Jump to content

Commentarius historicus de S. Jonato (Hucbaldus S. Amandi)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius historicus de S. Jonato
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132



Commentarius historicus de S. Jonato

Commentarius historicus de S. Jonato (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.0904C

§ I.-- Notitia loci et sancti, ejusque gesta et aetas. 132.0893B|

1.

De celebri hoc coenobio, a vero Belgii apostolo S. Amando cum tot aliis condito, quod Martianae, Marceniae et Marcenae aliisque modis inflectitur, jam toties in Actis nostris loquendum fuit, tum praesertim cum de primo ejus auctore ad 6 Februarii, tum de ejus dotatore et dotatrice Adalbaldo 2 februarii, et S. Rictrude 12 Maii fuse ac erudite disputatum est; quemadmodum et ubi de Eusebia filia 16 Martii; toties, inquam, agendum fuit, ut hic pluribus supersedere possemus, nisi paucula saltem praemittenda forent, quae cum primo loci abbate singulari quadam unione connectuntur. Et situm quidem satis breviter describit coenobii ejusdem 132.0893C| chronographus, in hac parte minime suspectus, dum ait: « Marchianensem locum circumfluentibus aquis et palustri arundine circumdari, habereque versus aquilonem silvam grandem, ad Australem partem fluvium Scarpam, qui labitur ad orientem, ex cujus utraque parte adjacent prata herbis palustribus strata. » Jacet inter Duacum et Elnonem sive Amandapolim (non Audomaropolim, ut cum aliis male scribit Mabillonius) tribus circiter utrinque leucis dissitum. De primis rerum angustiis, deque amplissimis possessionibus, quibus postmodum a S. Rictrude ditatum est, consulenda eius Vita, cap. 2.

2.

Chronicon apud nos ms. ita rem explicat: « In eodem vero loco primum sexus masculini personis, 132.0893D| ad serviendum delegatis, pastor vigilantissimus et procurator interius exteriusque vir fidelis et simplex Jonas donatus est eis. Qui beati Amandi 132.0894B| pontificis discipulorum unus, ejus sacra eruditione admodum informatus, ad hoc officium idoneus inventus est. Sed non post multum temporis altiori investigatione consultum est, ut quoniam gloriosa mater Rictrudis loci fundatrix, et universorum quae ibi contradita fuerant, domina in illo sancto contubernio inter servos Dei famulari videbatur, congruentius foret secundi sexus fideles ibidem ad serviendum immittere, et illius sanctae inhabitationis primatum sanctimonialium ordinem obtinere. Semoto siquidem, pace eorum, adhuc modico virorum conventiculo, nobiles matronae illuc undique certatim confluunt; religiosae viduae, quae vere viduae erant, alacriter concurrunt; puellaris etiam pudoris juventus casta introducitur, spiritualis gymnasii 132.0894C| palaestram omnes in commune aggrediuntur. Fit interim locus pudicitiae domicilium, schola virtutum, ovile Dominicarum ovium, ad quae omnia Rictrudis ter beatae animus vehementer exsultat in Domino dominorum. »

3.

Haec ad aliquam seriem revocat Mabillonius, jam dato textu non plane conformi in Observationibus praeviis saec. II, pag. 938, ubi una lugendas praeclari coenobii vicissitudines paucis memorans, ait a SS. Amando et Autberto epp. VI Kal. Novembris solemniter dedicatum fuisse in honorem apostolorum Petri et Pauli: Cui monasterio, inquit, S. Jonatus abbas primus praefectus est. Duplex eo in loco a primo condita fuit congregatio, monachorum ac sanctimonialium; illis Jonatus, his Rictrudis praeerat. 132.0894D| Monachos illic primum, deinde paulo post, hoc est anno circiter 647, virgines Deo sacras fuisse collocatas in gratiam S. Rictrudis dotatricis, tradit 132.0895A| chronographus Marchianensis. Vastato a Normannis monasterio an. 879, sanctimoniales paulatim ad deteriora lapsae sunt, donec Balduinus, cognomento Barbatus, eliminatis feminis, monachos substituit, accito Lietuino, Vedastini coenobii abbate clarissimo; qui postquam locum rexit annos novem, Alberico discipulo suo regimen Marchianense imposuit. Alberico anno 1048 mortuo, S. Poppo Stabulensis ac, decurso mense, Popponi Wido successit. Atque hinc satis recte fluit abbatum Marchianensium successio in Gallia Christiana, quam inter S. Jonatum et Lietwinum nusquam reperies.

4.

Porro S. Jonatus, de quo hic potissimum agimus, ex Elnonensi coenobio ad regendum Marchianense a S. Amando destinatus, non soli isti praefuit, sed et 132.0895B| ipsi etiam Elnonensi, ut ex ejudem monasterii chronico ostendit Cointius ad annum 643, num. 2. Chronici verba sunt: « Amandus de grege sibi commisso sollicitus, Trajectensem suam dioecesim visitare disposuit: antea tamen Elnone vices gerentem suas in abbatem suum ordinavit discipulum, nomine Ursum, qui annis aliquot laudabiliter rexit, ac tandem beato fine quievit. Cui a beato Amando ordinatus successor sanctus Jonatus, vir modestissimus, ipsius monasterii monachus, quem pridem Marchianis instituerat idem beatus Amandus primum abbatem. » Praeclare meriti essent citati jam supra chronographi, si, quod ipsorum erat, gesta singula singulis annis innexuissent, quemadmodum et illud quod refert ex ipsis Cointius ad annum 653: Amando, liminibus 132.0895C| apostolorum visitatis, Elnonensem repetente locum, Marchianas Jonatum repetisse reperimus, ubi post mortem etiam B. Amandi aliquot lustris regulariter vivens, diversos utriusque sexus ad religionem induxit et castitatem. Lustra illa satis apposita ratione exponere, non usque adeo obvium esse infra patebit manifestius.

5.

Caeterum de jam dictis aliisque praeclaris haud dubie sublimibusque S. Jonati virtutibus ac gestis plane illustribus, equidem minime dubitavero; verum ex chronographis nostris, sive Elnonensi sive Marchianensi; eruere nemo est qui studuerit hactenus, ut prorsus non intelligam quid sibi velit Silvii editor Bellecampius (vel ut eum Bollandus vocat, Beauchampius) dum in sua Marchianensi antiquitate, 132.0895D| multa magnifice pollicitus, sic notanter scribit pag. 505: « Sed longe plura de nostro sanctissimo praesule Jonato Marchianensi suppeditare meditamur, cum de ipso in Hagiologiae nostrae Marchianensi agetur. » Haec, opinor, idea operis nunquam perfecti, quodque lucem non vidisse, ex eo colligere est, quod nec majores nostri, neque Mabillonius Hagiologiae istius usquam meminerint. Susceperit fortasse Bellecampius hujusmodi provinciam, at morte praeventus absolvere aut typis edere non potuerit, manseritque adeo conatus iste inter chartas Marchianenses, quas utinam consuluisset domnus sancto nostro Synonymus, hodiernus praedicti coenobii prior, apud quem frustra per amicos institi; quorum repetitas preces aeque ac 132.0896A| meas modo certe non satis urbano, neque honesto vir iste non ita pridem repulit et respuit, non usitato in hujusmodi rebus exemplo, dum ea sola flagitarem documenta, quae ad S. Jonati patroni sui gloriam conducere poterant. Caetera non prosequar.

6.

Jam ad sancti aetatem quod attinet, eam aeque dubiam et obscuram reliquere chronogrophi nostri, nusquam, vel remote, indicantes quo circiter anno in lucem editus sit, quo factus monachus, quo abbas institutus, quandiu solus, quandiu cum sancta Rictrude rexerit, quandiu utrumque coenobium Elnonense et Marchianense, quo demum anno laborum praemium a Domino consecutus sit. Pugnat, certat, mirumque in modum luctatur Bellecampius, ut versiculum suum Blandiniensem, nescio a quo confectum, 132.0896B| tueatur: In sexcenteno deno fundavit Amandus Anno Blandinium, patronum dans illi Petrum Cum autem ejusdem omnino aetatis statuat coenobium suum Marchianense cum dicto Blandiniano, ineluctabili consequentia se evicisse existimat, jam ab anno 611 exstitisse coenobium suum Marchianense, eodemque anno, si Superis placet, S. Jonatum ibidem praefuisse, quo forte necdum natus erat: idque toties contra adversarios quoscunque repetit et inculcat, ut nauseam omnino creet legentibus. Nimirum a chronographo suo didicerat sanctum Amandum obiisse anno 651, natumque adeo 571; quae multorum satis diu implexa fuit opinio, pridem tamen ab Henschenio 132.0896C| convulsa Commentarii sui § 11 et seq., unde et lustra ista ruunt, quibus S. Amando supervixisse S. Jonatum aeque inepte statuit jam dictus chronographus, atque ex ipso Bellecampius.

7.

Adverte, obsecro, paradoxum. Viri istius thesis est fuisse abbatem Marchianensem S. Jonatum ab anno jam dicto 610, vel 611, eam suam epocham pro aris et focis acerrime propugnans, ex praeconcepto illo suo Achille, quod S. Amandus obierit jam nonagenarius anno 661, ubi jam demonstratum diximus, obiisse anno 684. Lustris porro aliquot, superstes ei statuatur S. Jonatus: lustra aliquot, saltem terna aut quaterna designant, unde necessario fiet consequens, sanctum istum ultra finem saeculi VII supervixisse; fuisseque adeo abbatem Marchianensem 132.0896D| totis nonaginta et amplius annis, ut primis respondeant ultima: quod priusquam admisero, alia quam chronographi istius auctoritate a Bellecampio aut symmistis demonstrare cupio. Nonagenarium obiisse S. Amandum in confesso est: si autem mortem ejus innectas anno 661, natum oportet 571, cum vero quadragenarius circiter supponatur exstruxisse coenobia, tam Blandiniense quam Marchianense, en tibi aptissime annum sexcentenum et denum: verum si ad annos septem et viginti omnia removeas, ut planissime removenda omnia demonstrat Henschenius, clarissime perspicies, machinas omnes Bellecampianas sic corruere ut tractatus ipsius bene longus in fumum abeat. 132.0897A|

8.

En modo aptiorem vitae S. Jonati ex Henschenio chronotaxim. Statuit is loco citato, probatque evidenter, coepta Gandavi monasteria, tum Bavonianum, tum Blandiniense anno 636, Elnonense exstructum 638, Marchianense vero anno demum 645, cui idem praesul Amandus discipulum suum eo tempore praefecit Jonatum venerabilem virum, ordine monachorum colligendorum praescripto. Quod vero supra diximus, commendatum etiam praedicto Jonato Marchianensi Elnonense coenobium, id factum quando episcopalem curam renuntiavit Amandus, et limina apostolorum pro tertia vice repetiit, anno nimirum 650. Annis autem post duobus, occiso S. Adalbaldo, S. Rictrudi castitatem suasit, quae non diu post ad Marchianenses accessit, eo quod 132.0897B| supra dictum est modo, eaque sub S. Jonati directione, sanctimonialibus praefuit usque ad annum 688; Jonatus vero, laboribus et meritis plenus, sanctam illam secutus creditur anno circiter 690, ut verosimiliter deducit Cointius, ad dictum annum, num. 25, hoc argumento. Quod cum regimen istius monasterii penes moniales fuerit per annos trecentos triginta tres vel circiter, si ab anno quo inde pulsae sunt 1024, vel, ut alii, 1028, retrocedatur, non videtur S. Jonato vita longior tribui posse: certe, quod sciam, necdum eo usque S. Jonati aetas illustrata fuit hactenus. Jam ad ejus cultum et elogia procedamus.

§ II.-- Cultus sacer et brevia hinc inde elogia.
9.

Hic paucis complexurus sum omnia, quae ad 132.0897C| antiquum sancti cultum conducentia reperiam, iis scriptis sepositis, quae longis ambagibus de sancti vita et gestis nil amplius nec certius memorant quam ea fideliter ex monumentis qualibuscunque Marchianensibus desumpserint Molanus et Miraeus, quorum textus, uti et paucorum martyrologiorum mox referam. Ad chronici textum de lustris aliquot quibus S. Jonatus S. Amando supervixerit, diserte additur: « Ejus festivitas agitur Kalendis Augusti. » Ad ejus sepulcrum vero in ecclesia Marchianensi, hos versus legi loco supra citato testatur Cointius:

Divi Jonati corpus hic sanctissimum

Reconditur, qui primus hanc rexit domum.

Versus reliqui huc non spectant. Ad unum subjicit 132.0897D| Cointius: Post S. Jonati mortem, monachos quos rexerat Marchianis abscessisse, totumque monasterium cessisse monialibus, quibus Clossendis a triennio praeerat abbatissae. Quae ipsissima est Molani aliorumque receptissima opinio, sic, ni fallor, intelligenda, ut monachi virginibus regendis substiterint, quo salvetur diploma Caroli imp. a Mabillonio adductum, ubi saeculo IX de fratribus aeque ac sororibus mentionem fieri ostendit. Verum de hac re jam toties disputatum est, ut telam illam non lubeat denuo exordiri. Sancti cultum prosequamur.

10.

De eo satis mirum est, in antiquioribus sacris fastis nullam usquam fieri memoriam, ne quidem 132.0898A| in recentioribus tabulis ecclesiasticis, praeterquam Belgicis, si Ghinium excipias, qui S. Jonatum canonicis suis satis liberaliter accensuit. De aetate Usuardi Aquicinctini alibi disputavimus, ubi ipsum ad saeculum circiter XIII referendum censuimus: atque hic primus ac vetustissimus, qui de S. Jonato meminerit his plane verbis: « Marcianas, depositio S. Jonati abbatis. » Paulo clarius Molanus, ex quo et Canisius: « Eodem die, natalis S. Jonati confessoris, discipuli S. Amandi; » quae in posterioribus editionibus paulo brevius repetit. De eo etiam meminit Wion cum caeteris monasticis, quos inter nitide ipsum annuntiat Meinardus, hoc modo: « Marcianis, S. Jonati abbatis, discipuli, S. Amandi, et patris spiritualis S. Rictrudis; » quibus verbis omnia ferme 132.0898B| complexus est, quae de S. Jonato memoriae prodita sunt, cum de caetero gesta ejus aut nemo ex professo prosecutus sit, aut per vastationes interierint. Nam quae sub Hucbaldi nomine circumferuntur, non Vitae historia sunt, sed mera oratio in sancti honorem concinnata, praeter aliam verbosissimam sub Gualberti nomine, ex qua id demum eruitur, sancti corpus Saliacum translatum fuisse, indeque Marchianas relatum, quodque in aliqua supplicatione exstinctae faces, igne coelitus emisso, reaccensae fuerint, ut videbis § sequenti.

11.

Elogio proprio Jonatum more suo ornat Saussayus: « Marcianis prope Duacum in Flandria dioecesis Atrebatensis, depositio S. Jonati abbatis et confessoris, qui discipulus S. Amandi, omni virtutum 132.0898C| decore adornatus enituit, exemplisque et orationibus multos ad Christum adduxit. Beatae siquidem Rictrudis religiosus informator, fratrumque et sanctimonialium loci ejusdem constitutus (ob fidei, doctrinae et morum praestantiam), director; utriusque vitae praecepta, actis et moribus sic praebuit, ut immaculato calle, tramitem ad coelum iisdem praemonstraverit; demumque sanctae conversationis ditatus meritis, exuta carne, spiritum supernis civibus in gloria sociandum, feliciter ad Dominum transmiserit. » Habeat hic locum citatus supra Ghinius, tametsi in anno obitus aberret; sic ferme Molanum contrahit: « Marcianis, depositio sancti Jonati abbatis, sancti Amandi discipuli, qui omni virtutum decore adornatus, exemplis et orationibus 132.0898D| multos ad Christum adduxit. Ibidem requievit in Atrebatensi dioecesi circa annum Domini 670. » Secutus hic haud dubie Ghinius eorum opinionem, qui S. Amandum obiisse censent anno 661.

12.

Verum rem omnem et solidius et elegantius complexus est Molanus ipse in indiculo sanctorum Belgii, ut aliunde elogia accersenda non sint, ita habet: « Sanctus Jonatus confessor, discipulus S. Amandi, primus fuit abbas Marcianis sive Marcenis, ac ibidem elevatus quiescit. Fuit omni virtutum decore adornatus, exemplis et orationibus multos ad Christum adduxit. Post ipsum fuit is locus annis fere trecentis triginta tribus virginum monasterium, quibus prima praefuit sanctissima Rictrudis. Locus est 132.0899A| pietate et amoenitate celebris, haud procul a Duaco in Flandria, dioecesis Atrebatensis. Natalis incidit in Kalendas Augusti, elevatio in sextum Iduum Aprilis, ut eo die inter praetermissos notatum invenies. » Eadem ferme Molani verba, sed mutata tantillum phrasi, in Natalibus sanctorum Belgii etiam explicantur; in quibus omnibus aperte elucet Molani sententia de monachorum post obitum S. Jonati recessu, et post trecentos triginta tres annos, sub Balduino Barbato, pulsis sanctimonialibus, ad ipsum coenobium reditu. Neque abs re erit hic adjungere quae tradit Miraeus in Fastis Belgicis, ut aliorum defectum tantisper suppleant. En ejus verba:

13.

« Amandus Trajectensis et Autbertus Cameracensis episcopi monasterium Marchianense a sancta 132.0899B| Rictrude, Adalbaldi, ducis Duacensis vidua, constructum, in honorem sanctorum Petri et Pauli VI Kalendas Novembris dedicarunt. In eo coenobio primum monachis ad serviendum Deo constitutis, pastor vigilantissimus datus est Jonatus, beati Amandi discipulus. Verum postea rationi consentaneum visum est (quoniam sua bona beata Rictrudis huic loco consecrarat, ibique Deo deservire statuerat), ut ibidem et sanctimoniales collocarentur. Quae quidem per annos trecentos triginta tres vel circiter ecclesiam Marchiamensem rexerunt. Post Normannicam vastationem, Leduinus abbas Vedastinus, petente Balduino Flandriae comite, monachos Benedictinos eo in loco collocavit, ut fusius in chronico manuscripto Marchianensi narratur, quod et 132.0899C| exstat in Rubravalle: atque haec sunt vulgata typis elogia quae de S. Jonato describenda censuimus. » Pergit Miraeus versus referre, qui in ambitu chori Marchianensis leguntur, quibusque enumerantur varia sanctorum corpora ibidem deposita, inter quos et illi duo quos supra ex Cointio dedimus. Qui caeteros nosse cupit, fontem ipsum adeat.

14.

Nullam usquam exstare S. Jonati Vitam aut Legendam, inde omnino colligitur quod in Actis Sanctorum Benedictinis tam jejune de eo agatur, ut ex Actis ipsius sanctae Rictrudis tomo II, a pag. 937, paucula assignentur, jam relatis adeo conformia, ut describi non mereantur. In Observationibus praeviis inter caeteros sanctos Jonatum laudat editor quod in coenobio Marchianensi floruerit. Pag. 944 132.0899D| refertur quod jam diximus, nempe S. Amandum perficiendo ordinandoque monasterio discipulum suum praefecisse S. Jonatum venerabilem virum, cujus adhuc in eodem monasterio sacrum corpus habetur reconditum: in quo et monachorum ordinem beatus Amandus haberi voluit, sed jam dictus abbas sanctimoniales (prout sibi visum fuerat) aggregavit. Quae quomodo et quandiu isthic perstiterint, ex supra explicatis non obscure datur intelligi. Deploranda ea tempora successere, quibus et disciplina inter moniales omnino intercidit, et quidquid eo loco supererat, barbaris praeda fuit, ut et ipsum coenobium, et quae de gestis sanctorum Marchianensium scripta erant, una perierint: id hic 132.0900A| adducamus quod de S. Jonato praeterea obiter in Chronico memoratur apud Mabillonium pag. 951.

15

« Dirutis quoque monasteriis, quae super fluvium Scarp sita erant, etiam Marchianense coenobium; . . . . . accolis terrae fugatis et interfectis, deletum est. Corpora vero sanctorum, quae in destruendis ecclesiis recondita fuerant, ad loca tutiora per divinam providentiam salva transportata sunt. In qua destructione deperiit omnis ornatus Marchianensis ecclesiae, in chartis videlicet et privilegiis et libris et gestis sanctorum, et caeteris rebus ad decorem et usum loci pertinentibus . . . . . Verum in disquisitione elevationis S. Jonati abbatis, qui fuit discipulus egregii confessoris Amandi, scriptum invenimus, quod tempore abbatissae Judith, quae 132.0900B| Marchianensi monasterio praefuit tempore Lotharii regis Francorum, adhuc quiescebant in tumulis lapideis, altaribus antepositis, corpora sanctorum, videlicet beatae Rictrudis nobilis matronae, et bonorum confessorum Mauronti atque supradicti Jonati. » Nihil praeterea suggerunt monumenta Marchianensia, quod ad sancti gloriam hic illustrandam spectet, praeter paucula elogia, jam memoratis conformia, quae ex Hucbaldi exhortatiunculis, seu apologia temeritatis, in lectiones quodammodo distributa, decerpi poterunt. Porro historia elevationis sacri corporis et accensorum cereorum erit materia, ut supra dicebam, sequentis paragraphi.

16.

Sic igitur Hucbaldus lectione 3, adducto Scripturae loco: Si vis perfectus esse, etc., de sancto nostro 132.0900C| loquitur: Cujus praecepti sanctus Jonatus non impiger effectus obtemperator, beatum Amandum praesulem sacrum et populis destinatum a Deo veredicum doctorem humiliter adiit; ut cujus informari cupiebat mirabili doctrina, opera sancta quae magnificus ille operabatur, plena imitaretur obedientia. Quem idem praesul devote assumens, omnes eum Christiani dogmatis observantias docuit, et Dominicae servitutis mandata ei prudenter injunxit. Qui tanti magistri praeceptis obsecundans, seipsum fidelem exhibuit famulum, probaque conversatione multos excitavit ad divinum servitium. Tum pergit lect. 4: Igitur hi viri sancti Amandus atque Jonatus, in domo Dei velut clara lucentes luminaria, densissimas infidelitalis et peccati pellentes tenebras, coelestis lumine claritatis 132.0900D| universos aspergebant; atque exemplis et orationibus multos ad regnum in coelis repromissum feliciter introducebant. Eamdem plane venam sapiunt, suntque ejusdem omnino sententiae congesta ibidem reliqua elogia S. Amando aeque ac S. Jonato communia, donec lectionibus 8 et 9 nonnulla praedicat Hucbaldus quae huic paulo magis proprie adaptantur, in hunc modum:

17.

Per Martianas quippe monasterio sanctum virum et per cuncta laudabilem Jonatum ad perficienda quae minus erant, et ad sanctitatis regulam in omnibus conservandam praeposuit, praecipiens ei, ut semper ad augmentandum quaeque erant sancta, in dies amplificaret. Qui sanctus videlicet ad hoc ordinatus abbas 132.0901A| Jonatus obediens, jussa implevit, et ob id in recompensationem, aeternae gloriae coronam accepit. Sane ad serviendum Domino S. Amandus monachos in Marcianis aggregare disposuerat, sed Jonatus, concessa sibi potestate ab ipso, virginalem mentis et corporis diligens pudicitiam, sanctimoniales ibi esse instituit. Fecit hoc fortasse inspiratione superna edoctus, ut postmodum beatae Rictrudi ejusque filiabus, sanctis utique virginibus aptus esset locus, et condigne a conventu saeculari remotus. Fervor itaque Dominicae dilectionis in sancto Jonato laudabilis et multiplex, non modicam sanctarum virtutum segetem cumulaverat, atque bonitatis ipsius famam longe lateque diffuderat. Erat enim castus corde, humilis mente, vultu serenus, omnibus affabilis, universis amabilis. 132.0901B|

18.

Quoddam denique speculum et exemplar sancta Rictrudis et omnes cum ipsa habitantes habebant in ipso, quas idem sanctus verbis demulcebat, exhortationibus animabat, atque operibus sanctissimis ad summa sanctitatis culmina provocabat. Quid plura? Ita in eo gratia singularis eminebat, ut quemadmodum gemma exquisita in auri fabrica laudabiliter et decenti ornatu composita, decoris sui gratiam ostentans, videntes ad se Amandum illicit; ita is e beatus, omni decore virtutum adornatus, Deo et bonis hominibus apparebat gratiosus. Talis igitur et tantus cum esset beatus et sanctissimus hic Pater noster Jonatus, vocationis suae instante termino, abstractus a mundo, per divinam gratiam collocatus in coelo, una cum sanctis omnibus nomen Domini benedicendo, beatae felicitatis 132.0901C| gaudio confovetur sine fine laetando. Sepultus autem est Marcianis in eminentiori loco et veneratur ibi ab omni populo, ad laudem Christi, perque ipsius merita et orationes praestantur egentibus condigna remedia, ut appareat omnibus, quoniam in sanctis suis est omnipotens et mirabilis Deus.

§ III. Sacri corporis elevatio, translatio et relatio.
19.

Post exhortatiunculam de qua modo egimus, subjungit idem Hucbaldus hunc titulum: Qualiter elevatum est corpus sancti Jonati confessoris Christi, totamque rei gestae historiam prosequitur per alias novem, sed breviores lectiones, quas hic ordine suo fideliter describimus, observatis tribus voculis barbaris, quas explicare non negleximus. EX LECTIONE 132.0901D| I: Marcianis est monasterii locus, a beato Amando in honorem S. Petri apostolorum principis consecratus. Ecclesia quidem honesto schemate et decore satis congruo perornata; sed inde multo decentior et amabilior viris spiritualibus refulget, quod sanctorum inibi quiescentium pignora conservat, quorum suffragiis plebs devota nititur, gratia superni roris abundans et fecunda subministratur. Ibi monachorum ordo ad honorem sanctorum psalmis, hymnis et canticis spiritualibus divinae majestati conjubilat, locumque sanctum ministratio angelorum frequens invisitat, et oratio devote petentium ad aures divini auditus evolando festinat.

20.

LEC. II. In hac itaque ecclesia corpus beati 132.0902A| Jonati in eminentiori et quasi sacratiori loco debito fidelium more sepultum est, ita tamen imis terrae visceribus commendatum, ut supra trabibus duplo et in transversum positis, magnoque apparatu lapidum et caementi mole composita, omnibus non pie quaerentibus inveniendi illud facultas omnino negaretur. Loca sanctorum et sepulcra ibi absque tituli signo superposito solummodo altaribus ante positis venerabantur, sicut etiam fit adhuc in Italia et in ipsa Roma, sancti Petri ac sanctorum innumerabilium ossibus et pulvere gloriosa. Cum autem secreto divini consilii instinctu aliquoties sanctorum reliquiae ad conspectus humanos subriguntur, ferventior utique et erga cultum ipsorum avidior animus incitatur; sicut factum est in elevatione supradicti Patris Jonati, quando se, frequenter 132.0902B| repetita admonitione, elevari jussit, et incolarum sui loci simulque totius plebis mentes et animos laetificavit. Cujus elevationis modus, ut cunctis legere volentibus innotescat, humili charactere et rustica locutione ita manifestius fiat.

21.

III. Quoniam diu, sicut supra dictum est, sanctus Jonatus sanctaque Rictrudis et beatus Maurontus in imis terrae visceribus mandati, sine ullo titulo sepulcris superposito jacuerant, tamen aliquando Dei permissu et voluntate in vigilia quae Dominica habebatur, beatus Jonatus procerus corpore, decorus aspectu, capite cygneo, vestimentorumque indumento reverendus, cuidam congregationis suae presbytero, nomine Malgero, blandus et laetabundus apparens ait: « Vade, inquiens, de parte mea; et abbatissae Judith praecipe 132.0902C| (tunc enim locus per sanctimoniales regebatur) ut ossium meorum reliquias elevari et ad conspectus omnium submoveri faciat. »

22.

IV. Cum vero presbyter, ad hoc manifestandum se minus idoneum esse, et neminem crediturum diceret, blandus iterum, post admonitionem repetitam, subintulit, dicens: « Vide ne jussui meo inobediens factus, dignus videaris inauditis verberibus. » Hoc factum est terna apparitionis admonitione; sed negligentia ipsius presbyteri atque inobedientia ad effectum minime pervenit elevatio jussa. Idem tamen Malgerus, praecepto sancti multum stupens, atque ob illusionem factam ad se, timens videri mendax et falsiloquus, crebra ducens jejunia, orationibus et eleemosynis expetens et aperiens hujus oromatis (visionis vel somnii) 132.0902D| mandata, cum ecce in alia Dominicae observationis vigilia sanctus Jonatus eodem schemate quo supra, baculum manibus tenens, eumdem presbyterum super scapulas percussit et dixit: « Quia voci meae in bediens factus, nequaquam reliquias meas elevari jussisti, ex hoc jam panis edulium non percipies, usque ad tempus tibi debitum.

23.

V. Evigilans autem Malgerus, statim coepit ossibus tremere et toto corpore, simul et panis edulium fastidiens, licet invitus, quod diu celaverat, confessus abbatissae Judith quae rectrix erat coenobii, denuntiavit, ac multo suasu cum lacrymis efflagitabat elevationem tanti Patris celerrime perduci ad effectum. Ipse vero presbyter panis edulium toto fere anno fastidiens, 132.0903A| parvis et permodicis aliorum ciborum contentus refectionibus, non modice anxius diem elevationis advenire gaudebat. Sed impedientibus mundani negotii inevitabilibus causis, subrepente quoque negligentia, opus hoc aliquantulum est prolongatum.

24.

VI. Transacto autem unius anni non pleno curriculo, abbatissa Judith a sede Cameracensi ministros et fideles suo pontifici accersens viros, ad corpus sancti Jonati submovendum debitam curam impendit, trabiumque connexionem, quam superius super ejus sepulturam diximus coaptatam, et lapidum atque caementi non modicam efferens molem, juxta quod summopere desiderabat, tandem inaestimabilem voti sui thesaurum, id est, corpus illud honestum positum in tumulo reperit, cujus ossa et cineres clericorum manibus 132.0903B| in sericis indumentis excipi fecit.

25.

VII. Quas postmodum reliquias in titulo super sepulcrum ejus posito, id est in illa apparione, quam repam (feretrum pro operculo) vulgari usu appellant, recollocavit. Ubi etiam sanctorum, matris videlicet et filii, id est, Rictrudis et Mauronti prolis venustae, patrocinia pretiosa pariter sunt apposita et venerantur ibi a superveniente populo devotione plenissima. Post haec autem sanctus Jonatus abbatissae Judith dignatus apparere, jussioni suae dixit satisfactum esse, insuper totius congregationis, cui praeerat, causas promisit se dispositurum fore.

26.

VIII. Jam nunc ergo Domini magnalia erga sanctos suos hodierna die cum spirituali celebrantes jucunditate, fratres dilectissimi, oportet nos votis congruentibus 132.0903C| venerantes suppliciter adorare, et nomen ipsius quod in universa terra est admirabile, fideliter praedicare, cujus magnitudinis pietas immensa et inaestimabilis evidenti ratione probatur in electis suis, quibus in aeternum ministrat praemia suae promissionis. Vos igitur sancti Dei, in confessione laudis Dominicae positi super coelestia, pariterque patrociniis beatae societatis copula junctis in terra, sancte videlicet Jonate necnon et Mauronte confessores beatissimi, atque beata et venerabilis matrona Rictrudis, qui pignoribus nostris [an non vestris?] hunc locum honorastis, laudis nostrae devotionem acceptare dignemini, omnique populo poscenti ad vota sanctae petitionis succurrite, ut misericordissima omnipotentis Christi clementia peccata nostra pie indulgeat, oblivioni in perpetuum 132.0903D| tradat, vestraeque orationis intercessione, perennis vitae januam nobis aperire, atque in eam nos introducere dignetur. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

27.

Atque haec de mirabili sacri corporis elevatione, in fide scriptoris satis dicta sint; reliquum est ut de translatione ac de relatione pauca decerpamus ex grandi ms. pag. 24 in folio, quod annexum dicitur operi Gualberti monachi, de Vita et miraculis S. Rictrudis. Taediosa oratio est, cujus totam substantiam nitidius traditam invenies ad diem 12 Maii, a pag. 104, ubi titulus cap. 3 rem ipsam indicat: Varii malevoli divinitus puniti, candelae ultro accensae: isthic vero paucis narrantur, quae scriptionis hujus 132.0904A| auctor verbosissimis tot figuris et perergis ornavit ampliavitque, ut saepe quo tendat aut quid velit, nequeat intelligi. En titulum: Prologus super miraculum quo Dominus illustravit confessorem suum Jonatam abbatem sanctissimum. Voces sunt bombisonantes, ampullae et sesquipedalia verba, ad quae subsequitur tractatus ipsius miraculi de candelis exstinctis, sed coelesti lumine reaccensis; quae omnia satis nitido compendio referuntur loco jam citato. Verbo dictum sit, post necem optimi Caroli Flandriae comitis, ingruentia undique bella, bonorumque adeo Marchianensium direptiones, suaserunt abbati, sacras suas reliquias, atque eas inter S. Jonati, Saliacum transferret, ad loci custodiam, tanquam munimentum coeleste, quo multa incolis feliciter cessisse 132.0904B| dicuntur.

28.

Dum eo loco deposita essent sacra pignora ac saepius processionaliter circumferrentur, accidit ut faces seu candellae exstinctae fuerint, patentique, ut aiunt, miraculo, igne coelesti reaccensae; quae res totius longae compositionis medulla est, sed cui multa alia inopportune admiscentur. Haec inter, quod ad sanctum propius pertinet, notat orator Gualbertus suorum negligentiam in colendo S. Jonato, his plane verbis: « Verumtamen non sine nutu divino persaepe meditatus sum in corde meo, quod confessor Domini, sanctus videlicet Jonatus, de quo in nostro climate nunc habetur grandis sermo, juste habet causari de nostro huc usque, et maxime ab antiquis tam tepido, atque, ut dicitur in Apocalypsi, 132.0904C| nec frigido nec calido servitio, praesertim in ejus festivo sacrae depositionis anniversario, carente proprietate lectionum, et miraculorum ejus frequenti eventu, necnon perstrepente tripudio. Unde timendum est valde, ne quando favorem suum evomat ab hujus loci, quem sua sacra praesentia tandiu incoluit, munimine. Quo autem deinde cultu sanctum suum patronum venerati sint, aut modo venerentur Marchianenses, frustra qui me inde doceret, quaesivi hactenus. »

29.

Sequuntur porro ibi confusa nonnulla venerationis argumenta, usque adeo ut sacra sanctorum corpora Marchianenses ad propriam sedem reportari curaverint. Audi denuo Gualbertum: « Cognoverunt tandem et reipsa experti sunt iidem fratres 132.0904D| Marcenienses, praesentiam sanctorum locis humano solatio destitutis, salubriter praeesse, non minimum prodesse, terrorem hostibus incutere, bonorum profectui aliquid in dies augere. Namque imminente messionis tempore, dignus Deo minister et digne successor, tam re quam nomine Amandus, monasterii pater, praemeditans minorem diligentiam, necessaria occupatione segetum praepediente, circa sanctum confessorem Domini Jonatum ruri adfuturam, demandavit referri condignam sanctarum reliquiarum sarcinam ad emeritum et quasi nativum, secrete ac sine strepitu fere mundano, Marceniensis cohabitationis domicilium. Igitur juxta edictum praefati spiritualis patris, relatus est santus 132.0905A| Jonatus ad habitationem debitam et congruam suae pristinae conversationis, atque cum debito honore prosequente favore multae et maxime Saliacensis, quos sua defensione diu muniverat, plebis 132.0906A| susceptus revisit sua, obvia laeta necnon dealbata pompa totius congregationis. » Atque hic manum tabulae subducimus, quando aliud nihil potuit impetrari. (no apparatus)