. Unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala. Tale quid et in Genesi adversum rebelles homines qui admoti fuerant de Oriente, et turrim exstruere festinabant, per quam coeli alta penetrarent, fecisse scribitur Deus, ut divideret linguas eorum (Gen. XI).

Unde et in psalmo David precatur: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt (Psal. LXVII). Quod et 107.0904B| Isaias sub typo Aegypti prophetice praecinit, dicens: Ecce Deus ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescit in medio ejus; et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios (Isai. XIX); his videlicet contra fidem, illis pro fide dimicantibus.

Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici ejus. Hic locus prope eisdem verbis in Michaea propheta scribitur (Mich. VII). Et notandum ubicunque de Veteri Instrumento testimonium ponitur, utrum sensus tantum maneat, an sermo consentiat. (Beda.) Notandum autem quod Lucas evangelista in hac 107.0904C| sententia Salvatoris quinque in una domo divisos narrat. Erunt enim, inquit, quinque in una domo divisi: tres in duo, et duo in tres dividentur (Luc. XII). Ob hoc considerandum est quomodo quinque divisos dicat, cum videatur sex personarum subjecisse vocabula, patris scilicet et filii, matris et filiae, socrus et nurus; intelligendumque eamdem socrus quam matris nomine designatam; quia, quae mater est filii, ipsa et socrus est uxoris ejus: ideoque illa ipsa et in filiam suam, et in nurum dicitur esse divisa. Quas si quis divisiones etiam allegorice quaerat interpretari, tres in duo et duo in tres dividuntur, quia boni malis, et mali bonis sentiunt atque agunt adversa.

Tria namque ad eos qui fidem summae Trinitatis 107.0904D| servant, pertinere, nemo qui dubitet. Duo quoque illis congruere qui a fidei unitate dissentiunt, et multis Scripturarum locis, et ibi maxime comprobatur, quod immunda in arca animalia sub hoc numero retinentur. Et sola in Genesi secundi diei opera visa a Deo, quia bona sunt, non dicuntur (Gen. I). Pater hic diabolus est, cujus aliquando filii non illo creante, sed nobis imitantibus, eramus, dicente Domino: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Sed postquam vocem monentis audivimus: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV); venit ignis ille, id est, gratia spiritalis separavit nos ab invicem, ostendit alterum Patrem, cui diceremus: Pater noster, qui es in coelis. Mater Synagoga, filia 107.0905A| est Ecclesia primitiva, quae et eam, de qua genus duxit, Synagogam fidei persecutricem sustinuit, et ipsa eidem Synagogae fidei veritate contradixit. Socrus Synogogae nurus est Ecclesia de gentibus; quia sponsus Ecclesiae Christus filius est Synagogae, dicente Apostolo: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX).

Socrus igitur, id est mater sponsi, et in nurum, sicut praediximus, suam et in filiam divisa est, quia Synagoga carnalis sive de circumcisione, sive de praeputio, credentes persequi non cessat. Sed et ipsae in socrum matremque sunt divisae, nolentes circumcisionem recipere carnalem, ut Actus apostolorum docent, cum quibus antea consuetudine implicatus erat: nulla enim apud eos jura custodiri 107.0905B| possunt, inter quos fidei bellum est.

Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. (Hieron.) Qui ante praemiserat: Non veni pacem mittere, sed gladium, et dividere homines adversus patrem, et matrem, et socrum, ne quis pietatem religioni anteferret, subjecit dicens: Qui amat patrem aut matrem plus quam me. Et in Cantico legimus canticorum: Ordinate in me charitatem (Cant. II). Hic ordo in omni affectu necessarius est. Ama, post Deum, patrem, ama matrem, ama filios. Si autem necessitas venerit, ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque servari, odium in suos pietas in Deum est. Non ergo prohibuit amare aut patrem, aut matrem, sed 107.0905C| assignanter addit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. In alio Evangelio scribitur (Luc. IX): Qui non accipit crucem suam quotidie. Ne semel putemus ardorem fidei posse sufficere, semper crux portanda est, ut semper nos Christum amare doceamur. (Beda.) Crux quippe a cruciatu dicitur, et duobus modis crucem Domini bajulamus: cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus; qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem 107.0905D| proximo non spiritaliter impendunt, ut ei non ad virtutem sed quasi miserando ad culpas faveant: hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde recte haec eadem Veritas dicit: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus; accipere etenim crucem, et post Deum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo studio aeternae intentionis exhibere: nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Deum recusat. (MAUR.) Quod autem hic et superius, non est me dignus, dicit, significat quidem illum divino consortio esse indignum, qui delicias mundi et consanguinitatis carnalem amorem praeponit spiritali 107.0906A| amori, et propter minima et caduca maxima et aeterna quaerere negligit.

Qui invenit animam suam, perdet eam. (Beda.) Hic ergo animae nomine vita praesens designatur, qua quisque animaliter cupit vivere. Et duobus modis haec sententia recte potest intelligi, sed ad unum omnino finem uterque intellectus refertur, ut videlicet adversa pro Christo pati, imo ipsam mortem non timeamus obire: qui enim minante mortem persecutore negaverit Christum, magis eligit ad tempus salvare animam suam, negando hanc procul dubio aeternae perditioni praeparat; item qui salutem animae suae quaerit aeternam, temporaliter eam inter persecutorum manus perdere, hoc est in mortem dare, non dubitat. Utrique autem sensui congruit apte 107.0906B| quod sequitur:

Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Id est, qui hic perdiderit, illic vivificabit: qui propter Christum morti tradiderit, tota die aestimans eam ut ovem occisionis, exsurgente tunc et adjuvante Christo, liberam eam inveniet propter nomen Christi.

Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. (Hilar.) Docet in se etiam mediatoris officium: quicunque sit receptus a nobis, atque ille profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nos sit; atque ita qui apostolos recipit, Christum recipit: qui vero Christum recipit, Patrem Deum recipiet, quia non aliud in apostolis recipit quam quod in Christo est, neque in Christo 107.0906C| aliud est quam quod in Deo est. Perque hunc ordinem gratiarum non aliud est apostolos recepisse, quam Deum, quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitet. Ecce ordo pulcherrimus, cum ad praedicationem mittit, docet pericula non timenda, affectum subjicit statui religionis, aurum supra tulerat, aes de zona excusserat, dura evangelistarum conditio.

Unde ergo sumptus, unde victus necessaria? Austeritatem mandatorum spe temperat promissorum: Qui recipit, inquiens, vos, me recipit; et qui recipit me, recipit eum qui me misit. Ut in suscipiendis apostolis unusquisque credentium se suscepisse Christum arbitretur, et in resurrectione Christi credat se Deum Patrem accepisse, talem se 107.0906D| utique ac tantum vult credi, qualis et quantus est Pater: Usque adeo enim, inquit, nihil distat inter me et eum, ut qui me recipit, recipiat eum qui me misit.

Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. (Greg.) In quibus verbis notandum est quia non ait, Mercedem de propheta, vel, Mercedem de justo, sed, Mercedem prophetae, et, Mercedem justi. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae; atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam 107.0907A| non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit: iste enim fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortassis aliquid adhuc pro justitia loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat, quem sustentando juvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille spiritu prophetiae plenus est, sed tamen corporeo eget alimento. Et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est, tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem 107.0907B| prophetae recipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit quod audivit [adjuvit]. (Hieron.) Sive aliter: Qui recipit prophetam ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic mercedem prophetae accipiet. Igitur Judaei, carnaliter intelligentes prophetas, mercedem non accipient prophetarum. Item aliter: In omni professione zizanium mistum est tritico. Praemiserat: Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat. Poterat esse occulta credentium responsio: Ergo et pseudoprophetas et Judam proditorem debemus suscipere et illis alimoniam ministrare. Hoc Dominus ante procurans dicit non personas suscipiendas esse, sed nomina, et 107.0907C| mercedem non perdere suscipientes, licet indignus fuerit qui susceptus sit

Et quincunque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, 107.0908A| amen dico vobis non perdet mercedem suam. Legimus in propheta David: Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL), quod multi peccatorum suorum quasi justas praetendant occasiones, ut quod voluptate [ Al., voluntate] delinquunt videantur necessitate peccare; sed Dominus scrutator cordis et renum, qui futuras cogitationes in singulis contuetur, dixerat: Qui recipit vos, me recipit. Sed quia hoc praeceptum multi pseudoprophetae et falsi praedicatores poterant impedire, medicatus est huic quoque scandalo, dicens: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Rursus poterat alius causari et dicere: Paupertate prohibeor, tenuitas me retinet ut hospitalis esse non possim. Et hanc excusationem levissimo praecepto delevit, ut calicem 107.0908B| aquae frigidae toto animo porrigamus. Frigidae, inquit, aquae, et non calidae, ne et in calida paupertatis et inopiae lignorum occasio quaereretur. Tale quid et Apostolus, sicut ante jam diximus, ad Calatas praecepit: Communicet autem, inquit, is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis (Gal. VI), et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur. Et quia poterat quilibet obtendere paupertatem, et praeceptum eludere, priusquam ille proponat, imminentem solvit quaestionem, dicens: Nolite errare, Deus non irridetur. Quae autem seminaverit homo, et metet (Ibid.). Et est sensus: Frustra causaris inopiam, cum aliud habeat conscientia: et me potes fallere cohortantem, sed scio quod quantumcunque seminaveris, tantum et messurus es.

107.0908C| Nam quia finivit Evangelista hoc in loco sermones Domini, quos cum apostolis habuit, simul et nos hunc librum finientes cum illo, aliud initium sermonum et factorum ejus in sequenti libro sumamus.

LIBER QUARTUS.

CAPUT XI. Jesu legatis ab Joanne missis respondet, de eoque turbas docet: increpat civitates quae credere noluerunt. Confessio ejus ad Patrem, et de ejus jugo suavi, etc.

107.0907D| Cum autem sermones Domini de convocatione apostolorum et de instructione eorum Matthaeus explicuisset, quasi ad alia transmigrans sic subsecutus est, dicens: [I.] Et factum est cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret in civitatibus eorum. Rememorans igitur evangelista illlum locum in quo Dominus ad discipulos suos dixit: Messis quidem multa, operarii vero pauci. Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam, usque ad illud ubi ait: Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel, ostendit ipsum Dominum id factis ut bonum magistrum 107.0908C| implere, quod eum constat verbis ante mandasse. Transiit ergo et praedicavit in civitatibus Judaeorum, ut eis occasionem credulitatis tribueret; et si oblatum munus supernae gratiae nequiter spernerent, inexcusabiles forent, quia quod Deus eorum 107.0908D| promisit, veraciter implevit, mittens eis Unigenitum suum salvatorem et propugnatorem, qui liberaret eos: Prophetam, videlicet, eis suscitans, de fratribus suis quem legislator eis promisit (Deut. XVIII). Et ob hoc eisdem evenit quod idem legifer praedixit: quod qui prophetam illum audire et recipere nollet, exterminaretur anima ejus de populis suis. Ipsique auctores et testes perditionis suae jure exstiterant, quia tempus visitationis suae attendere neglexerant. Sequitur post haec evangelista et dicit:

Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Hieron.) Non quasi ignorans interrogat; ipse enim caeteris ignorantibus demonstrat, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce 107.0909A| qui tollit peccata mundi (Joan. I); et Patris vocem intonantis audierat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III); sed quomodo Salvator interrogat ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, et viderent mortuum resurgentem: sic et Joannes interficiendus ab Herode, discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante, sibi discerent. (Hilar.) Misit quoque ad Dominum, ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, ne Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent. Sed praebetur in his quae a Joanne gesta sunt intelligentia amplior; et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur: 107.0909B| ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est. Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et Joannes hoc opus totum legis explevit. Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur. Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit, ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis: et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae abluatur [ Al., absolvatur].

[ Hieron. ] Quod autem superbirent discipuli Joannis adversus Dominum, et haberent aliquid mordacitatis ex livore et invidia, superior quoque interpretatio 107.0909C| demonstravit, evangelista referente: Tunc accesserunt discipuli Joannis dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Et alibi: Magister, cui tu testimonium praebuisti ad Jordanem, ecce discipuli ejus baptizant, et plures veniunt ad eum. Quasi dixerint: Nos deserimur, hic raritas, et ad illum turba concurrit. Tu es, inquit, qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: Tu es qui venisti, sed, Tu es qui venturus es. Cujus sententiae talis esse potest sensus: Manda, inquit, mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis: an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.

Et respondens Jesus ait illis: Renuntiate Joanni 107.0909D| quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, et pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Hieron.) Joannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum. Ite, inquit, et dicite Joanni signa quae cernitis, caecos videntes, claudos ambulantes, etc., et, quod his non minus est, pauperes evangelizatos. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et aegros, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant 107.0910A| veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest aequalis est. Quod autem ait: Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me, interim nuntios [internuntios] percutit, sicut in consequentibus demonstrabitur.

Abeuntibus autem illis, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Si superior sententia contra Joannem prolata fuerat, ut plerique arbitrantur, in eo quod ait: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, quomodo nunc Joannes tantis laudibus praedicatur? Sed quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, ita ut putaret 107.0910B| Joannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat, ut intelligerent Joannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis. Quid existis, inquit, in desertum: nunquid ob hoc ut hominem videretis calamo similem, qui omni vento circumfertur, ut levitate mentis de eo ambigeret, quem antea praedicaverat? An forsitan stimulis invidiae contra me cogitur, et praedicatio ejus vanam sectatur gloriam, ut ex eo quaerat lucra? Cur divitias cupiat, ut affluat dapibus. Locustis vescitur et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? Pili camelorum tegmen ejus sunt. Istiusmodi cibus et vestis carceris hospitio recipiuntur, et praedicatio veritatis tale habet habitaculum. Qui autem falso praedicant adulatores sunt, sectantur lucra, quaerunt divitias, et deliciis affluunt, et mollibus vestiuntur, 107.0910C| isti in domibus regum sunt. Ex quo ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare, quae frequentant qui bysso, serico et mollibus vestiuntur.

Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis et plusquam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. In eo Joannes prophetis caeteris major est, quod quem illi praedicaverant esse venturum, hic venisse digito demonstravit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et cui ad fastigium prophetale etiam Baptistae accessit privilegium, ut suum Dominum baptizaret, unde infert meritorum [ αὔξησιν] mentionem 107.0910D| [ Del., mentionem] faciens de Malachia testimonium, in quo etiam angelus praedicatur (Malach. II). Angelum autem hic dici Joannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate, id est nuntium, quod venturum Deum nuntiaverat. (Greg.) Recte ergo qui nuntiare supernum judicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine quam explet operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est.

Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Inter mulierum, inquit, natos. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt, et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine et Spiritu sancto. Quanquam in eo 107.0911A| quod dixit: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista, non caeteris prophetis, patriarchis cunctisque hominibus Joannem praetulit, sed Joanni caeteros exaequavit: non enim statim sequitur, ut si alii majores eo non sunt, ille major aliorum sit cunctorum, ut aequalitatem cum caeteris sanctis habeat.

Qui autem minor est in regno coelorum major est illo. Multi de Salvatore hoc intelligi volunt, quod qui minor est tempore, major sit dignitate. Nos autem simpliciter intelligamus quod omnis sanctus qui jam cum Deo est, major sit illo qui adhuc consistit in praelio. Aliud est enim coronam victoriae possidere, aliud adhuc in acie dimicare, quia [ Al., quidam] novissimum angelum in coelis Domino 107.0911B| ministrantem volunt meliorem accipere quolibet primo homine qui versatur in terris.

A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. (Hilar.) Ire Dominus apostolos ad oves perditas Israel jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae, et in Isaac, et Jacob familia, atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Ex his enim jam credentes, et ex his jam apostoli, ex his jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis excluditur, jam Eliae spiritus in Joannis voce 107.0911C| praemittitur. Aliis Christus praedicatur, ab aliis agnoscitur; aliis nascitur, ab aliis diligitur. Sui eum respuunt, alieni suscipiunt; proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant, servi recognoscunt. Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur. Item aliter: quaerendum est quomodo perpeti vim regnum coelorum possit? Quis enim coelo violentiam irrogat? Et rursus quaerendum est, si pati vim regnum coelorum potest, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante, pertulerit. Sed cum lex dicat, Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur, cunctis legentibus 107.0911D| liquet quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam reduxit

Cum vero Joannes Baptista, Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat, ut peccator, qui ex culpa est mortuus, per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites atque misericordes, ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam 107.0912A| aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. (Hieron.) Unde si primus Joannes, ut supra diximus, poenitentiam populis nuntiavit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum, consequenter a diebus illis regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Grandis est enim violentia, in terra nos esse generatos, et coelorum sedem quaerere; per virtutem possidere quod non potuimus possidere per naturam.

Omnes enim prophetae, et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Non quod post Joannem excludat prophetas. Legimus in Actibus apostolorum (Act. XI), et Agabum prophetasse, et quatuor virgines filias Philippi; sed quo lex et prophetae quos scriptos legimus, quidquid prophetaverunt de Domino vaticinati 107.0912B| sunt. Quando ergo dicitur, omnes prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur, ut quem illi dixerunt venturum esse, Joannes venisse ostenderit.

Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc quod dictum est: Si vultis recipere, ipse est Elias, mysticum esse, et egere intelligentia sequens sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi, audiat. Si enim planus esset sensus, et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intelligentiam praeparari? Elias ergo Joannes dicitur, non secundum stultos philosophos et quosdam haereticos, qui introducunt animas in corpora alia reverti: sed quod juxta aliud testimonium Evangelii, 107.0912C| venerit in spiritu et virtute Eliae, et eamdem sancti Spiritus vel habuerit gratiam vel mensuram. Sed et vitae austeritas rigorque mentis Eliae et Joannis paria [pares] sunt: ille in eremo, et iste in eremo; ille zona pellicea cingebatur, et iste simile habuit cingulum. Ille quoniam regem Achab et Jesabelem impietatis arguit, fugere compulsus est; iste quia Herodis et Herodiadis illicitas nuptias arguit, capite truncatur. Sunt quidam qui propterea Joannem Eliam vocari putent, quomodo in Salvatoris adventu secundo, juxta Malachiam (Malach. II), praecessurus est Elias, et venturum judicem nuntiaturus; sic Joannes in primo adventu fecerit; et uterque sit nuntius vel primi adventus Domini, vel secundi.

Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis. (Aug.) Generatio Judaeorum comparatur pueris sedentibus in foro: quia doctores olim et prophetas accipiebat, de quibus dicitur: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII); et alibi: Declaratio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis (Psal. CXVIII), id est, humilibus spiritu. Forum autem Dominicum vel Synagoga vel ipsa est Jerusalem, in qua praeceptorum coelestium jura recondebantur, ubi ad invicem juxta Lucam, sive juxta hunc Matthaeum, ad coaequales suos loquebantur: quia 107.0913A| generis gentisque suae populis patria quotidie voce solebant exprobrare quod nec psalmis primo Davidicis allecti, nec threnis postea correpti voluerunt annuere propheticis. Quoties victoria de hoste vel futura praecinebatur, vel facta recolebatur, nec ad laudes, nec ad virtutis opera consentiebant assurgere. Nam saltationis verbo non histrionici motus, sinuati corporis rotatus, sed impigri devotio cordis, et religiosa membrorum designatur agilitas. Quoties excidia vel facta vel fugienda prophetarum lamenta resonabant, et nec sic auditores ad salutaris poenitentiae remedia confugere curabant. Canit Psalmista (Psal. LXXX): Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob, sumite psalmum, et date tympanum etc. Sed quid sequitur: Et non audivit populus 107.0913B| vocem meam, et Israel non intendit mihi (Ibid.). Clamat propheta: Haec dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II). Et iterum: Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei conturbati sunt in me: non tacebo, quia vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii (Jer. IV). Et paulo post, Quia stultus populus meus me non cognovit, filii insipientes sunt, et vecordes. (Ibid.)

Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit filius hominis, manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum 107.0913C| amicus. Sicut, inquit, tunc, sic et nunc utramque salutis viam respuitis. Nam quod ait: Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait: Cecinimus vobis, et non saltastis, ad ipsum Deum pertinet, qui utendo cum caeteris cibo et potu, laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt, dicentes illum daemonium habere; istum voracem, et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit:

Et justificata est sapientia a filiis suis, id est, Dei sapientia atque doctrina. Ac si aperte diceret: Ego qui sum Dei virtus, et Dei sapientia, ista fecisse ab apostolis meis comprobatus sum, quibus revelavit 107.0913D| Pater quae a sapientibus absconderat, atque a prudentibus apud semetipsos.

(Aug.) Ostendit filios sapientiae intelligere nec in manducando nec in abstinendo esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium. (Rom. XIV). Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit. In Spiritu sancto, in quo vera satietas tribuitur. In quibusdam ergo Evangeliis legitur: Justificata est sapientia ab operibus suis; 107.0914A| sapientia quippe non quaerit vocis testimonium, sed operum.

[II.] Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae essent plurimae virtutes, quia non egissent poenitentiam. (Hieron.) Exprobratio civitatum Chorozain, et Bethsaida, et Capharnaum, capituli hujus titulo panditur. Quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima non egerunt poenitentiam.

Vae tibi, Chorozain, vae tibi, Bethsaida. (Aug.) Chorozain, quae interpretatur mysterium meum, et Bethsaida, quae domus fructuum vel domus venatorum dicitur, sicut et Capharnaum, atque Tiberias, quas Joannes nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci Gennesareth, qui Jordane fluente efficitur, 107.0914B| et ab evangelistis etiam mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis appellatur. Plangit ergo Dominus civitates quae quondam mysterium Dei tenuerunt, et virtutum jam fructum gignere debuerunt: in quas et spiritales venatores missi sunt, quod post tanta miracula atque virtutes non poenituerunt, pejoresque gentilibus qui naturale solummodo jus dissipabant, post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Quaerimus ergo ubi scriptum sit quod in Chorozain et Bethsaida Dominus signa fecerit. Supra legimus: Et circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua. Inter caeteras ergo urbes et vicos aestimandum est in Chorozain quoque et Bethsaida Dominum fecisse.

107.0914C| Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. (Aug.) Denique impletum videmus hodie dictum Salvatoris. Quia scilicet Chorozain et Bethsaida, praesente Domino, credere noluerunt; Tyrus autem ac Sidon et quondam David ac Salomoni amicae fuere, et post evangelizantibus Christi credidere discipulis: tantaque fidem devotione susceperunt, ut Paulum apostolum Tyro abeuntem, cuncti cives cum uxoribus et filiis usque foras prosequerentur (Act. XXI); pulcherrimoque spectaculo tanta hominum multitudo paucissimos hospites, sed pro Christi fide charissimos, ad naves usque valefactura deduceret. Sed quare non olim his qui credere potuerunt, verum Judaeis qui credere 107.0914D| noluerunt, sit evangelizatum, ipsius est scire cujus universae viae misericordia et veritas. (Psal. XXIV.)

Propositum namque fuerat Domino Judaeae fines non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. Sane quod Dominus ait: In cilicio et cinere poeniterent: in cilicio, quod de pilis caprarum texitur, asperam peccati pungentis memoriam, qua in die judicii sinistra pars est induenda, significat; in cinere autem mortis considerationem, per quam tota humani generis massa in pulverem est redigenda, demonstrat.

Notandum autem quod Tyrus metropolis est Phoenicis, in tribu Nephthalim. Haec quondam insula fuit posita alto mari, sed nunc contigua terrae. Sidon 107.0915A| quoque urbs est Phoenicis insignis, olim terminus Chananaeorum, ad aquilonem respiciens, et postea regionis Judaeae. Cecidit autem in sortem tribus Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere. Interpretantur autem Tyrus angustia, et Sidon venatio, et significant gentes quas venator diabolus in angustia peccati comprehendit, sed Salvator Jesus per Evangelium absolvit

Et tu, Capharnaum, nunquid usque ad coelum exaltaberis? an usque in infernum descendes? In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque ad inferna descendisti. Et est duplex intelligentia: vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, vel ideo quia exaltata es 107.0915B| usque ad coelum meo hospitio et meis signis, tantum habens privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Hierusalem, cui dicitur per Ezechielem: Justificata est Sodoma, soror tua, ex te. (Ezech. XVI). Unde et consequenter subditur:

Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent in hunc usque diem. (MAURUS.) Minoris ergo injustitiae Sodoma et quasi justa esse dicitur in comparatione majoris injustitiae Hierusalem, cum illa exemplis Lot non fuerit correcta, et ista Filii Dei verbis et miraculis semper exstiterit ingrata. Imo prophetas nec non et ipsum Salvatorem occidit, et apostolos ejus persecuta 107.0915C| est.

Verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit quam tibi. Remissior ergo eorum erit poena, quorum minor est culpa; et in eos fortior procederet vindicta, quorum major est noxa.

[III.] In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confessio non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat, ut in Psalmis saepissime legimus. Audiant qui Salvatorem non natum sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet, coeli autem Dominum et terrae. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum Patrem similiter appellare potest, stultum fuit non et sui et coeli, et terrae Dominum vel Patrem similiter appellare.

107.0915D| Quia absconditi haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit et exsultat in Patre quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverunt scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur et in conspectu suo prudentes. Justificata sapientia a filiis suis. Ubi pulchre sapientibus et prudentibus non insipientes et hebetes, sed parvulos, id est humiles, opposuit, ut probaret se tumorem damnasse non acumen: quia haec est clavis de qua alibi dicit: Tulistis clavem scientiae (Luc. XI), id est, humilitatem fidei Christi, qua ad divinitatis ejus agnitionem pervenire poteratis, spernentes, abjicere maluistis.

Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 107.0916A| (Hieron.) Blandientis affectu loquitur ad Patrem, ut coeptum in apostolos beneficium compleatur. (Greg.) His Domini verbis exempla humilitatis accipimus ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione aliorumve repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc videlicit ostendens quia injustum esse non potest quod placuit justo. Unde et in vinea mercedem laborantibus reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere? (Matth. XX). In cunctis ergo quae exterius disponuntur aperte 107.0916B| causa rationis est, occultae justitia voluntatis.

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem Patrem, et accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram sentire volumus, cum coeperit habere qui accipit, incipiet non habere qui dederit. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patri; cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure sunt propria, non dono collata per gratiam. Tradita autem sibi omnia, non coelum, et terra, et elementa intelligenda sunt, et caetera quae ipse fecit et condidit, sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Deum postea sentire coeperunt.

(Hilar.) Tradita autem non alia sunt quam quae in 107.0916C| Filio soli nota sunt Patri; nota vero Filio soli esse quae Patris sunt: atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur non aliud in Filio quam in Patre ignorabile exstitisse.

Et nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Non ita intelligendum est quasi Filius a nullo possit sciri nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius: sed ad utrumque referendum est quod ait: Et cui voluerit Filius revelare, ut et Patrem intelligamus et ipsum Filium per Filium revelari: quia ipse est mentis nostrae lumen. Verbo enim suo se Pater declarat, Verbum autem non solum id quod per Verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat. Erubescat 107.0916D| Eunomius, tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habent, jactans. Quod si inde contendit et suam consolatur insaniam quia sequitur: Et cui voluerit Filius revelare, aliud est naturae aequalitate nosse quod noverat, aliud revelantis dignatione

[IV.] Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Gravia onera esse peccati et Zacharias propheta testatur, dicens iniquitatem sedere super talentum plumbi (Zach. V): Et Psalmista complorat: Iniquitates meae aggravatae sunt super (Psal. XXXVII). Vel certe eos qui jugo legis gravissimo premebantur ad Evangelii invitat gratiam. Unde et sequitur:

107.0917A| Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Jugum enim Christi Evangelium est Christi, quod Judaeos et gentes in unitate fidei conjungit et sociat: hoc enim super nos jubemur sumere, id est, in honore habere, ne forte subtus ponentes, id est, prave illud contemnentes, lutulentis pedibus vitiorum conculcemus. Discere item jubemur ab ipso quia mitis est, et humilis corde.

Hoc etiam in baptismo ejus Spiritus sanctus in columbae specie super ipsum descendens significabat, quia potestatem ejus mansuetudo temperabat. De quo propheta dicit: Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret et lignum fumigans non exstinguet: 107.0917B| in virtute educet judicium. Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium, et legem ejus insulae exspectabunt (Isa. XLII).

Discendum ergo nobis est a Salvatore nostro ut simus mites moribus et humiles mentibus, ut neminem laedamus, neminem contemnamus, neminem frustra irritemus, per fastum neminem contemnamus: et virtutes quas foris ostendimus in opere, intus veraciter teneamus in corde. Qui enim fingit se esse aut mitem, aut humilem, et non ex pura intentione, sub ovina pelle lupum tegit, et sub specie columbae fel serpentinum celat. Non enim est iste discipulus Christi, sed imitator diaboli. Et frustra laborat quia non ad aeternam requiem, sed perpetuum tendit ad ignem, vera enim requies est, 107.0917C| quam Salvator sequenti sermone demonstrat dicens:

Et invenietis requiem animabus vestris. Qui enim Christi sequitur vestigia, et mansuetudinem ejus, et humilitatem, longanimitatem et patientiam quantum praevalet imitatur, hic anima ejus jam laetatur in spe, et in futuro in perpetua gaudebit requie, atque aeterna cum sanctis angelis perfruetur beatitudine, sicut per Jeremiam prophetam ipse testatur dicens: State super vias, et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris (Jer. VI).

Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est. (Hieron.) Quomodo levius lege Evangelium, cum 107.0917D| in lege homicidium, in Evangelio ita damnetur. Qua ratione Evangelii gratia facilior, cum in lege adulterium, in Evangelio concupiscentia puniatur? In lege multa praecepta sunt quae Apostolus non posse compleri plenissime docet. In lege opera requiruntur, quae qui fecerit vivet in eis. In Evangelio voluntas quaeritur: quae si etiam effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea praecipit quae possumus: ne scilicet concupiscamus; hoc in arbitrio nostro est. Lex, cum voluntatem non puniat, punit effectum: ne adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam: haec apud Evangelium, quia voluntate non peccavit, virgo suscipitur: in lege quasi corrupta repudiatur. Item 107.0918A| haec sententia qua Dominus dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est, satis quibusdam videtur adversum illi sententiae quam eadem Veritas alibi protulit: Angusta, inquit, via est quae ducit ad vitam. Et Propheta Domino ait: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Quippe cum Apostolus dicat: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patientur (II Tim. III). Quidquid autem durum et persecutionibus refertum, nec leve potest esse nec suave. Sed verissimam Domini ac Salvatoris nostri esse sententiam, experientiae ipsius probabimus documento. Si perfectionis viam legitime et secundum voluntatem Christi fuerimus aggressi, et mortificantes omnia desideria nostra ac voluntates noxias abscindentes, non solum 107.0918B| nihil residere nobis de hujus mundi cupiditate siverimus, per quam utique cum libitum fuerit vastandi nos ac dilacerandi potestatem inimicus inveniet, sed etiam nostri ipsi non esse nos dominos senserimus: illud apostolicum in veritate complentes, Vivo autem non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). Quid enim grave esse poterit, quid durum ei qui jugum Christi tota mente susceperit, qui vera humilitate fundatus, semperque ad Domini respiciens passiones, in omnibus quae sibi fuerint irrogatae laetatur injuriis, dicens: Propter quod complacco mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII). Via ergo salutis angusta dicitur, quia, sicut beatus 107.0918C| Pater noster Benedictus ait, non est nisi angusto initio incipienda, processu vero conversationis et fidei dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei.

(Hilar.) Quid enim jugo Christi suavius, quid onere levius? probabilem fieri, ab scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri quod sibi ipsi perpeti sit molestum.

CAPUT XII. Discipuli spicas vellunt. Jesus sanat manum aridam, et daemoniacum caecum et mutum: Pharisaeis signum Jonae dat, etc.

[I.] In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata, 107.0918D| discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. (Hieron.) Ut in alio quoque evangelista legimus, propter nimiam importunitatem ejus [ Del. ejus], nec vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem spicas segetum manibus confringebant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est, non praeparatas epulas, sed cibos simpliciter [simplices] quaerentium.

Pharisaei autem videntes dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram sabbati destruunt, adversum Ebionitas, qui, cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis 107.0919A| repudiant. Mystice autem apostoli per sata transeunt, illa videlicet de quibus Dominus ait: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem, et qui metit, mercedem accipiet, cum doctores sancti eos quos in fide veritatis instituere quaerunt, cura piae sollicitudinis inspiciunt, et qualiter unumquemque quove ordine ad salutem attrahere debeant, sedula consideratione perpendunt: atque ideo nihil melius esurire, quam salutem intelligunt hominum. Quam ipse messorum primus quondam inter preces esuriens, mox oblatis sibi eis, quas desiderabat, dapibus, audivit, Surge, Petre, occide et manduca (Act. X). Et mira sacramenti concordia. Quia et ibi mactari ac manducari jubentur animalia coelitus missa, et hic spicas Domino lustrante consecratas 107.0919B| evulsisse discipuli, atque juxta aliorum narrationem evangelistarum, confricantes manibus manducasse perhibentur.

Hoc est enim quod ait Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, et exuite vos veterem hominem cum actibus ejus (Coloss. III). Quia non aliter transit quisque in corpus Christi, non aliter doctorem profectus sui fructibus pascit, quam si, veteribus concupiscentiis abdicatis, novo dilectionis mandato novus homo fuerit factus. Vellere itaque spicas est homines a terrena intentione, qua solum mentis quasi radicem fixerant, eruere. Fricare autem manibus, exemplis virtutum ab ipsa etiam carnis concupiscentia, quasi folliculis atque ex tegumentis aristarum puritatem mentis exuere. 107.0919C| Grana vero manducare est emundatum quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium Ecclesiae membris incorporari. Et bene haec discipuli praegredientes ante Dominum fecisse commemorantur. Quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis illustret. Bene sabbatis, quia sancti doctores in praedicando et ipsi pro spe futurae quietis laborant, et auditores aeque suos admonent non propter amorem saeculi supervacuis insistere negotiis, sed potius pro aeterna requie bonis insudare laboribus.

Item per sata ambulant cum Domino qui, divinis obtemperare studentes imperiis, solerter eloquia sacra meditari delectantur. Esuriunt in satis, cum in eisdem sacris eloquiis, quae legendo pertranseunt, 107.0919D| panem vitae invenire desiderant, hoc est ad illa curant verba pervenire quibus ampliorem in se sui Conditoris amorem incendant. Et hoc in sabbatis, cum, sopita mente a turbulentis cogitationibus, vacare gaudent et videre quam suavis est Dominus, quamque beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII), assumptoque pietatis et humilitatis habitu, ad requiem animarum suarum attingere contendunt: vellunt spicas quae forte occurrunt, et tandiu versant manibus contritasque purgant, donec ad escam perveniant: cum testimonia Scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et tandiu scrutatione sedula discutiunt, donec in eis medullam dilectionis, quae latere videbatur, invenientes extrahant. 107.0920A| Sicut enim asperitate aristarum, quae horrent, velantur grana tritici quae reficiunt, ita saepe sub ea quae videbatur vilitate litterae, teguntur dona divinae dilectionis, quae mentes fidelium esurientes sitientesque justitiam suavitatis internae dapibus pascant. Verum haec mentium refectio stultis quidem sabbati defensoribus displicet, sed a Domino sabbati probatur: quia qui solam litterae superficiem sequuntur, nec veram mentium refectionem nosse, nec ad internam pervenire animarum requiem norunt. Unde temeritas eorum merito Veritatis ore confunditur, dum subditur:

At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos 107.0920B| non licebat ei manducare, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Hieron.) Ad confutandam calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae: quando David fugiens Saulem venit in Nobe, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos; qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et Levitis (I Reg. XXI). Et hoc tantum interrogavit, si mundi essent pueri a mulieribus, et illo respondente ab heri et nudius tertius, non dubitaverit panes dare, melius arbitratus, propheta dicente: Misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI), de famis periculo homines liberare quam Deo offere sacrificium. Hostia enim Deo placabilis hominum salus est. Opponit ergo Dominus, et dicit: 107.0920C| Si et David sanctus est, et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris? Quanquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt Leviticos.

(Beda.) Coquebantur enim panes propositionis ante sabbatum, et sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur, bisseni ad alterutros conversi, duabus patinis aureis superpositis, thure plenis, quae permanebant usque ad aliud sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur: illi vero sacerdotibus exhibebantur, et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fieri solebant, aliud thus 107.0920D| super alios duodecim panes adjiciebatur; qua hora superveniens David panes consecratos accepit. Nec non ad abbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fuit ex aula regia.

(Aug.) Figurate autem, quod David et pueri ejus panes accepere sanctificatos, ostendit sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum: sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari, sive quod omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales.

Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Hieron.) 107.0921A| Calumniamini, inquit, discipulos meos cur per segetes transeuntes spicas triverint, et hoc fecerint famis necessitate cogente, cum ipsi sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes, et, juxta alterius Evangelii fidem, circumcidentes parvulos in sabbato: ut dum aliam legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Nunquam autem leges Dei sibi contrariae sunt. Et prudenter ubi discipuli sui transgressione argui poterant, David et Achimelech dicit exempla secutos; verum autem et absque necessitatis obtentu sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.

Dico autem vobis quia templo major est hic. (MAUR.) In hac sententia Evangelii particula hic non est pronomen, 107.0921B| sed adverbium loci, et significat quod templo major sit locus qui Dominum templi teneat; ac si diceret: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spiritale non potest defendere discipulos sibi credentes? (Hilar.) Ostendit enim quia per se ipsum in apostolica doctrina, populo legis infideliter otiante, salus gentibus datur: quia major ipse sit sabbato, et absque violatae legis culpa, evangelica fides operetur in Christo. Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam speciem futuri operis continere, adjecit:

Si autem sciretis quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. (Hieron.) Quid sit Misericordiam volo, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem sequitur, Nunquam 107.0921C| condemnassetis innocentes, de apostolis est intelligendum, et est sensus. Misericordiam comprobatis Achimelech eo quod fame periclitantem David refocillaret et pueros ejus (I Reg. XI), quare meos discipulos condemnatis, qui nihil tale fecerunt?

Dominus enim est filius hominis etiam sabbati. Si, inquit, David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est, et juxta alterius evangelistae narrationem, sacerdotes sabbatum per templi ministerium violantes carent crimine, quanto magis filius hominis, qui verus rex est, et verus sacerdos, et ideo Dominus est sabbati, evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur? maxime cum idem Filius Dei cum Patre et Spiritu sancto non solum creator sit sabbati, sed etiam omnium temporum et totius mundi.

107.0921D| [II.] Et cum transisset inde, venit in Synagogam eorum, et ecce homo manum habens aridam. (Aug.) De isto homine qui manum habebat aridam etiam Marcus et Lucas non tacent (Marc. III; Luc. VI). Posset autem putari eo die factum et de spicis et de ipso sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum esse de sanitate aridae manus. Proinde quod Matthaeus, et cum inde transisset, venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde transisset; sed post quot dies in synagogam eorum venerit postea quam a segete illa transiit non expressum est. Ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato hujus manum sanatam. Homo sane qui manum 107.0922A| habebat aridam, humanum genus indicat in fecunditate boni operis arefactum, sed Domini miseratione curatum. Cujus dextera, quae in primo parente dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per Redemptoris gratiam, dum insontes manus in arbore crucis tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida: quia ubi scientiae donum majus, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum.

Et interrogabant eum dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. Quia destructionem sabbati, quam Pharisaei in discipulis arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt; et interrogabant utrum liceat curare in sabbatis: ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; 107.0922B| si curaverit, transgressorem accusent. Sabbatis praecipue Dominus in synagoga docet operaturque virtutes non solum propter insinuandum spiritale sabbatum, sed et propter celebriorem eo die populi conventum. Cui tunc ex antiqua patrum institutione moris erat, quia vacare a labore per legem jubebatur, legendis audiendisque Scripturis operam dare. Juxta quod in Actibus apostolorum Jacobus loquitur: Moyses enim a diebus antiquis habet, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur (Act. XV). Nam sicut hi quibus venandi ars est, ubi feras, pisces et volucres plus abundare didicerint, ibi sua maxime retia tendunt: ita et Dominus semper docuit in synagoga et in templo quo omnes Judaei conveniebant, volens 107.0922C| omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat unam ovem, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenens levabit eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere. (Hieron.) Sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove, debeo liberare! Praeveniens Dominus calumniam Judaeorum, quam sibi perfida mente paraverant, arguit eos, quia legis praecepta prava interpretatione violarent, aestimando in sabbato etiam a bonis operibus feriandum, 107.0922D| cum lex a malis abstinere jubeat, dicens, Omne opus servile non facietis in eo (Levit. XXIII), id est, peccatum: Omnis enim qui facit peccatum servus est peccati (Joan. VII): eodem praecepto simul et futuri saeculi formam in praesentibus adumbrans, ubi qui per tres saeculi hujus aetates bona fecerunt, in septima quiete malorum tantummodo, non autem bonorum, sint ferias habituri; nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude quiescere

Tunc ait homini: Extende manum tuam, et extendit. Sananda manus arida jubetur extendi, quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam eleemosynarum largitate curatur. Unde Joannes 107.0923A| Baptista, turbis sciscitantibus quid facerent ut non velut arbores aridae mitterentur in ignem, hoc solum praecepit: Qui habet duas tunicas det non habenti, et qui habet escas similiter faciat (Luc. III). Et in Ecclesiastico dicitur: Fili, non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta (Eccli. IV). Frustra enim manus ad Deum pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad viduam rogantem beneficium laturus extenderit; unde pulchre subjungitur:

Et restituta est sanitati, sicut altera. Humanum quippe genus ante adventum Salvatoris dexteram manum habuit languidam, et sinistram sanam, quia marcide torpebat ab eleemosynarum opere, et suae tantum intenta erat studere utilitati. Sed adveniente 107.0923B| Domino Jesu Christo, dextera illi sanatur ut sinistra: quia quod ante congregaverat avide, nunc praeceptum est ei ut tribuat large: et fit illud quod scriptum est, ut qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint (I Cor. VII); et: Qui multum habuit non abundabit, et qui modicum non minorabit (II Cor. VIII).

(Hieron.) Notandum quoque quod in Evangelio secundum Hebraeos, quo utuntur Nazaraeni et Ebionitae, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum, homo iste, qui aridam habet manum, caementarius scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans: Caementarius eram, manibus victum quaeritans; precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos. Denique usque ad adventum 107.0923C| Salvatoris manus, cui spiritalis aedificii cura delegata fuerat, arida in Synagoga Judaeorum fuit, et Dei opera non fiebant in ea: postquam enim ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera et operi pristino restituta.

(Aug.) Sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit quod ipsi interrogaverint Dominum, Si licet sabbato curare? volentes invenire accusandi occasionem; ipse vero illis de ove proposuerit similitudinem, dicens: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Quanto melior est homo ove. Itaque licet sabbatis benefacere, cum Marcus et Lucas illos toties a Domino interrogatos esse perhibeant, Licet sabbato benefacere, an male? animam 107.0923D| salvam facere, an perdere (Marc. III, Luc. VI)? Itaque intelligendum est quod illi prius interrogaverint Dominum, si licet sabbato curare? Deinde quod intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi quaerentium, constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus, et interrogaverit quod Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant. At tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove, et conclusisse quod liceat sabbato benefacere.

Postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitatem cordis eorum dixisse homini, Extende manum tuam. Sequitur Matthaeus, ita contexens narrationem suam.

Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus 107.0924A| cum quomodo eum perderent. (MAUR.) Exeun tes ergo eos dicit, non adeuntes, vel appropinquantes, quia eorum mens prava semper a Domino aversa fuit, nec pertinebant ad eorum sortem quibus Scriptura dicit: Accedite ad eum, et illuminamini, et reliqua (Psal. XXXIII). Exeuntes videlicet cum magistro suo diabolo, de quo scriptum est: Exivit Satan a facie Domini (Job. I, II), consilium fecerunt quomodo vitam perderent, non quomodo ipsi vitam invenirent. Quod autem Domino iniqui moliuntur insidias livor in causa est: quid enim fecerat ut Pharisaeos ad interfectionem sui provocaret, nempe quod homo extenderat manum suam. Quis enim Pharisaeorum in die sabbati non extenderat manum, portans cibos, calicem porrigens et caetera quae 107.0924B| victui necessaria sunt: si ergo manum extendere, et alimenta sublevare vel potum, in sabbato non est criminis, cur hoc mali arguant quod ipsi facere coguntur; praesertim cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum Domini salvam extenderit manum. Neque enim ille, qui dixit, et facta sunt (Psal. XXXII) omnia, sabbato laborare poterat convinci.

Jesus autem sciens, secessit inde. Sciens insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut Pharisaeis occasionem impietatis auferret. (Beda.) Secessit quasi homo fugiens persequentium insidias, quia neque adhuc venerat hora passionis ejus, neque extra Hierusalem fuit locus passionis. Secessit, fugiens sese odio persequentes, 107.0924C| sed eo accessit ubi plures invenit sese per amorem sequentes. Nam subditur:

Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. Ecce Pharisaei, magistri videlicet plebis, unanimo Dominum consilio perdere quaerunt; at turba indocta et vulgus undecunque collectum unanima cum dilectione sequuntur. Illi videntes opera virtutum ejus, et verba doctrinae audientes, nihil amplius discere quam ut eum persequerentur valebant: isti, opinione tantum ducti virtutum ejus, congesto agmine permaximo, veniunt ad audiendum eum opemque salutis flagitandam. Unde mox suae voluntatis ac desiderii consequi merentur effectum, plurimis a Domino sanatis, ut in sequentibus legitur, ubi exemplum dedit suis, si in una civitate persecutionem paterentur, 107.0924D| in alteram fugiendi. Denique Paulus, exemplo Domini simul et praecepto edoctus, fugit e Damasco, ubi insidiis appetebatur pravorum; sed inde digressus, innumeros alibi qui se ad pietatem sequerentur invenit populos (II Cor. XI).

Et praecepit eis ne manifestum eum facerent. (MAUR.) Praecepit enim hoc non propter timorem mortis, ne forte proditus jam occideretur, cui erat in potestate anima sua, sed parcendo Judaeis, ne ipsi invidia trucidarentur innocentem persequendo; de quibus alibi dicitur: Vere stultos interficit iracundia, et parvulos occidit invidia (Job. V). Nos autem tropologice instruit, ut cum aliquid magni fecerimus, laudem forinsecus non quaeramus.

107.0925A| Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae (Isai. XLII). Quod enim propheta de illo futurum praedixit, necesse erat in ipso impleri, ut innocentia et mansuetudo ejus verum comprobaret prophetarum oraculum. Puer ergo Domini est Jesus, quia formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo (Phil. III); sed tamen electus: quia ipse, sicut Scriptura dicit, electus est ex millibus (Cant. V), verus scilicet David, vir secundum cor Domini inventus, qui fecit omnes voluntates ejus (Psal. LXXXVIII). Electus est enim in opus quod nemo alius fecit, ut redimeret genus humanum et pacificaret mundum cum Deo: quando enim ipse eligitur, homo est; quando eligit, Deus est. 107.0925B| In duabus quidem naturis una persona est Christus. In ipso bene complacuit sibi anima Dei, quia ipse solus est agnus sine peccati macula, de quo et paterna vox dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

Ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. (Hieron.) Ex persona Patris hoc per prophetam dicitur. Spiritus quippe ponitur non super Dei Verbum et super Unigenitum, qui de sinu Patris processit, sed super eum de quo dictum est, Ecce puer meus (Isa. XLII); et item, Requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. LXI). Judicium ergo Dei Dominus Jesus 107.0925C| gentibus nuntiavit, quia futurum judicium suum, quod illae minime crediderunt, per Evangelium suum et praedicatores Novi Testamenti patefecit, docuitque eas modo agere judicia justa et devitare judicia injusta. Sequitur:

Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (MAUR.) Non contendit ergo Christus, neque clamavit, neque audita est in plateis vox ejus, quia cum malediceretur non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur. Tradebat autem se judicanti injuste, corpus suum dedit percutientibus, et genas suas vellentibus; sicut ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum (Isa. L). Allegorice autem non audivit quisquam in plateis vocem Christi, quia lata est via quae ducit 107.0925D| ad perditionem, et multi qui ingrediuntur per eam non audiunt vocem Salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.

Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet. (Aug.) Arundinem quassatam Judaeos dicit, propter quod et unus populus erat et ab invicem discrepabant. Linum fumigans non exstinguet, populum videlicet a gentibus congregatum, qui, exstincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi et qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus; quem non solum non exstinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla et pene moriente maxima suscitavit incendia, ita ut totus orbis arderet igne Domini 107.0926A| Salvatoris, quem venit mittere super terram (Luc. XII). Sive aliter: qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris sui, iste quassatum calamum confringit: et qui modicam scintillam contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans, quod Christus utrumque non fecit; ad hoc enim venerat ut salvum faceret quod perierat, et ovem erroneam ad gregem in suis sacris humeris reportaret (Luc. XIX). Unde et sequitur:

Donec ejiciat ad victoriam judicium. Iste autem qui arundinem quassatam non contrivit, et linum fumigans non exstinxit, judicium quoque perduxit ad victoriam. Cujus judicia vera sunt justificata in semetipsis (Psal. XVIII), tandiu lumen praedicationis ejus in mundo resplendet, nulliusque conteretur nec 107.0926B| superabitur insidiis, donec ponat in terra judicium et impleatur illud quod scriptum est: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI). Aliter, hic patientiam et mansuetudinem suam Redemptor noster usque ad mortem servavit, donec illud judicium quod in eo agebatur ad victoriam perveniret. Quia postquam mortem carnis suae, quam pro nobis clementer suscepit, potenter resurgendo superavit, expulso principe hujus mundi victor ad regnum rediit, ibique in Patris dextera sedens regnabit, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (Psal. CIX).

Et in nomine ejus gentes sperabunt. Merito ergo in nomine ejus gentes sperabunt, quia ipse est semen de quo promissum est Abrahae quod in semine ejus 107.0926C| benedicentur omnes gentes terrae. De quo et praedictus Isaias ait: Radix Jesse, qui exsurget regere gentes, in eum sperabunt (Isa. XI) ipsumque deprecabuntur.

In nomine quippe ejus omnes gentes sperabunt, quia, ut Petrus ait, non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, per quod possint salvari (Act. IV). Sed in nomine Jesu, juxta Pauli vocem, omne genu flectetur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confitebitur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II).

[III.] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus daemone 107.0926D| liberatur; quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur conversatione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant: deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur.

Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Nunquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Belzebub principe daemoniorum. Turbis quippe quae minus eruditae videbantur Domini semper facta mirantibus, et filium David ob misericordiam et beneficia quae indigentibus praebebat praedicantibus, Pharisaei et Scribae contra vel negare haec, vel quae negare nequierant sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi 107.0927A| non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, id est Belzebub, qui deus erat Accaron: nam quidem Bel ipse est Baal, Zebub autem musca vocatur; nec juxta quaedam mendosa exemplaria l littera, vel d in fine est nominis legenda, sed b, ut Belzebub: ergo Baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas interpretatur, ob sordes videlicet immolatitii cruoris, ex cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.

Jesus autem, sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur. (Hieron.) Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipsum 107.0927B| divisum desolatur, ergo Patris, et Filii, et Spiritus sancti regnum non est divisum: quod sine ulla contradictione, non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum. Si vero sanctae et individuae Trinitatis individuum, imo quia individuum, manet regnum, desistant Ariani minorem Patre Filium, minorem Filio sanctum dicere Spiritum, quia quorum unum est regnum, horum est et una majestas.

Et omnis civitas, vel domus divisa contra se non stabit. Non potest regnum et civitas contra se divisa perstare; sed quomodo concordia parvae res crescunt, sic discordia maximae dilabuntur. Si ergo Satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est daemonis, deberet jam mundi venisse consummatio: 107.0927C| nec haberent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est. Si autem putatis ob hoc, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas Dominus perpetravit? Aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritalium virtutum insignia daemonibus ascribatis. (Hilar.) Potest et hoc aliter intelligi. Domus quoque et civitatis eadem est ratio quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu. Nunc posteaquam in Domino suum furorem plebs exarsit, et apostolos ejus cum credentium turba effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum 107.0927D| est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium.

Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est, quomodo ergo stabit regnum ejus? Dicti superioris malevolentiam, quo eum in Belzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnantur, non intelligentes confessos se fuisse Belzebub esse divisum: et si ad divisionem suam coactus est, ut daemon daemonem perturbaret, et adversus se divisus ipse consisteret, hinc quoque aestimandum esse plus in eo qui diviserit quam in his qui divisi sint inesse virtutis. Ergo jam divisus est, et adversum se coactus est, regnumque ejus tali divisione est solutum, et non poterit stare, sed finem habet. 107.0928A| (Aug.) Hoc dicens ex ipsorum confessione volebat intelligi, quod in eum non credendo in regno diaboli esse delegissent: quod utique adversum se divisum stare non potest. Eligant ergo quod voluerint: si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent invenire potuerunt; si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se stare divisum non potest. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur:

Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices erunt vestri. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis, qui certe discipuli Domini nostri Jesu Christi bene sibi conscii 107.0928B| fuerant nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones. Ideo, inquit, ipsi judices erunt vestri. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. (Hieron.) Aliter, filios Judaeorum exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem ejiciebant daemones. Et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti opus esse. Quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis vestris Deo, non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi vestri judices erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, 107.0928C| vos Belzebub principi daemoniorum.

Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei. In Luca istum locum ita scriptum legimus: Si autem ego in digito Dei ejicio daemones (Luc. XI). Iste digitus [est] quem confitentur et Magi, qui contra Mosen et Aaron signa faciebant, dicentes, Digitus est iste Dei (Exod. IV), quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina (Deut. IX). Igitur si manus et brachium Dei Filius est, et digitus ejus Spiritus sanctus, Patris, et Filii et Spiritus sancti una substantia est, non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. (Aug.) Aliter, digitus Dei vocatur Spiritus sanctus, propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum: 107.0928D| in nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis.

(Hieron.) Quod autem dicit: Pervenit in vos regnum Dei, vel ipsum se significat, de quo alio in loco scriptum est: Regnum Dei intra vos est, et medius stat inter vos quem vos nescitis; vel certe illud regnum quod et Joannes et ipse Dominus praedicaverunt: Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum (Joan. I). Et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis, et tradetur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI)

Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet. (Aug.) Fortem diabolum 107.0929A| dicit, quia ipse tenebat, ne se possent ab illo viribus suis homines eruere, sed per gratiam Dei; vasa ejus, homines ab eo deceptos; domum ejus, mundum, qui in maligno positus est: in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, cum in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Alligavit autem fortem Dominus, id est, ab electorum seductione compescuit diabolum. Et tunc domum ejus diripuit, quia ereptos a diaboli laqueis eos quos suos esse praevidit Ecclesiae suae membris adunavit, ac per distinctas in ea variorum graduum dignitates ordinavit. Vel certe, domum ejus diripuit, quia omnes mundi partes, quibus olim hostis dominabatur antiquus, apostolis apostolorumque successoribus, ut in sua quisque 107.0929B| provincia revocatos ab errore populos ad viam vitae converteret, distribuit. Ostendit ergo per parabolam, sed jam manifestissimam, Dominus quod non corde fallax, operatione cum daemonibus, ut calumniabantur, sed diversa prorsus atque adversa virtute divinitatis, homines a daemonibus liberaret, ideoque grande scelus committerent, qui hoc quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant.

Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi; sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, et quod non possint opera Belzebub Salvatoris operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivas, 107.0929C| Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutes revocat: quomodo ergo possunt habere concordiam inter se, quorum opera divisa sunt?

Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Omnia peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui dignam pro erratis suis in hac vita poenitentiam egerint. Neque ullum habet locum pravae assertionis vel Novatianus, ut poenitentibus eis qui in martyrio suo lapsi sunt veniam neget esse tribuendam; vel Origenes, ut asserat post judicium universale, transactis licet saeculorum voluminibus innumeris, cunctos peccatores ac blasphemos veniam peccatorum esse consecuturos, atque ad regnum coeleste 107.0929D| perducendos: cujus errorem sequentia quoque Domini verba arguunt.

Spiritus autem blasphemia non remittetur. Qui ergo manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, stimulatus invidia, calumniatur; et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Belzebub; isti non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere valuerit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (Tit. I), sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes, qui se et poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nusquam dicit esse poenitendam, credamus hunc blasphemiae 107.0930A| blasphemum, exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum: juxta hoc quod Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis veracissime scripsit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et intelligant corde, et non convertantur, et sanem illos (Isa. VI). Sola ergo blasphemia in Spiritum sanctum, quia quisque in similitudine diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti: sicut evangelista Marcus aperte declarat, qui, posito hoc Domini testimonio, subjunxit atque 107.0930B| ait, Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet. Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem, credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Qua proprie principes Judaeorum, et quisque similis, invidiae peste corrupti majestatem blasphemant, sine fine peribunt.

Et quicunque dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei. Ac si aliis verbis diceret: Quicunque convicia dixerit contra me, scandalizatus quippe carne mea, et me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri et fratres habeam Jacobum, et Joseph, 107.0930C| et Judam, et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio atque blasphemia, quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis vilitatem. Nam in eo quod sequitur.

Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. (Greg.) Ex his verbis Domini datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est: sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, et peccatum curae rei familiaris: quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui culpam qualiter declinari debeat sciunt: aut in non gravibus 107.0930D| culpis errore ignorantiae; quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Hoc tamen sciendum est quia illic, saltem de minimis, nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum. Aut facite arborem malam et fructum ejus malum. Ex fructibus siquidem arbor agnoscitur. Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant δίλημμα [ Al., ἀφύκτον nos inevitabilem possumus appellare: qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit. Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest; si autem bona opera sunt, 107.0931A| quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit: neque enim fieri potest ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum. (MAUR.) Mystice autem arbor bona Christus est, de quo Psalmista ait: Erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I). Dedit ergo hoc lignum fructum in tempore suo, id est, in tempore incarnationis suae, quando Evangelium praedicavit, miracula multa fecit, sanitates infirmantibus impendit, Scripturarum intelligentiam tribuit, tenebris infidelitatis et peccatorum obcaecatos fidei et veritatis lumine illustravit; ultime vero, perpetrata passione ac resurrectione sua, humanum genus, quod per pomum vetitum in mortem concidit, sua gratia ad vitam erexit. E contrario 107.0931B| vero arbor mala diabolus est et omnes qui ad eum pertinent, hoc est scribae et Pharisaei, et haeretici, et schismatici, et caeteri iniqui qui ex illa pessima radice pullulant. Horum ergo fructus est invidia, detractio, persecutio, blasphemia, haeresis, praecipitium mortis et vorago peccatorum. Sicut enim istae duae arbores distant genere, ita distant et germine. Unde et sequitur:

Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? (Aug.) Progenies viperarum eos dicit, quia diaboli filios eos appellat. (Hieron.) In tantum enim quis filius ejus est, in quantum eum peccando imitatur. Quod enim dicit: Quomodo potestis bona loqui cum sitis mali, ostendit illos arborem malam, et tales afferre fructus blasphemiae redundantes, 107.0931C| qualia habeant semina diaboli.

Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Aug.) Humanum quidem judicium saepe fallit, quia cor proximi nescit nisi ex ore et opere pensare. Dominus autem ipsum opus, et sermones nostros quos cordis os loquitur, judicat, qui ex qua intentione promantur verba non ignorat.

Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. (Aug.) Thesaurus cordis intentio est cogitationis, ex qua proventum operis aeternus arbiter judicat. Unde fit plerumque ut minora bona nonnulla majora coelestis gratiae mercede operentur: videlicet, propter intentionem cordis qua majora voluerant patrare 107.0931D| bona si possent; (Hieron.) et alii majora virtutum opera ostentantes, ob incuriam cordis tepidi minora a Domino praemia sortiantur. Sed hoc in loco vel ipsos Judaeos Dominum blasphemantes ostendit, de quali thesauro, id est, de abscondito cordis, blasphemiam proferant; vel cum superiore quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona opera facere, sic non possit Christus mala, diabolus bona opera facere.

Dico autem quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Hoc quoque haeret cum superioribus, et est sensus: Si otiosum verbum quod nequaquam aedificat 107.0932A| audientes, non absque periculo ejus qui loquitur, profertur, et in die judicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos qui opera Spiritus sancti calumniamini, et dicitis me in Belzebub principe daemoniorum ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae. Otiosum verbum est quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, id est si, omissa ratione, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Caeterum qui scurrilitatem replicat, cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis: hic non otiosi sermonis, sed criminosi tenebitur reus.

Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Ex praecedentibus adhuc pendet sententia, 107.0932B| ubi ait: Ex abundantia cordis os loquitur. Ex malis verbis dubium non est quod damnetur homo a Deo, quae protulerit; justificari autem ex bonis verbis nullo modo poterit, nisi de intimo cordis ea recta intentione proferat. Bona autem etiamsi sint, et non recto studio fuerint prolata, justificare non poterunt loquentem. Sicut nec Caiphas in prophetando justus inventus est, qui dixit, Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. I). Illa ergo verba justificant loquentem, qui bonum quod ore profert, medullitus corde retinet, et intentione sana profert. In verborum enim pondere probatio consistit vitae humanae, quia, ut Salomon ait: Mors et vita in manibus linguae, et qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam 107.0932C| suam: Qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet malum (Prov. XVIII). Unde et Jacobus ait: Lingua quidem modicum membrum est, et magna exaltat, lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. In ipsa benedicimus Dominum, et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt: ex ipso ore procedit maledictio et benedictio (Jac. III). Et item: In multis, inquit, offendimus omnes, si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Ibid.). Hoc enim verbum significavit cujus offensionem humana potest vitare fragilitas, ut est verbum blasphemiae, doli, detractionis, maledictionis, superbiae, jactantiae, excusationis 107.0932D| in peccatis, aemulationis, dissensionis, haeresis, mendacii, perjurii, sed et otiosae, nec non etiam superfluae locutionis in his quae necessaria videntur. In hujuscemodi ergo verbo quisque se sine offensione custodit, hic perfectus est vir: qui autem verba catholicae fidei et piae confessionis in Dominum, et quae ad proximorum instructionem atque utilitatem pertinent, profert, bona mercede dignus in aeternum justificabitur.

[IV.] Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes: Magister, volumus a te signum videre. (Hieron.) Sic signa postulant, quasi quae viderant signa non fuerint. Sed in alio evangelista, quid petunt, plenius explicatur. Volumus a te signum 107.0933A| videre de coelo. Vel in more Eliae ignem de sublimi venire cupiebant (IV Reg. I), vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere (I Reg. XII). Quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At [Nam] qui calumniaris ea quae oculis vides, in manu tenes, utilitate sentis, quid facies de his quae de coelo venerunt? Utique respondebis et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo.

Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit. Egregie dixit adultera, quia dimiserat virum, et, juxta Ezechielem, multis se amatoribus copulaverat (Ezech. XVI).

Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. 107.0933B| Duplici fuerat quaestione pulsatus: quidam enim calumniabantur eum in Beelzebub ejecisse daemonia: quibus hactenus est responsum; et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo: quibus ab hinc respondere incipit; non eis signum de coelo, quod indigni erant videre, verum de profundo inferni tribuens, quale Jonas propheta naufragus cetoque sorbente voratus, sed de abysso ac mortis fauce liberatus, et accepit et dedit signum, videlicet incarnationis, non divinitatis, passionis, non glorificationis (Jon. II, III). Discipulis autem suis signum de coelo dedit, quibus aeternae beatitudinis gloriam et prius figuraliter in monte transformatus, et post veraciter in coelum sublevatus, ostendit. (Aug.) Ostendit quidem Judaeos instar Ninivitarum peccatis 107.0933C| gravibus involutos, et subversioni, si non poenituerint, esse proximos. Verum sicut Ninivitis denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur, ita etiam Judaei non debent desperare indulgentiam, si velint agere poenitentiam, quia mors Salvatoris reconciliatio est mundi. Unde et sequitur:

Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (MAUR.) Quod ergo Jonas typum Salvatoris tenuerit, ex hoc loco manifestum est: quia sicut ille ad praedicationem Ninives, quae interpretatur speciosa, ita Salvator ad salutem gentium missus est. Interpretatur siquidem Jonas columba sive dolens; et merito haec nomina competunt Redemptori nostro, super quem descendit 107.0933D| Spiritus sanctus in specie columbae, et secundum quod propheta de eo ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII). Piscis autem qui Jonam devoravit in pelago significat mortem quam Christus perpessus est in mundo. In ventre ergo ceti Jonas erat tribus diebus et tribus noctibus, et Salvator noster in morte in sepulcro fuit tribus deibus et tribus noctibus. Tuncque completum est illud quod legitur in Osea. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, o inferne? (Ose. XIII). Et sicut Jonas in ventre piscis non permansit, sed ejectus est in aridam, ita Salvatoris nostri anima non relicta est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem, sed resurrexit in gloria. Nam 107.0934A| illud quaestione non indignum esse videtur, quomodo Salvator tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae fuerit, cum ipse in Parasceve hora quasi sexta sit crucifixus, et in una sabbatorum valde diluculo resurrexit a mortuis. Itaque intelligendum est illud synecdochice dictum, hoc est, si diei Parasceves partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte pro nocte et die accipias, hoc est, pro toto die sabbati noctem et diem integrum, et noctem Dominicam cum eodem die illuscescente ac per hoc incipiente, partem pro toto, habes profecto triduum et tres noctes. (Aug.) Nec illud etiam minus considerandum est quod simpla mors Redemptoris nostri profuit duplae nostrae, et simpla ejus resurrectio profuit duplae nostrae. Mors carnis ejus et resurrectio 107.0934B| ejus mors carnis nostrae, et resurrectio ejus mors animae nostrae et resurrectio est. Duas mortes nostras, et duas resurrectiones nostras, duo et duo quatuor sunt: unam mortem Domini et unam resurrectionem ejus adde ad quatuor nostras et sex faciunt. Igitur simplum Domini et duplum nostrum tres sunt, et tres partes habet senarii numeri, quod significaverunt triginta tres horae, quibus fuit Dominus in inferno. Huic simplo congruunt duodecim horae diurnae, et viginti quatuor nocturnae. Item viginti quatuor ad duplam mortem nostram conveniunt, et illae duodecim horae ad mortem Domini simplam. Non autem immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis 107.0934C| adjunxit: ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur, unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas recepit, solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret, sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit, simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit.

Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. (MAUR.) Condemnabunt ergo Ninivitae gentem Judaeorum, non sententiae potestate, sed vitae correctione: quod quia Judaei non fecerunt, merito a Domino arguuntur. (Hieron.) Ac si aliis verbis eis diceret: 107.0934D| Jonas paucis diebus praedicavit, ego tanto tempore. Ille Assyriis, genti incredulae; ego Judaeis, populo Dei; ille peregrinis, ego civibus; ille voce locutus simplici, nihilque signorum faciens acceptus est, ego tanta signa faciens, Beelzebub calumniam sustineo. Plus ergo Jona hic, id est, in medio vestrum praedicans, et propterea viri quoque Ninivitae generationem condemnabunt Judaeorum, hoc est infidelitatis arguent.

Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam. (RAB.) Condemnabit utique non potestate judicii, sed comparatione facti melioris. Si autem regina Austri, quae electa esse non dubitatur, surget in judicio cum reprobis, ostenditur 107.0935A| una cunctorum bonorum malorumque resurrectio mortalium. Et haec non juxta fabulas Judaeorum mille annis ante judicium, sed in ipso esse futura judicio.

Quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Hic in loco non pronomen, sed adverbium loci significat, id est, impraesentiarum inter vos conversatur qui incomparabiliter est Salomone praestantior. Refert autem Scriptura (III Reg. X) quomodo regina Saba per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venerit in Judaeam sapientiam auditura Salomonis, et ei multa munera afferens, ab eo plura perceperit. Quae ideo Judaeos in judicio condemnabit, quoniam ipsa ab ultimis terrae finibus eum quaesivit, quem percepto dono sapientiae cognoverat esse famosum: 107.0935B| illi vero secum habentes eum qui non aliunde sapiens, sed ipse Dei sapientia et virtus est, non modo audire, sed et blasphemare atque insidiis agitare malebant. Aliter, in Ninivitis et regina Austri fides Ecclesiae praefertur Israeli, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae, quam per sapientiae discendae industriam Domino conciliatur: ex duabus quippe partibus unitas Ecclesiae congregatur, eorum videlicet qui peccare nesciunt, et eorum qui peccare desistunt; poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet: et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit quibus lex non erat praedicata, hoc magis indigni venia illi qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in illis qui legem ignoraverint sit repertum.

107.0935C| Cum autem immundus spiritus exierit de homine ambulat per loca arida. Quamvis simpliciter intelligi possit Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adjunxisse, quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare sordibus; tamen et de haeretico quolibet vel schismatico, vel etiam malo catholico potest non inconvenienter accipi. De quo tempore baptismatis spiritus immundus, qui in eo prius habitaverat ad confessionem catholicae fidei, ad renuntiationemque mundanae conversationis ejiciatur, locaque arida peragret, id est corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret is quos ibi forte suae nequitiae gressus figere 107.0935D| possit. Sed bene dicitur:

Quaerens requiem, et non invenit. Quia castas mentes effugiens in solo diabolus corde pravorum gratam sibi potest invenire requiem. Unde de illo Dominus: Sub umbra, inquit, dormit in secreto calami, et locis humentibus (Job. XL). In umbra videlicet tenebrosas conscientias; in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices; in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans.

Tunc dicit, Revertar in domum meam, unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa 107.0936A| quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.

Et veniens invenit vacantem, mundatam scopis et ornatam. Hoc est gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene hic evangelista hanc domum vacantem, scopis mundatam atque ornatam dicit inventam: mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin.

Tunc vadit et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi. Per septem malos spiritus universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet 107.0936B| in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa quatuor vitia quae quatuor spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin ipsas se virtutes habere simulabit.

Et sunt novissima hominis illius pejora priorious. Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Quod in Juda traditore (Luc. XXII), vel Simone Mago (Act. VIII) caeterisque talibus specialiter legimus impletum. Quo autem generaliter haec parabola tendat, ipse Salvator exponens, mox subdidit, dicens

Sic erit et generationi huic pessimae. Id est, quod de uno quolibet specialiter geri solere narravi, hoc in tota generaliter hujus populi gente geri non desinit. 107.0936C| Immundus quippe spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt legem, et ambulavit per loca arida quaerens sibi requiem, expulsus videlicet a Judaeis ambulavit per gentium solitudines, quae cum postea Domino credidissent, ille non invento loco in nationibus, dixit: Revertar ad domum meam pristinam, unde exivi, habebo Judaeos quos ante dimiseram: Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam. Vacabat enim templum Judaeorum, et Christum hospitem non habebat dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito habitat pristinam domum, et fiunt posteriora 107.0936D| illius populi pejora prioribus. Multo enim nunc daemonum majore numero possidentur blasphemantes in synagogis suis Jesum Christum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam. Quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse, qui venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super virgam de radice Jesse, et florem, qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum ascendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit (Isa. LXI).

107.0937A| [V]. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. Occupatus erat Dominus in opere sermonis in doctrina populorum, in officio praedicandi. Mater et fratres foris stant et ei desiderant loqui. Tunc quidam nuntiat Salvatori quod fratres et mater sua stant foris quaerentes eum. Videtur mihi iste qui nuntiat non fortuito et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum spiritali operi carnem et sanguinem praeferat; et ideo matrem se nosse dissimulat, ut quae ei mater sit, qui propinqui, non per cognationem carnis, sed per conjunctionem spiritus, designet. Unde et sequitur:

Et ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater 107.0937B| mea, et qui sunt fratres mei? (RAB.) Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus ab officio verbi dissimulat egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cujus praeceptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere monstrat affectibus, idem nobis exemplo, quod verbo commendans, cum ait: Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus; non injuriose fratres contemnit, sed opus spiritale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum. Mystice autem mater et fratres Jesu synagoga ex cujus carne est editus, et populus est Judaeorum. Qui Salvatore intus docente venientes intrare nequeunt, cujus spiritaliter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans 107.0937C| enim turba ejus ingreditur domum, ejus auscultat sermonibus, quia differente Judaea gentilitas confluxit ad Christum, atque interna vitae mysteria quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit. Juxta quod psalmus ait: Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII); intus verbum, intus est lumen. (Aug.) Unde alibi: Ut intrantes, inquit, videant lumen. Sic ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stamus. Foris enim stantes volunt Dominum videre cognati ipsius, cum Judaei spiritalem in lege sensum non quaerentes sese ad custodiam litterae foris fixerunt, et quasi Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda 107.0937D| spiritalia consentiunt ingredi. (Hieron.) Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam Escham mulierculam confingentes. Nos autem fratres Domini non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris liberos Mariae intelligimus materterae Domini, quae esse dicitur mater Jacobi minoris, et Joseph, et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos. Fratres autem consobrinos dici omnis Scriptura demonstrat.

Et extendens manum in discipulos, dicit: Ecce mater mea, et fratres mei. Isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant. Isti 107.0938A| sunt fratres mei, qui faciunt opera Patris mei. Non ergo juxta Marcionem et Manichaeum, matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur; sed et apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus.

Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est. Cum is qui voluntatem Dei fecerit, soror et frater Domini dicitur propter utrumque sexum, qui ad fidem colligitur, mirum non est; mirandum vero valde est, quomodo etiam mater dicatur. Fideles etenim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit, quaerendum est quomodo 107.0938B| idem esse mater ejus possit. Sed sciendum est nobis, quia qui Jesu frater, et soror est credendo, mater efficitur praedicando, sicut supra dictum est. Quasi enim parit Dominum quem cordi audientis infuderit. Et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur.

CAPUT XIII. De navicula docet turbas in parabolis, quas domi apostolis exponit; docet in synagoga Nazareth, ubi sine honore est

[I.] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. (Aug.) In illo die, nisi forte dies more Scripturarum tempus significet, satis indicat hoc consequenter gestum, aut non multa interponi potuisse; 107.0938C| maxime quia et Marcus eum ordinem tenet (Marc. IV); Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus Domini, in aliud transit (Luc. VIII), nec eo transitu connexionem aliquam facit, quae huic ordini repugnare videatur. (RAB.) Non solum autem facta et verba Domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et praedicabat, coelestibus sunt plena sacramentis. Post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia daemonium habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidiae Judaea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium namque superba et incredula diu corda merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur. Domum vero Domini per fidem fuisse Judaeam, 107.0938D| quis nesciat? Sed relicta domo, in qua blasphemias perpessus est impiorum, coepit docere ad mare. Quia derelicta ob incredulitatem synagoga ad colligendam per apostolos populi gentilis multitudinem venit. Unde aperte praemittitur quod, eo in domo praedicante, mater et fratres foris steterunt, et quasi agniti ab illo non sunt; ac sic de domo exiens ad mare docturus transiit, quia postquam synagoga ad custodiam se litterae foris fixit, internisque Dominicae fidei arcanis figuras legis anteponere maluit, Dominus sacramenta salutis, quae illa spreverat, externis per orbem nationibus contulit.

Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in 107.0939A| naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore. Quod turba multa ad Dominum docentem ad mare congregata est, significat frequentiam populorum praedicantibus apostolis ad fidem veritatis concurrentium. Quod vero ipse navem ascendens sedebat in mari, praefigurabat Ecclesiam in medio nationum non credentium, et contradicentium aedificandam. Quasi enim Dominus sedet in navi, medio in mari posita, cum mentes fidetium inter infideles commorantium gratia suae visitationis illustrat, dilectamque sibi in his mansionem consecrat. Porro turba quae circa mare super terram posita, verba Domini auscultabat, ita ut nec fluctibus maris tangeretur, nec cum illo in navi transcensis fluctibus sederet, illorum aptissime gestat 107.0939B| figuram, qui nuper ad audiendum verbum convenerant et quidem pietate animi a reproborum amaritudine, obscuritate et instabilitate secreti sunt, sed necdum coelestibus mysteriis, quae desiderant imbuti. (MAUR.) Et locutus est eis multa in parabolis, dicens. Parabola enim Graece tropus est, et interpretatur similitudo. Est autem rerum genere dissimilium comparatio. Quae ergo distant genere comparantur in ea specierum similitudine, ad exprimendum illud quod significare vult ipse qui eam profert. (Hieron.) Turba quippe non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum. Unde loquitur ad eam multis parabolis, ut et juxta varias voluntates diversas recipiant disciplinas. Et notandum quod non omnia locutus est eis in parabolis, 107.0939C| sed multa. Si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris, ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt.

Ecce exiit qui seminat seminare. Ipse Dominus in sequentibus hanc parabolam exponens, semen esse verbum Dei, seminantem vero seipsum asseverat. Quod vero dicit, Ecce exiit qui seminat seminare, nobis quaerendum reliquit. Exiit ergo seminans ad seminandum. Quia Dominus de sinu Patris egrediens venit in mundum, ac verbum veritatis, quod apud Patrem vidit, humano generi vel per se ipsum, vel per eos quos instituit ipse seminavit. Juxta quod in ejus laudibus dicit Habacuc: 107.0939D| Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos, id est, eos quos unctione Spiritus tui consecrare, ac tui sancti nominis participes facere dignaris; vel certe exiit ad seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem synagogae electam, ad collectionem quoque gentium gratiae suae dona diffudit: quod ipsum etiam suo itinere designavit, cum post praedicationem domi habitam ad mare exiit. Denique in domo praedicans quosdam ob blasphemiae suae scelus irremissibile deseruit, quosdam ob devotionem pietatis matrem suam appellavit et fratres: quod differentiam manifeste Judaeae gentis exprimit. In qua multi Domino rebelles, nonnulli sunt divina adoptione condigni.

107.0940A| Et aum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres, et comederunt ea. (Hieron.) In Evangelio Lucae ita de hoc semine scriptum est: Aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud (Luc. VIII). Quaecunque ergo Dominus in hac parabola exponere ipse dignatus est, pia fide suscipienda sunt. Quae vero tacita nostrae intelligentiae dereliquit, aeque pia intentione perquirenda, ac perstringenda sunt breviter. Semen quod circa viam cecidit duplici laesura disperiit, et ab itinerantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum. Via ergo est mens sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis 107.0940B| viae contigerit, periit, quia improbo pessimae cogitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur, qui recte volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sunt naturae, sive quia per aera volitant, appellantur.

Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt. Et hujus mysterium seminis Dominus exposuit. In qua videlicet expositione discimus, quia nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice ponantur. Namque petram duritiam protervae mentis, terram lenitatem animae obedientis, solem dicit fervorem persecutionis saevientis, cum 107.0940C| ipse alibi solem in bono ponat, dicens fulgere justos in futuro, quasi solem in regno Patris eorum. Et in structura domus spiritalis fodiendum in altum, terram ejiciendam, et petram in fundamento doceat esse locandam: hoc est ab imo cordis sinu cogitationes terrenas esse expurgandas, et fortitudinem fidei invictae, pro his in fundamento bonorum operum inserendam moneat. In hoc ergo loco altitudo terrae, quae competenter exculta semen verbi debuerat excipere, probitas est animi, disciplinis coelestibus exerciti, atque ad auscultandum obediendumque divinis eloquiis regulariter instituti. Petrosa vero loca, quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt, sed vim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia 107.0940D| quae nullis disciplinae studiis erudita, nullis tentationum probationibus emollita, dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis coelestibus ad horam delectantur, sed in tempore tentationis recedunt, quia cum momentaneam coelestis oraculi dulcedinem insitae sibi austeritati praetendunt, quasi locis semini sancto deputatis magnam lapidum congeriem pauco terrae humo cooperit. Quae ideo ad fructum pervenire justitiae non valent, quia parum eis inest desiderii salutaris, quod semen vitae concipiat; et multum inest duritiae nocentis, quae fructui salutis obsistat.

Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. (MAUR.) Spinas autem di 107.0941A| vitias interpretatur idem Salvator. Nec mirum videri debet quare spinis divitias comparaverit, cum illae pungant, istae delectent. Recte enim spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant. Et cum usque ad peccatum protrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant, simulque crescentes spinae sementem suffocando ad fructum pervenire non sinunt, quia exaggeratio divitiarum mentem strangulando spiritales virtutum fructus gignere non permittit; quin potius, si quid viriditatis habere potuit, squalore asperitatis suae illud transcendendo opprimit, et vitalem succum funditus in eo interimit.

Alia vero ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum, aliud centensimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 107.0941B| (Hieron.) Hanc parabolam ad comprobandam haeresin suam Valentinus assumit, tres inducendas esse naturas, spiritalem, animalem, atque terrenam, cum hic quatuor sint, una juxta viam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terrae bonae. (Beda.) Terra bona, hoc est, fidelis electorum conscientia, omnibus tribus terrae nequam proventibus contraria facit, quia et commendatum sibi semen verbi libenter excipit, et exceptum inter adversa ac prospera constanter ad fructus usque tempora conservat. Fructificat autem et facit unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum: triginta videlicet, cum fidem sanctae Trinitatis electorum cordibus insinuat; sexaginta, cum perfectionem docet bonae operationis: nam quia in senario numero 107.0941C| mundi ornatus expletus est, recte per hunc bona operatio designatur; centum cum in universis quae agimus, quaerenda nobis in regno coelesti praemia demonstrat.

Qui habet aures audiendi, audiat. Quoties haec admonitiuncula, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum esse hoc quod dicitur, atque ad audiendum discendumque salubre insinuatur. Aures enim audiendi, aures sunt cordis, et sensus interioris aure obediendi et faciendi quae jussa sunt.

Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? (Hieron.) Quaerendum quomodo accedunt ad eum discipuli ejus, cum Jesus in navi sedebat? Nisi forte intelligendum detur, quod dudum 107.0941D| cum ipso navim conscenderint, et ibi stantes intrinsecus super interpretatione parabolae sciscitati sint.

Qui respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. Marcus ita dicit: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt (Marc. IV). (RAB.) Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus in novissima mysteriorum regni Dei. Nam qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista: Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Recte itaque in parabolis audiunt, et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis neque 107.0942A| intrare, neque curant cognoscere veritatem, obliti Dominicae praeceptionis, qui habet aures audiendi, audiat.

Qui enim habet dabitur ei, et abundabit. Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Tota, inquit, intentione verbo quod auditis operam date, quia qui amorem habet verbi dabitur illi, et sensus intelligendi quod amat. At qui verbi amorem non habet audiendi, etiamsi vel naturali ingenio, vel litterario se callere putarit exercitio, nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit. Quod et si specialiter de apostolis quibus charitate fideque potitis datum est nosse mysterium regni Dei, et de perfidis Judaeis qui in parabolis videntes non videbant et audientes non intelligebant, quod videlicet litteram legis 107.0942B| in quam gloriabantur amissuri essent, dictum videatur, potest tamen et generaliter accipi, quia nimirum saepe ingeniosus lector negligendo se privat sapientia, quam simplex sed studiosus elaborando degustat. (Greg.) Idcirco autem saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur; ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.

Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt. (MAUR.) Nunc apostolis reddit causam quare turbis loquatur in parabolis, ut qui superba intentione se 107.0942C| videntes, sive audientes aestimabant, et suo ingenio confidentes omnia secreta divinae eruditionis penetrare se posse arbitrabantur, et ob hoc magisterio coelesti se subdere nolebant, simplicibus et humilibus mysteria coelestia agnoscentibus, ipsi vacui intellectu spiritali remanerent. (Hieron.) De his enim haec loquitur, qui stant in littore, ut dividantur ab Jesu, et sonitu fluctuum perstrepente non audiant aliquid eorum quae dicuntur.

Et adimplebitur in eis Isaiae prophetia, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis (Isa. VI). Haec de turbis prophetata sunt, quae stant in littore et Dei non merentur audire sermonem; quae habent visum, et auditum corporis extrinsecus, et semetipsos privaverunt 107.0942D| visu et auditu cordis intrinsecus. De quibus adhuc subditur:

Incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos (MAUR.) Incrassatum est cor Judaeorum crassitudine malitiae, et abundantia peccatorum, quia duri ac rebelles fuerunt, et semper contentiose egerunt contra Deum. Ad quos ipse Dominus per Prophetam dicit: Peccata vestra separant inter me et vos (Jer. LIX). Graviter enim ipsi verba Domini audierunt, quia ingrate susceperunt. Oculosque suos clauserunt, quia intuitum mentis suae velamine invidiae et ignorantiae obtexerunt. 107.0943A| Simulque attende quod dicit, oculos suos clauserunt, quia non natura, sed voluntate caeci sunt. Ostendit enim culpam esse eorum arbitrii. Et ideo salutem non meruerunt, quia oculos et aures suas ad percipienda verba vitae aperire noluerunt. Si enim ipsi conversi essent ad poenitentiam, converteretur Deus ad sanandum illos, qui per Prophetam eis dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, ait Dominus Deus (Zach. I). Incrassatum est enim cor populi hujus, et reliqua. (Aug.) Alius enim evangelista dicit: Excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut nunquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati, atque commoti, ad confitenda peccata sua, et pie quaerendum Deum? 107.0943B| Sic enim Marcus dicit hoc, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse, ut non intelligerent. Et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Joannes hunc locum ita dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII), adversari videtur huic sententiae, et omnino cogere, ut quod dictum est, ne quando oculis videant, non accipiatur, ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus ut non videant, quandoquidem aperte ita dicit, ut oculis non videant; et quod ait, Propterea non poterant credere, satis ostendit 107.0943C| non ideo factam illam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per poenitentiam: non enim possent hoc facere nisi prius crederent, ut credendo converterentur, conversione sanarentur, sanitate intelligerent: sed ideo potius excaecatos, ut non crederent. Dicit enim apertissime, Propterea non poterant credere. Quod si ita est, quis non exsurgat in defensionem Judaeorum, et eos extra culpam fuisse proclamet quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam Deus potius extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis eos ita excaecari meruisse, qua tamen excaecatione non potuerunt credere; verba enim Joannis ista sunt: Propterea 107.0943D| non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum. Frustra itaque conamur intelligere ideo fuisse excaecatos, ut converterentur, cum ideo converti non poterant, quia excaecati erant. Cum autem dicitur quod credatur, nisi quod dicitur intelligatur, credi non potest. Intelligenda sunt ergo dicta, ut credantur quae dici potuerunt; credenda autem quae dici potuerunt, ut intelligantur, quae dici non possunt.

Vestri autem beati oculi, quia vident; et aures, quia audiunt. (Beda.). Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre; sed illi beati oculi, qui ejus possunt cognoscere sacramenta. De quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. (Matth. 107.0944A| II). Beati oculi parvulorum, quibus et se, et Patrem Filius revelare dignatur.

Amen enim dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est: Isaias quoque et Micheas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini. Qui et propterea videntes sunt appellati; sed hi omnes a longe aspicientes, et salutantes, per speculum in aenigmate viderunt (I Cor. XIII). Apostoli autem impraesentiarum habentes Deum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos autem Matthaeus prophetas et justos dicit, 107.0944B| Lucas eos prophetas et reges appellat. Ipsi sunt enim reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.

(MAUR.) Vos ergo audite parabolam seminantis. Nunc ad eos verba convertit, quibus datum est nosse mysterium regni. Simul cum eis et nos admonens, hortatur, ut quae dicuntur diligentius audiamus. Observa quod hanc primam parabolam suam Dominus per semetipsum exponit, ut in caeteris quae sequuntur, nobis juxta hanc regulam fiduciam tribuat exsolvendi. Ad similitudinem utique facit nutricis, quae vas plenum nucibus, portans alumnis suis affert; illis autem mirantibus, et propter novitatem quid utilitatis habeat ignorantibus, tollit ipsa primum 107.0944C| nucem, et frangens enucleat, ostenditque quam dulcem fructum intus habeat, et quam suavem cibum gustantibus reddat, si quis corticem illius foris rumpat. Ita et Dominus noster adhuc rudibus discipulis parabolam suam primum ipse exponit, et quid sub velamine litterarum dulcedinis habeat ostendit. Ut cum similia audierint gratanter accipiant, et quid in eis mysterii lateat sagaciter per se ejus gratia comitante investigare contendant. Sic ergo Dominus exponit:

Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (RAB.) De hoc semine Marcus ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, 107.0944D| confestim venit Satanas et aufert. Ex quo manifeste docetur eos circa viam seminatos, qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipere dignantur. (Hieron.) Et simul intellige quod in corde ejus fuerit seminatum, et diversitas terrae, animae sunt credentium.

Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui audit verbum, et continuo cum gaudio accipit illud, et non habet in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi hujus, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Ecce petrosae terrae et spinosae signi 107.0945A| ficationem coelestis juris peritus ostendit. Nec aliquid eo melius, nec aliquid competentius quisquam interpretari potest. Igitur super petrosa, et in spinis, ut Dominus ostendit, seminantur hi, qui auditi quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant, sed ne ad id quod probant perveniant, hujus vitae eos vel adversa, terrendo, vel prospera, blandiendo, retardant. Contra quae utraque damna semen quod acceperat tutari curabat, qui ait: Per arma justitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI). His ergo tribus terrae generibus scito omnes, qui Verbum auditum non faciunt esse signatos. Attende quid dictum sit, continuo scandalizatur. Est ergo aliqua distantia inter 107.0945B| eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum qui ad propinquam primamque persecutionem statim scandalizatur et corruit. Item hujus mundi divitias nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. (Greg.) Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt; fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos virtutibus divites faciunt. Notandum vero est, quod exponens Dominus dicit, quia sollicitudines, et voluptates, et divitiae suffocant. Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis 107.0945C| jungit, sollicitudines videlicet et voluptates; quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt; re enim centraria possessores suos et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.

Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero tricesimum. (Hieron.) Sicut in terra mala tres fuere diversitates, secus viam, et petrosa, et spinosa loca, sic in terra bona trina diversitas est centesimi, sexagesimi fructus, et tricesimi. 107.0945D| Et in illa autem, et in ista non mutata substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt quae semen recipiunt. Omnis, inquit, qui audit verbum fidei, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus; et secundo, et tertio, Hic est, ait, qui verbum audit. In expositione quoque terrae bonae, iste est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero tricesimum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, et post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel fructum centesimum, vel sexagesimum, vel tricesimum. Triginta referunt ad nuptias; nam et ipsa digitorum conjunctio, 107.0946A| et quasi molli se osculo complectens, et foederans maritum pingit et conjugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae: unde et in superiore digito deprimuntur; quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus et praemium. Porro centesimus numerus quaeso diligenter, lector, attende, a sinistra transfertur ad dexteram, et eisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur, et viduae circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Aliter, centum, qui computando a sinistra transferuntur ad dexteram, recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis, siquidem triginta, et sexaginta in laeva adhuc manu continentur, centum 107.0946B| transeunt ad dexteram. Quamvis enim magna fides, quae nobis cognitionem nostri conditoris revelat, magna sint opera quibus fides, ne sit otiosa, consummatur, in hac tamen ambo sunt vita necessaria. (Aug.) Praemium vero fidei et operationis quae per dilectionem exercetur in futura est vita sperandum. Sive aliter, bona terra centesimum fructum fert martyrum propter satietatem vitae, et conceptum mortis. Sexagesimum virginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas. Tricesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. Post haec verba Domini sequitur in Matthaeo et dicitur:

107.0946C| [II.] Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Nota quod audis. Aliam, inquit, parabolam proposuit eis dicens. Sedebat ergo Dominus in navi, turba in littore maris; illi procul, discipuli vicini audiebant; proponit eis et aliam parabolam quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et in priore parabola non dixit alteram, sed aliam. Si enim praemisisset alteram, exspectare tertiam non poteramus. Praemisit aliam ut plures sequantur. Sed quia haec secunda parabola cum interpretatione sua non statim exposita est, sed interjectis aliis parabolis 107.0946D| edisserta, hic quidem a Salvatore proponitur, et postea dimissis turbis cum domum venitur rogantibus discipulis exponitur. Ideo interim donec ab eo audiamus allegoricam ejus expositionem disseramus. Breviter tamen in ipsius parabolae contemplatione ad moralem instructionem aliquid tentemus dicere, ne forte tam sacram lectionem audientes, sine aliqua aedificatione nostra praetereamus. Docet enim nos simplici sermone, si eam rite intellexerimus, bonam voluntatem habere. Docet cautelam, docet patientiam, docet discretionem, docet longanimitatem, docet et justitiam. Quae omnia in suis locis distinctim dicemus ipsas Evangelii sententias, quae ea demonstrant proponentes. Simile, inquit, 107.0947A| est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Bonum enim semen in agrum suum non nisi bonus seminat. Ipse utique qui in corpore suo semen bonae voluntatis ad bonorum operum studet perducere fructum. Et iste bene similis regno coelorum dicitur, cui per omnia aptus esse probatur.

Cum autem dormirent homines venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Haec quidem sententia cautos nos esse admonet, ut si semen bonum in agro nostro germinare velimus, inimici semina caveamus. Ne dum somno inertiae torpemus, fructum laboris nostri perdamus.

Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Accesserunt autem servi 107.0947B| patrisfamilias, et dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. In ista ergo sententia documentum nobis praebetur patientiae; quia sicut hic paterfamilias inimici dolum sciendo non exarsit in ira, nec mox ulcisci in illo voluit, sed patienter exspectavit, ita et nos cum aliquam laesionem ab inimicis nostris acceperimus, non statim ad vindictam prorumpere, sed magis ad virtutem patientiae recurrere debemus.

Servi autem dixerunt ei: Vis imus, et colligimus ea? Et ait illis: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Ecce habes exemplum discretionis. Aequanimiter ergo debemus sufferre malos propter bonos. Ne forte si a malis irritati 107.0947C| vicem eis ulciscendo referamus, bonis occasionem scandali praebeamus.

Sinite utraque crescere usque ad messem. Et quid in hoc nisi longanimitatis aedificatio nobis datur? Non enim parvo tempore virtutem patientiae habere, sed usque ad finem vitae longanimiter illam servare debemus. Unde alibi scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. XXIV). Sed quid longanimis iste paterfamilias in fine faciat, audiamus.

Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum. Qui ante per longanimitatem patienter sustinuit, modo per justitiam meritis condigna rependit. 107.0947D| Nobisque exemplum in hoc tribuit, ut in patiendo justitiam meditemur, et in judicando patientiam habere non negligamus. Ita enim copula virtutum in unitatis massa est collocata, ut omnes ab invicem per diversitatem specierum sint discretae, et tamen sibimetipsis per contrarietatem nullo modo sint adversae. Haec quoquo modo juxta moralitatem, ut promisimus, dixisse sufficiat. (Aug.) Quaeri autem illud potest, quod ait, alligate ea in fasciculos ad comburendum, cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit, nisi forte propter varietatem haereticorum, et non solum a tritico, verum a seipsis discrepantium, ipsa uniuscujusque haereseos propria conventicula, in quibus sigillatim 107.0948A| sua communione devincti sunt, nomine fasciculorum significavit; ut jam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati suas proprias quasi ecclesias habere coeperint, ut combustio earum sit in fine saeculi, non alligatio fasciculorum. Sed si ita esset, multae non jam resipiscendo et in catholicam remeando ab errore desciscerent.

Quapropter et alligatio fasciculorum in fine futura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suae uniuscujusque erroris pertinacia puniatur. Ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Utrum quia etiam boni cum adhuc infirmi sunt opus habent in quibusdam malorum permistione, sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione 107.0948B| magna illis exhortatio fiat, ut nitantur ad melius? Quibus sublatis altitudo charitatis quasi evulsa marcescat. Quod est eradicari, nam sic et Apostolus ait, ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere (Ephes. III). An forte idem simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania? quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt, si tollantur, ad laudabilem mutationem non perveniunt? Itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. Sequitur Matthaeus et dicit:

[III.] Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, majus 107.0948C| est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus. Regnum coelorum praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum, quae ducit ad vitam, et de qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus. Simile est ergo regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo (Matth. XXI). Qui a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis credentium seminat. Ab aliis vero ipse homo, qui seminat in agro suo, id est, in semetipso et in corde suo. Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster et animus? qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare. Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis, 107.0948D| ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Dominum Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer hujuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis Evangelii. Sed illa cum creverint, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale demonstrant, totum placidum, marcidumque, et emollitum in olera, et in herbas, quae cito crescunt et corruunt. Haec autem praedicatio quae parva videbatur in principio, cum vel in anima credentis, vel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres coeli (quas vel 107.0949A| animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus) veniant, et habitent in ramis ejus. Ramos puto evangelicae arboris, quae de granis sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaque requiescit. Assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora volantes, possimus habitare in ramis hujus arboris, et nidulos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes, ad coelestia festinare. Multi legentes granum sinapis minimum omnibus seminibus, et illud quod in Evangelio dicitur, Domine, auge nobis fidem; et respondetur eis a Salvatore: Amen dico vobis, quia si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis monti huic, Migra de loco isto, et migraret (Luc. XVII), putant apostolos vel parvam fidem petere, 107.0949B| vel Dominum de parva fide dubitare, cum apostolus Paulus fidem grano sinapis comparatam maximam judicet. Quid enim dicit? Si habuero tantam fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Ergo quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparatur, hoc Apostolus docet tota fide posse fieri. (RAB.) Potest in grano sinapis ipsa Dominicae incarnationis humilitas intelligi, quod acceptum homo misit in hortum suum, quod corpus Salvatoris accipiens, Joseph in horto sepelivit. Crevit autem et factum est in arborem, quod resurrexerit et ascendit in coelum. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescerent, quod praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis atque consolationibus ab 107.0949C| hujus vitae fatigatione fideles quique respirarent.

[IV.] Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. (Hieron.) Diversus est hominum stomachus: alii amaris, alii dulcibus, hi austerioribus, illi lenibus delectantur cibis. Proponit ergo Dominus ut jam supra diximus, diversas parabolas, ut juxta vulnerum varietates et medicina diversa sit. Mulier ista, quae fermentum accipit, et abscondit illud in satis tribus farinae, donec fermentaretur totum, vel praedicatio mihi videtur apostolica, vel Ecclesia quae e diversis gentibus congregata est. Haec tulit fermentum, notitiam scilicet et intelligentiam Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, 107.0949D| et anima, et corpus, in unum redacta, non discrepent inter se; sed cum duobus, vel tribus convenerit, impetrarent a Patre quodcunque postulaverint. Disseritur locus iste et aliter. Legimus in Platone, et philosophorum dogmate vulgatum est tres esse in humana anima passiones, τό λογικὸν, quod nos possumus interpretari rationabile; τὸ ὀργηστικὸν, quod dicimus plenum irae, vel irascibile; τό ἐπιποθικὸν, quod appellamus concupiscibile. Et putat ille philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in jecore commorari. Et nos ergo si acceperimus fermentum Evangelii, cum sanctarum Scripturarum notitia, de quo supra dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur, ut in 107.0950A| rationabili possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum; et hoc totum fiet per doctrinam Evangelicam, quam nobis mater Ecclesia praestitit. Dicam et tertiam quorumdam intelligentiam, ut curiosus lector e pluribus quod placuerit, eligat. Mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit, credulitati Patris et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Farinae quoque sata tria dum non est in singulis diversa natura ad unitatem trahunt substantiae. Pius quidem sensus, sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia, potest ad auctoritatem dogmatum proficere. Nonnulli 107.0950B| et quartam ponunt opinionem, in tribus satis trium filiorum Noe propaginem recipientes, in quibus restauratum est genus humanum, quos fermento Evangelii, mulier praedicta in unitatem fidei colligit.

RAB.) Possunt itaque praeter haec et in farinae satis tribus illi Dominici seminis fructus, tricesimus scilicet sexagesimus, et centesimus intelligi, id est, conjugatorum, continentum, virginum. Pulchre dicit eatenus absconditum in farina fermentum, donec fermentaretur totum, quia charitas in nostra mente recondita eousque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet, ut nihil videlicet praeter ipsam conditoris sui dilectionem diligere, agere, recolere anima possit. Quod hic quidem inchoari, sed ibi habet perfici, ubi cum sit Deus omnia 107.0950C| in omnibus (I Cor. XV), omnes uno eodemque suae dilectionis igne calefacit. Satum genus est mensurae juxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens.

Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Haec omnia, inquit, locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et reliq. Non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicavit ubi non aliquid per parabolam significavit, quamvis in eo aliqua et proprie dixerit, ita ut saepe inveniatur totus sermo ejus parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. (Hieron.) Et notandum quod non discipulis, sed turbis per parabolas loquitur, et usque hodie turbae in parabolis audiunt, et discipuli domi 107.0950D| interrogant Salvatorem.

Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, et eructabo abscondita a constitutione mundi. Hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo sumptum est, quod et ex persona Domini dicitur. Aperiam, ait, in parabolis os meum, et eructabo abscondita a constitutione mundi (Psal. LXXVII). Considerandum est ergo attentius et inveniendum in eo describi egressum Israelis de Aegypto, et omnia signa narrari, quae in Exodi continentur historia. Ex quo intelligimus universa illa quae scripta sunt, parabolice sentienda; nec manifestam consonare litteram, sed abscondita sacramenta. Hoc enim se Salvator dicturum esse promittit, aperiens 107.0951A| os suum in parabolis, et eructans abscondita a constitutione mundi: quia non est inventus neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram quis dignus aperire librum, et solvere septem signacula ejus, nisi ipse leo de tribu Juda; radix David, qui aperit et nemo claudit, claudit, et nemo aperit (Apoc. V), virtus et sapientia Dei.

Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes. Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Hieron.) Dimittit turbas Jesus, et domum revertitur, et accedunt ad eum discipuli, et secreto interrogant, quae populus nec merebatur audire, nec poterat. (MAUR.) Mystice autem Salvator noster dimissa turba tumultuantium Judaeorum, ingreditur in Ecclesiam gentium. Et ibi interrogantibus 107.0951B| discipulis, hoc est, fidelibus devote divina mysteria discentibus exponit Sacramenta coelestia.

Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen, filius est hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni. Zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero consummatio saeculi est. Messores autem angeli sunt. Perspicue exposuit quod ager mundus sit, sator filius hominis, bonum semen filii regni, zizania filii pessimi, zizaniorum sator diabolus, messis consummatio mundi, messores angeli. Omnia scandala referuntur ad zizania; justi reputantur in filios regni. Ergo, ut supra dixi, quae exposita sunt a Domino, his debemus accommodare fidem. Quae 107.0951C| autem tacita, et nostrae intelligentiae derelicta, perstringenda sunt breviter. Homines qui dormiunt, magistros ecclesiarum intellige. Servos patrisfamilias ne alios accipias quam angelos, qui quotidie vident faciem Patris. Diabolus autem propterea inimicus homo appellatur, quia Deus esse desivit. Et in nono psalmo scriptum est de eo: Exsurge, Domine, non confortetur homo. Quamobrem non dormiat qui Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, id est, haereticorum dogmata. Quod autem dicitur, Ne forte colligentes zizania eradicetis simul et frumentum, datur locus poenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem, quia fieri potest, ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat, et defendere 107.0951D| incipiat veritatem. Illud quoque quod sequitur, Sinite utraque crescere usque ad messem, videtur illi praecepto contrarium: Auferte malum de medio vestrum (I Cor. V); et nequaquam societatem habendam cum his qui fratres nominentur, et sint adulteri et fornicatores. Si enim prohibetur eradicatio, usque ad messem tenenda est patientia: et quomodo ejiciendi sunt quidam de medio nostrum? Inter triticum et zizanium, quod nos appellamus lolium, quandiu herba est, et necdum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut perdifficilis distantia. Praemonet ergo Dominus ne ubi quid ambiguum est cito sententiam proferamus, sed Deo judici terminum reservemus, ut cum dies judicii venerit, ille non suspicionem 107.0952A| criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu ejiciat.

Sicut ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus scandata, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Omnis immunditia in segete zizania dicuntur. Quod primo separentur zizania dicitur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod per bonos angelos intelligitur fieri, quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo lex, quomodo judex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.

(Hieron.) Quod autem zizaniorum fasciculos ignibus tradi decernit, et triticum congregari in horrea, 107.0952B| manifestum est haereticos quosque et hypocritas fidei gehennae ignibus concremandos; sanctos vero qui appellantur triticum, horreis, id est, mansionibus coelestibus suscipiendos. (MAUR.) Observa quod dicit, et eos qui faciunt iniquitatem, non qui fecerunt, quia non omnes, qui fecerunt iniquitatem, et conversi sunt ad poenitentiam, et ad correctiorem vitam, sed ipsi solummodo, qui permanent in peccatis suis usque ad finem vitae suae, et non egerunt poenitentiam, aeternis cruciatibus mancipandi sunt.

Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. (Hieron.) In praesenti saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus, et post consummationem mundi ipsi justi fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui. Qui habet aures audiat. Id est, qui habet intellectum 107.0952C| intelligat, quia non sinapis, olerum, nec fermentum ebrietatis, nec farina graminum praedicatur, sed mystice haec omnia intelligenda sunt.

[V.] Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. (Greg.) Coelorum regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit surgat ad incognita, quatenus exemplo visibilium, se ad invisibilia rapiat, et per ea quae usu didicit quasi confricatus incalescat, ut per hoc quod scit notum, diligere discat et incognita amare. Ecce enim coelorum regnum thesauro in agro abscondito comparatur, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, 107.0952D| et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum est, quod inventus thesaurus absconditur, ut reservetur, quia studium coelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. Thesaurus autem coeleste est desiderium. Ager vero in quo thesaurus absconditur, disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat, qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae custodiam coelestis calcat, ut nihil quod caro blanditur, liceat, nihil quod carnalem vitam trucidat, spiritus horrescat. (Hieron.) Aliter autem thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et 107.0953A| scientiae absconditi (Col. II), aut Dei Verbum est, quod in carne Christi videtur absconditum, aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris: quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere, ut illum possit habere, quem repererit. Quod autem sequitur: Quem cum invenerit homo abscondit, idcirco dicitur, non quod de invidia faciat, sed quod timore servantis et nolentis perdere abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus. (Aug.) Item thesaurum in agro absconditum dixit, duo Testamenta legis in Ecclesia. Cum quis ea ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere, et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum, id est, contemptu temporalium comparat 107.0953B| sibi otium, ut sit dives in cognitione Dei.

Iterum, simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. (Greg.) Rursum quippe coeleste regnum homini negotiatori simile dicitur, qui bonas margaritas quaerit, sed unam pretiosam invenit, quam videlicet inventam omnia vendens emit. Quod qui coelestis vitae dulcedinem, in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit. In comparatione ei vilescunt omnia, deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus. Nil in terrenis libet, deforme conspicitur quidquid de terrena placebat specie, quod sola pretiosae margaritae charitas fulget in 107.0953C| mente. Quaestio est itaque cur a numero plurali, ad singularem transierit, ut cum quaerat homo margaritas bonas, unam inveniat pretiosam, quam, venditis omnibus quae habet, emat. Aut ergo iste bonos homines quaerens, cum quibus utiliter vivat, unum prae omnibus invenit sine peccato mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum (I Tim. II); aut praecepta quaerens, quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi. In quo uno dicit Apostolus omnia contineri, ut non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, et si quod est aliud mandatum (Rom. XIII), singulae margaritae sint, quae recapitulantur in hoc sermone: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Aut bonos intellectus homo quaerit, et invenit illud quo cuncti 107.0953D| continentur, In principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Verbum Deum lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, qui Deus penetrata carnis testudine intelligendus est. Ille enim ad margaritam ipsam jam pervenerat, qui tegumentis mortalitatis quasi concharum obstaculo, in profundo hujus saeculi, atque inter duritias saxeas Judaeorum aliquando latuerat. Ille ergo ad ipsam margaritam jam pervenerat, qui ait: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nec ullus omnino intellectus margaritae nomine dignus est, nisi ad quem discussis omnibus carnalibus tegminibus pervenitur. Quibus sive per verba humana, sive per similitudines circumpositas operitur, 107.0954A| ut purus, et salidus, et nusquam a se dissonans certa ratione cernatur. Quos tamen omnes veros, et firmos, et perfectos intellectus unus ille continet, per quem facta sunt omnia, quod est Verbum Dei. Quodlibet autem horum trium sit, vel si aliud occurrere potuerit, quod margaritae unius et pretiosae nomine bene significetur, pretium ejus est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis, quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum majus earum accipimus pretium, quam nos ipsos, quia talibus implicati, nostri non eramus, ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus; non quia vel tanti valet, sed quia plus dare non possumus. (Hieron.) Aliter autem haec parabola aliis verbis idipsum 107.0954B| exprimere potest intelligi, quod supra dicitur. Bonae margaritae quas quaerit institor, lex et prophetae sunt. Audi, Marcion; audi, Manichaee: bonae margaritae sunt lex et prophetae, et notitia Veteris Instrumenti. Una autem est pretiosa margarita scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum; quem cum invenerit homo negotiator similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, et quasi quisquilias, ut Christum lucrifaciat (Phil. III). Non quo inventio unius novae margaritae condemnatio sit veterum; sed quo comparatione ejus omnis alia gemma sit vilior.

Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in 107.0954C| mare, et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (Greg.) Rursum ergo simile regnum coelorum sagenae missae in mari, dicitur, ex omni genere piscium congreganti; quae impleta ad littus ducitur, et in vasis boni pisces eliguntur, mali projiciuntur foras. Sab hac ergo parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur, quae et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profundo mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quod ad peccatorum veniam sapientes, et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psalmistam Deo dicitur, ad te omnis 107.0954D| caro veniet (Psal. LXIV). Quae sagena scilicet tunc universaliter repletur cum in fine suo humani generis summa concluditur. Quam educunt, et secus littus sedent, quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris; in quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali projiciuntur foras, quia et electus quisque in tabernacula recipitur, et aeterni luce regni perdita, ad exteriores tenebras reprobi trahuntur. Nunc enim bonos malosque communiter, quasi permistos pisces fidei sagena nos continet, sed littus indicat sagena, id est sancta Ecclesia, quid trahebat. Et quidem pisces qui capti fuerunt mutari non possunt; nos vero mali capimur, sed in bonitatem permutamur. Cogitemus igitur in 107.0955A| captione, ne dividamur in littore. (Hieron.) Item aliter, Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, etc. Impleto Jeremiae vaticinio dicentis, Ecce ego mitto ad vos piscatores multos (Jer. XVI), postquam audierunt Petrus, et Andreas, Jacobus et Joannes filii Zebedaei, Sequimini me, et faciam vos piscatores fieri hominum (Matth. IV), contexerunt sibi ex Veteri et Novo Testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare hujus saeculi, quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de falsis et amaris gurgitibus quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos, et optimos pisces et pessimos. (MAUR.) Quos ad littus attrahit, id est, ad finem mundi, ut tunc jam sequestratio bonorum et malorum piscium sit. Unde et 107.0955B| subditur:

Sic enim erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. (Greg.) Hoc ergo timendum est potius quam exponendum. Aperta enim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignorantiae suae excusationem recurrerit, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. (Hieron.) Cum vero venerit consummatio, et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus; tunc verum secernendorum piscium judicium demonstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa coelestium mansionum, malos vero torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet. Quod vero Salvator proposita parabola statim subjungens, 107.0955C| ait:

Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ad Apostolos proprie sermo est, et illis dicitur: Intellexistis haec omnia? Quos non vult audire tantum, ut populum, sed intelligere ut magistros futuros, et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit. Unde et subditur:

Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de 107.0956A| thesauro suo nova et vetera. (Aug.) Non dixit vetera et nova, quod utique dixisset nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum. Novum enim Testamentum posterius est tempore, sed prius dignitate. (Hieron.) Instructi quidem erant apostoli, scribae et notarii Salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum coelestium sacramentis, et pullulabant et pollebant opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro suarum doctrinarum nova et vetera; ut quidquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. Unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova cum veteribus, fratruelis mi, servavi tibi (Cant. VII). Quod tamen intelligi et aliter potest. (Greg.) Vetustum igitur humani generis ad inferni claustra descendere, pro peccatis suis supplicia 107.0956B| aeterna tolerare; cui per mediatoris adventum novum aliquid accessit, ut si hic recte studeant vivere, coelorum regna valeant penetrare; et homo in terra editus, si a corruptibili vita moriatur, in coelo esset collocandus; et vetus itaque est, ut pro culpa genus humanum intereat, et novum ut conversus in regno vivat. Quod ergo in conclusione locutionis suae Dominus subdidit, hoc est utique quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum inventum ac bonam margaritam protulit; postmodum vero inferni poenas de malorum combustione narravit, atque in conclusione subjungit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Ac si aperte diceretur: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator 107.0956C| est, qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetera dicere de terrore supplicii, ut vel poenae terreant quos praemia non invitant. (MAUR.) Ecce hunc expositionis evangelicae liber quartus habeat terminum, ubi parabolarum Domini prolatio in districto Dei finem ostendit habere saeculum, ut dehinc ea quae sequuntur operum et sermonum Domini alio initientur exordio.

LIBER QUINTUS. 107.0955|

SEQUITUR CAPUT XIII. 107.0955D|

[VI.] Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia haec et virtutes? (Hieron.) Post parabolas quas locutus est ad populum, et quas soli apostoli intelligebant, transit in patriam suam Dominus, ut ibi apertius doceat. (Rab.) Patriam Domini Galilaeam, sive specialiter Nazareth dicit, in qua erat nutritus, ubi et in synagogis Judaeorum praedicavit: συναγωγὴ enim Graece, Latine dicitur congregatio; quo nomine non solum affluentium turbarum conventum, sed et domum, qua ad audiendum dicendumve Dei verbum conveniebant Judaei, appellare solebant. Unde Dominus ad Annam 107.0956D| pontificem: Ego semper, inquit, docui in synagoga, et in templo quo omnes Judaei conveniunt (Joan. XVIII). Sicut et nos ecclesias fidelium et loca et choros vocitamus. Verum differt inter συναγωγὴν, quae congregatio, et ἐκκλησίαν quae convocatio interpretatur, quod veteris instrumenti populus, utroque vocabulo, novi autem tantum Ecclesia nuncupatur. Quia videlicet et pecora et inanimae quaeque res congregari in unum possunt, convocari vero non nisi ratione utentia possunt. Ideoque novae gratiae populum quasi majore dignitate praeditum rectius convocatum in unitatem fidei, quam congregatum dicere, id est Ecclesiam, quam synagogam nominare apostolicis scriptoribus et doctoribus visum est. Confluebant vero die sabbati semper in synagogis 107.0957A| ut juxta quod Dominus praecepit, Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV), feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent. Cujus eo die devotionis agendae hactenus in Ecclesia perducat indicium, quae ad memoriam priscae religionis canticum Deuteronomii, in quo universus veteris populi status, quid videlicet offenso, quid propitio Deo meruit, continetur, nonnullis in locis sabbato dicere consuevit. Alioquin esset praeposterum, ut prioribus septimanae diebus prophetarum dictis carminibus Moysi ultimum diceretur.

Docuit ergo in synagogis Judaeorum Dominus, ut evangelista narrat, ita ut mirarentur et dicerent: Unde huic sapientia haec et virtutes? Sed quanta Nazarenorum 107.0957B| caecitas, qui eum quem in verbis factisque ipsius, Si mens non laeva fuisset, Christum cognoscere poterant, ob solam generis notitiam contemnunt. Sapientiam vero ad doctrinam, virtutes referunt ad sanitates et miracula quae faciebat; quae solerti ac pulchra distantia commemorat Apostolus dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, nos vero praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam; ipsis vero vocatis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I). In qua nimirum sententia virtutem ad signa retulit propter Judaeos, sapientiam vero ad doctrinam propter Graecos, 107.0957C| id est, gentes.

Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Error Judaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio. In tantum enim cernebant hominem Christum, ut fabri putarent filium, et dicerent; Nonne hic est fabri filius? Miraris si errent in fratribus, cum errent in patre? Fratres quoque et sorores ejus secum esse testentur, qui tamen non liberi Joseph aut Mariae juxta haereticos putandi, sed potius juxta morem sacrae Scripturae cognati ipsorum sunt intelligendi; quomodo Abraham et Loth fratres appellantur, cum esset Loth filius fratris 107.0957D| Abrahae, et multa habes hujusmodi. (RAB.) Non vero sine certi provisione sacramenti, Dominus in carne apparens faber, et fabri filius aestimari, ac dici voluit. Quin potius etiam per hoc se ejus ante saecula Filium esse docuit, qui fabricator omnium in principio creavit Deus coelum et terram. Nam et si humana non sunt comparanda divinis, typus tamen integer est, quia Pater Christi igne operatur et Spiritu; unde et de ipso tanquam de fabri filio Praecursor suus ait: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Qui in domo magna hujus mundi diversi generis vasa fabricat, imo vasa irae, sui spiritus igne molliendo, in misericordiae vasa commutat. Sed hujus sacramenti Judaei ignari divinae virtutis 107.0958A| opera prosapiae carnalis contemplatione despiciunt.

Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria et in domo sua. Prophetam dici in Scripturis Dominum Christum, et Moyses testis est, qui futuram ejus incarnationem praedicens filiis Israel ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, quem tanquam meipsum audietis (Deut. XVIII). Non solum vero ipse qui caput est et Dominus prophetarum, sed et Elias, Jeremias caeterique prophetae, minores in patria sua, quam in exteris civitatibus habiti sunt. ( Hieron. ) Quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per 107.0958B| eosdem aetatis gradus ad maturam aetatem pervenerint.

Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Non quod etiam illis incredulis facere non potuerit virtutes multas, sed ne multas faciens, cives incredulos condemnaret. Potest vero et aliter intelligi, quia Jesus despiciatur in domo et in patria sua, id est, in populo Judaeorum, et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus excusabiles fierent. Majora vero signa quotidie in gentibus per Apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute.

CAPUT XIV. Narratur decollatio Joannis Baptistae, cum miraculo quinque panum, et ambulatione super aquas, etc.

107.0958C| [I.] In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. (RAB.) Lucas de his ita scribit: Audivit vero Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur a quibusdam, quia Joannes resurrexerit a mortuis, a quibusdam vero quia Elias apparuit, etc. (Luc. IX). Intelligendum est ergo aut post hanc haesitationem confirmasse eum in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait, Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis; aut ita pronuntianda sunt haec verba, ut haesitantem adhuc indicent; si enim diceret: Nunquidnam hic est? aut, Nunquid forte hic est Joannes Baptista? non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans 107.0958D| atque haesitans intelligatur. Nunc quia illa verba desunt, utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis credentem dixisse accipiamus, aut adhuc sicut Lucas commemorat, haesitantem.

(MAUR.) Notandum tamen quod Herodes pueris suis in hac sententia de resurrectionis gloria praedicabat. Non enim ait, Hic est Joannes Baptista, qui operatur virtutes, sed Hic est, inquit, Joannes Baptista, ipse resurrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Bene omnimode de virtute resurrectionis senserat, quod majoris potentiae futuri sint sancti, cum a mortuis resurrexerint, quam fuerint cum carnis adhuc infirmitate gravarentur. Sed 107.0959A| quanta Judaeorum invidia, qui contra Dominum malitiae furor exstiterit, et in isto loco, et ex omnibus pene locis Evangelii docemur. Ecce enim Joannem, de quo dictum est, quia signum fecit nullum (Joan. X), a mortuis potuisse resurgere nullo attestante Herodes, qui erat alienigena, pronuntiaverat; ipsi vero Jesum, quem prophetae eorum eis praedixerant virum approbatum a Deo virtutibus et signis (Act. II), cujus videlicet mortem elementa tremuerunt, resurrectionem vero atque ascensionem angeli, apostoli, viri ac feminae, certatim praedicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere maluerunt. Et in hoc quoque insinuatur quod promptior est animus gentium ad credulitatem quam Judaeorum. Quia sicut propheta de illis ait: Quibus 107.0959B| non est annuntiatum de eo, videbunt; isti vero videntes non vident, quia ut legislator de eis testatur, generatio est prava, et perversa (Deut. XXXII), filii, in quibus non est fides in eis.

Herodes autem tenuit Joannem et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui; dicebat autem illi Joannes, Non licet tibi habere eam. (Hieron.) Vetus narrat historia Philippum majoris Herodis filium, sub quo Dominus fugit in Aegyptum, fratrem hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem, filiam regis Aretae; postea vero socrum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris, inimici ejus nuptiis copulasse. Qui sit vero hic Philippus, evangelista 107.0959C| Lucas plenius docet: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha vero Galilaeae Herode, Philippo vero fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Thraconitidis regionis (Luc. III). Ergo Joannes Baptista, qui venit in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat et Jezabel (III Reg. XXI), arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, illius uxorem ducere, malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.

Et volens illum occidere timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Seditionem quidem populi verebatur propter Joannem Baptistam, a quo sciebat 107.0959D| turbas in Jordane plurimas esse baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cujus ardorem etiam Dei praecepta neglexerat.

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. (RAB.) Soli mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse (Gen. XL). Sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit. Verum Herodes tanto majore impietate, quanto sanctum et innocentem doctorem veritatis et praeconem vitae ac regni coelestis occidit, et hoc pro voto ac petitione saltatricis, neque eam occisi caput ante convivas inferre puduit. Nam Pharao nihil talis vesaniae commisisse legitur, sed tamen peccantem sibi 107.0960A| eunuchum vita privari jubens, quo longius a verae cultu religionis aberat, eo levius in violatione suae festivitatis deliquit. Attamen ex utriusque exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et erecti ad requiem per mortem transeunt e mundo. (MAUR.) Sed qui mundi amore tenentur, excaecati de futuris non cogitant. Et ob hoc nec praesentia bene ordinant; quod bene in luxuria conviviorum suorum Herodes demonstravit. De quo subjungitur.

Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcunque postulasset ab eo. (Hieron.) Non excusatur Herodes, quod invitus et nolens propter juramentum 107.0960B| homicidium fecerit, quia ad hoc forte juravit, ut futurae occasioni machinas praepararet. Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postularet interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se repudiaturus fuit, contemnere debuit et in propheta.

At illa praemonita a matre sua: Da mini, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam ut in ipso statim convivio caput Joannis postulet, digno opere saltationis dignum sanguinis praemium.

Et contristatus est rex: propter juramentum autem et eos qui recumbebant, jussit dari. Consuetudinis 107.0960C| Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente. Scelusque excusat juramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod vero subjicit, et propter eos qui pariter recumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae deferrentur.

Misitque et decollavit Joannem in carcere, et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et tulit matri suae. (Hieron.) Legimus in Romana historia 107.0960D| Flaminium ducem Romanorum quod accubanti juxta se meretriculae, quae nunquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensit ut ei reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella quae saltavit, in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat? Hoc juxta litteram factum sit; nos vero usque in hunc diem cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput prophetarum est, perdidisse. (RAB.) Aliter, 107.0961A| decollatio Joannis minorationem famae illius, qua Christus a populo credebatur insinuat, sicut exaltatio in cruce Domini Salvatoris profectum designabat fidei, qua ipse qui prius a turbis propheta esse putabatur, Dominus prophetarum et Christus Dei Filius a cunctis fidelibus est agnitus. Minutus ergo capite est Joannes, exaltatus est in crucem Dominus, quia sicut idem Joannes ait, illum oportebat crescere, Joannem vero minui; illum qui propheta aestimabatur, Christum cognosci, et eum qui Christus prae virtutum sublimitate putabatur, Christi esse prophetam et praecursorem decebat intelligi. Quod ipsum quoque distinctione temporis, quo uterque eorum natus est, satis aperte signatum est; quia Joannes quidem quem oportebat minui, cum diurnum 107.0961B| lumen decresceret; natus est: Dominus vero qui vera lux mundi est, eo anni tempore quo dies crescere incipit, luciflua nobis suae dona nativitatis exhibuit.

Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus, et sepelierunt illud. Hic ergo discipulos et ipsius Joannis et Salvatoris possumus intelligere. Nec praetereundum quod narrat Josephus, vinctum Joannem in castellum Macherunta abductum, ibique truncatum. Narrat et Historia ecclesiastica sepultum eum in Sebaste urbe Palestinae, quae quondam Samaria dicta est; at tempore Juliani principis invidentes Christianis, qui sepulcrum ejus, pia sollicitudine frequentabant, paganos invasisse monumentum, ossa dispersisse per campos, et rursum collecta igne 107.0961C| cremasse, ac denuo dispersisse per agros. Affuisse vero tunc temporis ibidem de Hierosolymis monachos, qui misti paganis ossa legentibus maximam eorum partem congregaverint, et ad patrem suum Philippum Hierosolymam detulerint. At ille miserit ea beato Athanasio Alexandriae episcopo, ibique servata usque ad tempora Theophili ejusdem urbis episcopi, quando jubente Theodosio principe omnia gentium fana destructa sunt. Tunc expurgato a sordibus templo Serapis, ibidem illata, et basilicam pro aedicula Serapis in honorem sancti Joannis esse consecratam, quae martyrium appellatur. Lege undecimum Historiae ecclesiasticae librum. Sequitur:

Et venientes nuntiaverunt Jesu. Non solum quae ipsi gesserant et docuerant apostoli Domino renuntiant, 107.0961D| sed etiam quae Joannes eis in docendo occupatis sit passus, vel sui vel ejusdem discipuli Joannes ei renuntiant. Mystice autem Joannes Domino praecursor legem Veteris Testamenti significare videtur: ille tenebatur in vinculis et carcere, et lex in obscura angustia, et tenebroso corde populi Judaeorum. Ille capite truncatus est, quod praesagium fuit eo quod amissuri essent Judaei Christum, qui caput legis et prophetarum, sicut supra ostendimus; discipuli illius qui corpus ejus sepelierunt, et post venientes nuntiaverunt Domino, quae gesta sunt, significare videntur illos qui legem in carnalibus jam observationibus exstinctam sibimet indicantes ad gratiam transiverunt Domini Salvatoris, quia sepultura Joannis 107.0962A| abolitionem legis significat. Ut igitur istud manifestius fiat sermo ad originem propositionis referendus est. Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis, quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians; Herodes vero princeps est populi, et princeps populi subjecti sibi, universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret. Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium. Sed Israelem lex admonebat ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tanquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente, ob hanc itaque 107.0962B| asperae admonitionis veritatem, Joannes tanquam lex in carcere continebatur. Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis Herodiadis filia saltavit. Voluntas enim tanquam ex infidelitate orta, totis illecebrarum cursibus efferebatur, cui se omnem etiam sacramento venalem populis addixit; sub peccatis enim et saeculi voluptatibus Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit, quia lex incestuorum Israel, auctoritate divinorum praeceptorum arguebat. Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur. Nunc vero expetita ejus nece cum praesertim religione sacramenti detinetur, quomodo tristis 107.0962C| efficitur? Contrarium videlicet est tunc eum voluisse, et nunc nolle, et praesens molestia anteriori non convenit voluntati. Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluntas ex infidelitate orta occupavit. Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluntatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore cohibetur, scitque talem praeceptorum gloriam non oportuisse se concedere, sed peccatis tanquam sacramentis coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus, et victus illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluta populi gaudia in disco Joannis caput affertur. Damno scilicet legis voluptas corporum ad saeculares luxus augetur, 107.0962D| et ita per puellam ad matrem defertur, ac si probrosus Israel et voluntati et infidelitati suae familiae, scilicet ante gentium gloriam, legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino enuntiant, cum ad Evangelia scilicet ex lege venientes erga Dei Verbum curiosi auditores fiunt. Igitur lege finita ad quem alium eis transmigrandam erat, nisi ad eum qui consummator ejus est? Finis enim legis, ait Apostolus, Christus est ad justitiam omni credenti (Rom. X), qui Instrumento Veteri Novum fecit succedere Testamentum.

Quod cum audisset Jesus, secessit mae in navicula in locum desertum seorsum. Non, ut quidam arbitrantur, 107.0963A| timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent; vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi. Sive ideo recessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae ultro tradentium se temeritatis: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis, qui se torquendos offerunt. Ob hanc causam, sciens scilicet quae mala suis sectatoribus vesania Judaeorum et gentilium esset illatura, et in alio loco praecepit: Cum vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. XX). Eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Aliter: Postquam a Judaeis et rege Judaeorum 107.0963B| prophetae truncatum est caput, ac linguam ac vocem apud eos perdidit prophetia, Jesus transiit ad desertum Ecclesiae locum, quae virum ante non habuerat.

Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Potest et ita accipi, quod aliam ob causam, audito Joannis interitu, secessit Jesus in desertum locum, ut credentium probaret fidem. Denique turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus, non in jumentis, non in diversis vehiculis, sed proprio labore pedum ut ardorem mentis ostenderent. Illudque notandum quod, postquam Dominus in desertum venerit, secutae sunt eum turbae multae; nam antequam veniret in solitudines gentium, ab uno tantum populo colebatur.

107.0963C| Et exiens vidit turbam multam, et misertus est illis, et curavit languidos eorum. In Evangelicis sermonibus semper litterae junctus est sensus spiritus, et quidquid primo frigere videtur aspectu, si tetigeris, calet. In loco deserto erat Dominus; secutae sunt eum turbae relinquentes civitates suas, id est, pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus vero Jesus significat quod turbae habuerint quidem eundi voluntatem, sed vires perveniendi non habuerint; ideo Salvator egreditur de loco suo, et pergit obviam, sicut et in alia parabola filio poenitenti (Luc. XV); visaque turba miseretur, et curat languores eorum, ut fides plena statim praemium consequatur.

Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli 107.0963D| ejus, dicentes: Desertus locus est, et hora jam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Omnia plena mysteriis sunt. Recedit de Judaea, venit in desertum locum; sequuntur eum turbae, relictis civitatibus suis; egreditur ad eos Jesus, miseretur turbae, curat languidos eorum: et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol justitiae occubuit, et finis mundi appropinquavit.

(MAUR.) Quod autem carnales adhuc discipuli, et ignari de futuro refectionis miraculo, rogant Deum ut dimittat turbas ut emant sibi cibos per castella, maxime quibus eo adhuc tempore praeceptum est: In viam gentium ne abirent (Matth. X), et reliqua, 107.0964A| mystice significat fastidium Judaeorum contra turbas gentium, qui de earum receptione semper murmurabant, et magis judicabant eos aptos esse, ut quaererent sibi cibum in conventiculis haereticorum, sive pseudoprophetarum, seu philosophorum, quam divinorum librorum uterentur pastione. Quorum voce et Isaias olim locutus ait: Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Et item: Omnes, inquit, gentes quasi non sint sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt (Isa. XL). Sed Dominus, qui futura ut praeterita novit, et cui omnia praesentia sunt, non inanes dimittendas, sed magis per ipsos apostolos coelesti cibo eas satiandas decrevit. Unde et subditur:

Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire, date 107.0964B| illis vos manducare. (Hieron.) Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior fiat; simul insinuans, quod quotidie per eos jejuna nostra sunt corda pascenda, videlicet cum eorum vel exemplis, vel litteris ad amanda coelestia suscitamur. Si quem vero movet quomodo secundum narrationem Joannis prospectis turbis quaesierit Dominus a Philippo tentans eum, unde illis escae dari possint (Joan. VI); et quomodo caeteri evangelistae narraverint prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis (Marc. VI; Luc. IX), quibus ille respondit secundum Matthaeum: Non habent necesse ire, date eis vos manducare, cui etiam Marcus Lucasque consentiunt, tantum hoc 107.0964C| praetermittentes, quod ait, non habent necesse ire; intelligitur ergo post haec verba Dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo, quod Joannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Joannem respondet, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi hoc et ore caeterorum Philippum respondisse.

Responderunt ei: Non habemus nisi quinque panes et duos pisces. Per quinque panes apostolorum et duos pisces tota Testamenti Veteris scriptura signatur; per quinque videlicet panes quinque Mosaicae legis libri, quibus divinae aeternitatis cognitio, mundi creatio, procursus saeculi labentis, et vera Deo serviendi religio, generi humano innotuit. Per 107.0964D| duos vero pisces psalmi sunt et prophetae figurati, qui eruditum in lege Dei populum, de promissione Dominicae incarnationis nova gratiae dulcedine pascebant. Qua trina Scripturae sacrae distinctione, totam Veteris Instrumenti seriem comprehendi Dominica auctoritate docemur. Apparens enim post resurrectionem discipulis, ait Dominus ipse: Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysis, et prophetis, et psalmis de me (Luc. XXIV). Et cum aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas et intellecta spiritualiter fidelibus traderent auditoribus, quasi benedicens panibus apostolicis ac piscibus, hosque internae suavitatis dono multiplicans, turbis dispertiri praecepit. Bene vero juxta Evangelium 107.0965A| Joannis panes, qui legem designant, hordeacei fuisse referuntur, qui jumentorum maxime rusticorumque est cibus servorum. Quia incipientibus necdumque perfectis auditoribus asperiora, et quasi crassiora sunt committenda praecepta: Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II). Atque ideo Dominus pro suis cuique viribus dona tribuens, semperque ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia, secundo septem panibus quatuor hominum millia reficit, tertio discipulis suae carnis et sanguinis mysterium credit, ultimo magno munere dat electis, ut edant et bibant super mensam suam in regno suo (Luc. XXII).

Qui ait eis: Afferte illos mihi huc. Audi, Marcion; 107.0965B| audi, Manichaee, quinque panes et duos pisciculos afferri ad se jubet Dominus, ut eos sanctificet atque multiplicet: quia ipse est ad quem Propheta ait: Oculi omnium in te sperant, Domine, ut des illis escam in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV).

Et cum jussisset turbam discumbere supra fenum. Discumbere jubentur turbae supra fenum, et secundum alium Evangelistam supra terram, per quinquagenos aut centenos; ut postquam calcaverint carnem suam, et omnes flores illius et saeculi voluptates, quasi arens fenum sibi subjecerint, tunc per quinquagenarii numeri poenitentiam ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. (Greg.) Diversi ergo discubitus convivantium diversos conventus 107.0965C| Ecclesiarum, quae unam Catholicam faciunt, designant; quos bene Dominus quinquagenos per turmas vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam, et locis distincta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur: et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo prius a malo quiescit opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii vero centeni discumbunt; quoniam sunt nonnulli, qui a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli, qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Bene etiam super viride fenum discubuerunt. Scriptum quippe est omnis caro fenum (Eccli. XIV). (RAB.) Et illi super viride 107.0965D| fenum discumbentes Dominicis pascuntur alimentis, qui per studium continentiae, calcatis illecebris carnalium concupiscentiarum, audiendis implendisque Dei verbis operam impendunt.

Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in coelum benedixit et fregit. Turbis esurientibus Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis eis quae habuerunt discipuli, benedicit: quia veniens in carne non alia quam praedicta sunt praedicabat, sed legis et prophetarum scripta, quam sint mysteriis gratiae gravida demonstrat. (Hieron.) Aspicit in coelum, ut illuc dirigendos oculos doceat. Quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus, et fregit eos, tradiditque discipulis suis: frangente Domino 107.0966A| seminarium fit ciborum. Si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, nec divisi in multiplicem segetem, turbas et pueros, et feminas, et tantam multitudinem alere non possent. Frangitur ergo lex cum prophetis, et in frusta discerpitur, et ejus in medium mysteria proferuntur, ut quod integrum, et permanens in statu pristino non alebat, divisum in partes alat gentium multitudinem.

Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. (MAUR.) Nota ergo ordinem Dominici convivii. Primitus ipse Dominus acceptos panes et pisces benedixit et fregit; dehinc per partes comminutos dedit discipulis, ut ipsi turbis distribuerent; postea turbae accepta ab apostolis stipe manducaverunt, et saturati sunt. 107.0966B| Quia videlicet sacramenta legis et prophetarum, sua distributione partita apostolis et praedicatoribus sancti Evangelii, ut haec toto orbe praedicent, primum ipse Dominus patefecit; deinde illi turbis omnium gentium usquequaque spiritalis alimoniae refectionem abundantem praebuerunt; et ideo ut scriptum est, manducaverunt omnes et saturati sunt, quia non erat egens quisquam inter eos; impleturque illud quotidie propheticum: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Deum qui requirunt eum, et reliqua.

Et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. (RAB.) Quod turbis superest a discipulis sustollitur, quia sacratiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, 107.0966C| sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim apostoli, et per apostolos cuncti sequentium doctorum chori figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere, sed ipse cophinos panum fragmentis implevit, qui infirma hujus mundi elegit, ut fortia confunderet (I Cor. I). Unusquisque ergo apostolorum de reliquiis Salvatoris implet cophinum suum, ut habeat vel unde postea egentibus cibos praebeat, vel ex reliquiis doceat veros fuisse panes, qui postea multiplicati sunt.

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Juxta numerum quinque panum et comedentium virorum 107.0966D| quinque millium multitudo est. Necdum enim secundum alterius loci narrationem ad septenarium numerum venerat, quem comedunt quatuor millia, et sunt vicina Evangeliorum numero, quia quinque sunt exterioris hominis sensus. Quinque millia viri Dominum secuti designant eos qui, in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti noverunt: qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est, evangelica perfectione sublimes, et spiritali sunt gratia intus eruditi. Nota ergo quod dicitur quinque millia virorum a Domino pastos esse, exceptis mulieribus 107.0967A| et parvulis. (Hieron.) Comedunt autem quinque millia virorum, qui in perfectum virum proficiendo creverant, et sequebantur cum de quo dicit Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). Mulieres vero et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes, et Levitae, et exercitus vel turba pugnantium describuntur, servi, et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praemittuntur. (RAB.) Nec silentio praetereundum est, quod miraculum hoc panum scripturus evangelista Joannes, praemisit quod proximum esset Pascha, dies festus Judaeorum; Matthaeus vero et Marcus hoc interfecto Joanne continuo factum esse commemorant. Unde colligitur Joannem imminente eadem 107.0967B| festivitate paschali fuisse decollatum, et anno post hunc sequente, cum denuo tempus paschale rediret, mysterium Dominicae passionis esse completum; et propterea quod in libro Sacramentorum natale ejus quarto Kalendarum Septembrium die notatum est; et in Martyrologio, quod Eusebii et Hieronymi vocabulis insignitum est, legitur quarto Kalendarum Septembris in Emissa civitate Phoenicae provinciae natale Joannis Baptistae die quo decollatus est, non specialiter ipsum diem decollationis ejus, sed diem potius quo caput ejus in eadem civitate Emissa repertum, atque in ecclesia est conditum, designat. Siquidem, ut Chronica Marcellini comitis testantur, tempore Marciani principis duo monachi orientales venerant adorare in Hierosolymis, et loca sancta 107.0967C| videre; quibus per revelationem assistens idem praecursor Domini praecepit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes caput suum ibi requirerent, et inventum digno honore reconderent. Quod ibi ab eis inventum et assumptum, sed non multo post culpa incuriae perditum, prolatum est Emissam ab aliis, et in quadam specu in urna sub terra, non pauco tempore ignobiliter reconditum, donec denuo idem Joannes sese suumque caput ostendit Marcello cuidam religioso abbati ac presbytero, dum in eadem specu habitaret. Quod videlicet caput Julioramo ejusdem episcopo civitatis per praefatum presbyterum constat allatum. Ex quo tempore coepit in eadem civitate beati praecursoris decollatio, ipso ut arbitramur die quo caput inventum sive elevatum est, 107.0967D| celebrari. De quibus latius in praefato Chronicorum libro scriptum reperies. Sequitur Matthaeus et dicit:

[III.] Et statim jussit discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Hieron.) Discipulis praecipit transfretare, et compellit ut ascendant in naviculam: quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse, dum amore praeceptoris ab eo nolunt separari. (RAB.) Quare coegerit discipulos ascendere navem, et ipse mox dimisso populo in montem oraturus abierit Joannes manifeste declarat, qui completa refectione illa coelesti continuo subjecit: Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, 107.0968A| et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solas. Ubi necessarium nobis vivendi monstrat exemplum, ut in bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus; neque nos operatio virtutum spiritalium ad concupiscentiam reflectat temporalium et caducarum voluptatum. Nonnullis etenim contigit ut dum per meritum vitae sublimioris mirandi minoribus ac laudabiles existerent, et jure honorandi putarentur, acceptis pecuniis sive praediis, inchoata justitiae rudimenta perderent; et cum carnalibus esse illecebris atque avaritia incauti corrumperent, ipsis etiam a quibus honorabantur pro bonis, denuo pro malis actibus non solum in fastidium, verum etiam devenirent in odium; minusque multo periculosum est in his quae recte agimus adversantium 107.0968B| nos improbitate fatigari, quam honorantium favore demulceri. Hic etenim securiorem saepe corrumpit animum, illa circumspectum semper reddit et cautum. Unde Dominus viam nobis vitae quam sequamur initians, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare; cum vero illi qui virtutibus ejus invidebant, eum morti tradere disponerent, occurrit promptus, et vinciendum se crucifigendumque furentibus obtulit, evidenti nos informans exemplo, ut parati simus ad adversa saeculi toleranda, cauti ad blandimenta, cum forte arriserint, declinanda, et ne nos prospera mundi, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Quo vero discipuli Dominum praecederent, Marcus ostendit, qui narrat 107.0968C| quod Dominus coegerit discipulos suos ascendere navem, et praecedere se trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. Bethsaida ergo est in Galilaea, civitas Andreae, et Petri, et Philippi apostolorum, prope stagnum Genesareth, ut in locorum libris invenimus. (Aug.) Ubi merito movet quomodo dicat Marcus peracto discipulos miraculo panum venisse trans fretum Bethsaidam, cum videatur dicere Lucas, quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum illud memorabile et refectio coelestis. Ait enim: Assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida. Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum, et excepit illos, et caetera quae sequuntur, usque ad completam illam sacrae refectionis historiam. Nisi forte intelligamus in eo, 107.0968D| quod Lucas ait, in locum desertum, qui est Bethsaida, non ipsius vicinia civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata; Marcus enim dicit aperte, quod praecederent eum Bethsaidam, ubi ipsius civitatis fines constat esse notatos. Lucas vero qui non dicit in locum desertum, quae est Bethsaida, sed qui est Bethsaida, potest, ni fallor, recte intelligi, quia non ipsam civitatem voluerit intelligi, sed locum desertum ipsius, id est, ad ejus confinia pertinentem. Narrat autem evangelista Joannes manducasse panem turbas juxta Tiberiadem et ascendentes navem discipulos venisse trans mare Capharnaum, quae ambae sunt civitates in Galilaea, juxta stagnum 107.0969A| Gennesareth, quod etiam Tiberiadis a civitate Tiberiade vocatur.

Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Si fuissent cum eo discipuli Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui viderant gloriam transformati, forsitan ascendissent in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non poterat, nisi docuisset eam juxta mare in littore, et aleret in deserto. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui, de quinque panibus quinque millia satiavit hominum, exceptis mulieribus et parvulis, sed ad eum qui audita morte Joannis, secessit in solitudinem: non quo personam Domini separemus, sed quoniam opera ejus inter Deum hominemque divisa sunt. (Ambros.) Ubi et notandum quod non omnis qui orat ascendit 107.0969B| in montem. Est enim oratio quae peccatum facit; sed qui bene orat, qui Deum orando quaerit, hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit; qui vero de divitiis, aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infimis jacens viles ad Deum preces mittit. Orat autem Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. Nam et si omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen, ut formam hominis impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis, quia advocatus est noster. Advocatum enim, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. II). Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quam omnia quae velit possit? Et advocatus, 107.0969C| et judex est: in altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.

[IV.] Vespere autem facto solus erat ibi; navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus; erat enim ventus contrarius. (Hieron.) Recte quasi inviti et retractantes apostoli a Domino recesserant, ne illo absente naufragium sustinerent. Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbatur mare, et periclitantur apostoli, et tam diu imminens naufragium perseverat, quam diu Jesus non venit. (Aug.) Labor quidem discipulorum in remigando, et contrarius eis ventus, labores Ecclesiae sanctae varios designat, quae inter undas saeculi adversantes, et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam 107.0969D| litteris stationem pervenire conatur. Ubi bene dicitur, quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra: quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset Redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox ejus inter undas procellasque tentationum verrentium deprehensae, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis: Ut quid, Domine, recessisti longe? despicis in importunitatibus, in tribulatione (Psal. IX)? Quae pariter vocem inimici persequentis exponit in sequentibus psalmis subjiciens: Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Verum ille 107.0970A| non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se; quin potius et certantes cum hostibus, ut vincant adjuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hoc in loco apte quoque per Marcum dicitur: Quia vidit eos laborantes in remigando. Videt quippe Dominus suos laborantes in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam differre videtur, auxilium tribulatis impendere, nihilominus tamen eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adjutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus liberat. Sicut hic quoque subsequenter insinuatur, cum dicitur:

Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans 107.0970B| supra mare. (Hieron.) Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. (RAB.) Laborabant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et lucifero solis dieique exortum promittente, venit Dominus, et superambulans tumida freti terga comprimit: quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem virium suarum considerat, nil erga se aliud quam tenebras angustiarum et aestus cernit hostium confligentium. Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter umbras noctis repente exortum luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiat. 107.0970C| Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare perhibetur; aderitque Dominus qui, sopitis tentationum periculis, plenam liberatis fiduciam suae protectionis attribuat. Sequitur:

Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes, quia phantasma est. (Hieron.) Si juxta Marcionem et Manichaeum Dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent, ne phantasma videant. (RAB.) Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine. Denique Theodorus Pharanitanus quondam episcopus ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et 107.0970D| corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica et corpus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incedere super aquas, non infusis pedibus. Nam Dionysius, egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis Nominibus hoc modo loquitur: Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam. Intuendum est igitur quomodo Marcus dicat quod circa quartam vigiliam noctis veniret ad eos Dominus ambulans super mare, et vellet praeterire eos. Quomodo 107.0971A| vero volebat Dominus eos praeterire tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat, nisi ut ad horam turbati et paventes, sed continuo liberati amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac majores ereptori suo gratias referrent? Quia et in tempestatibus passionum, quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur, talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur; saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Jesus voluisse putaretur. Unde est illud Ecclesiae martyrii certamina desudantis: Quare me oblitus es, quare me repulisti? et quare tristis incedo dum affligit me inimicus, dum confringuntur omnia ossa mea, etc. (Psal. XLII). Sed dicant inimici terrentes, ubi est Deus 107.0971B| eorum? quasi naufragium fessis minitantes apostolis dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne non combureris, et flamma non ardebit in te (Isa. XLIII). Quod autem sequitur:

Et prae timore clamaverunt. (Hieron.) Confusus clamor, et incerta vox magni timoris indicium est. (MAUR.) Sed verum est Psalmistae testimonium: Quia prope est Dominus timentibus se, et non derelinquit omnes qui sperant in eo (Psal. CXLIV). Unde et subditur:

Statimque Jesus locutus est eis dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. (Hieron.) Quod primum versabatur in causa, hoc curat et timentibus praecipit, dicens: Habete fiduciam, nolite timere. Et 107.0971C| quod sequitur: Ego sum, nec subjungit quis sit: vel ex voce nota poterant eum intelligere, qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant, quem locutum ad Moysem noverant: Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III).

Respondens autem Petrus dixit ei: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Et ipse ait: Veni. In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis quem homines dicerent Jesum, Dei Filium confitetur. Volentem ad passionem pergere prohibet: et licet erret in re, tamen non errat in affectu, nolens eum mori, quem Filium Dei fuerat paulo ante confessus. In montem 107.0971D| cum Salvatore inter primos ascendit, et in passione solus sequitur. Peccatum negationis, quod ex repentino timore descenderat, amarissimis statim abluit lacrymis. Post passionem cum esset in lacu Genesareth, et piscarentur, et Dominus staret in littore, aliis paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus ependyte suo statim praecipitatur in fluctus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque caeteris tacentibus credidit se posse facere per voluntatem magistri, quod non poterat per naturam. Jube me, inquit, venire ad te super aquas. Tu praecipe, et illico solidabuntur undae, ac leve fiet corpus quod per se grave est.

Et descendens Petrus de navicula ambulabat super 107.0972A| aquas, ut veniret ad Jesum. Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt.

Videns vero ventum vatiaum timuit. Et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat. Paululum ergo relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum.

Et continuo extendens manum apprehendit eum. (MAUR.) Nisi ergo Dominus extendisset manum qui alibi negantem respexit Petrum, ipse Petrus protinus mergeretur in profundum, nec etiam evaderet 107.0972B| infernum. Respexit Dominus, et ad poenitentiam convertit; manum extendit, et indulgentiam tribuit, et sic salutem perfectam discipulis invenit. Quia juxta Pauli vocem non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei (Rom. IX). Nec enim nostro salvabimur merito, sed illius dono.

Et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Si apostolo Petro, de cujus fide et ardore mentis supra diximus, qui confidenter rogaverit Salvatorem dicens, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas, quia paululum timuit, dicitur ei, Modicae fidei, quare dubitasti? Quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei nec minimam quidem habemus portiunculam. (MAUR.) Mystice autem quod Petrus a Domino jussus venire fluctus maris calcat, quo 107.0972C| veniat ad Jesum, significat Ecclesiam cujus ipse pastor est tendentem ad coelestem patriam, fluctus hujus saeculi vestigio rectae fidei et gressibus bonorum superando calcare. Et quod Petrus tempestate territus in fluctibus mergi coepit, infirmiores quosque in Ecclesia quos procella persecutionum, seu turbo tentationum terret, et a tenore fidei, sive a statu bonorum actuum paululum reflectit, exprimit. Quos tamen ne funditus in perfidiam, et in voraginem peccatorum mergantur, porrecta divinae propitiationis dextera extrahit; et sicut Petrum erutum de abyssi pelago, ita illos ereptos de persecutorum scandalo in firmo quietis supernae solo juxta se collocabit: quia impossibile est, ut eorum aliquis pereat, quos censura justi judicis praedestinatos habet, ad 107.0972D| vitam aeternam. Una ipsa Veritas ait: Omne quod dat mihi Pater ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI). Novit enim Dominus pios de tentatione eripere (II Petr. II). Et non est impotens inter turbines tempestatum hujus saeculi suos ab omni nequitia pravorum illaesos custodire. Sed videamus quid sequitur:

Et cum ascendisset in naviculam cessavit ventus. (RAB.) Prima ergo trepidantium et periclitantium subventio est incussum cordibus expellere timorem. Secunda tempestatum furias suae praesentiae virtute compescere. Nec mirandum si, ascendente in naviculam Domino, ventus cessavit. In quocunque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa 107.0973A| vitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.

Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Filius Dei es. Ad unum signum, tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Dei Filium confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. (MAUR.) Nos ergo ipsum non juxta haereticorum dementiam creaturam inter omnia creatam, sed creatorem ante omnia simul cum Patre et Spiritu sancto existentem, atque manentem credamus et confiteamur. Et in ipsa confessione dignis bonorum laudibus operum veneremur eum, et praedicemus in conspectu filiorum hominum ipsum esse Filium Dei unigenitum, narrantes virtutes 107.0973B| ejus et mirabilia ejus quae fecit.

Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar. Terra Gennesar juxta stagnum Gennesareth, ut quidam asserunt, idem est quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis. Sed mare Galilaeae ab adjacente provincia dictum mare Tiberiadis a proxima civitate quae olim Gennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata in honorem Tiberii Caesaris, Tiberias est appellata. Porro Gennesar secundum quosdam a laci ipsius natura nomen trahens qua crispantibus aquis de se ipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram dicitur. Neque in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae 107.0973C| consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus interfluente Jordano centum et sexaginta stadiis in longitudinem, et quadraginta extenditur in latitudinem. Denique si scierimus quid in Latina lingua resonet Gennesar, intelligemus quomodo Jesus per typum Apostolorum, et navis, Ecclesiam de persecutionis paufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. Interpretatur autem Gennesar ortus principium, ut in libro de Nominibus Hebraicis invenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas, quando paradisi per Christum nobis restituetur haereditas, ac primae stolae reddetur jucunditas.

Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt 107.0973D| in universam regionem illam. (Hieron.) Cognoverunt eum rumore, non facie; vel certe prae signorum magnitudine, quae patrabat in populis, etiam vultu plurimis notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae Gennesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.

Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quicunque tetigerunt salvi facti sunt. (RAB.) Qui male se habent non tangunt corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam. Et quicunque tetigerint sanabuntur: fimbriam vestimenti ejus minimum mandatum intellige. Quod qui transgressus 107.0974A| fuerit minimus vocabitur in regno coelorum, vel assumptionem carnis per quam venimus ad verbum Dei et illius postea fruemur majestate.

CAPUT XV. Ad Pharisaeos sermo, de eo quod coinquinat hominem. Sanat filiam Syrophenissae et alios male affectos: satiat septem panibus quatuor millia hominum.

[I]. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. O quam vera illa Domini confessio ad Patrem, Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X). Homines terrae Genesareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, 107.0974B| se et suos adducunt, imo gestant ad Dominum, ut vel fimbriam ejus quo salvari queant mereantur contingere vestimenti. Ideo confestim merita cupitae salutis mercede potiuntur. At vero Pharisaei et scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad verbum audiendum, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas solum quaestionum pugnas ad Dominum concurrunt; eosque de non lotis manibus vituperant, in quorum operibus, quae per manus sive per caetera corporis membra fiunt, nihil immunditiae sordidantis invenire valebant, cum se magis ipsos culpare debuerint, qui lotas aqua manus habentes, conscientiam livore pollutam gestabant. (MAUR.) Et mira Pharisaeorum scribarumque stultitia, qui Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta 107.0974C| non servet. Sed quia vera est illa Scripturarum sententia, quae dicit: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI); audiamus quid sequitur:

Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? (Hieron.) Falsam calumniam vera responsione confutat, cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos creditis, quod si morum jussa parvi pendant, ut Dei scita custodiant?

Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem; et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione 107.0974D| sentitur. Honora, inquit Apostolus, viduas, quae verae viduae sunt (I Tim. V). Hic honor donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri duplici honore honorandi maxime, qui laborant in verbo et doctrina Domini (Ibid.). Et post hoc mandatum jubemur bovi trituranti os non occludere, ut dignus sit operarius mercede sua.

Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri vel matri: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Praeceperat Dominus vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes 107.0975A| suos. Hanc providentissimam Dei legem volentes scribae Pharisaeique subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit, qui verus est pater, oblatio Domini praeponatur parentum muneribus: vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata sunt, ne sacrilegii crimen incurrerent declinantes, egestate conficiebantur. Atque ita fiebat ut oblatio liberorum, sub occasione templi et Dei, in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum consuetu o de tali occasione veniebat; multos habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, deligebant sacerdotes, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere 107.0975B| sensum. Munus quod ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis: Quodcunque donum oblaturus eram Deo in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipere, quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere, quam comedere de consecratis.

Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). [MAUR.] Praevidens ergo in spiritu propheta simulationem Judaeorum venturam, quod contra praedicationem Evangelii in dolo essent repugnaturi, bene de illis vaticinatus est, non quod bonum esset quod de eis loquitur, cum de malitia illorum illi sermo fuit; sed quod bene illa prophetia 107.0975C| moribus ipsorum conveniebat. Ex persona quoque Domini hoc locutus ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Labiis illum honorabant, cujus legem saepius scrutabantur, et cui hymnos vel psalmos in officiis divinis modulabantur, sed cor illorum longe ab illo fuit. De quibus scriptum est, quod cordibus semper aversi fuerint in Aegyptum. Item labiis eum honorabant, quando dicebant illi: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim accipis personam hominis (Matth XXII.) Sed cor eorum longe ab eo fuit, quando dicebant: Dic nobis, licet censum dare Caesari an non? (Luc. XX.) Hoc enim expressit evangelista Lucas, cum dixit scribas et principes sacerdotum misisse insidiatores, qui se justos 107.0975D| simularent, ut caperent eum in sermone, atque traderent eum principatibus, atque potestati praesidis. Atque ideo recte subjungitur:

Sine causa colunt me, docentes doctrinas atque mandata hominum. Sine causa ergo, id est, in vacuum, labiis et lingua illum colebant, quorum corda aversa erant: quia cum veris Dei cultoribus mercedem non accepturi erant, attestante hoc alibi ipsa Veritate ac dicente: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Docebant quidem Pharisaei doctrinas et mandata hominum, quando divina praecepta negligentes, et suas traditiones superordinantes 107.0976A| magis observandas esse censuerunt. Ut superius demonstratum est.

Et convocavis ad se turbis dixit eis: Audite et intelligite; non quod intrat in os communicat hominem, sed quod procedit ex ore coinquinat hominem. Verbum communicat proprie Scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus Judaeorum partem Dei esse se jactans, communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines: verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in Actibus apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris (Act. X). Commune ergo quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. 107.0976B| Nihil est, inquit, extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant eum. Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolothitis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. X). Sciendum igitur quod ipsi quidem cibi et Dei creatura per se munda sint, sed idolorum ac daemonum invocatio ea facit immunda.

Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt. Ex uno sermone omnis superstitio observationum Judaicarum fuerat elisa, qui in cibis assumendis abominandisque religionem suam sitam arbitrabantur. Et quia 107.0976C| crebro teritur in ecclesiasticis Scripturis scandalum, breviter dicendum, quid significet. Σκαλὸν et σκάνδαλον nos offendiculum, vel ruinam, et impactionem pedis possumus dicere. Quando ergo legimus: Quicunque de minimis istis scandalizaverit quempiam, hoc intelligimus, qui in dicto factoque occasionem ruinae cuiquam dederit.

At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. Etiam quae plana in Scripturis videntur, plena sunt quaestionibus. Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit. Sed solvitur quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). Dicit et 107.0976D| ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Et in alio loco: Cooperatores Dei sumus. Si autem cooperatores, igitur plantante Paulo, Apolline rigante, Deus cum operatoribus suis plantat et rigat. Abutuntur hoc loco, qui diversas naturas introducunt, dicentes plantationem quam non plantavit Pater eradicari. Sed audiant illud Jeremiae: Ego vos plantavi vineam veram, quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae? Plantavit quidem Deus; et nemo potest eradicare plantationem ejus, sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam poterit eradicare, nisi ipsa tribuerit assensum.

Sinite illos, caeci sunt duces caecorum: caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 107.0977A| Hoc est, quod Apostolus praeceperat: Haereticum hominem post unam atque alteram correptionem devita, sciens quia perversus sit hujusmodi, et a semetipso damnatus (Tit. III). In hunc sensum Salvator praecipit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse retrahi, caecos esse et caecum populum in errorem trahere. (MAUR.) Caeci ergo fuerant Pharisaei, quia tenebrosas hominum traditiones observantes, lucem mandatorum Dei quam Psalmista professus est dicens: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CLXXXVIII). Hanc ipsi non consideraverunt, et ideo non solum caeci, sed et duces caecorum merito dicuntur. Quia tales non solum sibi ne in laqueum incidant prospiciunt, sed etiam sibi obsequentes in praecipitium 107.0977B| mortis secum trahunt.

Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? (Hieron.) Quod aperte dictum fuerat et patebat auditui, Apostoli per parabolam dictum putant et in re manifesta mysticam quaerunt intelligentiam, corripiunturque a Domino, quare parabolice dictum putant, quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure velit intelligere.

Non intelligitis, quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur? Omnium evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus physicae disputationis ignarus, putet 107.0977C| omnes cibos in ventrem ire et in secessum digeri, cum statim infusae escae per artus et venas, ac medullas nervosque fundantur. Unde et multos, qui vitio stomachi perpetem sustineant vomitum, post coenas et prandia statim evomere quod ingesserunt, et tamen corpulentos esse: quia ad primum tactum liquidior cibus, et potus per membra fundatur. Sed itiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam: Quamvis enim tenuissimus humor et liquens esca sit, cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum vadit.

Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes 107.0977D| malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, et reliq. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Et arguendi ex hac sententia, qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adjutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor esse non potest. Sin autem semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia si pulchram mulierem nos crebro viderit respicere, intelligit cor amoris jaculo 107.0978A| vulneratum, et ad fornicandum provocat. (MAUR). Si rancorem contra proximum nos levare conspexerit, intelligit invidiam et odium nos in corde habere, et per iram ad homicidium perpetrandum inflammat. Si nos ardenter in alicujus rei pulchritudinem inspicere viderit, intelligit avaritiam nos corde tenere, et ad furta incitat. Si levibus nos sermonibus senserit assuetos, intelligit promptos esse ad mendacium, et ad falsum testimonium proferendum illicit. Sic quoque et per caeteras habitudines morum rimans animi qualitatem antiquus hostis, humanum genus seducere festinat, et ad ea quae divinis legibus vetita sunt facienda persuadet, ut creaturam ad imaginem Dei conditam suis sordibus polluat. Unde et Salvator supra dicta vitia enumerans subjunxit:

107.0978B| Haec sunt quae coinquinant hominem. Non totis autem manibus manducare non coinquinat hominem. (RAB.) Sed Pharisaei spiritalia prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant, dicentes: Lavamini, mundi estote, et mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. I), isti de corpore solum lavando servabant. Frustra autem Pharisaei, frustra omnes Judaei lavant manus, et a foro baptizantur quandiu contemnunt fonte Salvatoris ablui. In vanum baptismata servant vasorum, qui cordium suorum et corporum eluere sordes negligunt, cum certum sit Moysen, et prophetas, qui vasa populi Dei vel aquis dilui, vel igne purgari, vel oleo sanctificari quacunque ex causa jusserunt, non in hoc materialium rerum emundationem, sed mentium 107.0978C| potius et operum castigationem, ac sanctimoniam, atque animarum nobis mandare salutem.

[II.] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. (Hieron.) Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri ac Sidonis, ubi manifeste praefiguratur quod post passionem resurrectionemque suam Dominus in praedicatoribus suis Judaeorum perfida corda relicturus, et in partes gentium exterarum esset secessurus: Tyrus quippe et Sidon, quae civitates fuere gentilium, munimenta doctrinae ac vitae gentibus, in quibus stulti confidunt, indicant.

Et ecce mulier Cananaea a finibus illis egressa, clamavit dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David. Bene mulier, quae Dominum credula precatur, a finibus 107.0978D| illis egressa perhibetur, quia nisi priscae conversationis habitacula vana reliquisset, ad Christum Ecclesia nunquam veniret, nisi prius antiqui dogmata anathematizasset erroris, nequaquam novam fidei suscipere gratiam nosset. (Hieron.) Inde novit vocare filium David, quia egressa jam fuerat de finibus suis, et errorem Tyriorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat.

Filia mea a daemonio male vexatur. (RAB.) Typice autem mulier haec gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam, ut supra diximus, designat de gentibus collectam, quae pro filia daemoniaca Deum rogat, cum pro populis suis, necdum credentibus, ut et ipsi a diaboli fraudibus absolvantur, supernae 107.0979A| pietati supplicat. Item filia daemoniosa pro qua postulat, anima quaelibet est in Ecclesia malignorum magis spirituum deceptionibus quam conditoris sui mancipata praeceptis. Pro qua necesse est Ecclesia mater Dominum sollicita interpellet, ut quam ipsa foris monendo, obsecrando, increpando, non valet, ille interius inspirando corrigat, atque ab errorum tenebris conversam, ad agnitionem verae lucis excitet. Item tropologice, si quis nostrum conscientiam habet avaritiae, elationis, vanae gloriae, indignationis, iracundiae, vel invidiae caeterorumve vitiorum sorde pollutam, filiam profecto habet male a daemonio vexatam. Pro cujus sanatione supplex ad Dominum currat, quia nimirum cogitationem de corde progenitam diabolica tolerat arte dementatam. 107.0979B| Cujus emendationem a pio conditore crebris imo continuis debet flagitare lamentis ac precibus, ut sanetur. Item, si quis bona quae gessit forte perjurii, furti, blasphemiae, detractionis, rixae, vel etiam corporalis immunditiae caeterorumve hujusmodi peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam: quia videlicet actionem quam bene laborando ediderat, jam diaboli fraudibus stulte serviendo disperdidit. Ideoque necesse talis ut reatum suum cognoverit, mox ad preces lacrymasque confugiat, sanctorumque creber intercessiones et auxilia quaerat. Sequitur.

Qui non respondit ei verbum. (Hieron.) Non de superbia Pharisaica, nec de scribarum supercilio, sed ne ipse sententiae suae videretur contrarius, per 107.0979C| quam jusserat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Sap. X). Nolebat enim occasionem calumniatoribus dare, perfectamque salutem gentium passionis et resurrectionis tempori reservabat. (RAB.) Mystice autem si ad primas rogantes Ecclesiae lacrymas Dominus respondere, id est, postulatam errantibus sospitatem mentis dare distulerit, nec sic quidem appetendo, quaerendo, pulsando, desistendum est, neque impetrandi subeunda desperatio, sed tanta potius perseverandum instantia, tam obstinato frequentandus amore Salvator, tantum etiam sanctorum ejus inter letanias apppetenda suffragia, donec et ipsi de coelis Domino pro audienda supplicent Ecclesia; sicque fit ut si mentem ab intentione proposita non mutaverit, nequaquam 107.0979D| fructu petitionis fraudetur, sed sive pro sua fragilitate quis, seu pro aliis intervenerit desiderato potiatur effectu.

Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. (Hieron.) Discipuli illo adhuc tempore mysteria Domini nescientes, vel misericordia commoti, rogabant pro Cananaea muliere, quam alter evangelista Syrophoenissam appellat, vel importunitate ejus carere cupientes, quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius inclamaret. Hoc de muliere Cananaea etiam Marcus commemorat, eumdem rerum gestarum ordinem servans, nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse Domini, cum ad 107.0980A| illum venit eadem mulier pro filia sua rogans. Matthaeus autem posset quidem facile intelligi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse. Sed quoniam dicit discipulos Domino suggessisse: Dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil videtur aliud significare, quam post ambulantem Dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intelligendum est dixisse quidem Marcum, quod intraverit ubi erat Jesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: Non respondit ei verbum, dedit agnoscere quod ambo tacuerunt, et in eo silentio egressum fuisse Jesum de domo illa; atque ita caetera contexuntur, quae jam in nullo discordant.

Ipse autem respondens ait: Non sum missus, nisi 107.0980B| ad oves quae perierunt domus Israel. Non quod et ad gentes non missus sit, sed quod primum ad Israel missus sit, ut illis non recipientibus Evangelium, justa fieret ad gentes transmigratio ejus. Et significanter dixit: Ad oves perditas domus Israel, ut ex hoc loco etiam unam erroneam ovem de alia parabola intelligamus.

At illa venit, et adoravit eum, dicens, Domine, adjuva me. (MAUR.) Quid est quod dicitur, At illa venit, cum ante ipsa legitur ad Salvatorem loqui, et pro filia rogasse? Sed quia tunc post Jesum clamavit, sequendo nunc venit, id est, consecuta est, et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me.

Qui respondens, ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. At illa ait: Etiam, Domine, 107.0980C| nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. (Hieron.) Mira sub persona mulieris Cananitidis Ecclesiae fides, patientia, humilitas praedicatur: fides qua crediderit sanari posse filiam suam, patientia qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas qua se non canibus, sed catulis comparat. Canes autem ethnici propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum feruntur in rabiem. Nota quod ista Cananea perseveranter primum filium David, deinde Dominum vocet, et ad extremum adoret, ut Deum. Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam cum patre, sed contenta sum reliquiis catulorum, ut humilitate micarum ad panis integri 107.0980D| veniam magnitudinem. O mira rerum conversio! Israel quondam filius, nos canes, pro diversitate fidei ordo nominum commutatur! De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI). Et: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. III). De nobis a latratu blasphemiae contradictionis ad pietatis gratiam conversis ipse alibi dicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient (Joan. X). Notandum sane quod mystice loquitur, credens ex gentibus mulier, quia catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Mensa quippe est Scriptura sancta, quae nobis panem vitae ministrat. Hinc etenim dicit Ecclesia: Parasti in conspectu meo mensam 107.0981A| adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). Micae puerorum interna sunt mysteria Scripturarum, quibus humilium solent corda refici. De quibus alias sanctae Ecclesiae promittitur, dicente Propheta de Domino: Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satians te (Psal. CXLVII). Non ergo cristas, sed micas de pane puerorum edunt catelli, quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus, non litterae superficiem in Scripturis, sed spiritalem sensum, quo in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Et hoc sub mensa dominorum suorum, dum verbis sacri eloquii humiliter subditi ad implenda quae praecepta sunt, cuncta sui cordis et corporis officia supponunt, quatenus ad speranda quae a Domino promissa sunt praemia in coelis merito se debitae humilitatis erigant.

107.0981B| Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi, sicut vis. (MAUR.) In hac ergo Syrophoenissa laudatur fides gentium, quae merito magna dicitur, quia cum nec lege fuerint imbutae, nec vocibus prophetarum instructae, ad praedicationem mox apostolorum ab auditu auris obedierunt, fidemque sanctae Trinitatis corde credulo perceperunt, ipsamque fidem condignis operibus adornantes, usque ad mortem inviolatam servare studuerunt. Ideoque perfectam salutem sibi suisque impetrare meruerunt. Unde et subditur:

Et sanata est filia ejus ex illa hora. Propter humilem videlicet matris fidelemque sermonem, filiam deseruit daemonium. Ubi datur exemplum catechizandi 107.0981C| et baptizandi infantes, quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a diabolo parvuli, qui necdum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt, aut mali.

[III.] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem, sedebat ibi. Notandum ergo quod non sine magni mysterii ratione Dominus, sanata filia mulieris Cananitidis, ad Judaeam et mare Galilaeae revertitur: quia peracta dispensatione salutis gentium regreditur in doctoribus, ut visitet gentem Judaeam, quae ob perfidiam apostolos et primos praedicatores Evangelii a se repulit. Fitque illud quod Paulus apostolus, et doctor gentium sermone prophetico dudum protulit, quia cum plenitudo gentium januam fidei subintraverit, tunc omnis Israel 107.0981D| salvus erit (Rom. XI). Ascendit ergo Dominus in montem, ut sicut avis teneros fetus provocat ad volan dum, sic ipse auditores suos erigat ad superna et coelestia sacramenta meditanda. Sedebatque ibi, ut demonstraret non nisi in coelestibus requiem esse quaerendam.

Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos. Et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant Deum Israel. Sedente ergo Domino in monte, id est, in coelorum arce gloriose et mirabiliter regnante, turbae fidelium cum mente devota illi semper appropinquant, 107.0982A| ducentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos. Quia eos qui confessionis verbum in ore non habebant, vel quos infidelitas caecavit, seu demum pravi operis claudicantes, sive quos peccatorum sarcina debiles reddidit, evangelicis documentis ad fidem convertuntur. Eosque ad pedes Jesu projiciunt, quia peccata sua confitentes, ipsi soli mediatori Dei et hominum curandos subjiciunt. Quos ipse etiam ita curat, ut turbae mirentur et magnificent Deum Israel. Quia agmina fidelium inaestimabili tunc exsultant gaudio, quando viderint eos, quos variae errorum aegritudines insanos et egenos effecerant, diversis virtutum opibus ditatos, et fide robustos in divino servitio bene laborare. Et ob hoc magnifice laudes Deo decantant, dicentes cum Propheta: Quis 107.0982B| Deus magnus sicut Deus noster. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Notam fecisti in populis virtutem tuam, liberasti in brachio populum tuum filios Israel et Joseph (Psal. LXXVI).

Jesus autem convocatis discipulis suis, ait: Misereor turbae, quia jam triduo perseverant mecum, et non habent quod manducent; et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. (Hilar.) In hac lectione consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro distincta operatio divinitatis, et humanitatis, atque error Eutychetis, qui unam tantum operationem in Christo dogmatizare praesumit, procul a Christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inediae, vel viae longioris labore deficiat, affectum esse, et compassionem 107.0982C| humanae fragilitatis? Vult pascere quos curavit. Prius aufert debilitates, et postea offert sanis cibos. Convocat quoque discipulos, et quod facturus est loquitur, ut vel magistris exemplum tribuat cum minoribus atque discipulis communicandi consilia, vel ex fabulatione intelligant signi magnitudinem, respondentes se panes in eremo non habere. Misereor, inquit, turbae, quod triduo jam perseverant mecum. Miseretur turbae, quia in triduo dierum numero Patri, Filio, Spirituique sancto credebant. Et non habent quod manducent. Turba semper esurit, et cibis indiget, nisi saturetur a Domino. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Esuriebant post magnas debilitates, et per patientiam futuros exspectant cibos. Non vult eos Jesus dimittere jejunos, ne 107.0982D| deficiant in via. Periclitatur ergo sine coelesti pane qui ad optatam mansionem pervenire festinat. Unde et angelus loquitur ad Eliam: Surge et manduca, quia grandem viam ambulaturus es (III Reg. XIX). [ Greg. ] Item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via. Quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur in hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Notandum quoque 107.0983A| quod in superiori signo, qui propinqui erant, et vicini, quinque sensuum non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli recordantur, vespere, vicina nocte et inclinante jam sole. Hic autem ipse Dominus recordatur, et misereri se dicit, et causam miserationis exponit, quia triduo jam perseverant cum eo, et dimittere eos jejunos non vult, ne deficiant in via. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quod fidei Christianae gratia data est. Primum ergo est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quod ad plenissimam pacem Hierusalem coelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum, propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via.

107.0983B| Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis panes tantos ut saturemus turbam tantam? (MAUR.) Haec sententia rudem fidem adhuc ostendit discipulorum, qui non recordantur quinque panibus hordeaceis quinque millia hominum paulo ante satiata; si enim perfecte intelligerent auctorem et datorem, non cunctarentur unde haberet turba refectionem.

Et ait illis Jesus: Quot panes habetis? Interrogat quidem non quasi ignarus, sed quasi docendo responsuros.

At illi dixerunt: Octo et paucos pisciculos. (RAB.) Bene octo panes in mysterio Novi Testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis, et credenda revelatur, et credita datur. Neque hordeacei fuisse producuntur, sicut illi 107.0983C| quinque, de quibus quinque sunt hominum millia saturati, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur. Hordei enim medulla tenacissima palea tegitur. Nec ipsi pisciculi, quos simul cum panibus se habere apostoli profitebantur, sine mysterio sunt. Nam si in panibus septem Scriptura Novi Testamenti designatur, in cujus lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in pisciculis quos benedicens pariter Dominus turbae jussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis, per quos eadem est condita Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem, vitam et passiones continet? qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti ac divina benedictione consecrati, refectionem nobis 107.0983D| internam, ne in hujus mundi transeuntis excursu deficiamus, exemplo suae praebuere vel vitae vel mortis.

Et praecepit turbae ut discumberet super terram. Supra in refectione quinque panum turba super fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur: quia per Scripturam legis carnis desideria calcare et jubemur comprimere. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isa. XL). In Novo autem Testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur, vel certe, quia mons in quo turba Dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, redemptoris 107.0984A| nostri significat. Ibi super fenum, hic super terram reficitur: ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines, et Hierusalem terrenam, carnali spe et desiderio tegitur; hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continebat.

Et accipiens Jesus septem panes et pisces, et gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Venant.) Dominus accipiens panes dabat discipulis suis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritalis dona scientiae tribuens apostolis per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. Quod vero fregit panes quos discipulis dedit, apertionem designat sacramentorum, 107.0984B| quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait ipse Dominus: Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X), quid nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit? ad cujus interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequivimus. Cui contra propheta miserabilem quorumdam deplorans famem aiebat: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis (Thren. IV). Quod est aliis verbis dicere: Indocti quaesierunt pabula verbi Dei quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat, magistris deficientibus, qui eis Scripturarum arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis institueret. Acceptis autem ad frangendum panibus Dominus gratias agit, ui et ipse quantum de 107.0984C| salute generis humani congaudeat, ostendat, et nos ad agendas gratias Deo informet. Cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti, superna gratia largiente, reficimus.

Et comederunt omnes, et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur, qui audientes verba Dei, et exempla intuentes, ad profectum vitae correctionis per haec excitari atque assurgere festinant. Quibus apte congruit illud Psalmistae: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Deum qui requirunt eum, vivet cor eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI). Quod est aperte dicere: Audient humiles verbum Dei, et facient, et ad laudem non suam, sed superni largitoris cuncta quae bene gesserunt, referent. Unde merito ad vitam interioris 107.0984D| hominis internam, ut pote pane vitae saturati pervenient. Cui contra tardis auditoribus per prophetam exprobratur: Manducastis et non estis saturati (Mich. VI). Manducant namque, et non saturantur, qui panem verbi Dei audiendo degustant, sed non faciendo quae audiunt, nihil ex his internae dulcedinis, quo cor ipsorum confirmetur, in ventre memoriae recipiunt.

Et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas. Quod turbis saturatis supererat, apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia sunt altiora perfectionis praecepta, vel potius exhortamenta et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servanda et implenda attingere; quorum 107.0985A| exsecutio illos proprie respicit, qui majore sancti Spiritus gratia pleni, generalem populi Dei conversationem mentis atque operis sublimitate transcendunt, qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. (Matth. XIX). Unde bene sportae, quibus Dominicorum sunt condita fragmenta ciborum, septem fuisse memorantur. Nam quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Juncus quippe super aquas nasci consuevit: palma vero victricem ornat manum. Et juncis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab aeternitatis amore arescat, in ipso vitae fonte collocant. Assimilantur et eis quae de palmarum sunt foliis contexta, cum indefectivam aeternae retributionis 107.0985B| memoriam puro in corde retinent. Et bene turba, quamvis reliquias Dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur: quia sunt nonnulli qui, etsi omnia sua relinquere nequeunt, neque explere hoc quod de virginibus dicitur: Qui potest capere capiat, caeteraque hujusmodi, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam.

Erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum extra mulieres et parvulos. (RAB.) Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero docerent, evangelicis se pastos esse cibariis. (Aug.) Haec ergo pastio de panibus quatuor et paucis pisciculis, ut supra diximus, ad sacramentum et gratiam pertinet Ecclesiae 107.0985C| et Novi Testamenti. Quae notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Jesu Christo crediderunt, et in ejus nomen uncti sunt, et missi ad praedicationem Evangelii, et ad sustinendum turbulentum mare hujus saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo legatione fungerentur, sicut apostolus dicit Paulus. Neque in ipsa turba quinque millia hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque carnis sensibus dediti significantur, propter quatuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritaliter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam, quarum 107.0985D| prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum; secunda refrenatio cupiditatis, ab his quae temporaliter delectant; tertia firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt; quarta quae per caeteras omnes diffunditur dilectio Dei et proximi: sane et ibi quinque millia, et hic quatuor millia, exceptis pueris et mulieribus, fuisse memorantur. Quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus, et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam justitiam, quae secundum legem est, in qua justitia se apostolus Paulus sine querela conversatum dicit fuisse. Item alios infirmos, qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitates 107.0986A| et errores, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim sexus mulierum, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile quam idola colere? Quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait: Neque idolis serviamus, quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere (I Cor. X). Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, quousque ad promissa Dei pervenirent, non viriliter perseverantes, tentaverunt Deum; pueris autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non solum vero ibi, sed etiam populo Novi Testamenti, qui non perdurant occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel mentis levitate 107.0986B| mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur: Si tamen initium substantiae ejus usque in finem firmum retineamus (Hebr. III). Illis autem: Nolite, pueri, effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV). Et ideo neque in Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum, sed sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus et pueris, fuisse dicuntur.

Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. In Marco autem ita scriptum est: Et statim ascendens navem cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha (Marc. VIII). Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. (Hieron.) Nam plerique codices etiam secundum 107.0986C| Marcum non habent nisi Magedan. Est autem Magedana regio circa Gerasan, interpretaturque Mageda poma ejus, sive nuntia. (MAUR.) Mystice significans hortum illum, de quo sponsus in Cantico canticorum dicit: Hortus conclusus, soror mea sponsa (Cant. IV), ubi gignuntur poma virtutum, ubique rite nuntiatur nomen Domini. Quia tota die et non tota nocte custodes murorum ejus non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LXII). Refectis ergo turbis ascendens in naviculam Dominus venit in fines Magedan, ut nos doceret postquam turbae pabutum verbi foris ministraverimus, intus ob custodiam cordis redire non negligamus, ut suavi virtutum reficiamur cibo, et intra cubiculum nostrum clauso ostio Patrem coelestem adoremus.

CAPUT XVI. De cavendo fermento Pharisaeorum. De confessione Petri, et eo increpito ne scandalo sit, etc.

[I.] Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei, tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo offeret eis. (RAB.) Signum de coelo quaerunt, ut qui multa hominum millia secundo paucis de panibus satiavit, nunc in exemplum Moysi manna coelitus misso, et per omnia passim disperso populum omnem multo tempore reficiat. Quod in Evangelio Joannis post edulium panum turbas ab eo quaesisse legimus, dicentes: Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi quid operaris? Patres nostri 107.0987A| manna manducaverunt in desorto: sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis manducare (Joan. VI).

At ille respondens ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum; et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis. (Hieron.) Secundum historiam autem sensus iste manifestus est, quod ex elementorum ordine atque consonantia possint et sereni et pluvii dies praenosci. Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur esse legis doctores, ex prophetarum vaticinatione non poterant intelligere Salvatoris adventum. (Aug.) Spiritaliter autem quod dixit Dominus, Facto vespere dicitis serenum erit, rubicundum est enim coelum significat, quod per sanguinem passionis Christi 107.0987B| in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane: Hodie tempestas, rubet enim cum tristitia coelum, significat quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem enim coeli judicare nostis, signa autem temporum non potestis. Signa temporum dixit de adventu suo, vel passione, cui simile est roseum coelum vespere; et item de tribulatione ante adventum suum futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.

Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae. (RAB.) Non ergo datur signum generationi illi, id est, tentantium Dominum et resultantium verbis ejus; tale utique signum, quale tentantes quaerebant, id est, de coelo: quibus tamen multa coelestia dabat in 107.0987C| terra. Caeterum generationi quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob, signum de coelo ostendebat, quando cernentibus apostolis ascendit in coelum, quando misso desuper Spiritu primitivam implevit Ecclesiam, quando ad impositionem manus apostolorum in Samaria, Caesarea, Epheso, aliisque urbibus ac locis plurimis, gratiam de coelo Spiritus sancti credentibus ministravit. (Hieron.) Quid autem signum Jonae sibi velit, jam supra dictum est.

Et relictis illis abiit. Relictis scribis et Pharisaeis, quibus dixerat: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae, recte abiit trans fretum, et gentium secutus est populus.

Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt 107.0987D| panes accipere. Quaerat aliquis, et dicat: Quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis ascenderunt naviculam, et venerunt in fines Magedan, ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Sed Scriptura testatur, quod obliti sint eos secum tollere. (RAB.) Quod autem navigaturi trans fretum obliti sunt viaticum sumere secum, indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquis; quibus ipsa reficiendi corporis necessitas, quae naturaliter cunctis mortalibus inest, intentione Dominici comitatus mente excesserat. Unus vero panis, quem secum habebant in navi, mystice ipsum panem vitae, Dominum videlicet Salvatorem, designat, cujus 107.0988A| amore, quia semper intus reficiebantur in corde, minus de terreno pane, quo corpus pasci solet, curabant.

Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. In Marco ita scriptum est: Videte, cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis (Marc. VIII). Fermentum Pharisaeorum est decreta legis divinae traditionibus hominum postponere; vel certe legem verbis praedicare, factis impugnare. Fermentum eorum est Dominum tentare, nec doctrinae ejus aut operibus credere, sed insultando alia, quibus credere debeant, petere. Fermentum Herodis est adulterium, homicidium, temeritas jurandi, simulatio religionis, et quod omnium est caput et origo scelerum, odium ac persecutio in 107.0988B| Christum et praecursorem ejus, praeconemque primum regni coelestis. A quo utrorumque fermento etiam Apostolus nos prohibens ait: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V).

At illi cogitabant inter se, dicentes: Quia panes non accepimus. Sciens autem Jesus dixit: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum, et quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? Neque septem panum, et quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Per occasionem 107.0988C| praecepti, quod Salvator jusserat, dicens, Cavete a fermento Pharisaeorum et a fermento Herodis, docet eos quid significent quinque panes, et septem, sive pisculi, aut quinque millia hominum, et quatuor, quae pasta sunt in eremo. Quod licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen aliud spiritali intelligentia demonstretur. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum et fermentum Herodis non corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion, et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mistum fuerit, quod parvum 107.0988D| videbatur, crescat in majus et ad saporem suum universam conspersionem trahat. Ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma succrescet, et totam hominis possessionem ad se trahet. Hoc est de quo et Apostolus loquitur: Modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. V).

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. (Maur.) Quod eis utile erat persuasit, quod nocivum vitare jussit. Doctrina enim superstitiosa, et haeretica, gravat magis quam adjuvat: mergit, et non erigit. A bono ergo magistro discipuli instructi intellexerunt in fermento seductionem 107.0989A| Pharisaeorum et Sadducaeorum, imo omnium haereticorum qui contraria sapiunt veritati, expressam vitandam esse. Quam et omnino ipsi vitaverunt, et nobis fugiendam esse censuerunt. Post haec sequitur Matthaeus, et dicit:

[II.] Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Philippus iste est frater Herodis, de quo jam supra diximus, tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris, Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit. Et est in provincia Phoenicis imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius Turris Stratonis vocabatur, et ex nomine ejus filiae Lubiadem trans Jordanem exstruxit. Iste locus est Caesareae Philippi, ubi Jordanis oritur ad radices 107.0989B| Libani, et habet duos fontes, unum nomine Jor, et alterum Dan, qui simul misti Jordanis nomen efficiunt.

Et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Non dixit: Quem me dicunt homines esse, sed filium hominis, ne jactanter de se quaerere videretur. Et nota quod ubicunque scriptum est in Veteri Testamento filius hominis, in Hebraeo positum sit filius Adam; illudque quod in psalmo legimus: Filii hominum usquequo gravi corde (Psal. IV), in Hebraeo dicitur, filii Adam. Pulchre autem interrogabat: Quem dicunt homines esse filium hominis? Quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt. Qui vero divinitatem ejus intelligunt, non homines, sed dii appellantur.

107.0989C| Et illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Miror quosdam interpretes errorem inquirere singulorum, et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Jesum Christum, alii Joannem putaverunt, alii Eliam, alii Jeremiam, aut ex prophetis unum, cum sic errare potuerunt in Elia, aut in Jeremia, quomodo Herodes erravit in Joanne, dicens: Quem ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo (Matth. XIV; Marc. VI; Luc. IX).

Vos autem quem me esse dicitis? (MAUR.) Non autem quasi nesciens sententiam de se vel discipulorum, vel extraneorum inquirit, sed ideo discipulos, quid de se sentiant, interrogat, ut confessionem rectae 107.0989D| fidei illorum digna mercede remuneret. Ideo quid alii de se sentiant, inquirit, ut expositis primo sententiis errantium, discipuli probarentur veritatem suae confessionis, non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse Dominicae revelationis arcano. (Beda.) Vos, inquit, quem me esse dicitis? Quasi ab hominum generalitate illos sequestrans, et deos ac Dei filios per adoptionem jam factos insinuans, juxta illud Psalmistae: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI).

Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit pro caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo 107.0990A| summa virtutum est, Deum vivum appellat ad distinctionem falsorum deorum, quos vario delusa errore gentilitas vel de mortuis sibi homiuibus instituit, vel majore dementia de insensibili materia, quos adoraret, creavit. De quibus canitur in psalmo: Simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum, os habent, et non loquuntur, etc. (Psal. CXIII). Notandum autem quam miranda distinctione sit factum, ut cum de utraque ejusdem Domini et Salvatoris nostri natura ab ipso Domino, et a fideli ejus discipulo esset proferenda sententia, Dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendat. Dominus de se quod minus est, discipulus de Domino intimat quod majus est; Dominus 107.0990B| de se quod factus est propter nos, discipulus declarat de Domino quod ipse est qui fecit nos. Sicut et in Evangelio Dominus multo crebrius se filium hominis quam Filium Dei appellare consuevit, ut nos admoneret dispensationis quam pro nobis suscepit. Sed nos necesse est tanto humilius divinitatis ejus alta venerari, quanto illum meminimus pro nostra exaltatione ad humanitatis infima descendisse.

Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus est Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Barjona Syriace, Latine dicitur filius columbae. Recte vocatur apostolus Petrus filius columbae, quia videlicet columba multum simplex est animal, et ipse prudenti ac pia simplicitate 107.0990C| Dominum sequebatur, memor illius praecepti quod cum suis condiscipulis ab eodem magistro simplicitatis et veritatis accepit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Vel certe, quia Spiritus sanctus super Dominum in columbae specie descendit, recte filius columbae nuncupatur, qui spiritali gratia plenus exstitisse monstratur. Et justa satis laude dilectorem confessoremque suum Dominus remunerat, cum eum sancti Spiritus filium esse testatur, a quo ipse Dei vivi Filius asseveratur, quamvis hoc ipsum multum dissimiliter fieri nullus fidelium dubitet. Dominus enim Christus Filius Dei per naturam, Petrus sicut et caeteri electi filius sancti Spiritus est per gratiam. Christus Filius Dei, quia de ipso natus est, Petrus filius Spiritus sancti, quia de 107.0990D| ipso renatus est. Christus Filius Dei ante tempora; ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia, quae dicit: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio (Prov. VIII); Petrus filius Spiritus sancti ex eo tempore quo ab ipso illuminatus gratiam divinae cognitionis accepit. Et quia una voluntas eadem est operatio sanctae Trinitatis, recte cum dixisset. Beatus est Simon Barjona, id est, fili gratiae spiritalis, protinus adjunxit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Pater quippe filio columbae revelavit, quia una est gratia Patris, et Spiritus sancti, eadem quoque et Filii; quia una est voluntas et operatio Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et propterea convenienter 107.0991A| dicitur. Quia Pater qui in coelis est revelaverit filio columbae mysterium fidei, quod hoc caro et sanguis revelare nequibat. Caro autem et sanguis recte intelliguntur homines sapientia carnis inflati, columbinae simplicitatis nescii ideoque a sapientia Spiritus commode aversi, de quibus supra dictum est, quia Christum non intelligentes alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis esse dicerent, de quibus dicit Apostolus: Carnalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus sancti (I Cor. II).

Et ego dico tibi: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. (Hieron.) Ac si diceret: Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi, et ego dico tibi non sermone casso et nullum habente 107.0991B| opus, sed dico tibi, quia meum dixisse fecisse est: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellentur, caeteraque ex Domino sortiti vocabula sunt, ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen. (Beda.) Ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te, quia illi videlicet firma hac tenaci mente adhaesit, de quo scriptum est: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Et super hanc petram, id est, super Dominum Salvatorem, qui fideli suo cognitori, amatori, confessori participium sui nominis donavit, ut scilicet a petra Petrus vocaretur, aedificatur Ecclesia, quia non nisi per fidem et dilectionem Christi, per susceptionem 107.0991C| sacramentorum Christi, per observantiam mandatorum Christi, ad sortem electorum et aeternam pertingitur vitam, Apostolo attestante, qui ait: Fundamentum enim nemo aliud potest ponere praeter id quod positum est, qui est Jesus Christus (I Cor. III).

Et portae inferni non praevalebunt adversus eam. Ego portas inferni vitia reor atque peccata, vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subjecti non fuerint. Portae quoque inferi, et tormenta, et blandimenta sunt persecutorum, quae infirmos quosque deterrendo et emolliendo a stabilitate fidei introitum eis aeternae mortis aperiunt. Sed et prava infidelium opera ineptaque colloquia portae utique sunt inferi in quantum 107.0991D| suis vel auctoribus, vel sequacibus, iter perditionis ostendunt. Nam et fides sine operibus mortua est in semetipsa, et corrumpunt mores bonos colloquia prava. Multae itaque sunt portae inferi, sed harum nulla Ecclesiae, quae super petram fundata est, praevalet; quia qui fidem Christi intimo cordis amore perceperit, omne quidquid exterius periculi tentantis ingruerit, facillime contemnit. At quicunque credentium fidem vel opere vel negatione depravatus prodidit, non hic super petram, Domino cooperante, domum suae professionis aedificasse, sed juxta alterius loci parabolam, super arenam sine fundamento posuisse credendus est (Matth. VII): hoc est, non simplici ac vera intentione Christum sequi, sed terrenam 107.0992A| quamlibet fragilemque ob causam habitum praetendisse Christiani. Sequitur:

Et dabo tibi claves regni coelorum. Qui regem coelorum majori prae caeteris devotione confessus est, merito prae caeteris ipse collatis clavibus regni coelestis donatus est, ut constaret omnibus, quia absque ea confessione, ac fide, regnum coelorum nullus potest intrare. Claves autem regni coelorum ipsam discernendi scientiam potentiamque nominat, qua dignos recipere in regnum, indignos secludere deberet a regno.

Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quae solvendi ac ligandi potestas, quamvis soli Petro data videatur a Domino, absque 107.0992B| ulla tamen dubietate noscendum est quod et caeteris apostolis datur, ipso teste, qui post passionis, resurrectionisque suae triumphum apparens, eis insufflavit et dixit omnibus: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Nec non etiam nunc in episcopis ac presbyteris omnibus Ecclesiae officium idem committitur, ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque humiles ac vere poenitentes aspexerit, hos jam a timore perpetuae mortis miserans absolvat; quos vero in peccatis quae egerint persistere cognoverit, illos perennibus suppliciis obligandos insinuet. Omni igitur electorum Ecclesiae, ut diximus, juxta modum culparum vel poenitentiae, ligandi ac solvendi datur auctoritas. Sed ideo beatus 107.0992C| Petrus, qui Christum bona fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum judiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant, quod quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possint regni coelestis ingredi. (Hieron.) Istum tamen locum quidam episcoporum et presbyterorum non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. Legimus in Levitico de leprosis, ubi jubentur ut se ostendant sacerdotibus ut si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant, non quo 107.0992D| sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quo habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus et qui immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt vel innoxii, sed pro officio suo cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus.

Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent, quia ipse esset Jesus Christus. (MAUR.) Supra mittens discipulos suos ad praedicandum jusserat eis, ut annuntiarent adventum suum, hic praecepit ne dicant esse Jesum. Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Jesum Christum. Christus commune dignitatis 107.0993A| est nomen, Jesus proprium vocabulum Salvatoris. Potest autem fieri, ut idcirco ante passionem suam et resurrectionem se noluerit praedicari, ut completo postea sanguinis sacramento opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, et reliqua. Quod ne quis putet nostrae esse tantum intelligentiae, et non sensus Evangelici, quae sequuntur, causas prohibitae tum praedicationis exponunt.

[III.] Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oportet eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. Est autem sensus: Tunc me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice praedicare, et ejus vulgare in populis majestatem, quem post paululum flagellatum 107.0993B| visuri sint et crucifixum. Multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Et nunc Jesus multa patitur ab his qui rursum sibi crucifigunt Filium Dei. Et cum seniores putentur in Ecclesia, et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt Filium Dei, quia totum sentitur in Spiritu.

Et assumens eum Petrus coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satana; scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam, qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; et praemium 107.0993C| Salvatoris quod audierat: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est, repente audit a Domino oportere ire Hierosolymam, ibique multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertio die resurgere. Non vult destrui confessionem suam, nec putat fieri posse, ut Dei Filius occidatur. Assumit itaque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine; vel ut melius habetur in Graeco: Propitius esto tibi, Domine, non erit istud, id est, non potest, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit. Ad quem Dominus conversus ait: Vade retro 107.0993D| post me, Satana, scandalum mihi es. Satanas interpretatur adversarius, sive contrarius, quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere apostolo suggerebat. Sed mihi error apostolicus ex pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Vade retro, Satana; diabolo dicitur: Vade retro. Petrus audit: Vade retro me, id est, sequere sententiam meam, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est et Patris, cujus veni facere voluntatem, ut pro hominum salute moriar. Tu tuam tantum desiderans voluntatem non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat. 107.0994A| Prudens lector inquirat, quomodo post tantam beatitudinem: Beatus es, Simon Barjona; et Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt adversus eam; et, Tibi dabo claves regni coelorum, et quod ligaveris super terram, et solveris, erit ligatum et solutum in coelo: Nunc autem Vade retro me, Satana, scandalum mihi es; aut quae sit tam repentina conversio, ut post tanta praemia Satanas retro dicatur. Sed consideret qui hoc quaerit, illam benedictionem ac beatitudinem, ac potestatem, et aedificationem super eum Ecclesiae in futuro promissam, non in praesenti datam; Aedificabo, inquit, super te Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Omnia de futuro: quae 107.0994B| si statim dedisset ei, nunquam in eo pravae confessionis error inveniret locum.

Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. (RAB.) Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos ad sequendum suae passionis exemplum. Et omnibus quidem propter se tribulationem perpessis salutem in futuro promittit animarum; non tamen omnibus, verum perfectioribus, quanta ipse passurus et quod a mortuis esset resurrecturus aperuit. Si quis vult, inquit, post me sequi, deneget seipsum. (Greg.) Tunc autem nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quo per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: 107.0994C| Vivo autem jam non ego (Gal. II): exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coepit praedicator pius. Si enim ipse esset, pius profecto non esset; sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus; ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo, sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me sequi, deneget seipsum; quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed jam qui se a vitiis abnegat, exquirendae ejus virtutes sunt in quibus crescat. Nam 107.0994D| cum dictum est: Si quis vult post me sequi, abneget seipsum, protinus adjungitur:

Et tollat crucem suam, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait autem: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret 107.0995A| abstinentiae, crucem portabat in corpore; et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Hilar.) Magna et mira sententia, quemadmodum sunt hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat, si male amaveris, tunc odisti, si bene oderis, tunc amasti. (Greg.) Felices qui oderunt custodiendo, ne pereant amando. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum, cum 107.0995B| in semine mittitur, perit ob oculis, in terra deficit; sed unde putrescit in pulvere, viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa ejus tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:

Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, libet etiam ambire. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis 107.0995C| minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem, quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Et tanto Dei faciem ad justitiae defensionem negligamus, quanto humanas facies contra justitiam veremur. Sed valde cavendum est, ne per avaritiam pecuniariam, sive per timorem mortis, atque amorem corporalis vitae, salutem animarum quaerere negligamus; quia nihil proderit temporalia lucrifacere, si perdantur aeterna. Unde et subditur:

Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Hieron.) Pro Israel datur commutatio Aegyptus, Aethiopia, et pro anima humana illa sola retributio 107.0995D| quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV).

Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse unitate unius ejusdemque est gloriae cum Patre.

Et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Petrus praedicatione mortis Dominicae scandalizatus sententia Domini fuerat increpatus, provocatis discipulis suis ut abnegent se, et tollant crucem suam, et morientium animo magistrum sequerentur. Grandis terror audientium, et qui possit principi apostolorum, etiam aliis apostolis metum iniicere. 107.0996A| Idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Times mortem? Audi gloriam triumphantis. Vereris crucem? Ausculta angelorum ministeria. Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera ejus. Non est distinctio Judaei et ethnici; viri et mulieris; pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.

Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. (RAB.) Regnum Dei in quo Filius Dei idem qui et Filius hominis regnat hoc loco praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo victuri in corpore erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent et contra mundi 107.0996B| hujus gloriam per auctoris sui potentiam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo, id est, ostendentem potentiam suam. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit, ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et dum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones 107.0996C| gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus exquirant (Psal. CIV). Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelibus in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidem de astantibus non post multos dies in monte viderunt. Quod pia utique provisione factum est, ut contemplatione semper manentis gaudii, tametsi raptim atque ad breve momentum delibata, fortius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur; a quibus nimirum mors corporis quasi libando gustatur, vita vero animae veraciter possidendo tenetur.

CAPUT XVII. In monte transfiguratur Dominus coram discipulis, et Elia et Moyse. Lunaticum curat. Petro jubet pro se et illo dare censum.

[I.] Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum, et Joannem, et Jacobum, fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum. In Evangelio Lucae ita scriptum est: Factum est post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret, etc. (Luc. IX). Hinc quaeritur, quomodo post dies sex assumpserit eos, et, duxerit in montem excelsum seorsum, quod Matthaeus Marcusque testantur, cum Lucas evangelista 107.0997A| ponat octonarium numerum. Sed facilis responsio est: quia hic medii ponuntur dies, ibi primus quo Dominus haec promisit, et extremus, quo sua promissa complevit, additur. Ideoque Lucas non post dies octo, sed temperatius, fere dies octo ponit. Et in ratione mystica illic post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum: hic vero tempore octavo designat esse resurgendum. Unde pulchre et sextus psalmus pro octavo scribitur, cujus initium est: Domine, ne in ira tua arguas me. Quia nimirum per sex aetates, quibus operari licet, precibus est insistendum, ne in octavo retributionis tempore a judice corripiamur irato: quod et ipse Dominus hoc loco voluit nos ostenso suae orationis exemplo docere. De quo secundum Lucam dicitur: Quia ascendit 107.0997B| in montem ut oraret. In montem namque oraturus, et sic transfiguraturus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo secum discipulos ducit, vel quia multi sunt vocati, pauci vero electi, vel quia hi, qui nunc fidem qua imbuti sunt sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverunt, tunc aeterna ejus merentur visione laetari. Et bene cum diceret: Quia ducit eos in montem excelsum, addidit seorsum: quia justi, et nunc cum pravorum vitiis premuntur, animo tamen sunt toto atque intentione fidei separati ab illis, et in futuro funditus seorsum abducuntur ab eis. Cum abscondit eos in abdito vultus sui, a conturbatione 107.0997C| hominum.

Et transfiguratus est ante eos. (Hieron.) Quod autem dicit: Et transfiguratus est ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, et amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus vel spiritale, vel aereum. Transfiguratus Salvator non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae vel suae, vel nostrae resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso tempore judicandi, et bonis simul et malis in forma servi videbitur, ut videlicet impii quem sprevere, Judaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere, queant agnoscere judicem.

Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem 107.0997D| ejus facta sunt alba sicut nix. (RAB.) Et hic in exemplum futurae clarificationis ipsius resplenduit facies ejus sicut sol; non quia Domini et sanctorum ejus aequalis possit esse claritas et gloria, cum et de eisdem sanctis dicat Apostolus: Stella autem a stella differt in claritate (I Cor. XV), sic et resurrectio mortuorum; sed quia nihil sole clarius videre novimus, non solum Domini, sed et sanctorum in resurrectione gloria solis aspectui comparatur, quia clarius sole aliquid, unde exemplum daret hominibus, minime potuit inveniri. Vestimenta autem Domini, recte sancti ejus accipiuntur, teste Apostolo qui ait: Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Quae videlicet vestimenta Domino 107.0998A| in terris consistente despecta aliorumque similia videbantur, sed ipso montem petente novo candore refulgent: quia nunc quidem filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus; scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus: videbimus enim eum sicuti est (I Joan. III). Unde bene de eisdem vestimentis per Marcum dicitur: Quia facta sunt splendentia, candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere (Marc. VIII). Nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista ita precatur: Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L), non potest fidelibus suis in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis. Sive aliter: Nemo est qui sine attactu alicujus peccati vivere possit super terram. 107.0998B| Sed quod fullo, id est, doctor animarum, seu mundator aliquis sui corporis eximius super terram non potest, Dominus faciet in coelo, emundans Ecclesiam, vestem videlicet suam ab omni inquinamento carnis, et spiritus, insuper aeterna carnis ac spiritus beatitudine ac luce reficiens. Sequitur:

Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum illis loquentes. Quales apparuerint, et quid locuti sint cum eo, Lucas manifestius scribit, dicens: Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Hierusalem (Luc. IX). Moyses ergo et Elias, qui locuti sunt cum Domino in monte, et passionem ejus, ac resurrectionem dicebant, oracula legis et prophetiae designant, quae in Domino completa, et nunc doctis quibusque 107.0998C| patet, et electis omnibus in futuro manifestius patebit. Qui bene visi in majestate dicuntur, quia tunc apertius videbitur, quanta veritatis dignitate omnis divinorum eloquiorum non solum sensus, sed et sermo fuerit prolatus, quamvis in Moyse et Elia, omnes qui cum Domino regnaturi sunt, recte possint intelligi. In Moyse quidem, qui mortuus et sepultus est, hi qui in judicio resuscitandi a morte; in Elia vero, qui necdum mortis debitum solvit, hi qui in adventu judicis vivi inveniendi sunt in carne, qui utrique pariter in uno eodemque momento rapti in nubibus, obviam Domino in aera, mox peracto judicio, ad vitam perducuntur aeternam. Quibus apte convenit, quod Moyses et Elias in majestate fuisse visi perhibentur. Per excellentiam namque majestatis 107.0998D| insigne muneris, quo sunt coronandi, monstratur. Convenit et hoc, quod excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem, dixisse memorantur; quia nimirum unica laudis materia fidelibus sui fit passio Redemptoris; quia quanto magis ea meminerint, ipsius gratiae memoriam devoto semper in pectore versant, devota confessione testantur. Verum quia quo amplius quisque vitae coelestis dulcedinem degustat, eo amplius fastidit omnia quae placebant in infimis, merito Petrus, visa Domini et sanctorum ejus majestate, repente cuncta quae noverat terrena obliviscitur, solis his quae videt perpetuo delectatur adhaerere, dicens:

Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic 107.0999A| tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Et quidem beatus Petrus, sicut alius evangelista testatur, nesciebat quid diceret, in eo quod coelesti conversationi tabernacula facienda putavit. In illa namque coelestis vitae gloria domus necessaria non erit, ubi divinae contemplationis luce omnia pacificante, aura adversitatis alicujus timenda nulla remanebit, teste apostolo Joanne qui ejusdem supernae civitatis claritatem describens, dicit inter alia: Et templum non vidi in ea, Dominus enim omnipotens templum illius est, et agnus (Apoc. XXI). Sed bene noverat quid diceret, cum ait: Domine, bonum est hic esse; quia revera solum hominis bonum est intrare in gaudium Domini sui, et huic contemplando in aeternum assistere; unde merito nihil unquam boni 107.0999B| veri habuisse putandus est, cui reatu suo exigente contigit nunquam sui faciem videre creatoris. Quod si beatus Petrus glorificatam Christi humanitatem contemplatus, tanto afficitur gaudio, ut nullatenus ab ejus intuitu velit secerni, quid putandum est illis inesse gaudii beatitudinis, qui divinitatis ejus altitudinem videre meruerint? Et si cum duobus tantum sanctis, Moyse videlicet et Elia, transfiguratam in monte hominis Christi speciem videre bonum maximum duxit, quis sermo explicare, quis sensus valet comprehendere, quanta sint gaudia justorum, cum accesserint ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Hierusalem (Hebr. XII), et multorum millium angelorum frequentiam, ipsumque civitatis ejusdem artificem, et conditorem Deum non per speculum, et 107.0999C| in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem conspexerint? (I Cor. XIII.) De qua visione dicit ipse Petrus, loquens de Domino fidelibus: In quem nunc quoque non videntes creditis, quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata (I Petr. I).

Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos, de qua Psalmista ait: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV). Et in Apocalypsi sua Joannes: Et templum, inquit, non vidi in ea. Dominus omnipotens templum illius est et agnus (Apoc. XXI).

Et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, 107.0999D| in quo mihi bene complacui; ipsum audite. (Hieron.) Quia imprudenter interrogaverunt, propterea responsionem Domini non merentur, sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui misit me, ipse pro me dicit testimonium (Joan. V). Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat pro Filio, et Petrum errore sublato doceat veritatem, imo in Petro caeteros apostolos: Hic est, ait, Filius meus charissimus. Huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est filius, illi servi sunt Moyses et Elias; debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare. (RAB.) Concordat sane hic 107.1000A| Evangelii locus cum verbis ipsius Moysis, quibus incarnationi Dominicae testimonium ferens, aiebat: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester, tanquam meipsum audietis, juxta omnia quae locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima, quaecunque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII). Quem ergo Moyses, cum venerit in carne audiendum ab omni anima quae salvari vellet, praedixit, hunc jam venientem in carne Deus Pater audiendum discipulis ostendit, et suum esse filium coelesti voce signavit; et quasi manifestius fidem adventus ejus illis insinuans: Hic vir, inquit, hic est ille, quem Moyses iste vobis saepius in mundo nasciturum promisit. Hujus verbis juxta praeceptum ipsius Moysis, et vos auscultate, et omnes veri amatores 107.1000B| auscultare jubete. Et notandum, sicut Domino in Jordane baptizato, sic et in monte clarificato totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur; quia nimirum gloriam ejus, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparebat in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percipit servat, tunc luce apertae visionis quod crediderat contemplabitur, ipsaque qua illustrabitur in perpetuum gratia protegetur.

Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam. (Hieron.) Triplicem ob causam pavore terrentur vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem loquentis audierant. Humana fragilitas conspectum majoris 107.1000C| gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens in terram cadit; quia quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.

Et accessit Jesus, et tetigit eos. (MAURUS.) Quia illi jacebant, et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu timorem fuget, et debilitata membra solidentur.

Dixitque eis: Surgite et nolite timere. Quos manu Jesus sanaverat, sanat et imperio. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur: quia mens pavescens et varia cogitans intenta non erit auditui. Libentius enim metu sublato dicendis auditum admittit.

107.1000D| Levantes autem oculos suos neminem viderunt, nisi solum Jesum. (Hieron.) Si Moyses et Elias perseverassent cum Domino, Patris vox videretur incerta, cui potissimum daret testimonium. Vident ergo Jesum stantem, ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse. Quia postquam legis et prophetarum umbra discesserat quae velamento suo apostolos texerat, utrumque in Evangelio reperitur.

[II.] Et descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non vult ergo hoc in populos praedicari, ne et incredibile esset prae rei magnitudine, et post tantam 107.1001A| gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oportet primum venire. Nisi causas noverimus quare interrogaverint discipuli super Eliae nomine, stulta videtur et extraordinaria eorum interrogatio. Quid enim pertinet ad ea quae supra dicta sunt, de Elia et adventu ejus quaerere? Traditio Pharisaeorum est juxta Malachiam prophetam, qui est novissimus in duodecim, quod Elias veniat ante adventum Salvatoris, et reducat corda patrum ad filios, et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum (Malach. IV). Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant, et dicunt: Si 107.1001B| jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet? Maxime quia Eliam viderant recessisse. Quando autem adjiciunt: Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire, primum dicendo, ostendunt quod nisi Elias venerit, non sit secundum Scripturas Salvatoris adventus.

At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. (RAB.) Omnia restituet utique illa quae propheta praefatus ostendit dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum (Mich. IV). Restituet et hoc quod morti debet ac diu vivendo distulit. Quod etiam Marco attestante Dominus consequenter intimavit, cum protinus adjunxit dicens: 107.1001C| Et quomodo scriptum est in filium hominis ut multa patiatur, et condemnetur; id est, quomodo de Christi passione multifaria prophetae multa scripserunt, sic et Elias cum venerit, multa passurus est, et contemnendus ab impiis. Restituet ergo omnia, primo videlicet corda hominum illius aevi instituendo ad credendum Christo, ac resistendum perfidiae Antichristi; deinde ipse suam animam propter martyrium fidei Christi ponendo. De quo in Apocalypsi plenius mystico sermone narratur.

Dico autem vobis quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecunque voluerunt. (Hieron.) Ipse scilicet qui venturus est in secundo Salvatoris adventu, juxta corporis fidem nunc per Joannem venit in virtute et spiritu, feceruntque 107.1001D| ei quaecunque voluerunt, id est, spreverunt et decollaverunt eum.

Sic et filius hominis passurus est ab eis. Quaeritur autem cum Herodes et Herodias Joannem interfecerint, quomodo ipsi quoque Jesum crucifixisse dicantur, cum legimus eum a scribis et Pharisaeis interfectum. In quo breviter respondendum quod et in Joannis nece et Pharisaeorum factio consenserat, et in occisione Domini Herodes junxerit voluntatem suam, qui illusum atque despectum remiserit ad Pilatum, ut crucifigerent eum.

Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis. (MAURUS.) Ex indicio enim passionis, et suae quam ipse Dominus saepius eis praedixit, et praecursoris 107.1002A| sui quam jam completam cernebant, discipuli cognoscebant Joannem sibi in Eliae vocabulo demonstratum esse: et merito, quia sicut ille novissimi, ita iste primi praecursor est Domini adventus. Et quem iste praedicavit advenisse Redemptorem, ille testabitur affore judicem.

[III.] Et cum venisset ad turbas, accessit ad eum homo genibus provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur. (Hieron.) Notandum autem quod semper loca rebus congruunt: in monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit; in inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur; sursum discipulis mysterium regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat; sursum Patris 107.1002B| vocem his qui sequi se poterant pandit, deorsum spiritus malos ab his qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis vero non desistit descendere. Nam carnales adhuc et insipientes, quasi ima petens confortat, docet et castigat: perfectos autem quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe quae a turbis ne audiri quidem valeant, docet. Daemoniacum autem hunc quem descendens de monte Dominus sanavit, Marcus quidem surdum mutumque (Marc. IX), Matthaeus vero lunaticum fuisse commemorat. (MAURUS.) Non quod luna daemonibus serviat, ideo lunaticum dicit, sed rumorem vulgi in vocabulo evangelista sequitur. Ob hanc ergo causam daemon lunae cursum observans 107.1002C| corripit homines, ut per creaturam, si possit, infamet creatorem. Caeterum cuncta quae Deus fecit non nociva, nec prava, sed etiam utilia sunt et valde bona. Sequitur homo hic deprecans, et exponit morem aegroti dicens:

Nam saepe cadit in ignem, crebro in aquam; et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. (Hieron.) Mihi videtur juxta tropologiam lunaticus esse, qui per horarum momenta mutatur ad vitia nec persistit in coepto, sed crescit atque decrescit. Et nunc in ignem libidinis fertur, quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas cupiditatis, quae non valent exstinguere charitatem. Quod autem dicit, Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos, cum impossibilitas 107.1002D| curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam.

Respondens Jesus ait: O generatio incredula et perversa, usquequo ero vobiscum, usquequo patiar vos? Non quod taedio superatus, aut mitis qui non aperuit os suum, ut agnus coram tondente se, in verba furoris eruperit, sed quo in similitudinem medici si aegrotum videat contra sua praecepta gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam? Quousque artis perdam industriam, me aliud jubente, et te aliud perpetrante. In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:

107.1003A| Afferte eum huc ad me. Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium. (MAURUS.) Hic apparet quod saepe traduntur homines propter peccata sua, aut parentum suorum ad invadendum immundis spiritibus. Si enim nullis praecedentibus noxis daemon invaderet hunc lunaticum, non ille qui patiebatur, sed daemon deberet a Domino increpari. Sed increpavit puerum, et exiit ab eo daemon: quia propter peccata sua, aut parentum suorum a daemone fuerat oppressus. Nec silendum arbitror quod secundum Marcum iste daemoniacus cum vidisset Dominum statim spiritus conturbavit eum, et elisus in terram volutabatur spumans; et post jussionem Domini ut exiret, exclamans multum, et discerpens eum exiit ab eo (Marc. IX). Allatum ergo Domino puerum spiritus conturbat 107.1003B| et elidit, quia saepe dum converti ad Dominum post peccata conamur, majoribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis: quod ob id utique callidus facit adversarius, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet injuriam. Hinc est enim, ut de specie transeamus ad genus, quod Ecclesiae sanctae primordiis tot gravissima inferebat certamina persecutionum, quot suo regno dolebat subito animarum illata fuisse dispendia. Exiturus quippe ab homine spiritus immundus, discerpsit eum, ac furenti clamore terruit intuentes; quia plerumque diabolus, cum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat quam prius excitaverat, quando hoc quietus possidebat.

Et curatus est puer ex illa hora. Quem enim verus 107.1003C| medicus curat, recte sanus deinceps fieri describitur: quia nulla ibi remanet infirmitas, ubi salutem integram omnipotens praestat potestas.

Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt ei: Quare nos non potuimus ejicere illum? Dicit illis: Propter incredulitatem vestram. Hoc est quod in alio loco dicitur: Quaecunque in nomine meo petieritis credentes, accipietis (Matth. II). Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed culpa deprecantium.

Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit. Putant aliqui fidem grano sinapi comparatam parvam dici, quoniam regnum coelorum grano sinapis comparatur, cum Apostolus dicat: Et si tantam 107.1003D| fidem habuero, ita ut montes transferam (I Cor. XIII). Ergo magna fides grano sinapis comparatur. Montis translatio non ejus significatur quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico. Quid enim ait: Dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit. Ex quo stultitiae coarguendi qui contemnunt apostolos omnesque credentes ne parvam quidem habuisse fidem, quia nullus eorum montes transtulerit. Neque enim tantum prodest montis de alio in alium locum translatio, et vana signorum quaerenda ostentatio, quantum ob utilitatem hominum iste mons transferendus, qui per Prophetam dicitur corrumpere omnem terram. Sed et hoc notandum quia granum sinapis ad purgationem 107.1004A| capitis saluberrime prodest; nam si optime tritum et cribratum tepide pingui mulso admisceas et hoc jejunus contra solem calidum et in balneo gargarizes, omnem humorem noxium, etiam si crassior fuerit, de capite purgat, et imminentium quoque imbecillitatum facit pericula vitari. Sic profecto fides tentationum pistillo probata, ab omni levium cogitationum superficie cribro discretionis castigata, et perfectae dilectionis melle dulcorata, omnes de corde, quod est interioris hominis caput, vitiorum sentinas non solum ad praesens exhaurit, sed et in futurum ne recolligi valeant praecavet, sicque mentem nostram capacem donis coelestibus facit, ita ut non difficulter quaeque velimus, sed facillime a fideli Domino impetrare possimus. Unde et sequitur:

107.1004B| Et nihil impossibile erit vobis. Unde alibi dictum est: Omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, X). Quomodo autem protervitas diaboli superetur ostendit Dominus, in subsequentibus dicens:

Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. Nam dum docet apostolos quomodo daemon nequissimus debeat expelli, omnes instituit ad vitam, ut scilicet noverimus graviora quaeque vel immundorum spirituum, vel hominum tentamenta, jejuniis et orationibus esse superanda. Iram quoque Domini cum in ultionem nostrorum scelerum fuerit accensa hoc remedio singulari posse placari. Jejunium autem generale est non solum ab escis, sed a cunctis illecebris abstinere carnalibus, imo ab omnibus vitiorum continere passionibus. Sic et oratio generalis non in 107.1004C| verbis solum est, quibus divinam clementiam invocamus, verum etiam in omnibus quae in obsequium nostri conditoris fidei devotione gerimus, teste Apostolo qui ait: Semper gaudete, sine intermissione orate (I Thes. V). Quomodo enim quis omnibus horis atque momentis sine intermissione Deum potest invocare sermonibus? Sed tunc sine intermissione oramus cum ea solum opera gerimus, quae nos pietati nostri commendent auctoris. Quo nimirum jejunio et qua oratione juvante, Domino cunctas antiqui hostis debellabimus ac propulsabimus insidias.

[IV.] Conversantibus autem illis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. (Hieron.) Semper prosperis 107.1004D| miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos, sed a praemeditatis ferantur animis. Si enim contristat vos quod occidendus est, debet laetificare quod die tertia resurrecturus. Porro quod contristantur vehementer, non de infidelitate venit; alioquin et Petrum sciebant esse correptum, quare non saperet ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum; verum pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire.

Et cum venisset Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma? Ait eis: Etiam. Post Augustum Caesarem Judaea est facta tributaria, et omnes censi capite ferebantur. Unde et Joseph 107.1005A| cum Maria cognata sua profectus est in Bethleem. Rursum quoniam nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum Galilaeae Capharnaum urbis, ibi a censore poscuntur tributa, et pro signorum magnitudine hi qui exigebant non audent ipsum repetere, sed discipulum conveniunt; sive malitiose interrogant, utrum reddat tributa an contradicat Caesaris voluntati, juxta quod in alio legimus: Licet tributa Caesari solvere, an non? (Matth. XXII.)

Et cum introisset in domum praevenit eum Jesus dicens. Qui didrachma exigebant seorsum convenerant Petrum; cumque intrasset domum, antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt.

107.1005B| Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum, vel censum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. Dominus noster et secundum carnem et secundum spiritum filius regis erat, vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis Patris Verbum. Ergo tributa quasi regum filius non debebat; sed qui humilitatem carnis assumpserat, debuit adimplere omnem justitiam. Nosque infelices, qui Christi censemur nomine, et nihil dignum tanta facimus majestate: ille pro nobis crucem sustinuit, et tributa dedit, sed nos pro illius honore tributa non reddimus et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus.

Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et 107.1005C| mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle. Et aperto ore ejus invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. Quid primum mirer in hoc loco, nescio, utrum praescientiam an magnitudinem Salvatoris? Praescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutes, quod ad verbum ejus statim stater in ore piscis creatus est, quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Videbatur autem mihi secundum mysticos intellectus iste esse piscis, qui primus captus est, qui in profundo maris erat, et in salsis amarisque gurgitibus morabatur, ut per secundum Adam liberaretur primus Adam. Et id quod in ore ejus, id est, in confessione fuerat inventum, pro Petro et pro Domino redderetur. 107.1005D| Et pulchre idipsum quidem datur, et pretium divisum est, quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur, Dominus autem noster peccata non fecerat, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II). Stater dicitur qui duas habet didrachmas, ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et Dominus et servus pretio liberantur. Sed et simpliciter intellectus aedificat auditorem, dum tantae Dominus fuerat paupertatis, ut unde tributa reddiderit non habuerit. Quod si quis objicere voluerit quomodo Judas in loculis portabat pecuniam? respondebimus rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum.

CAPUT XVIII. Docet humilitatem exemplo parvulorum, et neminem eorum scandalizandum; exemplum proponit de ove errante, et quoties fratri sit ignoscendum.

[I.] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major erit in regno coelorum? (Hieron.) Quod saepe monui etiam nunc observandum est. Causae quaerendae sunt singulorum Domini dictorum atque factorum. Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult repentina apostolorum interrogatio? In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? Qui audierant pro Petro et Domino tributum idem redditum, ex aequalitate Petri arbitrati sunt omnibus apostolis Petrum esse praelatum, qui 107.1006B| in redditione tributi Domino fuerat comparatus. Ideo interrogant: Quis major est in regno coelorum? Vidensque Jesus cogitationes eorum, et causas errorum intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare.

Et advocans Jesus parvulum, statuit in medio eorum. Vel simpliciter quemlibet parvulum, ut aetatem quaereret et similitudinem innocentiae demonstraret, vel certe parvulum statuit in medio illorum seipsum, qui non ministrari venerat, sed ministrare, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam humilitate mutarent. (Beda.) Quod autem secundum Marcum complectitur Jesus puerum (Marc. IX), significat humiles 107.1006C| suo dignos esse complexu ac dilectione; talesque cum impleverint quod praecepit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), jure posse gloriari ac dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

Et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. (Hieron.) Non praecipitur apostolis ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam. Et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam, ut malitia, non sapientia parvuli sint. (RAB.) Ut ad instar aetatis parvulae simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent.

Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, 107.1006D| hic est major in regno coelorum. (Hieron.) Sicut parvulus cujus vobis exempla tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud loquitur, aliud cogitat, sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regnum coelorum non potestis intrare. Sive aliter: Quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Qui imitatus me fuerit, et se in exemplum mei humiliaverit, ut tantum se dejiciat, quantum me dejeci, formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum.

Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui talis fuerit, ut Christi imitetur 107.1007A| humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur. Et prudenter ne, cum delatum fuerit apostolis fastigium honoris, se putent honoratos, adjecit non illos sui merito sed magistri honore suscipiendos.

Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris. Quanquam generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizent, tamen juxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest. Qui interrogando quis major esset in regno coelorum, videbantur inter se de dignitate contendere; et si in hoc vitia permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant per suum scandalum perdere, dum apostolos vident inter se de honore 107.1007B| pugnare. Quod autem dixit: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quod majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundo ligato saxo demergerentur (RAB.) Expedit autem ei dicit, quia multo utilius est innoxium poena quam atrocissima, temporaria tamen, vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui scandalizari potest pusillus appellatur; qui enim magnus est, quaecunque viderit, quaecunque passus fuerit, non declinat a fide; qui autem pusillus est animo et parvus, occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur, et recedant 107.1007C| a fide, ac decidant a salute. (Greg.) Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent: quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. (Maximus.) Sive aliter asinus est ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt, nec agnoscit. Deus enim non in manufactis habitat (Act. VII), nec in metallo, aut saxo cognoscitur. Hic ergo gentilis populus, cum persecutionem Christiano intulerit, hac poena plectitur ut cum sua sacrilega mola judicandi 107.1007D| saeculi fluctibus admergatur. (Greg.) Notandum sane quia in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum nasci quam veritas relinquatur.

Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini per quem scandalum venit. (Hieron.) Non quo necesse sit venire scandala (alioquin absque culpa essent qui scandalum faciunt), sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis patet; simulque per generalem sententiam percutitur 107.1008A| Judas, qui proditioni animum praeparaverat. Dicit et Apostolus: Oportet autem et haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis. Impossibile est ergo ut alius evangelista dicit, in hoc mundo erroribus aerumnisque plenissimo scandala saepissime non venire. Sed vae illi qui quod impossibile est non venire suo vitio facit ut per se veniat.

Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (Beda.) Quia supra docuerat ne scandalizemus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. 107.1008B| Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cujus opera atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum illo pereamus. In pede, sicut et in manu, charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum quos castigare nequimus, et ipsi polluti pereamus. Sed manus propter opus necessarium nobis, pedes sunt dicti tales propter ministerium, discursusque in nostris usibus accommodos.

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est habentem unum oculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti 107.1008C| in gehennam ignis. In oculo quoque propter scandalum eruendo iidem nostri carnaliter amici, spiritaliter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consilio ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere, in iter erroris deflectere quaerunt, penitus nobis omittenda est eorum societas.

(Hieron.) Igitur Dominico praecepto omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur, ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est quis tibi conjunctus, ut manus, pes, oculus, et est utilis, atque sollicitus, et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi facit, et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam, melius est ut propinquitate 107.1008D| et emolumentis ejus careas, quam dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. Σκάνδαλον quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum vel ruinam, et impactionem pedis dicere possumus. Ille ergo scandalizat fratrem qui dicto factove minus recto occasionem ruinae dederit. Itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus, qui nos excludere potest a regno coelorum, amori Domini praeponatur. Novit unusquisque credentium quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur animus, ac saepe tentetur. Melius ergo est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere.

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Supra 107.1009A| diximus per manum, et pedem, et oculum, omnes propinquitates et necessitudines quae scandalum facere poterant amputandas. Austeritatem itaque sententiae subjecto praecepto temperat, dicens: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Sic, inquit, praecipio severitatem commistam clementiae; quantum in vobis est nolite contemnere, sed per vestram salutem illorum quaerite sanitatem. Et cum perseverantes in peccatis videritis et vitiis servientes, melius est solos salvos fieri quam perire cum pluribus.

Dico enim vobis, quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Ut unaquaeque ab ortu nativitatis in custodiam sui legatum habeat angelum, magna dignitas est animarum. Unde legimus in Apocalypsi Joannis: Angelo Ephesi Thyatirae, 107.1009B| et angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum ecclesiarum scribe haec (Apoc. I, II). Apostolus quoque praecepit velari capita in ecclesiis feminarum propter angelos. (MAURUS.) Angeli enim parvulorum, id est humilium, in coelis semper vident faciem Patris, hoc est contemplatione Dei assidua perfruuntur. Faciem quoque more humano ponit pro visione et agnitione certissima.

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Ac si diceret, venit Filius Dei restaurare quod contritum ac dejectum erat. Et ideo salvatum ab eo nolite perdere. Sine enim grandi periculo ac detrimento sui non potest quis opus Dei dissolvere, nec est dignum ut homo despiciat quod Deus elegit. Unde aliud de eadem re subjungit exemplum.

107.1009C| [II.] Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit? (Hieron.) Consequenter ad clementiam provocat qui praemiserat dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis. Et subjungit parabolam nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius erroneae, quam pastor bonus quia propter nimiam infirmitatem ambulare non poterat, humeris suis ad gregem reliquum reportet. Quidam putant istum esse pastorem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed exinanivit se, formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II): et ob 107.1009D| id ad terrena descenderit, ut salvam faceret unam oviculam, quae perierat, id est, humanum genus. Nam quod hic evangelista dicit relictas oves in montibus, id est in excelsis, alius dicit in deserto. (Greg.) Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum, coelum autem deseruit homo, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra. Nota quod unum deest ad novem ut decem sint, et ad nonaginta 107.1010A| novem ut centum sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt quibus unum deest, ut perficiantur: ipsum vero unum, sine varietate in se manens, cum accesserit caeteros perficit.

Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt. (Didym.) Alii vero in nonaginta novem ovibus justorum putant numerum intelligi, et in una ovicula peccatorum, secundum quod in alio loco dixerat: Non enim veni vocare justos, sed peccatores; non enim opus habent sani medico, sed qui male habent (Matth. IX). Sed notandum quod in Luca juxta hanc parabolam scriptum est quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore 107.1010B| poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. IX). (Greg.) Unde considerandum est cur Dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus justis in coelo gaudium esse fateatur: nisi hoc quod ipsi per quotidianum visionis experimentum novimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrare illicita nulla meminerunt; et plerumque pigri remanent ad exercenda bona opera praecipua, quia valde securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore 107.1010C| compuncti inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Majus ergo de peccatore converso quam de stante justo gaudium fit in coelo; quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec sciendum est quod sunt plerique justi, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictionem se exerunt, ac si peccatis omnibus angustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata 107.1010D| operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit per poenitentiam damnat injustus. Sequitur Dominus et dicit:

Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusilis istis. (Hieron.) Refert ad superius propositum, de quo dixerat, Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, et docet idcirco parabolam propositam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit: Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis, quoties aliquis perierit de pusillis, ostenditur quod non voluntate Patris perierit.

107.1011A| [III.] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si peccaverit in nos frater noster, et qualibet causa nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, imo necessitatem, quapropter ut debitoribus nostris debita dimittamus. Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Dicit enim Scriptura divina: Si peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos. Si autem peccaverit in Deum, quis rogabit pro eo (I Reg. II)? Nos e contrario in Dei injuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Corripiendus est autem frater seorsum, ne si semel pudorem ac verecundiam amiserit, permaneat in peccato. Et si quidem audierit, lucrificamus animam ejus, et per alterius salutem nobis quoque acquiritur salus. Quo igitur 107.1011B| ordine scandala declinare, et vae perpetuum vitare possimus insinuat: si ad nos videlicet ipsos, ne quem laedamus attendimus, si peccantem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus.

Si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum; quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Si autem te audire noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illos audierit, adhibeatur tertius, vel corrigendi studio, vel conveniendi sub testibus. Porro si nec illos audire voluerit, tum multis dicendum est, ut detestationi illum habeant, et qui non potuit pudore salvari salvetur opprobriis. 107.1011C| Quando autem dicitur, Et sit tibi sicut ethnicus, et publicanus, ostenditur majoris esse detestationis qui sub nomine fidelis agat opera infidelium, quam hi qui perfecte gentiles sunt: ἔθνος enim Graece gens, ἔθνικοι gentiles dicuntur. Publicani enim vocantur secundum tropologiam, qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes, et fraudes, ac furta, scelerataque perjuria. Hic tamen caute intuendum est, quia non passim peccanti dimittere, sed audienti, id est obedienti, et poenitentiam agenti dimittere jubemur. Et primo quidem peccantem misericorditer increpare, ut sit cui postmodum habeamus juste dimittere. Qui ergo fratrem videns peccare tacuerit, non minus Dominici praecepti transgressor est, quam is qui eidem poenitenti veniam 107.1011D| dare noluerit. Quia qui dixit: Si poenituerit, dimitte, praemisit: Si peccaverit, increpa. Itaque venia fratri post increpationem largienda est, sed illi utique qui se poenitendo ab errore convertit, ne vel difficilis venia vel remissa sit indulgentia.

Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Quia dixerat: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec occulta esse responsio vel tacita cogitatio: Si me despicis et ego te despiciam; si tu condemnas me, e contrario mea sententia condemnaberis, potestatem 107.1012A| tribuit apostolis ut sciant qui a tabulis condemnantur, humanam sententiam divina sententia corroborari, et quodcunque ligatum fuerit in terra, ligari pariter et in coelo.

Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Omnes supra sermone monuit ut ad concordiam provocaret. Igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus, cum se dicat inter duos et tres medium fore. (Hilar.) Ipse enim pax atque charitas est, sedem atque habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocavit: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio 107.1012B| eorum. Vel ad recipiendum humilem poenitentem, vel ad projiciendum superbum et contumacem, et quidquid illi humiliter judicando ad salutem hominum agunt in terra, desuper judicio firmatur in coelo. Possumus hoc et spiritaliter intelligere, quod ubi Spiritus et anima, corpusque consenserint, et non inter se bellum diversarum habuerint voluptatum, carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem de omni re quam petiverint impetrent a Patre, nullique dubium quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus.

[IV.] Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. (Hieron.) 107.1012C| Haeret sibi sermo Dominicus, et in modum funiculi triplicis rumpi non potest. Supra dixerat: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis; et adjecerat; Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum; et praemium repromiserat dicens: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re impetrabunt quam petierint, et ego ero in medio eorum. Provocatus vero apostolus Petrus interrogat quoties fratri in se peccanti dimittere debeat, et cum interrogatione profert sententiam usque septies? Cui respondit Dominus: Non usque septies, sed septuagies septies, id est quadrigentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare posset. (RAB.) Peccanti igitur in te 107.1012D| fratri si poenitentiam egerit, dimittendi habes potestatem, imo necessitatem, ut et tibi poenitenti ac veniam flagitanti Pater qui est in coelis ignoscat. At si increpatus converti et poenitentiam agere neglexerit, quid super hoc veritatis sententia decernat intuere. Aliter sane veniam fratri petenti, aliter inimico persequenti dare praecipimur. Huic videlicet ut accepta remissione peccati quo nobis insontibus nocuit socia nobis charitate communicet; illi vero ut cum nobis malum vult, et si potest facit nos semper bonum velimus, faciamusque quod possumus. Neque enim David eumdem veniae modum persecutoribus suis, poenitentiae remedio privatis, quamvis misericorditer eos lugens praestare potuit, quem fratribus 107.1013A| salubri compunctione castigatis Joseph benevole eognoscendus exhibuit.

Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Hieron.) Familiare est Syris et maxime Palaestinis ad omnem sermonem suum parabolas jungere, ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur. Praecepit itaque Petro hac parabola Dominus sub comparatione regis domini et servi, qui debitor decem millium talentorum a domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus. Nosque simul admonet ut nostris conservis benigni et misericordes simus. Si enim ille rex et Dominus servo debitori summam decem millium 107.1013B| talentorum tam facile dimisit, quanto magis conservis suis unusquisque nostrum noxas dimittere debet? Quod ut manifestius fiat dicamus sub exemplo: Si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, majora crimina decem millia talentorum rogantibus dimittuntur, si et ipsi dimittant minora peccantibus. Sin autem ob factam contumeliam simus implacabiles, et propter amarum verbum perpetes habeamus discordias, nonne nobis videmur recte redigendi in carcerem, et sub exemplo operis nostri hoc agere, ut majorum nobis delictorum venia non relaxetur? (MAURUS.) Si autem allegoriam in hac parabola quis quaerat, potest hos duos debitores sub typo duorum populorum accipere. Homo ergo hic et rex cui regnum coelorum assimilatur, 107.1013C| qui rationem cum servis suis posuit, quis melius quam Redemptor noster intelligitur? De quo Propheta dicit: Et homo est, quis cognoscit eum; et Psalmista; Deus, inquit, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXII). Qui cum servis suis rationem facit, quando uniuscujusque meritum districte examinans perpendit. De ipso enim scriptum est: Judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua (Psal. XCV).

Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Servus hic qui decem millia talentorum debuit Judaicus est populus, qui decalogo legis constrictus, 107.1013D| multarum transgressionum debitis fuerat obnoxius. Quem Dominus suus jussit venundari, et uxorem, et filios, et omnia quae habebat, et reddi: quia non solum populum, sed etiam synagogam Judaeorum, praelatos simul et subditos cum tota substantia eorum propter delictorum magnitudinem in exterarum potestatem tradidit nationum, ut quod noluerunt voto persolvere cogerentur tormento.

Procidens servus ille, orabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Sic et populus ille legalis, postquam se senserat malis circumdatum et coangustatum, tandem poenitentiam egit, ad preces conversus est. Quod prius sponte noluit, postea vi coactus se facturum promisit.

107.1014A| Misertus autem Dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Quia sicut de eo scriptum est: Misericors et miserator est, patiens et multum misericors (Psal. III), afflictorum preces suscipiens non solum Judaicam captivitatem absolvit, sed etiam veniam delictorum omnium in Christi adventu se iis dare promisit, si persisterent in incoepto et non fallerent voto; unde et ex persona Domini ad promissorum illorum et poenitentiae memoriam eos provocantis rite per Isaiam dicitur: Memento horum, Jacob, quoniam servus meus es tu, formavi te, servus meus es tu. Israel, non oblivisceris mei; delevi ut nubem iniquitates tuas, quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te (Isai. XLIV). Sed quid servus hic pertinax et ingratus postea fecerit 107.1014B| audiamus.

Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Procidens conservus ejus rogabat eum dicens: Patientiam habe in me et omnia reddam tibi. Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Liberatus ergo de captivitate Judaicus populus, non solum Redemptori suo gratias minime egit, sed etiam peccatis pristinis peccata nova superadjiciens, in contemptum Domini sui conservum suum, id est gentilem populum, quasi sibi obnoxium fatigare non distulit. Quasi ergo sibi debitorem credens circumcisionem et caeremonias legis ab eo expetivit, et Christi gratiam quod ad salutem illis idonea non 107.1014C| esset, calumnians respuit. Unde est illud quod est in Actibus apostolorum: Quidam de haeresi Pharisaeorum Pauli et Barnabae praedicationi impedimentum facientes, affirmaverunt eos qui ex gentibus crediderunt debere circumcidi, et observare legem Moysi, et non solum hoc persuasu, sed etiam tormentis fieri cogebant. Sicut et praedictus apostolus Paulus Thessalonicensibus scribens ait: Vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: praevenit 107.1014D| enim super illos ira Dei usque in finem (I Thess. II).

Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Qui sunt autem conservi isti qui proterviam servi nequam domino renuntiant, nisi apostoli et praedicatores Evangelii, qui quotidie pro salute credentium contra dolum persecutorum Dominum implorant? Sicut et apostoli in Actibus apostolorum fecisse leguntur, cum sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducaei dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Jesum resurrectionem ex mortuis, flagellis caesis denuntiaverunt ne ultra loquerentur in nomine Jesu 107.1015A| ulli hominum. At ipsi ad suos reversi levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt, Tu, Domine Deus, qui fecisti coelum et terram et omnia quae in eis sunt, qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Convenerunt enim in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere, quae manus tuae et consilium decreverunt fieri. Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum in eo, cum manum tuam extendas ad sanitates tuas, et signa et prodigia 107.1015B| fieri per nomen sancti pueri tui Jesu, etc. (Act. IV).

Tunc vocavit eum dominus suus et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me, nonne et te oportuit misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Dimisit ergo Dominus genti Judaeorum saepius debita, quando in angustiis constituti et poenitentiam agentes illius misericordiam deprecabantur; sed liberati ab angustiis nullam postea compassionem vel misericordiam erga proximos pauperes habebant; quin potius omnes debitores suos, ut scriptum est, atrociter repetebant. Insuper etiam et prophetas atque apostolos qui eis verbum reconciliationis afferebant, ingrate spernentes crudeliter trucidabant. Unde et 107.1015C| meruerunt illud sentire quod subditur.

Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Tradidit 107.1016A| ergo verus Dominus pravum et blasphemum populum Judaeorum ob perfidiam suam in manus Romanorum, quibus partim fame exstinctis, partim gladio occisis, partim etiam in captivitatem ductis, ita totam terram vastaverunt, ut scilicet metropolin eorum Hierusalem a fundamento everterent, templumque succenderent, et omnem cultum eorum dissiparent. Factumque est tunc quod ipse Salvator ante eis praedixit: Quia ita destruebatur tota habitatio Hierosolymitarum, ut non relinqueretur lapis super lapidem (Matth. XXIV). Et secundum Danielis prophetiam desolatio permaneret usque in finem. Sive aliter: Tortoribus tradidit eos, id est malignis spiritibus, qui invidia nequissimam animam malitiosamque et incorrigibilem, sine 107.1016B| fine aeternis cruciatibus punirent. Quod autem sequitur:

Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. (Hier.) Formidolosa valde sententia est, si juxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur. Si parva fratribus non dimittamus, magna nobis a Deo non dimittentur. Et quia potest unusquisque dicere: Nihil habeo contra eum, ipse novit; habet Deum judicem, non mihi cura est quid velit agere, ego ignovi ei, confirmat sententiam suam et omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. (Greg.) Ex quibus videlicet dictis constat, quod si hoc quod in nos delinquitur ex corde non 107.1016C| dimittamus, et illud rursus a nobis exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

LIBER SEXTUS.

CAPUT XIX. Uxorem non debere dimitti docet, et de eunuchis; infantes a benedictione non esse arcendos; divitem difficile intraturum in regnum coelorum; et centuplum recepturum, qui omnia deserit propter Christum. 107.1015|

Explicatis ergo sermonibus Domini quos in Galilaea 107.1015D| post expetitum ab eo tributum ad apostolos de innocentia et humilitate ipse Salvator habuerat, vetans eos ne scandalizarent pusillos adjuncta parabola, et postea quae de correptione fratrum et indulgentia convenienter docens, Petro interrogante de remissione peccatorum, non tantum septies, sed etiam septuagies septies remittendum, responderat, id ipsum comprobans sequenti parabola; postquam haec videlicet omnia Matthaeus ita explicuisset, more suo quasi ad alia se conferendo narranda sic prosequitur et dicit:

[I.] Et factum est cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem. (RAB.). Hinc ergo incipit ea narrare quae Dominus in Judaea fecit, docuit et passus est. Et primo quidem trans Jordanem ad orientem, deinde etiam cis Jordanem, quando venit in Jericho, Bethphage et Hierosolymam; nam omnis Judaeorum provincia quamvis generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana ejus plaga appellabatur Judaea, 107.1016D| ad distinctionem Samariae, Galilaeae, Decapolis et caeterarum in eadem provincia regionum.

Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. (Hilar.) Galilaeos in Judaeae finibus curat. Potuerat quidem aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus, sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur, admitteret.

Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacunque ex causa? Et hic notanda mentium distantia in turbis et Pharisaeis: hae conveniunt ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut evangelista Matthaeus aperte commemorat: illi accedun: ut 107.1017A| Salvatorem ac doctorem veritatis tentando decipiant. Neque hoc mirandum; nam has devotio pietatis, illos stimulus adduxit livoris. (Hieron.) Interrogant ergo eum utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuto teneant syllogismo, et quodcunque responderit captionem patiatur. Si dixerit dimittendam esse uxorem qualibet ex causa, et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria. Sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi, ac per Moysen, Dei facere. Igitur Dominus sic responsionem temperat, ut decipulam transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem primamque Dei 107.1017B| sententiam. Secundo opponens quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos. Hoc in exordio Geneseos scriptum est. Dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda vitanda conjugia; non enim ait masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur, sed masculum et feminam, ut unius conjugis consortia necterentur.

Et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Signanter ait similiter, uxori suae, non uxoribus.

Et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. (Hilar.) Praemium nuptiarum est ex duobus unam carnem fieri. Castitas juncta 107.1017C| spiritui unus efficitur spiritus. Omnipotentis Dei actum est aeterno ac salubri consilio, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, nec a se putaret esse diversum, quod de se cognosceret fabricatum.

Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Hieron.) Quod ergo Deus conjunxit unam faciendo carnem viri et feminae, hanc homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus. Homo separat quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus: Deus separat qui et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei, eo quod tempus in angusto sit, sic habemus uxores, quasi non habentes.

Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum 107.1017D| repudii, et dimittere? Aperiunt calumniam, quam paraverant. Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae et mandatorum fuerat recordatus Dei.

Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Quod dicit istiusmodi est: Nunquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante jusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est. Sed Moyses cum videret propter desiderium secundarum conjugum quae vel ditiores, vel juniores, vel pulchriores essent, primas uxores aut interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere discordiam quam odia et 107.1018A| homicidia perseverare. Simulque considera quod dixit: Propter duritiam cordis vestri non permisit vobis Deus sed Moyses, ut juxta Apostolum, consilium sit hominis, non imperium Dei.

Dico autem vobis, quia quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur, et qui dimissam duxerit, maechatur. Sola fornicatio est quae uxoris vincat affectum. Imo cum illa unam carnem in alteram dimiserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est (Prov. XVIII). Igitur ubicunque fornicatio et fornicationis suspicio est, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret 107.1018B| innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere jubet uxorem, ut secundam prima vivente non habeat. Quod enim dicit tale est: si non propter libidinem, sed propter injuriam dimittis uxorem, quare expertus infelices priores nuptias, novarum te immittis periculo? Nec non quia poterat evenire, ut juxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat virum. (RAB.) Et quia meretrix et quae semel fuerat adultera opprobrium non timebat, secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit; una ergo solummodo carnalis est causa, id est, fornicatio, una spiritalis, id est, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis 107.1018C| causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege praescripta ut vivente ea quae relicta est alia ducatur

Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. (Hieron.) Grave pondus uxorum est si, excepta causa fornicationis, eas non licet dimittere. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix, et maledica, tenenda erit ejusmodi, velimus nolimus sustinenda. Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti. Videntes ergo apostoli grave uxorum jugum, proferunt motum animi sui, et dicunt: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

Qui dixit: Non omnes cupiunt verbum istud, sed 107.1018D| quibus datum est. Nemo putet sub hoc verbo vel fatum, vel fortunam introduci, quod hi sint virgines quibus a Deo datum sit, aut quosdam ad hoc casus adduxerit. Sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet et pulsanti aperietur.

Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Triplex genus eunuchorum, duorum carnalium et tertium spiritale. Alii sunt qui de utero matris sic nascuntur; alii vel quos captivitates faciunt vel deliciae matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt 107.1019A| propter regnum coelorum, et qui cum possent esse viri, propter Christum eunuchi fiunt: istis promittitur praemium; superioribus autem quibus castimoniae necessitas non voluntas est, nihil omnino debetur. Possumus et aliter dicere, eunuchi sunt ex matris utero qui sunt frigidioris naturae, nec libidinem appetentes, et aliqui ab hominibus fiunt quos aut philosophi faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione haeretica simulant charitatem, ut mentiantur religionis veritatem; sed nullus eorum consequitur regnum coelorum, nisi qui se propter Christum castraverit. Unde infert:

Qui potest capere capiat. Ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim charitas blanda est, 107.1019B| et quemlibet ad se alliciens; sed considerandae vires sunt, ut qui potest capere capiat. Quasi hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis: Qui potest capere capiat. Qui potest pugnare pugnet, superet et triumphet.

[II] Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Tunc, quando Dominus de castitate faciebat sermonem, et beatos pronuntiabat eunuchos. De gloria enim continentiae Domino proferente atque dicente, sunt qui se eunuchizant propter regnum coelorum. Audientes quidam obtulerunt eis infantes pueros de castitate mundissimos. Putabant enim quod Dominus corpore mundos tantum laudaret non et voluntate, nescientes quod Dominus non illos beatificavit eunuchos, quos pueritiae necessitas facit castos, 107.1019C| sed continentiae virtus.

Discipuli autem increpabant eos. (Hieron.) Non quod nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici, sed quo necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentiam importunitate lassari.

Jesus vero ait eis: Sinite parvulos venire ad me, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum coelorum. Signanter dixit talium non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores. Et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti: Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente frequenter: Nolite pueri fieri sensibus, sed malitia estote parvuli, sensu autem ut perfecti sitis (I Cor. XIV).

107.1019D| Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. (MAUR.) Imponit ergo Dominus parvulis manus, quando humilibus auxilii sui gratiam tribuit, et secundum voluntatem suam dirigit ut in omnibus suis possint obsequi praeceptis. Unde et ad eum per Psalmistam dicitur: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII), et reliqua.

Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? (RAB.) Audierat, credo, iste quaesitor vitae aeternae, a Domino tantum eos qui parvulorum vellent esse similes dignos esse introitu regni coelestis. Atque ideo curam gerens tractatus certioris, poscit sibi non per parabolas, 107.1020A| sed aperte quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit, exponi.

Quid dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. (Hieron.) Quia magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei Filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. De quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII). Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur excludi a bonitate Filium Dei, legimus in alio loco: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X). Et in Propheta Spiritum bonum terramque bonam. Igitur et Salvator non bonitatis testimonium renuit, sed magistri absque Deo exclusit errorem.

Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit 107.1020B| illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Adolescentem istum tentatorem esse ex eo probare possumus, quod dicente sibi Domino, Si vis ad vitam venire, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, quae sint illa mandata, quasi non ipse legerit, aut Dominus possit Deo jubere contraria.

Dicit illi adolescens: Omnia haec custoaivi, quid adhuc mihi deest? Mentitur adolescens; si enim hoc quod positum est in mandatis: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: Vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis recessit, quia habebat possessiones 107.1020C| multas.

Ait illi Jesus: Si vis per ectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Et veni, sequere me. In potestate nostra est utrum velimus esse perfecti; tamen quicunque perfectus esse voluerit debet vendere quae habet, et non ex parte vendere sicut Ananias fecit, et Saphira (Act. V), sed totum vendere; et cum vendiderit dare omnia pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est relictis malis faciat bona: facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas. Multi divitias relinquentes Deum non sequuntur; sequitur autem Christum qui imitator ejus est, et per vestigia ejus graditur. 107.1020D| Qui enim dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II). (RAB.) Ecce duas a Domino nostro Jesu Christo hominibus propositas vitas audivimus, activam et contemplativam: activa vita pertinet ad legem, contemplativa ad Evangelium: quia sicut Vetus Novum praecessit Testamentum, ita bona actio praecedit contemplationem. Activa vita hic habet perfectionem; contemplativa licet hic habeat initium, non tamen in hac vita, sed in aeternum inveniet perfectionem. Activa vita in hac quidem vita sine contemplativa esse potest; contemplativa vero sine activa in hac vita perfectionem invenire non valet. Ita enim unusquisque fidelium a Deo in hac vita institutus est, ut 107.1021A| et per exteriorem hominem, quod est corpus, semper studeat bonum exercere opus, et per interiorem, quod est anima, vacare studeat contemplationi. Ad activam vitam pertinet: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, et caetera legis mandata. Ad contemplativam: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me.

Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. (Hieron.) Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur, quod habuerit possessiones multas, id est spinas et tribulos, quae sementem Dominicam suffocaverunt.

Jesus autem dixit discipulis suis, Amen dico vobis 107.1021B| quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et quomodo Abraham, Isaac, Jacob divites intraverunt in regnum coelorum? et in Evangelio Matthaeus, Zachaeus divitiis derelictis Domini testimonio praedicantur. Sed consideran dum quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierant. Tandiu ergo non intrabunt, quandiu divites fuerint. Et tamen quia difficulter divitiae contemnuntur, non dixit impossibile est divites in regna coelorum intrare, sed difficile; ubi difficile ponitur, non impossibilitas demonstratur, sed raritas praetenditur. (RAB.) Quod autem Jesus videns divitem tristem factum, juxta Lucam dixit: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt (Luc. XVIII), claret quidem in hoc, quia qui hic multiplicandis divitiis incumbunt, alterius 107.1021C| vitae gaudia quaerere contemnunt. Sed inter pecunias habere et pecunias amare nonnulla distantia est. Multi enim habentes non amant; item alii et habent, et amant; alii nec habere, nec amare se divitias saeculi gaudent. Quorum tutior status est cum Apostolo dicentium: Nobis mundus crucifixus est et nos mundo (Gal. VI). Unde et Salomon non ait: Qui habet, sed qui amat divitias, fructus non capiet ex eis (Eccl. V). Et ipse Dominus secundum Marcum obstupescentibus in verbis hujusce sententiae discipulis exponendo subjunxit: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire (Marc. X); ubi notandum similiter quod, sicut supra ostendimus, non ait impossibile, sed difficile, id est maximi laboris esse pecunias habentes, vel in pecuniis confidentes, 107.1021D| exutis philargyriae retinaculis, aulam regni coelestis intrare.

Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Si facilius est camelum, ingentibus membris enormem, angustum per foramen acus penetrare quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio vel in Veteri Testamento quam plurimi divites Dei intraverunt in regnum, nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere vel ex toto relinquere Domino inspirante didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego (Psal. XXIV). Et 107.1022A| alios hortatur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). Credo non ausus dicere: Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem. (Aug.) Altiori autem sensu facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera sustulit; in quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es humilia te in omnibus (Eccl. III). Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. (Venant.) Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, 107.1022B| id est recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformari gaudeamus ad testimonium apostoli, dicentes: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III).

Auditis autem his discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Quo pertinet ista responsio? cum incomparabiliter major sit turba pauperum, quae divitibus perditis potuerit salvari, nisi quia intellexerunt omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari.

Aspiciens autem Jesus dixit eis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Hoc autem non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi (qui nomine illius divitis significati 107.1022C| sunt) in regnum coelorum sint intraturi, cum suis cupiditatibus et superbia; sed possibile est Deo ut per verbum, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur. (MAUR.) Legi et in quorumdam expositionibus istum divitem Judaicum populum interpretari, qui falso gloriabatur in observatione legis, cum perfectionem evangelicam respueret et terrenis rebus intentus spiritalia dona refugeret, de quibus scriptum est: Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei (Joan. XII). Unde et in passione Domini conspirantes dixerunt: Si dimittamus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Joan. 107.1022D| XI). Huic ergo merito praefertur camelus, id est gentilis populus, tortitudine peccatorum et vitiorum deformis; qui facilius arripuit arduam viam mandatorum Dei ingredi, quia citius coepit evangelica praecepta venerari, et Domini sui vestigia subsequi. De istis quippe camelis in Isaia legimus quod cameli Madian et Epha portas Hierusalem cum donis et muneribus ingrediuntur (Isa. LX).

[III.] Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? (Hieron.) Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat: et tamen loquitur confidenter: Reliquimus omnia. Et quia non sufficit tantum relinquere, jungit quod 107.1023A| perfectum est: Et secuti sumus te. Ac si diceret: Fecimus quod jussisti: quid igitur nobis dabis praemii?

Jesus autem dixit eis: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Non dixit: Qui reliquistis omnia: hoc enim et Socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium. In regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, quando et ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis judicantium, condemnantes duodecim tribus Israel, quia vobis credentibus credere 107.1023B| noluerunt. (RAB.) In hac quippe vita pro nomine ejus laborantes in alia praemium sperare Dominus docuit, id est in regeneratione, cum videlicet in vitam immortalem fuerimus resurgendo regenerati, qui in vitam caducam fueramus mortaliter geniti. Quia procul dubio duae sunt regenerationes, similiter sunt duae adoptiones, duae et resurrectiones. Una regeneratio est de qua Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non introibit in regnum coelorum (Joan. IV). Altera haec, de qua nunc dicit: In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae. Prima adoptio est de qua dicit Apostolus: Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Secunda adoptio 107.1023C| erit de qua idem apostolus ait: Sed et ipsi inter nos ingemiscimus adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri (Ibid.). Prima resurrectio est de qua Dominus dicit: Veniet hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Joan. IV). Et in Apocalypsi: Beatus qui habet partem in resurrectione prima: in eis secunda mors non habebit potestatem (Apoc. XX). Secunda resurrectio erit de qua Dominus dicit: Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Dei, et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii (Joan. V). Quod vero ait: Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc., nemo putet duodecim 107.1023D| tantum apostolos, quia pro Juda praevaricante Matthias electus est, tunc esse judicaturos, sicut nec duodecim solae sunt tribus Israel judicandae, alioqui tribus Levi, quae tertia decima est, injudicata recedet, et Paulus qui decimus tertius est apostolus, pro Juda praevaricante Matthias electus est, judicandi sorte privabitur cum ipse dicat: Nescitis quia angelos judicabimus, quanto magis saecularia? (I Cor. VI.) Sciendum namque est omnes qui ad exemplum apostolorum sua reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, judices cum eo venturos, sicut etiam omne mortalium genus esse judicandum. Quia enim duodenario saepe numero solet in Scripturis universitas designari, per duodecim sedes apostolorum judicantium 107.1024A| omnium numerositas, et per duodecim tribus Israel universitas eorum qui judicandi sunt ostenditur. Unde notandum quod duo sunt ordines electorum in judicio futuri: unus judicantium cum Domino, de quibus hoc loco memoratur, qui reliquerunt omnia, et secuti sunt illum: alius judicandorum a Domino, qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt, sed de his tantum quae habebant quotidianas dare eleemosynas pauperibus Christi curabant. Unde audituri sunt in judicio: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere (Matth. XXV), et caetera. Quorum et in superioribus hujus Evangelii Dominus meminit cum principe quodam interrogante quid boni faciendo 107.1024B| vitam posset habere perpetuam: Si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Supra). Ergo qui mandata Domini servat, ad vitam ingreditur aeternam: qui autem non solum mandata servat, verum etiam consilium Domini, quod de contemnendis divitiis ac luxibus tribuit, sequitur, non tantum vitam percipiet ipse, sed etiam de vita aliorum cum Domino judicabit. Atque ita fit ut in judicio, ut diximus, duo sint ordines bonorum. Sed et reproborum duos ibi futuros ordines Domino narrante comperimus: unum eorum qui fidei Christianae mysteriis initiati opera fidei exercere contemnunt: quibus in judicio testatur: 107.1024C| Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV); alterum eorum qui per fidem mysteria Christi vel nunquam suscepere, vel suscepta per apostasiam rejecere: de quibus dicit: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Qui quoniam nec verbo tenus Christum colere voluerunt, nec verba saltem ejus quibus coarguantur in judicio merentur audire. Sed ad hoc tantum veniunt in judicium ut cum eis qui judicantur peccatoribus in damnationem mittantur aeternam.

Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut 107.1024D| filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. (Hieron.) Locus iste cum illa sententia congruit in qua Salvator loquitur: Non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare hominem a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X). Qui ergo propter fidem Christi et praedicationem evangelii omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates, isti centuplum recipient, et vitam aeternam possidebunt. Ex occasione hujus sententiae quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes nobis tunc centuplum omnium rerum quas dimisimus, et vitam aeternam reddendam, non intelligentes quod si in 107.1025A| caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit centuplum recipiat in futuro. Sensus igitur iste est, qui carnalia pro Salvatore dimiserit spiritalia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit et Apostolus qui unam tantum domum et unius provinciae parvos agros dimiserat, quasi nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI). (RAB.) Notandum quod in Evangelio Marci ita scriptum est: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me, et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc, in tempore hoc, domos et fratres, et sorores, et filios, et agros, cum persecutionibus, et 107.1025B| in saeculo futuro vitam aeternam (Marc. X). Potest sane hoc quod ait, accipiet centies tantum nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem inflexu digitorum videatur tenere figuram, quam habuerat denarius in laeva, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit: quia videlicet omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt, et in hac vita persecutionibus plenissima ejusdem gaudium regni fide certa degustant, atque in exspectatione patriae coelestis, quae jure in dextera significatur, omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua 107.1025C| incipiunt intentione pietatis consummant, sed vel a coepto virtutum amore tepescunt, vel ex integro ad scelerum volutabra relabuntur, terribilis mox sententia subinfertur.

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Vide autem Judam de Apostolo in apostatam versum, quia multi erunt primi novissimi. Vide latronem in cruce factum confessorem, eodemque die quo pro suis crucifixus est peccatis gratia fidei cum Christo in paradiso gaudentem, et dicitur: Quia novissimi erunt primi. Sed et quotidie videmus multos in laico habitu constitutos magnis vitae meritis excellere, et alios, a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, 107.1025D| atque inerti stultitia quod spiritu coeperant carne consummare.

CAPUT XX. Parabola operariorum in vinea, de filiis Zebedaei, et accubitis primis coenae de duobus caecis secus viam.

[I.] Simile est enim regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Hieron.) Parabola ista vel similitudo regni coelorum ex his quae praemissa sunt intelligitur. Scriptum est enim antea: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi, non tempori deferente Domino sed fidei. (Greg.) Regnum coelorum patrifamilias simile dicitur, qui ad excolendam vineam suam operarios conducit. Quis vero patrisfamilias similitudinem 107.1026A| rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo; qui habeat vineam, universam scilicet Ecclesiam, quia ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit qua si tot palmites misit.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam. (Aug.) Denarius imaginem regis habet. Idcirco enim unusquisque accedit ad cultum divini nominis et appropinquat Ecclesiae, quae per vineam significata est, ut in Christo recipiat imaginem deitatis, quam in paradiso perdiderat livore serpentis. Unde denarius est dictus qui pro decem nummis apud antiquos imputabatur, 107.1026B| significante ratione, quod quantum quisque legis decalogum studuerit implere, tanto amplius reformetur ad imaginem ejus qui creavit eum, et splendidiorem mercedem, quae per denarium significata est, recipiat in futuro. (Greg.) Ad erudiendum ergo plebem suam Dominus quasi ad excolendam vineam suam nullo tempore destitit operarios mittere. Quia et prius per patres, et post modum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, dum plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Quamvis in quolibet modulo vel mensura quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit, hujus vineae operarius fuit.

Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, et illis dixit: Ite et vos in 107.1026C| vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam horam, et nonam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Hic itaque paterfamilias ad excolendam vineam suam mane hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit, qui a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores praedestinare non destitit. Mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe: hora vero tertia a Noe usque ad Abraham: sexta vero ab Abraham usque ad Moysen; nona autem a Moyse usque ad 107.1026D| adventum Domini; undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi, in qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam et tarde venientes acceperunt. Operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille et Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Qui enim transacto longo mundi tempore pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Pensate quid inquisiti respondeant; dicunt enim: Quia nemo nos conduxit: Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat. Et quid est dicere, ad 107.1027A| laborem nos nemo conduxit, nisi quia vitae nobis vias nemo praedicavit. Quid ergo nos a bono opere cessantes in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae Ecclesiae potum supernae praedicationis sumpsimus cum lacte carnis? Possumus vero et easdem diversitates horarum etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum proficit dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, 107.1027B| in qua velut sol ab alto axe descendit, quia aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero ea est aetas, quae decrepita vel veterana dicitur, unde Graeci valde seniores non γέροντας sed πρεσβυτέρους appellant, ut plusquam senes esse insinuent. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur quia fructum divini operis non sectatur; qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexerit quasi usque ad undecimam otiosus stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte dicatur: 107.1027C| Et si Deo vivere in juventute et pueritia noluistis, saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae vias cum jam laboraturi non multum estis, vel sero venite.

Cum autem sero jam factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. (MAUR.) Postquam enim operis diurni ratio reddita esset, ad renuntiationis promissae tempus opportunum veniens dicit: Cum autem sero factum esset, hoc est, cum dies totius mundi ad vesperum consummationis inclinata esset; vel cum cujuscunque hominis terminus appropinquaret; tempore enim praeterito futuri temporis similitudinem exponit rationem. Dixit Dominus vineae procuratori suo et 107.1027D| reliqua. Procuratorem ergo istum, quem melius quam Redemptorem nostrum intelligere possumus, cui Pater omnia dedit in manus? Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Qui bene procurator dicitur, qui procurat filiis hominum bona futura pro operibus bonis retribuere. De quo Apostolus dicit: Omnem sollicitudinem nostram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. V). Ipse vocat operarios, et reddit illis mercedem quia omnes homines praesentari oportet ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (II Cor. V). Quod autem subsequenter dicitur de retributore quod inciperci a novissimis usque ad 107.1028A| primos, plerumque ita contingit, ut ante remunerentur retro venientes, quia prius ad regnum de corpore exeunt quam hi qui a pueritia vocati esse videbantur. (Greg.) An non ad undecimam venit latro? Qui et si non habuit per aetatem, habuit tamen retro per poenam, qui Dominum in cruce confessus est, et pene cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae. A novissimo autem reddere denarium paterfamilias coepit, quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum vocavit. Quanti patres ante legem, quanti sub lege fuerunt? Et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt ad coelorum regnum, sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium acceperunt qui laboraverunt ad undecimum, quod exspectaverunt toto desiderio qui laboraverunt ad 107.1028B| primam, quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui a mundi initio vocati fuerunt, hi qui in fine mundi ad Dominum venerunt. Unde et subditur:

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. Pondus enim diei et aestus portaverunt hi quos a mundi initio, qui diu hic contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et aestus ferre est per longioris 107.1028C| vitae tempora carnis suae calore fatigari. Sed quaeri potest quomodo murmurare dicti sunt, qui saltem sero ad regnum vocati sunt; coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest. Sed quia antiqui patres usque ad adventum Domini quamlibet juste vixerunt, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurare est quod et recte pro percipiendo regno vixerunt, et tamen diu a percipiendo regno dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto et laborasse fuit in vinea et murmurasse? Quasi ergo post murmurationem denarium acceperunt, qui post longa inferni tempora ad gaudia 107.1028D| regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus, quia post mediatoris adventum in hunc mundum venientes, ad regnum ducimur, mox cum de corpore eximus, quod antiqui Patres cum magno labore susceperunt.

At ille respondens uni eorum dixit: Amice, non facio tibi injuriam: Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. (Hieron.) Legi in cujusdam libro amicum istum qui increpatur a patrefamilias primae horae operarium protoplastum intelligi, et illos qui in illo tempore crediderunt. Nonne, inquit, ex denario convenisti mecum? Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo mercedem 107.1029A| quam tibi promiseram imaginem et similitudinem meam. Quid quaeris amplius; et non tam ipse solus [plus] accipere, quam alium nihil accipere desideras, quam si [quasi] alterius consortio minuatur praemii meritum. Tolle quod tuum est, et vade. Judaeus in lege non gratia, sed per opera salvatur: Qui enim fecerit eam vivet in ea (Rom. II).

Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Hilar.) Vere enim Judaei oculum pravum, intentionem quam habuerunt, sicut eos; sed arguit apostolus Paulus quod et Dominum Jesum occiderunt, et prophetas et nos persecuti sunt, etc. (I Thes. II.) (MAUR.) Collatio ergo regni non humani est meriti, aut dignitatis, sed divinae est praestatio bonitatis. Hinc recte subjungit:

107.1029B| Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Stulta enim quaestio hominis contra benignitatem Dei. Non querendum quippe esset non si id daret quod deberet, sed si non daret quod deberet. (Hieron.) Huic loco simile sonat et illa Lucae parabola ubi major filius minori invidet, et non vult eum recipi poenitentem, sed patrem accusat injustitiae (Luc. XV). (Greg.) Nemo autem se de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta sententia subsequenter Veritas clamet:

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. (Hil.) Omnis itaque retrovocatio gentibus invidet, et in Evangelii torquentur gratia. Unde et Salvator concludens parabolam dixit:

107.1029C| Erunt novissimi primi, et primi novissimi. Judaei de capite vertentur in cauda, et gentes de cauda mutabuntur in capite. Sic enim Moyses in Deuteronomio ejus prophetavit: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in capite et tu eris in cauda, ille fenerabitur tibi et tu non feneraberis ei (Deut. XXVIII). (Greg.) Ecce enim et si jam scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus judex, qua subtilitate haec examinet, ignoramus. Et quidem gaudendum cuique summopere est in regno Dei esse vel ultimum. Sic post haec terribile valde est quod sequitur: Multi enim vocati sunt, pauci vero electi. Quia ad fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur. Ecce enim ad sanctorum festivitates quam multi convenimus, et Ecclesiam 107.1029D| pariter replemus; sed tamen quis scit quam pauci sunt, qui in illo electorum Dei grege numerentur. Ecce vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat. Plerique Dominum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Hinc enim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus otiosa est (Jac. II). Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). Vocante enim Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hi enim fidelibus confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam 107.1030A| illic numerari in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos cum agnis recipit, sed attestante Evangelio cum judex venerit, bonos a malis separat, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV). Neque etenim possunt, qui hic carnis suae voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari. Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic superbiae cornibus exaltant. Regnum coeli percipere nequeunt qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terram quaerunt et multos tales intra Ecclesiam cernimus, sed eos nec imitari, nec desperare debemus. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venerit, per agilitatem nos boni operis antecedit, et vix eum assequimur, 107.1030B| quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta servabat (Act. VII). Omnium ergo manibus ipse lapidavit qui ad lapidantium omnes exertos reddidit. Et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit, quem persequendo martyrem fecit. Duo ergo sunt quae sollicite pensare debemus, quia enim multi vocati, pauci vero electi sunt. Primum est, ut de se quisque minime praesumat, quia et si jam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum quem fortasse jacere in vitiis conspicit desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat.

[II.] Et ascendens Jesus Hierosolymam, assumpsit 107.1030C| duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morti. Redemptor noster praevidens ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis gloriam praedicit, ut cum eum morientem, sicut praedictum esset, cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. (Hieron.) Et crebro hoc ipsum discipulis dixerat; sed quia, multis in medio disputatis, poterat labi de memoria quod audierant, iturus Hierosolymam et secum ducturus apostolos ad tentationem eos parat, ne cum venerit persecutio crucis et ignominia scandalizentur.

Et tradent eum gentibus ad deludendum, et flagellandum, 107.1030D| et crucifigendum, et tertia die resurget. (MAUR.) Tradidit enim Judas Dominum Judaeis, et ipsi tradiderunt eum gentibus, Pilato et potestati Romanorum. Unde scriptum est: Vinctum adduxerunt eum et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Pilatus autem apprehendit Jesum et flagellavit, et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum dicentes: Ave, rex Judaeorum, et dabant ei palmas (Matth. XXVI). Sed ignominia haec tota evacuata est coelesti gloria resurrectionis, quia caro ejus non vidit corruptionem, sed palam triumphans resurrexit in gloria, evacuans omnes principatus et potestates.

107.1031A| Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Hieron.) Unde opinionem haberet regni mater filiorum Zebedaei, ut cum Dominus dixerit, Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent illum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum; et ignominiam passionis timentibus discipulis nuntiaret, illa gloriam postulet triumphantis? Hac, ut reor, ex causa ortum est, quia post omnia dixerat Dominus, et tertia die resurget. Putavit enim mulier post resurrectionem eum illico regnaturum, et hoc quod in secundo adventu 107.1031B| promittitur primo esse complendum; ita aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum. Quod autem interrogat Dominus, et illa petente respondit quid vis? non venit de ignorantia, sed ex dispensatione, ut illius petitione et auditu aliorum prolata, ipse occasionem haberet respondendi atque docendi; quomodo in numerosa multitudine, Quis me tetigit (Matth. IX)? Et de Lazaro, ubi posuistis eum (Joan. XI)? Postulat autem mater filiorum Zebedaei errore muliebri, et pietatis affectu nesciens quid peteret. Nec mirum si ista arguatur imperitiae, cum de Petro dicatur quando tria vult facere tabernacula, nesciens quid diceret (Matth. XVII).

Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. 107.1031C| Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces ejus ex filiorum descendere voluntate. (RAB.) Nesciunt quid petant qui sedem a Domino gloriae, quam nondum merebantur inquirunt; jam enim delectabat eos culmen honoris, sed prius via habebat exercere laboris. (Joan. Chrys.) Desiderabant regnare sublimiter cum Christo, sed prius erat pati humiliter pro Christo: bonum quidem desiderium, sed inconsiderata petitio. Ideo et si impetrare non debebant, simplicitas tamen petitionis eorum confundi non merebatur. Propterea non voluntatem neque propositum eorum culpavit, sed solam ignorantiam reprehendit, dicens: Nescitis quid petatis.

Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 107.1031D| Dicunt ei: Possumus. (RAB.) Nomine enim calicis sive baptismi passionem designat martyrii qua et ipsum, et illos decebat consummari. Unde et alibi de sua passione loquitur: Baptisma autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur (Luc. XX), et eidem passioni appropinquans orabat dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Ait illis:

Calicem quidem meum bibetis (Luc. XXII). (Hieron.) Quaeritur quomodo calicem martyrii Zebedaei filii, Jacobus videlicet et Joannes, biberint, aut quomodo baptismo Domini fuerint baptizati, cum Scriptura narret Jacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum, Joannes autem quod propria 107.1032A| morte vitam finiverit. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur quod et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in Pathmum insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem; quod autem subjungit:

Sedere autem ad dexteram meam, et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, (RAB.) sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim personarum acceptio apud Deum, sed quicunque talem se praebuerit, ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet, 107.1032B| quod non personae, sed vitae comparatum est. Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Item:

Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. (Aug.) Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant, sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. Aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, Alii estote? prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. (Hieron.) Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaeos, nec ad mulierem audaciam referunt postulationis, sed ad filios quod ignorantes mensuram suam immodica cupiditate exarserint, 107.1032C| quibus Dominus dixerat: Nescitis quid petatis. Subintelligitur autem vel ex responsione Domini, vel ex indignatione apostolorum, quod filii matrem immiserunt ad grandia postulanda.

Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt potestatem exercent in eos: non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Humilis magister et mitis nec cupiditatis immodicae duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris, sed tale ponit exemplum, quo doceat eum majorem esse qui minor fuerit, et illum Dominum fieri qui omnium servus sit. Frustra igitur aut illi immoderata quaesierant, 107.1032D| aut isti dolent super majorum desiderio, cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique proponit exemplum ut si dicta parvi penderent, erubescerent ad opera, et dicit:

Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Nota quod crebro diximus eum qui ministret filium appelari hominis.

Et dare animam suam redemptionem pro multis. Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet. Et non dixit, dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis: pro his qui credere voluerint.

[III.] Et egredientibus eis ab Jericho secutae sunt 107.1033A| eum turbae multae, et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt, quia Jesus transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Aug.) Hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. Quae ita solvitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem daemonum patiebantur in regione Gerasenorum (Marc. IX). Nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum, et in illa civitate famosissimum, ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen ejus, et nomen patris ejus Marcus commemoravit. Quod in tot superius sanatis a Domino non facile occurrit, nisi cum Jairum archisynagogum etiam nomine expressit, cujus filiam resuscitavit Jesus. In quo etiam magis iste sensus apparet, quia et ille archisynagogus utique in 107.1033B| loco illo nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus ille quem Marcus commemorat, Timei filius ex aliqua magna felicitate dejectus, notissimae et famosissimae miseriae fuit, quia non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo, quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas. (Hieron.) Jericho urbs est, quam, Jordane transgresso, subvertit Josue, rege illius interfecto (Jos. VI), pro qua exstruxit aliam Ahiel de Bethel ex tribu Ephraim (III Reg. XVI), quam Dominus atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore, quo Jerusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa, qua tertia aedificata 107.1033C| est civitas, quae hodie usque permanet, et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in praesentem diem. Jericho autem, quae interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis ac mortalitatis significat. Quod ex illa maxime Evangelii parabola claruit, ubi homo descendens ab Jerusalem in Jericho incidit in latrones (Luc. X), et vulneratus ab eis ac dispoliatus, per piam Samaritani industriam ad salutem revocatus est, quia nimirum genus humanum a visione summae pacis in desideria saeculi hujus labe mortifera decidens per Dominum Salvatorem ad vitam quam errando perdiderat, reducitur. Multi latrones erant in Jericho, qui egredientes et descendentes de Hierosolymis interficere et vulnerare consuerant. Idcirco Dominus venit Jericho 107.1033D| cum discipulis suis, ut liberet vulneratos, et multam turbam secum trahat. Denique postquam egredi voluit Jericho, secuta est eum turba multa; si mansisset Jerosolymis, et nunquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris et in umbra mortis. Sed et duo caeci erant juxta viam. Caecos appellat, qui necdum poterant dicere: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Secus viam dicit, quia videbantur quidem legis habere notitiam, sed viam, quae Christus est, ignorabant; quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos. Alii vero utrumque populum, et Veteris Testamenti et Novi, quod alter scriptam legem, alter naturalem sequens sine Christo caecus erat. Hi qui per se videre non 107.1034A| poterant, audierunt praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David. Proficiscente igitur Domino et discipulis ejus, et plurima multitudine de Jericho, duo caeci juxta viam sedebant; quia ascendente ad coelos Domino, et multis fidelium sequentibus, imo cunctis ab initio mundi electis una cum illo januam regni coelestis ingredientibus, mox uterque populus diu perfidia caecus audito Salvatoris adventu coeperunt et ipsi suae salutis atque illuminationis spem habere, atque inquisitione desiderii salutaris ad hoc pervenire studuerunt, ut quis esset verus religionis cultus investigando perquirerent.

Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Oportebat autem ut tam diu clamarent, donec resistentis 107.1034B| sibi turbae strepitum vincerent, id est, tam perseveranter intenderent animum orando atque pulsando, quousque consuetudine desideriorum carnalium, quae tanquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritalia impedientem fortissima intentione superarent. Audientes Jesum caeci misereri sui precantur, nec multis licet prohibentibus a clamando desistunt, quia populi gentium agnita fama nominis Christi participes ejus fieri quaerebant. Contradicebant multi: primo Judaei ut in Actibus apostolorum legimus; deinde etiam gentiles acriori ac fortiori persecutione frequenter instabant, ne illuminandus sanandusque Christum mundus invocaret. Nec tamen eos, qui ad vitam erant 107.1034C| praeordinati aeternam, vesanus impugnantium furor disposita valebat salute privare.

Et stetit Jesus et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. (Hieron.) Caeci erant, quo pergerent ignorabant, sequi non poterant Salvatorem. Multae foveae in Jericho, multae rupes et praerupta. Idcirco Dominus stat, ut venire possint, et vocari jubet, ne turbae prohibeant: et interrogat, quasi ignorans quid velint, ut ex confessione caecorum manifesta debilitas pateat, et virtus ex remedio cognoscatur. (Greg.) Ecce stat qui ante transibat. Qua in re aliquid nobis Dominus innuit, quod intelligi de humanitate atque divinitate illius utiliter possit. Clamantem 107.1034D| etenim caecum transiens audivit, sed stans miraculum illuminationis exhibuit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam misertus est, qui per divinitatis potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum, qui transiit Jesus, quia haec nimirum actio temporalis est; sed stans caecum illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transiit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentes transiens audivit, stans lumen reddidit, quia etsi propter nos temporalia pertulit, 107.1035A| inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit.

Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et secuti sunt eum. (Hieron.) Tangit oculos, et praestat artifex quod natura non dederat. Aut certe quod debilitas tulerat, donat in misericordia. Statimque viderunt, et secuti sunt eum. Qui ante in Jericho, qui ante contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur Jesum, non tam pedibus quam virtutibus. (Greg.) Videt et sequitur Jesum, qui bonum, quod intelligit, operatur. Videt autem, sed non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed bene operari contemnit: Jesum enim sequitur, qui imitatur. Hinc namque dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). 107.1035B| Consideremus ergo qua graditur, ut sequi mereamur. Ecce cum sit Dominus, et creator angelorum, suscepturus naturam nostram, quam condidit, in uterum Virginis venit. Nasci tamen voluit in hoc mundo, per divites noluit, parentes pauperes elegit, unde et agnus, qui pro illo offerretur, defuit, columbarum pullos et par turturum ad sacrificium mater invenit. Prosperari in hoc mundo noluit, opprobria irrisionesque toleravit, sputa, flagella, alapas, spineam coronam, crucem sustinuit. Et quia rerum corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua amaritudine illuc redeatur, ostendit.

CAPUT XXI. De ingressu Jesu in Jerusalem, et ejectione vendentium ex templo. De indignatione Pharisaeorum super pueros clamantes, Hosanna. De ficu arida, et Joanne Baptista, etc.

Et cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti. (Hieron.) Egreditur Jesus de Jericho, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis reddita sanitate, appropinquat Hierosolymis, magnis ditatus mercedibus: salute credentium reddita ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei, et arcem speculatoris: Cum appropinquassent, inquit, Hierosolymis, et venissent Bethphage, et reliqua. In Luca ita scriptum est: Cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem qui vocatur Oliveti (Luc. XIX). Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti; Bethania quoque villula sive civitas in latere montis ejusdem, quasi stadiis quindecim 107.1035D| ab Hierusalem, sicut Joannes evangelista manifestat, ubi Lazarus suscitatus est a mortuis, cujus et monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethphage autem domus buccae, sive maxillarum. Bethania domus obedientiae dicitur: quas Jerosolymam venturus Salvator praesentiae suae dignatione sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchrae civitates in monte Oliveti positae referuntur, id est, in ipso Domino, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque luce refovet. Unde alibi cum diceret: Non potest civitas abscondi supra montem posita; continuo subjecit: Neque accendunt lucernam, et 107.1036A| ponunt eam sub modio (Matth. V); quia idem mons Oliveti, id est summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam, ut emineat, exaltat, hanc quoque oleo exsultationis, ut lucere possit, inflammat, et quia idem lumen sub modio poni noluit, continuo evangelista subjunxit.

Tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est. Misit duos discipulos in castellum, quod contra eos erat, id est doctores, qui indocta ac barbara totius orbis littora quasi contrapositi castelli moenia evangelizando penetrarent, destinare curavit. Recte autem duo mittuntur, sive propter scientiam veritatis, et munditiam operis, sive propter geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, sacramentum toto orbe praedicandum. 107.1036B| (Chrysost.) Quidam autem duos istos Petrum et Philippum apostolos exponit intelligi oportere, quoniam hi, primum transgredientes Judaicos fines, gentes adduxerunt ad Christum. Philippus quidem Samariam, quam ipsam Samariam asinam esse interpretatur. Petrus autem gentes accipiens Cornelium ex gentibus quasi Samariae pullum.

Et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea, solvite et adducite mihi. (Venant.) Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, sed et Judaeorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III). Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. 107.1036C| Asina quippe, quae subjugalis fuit, et edomita jugum legis traxerat, synagogam significat. Pullus asinae lascivus et liber populum nationum demonstrat, cui nemo unquam hominum sedit, id est, nemo rationabilium doctorum frenum correptionis quo vel linguam a malo cohibere, vel in arctam vitae viam ire cogeretur, imposuit; nemo indumenta salutis, quibus spiritaliter calefieret, utilia suadendo contulit. Sederet namque illi homo, si qui ratione utens ejus stulta deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli, ad exhibenda Domino animalia destinati, juxta parabolae superioris exemplum, duo praedicatorum ordines, unus in gentes, alter vero in circumcisionem directus intelligi. (Chrysost.) Propter quasdam enim tales similitudines 107.1036D| animalibus hic assimilati sunt homines, Deum vel Dei Filium non cognoscentes. Est enim animal hoc immundum, et prae caeteris pene jumentis magis irrationabile, et stultum, et infirmum, et ignobile, et oneriferum magis: sic fuerunt et homines ante Christum idololatriis et passionibus immundi et irrationabiles verbi ratione carentes, quantum ad Deum stulti. (Venant.) Et notandum, quod tres evangelistae, qui Graeco sermone scripsere, pullum tantummodo commemorant: Matthaeus vero solus, qui Hebraeis Hebraeoque suum Evangelium scripsit eloquio, asinam quoque solutam et Domino refert adductam, ut ejusdem etiam gentis Hebraeae non desperandam, si poenituerit, monstret esse salutem. Solvite, inquit, 107.1037A| et adducite mihi. Quaecunque enim solveritis super terram, erant soluta et in coelis (Joan. XX).

Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. (Chrysost.) Et si quis, inquit, vobis dixerit aliquid, dicite: Dominus operam eorum desiderat. Ne dicatis dominus tuus, neque dominus noster, neque dominus jumentorum, ut intelligant omnes, quia ego solus sum Dominus, non solum animalium, neque solum eorum, qui mihi subditi sunt, sed omnium hominum, etiam qui mihi contrarii sunt. Nam et peccatores conditione quidem mei sunt, voluntate autem sua diaboli. Meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus (Psal. XLIX). Dominus operam eorum desiderat. Justum est, ut aliquando creatura serviat 107.1037B| suo factori. Gentes enim Deus in potestate diaboli pro tempore reliquit ut tentet, non in aeternum contempsit, ut perdat. Necesse est autem ut fiat quod scriptum est: Homines et jumenta salvabis, Domine. (Hier.) Alligata erat asina multis vinculis peccatorum, pullus quoque lascivus, et frenorum impatiens cum matre secundum Evangelium Lucae multos habebat dominos, non uni errori et dogmati subditus; et tamen multi domini, qui sibi potestatem illicitam vindicabant, videntes verum Dominum, et servos ejus venisse, qui ad solvendum missi erant, non audebant resistere.

Hoc autem totum factum est, ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Dicite filiae Sion. (Beda.) Filia Sion historialiter Hierusalem 107.1037C| est, civitas sita in monte Sion. Mystice autem filia Sion Ecclesia est fidelium, pertinens ad supernam Hierusalem, quae est mater omnium nostrum (Gal. IV), cujus portio tunc non minima erat in populo Israel.

Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum subjugalis. Ecce rex, inquit, tuus venit tibi mansuetus, etc. Ecce ostendentis verbum est, id est, videte non carnali aspectu, sed spiritali intellectu opera virtutum ejus aspicite, non schema visionis ejus. Si enim schema ejus aspexeritis, decipiendi estis in natura humana. Si autem opus ejus consideraveritis, salvandi estis in virtute divina. Nolite dicere: Nos non habemus regem, nisi tantummodo Caesarem (Joan. XIX). Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, cedens super asinam. Si intellexeris, 107.1037D| venit tibi; si non intellexeris, veniet contra te, id est, si intellexeris, veniet ut salvet te, et sub pedibus tuis subiget gentes, ut gaudens per Prophetam dicas: Quoniam Deus excelsus terribilis, et rex magnus super omnem terram subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris; elegit nos haereditatem sibi speciem Jacob quem dilexit (Psal. XLVI). Si autem non intellexeris, veniet ut perdat te, et de templo sanctitatis expellat, et aliam sponsam de gentibus castiorem inducat in cubiculum sanctitatis suae. Vis cognoscere mansuetudinem venientis, considera speciem adventus ejus (Job XXX). Non sedet in curru aureo pretiosa purpura fulgens, nec ascendit super fervidum equum discordiae amatorem et litis, 107.1038A| qui gloria jactantiae pectus habet repletum, qui de longe odoratur bellum, et gaudet ad vocem tubae, et cum viderit sanguineam pugnam, dicit in corde suo: Bene factum; sed sedet super asinam tranquillitatis et pacis amicam. Non autem vides in circuitu ejus splendentes gladios, aut caetera ornamenta armorum terribilium. Sed quid? ramos frondentes, testimonia pietatis. Venit ergo mansuetus, ut non propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur sedens super asinam et pullum, id est, matrem et filium. (Hieron.) Notandum autem quod hoc testimonium in propheta Zacharia scriptum est (Zach. IX), sed sciendum est, quod secundum litteram in parvo temporis spatio super utrumque animal sedere Dominus non quiverit. Aut 107.1038B| enim asinae sedit, et pullus absque sessore fuit; aut si pullo (quod magis competit) abusus est ad sedendum, asina ducta est libera. Ergo cum historia vel impossibilitatem habeat, vel turpitudinem, ad altiora transmittuntur, ut asina ista, quae subjugalis fuit, et edomita et jugum legis traxerat, synagoga intelligatur. Pullus asinae lascivus et liber, gentium populus, quibus sedebat Jesus, id est, in praecordiis eorum habitabat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), missis ad eos duobus discipulis suis, uno in circumcisionem, et altero in gentes.

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis, et adduxerunt asinam et pullum. Quod euntes apostoli solverunt asinam alienam, ministerium fuit 107.1038C| quidem illorum, virtus autem et auctoritas Christi. Nec enim potuissent tollere jumentum alienum ab illo domino qui non eos cognoscebat qui essent, nisi praeeminens spiritus Christi cor domini ejus praeparasset ad dandum. Sic quod apostoli solverunt Judaeos et gentes de vinculo inimici, in prima quidem facie eorum videbatur opus, revera autem virtus fuit et gratia Christi. Nec enim a Christo duodecim constituti totum mundum ligatum sub potestate diaboli solvere potuissent, nisi gratia Christi virtutem confregissent inimici. Sed notandum, quod scribit Marcus, pullum ante januam foris in bivio inventum (Marc. XI): janua autem ipse est, qui ait: Ego sum janua ovium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet 107.1038D| (Joan. X). Quibus vitae pascuis iste pullus, id est populus gentium, carebat, quando adhuc extra hanc januam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae fideique viam tenebat, sed plures dubiosque sectarum colles sequebatur erroneus.

Et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Vestimenta apostolorum sunt praecepta divina, et gratia spiritalis. Sicut enim nuditatis turpitudo vestimento tegitur, sic naturalia mala carnis nostrae praeceptis et gratia divina teguntur. (Hieron.) Pullus quippe iste et asina, quibus apostolis insternunt vestimenta sua, ut Jesus mollius sedeat, ante adventum Salvatoris nudi erant, multisque sibi in eos dominatum vindicantibus absque 107.1039A| operimento frigebant. Postquam vero apostolicas suscepere vestes, pulchriores facti Dominum habuere sessorem. Nam vestis apostolica, ut dictum est superius, vel doctrina virtutum, vel dissertio Scripturarum intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum varietates. Quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Dominum non meretur.

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Videte differentiam uniuscujusque personae. Apostoli vestimenta sua super pullum ponunt; turba, quae vilior est, substernit pedibus asini, nec ubi offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam. Portante Dominum asino, multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres, propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis 107.1039B| viam suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso gressu mentis ad supernae moenia civitatis, quo Jesus ducit, incedant. (Greg.) Item Salvator noster asellum sedens Hierusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet jumentum suum ad pacis intimae visionem dicit; jumentum sedet, etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.

Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis verba atque sententias 107.1039C| patrum de eorum eloquio excerpunt, et haec in via Dei et auditoris animum venientis humili praedicatione submittunt.

Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in excelsis. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Judaea esse poterant, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt, qui praeeunt et qui sequuntur, Hosanna clamabant. Hosanna autem Latina lingua, salva nos, dicitur. Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco videlicet et Hebraeo sermone, esse compositum, sed totum Hebraeum est, et significat, quod adventus Christi 107.1039D| salus mundi sit. Unde et sequitur:

Benedictus, qui venturus est in nomine Domini: Salvatore quoque idipsum in Evangelio comprobante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis: alius veniet in nomine suo, et recipietis eum (Joan. V). [Greg.] Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi exspectata passione ac resurrectione ejus sanati sunt, ita nos praeterita passione illius ac permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Judaico populo crediderunt atque amaverunt venturum, hunc 107.1040A| nos et venisse credimus, et amamus, ejusque desiderio accendimur, ut eum facie ad faciem contemplemur. Nec non in hoc quod adjungitur, Hosanna, id est salus in excelsis, perspicue ostenditur, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit, terrena jungens coelestibus, omne genu ei flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II).

Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. Introeunte Jesu cum turba Hierosolymitarum civitatem, commovetur, mirans frequentiam nesciens veritatem, et dicens: Quis est hic? Quod quidem et in alio loco dicentibus angelis legimus: Quis est iste rex gloriae? (Psal. XXIII.) Vel ambigentibus vel interrogantibus 107.1040B| vilis plebecula confitetur; a minoribus incipiens, ut ad majora perveniat, et dicit: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae (Deut. XVIII). Quem prophetam et Moyses similem sui dixerat esse venturum.

Et intravit Jesus in templum Dei. (RAB.) Quod ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis quam sequamur, praemonstrat, ut cum forte villam aut oppidum, aut alium quemlibet locum, in quo sit locus orationis, Deo consecrata intramus, primo ad hanc divertamus, et postquam nos Domino per orationum studia commendaverimus, sic deinde ad agenda ea propter quae venimus, temporalia negotia secedamus. Appropinquante autem tempore passionis, appropinquare voluit Dominus 107.1040C| loco passionis, ibique proximus manere, ubi constituto ac praefinito ante saecula tempore inveniri posset ab eis per quos erat passio complenda. Quo etiam per hoc cunctis intimaret audientibus, quia non invitus mortem, ut profani putavere, sed sua sponte subiret: cujus hora proximante intrepidus locum adiit, in quo se esse passurum, et per seipsum et per prophetarum suorum ora longe ante praedixerat. Notandum vero quod hic introitus ejus in Hierusalem ante quinque dies Paschae, in quo mysterium sacrosanctae passionis suae implere decreverat, factus est. Narrat enim Joannes, quod ante sex dies Paschae venerit Bethaniam, ubi coena ei facta et discumbentibus multis, soror Lazari Maria eum unguento mystico perfuderit, atque in crastinum 107.1040D| asino sedens, obviante cum palmis plurima turba, venerit Hierosolymam (Joan. XII). Ubi non praetereunda mentio est non tantum concordiam rebus, verum etiam in temporibus Veteris et Novi Testamenti, umbrae et veritatis, legis et Evangelii. Scriptum namque in lege est, dicente Domino ad Moysen et Aron: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Et paulo post: Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII). Decima ergo die mensis primi, 107.1041A| magnus qui in Pascha immolaretur, domum introduci missus est, quia et Dominus decima die ejusdem mensis, id est, ante quinque dies Paschae in civitatem, in qua pateretur, erat ingressurus. Et sicut agnus de toto grege electus certum suae victimationis diem exspectabat, ita et Dominus conjurante adversum se omni seniorum et principium concilio certus praestolabatur horam, in qua seipsum pro salute mundi oblationem Deo et hostiam in odorem suavitatis offerret. Immolabatur agnus quarta decima die primi mensis ad vesperam. Et Dominus eadem hora agnum cum discipulis manducans, ubi legalis Paschae decreta complevit, egressus est statim cum eis ad locum orationis, ubi comprehensus et ligatus a Judaeis jam sacramenta beatae suae victimationis 107.1041B| inchoaret.

[II.] Et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit, et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Hieron.) Comitatus Jesus turba credentium, quae vestimenta sua, ut illaeso pede pullus incederet, straverat, ingreditur templum, et ejecit omnes qui vendebant et emebant in templo, mensas nummulariorum subvertit, et cathedras vendentium columbas dissipavit, dixitque eis de Scripturis sanctis testimonium proferens, quod domus Patris ejus orationis domus esse deberet, non spelunca latronum, vel domus negotiationis, sicut et in alio evangelista loquitur. Et hoc primum sciendum, 107.1041C| quod juxta mandata legis, augustissimo in toto orbe templo Domini, et de cunctis pene regionibus Judaeorum illuc populo confluente innumerabiles immolabantur hostiae, et maxime festis diebus, taurorum, arietum, et hircorum. Pauperioribus, ne absque sacrificio essent, pullos columbarum et turtures offerentibus, accidebat plerumque, ut qui de longe venerant, non haberent victimas. Excogitaverunt igitur sacerdotes, quomodo praedam de populis facerent, et omnia animalia, quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, ut et venderent non habentibus, et ipsi rursum empta susciperent. Hanc stropham eorum crebro venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed ne unde emerent quidem aves et vilia 107.1041D| munuscula. Posuerunt itaque et nummularios, qui mutuam sub hac cautione darent pecuniam. Sed quia erat lege praeceptum (Levit. XXV), ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum sortem perderet, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis collybistas facerent, cujus verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. Graece dicitur τῶν κολλυβιστῶν ἐξέχει τὸ κέρμα, id est, collybistarum ejecit pecuniam. Κόλλυβος vel κόλλιβος dicuntur apud eos, quae nos appellamus vel vilia munuscula, verbi gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant collybistae, qui pecuniam fenerati 107.1042A| erant, pro usuris accipiebant varias species ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent, quae nummis coemuntur: quasi non hoc ipsum Ezechiel praecaverit, dicens: Usuram et superabundantiam non accipientis (Ezech. XVIII). Istius modi Dominus cernens in domo Patris negotiationem, seu latrocinium ardore spiritus concitatus, juxta quod scriptum est in sexagesimo octavo psalmo: Zelus domus tuae comedit me, fecit sibi flagellum e funiculis, et tantam hominum multitudinem ejecit de templo, dicens: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, vos fecistis illam speluncam latronum. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de religione sectatur, cultusque ejus non tam cultus Dei quam negotiationis 107.1042B| occasio est. Hoc juxta historiam. Caeterum secundum mysticos intellectus quotidie Jesus ingreditur templum Patris, et ejicit omnes tam episcopos quam presbyteros, et diaconos quam laicos, et universam turbam de Ecclesia, et unius criminis habet vendentes et ementes pariter; scriptum est enim: Gratis accepistis, gratis date. Mensas quoque nummulariorum subvertit. Observa propter avaritiam sacerdotum altaria Dei nummulariorum mensas appellari. Cathedras vendentium columbas evertit, qui vendunt gratiam sancti Spiritus, et omnia faciunt ut subjectos populos devorent; de quibus dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis (Psal. XIII). Juxta simplicem intelligentiam columbae non erant in cathedris, sed in cavernis, nisi forte columbarum 107.1042C| institores sedebant in cathedris, quod penitus absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur. Quae utique ad nihilum redigitur, cum mista fuerit lucris. (Greg.) Qui autem sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? Columba igitur venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est quod sacri canones Simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas 107.1042D| evertitur, quia hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos sacerdotio privantur. (Hieron.) Quod de ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat. Dicit enim apostolus Paulus: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III; II Cor. VI). Non sit in domo pectoris vestri negotiatio non vendentium ementiumque commercia, non domorum cupiditas, ne ingrediatur Jesus iratus et rigidus. Et non aliter mundet templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum, et de domo negotiationis donum faciat orationis. (Greg.) Domum ergo orationis speluncam latronum faciunt, qui ad hoc in templo assistere norunt, ut aut non dantes munera studeant 107.1043A| corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae et si quando in laesionem proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in illos, qui in nullo rei sunt laesionis, gladios defigunt. Mens enim fidelium non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando relicta innocentia et simplicitate sanctitatis illud conatur agere, unde valeat proximo nocere.

Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. (Aug.) Virtutis suae potentiam in templo ostendit calumniatoribus, ut quod illi verbis clamabant, iste factis ostenderet, quasi testis vocis illorum. (RAB.) Sanavit caecos ut aspicientes viderent, 107.1043B| et ipsi, ut istorum illuminatio corporalis fieret illis spiritalis lucerna cordis. Curavit claudos, ut claudicantes in fide currerent ad Christum, ut meliores pedes acciperent illi videntes quam isti accipientes.

Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Plerique arbitrantur maximum esse signorum quod Lazarus suscitatus est, quod caecus ex utero lumen accepit, quod ad Jordanem vox audita sit, quod transfiguratus in monte gloriam ostendit triumphantis. Mihi inter omnia signa quae fecit, hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo et illo tempore contemptibilis, et in 107.1043C| tantum vilis, ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam ejicere multitudinem, mensasque subvertere, et cathedras confringere, et alia facere quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie; cumque manum non audeant injicere sacerdotes, tantum opera calumniantur; et testimonium populi et puerorum, qui clamabant: Hosanna filio David, vertunt in calumniam, quod videlicet hoc non dicatur, nisi soli Filio Dei. Videant ergo episcopi, et quamlibet sancti homines, cum quanto periculo dici ista sibi patiantur, si Domino, cui vere hoc dicebatur, quia nec dum erat solida credentium 107.1043B| fides, pro crimine impingebatur.

Jesus autem dixit eis: Utique. Nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? (Psal. VIII.) Quam moderate sententiam temperat et responsionem! Ne in utrumque vergens calumniae non pateret, [ Al., et responsio utrinque vergens, et calumniae non patens] non dixit, quod Scribae audire cupiebant. Bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant; nec rursum: Erant pueri, debetis aetati ignoscere: sed profert exemplum de octavo psalmo, ut tacente Domino testimonium Scripturarum puerorum dicta firmaret.

[III.] Et, relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Reliquit incredulos, et 107.1044A| urbem egressus contradicentium, ivit in Bethaniam, quod interpretatur domus obedientiae, jam tunc vocationem gentium praefigurans, ibique mansit, quia in Israel permanere non potuit. Hoc quoque intelligendum est, quod tantae fuerit paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullamque invenerit mansionem, sed in agro parvulo apud Lazarum sororesque ejus habitaret. Eorum quippe vicus Bethania est.

Mane autem revertens in civitatem esuriit; et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Nunquam fructus ex te nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. Discussis noctis tenebris, matutina luce radiante, et vicina meridie, in qua 107.1044B| Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in civitatem reverteretur esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens, salutem credentium, et aestuans ad credulitatem Israelis. Cumque vidisset arborem unam, quam intelligimus synagogam, et conciliabulum Judaeorum, quae juxta viam erat, quia non credebant in viam, venit ad eam stantem videlicet et immobilem, et non habentem Evangelii pedes, nihilque invenit in illa, nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones Pharisaicas, jactationem legis, ornamenta verborum absque ullis fructibus veritatis. Unde et alius evangelista dicit: Nondum enim erat tempus (Marc. XI), sive quod tempus nondum venerat salvationis Israel, eo quod necdum populus gentium subintrasset, sive 107.1044C| quod praeterisset tempus fidei, quia ad illum primum veniens, et spretus transiisset ad nationes. Et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur, vel in sempiternum, vel in saeculum. Utrumque enim αἰών Graecus sermo significat. Et arefacta est ficulnea, quia esuriente Domino cibos quos ille cupiebat, non habebat. Sic autem aruerunt folia, ut truncus ipse remaneret, et fractis ramis radix viveret, quae in novissimo tempore, si credere voluerint, virgulta fidei pullulent: impleturque quod dicitur: Est arbori spes.

Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? (Aug.) Intelligitur autem non tunc aruisse, cum viderant, sed continuo quando maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam continuo in verbo 107.1044B| Domini aruisse intellexerunt. Juxta litteram autem Dominus passurus in populis, et bajulaturus scandalum crucis, debuit discipulorum animos signi anticipatione signare. Unde et discipuli mirantur, dicentes: Quomodo continuo aruit ficulnea? Potuit ergo Salvator eadem virtute etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per patientiam exspectasset salutem.

Respondens autem Jesus ait eis: Amen dico vobis: Si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. Solent gentiles, qui contra Ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris quod non habuerint plenam fidem Dei, quia 107.1045A| nunquam montes transferre potuerint. Quibus respondendum, non omnia scripta esse quae in Ecclesia gesta sunt, sicut etiam de factis ipsius Christi Dei et Domini nostri Scriptura testatur. Unde et hoc quoque fieri potuisse, ut mons ablatus de terra mitteretur in mare, si necessitas id fieri poposcisset. Quomodo legimus factum precibus beati patris Gregorii, Neocaesariae Ponti antistitis, viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant. Cum enim volens aedificare ecclesiam in loco apto, videret eum angustiorem esse quam res exigebat, eo quod ex una parte, rupe maris, ex alia, monte proximo coarctaretur, venit nocte ad locum et genibus flexis admonuit Deum promissionis suae, ut montem 107.1045B| longius juxta fidem petentis ageret. Et mane facto reversus, invenit montem tantum spatii reliquisse structoribus ecclesiae, quantum opus habuerant. Poterat ergo hic, poterat alius quis ejusdem meriti vir, si opportunitas exegisset, impetrare a Domino merito fidei, ut etiam mons tolleretur et mitteretur in mare. Verum quia montis nomine nonnunquam diabolus significatur, videlicet propter superbiam, qua se contra Deum erigit, et esse vult similis Altissimo, mons ad praeceptum eorum qui fortes fide sunt, tollitur de terra, et in mare projicitur, cum praedicantibus verbum doctoribus sanctis immundus spiritus ab eorum corde repellitur qui ad vitam sunt praeordinati, et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere 107.1045C| permittitur, non quo ibi et antea sedem regnumque non habuerit, sed quia tanto acrius in eos quos licet desevit, quanto amplius redolet a laesione piorum fuisse devulsum. Cui simile est illud Apocalypsis: Et secundus angelus tuba cecinit, et ecce tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare (Apoc. VIII). Canente etenim angelo tuba, mons igne ardens missus est in mare, quia praedicante verbum doctore veritatis, antiquus hostis invidiae facibus accensus perversorum animos gravius corrupturus adiit, ut dolorem expulsionis suae de fidelibus vindicaret in perfidis.

Et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis. In Evangelio Joannis legitur Dominum discipulis dixisse: Amen, amen dico vobis, si quid 107.1045D| petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XIV). Et ob hoc a nonnullis quaeritur, quomodo omnes credentes, in nomine Salvatoris petentes omnia quaecunque petierint accipiant, cum non solum nostri similes multa, quae Patrem in Christi nomine videntur petere, non accipiunt, verum etiam ipse apostolus Paulus tertio Deum rogaverit ut a se angelus Satanae, a quo tribulabatur, abscederet, nec impetrare potuerit (II Cor. XII). Sed hujus motio quaestionis antiqua jam Patrum reserata est explanatione, qui veraciter intellexerunt, illos solum in nomine Salvatoris petere, qui ea quae ad perpetuam salutem pertinent petunt. Ideoque apostolum non in nomine Salvatoris petiisse, ut tentatione careret, 107.1046A| quam ob custodiam humilitatis acceperat; quia si hac caruisset, salvus esse non posset, ipso affirmante, cum ait: Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me colaphizet. Quotiescunque ergo petentes non exaudimur, ideo fit, quia vel contra auxilium nostrae salutis petimus, ac propterea a misericorde Patre beneficium nobis, quod inepte petimus, negatur. Quod eidem apostolo Paulo contigisse probatur, cui tunc petenti responsum est: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Vel utilia quidem, et quae ad veram salutem respiciant, petimus, sed ipsi male vivendo auditum nobis justi judicis avertimus, incidentes in illud Salomonis: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis 107.1046B| (Prov. XXVIII). Vel dum pro peccantibus quibusquam ut resipiscant oramus, etsi salubriter petimus, atque ex nostro merito digni simus auditu, ipsorum tamen perversitas ne impetremus obsistit. Fit etiam aliquando ut salutaria prorsus et precibus sollicitis et devotis quaeramus actionibus, nec tamen statim quae petimus obtineamus, sed in futurum petitionis nostrae differatur effectus. Sicut cum genibus flexis quotidie rogamus Patrem, dicentes, Adveniat regnum tuum, idem tamen regnum non mox oratione finita, sed tempore congruo sumus accepturi, quia pia provisione nostri conditoris constat actitari, ut videlicet desideria nostrae devotionis dilatione crescant, et cremento quotidiano magis magisque provecta tandem perfectius capiant gaudia, quae requirunt. 107.1046C| Inter quae notandum, quia cum pro peccantibus oramus, et si eorum salvationem impetrare nequimus, nequaquam tamen fructu precis nostrae privamur, quia, etsi illi non sunt digni salvari, nos tamen amoris quem illis impendimus mercede donabimur. Sicque in tali quoque petitione implebitur nobis illa Domini promissio, qua ait: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI). Intuendum enim, quia non ait simpliciter, dabit, sed dabitur, inquit, vobis: quia etsi non eis pro quibus petimus dabit, nobis tamen, cum pro aliorum erratibus misericorditer intervenimus, praemium nostrae benignitatis restituet.

[IV.] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi 107.1046D| dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? (Hieron.) Diversis modis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit hic daemonia. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. Addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? Manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere.

Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio: Baptismum Joannis unde erat, e coelo an ex hominibus? Poterat Dominus 107.1047A| aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed propterea interrogat, ut suo vel silentio, vel sententia condemnentur.

At illi cogitabant inter se dicentes: Si dixerimus, E coelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? (MAUR.) Dolosi tractores ac falsiloquii argumentatores hanc argumentationem dubiam opponebant sibi ac si a Domino taliter eis responderetur: (Aug.) Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis, in qua ego ista faciam potestate.

Si autem dixerimus, Ex hominibus, timemus turbam; omnes enim habent Joannem sicut prophetam. Viderunt ergo quodlibet horum respondissent in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed 107.1047B| magis timentes veritatis confessionem. Si enim respondissent baptismum Joannis esse de coelo (ut ipsi sapientes in malitia pertractaverunt) consequens erat responsio: Quare ergo non estis baptizati a Joanne? Si dicere voluissent humana deceptione compositum, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant. Omnes enim gregatim multitudines Joannis receperant baptismum, et sic eum habebant ut prophetam.

Et respondentes Jesu dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Non vobis, inquit, dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Consequens ergo erat juxta responsionem eorum, Dominum quoque dicere, Nec ego scio, sed mentiri Veritas non potest, et ait: Nec 107.1047C| ego dico vobis. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondere nolle, et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciunt taceant. Justissime utique insidiatores hujusmodi verbis repulsi, confusi abscesserunt, et impletum est quod in psalmo per Prophetam dicit Deus Pater: Paravi lucernam Christo meo, id est ipsum Joannem, inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI). [ Venant. ] Notandum autem quia duas ob causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus, cum videlicet qui quaerit, aut minus capax est ad intelligendum quod quaerit, aut odio vel contemptu ipsius veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit. Quorum propter unum Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI). Propter 107.1047D| aliud vero discipulis praecipit: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII). Post hanc ergo fraudulentam sacerdotum interrogationem, postque suam cautissimam responsionem statim infert Dominus parabolam quae et illos impietatis arguat et ad gentes regnum Dei doceat transferendum.

(V.) Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: Fili, vade hodie operari in vineam meam. Ille autem respondens ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens ait: Eo, Domine, et non ivit. Iste homo Deus intelligitur, qui omnes homines quos natura 107.1048A| creavit paterno affectu diligit. Quomodo locutus est filiis suis non in facie ut homo, sed in corde ut Deus, non in auribus verbum sonans, sed in sensibus suggerens intellectu. (Hieron.) Hi sunt duo filii, qui et in Lucae parabola describuntur, lividus, rigidus, et luxuriosus (Luc. XV), et de quibus Zacharias propheta loquitur: Assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum et pavi gregem (Zach. XI). Zacharias duas virgas dixit, id est, duos filios. Primo dicitur gentili populo per naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea, id est, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Qui superbe respondit, Nolo, cum reliquit bonum et elegit malum. Postea vero in adventu Salvatoris acta poenitentia operatus est in vinea Dei, et sermonis 107.1048B| contumaciam labore correxit. Secundus autem populus Judaeorum est, qui respondit Moysi, Omnia quaecunque dixeris, faciemus (Exod. XXIV), et non ivit in vineam, quia interfecto patrisfamilias filio se putavit haeredem. Alii vero non putant gentilium et Judaeorum esse parabolam, sed simpliciter peccatorum et justorum. Ipso quoque Domino propositionem suam postea disserente: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei (Matth. XXI). Porro quod sequitur:

Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et illi dicunt: Novissimus. Sciendum est in veteribus exemplaribus non haberi novissimum, sed primum, ut proprio judicio condemnentur. Si autem novissimum voluerimus legere manifesta est interpretatio, 107.1048C| ut dicamus intelligere quidem veritatem Judaeos, sed tergiversari, et nolle dicere quid sentiunt, sicut et baptismum Joannes scientes esse de coelo, dicere noluerunt.

Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. Et merito, quia illi qui per mala opera Deo servire negaverunt, postea poenitentiae baptismum acceperant a Joanne. Pharisaei autem, qui justitiam praeferebant et legem Dei se facere jactabant, Joannis contempto baptismate Dei praecepta non fecerunt. Unde subsequenter dicit:

Venit enim Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, 107.1048D| ut crederetis ei. (MAUR.) Viam ergo justitiae Joannes praedicans venit, quia Christum, qui consummatio legis et prophetarum est, adesse digito demonstravit, et praecursor Domini factus, viam ipsius praeparando valles humilium pia doctrina implevit, et colles superborum digna correctione humiliavit. Hunc ergo Judaei contemnendo spernentes viam justitiae, quae Christus est, non apprehenderunt, quia nec poenitentiam a pravis operibus suis, et malitia agere voluerunt. Gentes autem humiliter sentientes, et pie vaticiniis prophetarum credentes, quia a peccatis suis conversae ad Dominum digne poenitentiam egerunt in via justitiae, id est, in semita mandatorum Dei incedentes, velociter ad regnum Dei, migrare 107.1049A| meruerunt. Potest et hic regnum Dei Evangelium Dei, quod et alibi Evangelium regni dicitur, vel Ecclesia praesens intelligi. Unde et Salvator ad apostolos ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). In quo gentes Judaeos paecedunt, quia citius credere voluerunt. Fitque hoc quod in alia parabola Dominus dixit: Erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XXI), quia, secundum Isaiae prophetiam, Caput in caudam versum est, et cauda in caput (Isa. XIX).

Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Hieron.) Principes sacerdotum, et seniores populi, qui interrogaverunt 107.1049B| Dominum: In qua potestate haec facis, et quis tibi dedit hanc potestatem? et voluerunt in verbo capere sapientiam, sua arte superantur, et audiunt in parabolis quod aperta facie non merebantur audire. Homo iste paterfamilias ipse est, qui habebat duos filios, et qui in alia parabola conduxit operarios in vineam suam, qui plantavit vineam. De qua et Isaias plenissime per canticum loquitur ad extremum inferens: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V). Et in psalmo inquit: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX). Sepem circumdedit ei, vel murum urbis vel angelorum auxilia; et fodit in ea torcular, aut altare, aut illa torcularia, quorum et tres psalmi titulo praenotantur, octavus, octogesimus, et octogesimus 107.1049C| sextus. Et aedificavit turrim, haud dubium quin templum de quo dicitur per Michaeam: Et turris nebulosa filia Sion (Mich. IV): Et locavit eam agricolis. Quos alibi vineae operarios appellavit, qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta et nona. Et peregre profectus est, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest per quem complentur omnia? Et qui dicit per Jeremiam: Ego Deus appropinquans, et non de longinquo, dicit Dominus (Jer. XXX), sed abire videtur a vinea, ut vineatoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.

Cum tempus autem fructuum appropinquasset. (RAB.) Bene tempus fructuum posuit non proventuum; nullus enim fructus exstitit populi contumacis, nullus hujus vineae proventus, tametsi crebro 107.1049D| ac sollicite quaereretur, inventus est.

Misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus, et agricolae apprehensis servis ejus alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Servi ergo qui primi missi sunt, ipse legifer Moyses intelligitur, et Aaron primus sacerdos Dei. De quibus scriptum est: Misit Moysen servum suum, et Aaron quem elegit ipsum (Psal. CIV), et reliqua. Qui quadraginta annos continuos fructum aliquem legis, quam Deus illis dederat a cultoribus inquirebant, sed caesos eos fiagello linguae dimiserunt vacuos. Irritaverunt enim Moysen in castris et Aaron sanctum Domini. Et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus (Psal. CV). Qui et 107.1050A| ipse servus quid de fructu hujus vineae sentiat palam carmine declarat dicens: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII). Nam et ipse David servus summi patrisfamilias est, qui cor populi, ut ad coelestia desideranda suspenderet inter ritus carnalium victimarum, laudes Domini continuas suavi melodia lecantari constituit. Sed et hunc servum affectum contumeliis in capite vulneraverunt; secundum quod Evangelium Marci sonat, quia psalmistarum carmina, quae ad laudem Domini vocabant parvi pendentes, ipsum qui psalmodiae caput in Spiritu sancto et fons claruerat, David abjecerunt: dicentes enim, 107.1050B| Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? (II Reg. XX) regnum simul ejus ignobili stirpe et religionem impietate mutarunt. Attamen ipse pro hac vinea, quae de Aegypto translata Palaestinae montes sua obumbratione protexerat, ne radicitus exterminaretur orabat: Domine, Deus virtutum, convertere nunc, respice de coelo, et vide et visita vineam istam, et dirige eam quam plantavit dextera tua (Psal. LXXIX). Ubi pariter exposuit, qui sit homo ille qui hanc vineam plantavit, Dominus videlicet Deus virtutum.

Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. In hac enim sententia ostendit patientiam patrisfamilias, quod frequentius miserit, ut malos colonos ad poenitentiam vocaret; illi autem 107.1050C| contemnentes thesaurizaverunt sibi iram in die irae. Attamen servos istos prophetarum chorum intellige qui continuis attestationibus populum convenerint, et quae huic vineae ventura, quae ei imminerent mala praedixerunt. Sed quem prophetarum non sunt persecuti? Et occiderunt eos qui pronuntiabant de adventu Domini Salvatoris: hi autem multa de hujus vineae sterilitate dixerunt, sed unius Jeremiae planctum ponere sufficiat. Ego autem, inquit, plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es in pravum vinea aliena? (Isa. V.) [MAUR.] Quod autem supra legimus quod agricolae apprehensis servis ipsius patrisfamilias alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt; hoc in Judaeorum actionibus patet. Nam alium ceciderunt, 107.1050D| ut Jeremiam, alium occiderunt, ut Isaiam, alium lapidaverunt, ut Nabutha, et Zachariam quem interfecerunt inter templum et altare (Luc. XI). [ Hieron. ] Legamus Epistolam Pauli ad Hebraeos, et ex ea plenissime discemus, qui servi sint Dei, et quanta perpessi sunt.

Novissime autem misit ad eos filium suum. (Chrys.) Et hunc non quasi ad obnoxios poenae sententiam bajulantem, sed patientia veniam post tot scelera adhuc eis misericordiae locum reservavit.

Dicens: Verebuntur filium meum. (Hieron.) Quod ait, quia reverebuntur filium meum, non ex Dei ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus intelligitur, sed semper ambigere 107.1051A| Deus dicitur, ut libera voluntas homini reservetur. Interrogemus Arium et Eunomium: Ecce Pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est probatur esse mentitus. Quidquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.

Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. (RAB.) Manifestissime Dominus probat Judaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse, cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et propterea, quasi sibi consulentes aiebant: Ecce mundus totus post eum abiit; et si dimittimus eum sic, omnes credent 107.1051B| in eum (Psal. XI). Haereditas ergo Filii Ecclesia est cunctis ei data de gentibus. Quam non moriens ei Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurgendo possedit. Hanc autem occiso eo mali coloni praeripere moliebantur, cum crucifigentes eum Judaei fidem quae per eum est, exstinguere et suam magis quae ex lege est justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere.

Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. Extra vineam haeres vineae trucidatur quia Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est; sive ejectus extra vineam et occisus est, quia prius ab incredulorum corde repulsus, ac deinde cruci addictus est. In cujus figuram Moyses altare holocausti, in quo victimarum 107.1051C| sanguis funderetur non intra tabernaculum, sed ad ostium posuit, mystice docens quia et Dominicae crucis altare extra Hierosolymorum portam ponendum, et ipse vera Patris hostia Christus a domo Judaeorum, quam sanctificaturus adierat, non intimo corde reeipiendus, sed foris esset suo cruore tingendus. Quod vero secundum Marcum mutato ordine dicitur: Et apprehendentes eum occiderunt, et ejecerunt eum extra vineam (Marc. XII), notat eos pertinaciae, qui nec crucifixo et ressuscitato a mortuis Domino praedicantibus apostolis credere noluerunt, sed quasi cadaver vile projecerunt, quia quantum in se erat a suis eum finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt.

Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis 107.1051D| illis? Interrogat eos Dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur.

Aiunt illi: Matos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Locata est autem nobis vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino fructus temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore, quid oporteat nos, vel loqui vel facere. Cum autem dixissent, quia veniens dominus vineae post perditionem malorum agricolarum vineam daturus esset aliis, hoc idem Dominus ita divinitus fuisse procuratum prophetico statim affirmavit exemplo, subjiciens:

Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: 107.1052A| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII). Quomodo, inquit, implebitur haec prophetia, quae lapidem ab aedificantibus reprobatum in caput anguli dicit esse ponendum, nisi quia Christus a vobis reprobatus, et occisus credituris est gentibus praedicandus, ut quasi lapis duos condens in semetipsum, ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem unum templum aedificet. Eosdem enim synagogae ministros, quos supra colonos dixerat, nunc aedificantes appellat, quia qui subditam sibi plebem ad ferendos vitae fructus quasi vineam excolere ipsi hanc Deo inhabitatore dignam quasi domum construere, et ornare jubebantur. Unde et Apostolus fidelibus scribens, ait: Dei agricultura, 107.1052B| Dei aedificatio estis (I Cor. III). Sed qui vineae Dei fructum negare, quasi agricolae mali laborabant, iidem quasi mali caementarii domui Dei lapidem pretiosum electum, qui vel in fundamentis, vel in angulo ponendus erat subtrahere, id est, fidem Christi auditoribus suis conabantur eripere. Sed illis nolentibus idem lapis caput anguli firmavit, quia de utroque populo quotquot ipse voluit sua fide conjunxit.

Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Hieron.) Aliquoties diximus regnum Dei Scripturas sanctas intelligi, quas abstulit a Judaeis, et nobis tradidit, ut faciamus fructus earum. Ista est vinea quae traditur agricolis et vineatoribus, in qua, qui operati non 107.1052C| fuerint nomen tantum habentes Scripturarum fructum vineae perdituri sunt.

Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. Super quem vero ceciderit, conteret eum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare. « Qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem, et confringitur, sed non omnino conteritur; reservatur enim per patientiam ad salutem. Super quem vero ille ceciderit, id est, cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit, conteret eum, ut ne testa quidem remaneat in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de nis dicit, quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt vel injuriis afficiunt, ideo nondum penitus intereunt, sed tamen conquassantur ut non recti ambulent. Supra 107.1052D| quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis. Ideo dixit comminuet eos, ut sint impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret, et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. Principes sacerdotum et scribae, quasi mentientem contra se Dominum quaerebant interficere; sed hoc idem quaerendo docebant vera esse quae dixerat. Ipse quippe est haeres, cujus injustam necem aiebat esse vindicandam a patre. Illi autem nequam coloni, qui ab occidendo Dei Filio ad modicum quidem timore humano retardari, 107.1053A| donec veniret hora ejus, nunquam vero divino amore potuere cohiberi. Morali sane intellectu cuique fidelium cum mysterium baptismi, quod exerceat operando committitur, quasi vinea quam excolat locatur. Mittitur servus unus alter et tertius, qui de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia, quarum admonitionem bene agendo sequatur, legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel caesus ejicitur, cum sermo vel contemnitur, vel, quod pejus est, etiam blasphematur: missum insuper haeredem quantum in se est occidit, qui et Filium Dei conculcaverit, et Spiritui gratiae, quo sanctificatus est contumeliam fecerit. Perdito malo cultore vinea dabitur alteri, cum dono gratiae, quod superbus sprevit, humilis quisque ditabitur. Sed et hoc quod principes 107.1053B| sacerdotum, scribae ac seniores manum mittere quaerentes in Jesum timore turbae retinentur, quotidie geritur in Ecclesia cum quilibet solo de nomine frater eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem propter cohabitantium fratrum bonorum multitudinem aut erubescit, aut timet impugnare. Qui tamen sicut de stultissima avium struthione Dominus ait: Cum tempus fuerit in altum alas erigit (Job XXXIX): quia persequendo Ecclesiam quasi Dominum cruci addicere, et ostentui gaudebit habere.

CAPUT XXII. De homine rege qui fecit nuptias; de censu Caesaris; de muliere qui septem fratres habuit; et cujus filius sit Christus.

107.1053C| Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. [I.] (Hieron.) Pharisaei intelligentes de se dici parabolas, quaerebant eum tenere et occidere. Hanc eorum sciens voluntatem nihilominus arguit peccatores. Plerumque in sancto Evangelio regnum coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur: quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI). Et Salomon ait: Anima justi sedes sapientiae. Dum coelum dicitur sedes Dei, coelum ergo est anima justi. Huic per psalmistam de sanctis praedicatoribus dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Regnum ergo coelorum est ecclesia justorum. 107.1053D| Quia dum eorum corda in terra nihil ambiunt, per hoc quod ad superna suspirant jam in eis Dominus, quasi in coelestibus regnat. Dicatur ergo: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Quis est rex, regis filii pater? ille nimirum cui per Psalmistam ait: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, qui fecit nuptias filio suo (Psal. LXXI). In hoc Pater regi Filio nuptias fecit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem virginis genitricis hujus sponsi thalamus fuit: Unde psalmista dicit: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Tanquam sponsus quippe de thalamo suo processit, 107.1054A| quia ad conjungendum sibi Ecclesiam incarnatus, Deus de incorrupto utero virginis exivit.

Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et volebant venire. Iterum misit alios servos dicens: Di cite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata sunt: venite ad nuptias. Misit ergo servos suos, ut ad istas nuptias amicos invitarent. Misit semel, misit iterum, quia incarnationis Dominicae praedicatores, et prius prophetas, et postmodum apostolos fecit. Hos itaque servos ad invitandum misit, quia incarnationem unigeniti, et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiavit factam. Sed quia hi, qui prius invitati sunt, ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione jam dicitur: Ecce prandium 107.1054B| meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata. Quid in tauris vel altilibus, nisi Novi ac Veteris Testamenti patres accipimus? Altilia enim sagmata dicimus: ab eo enim quod est alere, altilia, quasi alitilia vocamus. Cum vero in lege scriptum sit, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V); accepta tunc justis licentia fuerat, ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque jure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam Veritas praedicat, dicens: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos (Ibid.). Quid ergo per tauros nisi patres Veteris Testamenti significantur. Nam dum ex permissione legis acceperant; quatenus adversarios suos odii 107.1054C| retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corpo reae cornu feriebant? Quid vero per altilia, nisi Novi Testamenti Patres figurantur. Qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublima contemplationis suae penna sublevantur.

Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. In villam quippe ire est labori terreno immoderate incumbere. In negotiationem vero ire, est actionum saecularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius vero mundi hujus actionibus deditus mysterium incarnationis Dominicae pensare, et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium 107.1054D| pergens venire ad regis nuptias recusat, et plerumque (quod est gravius) nonnulli vocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur. Unde et subditur:

Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. Rex autem cum audisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. (Chrys.) Hoc est, Romanos sub duce Vespasiano et Tito, qui occisis Judaeae populis praevaricatricem succenderent civitatem. (Greg.) Sive aliter, homicidas perdidit, qui persequentes intervenit; civitatem illorum succendit igni, quia illorum non solum animae, sed caro quoque in qua habitaverant aeternae gehennae flamma cruciatur. 107.1055A| Missis vero exercitibus exstinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne judicium per angelos exhibetur. Quid namque sunt illa angelorum agmina nisi exercitus regis nostri? Unde et idem rex Dominus Sabaoth dicitur: Sabaoth quippe exercituum interpretatur. Ad perdendos ergo adversarios suos exercitum mittit, quia nimirum vindictam Dominus per angelos exercet. Cujus vindictae potentiam tunc nostri patres audiebant, nos autem jam cernimus. Ubi sunt enim superbi illi martyrum persecutores? Ubi illi qui contra conditorem suum cervicem cordis erexerant, et de hujus mundi gloria mortifera tumebant? Ecce jam mors martyrum floret in fide viventium, et hi qui contra illos de crudelitate sua gloriati sunt, nequaquam ad memoriam nostram veniunt, 107.1055B| vel in numero mortuorum. Rebus ergo recognoscimus, quod in parabolis audimus, sed is qui invitantem se contemni conspicit, regis filii nuptias vacuas non habebit. Ad alios mittit, quia et si apud aliquos laborat, quandoque tamen sermo Dei inventurus est, ubi requiescat. Unde et subditur:

Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt. Id est, omne sacramentum humanae dispensationis nativitatis, baptismi, praedicationis, passionis, resurrectionis, atque ascensionis Filii Dei peractum est.

Sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Hoc est Judaei, qui per legem et prophetas ad credendum Christo invitati sunt, sacramentum incarnationis respuerunt. Sed his ita gestis, manifestum est quidem, 107.1055C| quod post contemptam contumaciam Judaeorum, de vocatione gentium dicit:

Ite ergo ad exitus viarum. (Aug.) Viae intelliguntur dogmata gentium, et errores gentilium, sed ex omnibus illis ad nuptias, id est, Christo crediderunt.

Et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias. (Chrys.) Id est, cujuslibet conditionis homines vocate ad fidem. Et sicut non est distantia in natura creationis hominum, sic non sit differentia in vocatione salutis eorum. (Greg.) Moraliter autem si in Scriptura sacra vias actiones accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Dominum veniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. Sequitur 107.1055D| autem:

Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Ecce jam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur, quia per has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permista quippe est diversitate filiorum: quia sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes per immutationem vitae ad libertatem spiritalis gratiae culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vivimus necesse est ut viam praesentis saeculi permisti pergamus. Tunc autem discernimur cum pervenimus. Boni enim soli nusquam sunt nisi in inferno. Haec autem vita, quae inter 107.1056A| coelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit. Quos tamen sancta Ecclesia, et nunc indiscrete suscipit, et postmodum in egressione discernit. Cum magno enim timore pensandum est, quod protinus subditur:

Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. (Hieron.) Hi autem qui invitati erant ad nuptias de sepibus, et angulis, et plateis, et diversis locis, coenam legis impleverant. Sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio suo, hoc est, quasi sua in fide requiescentes in die judicii visitaret convivas, et discerneret 107.1056B| merita singulorum, invenit unum qui veste indutus non erat nuptiali. Unus iste, omnes qui sociati sunt in malitia intelliguntur. Vestis autem nuptialis praecepta sunt Domini et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum. Si quis igitur in tempore judicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestimentum nuptiale, id est, vestem coelestis hominis, sed veterem pollutam, id est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti? Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est. Arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales. At ille obmutuit. In tempore enim illo non erit locus impudentiae, nec negandi facultas. Cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum. 107.1056C| (Greg.) Item possumus intelligere nuptialem vestem charitatem. Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali veste non intrat, qui in sancta Ecclesia assistens fidem habet, sed charitatem non habet. Recte enim charitas nuptialis vestis vocatur, quia hanc in se conditor noster habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit. Sola quippe dilectione Dei actum est, ut ejus Unigenitus mentes sibi electorum hominum uniret. Unde et Christus apud Joannem dicit: Sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro nobis (Joan. III). Qui ergo per charitatem venit ad homines, eamdem charitatem innotuit esse vestem nuptialem. Omnis ergo nostrum, qui in Ecclesia positus Deo credidit, jam ad nuptias intravit, sed cum nuptiali veste non venit, si charitatis 107.1056D| gratiam non custodit. Sciendum vero est quia sicut in duobus lignis superiori videlicet et inferiori vestis texitur, ita in duobus praeceptis charitas habetur, in dilectione scilicet Dei et dilectione proximi. Scriptum quippe est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Qua in re notandum est, quia in dilectione proximi mensura ponitur amoris, cum dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Dei autem dilectio nulla mensura constringitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Non enim jubetur quisque quantum diligat, sed ex quanto, cum dicitur, ex toto, 107.1057A| quia ille veraciter diligit, qui sibi de se nihil reliquit. Duo ergo haec necesse est ut charitatis praecepta custodiat, quisquis in nuptiis vestem nuptialem curat habere. Ecce rex ad nuptias ingreditur, et cordis nostri habitum contemplatur. Et quem charitate vestitum non invenit protinus iratus dicit. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Mirandum valde est, quod hunc et amicum vocat et reprobat. Ac si apertius dicat: Amice, et non amice. Amice per fidem, sed non amice per operationem. At ille obmutuit. Quia quod dici sine gemitu non potest in illa districtione ultimae increpationis, omne argumentum cessat excusationis. Quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientiae justus animum accusat. Sed inter haec sciendum est quia quisquis 107.1057B| hanc vestem virtutis habet, sed tamen adhuc perfecte non habet, ad pii regis ingressum desperare de venia non debet. Quia ipse quoque spem nobis per Psalmistam tribuens dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII).

Tunc rex dixit ministris: Ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt, ut per meliorationem vitae emendarent se. Vel certe tunc ligat poena, quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Pedes enim qui visitare aegrum negligunt, manus quae nihil indigentibus tribuunt, a bono opere jam ex voluntate ligatae sunt. 107.1057C| Quae ergo nunc sponte ligantur in vitio tunc in supplicio ligantur invitae. Bene autem dicitur, quod in exteriores tenebras projiciatur: interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Tunc damnatus quisque non in interiores, sed in exteriores tenebras mittitur. Quia illic invitus projicitur in noctem damnationis, qui sponte cecidit in caecitatem cordis; ubi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant. Illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur. Quatenus singula quaeque membra supplicio subjaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant. Sed repulso uno in quo videlicet omne malorum 107.1057D| corpus exprimitur, generalis protinus sententia subinfertur, quia dicitur:

Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Tremendum valde quod audivimus. Ecce nos omnes jam vocati per fidem ad coelestis regis nuptias venimus, incarnationis ejus mysterium et credimus et confitemur, divini verbi epulas sumimus, si sumus electi nescimus. Tanto ergo necesse est, ut unusquisque nostrum in humilitate se deprimat, quanto si sit electus ignorat. Nonnulli enim bona nec incipiunt; nonnulli vero in bonis quae inceperunt minime persistunt. Alter pene totam vitam ducere in pravitate conspicitur, sed juxta finem vitae a pravitate sua per districtae poenitentiae lamenta revocatur. Alter electam 107.1058A| vitam videtur ducere, et tamen hunc contingit ad erroris nequitiam juxta finem vitae declinare. Alius bonum bene inchoat, melius consummat. Alius malis actibus a primaeva se dejecit, et in eisdem operibus semper deterior consummatur. Tanto ergo sibi unusquisque metuat, quanto ignorat quod restat.

[II.] Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone, et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes. (Hieron.) Nuper sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, quia Roma pro omnibus militaret, debere tributa persolvi; Pharisaeis vero qui sibi 107.1058B| plaudebant in justitia e contrario nitentibus non debere populum Dei qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subjacere. Caesar Augustus Herodem filium Antipatri alienigenam et proselytum regem Judaeis constituerat, ut tributis praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur discipulos suos quasi minus cognitos atque suspectos cum Herodianis, id est, militibus Herodis; seu illudentibus Pharisaeis, quia Romanis tributa solvebant, et non divino cultui erant dediti, ut aut abscondite facile deciperent eum, aut reprehensi minus erubescerent apud eum. (Chrys.) Nam consilio malo deprehenso, tanto minus nascitur confusio, quanto fuerit persona deterior.

Magister, scimus, quia verax es, et in veritate doces 107.1058C| viam Dei, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum. Magistrum eum vocant et veracem, ut quasi honoratus, et laudatus mysterium sui cordis eis simpliciter aperiret, tanquam eos volens habere discipulos.

Dic ergo nobis quid tibi videtur: Licet censum dare Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos principem teneant.

Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Non secundum sermones eorum pacificos blande respondit, sed secundum conscientiam eorum crudelem et asperam dixit. Quia 107.1058D| Deus plerumque ad animam loquitur, non ad corpus, voluntatibus respondet, non verbis. (Hieron.) Prima virtus est respondentis interrogantium mentem cognoscere, non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo appellatur, qui aliud est, et aliud simulat; aliud opere agit, aliud voce praetendit.

Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur: Ostendite mihi, inquit, denarium, hoc est genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, simul et habebat imaginem Caesaris.

Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et suprascriptio? Qui putant interrogationem Salvatoris ignorantiam 107.1059A| esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset in nummo, sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.

Dicunt ei, Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Hic Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari, privignum ejus, qui in loco successerat vitrici, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo C. Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro, quod ait, Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, id est, nummum, tributum, et pecuniam. Et quae sunt Dei, Deo, decimas et primitias, et oblationes, ac victimas sentiamus, quomodo et ipse reddit tributa pro se, et Petro; 107.1059B| et Deo reddit, quae Dei sunt, faciens Patris voluntatem. Aliter: Reddite quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo. (Aug.) Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus, ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus ejus illustrata atque signata. Unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Hoc quoque lumen est totum hominis et verum bonum quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur.

Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant 107.1059C| ad tantam sapientiam mirati sunt, quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.

Et, relicto eo, abierunt. Infidelitatem pariter cum miraculo reportantes.

[III.] In illa die accesserunt ad illum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. Duae erant haereses in Judaeis, una Pharisaeorum et altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi vocant Deuterosis, justitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem, qui interpretabantur justi, et ipsi vindicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque angelos, et spiritus; sequentes juxta Acta apostolorum, omnia denegabant. Istae sunt duae domus, de quibus 107.1059D| Isaias manifestius docet.

Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. Novissime autem omnium et mulier defuncta est. Qui resurrectionem corporum non credebant animas judicantes interire cum corporibus recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos, qui resurrectionem asserunt corporum. Potest autem fieri ut vere in gente eorum hoc acciderit.

107.1060A| In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam (RAB.) Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam hujus saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt. Quibus viritim misera morte praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quam illi absque fructu vitalis operis exegerant, quasi uxor infecunda transibit.

Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. (Hieron.) Propterea errant, quia Scripturas nesciunt, et quia Scripturas ignorant consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia.

107.1060B| In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur. Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere. Sed nos simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit. Si in resurrectione non nubent neque nubentur, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et nubi. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus, quae non habent membra genitalia, quod non nubant, neque nubantur, sed de his qui, cum possint nubere, tamen alia ratione non nubunt. Quod autem infertur,

Sed sunt sicut angeli Dei in coelo (RAB.), spiritalis repromittitur conversatio. Sunt enim sicut angeli in coelis, qui gloria resurrectionis innovati, absque ullo 107.1060C| mortis metu, absque ulla labe corruptionis, absque ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur. Ad quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem quisquis ascendere desiderat, nunc minimus fratribus pie agendo condescendat. Et haec quidem condescendendo de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni. De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est:

De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Ad comprobandam resurrectionis veritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit. E quibus est et illud: Et suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt (Joan. V). Et in alio loco: Multi dormientium 107.1060D| de terrae pulvere consurgent, alii in vitam, et alii in opprobrium et confusionem aeternam. Quaeritur itaque quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinet veritatem. Supra diximus Sadducaeos nec angelos, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse. Hi quinque tantum libros Moysis recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat inde proferre testimonia, quorum auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam ponit exemplum. Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Jacob, statimque infert:

107.1061A| Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. Hunc locum plenius in extrema parte primae Epistolae ad Corinthios Paulus apostolus exsequitur (I Cor. XV).

Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus. (MAUR.) Turba autem simplex, et indoctum vulgus per humilitatis viam gradiens, ad credendum Domino, et miracula ab eo facta venerari cogebatur. Pharisaei autem et Scribae, hoc contemnentes, non solum non crediderunt, imo etiam ipsum totius boni auctorem conviciis et calumniis validis insectabantur. 107.1061B| Unde alibi dicebant: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum? Sed turba haec, quae non novit legem, sub maledicto sunt. (Hieron.) Praeterea quaerendum videtur cum Dominus dicat: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, cur ipse quaedam vel hic de gloria resurrectionis, vel alibi de dispensationis aut etiam divinitatis suae mysteriis dixisse invenitur, quae multi qui aderant, vel resistendo, vel contemnendo, non acceperunt? Non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos. Non enim eis dedit qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat. Et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis ita, ut quid contradicerent 107.1061C| non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur. Alii tamen qui poterant ex illius occasione multa utiliter audiebant.

[IV.] Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum. Convenerunt ut multitudine vincerent, quem ratione superare non poterant. A veritate nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armaverant. Dicebant enim apud se: Unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum, ut si quidem vicerit, omnes videamur victores; si autem victus fuerit, vel solus videatur confusus.

Magister, quod est mandatum magnum in lege? Magistrum 107.1061D| vocat cujus non vult esse discipulus, non scire desiderans, sed tentans. Dominus autem sic respondit, ut interrogationis ejus fictam conscientiam statim primo responso percuteret dicens. (Hieron.) Quod autem de Herode et Pontio Pilato legimus in Domini nece eos fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et Sadducaeis, qui inter se contrarii sunt, sed ad tentandum Jesum pari mente consentiunt. Qui ergo jam supra in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis factionem viderant subruptam, debuerant exemplo moneri, ne ultra molirentur insidias. Sed malevolentia et livor nutrit impudentiam. Interrogat unus ex legis doctoribus, non scire desiderans, sed tentans, an interrogatus 107.1062A| nosset id quod interrogabatur, quod sit majus mandatum. Primum non de mandatis interrogat, sed quod sit mandatum magnum, ut cum omnia quae Deus mandaverit magna sint, quidquid ille responderit occasionem habeat calumniandi, aliud asserens magnum esse de pluribus. Quicunque igitur novit et interrogat non voto discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille, qui responsurus est, in similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.

Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. Primum omnium et maximum mandatum, dicit hoc est, quod ante omnia debeamus intimo in corde singuli quasi 107.1062B| unicum pietatis fundamentum locare.

Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Primum ergo omnium et maximum mandatum est cognitio atque confessio divinae unitatis, cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio in dilectione Dei et proximi perficitur, quam breviter aliis verbis commendat Apostolus dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Gal. V).

In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. (Aug.) Pendet dixit, id est, illo refertur, ibi habet finem. Tota lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei, et dilectione proximi. Ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet 107.1062C| totus decalogus. Ad ea pertinent et omnia prophetarum volumina. Nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis verba pacti conscripta erant. Decem utique praecepta legis, quod est psalterium decem chordarum, de quo Psalmista ait: Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam libi (Psal. XXXII). Tria namque praecepta in una tabula ad Deum pertinentia posita fuerant, septem in altera tabula ad proximum. In priore ergo tabula scriptum erat primum praeceptum: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos (Exod. XX), et reliqua. Quia Christus Dei Filius cum Patre et Spiritu sancto unus est Deus. 107.1062D| Deinde additum est: Non assumes nomen Domini tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini sui frustra. Quia non debet a nobis nomen Christi accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia, quia vero ipse unus Deus Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus, in Spiritu sancto, id est, in domo Dei requies nobis sempiterna promittitur. Unde subditur: Memento ut diem sabbati sanctifices; sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tuum, tu et filius tuus, et filia tua, et reliqua. In altera vero tabula primum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam; secundum, 107.1063A| Non maechaberis; tertium, Non occides; quartum, Non furaberis; quintam, Non falsum testimonium dices; sextum, Non concupisces uxorem proximi tui; septimum, Non concupisces rem proximi tui. Haec jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, et cantemus in psalterio decem chordarum, si volumus cantare canticum novum homines novi, quibus Salvator mandatum dedit novum ut diligamus invicem, sicut ipse dilexit nos.

Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Jesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psalm. 107.1063B| CIX). Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Qui ad tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione capere nitebantur occasionem praebuerunt confutationis suae, interroganturque de Christo cujus filius sit. Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum hominem simplicem, et sanctum virum asserunt de genere David; interrogemus eos docti a Domino: Si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocet eum Dominum suum? Non erroris incerto nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto. Testimonium autem quod posuit, de centesimo nono psalmo sumptum est. Dominus igitur David vocatur non secundum id quod de eo natus est, 107.1063C| sed juxta id quod natus ex Patre semper fuit praeveniens, ipsum carnis suae patrem, Judaei ad deludendam 107.1064A| interrogationis veritatem frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cujus filius fuerit Damascus Eliezer, et ex ipsius persona per scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum dominus Deus Domino suo dixerit Abraham: Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quos interrogemus quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et respondere eos cogamus, quomodo Abraham ante luciferum genitus sit, et sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedech, qui Melchisedech obtulerit panem et vinum, 107.1064B| et a quo decimas praedae acceperit (Gen. XIV).

Et nemo peterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Pharisaei et Sadducaei quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficilius conquiescere. Nos autem non cum Scribis et Pharisaeis inique cogitantes, et dolose Dominum interrogantes, atque tentantes, sed simplici corde et pia devotione cum humilitate accedamus ad illum, ut illuminemur, et vultus nostri non erubescens, sicut de eo scriptum est: Quoniam invenitur ab his, qui non tentant ilium, 107.1064C| apparet autem eis, qui fidem habent in illum (Sap. I).

LIBER SEPTIMUS.

CAPUT XXIII. Instruit Dominus turbas et discipulos de Scribis et Pharisaeis; increpat Scribas et Pharisaeos multis modis increpando Vae. Exprobrat Jerusalem occisionem prophetarum, et praedicit ejus interitum. 107.1063|

Scribis, et Pharisaeis, atque Sadducaeis tentatoribus Christi, per ipsam responsionem veritatis, ita ut dignum erat, confusis ac repudiatis, impletur 107.1063D| illud Sapientiae, quod jam olim dictum est, quia perversae cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nec inhabitabit in corpore subdito peccatis: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I). Et quia tales non meruerunt divinam sapientiam accipere, quorum cor constabat veneno invidiae esse repletum. Qui sint autem illi quorum mentes divina largiente gratia eam recipere possint, alibi manifestatur cum dicitur: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit? Disciplina sapientiae cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus 107.1064C| illius quis intellexit? Unus est Altissimus creator omnipotens, rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus. Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est. Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se (Eccli. I). Diligentes enim Deum et mandatis illius obedientes desursum percipiunt verae 107.1064D| sapientiae gustum, et ejus suavitate jugiter delectantes, non se inde in elationem extollunt, sed humiliter sentientes tanquam parvuli in innocentiae puritate persistunt. Pro quibus ipsa Veritas in Evangelio ad Patrem loquens ita ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Luc. X). Placet enim Deo Patri, placet et Filio, placet et Spiritui sancto uni Deo omnipotenti, ut qui in oculis suis parvos se esse conspiciunt, coram oculis Dei in magnis exaltentur, et a reproborum consortio separati, qui pro peccatorum suorum tenebris aeterno carcere infernorum damnandi sunt; ipsi vero lumine divinae sapientiae perpetualiter illustrentur. Ideo Dominus spretis Scribarum 107.1065A| et Pharisaeorum aolosis quaestionibus consequenter ad discipulos, et ad populum sermonem instructionis convertit, ut hi qui idonei sunt capiant de ore ejus verbum salutis. Sequitur evangelista, et dicit:

Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Quid mansuetius, quid benignius Domino? Tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et per psalmistam, sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII); et nihilominus propter sacerdotium et nominis dignitatem exhortatur populos ut subjiciantur eis, non opera 107.1065B| sed doctrinam considerantes. Quod autem ait: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, per cathedram doctrinam legis ostendit. (Joan. Chrys.) Ergo et illud, quod dicitur in psalmo: In cathedra pestilentiae non stetit (Psal. I), et cathedras vendentium columbas evertit, doctrinam debemus accipere. Et ideo Dominus ad suos convertit sermonem, ut confusio scribarum et Pharisaeorum illorum fieret disciplina. Infructuosum namque est verbum, in quo sic alter confunditur, ut alter non erudiatur. Nam et Deus non propter malos castigationem super terram transmittit, sed propter bonos: scit enim quia malos flagella non corrigunt. Sed malos castigat, ut corrigat bonos, quia bonus nisi admonitus fuerit, per negligentiam evanescit. Sic et Christus nunquid 107.1065C| non potuit eorum interrogationes contemnere? Sed voluit indignos indigne docere, ut dignos digne aedificaret.

Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. (Venant.) Non possunt ergo turbae et discipuli Domini onera legis portare, eo modo quo scribae et Pharisaei haec imponebant hominibus. Unde recte audiunt quod sarcinas ipsas uno digito suo non tangerent: hoc est, ne in minimis quidem eam perficerent, quam se contra morem patrum sine fide et gratia Jesu Christi, et servare et servandam tradere praesumebant. Atque ideo jugum Christi suave, et sarcinam ejus levem (Matth. XI), ubi requies est animarum, procul abjicere et exterminare tentabant: 107.1065D| cum scriptum sit, justus ex fide vivit (Hebr. X), et apostolus Petrus his, qui credentes ex gentibus circumcidi docebant, protestetur, et dicat: Nunquid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare? Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. XV). [Hieron.] Notandum ergo quod haec sententia Domini generaliter adversum omnes magistros, qui grandia jubent, et minora faciunt accipi potest. Maxime cum et humeri, et digiti, et onera et vincula quibus alligantur onera, spiritaliter intelligenda sint. (Chrys.) Tales sunt etiam nunc indiscreti sacerdotes, qui omnem justitiam populo mandant, et ipsi nec modicum servant, 107.1066A| videlicet non ut facientes sint justi, sed ut dicentes appareant justi. Tales sunt et qui grave pondus venientibus ad poenitentiam ponunt: Quia dicunt, et non faciunt. Et sic dum poena poenitentiae praesentis fugitur, contemnitur poena peccati futuri. Si enim fascem super humeros adolescentis, quem non potest bajulare posueris necesse habet, ut aut fascem rejiciat, aut sub pondere confringatur: sic et homini cui grave pondus poenitentiae ponis, necesse est ut aut poenitentiam rejiciat, aut suscipiens dum ferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde et si erramus modicam poenitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam dare rationem quam propter crudelitatem.

Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab homibus. 107.1066B| Nunc autem vult ostendere causam, propter quam non poterant credere Domino, hoc est, quia omnia faciunt ut ab hominibus videantur. Impossibile est enim ut credat Christo coelestia praedicanti, qui gloriam hominum concupiscit terrenam. Et ideo quicunque ita facit opera sua ut videantur ab hominibus, similis scribis et Pharisaeis est.

Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus, Rabbi. (Hieron.) Vae illis miseris ad quos scilicet Pharisaeorum vitia transeunt. Dominus cum dedisset mandata legis per Moysen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et sint immota ante oculos tuos (Exod. XXVIII; Deut. VI). 107.1066C| Cujus talis est sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur; sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis. Hoc Pharisaei male interpretantes scribebant in membranulis decalogum Moysi, id est, decem verba legis plicantes ea et ligantes in fronte, et quasi coronam capiti facientes, ut semper ante oculos moverentur: quod usque hodie inde Babylonii faciunt, et qui hoc habuerit quasi religiosus in populis judicatur. Jusserat quoque aliud Moyses ut in quatuor angulis palliorum hiacynthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra faciebant grandes 107.1066D| fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac commonitione retraherentur ad officia Dei, et ministeria servitutis ejus. Quia ergo dixerat Dominus, Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, quod generaliter accusaverat, nunc in partes dividit. (Hieron.) Pictatiola illa decalogi phylacteria vocabant, quod quicunque habuissent ea, quasi ob custodiam et munimentum sui habuerunt, non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria et arcae habent libros, et Dei notitiam non habent. Nonne haec apud aliquos superstitiosae mulierculae in parabolis Evangelii (Al., parvulis Evangeliis], 107.1067A| et in crucis ligno, et in istiusmodi rebus, quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam usque hodie factitant, culicem liquantes et camelum glutientes? Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex legis praecepto, quam et mulier illa, quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini; sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum, magisque sanata ad tactum ejus. Cumque superflue dilatent phylacteria sua, et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in reliquis, cur quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et in publico gulam sectentur et gloriam, et vocentur Rabbi ab hominibus, quod Latino sermone magister dicitur. (RAB.) Notandum tamen, quod non salutari in foro, non primos 107.1067B| sedere, vel discumbere vetat eos, quibus hoc officii ordine competit, sed eos nimirum qui haec sive habita, seu certe non habita indebite amant, a fidelibus quibusque, quasi improbos docet esse cavendos, animum videlicet non gradum justa distinctione redarguens. Quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus interesse, qui in cathedra Moysi synagogae magistri cupiunt appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis attendere jubemur, ne scilicet eorum vel simulatione seducamur, aestimantes bona esse quae faciunt, vel aemulatione inflammemur frustra gaudentes in bonis laudari, quae simulant. Denique sequitur:

Vos autem nolite vocari, Rabbi: unus est enim 107.1067C| magister vester. Omnes autem vos fratres estis. (Chrys.) Id est, ne quod Deo debetur vobis praesumatis, neque alios vocetis Rabbi, ne divinum honorem hominibus deferatis: unus est enim magister omnium, qui omnes naturaliter docet, sicut scriptum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Homo enim non intellectum homini praestat docendo, sed a Deo spiritum per admonitionem exercet.

Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. (Hieron.) Nec magister, nec pater vocandus est alius, nisi Deus Pater et Dominus noster Jesus Christus. Pater quia ex ipso sunt omnia; magister quia per ipsum 107.1067D| sunt omnia: vel quoniam per dispensationem carnis homines reconciliati sumus Deo. Quaeritur quare adversum hoc praeceptum doctorem gentium apostolus esse se dixerit; aut quomodo vulgato sermone maxime in Palaestinae et Aegypti monasteriis se invicem Patres vocent. Quod sic solvitur: Aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus non auctorem nostrae ostendimus vitae; quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accipimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri, et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus Filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii, 107.1068A| ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.

Qui major est vestrum, erit minister vester. Certantibus de prioratu discipulis, ut Lucas refert, pius magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit (Luc. XXII). In qua tamen forma obtinenda majores et praecessores, id est, doctores Ecclesiae non minima discretione opus habent, ne videlicet regum gentilium instar dominari subjectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed ad exemplum regis aeterni, quasi juniores eis quibus regendis praesunt efficiantur ac ministri. Quia quicunque vult fratrem praevenire regnando, prius necesse est ut illum praeveniat obsequendo, sicut Apostolus 107.1068B| ait: Honore invicem praevenientes (Rom. XII). Vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate. (Greg.) Attamen necesse est ut sic bene agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum justitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis, quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi (I Petr. V). Et tamen nonnunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custoditur. Quia enim 107.1068C| falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit (I Reg. II). Unde necesse est ut rectorem et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina; atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida aut pietas sit remissa.

Qui autem exaltaverit se, humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. (Venant.) Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis; sed e contrario nonnunquam qui se vel in apice dignitatis vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. Similiter ac humilis quilibet ac verecundus 107.1068D| in qua contentus est usque ad vitae terminum mediocritate perseverat; et ideo juxta Veritatis sententiam omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de benefactis humiliat, exaltabitur ab eo.

[II.] Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis nec introeuntes sinitis introire. (Hieron.) Habent scribae et Pharisaei legis prophetarumque notitiam, sciunt Christum esse Filium Dei. (Hilar.) Non ignorant natum esse de virgine: sed dum adventum ejus corporeum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondunt, et praedam de subjecta sibi plebe appetunt, nec ipsi introeunt in regna 107.1069A| coelorum, nec eos qui poterant intrare permittunt. Hoc est quod in Osea propheta Dominus arguit dicens: Absconderunt sacerdotes viam, interfecerunt Sichima [Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem] (Oseae. VI). Et rursum: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? Vel certe omnis magister, qui verbo aedificat, et scandalizat malis operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Non eo studio servamus quaesita, quo quaerimus. Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem propter negotiationes et diversa lucra, tam a 107.1069B| discipulis captanda quam per imaginem sanctitatis, id est, studii habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam et incircumcisum miscere populo Dei. Sed qui ante dum esset ethnicus simpliciter errabat, et erat semel filius gehennae, videns magistrorum vitia, et intelligens destruere eos operibus quod verbis docebant, revertitur ad vomitum suum, et gentilis factus quasi praevaricator majori poena dignus erit.


(RAB.) Typice autem maris et terrae peragratione significat in totius orbis finibus eos esse Evangelio obtrectaturos. Proselyti enim sunt ex gentibus in synagogam recepti, quorum futurorum raritas in uno indicatur. Neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est; sed quisque fuerit 107.1069C| acquisitus ad plebem filius sit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti fuerant sit secutus. Filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis, et filius hujus saeculi; vocatur filius gehennae ad illam praeparatus, non ex illa generatus: unusquisque enim cujus opera agit ejus filius appellatur.

Vae vobis, duces caeci, quia dicitis: Quicunque juraverit per templum, nihil est; qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti et caeci, quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicunque juraverit in altari, nihil est; quicunque 107.1069D| autem juraverit in dono quod est super illud, debet. Caeci, quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae sunt super illud. Et qui juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. Et qui jurat in coelo jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Supra, ut visum nobis est, exposuimus quid significaret traditio Pharisaeorum, dicentium: Donum quodcunque est ex me, tibi proderit. Nunc duplex et ad unam occasionem avaritiae trahens Pharisaeorum conditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere, et non pro timore Dei. Sicut enim in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem 107.1070A| gloriae quaerebant lucra, sic alia traditionis inventa stropha impietatis arguit praeceptores. Si quis in contentione, seu in aliquo jurgio, vel in causae ambiguo jurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus, si autem jurasset in auro et pecunia quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim in quo juraverat cogebatur exsolvere. Rursum si quis jurasset in altari, perjurii reum nemo tenebat; sin autem perjurasset in dono, vel in oblationibus, id est, in hostia, in victimis, in simila, et caeteris quae offeruntur Deo super altare, haec studiosissime repetebant. Arguit ergo eos Dominus, et stultitiae, et fraudulentiae, quod multo majus sit templum quam aurum quod sanctificatur a templo, et altare quam hostiae quae 107.1070B| sanctificantur ab altari. Totum autem faciebant, non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem. Templum enim vel altare ad gloriam Dei pertinet, et ad hominum spiritalium salutem; aurum autem quod est in templo, vel donum quod est super altare, ad gloriam quidem Dei pertinent, et ipsa tamen aurum vel donum magis ad delectationem hominum et ad utilitatem sacerdotum offertur super altare. Judaei ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona quibus ipsi pascebantur, sanctiora esse dicebant, quam ipsum templum et altare, ut homines promptiores fierent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo, aut justitias faciendas. Totum autem faciebant non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem, ut paulo ante dictum est. Spiritaliter 107.1070C| autem quod Dominus dixit: Quid enim majus est aurum an templum, quod sanctificat aurum? Et iterum dixit: Quid enim majus est donum, an altare quod sanctificat donum? ita intelligendum est: templum et altare ipsum Christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus: non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam, et anetum, et cyminum et reliquistis quae graviora sunt, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere. (Hieron.) Multa in lege praecepta sunt quae typos proferunt futurorum. Alia vero quae aperta sunt et illuminant oculos juxta psalmistam dicentem: Mandatum 107.1070D| Domini lucidum, illuminans oculos, quae statim opera desiderant; verbi gratia: Non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, etc. (Psal. XVIII). Pharisaei autem, quia praeceperat Dominus (interim ut intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas, hoc unum habebant studii, ut quae jussa fuerant comportarentur. Caetera quae erant majora, utrum quis faceret, an non, parvi pendebant. Et ex hoc itaque capitulo arguit eos, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et judicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes pupillos et viduas, et fidem in Deum, quae 107.1071A| magna sunt, praetermittant. (Aug.) Haec, inquit, oportuit facere, id est judicium, misericordiam, et fidem, ut et nos veraciter de nostra miseria judicantes, et Dei charitatem quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus justum judicium ejus confitentes quo miseri effecti sumus. De quo dicit Apostolus: Judicium quidem ex uno in condemnationem; et magnae charitati ejus gratias agentes (Rom. V). De qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Oportuit et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum, cujusque pecuniae impunitatem se emere 107.1071B| existimant in facinorum immanitate, ac flagitiorum nequitia permanendi.

Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. Camelum puto esse juxta sensum praesentis loci et magnitudinem praeceptorum, judicium, et misericordiam, et fidem; culicem autem decimas mentae, et aneti, et cymini, et reliquorum vilium olerum. Haec contra praecepta Dei, quae digna sunt devoramus atque negligimus, et opinione religionis in parvis quae lucrum habent diligentiam demonstramus. (Aug.) Possunt tamen haec per allegoriam ad Judaeos referri. Quia dimiserunt Barrabam, qui non solverat sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant, occiderunt autem Dominum spiritaliter sabbatum insinuantem, per judicium, et misericordiam, 107.1071C| et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida, quia hoc animal, et strependo inquietat, et sanguine delectatur; et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem, congruenter intelligitur Dominus.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis, quod de foris est calicis; et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia? Diversis verbis eodem quo supra sensu arguit Pharisaeos simulationis atque mendacii, quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant. Non quod in calice eorum et paropside superstitio moraretur, sed quod hominibus ostenderent sanctitatem in habitu, in sermone, in phylacteriis, in fimbriis, in orationum longitudine, 107.1071D| et in caeteris istiusmodi, intrinsecus autem essent vitiorum sordibus pleni. Calicis namque usus interior est, qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? (Hilar.) Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus laventur?

Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. Hoc est, munda prius cor et conscientiam a concupiscentia et pravis desideriis, a fraude et dolo, et sic foris per opera ostendes veraciter sanctitatem. Notandum autem quod apud Lucam ita scriptum est: Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod intus est fecit? (Luc. XI.) [RAB.] Qui, inquit, 107.1072A| utramque hominum naturam fecit, utramque mundari desiderat. Hoc contra Manichaeos, qui animam tantum a Deo, carnem vero putant a diabolo creatam. Hoc contra illos, qui corporalia peccata, fornicationem videlicet, immunditiam, libidinem, furtum, rapinam, et caetera talia quasi gravissima detestantur, spiritalia vero, quae non minus damnat Apostolus, hoc est, amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam, superbiam, et avaritiam, quae idolorum est servitus, ut levia contemnunt. Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris patent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi 107.1072B| et iniquitate. Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant; praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque fetorem. Hinc illud quod in calice et paropside supra demonstrabat, eo quod foris loti essent et intrinsecus sordidi, hoc nunc per exemplum sepulcrorum replicat: quod quomodo sepulcra forinsecus lita sunt calce, et ornata marmoribus, et auro coloribusque distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: sic et perversi magistri, quia alia docent, et alia faciunt, munditiam habitu vestis, et verborum humilitate demonstrarent, intus autem pleni sunt omni spurcitia, et avaritia, et libidine. Denique manifestius 107.1072C| hoc ipsum exprimit inferens sic. Et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Prudentissimo syllogismo arguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populo sepulcra aedificant prophetarum, quos majores eorum interfecerunt et dicunt: Si fuissemus in illo tempore, non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. Hoc etiamsi sermone non dicunt, opere loquuntur, ex eo 107.1072D| quod ambitiose et magnifice aedificant memorias occisorum, quos a patribus suis jugulatos esse non negant. (MAUR.) Non enim propter amorem veritatis et pietatis hoc fecerunt: sed propter favorem vanae laudis hypocritae omnia fallaciter faciebant. (Venant.) Ac ideo non monumenta prophetarum ornare, sed interfectores prophetarum imitari, sceleris est. Judaei ergo prophetarum monumenta aedificando, patrum suorum facta qui hos occiderunt arguebant. Sed paterna facinora aemulando, dum Christum apostolosque illius insequuntur, in seipsos sententiam retorquebant, eadem videlicet ipsi quae in parentibus damnabant agentes. Simulabant quidem se ob favorem vulgi captandum patrum suorum horrere 107.1073A| perfidiam, memorias prophetarum qui ab eis occisi sunt magnifice ornando, sed ipso opere testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, Dominum, qui ab eisdem prophetis est praenuntiatus, injuriis agendo. Ubi se pariter et filios homicidarum, et ad suae damnationis augmentum scientes peccare declarant.

Et vos implete mensuram patrum vestrorum. (Hieron.) Probatis superioribus dictis, quod filii essent homicidarum et eorum qui prophetas occiderunt, nunc concludit quod voluerat, et quasi extremam syllogismi partem ponit. Et vos, inquit, implete mensuram patrum vestrorum, hoc est, quod illis defuit, nunc implete. Illi interfecerunt servos, vos Dominum crucifigite; illi prophetas, vos eum qui a prophetis 107.1073B| praedictus est. Non jubet tamen illis ut faciant, quod facturi non erant nisi jussisset, sed ostendit quod essent facturi.

Serpentes, progenies viperarum. Hoc ipsum et Joannes Baptista dixerat: Sicut ergo de viperis nascuntur viperae, sic de homicidis patribus vos, inquit, nati estis homicidae.

Quomodo fugietis a judicio gehennae? (Chrys.) Nunquid sepulcra sanctorum aedificantes, an potius a malitia corda vestra mundantes; nunquid sic judicat Deus, quomodo judicat homo? Homo hominem judicat in opere, Deus autem in corde. Quae est autem ista justitia sanctos colere, et contemnere sanctitatem? Primus gradus est pietatis sanctitatem diligere, 107.1073C| deinde sanctos, quia non sancti ante sanctitatem fuerunt, sed sanctitas ante sanctos. Sine causa ergo justos honorat, qui justitiam spernit. Quomodo fugietis? Nunquid liberabunt vos sancti, quorum monumenta ornatis? Non possunt sancti amici esse illorum, quibus Deus est inimicus.

Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. Hoc quod ante dixeramus: Implete mensuram patrum vestrorum, ad personam Domini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis 107.1073D| in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut impleatis mensuram patrum vestrorum. Simulque observa juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia esse dona discipulorum Christi, alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverint quando debeant proferre sermonem; alios scribas in lege doctissimos, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, Petrus crucifixus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli; et persecuti eos sunt de civitate in civitatem, expellentes de Judaea, ut ad gentium populum transmigrarent ad disseminandum Evangelium Christi (Act. V). Si autem idem Filius Dei prophetas, qui apostolos misit, cessent haeretici Christo ex virgine principium 107.1074A| dare, omittant alium legis et prophetarum, alium Novi Testamenti Deum praedicare.

Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram? (Venant.) Veniat super vos omnis sanguis justus dicit, id est, vindicta justae ultionis, quam pro effuso sanguine justorum meruerunt. Quaeritur ergo quomodo sanguis omnium prophetarum atque justorum ab una Judaeorum generatione requiratur, cum et multi sanctorum sive ante incarnationem, seu post mortem, resurrectionemque Salvatoris, ab aliis sunt nationibus interempti, et ipse Dominus Judaeis licet acclamantibus, a Romano tamen praeside Romanisque sit militibus crucifixus. Sed moris est Scripturarum duas saepe generationes hominum, bonorum scilicet malorumque computare, hoc est eorum qui 107.1074B| non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I), et eorum, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII), et alibi, Serpentes, generatio viperarum. Omnium enim iniquorum, et persecutorum, et homicidarum a Cain usque ad finem saeculi una generatio est; et si non sunt omnes in tempore uno, omnes tamen corpus diaboli et civitas Babylonia, id est, confusionis a fidelibus appellantur.

A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare? Quare a sanguine Abel, qui primus martyrium passus est, mirum non est; sed quare adusque sanguinem Zachariae quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem Christi, et ipso mox 107.1074C| nato Innocentes in Bethleem pueri sint ab hac generatione perempti: nisi forte quia Abel pastor ovium (Gen. IV), Zacharias sacerdos fuit; et hic in campo, ille in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres et laici scilicet, et altaris officio mancipati sub eorum voluit intimare vocabulo. (Hieron.) Juxta litteram vero de Abel nulla est ambiguitas quin sit justus, quem Cain frater ejus occidit; justus autem non solum ex Domini nunc sententia, sed ex Geneseos testimonio comprobatur, ubi accepta ejus a Domino narrantur munera. Quaerimus quis sit iste Zacharias filius Barachiae, quia multos legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribuatur erroris facultas, additum est: Quem occidistis inter templum et altare. In diversis diversa legi, et debeo singulorum 107.1074D| opiniones ponere. Alii Zachariam filium Barachiae dicunt, qui in duodecim prophetis decimus est, patrisque nomen in eo consentiat; sed ubi occisus sit inter templum et altare, Scriptura non loquitur, maxime cum temporibus ejus, vix ruinae templi fuerint. Alii Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum libris approbantes, quod propterea occisus sit, quia Salvatoris praedicaverit adventum. Hoc quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. Alii istum volunt esse Zachariam, qui occisus sit a Joas rege Judaeae inter templum et altare, sicut Regum narrat historia. Sed observandum quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed filius 107.1075A| Joiadae sacerdotis: unde et Scriptura refert: Non fuit recordatus Joas patris ejus Joaidae, quae sibi fecisset bona (II Paral. XXIV). Cum ergo et Zachariam teneamus, et occisionis consentiat locus, quaerimus quare Barachiae dicitur filius, et non Joiadae. Barachia in lingua nostra benedictus Domini dicitur; et sacerdotis Joiadae justitia Hebraeo nomine demonstratur. In Evangelio quo utuntur Nazareni pro filio Barachiae filium Joiadae scriptum reperimus. Simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris, sive in portarum exitibus, quae Siloam ducunt, rubra saxa monstrantes, Zachariae sanguine putant esse polluta. Sed nos non condemnamus errorem, qui de odio Judaeorum, et fidei pietate descendit.

107.1075B| Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Super illam utique generationem, quae merito suae impietatis condemnatur a Domino, quae a primo parricida usque ad novissimum perditionis filium, non utique super generationem rectorum, quae a Domino benedicetur (Psal. XXIII), quae ascendet in montem Domini, et stabit in loco sancto ejus generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob.

Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Hierusalem non saxa et aedificia civitatis sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam fleverit (Luc. XIX).

Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum 107.1075C| gallina pullos suos congregat sub alas, et noluisti? In eo enim quod dicit adversus impiam civitatem, Quoties volui congregare filios tuos et noluisti? apparere videtur tanquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnipotentia, quae in coelo et in terra omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII), si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? An potius illa filios suos ab ipso colligi noluit? Sed ea quoque nolente filios ejus collegit ipse quos voluit: quia in coelo et in terra, non quaedam voluit, et fecit, quaedam vero voluit, et non fecit, sed in coelo et in terra, omnia quaecunque voluit, fecit. (Hier.) Quod autem dicit: Quoties volui congregare filios tuos? 107.1075D| omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Gallinae quoque similitudinem ponit congregantis sub alas pullos suos. (Aug.) Hoc genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta, et ipsa infirmetur; et (quod difficilius in caeteris animantibus invenies) alis suis filios protegens, contra milvum pugnat: sic etiam mater nostra sapientia Dei per carnis susceptionem infirmata quodammodo (unde apostolus dicit: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I]), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione, quod illa adversus milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate. (Hier.) Item in Cantico 107.1076A| Deuteronomii legimus aliam similitudinem, sicut aquila protegere nidum suum, et super pullos suos, quos desideravit expandens alas suscepit eos, et tulit super pennas suas (Deut. XXXII). [RAB.] Et pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, seipsum avi comparat. Fraudulenta enim vulpes semper insidias avibus tendere non cessat.

Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. (Hieron.) Hoc ipsum ex persona Jeremiae ante jam dixerat: Reliqui meam domum, dimisi haereditatem meam, facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva (Jerem. XII). Desertam Judaeorum domum, id est, templum illud, quod ante fulgebat augustum oculis, comprobamus. Quia habitatorem Christum perdidit, 107.1076B| et haereditatem praeripere gestiens occidit haeredem. (Aug.) Ipsam civitatem quam secundum alium evangelistam nidum suum vocaverat, nunc domum Judaeorum appellat. Quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis, quam Matthaeus gallinam nuncupat, alis protegi despexit, sed et eamdem avem se protegere volentem vulpibus devorandam, id est Herodi, et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora vulpium earumdem, hoc est, regum terrae et ipsa rapina devoratur. Occiso enim Domino venerunt Romani et quasi nidum vacuum diripientes tulerunt eorum locum, gentem, et regnum.

Dico enim vobis: Non me videbitis amodo donec 107.1076C| dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Aug.) Haec quidem turbae dixerunt Domino veniente Hierusalem, sed quia Lucas non dicit, quod hinc abcesserit Dominus, ut non veniret, nisi eo tempore quo jam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Jerusalem), cogit profecto hoc mystice intelligi, hoc est, de illo ejus adventu, quo in claritate venturus est (Luc. XIII). [Venant.] Maxime cum Matthaeus haec Dominum post decantatas ei a turba laudes dixisse testetur, ne aliter quod dicit, hoc est, nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me, de quo prophetae cecinerunt, Filium omnipotentis Patris, meam faciem non videbitis. Habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum, qui venit 107.1076D| in nomine Domini, et Christi ora conspicient.

CAPUT XXIV. De structura templi et signis novissimorum dierum, et adventu Salvatoris; de vigilantia servi boni, et occasu elementorum, etc.

[I.] Et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit eis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. (Hieron.) Juxta historiam manifestus est sensus, quia quadragesimo secundo anno post passionem Domini sub Vespasiano et Tito Romanorum principibus, ita funditus est ipsa civitas eversa cum templo suo magnificentissimo, 107.1077A| ut solo coaequaretur; quod etiam modo ambitus murorum, qui ipsum locum circumdat, testatur, cum locum Calvariae ubi Dominus extra portam passus est, infra muros amplectitur. (MAUR.) Sed mystice recedente Domino de templo omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil a Judaeis possit impleri, et capite sublato universa inter se membra compugnant. Divinitus autem procuratum est, ut patefacta per orbem fidei evangelicae gratia templum ipsum quondam augustum, cum suis caeremoniis tolleretur, ne quis forte adhuc parvulus ac lactans in fide, si videret illa permanere quae a prophetis sanctis facta, quae a Domino sunt instituta, admirando sanctum saeculare, paulatim a sinceritate fidei, quae est in Christo Jesu, 107.1077B| ad carnalem laberetur Judaismum. Providens ergo Deus infirmitati nostrae, et Ecclesiam suam multiplicari desiderans, omnia illa subverti fecit ac penitus auferri, quatenus umbra et typo cessante vero, ipsa jam veritas per orbem declarata palmam teneret.

Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli ejus secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? In Evangelio Marci ita scriptum est: Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: Dic nobis quando ista fiant? (Marc. XIII), et caetera. Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi, Dominus palam 107.1077C| responderat haec esse omnia destruenda, discipuli secreto tempus et signa praedictae destructionis interrogant, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? Tria autem hic interrogant: Dic quando evertendum est templum. Secundo: Quod signum adventus tui? scilicet ad regnandum temporaliter, quod discipuli fore putaverunt, ut ex alio loco intelligitur, ubi quaerunt: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? (Act. I.) Tamen videtur haec discipulorum interrogatio de adventu ad judicium intelligi posse; advertebant enim illum fore judicem hominum, tum ex his, tum aliis, et maxime iis verbis Matthaei: In generatione (Matth. XIX).. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 107.1077D| . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus? (Hieron.) In quibusdam codicibus additum est, neque Filius, cum in Graecis et maxime Adamantii nostri exemplaribus hoc non habeatur ascriptum. Sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. Gaudet Arius et Eunomius, quasi ignorantia magistri gloria discipulorum sit, et dicunt, non potest aequalis esse qui novit et qui ignorat. Contra quos breviter ista dicenda sunt: Cum omnia tempora fecerit Jesus, id est, Verbum Dei. ( Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum 107.1078A| est nihil [Joan. I]) in omnibus autem temporibus etiam dies judicii sit, qua consequentia potest ejus ignorare partem, cujus totum noverit? Hoc quoque dicendum est: Quid est majus notitia Patris, an judicii? Si majus novit, quomodo ignorat quod minus est? Scriptum legimus: Omnia quae Patris sunt, mihi tradita sunt (Luc. X). Si omnia Patris Filii sunt qua ratione unius diei sibi notitiam reservavit, et noluit eam communicare cum Filio. Sed et hoc inferendum: Si novissimum diem temporum ignorat, et penultimum et retrorsum omnes. Non enim potest fieri, ut qui primum ignorat, sciat quid secundum sit. Igitur quia probavimus non ignorare Filium consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur. Apostolus super 107.1078B| Salvatore scripsit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi (Coloss. II). Sunt ergo omnes thesauri in Christo sapientiae et scientiae, sed absconditi sunt. Quare absconditi? Post resurrectionem interrogatus ab apostolis de die, manifestus respondit: Non est vestrum scire tempora et momenta quae Pater posuit in sua potestate (Act. I). Quando dicit: Non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expedit nosse apostolis, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi sint. Denique et consequens Evangelii sermo idipsum cogit intelligi, dicens quoque Patrem solum nosse, in Patre comprehendit et Filium: omnis enim pater, filii nomen est. (Aug.) Et quod dictum est nescire Filium, sic dictum est, quia facit nescire 107.1078C| homines, id est, non eis prodit quod inutiliter scirent. Legi quoque in cujusdam libro filium hunc qui hoc loco ponitur non unigenitum, sed adoptivum, hoc est populum Christianum velle intelligi. De quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in Patrem, et ipsi erunt mihi in filios. Si enim hoc de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei angelos praeposuisset: sic enim ait, Neque angeli coelorum, neque filius; ostendens non de unigenito, sed de adoptivo populo hoc dixisse. Nulli enim sanctorum angelorum, neque alicui sanctorum hominum hujus diei notitiam concessum est habere, quem solus Pater, et Filius et Spiritus sanctus, id est, unus Deus in sua scientia aliis incognitum servat.

Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus filii 107.1078D| hominis. (RAB.) Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis. Nam quem fulguri cito omnia transvolanti comparaverat, eumdem diebus Noe, vel Loth secundum alium evangelistam, quando repentinus mortalibus supervenit interitus (Luc. XVII), aequiparat.

Sicut enim erant in diebus illis ante diluvium comedentes, et bibentes, nubentes, et nuptum tradentes. Non hic juxta vesanum Marcionis, et Manichaei, et Tatiani principis Encratitarum dogma conjugia, vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia; sed juxta quod 107.1079A| Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI), immoderatus potius licitorum usus arguitur. Neque enim quia haec agebant, sed quia his se totos dedendo Dei judicia contemnebant, aqua vel igne perierunt. (Hieron.) Quaeritur quomodo supra scriptum sit: Surget enim gens in gentem, et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus (Matth. XXVII); et nunc ea futura memorantur, quae pacis indicia sunt. Sed aestimandum juxta Apostolum, quod post pugnas, dissensiones, pestilentias, fames, terraemotus, et caetera quibus genus vastatur humanum, brevis subsecutura sit pax quae quieta omnia repromittat, ut fides credentium comprobetur, utrum transactis malis sperent judicem esse venturum. 107.1079B| Hoc est enim quod in Paulo legimus: Quando dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V), sicut dolor parturientis, et non effugient.

Usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes; ita et adventus Filii hominis. (RAB.) Mystice autem Noe arcam aedificat, cum Dominus Ecclesiam de viris fidelibus, quasi lignis laevigatis adunando construit. Quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die judicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur, cum vero intratur, intereunt: quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna damnatione plectentur.

107.1079C| Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus relinquetur. Tunc, inquit, duo erunt in agro. (Hieron.) Quando? tempore videlicet consummationis atque judicii duo in agro pariter invenientur, eumdem habentes laborem, et quasi parem sementem, sed fructus laboris non aeque recipientes. (Venant.) Significat autem eos qui operantur in Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, cui suus agricola dicebat: Dei agricultura estis (I Cor. III). Assumetur autem ille qui non adulterans verbum Dei, sed sicut ex Deo, coram Deo locutus in Christo fuerit; qui vero Christum annuntiaverit non caste sed occasione, relinquetur ab eo.

(Aug.) Duae molentes in mola, una assumetur et una relinquetur. Molentes appellat eos qui in plebibus 107.1079D| constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi. Quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit. Et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem, atque circuitum: quas tamen secundum alium evangelistam in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus, et negotiis suis praebent servitium usibus Ecclesiae. (Venant.) Unaquaeque enim hujus mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas projicit, quia inquieto cordi semper minutissimas cogitationes gignit. Una assumetur, et altera relinquetur. Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum 107.1080A| generis exercuerit, terrenamque substantiam ad acquirenda coelestia dispensaverit. Relinquetur autem quae conjugiis ob illecebras carnis servierit; terrena vero si qua Ecclesiae vel pauperibus obtulerit, ideo fecerit, ut quasi redempto Domino his amplius abundet.

Duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur. Duo erunt in lecto, illi videlicet qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati. Quae illorum quies lecti nomine significata est. Unus assumetur, et alter relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum. Qui enim propter Deum continentiae studuerit, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt, assumetur 107.1080B| a Deo. Qui vero vel humanae laudis amore, vel alia qualibet vitiorum correptione statum monasticae vitae, quo imbutus est laeserit, hic ubi relinquendus sit Jeremiae lamentationes insinuant, qui otiosae cujuslibet et peccatricis animae sub Judaeae specie lapsum describens, ait: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I). [ Aug. ] Nec puto alia genera esse hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria habentia binas differentias propter assumptionem et relictionem. Quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inveniri. Unde et Ezechiel propheta tres viros liberatos vidit Noe, Daniel, et Job (Ezech. XIV). [Greg.] In quibus videlicet tribus, rectores continentes, 107.1080C| atque conjugati signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel et in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco vitam continentium signavit. Job vero in conjugio positus, et curam domus propriae exercens placuit, per quem digne bonorum conjugum ordo figuratur. Postquam enim Dominus de discretione coronandorum atque damnandorum sermonem suum compleverat, jam propter quid haec protulerit manifestat, dicens.

Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. (Hieron.) Perspicue ostendit quare supra dixerat: De die autem illa nemo scit, neque Filius hominis, neque angeli, nisi Pater solus, quod non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis 107.1080D| incerti semper eum credant esse venturum quem ignorant. Quando dixit venturus sit, et non dixit: Quia nescimus qua hora Dominus venturus sit, sed nescitis, praemissoque patrisfamiliae exemplo, cur reticeat consummationis diem manifestius docet, dicens: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXV).

Illud autem scitote quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur cum dicitur:

Ideoque et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Nesciente enim patrefamilias 107.1081A| fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit improvisa mors veniens, carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum invenerit dormientem domus necat. Quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit, furi autem resisteret si vigilaret. Quia adventum judicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta: ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.

[II.] Quis putas fidelis est servus et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam? Respondens 107.1081B| ad interrogata Salvator primo docet judicium cunctis adfuturum, singulosque juxta meritum operis ac sensus sui capacitatem praemia vel tormenta nacturos. Deinde quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit ac singulis quantum possint ostendit esse sectandam. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Luc XII.) Sane quod ait, Quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis insinuat: quomodo Psalmista: Quis sapiens et custodiet haec? (Psal. CVI) non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit: Deus, quis similis erit tibi? id est, nullus: Tu enim solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII). Quis putas 107.1081C| est, inquit, fidelis servus et prudens? Fidelis quippe in devote tribuendo, et non abscondendo pecuniam Domini sui. Prudens vero in diligenter discernendo capacitatem singulorum famulorum. (Fulgent.) Quem, inquit, constituit Dominus super familiam suam. Quis iste Dominus est, nisi Christus, qui suis discipulis ait: Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim (Joan. XIII). Quae est etiam hujus Domini familia; nimirum illa est quam ipse Dominus de manu inimici redemit, et suo dominio mancipavit. Haec familia sancta est Ecclesia catholica, quae per orbem terrae copiosa fertilitate diffunditur, et redemptam se pretioso Domini sui sanguine gloriatur. Filius enim hominis, sicut ipse ait, venit non ministrari, sed ministrare, 107.1081D| et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX). Ipse est etiam, pastor bonus qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. XI). Grex enim pastoris boni ipsa est familia Redemptoris. Dispensator vero quis sit quem oportet esse fidelem, et prudentem, Paulus nobis ostendat apostolus, qui de se suisque sociis loquens ait: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (Cor. IV). Ne quis autem nostrum solos apostolos dispensatores factos existimet neglectoque militiae spiritalis officio, servus piger infideliter imprudenterque dormitet, ipse beatus apostolus episcopus quoque dispensatores 107.1082A| esse ostendens, ait: Oportet episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem (Tit. I). Servi ergo patrisfamilias et dispensatores Domini sumus, ut conservis cibum quem a Domino accepimus erogemus.

Ut det illis cibum in tempore. (Hieron.) Exemplum patrisfamilias, hoc est, sui et servorum fidelium, id est, apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis interserit, ut spe praemiorum ministrent conservis in tempore suo cibaria doctrinarum. (Fulgent.) Quis vero sit cibus, quaeve mensura, juxta alium evangelistam, tritici, si quaeramus, beatus Paulus apostolus ostendit dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII). Quam ergo mensuram vel cibum Christus nuncupat, ipsam mensuram fidei 107.1082B| Paulus appellat, ut agnoscamus non alium esse cibum spiritalem, vel triticum, juxta Lucam, quam Christianae fidei venerabile sacramentum (Luc. XII). Hunc cibum vel tritici mensuram sacerdotes in nomine Domini erogant, quoties illuminati dono gratiae spiritalis, secundum regulam verae fidei disputant. Et eumdem cibum, vel tritici mensuram per Dominicos dispensatores fideles accipiunt, cum quotidie per Dei famulos verbum veritatis audiunt. De ipsa ergo tritici mensura Ecclesiae praesules loquuntur. Ex ipsa cibum, sicut Deus per eos dividit, universi fideles pascuntur. Inde alimenta bonae vitae sumunt, ut ad aeternae vitae praemia pervenire possint, in illum credentes, in illum sperantes, illum prae omnibus et in omnibus diligentes, qui seipsum 107.1082C| nobis et alimentum praestat ne deficiamus in via, et praemium servat ut gaudeamus in patria. (Greg.) Per mensuram ergo tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Moyses a secreto Dei exiens coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.

Beatus ille servus quem, cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super 107.1082D| omnia bona sua constituet eum. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit illis. Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est supra omnia coelestis regni gaudia. Non utique ut horum soli dominium teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII). Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri 107.1083A| duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et in doctrina (I Tim. V).

Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit Dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis. Ex prioribus pendet quod sicut sollicitus servus et semper adventum Domini praestolans, tradit conservis cibaria in tempore suo, et postea super omnia bona patrisfamiliae constituetur, ita e contrario qui juxta Ezechielem dicit: In tempora longa fiet istud (Ezech. XII), et non putat cito Dominum esse venturum, factus securior vacat epulis atque luxuriae, et non lenem patremfamilias, sed severissimum sentiet judicem. (RAB.) Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum quomodo vel 107.1083B| vivat vel remuneretur ordo docetur, sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandum pariter opus et damnatio narratur aeterna: qui neglecto Domini timore non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos injuriis stimulant, quamvis typice possit intelligi percutere conservos, corda infirmorum, nec adhuc fide, spe, et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis, aut locutionis exemplo vitiare. Unde et apud Lucam legitur: Et coepit percutere pueros et ancillas (Luc. XII). Quorum quanto infirmior est aetas, aut sexus, tanto facilior est ruina. Edere autem, bibere et inebriari, est et cunctis facinoribus, et saeculi illecebris, quae mentem dementent, et errare faciant, occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum quod 107.1083C| tardum Domini sui reditum putaverit. Non autem inter boni virtutes annumeratum quod hunc citum speravit, sed tantum quod ad jussionem Domini quandocunque venturi conservis in tempore tritici mensuram dederit, hoc est vel sermonis divini, vel exempli sui regulam monstraverit. Quin etiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum (II Thess. II). Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere si liceat cupiamus scire, quando veniat desideratus cunctis gentibus, aequanimiter tamen sustineamus nos nescire quae scire non liceat, sed tantum in exemplum boni servi sive 107.1083D| prope, seu procul sit, paratos exspectare, et diligere adventum ejus oportet.

Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium. (Hieron.) Hoc ipsum docet ut sciant quando non putatur Dominus, tunc eum esse venturum. Et vigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. Porro quod dicit: Dividet eum, non quod gladio eum dissecet, sed quod a sanctorum consortio separet. (RAB.) Quare? Quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit. Et partem ejus ponet cum hypocritis, 107.1084A| cum his videlicet qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Saepe diximus hypocritam, aliud esse, aliud ostendere. Sicut et in agro, et in mola, idem videbatur facere quod ecclesiasticus vir, sed exitus diversae voluntatis apparuit. Quod autem dicit illic esse fletum et stridorem dentium, ubi servus nequam cum hypocritis suscipit partem suam, duplicem gehennae, ut quidam volunt, exprimit poenam, id est ignis et frigoris Ad ignem enim fletus pertinet oculorum, ad frigus stridor dentium. Unde et in Job scriptum est: Ad calorem nimium transit ab aquis nivium (Job. XXIV). Sed haec nos divinae scientiae reservantes, sollicite admonemus inferni cruciatum qualiscunque sit, omnino fugiendum. Sequitur:

CAPUT XXV. Parabola de decem virginibus, de ovibus et haedis, de operibus eorum, de servis frugi, et pigro, etc.

[I.] Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Dato enim exemplo de die judicii per servum bonum et fidelem, atque per servum malum et infidelem, rursus aliud de eadem reponit exemplum dicens: Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc. (Hieron.) Hanc parabolam, id est, similitudinem decem virginum fatuarum atque prudentium, quidam simpliciter in virginibus interpretantur: quarum aliae juxta Apostolum et corpore et mente sunt virgines; aliae virginitatem 107.1084C| tantum corporum reservantes, caetera opera justitiae non habent, proposito suo vel parentum custodia reservatae, nihilominus mente nupserunt. Sed mihi videtur ex superioribus alius sensus esse qui dicitur et non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus comparatio pertinere. (Greg.) Attamen prius quaerendum nobis est, quid sit coelorum regnum, aut cur decem virginibus comparetur, quae etiam virgines prudentes, et fatuae dicantur, dum enim coelorum regnum constet quod nullus reproborum ingreditur, etiam fatuis virginibus cur simile esse perhibetur? Sed sciendum est quod saepe in sacro eloquio regnum coelorum praesentis temporis Ecclesia dicitur, sicut et alibi demonstravimus. De quo 107.1084D| alio in loco Dominus ait: Venient angeli et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). Neque enim in illo regno beatitudinis, in quo pax summa est, inveniri scandala poterunt quae colligantur. Et unde rursum dicitur: Qui fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum: qui autem solverit unum de mandatis istis minimis, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). Mandatum quippe solvit, et docet, quando hoc quisque voce praedicat, quod vivendo non implet. Sed ad regnum aeternae beatitudinis non valet pervenire, qui non vult opere implere quod docet. Quomodo ergo in eo minimus vocatur, qui ad hoc nullo modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam nisi praesens Ecclesia coelorum regnum dicitur? 107.1085A| in qua doctor qui mandatum solverit minimus vocatur, quia cujus vita despicitur, restat ut praedicatio contemnatur. Simile est, ait, regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. (Aug.) Quod vero sponso dixit et sponsae obviam venire virgines, sic intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus, filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari. Illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate in ea praetereunte immortali conjunctione fetatur. Desponsavi, 107.1085B| inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Vos, inquit, virginem, a plurali ad singularem numerum concludens. Cur autem quinque dictae sunt, subsequenter exponemus. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. In quinque autem sensibus subsistit, id est, visu, auditu, odoratu, gustu et tactu. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. (Greg.) Geminatus autem quinarius numerus denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur. In qua quia mali cum bonis, et reprobi cum electis admixti sunt, recte similis virginibus 107.1085C| prudentibus et fatuis esse perhibetur. Sunt namque plerique continentes qui ab exteriori se appetitu custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur; carnem macerant, et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt pro laboribus suis recipere, laudes humanas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in ore hominum ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Et sunt plerique qui corpus per abstinentiam affligunt, sed de ipsa sua abstinentia humanos favores expetunt; doctrinae inserviunt, indigentibus multa largiuntur, sed fatuae profecto sunt virgines, quia solam laudis transitoriae retributionem quaerunt. Unde et aperte subditur.

Sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt 107.1085D| oleum in vasis suis cum lampadibus. Per oleum quippe nitor gloriae designatur. Vascula autem, nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quae cogitamus. Prudentes vero oleum in vasis habent, quia nitorem gloriae intra conscientiam tenent, Paulo attestante qui ait: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Fatuae autem virgines oleum secum non sumunt, quia gloriam intra conscientiam non habent, dum hanc ab ore proximorum quaerunt. (Aug.) Item in oleo laetitia mentis exprimitur; unde et scriptum est: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Qui vero non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem 107.1086A| acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus (Gal. VI), id est laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Sicut et praedictus Apostolus monet, et dicit: Probet seipsum homo et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Et item: Gaudete, inquit, in Domino semper, et iterum dico gaudete (Phil. IV). [Greg.] Unde notandum quod omnes lampades habent, sed omnes oleum non habent, quia plerumque bona in se opera cum electis et reprobi ostendunt, sed soli ad sponsum cum oleo veniunt qui de his quae foris egerint intus gloriam requirunt. Unde per psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV).

Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes, 107.1086B| et dormierunt. Quia dum venire judex ad extremum judicium differt, electi et reprobi in mortis somno sopiuntur: dormire etenim mori est. Ante somnum vero dormitare, est ante mortem a salute languescere, quia per pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis. (Hieron.) Mors enim sanctorum, somnium appellatur. Consequenter autem dicitur, Dormitaverunt, quia postea suscitandae sunt.

Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. (Greg.) De adventu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies judicii subrepit, ut praevideri non valeat quando venit. Unde scriptum est, Dies ille sicut fur in nocte, ita veniet. (Hieron.) Subito enim quasi intempesta nocte et securis omnibus quando gravissimus sopor est, angelorum 107.1086C| clamor et tuba praecedentium fortitudinum Christi resonabit adventum. Dicamus aliquid quod forsitan lectori utile sit. Traditio Judaeorum est Christum media nocte venturum, in similitudinem Aegypti temporis quando Pascha celebratum est, et exterminator venit et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt (Exod. XII). Unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante noctis mediae spatium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi. Et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta festum cunctis agentibus diem. Unde et psalmista dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae.

107.1086D| Tunc surrexerunt omnes illae virgines et ornaverunt lampades suas. (Greg.) Tunc omnes virgines surgunt quia et electi, et reprobi a somno suae mortis excitantur. Lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant.

Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. (Hieron.) Quae lampades suas conqueruntur extingui, ostendunt eas ex parte lucere, tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua. Si quis igitur habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exolescunt, et orto caumate arefiunt, sed perfectas 107.1087A| virtutes sequantur ut lumen habeant sempiternum. (Greg.) Ergo lampades fatuarum virginum exstinguuntur, quia eorum opera, quae clara hominibus foris apparuerant, in adventu Judicis intus obscurantur, et a Deo retributionem non inveniunt. Quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in adventu judicis cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt, ac sua fiducia deceptae proximis dicunt, quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quid vidistis.

Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. (Hieron.) Hoc non de avaritia, sed de timore respondent: unusquisque enim pro 107.1087B| operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die judicii aliorum virtutes aliorum vitia sublevare. Et quomodo tempore Babyloniae captivitatis Jeremias peccatores adjuvare non potuit, et dicitur ad eum, Ne oraveris pro populo isto (Jer. XIV), sic formidolosa erit illa dies, cum unusquisque pro semetipso sollicitus erit. (Greg.) In illo etenim die (quod tamen de quibusdam in pace Ecclesiae quiescentibus loquor), sibimetipsi testimonium uniuscujusque vix sufficit, quanto minus et sibi et proximo? Unde et protinus per increpationem subditur:

Ite potius ad vendentes, et emite vobis. (Aug.) Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enimtoleum adulatores, qui sive falsa, sive ignorata laudando, in 107.1087C| errorem animas mittunt, et eis vana gaudia tanquam fatuis conciliando, aliquam de his mercedem sive ciborum, sive pecuniae, sive honoris, sive alicujus commodi temporalis accipiunt, non intelligentes quod dictum est: Qui vos felices dicunt in errorem vos mittunt (Isa. III). Melius est autem objurgari a justo, quam a peccatore laudari: Emendabit, inquit, me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). [Greg.] Principale etenim in nobis, caput est nostrum: appellatione enim capitis ea quae principatur corpori mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Ite ergo ad vendentes magis, et emite vobis. (Aug.) Id est, videamus nunc quid vos adjuvant 107.1087D| qui vobis laudes vendere consuerunt, et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis.

Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo in nuptias, et clausa est janua. Id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt, et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui judicat, et quae paratae erant, id est quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias, id est, ubi munda anima puro et perfecto Dei verbo fecunda copulatur. Clausa est janua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati, ( Omnes enim resurgemus, sed non omnes 107.1088A| immutabimur [I Cor. XV] ) clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post judicium patet precum, aut meritorum locus. (Greg.) O si sapere in cordis palatum possit quid admirationis habet quod dicitur, Sponsus venit! quid dulcedinis, Intraverunt cum eo ad nuptias! quid amaritudinis, Et clausa est janua! Venit quippe ille qui adventu suo elementa concutit, in cujus conspectu coelum et terra contremiscit. Unde etiam per prophetam dicitur: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Agg. II). Ad cujus examen omne genus humanum deducitur, cum ad vindictam malorum remunerationemque bonorum, angeli, archangeli, throni, principatus, et dominationes subsequuntur, tunc regni janua lugentibus clauditur, quae modo 107.1088B| quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque tunc poenitentia, sed fructuosa jam non erit; quia nequaquam tunc veniam invenit, qui modo aptum veniae tempus perdidit. Hinc sequitur:

Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. (Aug.) Non dictum est quod emerint oleum, et ideo intelligendae sunt nullo jam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est ejus severitas post judicium, cujus ante judicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait, Amen dico vobis, nescio vos. Ibi jam a Domino non potest misereri qui hic noluit audire quod jussit; qui tempus congruae poenitentiae 107.1088C| perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc etenim per Salomonem Dominus dicit: Vocavi et renuistis; extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, quando venerit super vos tribulatio, et angustia, calamitas et interitus, quasi tempestas ingruerint, tunc invocabunt me et non exaudiam, mane consurgent et non invenient me (Prov. XI). Ecce aperiri clamant, et repulsionis suae dolore compulsae appellationem dominantis ingeminant dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Preces offerunt sed nesciuntur: quia tunc velut incognitos Deus deserit, quos modo 107.1088D| suos per vitae meritum non agnoscit. Novit quippe Dominus eos qui ejus sunt, Et qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). [Hieron.] Nescit Dominus operarios iniquitatis, et licet virgines sint, et secundum duplicem intelligentiam de corporis puritate et de confessione verae glorientur fidei, tamen quia oleum non habent scientiae et veritatis, sufficit eis pro poena quod ignorantur a sponso. Ex eo ergo quod infert,

Vigilate, quia nescitis diem neque horam, dedit intelligi universa quae dixit, id est, de duobus qui in agro sunt, et de duabus molentibus, et de patrefamilias qui servis suis credidit substantiam, et de decem virginibus, ideo parabolas esse praemissas, ut quia ignoramus homines judicii diem, sollicite nobis 107.1089A| lumen bonorum operum praeparemus, ne dum ignoramus, judex veniat. (Aug.) Non enim tantum modo illius ultimi temporis quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes vigilaturi sunt. Unde aperte quoque generalis ad discipulos exhortatio subinfertur, cum dicitur: Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam. Nam quia post peccata Deus poenitentiam suscipit, si sciret quisque de praesenti saeculo quo tempore exiret, aliud tempus voluptatibus, atque aliud poenitentiae parare potuisset. Sed qui poenitenti veniam spondit, peccanti diem crastinum 107.1089B| non promisit. Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere. Ecce nunc ipsum diem in quo loquimur, ad inducias conversionis accipimus, et tamen mala quae fecimus flere recusamus; non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur augemus. At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus, ut peccata nostra defleamus, et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habebamus. (MAUR.) Sed quia veraciter de Domino nostro scriptum est : Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII), qui per prophetam dicit : Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII), ne nos ad judicandum veniens, 107.1089C| imparatos inveniat, adhuc aliud de eadem re ponit exemplum, ita dicens:

[II.] Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Quis itaque homo est qui peregre proficiscitur nisi Redemptor noster, qui in ea carne quam assumpserat abiit in coelum. Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrinam ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens servis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit.

Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Quinque igitur talentis, donum quinque sensuum, id est, exteriorum 107.1089D| scientia exprimitur. Duobus vero intellectus et operatio. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur.

Unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. (Hieron.) Non pro largitate ergo et parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Quomodo et Apostolus eos, qui solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit (I Cor. III). Denique et ille qui de quinque talentis decem fecerat, et qui de duobus quatuor, simile recepit gaudium. Non quia retributor ille considerat lucri magnitudinem, sed studii voluntatem.

Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Acceptis 107.1090A| ergo terrenis sensibus servus iste coelestium sibi notitiam duplicavit, ex creaturis intelligens creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex visibilibus invisibilia, ex brevibus aeterna. (Greg.) Sunt quoque nonnulli, qui etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt. Dumque se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt.

Similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo. (Hieron.) Et iste pro viribus quidquid in lege didicerat in Evangelio duplicavit. Sive et scientiam, et opera praesentis vitae futurae beatitudinis typos esse intellexit. (Greg.) Quia sunt nonnulli qui quasi duobus 107.1090B| talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur. Cumque intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicato negotio lucrum reportant, unde aeterna beatitudine remunerentur. Bene autem alia quinque vel alia duo in lucrum venisse referuntur. Quia dum utrique sexui impenditur praedicatio, quasi accepta talenta geminantur.

Qui autem unum talentum acceperat abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui. (Hieron.) Nequam servus terrenis operibus et saeculi voluptate Dei praecepta neglexit et polluit. Quanquam in Evangelio Lucae scriptum sit, quod in sudario ligaverit, id est, doctrinam Patrisfamilias molliter et delicate vivendo 107.1090C| enervaverit (Luc. XII). [Greg.] Talentum ergo in terra abscondere, est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam levare. Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed tamen sola quae carnis sunt sapiunt: de quibus per Prophetam dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.

Post multum vero temporis dominus servorum illorum venit et posuit rationem cum eis. (Hieron.) Grande tempus est inter ascensionem Salvatoris, et secundum ejus adventum. Si autem apostoli reddituri sunt rationem et sub metu judicii surrecturi, quid nos oportet facere? (Greg.) Quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in judicio merita exquiret, 107.1090D| quid quisque acceperit consideret, et quod lucrum de acceptis reportet, penset.

Et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens: Domine, quinque talenta mihi tradidisti, ecce alia quinque super lucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone, et fidelis quia supra pauca fuisti fidelis super multa te constituam. Intra in gaudium domini tui. Servus qui geminata talenta retulit a Domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei voce Dominica dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. (MAUR.) Per euge quoque verbum, gaudium suum Dominus insinuat, qui 107.1091A| bene laborantem servum ad gaudium aeternum invitat. Euge quoque interjectio est laetantis; et bene gaudens Dominus servum bonum ac fidelem in gaudium suum intrare jubet. Quia ipse est solus ad quem Propheta ait: Laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo, delectationes et in dextera tua usque in finem (Psal. XV). [Greg.] Pauca quippe sunt bona omnia praesentis vitae, quamvis multa videantur. Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur, quando devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis ipsis etiam elementis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad Domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus atque angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere, ut non sit jam quod exterius doleat 107.1091B| de corruptione.

Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. (Hieron.) Utrique servo ut ante dixi, et qui de quinque talentis fecerat decem, et qui de duobus quatuor, idem patrisfamilias sermo blanditur, et ad bona multa et maxima praemia invitat, quia ad comparationem futurorum quae permanent, praesentia omnia quae transeunt, quasi pauca esse videntur. Intra, inquit, in gaudium domini tui, et suscipe quae nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II). Quid autem majus dari potest fideli servo 107.1091C| quam esse cum domino, et videre gaudium domini sui?

Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondidi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est. Vere quod scriptum est, Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL), etiam huic servo contigit, ut ad pigritiam et negligentiam superbiae quoque crimen accederet. Qui enim debuit simpliciter inertiam confiteri, et orare patremfamilias, e contrario calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur. (Greg.) Notandum autem quod inutilis servus durum dominum vocat, cui tamen ad 107.1091D| lucrum deservire dissimulat, et timuisse se dicit in lucro talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro reportaret ad dominum. Sunt enim plerique in Ecclesia quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vias vitae aggredi metuunt, et tamen jacere in sui torporis ignavia non pertimescunt. Cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet, cum viso miraculo piscium dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V). Imo si te peccatorem consideras, oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus vias et rectioris 107.1092A| vitae apprehendere arcem nolunt, quia infirmos se esse conspiciunt, quasi et peccatores se fatentur, et Domino repellunt, eumque in quo sanctificari debuerant, fugiunt, et velut in turbatione consilium non habent, dum moriuntur et vitam timent. Frustra autem quidam hac sibi perversitate blandiuntur, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat, quid opus est aliis praedicare, aut ministrare, aut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur? cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant cognoscere creatorem, cujus invisibilia a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Unde huic servo protinus respondetur:

107.1092B| Respondens autem Dominus ejus dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Hoc est enim quasi non metere ubi non seminavi, id est, etiam eos impietatis reos tenere quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est. Ex eo enim quod malus servus ausus est dicere, Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, intelligimus etiam gentilium et philosophorum bonam vitam recipere Dominum, et aliter habere eos qui juste, aliter qui injuste agant, et ad comparationem ejus qui naturalem legem servat condemnari eos qui scriptam legem negligunt.

Oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum 107.1092C| est cum usura. (Hieron.) Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Servus autem malus ideo appellatur, quia calumniam Domino facit; piger, quia talentum noluit duplicare, ut in altero superbiae, in altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non severim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam sive argentum nummulariis? Utrumque enim ἀργύριον Graecus sermo significat. Eloquia, inquit, Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI). Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit nummulariis 107.1092D| et trapezetis, id est, vel caeteris doctoribus (quod fecerunt et apostoli per singulas provincias presbyteros et episcopos ordinantes), vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare, et cum usuris reddere, ut quidquid sermone discerent opere explerent.

Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. (Greg.) Opportunum valde videbatur, ut cum malo servo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat, daretur: illi enim dari debuit qui minus, quam qui plus habuit. Sed sicut superius diximus, per quinque talenta, quinque videlicet sensus, id est, exteriorum scientia designatur; per duo autem talenta 107.1093A| intellectus et operatio exprimitur: plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta percepit: quia qui per talenta quinque exteriorum administrationem meruit, ab intellectu internorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, quod intellectum significari diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministravit. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant, exteriora quae accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant, qui exteriora fideliter administrant. (Hilar.) Item aliter haec parabola secundum allegoriam exponi potest. Servus ille qui quinque talenta accepit, populus ex lege credentium est, ex qua profectus meritum ipsius 107.1093B| recte probeque perfunctae evangelicae fidei operatione duplicavit. In ratione autem ponenda, judicii examen est, quo coelestis verbi usus atque reditus dispensati talenti postulatur. Igitur cui erant quinque commissa, domino reverso de quinque decem obtulit, talis scilicet in fide repertus qualis in lege, qui decem verborum quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam, per gratiam evangelicae justificationis expleverit. Igitur jubetur in gaudium domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur. Ille vero servus cui duo talenta commissa sunt, gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus, et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum, atque hominem et spiritu et carne confessus. Nam et corde fides et ore confessio est (Rom. X). Haec ergo huic sunt duo 107.1093C| talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverat, ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit. Et in traditione ac reditu dissimili par tamen apud Dominum munus amborum est, ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus, nam cum laudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire. Est autem duplicatio sumptae pecuniae operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse. Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondit, populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam 107.1093D| salvandarum gentium in terra acceptum talentum absconderit, neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem. Atque ideo cum ab eo ratio postularetur, ita ait: Timui; tanquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat, dicatque Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus. In terra vero abscondere, hoc est novae praedicationis gloriam sub tractatione corporeae passionis occultare. Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangelio ipse noluerit. Ait enim: Scio quia homo durus 107.1094A| es; metis ubi non seminasti et colligis ubi non sparsisti. Rerum praesentium natura non defert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerunt, sed totus spiritalis hic sermo est. Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem, sed infidelem. Quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi, et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus. Atque ideo hoc magis sine venia erit cur praedicationem occultaverit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum sciret messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset. Sed potius oportuisse eum nummulariis 107.1094B| dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo. Ob quam culpam talentum ab eo non jam Evangelii quod suffoderat, sed legis auferetur; eique quicunque duplicaverit datur Domino dicente:

Omni enim habenti dabitur et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Quia habenti usum Evangeliorum etiam legis honor redditur. Non habenti autem fidem Christi, etiam quod habere sibi videbatur ex lege honoris auferetur. (Hieron.) Aliter: Multi cum sapientes sint naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem ejus qui paululum tardior labore industriae 107.1094C| compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae, et praemium quod eis fuerat repromissum videtur transire ad alios. Potest et sic intelligi: ei qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, etiamsi quid minus in opere ut homo habuerit, dabitur a bono judice; qui autem non habuerit fidem, etiam caeteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdit. Eleganter etiam, quod videtur, inquit, habere auferetur ab eo. Quidquid enim sine fide Christi est, non ei debet imputari, quia male eo abusus est; sed illi qui etiam servo malo naturae bonum tribuit. (Beda.) Item qui amorem habet verbi, dabitur illi etiam sensus intelligendi quod amat. At qui verbi divini amorem non habet audiendi, etiam si vel naturali ingenio vel litterarum sibi callere videtur 107.1094D| ornatum, nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit. (Greg.) Sive aliter: Omni habenti dabitur, et abundabit: quia quisquis charitatem non habet, etiam quae percepisse videbatur amittit. Unde necesse est ut per omne quod agimus, erga charitatis studia vigilemus. Charitas autem vera est et amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum, quam quisquis non habet omne bonum amittit quod habet, et talento quod acceperat privatur et juxta Dominicam sententiam, in exteriores tenebras mittitur.

Et inutilem servum projicite in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. (Hieron.) Dominus lumen est, et qui ab eo foras mittitur, vero lumine 107.1095A| caret. (Greg.) Per poenam quippe in exteriores cadet, qui per culpam sua sponte in interiores tenebras cecidit. Illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras voluptatis. Quid sit autem fletus, et stridor dentium, supra diximus. Sciendum vero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde ponere rationes cogar. Talenti enim nomine quilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, vel quod minimum accipit. Alius namque accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento; alius terrenam accepit substantiam, erogationem talenti debet ex rebus; alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accipit, sed tamen didicit 107.1095B| artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputabitur; alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud divitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit; si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnabitur. Habens ergo intellectum, curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam, vigilet ne a misericordiae largitate torpescat; habens artem qua regitur, magnopere studeat, ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum apud divitem, damnationem pro retento talento timeat, si non quotidie cum valet, apud eum pro pauperibus intercedat. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus Judex exiget, quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus redeunte Domino 107.1095C| quisque securus sit, cum tremore penset quotidie quid accepit. Ecce jam juxta est, ut ille qui peregre profectus est redeat: quasi peregre quippe abiit, qui de hac terra in qua natus est discessit, sed profecto revertitur, ut de talentis rationes ponat: quia si a bona actione torpescemus de ipsis donis quae contulit, nos districtus judicat. Consideremus ergo quae accepimus atque in eorum erogatione vigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti Dominus ad iracundiam provocetur. Piger etenim servus cum jam Judex culpas examinat talentum de terra levat. Quia sunt plerique qui tunc se a terrenis operibus subtrahunt, quando jam per animadversionem Judicis ad aeternum supplicium trahuntur. 107.1095D| Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione vigilemus, ut cum jam Judex ad feriendum imminet, lucrum nos quod fecimus excuset. Post parabolas autem prolatas de fine mundi, sequitur Dominus modum futuri judicii exponendo et dicit:

[III.] Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. (Hieron.) Ergo proxime Pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus, et aceto ac felle potandus, recte praemittit gloriam triumphantis, et secutura scandala pollicitationis praemio compensaret. Et notandum quod qui in majestate cernendus est, Filius hominis sit. (Hilar.) Notanda 107.1096A| sententia Filii hominis adversus haereticos, qui Dominum nostrum Jesum Christum, in assumpta forma servi negant manere, pro eo quod ait Apostolus: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Et ubi est illud, quod eo ascendente apostolis protestati sunt angeli: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Et ipse de se hoc in loco ait: Cum venerit Filius hominis in majestate sua. Idem enim Filius Dei filius hominis, et filius hominis Filius Dei, aliud secundum humanitatem, aliud secundum divinitatem, non tamen alius, sed unus idemque in utraque natura verus, et proprius Filius Dei. Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae, nec conversione divinitatis in carne, sed assumptione humanitatis 107.1096B| in Deo. Majestatem ejus haud dubium quin divinitatem ejus intelligere debemus, quae invisibiliter cum Patre et Spiritu sancto, peccatores judicabit et impios. Non tamen ab impiis et peccatoribus unquam visa est, neque unquam videbitur. (MAUR.) Cum venerit, inquit, Filius hominis in majestate sua; idem quoque Filius Dei qui et filius hominis tunc veniet in majestate sua ut judicet, qui ante venit in humilitate sua ut judicaretur. Tunc veniet districtus et severus, qui ante venit quietus ac mansuetus. Tunc veniet rex ut exigat pecuniam, cum usura, quam ante servis spontanee contulit per gratiam. Ille utique de quo scriptum est: Et homo est, et quis cognoscet eum? Non clamabit neque audiet aliquis vocem ejus. Arundinem quassatam non 107.1096C| conteret, et linum fumigans non exstinguet (Isa. XLII). Et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isa. LIII). Ipse tunc veniet: Deus manifestus, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocabit coelum sursum, et terram, ut discernat populum suum. Montes sicut cera defluent a facie Domini, a facie Domini contremiscet omnis terra (Psal. XLIX). Omnes inquit, angeli venient cum eo. Quia tunc si quod. . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . mor; quis scandalizatur, et ego non uror, hic omnino verae dilectionis observat jura, et ob hoc coelestia promeretur praemia. Hoc enim maxime ostendunt 107.1096D| haec verba Domini, quod geminae dilectionis praecepta servantes, ad coronam perveniant sempiternam.

Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus tibi potum; quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et operuimus te; aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Haec autem dicunt verba quod non diffidant verbis Domini, sed sive stupentes et admirantes pro magnitudine et gloria majestatis regis Christi, sive quod parvum tunc eis videtur omne bonum 107.1097A| quod fecerunt, pro magnitudine terroris judicii atque abundantia inaestimabilis retributionis, ut Apostolus ait: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

Et respondens rex, dixit illis: Amen dico vobis: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. (Hieron.) Libera nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum, nudus vestiretur, infirmus visitaretur, clausus carcere haberet solatium colloquentis, sed ex hoc quod sequitur: Quandiu fecistis uni de minimis istis fratribus meis, mihi fecistis. Non mihi videtur generaliter dixisse de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt. Ad quos tendens manum 107.1097B| dixerat: Fratres mei et mater mea hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei qui in coelis est (Math. XII.)

Tunc dicit et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. (MAUR.) Hic impletur quod alibi scriptum est: In dextera Dei ignea lex, a sinistra autem ejus reprobi (Deut. XXXIII). In sinistra ergo Domini reprobi positi erunt, qui et sinistra, hoc est praesentia quandiu vixerunt ardenti cupiditate amaverunt, nec aeternorum (quae per dexteram significantur) desiderium habuerunt. His quippe dicitur: Discedite a me, maledieti, in ignem aeternum. Discedite, inquit, a me; quomodo a Deo discedere jubentur, qui nunquam cum eo fuerunt, nisi quia cum eo esse videbantur quandiu mali permisti fuerint bonis. 107.1097C| Sagena ergo Domini et bonos pisces simul et malos usque ad littus pertrahit, et lolium adhuc in agro Domini simul cum tritico germinat (Matth. XIII). Sed tunc bonis piscibus in vasa collectis, mali projicientur foras, et tritico in horreum congregato, zizania colligantur fasciculis ad comburendum. Sive discedere eos a se jubet, hoc est a praesentia visionis ejus in tenebras exteriores expelli. Quia scriptum est: Tollitur impius ne videat gloriam Dei. Maledicti namque, hoc est, qui in malitia exercuerunt vitam suam, in ignem aeternum mittuntur, quia sine fine cruciabuntur. Hic ignis diabolo et angelis ejus praeparatus esse dicitur, quia sicut justis regnum coelorum praescientia Dei ab origine mundi praeparavit, ita diabolo et angelis ejus, quos praescivit praevaricaturos, 107.1097D| ignem aeternum, in quo perpetualiter cruciarentur, ordinavit.

107.1098A| Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, etc. Metuenda multum atque timenda Redemptoris nostri sententia est, qua dicit: Ite in ignem aeternum, quia esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me. Quod si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur, aut quid recipiet qui alienum tulit, si semper ardebit qui de suo non dedit? Et si judicium sine misericordia erit illi, qui non fecit misericordiam (Jac. II), quale judicium erit illi qui fecit et rapinam? Sequitur:

Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, vel in carcere, et non ministravimus tibi? Excusare se satagunt quasi Dominum 107.1098B| fallere possint qui homines fallebant, sed tunc excusationem non habent de peccatis suis, qui ante a peccatis converti noluerunt, et eleemosynas agere neglexerunt; unde et subditur:

Tunc respondebit illis dicens: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Qui enim minimis, id est, humilibus et despectis opem ferre fastidit, nec se regi humilium, hoc est judici omnium, ministerium praebuisse gaudebit. Notandum autem quod et hic sicut est superius uni de minimis misericordiam praestandam esse dixit, quam et sibi ita collatam asseruit: quia quidquid Deo confertur per unitatem fidei et pacis, et simplici intentione offerri debet, nec debet sinistra scire quid faciat dextera.

107.1098C| Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam? (MAUR.) Prudens lector, intende quod supplicia aeterna sunt, et vita perpetua non habeat ruinam. (Hieron.) Et ob hoc frustra Origenes, post multa annorum curricula impiis et peccatoribus, nec non diabolo et angelis ejus, spondet de inferno liberationem. Quae opinio verbis ipsius veritatis penitus contraria est. Obsecro, Domine Jesu, ut me tibi fideliter per omnia credentem, et fidem tuam veraciter tenentem, in dextera tua misericorditer collocare digneris, ut potius secundum promissionem tuam cum benedictis tuis accipiam aeternam in coelis beatitudinem, quam cum maledictis, secundum haereticorum fictionem, seram de inferno quaeram 107.1098D| ereptionem.

LIBER OCTAVUS.

CAPUT XXVI. De Judaeorum in necem Christi consilio, de coena in Bethania, de Judae traditoris petito pretio; de extrema coena, et quae ibi et in horto contigerunt. 107.1097|

[I.] (MAUR.) Sane decurso tractatu sancti Evangelii secundum Matthaeum, a principio usque ad passionem Domini in septem libris, octavum quoque a passione Domini inchoantes, usque ad resurrectionem ejus, imo usque ad finem Evangelii perducere, si ita Dominus voluerit, decernimus: petentes ejus clementiam, ut qui post sabbatum in Dominica, id est octava die post septimam quae et prima sabbati dicitur, a mortuis resurrexit, nos quoque post septimam aetatum hujus saeculi, id est octava aetate qua generaliter 107.1099A| omnes mortui resurgent, ipse resurrectionis suae faciat esse participes. Consummatis igitur sermonibus de die judicii, sequitur Matthaeus, et dicit:

Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes: Scilicet omnes quos de consummatione mundi, vel de discretione judicii proferebat. (Hilar.) Sive aliter, omnes sermones quos ab initio Evangelii sui usque ad tempus passionis suae docendo sive exhortando, seu etiam futura praedicendo in auditu discipulorum, aut turbarum consummaverat hoc est faciendo et praedicando compleverat.

Tunc dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet. (Aug.) Ut post sermonem quo se venturum in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum se esse admoneat; quatenus sacramentum crucis 107.1099B| admistum esse gloriae aeternitatis agnoscerent. Sicut ergo ex Joannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit Jesus in Bethaniam, ibique factum est illud convivium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio. Inde venit Hierosolymam sedens super asellum; deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc adventum ejus Hierosolymis gesta (Joan. XI). [Hieron.] Ex illo ergo die quo venit Bethaniam, atque illud de unguento factum est, usque ad diem quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intelligimus etiam evangelistis non commemorantibus consumptum fuisse quatriduum, ut occurreret dies quem ante biduum Paschae Matthaeus et Marcus definierunt (Marc. XIV). Mystice autem post duos dies clarissimi luminis Veteris ac Novi Testamenti, verum 107.1099C| pro mundo Pascha celebratur. Pascha quidem, quod Hebraice dicitur Phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur. Eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit. (RAB.) Cujus sacramentum vocabuli sublimius exponens evangelista Joannes ait: Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII). Ubi manifeste declarat, ideo solemnitatis hujus diem per legem mystice transitum vocatum esse, quod Agnus Dei qui tollit peccata mundi, in eo de hoc. .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . 107.1099D| non pavebant cum Deo perpetem discordiam tenere? Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. Sagittae quoque parvulorum factae sunt plagae eorum.

[II.] Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi. (Aug.) Hujus loci narrationem Matthaeus et Marcus, cum jam dixissent post biduum futurum Pascha recapitulando, ad illum diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae. Et narrant quod Joannes de coena et unguento refert, unde venturus erat Jesus Hierosolymam. Cujus rei peracta narratione illuc iterum redeunt unde fuerant digressi, id est, ut jam sermo Domini narretur quem habuit ante biduum Paschae, et factum Judae conjungatur 107.1100A| ad consilium sacerdotum quod habuerunt tractantes de nece Domini. (Hieron.) Sed considerandum quod passurus pro omni mundo Dominus, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania, in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Non quod leprosus illo tempore permaneret, sed qui ante leprosus postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam et in catalogo apostolorum cum pristino vitio Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonem leprosum, volunt intelligere partem populi quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque obediens dicitur.

Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti 107.1100B| pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. (RAB.) Mulier ista Maria erat Magdalene, soror Lazari, quem suscitaverat Jesus a mortuis, ut Joannes aperte commemorat. Qui etiam hoc ante sex dies Paschae factum testatur, pridie quam asino sedens cum palmis et laude turbarum Hierosolymam veniret. Ipsa est autem, non alia, quae quondam, ut Lucas scribit, peccatrix adhuc veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit et unguento piae confessionis linivit, et quia multum dilexit, multorum veniam peccatorum a pio judice promeruit (Luc. VII). Nunc vero justificata et familiaris effecta Domino, non tantum pedes ejus, ut idem Joannes narrat, verum etiam caput, ut Marcus Matthaeusque perhibent, oleo sancto perfudit. Notandum autem quod de hoc 107.1100C| unguento Marcus ita refert: Et cum esset Jesus Bethaniae, in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput ejus (Marc. XIV). Joannes vero ita dicit: Maria ergo accepit libram nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Ubi enim Marcus posuit nardi spicati, ibi Joannes habet nardi pistici: quorum differentiam in subsequentibus demonstramus. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variis coloribus interstincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae, caeteris candidius, probatissimum vero in 107.1100D| India. Nardus vero est frutex aromaticus, gravi, ut aiunt, et crasa radice, sed brevi et nigra, fragilique, quamvis pingui situm, redolente, aut cypressum, aspero sapore, folio parvo densoque, cujus cacumina in arista se spargunt. Ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait Marcus, unguenti nardi spicati pretiosi, quia videlicet unguentum illud quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione, odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Nardum autem pisticum, id est, fidele, ideo dicitur, quia saepe solent aliqui medicorum unguenta 107.1101A| pretiosa similibus herbis adulterare. Sicut pigmentarii qui pigmenta vendere soliti sunt, frequenter intermiscent pigmentis quaedam germina per fraudem, quibus ementium deludant aspectum. Sed hoc unguentum non adulterinum, sed fidele fuit, quo Maria Domini unxit caput et pedes, nam πίστις Graece, dicitur fides: unde derivatur πιστικόν. Ferunt autem de nardo physiologi, quia principalis sit in unguentis; unde merito inunctioni capitis et pedum oblata est. Sunt quidem multa ejus genera, sed omnia herbae, praeter Indicum, quod pretiosius est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis, fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in amoris Cantico dicens: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum 107.1101B| (Cant. I). Quae nimirum verba et semel juxta litteram manibus Mariae complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritaliter implere non desinit; quae toto diffusa orbe gloriantur, et dicunt: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). Quae cum potentiam divinae virtutis ejus, quae illi una cum Patre est digna reverentia confitetur, laudat, et praedicat, caput profecto illius unguento pretioso perfundit. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suscipit, in pedes utique Domini, unguentum nardi pisticum, id est, fidele ac verum profundit: quia illam ejus naturam qua terram contingere, hoc est inter homines conversari 107.1101C| dignatus est, pia praedicatione commendat ac devotis veneratur obsequiis.

Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec? Potuit enim venundari multo, et dari pauperibus (Joan. XII). [Aug.] Matthaeus haec, quomodo et Marcus synecdochi κῶς loquitur, pluralem videlicet numerum pro singulari ponens. Nam Joannem distinctius loquens, Judam haec locutum esse testatur, et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur fuisset, et loculos habens, ea quae mittebantur portaret. Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint. Sed Judas propterea dixerit quia fur erat; caeteri vero propter 107.1101D| pauperum curam, Joannem autem de solo illo id commemorare voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. (Hieron.) Alia oboritur quaestio, quare Jesus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII), et nunc loquatur: Me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc, in omni convictu et familiaritate. 107.1102A| Cujus rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum (II Cor. V).

Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. (RAB.) Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem suae fidei dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.

Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Non tam in toto mundo ista mulier, quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus. Et attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum toto orbe celebrandum, 107.1102B| Notandum vero quod sicut Maria gloriam adepta est toto orbe quacunque Ecclesia sancta diffusa est, de obsequio quod Domino piae devotionis exhibuit, ita e contrario ille qui obsequio ejus detrahere temeraria lingua non timuit, perfidiae nota longe lateque infamatus, et Deo simul atque hominibus merito factus est exosus. Sed Dominus bonum, laude digna remunerans, impii contumelias tacendo praeteriit.

[III.] Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Haec sententia ad illam jungenda est ubi superius consilium sacerdotum de interfectione Christi retulit. Quando ergo 107.1102C| principes sacerdotum consilium inierunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent, tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas Scarioth, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? etc. (RAB.) Quod autem dixit: Abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis, ostendit eum non a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium. (Hieron.) Infelix Judas damnum, quod ex effusione unguenti accessisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam postulat summam ut saltem lucro suaderetur proditio, sed quasi vile tradens mancipium in potestate ementium posuit quantum vellent dare. Qui constituerunt ei triginta argenteos. Joseph non ut 107.1102D| multi putant, juxta Septuaginta interpretes, viginti aureis venditus est, sed juxta Hebraicam veritatem viginti argenteis; neque enim poterat pretiosior servus esse quam Dominus.

Exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet eis. (MAUR.) Hunc locum manifestius Lucas evangelista disseruit dicens: Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis (Luc. XXII). Hoc enim fuit opportunitas Judae quam quaerebat, ut traderet magistrum, quod fuit timor sacerdotum ne tumultus fieret in populo. Ipsum ergo meditabantur simul venditor et emptores, ne impediretur fraudulenta factio eorum per impetum populi, ne per vim eriperetur Jesus de manibus eorum. Multi ergo hodie 107.1103A| Judae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Deum produnt, quia Deus charitas est. Qui ergo charitatis et veritatis jura spernunt, Deum utique, qui est charitas et veritas, produnt: maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudine Judae quaerunt oportunitatem qualiter arbitris absentibus mendacio veritatem, virtutem, crimine mutent.

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli 107.1103B| ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Primum diem azymorum quartum decimum primi mensis appellat, quando fermento abjecto immolare, id est agnum occidere solebant ad vesperam. Quod exponens Apostolus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (II Cor. V). Qui licet die sequenti, hoc est, decima quinta sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, carnis sanguinisque sui discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus ac ligatus, ipsius immolationis, id est, passionis suae sacravit exordium: Ubi, inquiunt, vis paremus tibi comedere pascha? hoc est, non habemus domicilium, non habemus tabernaculum. Audiant quibus aedificandarum domorum cura est, et ambitiosarum porticuum cogitatur instructio. 107.1103C| Quos pretiosorum marmorum pompa et distincta auro laquearia delectant, cognoscant Christum omnium Dominum, qui locum ubi caput inclinaret non habuit. Et idcirco eum discipuli interrogant: Ubi vis paremus tibi manducare pascha (Luc. IX)?

At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis. Morem Veteris Testamenti Nova Scriptura conservat. Frequenter legimus, dixit ille, et in illo loco et illo, quod Hebraice dicitur Philimoni, et Helimoni, et tamen nomen personarum locorumque non ponitur. (Aug.) Sed nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. Quod enim dicit Matthaeus: Ite in civitatem ad 107.1103D| quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias, vel dominum domus, in qua eis coenaculum demonstratum est, ubi pararet pascha. Quod ergo interponit Matthaeus, ad quemdam, tanquam ex persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum: Ite in civitatem, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio pascha, tanquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini cujus mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit, ad quemdam jussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad 107.1104A| insinuandum jubentis sententiam sufficere videretur. (RAB.) Consulte autem sive aquae bajuli (quod alii evangelistae inserunt) seu domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus danda facultas designetur.

Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha. (Hieron.) In alio evangelio scriptum est, quod invenerint coenaculum magnum stratum atque mundatum, et ibi paraverunt ei. Coenaculum magnum lex spiritalis est, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agro quam pecus intellexerit, iste nimirum 107.1104B| in imis pascha facit, quia majestatem spiritus in verbis Dei comprehendere necdum didicit. At qui aquae bajulum, hoc est gratiae praeconem in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per spiritum illustrantem superficiem litterae transcendendo, in alto mentis solario Christo refectionem praeparat: quia cuncta vel paschae sacramenta, vel caetera legis decreta esse sacramenta cognoscit.

[IV.] Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis. [MAUR.] Vespera ergo tunc facta fuit quando lux mundi, id est, sol verus ad occasum mortis, properavit. Et tunc cum discipulis Dominus discubuit, quia eis quietem aeternam praeparavit.

Edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus 107.1104C| vestrum me traditurus est. (Hieron.) Omnia sic agit Judas, ut tollatur suspicio proditoris, sed qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas, et occulta consilia, poeniteret eum facti sui. Et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam.

Et contristati valde coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent. Sed plus credunt magistro quam sibi; et timentes fragilitatem suam tristes interrogant de peccato, cujus conscientiam non habebant.

Et respondens ait: Qui intingit mecum manum in 107.1104D| paropside hic me tradet. O mira Domini potentia? Primum dixerat: Unus ex vobis me tradet. Perseverat proditor in malo: manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Judas caeteris contristatis ac retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. (MAUR.) Notandum autem quod ibi Matthaeus posuit paropsidem, Marcus scripsit, in catino. Est autem paropsis, ut quidam dicunt, vas escarium quadrangulum, ob hoc ita dictum quod paribus absidis sit, hoc est, aequis lateribus. Catinum autem est vas fictile aptum ad immittendum liquorem. Nec hic 107.1105A| aliqua repugnantia est. Potuit enim fieri, ut in ipsa mensa vas fictile quadrangulum contineret liquamen, in quod intingere manum discipulus cum magistro posset. Quod utique per dispensationem humilitatis, et patientiae suae non respuit Dominus, proditorem suum ad communis mensae participationem admittere, ut impleretur illud quod scriptum est: Homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panem meum, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL).

Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. (Hieron.) Nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesauzirat sibi iram in die irae (Rom. II). Poena praedicitur, ut quem 107.1105B| pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. (RAB.) Sed et hodie quoque et in sempiternum vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Dominici corporis ac sanguinis sacramentum temerare praesumit. Ille Dominum vendit qui ejus timore atque amore neglecto, terrena pro illo et caduca, imo etiam criminosa diligere et curare convincitur.

Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 107.1105C| (Hieron.) Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene nisi ei qui fuerit. Sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere quam male subsistere.

Respondens autem Judas qui tradidit eum dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Quia caeteri tristes, et valde tristes, interrogaverunt eum: Nunquid ego sum, Domine? ne tacendo se prodere videretur, et ipse simpliciter interrogat quem conscientia praemordebat, qui manum audaciter miserat in paropsidem. Nunquid ego sum, Rabbi? et blandientis jungit affectum sive incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant proditores dicunt: Nunquid ego, Domine? Iste, qui proditor erat, non Dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si 107.1105D| Domino denegato saltem magistrum prodiderit. Et ait illi: Tu dixisti. Eadem responsione confutatus est proditor, qua Pilato postea responsurus est. (August.) Sed non hic aperte expressum est utrum ipse esset. Potest enim hoc ita intelligi tanquam diceretur: Non ego dixi; potuit etiam hoc sic dici, a Juda et a Domino responderi ut non omnes adverterent quod dictum erat.

[V.] Coenantibus autem eis accepit Jesus panem ac benedixit, ac fregit deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. (RAB.) Finitis paschae veteris solemniis quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis populi Dei agebantur, quod transit ad novum in suae redemptionis memoriam 107.1106A| Ecclesiam frequentare volebat, ut videlicet pro carne agni et sanguine, sui corporis sanguinisque sacramentum substitueret, ipsumque se esse monstraret, cui juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Frangit autem ipse panem quem discipulis porrigit ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam, sed sicut alibi dicit potestatem se habere iterum sumendi eam (Joan. XVI). Quem videlicet panem certi quoque gratia sacramenti priusquam frangeret benedixit. Quia naturam humanam quam passurus assumpsit ipse una cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, 107.1106B| ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.

Et accipiens calicem, gratias agit et dedit illis dicens: Bibite ex eo omnes. (Greg.) Cum appropinquare passioni dicitur, accepto pane et calice gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit qui flagella alienae iniquitatis suscipit, et qui nil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit, ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae, ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit aequales.

Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui 107.1106C| pro multis effundetur in remissionem peccatorum. (RAB.) Quia ergo panis confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo et in nobis Christum manere oportet, vinum Dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Joanne, aquae populi sunt (Apoc. XVII). Et neque aquam solam neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione in panem cuiquam licet offerre, ne talis videlicet oblatio quasi caput membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine Christi passione salvari ac Patri offerri posse confingat. Quod si quem movet, cum coenatis Salvator apostolis suum corpus ac sanguinem 107.1106D| tradiderit, quare nos universalis Ecclesiae consuetudine jejuni doceamur eadem sacramenta percipere, breviter audiat, ideo tunc coenatos communicasse apostolos, quia necesse erat pascha illud typicum consummari, et sic ad veri paschae sacramenta transiri. Nunc in honorem tanti tamque terribilis sacramenti placuisse magistris Ecclesiae, primo nos Dominicae passionis participatione muniri, primo spiritalibus epulis interius sacrari, ac deinde terrenis dapibus corpus et vilibus escis refici. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti ad distinctionem respicit veteris testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti 107.1107A| quod mandavit ad vos Deus (Exod. XXIV). Necesse est enim exemplaria quidem verorum his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis; juxta quod Apostolus per totam ad Hebraeos Epistolam inter legem distinguens et evangelium, pulcherrima expositione ac plenaria ratione declarat.

Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Vitem sive vineam Domini appellatam esse synagogam et omnis passim Scriptura et apertius testatur Isaias in cantico de illa cantato, Vinea, inquiens, Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V). De qua nimirum vinea Dominus multo tempore bibebat, quamvis pluribus ramis in amaritudinem vitis alienae conversis. Quia tametsi 107.1107B| multis in illa plebe exorbitantibus a recto fidei itinere, non defuere tamen plurimi toto legis tempore, quorum piis cogitatibus summisque virtutibus delectaretur Deus. Verum passo in carne Domino, ac resurgente a mortuis, tempus fuit ut legalis et illa figuralis observatio cessaret, atque ea quae secundum litteram gerebantur, in spiritalem translata sensum, melius in novo testamento juvante sancti Spiritus gratia tenerentur. Iturus ergo ad passionem Dominus ait: Jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Ac si aperte dicat: Non ultra carnalibus synagogae caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum. Aderit enim tempus meae resurrectionis. Aderit dies 107.1107C| ille cum ipse in regno positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar. (Aug.) Item aliter: Non bibam amodo de hac generatione vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetus esse cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat, unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum, quid aliud novum vinum nisi immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus? Quod cum dicit vobiscum novum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim 107.1107D| non ad idem tempus, sed eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo, ut spes rei futurae jam laetitiam praesentem afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem coelestem, quae nunc secundum vetustatem moritura sunt. Notandum autem quod Joannes de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius (Joan. VI). Hinc Dominum locutum esse testatur. Nunc vero cum Dominum a coena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset, reddita etiam ratione cur hoc eis fecerit, in qua coena Dominus adhuc clause significaverat 107.1108A| per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret ejus panem, venit ad hunc locum quem tres caeteri pariter insinuabant. Cum haec dixisset, inquit, Jesus turbatus est spiritu et protestatus est, et dixit: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Joannes subnectit, ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret, et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singulatim dicere, Nunquid ego? At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet: illud consequi quod Joannes narrat, isti autem praetermiserunt, sicut Joannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verum 107.1108B| tamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa, etc. Conjungitur illud secundum Joannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei: Quis est de quo dicit? Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille cui ego intinctum panem porrexero. Et cum tinxisset panem dedit Judae Simonis Scarioth, et post buccellam tunc introivit in illum Satanas (Joan. XIII). (RAB.) Sed hic quaestio oboritur: Quomodo iste Joannes, nec non et Lucas dicant jam ante introisse Satanam in cor Judae, ut traderet Dominum, cum Joannes dixerit quod post buccellam introierit in eum Satanas. (Aug.) Hoc enim ita solvitur: Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem 107.1108C| ut sibi jam traditum plenius possideret in quem prius intraverat, ut deciperet; auxit enim peccatum traditionis praesumptio sacramenti cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem, fortassis per panis intinctionem illius significans fictionem, qui fictus ad coenam venit amicus, et falsus ad magistrum vadit discipulus.

[VI.] Et hymno dicto exeriunt in montem Oliveti. (RAB.) Hoc est quod in psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum (Psal. XXI). Potest autem hymnus ille intelligi quem Dominus secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso, et pro discipulis, et pro eis qui per verbum eorum credituri erant elevatis sursum oculis precabatur. Et pulchre 107.1108D| discipulos sacramentis sui corporis et sanguinis imbutos, et hymno etiam piae intercessionis Patri commendatos in montem educit Olivarum, ut typice designet nos per actionem sacramentorum suorum perque opem suae intercessionis ad altiora virtutum dona et charismata Spiritus sancti, quibus in corde perungamur, conscendere debere.

Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in ista nocte. (Hieron.) Praedicit quod passuri sint, ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit, in nocte ista scandalizabimini: quia quomodo qui inebriantur nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur in nocte et in tenebris sustinent. 107.1109A| Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquabit (Rom. XIII).

Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est, et ni fallor ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves (Zach. XXXIII). Sexagesimo quoque octavo psalmo, qui totus a Domino canitur huic sensui congruente, Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus ut ponat animam pro ovibus suis et de multis gregibus errorum fiat unus grex et unus pastor.

Postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam. (MAUR.) Sicut enim ad passionem properans locum praedixerat passionis futurum in Jerusalem 107.1109B| quo moesti facti sunt discipuli, ita et locum praedixit esse in Galilaea in quo resurgens a mortuis consolationem visionis suae eis praeberet.

Respondens autem Petrus ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. (Hieron.) Non est temeritas nec mendacium, fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem. In tantum enim et affectu et charitate Christi efferebatur, ut et imbecillitatem carnis suae, et fidem verborum Dei non contueretur, quasi vero dicta ejus efficienda non essent.

Ait illi Jesus: Amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, 107.1109C| et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, negationis sordes lacrymis lavans. (RAB.) Non est sane arbitrandum esse contrarium quod Marco dicente, Priusquam gallus bis vocem dederit ter me es negaturus, caeteri evangelistae simpliciter dixerunt, Priusquam gallus cantet, ter me negabis. (Aug.) Tota enim Petri negatio, trina negatio est. In eadem namque permansit negatione animi propositoque mendacii, donec admonitus quid ei praedictum sit amaro fletu et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres, qui dixerunt dixisse Dominum quod antequam gallus cantaret, ter eum Petrus esset 107.1109D| negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini, Amen dico tibi quia tu in nocte hac priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es. Sed quia ante primum galli cantum coepta est trina illa negatio, attenderunt illi tres non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset, quandoque coeptura; id est, quia trina et quia ante galli cantum, quanquam in animo ejus et ante primum galli cantum tota possit intelligi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta 107.1110A| est. Nec interest quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor ejus etiam ante primum galli cantum tota possederit tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo jam moechatus est mulierem in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum; sic Petrus quandocunque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit.

Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 107.1110B| (MAUR.) Intellexit ergo Petrus Dominum prae timore mortis eum dixisse se negaturum, quo hoc excusabat se, licet periculum mortis immineret et nullo modo ab ejus fide et confessione posse divelli: quod et alii apostoli eodem ardore instigati de semetipsis praesumebant. Nam quia scriptum est. Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII), per ardorem mentis non timuerunt damnum mortis. Sed vera illa Psalmographi sententia: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). [Aug.] Ideo vana fuit praesumptio humana sine protectione divina. Nec praetereundum est quod Matthaeus et Marcus pari ordine et eodem narrationis suae loco negationem Petri subnectunt, apostoli ambo postea quam Dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverunt 107.1110C| pascha, Lucas vero et Joannes antequam inde esset egressus. Sed facile possumus intelligere aut illos duos eam recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando, nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias Domini praemittunt quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret, vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intelligi vel ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis ad sermones Christi, et ter illi a Domino responsum quod eum esset ante galli cantum ter negaturus. Neque enim incredibile est aliquantum distinctis intervallis temporum Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum, vel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse. Quandoquidem etiam contextim 107.1110D| nullis aliis interpositis rebus aut verbis post resurrectionem ter illum interrogaverit utrum amaret, et ter ei hoc respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum idemque ter praecepit (Joan. XXI.) Hoc itaque credendum est quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a Domino audierit. Sequitur:

Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemami. In Luca ita scriptum est: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum (Luc. XXII). Et in Joanne: Haec cum dixisset Jesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus (Joan. XVIII). Quod nullo modo contrarium est Matthaeo, qui de Gethsemani 107.1111A| narravit. Monstratur enim usque hodie locus Gethsemani in quo Dominus oravit ad radices montis Oliveti. Ubi intelligimus illum fuisse hortum de quo Joannes narravit, nuncque desuper Ecclesia aedificata constat. Interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium sive pinguedinum. Quia vero non solum dicta vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora in quibus operatur et loquitur mysticis, ut saepe dictum est, sunt plena figuris, cum in monte orat Dominus quasi tacite nos admonet sublimia tantum orando inquirere, et pro coelestibus bonis supplicare debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis ipsius aeque insinuat nobis humilitatem semper in orationibus, et internae pinguedinem dilectionis esse servandam: ne quis videlicet 107.1111B| orans Domini jactare sua merita in exemplum Pharisaei superbientis audeat, quin potius humili voce et mente proclamet, Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII), ne aridum a dilectione proximi cor gestans ad pacandam sibi conditoris gratiam genu flectat juxta eum qui centum denarios fratri quos sibi debebat dimittere nolens, decem millia talenta sibi a Domino frustra precabatur remitti (Matth. XVIII), ne jejunum ab amore conditoris pectus habens temporalia quaelibet potius in oratione, quam ejus visionem requirat, annumerandus in eis de quibus ait ipse: Qui receperunt mercedem suam. (Greg.) In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quaedam ariditas mentis? Qui autem intellectu coelestium jam per sancta desideria de supernis delectationis 107.1111C| intimae cibis pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari Psalmista concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII) (RAB.) Quantum vero ad ipsam Dominicae passionis dispensationem attinet, apte appropinquans morti Dominus in valle pinguedinis oravit: Quia per vallem humilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit: Humiliavit enim semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem (Philip. II). Et majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis. (Joan XV).

Et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc et orem. (Hieron.) Egressus de domo Jesus, in qua cum discipulis pascha manducabat, jussit eos sedere paulisper, et exspectare redeuntem donec pro 107.1111D| cunctis Dominus solus oret: quia ejus oratio nostrum omnium est redemptio. (RAB.) Fidem ergo discipulorum et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat, sed et turbandos et diffusuros sciebat, quos sedere in loco jubet dum progrederetur orare.

Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et moestus esse. (Hieron.) Illud quod supra diximus de passione et pro passione, etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod Dominus veritatem assumpti probaret hominis vere quidem contristatus sit, sed ne passio in animo illius dominaretur per propassionem coeperit contristari. Contristabatur non timore patiendi qui ad hoc venerat ut pateretur, et Petrum timiditatis arguerat, sed propter infelicissimum 107.1112A| Judam et scandalum omnium apostolorum et rejectionem populi Judaeorum, et eversionem miserae Jerusalem. Unde et Jonas super ariditate cucurbitae vel hederae contristabatur, nolens perire quondam tabernaculum suum (Jonae IV).

Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quae contristatur anima est, et non propter mortem, sed usque ad mortem contristatur donec apostolos sua liberaret passione. Dicant qui irrationabilem Jesum sumpsisse animam suspicantur quomodo constristetur, et noverit tempus tristitiae. Quanquam enim et bruta moereant animalia, tamen non norunt nec causas, nec tempus usque ad quod debeant contristari. Notandum autem quod in Marco scriptum est: Et coepit pavere et taedere, ut veritatem 107.1112B| scilicet nostrae ostenderet naturae. (Aug.) Sed cur timet Christus, cum Petrus non timeat? Chritus timet et taedet, atque contristatur, et dicit: Nunc anima mea turbatur. Petrus dicit: Animam meam ponam pro te. Utrumque ergo verum est et plenum utrumque ratione, quod et ille qui est inferior non timet, et ille qui est superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste autem quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis abjurant excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, et Marcion phantasma judicavit. Eo usque autem hominem quem veritate corporis demonstrabat aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego, sed sicut 107.1112C| tu vis. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam, confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est. Et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia quam meo suscepit affectu. Ergo pro me doluit qui pro se nihil habuit quod doleret. Et sequestrata delectatione divinitatis aeternae taedio meae infirmitatis afficitur. Tristis, inquit, est anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur. Divinitas autem commutari per hos nescit affectus. Sustinete hic, et vigilate 107.1112D| mecum. Quod praecepit, Sustinete hic, et vigilate mecum, non a somno prohibet cujus tempus non erat, imminente discrimine, sed a somno infidelitatis, et torpore mentis. Sciebat enim ingravante diabolo fidem eorum consopiendam. Parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineret.

Et progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Dato apostolis praecepto ut sustinerent vigilarentque cum Domino, paululum procidens ruit in faciem suam, ut humilitatem mentis habitu carnis ostendat, dicitque blandiens, Pater mi, et postulat ut si possibile sit transeat ab eo calix, de quo supra diximus. Postulat autem non timore patiendi, sed misericordia 107.1113A| prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, Transeat a me calix, sed calix iste, hoc est populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest si me occiderit, habens legem et prophetas, qui quotidie vaticinantur. Ut tamen revertens in semetipsum quod ex hominis persona trepidanter renuerat, ex Dei filiique potestate confirmat.

Verumtatem non sicut ego volo, sed sicut tu. (RAB.) Non, inquit, hoc fiat quod humano affectu loquor, sed id propter quod ad terras tua voluntate descendi. Si ergo, inquit, fieri potest ut sine interitu Judaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso; sin autem illi excaecandi sunt ut omnes gentes videant, non mea, Pater, voluntas sed tua fiat. (Greg.) 107.1113B| Aliter appropinquans passioni Salvator infirmantium in se vocem assumpsit dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: eorumque timorem ut abstraheret suscepit. Et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendens, ait: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus, ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus, ut voluntas conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat. (Aug.) Quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte, sed habeant rectum cor, vitent mortem quantum possunt. Sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix 107.1113C| iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor: Sed non quod ego volo sed quod tu. Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI). Suam voluntatem dixit quam temporaliter sumpsit ex virgine; voluntatem vero ejus qui eum misit eam videlicet signans, quam intemporaliter aeternus habuit cum patre communem. Orat transire calicem, ut ostendat vere quia et homo erat. Reminiscens autem et propter quod missus est, perficit dispensationem ad quam missus est, et clamat: Sed non quod ego volo, sed quod tu. Si moritur mors, me non moriente secundum carnem videlicet, transeat a me calix iste; verum quia non aliter hoc fiet, ait: Non quod ego volo, sed quod tu. Quod autem Patrem invocans 107.1113D| juxta alium evangelistam duplici nomine dixit, Abba Pater, utriusque populi illum et Judaei scilicet et gentilis esse Deum ac Salvatorem ostendit. Idem namque Abba quod et Pater significat. Sed abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat. Ipse est bonus pastor qui animam dando pro ovibus suis unum de duobus gregibus ovile perfecit (Joan. X). Ideoque utriusque voce gregis auxilium Patris flagitat, ut nos utrique exemplo illius informati, ubi adversa imminere senserimus nos patrem Deum, Hebraei abba invocantes, una fidei et charitatis devotione praesidium coeleste 107.1114A| quaeramus. Unde doctor egregius formam docendi a Domino sumens ita suos alloquitur auditores: Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, abba pater (Rom. VIII). Abba nimirum illi qui de Israelitico populo, nobis Pater qui de gentibus ad fidem Christi venimus.

Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? (Hieron.) Ille qui supra dixerat: Etiamsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest. (Hilar.) Petrum ideo singillatim infra caeteros increpat, quia prae caeteris nunquam se scandalizandum fuerat gloriatus.

Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. 107.1114B| Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in oratione Dominica dicimus: Ne nos inducas in tentationem, quam ferre non possumus, non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et impraesentiarum non ait: Vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem, hoc est non tentatio vos superet ultima, et intra suos casses teneat. Verbi gratia, martyr qui pro confessione Domini sanguinem fudit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.

Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Hoc adversum temerarios dictum est, qui quidquid crediderint, putant se consequi posse. Itaque 107.1114C| quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen juxta apostolum spiritu carnis opera mortificantur. (RABAN.) Facit hic locus et adversum Eutychianos, qui dicunt unam in mediatore Dei et hominum, Domino et Salvatore nostro operationem, unam fuisse voluntatem. Cum enim dicit, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, duas voluntates ostendit, humanam videlicet, quae est carnis, et divinam, quae est deitatis; ubi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem, divina autem ejus est promptissima, quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est, suscipere autem dispensationem passionis, divinae voluntatis atque virtutis est. Aliter, ad eos hic sermo conversus est, qui se spoponderant 107.1114D| nunquam negaturos: illorum enim spiritus promptus sed caro infirma erat, quia nondum induti erant virtute ex alto.

Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi illum bibam, fiat voluntas tua. (Hieron.) Secundo erat, ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi cucurbita aruerit, fiat voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipse per Prophetam, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXIX). Diligenter igitur consideranda sunt verba Domini, quae protulit de possibilitate et voluntate Patris, quia possibilitas et voluntas Dei Patris in nullo discordant. Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse 107.1115A| Dominum, ut si fieri posset transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis mox nomine significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Quibus verbis si adjungas quod illi duo dixerunt, hoc est Matthaeus et Lucas, et quod etiam ipse Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest (omnia enim tibi possibilia sunt), transfer calicem hunc a me. Ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait, Si fieri potest, non enim dixit, Si facere potes, sed si fieri potest. Fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur, Si vis. Manifestavit enim Marcus quo intellectu accipiendum sit, Si fieri potest, 107.1115B| quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse, Verum non quod ego volo, sed quod tu, tantumdem valet quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat: Satis ostendit non ex impossibilitate, sed ex voluntate Patri dictum esse, si fieri potest; praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit; non enim ait, Si fieri potest, sed si vis. Cui apertori sententiae apertius jungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Si vis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.

Et venit iterum et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati. (Hieron.) Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis: languescebant autem et opprimebantur apostolorum 107.1115C| oculi negatione vicina.

Et, relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. (MAURUS.) Tribus vicibus Dominus oravit, ut nobis demonstraret omni tempore orationi instandum, et clementiam divinam semper esse deprecandam, quatenus de praeteritis peccatis veniam, et a praesentibus malis tutelam, atque de futuris periculis cautelam, tribuat, utque memores simus in nomine sanctae Trinitatis, divinis sacramentis nos esse reparatos et Christiana religione imbutos. Sciamusque omnem nostrae orationis formam ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum omnipotentem dirigendam, ut integer spiritus noster, et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thes. V). [Aug.] 107.1115D| Item sicut tentatio cupiditatis trina est, ita tentatio timoris trina est. Cupiditati quae est in curiositate opponitur timor mortis; sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum, vel laudis opponitur timor ignominiae et contumeliarum: cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse, ut transiret calix, sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.

Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite. (Hilar.) Quod autem ad eos revertens dormientesque reperiens, primum revertens 107.1116A| objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet, ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos, et diffidentes, et trepidos reprehendit; secundo misso Spiritu paracleto gravatos ad contuendam Evangelii libertatem oculos visitavit, nam aliquandiu legis amore detenti quodam fidei somno occupati sunt; tertio vero, id est, claritatis suae reditu securitate eos quieti restituit.

Ecce appropinquabit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquabit qui me tradet. (Aug.) Videtur hic sermo secundum Matthaeum tanquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis: Dormite jam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquabit hora, et Filius hominis tradetur 107.1116B| in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquabit qui me tradet. Quomodo enim supra dicat, Dormite jam, et requiescite, cum connectat, Ecce appropinquabit hora, et ideo dicat, Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti, qui legunt, conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite jam et requiescite, tanquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit ut cum dixisset: Dormite jam et requiescite, adjungeret, Sufficit; et deinde inferret, Venit hora, ecce tradetur Filius hominis, utique intelligitur post illud quod eis dictum est, Dormite jam et requiescite, siluisse Dominum aliquantum ut hoc fieret quod permiserat, et tunc 107.1116C| intulisse: Ecce appropinquabit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est, Sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coarctat intellectum, ut illis verbis alia pronuntiatio requiratur. (Hieron.) Postquam ergo tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum securus, de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis: Surgite, eamus; ecce qui me tradet prope est; non nos inveniant quasi timentes et retractantes; ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.

[VII.] Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et 107.1116D| fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Aug.) Joannes evangelista posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat quid illic egerit, donec ejus traditor cum Judaeis ad eum comprehendendum venerit. (MAUR.) Concordat quippe factum Judae simul cum mutatione mentis ejus. Quandiu enim cum caeteris apostolis secutus est Salvatorem, tranquillius agebat. Quia innocentiam simulabat, sanitates infirmantibus praestabat, quia Salvatoris se missum esse dicebat. At cum deseruerat pacis consilium, et agni mitissimum transitum, spretis pacificis sodalibus, funestis associatus est militibus, relictisque armis vitalibus pergit contra magistrum cum fustibus. Ad auctorem 107.1117A| vitae accessit cum meditatione mortis. Unde et sequitur.

Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. (Hieron.) Miser Judas et tamen non miserabilis, eadem infidelitate qua Dominum et magistrum tradidit, putabat signa quae Salvatorem viderat facientem non majestate divina, sed magicis artibus facta. Et qui eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione laberetur ex manibus ministrorum. Dat ergo signum ut sciant ipsum esse quem osculo demonstraret.

Et confestim accedens ad Jesum dixit: Ave, Rabbi; et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia magistrum vocare, et osculum ei ingerere 107.1117B| quem tradebat; tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutoribus, sed per signum osculi. (RAB.) Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CXIX).

Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. (Hieron.) Verbum amici κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum, vel certe juxta illud quod supra legimus: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?

Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum, et percussit servum 107.1117C| principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus. (RAB.) Petrus hoc fecit ut Joannes evangelista declarat, eodem nimirum mentis ardore quo caetera fecerat. Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat (Num. XXV). Lucas autem addit, quod Dominus tangens auriculam servi sanaverit eum. Nunquam ergo pietatis suae Dominus obliviscitur, qui et hostes suos non patitur vulnerari. Illi justo mortem inferunt, ipse persecutorum vulnera sanat. (Venant.) Juxta allegoriam vero servus est populus Judaeorum principibus sacerdotum indebito mancipatus obsequio, adeo ut eorum suasu Barabbam dimitti, Jesum vero, quem paulo ante Hosanna concinentes filium David regemque clamabant, peterent crucifigi. Qui 107.1117D| in Domini passione dexteram auriculam, id est, spiritalem legis intelligentiam perdidit, sinistra tantum hoc est utilitate litterae contentus: quae videlicet auris Petri gladio deciditur, non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum judicio negligentibus pandat. Verum eadem dextra auris in his qui ex eodem populo credere maluerunt, divinae dignatione pietatis pristino est restituta officio. Aliter, auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat auditum ablata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus et non in vetustate litterae. Quod cui praestitum fuerit a Christo, praestabitur et regnare cum Christo. Unde bene et Malchus, quo nomine servus ille vecabatur, rex sive regnaturus 107.1118A| interpretatur. Quod autem servus inventus est, et hoc pertinet ad illam vetustatem, quae in servitutem generat, quod est Agar (Gal. IV). Sed cum accessisset sanitas, figurata est et libertas.

Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum. (MAUR.) Ac si dixisset: Cesset vindicta, remissio largiatur. Oportuit enim ut auctor gratiae populum evangelicum suo exemplo patientiam doceret, et potius ad sustinendum fortiter adversa instrueret, quam ad vindicandum provocaret. Sic et Paulus dicit: Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae: scriptum est enim: Mihi vindictam, ego retribuam dicit Dominus (Rom. XII). Unde et e contrario subditur.

Omnes enim qui acceperunt gladium gladio peribunt. 107.1118B| Hoc est, omnes qui semetipsos vice talionis ulcisci in praesenti desiderant, non merentur a Domino ulcisci, sed poenam sibi damnationis amplificant. In aliis enim exemplaribus legitur: Omnes qui percusserint gladio, gladio morientur. (Aug.) Quam multi gladio percutiunt nec tamen in gladio moriuntur? sicut neque ipse Petrus. Sed ne istum dicere venia peccatorum talem evasisse poenam quis potest? Quanquam nihil absurdius, quam ut majorem putet gladio poenam esse potuisse quae Petro non accidit, quam crucis quae accidit. Quid tamen de latronibus dicturus est qui cum Domino crucifixi sunt? Quia et ille qui meruit veniam, posteaquam crucifixus est meruit, et alter omnino non meruit. An forte omnes quos occiderant crucifixerant, et propterea autem 107.1118C| ipsi etiam pati meruerant? Ridiculum est hoc putare. Quid ergo aliud dictum est, Omnis enim qui gladio percusserit gladio morietur? nisi quia ipso peccato anima moritur quodcunque commisit.

An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? (Hieron.) Ac si patenter dicat: Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una quippe legio apud veteres sex millibus complebatur hominum. Sed pro brevitate temporis numerum non occurrimus explicare. Typum tantum dixisse sufficiat, septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes lingua hominum divisa est, de duodecim legionibus fieri: in quo latenter 107.1118D| innuitur quod non magnopere curandum sit, neque verendum apostolis si contra Salvatorem consurgant omnes nationes gentium, cum multo fortiores habeat ipse exercitus angelorum. Aliter autem significat hic numerus omne genus hominum, cum Romano imperio, adversus sceleratam gentem Judaeorum certaturum. Hi sunt angeli Dei qui Dei exercuerunt judicium, quando post suam resurrectionem anno quadragesimo secundo, ut ecclesiastica testatur Historia, cum Vespasiano et Tito ducibus Romanorum missis exercitibus gentium quos hoc loco angelos Dominus voluit nominare, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. His verbis adjungi potest, quod illum eo loco Joannes dixisse commemorat, 107.1119A| Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Tunc, sicut Lucas narrat, tetigit auriculam illius qui percussus fuerat, et sanavit eum. Sequens ergo sententia qua dicitur:

Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? promptum ad patiendum demonstrat animum quod frustra prophetae cecinerint, nisi Dominus eos vera dixisse passione sua asseruerit.

In illa hora Jesus dixit turbis: Tanquam ad latronem venistis cum gladiis et fustibus comprehendere me, quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus. Et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem, per proditorem investigare, qui 107.1119B| quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.

Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae prophetarum. Quae sunt ergo scripturae prophetarum? videlicet istae: Foderunt manus meas, et pedes meos (Psal. XXI). Et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII). Et in alio loco: Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, et his similia.

Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. (RAB.) Impletur sermo Domini, qui dixerat quod omnes discipuli scandalizarentur in illo in ipsa nocte. Nam etsi turba permittente ad petitionem Domini fugerunt, ut Joannes scribit, pavorem tamen ac timiditatem suae mentis ostendebant, quod ad fugae praesidium 107.1119C| promptiores, quam fiducia patiendi cum Domino exstiterant. Mystice autem sicut Petrus qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit et confessione Dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem eorum ostendit, qui in martyrio labuntur, ita caeteri discipuli qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt. Quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere. Ita etiam ille adolescens de quo Marcus refert, quod rejecta sindone nudus profugerit ab impiis, illorum et opus designat et animum, qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur abjiciunt, ac mundi potius Domino 107.1119D| famulari quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi atque a Deo revocandi adversariis, dare didicerunt. Juxta exemplum beati Joseph, qui relicto in manibus adulterae pallio, foras exsiluit, malens Deo nudus quam indutus cupiditatibus mundi, meretrici servire (Gen. XXXIX).

[VIII.] At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant. Ductus est autem Jesus, ut Joannes ostendit (Joan. XVIII), ad Annam primum, qui erat socer Caiphae. Deinde Annas misit eum vinctum ad Caipham, qui, sicut praedictus Joannes evangelista scribit, erat pontifex anni illius. De quo consentanea testatur Josephus, quod pontificatum unius anni tantum 107.1120A| sibi absque merito dignitatis emerit pretio ab Herode, principe Romano. Non ergo mirum est si iniquus pontifex inique judicat.

Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. Merito a longe sequebatur qui jam proximus erat negaturo. Neque enim negare posset si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus quod Dominum non reliquit etiam cum timeret. Quod enim timet naturae est, quod sequitur devotionis, quod negat obreptionis, quod poenitet fidei. (Aug.) Aliter, quod ad passionem euntem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam passiones Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at 107.1120B| ille pro Ecclesia.

Et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem. Quomodo autem Petrus in atrium pontificis ingredi posset, Joannes manifestat dicens: Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus: Discipulus autem ille notus erat pontifici, et simul introivit cum Jesu in atrium pontificis; Petrus vero stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus ille qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Ingressus autem sic Petrus sedebat cum ministris juxta ignem se calefaciens, exspectabatque ut videret finem. Videlicet vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiens quid judicaret de Domino pontifex, utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret. Et in hoc diversitas caeterorum 107.1120C| apostolorum et Petri. Illi fugiunt, iste quanquam procul tamen sequitur Salvatorem.

Princeps autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. (MAUR.) Non enim erant, ut Marcus testatur, convenientia sibi testimonia. Hic quoque impletur illud Psalmographi, quo dicit: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II). Scrutati sunt iniquitatem, defecerunt scrutantes scrutinio, sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII). Bene etiam convenit nomen pontificis actionis suae strenuitati. Interpretatur enim Caiphas investigator, vel sagax, sive vomens ore. Sagax enim fuit 107.1120D| ad prosequendam et ad explendam doli sui nequitiam, sed impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium.

Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reaedificare illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis quasi justam calumniam accusant. Salvator dixerat: Solvite templum hoc (Joan. II): Isti commutant et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manufactum. Vos, inquit, solvite, non 107.1121A| ego: quia illicitum est ut ipsi nobis inferamus mortem. Deinde illi vertunt: Et post triduum aliud manufactum aedificabo, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animal vivum et spirans templum dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.

Et surgens princeps sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Ira praeceps et impatiens, non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem ut insaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto Jesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum ad respondendum provocat, 107.1121B| ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacet. Sciebat enim quasi Deus quidquid respondisset torquendum ad calumniam.

Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Quid adjuras, impiissime sacerdotum? ut accuses, an ut credas? Si ut accuses, arguunt te alii condemnare tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti?

Dicit illi Jesus: Tu dixisti. (RAB.) Adversus Pilatum et adversus Caipham similis est responsio, ut propria sententia condemnentur. Notandum autem quod hic ubi Matthaeus habet, Tu dixisti, Marcus posuit, Ego sum, ut videlicet ostenderet tantum valere, quod 107.1121C| ei dicit Jesus Tu dixisti, quantum si diceret, Ego sum.

Verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. Si ergo tibi in Christo, o Judaea pagana et haeretica, contemptus infirmitas, crux contumelia est, vide quia per haec filius hominis ad dexteram Dei Patris sessurus, et ex partu virginis homo natus in sua cum coeli nubibus est majestate venturus. Unde et Apostolus cum crucis abjecta descripsisset dicens: Quia humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, adjunxit atque ait: Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur 107.1121D| quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II).

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam: quid vobis videtur? (Hieron.) Quem de solio sacerdotali furor excesserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scindit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontifices. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae, et quasi contra Deum audierint scindere vestimenta sua. Quod Paulum quoque et Barnabam quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus (Act. XIV). Herodes autem quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato 107.1122A| favori populi, statim ab angelo percussus est (RAB.) Altiori autem mysterio est factum ut in passione Domini pontifex Judaeorum sua ipsius vestimenta disciderit. Cum tunica Domini nec ab ipsis qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum, et a suae statu integritatis omnimode solvendum. Soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui Redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi. Quin potius et si Judaei, si gentiles, si haeretici, si mali catholici humilitatem Domini Salvatoris contemnant, ejus tamen usque ad consummationem in illis, quos sors electionis invenerit inviolata sit permansura castitas.

107.1122B| At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. Quia blasphemum putaverunt ideo illum morti addixerunt. Sed cum legis praecepta se consummare arbitrati sunt, contra legem egerunt, dicente Domino, Innocentem, et justum non interficies (Exod. XXIII). Non enim judicium observaverunt, sed exeruerunt invidiam.

Tunc exspuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt. Ut compleretur quod scriptum est: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Isai. L).

Alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Qui tunc caesus est colaphis sive alapis Judaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. 107.1122C| Qui tunc consputus est salivis infidelium, nunc usque vesanis nomine tenus fidelium exhonoratur atque irritatur opprobriis. Velaverunt autem faciem ejus, secundum quod Marcus Judaeos tunc fecisse commemorat, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis, sicut quondam Moysi ferunt, gratiam cognitionis ejus abscondant. Si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino (Joan. V). Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum, nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente velum templi scissum est medium, et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, Novi Testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana. Quod vero dicunt ei, 107.1122D| Prophetiza, quis est qui te percussit? quasi in contumeliam faciunt ejus, qui se a populis prophetam voluerit haberi, sed ipso dispensante patitur omnia pro nobis, ut sicut Petrus hortatur, Christo in carne passo nos eadem cogitatione armemur (I Petr. IV), atque ad toleranda pro nomine ejus irrisionum opprobria praeparemur. (Aug.) Aliter, illud quod dictum est: Spuerunt in faciem ejus, significat eos qui ejus praesentiae gratiam respuunt. Item tanquam colaphis eum caedunt qui ei honores suos praeferunt. Palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tanquam praesentiam ejus exterminantes et repellentes. Error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de 107.1123A| divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.

Petrus vero sedebat foris in atrio. Foris sedebat ut videret exitum rei, et non appropinquabat Jesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.

Et accessit una ancilla ad eum dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. Quid sibi vult quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per passionem Domini. Et ideo mulier resurrectionis prima accipit mysterium et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.

At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. (MAUR.) Palam coram omnibus negavit, quia se 107.1123B| manifestari expavit. Dictum ipsum se nescire respondit, quia pro Salvatore adhuc mori noluit.

Exeunte autem illo januam. Hic Marcus adimplet, quod Matthaeus brevitatis causa dicere omisit: Exiit foras, inquit, ante atrium, et gallus cantavit. Cum ergo semel negasset Petrus, exiit foras, et mox gallus cantavit. Quo reverso iterum in atrium, fit quod sequitur:

Vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. In secunda ergo negatione a duobus compellatus est, et ab ancilla scilicet quam commemorat Matthaeus et Marcus, et ab alio quodam quem commemorat Lucas, qui ita ait: Et post pusillum alius eum videns dixit: Et tu de illis es. In hoc ergo spatio, de quo Lucas dicit: Et post 107.1123C| pusillum, Petrus post primam negationem exivit, et gallus cantavit; jamque redierat ut, quemadmodum dicit Joannes, ad focum stans iterum negaret: Erat, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis ejus es? et reliqua. Hoc igitur loco invenimus et non ante januam sed focum stantem secundo negasse Petrum. Quod fieri non posset nisi jam redisset, posteaquam foras exierat. Et foris eum vidit, id est, cum resurgeret ut exiret, ancilla advertit eum. Et dixit his qui erant ibi, id est, qui simul aderant ad ignem intus in atrio: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito rediens juravit illis contranitentibus quod non novisset hominem. Unde et Matthaeus dicit:

107.1123D| Et iterum negavit cum juramento, quia non novi hominem. (Aug.) In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegare Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum. Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed, me negabis. Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum. (Hieron.) Scio quosdam pio affectu erga apostolum Petrum locum hunc interpretatos, ita ut discerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse sensum, Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit prudens lector intelligat. Sic defendunt apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est 107.1124A| Dominus, qui dixerat: Amen dico tibi quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne quod dicat, me negabis, non hominem.

Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es. (Aug.) Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt, post pusillum, quantum esset hoc temporis manifestat Lucas dicendo: Et intervallo facto quasi horae unius. De hoc autem intervallo tacet Joannes. Item quod Marcus et Matthaeus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Joannes quoque unum eumque cognatum ejus cujus abscidit Petrus auriculam, facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod 107.1124B| unus maxime tanquam sciens et qui eum viderat affirmabat. Caeteri autem secuti ejus fidem, Petrum simul arguebant. Unde duos evangelistas compendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare voluisse qui praecipuus in hoc erat.

Nam et loquela tua manifestum te facit. (Venant.) Non quod alia lingua Galilaei atque alia loquerentur Hierosolymitae, qui utrique fuerunt Hebraei, sed quod unaquaeque provincia, et regio suas habendo proprietates, vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde in Actibus apostolorum, cum hi quibus Spiritus sanctus insederat, omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diverso mundi climate convenerant etiam qui habitabant Judaeam mirantes 107.1124C| dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? (Act. II).

Tunc coepit detestari et jurare quia non nosset hominem. (Aug.) Quam noxia pravorum hominum colloquia, quae coegerunt Petrum apostolum inter infideles negare Dominum, vel hominem se nosse, quem inter condiscipulos jam Dei Filium fuerat confessus. (MAUR.) Nota quod primum respondet: Nescio quid dicis. Secundo cum juramento negat se nosse hominem. Tertio tunc coepit detestari, et jurare quod non novisset hominem. Perseverare enim in peccato incrementum scelerum confert. Quia qui modica spernit incidit in majora (Eccl. XIX).

Et continuo gallus cantavit. (Aug.) Galli autem 107.1124D| cantum post tertiam negationem Petri secundum esse intelligimus, sicut Marcus expressit. Solet Scriptura sacra saepe meritum causarum per statum designare temporum. Unde Petrum qui media nocte negavit ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem diurna sub luce Dominum, quem ter negaverat, tertio se amare professus est: quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia, plene totum quidquid nutaverat erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos jacentes excitans, et somnolentos increpans, dicat: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV). Quod enim Petrus ante primum 107.1125A| gallicinium negavit illos, significat qui Christum ante resurrectionem Deum esse non putaverunt ejus morte turbati. Quod vero bis ante secundum galli cantum negavit, illos significasse credendum est, qui nunc in illo, vel secundum hominem vel secundum Deum in utraque substantia errant, et ideo veritatem negant. Primus enim galli cantus intelligitur capitis resurrectio, id est, ipsius Domini; secundus autem item ipsius Domini, sed in corpore Ecclesiae universae.

Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. (Hieron.) In alio Evangelio legimus quia post negationem Petri et cantum galli, respexerit Salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocarit 107.1125B| (Luc. XXII). Nec fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi. Mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem quoties jam negasset, et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente poeniteret eum, et salubriter fleret: sicut quotidie dicimus: Domine, respice me. Et respexit eum Dominus, qui de aliquo periculo, vel labore, divina misericordia liberatus est. Et sicut dictum est: Respice, et, Exaudi me, et, Convertere, Domine, libera animam meam (Psal. VI), ita dictum arbitror: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini.

Et egressus foras, flevit amare. (Venant.) Respiciente Domino Petrus ad cor reversus, maculam negationis 107.1125C| lacrymis poenitentiae tergit. Quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur Dei misericordia necessaria est. Respicere namque ejus misereri est. Unde Psalmista: Usquequo, inquit, exaltabitur inimicus meus, super me: Respice, et exaudi me, Domine Deus meus (Psal. XII), id est, miserere et adjuva. Quam nociva sane alloquia perfidorum Petrus inter Judaeos vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos Dei Filium confessus erat. Sed nec in atrio Caiphae retentus poterat agere poenitentiam. Egreditur foras, ut ab impiorum concilio secretus, pavidae negationis sordes liberis fletibus abluat. Ob hoc sicut apparet haesitare permissus, ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute 107.1125D| confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset evadere. Dominus autem Jesus qui intra pontificale concilium solo corpore tenebatur, trepidationem discipuli foris positi, divino vidit intuitu et paventis animum mox ut respexit, erexit, et in fletus poenitudinis incitavit.

CAPUT XXVII. Jesus Pilato traditur, Judas laqueo perit, et de tota Christi Domini passione.

[I.] Mane autem facto consilium inierunt principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Aug.) Matthaeus et Marcus contexerunt narrationem in his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam 107.1126A| Petri negationem. Qua terminata redierunt iterum ad mane ut inde caetera contexerent, quousque perducerent quae cum Domino acta erant. Mane ergo facto concilium nequam inierunt Judaei adversus Jesum, ut eum morti traderent. Unde se beatus vir abstinuit de quo scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I).

Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. (Hieron.) Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum: in malo tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum 107.1126B| judici traderent. (RAB.) Attamen notandum quod non tunc primum ligaverunt eum, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes declarat, ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum.

Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et seniorum, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. (Hieron.) Avaritiae magnitudinem impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis peccaverunt, qui redemerant 107.1126C| sanguinem justum, et offerendo pretium ad proditionem discipulum provocaverant? Qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse naturae, nec electionem apostolatus potuisse servare, respondeant quomodo mala natura egerit poenitentiam.

At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. (MAUR.) Quid ad nos, inquiunt, pertinet pretium acceptum? Tu illud probaveras, tu fac inde quod volueris. (Hieron.) Nihil quidem nefando proditori profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut ei non dare valeat quod peccavit potest ei dimitti: si autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in psalmo de eodem infelicissimo 107.1126D| Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII), ut non solum emendare non quiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus, etiam proprii homicidii crimen addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne abundantiori tristitia absorbeatur frater (II Cor. II). Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens laqueo se suspendit. (MAUR.) Sicut poenitentia Judae infructuosa fuit, sic et oblatio reprobabilis; nihil enim illi profuit argentum projectum in templo, cum illum non absolvit a reatu, sed magis fecit noxium: scriptum est enim, Oblatio impiorum abominabilis Domino quae offertur ex scelere (Prov. XXI). Abiens 107.1127A| quoque laqueo se suspendit, ut se ostenderet coelo terraeque perosum; de quo poeta convenienter canens ait:

Infelicem animam laqueo suspendit ab alto:
Lenior ira quidem tanto pro crimine culpae,
Cunctorum cui nulla foret par poena malorum
Exitus hic mortis, tamen et sublime cadaver
Ostendit populis, quanto de culmine lapsus
Pridem discipulus, qui nunc reus alta relinquens
Sidera, tartareum descendit ad usque profundum.

Principes autem Sacerdotum acceptis triginta argenteis dixerunt: Non licet eos in corbonam mittere quia pretium sanguinis est. (Hieron.) Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis funditur?

107.1127B| Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. (Hilar.) Magnum hoc est prophetiae sacramentum, et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare cujus in manu sit ex luto eodem, vas aut ad ipsum opus, aut pulchrius reformare. Agrum autem saeculum nuncupari, ipsius Domini nostri verbis continetur. Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur. Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienus est, his videlicet qui in pretio sanguinis Christi sepeliuntur, quo universa sunt empta: omnia enim a Patre accepit quae in coelis et in terra sunt. Et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt cujus in manu 107.1127C| sit nos ut velit tanquam reformare. In hoc igitur agro Christo commortui et sepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur.

Propter hoc vocatus est ager ille Haceldemac, hoc est ager sanguinis usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monumentum. Caeterum nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus, ut supra ostendimus.

Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis 107.1127D| Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Hoc testimonium in Jeremia non invenitur, in Zacharia vero, qui pene ultimus duodecim prophetarum est, quaedam similitudo fertur (Zach. XI). Et quanquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et verba diversa sunt. (Aug.) Si quis autem movetur, quod hoc testimonium non invenitur in scriptura Jeremiae prophetae, et ideo putat fidei evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices Evangeliorum habere quod per Jeremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Jeremiae nomen non habent. Dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam. 107.1128A| Unde putatur esse codices mendosos qui habent Jeremiae nomen, quia vel Zachariae habere debuerunt, vel nullius sicut quidam, sed tantum per prophetam dicentem, qui utique intelligitur Zacharias. Sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat, haec causa est: quia et plures codices habent Jeremiae nomen, et qui diligentius in Graecis exemplaribus Evangelium consideraverunt, in antiquioribus Graecis ita se perhibent invenisse, et nulla fuit causa cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret. Cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione quod hoc testimonium apud Jeremiam non inveniret. Quid ergo intelligendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio 107.1128B| providentiae Dei, qua mentes evangelistarum sunt gubernatae? Potuit enim fieri ut animo Matthaei Evangelium conscribentis, pro Zacharia Jeremias occurreret ut fieri solet. Quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae Spiritu sancto regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia Dominus hoc scribi constituit. Cur autem ita constituerit Dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari, etiam sic esse insinuatum, ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sic, quam si omnium omnia prophetarum uno unius ore dicerentur. 107.1128C| Et ideo indubitanter accipi debere quaecunque per eos Spiritus sanctus dixit, singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Jeremiam, tam sint Zachariae quam Jeremiae, et quae dicta sunt per Zachariam, tam sint Jeremiae quam Zachariae, quid opus erat ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset, et non potius sequens auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut etiam admonendo constituerat ei Dominus, ad informandos nos tantam verborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, imo congruentissime etiam Jeremiae deputaremus quod per Zachariam dictum reperiremus? 107.1128D| Si enim hodie quisquam volens alicujus verba dictare, indicat nomen alterius a quo dicta sint, qui tamen amicissimus et familiaritate conjunctissimus illi cujus verba dicere voluit; et continuo recordatus alium pro alio se dixisse, ita se colligat et corrigat, ut tamen dicat: Bene dixi; quid aliud intuens, nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cujus verba dicere voluit, et alium cujus ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset? quanto magis hoc de prophetis sanctis intelligendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tanquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inveniretur, et 107.1129A| in quo major esset constantia veritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur. Quod ergo hinc argumentum sumere conantur vel infideles vel imperiti homines, quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum evangelistarum, hoc potius debent assumere fideles, et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum. Est alia causa cur hoc nomen Jeremiae in testimonio Zachariae sic permanere permissum, vel potius Spiritus sancti auctoritate praeceptum sit. Est apud Jeremiam, quod emerit agrum a filiis fratris sui, et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii quod positum est apud Zachariam, triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam. Quod autem prophetiam de triginta argenteis 107.1129B| ad hoc interpretatus sit evangelista, quod modo de Domino completum est, ut hoc esset ejus pretium, manifestum est. Sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto, quod Jeremias dicit, hinc potuit mystice significari, ut non id Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Jeremiae, qui dixit de agro empto: ut lecto Evangelio atque invento nomine Jeremiae, lecto autem Jeremia, et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in Domino impletum est. Nam illud quod subjecit huic testimonio Matthaeus cum ait: Quem appretiaverunt filii Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi 107.1129C| Dominus, nec apud Zachariam, nec apud Jeremiam reperitur. Unde magis ex persona ipsius evangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia et hoc ex Domini revelatione cognoverit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, hujusmodi pertinere prophetiam. Liber quippe empti agri apud Jeremiam jubetur mitti in vas fictile, et emitur hic de pretio Domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum, tanquam ad permansionem quietis eorum cum in hoc saeculo peregrinantur, consepelientur Christo per baptismum. Nam et illam emptionem agri hoc significare, ait Jeremias: Dicit Dominus: Quia erit permansio captivitati liberatorum in illa terra. Sequitur Matthaeus, et dicit:

Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit 107.1129D| eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Hunc locum manifestius in Luca reperimus explanatum. Ait enim sic: Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Coeperunt autem accusare illum dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Et notandum quod duobus secundum Lucam Domino objectis, videlicet quod et tributa Caesari dare prohiberet, et se Christum regem diceret, Pilatus vero de uno regni verbo interrogandum putavit. Potuit enim fieri ut illud Domini judicium, quod ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo, etiam Pilatum audisse contigerit. Ideoque causam hanc, 107.1130A| quasi apertum invidorum mendacium nihili pendens, solum hoc quod nesciebat quaesitum dignum duxerit. (Venant.) Arguuntur impietatis Judaei, quod accusantes Salvatorem ne falso quidem aliquid verisimile quod ei objicere possint inveniunt; et ideo sicut Marcus dicit, convenientia eorum testimonia non erant.

Dicit ei Jesus: Tu dicis. Eodem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnentur. Sicque ipse sermonem suum temperat, ut et verum dicat, et sermo ejus calumniae non pateat. Sed aliquantum diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem. Illi enim quaerenti an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti. (Hilar.) Hoc ideo quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, 107.1130B| respondetur tanquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic vero legis ignaro interroganti an ipse esset rex Judaeorum dicitur: Tu dicis, quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est. Et quod hoc de se, ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negant qui antea loquebantur.

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit. (Hieron.) Verum ut nobis patientiae praebeat exemplum, sicut ante verberatus, sic et modo accusatus silet ac reticet. Et attende quod Pilato, qui invitus ferebat sententiam, aliqua in parte responderit. Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque suo sermone judicarit.

107.1130C| Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Ethnicus quidem est, qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum. Vide in quantis te accusant. Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens, dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.

Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. (MAUR.) Hanc autem dimissionem solemnem, non imperialis legis sanctione Pilatus in usu habebat, sed annua gentis, cui per talia placere gaudebat, consuetudine devinctus.

Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur 107.1130D| Barabbas. Hunc quippe vinctum Lucas refert, propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missum in carcerem. Iste in Evangelio quod scribitur juxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur.

Congregatis autem illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Unde jam satis apparet quod id Marcus velit ostendere, dicendo regem Judaeorum, quod Matthaeus dicendo Christum: non enim dicebantur christi, nisi reges Judaeorum.

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Offerebat eis optionem Pilatus dimittendi utrum vellent latronem an Jesum, non dubitans Jesum potius 107.1131A| eligendum, sciens eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est. Quae esset ipsa invidia evangelista Joannes declarat dicens: Ecce totus mundus post eum vadit; si dimittamus eum, sic omnes credent in eum (Joan. XII).

Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Sedente autem illo, inquit, pro tribunali, id est, in tribunali. Tribunal enim sedes est judicum, sicut solium regum, et cathedra doctorum. Misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi, et reliqua. In visionibus quoque et somniis gentilis viri uxor hoc intellexit, quod Judaei vigilantes, nec credere, neque intelligere voluerunt. (Hieron.) Et nota quod gentibus 107.1131B| saepe a Deo somnia revelentur, et quod in Pilato et uxore ejus justum Dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit. In muliere autem species plebis gentilium est, quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo in eamdem gloriam futuram illum cum quo conversabatur, insinuat. Hac enim vice, non ante, se intellexit diabolus per Christi mortem nudandum et spolia humani generis sive in mundo, sive apud tartara amissurum. Et ideo satagebat per mulierem per quam spolia mortis invaserat, Christum eripere de manibus Judaeorum, ne per illius mortem ipse amitteret mortis imperium.

Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt 107.1131C| populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. (MAUR.) Hoc est quod alibi Dominus per prophetam ait: Quia egressa est iniquitas a senibus judicibus qui videbantur regere populum (Dan. XIII). Et item: Popule, inquit, meus, exactores tui te spoliaverunt (Isa. III). Ergo qui debuerunt docere plebem legem et justitias Domini, ipsi seduxerunt eos ducentes per invia, et non in via, et causa fuerunt eis ruinae. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti: at illi dixerunt: Barabbam. Haeret Judaeis usque hodie sua petitio quam tanto labore impetrarunt. Quia enim data sibi optione, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae elegerunt ademptorem, merito salutem perdiderunt et vitam. Et latrociniis sese 107.1131D| ac seditionibus in tantum subdiderunt, ut et patriam regnumque suum, quod plus Christo amavere, perdiderint, et hactenus eam quam vendidere sive animae seu corporis libertatem, recipere non meruerint.

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Et dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. Multas liberandi Salvatorem occasiones dedit. Primum latronem justo conferens, deinde inferens: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? hoc est, qui rex vester est; cumque responderent, crucifigatur, non statim acquievit juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil 107.1132A| tibi sit et justo illi: ipse quoque respondens: Quid enim mali fecit? Hoc dicendo Pilatus absolvit Jesum. At illi magis clamabant dicentes, Crucifigatur, ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi, congregatio malignorum obsedit me. Et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt super me vocem suam (Jer. XII). Isaia quoque in hac sententia congruente: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt iniquitatem, et justitiam, et ecce clamor (Isa. V). [Aug.] Quanta perfidorum crudelitas, quae non solum occidere innocentem, sed et pessimo genere mortis occidere, hoc est, crucifigere desiderat. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi producta morte necabantur, et diu videbatur 107.1132B| in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Verum ipse de morte pessima occidit omnem mortem; pessima enim erat non intelligentibus Judaeis, nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus, erat ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI).

Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus coram populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis. Pilatus accepit aquam juxta illud 107.1132C| propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV), ut in lavacro manuum ejus gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum qui clamaverunt: Crucifige eum, nos alienos faceret quodammodo contestans et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur, innocens ego sum a sanguine justi hujus. Judex qui cogitur contra Dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, justum esse pronuntians, qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis, ego minister sum legum, vestra vox sanguinem fundit. Sed nunquid Deum judicem fallebant, quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit aliquantum particeps fuit, sed in comparatione multo ipse innocentior. 107.1132D| Institit enim quantum potuit ut illum ex eorum manibus liberaret. Sequitur:

Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non auferetur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I). Optimam haereditatem Judaei filiis reliquerunt, dicentes: Sanguis ejus, et caetera.

Tunc dimisit illis Barabbam. (Venant.) Latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Judaeorum, id est, diabolus: qui jam olim patria lucis ob culpam superbiae depulsus, et in tenebrarum 107.1133A| fuerat carcerem missus. Atque ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem, quam Dominum eligere maluerunt. Quia vero Barabbas filius patris, vel magistri eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII), vero Dei Filio sunt praelaturi. Filius autem diaboli Antichristus non ab ipso nascendo, sed, sicut caeteri peccatores, illum imitando, vocatur.

Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Quaerat eruditus lector quomodo sibi conveniat, Pilatum lavisse manus suas, et dixisse: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, et postea flagellatum tradidisse Jesum ut crucifigeretur. (RAB.) Sed sciendum Romanis eum legibus ministrasse, 107.1133B| quibus factum est ut qui crucifigeretur prius flagellis verberaretur. Jesus autem flagellatus non ab alio quam ab ipso Pilato intelligendus est. Scribit namque aperte Joannes: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Ac deinde subjungit: Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et caetera. Quod quidem ideo fecisse atque ideo credendus est militibus eum illudendum tradidisse, ut satiati poenis et opprobriis ejus Judaei, mortem ejus ultra sitire desisterent. Hoc autem factum est, ut quia scriptum est: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI), illo flagellato nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura: Flagellum non appropinquabit 107.1133C| tabernaculo tuo (Psal. XC). Mystice autem Pilatus, qui interpretatur os malleatoris, significat diabolum, qui secundum prophetam malleus est universae terrae, per quem Dominus vascula sua in ministerii usum formanda percutit, cum electos suos variis tentationibus probare permittit. Quem et novissime Dominus conterit, quia extremo judicio in aeterna damnatione confringit.

[III.] Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum illudebant dicentes: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat 107.1133D| appellatus, et hoc ei scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus, induant chlamydem coccineam pro purpura, qua reges veteres utebantur, et pro diademate ponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et isti quodcunque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In 107.1134A| calamo, venenata occidit animalia; sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum. Notandum autem quod Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt purpuram, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum dicentes: Ave, rex Judaeorum, et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. Ubi intelligitur quod Matthaeus dicit: Chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcus dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam 107.1134B| chlamys habebat, quamvis esset coccinea. (Venant.) Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus caro quam passionibus objecit insinuatur. De qua praemissa dixerat prophetia: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari (Isa. LXIII). In corona vero quam portabat spinea, nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostenditur. Juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens, ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi, et 107.1134C| aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero juxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur, in caeteris vero evangelistis a militibus Pilati sub coccineo sive purpureo habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione, in uno innocentia et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus, exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis qui pro nobis effusus est imitatur, ita et habitum regni quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuat. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III), et Isaias Domino de electis omnibus inquit: His velut ornamento vestieris (Isa. XLIX), potest 107.1134D| in hoc utroque Domini habitu, inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo, omnis electorum ejus multitudo quae in martyres venerandos, et caeteram fidelium plebem distinguitur, aptissime designari. Alba etenim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur. Purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.

Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Haec tunc fecere milites Pilati, haec usque hodie faciunt haeretici et pagani, milites utique diaboli: quia enim caput Christi Deus, caput ejus percutiunt, qui eum Deum esse verum denegant. Et quia per arundinem Scriptura 107.1135A| solet confici, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Spuunt in faciem ejus, qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne denegant venisse. Et quidem milites eum, quasi qui Deum se ipse falso dixisset, illudentes adorabant. Sed sunt hodie, quod est gravioris vesaniae, qui eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris longe postponunt.

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamydem, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. (Hieron.) Quando flagellatur Jesus, et 107.1135B| conspuitur et irridetur, non habet propria vestimenta, sed ea quae propter peccata nostra sumpserat. Cum autem crucifigeretur et illusionis atque irrisionis pompa praeterierat, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum, statimque elementa turbantur, et creatori testimonium dant creaturae.

[IV.] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum venientem obviam sibi nomine Simonem. Hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Cavendum ne cui videatur contrarium quod Joannes scribit ipsum Dominum sibi crucem portasse. Caeteri vero evangelistae hunc Simonem Cyrenaeum eam bajulasse referunt. Primo namque a Domino portata, ac deinde Simoni, quem exeuntes forte obvium habuerunt, portanda imposita est. Et hoc congruo satis ordine 107.1135C| mysterii, quia nimirum ipse passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Et quod Simon iste non Hierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur (Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus (Act. II), recte per eum populi gentium designantur: qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei; et sicut alibi dicitur: Haeredes autem Dei, cohaeredes autem Christi (Eph. II). Unde apte Simon obediens, Cyrene haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse refertur. Villa enim Graece πάγος dicitur, unde paganos appellamus eos, quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis esse videmus expertes. Sed de pago Simon egrediens, 107.1135D| crucem portat post Jesum, cum populus nationum paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter amplectitur. (Hieron.) Nec fortuitum, sed figuratum et mysticum fuit, ut Judaeis in Christum saevientibus, ad compatiendum ei peregrinus occurreret, dicente Apostolo, si compatimur, et conregnabimus, ut sacratissimo Salvatoris opprobrio, non Hebraeus quisquam nec Israelita, sed alienigena subderetur. Per hanc enim translationem, a circumcisione ad praeputium, a filiis carnalibus ad filios spiritales, immaculata agni propitiatio, et omnium sacramentorum plenitudo transibat.

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Golgotha namque Syrum nomen est, 107.1136A| non Hebraeum, et interpretatur Calvariae. Est autem ipse locus in Helia ad septentrionalem plagam montis Sion: et Calvariae non ob calvitium primi hominis, quem ibi quidam errantes sepultum frustra suspicantur, sed ob decollationem reorum atque damnatorum dicitur. Adam vero non in Jerusalem sepultum, sed juxta Arbeae et Hebron, in Moysis volumine legimus (Gen. XXIII). Exeuntes ergo a praetorio Pilati venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quia extra urbem et foris portam tunc fuerunt loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et inde Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et 107.1136B| flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. (RAB.) Moralem quoque sacrosanctae crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati et ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, altitudo, et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi (Eph. III). [Aug.] In latitudine quippe bona opera charitatis significat; in longitudine, perseverantiam sanctae conversationis usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in profundo, inscrutabilia judicia Dei. Unde ista gratia in homines venit, et haec ista coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter operum significationem; in longitudine ab ipso usque 107.1136C| in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur; quod significat persistere, hoc est, longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno sursum versus quod ad caput eminet, propter spectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseverantia propter beneficia Dei, terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud, quod desuper sempiternum sperat fides quae per dilectionem operatur; in profundo autem pars illa ligni quae in terrae abdita defixa latet, sed inde consurgit illud omne quod eminet, sicut ex occulta Dei voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic. Supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto ubi pax illa est quae praecellit omnem intellectum.

107.1136D| Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae (Isa. V)? Amara vitis amarum vinum fecit, quo propinat Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Quod autem dicitur: Cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. (Aug.) Quod enim ait Marcus: Non accepit, intelligitur non accepit ut biberet. Gustavit autem sicut Matthaeus testis est, ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixerit, 107.1137A| Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed et hoc quod Marcus ait myrrhatum vinum, intelligendum est Matthaeum dixisse cum felle mixtum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est: quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent.

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes. Joannes autem distinctius hoc explicat quemadmodum gestum sit. Milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quatuor partes unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit, ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta 107.1137B| mea sibi, et in vestimenta mea miserunt sortem (Joan. XIX). Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam et supereminet scientiae et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. In sorte autem quid nisi gratia Dei commendata est. Sic quippe una ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit. Et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei 107.1137C| judicio conceditur, et quia, sicut Apostolus dicit: Vetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus (Rom. VI): quandiu id agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis. Haec sunt etiam bona opera quidem tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Sed ideo dicitur spe gaudentes, ut requiem futuram cum hilaritate in laboribus opperiamur. Hanc hilaritatem significat, sicut supra diximus, crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias. Per altitudinem autem cui caput adjungitur, exspectatio 107.1137D| retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. His quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Itaque etiam longitudo qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat. Unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est secretum sacramenti praefigurat.

Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior resurgentis virtus appareat.

Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. (MAUR.) Nullam aliam causam Judaei interfectionis Christi invenerunt, 107.1138A| nisi quod rex Judaeorum esset. Unde non ipsi quidem, sed Pilatus hanc scriptionem fecit; sicut et Joannes manifestus narrat dicens: Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, rex Judaeorum. Hunc titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum Hebraice, Graece et Latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, rex Judaeorum, sed, quia ipse dixit: rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Hinc ergo apparet Judaeos hunc titulum non confecisse, qui Jesum accusabant, et invidentes scribi regem prohibebant; sed Pilatum, qui gentilis populi in conscriptione et confirmatione tituli typice confessionem praefigurabat. 107.1138B| (RAB.) Pulchre autem titulus qui Christum regem testetur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat. Qui apte etiam quia rex simul et sacerdos est, cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque qua praeditus erat titulo dignitatem praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus innotescat quia suum per crucem non perdiderit, sed confirmaverit potius et corroboraverit imperium. Unde et Apostolus cum ignominiam crucis descripsisset adjunxit: Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne bonum (Phil. II), et caetera. Nam quod hoc nomen Hebraice, Graece et Latine scriptum erat, 107.1138C| hoc est, quod idem Apostolus subsecutus annectit: Et omnis lingua confiteatur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (Aug.) Quantum vero ad litteram hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant, Hebraea propter Judaeos in lege gloriantes, Graeca propter gentium sapientes, Latina propter Romanos, multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes. (Venant.) Velint nolint ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur quia Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium Deus.

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi significant eos qui sub fide 107.1138D| et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur. At qui sive humanae laudis, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris ac sinistri latronis mentem imitantur et actus. De qualibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia plura aut pietatis opera facere, aut dona gratiae spiritalis accepisse videar, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Beati autem qui sua propter Dominum aut propter Evangelium reliquunt. Beati 107.1139A| qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. (MAUR.) Quia praetergrediebantur viam, in vero intinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant capita, quia jam ante moverant pedes, et non stabant super petram. Sicut enim claudicabant gressu operum, ita et mutabiles erant mente, et vacillabant sermone. De quibus scriptum est in psalmo: Omnes qui videbant me, aspernabantur me. Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum quoniam vult eum (Psal. XXI). Idipsum insultans 107.1139B| incondita voce fatuus populus, quod falsi testes ante in domo principis sacerdotum confinxerant, quando templi destructionem et reaedificationem illi objecerant qui Dominum templi non intelligebant, Filium Dei tentando de cruce descendere jubebant, qui nec Patrem Deum, nec Filium, veraciter in fide et religione habebant. Omnis enim, ut Joannes ait, qui negat Filium nec Patrem habet (I Joan. II). Qui autem confitetur Filium et Patrem, Si Filius Dei es, inquiunt, descende de cruce. (Greg.) Si enim tunc de cruce descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem. Et qui de cruce descendere noluit, de sepulcro surrexit. 107.1139C| Plus igitur fuit de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere, quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderint, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hunc infidelis turba exstinxisse se credidit. Et quae gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam.

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. (Venant.) Etiam nolentes confitentur scribae et pontifices, quod alios 107.1139D| salvos fecit. Itaque eos propria condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet seipsum salvare poterat.

Si rex Israel est descendat nunc de cruce, et credemus ei. Confidit in Deo. (RAB.) Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc viventem descendere, an de sepulcro mortuum resurgere? Surrexit et non creditis. Ergo etiam si de cruce descenderit, non credetis.

Liberet eum nunc si vult. Dixit enim: Quia Dei Filius sum. O caece et stulte grex sacerdotum, scribarum et seniorum. Nunquid impossibile est ei de parvo ligni stipite descendere, qui descendit a coelorum arce; aut nunquid tua vincla illum possunt 107.1140A| stringere, quem coeli aut coeli coelorum non possunt capere.

Idipsum autem et latrones, et qui crucifixi erant cum eo improperabant ei. (Aug.) Quomodo qui cum eo crucifixi erant improperabant ei, quandoquidem unus eorum improperabat secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in Deum credidit, nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hoc loco pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: Clauserunt ora leonum (Heb. XI), cum solus Daniel significari intelligatur. Et pluraliter dictum, secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis: Et rustici mihi insultant etiam si 107.1140B| unus insultet. Tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino, tamen posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo, non solum si ambo fecissent posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. (Venant.) Quod vero Luca testante unus latro Dominum blasphemat dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos, alter vero et illum digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII), usque hodie haec geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus 107.1140C| fuerint veri simul et falsi Christiani. Ille quidem qui ficta mente Dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino, at qui simplici intentione cum Apostolo non gloriantur, nisi in cruce Domini nostri, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris, unaque cum ipso regni coelestis desiderent esse participes. Unde bene ille, qui fide dubia Dominum precabatur, funditus est contemptus a Domino, neque ulla responsione dignus habitus. At vero preces illius qui aeternam a se salutem quaerebat, pia mox Dominus exauditione suscipere dignatus est, quia nimirum quicunque in tribulationibus positi, temporalia tantum a Domino solatia requirunt, a temporalibus 107.1140D| se pariter et aeternis gaudiis privant. Qui autem veraciter bona patriae coelestis suspirant, ad haec absque ulla dubietate Christo miserante perveniunt. Potest et in duobus latronibus uterque populus et gentium et Judaeorum significari, quia primum quidem uterque populus Dominum blasphemavit, quando pariter Judaei et gentes in mortem Domini consenserunt. Postea vero signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat blasphemantes.

[V.] A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram. (Hieron.) Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur eclipsin solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet, discipulos 107.1141A| Christi ob imperitiam super resurrectionem Domini interpretatos, cum defectus solis nunquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est Paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra terrae, vel orbis vel lunae, soli obsitus breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc factum reor, ut compleatur prophetia dicens: Occubuit sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux (Amos. VIII). Et in alio loco occubuit sol cum adhuc media esset dies; videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est luminare majus retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. (RAB.) Et notandum quod 107.1141B| Dominus sexta hora, hoc est recessuro a centro mundi sole, crucifixus sit. Diluculo autem, hoc est oriente jam sole, resurrectionis suae mysteria celebravit. Statu enim temporis signavit quod effectu operis exhibuit. Quia mortuus est propter peccata nostra, et surrexit propter justificationem nostram. Nam de Adam peccante scriptum est, quod audierit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem (Gen. III). Post meridiem, namque inclinata luce fidei. Ad auram vero, refrigescente fervore charitatis. Deambulans autem audiebatur quia ab homine peccante recesserat. Rationis igitur imo divinae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo quo tunc Adae praevaricanti occluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam 107.1141C| paradisi reseraret, et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret. (Aug.) Nec praetereundum quod sunt qui arbitrentur hora quidem tertia Dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consumptae intelligantur tres horae, ex quo crucifixus est usque ad tenebras factas. Et posset quidem hoc rectissime intelligi, nisi Joannes diceret hora quasi sexta Pilatum rediisse pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Sequitur enim parasceve Paschae hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce rex vester, etc. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut 107.1141D| verba non intelligentes quidam putaverunt. Jam certe dixerat Marcus, Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus. Si ergo ejus rei gestae tempus voluit commemorare, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; ut quid adjunxit, Et crucifixerunt eum? nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inveniretur, cum Scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat qua hora Dominus ligno suspensus est: unde posset hujus vel error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus Dominum crucifixum non a Judaeis, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum 107.1142A| suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei ut Dominus crucifigeretur. Et veracissime demonstratur tunc eos crucifixisse quando clamaverunt maxime quia nolebant videri se hoc fecisse, et propterea eum Pilato tradiderant: quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Quod ergo maxime videri se fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime judicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus.

Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna: Heli, Heli, Lamasabathani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Principio vicesimi primi psalmi abusus est, illud quod in medio versiculi 107.1142B| legitur, Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti. (RAB.) Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas. Sicut enim esurire, et sitire, et fatigari, non erant propria divinitatis, sed corporales passiones, ita et quia dicitur, Ut quid me dereliquisti? corporalis vocis erat proprium, quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi conjuncta vita fraudari. Licet enim et ipse Salvator dicebat hoc, sed proprie ostendebat corporis fragilitatem, manens virtus et sapientia Dei. (Aug.) Ut homo ergo loquitur, in eos circumferens motus quod in periculis positi a Deo nos deseri putamus: ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. 107.1142C| Quomodo enim Pater deserere potuit Filium in passione, cum inseparabiles sint in natura sicut ipse Filius testatur. Qui me misit mecum est, nec me dereliquit (Joan. VIII). Non ergo deseri a Patre potuit Filius, quia Pater et Filius non derelinquunt sperantes in se. Humana enim natura propter peccatum derelicta fuerat, et deserta a Deo. Sed quia Filius factus est noster advocatus et causidicus, ideo quorum suscepit naturam eorum deplorat miseriam. Ipsa enim natura quam ille susceperat, derelicta fuerat a Patre, non Filius, qui una cum Patre est. Ostenditque quantum flere debeant qui peccant, quando sic flevit qui nunquam peccavit. Et ostendit quam patientes et sperantes debeant esse inter flagella, qui peccatores sunt, quando ipse ad immortalitatem 107.1142D| non nisi per mortem transivit.

Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed eo quod dixit Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint intelligere volueris, et hoc more sibi solito faciunt ut Dominum imbecillitate infament, qui Eliae auxilium deprecetur.

Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. (RAB.) Quam ob causam Domino acetum sit potui datum Joannes ostendit plenius dicens: Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata sunt, ut 107.1143A| consummaretur Scriptura dicit, Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. (Aug.) Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod ait: Et in siti potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Sitio, inquit, tanquam hoc diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis: Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum cui circumposuerunt spongiam aceto plenam quoniam herba est humilis 107.1143B| et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipiens quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde et illud in psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L), Christi namque humilitate mundamur. Quia nisi humiliasset semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem crucis, non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est in nostram mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero cui imposita est spongia Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera quae arundine scribitur; sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguas. Scripturam vero 107.1143C| arundinem dici quo minus usitatum, eo magis est mystice figuratum.

Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Quia prave sonum vocis Dominicae intelligebant, ideo inaniter adventum Eliae exspectabant. Deum ergo quem sermone Hebraico Salvator invocabat, inseparabiliter secum semper habebat.

Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. (Venant.) Quid hac voce magna dixerit Dominus Lucas aperte designat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec, inquit, dicens exspiravit (Psal. XXX). Quod vero scribit Joannes quod cum accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum: inter 107.1143D| illud quod ait: Consummatum est, et illud: Inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa vox magna quam tacuit Joannes, caeteri autem tres commemoraverunt. Quod autem dicit, Emisit spiritum, ostendit divinae potestatis esse emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me, sed ego pono eam a me, et rursum accipiam eam (Joan. X).

[VII.] Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Josephus quoque refert virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: Transeamus ab his sedibus. Scinditur velum templi, ut arca testamenti, et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, atque 107.1144A| ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Nunc autem: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem, inquit, terram gloria tua (Psal. LXXV). Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis; post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes.

Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est quid significet juxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum scilicet Dominum suum, et coelum et terrena omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terrae motus et reliqua typum ferre gentium, quod pristinis errorum vitiis, et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverunt Creatorem. 107.1144B| Aliter terra mota est pendentem Dominum suum ferre non sustinens. Petrae scissae sunt ut indicarent duritiam Judaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt. Et monumenta aperta sunt in signum futurae resurrectionis.

Et multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt. Ad testimonium ergo Dominicae resurrectionis multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum videlicet Jesum ostenderent resurgentem, et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam ad 107.1144C| coelos ascendente simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda, qui eos postea reversos in cinerem ac denuo in monumentis quae pridie patefacta sunt, ab eis quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant quidam esse conclusos. Sanctam hanc civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Hierosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus non quod et apostolus adhuc permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat. Sancta appellatur civitas Hierusalem propter templum, et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur, Apparuerunt multis, ostenditur 107.1144D| non generalis fuisse resurrectio quae omnibus apparet, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur.

Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terrae motu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. In alio Evangelio post terrae motum manifestior causa miraculi centurionis exponitur, quod cum vidisset eum spiritum dimisisse dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. Spiritum autem in hoc loco pro anima intelligamus, seu quod spiritale et vitale corpus faciat, seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, juxta illud quod scriptum est, 107.1145A| Auferes spiritum eorum et deficient (Psal. CIII). Et hoc considerandum quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. Simulque perpendendum quod non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Dei Filius est iste. Quanta ergo caecitas Judaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte ejus apparentibus signis, credere respuerunt et insensibiliores gentilibus Dominum glorificare vel timere contempserunt. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum et vere justum hominem, 107.1145B| et vere Dei Filium synagoga tacente confirmat. Nam et ipsa summa centenaria, quae inflexu digitorum sicut supra memoratum est, de sinistra transit in dexteram Ecclesiae, sacramentis et fidei aptissime congruit, cui pro lege Evangelium creditum, pro terrae divitiis regnum coelorum est promissum.

Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Jesum a Galilaea ministrantes ei. Consuetudinis autem Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat dicens: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi 107.1145C| sicut et caeteri apostoli faciunt (I Cor. IX). Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret eorum carnalia, cujus illae metebant spiritualia. Non quo indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit.

Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Maria Magdalena a qua septem daemonia ejecerat, et Maria Jacobi, et Joseph mater, matertera sua, soror Mariae matris Domini, et mater filiorum Zebedaei, quae quoque paulo ante regnum liberis postularat, et aliae quas in caeteris Evangeliis legimus. Nunc ergo quomodo intelligitur eadem Maria Magdalene, 107.1145D| et a longe stetisse cum aliis mulieribus sicut Matthaeus et Lucas dicunt, et juxta crucem fuisse sicut Joannes dicit, nisi quia in tanto intervallo erant, ut et juxta dici possent, quia in conspectu ejus praesto aderant, et a longe in comparatione turbae, propinquius circumstantis centurioni et militibus? Possumus etiam intelligere quod illae, quae simul aderant cum Matre Domini, postquam eam discipulo commendavit, abire jam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et caetera quae facta sunt longius intuerentur, ut caeteri evangelistae, qui post mortem Domini eas commemoraverunt, jam longe stantes commemorarent. Sequitur Matthaeus:

[VIII.] Cum sero autem factum esset, venit quidam 107.1146A| homo aives ab Arimathia nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. (Hieron.) Dives refertur, non de jactantia scriptoris, qui virum nobilem atque ditissimum referat Jesu fuisse discipulum, sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Jesu potuerit impetrare. Pauperes enim et ignoti non poterant ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. (RAB.) In alio Evangelio Joseph iste appellatus est decurio, quod sit de ordine curiae, et officium curiae administret. Qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathia autem, ipsa est Ramathaim civitas Helcanae, et Samuelis, in regione Thamnitica juxta Diospolim

Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 107.1146B| Tunc jussit Pilatus reddi corpus. Magnae quidem Joseph iste dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur. Talem namque existere decebat eum, qui corpus Domini sepeliret, qui et per justitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi. Non enim quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare.

Et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda. (Hieron.) Et ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire, quod corpus Domini non auro, non gemmis, et serico, sed linteamine 107.1146C| puro obvolvendum sit. Quanquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit. (RAB.) Hinc Ecclesiae mos obtinuit, ut sacrificium altaris non in serico, neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est Domini in sindone munda sepultum, juxta quod in Gestis Pontificalibus a beato papa Sylvestro legimus esse statutum.

Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem caeteris corporibus remanentibus surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae virginis uterum demonstrare, saxumque ostio appositum, et saxum magnum illud 107.1146D| ostendere, quod non absque auxilio plurimorum potuisset sepulcrum reserari. De monumento Domini ferunt qui nostra aetate Hierosolymis fuere, quod domus fuerit rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intus consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere; quae habet introitum ab oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est; in cujus monumenti parte aquilonali sepulcrum ipsum, hoc est locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti 107.1147A| ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.

Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria sedentes juxta sepulcrum. In Luca legimus quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum (Luc. XXIII). His ergo notis Jesu post depositum ejus corpus ad sua remeantibus, solae mulieres quae arctius amabant funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Perseverant in officio exspectantes quod promiserat suis, et ideo meruerunt primae videre resurrectionem. Sed et hactenus sanctae mulieres die Parasceves, id est praeparationis, idem faciunt, cum animae humiles et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, 107.1147B| quo requies est praeparanda, futura diligenter obsequuntur, et si forte valeant imitari pia curiositate quo ordine sit eadem passio completa perpendunt.

Altera autem die quae est post Parasceven. Parasceve vero, ut diximus, Graece et Latine praeparatio dicitur. Quo nomine Judaei qui inter Graecos morabantur, sextam sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei sabbati necessaria essent, praeparare solerent, juxta hoc quod de manna quondam praeceptum est, Sexta autem die colligetis duplum, etc. (Exod. XVI). Quia ergo sexta die homo factus, et tota est mundi creatura perfecta, septima autem conditor ab opere suo requievit, unde et hanc sabbatum, id est requiem, voluit appellari, recte Salvator 107.1147C| eadem sexta die crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Ideoque cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est, hoc est, sextae diei, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sabbato autem in sepulcro requiescens resurrectionis, quae octava die ventura erat, exspectabat eventum. Ubi nostrae simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere. Et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate, etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus 107.1147D| simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. Unde pulchre septima dies in Genesi vesperam habuisse non legitur. Quia requies animarum quae illo in saeculo nunc est non ullo consumenda moerore, sed pleniore gaudio futurae est resurrectionis adaugenda.

Convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Ipsum autem triduum, quo Dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intelligi non potest. Ipse quippe ait: Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae 107.1148A| tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII). Restat ergo utillo Scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intelligitur, inveniamus extremum diem tempus parasceves, quo crucifixus est et sepultus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui jam peractus fuerat, accipiamus. Medium vero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum. Tertium rursus a parte sua prima, id est, a nocte totum cum suo diurno tempore: et sic triduum erit.

Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Principes ergo sacerdotum et Pharisaei cum senioribus Judaeorum, licet immensum 107.1148B| facinus in nece Domini perpetraverint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem ejus conceptae nequitiae virus in pravis consiliis et fraude exerceant, et venenatis linguis famam ejus lacerent, quem innocentem sciebant. Seductorem eum vocant, discipulos ejus furti arguunt, et quod ipsi erant, de aliis suspicantur. Mystice autem sicut Caiphas ignorans ante prophetizabat, dicens: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat, sicut modo in nomine seductorum, et furto discipulorum, idem sacerdotes et Pharisaei verum vaticinantur. Seductor enim erat Christus, non ut illi arbitrantur a veritate in errorem mittens, sed a falsitate ad veritatem, ab infidelitate ad fidem, a vitiis ad virtutes monitis trahens, et a morte sibi obsequentes ad vitam 107.1148C| ducens. Quia sicut diabolus mediator est ad mortem homines seducendo, ita et Christus mediator est ad vitam, mundum Deo reconciliando. Discipuli quoque Salvatoris fures spiritualiter erant, non quod per fraudem aliqua a justis possessoribus auferrent, sed quia a contemptoribus et ingratis ea quae sibi a pio conditore oblata fuerant accipienda, et utenda, scripta videlicet Novi et Veteris Testamenti, cum ipsi ea spernerent, per justum judicium ablata, in usus Ecclesiae conferebant, et Salvatorem qui eis promissus, et missus fuerat, illis nocte dormitantibus, hoc est, infidelitate torpentibus, abstulerant, et gentibus credendum tradebant. Unde et ipse Salvator in Evangelio Judaeis ait: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). Et in Actibus 107.1148D| apostolorum Paulus et Barnabas Judaeis rebellantibus et contradicentibus Evangelio Christi, dixerunt: Vobis oportebat recipere verbum Dei, sed quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Pejor quippe erit error novissimus, secundum sententiam Judaeorum, errore priore, quia vere illis pejor infidelitas resurrectionis quam crudelitas crucis, pejor contemptus poenitentiae quam error ignorantiae. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco vi deri non posset, et Lucas et Joannes satis dilucide 107.1149A| manifestant, ipso die resurrectionis ejus visum esse Dominum in Jerusalem. Primum a Maria Magdalene ad monumentum, quando ei desideranti pedes ejus amplecti dictum est, Noli me tangere. Deinde eidem et alii Mariae a monumento currentibus nuntiatum discipulis quae ab angelis de peracta ejus resurrectione didicerant: De quibus scriptum est, Quia accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Apparuit autem et ipso die advesperascente, duobus euntibus in castellum Emmaus, qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt. Apparuit et Petro. Quod si evangelista quando vel ubi factum sit minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet scribens, quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emmaus, statim rediissent 107.1149B| Hierusalem, et invenerint congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, ac inde subjungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis (Luc. XXIV); statimque annectat quintam ejus apparitionem, ita incipiens: Dum haec autem loquerentur, ipse Jesus stetit in medio eorum et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Nunc jam quaeramus quare specialiter se in Galilaeam praecessurum, et ibi a discipulis videndum praedixit, cum neque ibi solum neque ibi primum fuerit visus. (Aug.) Videamus ergo cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens Dominus ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis. Quod et si completum est, tamen 107.1149C| post multa completum est, cum sic mandatum sit, quanquam sine praejudicio necessitatis, ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Procul dubio quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini et ipsius postea Domini, evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo, et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes? Quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse 107.1149D| Dominus viam in cordibus hominum praepararet. Et hoc intelligimus: Praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur, disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, Ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis, ibi vivum corpus ejus in eis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri. Quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam meipsum illi (Joan. XIV). Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed 107.1150A| etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc nos praecessit unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt, et ibi eum videbunt, quomodo non vident impii. Tolletur enim impius, ut non videat claritatem Domini, 107.1150B| et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.

Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. (MAUR.) Simplex animi qualitas, et indocta hominum rusticitas, saepe veritatem rei, ut est, sine fraude manifestat. At contra versuta malignitas, et exercitata pravae mentis nequitia, dolos versando falsitatem verisimilibus verbis, pro ipso vero commendare decertat, sibique in assensum plures convertere et coadunare festinat. Quod sequens sententia ita ostendit.

107.1150C| [III.] Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum vobis dormientibus. (Aug.) Miracula facta sunt talia circa sepulcrum ut ea ipsi milites, qui custodes advenerant, testes fierent si vellent vera nuntiare, sed avaritia illa, quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et milites custodes sepulcri. Damus vobis, inquiunt, pecuniam, et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Quid est quod dixisti, o infelix astutia, tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutia demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum! Dormientes testes adhibes, vere tu ipse 107.1150D| obdormisti non sacerdos, sed parricida qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quomodo videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes erunt? Defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum, quando quod voluerunt implere non potuerunt. Sequitur:

Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae viderant, quae facta conspexerant. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam et Jesum quaerere surgentem, perseverant in malitia, et pecunias quae ad usus templi datae fuerant, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judae dederant proditori, Omnes igitur qui stipe 107.1151A| templi, et his quae conferuntur ad usus ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant docti. (MAUR.) O pestis maligna, et semper bonis animis detestanda avaritia, quid illaesum, quid inconcussum dimittis? Tu primum hominem perdidisti; tu genus humanum confudisti; tu fratres unanimes in praelia armasti; tu pacificos discordes fecisti; tu discipulum comitem Christi de apostolatu praecipitasti; tu militem custodem sepulcri captivasti, et errorem nequissimum introduxisti, et gentem antiquam, et quondam nobilissimam seduxisti. Unde et sequitur:

Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque 107.1151B| in hodiernum diem. Hactenus quidem error iste manet apud Judaeos. Et sicut sanguis reatus, quem sibi posterisque suis ipsi imprecabantur, gravi sarcina peccatorum illos premit, ita emptio mendacii, per quod resurrectionis denegant veritatem, reatu eos constringit perpetuo, respuentes Christum et exspectantes Antichristum, ut qui vili pretio vendiderunt veritatem, erroris in capite suo apprehendant universitatem.

Undecim vero discipuli in Galilaeam abierunt, in montem ubi constituerat illis Jesus. (Beda.) Non vacat a mysterio quod Dominus in Galilaea post resurrectionem, vel quod in monte discipulis apparuit, ut significaret quia corpus quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo jam super terrena 107.1151C| omnia sublevatum, coelesti virtute induerit. In monte apparuit ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis ejus cupiunt videre, hic ab infirmis cupiditatibus ad superna desideria transire. Nomen vero Galilaeae, quid mysterii salutaris contineat, crebra Patrum expositione notissimum est. Sed non abs re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere. Galilaea quippe transmigratio facta, vel revelatio dicitur. Utraque autem interpretatio nominis ad unum finem respicit, siquidem supra jam legimus dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus quia surrexit; et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Et nunc evangelista narrante cognovimus quod abierunt discipuli Salvatoris in Galilaeam, et videntes eum 107.1151D| adoraverunt. Quid est ergo quod Jesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis, sequuntur illi et videntes eum adorant? nisi quia surrexit Christus a mortuis, primitiae dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia in specie suae divinitatis contemplantes, sine fine collaudant. Cui visioni congruit illud quod Galilaea etiam revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III), quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, ejusque vestigia sequimur fide non ficta. Sequitur:

107.1152A| Et videntes eum adnoraverunt. Quidam autem dubitaverunt. Si quaerimus unde dubitaverunt, qui videntes Dominum adoraverunt, nulla magis causa occurrit, quam ea cujus Lucas meminit, cum ipso resurrectionis suae die discipulis eum apparuisse narrat: Conturbati vero, inquit, et conterriti existimabant se spiritum videre. Videntes ergo Dominum cognoscunt. Et quia hunc esse Deum didicerant, dimissis in terram vultibus adorant. Sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum quem finita passione tradidit solum videre putabant. Unde confestim magister pius, et eos qui jam crediderunt in fide confortat, et illos qui adhuc dubitaverunt ad fidei gratiam convocat, omnibus 107.1152B| scilicet intimans ad quantam gloriae magnificentiam assumpta pro hominibus et morti data humanitas resurgendo pervenerit.

Et accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Non enim haec de coaeterna Patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate. Quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgendo a mortuis gloria et honore coronatus est, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subjecta sub pedibus ejus. Inter quae omnia etiam mors ipsa, quae ei ad tempus praevalere visa est, ejus pedibus substrata est. Quod ergo Psalmista de Domino resurgente a mortuis ait Patri, Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII), hoc 107.1152C| est utique, quod resurgens ipse Dominus ait discipulis: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et quidem etiam priusquam a morte resurgeret, noverant angelicae in coelo virtutes jure se subditas homini, quem a suo conditore specialiter assumptum esse videbant. Sed caeci in terra homines dedignabantur ei subjici, quem communi secum mortalitate cognoverant indutum. Contemnebant ejus virtutem in miraculis intelligere divinam, cui infirmitatem in passionibus inesse cernebant humanam. Propter quod benigne mediator ipse Dei et hominum, etiam hominibus in terra notum fieri volens, quia data sit ei omnis potestas in coelo et in terra, quatenus et ipsi cum angelis in coelo vitam possent habere perennem, misit et doctores qui 107.1152D| cunctis per orbem nationibus suum Evangelium praedicarent.

Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus autem ordo praedicandi, et modernis quoque praedicatoribus Ecclesiae diligentissime sectandus, ut primo quidem doceatur auditor, deinde fidei sacramentis imbuatur, deinde ad servanda Dei mandata ex tempore liberius instituatur. Quia non potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Cum neque indoctus quisque et ignarus Christianae fidei potest ejusdem sacramentis ablui, neque lavacro 107.1153A| baptismi a peccatis emundari sufficit, si non post baptisma studeat quisque bonis operibus insistere. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instituere, ac sic baptizare praecipit, quia et sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI); et nisi quis renatus fuerit ex agua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. IV). Ad extremum vero subjungit, Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt, et pauca addidit: Omnia quaecunque mandavi vobis, ut quicunque crediderint, qui in Trinitate fuerunt baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt: quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II). Quanta autem merces piae conversationis, quale pignus futurae 107.1153B| beatitudinis, etiam in praesenti fideles maneat, subsequenter insinuat dicens:

Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Libet autem conferre huic testimonio quod Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est assumptus est in coelum, et sedit ad dexteram Dei (Marc. XVI). Quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum humanitate, quam de terra susceperat, manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum. Manet autem omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo, qui divina mansione et inhabitatione sint digni. Nec dubitandum eos post hujus saeculi certamina manere cum Christo in regno, 107.1153C| qui in saeculo certantes Christum in sui cordis hospitio meruerunt habere mansorem. Notandum interea, quod praesens ubique divina majestas aliter adest electis suis, aliter adest reprobis. Adest enim reprobis potentia naturae incomprehensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentia dona, vel flagella quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit. Adest electis ut scriptum est: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII). Adest reprobis, ut promissum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam 107.1153D| eorum (Ibid.). Unde necesse est ut semper operibus nequam paveant mali, quorum etiam cogitationes singulae conspectui districti judicis patent. Semper in operatione justitiae, et in his quae propter justitiam patiuntur gaudeant boni, quibus Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII), et in quacunque tribulatione positis nunquam ejus pietas abest: cui canitur in psalmo: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor: contere brachium peccatoris et maligni (Psal. XIX). Quam pietatis suae praesentiam non tantum nobis verbo promisit, sed et evidentibus designavit indiciis, cum post resurrectionem suam discipulis, saepius usque ad diem qua coelos petit apparuit, eorumque animos 107.1154A| admonendo, increpando, Spiritus sancti donum tribuendo, roboravit. E quibus quidem apparitionibus decem solummodo in evangelistarum scriptis invenimus, sed plures fuisse docet Apostolus dicens: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae, et post haec undecim, deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus, novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi. Quibus enim locis vel temporibus factae sunt visiones, quas commemorat, ignoramus. Tamen scimus quia quod sibi novissime visum esse Dominum confirmat, post ascensionem ejus factum est: vel quando illum de coelo alloquens, de persecutore Ecclesiae doctorem fecit; vel quando in paradisum 107.1154B| et tertium coelum raptus, audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII), et sicut alibi dicit mysterium Evangelii, quod ab homine non accepit, per revelationem Jesu Christi didicit. Decies vero visum, ut diximus, post resurrectionem Dominum, Evangeliorum nobis et Actuum apostolorum prodit historia. Ubi ipso resurrectionis suae die quinquies apparuisse legitur. Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum. Deinde eidem Mariae, et alteri ejusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare discipulis, quae ibi compererant occurrens apparuit. Tertio Simoni Petro. Quarto Cleophae et socio ejus, cum quibus ipse gradiens in Emmaus ibidem in panis fractione cognitus est; qui mox reversi Hierosolymam invenerunt 107.1154C| discipulos loquentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Nam plenius alibi quando Simoni apparuerit non legitur. Quinto apparuit eis in eodem loco januis clausis, ubi abierat Thomas. Sexto post dies octo quando erat et cum eis Thomas. Septimo piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo in monte Galileae, quod hodierna lectione audivimus. Nono recumbentibus illis undecim apparuit, die quo ascendit in coelum. Decimo viderunt eum ipsa die non jam in terra positum, sed elevatum in aera, coelosque petentem, dicentibus sibi angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Hac ergo frequentia corporalis suae manifestationis ostendere voluit Dominus, ut diximus, in omni loco se bonorum desideriis divinitus esse 107.1154D| praesentem. Apparuit namque ad monumentum lugentibus: aderit et nobis absentiae ejus recordatione salubriter contristatis. Occurrit revertentibus a monumento, ut agnita resurrectionis gaudia praedicarent: aderit et nobis dum dona quae novimus proximis fideliter annuntiare gaudemus. Apparuit in fractione panis his qui eum peregrinum esse putantes, ad hospitium vocaverunt. Aderit et nobis et cum peregrinis et pauperibus quaecunque possumus bona libenter impendimus; in fractione panis, cum sacramenta corporis ejus, videlicet panis, vivificata ac simplici conscientia sumimus. Apparuit in abdito de sua resurrectione loquentibus: adest et nobis modo ejus dono idem agentibus, aderit nobis 107.1155A| semper, cum ab extrinsecis operibus ad tempus vacantes, de ejus gratia locuturi convenimus. Apparuit, cum foribus clausis intus Judaeorum metu residerent. Apparuit cum minorato eodem metu apertis eum gressibus in montis vertice quaererent. Adfuit quondam confortaturus suo Spiritu Ecclesiam, cum ab infidelibus premeretur, et ad publicum venire ac dilatari prohiberetur: adest eidem et nunc cum inclinato ad fidem culmine regali terror quievit persecutionis, et omnis mundi sublimitas apostolicis est subdita vestigiis. Apparuit piscantibus, eosque apparens divinis adjuvit beneficiis: aderit et nobis, cum necessaria vitae temporalis recta intentione curamus, justisque nostris laboribus subsidium 107.1155B| suae pietatis subjungit. Apparuit recumbentibus; 107.1156A| aderit et nobis cum juxta apostoli monita sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid agimus, omnia in gloriam Dei facimus. Apparuit primo in Judaea, deinde in Galilaea, post haec rursum in Judaea, die quo ascendit in coelum: aderat Ecclesiae cum primum solius Judeae terminis clauderetur; adest modo cum, Judaeis ob culpam perfidiae derelictis, transmigravit ad gentes, aderit in futuro, cum ante finem saeculi revertetur ad Judaeam, et sicut Apostolus ait: Intrante gentium multitudine, sic omnis Israel salvus erit (Rom. XI). Novissime illis apparuit ascendens in coelum: aderit et nobis ut eum post mortem sequi mereamur in coelos, si ante mortem eum in Bethaniam, unde ascendit, id est, in 107.1156B| domum obedientiae, sequi curamus.

(no apparatus)