AuInInI.CoInViP2 217 Auctor incertus (Innocentius III?) Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROOEMIUM.
Ne inter occupationes multiplices et sollicitudines vehementes, quas non solum ex cura regiminis, verum etiam ex malitia temporis patior ultra vires, quasi totus absorbear a profundo: libenter aliquas horulas mihi furor, quibus ad revocandum et reducendum spiritum ad seipsum, ne a seipso dividatur et alienetur omnino, et in lege Domini aliquid meditetur, quod ad hoc ipso proficiat inspirante, cujus spiritus ubi vult spirat (Joan. III), ne semper sic sim traditus aliis, ut nunquam restituar ipse mihi. Nam et unigenitum Verbum Patris, non sic a Patre descendit, ut non remaneret cum Patre, ipso testante: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (ibid.). Flumina quoque non sic egrediuntur de mari, ut non egrediantur ad mare. Quia juxta sententiam Salomonis, ad locum unde exeunt flumina, revertuntur (Eccle. I). Quia vero sicut qui tetigerit picem inquinabitur ab ea (Eccli. XIII), sic de occupationibus et sollicitudinibus hujus saeculi grandis saepe culpa contrahitur, quae debet profecto per gravem poenitentiam expiari: direxi nuper oculum ad Psalmistam, qui plenius et perfectius de poenitentiae virtute tractavit, praesertim in septem Psalmis poenitentialibus, septiformi munere inspiratis: ut cum ipso ingrediens sanctuarium, intelligam novissima, si forte clavis David, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit (Isa. XXII; Apoc. III), aperire dignetur, ut in illis humiliato spiritu et corde contrito humanam miseriam et divinam misericordiam investigans, de torrente praecipitationis humanae recurram ad fontem propitiationis divinae: ipsoque docente, qui docet hominem scientiam (Isa. XXVIII), sic illos et intelligere valeam et exponere, ut proficere debeat et possit ad gloriam nominis ejus, et ad salutem animae meae, utilitatem quoque non solum legentis, sed et audientis; tam etsi non ignorem, quod, juxta sententiam Sapientis, tempore otii scribenda sit sapientia, et qui minoratur, actu percipiat eam (Eccli. XXXVIII). At ego non dulcedinem sapientiae, sed amaritudinem poenitentiae in hac paupere coenula, vel paupercula coena disposui propinare.
Verum etsi plures sint psalmi poenitentiales, ratione tamen mysterii septem solummodo sunt excepti de pluribus, qui appropriato vocabulo poenitentiales dicuntur: quemadmodum, etsi multi scripserunt evangelia, quatuor sunt tamen e multis recepti gratia sacramenti, qui specialiter evangelistae vocantur.
Septenarius enim numerus est sacratus propter septem dona Spiritus sancti, quae Isaias enumerat dicens: Requiescens super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Unde: Sapientia aedificavit sibi domum, et excidit septem columnas (Prov. IX). Hinc et septem lucernae fuisse leguntur in uno candelabro (Exod. II), et septem oculi in lapide uno (Zach. III), septem quoque boves videbantur ascendere de fluvio uno, ac septem spicae pullulabant in culmo uno (Gen. LXI): septem quoque signacula in libro uno (Apoc. V), sed et septem fuerunt sportae repletae de fragmentis (Matth. XV), et septem buccinae, quarum usus erat in jubileo (Jos. VI). Job habuit septem filios, qui per singulos dies cum sororibus suis convivia faciebant (Job I); et apostoli septem viros plenos Spiritu sancto in diaconos elegerunt (Act. VI). Joannes etiam scribens septem Ecclesiis, perhibet se vidisse in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, tenentem in dextra sua stellas septem, quae septem Ecclesiarum, septem sunt angeli (Apoc. I): et in medio throni agnum stantem tanquam occisum habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram (Apoc. V). Septem quoque petitiones continentur in Oratione Dominica, tres pertinentes ad vitam futuram, et tres pertinentes ad vitam praesentem, media vero pertinens ad utramque (Matth. VI). Similiter septem beatitudines in sermone Domini distinguuntur (Matth. V). Nam octava beatitudo redit ad caput, sicut octava dies redit ad principium. Sed et septimus dies, septima hebdomada, septimus mensis et septimus annus, sacrati [ al. feriati] erant in lege, praesertim Pentecostalis solemnitas, quae post septimum dierum, septenarium sequebatur: et post septimum annorum septenarium observatio jubilei. Septenarius enim universitatis, et quietis, et perfectionis, et sanctificationis est numerus specialis, quia septem diebus agitur et repetitur omne tempus, unde Dominus ait: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII), id est semper; et: Septimo die requievit Dominus ab omni opere quod patrarat (Gen. II), quo videlicet die ipse Christus requievit in sepulcro. Et ex partibus septenarii perficitur plenus homo, ternario quantum ad animam, propter tres vires animae naturales, et quaternario quantum ad corpus, propter quatuor corporis elementa. Hic primus in monadibus, in se primum continet perfectum numerum, redditum ex suis partibus aggregatis, et solus multiplicatus, per suarum alteram partium, ex se generat primum perfectum numerum in decadibus, ut perfectionem ipse primus in se contineat simplicem, et solus perfectionem ex se generet duplicem, ut dictum est generalem [ al. numeralem], de cujus numeri sanctificatione jubetur in lege: Memento, ut diem Sabbati sanctifices (Exod. XX). Unde Deus septem gentes de terra promissionis ejecit (Deut. VII), et septem daemonia expulit de Maria (Marc. XVI), vitiorum ejectionem et peccatorum expulsionem significans, per quam anima sanctificatur, infusa gratia septiformi. Septenarius quippe numerus non solum septem principalia Spiritus sancti dona designat, verum etiam et tres catholicas et quatuor principales virtutes significat: duos denarios stabularii (Luc. X), et quinque corporis sensus: unum baptisma et sex opera pietatis, quae sanctificationem perfectam simul omnia operantur. Hic ergo numerus non solum ex quaternario et ternario, verum etiam ex quinario et binario, nec non ex senario et unitate componitur, ut homo ex anima perfectus et corpore, duplicatis duobus et quinque talentis, per exercitium pietatis, de labore transeat ad quietem, juxta quod Veritas ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro, unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (ibid.), quam et ipse Psalmista desideranter optabat, dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). Hinc est quod septenarii computatio ad XXVIII pertingit; quia gratia septiformis, duplicato in duplici stola denario, qui reddetur in vinea laborantibus, ad beatae resurrectionis perducit octavam, in qua Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV), fructus et merces et praemium singulorum, quam octavus dies Dominicae resurrectionis praesignavit. Unde non incongrue scriptum est: Da partes septem, nec non octo (Eccle. II), illo praetermisso, quoniam ad hoc non pertinet quod dicitur per prophetam: Suscitabimus super eum pastores septem, et octo primates (Mich. V). Et secundum visionem Ezechielis, septem graduum erat ascensus atrii exterioris, et in octo gradibus erat ascensus atrii interioris (Ezech. XL). Profunda ergo et fecunda, mirifica et magnifica sunt septenarii sacramenta, quae non solum a theologis, verum etiam a philosophis commendantur.
Sed ad commendationem septem poenitentialium psalmorum ista sufficiant, de quibus nonnulla in eorum expositione tanguntur, hoc addito, quod ideo poenitentiales psalmi septenario sunt numero comprehensi, ut peccata quae sub hoc numero praevaricando committimus, sub eodem numero poenitendo deleamus. Septem enim sunt vitia principalia, ex quibus universa peccata nascuntur, videlicet inanis gloria, ira, invidia, acedia, avaritia, gula, luxuria, significata per septem populos, quos Deus de terra promissionis ejecit, videlicet Hethaeum, Gergezaeum, Amorrhaeum, Chananaeum, Pherezaeum, Hevthaeum, et Jebusaeum (Deut. VII): necnon per septem spiritus nequiores, quos immundus spiritus adduxit, ut domum scopis mundatam et ornatam, ad habitandum intrarent (Luc. II). Ut et quemadmodum maculae criminum in hoc saeculo, septem dierum hebdomada contrahuntur: ita horum septem psalmorum poenitentia diluuntur, qui sunt jugiter coram Domino contrito et humiliato spiritu recitandi.
Horum autem septem psalmorum, quatuor sunt consimiles, et tres dissimiles in principiis, quantum ad figuras et voces, ita dispositi, quod semper inter duos consimiles unus dissimilium constituitur, et inter duos dissimiles unus consimilium collocatur. Consimiles sunt primus, tertius, quintus et septimus: dissimiles vero sunt secundus, quartus, et sextus. Porro, quatuor consimilium duo primi sunt ex toto consimiles inter se; similiter etiam duo ultimi, quantum ad figuras, et voces, quia in una perfecta oratione concordant. Sed duo primi et duo ultimi sunt ex parte sibi consimiles in praedictis, quia concordant in prima solummodo dictione. Verum in primis postulat poenitens averti furorem, in ultimis autem orationem postulat exaudiri. Trium autem dissimilium, duo sunt ex toto dissimiles inter se, videlicet primus qui ait de beatitudine gratiae: atque ultimus qui ait de profundo miseriae: medius autem, quantum ad figuras et voces, discordat ab omnibus, sed quantum ad intentionem et intellectum cum universis concordat, quoniam ait de culpa delenda, et misericordia impendenda, pro quibus omnes poenitentiales psalmi sunt editi et inventi; unde sicut ipse quartus mediat loco inter omnes, ita et intellectu. Quod autem inter duos consimiles unus dissimilium collocatur, et inter duos dissimiles unus consimilium constituitur, hoc profecto designat, quod cum poenitentiales psalmi solummodo competant viatoribus, nulla in via sunt ita perfecta, quibus non interveniat aliquod imperfectum: nec aliqua tam sunt mala, quibus non intercidat aliquod bonum: quatenus nec perfectis praesumptio, nec malis desperatio tribuatur, quod maxime convenit et expedit poenitenti, ut nec de misericordia nimium praesumat sperando, nec de justitia nimium desperet timendo, sed inter superiorem et inferiorem molam spiritus [ al. spiritualiter] conteratur.
Cum autem inter omnes orationum species, post orationem Dominicam, praeemineat psalmodia, si quis speciales psalmos subtiliter investiget, perfectam in eis formam orandi inveniet, ad divinae propitiationis gratiam promerendam. Unde quasdam orationis circumstantias sensui praelibandas, quibus animus praeinstructus, orationis virtutem in psalmis ipsis facilius assequatur. Notandum ergo, quod orat Christus, orant et angeli, orant daemones, orant homines, orant boni, orant mali, orant vivi, orant mortui, orant pro se, et orant pro aliis; sed inter hos magna ac multa est differentia.
Christus enim sive pro se, sive pro aliis oret, semper in omnibus exauditur. Oravit pro se in cruce: Pater, inquit, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XVIII), et statim exauditus est, quoniam inclinato capite tradidit spiritum. Oravit pro aliis: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (ibid.), et exauditus est pro omnibus, pro quibus oravit, quemadmodum alibi dicit: Pater gratias ago tibi, quoniam exaudisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis (Joan. XI). Pro se oravit et exauditus est; unde Pater inquit ad ipsum Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Oravit pro aliis, et similiter exauditus est: unde cum dixisset ad Patrem: Pater sancte, serva eos, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII); consequenter subjunxit: Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos (ibid.). Ecce idem orat, et idem exaudit. Orat ut homo, exaudit ut Deus. Unde sane debet intelligi, quod de Spiritu sancto ait Apostolus: Ipse Spiritus postulat pro vobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII), quia facit nos postulare. Sane advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II); qui, secundum Apostolum, semper interpellat pro nobis ad Patrem (Rom. VIII), semper vivens, ad interpellandum pro nobis (Hebr. VII). Quia etiam, ut ait idem Apostolus: in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit eum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis, offerens, exauditus est pro sua reverentia (Hebr. V). Nonne autem oravit, ut transiret ab eo calix, cum dixit: Abba Pater, si possibile est transfer calicem hunc a me? (Marc. XIV). Verum, etsi non secundum voluntatem orationis, sed voluntatem sensualitatis hoc dixerit, potest tamen intelligi in hoc exauditus, quia calix ab eo transivit ad alios, quemadmodum dixerat filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei, etiam. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX), etc. Vel potius sicut oravit, sic exstitit exauditus: Oravit enim non simpliciter, sed conditionaliter, dicens: Pater si vis, transfer calicem hunc a me (Luc. XXII). Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Optabat enim ut si fieri posset, transeat ea hora, unde subjunxit: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (ibid.): non mea voluntas fiat, sed tua, et sic obtinuit quod oravit.
Similiter orant angeli, et semper exaudiuntur a Deo; sed pro aliis offerunt precum suffragia: pro se vero referunt gratiarum actiones. Oravit angelus dicens: Domine Deus exercituum, quousque tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo verba bona, verba consolatoria: Revertar, inquit, ad Jerusalem in misericordia; domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem (Zach. I). Ipsi quoque angeli preces fidelium offerunt Deo, sicut angelus Raphael ad Tobiam ait: Quando orabas cum lacrymis, ego orationem tuam obtuli Domino (Tob. XII). Et in Apocalypsi: Angelus venit et stetit coram altari, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante conspectum Dei. Et ascendit fumus aromatum incensorum de orationibus sanctorum, de manu angeli coram Deo (Apoc. VIII). Dicuntur enim offerre Deo angeli preces fidelium, ut ostendat se illas gratas habere: vel super illis ut divinum beneplacitum investigent, quod ipsi nonnunquam hominibus insinuant. Unde angelus ad Cornelium: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. X). Pro se vero gratiarum referunt actiones, quemadmodum scriptum est: Facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo (Luc. II). Et alibi: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni; propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. (Apoc. XII).
Daemones pro se quidem orant, non pro aliis, sed contra alios, et quandoque exaudiuntur, quandoque non exaudiuntur. Exaudiuntur, ut ubi: Rogabant illum, ut permitteret illis in porcos ingredi, et permisit. Exierunt ergo ab homine daemonia, et intraverunt in porcos (Luc. VIII; Matth. VIII; Mar. V). Non exaudiuntur, ut ibi: Obmutesce immunde spiritus, et exi ab illo: qui prius voce magna clamaverat dicens: Sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene? Scio te, quia sis sanctus Dei (Marc. I; Luc. IV). Orant quoque contra alios, et quandoque exaudiuntur, ut ibi: Mitte manum tuam, et tange carnem ejus, et os ejus, et tunc videbis, quod in faciem benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satanam: Ecce in manu tua est, verumtamen animam ejus serva (Job II). Quandoque orant contra alios, et non exaudiuntur, ut ibi: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego vero rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII).
Caeterum exaudiuntur boni defuncti, cum orant, tam pro se, quam pro aliis. Unde in Apocalypsi: Vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et clara voce dicebant: Usquequo, Domine, sanctus et vivus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et ipsi (Apoc. VI). Item in secundo Machabaeorum: Hic est fratrum amator et populi Israel. Hic est qui multum orat pro populo, et universa civitate sancta, Jeremias propheta Dei. Vidit autem ipsum extendisse dexteram, et dedisse Judae gladium aureum, dicentem: Accipe sanctum gladium, munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel (II Mach. XV). Quid est quod legitur: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non erit anima mea ad populum istum? (Jer. XV). Sed hoc per hypothesin dicitur, id est si starent, quemadmodum alibi dicitur: In his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI), id est si vellent, non possent.
Mali jam mortui orant quidem, sed non exaudiuntur, neque pro se, neque pro aliis; unde dives mortuus, qui sepultus est in inferno clamabat dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi: Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Rursus ait: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI).
Caeterum boni viventes, orant pro se, orant pro aliis, et contra alios: et quandoque exaudiuntur, quandoque non. Oravit pro se Petrus, qui cum coepisset mergi clamabat, dicens: Domine salvum me fac, exaudirique meruit; quia extendens Jesus manum, apprehendit eum dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? (Matth. XIV). Oravit et Paulus tertio, ut auferret ab eo Dominus stimulum carnis, et dixit illi Dominus: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Quandoque similiter orant contra alios, et pro aliis, et exaudiuntur a Deo; unde Jacobus ait: Elias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum (Jac. V; III Reg. XVII, et XVIII). Interdum etiam orant pro aliis, et non exaudiuntur. Unde dictum est Jeremiae (cap. VII, XI et XIV): Noli orare pro populo isto. Propter quod ipse dicebat: Cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam (Thren. III). Et Samueli: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim cum? (I Reg. XVI). Contra alios quoque orant quandoque et non exaudiuntur aliquando, sicut Jacobus et Joannes qui dixerunt: Domine, vis dicimus ut descendat ignis de coelo, et consumat illos? Et conversus increpavit illos dicens: Nescitis cujus spiritus estis (Luc. IX).
Sic et mali viventes quandoque exaudiuntur pro se, sicut Pharisaeus, qui rogavit Jesum, ut manducaret cum illo, et ingressus domum Pharisaei discubuit (Luc. VII). Sic et exauditus est filius prodigus, qui ait: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit, et divisit illis substantiam (Luc. XV). Nam illud quod caecus illuminatus in Evangelio ait: Scimus quia Deus peccatores non audit (Joan. IX), tanquam falsum ab omnibus reprobatur. Tales enim exaudiuntur interdum pro aliis, sicut seniores Judaeorum, qui rogaverunt Jesum pro servo centurionis, dicentes: Dignus est ut illi hoc praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Jesus autem ibat cum illis. Et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat sanum (Luc. VII). Denique orant quandoque pro se mali, et non exaudiuntur a Deo, sicut Antiochus, de quo legitur: Orabat scelestus ille Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus (II Mac. IX), non solum in hac vita, verumetiam in futura. Unde fatuae virgines clausa janua clamabant: Domine, Domine aperi nobis. Respondit illis: Amen, dico vobis, nescio vos (Matth. XXV). Interdum etiam mali orantes non exaudiuntur pro aliis, sicut Dominus quibusdam malis sacerdotibus ait: Maledicam benedictionibus vestris (Malac. II), id est, preces, quas pro benedicendo populo effunditis, non exaudiam, sed potius maledicam, hoc est, quasi maledictas penitus improbabo; unde: Clamaverunt ad Dominum (Jon. I), etc.
Porro, quandoque festinat Dominus et exaudit in principio, quandoque protrahit et exaudit in medio, quandoque tardat et exaudit in fine. In principio precum exaudivit Danielem: Adhuc, inquit, me loquente in oratione, ecce Gabriel vir cito volans tetigit me, tempore sacrificii vespertini, et locutus est mihi: Ab exordio precum tuarum egressus est sermo (Dan. IX). Et alibi: Adhuc te loquente dicam, adsum. Distulit autem Dominus aliquandiu exaudire, aliquos fideles clamantes: Veni Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae Israel; quibus propheta respondit: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniet et non tardabit (Habac. II). Interdum etiam usque ad finem exaudire prolongat sicut superius dictum est: Exspectate donec impleatur numerus fratrum vestrorum (Apoc. VI). Nisi enim quaedam Dominus in finem aliquando differret exaudire, Psalmista non diceret: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem (Psal. XII). Et iterum: Exsurge, quare obdormis, Domine, exsurge, et ne repellas in finem (Psal. XLIII).
Debet autem oratio esse fidelis, humilis, pia, devota, intenta, compendiosa, assidua et discreta; et quae talis fuerit, meretur proculdubio exaudiri. Quod autem oratio debet esse fidelis, ostendit ipsa Veritas dicens: Quidquid petieritis in oratione credentes, accipietis (Matth. XXI); nam sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XII); Justus autem ex fide vivit (Rom. I). Hinc Jacobus apostolus ait: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans (Jac. I).
Quod debeat esse humilis, Sapiens protestatur: Oratio humiliantis se penetrat coelos, et donec appropinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat (Eccli. XXXV). Hinc est quod publicanus ille ascendens in templum ut oraret, a longe stans, nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori, secundum sententiam Veritatis descendit in domum suam justificatus. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII).
Quod debeat esse pia, ut petat ea quae pertinent ad animae salutem, Dominus ait: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit; quidquid enim petieritis Patrem in nomine meo, id est in nomine Christi Jesu, hoc est in nomine Salvatoris, quod videlicet pertineat ad salutem, fiet utique vobis (Joan. XVI), si pro vobis petatis, prout petere debeatis, fiet, inquam, in praesenti vel in futuro.
Quod autem debeat esse devota, ut suaviter tanquam incensum redoleat, Psalmista demonstrat: Dirigatur, inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Hoc incensum in dignum odorem suavitatis offertur, de quo alibi legitur: Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum in conspectu Domini (Apoc. VIII). Providendum est ergo, ne muscae morientes perdant suavitate unguenti (Eccle. X), id est ne importunae cogitationes tollant devotionem orationis.
Quod debeat esse intenta, ut non tam ex ore, quam ex corde procedat, dicit Scriptura: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI). Apud me, inquit, oratio mea Deo vitae meae (Psal. XLI). Talis fuit oratio Josaphat, qui, sicut legitur in Paralipomenon, totum se contulit ad rogandum Dominum (II Par. XX). Unde Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia ejus movebantur, et vox penitus non audiebatur, effundens animam suam in conspectu Domini (I Reg. I). Scriptum est enim: Ante orationem praepara animam tuam (Eccli. XVIII). Expedit tamen, ut devotionem cordis oris pronuntiatio comitetur; quia quod facit flatus carboni, hoc facit pronuntiatio devotioni.
Quod debeat esse compendiosa, Dominus ait: Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Matth. VI). Unde protinus discipulos suos brevem edocuit orationem, dicens: Sic orabitis; Pater noster qui es in coelis (ibid.). Hinc alibi legitur: Non iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII), quoniam in multiloquio non deest peccatum (Prov. X). Quid est ergo quod legitur, quod et ipse Dominus factus in agonia prolixius orabat? (Luc. XXII.) Et: Erat pernoctans in oratione Dei? (Luc. VI.) Verum non inutile multiloquium intelligitur, quando oratio est devota: sed multiloquium intelligitur, cum ex inutili prolixitate verborum oratio taediosa efficitur.
Quod debeat esse assidua, dicit Paulus: Sine intermissione orate fratres (I Thess. V). Juxta quod Veritas ait: Oportet semper orare, et nunquam deficere (Luc. XVIII). Quoniam ut Jacobus ait: Multum valet deprecatio justi assidua (Jac. V), nam oratio justi impinguat altare (Eccli. XXXV). Unde et oratio sine intermissione ab Ecclesia pro Petro fiebat ad Deum, et fuit a carcere liberatus (Act. XII). Propterea Dominus praecepit: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI). Hinc est quod ille, qui pulsans perseveraverat, ab amico panes obtinuit, propter improbitatem ejus, quotquot habuit necessarios (ibid.): et vidua, quae iniquo judici molesta fuerat, per eum ab adversario meruit liberari (Luc. VIII). Tantae namque virtutis est orationis instantia, ut a Deo extorqueat, quod ipse expresse negaverat, sicut in libro Judicum dicitur: Non addam ultra, ut liberem vos. Ite et invocate deos quos elegistis, ipsi vos liberent in tempore angustiae. Dixeruntque filii Israel ad Deum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet, tantum tunc libera nos. Qui doluit super miseriis eorum, et per manum Jephtae libravit eos de manibus filiorum Amon (Judic. X). Hinc est etiam, quod licet Dominus responderit mulieri Chananaeae: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, quia tamen illa non cessaverat post ipsum et discipulos suos clamare, dicens: Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, audire meruit: O mulier magna est fides tua, fiat tibi sicut vis (Matth. XV).
Quod autem debeat esse discreta, ipse Christus perhibet dicens: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI); unde fideles sic docuit, dicens: Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ostendens quod discrete petenda sunt, aeterna quidem in praemium; unde: Adveniat regnum tuum: spiritualia vero ad meritum; unde: Fiat voluntas tua: temporalia ad sustentationem; unde: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Discrete quoque petendum est, ut liberemur a malis praesentibus, praeteritis, et in futuris; de praeteritis dicitur: Dimitte nobis debita nostra; de praesentibus: Libera nos a malo; de futuris: Et ne nos inducas in tentationem (ibid.).
Qui taliter orat, nonnunquam obtinet apud Dominum, non solum id quod petit, sed aliud quidem, et amplius. Quemadmodum et Zacharias, qui cum ingressus fuisset templum Domini, et omnis multitudo populi hora incensi foris oraret, audivit ab angelo: Ne timeas, Zacharia, ecce audita est oratio tua, et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem (Luc. I). Ezechias quoque cum aegrotasset, et audisset Isaiam prophetam dicentem: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives: convertit faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum fletu magno, statim per eumdem prophetam audivit: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Ecce sanavi te, et addam diebus tuis, quindecim annos, et de manu regis Assyriorum eruam te, et protegam urbem istam. Signum quoque mirabile factum est, ut sol reverteretur decem gradibus in horologio ad petitionem ipsius (Isa. XXXVIII), quemadmodum ad petitionem Josue, sol unius diei spatio in medio coeli stetit (Josue X). Sic et Salomon audivit a Domino: Quia postulasti verbum hoc, et non postulasti tibi divitias, nec dies multos, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad faciendum judicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te tui similis fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit tui similis in regibus cunctis retro diebus (II Paral. I).
Preces autem indignae sunt aliquando propter personam, aliquando propter causam, aliquando propter intentionem, aliquando propter modum, aliquando propter ordinem, aliquando propter finem. Propter personam indignae sunt preces, sicut Dominus ait per Isaiam: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. II). Nec tantum propter personam ejus qui orat, verum etiam propter personam illius, pro quo oratur. Juxta quod Dominus praecepit Jeremiae: Noli orare pro populo isto (Jer. VII). Propter causam indignae sunt preces, juxta quod apostolus Jacobus ait: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut videlicet in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? (Isa. IV). De tali oratione dicitur: Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII). Propter intentionem indignae sunt preces, quales erant illius, qui dixit ad Dominum: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit: Homo, quis me constituit judicem ac divisorem super vos? Dixitque ad illos: Videte et cavete ab omni avaritia (Luc. II). Propter modum indignae sunt preces, quales erant Simonis Petri, qui cum audisset, quod Christus pati et occidi deberet, imprudenter et carnaliter sapiens ait illi: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Unde audire promeruit: Vade post me Satana, quia non sapis ea quae sunt Dei (Matth. VI). Sic et Elias cum peteret animae suae ut moreretur, propter modum indigne petivit, quia prae propere ante tempus mori voluit, unde non exaudiri meruit (III Reg. XIX). Propter ordinem indignae sunt preces, quales fuerunt filiorum Zebedaei, qui per matrem submissam petierunt praemium ante meritum, et ante pugnam coronam. Nam cum illa dixisset: Dic, ut sedant hi duo filii mei unus ad dextram, et alius ad sinistram tuam in regno tuo, respondit illis Jesus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dextram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX), quoniam, ut Apostolus ait: Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Propter finem indignae sunt preces illae, quas Dominus reprobat dicens: Cum oratis, non oretis sicut hypocritae, qui amant primos recubitus in synagogis, et in angulis platearum stantes orant, ut videantur ab hominibus. Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, in abscondito ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI).
Denique, principaliter tria sunt inter caetera, quae orationem ad Deum transire non sinunt, videlicet sartago, murus et nubes. Hoc est, concupiscentia carnis, id est luxuria, in qua velut sartagine caro frigitur, concupiscentia oculorum, id est cupiditas, in qua opes velut lapides in muro congeruntur; et superbia vitae, id est jactantia, quae velut nubes sine aqua circumfertur a ventis. De quibus Joannes apostolus ait: Quidquid est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). De tali sartagine legitur: Et tu, fili hominis, sume tibi sartaginem ferream, et pones eam inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam (Ezech. IV). De hoc muro dicitur: In te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII). Et de hac nube legitur: Opposuisti tibi nubem, ne pertranseat oratio tua (Thren. III). Vel potius: Sartago ferrea est, mentis duritia; murus fictilis, iniquitatis defensio; et nubes obscura, mentis caligo; quae proculdubio non permittunt orationem ad aures Domini pervenire.
Caeterum, oratur corde, oratur ore, oratur opere. De oratione cordis dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). De oratione oris inquit Psalmographus: Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea (Psal. LXV). De oratione operis Sapiens protestatur: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX), quia non desinit orare, qui non desinit benefacere.
Item quidam jacendo orant, quidam sedendo, et quidam stando. Jacens oravit David. quando deprecatus est pro parvulo Dominum, et ingressus seorsum jacuit super terram (II Reg. XII), Similiter et Ezechias, qui jacens in lecto convertit faciem ad parietem, et oravit ad Dominum (Isa. XXXVIII). Qui ait illi: Audivi orationem tuam et vidi lacrymas tuas, et ecce sanavi te (Exod. XVII). Sedens autem Moyses super lapidem, quem Aaron et Hur supposuerant ei, orabat quando Josue Amalec superavit. Elias etiam, cum sederet subter unam juniperum, oravit Dominum, et petivit animae suae, ut moreretur (III Reg. X). Stans autem a longe publicanus orabat, nec audebat oculos ad coelum levare (Luc. XVIII). Judith quoque stans ante lectum Holofernis orabat Dominum, ut confortaret eam (Judith XIII). Rursum quidam orant oculis ac manibus elevatis in coelum, quidam genibus et capite deflexis in terram: quidam corpore curvati, et quidam omnino prostrati. Elevatis in coelum oculis Christus oravit, quando Lazarum suscitavit. Et quando dixit: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XI). Expansis manibus oravit Moyses, quando Josue Amalec superavit (Exod. XVII). Unde propheta ait: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelis (Thren. III). Flexis genibus orabat Apostolus, qui dicebat: Flecto genua mea ad Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (Ephes. III). Et Elias in vertice Carmeli pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua, orans Dominum, ut daret pluviam super faciem terrae, et facta est pluvia grandis (III Reg. XVIII). Incurvatus est Eliseus et oravit, quando incurvavit se super puerum et oravit Dominum, et calefacta est caro pueri (IV Reg. IV). Elias etiam expandit se super puerum et mensus est, dicens: Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri hujus in viscera ejus: et audivit Dominus vocem Eliae (III Reg. XVII). Prostrati autem oraverunt viginti quatuor seniores, qui ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas aureas, et phialas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). Et omnes angeli stabant in circuitu throni viginti quatuor seniorum et animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum (Apoc. VII). In his qui jacentes orant, humilitatis notatur affectus, ad quem praecipue recordatio humanae conditionis invitat. Hinc ille dixit: Memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me (Job X). In his qui sedentes orant, contemplationis otium designatur, de quo legitur, quod cum Dominus dedisset David requiem ab omnibus inimicis suis, ingressus sedit coram Domino et ait: Quis ego sum Domine Deus meus, et quae domus mea, quia deduxisti me usque huc? Tu revelasti auriculam servi tui dicens: Domum aedificabo tibi, propterea invenit servus tuus cor suum, ut te oraret hac oratione (II Reg. VII). Nam etsi homo in oratione devota loquatur Deo, nihilominus tamen in ipsa pariter et ex ipsa contemplationis degustat dulcedinem, dum Deum quasi praesentem devotus intuetur orator. In his autem qui stantes orant, desiderium patriae coelestis designatur, ad quod maxime spes supernae promissionis inducit, propter quod ille dixit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem (Psal. XXI). Hi denique qui flexis genibus, sed expansis manibus et oculis elevatis orant, illam sequuntur quae dicit in Canticis: Trahe me post te. Curremus in odore unguentorum tuorum (Cant. I).
Porro, secundum exempla veterum ter aut septies in die est orandum. Nam Daniel ingressus domum suam, et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et orabat, confitebaturque coram Domino Deo suo, sicut et antea facere consueverat (Dan. VI). Unde et Psalmista: Vespere et mane et meridie, narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam (Psal. LIV). Idem quoque dixit de se: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Quem numerum etiam nunc Ecclesia in horis canonicis observat. Ter in die, propter fidem individuae Trinitatis, et septies inter diem et noctem, propter dona Spiritus septiformis, qui orantes in fide per dona gratiae illuminat et illustrat. Verum secundum testimonia Scripturarum, ter est orandum de nocte, in principio, in medio et in fine. De principio namque dicit propheta: Consurge, lauda de nocte in principio vigiliarum tuarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui (Thren II). De medio dicit Psalmista: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). De fine propheta dixit: Surge diluculo, multa est fides tua (Thren. III). Et Psalmographus ait: Mane oratio mea praeveniet te (Psal. LXXXVII). Ut sic fidelis anima in oratione pernoctet, contra tentationes principum tenebrarum, juxta quod Dominus praecipit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). Omnibus autem orandi horis profertur diluculum, de quo Psalmista dicebat: Deus, Deus meus ad te de luce vigilo (Psal. LXII). Et Sapiens protestatur: Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo; ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur (Eccle. XXX). In qua hora Jacob, qui tota nocte luctatus fuerat cum angelo, meruit benedici (Gen. XXXII).
Licet autem in omni loco possit fidelis orare, competentius tamen in templo, in alto, et in occulto. Nam de templo Dominus ait: Domus mea, domus orationis vocabitur (Matth. XXI). Et Salomon: Cum venerit ergo et oraverit in loco isto, tu exaudies in coelo, Domine, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te (III Reg. VIII). In altum autem Jesus consuevit ascendere ad orationem, de quo legitur, quod ascendit in montem solus orare (Matth. XIV). Ideoque locum ad orandum commendat occultum. Tu autem, inquit, cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Joan. IV). Nam et Christus de loco adorationis a muliere Samaritana interrogatus, respondit: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis patrem, sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Psal. LXLV). Sic reprobans et Samaritanorum errorem, qui dicebant non esse locum adorationis nisi in Gararym: et Judaeorum, qui asserebant non esse locum orandi Deum, nisi in Jerusalem. Specialiter tamen Deus in templo est adorandus, secundum illud: Adorate Dominum in aula sancta ejus (Psal. LXLV). Specialiter quoque ad orientem, sicut legitur: Ad ortum lucis oportet adorare (Sap. XVI), ut nobis adorantibus Dominum, oriatur lux justitiae vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Assistunt enim in sacris basilicis angeli Dei fidelibus adorantibus, ut devotas eorum orationes offerant Deo, secundum illud: In conspectu angelorum psallam tibi, Deus meus, adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo (Psal. CXXXVII).
PSALMUS I. Titulus primi Psalmi poenitentialis talis est: In finem Psalmus David pro octava. --Tituli hujus explicatio. Cum omne tempus, septem dierum repetitione decurrat, per octava intelligitur dies ultima, resurrectionis videlicet et judicii, praesignata per diem circumcisionis octavum. Qui alia quoque ratione censetur octavus, quod scilicet, post septem hujus saeculi aetates, succedet octava quiescentium cum sexta militantium concurrente, quae in primo incepit adventu, et usque ad ultimum perdurabit. Ideo etiam per octavam dies judicii designatur, quia post duas vitas, per septenarium designatas, succedet. Sicut enim duae sunt hominis partes, exterior scilicet, quae est corpus, et interior, quae est spiritus: ita duae sunt ejus vitae, una corporalis. qua corpus vivit, et alia spiritualis, qua anima vivit ex Deo. Hae duae vitae per septenarium designantur, propter duas partes ipsius, quaternarium, qui refertur ad corpus, propter quatuor elementa, videlicet terram, ignem, aerem et aquam, ex quibus componitur ipsum corpus, et ternarium, qui refertur ad spiritum, propter tres partes ipsius, videlicet rationabilem, irascibilem et concupiscibilem, in quibus spiritus ipse subsistit: cum et in corpore hominis quatuor sint humores, qui secundum quatuor anni tempora disponuntur, et in spiritu tres proprietates existant, per quas assimilatur individuae Trinitati. Post has itaque duas vitas, tanquam octava post septenarium, dies judicii subsequetur, in qua justus judex unicuique pro meritis respondebit. Unde timens peccator poenitens clamat et orat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI).
Sensus itaque tituli talis est: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, qui est fidelium consummatio, in praesenti quidem saeculo ad justitiam, et in futuro saeculo ad coronam, attribuitur David, id est homini poenitenti de suis peccatis, in cujus persona David loquitur in hoc psalmo. Psalmus, inquam, compositus pro octava, id est metu judicii, quod in octava resurrectionis agetur. In quo videlicet psalmo est deprecativa confessio, quoniam in eo culpa conceditur, et venia postulatur. Quae licet apud judices saeculares sententiam condemnationis judicat, apud Deum tamen absolutionis sententiam promeretur.
PSALMI PRIMI POENITENTIALIS ELUCIDATIO Domine, ne in ira tua [furore tuo] arguas me, neque in furore tuo [ira tua] corripias me (Psal. VI).
Psalmus iste secundum translationem, quam Romana tenet Ecclesia, continet novem versus, per quos poenitens gradatim ascendit ad novem ordines angelorum; quia majus est gaudium angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV). Quamvis et numerus decem versuum, quos juxta aliam translationem habere dignoscitur, bene congruat rationi, quoniam homo qui cecidit per offensam, resurgit per poenitentiam, ut per eum ordo decimus restauretur. Merito etiam iste psalmus tres habet ternarios, quia poenitentia tres debet habere partes: contritionem in corde, confessionem in ore et satisfactionem in opere: quamlibet autem ternario subdistinctam; quoniam in contritione debet habere poenitens timorem de poena, dolorem de culpa et amorem de gratia. In confessione debet exprimere veritatem, de facto, de numero, de modo. In satisfactione, debet orationem dirigere ad Deum, eleemosynam ad proximum, jejunium ad seipsum. Novem quoque versus sunt in hoc psalmo, propter novem diversitates peccatorum, de quibus poenitens debet dolere, videlicet propter originale peccatum, mortale et veniale. Haec sunt: serpens, mulier et vir. Serpens, id est concupiscentia suggerit originaliter; mulier, id est delectatio comedit venialiter; vir, id est ratio consentit mortaliter. Item peccatum cogitationis, locutionis, operis. Cogitationis in corde, locutionis in ore, operationis in consuetudine. Haec est mors in domo, mors in porta, mors in sepulcro. Rursum peccatum fragilitatis, simplicitatis, malignitatis: fragilitatis per impotentiam, simplicitatis per ignorantiam, et malignitatis per invidentiam. Hoc est, peccatum in Patrem, in Filium et in Spiritum sanctum. In primo ternario, poenitens timet et orat; in medio, gemit et plorat; in ultimo, gaudet et optat. Timet et orat, pro amovenda duplici poena, pro curanda duplici plaga et pro tollenda duplici mora. Pro poena perpetua et transitoria, quod ostendit in primo versu dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Ac si dixisset apertius: Ne arguas me in ira, condemnando in futuro, neque corripias in furore, puniendo me in praesenti. Pro plaga corporali et spirituali, quod ostendit in secundo versu dicens: Sana me, Domine, quia conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde. Ac si dixisset apertius: Sana me ab aegritudine corporali, quoniam conturbata sunt ossa mea; ab aegritudine spirituali, quoniam anima turbata est valde. Pro mora miseriam auferendi et gloriam conferendi, quod ostendit in tertio versu dicendo: Et tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Ac si dixisset apertius: Et tu, Domine, usquequo? differs sanare; quasi dicat, ne moreris, sed eripe animam meam a praesenti miseria. Itemque: Convertere, Domine, quasi dicat, ne moreris, sed salvum me fac in futura gloria.
Audisti quomodo poenitens in primo ternario timet et orat, audi quomodo in secundo ternario gemit et plorat. Laboravi, inquit, in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Gemit et plorat propter mentis oblivionem, et propter laudis suppressionem. Propter oblivionem mentis, quae reprobis est in morte, et propter suppressionem laudis, quae damnatis est in inferno: De quibus in quarto versu praemittit dicens: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Ac si dixisset apertius: Ideo laboravi in gemitu meo, quoniam non est in morte, id est in mortali peccato, qui memor sit tui, hoc est qui meminerit legis tuae, quam praevaricando contemnit: et ideo lavabo per singulas noctes lectum meum, quoniam in inferno, id est in baratro desperationis, quis confitebitur tibi? quasi dicat, nullus omnino, quoniam de tua pietate diffidit. Vel in morte, id est in statu peccatoris jam mortui, non est qui sit memor tui ad salutem. In inferno autem, id est in loco gehennalis supplicii, quis confitebitur tibi? quasi dicat: Nullus ad laudem. Item gemit et plorat, propter turbatum judicium discernendi, et propter inveteratum exercitium offerendi, de quibus in sexto versu subjungit: Turbatus est prae ira oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. Ac si dixisset apertius: Oculus meus, videlicet intellectus, turbatus est, id est obscuratus prae ira, quae impedit rationem. Et inveteravi, prae longa peccandi consuetudine, inter omnes inimicos meos, id est vitia et peccata, quae sunt mihi inimica.
Audisti quomodo poenitens in secundo ternario gemit et plorat, audi quomodo in tertio gaudet et optat. Gaudet quod sit exauditus in tribus, videlicet in fletibus, in orationibus, in precibus: in fletibus, pro poena tollenda; in orationibus, pro culpa delenda; in precibus, pro gratia conferenda. De fletibus exauditis praemittit: Exaudivit Dominus vocem fletus mei. De precibus receptis adjungit: Exaudivit Dominus deprecationem meam. De orationibus admissis supponit: Dominus orationem meam assumpsit. Optat inimicis ex charitate compunctionis dolorem, confessionis erubescentiam et pudorem, et satisfactionis laborem. Dolorem compunctionis, cum dixit: Conturbentur; pudorem confessionis, cum ait. Erubescant; satisfactionis laborem, ubi dicit: Convertantur, et hoc valde velociter, ut protinus liberentur.
Sex vero petitiones facit poenitens in hoc psalmo, duas ex timore poenae, praesentis videlicet et futurae, de quibus ait: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Item duas prae dolore culpae, corporalis videlicet et spiritualis, de quibus addit: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo? Rursus duas prae amore gratiae, liberantis videlicet, et salvantis, de quibus subjungit: Convertere, Domine, et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. In quibus tres timores notantur, servilis, initialis et filialis. Singulis autem petitionibus singulas reddit causas: Ne, inquit, arguas me in ira tua, quia non est in morte qui memor sit tui. Neque in furore tuo corripias me, quoniam in inferno quis confitebitur tibi? Rursus: Miserere mei, Domine, quoniam laboravi in gemitu meo. Sana me, Domine, quoniam lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo. Item: Convertere, Domine et eripe animam meam, quia conturbatus est prae ira oculus meus. Salvum me fac propter misericordiam tuam, quoniam inveteravi inter omnes inimicos meos. Nec tamen despero miserabiliter, sed spero misericorditer, dicens: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Ostenditque poenitens, se in illis petitionibus exauditum. In primis, quoniam exaudivit Dominus, Pater vocem fletus mei. Et in secundis, quoniam exaudivit Dominus Filius deprecationem meam. In tertiis autem, quia Dominus Spiritus sanctus orationem meam assumpsit. Erubescant igitur et conturbentur vehementer omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter
Ut autem poenitens facilius obtineat quod implorat, captat benevolentiam. Primo a persona judicis, per ejus potentiam, ubi dicit: Domine, ne in irâ tua arguas me, et per ipsius misericordiam, ubi dicit: Salvum me fac propter misericordiam tuam. Secundo a re ipsa, quia infirmitatem habet in carne, de qua dicit: Conturbata sunt ossa mea: et infirmitatem habet in mente, de qua ait. Anima mea turbata est valde. Tertio, ab opportunitate temporis, unde ait: Quoniam non est in morte qui memor sit tui: et ab opportunitate loci, ubi addit: In inferno autem quis confitebitur tibi? Quarto, a propria persona, propter interiorem devotionem, cum ait: Laboravi in gemitu meo. Propter carnis mortificationem, cum addit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo. Propter cordis turbationem, unde supponit: Turbatus est in ira oculus meus. Propter separationem malorum, unde: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Et propter inimicorum dilectionem, unde: Conturbentur omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter. Item psalmus incipit a timore, quoniam initium sapientiae timor Domini (Eccle. I). Desinit autem in charitate, quoniam finis praecepti charitas (I Tim. I). Ex timore nanque; poenitens petit a Domino in principio ne arguat illum in ira, neque corripiat illum in furore. Ex charitate vero inimicis suis optat in fine, ut erubescant, conturbentur, et convertantur. Et hic est finis omnis consummationis, sicut in alio psalmo legitur (Psal. CXVIII), videlicet charitatis, quod mandatum latum nimis, quoniam ad inimicos extenditur, juxta quod Dominus praecepit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). Recte ergo timor incipit, et charitas perficit; quia perfecta charitas foras mittit timorem (Joan. IV). Incipit ergo a timore, et desinit in amore. Incipit a tristitia, et desinit in laetitia. Dicit ergo:
Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Ac si diceret: Tu es Deus meus, judex meus, medicus meus, dux meus, defensor meus, salvator meus. Quia tu es Deus meus, ideo formido te dicens: Domine ne in furore tuo arguas me. Quia tu es judex meus, supplico a te. Sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde. Quia tu es dux meus, ideo desidero te sequi dicens: Convertere, Domine. Quia tu es defensor meus, ideo auxilium a te postulo, dicens: Eripe animam meam. Quia tu es salvator meus, ideo salutem flagito, dicens: Salvum me fac propter misericordiam tuam. Tu ergo, Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Dic mihi, o peccator, qui indulgentiam desideras prontereri, qua ratione praesumis profiteri in ipso Deo iram et furorem esse, dicendo: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me; cum non ad misericordiam, sed ad iram; nec ad benignitatem, sed ad furorem soleat provocari, qui audit se iracundum, censeri autem etiam furibundum: quoniam hoc videtur non ad gloriam, sed ad injuriam; non ad laudem, sed ad vituperium redundare. Diceres saltem: Ne arguas me in ira, neque in furore corripias, ut ad majorem expressionem non adderes, in tua videlicet, vel in tuo; quia minus forsan horresceret intellectus, et magis sustineret auditus, si hoc diceres absque illo. Quis enim nunc vere fidelis aequanimiter ferat et patienter auscultet furorem et iram Domino suo ascribi, maxime, quem mitissimum et benignissimum esse novit? Praeterea cum petas alibi ab illo: In veritate tua, exaudi me, in tua justitia (Psal. CXLII), et hic dicas: Ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me, profecto videris innuere, quod ejus ira excedat justitiam, et furor exsuperet veritatem, quod nefas est sentire de illo, qui judicat orbem terrae in justitia et populos in iniquitate (Psal. XCVII). Cumque Scriptura de illo testetur: Tu autem, Domine virtutum cum tranquillitate judicas (Sap. XII), tu quis es, qui audeas ei dicere: Domine, ne in furore tuo arguas? Cur, inquit, objectionibus me fatigas et quaestionibus arctas, cum tantus sit metus de poena, tantus sit moeror de culpa, ut inter timoris et doloris angustias, quasi mente confusus, vix valeam respondere? Nam ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI), et idcirco illa egrediuntur de ore, quae geruntur in corde, unde verba mea timore sunt plena et dolore. Quaeso tamen ne arguas peccatorem, neque corripias poenitentem, quod talibus verbis fatur de Deo, cum ipse Deus talibus verbis loquatur de se per Ezechielem prophetam, dicendo: Ecce, inquit ad terram Israel, de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te (Ezech. VII). Cur ergo dubitet homo loqui de Deo, quod loquitur ipse Deus de se cum ab illo didicerit quid de ipso loquatur? Verum ad loquendum de Creatore verba haec transsumit homo de creaturis, quoniam idonea verba non habet, quibus secundum proprietatem suam loquatur de Deo; et ideo peregrina verba mendicat, ut scilicet per quamdam similitudinem loquatur de illo. In creaturis siquidem ira est furor animi, de interioribus ad exteriora prorumpens, cum quis ob illatam injuriam praecogitatam vindictam desiderat adimplere. Furor autem est vehemens commotio indignantis, cum gestit adversus alium effundere totam iram. Interdum vero unum accipitur pro altero, sicut hic secundum unam translationem habetur: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Secundum alteram dicitur: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Quoniam ex Graeco furor idem est quod ira, unde utrumque legitur in Scripturis, et ira furoris, et furor irae. Porro dicendo furorem et iram de Deo, non significo affectum alicujus turbationis in eo, de quo non possunt ista, nisi divinam essentiam praedicare; sed consignifico effectum vehementis turbationis in homine, in quem merito peccatorum suorum talia exercentur. Dicit ergo poenitens: Domine, qui omnia potes, cui nihil omnino resistit, ne arguas me in ira tua, id est ne me judices, et convincas ad instar irati, qui ob illatam injuriam praecogitatam vindictam nititur exercere. Neque corripias me in furore tuo, id est ne me punias et flagelles, more furentis, qui vehementi indignatione commotus conatur effundere totam iram: quia si secundum exigentiam meritorum velles agere mecum, profecto non possem subsistere ante faciem irae tuae, nec impetum sustinere furoris tui, cum tam multa et magna, enormia et gravia sint peccata, scelera, delicta et crimina mea, quibus ego ingratus, et iram merui et furorem, quod non esset poena sufficiens, aut vindicta condigna, etiam si ignis de coelo descendens me totum consumeret, vel terra os suum aperiens, deglutiret me vivum. Volo tamen et cupio, opto et deposco, ut in praesenti me arguas et corripias in spiritu lenitatis, quia pater filium quem diligit, corripit, et tu quem amas, arguis et castigas (Apoe. III): ne in futuro tu Domine, qui potes et corpus et animam perdere in gehennam, arguas me in ira tua quantum ad condemnationis sententiam; neque corripias me in furore, quantum ad perditionis gehennam, ne videlicet arguas me in judicio, et corripias in inferno. Ne quis autem intelligat de judicio salvationis, adjungo: In ira tua, quoniam idem ipse judex et advocatus, accusator et testis, contra reprobos allegabit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non operuistis me; infirmus, et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV). Tunc respondebunt ei impii dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis, quandiu non fecistis uni ex minimis meis, nec mihi fecistis (ibid.). Neque corripias me, id est punias in inferno. Sed si quis intelligat poenam levem et transitoriam, adjungo: In furore tuo, id est in igne inexstinguibili et aeterno, de quo terribiliter intonabit: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (ibid.) Revera dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies turbinis et caliginis, dies furoris et terroris (Sophon. I). In quo si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (II Petr. IV). Quia ergo horrendum est nimis in manus Dei viventis incidere (Hebr. X). idcirco clamo tremens et dolens: Domine, ne in furore tuo corripias me, neque in ira tua arguas me. Certe si cum omni tranquillitate me argueres in judicio, non possem liberari; quia si innocentem me ostenderem, pravum me esse comprobares, quanto minus liberari valerem, si argueres me in ira tua? Ergo ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII).
Sane irascitur Pater, irascitur Dominus, et irascitur judex. Pater irascitur filio, ut illum corrigat et emendet; dominus irascitur servo, ut illum puniat et flagellet; judex irascitur reo, ut illum reprobet et condemnet. Primam iram postulo adhiberi, secundam postulo mitigari, tertiam postulo penitus averti. De prima legitur: Iratus est, et misertus est nobis (Psal. LIX). Gravis est ira Dei, taliter non irasci. Propter quod ait: Zelus meus recessit a te, ultra jam non irascar tibi (Ezech. XVI). De secunda legitur: Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuae (Psal. LXXXIV). Nam cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. De tertia scribitur: Exarsit ignis ab ira tua, et ardebit usque ad inferna deorsum (Psal. LXXXVIII). Ergo averte iram tuam a nobis, ut non in aeternum irascaris nobis. Triplex est autem ira hominis, naturalis, venialis, et criminalis. De prima dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV). Hanc iram habe, si pii [ al. piam] patris iram tibi adhiberi desideras. De secunda legitur: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Hanc iram tempera, si justam iram Domini circa te desideras mitigari. De tertia vero scribitur: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Hanc iram prorsus evita, si severam judicis iram a te desideras prorsus averti. Omnis enim qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V). Ira, inquit, illis secundum similitudinem serpentis, et furor aspidis insanabilis (Psal. LVII). Hanc iram et hunc furorem omnino declina, si furorem et iram Domini desideras declinare. Dicas ergo:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea.
Et anima mea turbata est valde, et tu, Domine, usquequo?
Redde singula singulis. Ne arguas me in ira, sed miserere mei, quoniam infirmus sum corpore, unde conturbata sunt omnia ossa mea. Ne corripias me in furore tuo, sed sana me, quoniam infirmus sum mente, unde anima mea turbata est valde. Magna quidem est infirmitas corporis, quoniam turbata sunt omnia ossa mea; sed major est infirmitas mentis, quoniam anima mea turbata est valde. Illa enim est poena, de qua dicit Apostolus: Vino modico utere propter frequentes infirmitates tuas (I Tim. V). Haec autem es culpa, de qua dicit Psalmista: Qui tribulant me inimici mei (Psal. XLI), ipsi infirmati sunt et ceciderunt (Psal. XXVI.). Ergo miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Non ut is, qui dicebat: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII); quoniam infirmi accincti sunt robore. Nec ut illa etiam, quae aiebat: Fulcite me floribus, stipate me malis quia amore langueo (Cant. II); quoniam talis infirmitas est procul dubio salutaris. Sed nec sum infirmus ut illi, de quibus dicitur: Infirmabuntur et peribunt a facie tua (Psal. IX), quoniam infirmati sunt, et non fuit qui adjuvaret. Nec etiam infirmus sum, ut illi, de quibus legitur: Tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Rom. I), ut faciant ea quae non conveniunt; quia talis infirmitas procul dubio est lethalis. Sed ex illis me esse confiteor, de quibus dicitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Psal. XV). Ex his quoque, de quibus scribitur: Conscientia eorum, cum sit infirmate, polluitur. Ecce enim accelero clamans: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Non tua quidem, quoniam scriptum: Os enim non comminuetis ex eo, sive, os illius non confringetis (Exod. XII). Habes enim os divinitatis, de quo tu dicis: Adhaesit os meum carni meae (Psal. CI). Habes et os humanitatis, de quo dicit Ecclesia: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II). Sed nec de illis ossibus dico, de quibus inquis in Psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI). Et Ecclesia dicit in Threnis: De excelso misit ignem in ossibus meis (Thren. I). Neque de ossibus dico, quae magis sunt turbantia quam turbata: Ossa, inquit, ejus sicut fistulae aeris (Job XL), et putredo in ossibus ejus (Prov. XII). Ossa ejus plena sunt adipe et medullis, ossa ejus irrigantur. Sed de ossibus meis dico, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est virtutes et vires animae meae. Sed illae per vitia externa turbantur, juxta quod dicitur: Dominus exturbavit ossa eorum qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII). Ista vero per vitia conturbantur, juxta quod dicitur: Ossa mea aruerunt prae caumate (Job XXX), vel sicut in frixorio confrixa sunt. Ergo sana et custodi omnia ossa mea, ut unum ex eis non conteratur, ut timor tuus sit ossium irrigatio. Spiritualis ergo languor est culpa, et corporalis est poena, quae tamen contingit frequenter ex culpa, juxta quod Veritas ait homini, qui habebat in infirmitate sua triginta et octo annos: Ecce sanus factus es, jam noli peccare ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V). Et Apostolus ait: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo jacent inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI). Saluberrimum ergo est consilium, ut qui indiget corporali medela, spiritualium prius exigat et accipiat medicinam, quatenus cessante causa, cesset et effectus. Corporalis autem infirmitas, etsi saepe, non tamen semper provenit ex peccato. Quod probat Apostolus dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi. ut auferret illum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII; Joan. XI). Ecce infirmabatur Apostolus propter conservationem suae humilitatis. Veritas quoque ait in Evangelio: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Et cum interrogaretur a discipulis suis: Rabbi, quis peccavit, hic an parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur, sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Joan. IX). Ecce infirmabatur Lazarus, infirmabatur et caecus, propter ostentationem divinae virtutis. Job quoque propter probationem patientiae legitur infirmatus, qui sedens in sterquilinio testa saniem radebat (Job II). Similiter et Tobias (cap. II), super cujus oculos ex nido hirundinum calida stercora inciderunt, factus est caecus. Hanc autem infirmitatem ideo Dominus permisit evenire ei, ut posteris daretur exemplum patientiae ipsius, sicut et sancti Job. Interdum autem propter compassionem proximorum aliquis infirmatur. Sicut Apostolus, qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Ipse quoque Salvator vulneratus est propter peccata nostra, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus, et Dominus in infirmitate voluit conterere eum. Propter has et multas alias causas interdum absque peccati merito infligitur infirmitas corporalis, etsi frequentius ex peccato. Ergo sana me, Domine, tanquam pius et prudens medicus; quia ego sum aegrotus; et tu medicus; ego habeo infirmitatem, tu sanitatem; ego sum infirmus per culpam, tu sana me per gratiam, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde. Anima conturbata corpus conturbat, Salomone testante: Spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII). Propter quod alibi dicit: A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae (Psal. CI). Quin etiam ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt: quia per quae peccat homo, per haec et torquetur (Psal. XI). Quandiu enim spina rationis pungit spiritum ex peccato, et vermis conscientiae mordet animum ex delicto, non solum anima frigitur et torquetur, sed etiam corpus affligitur et turbatur. Unde bonum est homini a peccato cessare, non solum propter quietem aeternam, quam in futuro saeculo praestolatur, verum etiam propter requiem temporalem, quam in praesenti saeculo experitur; quia, secundum Apostolum, pietas promissionem vitae habet, quae nunc est et futurae. Potest et aliter hoc intelligi, ut per ossa vires mentis intelligantur, quantum ad spiritum, qui fortis est et promptus; et per animam intelligatur sensualitas, quantum ad carnem, quae est fragilis et infirma. Secundum quod Dominus ait: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI). Licet enim spiritus sit anima, distinguitur tamen inter spiritum et animam aliquando, ut spiritus intelligatur pars superior, id est mens, et anima inferior, id est sensualitas, juxta quod Apostolus ait: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV). Dicit itaque poenitens: Sana me, Domine, a reatu peccati, et debes profecto sanare, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est vires animae meae. Vis rationalis, quae discernit inter bonum et malum, vis irascibilis, quae abjicit malum, vis concupiscibilis, quae appetit bonum, conturbatae sunt omnes ad poenitentiam salutarem.
Vis rationalis est turbata, dum ipsa inter bonum et malum subtiliter non discernit. Vis irascibilis est turbata, dum ipsa malum fortiter non abjicit. Vis concupiscibilis est turbata, dum ipsa bonum delectabiliter non appetit. Et ideo conturbata sunt ossa mea, id est, animae sensualitas turbata est valde, quoniam grandis offensa gravem exigit poenitentiam, ut quae carnaliter delectatus offendi, spiritualiter conturbatus poeniteam, quatenus per aliam viam revertar in regionem meam. Est turbatio timoris et commotionis, de qua legitur: Audiens Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo (Matth. II). Turbatio furoris et confusionis, de qua dicitur: Turbati sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum deglutita est (Psal. CVI). Turbatio laboris et occupationis, de qua Dominus ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima (Luc. X). Turbatio doloris et compunctionis, de qua sponsa ait in Canticis: Anima mea turbata est propter quadrigas Aminadab (Cant. VI). Turbatio moeroris et compassionis, de qua legitur quod Jesus turbavit seipsum, et lacrymatus est (Joan. III). Turbatio stuporis et admirationis, unde: Maria turbata est in sermone angeli, et cogitabat qualis esset illa salutatio (Luc. I). Sunt et aliae multae turbationum species, sed omnes reducuntur ad quatuor, videlicet miseriae, culpae, poenae et gratiae, de quibus agit poenitens in hoc psalmo: Conturbata sunt, inquit, ossa mea, et anima mea turbata est valde. Turbatus est prae ira oculus meus, conturbati sunt omnes inimici mei.
Convertere, Domine; et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.
Anima in homine accipitur multis modis, ipsa persona, praesens vita, spiritus rationis, spiritus animalis, intentio mentis, et sensualitas carnis. De primo: Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo (Gen. XVII); de secundo: Non facio animam meam pretiosorem quam me (Act. XX); de tertio: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII); de quarto: Anima carnis in sanguine est (Levit. VII); de quinto: Animam meam in manibus meis porto (Psal. CXVIII); de sexto: Turbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus (Psal. XXX). Ergo eripe animam meam, id est spiritum meum, vel meipsum, et accelera, ut eripias me. Anima enim mea turbata est ad poenitentiam. Tu ergo, Domine, qui pius es et benignus, convertere ad me, et ego convertar ad te; quoniam etsi per prophetam dicatur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I), nisi tamen tu convertaris ad me, ego ad te converti non valeo; et nisi tu me praevenias, ego ad te pervenire non possum. Sed quoniam ad perfectam conversionem tu semper paratus existis, sicut propheta testatur, tanquam diluculum paratum inveniemus illum (Osee. VI), securius dico: Convertere, Domine, id est, fac me perfecte converti ab errore ad veritatem, a vitiis ad virtutes. Porro, sicut Deus tribus modis se avertit ab aliquo; primo, quando spiritualem subtrahit illi gratiam, unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI); secundo, quando temporalem irrogat ei poenam, unde est illud: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX); tertio, quando vindictam infligit aeternam; unde dicitur: Averte iram tuam a nobis, nec in aeternum irascaris nobis (Psal. LXXXIV): ita tribus modis se convertit ad aliquem: primo, quando gratiam ei spiritualem infundit, sicuti hoc loco: Convertere, Domine, et eripe animam meam; secundo, quando temporalem poenam remittit, unde est illud: Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecabilis esto super servos tuos (Psal. LXXX); tertio, quando salutem concedit aeternam, unde: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach I). Ac si diceret: Convertimini ad me deserendo malitiam, et ego convertar ad vos conferendo salutem. Et ideo sine difficultate prorsus et mora eripe animam meam a praesenti miseria, et salvum me fac in aeterna gloria, propter misericordiam tuam, de qua solummodo spero, non propter meritum meum, de quo nequaquam confido: et ideo non allego meritum meum quod exigit poenam, sed imploro misericordiam tuam, quae exhibet gratiam. Ecce peccator iste de culpa sua valde doledat. unde dicebat: Anima mea turbata est valde. Indulgentiam postulabat, unde clamabat: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: Nec tamen adhuc justificationis gratiam obtinebat, unde dicebat: Et tu, Domine, usquequo? Convertere et eripe ammam. Sed dices: Quid exigitur amplius ad hoc, ut poenitens convertatur, quam ut valde doleat de commissis, proponens ea fideliter confiteri, et a committendis penitus abstinere? Scriptum enim est: Quacunque hora conversus fuerit peccator et ingemuerit, omnium peccatorum non recordabor (Ezech. XII). Et iterum: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem cordis mei (Psal. XXXI). Caeterum si ita est, cum sciat homo quando sic poenitet, scit ergo quando convertitur, et ita quando justificatur. Porro justificari non potest, nisi prius ei charitas infundatur, juxta quod Veritas ait: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Nam charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Scit ergo quando infunditur ei charitas, quoniam verum est quod Apostolus dicit: Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum (I Cor. IV). Nam et delicta quis intelligit? propter quod orat David: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII). Job namque dicit: Si enim simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea (Job IX). Salomon quoque ait: Quis dicere potest: Mundum est cor meum, et purus sum a peccato? (Prov. X). Ac si diceret: Nullus, nisi forsan ei sit revelatum. Quandoquidem inter infideles sunt aliqui qui valde dolent de peccatis commissis, et cum animo confitendi proponunt abstinere a committendis; non tamen ipsi justificantur, quoniam aliquod habent delictum, quod non intelligunt, illud videlicet, de quo Dominus ait: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III). Sic forsitan Christianum latet aliquod grande peccatum, propter quod, quia de illo non poenitet, justificatio retardatur, aut forsan quia minus dolet, quam oporteat illum dolere, vel etiam propter aliam causam Deo cognitam, sed nobis ignotam. Quis enim audeat certam metam imponere gratiae, ut dicat: Si tantum dolet peccator, aut taliter, peccatum illi dimittitur; sin autem, non dimittitur illi peccatum? non esset ergo gratuita, sed debita justificatio peccatoris. Verum ex divina justissima dispensatione procedit, ut sicut aliquando indulgentia postulata differtur, sic interdum praestita nesciatur, quoniam magis expedit, ut justificatus dubitet an ipse sit justus, quam injustus credat, quod ipse sit justificatus. Differtur autem aliquando curatio, ne aegrotus putet, se non medici virtute, sed naturae vigore vel mediocritate aegritudinis sanatum, et sic vili pendat medicum et parvipendat languorem. Ut ergo de sua virtute diffidat, magnitudinem vero infirmitatis agnoscat, et auxilium medentis imploret, differtur curatio, donec clamet frequenter et dicat: Sana, Domine, animam meam, quia peccavi tibi. Nondum enim aegrotus iste tam perfecte clamaverat, ut diceretur ei: Adhuc te loquente dicam: Adsum. Ex difficultate quoque curationis, magis cavetur infirmitas; quia quod facile sanatur, non multum cavetur: et ideo differtur curatio aegritudinis, ut diligentior sit custodia sanitatis. Sed non est differendum usque post mortem.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi?
Triplex est mors: corporalis, spiritualis et gehennalis. De prima legitur: Corpus est mortuum per peccatum (Rom. VIII); unde: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII.) Quasi diceret: Nullus est vivens, qui tandem mortem corporis non incurrat. De secunda dicitur: Vidua quae in deliciis vivit mortua est (I Tim. V). Et: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut oret quis (Joan. V); quasi diceret: Est quoddam mortale peccatum pro quo non est orandum, quia neque in hoc saeculo, neque in futuro dimitttetur. De tertia vero scribitur: Qui vicerit non laedetur a morte secunda (Apoc. II). Et: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos (Psal. XLVIII); quasi diceret: Sicut ovis non carpit herbam, sed pascit, ut herba semper renascatur ad pastum, ita mors gehennalis non consumit hominem, sed affligit, ut semper vivat ad mortem. Est praeterea mors gratiae, de qua dicit Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III). Et Salomon: Fortis ut mors dilectio, et dura sicut infernus aemulatio. Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII). Ipse quoque Christus se per prophetam mortem mortis appellat: O mors, inquit, ero mors tua, morsus tuus ero inferne (Osee XIII). Mors naturae separat corpus ab anima, mors culpae separat animam a Deo, mors gehennae separat animam et corpus a gloria, mors gratiae separat corpus a mundo. In prima morte plerumque non est, in secunda vix est, in tertia nunquam est, qui Dei memor sit ad salutem: in quarta vero, semper est homo Dei memor. Quia ergo in corporalis mortis articulo, nonnunquam est tanta doloris acerbitas, tanta molestia passionis, quod moriens in tantum memoria privetur, ut nullorum valeat meminisse, licet non sit de aliquo desperandum, donec fuerit in vita, tutum tamen non est, ad supremum mortis articulum poenitentiam differre; sed tunc securum est homini poenitere, cum praevalet ipse peccare. Dimittat ergo dubium et retineat certum qui vult a periculo liberari. Sic de spirituali morte debet intelligi, quod non sit in morte qui memor sit tui; quoniam tanta est criminis obstinatio, ut peccator desperans de venia, vix unquam de Deo recordetur ad poenitentiam, quem a se contemnendo projecit per superbiam. Justo quippe judicio tali animadversione punitur peccator, ut moriens obliviscatur ipse sui, qui dum viveret, oblitus est Dei. Caeterum de morte gehennali sic potest et debet intelligi, quod non est in morte qui memor sit Dei, quoniam in gehenna non est recordatio ad salutem, sed potius ad tormentum: quia damnati maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes eum esse malignum, qui creaverit illos ad poenam et nunquam inclinetur ad veniam, optantes illum omnino non esse, per quem conqueruntur se tam infeliciter esse. Et ideo merito subditur: In inferno autem quis confitebitur tibi? In sacra Scriptura infernus quandoque dicitur miseria praesentis vitae, unde: Pericula inferni invenerunt me (Psal. CXIV). Quandoque vitiorum profundum, unde est illud: Descenderunt in infernum viventes (Num. XVI). Quandoque ipsius qui trahit alios ad interitum, unde: Dolores inferni circumdederunt me (Psal. XVII). Quandoque hiatus terrae, unde: Disrupta est terra in compedibus eorum descenderuntque in infernum viventes (Num. XVI). Quandoque locus poenarum, unde: Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui (Isa. XIV). Cujus duae sunt partes, inferior et superior, propter quod dicitur: Eruisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV). Superior dicebatur limbus inferni, vel sinus Abrahae, de quo dicit Job: In inferno descendat anima mea (Job XVII). Inferior autem dicitur tartarus vel gehenna, de quo Dominus ait: Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno (Luc. VI). In hoc quidem inferno nullus Domino confitetur. Infernus est et ipse diabolus: Dilatavit infernus animam suam absque ullo termino (Isa. V). Si enim secundum Apocalypsim Joannis, blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer (Apoc. XVI), quanto magis blasphemabunt in inferno homines Deum propter incendii cruciatum, qui vehementior quidem erit quam possit etiam cogitari. Recte ergo propheta dixit: Neque infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te (Isa. XXXVIII). Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CXIII; Eccle. XVII). Nam a mortuo, tanquam ab eo qui non est, perit confessio. Duplex autem in Scripturis confessio legitur: una peccatorum, altera praeconiorum. De ista dicitur: Confitemini Domino in cithara et in psalterio decem chordarum psallite illi (Psal. XXXII). De illa autem: Confitemini alterutrum peccata, vestra (Jac. V). Licet ergo non sit praeconiorum confessio in inferno, est tamen in eo confessio peccatorum, sed infructuosa penitus et inutilis, sicut Sapiens protestatur: Gementes prae angustia spiritus dicent intra se poenitentiam agentes: Erravimus a via veritatis et lumen justitiae non luxit nobis. Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V). Talia, inquit, dixerunt in inferno hi qui peccaverunt. Ergo confitebuntur ad poenam, sed non convertentur ad veniam. Justum enim est, ut qui noluerunt cum poterunt, cum velint, non possint. Propterea dives ille, qui cruciabatur in flamma, dicebat ad Abraham: Rogo te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei; habeo enim vero quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Cui cum Abraham respondisset: Habent Moysen et prophetas, audiant illos; subjunxit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI). Agebat et ipse poenitentiam in inferno, sed quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annuntiaretur hoc fratribus suis, quatenus agerent poenitentiam in hoc saeculo fructuosam, et ideo non de futuro, sed de praeterito poenitens iste ait:
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Laborat justus in corde, laborat in ore, laborat in opere. De primo: Laboravi in gemitu meo; de secundo: Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, dum spero in Deum meum (Psal. LXVIII); de tertio: Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Deus autem laborare dicitur per patientiam, ut exspectet ad poenitentiam; unde: Facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens (Isa. I). Diabolus vero laborat per fraudulentiam, ut pertrahat ad nequitiam; unde: Sub lingua ejus labor et dolor (Psal. X). Est praeterea labor mundanae peregrinationis, de quo legitur: Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum (Job V). Labor humanae transgressionis, de quo dicitur: In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII). Et labor sempiternae damnationis, de quo scribitur: Laborabit in aeternum et vivet adhuc in finem. De raro et modico gemitu non dixisset: Laboravi in gemitu meo, sed de diuturno et continuo (Psal. XLVIII). Quia non laborat in gemitu, qui protinus ridet et gemet profecto non poenitens, qui poenitentiam non tenens, sed magis deridens, de gemitu ad risum procedit. Ille vero laborabat in gemitu, qui dicebat: Tota die contristatus ingrediebar, rugiebam a gemitu cordis mei, et dolor meus ante me est semper (Psal. XXXVII). Sane columba gemitum habet pro cantu. Et tu, poenitens anima, si vis esse columba, ut careas felle peccati, pro cantu gemitum habeas, pro risu moerorem. Porro duo sunt necessaria poenitenti, ut intus gemat et foris fleat. Propter quod cum dixisset: Laboravi in gemitu meo, statim adjunxit: Lavabo, id est perfundam lectum meum materialem per singulas noctes et temporales, ipsumque stratum meum rigabo lacrymis meis, non solum interioribus, sed etiam exterioribus. Sane non semel est flendum, sed saepe. Propter quod ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Nec modice est flendum, sed multum; propter quod addit: Lacrymis meis stratum meum rigabo. Ubi enim irrigatio, ibi humoris est abundantia. Neque dicit: In noctibus, sed per noctes; nec per aliquas, sed per singulas; ut ostendat se continuum et diutinum fletum habere, illorum duritiam reprehendens, qui vix aut raro possunt ad lacrymas emolliri. Saxeum enim pectus, lapideum cor, et ferreum habet is animum, qui pro se non tam in corpore morituro, quam forsan in mente jam mortua, gemitus non producit, suspiria non emittit, et lacrymas non effundit. Sciat ergo se culpabiliter durum, et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem deplorat, et spiritualem animae suae mortem non deflet. Attende poenitens illius lacrymas peccatricis, quae stans retro secus pedes Domini Jesu, lacrymas rigabat pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et tu fac similiter, si vis audire cum illa: Dimittuntur tibi peccata tua (Luc. VII). Licet autem non solum in nocte sit lacrymandum, sed etiam in die: ideo tamen dicit, Per noctes, et non: Per dies: quoniam abundantius et frequentius solet homo lacrymari per noctem, quando solus est in abscondito, quam de die, quando cum multis est in publico: cum et in nocte quiescat a tumultu remotus, in die vero laboret in strepitu constitutus. Per noctem quoque intelligitur culpa, quae mentem obtenebrat, et obscurat caligine peccatorum. Et per lectum intelligitur conscientia, in qua dormit spiritus, quando quiescit ab inquietudine vitiorum. Dicit ergo: Lectum meum lavabo, id est mundabo [ al. inundabo] conscientiam meam: per singulas noctes, id est per singulas culpas. Pro singulis enim culpis debet poenitens singulas hostias immolare, ut juxta legem divinam, dignum offerat pro peccato sacrificium, illud utique, de quo dicitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L): in quo singula intestina hostiae abluantur. De talibus noctibus legitur: Qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V). Job (cap. III): Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Nox in qua dictum est: Conceptus est homo. De hujus lecto dicitur: Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties (Job VII). Multis etiam et aliis modis dicitur lectus hominis. Otium contemplationis, unde: Duo erunt in lecto uno, unus assumetur, et alter relinquetur (Luc. XVII). Mundana prosperitas, unde: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III). Corporalis infirmitas, unde dicitur: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. IV). Carnis voluptas, unde: Lascivitis in lectis eburneis (Amos VI). Negligentiae torpor, unde: Ponam eam in lecto, et omnis qui fornicatur cum ea (Apoc. II). Haereticorum doctrina, unde: Intexui funibus lectum meum (Prov. VII). Inferni profunditas, unde: In tenebris stravi lectulum meum (Job XVII). Hic autem lectus accipitur pro secreto conscientiae, vel voluptate carnali. Sane sicut septem sunt dies. id est septem dona Spiritus sancti, quibus vita spiritualis perficitur in claritate virtutum: ita septem sunt noctes, id est septem vitia principalia, quibus carnalis vita peragitur in tenebris vitiorum. Illi significantur per septem lucernas in candelabro tabernaculi (Exod. XXV), et per septem oculos in lapide uno (Zach. III). Istae significantur per septem gentes de terra promissionis ejectas (Deut. VII), et per septem spiritus nequiores, quos immundus spiritus assumpsit (Luc. II). Ergo lavabo per singulas noctes lectum meum. Triplex est lavacrum, in aqua, in lacrymis et in sanguine. De primo legitur: Misit Christus aquam in pelvim, et lavit pedes discipulorum (Joan. XIII): quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). De secundo hoc dicitur: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Et alibi: Si abluerit Dominus sordem filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit in Spiritu judicii, et spiritu ardoris (Isa. IV). De tertio in Apocalypsi scribitur: Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni (Apoc. VII). Et iterum: Qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). Primum et ultimum, sine medio parum valent; quia nec baptismus, nec martyrium sine poenitentia valent ad salutem, cum non remittatur impoenitenti peccatum, originali duntaxat excepto, quod sine poenitentia parvulis dimittitur in baptismo; quia sicut in regeneratione, sine consensu dimittitur transitque reatus, donec penitus dimittatur. Sed quia non dixerat quibus lavabit lectum, sic determinat subdens: Lacrymis stratum meum rigabo. Sunt lacrymae dolentis et poenitentis, lacrymae compatientis et diligentis, lacrymae contemplantis et exsultantis, lacrymae imprecantis et desperantis. De primis legitur: Flevit Ezechias fletu magno, et dictum est ei: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas, et ecce sanavi te (IV Reg. XX; Isa. XXXVIII). Mulier quoque quae erat in civitate peccatrix, lacrymis coepit rigare pedes Domini, et capillis capitis sui tergere, et dictum est ei: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. VII). De secundis lacrymis legitur, quod Jesus ut vidit Mariam plorantem, et Judaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit et turbavit seipsum, et lacrymatus est. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum (Joan. II). Joseph quoque cum amplexatus fuisset in collum Benjamin fratris sui, flevit, illo similiter flente super collum ipsius (Gen. XLV). De tertiis lacrymis inquit Propheta: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, quando ingrediar in locum tabernaculi, ambulabo usque ad domum Dei (Psal. XLI). Tobias quoque cum uxore osculatus est filium, et coeperunt ambo flere prae gaudio (Tob. XI). De quartis ait Dominus: Mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII). Et alibi: Flebunt et plangent se super eam omnes reges terrae, qui fornicati sunt cum illa et in deliciis vixerunt (Apoc. XVIII). Porro, absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit ultra, neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quae priora abierunt (Apoc. XXI). Ergo beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV). Caeterum qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II): qui tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad vocem organi, sed in puncto descendunt ad inferna (Job XXI), eorum risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit (Prov. XIV). Lacrymis ergo meis stratum meum rigabo; quia lacrymae abluunt conscientiam a sordibus peccatorum, quae quanto amariores sunt poenitenti, tanto dulciores sunt indulgenti. De talibus lacrymis alibi legitur, quod Petrus egressus foras flevit amare (Matth. XXVI). Item: Angeli pacis, id est sacerdotes orantes pro pace, amare flebant (Isa. XXXIII), secundum illud: Inter vestibulum et altare plorabant sacerdotes et ministri Domini (Joel II). Nam labia sacerdotis custodiunt scientiam. Angelus enim Domini exercituum est (Malac. II). Anna quoque largiter flebat amaro corde (I Reg. I). Lacrymis ergo interioribus, id est amaritudine poenitentiae, stratum meum, videlicet sensualitatem, rigabo, ut fertilis fiat, quae prius arida erat, ut irrigata dignos poenitentiae fructus producat, quae arefacta spinas et tribulos germinabat. De hoc stratu alibi dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. XL). Ex hoc vero quod dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, colligitur evidenter, quod non sufficit, quod homo confiteatur in genere, se multa commisisse peccata, sed oportet ut descendat ad speciem, ut de singulis conterantur, maxime quorum potest per inquisitionis studium recordari. Caeterum distingui potest inter lectum et stratum, ut per lectum, in quo corpus cum delectatione quiescit, voluptas corporis designetur: per stratum vero, in quo pannorum congeries cumulatur, intelligatur cumulus peccatorum: ut per lacrymas poenitentiae diluatur et deleatur multitudo peccaminum, et voluptas peccandi. Ideo vero dicit, Per singulas noctes, et non dicit: Per singulos dies, ut innuat quod dies et noctes patiatur alternatim. Qui enim modo veritatis luce perfunditur, et modo iniquitatis caligine obscuratur, tanquam inter dies et noctes alterno commutatur affectu: veluti nocte sustineat, si carne serviat legi peccati: diem vero prospiciat, si mente serviat legi Dei (Rom. VII). Tanquam igitur non sufficiat, quod dixerat de praeterito: Laboravi in gemitu meo, adjungit protinus de futuro, ut profectum poenitentis ostendat, qui de gemitu procedit ad lacrymas, et de lacrymis ad confessionem
Turbatus est prae ira oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Redde singula singulis: Lavabo per singulas noctes lectum meum; quia inveteravi inter omnes inimicos meos. Lacrymis stratum meum rigabo; quia turbatus est prae ira oculus meus. Notandum vero quod est peccatum obreptionis, quo cito deseritur, et est peccatum consuetudinis, quo diutius frequentatur. Utroque modo dolet poenitens se peccasse; per obreptionem, propter quod ait: Turbatus est prae ira oculus meus. Nam ira quando dicitur brevis furor secundum illud: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV); et per consuetudinem, propter quod addit: Inveteravi inter omnes inimicos meos; nam vetustas ex diuturnitate procedit. Oculus ergo meus, videlicet intellectus, seu ratio, vel intentio, turbatus est prae ira, vel a furore, quod idem est: quoniam ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I); et: Impedit ira animum ne possit cernere verum. (HORATIUS.)
De his oculis legitur: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. II). Et: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI). Tales oculi quandoque turbantur prae ira propria, et interdum turbantur a furore divino: quia dum peccator prae ira propria solem justitiae non sinitur contemplari, a furore divino, justo quidem judicio, in praesenti tenebras interiores, id est caecitatem mentis incurrit, in reprobum sensum datus, et in futuro tenebras exteriores incurret, quoniam tolletur impius, ne videat gloriam Dei: quia Deus habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI), extra quam penitus erit impius in futuro, ex toto separatus a Deo: et ideo tenebrae illae dicuntur exteriores, quia faciunt homines penitus extra lucem. Non solum autem per obreptionem quandoque deliqui, verum etiam per consuetudinem saepe peccavi; quoniam inveteravi ex longa consuetudine inter omnes irimicos meos. Certe dum anima in hoc saeculo peregrinatur a Domino, multos et magnos patitur inimicos de quibus legitur: Facti sunt inimici ejus in capite (Thren. I). Nam inimicatur ei mundus et caro, daemon et homo. Mundus cum elementis, unde: Pugnabit orbis terrarum contra insensatos (Sap. V). Caro cum sensibus, unde: Mors ingreditur per fenestras (Jer. IX). Oculus animam depraedatur (Thren. III). Daemon cum vitiis, unde: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI). Homo cum bestiis, unde: Cum insurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos (Psal. CXXIII). Posuerunt mortalia servorum tuorum, escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae (Psal. LXXVIII). Inimici ergo sunt daemones et homines, vitia et peccata, mundus et caro. De quibus legitur: Inimici nostri deriserunt nos (Psal. LXXIX). Confundantur et revereantur inimici mei (Psal. XXXIV). Inimicos meos dedisti mihi dorsum. Persequar inimicos meos et comprehendam illos (Psal. XVII). Porro sicuti diabolus est inimicus virtutum, de quo dicitur: Quia inimicus homo superseminavit zizania (Matth. XIII), ita Deus vitiorum est inimicus, qui de se dicit: Inimicus ero inimicis tuis (Exod. XXIII). Vere igitur militia est vita hominis super terram (Job VII). Dicit itaque poenitens: Inveteravi, hoc est de longa consuetudine peccavi, inter omnes inimicos meos, me undique persequentes, et ad malum trahentes, jam turpis et inutilis factus: a simili veteris vestis, quae nec usui est, nec decori. O quam gravis est vetustas peccati, quam grave vetustatis peccatum, ex qua culpa quasi vertitur in naturam et natura quasi transit in culpam. Est autem vetustas corporis, vetustas sensualitatis, vetustas rationis, vetustas consuetudinis, vetustas ignorantiae, vetustas culpae, vetustas legis, vetustas vitae, vetustas temporis et vetustas aeternitatis.
De vetustate corporis legitur: Omnes sicut vestimentum veterascent (Psal. CI), de vetustate sensualitatis habetur: Vetus homo noster cum illo affixus est (Rom. VI), de vetustate rationis accipitur: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea (Psal. XXXI), de vetustate consuetudinis item legitur: Deponite veterem hominem cum actibus suis (Ephes. IV), de vetustate ignorantiae dicitur: Vetus error abiit (Isa. XXVI), de vetustate vitae legitur: Nemo mittit vinum novum in utres veteres (Luc. V). De vetustate culpae item legitur: Inveterate dierum malorum (Dan. XIII). De vetustate legis scribitur: Non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus (Rom. VII), de vetustate temporis dicitur: Vetustissima veterum comedetis (Levit. XXVI), de vetustate aeternitatis narratur: Vetus dierum sedit, et libri aperti sunt (Apoc. XX). Licet autem peccator iste inter suos inveteravit inimicos, non tamen desperat, sed correptus et exauditus a Domino dicit illis:
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Quasi dicat: Ego sum separatus a vobis, etsi non adhuc loco, jam tamen voto, etsi nondum corpore, jam tamen corde. Non enim possumus in hoc mundo neque debemus corporaliter separari prorsus a malis, nisi duntaxat ab illis, qui merito peccatorum suorum per excommunicationis sententiam ab Ecclesia sunt praecisi, cum quibus nec cibum sumere, secundum Apostoli verbum, debemus: alioqui, secundum quod idem Apostolus ait, oporteret nos de hoc mundo exire (I Cor. V). Nam et Dominus praecepit: Nolite eradicare zizania, ne simul eradicetis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII). Interim ergo antequam area ventiletur, quia grana mista sunt cum paleis, et zizania cum frumento, bonos oportet esse cum malis. Unde Lot habitabat in Sodomis, et Job erat in terra Hus: sponsus quoque dicit ad sponsam in Canticis. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II). Quapropter et ipse Christus cum publicanis et peccatoribus manducabat (Luc. V). Caeterum etsi justi non debeant in hoc mundo corporaliter ab impiis separari, quantum ad generalem communionem, quando tamen sine scandalo potest fieri, separari debent ab aliis, quantum ad familiarem cohabitationem; quia mores a convictu formantur, et corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV), Uvaque compacta livorem ducit ab uva. Propter quod dicitur: Cum sancto sanctus eris, et eum innocente innocens eris (Psal. XVII). Et alibi legitur: Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum (Psal. CXL). Item: Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII). Semper ergo spiritualiter, et aliquando etiam corporaliter separabuntur omnino. Dicit itaque poenitens justificatus a Deo: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam Dominus exaudivit vocem fletus mei
Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit [al. suscepit ].
Pro tribus oraverat in primo ternario, pro poena videlicet amovenda, pro plaga curanda, et pro mora tollenda. Super his tribus se gaudet a Domino exauditum dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei, Dominus orationem meam assumpsit. Est fletus in corde, fletus in ore, fletus in opere. In corde cum dolore, in ore cum clamore, in opere cum labore. De primo legitur, quod cum Anna esset amaro animo, flens largiter, oravit Dominum; loquebatur autem in corde suo, et vox penitus non audiebatur (I Reg. I). De secundo legitur: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, noluit consolari (Matth. II). De tertio legitur: Mulier quae erat in civitate peccatrix stans retro secus pedes Domini Jesu lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat (Luc. VII). Quidam prae nimia laetitia saepe plorans de qualibus legitur, quod Tobias data manu puero, occurrit obviam filio suo, et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio (Job X). Sic Joseph videns patrem suum Jacob irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit, dixitque pater ad eum: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam (Gen. XLVI). Porro et prae nimia laetitia et prae nimia tristitia quidam non possunt interdum continere voces a fletu, unde legitur quod Joseph ultra se cohibere non poterat, elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis, et manifestavit se fratribus suis (Gen. XLV). David autem ascendens in coenaculum portae, flevit et clamavit voce magna: Fili mi Absalon, Absalon fili mi, quis mihi tribuat ut ego moriar pro te? (II Reg. XVI.) Prius ergo poenitens nimis tristis aiebat: Lacrymis stratum meum rigabo. Nunc autem nimis laetus effatur: Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit. Quia ergo Dominus poenitentiam suam misericorditer suscipiens exaudivit, optat, ut ejus exemplo inimici poeniteant dupliciter ita dicens:
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; avertantur [al. convertantur et erubescant] retrorsum, et erubescant valde velociter.
Conturbentur in corde, per contritionis dolorem, erubescant in ore, per confessionis pudorem, avertantur retrorsum in opere, per satisfactionis laborem. Et repetit iterum: Erubescant: quoniam et in recordatione facinorum debet intus erubescere Deum, et in confessione peccaminum debet foris erubescere hominem: quoniam erubescentia confitentis poena est non modica poenitentis; et pudor confessionis, pars est non minima satisfactionis. O cum quanto rubore coram altero confitetur, quod quis absque magno pudore nec intra se meditatur. Sed amplius debet erubescere coram Deo, cuncta cernente, nefandas turpitudines exercere, quam coram homine quaedam audiente peractas turpitudines revelare: quamvis eas illi reveles, non ut homini, sed ut Deo. Erubescant ergo de peccatis suis ad poenitentiam, quoniam etsi quaedam erubescentia sit mala, de qua Dominus ait: Qui me erubuerit et meos sermones coram hominibus, hunc Filius hominis erubescet coram angelis Dei (Luc. IX). Et: Tunc incipies cum rubore novissimum locum tenere (Luc. XIV). Haec tamen erubescentia bona est, de qua dicit Apostolus: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI.) Et propheta improperat illi, quae noluerat erubescere de peccatis: Frons, inquit, meretricis facta est tibi, erubescere nescivisti (Jer. III). Eliseus quoque dixit ad Joram regem Israel: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judaeae erubescerem, nec attendissem quidem te nec respexissem (IV Reg. III). Nam ut Sapiens protestatur, est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens ignominiam (Eccli. IV). Hinc etiam alibi legitur: Erubesce Sidon ait mare (Isai. XXIII). Optat autem, ut conturbentur, secundum aliam litteram, vehementer, quatenus conturbatio sit non solum ingens, sed vehemens, id est vae adimens, hoc est aeternam damnationem avertens, quia nisi talis et tanta sit conturbatio poenitentis, ut sufficiat ad avertendam poenam aeternam, atterit procul dubio, sed non conterit; poenam inferens, sed veniam non impendens. Sunt enim hic duo paria inter se, ut gehennalis poenae debitum remittatur, et criminalis culpae vinculum relaxetur. Optat etiam ut avertantur retrorsum, quatenus sicut de virtutibus corruerunt in vitia, mala opera exercendo, ita de vitiis redeant ad virtutes, bona merita operando: quia non semper dimittitur tota poena, quoties remittitur tota culpa. Per hoc autem quod ait: Valde velociter, ostendit quod non est confessio aliquatenus differenda: quia peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox ad aliud pondere suo trahit, cum sit ipsum differre, peccare. Nescitis, inquit Dominus, diem neque horam (Matth. XXV). Vae autem praegnantibus et nutrientibus illis diebus (Luc. XXI). Praegnantes sunt, qui celant peccatum conceptum in corde. Nutrientes sunt, qui fovent peccatum generatum in opere, quibus erit vae, id est damnatio illis diebus. Potest etiam hoc intelligi dictum non optantis affectu, sed spiritu prophetantis. Quasi dicat: Dominus exaudivit me, sed omnes inimici mei erubescant et conturbentur, id est conturbabuntur et erubescent, non utique in praesenti, ubi mali bonos derident, sed in futuro, ubi mali erubescentes de se, dicent de bonis: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V). Videntes autem turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione salutis. Erubescant autem valde velociter, quia cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus, et calamitas irruet improvisa (Thess. V). Sed hic finis Psalmi reducitur ad principium, quia quod in principio a se flagitat amovendum, in fine praedicit reprobis irrogandum.
PSALMUS II. Titulus secundi psalmi poenitentialis talis est: Intellectus David.-- Tituli hujus explicatio. Titulus iste non indiget alia expositione quam psalmus, quoniam in expositione psalmi titulus exponetur, cui psalmus alludit, non solum sententia, sed sermone, ibi maxime ubi dicitur: Intellectum tibi dabo, et instruam te. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Principaliter autem de gratia et misericordia Dei agit; unde Apostolus ad Romanos (cap. IV), ex ipso sumit gratiae argumentum adversus illos, qui de operibus gloriantur bonis, et merita jactant, dicens, beatitudinem esse illius hominis, cui Deus fert accepto justitiam, sicut ait Propheta: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Incipit ergo a beatitudine viae, et desinit in beatitudine patriae. Inchoatur a gratia, et terminatur in gloria. Unde cum in principio Psalmi dicatur: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, in fine concluditur: Et gloriamini omnes recti corde. Illud autem considerandum occurrit, quod istorum septem psalmorum duo sunt, quorum uterque specialem titulum sortitur a feria, videlicet, primus et tertius: item duo sunt, quorum uterque proprium titulum habet a continentia, videlicet secundus et quintus; rursus, duo sunt, quorum uterque singularem titulum obtinet ab historia, videlicet quartus et septimus. Solus denique sextus cum caeteris canticis graduum titulum legitur habere communem. Caeterum cum David super senes se intelligere fateatur (Psal. CXVIII), videtur profecto, quod psalmus iste, cui praescribitur intellectus David, profundum contineat intellectum, illum utique, de quo Veritas ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI): spiritualem videlicet, non carnalem. Sicut enim spiritus vivificat carnem, sic intellectus vivificat litteram, quae sine spirituali jacet mortua intellectu. Imo plus dicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). David enim quasi contrarias et repugnantes sententias in hoc psalmo proponit, ut carnalem occidat, et spiritualem vivificet intellectum. Ait ergo: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Si sunt remissae, quomodo tectae; aut si tectae, quomodo remissae? Rursus: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Si tacet, quomodo clamat; aut si clamat, quomodo tacet? Tales quoque sententias Christus proponit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII). Item: Mea doctrina non est mea (Joan. VII). Et: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IV). Retrahit ergo a carnali, et ad spiritualem attrahit intellectum, quem accepit ab illo, qui etiam dat gallo intelligentiam prudentiae intellectus ab aevo (Job XXXVIII).
Psalmus iste secundum translationem nostram tredecim habet versus, qui ad Trinitatis mysterium et legis decalogum referuntur, fidem et operationem ad beatitudinem necessarias exprimentes. Nam justus ex fide vivit (Habac. II), et fides sine operibus mortua est (Jac. II). Porro secundum aliam translationem quatuordecim versus habet, legem et Evangelium designantes, propter decem legis mandata et quatuor Evangelia, ut ostendatur quod intellectus quem habet David, id est poenitentes in hoc psalmo, et Evangelio consonat, et legi concordat. Quadripartitus autem est iste psalmus. In prima parte poenitens primo commendat in Deo misericordiam et gratiam. Gratiam, ex qua Deus gratis vinculum culpae dissolvit, et misericordiam, ex qua misericorditer poenae debitum dimittit, ostendens quid inde proveniat, id est beatitudo. Unde praemittit: Beati quorum remissae sunt iniquitates. Et: Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum. Secundo reprehendit in se negligentiam et superbiam; negligentiam, ex qua peccata sua diu male subticuit, et superbiam, ex qua merita sua diu male clamavit, ostendens quid inde provenerit, id est inveteratio, unde subjungit: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Tertio circa se vindictam exaggerat, quia manus Domini aggravata est super eum: et miseriam: quia conversus est in aerumna, ostendens quid inde sequatur, id est afflictio, quia configitur spina. Unde subinfertur: Quoniam die de nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Commendans ergo gratiam et misericordiam ita incipit:
Psalmi XXXI, qui in ordine est secundus poenitentialium, elucidatio. Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI).
Beatitudinum alia est in via, et alia in patria. De ista legitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII); de illa dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. XXXVIII). Beatitudo viae consistit in fide, beatitudo patriae consistit in specie; ista consistit in spe, illa consistit in re. De ista praemittitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. De illa subjungitur: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Unde loquendo de ista, quae habetur in via praesenti, utitur verbo praesentis temporis dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Loquendo vero de illa, quae habebitur in vita futura, verbo futuri temporis utitur dicens: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. Est praeterea beatitudo divina, quae summa est et aeterna, et beatitudo mundana, quae falsa est et caduca. Illam habet, ut ait Apostolus, solus beatus et potens, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI): istam autem habet, qui temporalibus bonis abundat, de quo dicit Propheta: Beatum dixerunt populum cui haec sunt (Psal. CXLIII): sed qui beatum te dicunt, illi te decipiunt.
Culparum aliae sunt originales, quae contrahuntur, et aliae actuales, quae committuntur. De originalibus ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates; et de actualibus addit: Quorum tecta sunt peccata. Caeterum actuales culpas distinguit in peccata cogitationum, locutionum, et actionum. De peccatis cogitationum praemittit: Quorum tecta sunt peccata; de peccatis actionum subjungit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum: de peccatis locutionum annectit: Nec est in ore ejus dolus. Potest et aliter distingui in ista, ut per ea intelligantur tres materies peccatorum, videlicet originalium, venialium, et mortalium. De originalibus ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates; de venialibus addit: Et quorum tecta sunt peccata; de mortalibus subdit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. De originalibus dicit quod remittuntur, de venialibus, quod teguntur, de mortalibus, quod non imputantur beato viro: sic notans subtiliter et prudenter differentiam inter illa. Originale namque peccatum, et appellatur iniquitas, ut iniquitatis vocabulum privativum sit aequitatis. Aequitas autem est, ut filius non portet iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, sed anima quae peccaverit, ipsa moriatur (Ezech. XVIII). Originale vero peccatum filii non committunt, sed contrahunt a parentibus, et tamen damnantur pro illis, ut dicere valeant: Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jer. XXXI). Et quia praeter hujusmodi aequitatem originale peccatum punitur, verisimiliter iniquitas appellatur, quamvis ex alia causa justa sit ejus poena. Tunc autem originale peccatum est intensum in homine, cum et secundum reatum, et secundum actum existit in illo, ut reatus ad labem, et actus ad fomitem referatur. Verum in baptizato labes mundatur, sed fomes relinquitur; quia transit reatus et remanet actus, et ideo remissum est post baptismum, quod ante baptismum, erat intensum. Nam etsi non sit deletum, quantum ad fomitem, est tamen deletum, quantum ad labem, ut jam per illud homo obligetur ad culpam, sed exerceatur ad luctam.
Veniale vero peccatum non solum habetur cum vitiis, verum etiam cum virtutibus exercetur; quoniam homo virtutibus praeditus, saepe committit veniale peccatum. Homo autem cum spoliatur virtutibus, tunc nudatur; quia vestes animae sunt virtutes sed in nudo macula cernitur, quae tegitur sub induto. Et ideo cum quis indutus est charitate, quae est vestis nuptialis, sub ea quidem quasi tectum existit in illo veniale peccatum, ut ita sit, quasi non obsit; quia quod in camino efficit aquae gutta, hoc in charitate facit venialis offensa: sicut et levis fetor in suavi non sentitur odore. Illi ergo beati sunt, beatitudine viae, quorum remissae sunt iniquitates, quorum originales culpae mitigatae vel debilitatae sunt in baptismo, ne in hoc mortali corpore dominentur; quoniam etsi non deletae sunt quantum ad fomitem, propter actum qui remanet, jam tamen deletae sunt quantum ad labem, propter reatum qui transit. Similiter beati sunt illi beatitudine viae, quorum peccata venialia tecta sunt, id est charitatis operimento velata; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV), videlicet venialium, quorum tanta est multitudo, ut illi qui perfecti sunt in hac vita, non possint omnino carere; sed a charitate teguntur, ut non ostendantur per illa deformes, qui sunt charitatis specie informati. Quod maxime potest de peccatis cogitationum intelligi, quae non exeuntes ad opus, umbraculo gratiae teguntur in corde. Vel sine distinctione iniquitates remissae intelligantur tecta peccata, quae sic in baptismo teguntur sicut in mari Rubro (quod fuit figura baptismi) tecti fuerunt Aegyptii, qui figurabant peccata, insequentes Hebraeos, id est persequentes virtutes, quae duo sibi invicem adversantur. Nam sicut mare Rubrum texit et delevit Aegyptios, sic aqua baptismi tegit et delet originis culpam. Possunt et aliter intelligi tecta peccata, ut quia quod tegitur non videtur, illa peccata tecta sint Deo, quae non videntur ab eo. Deo namque peccata videre, idem est quod punire, juxta quod alibi dicitur: Averte faciam tuam a peccatis meis (Psal. L). Deus autem peccata quae tegere voluit, advertere noluit, et quae non advertuntur a Deo, id est quae non videntur, non puniuntur ab eo, cum idem sit ipsi peccata videre, quod illa punire; unde consequenter adjungit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. Vel iniquitates dicuntur, quae fidem et baptismum praecedunt; peccata vero, quae post fidem et baptismum succedunt. Illa sicut debitum quod gratis remittitur, sine satisfactione aliqua remittuntur; quia baptismus et culpam remittit et poenam. Ista per satisfactionis studium studiose teguntur, ne in judicio revelentur in quo manifesta fient occulta cordium (I Cor. IV), et aperta erunt abscondita tenebrarum: ut hic tecta sint, ibi detecta, et hic detecta, sint ibi tecta. Nam si tu tegis, Deus detegit: et si tu detegis, Deus tegit. Vel iniquitas, peccatum et dolus, possunt distincte referri ad offensam, quam quis committit in Deum, culpam quam committit in se, et noxam quam committit in proximum, secundum quod alibi dicitur: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus (Psal. CV). Ergo
Beatus vir, cui non imputabit [al. imputavit] Dominus peccatum, nec est in ore [al. spiritu] ejus dolus.
Mortale peccatum quandoque dimittitur, et quantum ad culpam et quantum ad poenam; quandoque dimittitur quantum ad culpam, sed non omnino quantum ad poenam. Porro, duplex est poena, temporalis videlicet, et perpetua. Quandocunque dimittur culpa mortalis, dimittitur et poena perpetua; sed quandoque mortalis dimittitur culpa, quod temporalis non dimittitur poena: ut, si tanta non sit contritio, quae ad deletionem sufficiat utriusque: propter quod frequenter injungitur temporalis satisfactio poenitenti. Licet enim Nathan dixerit ad David: Transtulit Dominus peccatum tuum (II Reg. XII.) praedixerat tamen: Uriam Ethaeum peremisti gladio, et uxorem ejus accepisti in uxorem, quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum (ibid.). Cum ergo imputare sit etiam poenam tenere, tunc non imputatur peccatum, cum non tenetur in poenam, id est cum ita dimittitur, ut poena penitus relaxetur. Quod utique fiet cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV): quia tunc absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit luctus amplius, nec clamor, sed nec ullus dolor: quoniam praeterita transierunt (Apoc. XXI). Vel de praeterito, ille vir est beatus, cui non imputavit Dominus peccatum, id est qui cavit sibi a criminali peccato, quod Dominus imputat ad poenam aeternam. Et ideo non imputavit illi peccatum, quia iniquitates ejus remisit, et peccata texit. Quia vero non semper intelligitur in praesenti beatus, cui peccatum non imputabitur in futuro, ut si nunc sit in illo peccatum mortale, quod tandem per poenitentiam dimittetur, consequenter adjungit: Nec est ejus in ore dolus. Ac si diceret manifestius: Ille vir est beatus, etsi nondum per speciem, tamen per fidem, cui Dominus tandem non imputabit peccatum ad poenam, et modo etiam non est dolus in ore ejus, id est excusatio in peccatis. Quia modo poenitens veraciter confitetur peccatum suum ad veniam, ut non excuset se, sed accuset: qualis erat ille Nathanael, de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Et ille humilis publicanus, qui dixit ad Dominum: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). Dolum enim habet in ore, qui se praedicat esse justum, cum sit injustus; a quo dolo ille se reddit immunem, qui suum non excusat excessum, ut tanquam vere poenitens suum veraciter confiteatur peccatum. Alia translatio habet, in spiritu, id est in corde ejus dolus non est. Quoniam est dolus in corde, dolus in ore et dolus in opere. De primo dicitur: Dolos tota die meditabantur (Psal. XXXVII); de secundo: Locutus est verba pacifica in dolo (I Mach. I); de tertio: Non defecit de plateis ejus usura et dolus (Psal. LIV), omnes tamen ex corde procedunt, unde ad removendum omnes dicit, quod non est in spiritu ejus dolus. Accipitur tamen aliquando dolus in bono, juxta quod inquit Apostolus: Cum essem astutus, dolo vos cepi (II Cor. XII). Estque dolus ille fallaciae, hic vero prudentiae. Sicut et est fictio mala, de qua dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I); et fictio bona, de qua dicitur: Jesus finxit se longius ire (Luc. XXIV). Item est quoque simulatio mala, de qua Salomon ait: Simulator ore decipit amicum suum (Prov. II): et simulatio bona, qua David se simulavit insanum coram Achis rege Geth (I Reg. XI). Dominus quoque dissimulat peccata hominum propter poenitentiam.
Quia ergo non sufficit, ut quis abstineat a peccato, ne sibi ad poenam imputetur a Deo, nisi hoc pure faciat, ut gloriam consequatur aeternam: cum et hypocrita propter inanem gloriam declinet a malo, qui tamen beatus non est, sed prorsus infelix, quoniam est in spiritu ejus dolus, id est fallacia fictionis. Ille ergo est vel erit beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est, in ore vel in spiritu ejus dolus. Sed
Quoniam tacui inveteraverunt omnia [al. non habet, omnia] ossa mea, dum clamarem tota die.
Mira sententia, ut idem et tacuerit et clamaverit tota die. Sed tacuit crimina sua, quae poterat vere clamare, et clamavit merita sua, quae vere poterat tacere. Tacuit crimina sua, ut celaret, et clamavit merita sua, ut jactaret. Tacuit unde proficeret, et clamavit unde deficeret. Ergo et male tacuit, et male clamavit, et ideo poenitens interponit: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Dicit hoc a simili hominis, qui medico plagam occultat; quae idcirco inveteratur, quoniam non curatur, et ideo non curatur, quia occultatur. Sicut enim sanies sub cute collecta, tumorem multiplicat, et dolorem, donec ea per apertionem educta, tumor sedetur et dolor: ita putredo peccati, sub cordis latibulo congregata inflat animum et perturbat, donec ipsa per confessionem ejecta, inflationis et perturbationis molestia penitus mitigetur. Ex qua profecto non solum spiritus hilarescit, sed et corpus jucundatur, ut jam alleviatum se sentiat, ingenti prius pondere praegravatus. Licet ergo generaliter sit tacendum ab omni verbo quod nocet, tacendum tamen non est a confessione peccati, sicut hic dicitur: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea. Neque a laude Dei, sicut alibi legitur: Si homines tacerent, lapides clamarent (Luc. XIX). Nec etiam a reprehensione iniquitatis, dicente propheta: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutis labiis ego sum (Isai. VI). Sed neque a praedicatione veritatis, eodem propheta testante: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam (Isa. LXII): nisi forte sint canes, aut porci qui audiunt. De quibus Veritas ait: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas mittite ante porcos (Matth. VII). Unde Psalmista dicebat: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Et ideo Salomon ait: Est tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III).
Certe Pharisaeus ille tacuit, dum clamaret, qui ascendens in templum ut oraret, supprimebat peccata, et merita exprimebat; Gratias, inquiens, tibi ago, Domine, quod non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, aut etiam ut hic publicanus: jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo. Publicanus autem a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). Ecce publicanus tacebat merita, et clamabat peccata. Quamobrem, Domino teste, descendit hic justificatus in domum suam ab illo (ibid.). Tacui etiam ore celando delictum, dum clamarem opere frequentando peccatum. Tunc enim peccati clamor ascendit, cum impius perpetrata frequentat; juxta quod Dominus ait: Clamor Sodomorum ascendit coram me (Gen. XVIII). Frustra enim quis satagit occultare, quod frequentare non cessat. Verum nonnulli gloriantur cum malefecerint, et in rebus pessimis exsultant (Prov. II), peccatum suum quasi Sodoma praedicantes.
Plurimae autem sunt diversitates clamorum, tam in bono quam in malo, quae leguntur in Scripturis divinis; sed omnes referuntur ad tres, videlicet cordis, oris et operis. De clamore cordis dicit Psalmographus: Ad te clamavi dum anxiaretur cor meum (Psal. LX). Et Apostolus: In quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII). De clamore oris dicit Psalmista: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea (Psal. LXV). Et propheta: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII). De clamore operis Dominus ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint (Gen. XVIII). Et alibi: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV). Quid autem provenerit ex utroque, taciturnitate et clamore, interponit et ait: Inveteraverunt omnia ossa mea dum clamarem tota die. Ossa, id est anima, scilicet vires interiores. Sicut enim homo exterior, id est corpus cum inveteratur deficit a virtute, sic omnis fortitudo interioris hominis, id est animae, quam designant ossa (quia sicut ossa sunt infra carnem, et illam sustentant, sic infra corpus est anima, illudque gubernat) ex peccati deficit vetustate. Sed quoniam vexatio tribuit intellectum, subjungit et ait:
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea dum configitur spina.
Dies et nox accipiuntur multipliciter in Scripturis, videlicet lux et tenebrae, unde: Appellavit Deus lucem diem, tenebras vero noctem (Gen. I). Prosperitas et adversitas, unde: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, tota die ac nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LXII). Veritas et ignorantia, unde: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII). Prudentia et simplicitas, unde: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII). Justitia et iniquitas, unde: Si quis ambulaverit in die non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si quis autem ambulaverit in nocte offendit, quia lux non est in eo (Joan. XI). Multis autem et aliis modis accipiuntur noctes et dies, de quibus longum esset singulatim supponere exempla. Verum per diem et noctem in hoc loco possunt intelligi claritas et obscuritas, ut talis sit sensus: Quoniam die ac nocte, hoc est in manifesto et occulto, manus tua, id est correctio tua, gravata est super me, hoc est graviter me afflixit: more prudentis medici, cujus manus, cum necessitas exigit, urit et secat, ut curet et sanet. Idcirco in hac aerumna, id est in hac gravi afflictione, conversus sum ad te medicum meum, dum spina timoris et rationis configitur menti, ut conscientia puncta properet ad salutem. Quia pars superior rationis, quae synderesis appellatur, semper pungit et stimulat, id est contradicit et murmurat contra peccatum, dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V), quamvis in hoc conflictu saepe ratio sensualitati succumbat.
Potest tamen per spinam intelligi culpa, quae pungit, vulnerat et cruentat. Pungit in cogitatione, vulnerat in consensu, cruentat in actu; quia tunc sanguis foras educitur, cum culpa, quae per sanguinem designatur, secundum illud: Sanguis sanguinem tetigit, ad exteriorem actum progreditur (Ose. IV). Ut sit sensus: Quoniam die ac nocte, id est assidue, manus tua, id est vindicta tua, gravata est super me, id est graviter me afflixit et percussit, conversus sum in aerumna, hoc est effectus sum aerumnosus, videlicet infelix et miser, dum spina configitur, id est dum culpa usque ad consensum et actum producitur; quia tunc spina configitur, cum plagam infligit. Vel secundum aliam litteram: Dum configitur spina, id est dum humiliatur superbia: quae sic in spiritu elevat cor, sicut spina in dorso erigit corpus; cujus fractio non humiliat ad interitum, sed erigit ad salutem.
Sunt ergo spinae quae pungunt, sunt quae muniunt, et istae sunt bonae. Sunt et spinae quae suffocant, et spinae quae perimunt, et illae sunt malae. Spinae quae pungunt, sunt timor Dei et adversitas saeculi. De illis dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina: de istis legitur: Ecce ego sepiam vias tuas spinis (Ose. II). Spinae quae muniunt, sunt sollicitudinis studium et virtutis exemplum; de illis dicitur: Sepi possessionem tuam spinis, de istis legitur: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII); Spinae quae suffocant sunt occupationes saeculi, et motus illiciti. De illis legitur: Simul exortae spinae suffocaverunt illud (Luc VIII). de istis dicitur: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III); Spinae quae perimunt, sunt culpae mortales, et haereticae pravitates; de illis dicitur: Spinae et tribuli nascuntur in manibus temulenti (Prov. XXVI); de istis legitur: Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Matth. VII.) Ergo viae justorum sine offendiculo: iter autem impiorum quasi sepes spinarum (Prov. XV), et: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II).
Sane multa sunt, quibus se poenitens aggravatum ostendit. Fortitudo videlicet aggravantis, cum ait; Manus tua; magnitudo gravaminis, cum subjungit: Gravata est super me; assiduitas gravandi, cum addit: Die ac nocte; infirmitas aggravata, cum dicit: Conversus sum in aerumna; et aculeus gravitatis, cum infert: Dum configitur spina. Manus autem Domini diversa circa nos gerit officia. Quandoque creantis. Unde: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverant me (Job X); quandoque minantis, unde: Adhuc manus tua extenta (Isa. V); quandoque percutientis, unde: Manus Domini tetigit me (Job XIX); quandoque protegentis, unde: Sub umbra manus suae protexit me (Isa. XLIX); quandoque largientis, unde: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Sequitur:
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui [al. abscondi ].
In hac secunda parte suam confessionem commendat, ostendens eam esse perfectam, cautam, humilem, discretam, devotam et efficacem. Perfectam, quia et confitetur dilecta, et confitetur peccata, unde: Delictum meum cognitum tibi feci; cautam, quia non ex casu fortuito, sed ex certo proposito confitetur. Unde: Dixi, confitebor injustitiam meam Domino; humilem, quia non gloriatur, excusando peccatum, sed humiliatur, accusando seipsum, unde: Confitebor adversum me; discretam, quia non commemorat alienam offensam, sed pronuntiat suam culpam, unde: Pronuntiabo injustitiam meam; devotam, quia non eam indifferenter cuilibet homini, sed reverenter pronuntiat ipsi Deo, unde: Pronuntiabo eam Domino, efficacem, quia non pronuntiavit eam in vanum, sed ad magnum profectum. Unde: Et tu remisisti iniquitatem cordis mei. Ergo delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui. Hic scribitur diapsalma: quia cum primo egisset de gratia, per quam remittuntur iniquitates et teguntur peccata, ne imputentur ad poenam: et secundo egisset de culpa, per quam peccata tacentur, et merita exclamantur, unde ossa inveterascunt: et tertio egisset de poena, secundum quam manus Domini aggravatur, et spina configitur, unde peccator convertitur in aerumna: nunc quasi dividens, et distinguens, singulorum rationes exponit, incipiens prudenter a medio, ut competentius conjungat extrema. Ac si dixisset apertius: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Idcirco delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui; sed dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei; et quoniam beati sunt quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et quoniam beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus: ideo pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad te non approximabunt. Quoniam autem die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Ideo tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me, exsultatio mea, erue me a circumdantibus me: quia tu parcis et sanas, tu mortificas et vivificas, tu deducis ad inferos et reducis (I Reg. II). Ergo delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui.
Est operimentum naturae, operimentum Scripturae, operimentum gratiae, operimentum poenitentiae, operimentum conscientiae, operimentum culpae, operimentum gehennae. De primo: Nec Salomon in omni sua gloria coopertus est sicut unum ex istis (Matth. VI); et: Sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (Psal. CI). De secundo: In his qui pereunt, Evangelium est opertum (I Cor. IV); et: Cortinae factae sunt ad operiendum tabernaculum Dei, de hyacintho, purpura, cocco bis tincto, ac bysso retorta, opere polymitario (Exod. XX). De tertio: Charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV); et: Operuisti peccata eorum (Psal. LXXXIV). De quarto: Operui in jejunio animam meam (Psal. LXVIII); et: Operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi (Psal. LXX). De quinto: Vas quod non habet operculum est immundum (Num. XIX). De sexto: Operti sunt iniquitate et impietate sua (Psal. LXXII). De septimo: Vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine (Job X). Est praeterea operimentum corruptionis, de quo legitur: Vermes operient eos (Job XXI); operimentum confusionis, de quo dicitur: Operiantur sicut diploide confusione sua (Psal. CVIII); operimentum mortis, de quo scribitur: Operuit nos umbra mortis (Psal. XLII); et operimentum ornatus, de quo ad Luciferum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum (Ezech. XXVIII). Ex his potest trahi similis de recto distinctio, ad id quod praedictum est de tectis peccatis. Inter delictum et peccatum distinguitur: quia delictum in omittendo, peccatum in committendo consistit; delictum enim est, non agere faciendum, et peccatum est facere non agendum. Ad delictum pertinet negligentia, quae faciendum omittit: et ad peccatum pertinet injustitia, quae non agendum committit. Quia ergo poenitens iste tacendo deliquerat et clamando peccaverat, idcirco nunc dicit: Delictum meum cognitum tibi feci, quia deliquit tacendo: et injustitias meas non operui, quia peccavi clamando: patenter ostendens, quod debet poenitens confiteri delicta pariter et peccata, cum quandoque delictum sit gravius quam peccatum. Nam et in Levitico (cap. VII) distincte praecipitur, ut offeratur sacrificium pro delicto et pro peccato. Sed dices: Cum Deus sciat omnia, etiam antequam fiant, tanquam praescius omnium et conscius singulorum quid est, quod iste poenitens dicat Deo: Delictum meum cognitum tibi feci, tanquam illud prius Deo fuerit absconditum, sed postea per ejus confessionem factum Deo sit notum. Sciendum est ergo, quod quandoque sciens scienti, quandoque nesciens nescienti, quandoque nescienti sciens, et quandoque scienti nesciens aliquid notum facit. Cum enim duo aliquid sciunt, sed alter alteri super eo suam conscientiam aperit, tunc sciens scienti illud cognitum facit. Cum autem duo idem ignorant, sed qui non intelligit, dicit illud ei, qui statim auditum intelligit, tunc cognitum illud facit nesciens nescienti. Ex duobus his membris intelligi possunt reliqua duo membra. Poenitens ergo peccatum vel delictum suum dicitur cognitum facere Deo, quando per confessionem aperit super illo conscientiam suam Deo, ut quod prius volebat abscondi, modo studeat confiteri [ al. revelari]. Ne quis ergo perperam intelligeret, quod delictum suum dixerat se fecisse cognitum Deo, tanquam Deus illud nescisset, donec ipsum ei poenitens revelasset, determinando subjungit: Injustitias meas non operui, sed dixi: Confitebor; ostendens quod idem est delictum Deo cognitum facere, quod injustitiam non abscondere, sed potius confiteri. Ait igitur: Injustitias meas non operui, sed potius aperui, ut tu operires: detexi, ut contegeres: cognovi, ut tu ignosceres. Et ideo
Dixi: Pronuntiabo [al. confitebor] adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem cordis [al. peccati mei ].
Est confessio peccatoris, confessio laudatoris, et confessio assertoris. De prima dicit Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V). De secunda Dominus ait: Confitebor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Matth. II). De tertia dicit Joannes: Confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus (Joan. I). Quolibet istorum modorum quidam bene confitentur, quidam male. Bene David, qui cum dixisset: Peccavi, statim audivit: Et Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII); male Judas, qui cum dixisset: Peccavi tradens sanguinem justum, statim abiit et laqueo se suspendit (Matth. XXVII). Item bene confitentur illi qui dicunt: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum (Psal. LXXIV). Male confitentur illi, de quibus dicitur: Confitebuntur tibi, cum benefeceris cis: si vero non fuerint saturati, murmurabunt (Psal. XLVIII); Rursus bene confitentur illi, de quibus dicitur: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo (Luc XII). Male vero confitentur illi, de quibus dicitur: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I).
Ista sane peccatori sunt necessaria, ut vere poenitens justificetur a Domino, videlicet, ut convertatur et recedat a malo, unde: Conversus in aerumna mea, dum configitur spina; quia per malum poenae recessi a malo culpae, ut compungatur et doleat de commisso, unde: Configitur spina: quia ex poenitentia pungitur conscientia; ut corde recognoscat et confiteatur offensas, unde: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui; ut proponat et ore suo pronuntiare peccatum, unde: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino; Et sic adest remissio peccatorum, unde: Tu remisisti impietatem cordis mei. Non ait de praeterito: Pronuntiavi: et de futuro: Remittes: sed econverso, de futuro dicit: Pronuntiabo: et de praeterito: Remisisti: ut patenter ostendat, quod peccatum prius remittitur per compunctionem cordis a Deo, quam pronuntietur per confessionem oris ab homine. Unde patet, quod non est intelligendum hoc de interiori confessione, quae corde fit Deo, sine qua peccatum nunquam remittitur, sed de exteriori confessione, quae ore fit homini, scilicet sacerdoti, quae saepissime sequitur remissionem peccati. Sed forsan oppones: Quid ergo necesse est peccatum confiteri, si jam est omnino remissum? Profecto, ne redeat per contemptum; quia praeceptum est, quod praeterire non licet: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V). Praeceptum etiam est in Levitico, ut vir, in cujus cute varius color apparet, veniat ad sacerdotem, et ostendat se illi (Levit. XIII). Per quod datur intelligi, quod peccati confessio (quae per lepram designatur) facienda est sacerdoti. Hoc ipsum innuitur per id quod jubetur, ut vitulus adducatur ad ostium tabernaculi, et coram Domino immoletur (Levit. IV). Post culpam quoque remissam necessaria est satisfactio, cujus pars est non minima pudoris confusio, quam sustinet in confessione peccator. Ego dixi corde: Confitebor ore. Dixi praeteriti est temporis: quia dicere corde praecedit remissionem peccati. Dixi ergo non tanquam improvidus et incautus, et casu fortuito, sed tanquam providus et diligens, ex certo proposito, id est deliberavi, statui, et proposui, hoc scilicet: Confitebor; sed contra quem? Adversum meipsum: cui? Domino, coram ejus vicario, videlicet sacerdote; quid? injustitias meas, a meipso commissas; quare? Quia tu solus potes dimittere peccata, et remisisti iniquitatem cordis mei. Licet enim quaedam iniquitas per actum corporis committatur, principaliter tamen per affectum cordis committitur; juxta quod Veritas ait: De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Hae sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Et ideo mortale peccatum impietatem cordis appellat.
Porro, sunt quidam qui peccatum utique confitentur, non tamen adversus se, quia retorquent illud in proximum, vel in diabolum, vel in Deum, sicut primi parentes: Mulier, inquit Adam, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Eva quoque respondit: Serpens decepit me, et comedi (Gen. III). Quidam vero deputant illud fato, vel eventui, aut naturae, sicut quidam haeretici, mentientes duas naturas esse in homine, unam bonam secundum spiritum, quam dicunt a bono Deo lucis auctore esse: alteram vero malam secundum carnem [ al. corpus] quam dicunt esse malam, a malo Deo, principe tenebrarum. Vel sicut alii mentiuntur, dicentes ex dispositione stellarum, quam constellationem appellant, omnia inferiora contingere; aliis prorsus fatuis asserentibus, quod omnia casu contingunt, universis tamen de vanitate convenientibus in idipsum: quoniam arbitrii perimunt libertatem, cum ad casum sufficiat sibi homo: quia solus praecipitare potest seipsum, sed jam confractus ex casu, non potest per seipsum surgere solus, sed alio indiget adjutore. Dicat ergo: Ego sum qui peccavi, ego qui stulte egi, sed tu, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi: etiam cum persuadenti consensi, qui debui dissentire. Unde recte poenitens iste ait: Pronuntiabo injustitias meas Domino. Quasi diceret: Non alienas, sed proprias; quia licet interdum suggerente alio, semper tamen eo consentiente geruntur, cave tamen prudenter, ne sic tua confitearis peccata, ut aliena reveles: ne forte cum adulterium confiteris, prodas eam, cum qua adulterium ipsum commisisti; quia non alienas, sed tuas debes injustitias confiteri. Sed dices: Quid si peccator non possit exprimere circumstantiam culpae sine designatione personae: puta, si filius cum matre detestabilem perpetrarit incestum? Faciet ergo quod potest, ut sic suam exprimat culpam, ut supprimat alienam offensam: sed non sic alienam supprimat offensam, ut suam non exprimat culpam, maxime coram idoneo sacerdote, videlicet discreto et honesto, qui prodesse possit, obesse non possit.
Tu ergo peccator quantiscunque sis criminibus aggravatus, ne dubites aut formides ea Domino confiteri, tanquam confessus in judicio condemnari debeas pro convicto; quia secius est in divino judicio, quam humano. Qui enim coram Deo seipsum accusat, Deus illum excusat: et qui coram Deo seipsum excusat, Deus illum accusat. In humano quippe judicio, cum reus peccatum confitetur, judex instruitur; in divino vero judicio, cum reus confitetur peccatum, Deus obliviscitur. Nam quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius, ait Dominus (Ezech. XVIII). In illo judicio cum reus confitetur peccatum, damnatur: in isto vero judicio cum reus confitetur peccatum, absolvitur. Propter quod dicit: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Dic ergo iniquitates tuas ut justificeris (Isai. XLIII); quia justus in principio sermonis accusator est sui (Prover. XVIII); et: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et dimiserit ea misericordiam consequetur (Prov. XXVIII) sicut David qui cum dixisset: Peccavi, statim audivit a Nathan propheta: Transtulit Dominus a te peccatum tuum (II Reg. XII), unde alius merito clamabat ad Dominum: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus et consolatus es me (Isai. XII). Verum non omnis confessio talis est. Nam est confessio miserabiliter desperantis, ut Judae, qui dixit: Peccavi tradens sanguinem justum, sed abiit et laqueo se suspendit (Matth. XXVI). Cain quoque dixit ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear: qui vagus et profugus abiit super terram (Gen. IV). Et est confessio fallaciter simulantis, ut Saulis, cum dixisset ad Samuelem: Peccavi quia praevaricatus sum sermones Domini, timens populum: sed nunc, quaeso, porta peccatum meum. Ait Samuel ad Saulem: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus (I Reg. XV). Et est confessio inutiliter lamentantis, ut eorum qui talia in inferno dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis. Quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra, et nos in malignitate nostra consumpti sumus: quia spes impii tanquam lanugo est, quae a vento dispergitur in procella (Sap. V). Humilis autem et vera confessio illa est salutifera, de qua protinus subditur:
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
In hac tertia parte commendat remissionem peccatorum, per quam justificatur impius, et sanctificatur iniquus: distinguens inter Dominum sanctificantem et servum sanctificatum: inter causam sanctificandi, et tempus sanctificationis, cum ait: Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Satis enim apparet quis orat, quoniam omnis sanctus, videlicet servus sanctificatus: et ad quem orat, quoniam ad te, videlicet Dominum sanctificantem: et quare orat, quia pro hac, id est pro impietatis remissione, quae sanctificationis est causa: et quando orat, quia in tempore opportuno, id est in vita praesenti, quae sanctificandi opportunitatem impendit.
Consequenter autem adjungitur duplex sanctitatis utilitas: una in futuro, quoniam in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, id est ad sanctum: et altera in praesenti, quoniam tu, inquit sanctus ad Dominum, refugium meum, a pressura quae circumdedit me. Quasi dicat: In futuro eripies ab angustia, et in praesenti sanctum proteges a pressura. Pro hac igitur, id est remissione peccati, vel impietate tollenda, orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno; quia nullus est adeo sanctus in vita praesenti, qui omnino careat peccato. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Ergo quilibet in hac vita quantumlibet sanctus, indiget remissione peccati; et ideo pro hac orabit ad te omnis sanctu in tempore opportuno, id est dum tempus opportunum existit ad remittenda peccata, videlicet praesens vita. Propter quod alibi dicitur: Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est (Isai. LV); quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV). Adhuc, inquit, te loquente, dicam: Ecce adsum (Isai. LII). In alia quippe vita inutiliter orat, qui non orat utiliter in hac vita: quemadmodum dives ille sepultus in inferno, cum clamasset: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI). Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Fatuae quoque virgines clamabant dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; quibus Dominus respondit: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV).
Verum etsi pro hac oret ad te omnis sanctus in tempore opportuno: illi tamen qui sunt in diluvio aquarum multarum, id est in fluxu carnalium voluptatum, de quibus legitur: Aquae furtivae dulciores sunt caeteris (Prov. IX): vel in confusione diversarum sectarum, de quibus dicitur: Qui emittit aquas, caput est jurgiorum (Prov. XVII), non approximabunt ad eum, id est Deum, hoc est ad te, mutata persona, sicut alibi legitur: Domini est salus et super populum tuum benedictio tua. (Psal. III). Quia tales indigni sunt, ut Domino appropinquent. Vel ipsae aquae non approximabunt ad eum, id est ad sanctum: quia aquae multae non poterunt exstinguere charitatem (Cant. VIII), sicut non approximarunt aquae ad Noe in diluvio (Gen. VII): quia in judicio vir sanctus a poenis et angustiis erit tandem immunis. Quasi dicat: Licet in hoc saeculo vir sanctus non careat omni culpa, unde orat pro hac, id est pro remissione impietatis, in diluvio tamen aquarum multarum ad eum non approximabunt; quia tunc eum extrema confusio non tenebit. Heu quot merguntur, demerguntur, et submerguntur in istis diluviis; propterea clamandum est cum Propheta: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, et non est substantia, veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). Diluvium autem non solum accipitur in malo, secundum illud: Perdam aquis diluvii omnem carnem (Gen. VI), quod intelligendum est de mortali peccato, vel finali judicio: sed etiam in bono, secundum illud: Dominus diluvium inhabitat (Psal. XXVIII), quod intelligendum est de sacramento regenerationis humanae, vel de profundo dispositionis divinae. Aqua enim multis modis accipitur in Scripturis divinis; nam est aqua naturae, doctrinae, sapientiae, gratiae, culpae, poenae, miseriae. De aqua naturae legitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I), et: Aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). De aqua doctrinae dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII), sed est aqua perversae doctrinae, de qua legitur: Qui emittit aquas, caput est jurgiorum (Prov. XVII). Et aqua doctrinae sanae, de qua dicitur: Aquas tuas in plateis divide (Prov. V); possunt tamen perversae aquae sanari, juxta illud: Sanavi aquas has, et non erit mors in eis ultra, neque sterilitas (IV Reg. II). De aqua sapientiae legitur: Aqua sapientiae salutaris potabit illum (Eccli. XV), quod dicitur ad differentiam sapientiae saecularis, de qua praecipitur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assatum tantum igne (Exod. XII). De aqua gratiae Dominus ait: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). De aqua culpae dixit Jacob ad Ruben: Effusus es tanquam aqua, non crescas (Gen. XLIX). De aqua poenae dicitur: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV). De aqua miseriae legitur; Intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII). Et sunt istae miseseriae vel angustiae, non solum temporales et transitoriae, verum etiam interminabiles et perpetuae de quibus legitur: Submersi sunt tanquam plumbum in aquis vehementibus (Exod. XV). Et: Transibunt de aquis nivium ad calorem nimium (Job XXIV). Praeterea ipse Spiritus sanctus dicitur aqua, unde: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Spiritualis intellectus: Implete hydrias aqua (Joan. II). Baptismus: Et de latere Christi profluxit sanguis et aqua (Joan. XIX). Populus: Aquae multae, populi multi sunt (Apoc. XIX). Et: Omnes dilabuntur quasi aquae, quae non revertuntur (II Reg. XIV). Sequitur:
Tu es mihi refugium a pressura [al. meum a tribulatione] quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me
Interdum et oppressores insistunt, et oppressiones obsistunt; interdum non insistunt oppressores, sed obsistunt oppressiones, interdum autem non obsistunt oppressiones, sed oppressores insistunt. His qui sunt fragiles, etsi non insteterint oppressores, obsistunt tamen oppressiones, quia facile succumbunt adversis; his qui fortes sunt, etsi oppressores insistant, non tamen oppressiones obsistunt, quia resistunt fortiter adversitatibus; his autem qui sunt mediocres, cum insistunt oppressores, obsistunt oppressiones: et ideo quia difficile est in igne esse et non ardere, orat vir sanctus non solum ab oppressionibus, sed et ab oppressoribus liberari, cum ait: Tu es refugium mihi a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. Quasi dicat: Libera me ab oppressionibus meis, quia tu es refugium mihi, a pressura quae circumdedit me: sed et redime me a circumdantibus me, id est libera me ab oppressoribus meis.
Sane principales quatuor sunt virtutes, quae montem viri sancti circumdant, videlicet justitia, prudentia, temperantia, et fortitudo. Habet enim ab anteriori parte justitiam, a posteriori parte prudentiam, temperantiam a dextris, fortitudinem a sinistris. Congruunt bene loca virtutibus; nam quae sunt ante, sunt certa; quae vero retro, dubia sunt; quae a dextris, prospera, quae a sinistris, adversa. In certis autem est exercenda justitia, in dubiis est adhibenda prudentia, in prosperis opus est temperantia, in adversis est necessaria fortitudo. Cum ergo iniquitas premit justitiam, oppressio instat ante; cum fatuitas premit prudentiam, oppressio instat retro; cum superfluitas premit temperantiam, oppressio instat a dextris; et cum pusillanimitas premit fortitudinem, instat oppressio a sinistris. Cum autem diversae oppressiones simul has virtutes omnes impugnant, tunc undique mentem circumdant. Et ideo sanctus orat a circumdantibus redimi, hoc est ab oppressionibus, quae undique imminent, liberari. Hanc solam petitionem offert poenitens in hoc psalmo, gravidam et fecundam, multarum petitionum intellectum in se continentem inclusum, quam potius intelligendam relinquit, quam duxerit distinguendam, ut referatur ad intellectum, de quo praemittit in titulo: Intellectus David. Quidam vero inter pressuras deficiunt et tristantur, alii proficiunt et laetantur, sicut apostoli, de quibus dicitur: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Hinc Jacobus apostolus ait: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis (Jac. I); et Paulus ait: Spe gaudentes, in tribulationibus non deficientes (Rom. XII). Ut ergo vir sanctus ostendat se non defecisse, sed profecisse inter pressuras, interponit et dicit: Exsultatio mea, erue me a circumdantibus, id est, tu Deus in quo, et de quo inter pressuras exsulto, redime me a circumdantibus me.
Redemptio quandoque large dicitur liberatio, quae fit etiam solo dono. Unde: Redemit eos de manu inimici, et de regionibus congregavit eos (Psal. CVI). Et iterum: Liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum. Quandoque proprie dicitur liberatio, quae fit dato pretio; unde: Redempti sumus, non corruptibilibus, auro et argento, sed pretioso sanguine Agni immaculati (I Petr. I). Et alibi: Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo (Apoc. V). Dicitur etiam interdum redemptio ipse redemptor, juxta quod Apostolus dicit quod Christus factus est nobis sapientia et redemptio (I Cor. I). Et Psalmographus: Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal. CX). Pretium autem redemptionis datum est regi, ut liberaret captivum a tyrannide carcerarii. Datum est Domino, ut liberaret hominem a potestate diaboli, et servitute peccati, et a poenis inferni; unde: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia (Ose. VII). Ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus (Psal. CXXIX). Exspectantes etiam redemptionem corporis nostri (Rom. VIII). Salvatorem, inquit, exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Phil. III); qui nos de portis mortis et de manu inferi liberavit. Ergo redime me a circumdantibus me, a diabolo, a peccato et ab inferno; quia tu es refugium mihi a pressura. O pie, o clemens, o bone Deus, a te ad te me oportet confugere; a te irato, ad te placatum, a te offenso, ad te propitium, a te judice, ad te patrem: quia si vellem fugere, non possem effugere; si vellem tegi, non possem protegi: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Quo enim ibo a spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII): tu ergo, non alius, es mihi summum et supremum refugium, a pressura quae circumdedit me, id est a tribulatione, quae undique me conturbat. In te jactatus sum ex utero de ventre matris meae; tu es protector meus, in te cantatio mea semper. Si tu adfueris, nihil oberit; si tu defueris, nihil proderit. Sequitur:
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
In hac ultima parte intellectum commendat, qui est secundus in donis, de quo praescribitur titulus: Intellectus David. Duo sunt talenta homini necessaria, videlicet intellectus et operatio. Et intellectui quidem necessaria est disciplina, operationi vero perseverantia. Haec quatuor in hoc primo versu notantur. Intellectus, cum dicitur: Intellectum tibi dabo. Disciplina, cum additur: Instruam te. Operatio, cum subjungitur: In via hac qua gradieris. Perseverantia, cum infertur: Firmabo super te oculos meos. Porro, circa primum talentum duo sunt opportuna, docilitas discipuli, et doctrina magistri. De illa praemittit: Intellectum tibi dabo, ut sis docilis ad discendum. De ista subjungitur: Instruam te, ut docilitas proficiat ad doctrinam. Ad secundum quoque talentum duo sunt necessaria in via boni operis gradienti: pes timoris, qui est sinister, ut timore poenae declinet a malo; et pes amoris, qui est dexter, ut amore justitiae tendat ad bonum. Verum, quia non sunt in homine viae ejus, sed a Domino gressus hominis diriguntur, ut homo usque in finem perseveret in bono (Jer. X), Dominus auxilium promittit, et ait: In via hac qua gradieris, declinando pedem timoris a malo, et tendendo pedem amoris ad bonum, firmabo super te oculos meos, videlicet oculum correctionis, ut per flagella revocem te a malo, et oculum consolationis, ut per beneficia provocem te ad bonum, de quibus alibi dicitur: Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII). His enim oculis omnia nuda sunt et aperta; quoniam oculi ejus sicut flamma ignis (Apoc. I). Non duos vero tantum oculos perhibetur habere, sed septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
Duo vero sunt quae disciplinam impediunt: superbia et stoliditas. Superbi namque propter arrogantiam discere nolunt, et stolidi propter imprudentiam discere nequeunt. Superbus autem designatur per equum, stolidus vero per mulum, a quibus dehortatur, cum ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Qualiter autem coercendi et castigandi sunt tales, consequenter ostendit, cum addit: In chamo et freno maxillas eorum constringe. Multa flagella peccatoris. Equus igitur, id est superbus refrenandus est, ne per arrogantiam nimis excurrat; et mulus, id est stolidus est flagellandus, ne per imprudentiam nimis aberret, et sic non approximent ad te cognoscendum, venerandum et excolendum. Timendum est autem, sed non desperandum: quoniam etsi multa sint flagella peccatoris, unde praemittit, In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te, sperantes tamen in Domino misericordia circumdabit; unde et subjungit: Laetamini in Domino et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde. Multa sunt quippe flagella peccatoris; quoniam non solum puniunt foris in corpore, verum etiam torquent intus in corde. Nam per quae peccat homo, per haec et torquetur (Sap. XI). Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit, in praesenti conferendo virtutem, et in futuro conferendo salutem. Ergo Laetamini in Domino et exsultate justi, propter stolam carnis, et gloriamini omnes recti corde, propter stolam animae: quia recipietis de manu Domini duplicia (Isa. XL), et ideo laetamini corpore, et exsultate corde, secundum illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII).
Oraverat sanctus a circumdantibus erui, et Deus orationem ejus exaudiens, statim oranti respondit. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Contra circumstantes qui obsident vias, ut viatores capiant et disperdant, duplex promittit auxilium, videlicet documentum et firmamentum, ut ex documento vitent errores itinerum, et ex firmamento propellant incursus hostium. Ad documentum pertinet quod praemittitur: Intellectum tibi dabo, ut cognoscas, quod omnia bona procedant ex gratia; et instruam te, ne forte aberres, tuis ea meritis ascribendo, sed quidquid boni te cognoscis habere, non tuis meritis, sed divinae gratiae totum ascribas. Certe qui secus sentit et credit, desipit et aberrat, et talis error impedit intellectum rectum, quo ad veram beatitudinem pervenitur. Instruam vero te per unctionem spiritus, quae docet de omnibus. Spiritus veritatis, qui docet omnem veritatem (Joan. XVI), doctorum doctor, et magistrorum magister. Ad firmamentum autem pertinet quod subjungitur: In via hac qua gradieris, id est in cursu vitae praesentis, firmabo super te oculos meos, id est firmum tibi exhibebo praesidium custodiae et tutelae. Solemus enim diligenter perspicere, quod studiose volumus custodire. Quia ergo tu levas ad me oculos tuos, et ego firmabo super te oculos meos. Accepto autem intellectu et instructus a Deo, convertit se ad superbos et stolidos poenitens, qui sua merita jactant et peccata defendunt.
Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus.
Equus et in bono accipitur et in malo. Bonus equus, corpus Christi; unde: Equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur fidelis et verax (Apoc. XIX). Equus, angelus vel quilibet sanctus; unde: Exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis (ibid.). Equus, praedicator; unde: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? (Job XXXIX.) Equus, vir ustus: unde: Equus paratus est ad diem belli, Dominus autem virtutem tribuet (Prov. XXI). Equus malus homo luxuriosus; unde: Sicut fluxus equorum, fluxus eorum (Ezech. XXIII). Equus, vir improvidus; unde: Auferam equos de medio tui (Mich. V). Equus, superbus; unde: Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX). Equus, arrogans; unde: Fallax equus ad salutem, in abundantia virtutis suae non salvabitur (Psal. XXXII). Equus, mollis et fragilis; unde: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXV). Et: Mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX). Sunt praeterea equi rufi, nigri et pallidi, quos viderunt Ezechiel, Zacharias et Joannes, tyranni, haeretici et hypocritae. Ergo nolite fieri sicut equus et mulus. Non dicit sicut bos, quia satis est humilis; et canis, qui nimis est sagax, sed sicut equus, qui designat superbum, quia extento collo cervicosus incedit, et mulus qui significat stolidum, quia est improvidus et mendosus. In Tobia vero (cap. VI) per equum et mulum libidinosi notantur, Raphaele testante: Qui conjugium, inquit, ita suscipiunt, ut Deum a sua mente excludant, et suae libidini vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Vel per mulum, qui generatur, sed non generat, designatur ingratus, qui accipit gratiam, sed non reddit. Tales superbi et arrogantes qui contra Deum cervicem extendunt, attribuendo meritis, quod attribuendum est gratiae, quasi stolidi et vecordes, dicendo: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? (Psal. XI.) Et ideo talibus non est intellectus ad cognoscendam humiliter veritatem, quoniam omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Vel per equum intelligitur ille, qui vehit sessorem diabolum, et per mulum intelligitur ille, qui subit onus peccati, et talibus non est intellectus, quia nolunt intelligere, ut bene agant, sed iniquitatem in suis cubilibus meditantur. Tu vero Deus,
In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Quia chamus est illa pars freni quae mittitur in os equi, et omnis pars minor est suo toto, recte per chamum et frenum possunt major et minor coercitio designari, quibus maxillae talium, id est superbia et stoliditas constringuntur, ne ipsi de suis meritis glorientur, quia per afflictiones majores atque minores retundenda et coarctanda sunt ora, quae clamant merita, et tacent peccata, eorum videlicet, qui non approximant ad te per humilem confessionem, sed recedunt a te per superbam jactationem. Quia vero equus et mulus quanto plus impinguantur, tanto gravius insolescunt, ad reprimendam eorum lasciviam, restringendum est aliquando eis pabulum, propter quod dicit: In chamo et freno maxillas eorum constringe, et adhibendum flagellum. Propter quod ait: Multa flagella peccatorum. Maxillae siquidem et mandibulae a mandendo dicuntur, quae profecto mandere nequeunt, quando sunt freno et chamo constrictae. Sic elati homines et ingrati de incolumitate corporum et abundantia rerum superbire consueverunt et insolescere, sed ad eorum nequitiam reprimendam freno infirmitatis et chamo paupertatis sunt aliquando coercendi, ut vexatio eis tribuat intellectum. Unde sic sane potest intelligi: Nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite superbire et insolescere, sicut elati faciunt et ingrati, quibus non est intellectus, sed tu Deus, qui singulis malis nosti remedium adhibere, constringe maxillas eorum, id est cohibe arrogantiam superborum, in freno et chamo, id est per damnum rerum et dispendium personarum. Ecce qui non intelligunt, equo comparantur et mulo, sicut alibi dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Quia vero qui non possunt cohiberi per frenum, debent corripi per flagellum, subjungit et ait:
Multa flagella peccatoris, sperantes autem in Domino misericordia circumdabit.
Est flagellum correptionis, de quo legitur: Pater filium quem diligit, corripit (Prov. III). Flageltat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Flagellum detractionis, de quo dicitur: A flagello linquae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit (Job V). Flagellum afflictionis, de quo scribitur: Fui flagellatus tota die (Psal. LXXII). Et flagellum damnationis, de quo legitur: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC). Ergo flagellantur justi, flagellantur et injusti; quia multae sunt tribulationes justorum (Psal. XXXV). Verum illi flagellantur ut, si poenitent, corrigantur, si non poenitent, condemnentur; ipsi vero tribulantur, ut purgentur a malo et probentur in bono; quia quod facit flagellum grano, et ignis auro, idem efficit tribulatio viro justo. Multa vero dicuntur flagella peccatorum; quia et in carne flagellantur exterius, et in mente flagellantur interius. Flagellantur in vita praesenti, et flagellantur in vita futura; flagellantur ex culpa, et flagellantur ex poena. Flagellantur a Deo et flagellantur ab homine. Flagellantur a mundo, et flagellantur a daemone. Nec posset quisquam per singula enumerare peccatorum flagella. Nec mirum, si adhibito freno indomito animali addatur flagellum. Utinam sic dometur, ut perdometur! quia verendum est, ne nimium resistendo, indomitum relinquatur, et sic evagetur per viam latam, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Sperantes autem in Domino, non in saeculo, in gratia, non in merito, misericordia circumdabit, hoc est in omnibus aderit ad salutem, in omni loco et in omni tempore, in omni causa et in omni negotio, in certis et in dubiis, in prosperis et in adversis, in corpore et in corde, in praesenti et in futuro. Maledictus autem homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jer. VII). Ideo,
Laetamini in Domino et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde.
In sperantibus justis et rectis, tres ordines designantur, incipientium, proficientium et pervenientium. Primis exhibetur misericordia, unde: Sperantes in Domino misericordia circumdabit; secundis, laetitia; unde: Laetamini in Domino et exsultate justi; tertiis autem gloria; unde: Gloriamini omnes recti corde. Laetantur quidem justi, laetantur et injusti, sed justi in Domino, injusti laetantur in mundo. Injusti exsultant de carnalibus et mundanis. Justi de virtutibus, injusti de vitiis. De illis legitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. XLIX); de istis dicitur: Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Verum justorum gaudium felix est et perpetuum; juxta quod legitur: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit; et: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). Injustorum vero gaudium infelix est et momentaneum. Juxta quod dicitur: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI). Noverat hoc ille qui dixerat: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium (Job XXX), nam extrema gaudii luctus occupat (Prov. XXXIV). Gaudendum est ergo de iis quae spectant ad meritum, vel ad praemium, ad gratiam vel gloriam, ad virtutem vel ad salutem, de quibus illi gaudebant, quibus aiebat Christus: Gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis (Matth. I). Et propheta dicebat: Ego autem in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Propter haec duo gaudia, unum quod habetur de meritis, et alterum quod habetur de praemiis, ingeminat Psalmista, cum ait: Laetamini in Domino, et exsultate justi. Quod et Apostolus repetit dicens: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete (Phil. IV). Nec solum gaudendum est justis, sed et gloriandum: unde subjungitur: Et gloriamini omnes recti corde. Vos scilicet, qui potestis dicere cum Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Nam omnis gloria filiae regis est ab intus (Psal. XLIV). Opus ergo suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Hypocrita namque gloriam quaerit in altero, et non in seipso, et gloria ejus est quasi flos feni (I Petr. I), quod hodie viret, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI). Sic omnis hypocritae spes peribit, quia falsam venatur gloriam apud homines, et non veram quaerit gloriam apud Deum. Illud enim correctum est, quod non aliqua pravitate distortum est, sed ad Deum pura intentione directum.
Ecce cum in principio de poenis et culpis egisset, in fine de gloria et exsultatione concludit, quem morem in hoc sicut et in aliis poenitentialibus psalmis observat.
PSALMUS III. Titulus psalmi tertii poenitentialis talis est: Psalmus David in rememoratione Sabbati.-- Tituli hujus explicatio. Ex quibusdam Scripturae locis intelligitur manifeste, quod Sabbatum et septimum interpretatur et requies, unde congrue scriptum est, quod requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat (Gen. I). Tria vero sunt Sabbata, exterius et superius, videlicet temporale, spirituale et aeternale. De primo legitur in Evangelio: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum (Joan. V), de secundo dicitur ab Apostolo: Relinquetur sabbatismus populo Dei (Hebr. IV), de tertio vero scribitur per prophetam: Erit Sabbatum ex Sabbato (Isa. LXVI). Primum Sabbatum est sacramentum, et non res. Ultimum autem est res, et non sacramentum. Medium vero res est, et sacramentum. Quia primum significat et non significatur, ultimum vero significatur et non significat, medium et significatur et significat. Agit ergo in hoc psalmo poenitens de rememoratione medii et ultimi Sabbati, hoc est spiritualis et aeternalis, utriusque memorando quietem. Unam, quam perdiderat, et alteram quam demeruerat per peccatum; unde dicebat: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII). Incurrat enim afflictionem mentis et corporis ex peccato; quia et vermis conscientiae rodebat mentem interius, et passionis aculeus corpus exterius stimulabat. Unde vicissim agit de culpis et de poenis, miseriam suam exaggerans multis modis. Quae quidem cogebant eum, et deperditum peccatoris et demeritum aeternitatis, Sabbatum deplorando ad mentem saepius revocare. Quia sicut dulcis est aqua post sitim, et suavis umbra post aestum: ita quies est delectabilis post laborem, maxime tranquillitas mentis, quam etiam inter angustias corporis justus habet. De qua Dominus dicebat apostolis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV). Hic est profecto fons proprius, cui non communicat alienus. Ad quem tanto ardentius anhelat poenitens post peccatum, quanto suavius eum gustaverat ipse justus.
Habet autem hic psalmus, secundum translationem quam tenet Romana Ecclesia, tres versuum septenarios, id est viginti et unum versus, qui ad tria praedicta Sabbata non immerito referuntur. Nam Sabbatum non solum dicitur septimus dies, sed et septimana dierum, et dies quilibet septimanae. Septimus dies, ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices (Exod. XX). Septimana dierum, ibi: Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII). Et quilibet dies, ibi: Valde mane una Sabbatorum (Marc. XVI). Ad Sabbatum temporale pertinent septem dies; ad Sabbatum spirituale septem pertinent virtutes; et ad Sabbatum aeternale pertinent septem dotes: tres animae glorificatae, videlicet cognitio, dilectio et delectatio; quatuor corporis glorificandi, videlicet claritas, et subtilitas, agilitas et impassibilitas. Singuli autem hebdomadae dies, proprias laudes habent in titulis psalmorum ex Sabbato, praeter tertium, cujus rationem prout potui, alibi assignavi. Sabbatum autem hic ponitur pro quiete, secundum illud: Sabbatum requietionis est, et requies Sabbati sanctificata est Domino. In Sabbato temporali quiescit Judaeus, in Sabbato spirituali quiescit justus, et in Sabbato aeternali quiescit beatus. Ille ab operis effectu, iste a criminis actu, et hic a corruptionis defectu. Per poenitentiam ergo, quam his ostendit se habere de culpis, et patientiam, quam se demonstrat habere in poenis, seipsum proponit aliis in exemplum, ut imitentur eum quasi alterum Job, vehementer afflictum et graviter cruciatum.
Psalmi tertii poenitentialis elucidatio. Domine ne in ira tua [al. furore tuo] arguas me, neque in furore [al. ira tua] corripias me (Psal XXXVII).
Psalmus iste quatuor habet partes, in prima poenitens dirigit orationem ad Deum, postulans liberari a poenis inferni, cum ait: Domine, ne in ira tua arguas me; et a poena etiam purgatorii, cum adjungit: Neque in furore tuo corripias me. Oratione vero praemissa, primo describit poenas quas sustinet, secundo culpas quas egit, tertio miserias quas incurrit. Quasi dicat: Ego sum qui sustineo poenas multas et magnas, videlicet percussionis vulnus, oppressionis pondus, carnis afflictionem, et mentis vexationem. Vulnus percussionis, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Pondus oppressionis, quia confirmasti super me manum tuam. Afflictionem carnis, quia non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Vexationem mentis, quia non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Nec mirum, quia ego sum, qui egi culpas grandes et graves, foedas et fatuas. Grandes, quia iniquitates meae supergressae sunt caput meum; graves quia sicut onus grave gravatae sunt super me; foedas, quia computruerunt cicatrices meae; fatuas, quia deterioraverunt a facie insipientiae meae. Quapropter ego sum, qui incurri miserias continuas et prolixas, corporales et spirituales. Continuas, quia tota die contristatus ingrediebar; prolixas, quia miseriis afflictus sum, et turbatus sum usque in finem; spirituales, quia anima mea impleta est illusionibus; corporales, quia non est sanitas in carne mea. Oratione ergo praemittens, clamabat ad Dominum, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me: quidam transibunt per ignem et salvabuntur, alii transibunt ad ignem et condemnabuntur. Salvabuntur, qui transibunt per ignem purgatorii, de quibus dicit Apostolus ((I Cor. III), quod salvi fient, sic tamen quasi per ignem. Nam uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Damnabuntur qui transibunt ad ignem inferni, quibus Dominus dicet: Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI). Ab utroque igne petit poenitens liberari, cum ait: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Quasi dicat: Domine, Pater et Deus vitae meae, ne arguas me in ira tua, id est ne me convincas in districto judicio, in quo tu reprobis apparebis iratus, cum dices iis qui a sinistris astabunt: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere. Quandiu enim uni ex his minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (ibid.). Ecce redargutio peccatorum. Ite ergo maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Ecce judicis ira. Non solum autem arguas me in ira tua, sed neque in furore tuo corripias me, id est non punias me in purgatorio igne, in quo tanta erit incendii vehementia, quod quasi furere videberis, etiam in electos, cum minor poena quae erit in purgatorio, censeatur major quantalibet poena quae est in hoc mundo. Quis autem illud irae tonitruum, aut illud furoris fulgur poterit sustinere! Evita culpam, si vis evadere poenam. Vel orat poenitens, ut Deus non inferat poenam ad ultionem iratus, sed ad correctionem misertus, ut talis sit sensus: Domine, arguas me, sed non in ira; corripe me, sed non in furore. Quasi dicat: Ne arguas me in ira, sed in misericordia argue me, quia scriptum est: Deus quos amat, arguit et castigat (Hebr. XII) Neque corripias me in furore, sed in mansuetudine; quia pater filium quem diligit, corripit (Prov. I); ut poena sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem; et quidem sufficere debent mala quae patior in praesenti, ne patiar in futuro.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Percussiones ergo quas ego patior, sunt multae, sunt magnae et sunt profundae: multae, quia sagittae, non una tantum, sed plures: magnae, quia percussiones tuae non hominis quidem, sed Dei; profundae, quia infixae sunt mihi, non foris in cute, sed intus in corde; oppressiones quoque importabiles sunt, quia confirmasti, quasi ex magna virtute, super me, quasi de loco sublimi, manum tuam, quasi validam et robustam.
Sagittae Domini comminationes sunt divinae, quae timore judicii districti peccatoris animo infiguntur; secundum quod alibi dicitur: Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Hinc etiam beatus Job ait: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me (Job VI). Ergo sagittae tuae, id est comminationes tuae de poenis aeternis, infixae sunt mihi, velut acutae, quae usque ad cordis interiora pertingunt, et ideo timore percussus, clamare compellor: Domine, in ira tua arguas me. Tales sagittae cum infiguntur, non mortificant, sed vivificant: non deducunt ad inferos, sed reducunt, quia timore poenae cohibent manus ab actu culpae. Vel sagittae Domini sunt poenae, quae infliguntur à Deo, unde: Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus manducabit carnes, et sagittas complebo in eis (Deut. XXXII). Haec est sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Non sunt tales sagittae haereticorum, de quibus legitur: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuris rectos corde (Psal. X). Nec tales sunt Judaeorum sagittae, de quibus dicitur: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII). Nec etiam talis sagitta diaboli, de qua scribitur: A sagitta volante per diem, a daemonio meridiano (Psal. XC). Sagittae quoque Domini sunt verba divina, de quibus alibi legitur: Sagittae tuae acutae potentissime (Psal. XLIV). Item: Sagittae tuae pertransierunt, vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI). Et iterum: Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos (Psal. CXLIII). Has sagittas Christus et sancti ejus emittunt, qui etiam sagittae vocantur, unde: Posuit me quasi sagittam electam (Isai. XLIX). Et: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum (Psal. CXXVI). Sagittae igitur tuae, id est poenae a te inflictae, infixae sunt mihi, et etiam confirmasti super me manum tuam.
Septem modis ponitur manus in Scriptura sacra. Manus divina, Filius, unde: Tollam in coelum manum meam; et: Emitte manum tuam ae alto (Psal. CXLIII). Potentia, unde: A fortitudine manus tuae ego defeci (Psal. XXXVIII); et: In manu tua sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV). Gratia, unde: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur ubertate (Psal. CIII); et: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Anxilium, unde: Cum ceciderit justus, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI); et: In manibus tuis tempora mea (Psal. XXXIX). Protectio, unde: Sub umbra manus suae protexit me (Isa. XLIX). Operatio, unde: Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu (Job X); et: Opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CIII). Sed hic manus Domini accipitur pro divina vindicta, unde: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat (Job XV); et: Adhuc manus ejus extenta (Isai. V). Haec firmata exstitit in Adam, qui per culpam quam commisit, incurrit poenam quam meruit, sicut Dominus ei fuerat comminatus: Quacunque die comederis, morte morieris (Gen. II). In nobis autem confirmata est, qui contrahimus ab eo culpam, et poenam usque ad finem vitae, utinam non duret sine fine post finem; ille si quidem fuit miseriarum origo, nos autem sumus miseriarum propago. Dicit itaque poenitens: O Deus, confirmasti, id est graviter aggravasti, super me manum tuam, id est vindictam tuam in poenis innumeris et miseriis infinitis, quae adeo me conturbant, ut prae ingenti dolore clamare compellar: Neque in furore tuo corripias me. In tantum autem confirmasti super me manum tuam, quod
Non est sanitas in carne mea a vultu [al. facie] irae tuae, et non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.
Vultus Dei Patris est Filius, unde: In lumine vultus tui ambulavimus (Psal. LXXXVIII); et: Illuminet vultum suum super nos (Psal. LXVI). Cognitio, unde: Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI). Propitiatio, unde: De vultu tuo judicium meum procedat (Psal. XVI). Indignatio, unde: Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII). Ratio, unde: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Benignitas, unde: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Psal. XLIV). Vultus ergo vel facies hic accipitur pro notitia, qua in vultu cognoscitur unusquisque. In vultu quoque deprehenditur ira, et plerumque in facie denotatur peccatum, secundum illud: Heu quam difficile est crimen non prodere vultu. (OVID.)
Caro quoque multis modis accipitur in Scripturis. Nam caro dicitur homo, unde: Verbum caro factum est (Luc. XXIV); et: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Pars hominis, unde: Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc XXIV). Animalis natura, unde: Alia est caro volucrum, alia piscium, et alia jumentorum (I Cor. XV); et: Dat Deus escam omni carni (Psal. CXXXV). Humana fragilitas, unde: Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est (Gen. VI); et: Omnis caro fenum (Isa. XL). Sensualitas, unde: Spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. V). Corruptibilitas, unde: Et si novimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Voluptuosa conversatio, unde: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Legalis observantia, unde: Qui volunt vobis placere in carne, hi cogunt vos circumcidi (Galat. VI). Terrena consideratio, unde: Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI). Litteralis intellectus, unde: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI). Conjugale opus, unde: Erunt duo in carne una (Gen. II). Ipsa femina, unde: Non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I). Consanguinitas, unde: Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V). Culpa unde: Dum appropiant super me, nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI); et poena, unde: Carnibus meis saturamini (Job XIX). Non est, inquam, sanitas in carne, quia necessitati moriendi addicta est per peccatum: quia non satis est sanum, quod leviter potest laedi; a vultu irae tuae, id est a consideratione indignationis tuae, quae timore futuri judicii non solum mentem conturbat, sed et carnem affligit. Nec solummodo carnem, quae fragilis est, sed et ossa, quae fortia reputantur; quia non est pax ossibus meis, id est viribus mentis meae. A facie, hoc est a recordatione peccatorum meorum, quae ossa conturbant: quoniam spiritus tristis exsiceat ossa (Prov. XVII). Quis enim restitit ei, et pacem habuit? (Job IX.) Non est impiis gaudere, dicit Dominus (Isai. XLVIII); quia per quae peccat homo, per haec et torquetur (Sap. II). Justus autem confidit ut leo (Prov. XXVIII), de quo legitur: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX). Sed et justus quidquid occurrerit semper imperturbatus existit, quia nec adversis deprimitur, nec prosperis elevatur. Laetus vigilat, dormit quietus, sedet pacificus, insedit securus; quoniam qui timet Deum, omnia timent eum. Magnam in praesenti justitiae suae mercedem adeptus, in futuro maximam adepturus. Est autem pax peccatorum, pax justorum, et pax beatorum. De prima: Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X); et: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns (Psal. LXXII). De secunda: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV); et: Pax multa diligentibus nomen tuum (Psal. CXVIII). De tertia: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV); et: Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras (Phil. IV). Et praeterea pax communis bonis et malis, de qua legitur: Bonus sermo Domini sit mihi pax, et veritas in diebus nostris. Ipse quoque Christus dicitur pax nostra, qui fecit utraque unum, in uno novo homine faciens pacem, pacem his, qui prope, et pacem his qui longe (Ephes. II). Porro quidam nec a peccato habent pacem, nec cum peccato, et hi sunt optimi; e contra, quidam habent cum peccato pacem, et non a peccato, et hi sunt mali. Quidam autem habent pacem et cum peccato et a peccato, et hi sunt pessimi. Qui enim sic dati sunt in reprobum sensum (Rom. I), et venundati sub peccato (Rom. VII), ut ultro se peccato ingerant, et de peccato non curent. Illi profecto et cum peccato pacem habent, in quo suaviter delectantur, et a peccato pacem habent, super quo minime remordentur, de qualibus scriptum est: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II): quoniam impius cum in profundum malorum venerit contemnit (Prov. XVIII). Sicut enim, secundum Apostolum: Hi qui ea quae legis sunt, naturaliter faciunt, ipsi sunt sibi lex (Rom. II): sic illi qui ea quae peccati sunt, faciunt libere, ipsi sunt sibi peccatum, id est peccati causa, ut jam eis quodlibet hoc liceat, non autem libeat hoc quod licet. In profundum iniquitatis demersi et absorpti penitus a peccato, non cogitantes de poena, nec curantes de culpa, effecti sunt sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI), post suas concupiscentias abeuntes. Qui si quandoque flagellentur, ut convertantur, vulnera non sentiunt, et verbera non attendunt, quemadmodum scriptum est: Verberaverunt me, et non dolui: traxerunt me, et non sensi (Prov. XXIII). Et hoc maxime fit, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Tales pepigerunt foedus cum morte, vel ex perfidia non credentes, vel ex malitia desperantes, quasi quatriduanus mortuus in monumento fetentes (Joan. II). Qui vero peccatum operantur, et delectantur in eo, sed tamen remordentur et impugnantur ab illo, ipsi quidem cum peccato pacem habent sed non a peccato: quia delectantur in culpa, sed a conscientia remordentur. Tales impugnantur, sed non repugnant: quia motus sentiunt et consentiunt, abstracti a concupiscentia et illecti (Jacob. I). Parvulos non allidunt ad petram (Psal. CXXXVI), sed eos in desiderio suo fovent, jacentes et dormientes in voluptate et foeditate peccati, veluti jumenta quae in stercore suo computrescunt, quibus redolet fetor, et amaritudo dulcescit. E contra: Quidam tentationes sustinent et resistunt, impugnationibus repugnantes, et hi nec cum peccato pacem habent, nec a peccato; quia cum illo luctantur, ne peccatum in suo mortali corpore dominetur. Gravis quidem est lucta, sed utilis pugna; quoniam etsi poenam habet, habebit et coronam: et quanto difficilior est conflictus, tanto gloriosior est triumphus. Qui vero tentationes vicerunt, ut non solum tentationibus non consentiant, sed jam etiam tentationes non sentiant, nisi forte levissimas, quae pacem animi non perturbant, hi profecto pacem habent a peccato, sed non cum peccato, ut dicere valeant cum Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I): cum illi veraciter peccatores possint de pace in Domino gloriari, quos et criminalis culpa non mordet, et cauteriata conscientia non remordet, quoniam etsi gravia forte peccata commiserunt, illa tamen omnino per condignos fructus poenitentiae diluerunt. Cum ergo jam ipse spiritus testimonium perhibet spiritibus eorum, quod ipsi filii Dei sint, tunc a peccato pacem habent, et non cum peccato, effecti pacifici veri, qui filii Dei vocabuntur (Rom. VI): pavidi quidem pro suis, sed pro aliis securi. Patet ergo, quod non habere pacem cum peccato semper est bonum, et habere pacem cum peccato semper est malum. Habere vero pacem a peccato interdum est bonum, interdum est malum. Noli ergo cum peccato pacem habere, noli contrahere amicitiam cum serpente, ne suadendo inficiat, et occidat te veneno. Lethalius est enim venenum peccati, quam venenum serpentis. Nam illud interficit corpus, istud vero interimit animam, sine qua corpus non vivit. Si vero concupiscentia corporis illectus, pacem habueris aliquando cum peccato, cave saltem, ne habeas pacem ab illo: quia si cum peccato et a peccato pacem habueris, vivens inter mortuos deputaberis. Quae vero sit causa, quare non est sanitas in carne hominis a facie irae Dei, neque pax ossibus a facie peccatorum, consequenter ostendit.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
Caput mulieris vir, et caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI); unde: Caput dilecti mei sicut aurum optimum (Cant. V). Ipse est caput corporis Ecclesiae (Colos. I). Caput animae mens, unde: Impinguasti caput meum in oleo (Psal. XXII). Caput rei, principium, unde: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX). Caput provinciae, metropolis, unde: Caput Syriae Damascus (Isa. VII). Caput populi princeps, unde: Constitues me in caput gentium (Psal. XVII). Caput iniquorum diabolus, unde: Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamenta ejus usque ad collum (Habac. III); et: Tu confregisti capita draconum, dedisti ea in escas populis Aethiopum (Psal. LXXIII). Caput mali operis, suggestio diabolica, unde: Caput aspidis suget et occidet eum lingua viperae (Job XX); et: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III). Caput vitiorum, superbia, unde: Si extulerit caput usque ad nubes quasi sterquilinium in fine perdetur (Job XX). Caput ergo interioris hominis, animae, mens seu ratio intelligitur. De quo Salomon ait: Oculi sapientis in capite ipsius, id est fides et intellectus sunt in mente sapientis. Nam oculi corporales sunt etiam in capite viri stulti; huic capiti quaedam iniquitas superponitur, illa iniquitas quae cum timore Dei et sine proposito poenitendi committitur, supponitur rationi; quia peccator in ea judicium rationis reveretur. Illa vero iniquitas, quae sine timore Dei et sine proposito poenitendi committitur, superponitur menti; quia peccator in ea judicium rationis contemnit. Utraque gravat, sed ista sicut onus mediocre, illa vero sicut onus grave, quod in profundum demergit. Et hoc est quod dicit: Iniquitates meae, quas ego sine timore et proposito poenitendi commisi, superposuerunt, id est posuerunt se super caput meum. Vel secundum aliam litteram, supergressae sunt caput meum, hoc est depresserunt et despexerunt rationem animae meae. Ideoque gravatae sunt super me, non sicut onus mediocre, sed sicut onus grave, quod usque in profundum vitiorum demergit. Iniquitas enim secundum prophetam, super talentum plumbi sedere describitur (Zach. V), quia mentem quam deprimit, non sinit ad coelum erigi, sed cogit ad inferna demergi. Vel iniquitates meae superposuerunt, id est in superbia posuerunt caput meum, id est mentem meam in superbiam extulerunt, et ideo, quoniam omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV), sicut onus grave gravatae sunt, super me, id est mole poenarum me graviter depresserunt. Quasi diceret: Ego exaltavi me in spiritu superbiae, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et Deus humiliavit me in pondere poenae, quoniam sicut onus grave gravatae sunt super me.
Est onus Christi, onus mundi, onus diaboli; primum gratiae, secundum poenae, tertium culpae. De primo: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI); de secundo: Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos (Isa. XIII); de tertio: Nolite portare onera in die Sabbati (Isa. XVII). Licet enim scriptum sit: Unusquisque onus suum portabit (Galat. VI), monet tamen Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (ibid.). Non solum autem iniquitates supergressae sunt caput meum, verum etiam
Computruerunt et deterioraverunt [al. corruptae sunt] cicatrices meae a facie insipientiae meae.
Computrescere multis modis dicitur aliquid. Ratione materiae, unde: Lumbare computruit, quod Jeremias abscondit in Euphrate (Jer. XIII). Ratione poenae, unde: Philisthiim computrescebant prominentes extales (I Reg. V). Ratione culpae, unde: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel I): et ratione gratiae, unde: Computruit jugum a facie Dei (Isa. X). Cicatrix autem est locus vulneris jam sanati, sed hic ponitur continens pro contento: ut cicatrices in carne intelligantur plagae, quae postquam curatae sunt, recidivant, et quidem posteriores plagae longe sunt pejores, quam priores. Sic cicatrices in mente sunt culpae, quae postquam dimissae sunt, iterantur, et sunt longe istae graviores, quam illae. Ait ergo: Cicatrices meae, id est peccata, quae mihi dimissa sunt per baptismum, vel poenitentiam, computruerunt, id est conversa sunt in putredinem, dum iterata sunt ad reatum, qui est mentis putredo. Heu si quis viderit animam peccatricem, quam sit foeda, quam fetida et putrida: profecto leprosior est carne leprosa. Et deterioraverunt, id est deteriora facta sunt, per ingratitudinis vitium, a facie insipientiae meae, id est ab insipientia mea, quae apparet quasi facies manifesta. Quaenam enim manifestior est stultitia, quam ut poenitens ad peccatum, sicut canis ad vomitum, revertatur? (II Petr. II). Immundus est cibus quem canis edit, sed longe immundior est vomitus, ad quem redit; Vel cicatrices meae computruerunt aliis, qui exemplo mei facinoris quasi fetore putredinis sunt corrupti, et deterioraverunt me, qui frequentando peccatum, deterior effectus sum, a facie insipientiae meae, id est ex culpa negligentiae, quae meam insipientiam manifestat; quia videlicet non sum usus viribus in baptismo receptis. Quid enim insipientius peccatore, qui et cognoscit facinus et committit, praecipitans se scienter in mortem? Certe brutum animal si videt foveam, declinat ab ea, ne labatur in illam, et si forsan alicubi difficultatem incurrit, non potest illuc sine difficultate reduci. Homo vero ab illicito semper illicitur, et in delictis jugiter delectatur. Cave igitur poenitens iterare peccatum, ne propter ingratitudinis vitium, requiratur a te debitum jam dimissum. Ecce, inquit, sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V). Cave quoque, ne peccatum facias in occulto, magis autem ne facias in aperto: quia peccatum secretum obest tantummodo facienti, manifestum vero et facienti obest et imitanti. Vel cicatrices meae, id est peccata mea, quae ego post poenitentiam iteravi, computruerunt in me per defectum [ al. effectum]: quia computrescere me fecerunt, hoc est, in sordibus vitiorum marcescere, quasi jumenta insipientia, quae teste propheta, computruerunt in stercore suo (Joel I), et tanquam illi quorum computrescebant prominentes extales (I Reg. V), et sic deterioraverunt a facie insipientiae meae, id est propter insipientiam meam deteriorem me fecerunt. Duabus ex causis solent cicatrices computrescere, vel quia non perfecte curantur vulnera, vel quia nociva non plene vitantur. Ille namque vulnera peccatorum perfecte non curat, qui succidit actus, sed non interficit cogitatus; quia de refricatione cogitationis facile reditur ad consuetudinem actionis. Ille quoque nociva vitiorum plene non vitat, qui peccandi occasiones studiose non fugit. Fuge ergo personam suspectam, locum idoneum, tempus aptum, et quidquid est opportunum ad faciendum peccatum; quia sicut est difficile in igne esse et non ardere, ita difficile est habere opportunitatem peccandi et non peccare. Sequitur:
Miseriis afflictus [al. miser factus sum] et turbatus sum usque in finem, tota die contristatus ingrediebar.
Quis potest omnes nominis miserias enarrare, cum tota hominis vita sit miseria? Homo namque natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV). Brevis est vita, sed multae sunt miseriae, quibus repletus asseritur, ut nihil in eo vacuum a miseria relinquatur. In tribus tamen vocabulis tres species miseriarum designat, videlicet timores, dolores et labores, ad quas omnes miseriae referuntur. Quasi diceret: Afflictus sum prae labore, et turbatus sum prae timore, contristatus sum prae dolore: suntque miseriae meae longae, quia turbatus sum usque in finem: sunt assiduae, quia tota die contristatus ingrediebar; sunt spirituales, quia anima mea completa est illusionibus: et sunt corporales, quoniam non est sanitas in carne mea.
Finis, Christus, unde: Christus est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X), qui de se dicit: Ego sum α et ω, principium et finis (Apoc. I), et de quo scribitur: In finem psalmus David. Charitas, unde: Finis praecepti charitas, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I); et: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII). Adimpletio, unde: Ea quae de me scripta sunt, finem habent (Luc. XXII). Extremitas, unde: In tempore finis complebitur visio (Dan. VIII). Finis, beatitudo, unde: Novissime destruetur mors, deinde finis (I Cor. XV). Perseveratio, unde: Cum dilexisset suos, usque in finem dilexit eos (Joan. XI). Nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Finis, terminus, unde: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum (Psal. XXXVIII). Finis, consummatio, unde: Finis venit, venit finis super quatuor plagas terrae (Ezech. VII). Finis, damnatio, unde: Laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem (Psal. XLVIII). Et: Finis illorum mors est (Phil. III). Ergo turbatus sum usque in finem, id est usque ad vitae terminum (de futuro tanquam de praeterito loquens) quia certus sum, quod ante mortem miseriae minime finientur. Propter quod clamabat Apostolus dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL). Utinam in morte terminus miseriarum existat, ne post mortem cumulus miseriarum accrescat! quia post mortem incomparabiliter majores erunt miseriae in inferno, quam sunt ante mortem in mundo: quoniam ibi erit vermis qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur (Isa. LXVI). Ibi quaerent homines mortem, et non invenient, optabunt mori, et fugiet mors ab eis (Apoc. IX). Et ideo: tota die contristatus ingrediebar intra cubiculum cordis, ut in occulto tristis et moerens pro dilatione Sabbati, quo cupiebam effundere animam meam Domino; juxta quod ipse dicit: Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum (Matth. VI). Nec semel hoc egi, sed saepe: nec perfunctorie, sed assidue: quia tota die contristatus ingrediebar, donec egrediebar tandem ex hac vita, et ad illam perveniam, ubi erit in vero Sabbato requies sine fine. Notent hoc illi, qui putant sufficere simul et semel de peccato dolere, statim post gemitum recurrentes ad gaudium, et post fletum ad risum, cum e contrario poenitere sit poenam tenere. Ideo vero tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam anima mea repleta est illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
Innumerabiles sunt illusiones, quas homo patitur in hac vita, dum pravis persuasionibus circumventus credit falsa pro veris, agit mala pro bonis, et dimittit coelestia pro terrenis, dum pro caducis, vanis et frivolis a divina servitute transfertur, a pia intentione retrahitur, a sancto proposito revocatur, et tunc incipiunt illudere ei dicentes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV). Alludit mundus, eludit caro, et illudit diabolus. Mundus alludit per blanditias saeculares, caro eludit per sensuales illecebras, diabolus illudit per spirituales fallacias. Isti enim sunt tres fallaces sophistae, qui miseram animam suis versutiis circumvenerunt, et seducunt. Proponit mundus, assumit caro, concludit diabolus. Mundus proponit saecularia blandimenta, caro assumit illicita desideria, diabolus concludit sempiterna tormenta. Sic alluditur animae ut elidatur, sic eluditur ut illudatur. Turpis illusio, quando diabolus ab illusione cessando, magis illudit, juxta quod legitur: Deridebant Sabbata ejus (Thren. I). Tunc enim daemones Sabbata cujuscunque derident, cum ad tempus ab illorum tentatione desistunt, ut quando incaute cognoverint a peccato quiescere, turpius illum ad peccandum reducant, et sic qui se sabbatizasse crediderat, a daemonibus deridetur. Propterea idem vir timoratus et justus alibi orat, et ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psal. XIV). Etenim universi qui te exspectant non confundentur. Multis ergo modis illuditur animae, persertim in obscenis affectibus et cogitationibus importunis, quibus improbe irruentibus, vix anima orare permittitur, et raro sinitur contemplari, dum corporum imagines occurrunt, quae de hoc in illud, et de uno in aliud mentem rapiunt et transducunt. Scriptum est enim: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X); quia improbae cogitationes tollunt devotionem orationis.
Quid dicam de illusionibus illis, per quas angelus Satanae transfigurat se in angelum lucis (I Cor. XI), et vitia simulando virtutes, impietatem ingerit, sub specie pietatis. Certe non? potest exprimi, quanta sit multitudo et magnitudo illusionum, quas anima patitur in hoc mundo. Unde poenitens ait: Anima mea, completa est illusionibus. Ecce non respersam, sed completam esse illusionibus animam asserit, ut multitudinem et magnitudinem illusionum ostendat. A quibus etiam sanitas non est in carne mea, quae suis illusionibus inquinatur, maxime cum insomniis nocturnas pollutiones incurrit. Nec istam illusionibus speciem reputes esse levem, quoniam ex falsa causa verus procedit effectus, quoniam etsi falsa sit in somno imaginatio, vera tamen pollutio est in carne. Unde praecipitur in Levitico, ut homo qui pollutus nocturno sit somno, egrediatur extra castra, et non revertatur, priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regrediatur in castra (Lev. XV). Omne peccatum, quod facit homo, extra corpus est, qui vero fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI). Unde secundum aliam litteram dicitur: Lumbi mei impleti sunt illusionibus, vel ignominia. Nam in lumbis est incentivum libidinis, secundum illud: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico ventris ejus (Job XIV); unde praecipitur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Grandis enim est illusio, et gravis ignominia in voluptate libidinis: quia praecedunt illam ardor et petulantia, comitantur fetor et immunditia, sequuntur dolor et poenitentia. Sequitur:
Incurvatus sum et humiliatus usquequaque [al. afflictus sum et humiliatus sum nimis], rugiebum a gemitu cordis mei.
In prima parte prius commemoravit poenas inflictas a Deo, ac deinde poenas illatas a se, de illis praemittens: Sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam, et de istis subjungens: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. In hac vero secunda parte, prius commemorat poenas inflictas a se, ac deinde poenas illatas ab aliis. De illis enim dicit: Incurvatus sum et humiliatus usquequaque, rugiebam a gemitu cordis mei. Cor meum conturbatum est in me, deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. De istis addit: Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt, et proximi mei a longe steterunt. Vim faciebant qui quaerebant animam meam, et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Ostendens quantum ex utrisque profecerit. Nam ex illis profecit ad desiderium patriae; unde supponit et dicit: Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes.
Agens ergo de poenis quas patitur, a seipso fatetur se sustinere incurvationem corporis, et humiliationem mentis; unde: Incurvatus sum et humiliatus usquequaque. Rugitum oris et gemitum cordis, unde: Rugiebam a gemitu cordis mei. Taedium vivendi et desiderium moriendi, unde: Ante te omne desiderium meum, et gemitus meus à te non est absconditus. Statimque superiorum causas assignat. Cor meum, inquiens, conturbatum est in me, deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. Ac si diceret manifestius: Dixi quod rugiebam a gemitu cordis mei; nec mirum; quia cor meum conturbatum est in me. Dixi quod incurvatus sum et humiliatus usquequaque. Nec mirum: quia deseruit me fortitudo mea. Dixi quod ante te est omne desiderium meum. Nec mirum, quia lumen oculorum meorum non est mecum. Et ideo quia tu, qui lumen oculorum meorum es, mecum non es, desidero esse ante te, ut ego sim tecum, et non hoc ficte, sed vere; quia gemitus meus a te non est absconditus. Saepe quidem vexatio tribuit intellectum, quia nonnunquam flagella castigant quem beneficia non emendant; quapropter ait: incurvatus sum et humiliatus usquequaque, id est ex utriusque hominis parte, videlicet exterioris, quantum ad incurvationem corporis, et interioris, quantum ad humiliationem mentis. Quare a gemitu cordis ingemiscentis interius de multitudine, magnitudine, ac turpitudine peccatorum, rugiebam exterius lugubri, querulo et confuso clamore, more leonis rugientis ad escam: quia famem patiens boni operis, rugiebam desiderio cibi coelestis, ad Sabbatum aeternitatis tota mente suspirans.
Caeterum possent haec ad poenitentiae virtutem referri, ut dicat poenitens: Incurvatus sum corpore, et sum humiliatus mente, in oratione ac confessione prostratus: nec humiliatus simpliciter, sed etiam usquequaque, omnes omnino circumstantias exprimendo, ut qui committendo peccatum, superbam contra Deum cervicem erexi, confitendo peccatum, pronam ante Deum mentem inclinem. Insuper rugiebam a gemitu cordis mei, altis clamoribus ejulans, et profundis suspiriis ingemiscens; quoniam ante te est omne desiderium meum, quia non una pars desiderii mei est ante te, altera post te, ut unum peccatorum meorum exprimam confitendo, et aliud supprimam occultando, unum accusando condemnem, et aliud excusando defendam; sed omne desiderium meum est ante te, quia cum ultimo desiderio totam conscientiam meam coram te pando. Quod inde conjicis evidenter, quia gemitus meus a te non est absconditus, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta.
Incurvatio in Scripturis in bono accipitur, et in malo. Est enim incurvatio contractionis, unde: Elisaeus incurvavit se super puerum et revixit (IV Reg. IV); adorationis, unde: Fratres Joseph incurvati adoraverunt eum (Gen. XLII); humiliationis, unde: Incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum (Isa. V); subjectionis, unde: Incurventur ante te filii matris tuae (Gen. XXVII); item, incurvatio cupiditatis, unde: Incurvare ut transeamus (Isa. LI); iniquitatis, unde: Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam (Psal. LVI); obscenitatis, unde: Scortum alterius sit uxor tua, et super eam incurventur alii (Job XXXI); et anxietatis, unde: Uxor Phinees incurvavit se et peperit, irruerunt enim in eam dolores subiti (I Reg. IV.)
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Ecce utrumque habet irriguum superius, id est desiderium mentis pro bonis patriae, ac inferius, id est gemitum cordis, pro malis mundi. Ac si diceret manifestius: Vidi cuncta quae sub sole fiant, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus (Eccle. I): quare jam nihil desidero in hoc mundo, sed ante te est omne desiderium meum, ut videlicet coram te consistam in patria, ubi est vera quies, plena securitas, summa dulcedo, perfecta laetitia et felicitas sempiterna: ubi in summo bono quidquid boni quaeritur, invenitur. Et ideo gemitus meus, de innumeris miseriis hujus vitae, quae tota est militia super terram, a te non est absconditus: non solum quia tibi cognitus est, qui omnia conspicis et nihil ignoras, verum etiam quia est tibi placitus, qui quodam speciali modo diceris nescire, quae reprobas, et scire quae approbas, unde: Non novi vos (Matth. XXV); et: Novit Dominus qui sunt ejus. Illa quippe abscunduntur a Deo, quae divino indigna sunt aspectu, unde Adam et uxor ejus absconderunt se a facie Domini post peccatum (Gen. III): quia qui male agit, sine dubio odit lucem (Joan. III). Et ideo
Cor meum conturbatum est in me, deseruit me fortitudo mea [al. et derelinquit me virtus], et lumen oculorum meorum [al. ipsum] non est mecum.
Ostendit se incurrisse anxietatem cordis, unde ait: Cor meum conturbatum est in me, propter acerbitatatem doloris, et debilitatem corporis; unde subdit: Deseruit me fortitudo mea, propter tenuitatem jejuniorum et obscuritatem luminis, unde: Lumen oculorum meorum non est mecum, propter affluentiam lacrymarum; et ita jam dignos fructus poenitentiae facit (Matth. III). Quandoque cor hominis conturbatur in se, quando scilicet per compunctionis dolorem spiritus tristatur et affligitur pro seipso, secundum illud: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII). Quandoque conturbatur in alio, quando scilicet per spiritum compassionis affligitur pro alio et tristatur, secundum illud: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Ait ergo: Cor meum conturbatum est in me; quia in meipso est, unde doleam de meipso, quia deseruit me fortitudo mea. Scriptum est enim, quia justi fortitudinem suam mutant, dum corporalem deponunt et spiritualem assumunt, propter quod dicit Apostolus: Cum infirmor, tum potens sum (II Cor. XII). Et lumen oculorum meorum non est mecum, quin potius contra me: quia mors ingressa est per fenestras (Jer. IX); et: Oculus animam depraedatur (Thren. III). Unde ipsi oculi jam compuncti a Deo lacrymis effluunt, ut eorum lumen quasi deficiens non sit mecum.
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt, et proximi mei [al. qui juxta me erant] a longe steterunt.
Hactenus prosecutus est poenitens poenas, quas patitur intus, a Deo videlicet et a se, amodo prosequitur poenas, quas patitur foris, ab amicis et inimicis. De poenis enim a Deo inflictis praedixerat: Sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam; de poenis a se illatis adjunxit: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me; nunc vero dicit de poenis, quas patitur ab amicis: Amici mei et proximi mei a longe steterunt. De poenis quas patitur ab inimicis subjungit: Inimici mei vivunt et confortati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Sane cum peccator per poenitentiam se convertit ad Deum, graviores tentationes incurrit, juxta quod legitur: Fili, cum accesseris ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Unde cum ad poenitentiam se convertit, ecce, instigante diabolo, amici proximi, et vicini contra ipsum insurgunt, propter quod dicit: Amici mei et proximi mei appropinquaverunt, non utique propter me, ut conferant mihi solatium, sed adversum me, ut inferant nocumentum. Nec perfunctorie, sed instanter: quia non solum approximarunt, sed et steterunt adversum me, videlicet ut mihi adversentur. Et qui juxta me erant, id est vicini mei a longe steterunt, omne mihi consilium et auxilium salutis denegantes. Illi appropiaverunt, ut inferrent dispendium, isti elongaverunt, ne conferrent solatium, ut sic malis totus essem expositus, et ne bonis aliquatenus essem adjutus.
Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam: et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Agendo de poenis quas se ab aliis sustinere fatetur, ostendit separatim non ab hostibus, sed ab amicis; non ab alienigenis, sed cognatis; non ab extraneis, sed vicinis; quia indignus et indignatus, tam ab his quam ab aliis persecutio toleratur. Et hi me, inquit, multipliciter persequuntur, videlicet opere, violenter, et odiose, quia vim faciebant qui quaerebant animam meam. Ore, malignanter et studiose; quia qui inquirunt mala mihi, locuti sunt vanitates. Et corde, incessanter atque dolose, quia dolos tota die meditabantur. Heu! quod hodie reputantur amici, qui censendi sunt potius inimici, diligentes corpus, sed animam odientes. Tales sunt isti, qui hunc ad Deum converti cernentes, violenter impedire nituntur, animam non ad salvandum, sed ad perdendum quaerentes, cum eum a via Dei retrahere moliantur, et bona temporalia inquirentes, spiritualia mala procurant, loquentes vanitatem in dolo, dum ei vana suggerunt et iniqua.
Ego autem velut surdus non audiebam, et velut mutus qui non aperuit [al. non aperiens] os suum.
Est surditas bona, et surditas mala. Bona surditas est claudere aurem pravis consiliis et malignis suggestionibus, unde: Quis fecit os hominis, aut fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego? Exod. IV. Ite, renuntiate Joanni: Surdi audiunt (Matth. II). Nam illi obediunt Deo, qui sunt surdi diabolo. Mala surditas est claudere aurem sanis consiliis, et praeceptis divinis, unde: Surde et mute spiritus, exi ab eo (Marc. IX). Et: Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter (Psal. LVII). Obmutescit autem quis aliquando ex cautela; unde: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Aliquando ex patientia; unde: Quasi agnus coram tondente se obmutescet (Isa. LIII). Econtra obmutescit quis aliquando ex timore; unde: Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI). Aliquando ex cauteriata conscientia; unde: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit (Matth. XXII). Mutus autem et surdus hic accipiuntur in bono. Magnae quippe virtutis est non reddere malum pro malo, sed quandoque majoris est non reddere maledictum pro maledicto (I Petr. III), cum longe facilius possit hoc reddi quam illud. Adhuc autem perfectioris est patientiae, nec offendi, nec offendere verbo, ideoque non repetendo, sed determinando subjungit:
Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes [al. redargutiones ].
Quasi diceret manifestius: Non eram in veritate surdus et mutus, sed cum audire possem et loqui, factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes: quia non respondebam maledictum pro maledicto (ibid.). De talibus increpationibus legitur: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei (Psal. XV). Nam sunt et bonae increpationes, de quibus dicitur: Increpa feras silvarum (Psal. LXVII); et: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV). Sunt et aliae, de quibus scriptum est: Increpet in te Deus Satan (Zach. III); et: Increpavit mare Rubrum (Psal. XV). Possunt haec intelligi etiam ex persona capitis, ut sint quasi verba Christi, non nisi mutata voce dicentis: Amici mei, non veri, sed ficti, ut hi qui tentando dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Dic ergo, licet tributum dare Caesari, an non? (Matth. XXII.) Et proximi mei, videlicet cognati secundum carnem, ut hi qui dicebant: Transi hinc et vade in Judaeam, ut discipuli tui videant opera, quae tu facis. Neque enim fratres ejus credebant in eum (Joan. VII). Hi et illi appropiaverunt adversum me, coram Pilato dicentes; Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX): et steterunt coram Herode constanter me accusantes. Et qui juxta me erant, id est discipuli, qui mecum erant conversati, de longe steterunt, fugientes timore mortis. Nam Petrus sequebatur a longe (Matth. XXVI). Et qui quaerebant animam meam, non ad imitandum, sed ad perdendum, vim faciebant, capiendo, ligando, colaphizando et conspuendo. Et qui inquirebant mala mihi, cum non invenirent crimina, locuti sunt vanitates, fingendo falsa testimonia, ut hi qui dixerunt: Nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum reaedificabo (Marc. XV), et non erat conveniens testimonium eorum. Et tota die meditabantur dolos, id est fallacias, ut, quando custodes pecunia corruperunt, ut dicerent: Nobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et furati sunt eum (Matth. XXVIII). Ego autem tanquam surdus non audiebam, quia non respondebam, quasi nihil audirem. Et sicut mutus, qui non aperuit os suum, ut impleretur quod scriptum est: Sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isa. LIII). Et ideo factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Unde cum unus ministrorum Annae dedisset alapam Jesu dicens: Sic respondes pontifici? Jesus non increpando, sed rationem reddendo, respondit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? (Joan. XVIII.)
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine, Deus meus.
Tertia pars, in qua dicit se inter adversa sperare, quod magnum est solatium oppressorum; quia dum sperant in tribulationibus, non deficiunt, credentes a Domino se liberari. Commendat autem poenitens circa se spei donum, dicens: Quoniam in te, Domine, speravi; orationis votum: Quoniam tu exaudies me, Domine Deus meus; discretionis judicium: Quia dixi, nequando insultent mihi inimici mei; patientiae meritum, quia dum commoverentur pedes mei, super me magna locuti sunt. Satisfactionis propositum; quoniam ego in flagella paratus sum. Contritionis affectum, quia dolor meus ante me est semper. Confessionis sonum, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio. Et inquisitionis studium, quia cogitabo pro peccato meo. Verumtamen in his omnibus persecutores mihi non desunt. Vivaces et prompti, quoniam inimici mei vivunt. Fortes et firmi, quoniam confortati sunt super me. Multiplices et diversi, quoniam multiplicati sunt. Crudeles et impii, quoniam oderunt me inique. Ingrati et detractores, quoniam qui retribuebant mihi mala pro bonis, detrahebant mihi. Causam quoque supponit, quare tales sint erga ipsum; quoniam subsecutus sum, inquit, justitiam. Vel, secundum aliam litteram, quoniam sequebar bonitatem. Nam et injusti propter justitiam, et mali propter bonitatem persequuntur bonos et justos. Sicut Cain Abel (Gen. IV), Ismael Isaac (Gen. XXI), Esau Jacob (Gen. XXVII), Saul Davidem, et Judaicus populus Dominum Christum. Ait ergo: Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus: qui sperat, credit et diligit, quia nisi crederet, non speraret; et nisi speraret, procul dubio non diligeret. Nam spes non confunditur, id est non patitur confundi sperantem. Quemadmodum alibi dictum est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum (Psal. XXX). Unde credens et diligens recte sperat a Domino exaudiri. Qui vero non sperat, non petit in fide, unde nequaquam exaudiri meretur; quia Deo sine fide placere non potest (Hebr. II). Ait ergo, Domine, qui tristia mutas in laeta, et adversa convertis in prospera, quia in te speravi, quemadmodum sperandum est, ideo dixi, non tam ore, quam corde, quod tu me exaudies, hoc est ad optatum exitum audies: Domine Deus, creator meus, redemptor et salvator meus; qui creando tribuisti naturam, redimendo dedisti gratiam, et salvando conferes gloriam. Tunc enim eris certissime meus, cum ultra non poteris esse non meus. Dixi quidem quod exaudies me, nec immerito.
Quia dixi, ne aliquando insultent in me [al. supergaudeant mihi] inimici mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt.
Supra non exposuerat quid petierit, nunc autem illud exponit, quia hoc dixi, hoc petii, ne aliquando insultent in me inimici mei, hoc est ne illud agam, propter quod inimici mei mihi valeant insultare. Quemadmodum alibi dictum est: Deus meus in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te exspectant non confundentur.
Inter alias quippe causas, propter quas sibi justus praecavet a peccato, haec non est minima, ne super illo exsultet et insultet injustus. Proprium est enim inimicorum, ut exsultent et insultent incommodis eorum, quos oderunt; et ideo dixi: Ne insultent in me inimici mei, quia dum pedes, id est actus mei commoverentur aliquando ex humana infirmitate, ipsi secundum pravam consuetudinem locuti sunt contra me, irrisores videlicet, injurias vehementes. Laetatur ergo impius, et insultat, quando justum prospicit commoveri, secundum illud: Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII). Sed econtra, pius tristatur et condolet, cum turbari cernit injustum, secundum quod dicit Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II). Nam peccata proximorum frixorium sunt justorum. Pes hominis affectus est, opus et sustentator. Quilibet duplex, dexter videlicet et sinister. De pedibus affectionis dicitur: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? (Cant. V.) Et: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet. De dextero: Pes meus stetit in via recta, in Ecclesiis benedicam te, Domine (Joan. XIII). De sinistro: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me (Psal. XXV). De pedibus operationis dicitur: Perfecit pedes meos tanquam cervorum (Psal. XVII); et: Pedes sanctorum suorum servabit (Prov. III). De dextris: Pedes eorum recti (I Isa. LXIX). De sinistris: Pedes eorum ad malum currunt (Ezech. I). De pede sustentationis dextro B. Job ait: Oculus fui caeco, et pes claudo (Job XXIX). De pede sustentationis sinistro Veritas ait: Si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te (Matth. XVIII). Potest et aliter hoc intelligi, ut etsi dixerit, ne aliquando supergaudeant sibi inimici, non tamen in hoc fuerit exauditus; quia dum commoverentur, inquit, pedes mei, super me magna locuti sunt (Psal. XXXV). Quod Deus non sine causa quandoque permittit contingere, ut videlicet justus moveatur et cadat; quia septies in die cadit vir justus, et fortior resurgit (Prov. XXIV). Resurgit enim humilior, resurgit cautior, resurgit misericordior, sicut Petrus, qui quoniam incaute et praesumptuose respondit, cum ait: Domine, etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI), permissus est cadere, ut suam praesumptionem, imprudentiam et infirmitatem agnosceret, et disceret in seipso, qualiter deberet aliis misereri. Unde cum post resurrectionem fuisset interrogatus a Domino: Simon Joannis diligis me plus his? Humiliter respondit et caute: Domine, tu scis, quia amo te (Joan. XXI). Dimittens dubium, utrum ipse plus caeteris, et certum tenens quod ipsum amaret. Quique ter Dominum ee timore negaverat, ter quoque eum ex amore confessus est, quatenus trinae negationi trina confessio redderetur, nec minus amori quam timori lingua serviret; et sic fieret amoris officium, pascere gregem Domini, sicut fuerat timoris judicium, negare Dominum gregis. Non solum autem, quia speravi, dixi, tu exaudies me, Domine Deus meus, verum etiam.
Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus ante me est [al. in conspectu meo] semper.
Tria illa commemorat, quae sunt in vera poenitentia necessaria, videlicet dolorem compunctionis in corde, pronuntiationem confessionis in ore, et flagellum satisfactionis in opere: singula innuens suis circumstantiis. De primo siquidem dicit: Dolor meus ante me est semper; de secundo ait: Iniquitatem meam ego pronuntio; de tertio vero inquit: Ego ad flagella paratus sum. Dolor enim compunctionis non debet esse perfunctorius, sed continuus; non levis, sed gravis, quia poenitere est poenam tenere; unde conjungit et ait: Dolor meus, emphatice, id est de quo doleo, videlicet, causa doloris semper est coram me, ante faciem meam, non post tergum, ut semper videam, unde doleam, et paratus sum, promptus et praesto ad flagella suscipienda et sustinenda pro satisfactione peccati, non solum jejunium, orationem et eleemosynam exercere, verum etiam corporalem disciplinam subire, in laboribus, vigiliis et aliis mortificationibus carnis. Novit poenitens, quod pater flagellat omnem filium quem diligit (Prov. I), et ideo sponte se offert ad flagella suscipienda quae si aequanimiter tolerentur, non mortificant sed vivificant; non deducunt ad inferos, sed reducunt; corripiunt quidem, sed corrigunt, percutiunt, sic tamen quod sanent. Nec solum propter praedicta exaudies me, Domine Deus meus, verum etiam
Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio [al. annuntiabo], et cogito [al. cogitabo] pro peccato meo.
Iniquitatem pronuntio, id est provide nuntio, discrete confiteor; vel de futuro pronuntiabo, id est fideliter confitebor, et ideo cogitabo pro peccato meo, ut per investigationem prudentem omnem omnino inveniam iniquitatis circumstantiam, quam sine omni suppressione, sine omni excusatione, ac sine omni attenuatione valeam confiteri. In hoc loco reprehenduntur illi, qui dolentes ad horam peccata sua improvide confitentur, nolentes subire poenitentiam nisi levem. Sed si diligenter attenderent, quod per remedium poenitentiae, poenae fit commutatio aeternae in temporalem, nihil pro tali commutatione reputarent difficile, quod possent aliquatenus sustinere. Libenter itaque poenitens onus injunctae sibi satisfactionis suscipiat, etiamsi difficile videatur, et incipiat illud studiose portare. Quod si forte vires ejus excedit, ad sacerdotem recurrat, qui discreto moderamine adhibito illud satagat temperare. Quia vero quod facit flagellum grano, et fornax auro, id efficit persecutio viro justo, et adversitas homini timorato, subjungit et ait:
Inimici mei vivunt, et confortati sunt super me, et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
Boni semper in saeculo moriuntur, quia seipsos mortificant, juxta quod ait Apostolus: Quotidie morior propter vestram, gloriam, fratres (I Cor. XII). Mali vero vivunt in saeculo, quia cum desiderio prosperitate mundi fruuntur, dicentes: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV); non comedentes ut vivant, sed viventes ut comedant; quos Deus vivere patitur ad probationem bonorum, et ob hoc, inquit, confortati sunt super me, ut me fortitudinem superent, et multiplicati sunt super me, ut me multitudine vincant, qui oderunt me inique, cum ego eos perfecte dilexerim. Unde:
Qui retribuebant mihi mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam subsecutus sum justitiam [al. sequebar bonitatem ].
Quadripartita est retributio. Quia retribuuntur bona pro bonis (Josue VII), mala pro malis; bona pro malis, et mala pro bonis. Retribuebant bona pro bonis Israelitae Raab; mala pro malis, Samson Philisthaeis (Jud. XVI); bona pro malis, Joseph fratribus suis: mala pro bonis (Gen. XLV), Judaei Christo (Matth. XXVII). Ad reddendum bona pro bonis tenetur quilibet, propter illud quod Dominus praecepit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Luc. VI). Ad reddendum mala pro malis, non tenetur aliquis, nisi judex, propter illud quod in lege praecipitur: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI). Caeteris autem dicitur: Non reddes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto (I Petr. III). Ad reddendum vero bona pro malis, quilibet saltem perfectus tenetur, propter illud quod Dominus praecipit: Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). Ad reddendum autem mala pro bonis nullus omnino tenetur. Unde cum Dominus dixisset in Psalmo: Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea; statim subjunxit: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII). Ex his quatuor differentiis surgunt quatuor aliae negativae, videlicet non reddere bonum pro bono, et hoc est malum; non reddere malum pro malo, et hoc bonum est; non reddere bonum pro malo, hoc saltem perfectis est malum; et non malum pro bonis reddere, et hoc est omnibus bonum. Deus autem in quantum est Pater, reddit et bona pro bonis et bona pro malis, juxta quod legitur: Pater coelestis solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). In quantum autem est judex, non solum reddit bona pro nobis, sed etiam mala pro malis; quia reddit unicuique juxta opera sua (Matth. VI). Propter quod dicit: Mea est ultio et ego retribuam (Deut. XXXII). Lucifer autem, in quantum est Satanas, retribuit non solum mala pro malis, verum etiam mala pro bonis; quoniam odium pro dilectione sua retribuit Creatori, quemadmodum de ipso legitur et membris ejus: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ad te (Psal. LXXIII). Caeterum et bona et mala, quaedam sunt temporalia, et quaedam perpetua, quae se ita habent, quod pro bonis temporalibus, et temporalia et perpetua bona reddantur, secundum illud: Qui dimiserit patrem aut matrem, domum aut agrum propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Similiter et pro malis temporalibus et temporalia mala et perpetua redduntur, quoniam peccatores induuntur, sicut diploide, confusione sua (Psal. XXXIV, CVIII). De temporalibus dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXVIII). De perpetuis vero dicetur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere; propterea, ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Item pro bonis perpetuis, et perpetua et temporalia bona redduntur. Nam quia Deus electos glorificabit perpetuo, et electi Dominum perpetuo glorificabunt, juxta quod legitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). De temporalibus vero legitur, quod operarii pro denario laborant in vinea, dando temporalia pro aeternis; sicut et is, de quo legitur, quod inventa una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et comparavit eam (Matth. XIII). Similiter pro malis perpetuis, et temporalia et perpetua mala redduntur. Nam quia Dominus reprobos damnabit perpetuo, et ipsi eum perpetuo odibunt, quemadmodum dictum est: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII). Hinc quoque legitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI), odio et supplicio sese comitantibus in inferno. Pro perpetuis quoque suppliciis obstinati Deum in praesenti blasphemabunt; quoniam si, juxta quod legitur, blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quia magna facta est vehementer (Apoc. XVI), longe fortius ipsum blasphemabunt, cum audient poenam gehennalem sibi ab ipso Domino perpetuo infligendam, ut sic qualem possunt vicissitudinem ei reddant. Pro malis quoque temporalibus, et temporalia et perpetua bona redduntur. Nam Christus crucifixoribus suis, pro quibus oravit, dicendo: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII), et gratiam tribuit in praesenti et gloriam in futuro. Pro temporalibus autem bonis, quibus homines abutuntur saltem per occasionem, etsi non forte per causam, non solum temporalia mala, verum etiam perpetua rependentur. Nam hujusmodi bona culpam mortalem, et poenam aggravant gehennalem. Propter quod Dominus ait: Vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI). Quasi diceret: Ex hoc vobis erit vae, id est aeterna damnatio, quod clavem scientiae, quae per se bona est, vos male tulistis. Haec autem magis disserendo, quam asserendo sunt dicta. Unde, quia materia satis est disputabilis, auctoritas non praejudicet rationi. Quomodo enim odibunt et blasphemabunt homines Deum in futuro, si quemadmodum scriptum est, dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis? Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa tanquam umbra, et tanquam nuntius praecurrens: et tanquam navis quae pertransit fluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: aut avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris illius, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem, commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius, etc., nos autem in malignitate nostra consumpti sumus (Sap. V). Si ergo de odio et de blasphemia poenitebunt, sicut de jactantia et malignitate poenitere dicuntur, quomodo tunc odibunt et blasphemabunt Altissimum? Sed propter acerbitatem poenae poenitebunt de malo praeterito, quo tantam poenam incurrere meruerunt. Non tamen poenitebunt de solo tunc malo praesenti, quo vehementius Deum propter acerbitatem poenae odibunt, cum ab eo nullum remedium exspectent. Quod autem pro malis temporalibus Deus perpetua mala retribuit, non est ei ad injustitiam deputandum; quoniam etsi temporalia sunt, quantum ad actum qui transit, perpetua sunt tamen, quantum ad reatum qui remanet, et quantum ad odium quod perdurat. Et ideo Deus juste punit reprobos in perpetuum, quia perpetuos eos invenit inimicos, quos et ipse juste in suo punire decrevit aeterno, dum eum injuste offendere praesumpserunt. Licet autem omnes detractores sint odibiles Deo (Rom. I), illi tamen, qui propterea cuiquam detrahunt, quod subsecutus est justitiam, et sequitur bonitatem, Spiritus sancti gratiam videntur in eo persequi, et sic in Spiritum sanctum quodammodo peccare. Noverunt hoc illi, qui arbitrium praeferunt gratiae, quia secundum Prophetam, non justitia sequitur hominem, sed homo justitiam: quod gratia Dei praevenit, ut bona operatio subsequatur.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.
Ultima pars, in qua poenitens divinum implorat auxilium, ne inter tot et tantos persecutores deficiat, petens se non solum relinqui, verum etiam adjuvari. Deus enim dupliciter hominem derelinquit et discedit ab illo: quando subtrahit ei defensionem, deserendo illum ad poenam, propter quod ait: Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Et quando subtrahit ei gratiam, deserens illum in culpa, propter quod subdit: Ne discesseris a me. Primo modo Pater Filium dereliquit in cruce, unde clamavit: Deus Deus meus, utquid dereliquisti me? (Psal. XXI.) Sic Deus illum aliquando derelinquit, a quo ipse minime derelinquitur. Nam relictus Job ad poenam, innocentiam non reliquit. Secundo modo derelinquit Dominus peccatorem, sicut legitur de Saule, qui timebat Davidem, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset (I Reg. XVIII). Sic Dominus illos solummodo deserit, qui deserunt ipsum. De quibus legitur: Dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Jer. XVII). Verum quosdam derelinquit Deus ad tempus, unde: In modico dereliqui te. Aliquos autem derelinquit in perpetuum, unde: Zelus meus recessit a te (Isa. LIV). Ergo ne derelinquas me, qui ab omnibus derelictus, tibi soli sum relictus; ne inter persecutiones tot, et tantos persecutores deficiam, neve post indultam mihi veniam, te offendam, quoniam sicut post convalescentiam gravior est recidiva, sic et post veniam gravior est offensa. Quod si me dereliqueris ad horam, non tamen a me discesseris in perpetuum, sed potius intende in adjutorium meum, ad liberandum et protegendum me, Domine Deus dator et conservator salutis meae, ut quem adjuveris in praesenti, salves etiam in perpetuum. Exsultativa conclusio, aliorum poenitentialium more Psalmorum, qui semper in laetitia terminantur.
PSALMUS IV. In psalmum quartum poenitentialem elucidatio. Titulus autem hujus psalmi talis est: In finem Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bersabee.-- Tituli ejusdem explicatio. Titulus iste patet ex notissima historia secundi libri Regum (cap. XII). Sed illud est studiose notandum, quod psalmus iste in ordine Psalmorum est quinquagesimus, et viginti continet versus. Vicenarius autem superabundans est numerus, et ex suis partibus aggregatis duos constituit denarios, qui duplicem transgressionem designant: eo quod undenarius Decalogum quidem legis transcendit, et ad duodenarium apostolicum non pertingit. David enim hunc psalmum propter duplicem trangressionem specialiter egit, adulterium videlicet et homicidium, quae commisit. Vicenarii vero quinque aggregativae sunt partes. Unitas quae ad primum, et unum refertur ad originale peccatum. Binarius qui refertur ad duas species actualium peccatorum, quae in venialia et criminalia distinguuntur. Quaternarius, qui refertur ad quatuor modos peccandi, ex fragilitate vel impotentia, simplicitate vel ignorantia, securitate vel negligentia, et malignitate vel invidentia [ al. differentia]. Quinarius, qui refertur ad quinque corporis sensus, per quos peccatur, visum, auditum, odoratum, gustum et tactum. Denarius, qui refertur ad decem transgressiones Decalogi, quas homo, sicut praedictum est, peccando committit.
Quia vero jubileus quinquagesimus erat annus in lege (Levit. XXV), in quo remittebantur debita et revocabantur distracta, bene psalmus iste inter poenitentiales praecipuus, et in medio collocatus, quinquagesimum locum obtinet inter psalmos: quia per poenitentialem humilitatem, sive humilem poenitentiam, de qua psalmus iste principaliter agit, et commissa remittuntur peccata, et bona restituuntur amissa. Per eum quinquagesimo die legem Scripturae dedit Judaeis (Exod. XX), et quinquagesimo die legem gratiae dedit apostolis (Act. II), non sicut illam in lapideis tabulis scriptam, sed in humanis cordibus digito Dei (II Cor. III). Quinquagenarius autem redditur ex quadragenarii partibus aggregatis; quia per poenitentialem satisfactionem, quam designat quadragenarius, qui satisfactionis est numerus specialis, Spiritus sancti gratia operante, plena percipitur indulgentia peccatorum. Unde psalmus iste prae caeteris in Ecclesia frequentatur, per cujus virtutem plurimi ad poenitentiam convertuntur.
Psalmi quarti poenitentialis, qui est in ordine Psalmorum quinquagesimus, enarratio. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
Dividitur autem psalmus iste in quinque partes, quae suis locis congrue distinguuntur. In prima igitur parte poenitens propriam culpam exaggerat, et misericordiam divinam implorat, quam petit sibi tripliciter exhiberi, ut videlicet deleatur iniquitas cordis, unde: Dele iniquitatem meam; ut lavetur ab injustitia oris, unde: Lava me ab injustitia mea; et ut mundetur a culpa operis, unde: A peccato meo munda me. Ergo miserere mei, Deus, quia potes misereri et habes unde miserearis.
Misereri si quidem potes, cum sit misericordia tua magna, unde: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et habes unde miserearis, cum tuae miserationes sint multae (Psal. CVIII), unde: Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Debes etiam misereri, quoniam ego peccatum meum agnoscendo confiteor, et impugnando detestor, unde: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper. Et scis cujus miserearis, quia te praesente pariter et vidente peccavi; unde: Tibi peccavi, et malum coram te feci. Quia ergo justus in principio sermonis accusator est sui, poenitens iste justificari desiderans, exaggerat in principio culpas suas, ostendens quod sua peccata sunt magna, sunt multa, sunt fetida, sunt et foeda: nec semel tantum, sed saepe, nec uniformiter ipse peccavit. Quasi diceret: Magna sunt, Deus, peccata mea, et ideo miserere mei secundum magnam misericordiam tuam. Multa sunt, Deus, peccata mea et ideo secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Fetida sunt et foeda peccata mea, et ideo lava me, et munda me. Nec semel tantum, sed saepe peccavi, et ideo amplius lava me. Nec uniformiter tantum, sed multiformiter, et ideo munda me, non solum ab injustitia, quae consistit in committendo, verum etiam a delicto, quod in omittendo consistit. David autem non solum adulterium et homicidium perpetravit, verum etiam et dolum et contemptum adjecit, quoniam et per ipsum Uriam, cujus uxorem cognoverat (II Reg. II), litteram mortis ejus direxit, et sua contempsit confiteri peccata, donec per Nathan prophetam exstitit redargutus. Propter haec quatuor distincta peccata, distincte quatuor modis orat. Nam propter adulterii crimen, ait: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; quia magnum est adulterii flagitium, quod ego ex miseria fragilitatis humanae commisi. Et propter homicidii crimen addit: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quia per meum iniquum mandatum non solum Urias, verum et multi alii nequiter sunt occisi. Rursus, propter crimen proditionis et doli subjungit: Amplius lava me ab injustitia mea, quoniam injustitiam exercui ampliorem, dum per virum innocentem et justum, litteras suae mortis dolose ac proditiose transmisi. Et propter crimen negligentiae ac contemptus concludit: Et a delicto meo munda me: quia valde deliqui, dum peccata mea confiteri distuli et despexi. Non ait: Miserere David, sed Miserere mei. Ac si diceret manifestius: Alibi nomen proprium exprimere consuevi, cum me gratiam credebam habere, dicendo: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI). Hic autem nomen proprium exprimere vereor, cum me gratiam amisisse cognoscam, ne Deus audito nefandi nomine peccatoris, magis ad vindictam, quam ad indulgentiam provocetur. Ergo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Miserere mei Deus, quia tibi proprium est misereri, cum non sit tibi aliud misereri quam esse. Misericordia quippe tua plena est terra (Psal. XXXII), et miserationes tuae super omnia opera tua (Psal. CXLIV). Ergo miserere mei, agendo mecum secundum misericordiam [al. non secundum vindictam, sed secundum misericordiam], non secundum justitiam; nec utcunque secundum modicam, sed omnino secundum magnam, unde: Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, quae est immensa et infinita; quia magna miseria magna eget misericordia; et multa impietas, multa indiget pietate. Certe tam magna, multa et turpia sunt scelera mea, quod prae magnitudine, multitudine ac turpitudine desperarem, nisi scirem misericordiam tuam incomparabiliter, incomprehensibiliter et ineffabiliter esse magnam, et ideo de mea desperans miseria, sed de tua sperans misericordia, clamo confidenter, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; quae est profecto tam magna, quod ipsum unigenitum Deum de coelo deposuit, et corpore induit, ut in eo pateretur et moreretur pro humana tollenda miseria, et peccatorum indulgentia conferenda. O quam delectabilis sermo, suavis locutio, dulce verbum, necessarium peccatori, utile misero, congruum poenitenti, non semel, sed saepe cum amaritudine cogitandum, cum dolore dicendum, cum lacrymis iterandum: ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima (Matth. XXII), totis affectibus, totis visceribus, totis medullis; cum suspiriis, cum singultibus, cum lacrymis [ al. lamentis]: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Miserere, Domine, mihi misero. Domine, misero mihi miserere, secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Prudenter distinguit ad misericordiam magnitudinem et ad miserationes multitudinem referendo; quia misericordia Dei una est in natura, sed miserationes ejus multae sunt in effectu. Propter quod alibi ait: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae, videlicet miserationes, a saeculo sunt (Psal. XXIV). Alicubi tamen misericordiae pro miserationibus ponuntur effective, ut ibi: Misericordiae Domini multae, quia non sumus consumpti (Thren. III). Ergo secundum multitudinem miserationum tuarum, id est secundum multiplices effectus misericordiae tuae, dele iniquitatem meam, quae prae nimia multitudine quasi numerum arenae maris excedit. Quis enim peccatorum et delictorum et negligentiarum numerum valeat comprehendere? Nullus omnino. Dele igitur iniquitatem meam, ut quemadmodum per novacula littera de pergameno deletur, ut nullum remaneat ejus vestigium, ita per tuam misericordiam culpa de meo animo deleatur, ut nullus remaneat in eo reatus. Dele, quaeso, iniquitatem meam, ne sim ex illis de quibus dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII). Itemque: Nomina eorum de coelesti in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. IX). Quia vero mitius agitur cum sponte confesso, poenitens iste culpam suam non celat, non extenuat, sed revelat, sed exaggerat, sed condemnat dicendo:
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto [al. peccato] meo munda me.
Amplius, id est magis ac magis lava me ab injustitia mea, quam ego magis ac magis exercui, peccata peccatis addendo. Quam vilis, inquit, facta es iterans vias tuas (Jer. II). Et a delicto meo munda me, quoniam animam meam valde reddit foedam et fetidam. Et ideo a foeditate me lava, et a fetore me munda. Porro, cum culpa non divisim per partes, sed tota simul in vera poenitentia dimittatur, quia Deus veniam non dimidiat, qui totum hominem sanavit in Sabbato, quid est, quod poenitens iste petit amplius lavari ab injustitia, quasi non sit in poenitentia omnino dimissa? Sed culpa, quae nunc recenter dimittitur, licet tota per poenitentiam diluatur, adhuc tamen poenitenti fetet et sordet, qui securitatem et serenitatem conscientiae nondum habet. Et ideo petit ab hujus fetore lavari [al. liberari ], qui jam est a reatus foeditate mundatus, ut secura de venia conscientia serenetur quamvis et a peccato quod purgatum est, quoad culpam, purgari petit amplius: quoad poenam: quia non quoties dimittitur tota culpa, toties etiam remittitur tota poena. Vel amplius, id est insuper me lava: ac si dicat: Dele iniquitatem meam, quam commisi in Deum, et insuper lava me ab in justitia mea, quam commisi in proximum; et praeterea munda me ab iniquitate mea, quam in meipsum commisi: quoniam et in Deum, et in proximum, et in meipsum peccavi. Verum et si poenitens iste valde peccaverit, quia tamen facilius consequitur indulgentiam, qui se recognoscit, quam qui se ignorat errasse, quive graviter quam qui leviter de suo dolet peccato, et qui occulte quam qui manifeste peccavit, cum praemisisset, amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto meo munda me, ut ostendat quod ei debeat facilius indulgeri, subjungit:
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco [al. cognosco] et delictum [al. peccatum] meum coram [al. contra] me est semper.
Asserit ergo se suam non ignorare, sed cognoscere culpam, quoniam iniquitatem, inquit, meam ego cognosco: sed dicit non leviter, sed graviter de sua culpa se dolere, quia peccatum meum coram me est semper. Neque se manifeste sed occulte peccasse: quia tibi soli peccavi, et exponens, quid sit ei soli peccasse, subjungit: Et malum coram te feci, videlicet te solo vidente; unde volens David suum celare peccatum, revocavit Uriam, ut ingrederetur ad Bersabee conjugem suam, quam ipse David gravidaverat, ut sic de Uria videretur suscepisse conceptum (Reg. II). Neque peccatum illud voluit confiteri, donec per Nathan prophetam de illo exstitit redargutus. Vel potius, quia quidam peccant per ignorantiam, alii per negligentiam, alii per industriam, ut ostendat hic poenitens se graviter excessisse, removet a se primum et secundum modos peccandi, qui sunt leviores, et attribuit sibi tertium, qui est gravior, ita dicens: Tibi soli peccavi: non quidem per ignorantiam, quoniam iniquitatem meam ego agnosco: neque per negligentiam, quia peccatum meum coram me est semper, sed per industriam, quia malum coram te feci. Quasi dicat: Miserere mei, lava et munda me: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, cum non sim ex illis, qui sua scelera non intelligunt, nec etiam intelligere volunt, ut in voluntatibus suis liberius delectentur. Et peccatum meum coram me est semper: quia nec sum ex iis, qui peccata sua quandoque recogitant, et statim obliviscuntur eorum, quasi projicientes illa post tergum (Isa. XXXVIII), et ante faciem non habentes, dum ea negligunt et postponunt: sicut ipse David peccatum suum ante faciem non habebat, sed quasi post tergum abjecerat, cum sententiam dedit in divitem, qui rapuit ovem pauperi, oblitus in hac sententia ipse sui. Peccatum itaque suum coram se dicit semper existere: quia opportunis et competentibus horis de illo recogitat, sicut alibi dicitur: Oportet semper orare, et nunquam deficere (Luc. XVIII). Recogitat, inquam, ad dolendum, videlicet ad delendum, non ad refrigerandum [ al. refricandum] aut iterandum. Unde littera illa magis proprium exprimit intellectum, qua dicitur: Peccatum meum contra me est semper, ut videlicet quasi contrarium illud persequar, non velut amicum amplectar.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
David ergo culpam suam exaggerat, et a dignitate personae, quae peccatum commisit, et a sublimitate personae, in quam peccatum commisit; quia videlicet rex peccavit in Deum. Quorum primum notat, cum ait: Tibi soli peccavi: et alterum, cum addit. Et malum coram te feci, unde magis te contempsi. Ac si diceret manifestius: Peccatum meum tibi soli relinquitur puniendum, eo quod alium non habeam superiorem, qui me possit punire, cum ipse sim rex; sed inde magis peccavi, quia quanto major est excellentia, tanto gravior est ruina. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI), et: Judicium durum fiet his, qui praesunt (ibid.). Sane aliud est in aliquem, et aliud est alicui peccare; in aliquem peccat, qui committit in illum offensam; alicui peccat, qui ejus subjacet ultioni. Rex itaque soli Deo: caeteri vero et Deo peccant et regi. Quid ergo, non possunt Ecclesiarum praelati, maxime summus pontifex, punire principes saeculares, si moniti contempserint satisfacere de commissis, tanquam ipsi soli Deo, et non homini peccent? Nam et cor regis in manu Dei est, et quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI). Possunt quidem, quoniam ex quo Jesus Nazarenus fuit unctus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV), et factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), regnum non dedignatur sacerdotio subjacere. Quod etiam inde patet, quia unctio sacerdotis remansit in capite; unctio vero regis a capite descendit in humerum. Unde cum prius esset regnum sacerdotale, sicut Moyses inquit in lege (Exod. XVI), nunc sacerdotium est regale, sicut Petrus in Epistola sua dicit. Et qui dicit beato Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (Matth. XVI): dicendo. Quodcunque, nihil excepit, ut ostenderet manifeste, quod tam reges quam alios tradita sibi potest auctoritate ligare. Quamvis in hoc ei subjaceant propter Deum, et ipse in hoc illis praemineat vice Dei. Quare cum princeps hoc modo peccat pontifici, peccat nihilominus soli [ al. ipsi) Deo. Et malum adulterii vel etiam homicidii, quod in proximum perpetravi, coram te feci, videlicet te vidente pariter et praesente, quia tu omnia intueris, et ubique praesens existis. Cum igitur inexcusabilis sit offensa, quae coram judice perpetratur, absque dubio nostras offensas excusare non possumus, quas omnes committimus coram Deo. Quid igitur de hoc malo quasi specialiter dicit, quod illud fecerit coram Deo? Si vero respondeatur hoc esse dictum, quoniam in occulto peccavit, ubi conspicit solus Deus, non autem in manifesto ubi homines quoque vident, id profecto peccatum non aggravat, sed extenuat: quia gravius est in manifesto, quam in occulto peccare. Sed malum quod est coram te, id est quod in memoria semper habes, qui et tibi displicet vehementer, illud ego scienter egi, videlicet, primum et secundum peccatum, quae in secunda tabula prohibentur, ut: Non occides, non moechaberis (Deut. V). Unde in sequentibus ait: Averte faciem tuam a peccatis meis. Est enim malum, quod Deus patienter dissimulat, et illud quodammodo non videtur existere coram illo; et est malum, quod Deus penitus detestatur, et illud omnibus modis eoram illo videtur existere; unde exaggeratione peccati, quod Deus omnibus modis detestatur, hic dicit: Malum coram te feci, sicut et alibi dicitur: Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. XV). Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Putari poterat, quod propter tam grave ac grande peccatum, quod David et in Deum commiserat et in proximum, Deus revocasset promissum, quod fecerat ei de Christo ex suo semine nascituro. Juravit, inquit, Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Ad hoc igitur removendum, ut videlicet promissum hujusmodi non debeat revocari, praemisit et ait: Miserere mei, lava et munda me, ut ita peccato dimisso, justificeris, id est, justus reperiaris et verax in sermonibus tuis, qui sunt de promissione Christi, quam mihi fecisti, et sic vincas illos qui te hujusmodi dicunt promissum revocasse, ostendo illos esse mendaces, cum judicaris ab eis non esse facturus, quod taliter promisisti. Ille igitur judex est valde timendus, cujus sapientiam nihil potest latere, cujus justitiae nemo potest resistere. Talis est Deus. Propter quod poenitens iste ait: Sapientiam quam Deus latere non possum, quia malum coram te feci. Justitiam tuam Deus nequeo corrumpere, quia justificaris in sermonibus. Potentiae tuae, Deus, non possum resistere, quia vincis cum judicaris, id est judicaveris. Propterea scriptum est: Noli quaerere esse judex (Eccle. VII), nisi tua virtute possis iniquitates irrumpere. Quis ergo non timeat illum judicem, qui adeo semper est sapiens, ut ejus oculis omnia nuda sint et aperta? Qui adeo semper est justus, quod reddit unicuique secundum opera sua? (Matth. X) qui adeo semper est potens, quod voluntati ejus nihil resistit? Quis enim restitit ei, et pacem habuit? (Job IX) Jure igitur iste poenitens non implorat judicium, sed misericordiam interpellat: Miserere mei, Deus, quia malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ut justificeris, id est ut justus et verax appareas in sermonibus tuis, quibus dixisti: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Et vincas, id est convincas adversarios veritatis, cum judicaris, id est argueris ab eis, quasi justus non sis, pro eo quod es summe misericors, grave peccatum facile indulgendo, sicut facile indulsisti David, qui cum audito Nathan hoc solum dixisset: Peccavi, protinus ei respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII). Gloriosa victoria, cum Deus delet et destruit universa quae servus inobediens et rebellis egerat contra eum: ipsumque servum seductum et occupatum ab hoste nequissimo revocat et reducit ad se per hoc solum, quod ignoscit errata. Si vero sermo dirigatur ad Christum, potest intelligi convenienter hoc modo: Tibi soli peccavi, o Christe, quia tu solus potes inter homines juste punire, qui nullum habes omnino peccatum. Et ita tu solus es justus punitor, cum non sit in te quod est in alio puniendum, quemadmodum Scribis et Pharisaeis de muliere in adulterio deprehensa dixisti: Qui sine peccato est vestrum, prius in eam lapidem mittat (Joan. VIII). Tu enim solus talis es inter homines, Isaia propheta testante, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII). Omnis autem alius homo mendax (Psal. CXV); ut ita justificeris in sermonibus tuis, id est ut omnes sermones tui justi sint et veraces. Quis enim alius non offendit in verbo? Et vincas, id est superes in justitia omnes homines, cum judicaris, id est cum eis in judicio compararis; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Tantae namque justitiae Christus est, ut non renuat cum homine judicari, Judica, inquit, inter me et vineam meam (Mich. VI). Et quasi sub judice suam causam exponens: Popule, inquit, meus quid feci tibi, aut quid molestus fui? responde mihi. Vincit ergo cum inter ipsum et hominem judicatur, in cujus conspectu nec astra sunt munda, et in angelis suis reperit pravitatem. Porro, secundum aliam litteram non est hic subjunctiva conjunctio, sed cum sit: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, statim sine omni conjunctione subjungitur: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Poenitens ergo secundum priorem statum Deum obsecrans incarnandum, justificeris, inquit, hoc est fias mihi justus, ut me redimas per justitiam, non meam profecto, sed tuam. Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (Joan. II). Justificeris, inquam, in sermonibus tuis, id est secundum sermones tuos, quos per legem locutus es et prophetas, quod videlicet per tuam poenam redimeres hominem a sua culpa, sicut per prophetam testaris: O mors! ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. XIII). Nam disciplina pacis nostrae super eum, et livore ipsius sanati sumus. Et vincas mortem, dum judicaris ad mortem, mortem culpae, per mortem poenae. Vincas juste, dum judicaris injuste a Pilato et Judaeis.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit (al. peccatis concepit) me mater mea.
Adhuc et iste poenitens exaggerat culpam suam, ostendens, quod non solum actualem culpam commisit, verum et originalem contraxit. De actuali namque culpa praemiserat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. De originali vero subjungit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Duplex est autem conceptio, una seminum, altera naturarum. Parentes enim actualem committunt culpam in prima, et proles originalem contrahit in secunda. Propter quod ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, quas in conceptione seminum mei commisere parentes, et in delictis peperit me mater mea, quae in conceptione naturae ego ipse contraxi. Absit omnino, ut hac occasione dicatur, quod David fuerit conceptus de adulterio, cum Isai pater ejus de legitima genuerit illum uxore. Verum etsi dicatur, quod coitus conjugalis interdum propter bona conjugii ab omni reatu criminis excusetur: quia tamen frequentius solet in commercio illo peccari, propter id quod solet frequentius evenire, dicit se in parentum iniquitatibus esse conceptum. Si vero, quod verius est, dicatur, quod conjugalis concubitus, qui ordinate fit, a criminali quidem peccato, sed non a veniali, per bona conjugii excusetur, iniquitates hic large pro peccatis etiam venialibus appellantur, secundum quod Joannes apostolus in Epistola dicit: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas (I Joan. III). Sequitur: Et in delictis vel in peccatis peperit vel concepit me mater mea. Dicit autem pluraliter, in delictis vel in peccatis, propter tres originales corruptiones, quibus tres vires animae naturales originaliter corrumpuntur. Quis enim nesciat concubitum etiam conjugalem nunquam omnino committi sine pruritu carnis, ac sine fervore ac fetore concupiscentiae, unde semina concepta foedantur et corrumpuntur. Propter quod alibi legitur: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? (Job XIV). Ex seminibus ergo foedatis atque corruptis concipitur corpus corruptum pariter et foedatum, cui anima tandem infusa corrumpitur et foedatur, non ab integritate vel munditia quam habuit, sed ab integritate vel munditia quam haberet, si non uniretur foedato corpori et corrupto, quoniam ex creando infunditur, et infundendo creatur. Sicut enim ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur, et pollutum contingens ex ipso contactu polluitur, sic ex contagio corporis anima corrumpitur et foedatur. Habet enim anima tres naturales vires: rationalem, ut discernat inter bonum et malum; irascibilem, ut respuat malum; concupiscibilem, ut appetat bonum. Istae vero tres vires originaliter corrumpuntur, quibus corruptis anima contrahit tres defectus oppositos, videlicet: ignorantiam, ut difficile discernat inter bonum et malum; iracundiam, ut facile respuat bonum; concupiscentiam, ut facile appetat malum. In carnali quippe commercio rationis sopitur intuitus, libidinis irritatur pruritus, et voluptatis satiatur affectus, ex quibus tres illi defectus originaliter contrahuntur. Tales ergo corruptiones sive defectus appellantur in hoc loco delicta sive peccata, in quibus asserit, quod eum concepit aut peperit mater sua. Nunquid ergo dicendum est, quod tria simul ab anima peccata originalia contrahantur, videlicet difficultas vel tarditas discernendi inter bonum et malum, quae spectat ad ignorantiam; et facilitas sive pronitas respuendi bonum, quae spectat ad iracundiam; et pronitas seu facilitas appetendi malum, quae spectat ad concupiscentiam. Hoc autem quibusdam absonum non videtur, quamvis probabiliter dici possit, unum esse in anima originale peccatum, quod tamen minus proprie peccatum vocatur, et complectitur in se duo, videlicet, labem et fomitem. Labes est foeditas corporis, ex qua anima est immunda, propter quam indigna est visione divina, vel potius carentia divinae visionis est digna, secundum quod legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et ab hac foeditate vel immunditia purgatur anima parvuli ex aqua et spiritu per baptismum. Adulti vero non solum per baptismum regenerationis in aqua, verum etiam per baptismum compunctionis in lacrymis, sive passionis in sanguine, ut gratia baptismi manente, non sit ultra visionis indigna, sed digna potius visione divina. Fomes autem est infirmitas seu languor naturae, quaedam videlicet passibilis qualitas, sive quaedam privatio, ex qua primi motus peccandi sive concupiscendi procedunt. Et talis qualitas vel privatio manet etiam post baptismum. Unde dicitur, quod originale peccatum transit reatu, quantum ad labem, et remanet actu, quantum ad fomitem, ex quo surgunt actus vel motus peccandi: sicut e contrario solet dici, quod actuale peccatum transit actu et remanet reatu; et attenditur hujusmodi qualitas et privatio circa vim concupiscibilem praescripto modo corruptam atque foedatam quoniam ex concupiscentia procedit pruritus circa januam humanae propaginis, per quam funditur originalis causa peccati. Sufficiat autem ista in hoc loco dixisse: quia licet haec materia valde sit disputabilis, magis tamen est flebilis, quoniam ab ipsa radice propago nostrae originis vitiatur. Propter quod dicebat Apostolus, quod natura filii irae sumus (Ephes. II). Et ipse David fiebat, cum diceret: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea; quae in hoc loco simpliciter et plane intelliguntur foeditas et pronitas ad peccandum. Justificeris, inquam, in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Nec mirum: quia ecce in persona generalis hominis loquens, in iniquitatibus conceptus sum; ego quoque tibi soli peccavi, et malum coram te feci; nec mirum; quia in delictis peperit me mater mea. Etsi superius sit distinctum inter iniquitates atque delicta, possunt tamen iniquitates accipi pro delictis, ut tam iniquitates quam delicta referantur ad prolem, quae in sua conceptione corrumpitur, et foedatur; in conceptione seminum, quantum ad corpus, et in conceptione naturarum, quantum ad animam. Attende poenitens, et observa qualiter David universa confitetur peccata, et omnes circumstantias peccatorum, ut et tu omnes omnino diversitates et circumstantias peccatorum studeas confiteri, secundum quod magis peccasti, in loco, in tempore, in numero, in persona: secundum aetatem, secundum scientiam, secundum gradum, secundum ordinem: si facile, si frequenter, si manifeste, si perseveranter: quoniam haec et alia, si qua sint, peccatum exaggerant. Et ideo non sunt in illo judicio supprimenda, in quo, qui coram Deo seipsum accusat, Deus illum excusat: et qui coram Deo seipsum excusat, Deus illum accusat.
Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Secunda pars, in qua poenitens dona Dei et data commemorat, et danda commendat; in datis autem commemorat veram peccatorum confessionem, cum ait: Ecce enim veritatem dilexisti: et plenam occultorum cognitionem, cum addit: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Nam qui Deo sua revelat peccata, Deus ei sua manifesta occultat. In dandis vero commendat mundationem futuram per aspersionem sanguinis Christi, cum ait: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: et purificationem futuram, per ablutionem aquae baptismi, cum addit: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Rursus, in dandis commendat gaudium de remissione peccatorum, et laetitiam de promissione praemiorum, et sic exsultabunt ossa humiliata. Porro, quidam nesciunt, quidam negligunt, quidam excusant, et quidam extenuant culpas suas: et quia tales non sunt digni venia, sed vindicta, poenitens removens a se ista: Non ignoro, inquit, sed agnosco peccatum meum. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco. Neque negligo, sed impugno peccatum meum: quia delictum meum contra me est semper; nec defendo, sed accuso peccatum meum: quia tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Neque peccatum meum extenuo, sed exaggero: quoniam in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea. Et tanquam Deus ab ipso quaereret: Cur tam diligenter tua confiteris peccata? Respondet: Quia ecce in evidenti est, quod tu dilexisti veritatem confessionis sine fraude, ut peccator omnes omnino confiteatur circumstantias peccatorum; quia non est vera, sed fraudulenta confessio, quae factum exprimit et supprimit modum, atque unum uni, et alterum alteri peccatum revelat; unde cavendum est, ne confessionis pudor, confessionis impediat puritatem. Potest et hoc aliter intelligi, tanquam Deus ab eo quaereret: Cur tam distincte tuum punis peccatum, ut dixeris: Peccatum coram me est semper. Respondet: Ut in puniendo peccatum tuae veritati concordem: quia tu veritatem dilexisti, ut sis et verus punitor, et verus indultor, secundum illud: Misericordiam et veritatem diligit Dominus (Psal. LXXXIII). Deus enim servat et in veritate misericordiam, et in misericordia veritatem; nam et juste ignoscit, et pie punit; veritas est, quod punitur peccatum, misericordia est, quod liberatur peccator. Vel reddit singula singulis. Dixerat enim: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Nec mirum, quia ecce veritatem dilexisti, non duplicitatem aut falsitatem, sed et simplicitatem et puritatem, iste quippe justificatur in sermonibus suis, qui diligit veritatem. Rursus dixerat: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, quorum primum erat incertum, et alterum occultum. Et quasi Deus ab eo quaereret: Cur incertum et occultum affirmas? Respondet: Quia incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sane, incertum erat, utrum iniquitates aliquas commisissent in sua conceptione parentes. Nam coitus conjugalis interdum excusatur a crimine, ut cum conjuges ordinate conveniunt, causa sobolis procreandae; interdum autem non excusatur a culpa, ut cum conjuges causa explendae libidinis inordinate miscentur. Item, occultum erat, qua ratione anima teneatur peccato, quod nec voluntate nec actu commisit, cum scriptum sit, quod filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Non erit ultra proverbium istud in Israel, ait Dominus: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (ibid.). Porro, Deus ei et illud incertum et hoc occultum per Spiritum sapientiae revelavit; quare non temere dixit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: quia incerta, inquit, de parentum iniquitatibus, in mea conceptione commissis, et occulta de peccatis propriis in mea conceptione contractis, tu manifestasti mihi, per spiritum prophetiae. Non possum ergo excusari per ignorantiam: quia incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Servus enim sciens voluntatem domini, et non faciens, vapulabit plagis multis (Luc. XII). David autem hic reddit causam, quare Deus Pater justificari debeat in sermonibus suis de incarnatione Christi praedictis; quia videlicet diligit veritatem, et ideo non debet facere irrita, quae de suis labiis processerunt; nam incerta, inquit, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, videlicet, adventum Unigeniti tui, qui tua est sapientia, cujus adventus aliis erat incertus, et aliis occultus. Denique, possunt illa non solum ad superiora, verum etiam ad inferiora referri. Ac si aperte dicat: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi; quoniam
Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor.
Asperges me, Domine, hyssopo humilitatis, et mundabor a labe: lavabis me, cum per te fuero purgatus a vitiis, et dealbabor, cum per te fuero virtutibus decoratus. Lavabis me per indulgentiam, et dealbabor per gratiam, utique super nivem, quoniam candor nivis non intenditur, sed remittitur. Candor autem gratiae non remittitur, sed intenditur: quia charitas aut proficit semper, aut deficit, unde amitti potest, sed remitti non potest. Quia vero aliud est album et aliud dealbatum, per nivem, quae per se naturaliter alba est, potest intelligi virtus per se naturaliter bona, de qua dicitur: Nive dealbabuntur in Selmon (Psal. LXVII). Et per dealbationem potest intelligi operatio de virtute procedens, ut sit sensus: Super nivem, id est super virtutem, quae albet interius, dealbabor exterius opere bono, ut per fundamentum virtutis aedificium boni operis erigatur: et sic prius justificationis ordo notatur, cum dicitur: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, et postea justificati profectus [ al. perfecte justificationis] ostenditur, cum subjungitur: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Est enim hyssopus herba humilis, sed medicinalis, quae figit radicem in petra, et valet ad purgandum pulmonem; haec humilitatem significat, quae figit in humili Christo radicem, purgatque inflationem pulmonis, id est tumorem mentis depellit. Haec igitur cum advenerit, ut peccator ad veram poenitentiam se humiliet, statim aspergitur rore gratiae, et mundatur a labe culpae; nisi enim gratia infundatur, culpa procul dubio non depellitur, quemadmodum et tenebrae non fugantur, nisi lux superveniat, quae tenebras ipsas depellat. Docet hoc Veritas dicens: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Tu ergo, Domine, asperges me hyssopo, id est per virtutem humilitatis rore gratiae me perfundes, et mundabor a sordibus vitiorum. Nec erit otiosa mundatio, quia lavabis me a peccatis, et super nivem, id est super candorem virtutis etiam bonis operibus dealbabor. In hoc solo spes tribuitur peccatori, ut per poenitentiam possit redire non solum ad priorem munditiam, verum etiam ad longe majorem, quae confidentia multum est utilis, ne subrepat aliqua desperatio, quae cunctis gravior est peccatis. Sane tres status hominum hic notantur, incipientium, proficientium, et pervenientium; sive conversorum, justorum et perfectorum. Status incipientium, vel conversorum notatur, cum primo dicitur: Asperges me hyssopo, et mundabor. Status proficientium vel justorum notatur, cum secundo subjungitur: Lavabis me. Status pervenientium vel perfectorum tertio notatur, cum infertur: Super nivem dealbabor. Quibus verbis satis expresse notatur progressus secundum hos status, quoniam aspergi minus est quam lavari, minusque lavari quam dealbari. Quod utique plene fiet, cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem (I Cor. XV); quia fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum, et tunc vestimenta Christi erunt alba sicut nix (Matth. XIII). Quia vero per sanguinem Christi et aquam baptismi, anima perfecte mundatur non solum a culpa, sed etiam a poena, David in persona generalis fidelis ad istas mundationes dirigens intellectum, non solum inquit: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, verum etiam: Asperges me sanguine Christi, et lavabis me aqua baptismi, et sic mundabor et dealbabor etiam super nivem, id est plus quam exprimere possum, non utique super illam, de qua dicitur: Non timebit domui suae a frigoribus nivis (Prov. XXXI), nec super illam, de qua dicitur: Qui timet pruinam, irruet super eum nix (Job VI); sed super eam potius, de qua legitur: Si lotus fuero quasi aquis nivis, etc. (Job IX). Ac etiam super illam, de qua legitur: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, sicut nix dealbabuntur (Isa. I). Nam in rebus materialibus nihil potest nive candidius inveniri. Hic est enim, qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, de cujus latere sanguis et aqua fluxerunt. Quod autem dicit: Asperges me hyssopo, alludit veteri legi, secundum quam aspersorium ratione mysterii fiebat ex hyssopo, sicut et Apostolus ait: Lecto omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem hircorum et vitulorum, cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Et omnia pene mundantur in sanguine secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio (Hebr. IX). Hyssopus enim, sicut est superius praelibatum, humilitatem designat, secundum quod Christus exinanivit se formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II), in qua sanguinem suum fudit, quo per humilitatis virtutem asperguntur fideles, et ab iniquitate mundantur, illi nimirum, qui humilitatis ejus formam observant. Nota denique prudens lector, in redemptis pluralitatem, in Redemptore humilitatem, et in redemptione utilitatem. Pluralitatem in redemptis, cum dicitur: Asperges. Quod enim aspergitur, circumfunditur multis locis. Propter quod Veritas ait: Hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI). Humilitatem in Redemptore, cum additur, hyssopo, quae medicinalis est et humilis herba, quia Christus per suam superabundantem humilitatem fidelibus suis salutarem tribuit medicinam; unde dicebat: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI). Utilitatem in redemptione, cum subditur: Mundabor; quoniam, ut Joannes apostolus ait, sanguis Jesu Filii Dei mundat nos ab omni peccato (I Joan. I). Tria vero pertinent ad effectum baptismi: remissio culpae, relaxatio poenae et infusio gratiae. Primum notatur, cum dicitur: Lavabis me; secundum cum additur: Dealbabor; tertium cum adjungitur: Super nivem. Effundam, inquit Dominus per prophetam, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI). In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutione peccatoris et menstruatae (Zach. XIII). Cum igitur audis: Asperges me hyssopo et mundabor, in aspersione sanguinis Christi fidem passionis intellige. Cum autem, Lavabis me, audis, et super nivem dealbabor, in ablutione aquae, baptismi sacramentum non agnosce. Porro, cum fides adultis sine sacramento proficiat, ubi sacramentum non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit; sacramentum vero baptismi sine fide adultis non valeat, juxta quod Veritas ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI). Quid est quod in hoc loco plus attribuitur sacramento quam fidei? Nam minus est aspergi quam ablui, et minus mundari quam dealbari, maxime super nivem. Sciendum est ergo, quod fides Christi, quae justificat impium, revera mundat a culpa, sed non semper ab omni poena. Sacramentum verum baptismi si digne sumatur, liberat omnino a culpa pariter et a poena. Unde sacramentum regenerationis a Domino appellatur, cum ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III); quia per hoc sacramentum homo regeneratur in gratia, liberatur a culpa pariter et poena; quia natus fuerat in ira culpae, simul subjectus et poenae. Recte igitur lavabis me per sacramentum baptismi, et super nivem gratiae, quae mundat a culpa dealbabor etiam sacramenti virtute ab omni poena, praeter illam duntaxat, quam necessitas primae corruptionis inducit. Merito igitur.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata.
Duplex est quidem auditus: exterior, de quo dicit Apostolus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X). Interior, de quo dicit Propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV): de utroque hoc potest intelligi: Auditui meo dabis gaudium, de remissione peccatorum; quia non est impiis gaudere, dicit Dominus. Nec est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII). Et laetitiam, de promissione praemiorum, juxta quod Veritas ait: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V). Sed de auditu interiori melius intelligitur, de quo propheta dicebat: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? (Isa. XXXV.) Huic utique qui dicebat: Domine, audivi auditum tuum et timui; consideravi opera tua et expavi (Habac. III), dabis etiam gaudium cordis, et laetitiam corporis secundum illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Gaudet cor, cum credit se a spirituali foeditate purgatum, et laetatur corpus, cum sentit se a carnali fetore mundatum: et sic duplici laetitia exsultabunt ossa humiliata, non tam co poris quidem, quam mentis: videlicet vires animae, quae prius humiliatae, id est dejectae ac incurvatae fuerant per peccatum, nunc autem humiliatae, id est ad audiendum et obediendum sunt inclinatae. Nam qui humiliter audit et reverenter obedit, hic est profecto amicus sponsi, qui stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III). O quam pauci sunt illi, qui gaudent de spiritualibus et aeternis, respectu illorum qui laetantur de carnalibus et terrenis! Sed extrema gaudii luctus occupat, quia laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. XIV). Illorum ergo gaudium felix est et perpetuum, juxta quod dicitur: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; et: Gaudium vestrum nemo tollat a vobis (Joan. XIV). Istorum vero gaudium est infelix et momentaneum, juxta quod legitur: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bono dies suos, et in puncto ad infernum descendunt (Job XXI). Tu vero Deus auditui meo, id est intellectui, dabis gaudium et laetitiam, non falsam et transitoriam, de carnalibus et terrenis, sed [ al. etsi.] vera et spirituali laetitia exsultabunt ossa humiliata, id est interiora mea, velut ossa latentia, quae prius erant per fastum erecta, nunc sunt ad [ al. per] obedientiam inclinata. Quandiu enim anima erigitur in superbiam, non potest vera exsultatione gaudere, sed cum deponit superbiam et humilitatem assumit, tunc vera in Domino jucunditate laetatur.
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
Quarta pars, in qua poenitens assumpta fiducia petit a se poenas averti, cum ait: Averte faciem tuam a peccatis meis; et culpas deleri, cum addit: Omnes iniquitates meas dele. Rursus petit in se munditiam creari, cum dicit: Cor mundum crea in me, Deus, et rectitudinem spiritus innovari, cum subdit: Spiritum rectum innova in visceribus meis. Item petit a se divinae contemplationis praesentiam non excludi, cum inquit: Ne projicias me a facie tua, et spiritualis sanctificationis sibi gratiam non auferri, cum ait: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Rursus petit sibi laetitiam de Christi promissione restitui, cum praemittit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et robur sibi de Spiritus sancti confirmatione concedi, cum subdit: Spiritu principali confirma me. Ecce patet quam prudens, modestus ac diligens iste fuerit in petendo, cum ea petat quae licent, quae decent, et quae expediunt, justa, honesta, et necessaria, ut et tu discas talia postulare: ne si forte petieris injusta, fiat tua oratio in peccatum (Psal. CVIII): si vero petieris inhonesta, non accipias, eo quod male petas (Joan. IV): et si petieris inutilia, dicatur tibi, Nescis quid petas (Matth. XX). Sicut autem poenitens iste personam rei multipliciter accuscerat, ita personam judicis multis modis commendat, ut facilius indulgentiam consequatur. Acsi diceret: Tu justus es cognitor; unde: Veritatem dilexisti; tu discretus es doctor, unde: Incerta et occulta sapientiae manifestasti mihi. Tu sanctus es expiator, unde: Asperges me hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor; tu es liberalis promissor, unde: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata; tu propitius es indultor, unde: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; tu es omnipotens Creator, unde: Cor mundum crea in me Deus; tu es mirabilis innovator, unde: Spiritum rectum innova in visceribus meis; tu es irrevocabilis elargitor, unde: Ne projicias me a facie tua; tu es utilis restitutor, unde: Redde mihi laetitiam salutaris tui; tu es praecipuus confirmator, unde: Spiritu principali confirma me. Ait ergo: Quoniam talis ac tantus es, averte faciem tuam, non a me, verum a peccatis meis, ne animadvertas in me propter peccata mea quia non possem subsistere ante faciem irae tuae. Averte, inquam, faciem tuam a peccatis meis, quia ego adverto ante faciem meam peccatum meum. Tu ergo faciem tuam ab illis avertas, ne juste punias, quia ego ante faciem meam adverto illa, ut digne poeniteam. Si enim homo advertit culpam, Deus avertit poenam, quia ipse est virga vigilans, qui dicit ad Jeremiam: Quid tu vides, Jeremia? Virgam, inquit, vigilantem ego video (Jer. I). Virga quippe vigilans Deus est, qui vigilat super populum suum ad puniendum, si ille dormit ad poenitendum, et e converso. Si vigilat iste ad poenitendum, ille dormit ad puniendum: quia non dormitat, neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX). Nam ille non dormitabit a poena, nisi hic dormiat a culpa; quare subjungit: Et dele de tua notitia omnes iniquitates meas; ne recorderis peccata mea, neque vindictam sumas de peccatis meis, Domine Deus meus; tu namque dixisti: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Supra singulariter dixerat: Dele iniquitatem meam, hic autem universaliter dicit: Omnes iniquitates meas dele; nam accepta fiducia jam plus praesumit quam ante, secure deposcens jam non unam tantum iniquitatem, sed omnes omnino deleri: quia non habet unam solum iniquitatem, sed multas. Unde non singulariter ait: Dele unam iniquitatem, sed universaliter inquit: Omnes iniquitates meas dele; quoniam in multis offendimus omnes (Jac. III).
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Cum autem creare sit aliquid de nihilo facere, ac innovare sit aliquid in statum pristinum reformare, quid est quod dissimiliter ait: Cor mundum crea, et spiritum rectum innova? Nam si petat ut Deus in se creet cordis munditiam, pari ratione petere debet ut Deus in se creet rectitudinem spiritus, cum utrumque perdiderit per peccatum; et si dicatur quod miserat ipsum cor, propter illud quod legitur: Ephraim quasi columba seducta, non habens cor (Ose. VII), pari forsan ratione dicendum est quod amiserat ipsum spiritum, propter illud quod legitur, quia regina Saba videns sapientiam Salomonis, ultra spiritum non habebat (III Reg. X); illud etiam quod in quodam psalmo dicit de spiritu: Defecit spiritus meus (Psal. CXLII). Ille quippe cor suum amittere dicitur, qui praevaricatur in Deum; unde propheta: Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI): illeque derelinquit cor suum, qui alienatur a Deo; unde ipse Psalmista: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX). Verum sane potest intelligi, quod secundum statum deformatae naturae, quem habebat cor ejus, antequam esset mundatum a culpa, quasi nihil erat comparatione status gratiae reformantis, quem habet postquam est a culpa mundatus, secundum quod Jacobus ait: Voluntarie nos genuit verbo veritatis, ut simus aliquod initium creaturae ejus (Jac. I); et Paulus: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt (I Cor. V): cum et creare recte possit hic poni pro recreare, juxta quod legitur: Populus qui creabitur, laudabit Dominum (Psal. CI). Nam ille populus digne laudat, qui per gratiam creatur. Quare poenitens iste petit cor suum mundum in se creari: ut videlicet Deus in eo creet mundos cordis affectus, cogitationes et voluntates pudicas, ne ultro declinet ad immunditiam, sicut ipse David. Nam de corde procedunt affectus sive boni, sive mali. De bonis legitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). De malis dicitur: Ex corde exeunt cogitationes malae, furta, adulteria, homicidia, falsa testimonia, perjuria, et similia, quae coinquinant hominem (Matth. XV). Petit ergo rectum in se spiritum innovari, scilicet Spiritum sanctum sibi denuo restitui, qui Spiritus rectus dicitur, quia facit rectos; qui utique, quantum ad suam naturam, est penitus immutabilis; unde quantum ad effectum, eum in se postulat innovari, ne ad iniquitatem ultra declinet, sicut ipse David, qui fecerat iniquum homicidium perpetrari.
Utrumque tamen dici potest congrue de utroque, ut cor creetur, et innovetur mundum et rectum, et spiritus innovetur et creetur rectus et mundus. Sed propter florem sermonis verba solummodo variantur, vel potius quia David per adulterii feditatem a munditia cordis exciderat, sed propter homicidii pravitatem a rectitudine spiritus declinaverat, eo quod non omnino perdiderat judicium rationis, sed virtutem castitatis prorsus amiserat, discrete ac recte petit sibi dari gratiam, ut in eo munditia cordis creetur, et reformari naturam, ut rectitudo spiritus innovetur. Et idcirco distinguit: Cor mundum crea, et spiritum rectum innova. Cor quidem mundum petit creari, propter mundos ad diligendum affectus: et rectum petit creari, propter mundos ad diligendum affectus: et rectum petit spiritum innovari, propter rectos intellectus, ad discernendum, ut habeat zelum secundum scientiam, ad diligendum sincerum, et discernendum discretum. Quod autem addit in visceribus meis, ad utrumque respicit praemissorum, ut et cor mundum creetur, et rectus spiritus innovetur in visceribus suis, quatenus viscera ejus cum corde simul et spiritu recreentur et renoventur in ipso. Nam tanta est familiaritas inter carnem et animam in homine counita, ut utrumque ab altera, nunc ad hoc, nunc ad illud propriis illecebris instigetur. Quoniam etsi scriptum sit, quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V), quod utique verum est quantum ad sensualitatem et rationem, scriptum est tamen, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX); et: Spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII). Nam mors ingreditur per fenestras (Jer. IX), oculus animam depraedatur (Thren. III); unde: Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Mich. VII). Ait ergo David: Spiritum rectum innova in visceribus meis, ex quibus exit adulterium, quoniam in renibus sedes est voluptatis; unde de diabolo legitur, qui est voluptatis incentor, quod virtus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico ventris ejus (Job XL). Sequitur:
Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Quasi dicat: A peccatis meis averte faciem, sed ne projicias me a facie tua, ne abjicias me a conspectu tuo, ne clonges me a gratia tua, ne alienes me a misericordia tua, ne excludas me a cognitione tua, ne repellas me contemplatione tua. Nam avertente te faciem tuam, omnia turbabuntur (Psal. CIII); et: Quo ibo a spiritu tuo, vel a facie tua quo fugiam? (Psal. CXXXVIII.) Cur ergo faciem tuam abscondis? Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). Illumina vultum tuum super nos, et miserere nostri (Psal. LXVI). O quam periculosum est a facie Dei projici! Certe, ipse est lux, ipse salus, et qui a facie ejus projicitur, ipse utique tanquam reprobus projicietur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII), ubi est vermis qui non moritur, et ignis qui non exstinguitur (Isa. LXVI). Tolle, inquit, impium, ne videat gloriam Dei. Sic projectus Lucifer, draco magnus, serpens antiquus (Apoc. XII). Sic projicientur et illi, quibus in fine dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Ergo Ne avertas faciem tuam a me, quoniam si averteris, ero similis descendentibus in lacum (Psal. CLII). Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, sine quo nihil boni facere possum; nam ipse est dator omnium gratiarum. Jam poenitens iste Spiritum sanctum habebat, sine cujus dono sic humiliari non posset. Vel certe David spiritum prophetiae sibi postulabat non auferri, quem pretiosiorem rebus caeteris reputabat. Sed cave magis, ne tu te Spiritui sancto auferas, quam se Spiritus sanctus tibi. Nonne naturaliter est prius committere culpam, quam amittere gratiam, cum per meritum culpae donum gratiae amittatur? Denique splendor solis homini se non subtrahit, nec est in sole, qui semper lucet, ut non videatur ab homine, sed est in homine, qui aliquando claudit oculos, ut tunc non videat ipse solem. Sed dices: Quomodo possem Spiritum sanctum amittere, nisi prius essem ab ipso dimissus? Nemo enim quod non habet, amittit; sed Spiritus sanctus amittitur vel aufertur, non tam quando haberi desinit, quam quando incipit non haberi. Et sic amittitur, cum jam non habetur ab homine, sed mox ante ab homine habebatur, quia non est conventio lucis ad tenebras (II Cor. VI), quae illis advenientibus effugatur. Si ergo Spiritum sanctum tibi desideras non auferri, cave non solum ab immundis operibus, verum etiam a cogitationibus impudicis, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I). Sequitur:
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
O quantum pia mens jucundatur, quantum fidelis anima hilarescit, cum recolit et considerat beneficia Redemptoris qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX); qui venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. XII); qui venit, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III); qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I); quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus (Isa. LIII). Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Hujus laetitiam salutaris ille senserat, qui dicebat: Ego in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Cum homo autem graviter offendendo, tantae gratiae reddit se ingratum, tantoque bono se reddit indignum, amittit utique hanc laetitiam salutaris. Sed cum conversus fuerit et ingemuerit, postulat eam dimisso peccato sibi restitui. Propter quod ait: Pater piissime, pater mitissime, pater dulcissime, redde mihi laetitiam saluturis tui, et salvatoris mei, qui totus est salutaris, quoniam a te traditus: et meus salvator, quoniam pro me redditus; unde: Adjuva nos, Deus, salutaris noster, etc. (Psal. LXXVIII.) David autem laetitiam salutaris hujus amiserat, cum adulterium et homicidium perpetrando promissionem sibi de Christo factam se demeruisse timebat; unde dicebat: Cum tu Deus mihi peccatum dimiseris, ergo redde mihi laetitiam salutaris tui; et ne illud ultra admittam, confirma me in beneplacito tuo, ut non revertar ad vomitum, ut non respiciam retro, nec unquam in statuam infatuati salis convertar. Et ne hujusmodi confirmatio valeat infirmari, confirma me spiritu principali, quasi auctoritate praecipua, cui nemo valet contraire. Qui etiam dicitur spiritus principalis, quia tecum et cum salutari tuo est unum universale principium, unus universorum Creator. Per hoc sane quod ter dicit spiritum, notant quidam hic trinitatem in Deo, qui spiritus est, non corpus. Rectum quippe Spiritum dicunt Filium, et suo nomine Spiritum sanctum intelligunt, Patrem autem accipiunt Spiritum principalem; quoniam ipsum Patrem principium sine principio fides catholica confitetur. Potest tamen et aliter prudens lector individuam in his verbis intelligere Trinitatem. Cum enim audis: Cor mundum crea in me, Deus, Deum Patrem Creatorem intellige. Cum vero audis: Redde mihi laetitiam salutaris tui, Deum Filium accipe salvatorem. Cumque audis: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, Deum sanctificatorem agnosce; quamvis universis et singulis creare, salvare ac sanctificare conveniat, cum sint unum. Quia tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Joan. V). Unus tamen ex tribus hic proprie dicitur spiritus rectus, sanctus et principalis; quoniam ipse appropriato vocabulo facit rectos, efficit sanctos et constituit principales: quemadmodum dicitur spiritus sapientiae, spiritus intellectus, et spiritus fortitudinis (Isa. XI), aliisque nominibus appellatur, secundum differentias gratiarum.
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
Quarta pars, in qua patenter ostenditur quantum iste profecerit per humilem poenitentiam et orationem devotam; quia de praevaricatore factus est praedicator, sicut Paulus de persecutore apostolus (Act. XIX), et Matthaeus de publicano evangelista (Matth. IX). Unde Psalmi David, et Epistolae Pauli, et Evangelium Matthaei, prae caeteris scripturis in Ecclesia frequentantur, ut discant peccatores eorum exemplo, non desperare de culpa, sed sperare de gratia, cum intelligunt illos a Deo non solum tantorum criminum indulgentiam, verum etiam charismatum gratiam accepisse. Duo quippe principaliter postulaverat, remissionem criminum, et infusionem charismatum: et quasi Deus ab eo quaereret, cur postulet liberari a tot et tantis peccatis, et donari tot et tantis muneribus, quis ergo fructus inde proveniet? Respondet: Profecto magnus, quia cedet hoc aliorum utilitati, unde: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Cedet saluti meae, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Cedet in laudem tuam, quia os meum annuntiabit laudem tuam. Et ut digne valeam adimplere, prius libera me de sanguinibus; et postea labia mea aperies; quia: Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. (CATO.) Ostendit ergo quos doceat; quia docebo, inquit, iniquos. Quid doceat: quia docebo vias tuas. Et quo fine doceat, quia impii ad te convertentur. Qualis etiam debeat esse, qui doceat, cum orat: Libera me de sanguinibus, Deus. Et qualiter debeat docere, cum ait: Exsultabit lingua mea justitiam tuam. Mea ergo doctrina non est otiosa, quia docebo iniquos vias tuas; nec infructuosa, quia impii ad te convertentur; nec moestuosa, quoniam exsultabit lingua mea justitiam tuam. Sic sane docere licet, et decet, et expedit. Licet, quia docebo vias tuas. Decet, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Expedit, quia impii ad te convertentur. Desidero ergo docere alios, unde: Docebo iniquos vias tuas. Desidero a meis liberari peccatis, unde: Libera me de sanguinibus, Deus. Desidero te laudare, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Desidero tibi sacrificium acceptum offerre, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Desidero muros tuae civitatis construere, quare benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem. Et sic meum in bonis adimplebitur desiderium. Quia tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos. Ergo docebo, non solum verbo, sed exemplo; quia dum mihi parcitur, aliis spes donatur, ne iniqui de sua iniquitate desperent. Et ideo docebo iniquos vias tuas, videlicet misericordiam et veritatem; quia omnes viae tuae misericordia et veritas (Psal. CXVIII). Misericordiam namque docebo, quia indulsisti peccatori; et veritatem docebo, quia non revocasti promissa, et sic impii, qui praedicuntur iniqui, provocati a me verbo pariter et exemplo, convertentur ad te; ut et ipsis remittas peccata, et concedas promissa. Ergo docebo iniquos vias tuas, et non erit mea infructuosa doctrina; quoniam impii ad te convertentur, et sic etiam, revertentur ad se. Nam quando peccator alienatur a Deo, elongatur etiam a seipso: quemadmodum de filio prodigo legitur, qui postquam abiit in regionem longinquam, et dissipavit omnia bona sua, in seipsum reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Sed certe peccator converti non potest ad Deum, nisi Deus convertatur ad eum. Unde cum adhuc longe esset, vidit eum pater ejus, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum (Luc. XV). Non ergo peccatores de sua confessione diffidant quantumlibet sint longinqui, de illius promissione securi, qui ait: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Ezech. XVIII). Quasi diceret: Convertimini ad me poenitendo, et ego convertar ad vos indulgendo: quoniam peccator ad Deum pervenire non potet, nisi Deus praeveniat peccatorem, secundum illud: Misericordia tua subsequetur me (Psal. XXII); quia timor introducit amorem, timor a Deo, sed non timor cum Deo. Amor ex Deo pariter et cum Deo; quoniam scriptum est: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). Porro qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (ibid.). Ut autem valeam digne dicere,
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ostendit aperte quod indignus est doctor qui habet in se quod in alio reprehendit, et dicitur ei: Medice, cura teipsum (Luc. IV). Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc ejicies festucam de oculo fratris tui (Matth. VII). Qui praedicas non moechandum, moecharis! et qui praedicas non furandum, furaris! (Rom. II.) Nam peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX.) Ergo libera me in praesenti de sanguinibus, id est de peccatis mortalibus, de quibus legitur: Sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV), ut in futuro liberes me de sanguinibus, id est de suppliciis infernalibus, de quibus dicitur: Inebriabo sagittas meas sanguine (Deut. XXXII). Negligentia quippe doctoris solet in Scripturis nomine sanguinis designari; juxta quod ait Dominus per prophetam: Si non annuntiaveris impio iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Et Apostolus dicit: Manus meae mundae sunt a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX). Docturus itaque iste poenitens vias Domini, recte petit ab his sanguinibus liberari, quibus pro iniqua interfectione, non solum Uriae, verum et aliorum erat infectus, de qualibus sanguinibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). Ergo libera me de sanguinibus, Deus, auctor vel dator salutis meae in praesenti per spem, et in futuro per rem: quia tu solus potes praestare salutem; qui de teipso alibi dicis: Salus populi ego sum. Nam Domini est salus (Psal. III), qui salvat sperantes in se (Dan. XIII). Et sic exsultabit, id est exsultanter annuntiabit, lingua mea justitiam tuam. Doctor enim non debet esse deses, sed alacer in docendo, ut proponat hilariter verbum Dei, sicut alibi legitur: Exsultavi sub lingua mea (Psal. LXV). Et talis alacritas, quam non solum habere debet in corde, verum etiam ostendere debet in corpore, ut et motu oris, et gestu corporis attrahat auditores, quo illis magis est utilis, eo sibi amplius fructuosa. Exsultabit ergo, id est cum exsultatione cordis annuntiabit, lingua mea justitiam tuam, id est mandata tua quae justa sunt. Unde in tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Psal. CXVIII).
Ad exprimendum autem intentionis ardorem, et mentis affectum, cum alacritate cordis et corporis, quae in proponendo verbum Dei debet doctor habere, omnia in hoc loco loquendi commemorat instrumenta, videlicet os, linguam et labia, ut nihil in eo vacuum ab instructione proximi, et laudis Dei valeat inveniri. Os namque pronuntiat, lingua format, et labia verba concinnant. Exsultabit igitur lingua mea j titiam tuam, non tamen ex sua virtute sed tua; quia tu,
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiatiabit laudem tuam.
Non enim vos estis qui loquimini, ait Dominus, sed Spiritus Patris vestri, qui lequitur in vobis (Matth. X). An experimentum, inquit Apostolus, quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII.) Et alius: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Nam cujus labia non aperit Dominus, sed loquitur ex seipso, sibi, non Deo sapientiam et eloquentiam ascribendo (sicut hi qui dicebant: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. XI)? illius utique os non annuntiat humiliter laudem Dei, sed suam laudem jactanter extollit; et talis aut vix aut nunquam aedificat auditores: quia non illorum salutem, sed suam laudem exquirit. Praedicator itaque, secundum doctrinam Apostoli, non insistat persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed ejus sit sermo in ostensione spiritus et virtutis, ut per virtutem sermonis ostendat illum, qui in se loquitur spiritus (I Cor. II). Quod utique recte faciet, si a Deo postulet sapientiam, quidat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I), et sic loquatur quasi sermones Dei (I Petr. IV). Qui cum in cordibus auditorum vim suae virtutis fuerint operati, illum profecto spiritum ostendent, qui per os praedicatoris invisibiliter loquebatur. Hic est qui dicit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX). Tu aperi, tanquam minister obediens, et ego adimplebo, tanquam magister erudiens. Tu ergo, Domine, labia mea aperies, quae prius erant clausa propter peccata, et sic os corporis proferet mentis arcanum, quoniam annuntiabit laudem tuam, videlicet opera creationis et recreationis [ al. opera Creatoris et creationis], quae te super omnia laudabilem protestantur. Et nota quod tria debemus ex charitate diligere, Deum, nosipsos et proximum. Diliges, inquit Dominus, Deum tuum ex toto corde tuo; ecce primum: et sicut teipsum; ecce secundum: diliges proximum; ecce tertium (Deut. IV; Matth. XXII). Ad dilectionem vero proximi pertinet illud quod ait: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Ad dilectionem sui pertinet illud quod addit: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Ad dilectionem Dei pertinet illud quod subdit: Os meum annuntiabit laudem tuam. Hoc est sacrificium laudis, de quo dixisti: Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter est, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Ergo immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (ibid.).
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis.
Oraverat supra David prophetiae sibi spiritum non auferri, et nunc ostenditur exauditus, quia de legalium sacrificiorum abolitione prophetat. Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; poenitens autem promiserat quod pro expiatione peccati sacrificium laudis offerret dicendo: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Et quasi quaereretur ab ipso: Cur sacrificium legis non offers? Respondet: Quia jam legalia sacrificia, et carnalia holocausta non sunt Deo placita vel accepta. Quoniam si, tu Deus, voluisses sacrificium legale a me accipere, dedissem utique, tuae obediens voluntati: sed holocaustis carnalibus non delectaberis, maxime postquam unicum et verum sacrificium fuerit institutum. Inter holocausta vero et sacrificia haec erat in lege veteri differentia, quod holocausta tota simul incendebantur, sic dicta ab holo, quod est totum, et cauma, quod est incensum; sacrificia vero cremabantur non tota, sed ex ipsis sacerdotibus offerentibus partes debitae servabantur. Porro, inter illa vetera sacrificia et hoc novum, talis differentia est, quod illa significabant tantum et non justificabant, hoc autem et significat et justificat. Nam illa fiebant de irrationalibus animalibus, videlicet volucribus et pecoribus. Impossibile est enim, ut inquit Apostolus, sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata (Hebr. X). Hoc solum non rationabile, sed etiam rationale, videlicet verus homo, idem ipse sacerdos et sacrificium, medicus et medicina, de quo idem dicit Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V): et ipsemet ait: Qui manducat me, vivet vita propter me (Joan. VI). Hoc utique sacrificium praefert significationem in spe, quae significat; justificationem autem exhibet in re, quae justificat; nam idem ipsum est et sacramentum et res, sed res unius et sacramentum alterius. Illa quidem fuerunt figura, et istud veritas: illa fuerunt umbra, et istud lumen; quia cum veritas venit, figura cessavit; et evanuit umbra, cum lumen effulsit, quemadmodum ipsa Veritas per hunc eumdem Psalmistam dixerat: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non postulasti, tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX). Utrum autem sacrificia opera fuerint meritoria, non immerito dubitatur, cum de his dicat Dominus per prophetam: Dedi eis praecepta non bona et justificationes in quibus non vivant (Ezech. XX). Propter quod etiam Apostolus ait, quia lex illa neminem ad perfectum adduxit (Hebr. VII). Unde per ipsum Psalmistam Dominus ait: Non super sacrificia tua arguam te. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? (Psal. XLIX). Et per Isaiam prophetam Dominus dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficit virum, et qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo (Isa. LXVI). Idem etiam per eumdem: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, agnorum et hircorum nolui. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris? (Isa. I). Sic ergo hujusmodi sacrificia Deo non erant placita vel accepta, cum instituta fuerint, non ad praemium aeternum merendum, sed ad rebellem et cervicosum populum edomandum et coercendum, ut his intenti sacrificiis, ad idololatriam non defluerent, ipsa transgressi graviter punirentur. Propter quod Petrus apostolus ait: Quid tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, nec nos portare potuimus? (Act. XV). Quare illorum exsecutio videtur aeternae gloriae meritoria non fuisse. Porro, cum praeter praedictas causas ad significandum etiam fuerint instituta, et ab ipso Deo essent quaecunque de quacunque causa praecepta; quicunque illa ex radice charitatis et virtute obedientiae peragebant, videbantur procul dubio promereri: quoniam sic transgressio poenam, observatio praemium merebatur. Dicatur ergo, si placet, quod illa mandata in se utique bona erant, sed illis erant non bona, qui ea indigne gerebant. Quibus improbat Dominus per prophetam: Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I). Sicut de novo et vero sacrificio dicit Apostolus, quod qui manducat indigne, judicium sibi manducat, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI). Ad hunc itaque sensum sunt omnia praedicta testimonia referenda. Vel ad tempus gratiae referuntur, quo post verum sacrificium institutum illa non erant ex debito sacrificia exercenda; sicut etiam Apostolus ait superius, dicens: Hostias et oblationes et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, tunc dixi: Ego venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat, in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi (Psal. XXXVI; Hebr. X). Sic ubi ergo legatur, illa sacrificiorum opera meritoria non fuisse, intelligenda est generalitas cum exceptione paucorum: quoniam pene omnes non amore, sed timore opera illa exercebant, non ut liberi, sed ut servi, poenam timentes, sed justitiam non amantes. Pauci vero qui venerantes in eorum significatione mysterium, ea ex charitate propter obedientiam adimplebant, non solum temporalem poenam vitabant, verum et vitam merebantur aeternam. Quod autem sacrificium Deo semper placuerit, et post legem, et ante legem, et etiam inter legem, ostendit, cum subdit:
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit [al. despecies. ].
Possunt hic sex sacrificiorum et sex sacrificantium species denotari. Sacrificium laudis et legis, sacrificium poenitentiae et justitiae, sacrificium perfectionis et praedicationis. De primo dicitur: Os meum annuntiabit laudem tuam; de secundo: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis; de tertio: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies; de quarto dicitur: Tunc acceptabis sacrificium justitiae; de quinto dicitur: Acceptabis oblationes et holocausta; de sexto dicitur: Tunc imponent super altare tuum vitulos. Primum est sacrificium confitentium, et secundum Hebraeorum, tertium est sacrificium poenitentium, et quartum justorum, quintum sacrificium contemplantium, et sextum doctorum, sicut in expositionis serie plenius ostendetur. Possunt et hic illa tria convenienter intelligi, quae sunt in vera poenitentia necessaria, videlicet, cordis compunctio, oris confessio et operis satisfactio, ut contribulatio referatur ad satisfactionem, contritio ad compunctionem, et humiliatio ad confessionem. Contribulatur enim spiritus, id est cum corpore tribulatur, quando sustinet compunctionis dolorem, humiliatur autem, cum sustinet confessionis pudorem. Contribulatur itaque spiritus ad puniendam operationem lascivam. Conteritur cor ad puniendum operationem iniquam. Et humiliatur os ad puniendum locutionem superbam. Tale utique sacrificium contribulati spiritus, contriti et humiliati cordis Deus non despicit, sed acceptat. Et ideo sacrificium Deo beneplacitum est, non hircus aut taurus, sed spiritus contribulatus. Unde tu, Deus, cor contritum et humiliatum non despicies, quin potius acceptabis.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem.
Quinta pars, ubi reprobata prius cum suis carnalibus sacrificiis Synagoga, orat David pro Ecclesia construenda, in qua spiritualia sacrificia Deo placita offerentur. Ipsam autem Ecclesiam tribus designat vocabulis, appellans illam Sion, Hierusalem et altare, propter tres ordines qui sunt in Ecclesia, regularem, laicalem et clericalem, qui alibi designantur per Noe, Danielem et Job, quos vidit propheta salvandos. Et in Evangelio, duo in agro, duo in mola, et duo in lecto, existere perhibentur (Matth. XXIV). Vita regularis est contemplativa et spiritalis. Et talem vitam gerentes habitant inferius in civitate Hierusalem. Vita clericalis quasi mista est et communis. Et talem vitam gerentes ministrant in medio ad altare; quia haec partim est saecularis, in quantum mundana possidet, et partim est similiter spiritalis, in quantum divina ministrat. Unde ipsum templum ubi erat altare, in medio consistebat inter montem Sion, qui praeeminebat superius, et civitatem Hierusalem, quae inferius subsistebat. Ergo benigne fac, Domine, Sion, id est Ecclesiae, quae nunc speculatur per fidem, et tandem per speciem contemplabitur; quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII).
Sion, qui specula vel speculatio interpretatur, benigne fac, inquam, in bona voluntate tua, hoc est juxta tuae beneplacitum voluntatis, vel in Spiritu sancto tuo, qui est bona tua voluntas. Nam in sancta individua Trinitate, Patri appropriatur mens, Filio ratio et Spiritui sancto voluntas. Ut aedificentur muri Hierusalem, sancti videlicet, qui muniunt Hierusalem, id est Ecclesiam, de quibus legitur: Lapides pretiosi omnes muri tui (Isa. XVI). Et alibi: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes (Isa. LXII). Sed et Christus est murus murorum, de quo legitur: Urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus (Isa. XXVI). Istorum sane murorum primum et praecipuum fundamentum, quasi fundamentum fundamentorum, est Christus, de quo dicit Apostolus: Fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Secunda vero et secundaria fundamenta sunt apostoli, de quibus idem Apostolus ait: Superaedificati estis supra fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II); et alibi: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI). Lapides vero sunt universi fideles, de quibus legitur: Sternam per orbem lapides pretiosos (Isa. LIV). Hi sunt lapides quos ferrum non tetigit, de quibus Dominus aedificari sibi praecepit altare. Sed et Christus est lapis lapidum, qui secundum prophetam, de monte sine manibus est excisus. De quo dicit ipse Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Caementum vero, quo spirituales lapides connectuntur, est glutinum charitatis, quod designatum est per illum bitumen, quo diversae tabulae fuerunt conjunctae in arca Noe, quo et ipsa arca linita fuit intus et extra, de quo dicit Apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V.) Sed et Christus est charitas, quasi glutinum, de quo Joannes apostolus ait: Deus charitas est, et qui manet in charitate; in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Ergo benigne fac Sion, id est ordini praelatorum, qui positi sunt in specula, sicut dicitur ad prophetam: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III), ut per eos aedificentur muri Hierusalem, id est universitas fidelium in Ecclesia disponatur. Hierusalem quippe. visio pacis interpretatur. Haec est Ecclesia, quae licet nunc pacem exteriorem non videat, videt tamen interiorem, de qua Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV). Et tandem videbit superiorem, de qua dicit Dominus per Psalmistam: In pace in idipsum, dormiam et requiescam (Psal. IV).
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos.
Istud tunc potest respicere vel ad statum Jerusalem terrestris, id est Ecclesiae militantis, cui dicitur: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isa. LX); vel ad statum Jerusalem coelestis, id est Ecclesiae triumphantis, de qua dicitur: Illa quae sursum est Jerusalem mater nostra (Galat. IV). Tunc ergo, videlicet cum aedificati fuerint muri Jerusalem, id est cum Ecclesia gentium collecta fuerit et disposita, tu Deus acceptabis sacrificium justitiae, id est spirituale sacrificium, quod in ea offerent tibi justi. Nam etsi quaelibet virtus suum offerat sacrificium, quia suum exhibet sacrum factum: in communi tamen cujuslibet opus virtutis, sacrificium justitiae appellatur, quia justitia communis est virtus; unde omnes virtuosi dicuntur justi. Porro, sunt carnalia Judaeorum holocausta, in quibus Dominus non delectatur, sicut praedictum est: Holocaustis non delectaberis; et sunt holocausta Christianorum spiritualia, quae Deus acceptat, de quibus hic dicitur: Acceptabis oblationes et holocausta, id est eos qui se offerunt tibi in holocaustum, videlicet viros perfectos, qui se igne charitatis in amorem tuum totos incendunt, pro te omnia dimittentes, et inhaerentes penitus tibi soli, tuae tantum contemplationi vacando. Potest autem inter oblationes et holocausta distingui, ut per oblationes perfecti, et per holocausta perfectissimi designentur. Tunc etiam hi, ad quos Ecclesiae dispositio pertinet, id est majores praelati, imponent vitulos, non quales vaccae fetae domi conclusos dimiserant, pergentes uno itinere Bethsamet (I Reg. VI), et quales pro peccato sacerdotis et multitudinis Deus offerri praecepit. Imponent, inquam, vitulos, id est praedicatores moribus innocentes et mugitibus personantes, de qualibus dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Super altare, id est super Ecclesiam constituendo illos rectores et doctores Ecclesiae, juxta quod legitur: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion (Isa. XL). Similes illi vitulo, qui unum est de quatuor animalibus, quae secundum visionem Ezechielis principales praedicatores, id est quatuor Evangelistas designant (Ezech. I); de qualibus legitur jam adultis: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos (Job I); de quibus dicitur per prophetam: Salietis sicut vituli de armento (Malach. IV). De hoc altari Dominus praecepit: Si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus (Exod. XX). Nam qui multitudinem fidelium Deo congregat, debet cavere prudenter, ne congreget illam de personis per haeresim aut schisma divisis, sed per fidem et charitatem unitis. Vel per vitulos possunt intelligi martyres, et per altare, fides, de qua Dominus jubet: Altare de terra facietis mihi (ibid.). Haec est fides incarnationis et mortis Christi, quam secundum terrenam substantiam ipse suscepit. Ergo imponent vitulos, id est martyres, qui mactabantur propter fidem incarnationis et mortis Christi, super ipsum altare fidei: quia fundamentum martyrii fides est, de qua dicit Apostolus: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Tales utique imitantur illum vitulum saginatum, qui pro reversione filii prodigi est occisus (Luc. XV); de qualibus Veritas ait: Tauri mei et altilia mea occisa sunt (Matth. XXII); de quibus etiam dicit ipse Psalmista: Confringet Dominus cedros, et comminuet eos tanquam vitulum Libani (Psal. XXVIII). Quid est autem quod in Apocalypsi Joannes apostolus dicit: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant? (Apoc. VI.) Sed aliud est istud, et aliud illud altare; super illud in via passi sunt martyres, et sub isto in patria requiescunt. Si vero accipiatur hoc non de statu qui est in via, sed de statu qui est in patria, sic sane potest intelligi: Tunc, id est in futuro saeculo, acceptabis sacrificium justitiae, id est justissimae laudis; quia tunc sancti te justissime laudabunt liberati per te ob omni corruptione animarum et corporum, duplicibus stolis induti, videlicet stola glorificationis in corpore, ac stola glorificationis in mente. Tunc etiam acceptabis oblationes et holocausta, id est majores et minores electos, quia stella differt a stella in claritate (I Cor. XV), totos in te igne charitatis incensos: quia tunc electi te diligent ex tote corde, ex tota mente, ex tota anima (Matth. XXII), id est intellectu, sine errore, memoria, sine oblivione, ac voluntate, sine contrarietate; quoniam nihil omnino volent, nisi quod te velle cognoscent. Et tunc angeli messores imponent vitulos, id est sanctos absque ullo jugo peccati, super altare tuum, id est super Ecclesiam triumphantem, quae est supremum altare post individuam Trinitatem, de qua legitur: Non ascendes ad altare meum per gradus (Exod. XXIX): quia in ipsa individua Trinitate gradus constituere non debemus, ut dicamus Patrem majorem, Filium minorem, et minimum Spiritum sanctum, sicut impius asserit Arianus. Ad altare vero Ecclesiae triumphantis per gradus ascenditur, id est per differentias meritorum; de quibus legitur: Deus in gradibus ejus cognoscetur, dum suscipiet eam (Psal. XLVII). Isti super altare cordis, de quo Dominus ait: Ignis in altari meo semper ardebit (Levit. VI), imponent vitulos labiorum, id est perfectissimas Dei laudes. Nam Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII).
Ecce psalmus iste a culpa incipit et miseria, et in gloriam desinit et laetitiam: quia de miseria peccatorum per veram ascenditur poenitentiam ad gloriam beatorum.
PSALMUS V. In psalmum quintum poenitentialem Elucidatio.--Titulus autem hujus psalmi talis est: Oratio pauperis cum anxiaretur, et in conspectu Domini effunderet precem suam.-- Tituli ejusdem explicatio. Per hominem pauperem humilis poenitens in titulo designatur, qui pro suis anxiatur miseriis, et effundit in conspectu Domini preces suas. Est autem paupertas bona et mala, et media. Bona paupertas humilitatis, mala paupertas cupiditatis, et media paupertas necessitatis. Prima facit pauperes Christi, secunda Zabuli, tertia pauperes mundi. De primis dicitur: Pauper et inops laudabunt nomen tuum (Psal. LXXIII); et: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). De secundis: Nescis quia tu es pauper et miserabilis (Apoc. III); et: Pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII). De tertiis: Pauper etiam amico suo est odibilis (Prov. XIV); et: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis (Matth. XXVI). Ipse quoque Christus, cum verus sit Deus, et verus homo, simul in unum est dives et pauper, qui de se dicebat: Pauper et dolens ego sum (Psal. LXVIII). Nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII; Luc. IX); unde: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL): quia ipse dives pro nobis factus est pauper, ut nos pauperes, in se faceret divites. Nostras enim paupertates accepit, et divitias suas nobis dedit: quoniam ex quo descendit in terram, ut Deus cum hominibus negotium exerceret, aliter cum eis negociari non potuit, nisi merces eorum reciperet et retribueret eis suas. Divites itaque dedit merces quas habebat, et recepit pauperes quos invenit. Dedit virtutes divinas, et recepit defectus humanos: assumpsit servitutem, et contulit libertatem: et ut multa breviter perstringam, accepit mortem et dedit vitam: largitus est gloriam, et sortitus est miseriam, propter quod humilis poenitens hujusmodi negotium prosequens in hoc psalmo, prius exprimit humanam miseriam, ac inde gloriam divinam exponit.
Psalmi centesimi primi in ordine Psalmorum, in ordine vero poenitentialium quinti explicatio. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat [al. veniat ].
Psalmus iste in ordine Psalmorum poenitentialium est quintus, viginti quinque [ al. viginti novem] continens versus, in quinque quinarios dividendos, et in principio seriatim quinque petitiones exponit, ut quinarii sacramentum per omnia commendetur, quod Ezechiel (cap. X) expresse commendat in descriptione templi, dicens vestibulum templi per gyrum esse in longitudine viginti quinque cubitorum, et in latitudine quinque. Sane quia quinarius per se ductus semper in seipsum reducitur, aeternitatem designat, quae in se permanens semper eadem perseverat. Hanc psalmus iste in quinque locis commemorat. Primo: Tu autem Domine in aeternum permanes, et memoriale tuum in generatione et generationem; secundo: Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in saeculum saeculi anni tui; tertio: Ipsi peribunt, tu autem permanes; quarto: Tu autem, Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient; quinto: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi [al. tibi ], hoc est in annis tuis. Unde subjungitur: Et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Ad hoc igitur designandum psalmus iste viginti quinque [ al. viginti novem] continet versus, qui redduntur ex quinario per seipsum multiplicato, et in seipsum reducto. In primo quinario poenitens formam orationis, et causam exauditionis exponit. De forma orationis praemittit: Domine, exaudi orationem meam; de causa exauditionis subjungit: Quia defecerunt sicut fumus dies mei; quinquies autem formam orationis sine aliqua interpositione multiplicat. Primo: Exaudi orationem meam; secundo: Clamor meus ad te veniat; tertio: Ne avertas faciem tuam a me; quarto: Inclina ad me aurem tuam; quinto: Velociter exaudi me: ut unum idemque toties replicando, patenter ostendat quanta supplicationis instantia, quove devotionis affectu Deum debemus orare. Verumtamen et illud innuit, quod interdum aliquis tam exiliter orat ut ejus oratio non possit exaudiri. Nonnunquam autem fortiter clamat, sed clamor ejus non permittitur ad principem pervenire. Aliquando etiam clamor pervenit ad principem, sed ipse a precibus aurem avertit. Quandoque vero aures inclinat, cum exigit opportunitas, sed nimis differt exaudire precantem. Ad removendum igitur haec quinque impedimenta, poenitens iste toties orationem multiplicat dicens: Domine, creator et recreator, exaudi orationem meam, quae non exigua, vel exilis, sed clara pariter et clamosa. Ideoque clamor meus ad te perveniat, et cum pervenerit, ne avertas faciem tuam a me, sed cum aurem inclinaveris, inclina eam in tempore opportuno. Et ideo, in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam, et cum tempus opportunum aderit, non diu differas exaudire. Ideoque in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Ostendit hic poenitens preces suas esse dignas, devotas, gratas, necessarias et humiles, opportunas et efficaces. Ergo quia dignae sunt, Exaudi orationem meam. Quia devotae sunt, Clamor meus ad te veniat. Quia gratae sunt, Ne avertas faciem tuam a me. Item quia necessariae sunt et humiles, In quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. Et quia sunt opportunae et efficaces, In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Ait ergo: Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Clamor hic non tam vocis intentio, quam cordis devotio debet intelligi. Sic clamavit Susanna, quae flens suspexit in coelum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino, et ideo exaudivit Dominus vocem ejus (Dan. XIII). Clamor itaque meus ad te perveniat, non sicut clamor Sodomorum, qui te provocavit ad iram (Gen. XVIII), sed sicut clamor Ninivitarum, qui te ad indulgentiam inclinavit (Jon. III). Caeterum tria sunt quae impediunt, ne clamor perveniat ad Altissimi aures, ut exaudiatur ab eo, videlicet sartago, murus, et nubes. De sartagine legitur: Et tu, fili hominis, sume tibi sartaginem ferream, et pones eam inter te et inter civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam (Ezech. IV); de muro dicitur: In te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII); de nube scribitur: Opposuisti nubem tibi ne transeat oratio (Thren. III). Quia haec sunt exposita non sunt hic iterum repetenda. Sequitur:
Ne avertas faciem tuam a me; in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me.
Faciem quidem severitatis et animadversionis averte, sed faciem benignitatis et propitiationis ostende. De illa legitur: A facie tua non abscondar, a facie irae tuae (Job XIII). Ab hac facie Adam cum uxore sua se voluit abscondere in medio paradisi; sed profecto non potuit, propter illud quod legitur: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? (Psal. CXXXVIII). De ista dicitur: Cur faciem tuam abscondis? Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). Juxta quod inquit Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Facie ad faciem, est corporalis ad spiritualem perductio, sicut alibi dicitur: Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX). Ergo ne avertas faciem tuam a me, sed averte faciam tuam a peccatis meis (Psal. L), quia non naturam odisti, sed culpam. Nihil enim odisti eorum quae fecisti, Domine (Sap. XI). Quia vero frequenter tribulor, et in corpore et in mente, tam a daemone, quam ab homine, a mundo et carne, idcirco in quacunque die tribulor, inclina, sublimis ad humilem, aurem tuam, id est benignitatis auditum. In quacunque die invocavero te, velociter exaudi me, ut tua impleatur promissio. Adhuc te loquente, dicam: Ecce adsum (Gen. XLVI).
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt [al. cremium aruerunt ].
Exponit miserias quas patitur in seipso, videlicet brevitatem vitae, unde: Defecerunt sicut fumus dies mei. Anxietatem animae suae, unde: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Ariditatem cordis, unde: Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum. Et debilitatem corporis, unde: Oblitus sum manducare panem meum: et sic a voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae, sumque attenuatus sicut pellicanus in solitudine, sicut nycticorax in domicilio, et passer unicus in aedificio, quae ad litteram sunt aves nimis macilentae. Debes ergo velociter exaudire, quia defecerunt sicut fumus dies mei. Est fumus spirationis, unde: Quae est ista, quae ascendit sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? (Cant. III). Orationis, unde: Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli (Apoc. VIII). Compunctionis, unde: Tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII). Contemplationis, unde: Domus completa est fumo (Isa. VI). Et: Populus videbat montem fumigantem (Exod. XX). Item fumus defectionis, unde: Sicut fumus deficit, deficiant (Psal. XXXVI). Admonitionis, unde: Tria sunt quae expellunt hominem de domo: fumus, stillicidium, et mala uxor. Elationis, unde: Lux impii sicut procella, dies ejus sicut fumus qui spargitur (Sap. V). Simulationis, unde: Lignum fumigans non exstinguetur (Isa. XLII). Corruptionis, unde: De fumo putei exierunt locustae (Apoc. IX). Damnationis, unde: Ascendit fumus eorum in generatione, et desolabitur in saecula saeculorum (Apoc. XIX). Dies itaque mei defecerunt sicut fumus, hoc est velociter vita mea transit, sicut fumus velociter evanescit. Juxta quod legitur: Quid est vita nostra? Vapor ad modicum parens (Jac. IV). Et alibi dicitur: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur (Job VII). Vel quia fumus elationis, quo Adam fuit inobediens Creatori, causa exstiterat propter quam homo necessitati addictus est moriendi, dies mei defecerunt sicut fumus, id est ad similitudinem fumi, qui hunc defectum induxit. Nam vita decrescendo declinat, sicut fumus deficit ascendendo. Moraliter autem dies illius deficiunt, cujus conversatio a fructu boni operis est inanis. Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt, id est vires animae meae contritae sunt prae angustia, quasi in frixorio, sicut caro uritur in sartagine, juxta quod alibi legitur: Ossa mea aruerunt prae caumate (Job XXX). Nam cum anima premitur et affligitur, vires animae contrahuntur et siccantur, praesertim ex recordatione peccati, et timore judicii: quia tunc homo frigitur, cum se timet arsurum. Moraliter autem ossa mea, id est interiora, sunt confrixa, hoc est compassione proximorum afflicta; sicut aiebat Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II.) Nam scandalum proximorum, frixorium est justorum. Volens autem ostendere unde sibi defectus dierum, et frixura ossium provenerit, subjungit:
Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Omnia pene mea sonant miseriam, defectus, frixura, percussio, ariditas, oblivio, gemitus, et macies, quae notantur, cum dicitur: Adhaeserunt ossa mea carni meae; quia caro mea attenuata et desiccata per maciem, quasi transisse videtur in ossa. Unde pauper iste merito anxiatur et ait: Percussus sum mortis sententia in Adam, dicente Domino: Quacunque die comederis, morte morieris (Gen. II). A quo in posteros est materia propagata. Percussus sum sicut fenum, id est ad similitudinem feni, quod antequam percutiatur, viret et floret: ubi vero percutitur, decidit et arescit; sic homo antequam peccaret, stabat rectus et innocens: ubi vero peccavit, cecidit miserabilis et infelix. Vel percussus sum veneno serpentis, id est suggestione diaboli, promittentis: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III). Percussus, inquam, ut fenum, quia revera sum fenum, id est fragilis et mortalis. Nam omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (I Petr. I), quod hodie viret, et cras mittitur in clibanum (Matth. VI). Sic homo nunc vivit, et mox in infernum demergitur. Est enim fragilitas carnis, unde: Omnis caro fenum; et: Vere fenum est populus (Isa. XL). Viriditas mentis, unde: Florebunt sicut fenum terrae (Psal. LXXI); et: Producit in montibus fenum (Psal. CXLVI). Vanitas cordis, unde: Praecordia fatui sicut rota carri (Eccli. XXXIII), quae portat fenum et semper murmurat. Carnalis homo, unde: Fenum ut bos comedet (Job XL). Ipsa quoque humanitas Christi, unde: Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum (Psal. CIII); quia Christus tanquam fenum fuit in praesepio reclinatus.
Et aruit cor meum, quia sterilitate peccati viriditatem, id est virtutem amisit. Homo namque peccando spoliatus est gratuitis, et in naturalibus vulneratus, et sic relictus est semivivus. Redde singula singulis, quia percussus sum sicut fenum, defecerunt sicut fumus dies mei, et quia cor meum aruit, ossa mea sicut cremium aruerunt, et hoc inde provenit, quia oblitus sum manducare panem meum. Homo namque cibum sibi prohibitum manducavit, et panem sibi a Deo datum, hoc est verbum sibi a Deo dictum, manducare, id est custodire, neglexit. De ligno, inquit, scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II). Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV). Panis quippe multipliciter accipitur in Scripturis. Ipse Christus secundum divinitatem, unde: Panem angelorum manducabit homo (Psal. LXXVII); et: Panem de coelo praestitisti eis, habentem omne delectamentum in se, et saporis omnis suavitatem (Sap. XVI). Idem secundum humanitatem, unde: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI); et ejus caro, unde: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (ibid.) Aeterna beatitudo, unde: Beatus qui mauducabit panem in regno Dei (Luc. XIV). Coeleste desiderium, unde: Panem desiderabilem non comedi (Dan. X). Universalis Ecclesia, unde: Unus panis et unum corpus sumus in Christo (I Cor. X). Bonum opus, unde: Panem nostrum comedemus (Isa. IV); et: Comedetis azymos panes cum lactucis agrestibus (Exod. XII). Sacra Scriptura, unde: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV); et: In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III). Verbum Dei, unde: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV); et: Cibabit illum pane vitae (Eccli. XV). Vera poenitentia, unde: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI); et: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Sincera charitas, unde: Si petierit panem, nunquid lapidem dabit illi? (Matth. VII). Robur mentis, unde: Panis confirmat cor hominis (Psal. CIII); et: Omne firmamentum panis contrivit (Psal. CIV). Donum Spiritus sancti, unde: Pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI). Praeterea, panis est haereticorum doctrina, unde: Suavis est homini panis mendacii (Prov. XX); et: Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus dies tenebrarum (Job XV). Hypocritarum vita, unde: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur (Ose. VII). Delectatio peccati, unde: Panis absconditus est suavior (Prov. IX); et: Venite, edite panes occultos (ibid.). Saecularis jucunditas, unde: Panis eorum vertetur in fel aspidum (Job XX).
A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
Ergo percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum, id est quia non retinui firmiter in memoria Dei verbum, nec custodivi. Quare a voce gemitus mei, hoc est a suggestione diaboli, qui est gemitus meus, id est causa cur gemam, adhaesit os meum carni meae, id est ratio sensualitati consensit, quando vir uxori acquievit. Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III). Vel quia verbum Dei non custodivi, a voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae, quoniam spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII). In Christo autem adhaesit os carni, quando divinitas est unita humanitati, quoniam Verbum caro factum est (Joan. I). In Ecclesia vero adhaesit carni, quando fortes supportant infirmos, juxta quod dicit Apostolus: Nos firmi debemus infirmitatem infirmorum portare (Rom. XIV). Sequitur:
Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio [al. solitarius in tecto ].
Distinguit hoc loco Psalmista tres aves, pellicanum, nycticoracem, et passerem; solitudinem, domicilium, et aedificium sive tectum. Pellicanus avis est macilenta in solitudine manens; nycticorax die quiescit, et nocte vigilat, in parietibus habitans, et tristem vocem emittens; passer est libidinosus et callidus, sed castus efficitur, cum in aedificio manet solus. Per has tres aves, tres maneries poenitentium denotantur. Quidam enim pro agenda poenitentia omnino deserunt saeculum; quidam autem adhuc manent in saeculo; alii vero partim saeculum deserunt, et partim manent in saeculo. Qui pro agenda poenitentia transit de mundo ad solitudinem, ibique attenuatur vigiliis, et jejuniis, aliisque macerationibus corporis, et contritionibus cordis, habens quasi pellem pro carne, is profecto similis est pellicano in solitudine permanenti. Qui vero gemens et plorans a saeculari conversatione se subtrahit, et a placitis abstinens, tentationis vitat insidias, quasi noctis curam agendo, is incunctanter quasi nycticorax in domicilio satagit vigilare. Porro qui libidinis opera deserit, et castitatis amplectitur coelibatum, is utique factus est sicut passer, non jam libidinosus, sed unicus, id est castus, a passione ignominiae liberatus, manens in aedificio vel in tecto, de quo Dominus ait: Qui in tecto est, non descendat aliquid tollere de domo (Matth. XXIV). Ut omnis aedificatio constructa crescat in templum sanctum in Domino (Ephes. II). Ait itaque poenitens generalis: Similis factus sum pellicano in solitudine, quantum ad primam maneriem poenitentium: et sicut nycticorax, quantum ad alteram: et sicut passer unicus in aedificio, quantum ad tertiam.
Potest et aliter hoc exponi, ut intelligatur prius exprimere culpam, quam indigne commisit, et poenitentiam, quam digne peregit, ad similitudinem primi hominis, id est Adae, ac deinde tentationes quas a diabolo passus est, et persecutiones quas sustinuit ab hominibus, ad similitudinem secundi hominis, id est Christi, ut talis sit sensus: Percussus sum suggestione diaboli, sicut fenum, id est Adam, qui revera fenum fuit, quia mane creationis floruit in virtutibus, vespere transgressionis cecidit in miseriam. Et aruit cor meum in sterilitate peccati, quia oblitus sum manducare panem meum, id est observare mandatum Domini, sicut Adam, qui neglexit custodire praeceptum Dei, dicentis ad ipsum: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. III). Culpam autem cognoscens, poenitui, quoniam a voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae. Fuit ergo mihi gemitus compunctionis in corde, de quo processit vox confessionis in ore, ac deinde afflictio satisfactionis in opere, quia districtum egi jejunium, unde: Adhaeserunt ossa mea carni meae. Post jejunium vero tentatus fui a diabolo, sicut Christus, in tribus vitiis, in deserto de gula, in monte de avaritia, et in templo de jactantia seu superbia. Christus enim fuit quasi pellicanus in solitudine, quando jejunavit in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et postea esuriit (Matth. IV). Nam pellicanus nimia conficitur macie in solitudine manens. Idem fuit sicut nycticorax in domicilio, quando in supercilio montis ostendit ei diabolus omnia regna mundi. Nycticorax enim limpidissimum habet intuitum, unde clare videt et in nocte. Ipse quoque fuit sicut passer unicus in aedificio, sive solitarius in tecto, solus de patre, solus de matre. De patre sine matre, de matre sine patre. Solitarius in utero, solitarius in sepulcro. Et sicut ipse testatur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). Nec tantum tentationes passus sum a diabolo, sicut Christus, sed et ab hominibus, sicut et ipse sustinuit a Judaeis; quia tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversum me jurabant. Licet autem verbum vigilavi ponatur in medio, pertinet tamen non solum ad medium, verum etiam ad primum et ultimum, ut dicatur: Similis factus sum pellicano in solitudine. Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio, quia quilibet in quolibet loco vigilare tenetur contra daemones, mundum et carnem. Non sit igitur eremita in solitudine securus, nec monachus securus in claustro, quia tentatus est Adam in paradiso et Jesus in deserto. Sane vigilat Deus, vigilat angelus, vigilat homo, vigilat Zabulus. Deus vigilat per misericordiam et justitiam, ad indulgendum et puniendum, unde: Cum accesseris ad Dominum, statim evigilabit ad te (Job VIII). Item: Vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit super nos illam (Dan. IX). Propter quod ipse dicitur virga vigilans (Jer. I). Vigilat angelus per diligentiam et cautelam, ad custodiendum et adjuvandum, unde: Vigil et sanctus de coelo descendit (Dan. IV) et: In sententia vigilum decretum est (ibid.). Homo vero per circumspectionem, unde: Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum (Luc. II). Per informationem, unde: Angelo Sardis Ecclesiae scribe: Esto vigilans et confirma caetera quae erant moritura (Apoc. III). Per praedicationem, unde: Vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae (II Tim. IV). Per orationem, unde: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). Per contemplationem, unde: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Per attentionem, unde: Beatus qui vigilat ad fores sapientiae, et observat ad postes tabernaculi mei (Prov. VIII). Zabulus autem vigilat ad nocendum et seducendum. Unde Petrus admonet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Vigilat etiam cum facit homines in malitia vigilare, unde: Non dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint (Prov. IV). Ipsa quoque malitia dicitur vigilare, cum vigilat quis in ea, unde: Vigilavit jugum iniquitatum eorum (Thren. I). Ergo Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV). Vigilate, quoniam nescitis qua hora Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes (Marc. XIII). Beati namque sunt servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). Vigila enim honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum (Eccli. XXXI). Janitori praecepit Dominus ut vigilet, addens: Quod vobis dico, omnibus dico: Vigilate (Marc. XIII). Passer quoque portat multiplicem in Scriptura figuram. Nam passer dicitur Christus, unde: Factus sum sicut passer solitarius in tecto. Hinc leprosus mundatus, duos vivos passeres offerebat, quorum unus immolabatur in sacrificium, et alter dimittebatur in agrum; quia humanitas Christi est immolata pro mundanda humani generis lepra, et divinitas in passione libera est dimissa. Dicitur etiam passer, sensus hominis, unde: Nonne quinque passeres asse veneunt? (Matth. X.) Ratio cordis, unde: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum (Psal. LXXXIII). Dicitur etiam vir justus, unde: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII); et: Illic passeres nidificabunt (Psal. CIII). Dicitur etiam homo carnalis, unde: Multis passeribus pluris estis vos (Luc. XII). Superbus haereticus, unde: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X).
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversum me jurabant.
In quinario primo poenitens exposuit interiores miserias, quas patitur in seipso; in hoc autem secundo quinario exponit miserias exteriores, quas sentit se ab aliis sustinere. Patitur enim irrisiones continuas, et conspirationes occultas, a veris inimicis et falsis amicis, unde: Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversum me jurabant. Patitur autem ideo, quia in fletu et cinere panem meum manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. Cum enim diabolus conspicit peccatorem converti ad poenitentiam, commovet irrisores, qui eum exprobrando confundant, et conjuratores inducit, qui eum conspirando subvertant, tales videlicet, quos ipse non facile deprehendat, fictos videlicet laudatores; vel illos etiam, qui eum laudabant saeculari vita secum fruentem, ut per patentes injurias, et per latentes insidias eum revocent a studio poenitendi. Ecce quantum dolet diabolus de poenitentia peccatoris, quantumque laborat ut eum revocet ad peccatum. Ergo qui laudabant me, adversum me jurabant.
Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam [al. miscebam ].
Notat in poenitente vilitatem cibi, cum ait: Cinerem sicut panem manducabam, et potus asperitatem, cum addit: Potum meum cum fletu miscebam. Est cinis Dominicae passionis, unde: Facies lebetes ad suscipiendos cineres (Exod. XXVII). Hic est cinis vitulae rufae, de quo dicit Apostolus: Si sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (Hebr. IX). Cinis poenitentialis sanctificationis, unde: Ago poenitentiam in favilla et cinere (Job XLII); et: Operui cinere carnem meam (Job XVI). Cinis humanae abjectionis, unde: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII); et: In domo cineris aspergite vos cinere (Jer. XXV); et cinis extremae corruptionis, unde: Homo in cinerem revertetur (Job XXXIV); et: Cinis es, et in cinerem reverteris (Gen. III). Potus quoque multipliciter accipitur in Scripturis. Est enim potus Eucharistiae, unde: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Intelligentiae, unde: Aqua sapientiae salutaris potavit eum (Eccli. XV). Doctrinae, unde: Inter medium montium pertransibunt aquae, potabunt eam omnes bestiae agri (Psal. CIII). Gloriae, unde: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Compunctionis, unde: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX). Afflictionis, unde: Potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXVI). Ostensionis, unde: In siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Deceptionis, unde: Vae, qui potum dat amico admiscens fel! (Habac. II.) Manducabam ergo cinerem sicut panem, id est cinerem cum pane, vel panem cum cinere, videlicet vilem et despectum, quasi cinerosum panem vel cinericium. Et potum meum cum fletu miscebam; quia erat affluentia tanta lacrymarum, ut effunderem illas in potum. Aliter: Cinis est id quod remanet de ligno igne consumpto. Lignum autem igne consumptum est peccatum, charitate dimissum, secundum illud: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII). Ipsum quoque peccatum nonnunquam in memoria delectabiliter refricatur, et haec refricatio, quae remanet de peccato, est cinis ipsius, et ipsa peccatum. Hunc ergo cinerem manducabam, id est consumebam per poenitentiam, sicut panem, qui cum manducatur, consumitur. Vel per panem intellige peccatum, quod actum delectat. Unde: Panis absconditus est suavior (Prov. IX). Nam levia peccata per veram poenitentiam sunt consumenda; et potum meum, id est calicem amaritudinis et doloris, cum fletu temperabam. De quo alibi dicitur: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX), id est affluentia lacrymarum, juxta quod legitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Multum enim temperatur amaritudo dolorum ex dulcedine lacrymarum, quae quanto sunt amariores ex causa, tanto sunt dulciores ex fine. Vel: Inimici mei exprobrabant mihi tota die, sed ego gaudebam, quia cinerem tanquam panem manducabam: quia reficiebar opprobrio sicut laude, secundum illud quod alibi legitur: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V), hoc enim maxime ad meritum proficit poenitenti. Et potum meum, id est temporalem laetitiam, de qua legitur: Vinum laetificat cor hominis (Eccli. XL), cum fletu miscebam, memor ejus quod legitur: In die bonorum ne sis immemor malorum (Eccli. XI); et: Extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV). Sed quasi quaereretur ab eo: Unde tibi tantus fletus? Respondet:
A facie irae indignationis tuae, quoniam elevans allisisti me.
Superius ostensum est qualiter ira vel indignatio sint intelligendae de Deo; unde non est iterum repetendum, sed attente notandum, quod singula pene verba miseriam indicant et dolorem, exprobratio, inimicitia, conjuratio, cinis, fletus, ira, indignatio, allisio, umbra, declinatio et ariditas, ut quanta sit anxietas hujus pauperis liquido cognoscatur. Ostendit unde sit fletus, quem cum potu miscebat: A facie, inquit, irae indignationis tuae, hoc est a manifesta vindicta, quam iratus exercuisti ab initio in Adam de cujus propagine nati, quasi natura sumus filii irae (Ephes. II), quod patet, quia elevans me gloria et honore, creando me ad imaginem et similitudinem tuam, et praeficiendo me volatilibus coeli, piscibus maris, et bestiis terrae, allisisti me, cum in illo primo parente projecisti me de paradiso, et in miseriam hujus exsilii dejecisti (Gen. I, III), quam non sufficio deplorare. Quia ergo ego declinavi a vero sole, merito
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
Sicut enim umbra cum declinat et transit, nullum sui vestigium relinquit, ita dies mei declinaverunt, et transierunt inutiles et inanes, nullum fructum boni operis relinquentes, et amisso virore gratiae, arui sicut fenum, peccati falce succisus. Est umbra incarnationis, unde: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I); protectionis, unde: Sub umbra manus suae protexit me (Isa. XLIX); refrigerationis, unde: Sub umbra illius quem desideraveram sedi (Cant. II); dissolutionis, unde: Operuit nos umbra mortis (Psal. XLIII); oblivionis, unde: Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis (Job III); lucis, unde: Operuit montes umbra ejus (Psal. LXXIX); ignorantiae, unde: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Psal. LXXXVII); culpae, unde: Sub umbra dormit, et in secreto thalami (Job XL); miseriae, unde: Quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra (Job XIV); gehennae, unde: Terra miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job X). Ego ergo sum velut umbra et sicut fenum:
Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in saeculum saeculi [al. in generatione et generationem ].
Postquam poenitens suas enumeravit miserias, convertit se ad Dei gloriam enarrandam, ut facilius apud eum gratiam et misericordiam consequatur, commendans illum a natura, quae est aeterna: Quia tu, Domine, in aeternum permanes: et a fama quae est perpetua, quia memoriale tuum in saeculum saeculi. A misericordia, quae est larga, quia tu exsurgens misereberis Sion; et a sapientia, quae est provida, quia venit tempus miserendi ejus; et a familia, quae est placida, quia beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus, et eadem pariter quae est pia, quia terrae ejus miserebuntur; a reverentia, quae est multa, quia timebunt gentes nomen tuum, Domine; et a gloria, quae est magna, quia timebunt omnes reges terrae gloriam tuam; a potentia, quae est inclita, quia aedificabit Dominus Sion; ab honorificentia, quae est summa, quia videbitur in majestate sua. Quis ergo tantum non timeat, aut talem non diligat Redemptorem? Propterea insistens commendationi poenitens ait: Tu autem, Domine, in aeternum permanes, quia principio cares et fine, cum tu sis α et ω, principium et finis (Apoc. I), per quem naturam accipimus et gloriam obtinemus. Et memoriale tuum in saeculum saeculi. Licet enim homo ex sua conditione sit quasi fenum et umbra, si tamen memor sit tui ad obediendum tibi per omnia, teque super omnia diligendum, erit tecum in saeculum saeculi, futurum scilicet, quod erit consecutivum praesentis; quia quod ei ex sua natura negatur, ex tua gratia conceditur. Et memoriale tuum, id est is qui memor est tui, non transibit ut umbra, sed erit in saeculum saeculi, id est in perpetuum permanebit resurrectionis gloria decoratus; quoniam temporalem servabis aeternus. Vel memoriale tuum, id est promissum de te memorabile, quo tu memor es nostri, aut tua memoria, qua nostri memor existis, erit in generatione praesenti, et usque in generationem futuram; quia pietas promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae (I Tim. IV). Unde:
Tu exsurgens, Domine, misereberis Sion, quia venit tempus miserendi ejus [al. quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus ].
Quantae sit virtutis et efficaciae vera et humilis poenitentia manifeste probatur etiam secundum spiritum prophetiae. Ecce enim in hoc tertio quinario de Christo et Ecclesia vaticinando prophetat inter caetera dicens: Quia tempus miserendi venit, et secundum aliam translationem repetit, quia venit tempus. Haec repetitio confirmationem designat, secundum quod Joseph inquit ad Pharaonem: Quod secundo vidisti ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis est indicium (Gen. XLI). Vel repetitio ista exprimit desiderium, secundum quod alibi dicitur: Miserere mei, Deus, miserere mei (Psal. LVI).
Quia vero universae viae Domini misericordia sunt et veritas (Psal. XXIV), propter quod ipse Psalmista testatur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C): constat quod misericordia et judicium convenerunt; sed illa manifesta, haec autem occulta. Ideoque bis dicit, quia venit tempus, quia tempus venit. Quoniam Salomone testante, Tempus est omni rei quae sub coelo est (Eccle. III). Sed in primo misericordiam ponit et exprimit, dicens: tempus miserendi venit, quia misericordia existit manifesta; in secundo vero nec exprimit nec ponit justitiam, sed dicit simpliciter: Quia venit tempus, quia justitia erat occulta. Hoc est tempus plenitudinis, de quo dicit Apostolus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV). Sed dices: Nunquid non semper existit tempus miserendi? Vel: Cur Deus tanto tempore distulit misereri? Posset forsan aliquis respondere, quod mediator Dei et hominum Christus in mundum veniens, sicut in medio locorum apparuit, ita in medio temporum voluit apparere, ut quantam moram fecerat a principio mundi usque ad primum adventum, tantam faceret moram ante secundum adventum usque ad finem mundi, quatenus esset in omnibus, et per omnia mediator. Quod enim in medio locorum apparuerit, ostendit Psalmista cum ait: Deus rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII). Quod autem apparuerit in medio temporum, Sapiens innuere videtur, ita dicens: Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit (Sap. XVIII). Justum quippe est, ut semper medium teneat mediator. Unde propheta: In medio duorum animalium cognosceris, dum advenerit tempus ostenderis (Ezech. I). Et parentes invenerunt eum in medio doctorum audientem illos et interrogantem (Luc. II). Judaei quoque crucifixerunt cum eo duos latrones hinc inde, medium autem Jesum (Joan. XIX). Sed Joannes vidit in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis vestitum podere (Apoc. I). Rursum vidit in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum (Apoc. V). Hinc de se dicit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII); et iterum: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat (Luc. XXII). Et post resurrectionem stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis (Luc. XXIV). Sed dices, hoc stare non posse, propter id quod Paulus Apostolus ait: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X); et Joannes apostolus ait: Filioli, novissima hora est (I Joan. II). Porro cum Dominus dicat: Oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis (Luc. XXI); et Apostolus ad Thessalonicences admonet, ne terreantur tanquam instet dies Domini (II Thess. II), procul dubio finis saeculi vel novissima hora intelligitur aetas ultima, quam hujus assertor opinionis diceret duraturam, quantum caeterae duraverunt, ad similitudinem aetatum hominis, quarum ultima nonnunquam plus caeteris perdurat. Nam prima aetas hominis est infantia, quae durat usque ad septem annos; secunda pueritia, quae durat usque ad quatuordecim annos; tertia adolescentia, quae durat usque ad viginti quinque; quarta juventus, usque ad quinquaginta; quinta senectus, usque ad octoginta: nam Si in potentatibus octoginta anni, plurimum eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX); sexta senium, quod durat usque ad finem vitae, quantumcunque sit homo victurus; sic sunt sex aetates saeculi. Prima, ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad finem saeculi: quantumcunque ipsa sit duratura. Si ergo alicujus hominis aetas ultima durasse ponatur, quantum caeterae duraverunt, invenietur ille homo centum sexaginta annis vixisse; qui si dividantur in sex partes aequales, singulae habebunt viginti sex annos et octo menses integros, sedecim autem dimidios, ne a senario recedatur. Qui numeri duo, quadraginta duo efficiunt simul juncti, quot fuerunt mansiones filiorum Israel in deserto. Et tale profecto mysterium conveniret humano generi, per desertum hujus saeculi transeunti. Ego autem opinionem hujusmodi nec asserere volo, nec debeo, propter id quod Dominus ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I). Itemque: De die illa nemo novit, neque angelus, neque Filius (Matth. XXIV), videlicet adoptivus, vel etiam unigenitus secundum humanitatis naturam. Aut certe non novit nobis, quia non fecit nosse, cum haec magis expediat nobis ignorare, quam scire. Illud quoque huic assertioni maxime contradicit, quod Dominus de die judicii loquens in parabola decem virginibus, in fine concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXIII). Et alibi: Cum non putatis, filius hominis veniet (Luc. XII). Quoniam, ut inquit Apostolus, dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V). Illa vero hujus dilationis est ratio, quam Sapiens in praemissis verbis insinuat: Dum medium, inquit, silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit (Sap. XVIII). Licet enim aliter et aliter hoc ab aliis et aliis exponatur, congrue tamen potest intelligi primum silentium in lege naturae, secundum in lege Scripturae, tertium in lege gratiae. Indidit enim conditor Deus legem naturalem mentibus hominum ab ipso creationis exordio, geminum continentem mandatum, unum affirmativum, quod ad praestandum beneficia docetur in Evangelio: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, et vos facite illis (Matth. VII). Alterum negativum, quod ad vitandum injurias legitur in Tobia (cap. IV): Quae tibi odis fieri, alii ne facias. Sed lex ista siluit ab initio, cum Cain interfecit Abel (Gen. IV), faciens alii, quod sibi nollet fieri. Et sic factum est primum silentium usque ad Moysen, per quem suscitavit testimonium in Jacob, et praeceptum posuit in Israel (Psal. LXXVII), dans per eum legis Decalogum in duabus tabulis scriptum, altera continente dilectionem Dei, reliqua proximi, in quibus duabus pendet lex etprophetae (Matth. XXII). Sed lex ista siluit ab initio, cum populus vitulum conflatilem adoravit (Exod. XXIII), contra primum legis praeceptum, adorans deos alienos, et sic factum est secundum silentium usque ad Christum, qui misertus adveniens contulit legem gratiae, scribens eam in cordibus hominum digito Dei. Sed lex ista silebit in ultimo, cum revelabitur filius perditionis, qui extolletur super omne, quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II). Et forte jam silet, quoniam superabundavit iniquitas, et refrixit charitas multorum (Matth. XVIV). Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII). In prima vero lege contulit Deus homini posse, in secunda contulit nosse, in tertia contulit velle. In prima contulit potentiam per naturam, in secunda contulit scientiam per scripturam, in tertia contulit voluntatem per gratiam. Praemisit itaque Deus legem naturalem, per quam convinceret transgressorem, ne fortassis excusationem praetenderet, dicens: Cecidi quidem, quia stare non potui. Sed tollitur excusatio, quia per bonum naturae potuit in bono stare, sed noluit. Praemisit et legem scriptam, per quam convinceret praesumptorem, ne fortassis excusationem praetenderet dicens: Cecidi, quia stare nescivi. Sed tollitur excusatio, quia per documentum Scripturae potuit a malo declinare, sed noluit. Et ideo post utramque legem, tempore congruo, scilicet cum nox culpae medium iter perageret, omnipotens sermo venit, id est, Verbum caro factum est (Joan. I), et contulit legem gratiae, ut quod poterat per naturam, et noverat per Scripturam, impleret per gratiam. Eliseus quoque praemisit baculum ad suscitandum filium Sunamitis, per quem cum ille non surgeret, ipsemet venit, et contrahens se puero coaptavit, et sic mortuus exsurrexit (IV Reg. IV). Tu ergo exsurgens misereberis Sion. Ac si diceret manifestius: Tu qui videbaris tam diu differendo dormire, nunc tandem exsurgens misereberis Sion. Propter quod antiqui fideles clamabant: Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum (Psal. XLVI). Exsurge, quare obdormis, Domine, exsurge, et ne repellas in finem (Psal. XLIII); quia venit tempus miserendi ejus. Duo populi erant, Judaicus et Gentilis, utriusque in adventu suo voluit Dominus misereri, ut duos diversos parietes in uno angulari lapide copularet. Et prius quidem misertus est Judaeorum; unde praemittit: Tu exsurgens misereberis Sion, id est Judaeae, cujus metropolis erat Sion. Postea vero misertus gentium; unde subjungit: Et timebunt gentes nomen tuum, Domine. Quod bene signatum est in pastoribus, qui cum essent Judaei, prius de vicino venerunt ad vocem angeli (Luc. II); et in magis, qui cum essent gentiles, postea de longinquo venerunt ad signum stellae (Matth. II). Utrique tamen ad eum qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, in uno homine faciens pacem, pacem his qui prope, et pacem his qui longe. (Ephes. II). Et fortassis propter hos duos populos, quibus veniens est misertus, prius dicit, Quia venit tempus miserendi Judaeis, et postea dicit, Quia venit tempus miserendi gentilibus. Vere misereberis Sion:
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
Lapis iste ipse Christus est; unde: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Hic est lapis offensionis, et petra scandali (I Petr. II), lapis excisus de monte sine manibus (Dan. II). Angelicus ordo, unde: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum (Ezech. XXXVIII). Sancta Ecclesia, unde: Sumentes lapidem posuerunt subter eum (Thren. III). Item lapis, quilibet sanctus, unde: Sternam per orbem lapides pretiosos (Isa. LIV); et: Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV). Gentilis populus, unde: Lapis calore solutus in aes vertitur (Job XXVIII); et: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (I Cor. III). Induratus Judaeus, unde: Auferam a te cor lapideum, et dabo tibi cor carneum (Ezech. XI). Rursus lapis, spiritualis virtus, unde: Fundamenta civitatis omni pretioso lapide ornata (Apoc. XXI). Et: Alius aedificat aurum, argentum et lapides pretiosos (I Reg. XVII). Sacra scriptura, id est lex divina, unde: David elegit quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem. Litteralis intellectus, unde: Erat spelunca, et lapis superpositus erat ei (Joan. XI). Et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti (Matth. XXVIII). Praeterea, lapis est diabolus, unde: Cor ejus indurabitur quasi lapis, et astringetur, quasi malleatoris incus (Job XLI). Vir iniquus, unde: Angelus sustulit lapidem quasi molarem, et misit in mare (Apoc. XVIII). Gravedo peccati, unde: Devenerunt in profundum tanquam lapis (Exod. XV). Lapides autem Sion, in hoc loco intelliguntur prophetae, in fide fortes et stabiles, et servi Christi accipiuntur apostoli, de quibus ipse dicebat: Non est servus major domino suo (Joan. XIII). Ergo lapides ejus, id est, prophetae, placuerunt servis tuis, hoc est apostolis; quia secundum testimonium prophetarum, apostoli Judaeis Evangelium praedicabant per auctoritates propheticas praedicationem evangelicam, ubi fundata fuerat prophetia: nam ibi coeperunt apostoli praedicare ubi coeperant vaticinari prophetae; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II). Vel lapides Sion intelliguntur ipsi Judaei, prius quidem duri, sed ad praedicationem apostolorum postea emolliti, juxta quod legitur, quod ipso die Pentecostes, auditis verbis quae dixerat Petrus, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Act. II.) Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt illa die animae circiter tria millia. Vere ergo tu exsurgens misereberis Sion: quoniam lapides ejus, id est primitivi Judaei ad fidem conversi, placuerunt servis tuis, id est apostolis, qui eos praedicando et baptizando converterunt ad fidem. Et terrae ejus miserebuntur: si per lapides intelliguntur fortes et stabiles, per terram debent intelligi debiles et infirmi, sive corpore, sive mente, quorum apostoli sunt miserti, aliquorum monitis et doctrinis, revocando eos ab errore ad veritatem, et a vitiis ad virtutes: ut illos qui ad praedicationem apostolorum vendebant peculia sua, et pretium ante pedes eorum ponebant, et erat multitudinis credentium cor unum et anima una, nec inter eos quisquam egebat, quia dividebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV). Aliorum autem miserebantur apostoli prodigiis et virtutibus, sanando eos a diversis languoribus, et spiritibus immundis curando; ut illos de quibus legitur, quod concurrebat multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret eos, et curarentur a languoribus suis (Act. V). Sic ergo servis tuis placuerunt lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur. Non solum autem Sion, id est Judaei misericordiam consequentur, sed
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam.
Timebunt quidem omnes, omnino, non solum minores, ut gentes, sed majores, ut reges, secundum quod alibi dicitur: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Timebunt, non timore mundano, de quo dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII): neque timore servili, de quo legitur: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV): sed timore initiali, de quo dicitur: Initium sapientiae timor Domini (Eccle. I), vel potius filiali, de quo legitur: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Hoc timore, qui est devotionis et reverentiae, timebunt gentes, id est gentilis populus ad fidem conversus, nomen tuum, Domine, non terribile, sed amabile. Illud utique, de quo legitur: Vocabis nomen ejus Jesum, quod interpretatur Salvator. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Hoc est enim nomen sanctum et gloriosum, quod invocatum est super nos, nec est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo illos oporteat salvos fieri (Act. IV), de quo propheta dicebat: Ego autem in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Et ob hoc omnes reges terrae timebunt gloriam tuam, sive nomen illud sanctum et gloriosum, quod invocabitur super eos: sive naturam divinam, in qua cum Patre ac Spiritu sancto pariter gloriaris, de quo duo Seraphin clamabant alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Plena est omnis terra gloria tua (Isa. VI). Haec autem idcirco fient,
Quoniam aedificabit Dominus Sion, et videbitur in majestate sua [al. in gloria sua ].
Sion prius accipiebatur secundum litteram pro Judaea, nunc autem accipitur secundum spiritum pro Ecclesia. Tribus enim modis accipitur: historice, pro Hierosolyma, unde: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II); allegorice, pro Ecclesia, unde: Benigne fac in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Psal. L); et tropologice, pro anima, unde: Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam (Isa. XLVI). Sion quippe interpretatur speculatio, sive specula, hoc est universalis Ecclesia, sive fidelis anima, quae nunc Deum speculatur per fidem, et tandem contemplabitur ipsum per speciem: quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem videbimus non per speculum, sed faciem cognoscentes, sicut et cogniti sumus (I Cor. XIII). Hanc ergo Sion, id est Ecclesiam, aedificavit Dominus de Judaeis et gentibus, quos convertit ad fidem. Et cum aedificata fuerit ex toto, postquam plenitudo gentium intrabit ad fidem, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom. XI), ipse qui prius visus est humilis et despectus, secundum illud: Vidimus eum non habentem speciem nec decorem (Isai. LIII): tunc, adveniente judicio, videbitur in majestate sua, gloriosus atque sublimis, sicut ipse testatur: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli ejus cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante omnes eum gentes (Matth. XXV), et videbit eum omnis caro (Luc. III), et qui eum pupugerunt (Apoc. I), ete. Sic ergo
Respexit in orationem pauperum [al. humilium], et non sprevit precem eorum.
Olim antiqui fideles qui erant pauperes spiritu, clamabant cum multo desiderio, et orabant ut Christus veniret, et aedificaret Sion, id est Ecclesiam congregaret, dicentes ad Patrem: Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion (Isai. XVI). In has orationes pauperum ipse respexit, cum de coelo descendit, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Et hoc faciens non sprevit precem eorum, sed misericorditer exaudivit.
Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Non solum quae dicta sunt, sed etiam quae dicenda in hoc quarto quinario, tanquam Dei magnalia sunt scribenda fideliter, et solemniter collaudanda. Scribenda, ut firmiter memoriae commendentur, unde: Scribantur haec in generatione altera. Laudanda, ut Deo grates humiliter referantur, unde: Populus qui creabitur, laudabit Dominum. Deinde causam exponit, quare a populo, qui creabitur, laudabitur Dominus: quia cum sit natura sublimis, unde: Prospexit de excelso sancto suo, ex gratia factus est humilis, unde: Dominus de coelo in terram aspexit. O quam bene in ipso conveniunt sublimitas et humilitas, ut sublimis sit humilis, et humilis sublimis: Deus homo, et homo Deus. Amodo reddit causas, cur Dominus de coelo in terram prospexit, videlicet ut audiret gemitus compeditorum, ecce dignationis affectus. Et solveret filios interemptorum, ecce miserationis affectus. Ut annuntietur in Sion nomen Domini, ecce praedicatio veritatis: et laudem ejus in Jerusalem, ecce glorificatio majestatis. In conveniendo populos in unum, ecce vinculum pacis. Et reges, ut serviant Domino, ecce obsequium servitutis. Sane duae sunt generationes, una malorum, de qua dicitur: Generatio prava et adultera (Matth. XII). Altera bonorum, de qua scribitur: Haec est generatio quaerentium Dominum (Psal. XXIII); et: Generatio rectorum benedicetur (Psal. III). Haec ergo quae dicta sunt, videlicet deformatio per Adam facta, et reformatio facienda per Christum, scribantur, ut memoriae commendentur, in generatione altera, id est in generatione bonorum, qui ea cupiunt intelligere: non autem in generatione malorum, qui ea considerare contemnunt; item, una Judaeorum generatio, quae praecessit, et altera Christianorum quae successit. Ergo scribantur haec, ne oblivioni tradantur, in generatione altera, hoc est ad opus generationis alterius, videlicet populi Christiani, cui proficient magis; quia per ea, quae spiritu prophetico sunt praedicta, Christiani amplius solidabuntur, in fide, quam intelligent propheticis testimoniis commendatam. Et sic populus qui creabitur, id est populus Christianus, qui recreabitur per gratiam redemptionis, ut nova sit creatura, secundum quod dicit Apostolus: In Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Gal. VI); et: Vetera transierunt: ecce nova facta sunt omnia (II Cor. V). Ille, inquam, populus laudabit Dominum, corde, ore, et opere: diligendo, confitendo, et obsequendo, ut ad perfectam laudem conveniant, vita, lingua, et conscientia. In creatione siquidem homo factus est ad imaginem Dei (Gen. I), sed in recreatione Deus factus est ad imaginem et similitudinem hominis. Et certe illud majoris est dignitatis, hoc autem majoris dignationis existit. Vel optat Propheta, quatenus haec digito Dei scribantur in cordibus aliorum, ut populus qui creabitur, protinus pro tantis beneficiis laudet Deum. Est enim Scriptura superior et inferior, interior et exterior. Scriptura superior, est divina praedestinatio, quae dicitur liber vitae seu Scriptura veritatis, unde: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII); et: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Non delebo nomina eorum de libro vitae (Apoc. III). Et: Annuntiabo tibi, quod expressum est in Scripturis veritatis (Dan. X). Scriptura inferior est macula criminalis; unde dicitur: Recedentes a te in terra scribentur. Et peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino (Jer. XVII). Scriptura interior est unctio spiritualis, unde: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi (II Cor. III); et: Cujus est imago haec et superscriptio? (Matth. XXII.) Scriptura exterior est exaratio litteralis, unde: Ingressi omnes sapientes non potuerunt Scripturam legere, nec interpretationem ejus indicare regi (Dan. V); et: Interpretabatur in omnibus Scripturis, quae de ipso erant (Luc. XXIV). Superiorem et inferiorem scribit Deus, unde: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII); et: Scribes contra me amaritudinem (Job XIII). Item: Dedit Moyses duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei (Exod. XXXIV); et: Qui ea, quae legis sunt, naturaliter faciunt, habent legem Dei scriptam in cordibus suis (Rom. II). Exteriorem scribit homo, unde: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I). Et scripsit Moyses canticum Domino. Inferiorem autem scribit diabolus, aut etiam vir iniquus, unde: Pseudoprophetae scribebant et prophetabant, quos tamen Dominus non mittebat. Est igitur scriba summus Spiritus sanctus, de quo legitur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV). Scriba medius, de quo dicitur: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, etc. (Matth. XIII). Et scriba infimus, malus praelatus, de quo dicitur: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei, quaecumque dixerint vobis, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII). Vel haec, quae scripta sunt in generatione Judaeorum per legem et prophetas, scribantur in generatione gentium, per translationes et per interpretationes, quod factum est tempore Ptolomaei Philadelphi regis Aegypti, qui bibliothecam Judaeorum transferri fecit per Septuaginta interpretes in linguam Graecorum; magis scribantur in cordibus hominum digito Dei.
Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de coelo in terram aspexit.
Christus est Sanctus sanctorum, inter sanctos excelsus, qui sanctus est Dei Patris, sicut ipse dicit in Psalmo: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II). Et ad ipsum dicitur in Evangelio: Scio quod sanctus Dei sis (Marc. I). De hoc excelso sancto suo Dominus Pater prospexit, id est generi humano providit, mittendo ipsum in mundum, ut genus humanum redimeret suo sanguine pretioso. Vel prospexit ipse Christus de excelso sancto suo, id est de sublimitate suae divinae naturae, quae non solum est sancta, sed sanctitas, quia nihil est in ea quod non sit sanctum. Unde subdit exponens: Dominus de coelo, id est de divina natura prospexit in terram, id est ad humanam miseriam, ut miseros homines liberaret. Sic enim aliquando coelum et terra in divinis accipiuntur Scripturis, sicut inferius ostendetur. Cur autem Christus de coelo in terram prospexit, determinat subdens:
Ut audiret gemitus compeditorum, et solveret filios interemptorum.
Sunt vincula corporis, unde: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres (Hebr. II). Paupertatis, unde: Si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, indicabis opera eorum eis (Job XXXVI). Pacis, unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Charitatis, unde: Charitatem habete, quod est vinculum perfectionis (Colos. III). Sapientiae, unde: Vincula illius alligatura sanitatis (Eccli. VI). Legis, unde: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. XXIX). Doctrinae, unde: Dirupisti vincula mea, et dixisti, non serviam (Psal. CXV). Timoris, unde: Excitasti vincula usque ad cervices. Praeterea sunt vincula peccatorum, unde dicitur: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CV). Tenebrarum, unde: Persuasum habent iniqui, dominari posse nationi sanctae vinculis tenebrarum (Sap. XVII). Tormentorum, unde: angelos qui suum non servaverunt principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium Dei magni sub caligine vinculis reservavit. Ad hoc autem spiritualiter venit Christus in mundum, ut mortuos liberaret ab inferis, et vivos solveret a peccatis. Et hoc est quod ait; De coelo prospexit Dominus in terram, ut audiret gemitus vinculatorum, id est exaudiret gemebundas preces eorum, qui tenebantur in inferno, quasi ligati vel compediti vinculis tenebrarum, quos Christus in triduo mortis descendens ad inferos liberavit. Et tunc solutis inferni doloribus, in sanguine testamenti sui eduxit vinctos suos de lacu, in quo non erat aqua, captivitatem nostram sua ducens virtute captivatam. Et ipse de coelo in terram prospexit, ut solveret a peccatis filios interemptorum, id est primorum parentum, qui fuerunt interemptores et interempti, quia causam interemptionis et mortis, id est originale peccatum ad filios transmiserunt. Nam, ut inquit Apostolus, per unum hominem, id est Adam et Evam, qui fuerunt duo in carne una, etiam in omnes homines mors petransiit (Rom. V). Et ipsi quidem propter inobedientiam interempti fuerunt, mortem corporis et animae incurrentes, sicut fuerat illis praedictum: Quacunque die comederitis, moriemini (Gen. II). Ergo prospexit, ut solveret a peccatis filios interemptorum, id est generis humani, quod a primis parentibus interemptoribus quidem et interemptis est carnaliter propagatum. Vel, vinculatos et compeditos appellat sanctos, qui timore Dei velut quibusdam vinculis et compedibus sunt ligati, de quibus Sapiens testatur: Audi fili mi, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum, et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum, et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae (Eccli. VI). Dominus autem de coelo prospexit in terram, ut talium compeditorum gemitus exaudiret, qui gemebant et postulabant ut Christus ad redemptionem humani generis adveniret et solveret nos a nexibus criminum, et redderet filios interemptorum, id est imitatores eorum, qui pro veritate sunt mortificati et interempti, ut multi prophetae in Veteri Testamento, et martyres omnes in Novo, quorum sunt filii, qui fidem sectantur eorum. Dominus etiam de coelo prospexit in terram, quando de divina misericordia respexit ad humanam miseriam, ut audiret cum effectu gemitus compeditorum, id est eorum qui sunt peccatis mortalibus irretiti, qui suam miseriam cognoscentes, cum gemitu clamabant ad Dominum, ut per suam gratiam liberarentur. Et solveret filios compeditorum, id est imitatores eorum, qui fraude diaboli sunt perempti, a paternis illos erroribus liberando. Hoc enim Dominus quotidie operatur, cum et illos, qui propria peccata committunt, et eos, qui aliena peccata sectantur, per poenitentiam revocat ad salutem. Ad quid autem audiret et gemeret, subjungit:
Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem.
Nomen Dei multipliciter accipitur in Scripturis. Nam aliud est inessentiale, quod communiter designat essentiam, ut Heloi, Adonai, Deus Dominus, et hujusmodi. Aliud personale, quod specialiter appellat personam, ut Pater, Filius, et Spiritus sanctus, Christus, Jesus, et similia. Nomen autem quandoque designat potentiam, unde: Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. V). Quandoque notitiam, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo (Joan. XVII). Quandoque invocationem, unde: Baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quandoque honorem, unde: In nomine tuo levabo manus meas (Psal. LXII). Quandoque famam, unde: Per vos nomen Domini blasphematur in gentibus (Rom. II). Interdum immutabilitatem, unde: Si dixerint filii Israel, quod est nomen ejus, quid dicam eis? Dixit Dominus: Ego sum qui sum (Exod. III). Interdum cultum, unde: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos, hoc nomen mihi est in aeternum (Exod. VI). Interdum secretum, unde: Nomen meum adonay, non indicavi eis (ibid.). Interdum justitiam, unde: Hoc est nomen, quod vocabunt cum, Dominus justus noster (Jer. XXIII). Est et nomen Domini tetragammaton, I, e, v, e, quod dicitur, ineffabile trinitatis et unitatis mysterium significans excellenter, sicut alibi designavit. Nomina quoque Filii sunt diversa. Dicitur enim Jesus, unde: Vocabis nomen ejus Jesum, quod interpretatur salvator. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Dicitur Christus, unde: Genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus quod exponitur unctus (Matth. XI): quoniam unxit eum Deus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV), unde: Oleum effusum nomen tuum (Cant. VI). Dicitur Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus. Dicitur oriens, unde: Ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI): quoniam visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I). Isaias autem multa ejus nomina simul enumerat, dicens: Vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis (Isai. IX). Ipse est nomen Domini, de quo dicit Propheta: Ecce nomen Domini venit de longinquo (Isa. XXX), cui datum est nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur (Philip. II). Merito ergo Psalmographus exclamabat: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Psal. VIII.) Illos ergo Dominus exaudivit et solvit, ut per eos annuntietur in Sion, id est Ecclesia, quod sit nomen [al. quodlibet nomen] ejus glorificandum, benedicendum, et collaudandum, et ut per illos etiam annuntietur laus ejus de magnificis operibus pro salute hominum gestis in Jerusalem, id est in Ecclesia sanctorum, qui propterea laudabunt Deum. Quid est autem quod cum Sion jungit nomen, et cum Jerusalem jungit laudem, nisi quia virtutem divini nominis speculatores intelligunt, et laudis praeconium pacem videntes attollunt. Sion quippe dicitur speculatio, et Jerusalem visio pacis. Quatuor autem modis Jerusalem accipitur, secundum quatuor theologicos intellectus, historicum, allegoricum, tropologicum, et anagogicum. Est enim Jerusalem superior et inferior, interior et exterior. Superior est in patria, inferior est in via, interior est in anima, exterior est in Palaestina. De superiori legitur: Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI); ad inferiorem dicitur: Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isai. LX); de interiori legitur: Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam (Isai. XLVI). Ad exteriorem dicitur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt (Matth. XXII).
In conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino.
Non solum praedicta fecit ut annuntietur in Sion nomen Domini et laus ejus in Jerusalem, verumetiam in conveniendo populos in unum, Judaicum et gentilem in unum cultum, et unam fidem, ut sit unum ovile et unus pastor (Joan. X): quia unus est Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Et in convenlendo etiam regna mundi, ut serviant Domino, illi videlicet, de quo dicitur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV), id est ei soli servitutem adorationis impendes, quae graece latria nuncupatur. Hic est enim qui habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX), cui servire regnare est.
Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum enumera [al. enuntia] mihi. Et ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem anni tui.
Commendat hic in Ecclesia singularis persecutionis propositum, unde: Respondit ei in via virtutis suae; supernae patriae desiderium, unde: Paucitatem dierum meorum enuntia mihi; finalis perseverantiae initium, unde: Ne revoces me in dimidio dierum meorum: aeternae beatitudinis praemium, unde: In saeculum saeculi anni tui (Psal. CI). Praedictis enim beneficiis Ecclesia provocata, et in amorem aeternitatis accensa, respondit Domino in filiis perfectis et virtuosis, non autem in infirmis et imperfectis, (Nam carnem habet et ossa, de quibus praedixerat: Adhaeserunt ossa mea carni meae ) postulans et implorans ingenti desiderio aestuando, ut indicet ei, utrum sit post paucos dies ad coelestis beatitudinis patriam perventura. Cupiebat dissolvi et esse cum Christo (Philip. I). Haec enim est differentia inter perfectos et imperfectos: quod perfecti mortem habent in desiderio, et vitam in patientia; imperfecti vero mortem habent in patientia, et vitam in desiderio. Ei ergo, id est Domino respondit Jerusalem, hoc est Ecclesia, non tam voce quam corde; nec tam verbo, quam desiderio. Respondit, inquam; in via virtutis suae, id est in illis, qui jam sunt viam suae virtutis et perfectionis aggressi, non autem in eis, qui adhuc per viam infirmitatis et imperfectionis incedunt. Hoc sane respondit: Enuntia mihi paucitatem dierum meorum, id est indica mihi, utrum ego paucis diebus debeam in hoc peregrinationis exsilio permanere, quoniam ad regnum tuum desidero pervenire. Unde jugiter oro, ut adveniat regnum tuum (Matth. VI). Nequis autem putaret, quod propter paucitatem dierum, quam optat ante finem saeculi, esset Ecclesia finienda, subjungit et ait: Ne revoces me in dimidio dierum meorum, id est ante saeculi finem (nam medium est, quod inter duo consistit extrema), cum promiseris fidelibus tuis, quod cum eis eris cunctis diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Non enim paucitatem dierum desidero, ut ante finem saeculi esse desinam, sed ut finis saeculi appropinquet. Unde nec certum, sed propinquum saeculi diem mihi postulo revelari, ne veniam contra illam sententiam evangelicam: De die illa et hora nemo novit, nec angelus, nec Filius, nisi solus Pater (Matth. XXIV); nam dies Domini sicut fur ita in nocte veniet. Et licet desiderem dies hujus saeculi breviari, cupio tamen esse tecum in annis aeternitatis: quoniam in saeculum saeculi anni tui (Psal. CI); qui nunquam deficiunt, quia nec principium habent nec finem. Haec est aeternitas tua, quae cum sit una et eadem, per annos pluraliter designatur, sicut et alibi pluraliter designatur per dies, dicente propheta de Christo: Egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis (Mich. V); quia cum omnibus annis et cunctis diebus permanet immutabilis, nihil habens praeteritum vel futurum. Potest et aliter hoc intelligi, ut quia praedixerat aedificandam esse Sion, et Dominum in majestate videndum, Ecclesia per Sion designata, majestatem Domini videre desiderans respondit ei desiderio et affectu in via virtutis suae, videlicet Domini, non Sion, ut possessivum pronomen non ad Sion, sed ad Dominum referatur. Respondit ergo non in via virtutis suae, id est non ex merito sui operis, ne de sua virtute praesumat; sed in via virtutis suae, id est fide Christi, non jam passibilis et mortalis, sed immortalis, et impassibilis, hoc est, in fide resurrectionis ipsius, per quam virtus ejus excellenter apparet. Haec est enim via, per quam pervenitur ad vitam. Et in hac via virtutis respondit Ecclesia, quoniam ad gloriam resurrectionis anhelat. Quid autem respondit? Hoc scilicet: Exiguitatem dierum meorum enuntia mihi, non diem mortis, quem expedit ignorare. Propter quod Dominus ait: Nescitis diem neque horam (Matth. XXV), ut hic semper vivere libeat tanquam mori semper oporteat. Si quis enim diem mortis praesciret, multum sibi de carnis illecebris et mundi voluptatibus indulgeret, de finali poenitentia praesumendo. Nec est contrarium, quod alibi dicitur: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII). Quia si sane fuerit expositum, ad hunc non pertinet intellectum. Sed exiguitatem, inquit, dierum meorum indica mihi, ut sciam non quando sed quam cito dierum meorum numerus finietur, cum desiderem meae peregrinationis exsilium in proximo terminari. Et ideo ne revoces me in dimidio dierum meorum, ut tantum supersit mihi de vita, quantum de illa praecessit; nam illud est recte medium, quod distat aequaliter ab extremis. Vel quia paucitatem dierum desidero, ut citius ad annos aeternitatis perveniam ne revoces me, id est non sinas me revocari in dimidium dierum meorum, id est ad vitam illam, quam in carnalibus desideriis consueverunt adolescentes vel juvenes exercere, quae ad coelestem patriam impediret ascensum; nam adolescentia et juventus mediae sunt aetates inter infantiam et senectutem ac senium. Vel quia dies illi sunt nostri, quibus bene vivimus, et vitam aeternam meremur; illi vero non nostri, sed potius alieni, quibus opera diaboli exercemus. Quamvis optet Ecclesia dierum temporalium paucitatem, non vult tamen in dimidio spiritualium revocari, ne ipsi minuantur. Et hoc est quod ait: Ne revoces me in dimidio dierum meorum, id est ne diminuas mihi spirituales dies, qui vere ac proprie mei sunt, ne diminuto merito diminuatur et praemium, sed anni vitae perpetuae, qui revera sunt tui, quia post resurrectionem vitae solummodo sancti vivent, propter quod dicit Apostolus, quia tu eris omnia in omnibus (I Cor. XV), illi sunt mihi in saeculum saeculi, ut semper tecum in aeterna felicitate consistam. Vel intelligatur Dominus respondere, ac si diceret manifestius: Tu petis, ne revocem te in dimidio dierum tuorum, et ego tibi respondeo, quod erunt in saeculum saeculi anni tui. Vere, Domine, anni tui sunt in saeculum saeculi, cum sis aeternus, omnem naturam praecedens, quoniam
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli
Ecce circa creationis opera in Deo commendatur auctoritas; quia in initio tu, Domine, terram fundasti. Sublimitas, quia opera manuum tuarum sunt coeli. Stabilitas, quia ipsi peribunt, tu autem permanebis. Potestas, quia sicut operimentum mutabis eos, et mutabuntur. Aeternitas, quia tu idem ipse es, et anni tui non deficient. Liberalitas et benignitas, quia filii servorum tuorum inhabitabunt ibi, et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Nec mireris, si propheta loquendo de operibus Dei, modo dirigit sermonem ad unam personam, et modo ad alteram, quoniam indivisa sunt opera Trinitatis. Tria vero simul creata fuerunt, angelus, mundus et tempus. Et in creatione mundi simul creata fuerunt, coelum et terra, primum et infimum inter quatuor elementa, et cum ipsis pariter duo media, videlicet aer et aqua confusa insimul et commista, quoniam aqua vaporabilis erat et aer spissus, sed postea discreta sunt et divisa. Quia vero Moyses dixerat, quod in principio creavit Deus coelum et terram, etc. (Gen. I), ne quis ordinem verborum attendens. putaret, quod prius coelum et postea terram creasset, occurrit David in hoc loco, prius nominans terram quam coelum, ut ostendatur quod coelum et terra simul fuerunt creata, sed quod potuit simul fieri, non potuit simul dici. Multiplex autem initium sive principium legitur in Scripturis. Dicitur autem principium Deus Pater, unde: in principio erat Verbum (Joan. I). Deus Filius, unde: Ego principium, qui et loquor vobis. Deus Spiritus sanctus, quia tres sunt unum principium, unde: Tecum principium in die virtutis tuae (Psal. CIX). Principium temporis, unde: Antequam quidquam faceret, a principio ordinata sum (Prov. VIII). Principium dignitatis, unde: Ipse est principium viarum Dei (Job XL). Principium virtutis, unde; Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX), et principium vitiorum, unde: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X). Dicitur etiam principium cujuslibet rei exordium, unde: Principium loquendi Domino in Osee (Osee. I). Cum enim dicitur: In initio tu, Domine, terram fundasti, potest intelligi vel de principio temporum, quia terra simul fuit cum tempore creata; vel de principio rerum, id est de Filio, qui est omnium rerum initium, per quem et in quo Deus Pater terram fundavit. Nam utrumque de ipso, legitur: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I), et: Omnia in sapientia fecisti, Domine (Ezech. XXVIII). In uno designatur auctoritas, cum dicitur Pater omnia fecisse per Filium, quoniam hoc ipsum Filius accepit a Patre. In altero vero consubstantialitas denotatur, cum dicitur, omnia fecisse Pater in Filio, quia Filius consubstantialis est Patri, propter quod alibi dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. X). Ad notandam tamen distinctionem trium personarum in una substantia, dicit Apostolus; quod ab ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI). Ergo in initio tu, Domine, terram fundasti, hoc est in infimo collocasti; nam inter aedificii partes est infimum [ al. in omni aedificio plano infimum] fundamentum, et in sphaerico corpore illud est infimum, quod est medium. Licet autem coelorum et terrarum distinctio nimis prolixa pateat in Scripturis, quia tamen ad intelligentiam hujus loci est maxime necessaria, oportet illam hic exprimi sub compendio comprehensam. Terra ergo est machina mundialis, unde: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I), id est naturam angelicam et mundanam. Quartum elementum, unde: Vocavit Deus aridam terram (Ibid.). Quaelibet regio, unde: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim (Isa. IX). Haec est habitabilis zona, unde dicitur: Rex noster, Deus ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII). Humana natura, unde: Vos estis sal terrae (Matth. V). Caro nostra, unde: Terram ungula fodit (Job XXXIX). Sublimalis aer, unde: Projectus est draco magnus, serpens antiquus in terram (Apoc. XII), id est hunc aerem caliginosum. Sancta Ecclesia, unde: Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. LXXXIV). Perfida Synagoga, unde: Vidi angelum fortem descendentem de coelo, et dextrum pedem posuit super mare, sinistrum autem super terram (Apoc. X). Gentilis populus. unde: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Fidelis homo, unde: Terra, ne operias sanguinem justum (Job XVI). Vir activus, unde: Advocavit coelum desuper et terram, ut discernat populum suum (Psal. XLIX). Mens auditoris, unde: Terra super se venientem bibens imbrem, generat herbam optimam (Heb. VI). Opus bonum, unde: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguendine terrae abundantiam frumenti, vini et olei (Gen. XXVII). Sacra Scriptura, unde: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus (Prov. XII). Caro Christi, unde: Terra data est in manu impii. Coelestis patria, unde: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). Virgo Maria, unde: Terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV). Saecularis conversatio, unde: Adhaesit in terra venter noster. Carnalis voluptas, unde: Non invenietur in terra suaviter viventium (Job XXVIII). Terrenus intellectus, unde: Argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI). Peccatum, unde: Terram comedes cunctis diebus vitae tuae (Gen. III). Mens reprobi, unde: Terra proferens spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima (Heb. VI). Infernus, unde: Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine (Job X). Quamvis autem terram bonam Deus Pater creavit in initio, id est in Filio, terram tamen, secundum quod quatuor primis modis accipitur, in initio temporis, cum tempore ipse creavit. Et opera manuum tuarum sunt coeli.
Est coelum divinum, unde: Descendi de coelo (Joan. VI), id est, de arcano majestatis divinae, factus visibilis: et: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III). Empyreum, unde: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Sidereum, unde: Fiant luminaria magna in firmamento coeli (Ibid.). Et aereum, unde: Aves coeli comederunt illud (Luc. VIII). Item coelum angeli sunt, unde: Gelu de coelo quis genuit? (Job. XXXVIII.) Sancti praedicatores, unde: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Fidelis anima, unde: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI). Sacra Scriptura, unde: Coelum ut liber plicabitur (Apoc. VI). Spiritualis vita, unde: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III). Praeterea diaboli et angeli ejus, qui secundum Apostolum sunt spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI), unde: Ignis de coelo cecidit, et tactas oves et pueros consumpsit (Job I). Hic est, qui elatus in superbiam de seipso dicebat: Ascendam in coelum, et ponam sedem meam ad Aquilonem, similis ero Altissimo (Isai. XIV): et ipsum imitantur superbi, qui ponunt in coelum os suum, cum eorum lingua transeat super terram. Omnes hos coelos, praeter ultimos, qui sunt mali, fecit primum coelum, quod non est factura sed factor, et ideo ei dicitur: Opera manuum tuarum, id est tuae potestatis, sunt coeli, quae cum sit una, per manus tamen pluraliter designatur, propter diversos effectus, quia creat, disponit, continet, et gubernat, sicut et alibi dicitur: Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X), etc.
Ipsi peribunt, tu autem permanebis [al. permanes], et omnes ut [al. sicut] vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
Super hoc Scripturae divinae non solum varia, sed et contraria videntur testimonia pertulisse. Ecce enim Psalmista testatur, quod coeli peribunt, et omnes ut vestimentum veterascent. Huic consonat Petrus apostolus, dicens: Adveniet dies Domini sicut fur, in quo coeli magno impetu transibunt (II Petr. III). Idemque de coelo et terra testatur, quod coeli, qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni servati in diem judicii (Ibid.). Veritas quoque dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI). Contrarium vero videtur idem Psalmista dixisse, qui cum praemisisset in psalmo: Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Ibid.), consequenter adjungit: Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi (Ibid.). Et Salomon: Terra, inquit, in aeternum stat (Eccles. I). Idemque de coelo dicit et terra. Novimus, Domine, quod fabricasti tibi domum perpetuam, coelum et terram et mare; quamvis in Apocalypsi dicatur, quod mare jam non erit (Apoc. XXI).
Ne vero sacrae Scripturae sibi contradicere videantur, dicatur quod revera coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), quantum ad qualitatem et formam, sed permanebunt, quantum ad substantiam et naturam. Et de coelis quidem aereis planum est, quod ipsi et terra per ignem absque dubio purgabuntur, et in meliorem formam transibunt, sicut Petrus ait, quod coeli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent (II Petr. III), quod hic aperte notatur, cum dicitur: Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. De superioribus autem coelis cum sideribus et aliis luminaribus non est certum omnino, utrum et ipsi sint aliquatenus immutandi, cum ad eos foetor et foeditas ex pravis hominum operibus non pervenerit: quanquam in illis angeli peccaverint apostatici, qui sunt de coelo projecti. Nam in angelis suis reperit pravitatem (Job IV). Et quidem Joannes apostolus in Apocalypsi testatur dixisse illum qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia, seque vidisse coelum novum et terram novam. Primum enim coelum abiit et prima terra (Apoc. XXI). Et Isaias: Ecce ego creo coelum novum et novam terram, et non erunt in memoria priora (Isa. LXV). In Apocalypsi vero Joannis legitur, quod civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminat eam, et lucerna ejus est Agnus (Apoc. XXI). Item Isaias: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam (Isa. LX). Idem autem alibi dicit, quod erit lux lunae, sicut lux solis et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit (Isa. XXX). Salubre consilium dedit Apostolus: Noli plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII); et alius: Altiora te ne quaesieris, et majora te ne fueris scrutatus (Eccli. III) quia defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII) Quid enim saeculi praecessit initium, et quid saecul finem sequatur, velata sunt nobis: media vero sunt manifesta, quod in duobus Seraphin est egregie designatum, qui duabus alis velabant Domini faciem, et duabus velabant pedes ipsius, et duabus volabant (Isa. VI). Sane vero potest intelligi, quod cum dicitur: Ipsi peribunt, verbum non actum, sed aptitudinem notat: quia quod de nihilo factum est, naturaliter redire posset in nihilum: sed quadam exgratia perpetuo conservabuntur, cum et de angelis scriptum sit, quoniam qui et serviunt non sunt stabiles (Job IV), quod utique referendum est ad naturam. Vel intelligatur de justis, qui etsi coeli dicantur, quoniam eorum conversatio est in coelis (Philip. III), omnes tamen secundum corpus peribunt: quod est animae vestimentum. Et propterea recte dicitur, quod omnes ut vestimentum veterascent, id est quantum ad corpus deficient, quia quod veterascit et senescit, prope interitum est.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. Opertorium frequenter et multipliciter mutatur in mundo: quoniam homo natus de muliere, brevi vivens tempore, nunquam in eodem statu permanet (Job XIV). Quis autem universas mutationes mortalis hominis valeat explicare? Unde sufficiat hic exponere duas. Tu ergo eos, id est justos, qui coeli vocantur, in mortis dissolutione mutabis; et ipsi tandem in resurrectionis gloria mutabuntur. Sed et coeli materialis recte opertorio comparantur, quia caetera operiunt infra posita; unde coeli dicti sunt a coelando. Coeli ergo peribunt.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Quia invariabilis es omnino et immutabilis, nihil habens in te, nisi te, nec in te aliud est habens ab habito, nec aliud habitum ab habente, quamvis habentis nullus sit habitus, nec alicujus habitus ipsum sit habens, cum ens idem sit in te omnino, quod esse; nam esse non est aliud, quam quod es, sed idem omnino. Et anni tui non deficient. Hoc superius expositum est, sed repetit illud, ut addat:
Filii servorum tuorum inhabitabunt [al. habitabunt] ibi, et semen eorum in saeculum dirigetur.
Largus est Dominus et benignus, gloriam suam communicans servis suis. Ibi ergo, id est in annis tuis habitabunt, id est perpetuo permanebunt filii servorum tuorum, id est imitatores apostolorum, qui supradicti sunt servi tui: nec tantum ipse vel eorum filii, sed eorum semen, id est omnes qui eorum fidem et opera imitantur, dirigentur in saeculum saeculi, hoc est in aeternitatis gloriam perducentur. Laeta conclusio, quae felicitatis aeternae gaudia repromittit.
PSALMUS VI. In psalmum sextum poenitentialem Elucidatio. Titulus autem hujus psalmi talis est: Canticum graduum.-- Tituli ejusdem explicatio. Psalmus iste inter cantica graduum est undecimus, et inter poenitentiales psalmos est sextus. Per senarium autem notatur perfectio, quia senarius numerus est perfectus, eo quod redditur ex suis partibus aggregatis. Unde sexto die perfecit Deus coelum et terram, et omnem ornatum eorum (Gen. II). Et cum in plenitudine temporis sexta venisset aetate, sexta die sub hora sexta genus redemit humanum; idemque sex ultima verba dixit in cruce. Per undenarium vero transgressio designatur, quia undenarius denarium legis excedit, et ad duodenarium apostolicum non pertingit. Unde undecim quoque vela capillacia sive saga cilicina erant in tabernaculo Domini, et undecim sunt psalmi Asaph, et hoc numero remanserunt apostoli subtracto proditore Juda, sed ad duodenarium redierunt, substituto Matthia. His ergo datur intelligi, quod quantaecunque perfectionis existat aliquis, non tamen est sine omni peccato. Nam si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I), quoniam in multis offendimus omnes (Jac. III), Salomone testante: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, et purus sum a peccato? (Prov. XX.) Quia nullus in hac vita mortali adeo est perfectus, cui poenitentia pro peccato necessaria non existat, quod bene significat in hoc loco undenarius senario copulatus.
Psalmi centesimi vigesimi noni in ordine Psalmorum, in ordine vero poenitentialium psalmorum sexti explicatio De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam.
Psalmus iste octo continet versus, monens et docens nos ita debere percurrere septem hujus saeculi dies, ut ad diem resurrectionis octavum mereamur feliciter pervenire, in quo Deus ab omni corruptione circumcidet electos, et tunc ex toto redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Ostendit autem poenitens in hoc psalmo, unde clamaverit, quoniam De profundis, non uno tantum, sed multis. Ad quem? quoniam ad te, Domine qui solus praevales liberare. Quid? hoc videlicet: Exaudi orationem meam. Quo affectu? Certe humili et devoto, unde: Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. Quanta necessitate? Magna quidem et multa; quoniam si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustiuebit? Qua fiducia? Plena pariter et secura; quoniam apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Quomodo? sperando et sustinendo, unde: Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino. Quandiu? A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino, in prosperis videlicet et adversis. Qua de causa? quia Deus et volens et valens liberare tu es; nam apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. Quo denique fine? Utique grato et salutari; quia ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Ergo: De profundis clamavi ad te, Domine, Domine exaudi orationem meam. Est profundum divinae sapientiae, de quo dicitur: Domine, nimis profundae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI). Profundum sacrae Scripturae, de quo legitur: Revelat profunda de tenebris (Job XII). Et profundum humanae conscientiae de quo scribitur: Profundum est cor hominis et inscrutabile (Jer. XVII). Itemque profundum damnabilis culpae, unde: Impius cum venerit in profundum peccatorum contemnit (Prov. XVIII). Profundum saecularis miseriae, unde: Infixus sum in limo profundi (Psal. LXVIII). Et profundum infernalis gehennae, unde: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni (Isa. VII). De omnibus his profundis aliqui clamant, et exaudiri merentur, ultimo duntaxat excepto, de quo clamans nullatenus exauditur, quoniam in inferno nulla est redemptio. Unde cum dives ille, qui sepultus fuerat in inferno, clamasset: Pater Abraham, miserere mei (Luc. XVI), etc., de primo profundo Apostolus admirando clamabat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI.) Ipse quoque raptus est usque ad tertium coelum, ubi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII). De secundo profundo clamabat orando David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et Dominus revelavit auriculam ejus, quia super senes intellexit (Psal. CXVIII). De tertio profundo Daniel orando clamabat ad Dominum, suis sociis indicando regni negotium, ut quaererent misericordiam a facie Dei coeli, super sacramento regis, ne ipsi perirent cum caeteris sapientibus Babylonis (Dan. II). Et quidem meruit exaudiri, quia tunc ei nocte per visionem mysterium revelatum est. De quarto profundo publicanus ingemiscendo clamabat: Deus propitius esto mihi peccatori, et ipse in domum suam justificatus descendit (Luc. XVIII). De quinto profundo Petrus naufragando clamabat: Domine, salvum me fac, et continuo extendens Jesus manum apprehendit eum dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? (Matth. XIV.) Caeterum sub his profundis quidam jacent ita submersi, ut omnino non clament, de quibus dicitur: Devenerunt in profundum tanquam lapis (Matth. XVIII). Talis erat is, qui dicebat: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV). Nimis enim sunt in profundo submersi, qui cum peccatis sint obruti, et iniquitatibus pressi, nec ipsi clamant, nec alios volunt audire clamantes, quin etiam clamare monentes irrident. Sciens autem hic poenitens, quod Dominus ex Basan convertit (Psal. LXVII) et mittit crystallum suam sicut buccellas (Psal. CXLVII), clamat ad eum, qui Jonam in ventre ceti clamantem audivit (Matth. XII). Clamat utique non tam voce, quam corde, fortiter et instanter, ejus exemplo, qui suo forti clamore et instanti illuminari promeruit, quem cum turbae increparent undique, ut taceret, ipse magis ac magis clamabat: Jesu fili David, miserere mei, suoque clamore fecit stare Jesum, et sic clamans obtinuit quod volebat (Luc. XVIII); quia de profundis clamabat, id est de intimis visceribus et occultis medullis, de quibus clamor egrediens usque ad coelum, ad Dei aures ascendit. Clamat autem hic poenitens non de uno tantum profundo, sed de multis profundis, videlicet de profundo perversitatis, et de profundo adversitatis, sive de profundo culpae, et de profundo miseriae, in quibus se sentit jacere submersum, cum non dicat: Clamo, tanquam incipiat nunc clamare, sed dicit: Clamavi, tanquam a longo tempore jam clamaverit: quoniam oportet semper orare, et non deficere (Ibid.). Clamavi, inquam, ad te, Domine, qui cum sis omnipotens, potens es liberare. Fiducialiter ergo clamavi, hoc scilicet: Domine, exaudi orationem meam, quia licet ego indignus sum exaudiri, propter nimias offensas, et innumeras negligentias meas, tu tamen dignus exaudire, propter tuam pietatem immensam et misericordiam infinitam. Quapropter.
Fiant aures tuae intendentes in orationem serui tui [al. in vocem deprecationis meae ].
Est auris numinis, auris hominis et auris daemonis. Quaelibet autem multipliciter accipitur in Scripturis; nam auris numinis ipsa est, quam Deus aperit ad clementiam, et haec est auris misericordiae, de qua dicitur: Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me (Psal. LXXXV): unde: Audivit Dominus, et misertus est mei (Psal. XXIX). Et auris quam aperit ad vindictam, et haec est auris justitiae, de qua legitur: Auris coeli dijudicat omnia (Matth. XVI), unde: Audivit Dominus et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel (Psal. LXXVII). Auris hominis alia corporalis, de qua dicitur: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II), etc. Alia spiritualis, de qua dicitur: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi (Job XXIX).
Et haec est duplex, videlicet, auris intelligentiae, de qua dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). Et auris obedientiae, de qua legitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII). Auris quoque daemonis duplex est, una quam obturat ad bonum, unde: Furor ille secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas (Psal. LVII), et alia quam inclinat ad malum, unde: Sonitus terroris semper in auribus ejus, et cum pax fuerit, ille semper insidias suspicatur (Job XV). Caeterum auris Dei, licet sit una, quia tamen multos habet effectus, poenitens hic pluraliter dicit: Fiant aures tuae, id est auditus misericordiae tuae, unus ad remittendum culpam, et alius ad dimittendum poenam, fiant, inquam, intendentes in orationem servi tui, hoc est intendat misericordia tua mihi, ut et culpam dimittas et poenam, quia seruus tuus sum, et filius ancillae tuae (Psal. CXV). Servus conditione, redemptione, et professione. Ut autem sim servus tuus veneratione, devotione, dilectione, libera me a servitute peccati, de qua legitur: Cum servi essetis peccati. liberi fuistis justitiae (Rom. VI): nam a quo quis vincitur, et ejus servus efficitur. De talibus scriptum est: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quia rogasti me, nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego misertus sum tui? (Matth. XVIII): unde: Servo pessimo latus sanguinare (Eccli. XLII). Cibaria et virga, et onus asino, panis et disciplina, et opus servo (Eccli. XXXIII). Fac me servum justitiae, ut sim ex illis, de quibus legitur: Servus meus es tu, in te gloriabor (Isai. XLIX). Et: in servis suis consolabitur Deus (Psal. CXXXIV). Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Spero autem, quod velis et digneris hoc facere quia cum sis Dominus omnium, factus es pro me servus, sicut de te Paulus apostolus ait: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed exinanivit se, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). Et Deus Pater per Isaiam: Ecce servus meus, suscipiam eum (Isai. XLII). Est ergo servitus bona, id est, humilitatis, de qua Dominus ait: Qui major est inter vos, erit omnium servus (Marc. X), et servitus mala, id est, iniquitatis, de qua Veritas dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Et servitus indifferens, id est necessitatis, de qua dicit Apostolus: Servus vocatus es, non sit tibi curae, sed si potes liber fieri, magis utere (I Cor. VII). Itemque alibi: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed et discolis (I Petr. II). Ergo fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui.
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine quis sustinebit?
Duplex est observatio, una quidem ad considerandum, et explorandum: alia vero ad obediendum et obsequendum; de illa legitur: Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti (Job XIII), etc., et: Pharisaei observabant Dominum (Luc. VI) ut caperent eum in sermone (Matth. XXII). De ista dicitur: Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo (Eccle. XII); et: Si vis intrare ad vitam, observa mandata (Prov. VII). Si ergo tu, Domine, observaveris, id est ad poenam aeternam servaveris iniquitates cujuslibet, Domine quis substinebit te judicem? Non ait: Ego non sustinebo, sed quis sustinebit? Quasi diceret: Pene nullus: quia prope omnis conscientia suis cogitationibus accusatur, unde: Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Petr. IV.) Quanto miuus ego potero sustinere, qui sum repletus iniquitatibus? Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII). De his ergo profundis clamavi, postulans exaudiri, ut iniquitates meas tu, Domine, non observes. Et quidem exaudiri confido.
Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Idem est propitiator et propitiatio, medicus et medicina, sacerdos et sacrificium videlicet, unigenitus Dei Filius Jesus Christus, Verbum in principio apud Deum (Joan. I); de quo Joannes apostolus ait: Advocatum habemus apud Deum Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Ergo apud te, Pater omnipotens, est propitiatio nostra, vivens semper ad interpellandum pro nobis (Hebr. VII). Nec dubito quin obtineat quod implorat, quoniam, ut inquit Apostolus, pro sua reverentia exauditur (Hebr. V), quemadmodum ipse dicit ad Patrem: Ego autem sciebam quia semper me audis (Joan. II). Nam idem postulat et exaudit, postulat quidem, ut homo, et exaudit, ut Deus; quia Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Potest ergo sic notari Trinitas personarum, ut fideliter et recte dicatur apud te Pater propitiatio est Filius. Et propter legem tuam, videlicet Spiritum sanctum, qui est lex salutaris, scripta, non in tabulis lapideis, sed in cordibus hominum (II Cor. III); quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Propter hanc, inquam, legem, quae est charitas tua, benignitas tua, unctio tua, docens de omnibus, sustinui, hoc est exspectavi te, Domine, ut per eumdem Spiritum tuum mihi peccata dimittas, et sic, qui paulo ante dicebam, quod si observares iniquitates, sustinere non possem, jam dicam, quod propter legem tuam sustinui te, Domine. Hic sane Spiritus est lex gratiae, quae quinquagesimo die in sono et igne apostolis est data de coelo (Act. II), sicut olim lex litterae quinquagesimo die fuit data Judaeis in fulgure ac tonitruo de monte Sina (Exod. XIX). Multiplex autem lex legitur in Scripturis. Lex gratiae, lex justitiae, lex clementiae, lex naturae, lex Scripturae et lex culpae. De prima: Lex Domini immaculata, irreprehensibilis, convertens animas (Psal. XVIII). Nam lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). De secunda: Propter hoc legem statuit delinquentibus in via (Psal XXIV). Et: Israel in lege justitiae non pervenit (Rom. IX). De tertia: Lex clementiae in ore ejus (Prov. XXX). De quarta: Cum gentes ea, quae legis sunt, naturaliter faciunt, ipsi sibi sunt lex (Rom. II). De quinta: Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V). De sexta: Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII). Ergo propter legem clementiae tuae, tuam semper propitiationem exspectans sum. Alioqui pro multitudine, magnitudine ac turpitudine iniquitatum mearum penitus desperassem. Sed nullus omnino desperet; quia apud te propitiatio, id est propitiator existit, qui quidem distinctus est a te in persona, sed idem tecum est in essentia, consubstantialis et coomnipotens, coaequalis et coaeternus, cum Spiritu Paracleto qui ab utroque procedit. Et ideo
Sustinuit anima mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
Quem propitiationem praedixerat, modo verbum appellat: quia ut propitiatio nobis fieret, Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I). Unus hic erat ex illis, qui cum nimio desiderio Redemptoris exspectabant adventum, dicentes: Veni, Domine (Apoc. XXII), at noli tardare, relaxa facinora plebis tuae Israel. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). Utinam dirumperes coelos et descenderes (Isa. LXIV). Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos nos facias (Psal. LXIX). Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV). Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et visita nos in salutari tuo (Psal. CV). Emitte Agnum, Domine, Dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion (Isai. XVI). Hujus ille desiderio aestuabat, qui dicebat in Canticis: Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I).
Hinc ille Simeon senex, justus et timoratus, exspectans redemptionem Israel, cum responsum accepisset a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini, in spiritu venit in templum, et recipiens eum in ulnas suas, benedixit et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, etc. (Luc. II). Hinc ipse dicebat apostolis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae videtis, et non viderunt, etc. (Luc. X). Sustinuit anima mea in verbum tuum, illud videlicet, quod per prophetam dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII), et quod Verbum tuum inquit in Evangelio: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX). Et: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Matth. XVIII). Et ideo speravit anima mea in Domino, in ipso verbo, de quo scriptum est per prophetam, quod Dominus est nomen ei (Psal. LXVII). Speravit, inquam, non in se, non in homine, non in mundo, sed tantum in Domino, qui solus salvare potest, nec derelinquit sperantes in se. Quare
A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino.
Est mane temporis, mane saeculi, mane hominis, mane diei, mane salutis, mane peccatoris, mane gloriae, mane prosperitatis et mane culpae. Mane temporis est creationis initium, de quo dicitur ad Luciferum: Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? (Isai. XIV.) Mane saeculi, prima aetas, de qua legitur: Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Matth. XX). Mane hominis, pueritia, de qua Veritas ait: Vigilate, quia nescitis quando Dominus veniet, sero an media nocte, an galli cantu, an mane (Marc. XIII). Mane diei, diluculum, de quo legitur: Valde mane una Sabbatorum (Marc. XVI). Mane salutis, incarnatio Redemptoris, de qua dicitur: Vespere scietis, quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus (Exod. XVI). Mane peccatoris, infusio gratiae, de qua propheta: In tribulatione sua mane consurgent ad me (Osee VI). Mane gloriae, resurrectio, de qua dicit Psalmista: Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es (Psal. I). Mane prosperitatis, arrisio temporalis, de qua dicitur: Vae terrae, cujus principes mane comedunt (Eccle. X). Mane culpae, prava suggestio de qua dicitur: Quasi mane expansus super montes (Joel II). Ergo a custodia matutina usque ad noctem, id est ab infusione gratiae usque ad finem vitae, de qua legitur: Venit nox, quando nemo potest operari (Joan. IX). Vel ab hora incarnationis usque ad tempus judicii, de quo dicitur: Media nocte clamor factus est (Matth. XXV). Sive a statu prosperitatis usque ad adversitatis articulum; de quo legitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX). Speret Israel, id est vir fidelis, in Domino. Potest etiam sic intelligi: A custodia matutina usque ad noctem, id est a justo usque ad peccatorem, omnes omnino sperent in Domino. Ex quo enim infunditur homini gratia, perseverare debet in bono, ut merito speret de Deo usque ad finem vitae; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, XXIV). Unde in lege caput et cauda hostiae debebant offerri (Lev. VII). A tempore incarnationis Christi data est certa spes populo Christiano, ut de resurrectionis glorificatione confidat, praesertim ex quo Dominus a morte resurrexit. Sed a mane usque ad noctem, id est in prosperis et adversis homo fidelis sperare debet in Domino, ut in illo confidens, nec prosperis elevetur, nec dejiciatur adversis. Estque semper ab ipso mane custodia sine vigilia necessaria, ne per serpentis astutiam pia intentio corrumpatur. Propter quod alibi dicitur: Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI). Inimici namque sunt daemones, qui homini adversantur; porta est pravae suggestionis initium, per quod daemones ingredi moliuntur in mentem. Ille igitur non confunditur, qui contradicendo et reclamando suis loquitur inimicis in porta, ut statim in ipso pravae suggestionis initio daemones abjiciat et propellat, et ne fiant inimici ejus in capite, parvulos allidat ad petram (Psal. CXXXIX). Non est itaque contemnenda vigilia vel custodia matutina, dicente Psalmista: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psal C). Nam et in vigilia matutina respexit Dominus super castra Aegyptiorum, et submersit illa in mare Rubrum (Exod. XIV). Quare a custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino, et merito potest sperare.
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Eundem dicit misericordiam quem propitiationem praedixerat, id est Christum, juxta quod alibi dicitur: Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Ipse quoque Redemptor alibi appellatur redemptio, unde Paulus: Factus est nobis sapientia et redemptio (Cor. I); et Psalmista: Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal CX). Ipsum ergo dicit misericordiam, ut ostendat, unde maxime misericors propitiator existat, quia videlicet apud eum est copiosa redemptio, id est aspersio sanguinis ejusdem, quinque partibus abundanter effusi, ad plenam redemptionem sufficiens universis. Quoniam cum ipse sit verus Deus, et ob hoc omnes gentes reputentur quasi nihilum coram eo (Isai. LXXX), unus pro universis suffecit, imo superabundavit omnino. Et ideo non dicit, quod necessaria, sed quod copiosa sit apud ipsum redemptio. Redempti enim sumus non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine agni immaculati (I Pet. I); juxta quod alibi dicitur: Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo (Apoc. V); nam redemptio proprie dicitur liberatio quae fit dato pretio. Homo namque seipsum vendere potuit in servitutem diaboli, sed redimere non potuit seipsum a servitute diaboli; unde ad redemptionem ipsius necessaria fuit misericordia Domini copiosa. Sane homo peccando servum subtraxit et abstulit Deo, quem tradidit et subjecit diabolo. Pax igitur inter eos rationabiliter fieri non poterat, nisi damnum quod intulerat, restauraret. Homo vero nihil habebat, quod Deo digne recompensaret pro damno; quia, si quid de irrationabili redderetur creatura, pro rationabili substantia minus esset. Sed hominem non potuerat digne restituere, quia justum et innocentem abstulerat et neminem nisi peccatorem inveniebat. Videns itaque Deus hominem sua virtute non posse jugum damnationis evadere, praevenit eum per solam misericordiam, ut deinde liberaret etiam per justitiam. Ut ergo Deus placari posset ab homine, dedit Deus homini gratis, quod homo ex debito redderet Deo. Dedit igitur hominem homini, quem restitueret homo pro homine, qui, ut recompensatio digna fieret, priori non solum esset aequalis, sed etiam major. Et quidem oportebat eum esse majorem, ut unus pro universis sufficiens haberetur. Quocirca Verbum caro factum est (Joan. I), ut daretur hominibus Deus homo, sicut praedixerat Isaias: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX), ut in carne mundissima, quae prorsus esset immunis a culpa, sustinendo poenam indebitam, pretium redemptionis humanae Deo Patri persolveret, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Suscepit igitur in se poenam pro omnibus, ut daret per se gloriam universis, Isaia testante, qui ait: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, etc. (Isai LIII). Vel potius apud Dominum Filium misericordia est, qui nostras dignatus est miserias experiri, juxta quod dicit Apostolus: Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum, per omnia pro similitudine absque peccato (Heb. IV). In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Recte itaque subditur:
Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
Servus quidem regem offenderat, propter quod traditus erat tyranno, qui eum in carcerem detinens graviter affligebat; cumque per se liberari non posset, pius adfuit mediator, qui, solvens poenam pro culpa, satisfecit regi pro servo; et sic cessante causa, cessavit effectus. Unde liberatus est servus a debito culpae, a jugo tyranni et ab ergastulo carceris. Servus homo, rex Deus, mediator Christus, offensa inobedientia, tyrannus diabolus et carcer infernus. Christus autem pro culpa hominis poenam mortis Deo Patri persolvit, et sic dato pretio redemptus est homo a peccato, diabolo et inferno Hic est ergo qui redemit Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Israel interpretatur vir videns Deum, unde hic non carnalis, sed spiritualis Israel debet intelligi, quia spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Joan. VI). Illos itaque Christus sua passione redemit ab omni culpa, et tandem redimet illos ab omni poena, cum absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit amplius nec luctus, etc. (Apoc. XXI). Grata conclusio, quia de tristi principio laetus finis procedit.
PSALMUS VII. In psalmum septimum poenitentialem Elucidatio. Titulus autem hujus psalmi talis est: Psalmus David, quando persequebatur eum filius suus Absalonis.-- Tituli ejusdem explicatio. Historia, quam titulus tangit, ex secundo libro Regum (Sap. XVII) est nota; de qua tamen Psalmus non agit, sed de significatione tantum ipsius: quia, sicut Absalon persequebatur David patrem suum, sic illicitus motus perturbat et persequitur animum, de quo nascitur et procedit. Propter quod poenitens ait: Persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Ita ergo reprobus filius persequitur patrem et proles iniqua parentem, sicut e contrario bonus affectus reficit spiritum et pia cogitatio mentem. Habet autem hic psalmus [quatuordecimus] tredecim versus, designans quod ab hac persecutione oportet animum liberari per observationem decalogi et fidem individuae Trinitatis. Vel per septem Spiritus sancti dona et sex opera pietatis.
Psalmi centesimi quadragesimi secundi in ordine psalmorum, in ordine poenitentialium psalmorum ultimi explicatio. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
Psalmus iste in quatuor partibus dividitur, quarum prima formam et causam postulationis exponit. Sed formam postulationis in orationem et obsecrationem distinguit, quas in veritate ac justitia postulat exaudiri, unde: Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, etc. Causam vero postulationis distinguens ostendit, quod non decet Dominum in judicium intrare cum servo, nec expedit servo in judicium intrare cum Domino; unde: Non intres in judicium cum servo tuo, etc. Ait itaque poenitens: Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. Exaudi orationem meam, quam prosterno coram te, non in justificationibus meis, sed in miserationibus tuis; auribus percipe obsecrationem meam, quam effundo coram te, non in meis auribus, sed in tua voluntate et veritate confidens; nec de meritis meis, sed de tua justitia sperans. Et ideo in veritate tua, exaudi me in tua justitia. Repetit idem diversis verbis cum dicit: Exaudi orationem meam, et addit: Percipe obsecrationem meam, per repetitionem hujus exprimens desiderium et dictum confirmans. Potest autem inter orationem et obsecrationem distingui, ut oratio sit quae cum supplicatione proponitur, ut: Exaudi quaesumus Domine supplicum preces. Obsecratio vero quae cum adjuratione profertur, ut: Per crucem et passionem tuam libera nos, Domine. Auribus ergo, id est auditu benignitatis et pietatis, quae cum sit una, diversos habet effectus, quia et poenam dimittit et culpam, percipe obsecrationem meam, non in mea veritate, sed tua: similiter in tua justitia, non in mea. Est enim veritas essentiae, unde: Deus verax est, omnis homo mendax (Rom. III); et: Ipse est verus Deus et vita aeterna (Joan. V). Doctrinae, unde: Scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces (Matth. XXII). Scripturae, unde: Expressum est in Scriptura veritatis (Dan. X). Censurae, unde: Judicabit orbem terrae in justitia et populos in veritate sua (Psal, XCV). Promissi, unde: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Mandati, unde: Omnia mandata tua veritas (Psal. CXVIII). Testimonii, unde: Ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati (Joan. XVIII). Sacramenti, unde: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Cordis, unde: In spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Oris, unde: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV). Operis, unde: Inveni de filiis tuis ambulantes in veritate (II Joan.). His omnibus modis Christus est verax, unde ipse antonomastice dicitur Veritas. Ego sum, inquit, via, veritas et vita, etc. (Joan. XIV). Ergo exaudi me in veritate tua, ut verax appareas, quia promisisti: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XXXIII). Et: Exaudi me in tua justitia, ut justus appareas, quia tu decrevisti: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ibid.). Sit itaque veritas secundum promissum et justitia secundum decretum, ut inveniaris justus et verax. Certe justitia est, ut sicut perversis irasceris, ita miserearis conversis. Vel quia secundum sententiam evangelicam, veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV), tu, Domine Pater, exaudi me in veritate tua, id est in Filio tuo, in quo et per quem omnia operaris. In ipso ergo, quem apud te propitiatorem et mediatorem habemus, exaudi me in tua justitia, divina videlicet, non humana; nam secundum humanam justitiam, cum reus confitetur peccatum, convictus a judice condemnatur: secundum divinam, absolutus a Domino non damnatur, juxta quod legitur: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (Eccli. IV); et: Dixi: Confitebor, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI). Homo quippe judicat secundum quod perversus mala commisit, Deus autem secundum quod conversus mala dimisit. Sit ergo: In veritate tua, exaudi me in tua justitia.
Et ne intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Est judicium auctoritatis, quo judicat tota Trinitas, juxta quod legitur: Judica, Domine, nocentes me (Psal. XXXIV). Ipse judicabit pauperes hujus populi (Psal. LXXI). Et ego in spiritu meo judico. Et judicium manifestationis, unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Job V): quia solus Filius in judicio apparebit, et secundum appropriationem magis ad sapientiam, quam ad potentiam vel benignitatem videtur judicium pertinere. Judicium discretionis, unde: Ego in judicium veni in hunc mundum (Joan. IX); et: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII). Discussionis, unde: Si aequitas judicii quaeritur, nemo pro me audet dicere testimonium (Job IX). Et ideo Psalmista clamabat: Ne intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Correctionis, unde: Tempus est, ut judicium incipiat a domo Dei (I Petr. IV). Cum judicamur a Domino, corripimur (I Cor. II). Excaecationis, unde: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III). Salvationis, unde: Non damnabit eum, cum judicabitur illi (Psal. XXXVI). Damnationis, unde: Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XII). Comparationis, unde: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis (Luc. II). Praesumptionis, unde: Tu quis es, qui judicas alienum servum? (Rom. XIV.) Suspicionis, unde: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, ab humano die, etc. (I Cor. IV). Non ergo discutias in judicio merita mea, quia si secundum exigentiam meritorum meorum me volueris judicare, absque dubio justificari non potero, cum sint merita mea mala, non gratia digna, sed poena: non indulgentia, sed vindicta. Si enim iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit? (Psal. CXXIX.) Nullus omnino. Ergo ne intres in judicio cum servo tuo, Domine, mecum videlicet, qui utique sum servus tuus; quia non decet Dominum judicium intrare cum servo, praesertim immensum cum infimo, de quo praeter judicium potest omnino suum beneplacitum adimplere. Nec expedit servo, ut tu, qui es Dominus omnium, in judicium intres cum ipso: quia in conspectu tuo, id est coram te, qui conspicis universa (quoniam oculis tuis omnia nuda sunt et aperta) non justificabitur omnis vivens in hac carne mortali. Nullus est enim in hac vita praesenti, qui non sit astrictus vinculis peccatorum, unde: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Joan. I); nam in multis offendimus omnes (Jac. III). Salomone testante: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, et purus sum a peccato? Nec infans unius dici, sine peccato est super terram. Ille autem in judicium intrat cum Domino, qui justitiam suam statuens, justitiae divinae non est subjectus, de quo propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jer. II). Ego ergo nolo tecum contendere in judicio, quia meam justitiam non constituo, sed injustitiam meam damno, sciens, quod in conspectu tuo non justificabitur omnis vivens. Meticulosum est igitur omni viventi coram te causam agere criminalem, quia cum sis potentissimus, manus tuas nemo potest effugere, cum sis sapientissimus, oculos tuos nihil potest latere: cum sis justissimus, animum tuum nemo potest corrumpere, coram quo accusatrix est conscientia, rea mens, advocatrix ratio, testis memoria: et tu judex, qui es justus, potens, et sapiens, imo justitia, potentia, et sapientia, reddens unicuique secundum opera sua. Sed dicet aliquis: Nonne in hac vita mortali sunt aliqui justi, qui etsi non omnino a peccatis venialibus liberi, sunt tamen a criminalibus liberati. Numquid tales justo possent judicio condemnari? quoniam verum est, quod in conspectu Dei non justificabitur omnis vivens. Posset forsitan responderi, quod sicut est bona mors, ita et mala vita. De ista dicitur: Fortis est, ut mors; dilectio, et dura, sicut infernus, aemulatio. Aquae multae non possunt exstinguere charitatem (Cant. VIII). Et: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III). De illa legitur: Vidua, quae in deliciis vivit, vivens mortua est (I Tim. V). Et filius prodigus, qui abiit in regionem longinquam, dissipavit omnem substantiam suam vivendo luxuriose (Luc. XV). Qui ergo vivunt sibi, non Christo; carni, non spiritui; mundo, non Deo, hi profecto in conspectu Dei justificari non possunt, nisi prius moriantur sibi, ut vivant Christo; moriantur carni, ut vivant spiritui; moriantur mundo, ut vivant Deo. Taliter iste poenitens noverat se vixisse. Quocirca petebat, ut Dominus in judicium non intraret cum ipso, quia in conspectu ejus non justificabitur omnis homo talis, et taliter vivens. Porro cum nemo justificetur nisi ex dono gratiae, patet, quod nullus justificatur ex merito vitae. Nam infusio gratiae proprie justificatio appellatur, quam Deus nulli concederet, si eum secundum meritorum exigentiam judicaret. Vel de judicio comparationis potest intelligi, ut sit sensus: In conspectu tuo, id est in comparatione tui, non justificabitur, hoc est, non apparebit justus omnis vivens, sive angelus, sive homo. Unde non additur aliquis specialis terminus substantivus, ut intelligatur de omni vivente, quoniam in conspectu ejus nec astra sunt munda. Unde beatus Job ait: Vere scio, quia non justificabitur homo comparatus Deo (Job XV). Et: Si innocentem me ostendero, pravum me comprobabit (Job IX). Nam omnis munditia creaturae immunda est, comparata munditiae creatoris. Propter quod ab eodem sancto Job dicitur: Si lotus fuero quasi aquis nivium, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus me intinges, et abominabunt me vestimenta mea (Ibid.). Sicut enim stella comparata soli non lucet, et argentum comparatum auro vilescit: sic, imo incomparabiliter magis, in conspectu Dei non justificabitur omnis vivens. Ergo exaudi orationem meam, ut liberes me a persequentibus me (Psal. CXLI).
Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.
Quantum ad litteram, videtur innuere se dimicasse cum hoste, sed ab eo fuisse conversum in fugam. Quia persecutus est, inquit, inimicus animam meam: prostratum in terra, quia humiliavit in terra vitam meam: conclusum in carcere, quia collocavit me in obscuro, non utique amplo et claro, sed tenebroso et arcto, sicut tumulus mortuorum; unde subjungit: Sicut mortuos saeculi. Et ideo prae angustia carceris anxiatus est in me spiritus meus, et prae ipsius obscuritate in me turbatum est cor meum, praesertim ex recordatione felicitatis antiquae; quia memor fui dierum antiquorum, quibus florere solebam, unde: Meditatus sum in omnibus operibus tuis, quibus me recolo prosperatum; et etiam meditabar in factis manuum tuarum, quibus me desidero prosperandum. Et merito, quia tantam patior in carcere ipso miseriam, quod prae ariditate sitis expandi manus meas ad te: quoniam anima mea est ad te suspirans, sicut terra sine aqua, et nisi protinus liberaveris, in brevi animam exhalabo, ideo velociter exaudi me, quia jam quasi defecit spiritus meus. Ergo ne avertas faciem tuam a me, quia si averteris, similis ero descendentibus in lacum, velut in profundum submersus. Unde liberare non differas ultra diem, sed auditam mihi fac mane misericordiam tuam, quia non in me, sed in te speravi, Domine. Et cum deduxeris me de carcere, notam mihi fac viam, in qua ambulem, quia non ad alium, sed ad te levavi animam meam: et ne ab inimicis meis iterum comprehendar, eripe me de inimicis meis, quoniam ad te confugi, tanquam ad munimentum securum. Quare doce me facere voluntatem tuam, ut in nullo illam offendam, propter quod tuam defensionem amittam; quia tu, non alius, es Deus protector meus. Spero igitur, quod spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, ne aberrem ab itinere recto, ut sic ad te cito perveniam. Et propter nomen tuum, Domine, quod in meum auxilium invocavi, tu vivificabis me, quasi jam mortuum prae nimia miseria, quam sustineo: et hoc facies non in justitia mea, sed in aequitate tua. Sic igitur educes de tribulatione, quam patior, animam meam, et in misericordia tua, non ex meritis meis disperdes omnes inimicos meos, quasi vagos et profugos super terram. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, hac profecto de causa, quoniam servus tuus ego sum. Et tu, Domine, servos tuos vindicas et defendis. Ait ergo: Persecutus est inimicus animam meam. Secunda pars, in qua narrat et illa quae patitur, et illa quae agit. Patitur enim persecutionem in anima, unde: Persecutus est inimicus animam meam. Humiliationem in vita, unde: Humiliavit in terra vitam meam. Obscuritatem in carcere, unde: Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi. Anxietatem in spiritu, unde: Anxiatus est in me spiritus meus. Et turbationem in corde, unde: Turbatum est in me cor meum. Agit autem memoriam de diebus antiquis, quibus ipse in tempore floruit, unde: Memor fui dierum antiquorum. De divinis operibus, quibus Deus saeculum condidit, unde: Meditatus sum in omnibus operibus tuis. Et de factis Dominicis, quibus Christus mundum redemit, unde: In factis manuum tuarum meditabar. Agit etiam de manibus ad orationem extensis, unde: Expandi manus meas ad te; ac de spiritu ad desiderium inflammato, unde: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Persecutus est igitur inimicus animam meam, non unus tantum, sed multiplex, daemon et homo, mundus et caro, vitium et peccatum. Propter quod alibi ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI). Et: Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt (Psal. XXIV). Et persequendo me, multum invaluit contra me, quoniam humiliavit in terra, id est in terrenis voluptatibus, vitam meam, ut terram comederem, quasi serpens maledictus a Deo (Gen. III). Sicut enim qui conspicit coelestia, exaltatur ad coelum, ita qui terram desiderat, humiliatur ad terram. Ille vero qui suffodit in terra talentum, meruit a Domino reprobari (Matth. XXV). Ad hoc enim tendit persecutio inimici, ut a spe coelestium dejiciat animam ad concupiscentiam terrenorum. Vita Christus, qui de se dicit: Ego sum resurrectio et vita (Joan. II). Vita naturae, unde: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II). Doctrinae, unde: Cibavit eum Dominus pane vitae et intellectus (Eccli. XV). Gratiae, unde: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II). Gloriae, unde: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Sunt et hominum multae vitae, ut activa, contemplativa, regularis, saecularis, et hujusmodi, unde legitur: Melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII). Est praeterea vita culpae, unde: Abiit in regionem longinquam, et dissipavit omnem substantiam vivendo luxuriose (Luc. XV). Miseriae, unde: Homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV). Poenae, unde: Laudavi magis mortuos, quam viventes (Eccle. IV). Et gehennae, unde: Laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem (Psal. XLVIII). Non solum autem humiliavit in terra vitam meam, sed etiam
Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi, et anxiatus est in me [al. super me] spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Redde singula singulis. Anxiatus est, inquit, in me spiritus meus: quoniam inimicus meus, quantum in se fuit, humiliavit in terra vitam meam. Et in me turbatum est cor meum: quia collocavit me in obscuris, id est in tenebris vitiorum, quae mentem obtenebrant et obscurant, quemadmodum de peccatoribus inquit Apostolus. Obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I). Collocavit, inquit, me in obscuris, sicut mortuos saeculi, hoc est, sicut homines saeculares mortuos in peccatis; in corpore quidem viventes, quantum ad saeculum, sed in anima mortuos, quantum ad Dominum. Unde cognoscens suum periculum, anxiatus est in me spiritus meus, vehementi timore correptus. Et in me turbatum est cor meum, vehementi dolore compunctum: non solum autem intra me sed et contra me, anxiatus est in me spiritus meus, et turbatum est cor meum, quia ego hujus anxietatis et turbationis sum causa, qui culpabiliter egi, unde mihi cordis turbatio, et anxietas spiritus provenerunt: non refundo culpam in alium, sed meipsum accuso, ut merear indulgentiam facilius obtinere. Ne vero desperationem incurram, sed consolationem inveniam,
Memor fui dierum antiquorum, et [al. et non habet] meditatus sum in omnibus operibus tuis, et [al. et non habet] in factis manuum tuarum meditabar [al. meditabor ].
Magna est consolatio inter tribulationum angustias miserationum Domini recordari, et ideo memor fui dierum antiquorum, quibus Deus antiquis Patribus multa consolationum remedia praestitit ab antiquo. Et meditatus sum in omnibus operibus tuis, quae ad creationem pertinent et naturam, ita ut universitas extendatur non ad singula genera, sed ad genera singulorum. Et etiam meditabor in factis manuum tuarum, pertinentibus ad redemptionem et gratiam, quae fecerunt proprie manus tuae, ex quibus omnibus spem liberationis concipio in variis tribulationibus constitutus. Et ideo
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Confidenter ergo expandi ad te, Domine, manus meas, quia tu dignanter expandisti pro me tuas, in patibulo crucis extensas. Et ego manus meas in formam crucis expandi, glorians cum Apostolo in cruce tua, Domine Jesu Christe (Galat. VI), quae mihi salutis exstitit causa. Expandi etiam manus meas, id est affectus et opera dilatavi, quae prius erant quodam modo contracta, dum minus de liberatione sperabam. Manus hominis multiplex. Operationis, unde: Manus meae stillaverunt myrrham (Cant. V); et: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es (Psal. CXXVII). Orationis, unde: Levantes puras manus in oratione (I Tim. II). Cumque levaret Moyses manus in oratione, vincebat Israel (Exod. XVII). Contemplationis, unde: Manus hominis sub pennis eorum (Ezech. I); et: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regum (Prov. XXX). Curationis, unde: Super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI); et: Dedit illi manum, et erexit illam (Act. IX). Laudationis, unde: Omnes gentes plaudite manibus (Psal. XLVI); et: Flumina plaudent manibus in idipsum (Psal. XCVII). Ideo autem manus ad coelum in oratione expandi, quoniam anima mea est tibi sicut terra sine aqua, quae carens humore virtutum, germen boni operis non producit, unde desiderat imbrem, ut germinet irrigata. Ne vero prorsus arescat et sterilis fiat,
Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus.
Ne avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
Tertia pars, in qua exprimit illa, quae postulat, et postulandi causas exponit. Postulat primo divinam a se faciem non averti, unde: Non avertas faciem tuam a me. Causamque subjungit, quoniam si averteres, similis ero descendentibus in lacum. Secundo postulat misericordiam sibi adesse divinam, unde: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; et causam assignat: Quia in te, Domine, speravi. Tertio postulat viam, in qua ambulet, fieri sibi notam, unde: Notam mihi fac viam in qua ambulem; redditque protinus causam: Quia levavi ad te animam meam. Quarto postulat ab hostibus liberari, unde: Eripe me de inimicis meis, et causam ostendit, quoniam ad te, Domine confugi. Quinto postulat edoceri divinam facere voluntatem, unde: Doce me facere voluntatem tuam, et statim exprimit causam: Quia tu es Deus meus. Vere itaque Domine, anima mea est sicut terra sine aqua: quia defecit spiritus meus, non a vita naturae, sed gratiae, quam per peccatum amisi; vel: Exaudi me Domine, quia defecit spiritus meus, id est factus sum pauper spiritu, deficiente superbia et proficiente humilitate. Quare non avertas faciem tuam, id est benignitatem tuam a me, sed reddas humili, quod abstulisti superbo. Etenim, si faciem tuam averteris, ero similis descendentibus in lacum, id est in profundum peccati, de quo alibi dicitur: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit (Prov. XVIII): quia sine spe veniae, licentiam sibi peccandi proponit, laxatis iniquitatum habenis; vel: Ero similis descendentibus in lacum, id est unus ex reprobis descendentibus ad infernum. Est enim lacus culpae, unde: Salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. XXIX). Miseriae, unde: Eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis (Psal. XXXIX). Et gehennae, unde: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum (Psal. LXXXVII). Ergo, ne avertas faciem a me.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi Domine [al. non habet Domine ].
Mane, id est in ortu lucis, in infusione videlicet gratiae, fac mihi auditam misericordiam tuam, id est fac me audire, hoc est intelligere illam, quae lucem veritatis et charitatis facit in anima coruscare. Vel mane resurrectionis, post finem saeculi fac me audire misericordiam tuam, videlicet verbum illud misericordia tua plenum: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. (Matth. XXV). Quoniam in te speravi Domine, ut mihi conferas et gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Ut autem ad illam recto tramite valeam pervenire,
Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
Hoc utique fecit Deus, cum propheticum sermonem accendit, cui sicut Petrus ait, debemus attendere quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec illucescat dies (II Pet. I). Ipse namque viam veritatis ostendit, id est fidem catholicam, per quam ambulare bonis operibus debemus, ut perveniamus ad vitam. Qui vero per aliam viam tendit, ut Judaeus, haereticus, vel paganus, ipse profecto non pergit ad vitam, sed vadit ad mortem. Is quoque qui est via, veritas et vita (Joan. XIV), notam fecit semitam, notam fecit se viam, per quam accedamus ad ipsam vitam, cum Deitatis lumen in humanitatis testa proposuit, ut per formam servi procedamus ad formam Dei, ad lumen piissimum, Verbum quod erat in principio apud Deum (Joan. I). Hanc ergo viam in qua ambulem notam fac mihi. Et certe debes, quia ad te levavi animam meam, non ad mundum curvavi, sed afferens vas ad fontem, ut impleas illud aqua saliente in vitam aeternam (Joan. IV). Nullus ergo de suo sibi praesumat ingenio suam scientiam sufficere ratus ad cognoscendam viam, per quam tendat ad patriam: quia non sunt in homine viae ejus, sed a Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI). Est autem via, quae videtur homini recta, novissima autem ejus ducunt ad interitum (Prov. XIV). Ergo notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te, Domine, levavi animam meam: non enim eam continui quasi sufficientem in me, sed levavi eam velut insufficientem ad te, ut ad cognoscendum viam, in qua ambulem, a te postulem intellectum. Unde levavi eam ad coelestia de terrenis; nam omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est descendens a Patre luminum (Jacob. I). In ipsa vero salutis via,
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Multi sunt inimici qui obsident viam, ut deviare faciant viatores, visibiles et invisibiles, spirituales et corporales. De his omnibus inimicis eripe me, ne impediant viam meam, quoniam ad te confugi, qui es refugium sperantium in te, Domine. Nemo quippe te potest effugere, unde quilibet ad te debet confugere, qui ad te venientes foras non ejicis, sed intrare permittis. Et ne a te ultra recedam, doce me per Spiritum sanctum tuum, qui est unctio, docens de omnibus (I Joan. II), facere voluntatem tuam, id est implere praecepta tua. Voluntas enim Dei quae Deus est, et beneplacitum appellatur, illa non fit, sed facit omnia quaecunque vult fieri, in coelo et in terra, in mari et in abysso (Psal. CXXXIV). Haec utique una est, sed ejus multa sunt signa, de quibus pluraliter dicit: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX). Inter quae sunt consilium et praeceptum, de quibus ait: Doce me facere voluntatem tuam, ut illud agam quod tu consulis et praecipis faciendum. Ad te confugi, quia tu es Deus meus. Ad alium quippe fugerem, si ab alio factus essem; sed quia tu es Deus meus, creator meus, ad te confugi: quare doce me facere voluntatem tuam. quia tu es magister et doctor meus
Spiritus tuus bonus de ducet me in viam rectam, propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua.
Quarta pars, in qua circa se beneficia divina commendat: quia Deus erit ductor ipsius (Num. X), unde: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Vivificator ipsius, unde: Vivificabis me in aequitate tua. Liberator ipsius, quia educes de tribulatione animam meam; et ultor ipsius, quia disperdes omnes inimicos meos. Qui ergo prius spem liberationis conceperit, jam obtinet certitudinem, unde secure dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Et Spiritus divinus, de quo dicitur: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Specialiter autem tertia in Trinitate persona, unde: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Filius et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Joan V). Spiritus angelicus, unde: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII). Et: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi (Hebr. I). Spiritus humanus, unde: In ejus manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis (Job XII). Spiritus daemoniacus, unde: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et spiritus animalis, unde dicitur: Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum? (Eccli. III.) Item spiritus gratiae, unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII); et: Spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis (Galat. V). Spiritus prophetiae, unde: Spiritus prophetarum erat eis subjectus (I Cor. XIV). Spiritus sapientiae, unde: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI). Spiritus Scripturae, unde: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Nec non spiritus potestatis, unde: Ubi erat impetus, id est potestas spiritus illic gradiebantur (Ezech. I), sive ad bonum salutare, sive ad malum damnabile. Et de quo Apostolus: Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui (II Thess. II). Spiritus voluntatis, unde: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI). Spiritus indignationis, unde: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI). Et spiritus contemplationis, unde: Elevavit me spiritus inter coelum et terram, et adduxit me in Jerusalem in visione Dei (Ezech. VIII). Spiritus virtutum, unde: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, etc. (Isa. II). Spiritus vitiorum, unde: Vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae tres spiritus immundos exire in modum ranarum (Apoc. XVI). Et: Ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum (Zachar. V). Hi sunt spiritus superbiae, xenodoxiae, et hujusmodi. Spiritus aegritudinum, unde: Ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo (Luc. XIII). Et spiritus tempestatum, unde: Spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X). Porro, spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam. Hic est, qui mihi viam, per quam ambulem, facit notam, et tuam me docet facere voluntatem (Psal. CXLII): quoniam ipse me in viam rectam deducet. Bonus quidem in se, quia est ipsa bonitas; et bonus in nobis, quia nos efficit bonos. O quam bonus, quam pius, et quam benignus, quam suavis, quam dulcis et quam jucundus est spiritus tuus, Domine, his qui te diligunt ex corde puro, et conscientia bona et fide non ficta! (I Tim. I.) Hic deducet me in viam rectam. id est in viam mandatorum tuorum (Psal. CXVIII), per quam recte itur ad patriam. Potest et jam Spiritus Dei bonus intelligi, bonus angelus, qui datus est ad custodiam. Ipse quidem deducet me in viam rectam. Siquidem spiritus meus malus me deduxit in viam pravam, sed spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut rem impleas nominis tui, quod est Jesus, id est Salvator. Ego quippe me occidi per culpam, tu vero me justificabis per gratiam, sed ipsa gratia non erit sine justitia, quia vivificabis me in aequitate, non mea quidem, sed tua, sicut superius est ostensum. Vel vivificabis me in aequitate tua, propter nomen tuum, ut nominatus inde gloriose lauderis, juxta quod alibi dicitur: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII).
Educes de tribuiatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Quandiu anima in hoc mortali corpore manet inclusa, multis afflictionibus tribulatur, sed cum ab illo educitur carcere, de tribulatione hujus mundi liberatur, ne graviorem tribulationem incurrat. Propter quod alibi Psalmista dicebat: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI). Et Paulus apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Hoc itaque fit, cum remissione indulta peccatorum, Deus animam de corpore jubet exire, quasi de carcere liberatam. Et in misericordia tua, quantum ad me qui non merui, disperdes omnes inimicos meos, ut ultra mihi nocere non possint. De spiritualibus inimicis, id est daemonibus, absque dubio verum est, quod omnes disperdes, et de corporalibus quoque, omnes qui usque ad mortem suam perseveraverunt inimici. Notanda sunt autem, quae dicuntur in fine praecedentis versus, et in fine sequentis. Nam ibi dicitur: Vivificabis me in aequitate tua, et hic dicitur: In misericordia tua disperdes inimicos meos: cum potius videatur, quod ad justificandum misericordia, et ad perdendum aequitas debeat pertinere, sed utrumque pertinet ad utrumque: quoniam: Omnes viae Domini misericordia sunt et veritas (Psal. XXIV). Propter quod ei misericordiam et judicium Psalmista cantabat (Psal. CX). Quia vero quidam inimicorum meorum praedestinati sunt ad vitam aeternam, et ad aeternam mortem aliqui reprobati, de praedestinatis optando omnino dico, quod in misericordia tua, id est per effectum misericordiae tuae, disperdes omnes inimicos meos, id est omnes eorum inimicitias, ut fiant de inimicis amici, secundum illud quod alibi dicitur: Verte impios, et non erunt (Prov. XII). De reprobatis autem spiritu prophetandi dico:
Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Omnes hujusmodi perdes in gehenna ignis aeterni, qui obstinato corde tribulant animam meam, quoniam servus tuus ego sum, id est in poena peccati, quo me servum tuum nequiter persequuntur. Vel perdes eos, qui propterea tribulant animam meam, quoniam servus tuus ego sum, id est quoniam tibi servio. Est et hoc grave peccatum, propterea persequi aliquem, quoniam servit Deo. Exsultativa conclusio, qua liberationem animae suae ac perditionem inimicorum suorum, Deo inspirante, praedicit.
Quoniam in humanis operibus nihil est ex omni parte perfectum, benigne hujus operis quaeso lectorem, quatenus si quid in eo dignum invenerit, divinae gratiae totum ascribat. Quidquid autem in ipso cognoverit minus dignum, ad humanum referat imperfectum, rogans humiliter, ut ipse pro me suppliciter intercedat apud piissimum Patrem, et justissimum judicem, ut plenam mihi concedat indulgentiam peccatorum, per virtutem verae ac fructiferae poenitentiae, quam in hac poenitentialium expositione Psalmorum utcunque descripsi, ad laudem et gloriam nominis Jesu Christi; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Commentariorum D. Innocentii in septem Psalmos poenitentiales finis.