Migne Patrologia Latina Tomus 15
AmbMed.CoInCaC 15 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS.
1545 1. Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1): non hic foeditatis incentiva, sed castitatis celebrantur mysteria; ubi spiritualiter agitur et affectuali quadam contemplatione de nuptiis et conjunctione Christi et Ecclesiae, increati spiritus et creati, carnis et spiritus. Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil vile, nihil corporeum quaeramus; vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil carnale, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in his eloquiis constituamus coelestibus: Eloquia enim Domini eloquia casta; ut in his coelestium mysteriorum immaculata et pudica sinceritas 1546 spiritali interpretatione resplendeat. Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis aut perennis oraculi, naturae nostrae aestimatione violemus: sive enim de osculis, sive de talibus, totum decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi erubescamus: sicut in illa saltatione David ante arcam; non enim illa deliciarum comes fuit atque luxuriae saltatio, sed quod unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis. Hoc enim nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit ordinem mystici carminis, doctrina coelestis. 1547 2. Osculetur me ab osculis oris sui; quia bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Ibid.). Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te; retro odorem unguentorum tuorum curramus. Induxit me rex in tabernaculum suum (Ibid., 3). Ab osculis coepit ut ad tabernaculum perveniret, atque illa impatiens dominici laboris exercitataeque virtutis, agitur ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti, cum in tabernaculum venerit, unguentum mutatura castellis. Denique quo evadat, vide.
3. Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9). Quae ludebat osculis, jam turres erigit, ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum. Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat. Bucula plausus cujusdam sonitum discit amare, cervicis ne recuset jugum; denique prius assuescitur verbo 1548 lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo, et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat. Sic etiam Virgo nostra debuit prius amore pio cudere; aurea thori coelestis fulcra mirari, et in ipso vestibulo nuptiarum et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret. Oportet enim ut gradus quosdam profectuum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat: nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis, offendunt enim plerumque praepostera. Itaque quia quot homines, tot sententiae, si quid defecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5): debuimus in nuptiis crines sponsae calamistris quibusdam orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14): debuimus perpetuos spargere thalamos rosis.
INCIPIT TEXTUS.
CAPUT PRIMUM.
1547 1. Ante vita quam doctrina quaerenda est; vita enim bona et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine vita integritatem non habet, In malevolam etenim animam non cadit sapientia (Sap. I, 4): ideoque ait: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28): quia improbitate caecatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate mysteria profunda invenire non potest. Primum ergo exercenda est vitae militia, corrigendi mores. Cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia: tunc ad studia percipiendae cognitionis veniamus suo ordine et via. Prima igitur sunt moralia, secunda mystica: in illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit, utrumque astipuletur alteri. Quam institutionem secutus Salomon librum de Proverbiis scripsit, quo moralem locum uberius expressit, naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum: quamquam si diligenter discutias, et in Proverbiis mystica pleraque reperias, et in Canticis moralium suavitatem. Nam utique mysticum est: Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, interfecit hostias suas, etc. (Pov. IX, 1). Hoc quippe in Canticis lucet mysticum quod morale, in quo blanditiarum suavitas et affectus amantis exprimitur. 2. (Vers. 1, 2.) Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Constitue ergo Virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa praeclara opera dilecti, probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras, quae omnia fecisset ut sponsum deret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices, sed statim quod desiderasset exigere. Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, cum diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum; impatiens morae, in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui; et delectata osculis, adjicit: quoniam optima ubera tua super vinum. 3. Et ut moralius dicamus, intelligo mihi carnem illam quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus atque redimiculis, et omni affectata decore plus dedecens, eamdem tamen plurimis 1548 edoctam oraculis, quod venturus esset qui serpentis illecebris exclusis, Spiritus sancti infunderet gratiam; ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, marcuisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat displiceret, quamvis longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus Dominici exspectatione quateretur: non murmurantem tamen nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus, sine ira et disceptatione, in habitu ornato cum verecundia et sobrietate, ornantem se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut veste pretiosa, sed his quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum. Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi quae erat ante meretricis. Osculetur, inquit, me: osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat. 4. Igitur vel Ecclesia est jamdiu promisso sibi per prophetas Dominico adventu per tempora multa suspensa, vel anima quae elevans se a corpore abdicatis luxuria atque deliciis, voluptatibusque carnalibus, exuta quoque sollicitudine saecularium vanitatum, jamdudum infusionem sibi divinae praesentiae et gratiam Verbi salutaris exoptet, commacerari eam quod sero veniat, et affligitur; ideo quasi vulnerata charitatis, cum moras ejus ferre non possit, conversa ad Patrem, rogare ut mittat sibi Deus Verbum, et causam qua sit ita impatiens declarare dicentem: Osculetur me ab osculis oris sui. 5. Non unum osculum quaerit, sed plura oscula, ut desiderium suum possit explere; quae enim diligit, non est unius osculi parcitate contenta, sed plurima exigit, plura vindicat, et ita se amplius dilecto commendare consuevit. Denique illa in Evangelio sic probata est, Quia non cessavit, inquit Dominus, osculari pedes meos, et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 46, 47). Ergo et haec anima oscula Verbi multa desiderat, ut illuminetur divinae cognitionis lumine; hoc est enim osculum Verbi, lumen scilicet cognitionis sacrae. Osculatur enim nos Deus Verbum, quando cor nostrum et ipsum principale hominis Spiritus divinae cognitionis illuminat; quo anima donata charitatis pignore nuptiali, laeta atque ovans dicit: Os meum aperui et eduxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Osculum est enim quo invicem amantes sibi adhaerent, et velut gratiae interioris suavitate potiuntur. Per hoc osculum adhaeret anima Dei Verbo, quod sibi spiritus transfunditur osculantis: sicut etiam hi qui se osculantur, non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum sibi invicem videntur infundere. 1549 6. Osculetur me ab osculis oris sui. Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius. Osculetur me, videt te mundum esse ab omni peccato, quia delicta de terra sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat, et ideo invitat ad coeleste convivium; ut Osculetur te ab osculis oris sui. Tamen propter sequentia, anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia vidit se ab omnibus mundatam esse peccatis, dignam quae ad altare Dei possit accedere. Quid est enim altare, nisi forma corporis Christi? Vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui; hoc est, osculum mihi Christus infigat. Quare? quia: 7. Meliora ubera tua super vinum, hoc est, meliores sensus, meliora tua sacramenta super vinum, super illud vinum quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet: tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas spiritalis est. Jam tunc ergo Salomon inducebat nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae. Et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupieos inhaerere mandatis, ait: quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem; meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus. Ostendens itaque non solam speciem Verbi, et vultum quemdam, sed omnia interiora ejus diligere, adjungit ad osculorum gratiam: Quia bona, inquit, ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Illa osculum poposcit, Deus Verbum se ei totus infudit, et nudavit ei ubera sua, hoc est, dogmata sua et interioris sapientiae disciplinas, et unguentorum suorum dulci odore fragravit: quibus capta dicit uberiorem esse jucunditatem divinae cognitionis, quam laetitiam omnis corporeae voluptatis. 8. Unguentum exinanitum vel oleum effusum nomen tuum; hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus, nunc spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis. Aspirat etiam in Verbo odor gratiae et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tamquam exinanito replevit unguento, quia per universos gravis illuvies detersa vitiorum est. Hoc unguentum exinanitum est supra Judaeos, et collectum est agentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris. Hoc unguento uncta est Maria, et Virgo concepit, Virgo peperit bonum odorem Dei Filium: hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas: hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem his flamma roravit; hoc unguento Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit. Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri: accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum, ut omnes haberent gratis. Virgo, ungere; noli contristari sicut Judas, quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum: claude sane vas tuum, ne unguentum effluat: claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi; hoc quae habet unguentum, Christum recipit: Unguentum exinanitum nomen tuum. 9. (Vers. 2.) Propterea adolescentulae dilexerunt te. Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum? Unguentum effusum nomen tuum, cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius. Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat: cum vero de vase illo quo claudebatur unguentum fuerit effusum, longe lateque diffusum dicitur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. (Psal. LXXV, I). Hoc itaque nomen quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmorum atque paucorum haereret angustiis, sed magnitudinem sui nondum per corda gentium et in fines totius orbis effuderat: 1550 postquam vero per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua, plenitudo enim nescit augmentum; sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra. Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat ubertatem, ex abundanti enim superfluit quidquid effunditur. Ideo adolescentulae dilexerunt te. Bona, inquit, prudentia, sed dulcis misericordia; illam enim pauci assequuntur, haec ad omnes pervenit: propter hanc, inquit, indulgentiam tuam diligunt te animae renovatae spiritu. 10. (Vers. 3.) Attrahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Osculata jam anima sancta Verbum Dei, modum non capit, nec expletur dicens: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 12). Osculata Dei Verbum concupiscit super omnem decorem, diligit super omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata, cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi ut sequi possit: Unguentum, inquit, exinanitum nomen tuum, propterea te diligimus adolescentulae; propterea certamus, sed comprehendere non possumus: attrahe nos, ut possimus currere; ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi. Festinat etiam interna mysteria videre, ipsam requiem Verbi, ipsam boni illius summi habitationem, et lucem ejus et claritatem in illo sinu ac recessu patrio; festinat audire sermones ejus, et cum audierit super omnem suavitatem accipit. 11. Doceat te propheta qui gustavit, et ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Quid enim aliud desiderat anima, quae semel Verbi suavitatem gustaverit, quae semel claritatem ejus viderit? Moyses in monte positus quadraginta diebus Legem accipiens, cibum corporis non requirebat: Elias ad illam festinans requiem, rogabat ut acciperetur anima sua a se: Petrus aspiciens et ipse in monte Dominicae resurrectionis gloriam, nolebat descendere, dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4). Quanta igitur illa divinae substantiae gloria, quanta Verbi dona, in quae concupiscunt et angeli prospicere! 12. Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, et exuit omnibus voluptatum istarum nexibus. Denique Stephanus Jesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat. Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset vel sine corpore nesciebat, raptus, inquam, in paradisum, usum proprii jam non sentiebat corporis, et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat. Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et 21). Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non possessione atque usu, ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes; ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem hujus mundi transeamus. Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Deo: et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur. Ergo anima nostra quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo bono adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum (I Joan. I), hoc est, Dei Verbum: ipsum est illud divinum, In quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28). 13. Curremus in odorem unguentorum tuorum. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primum odorem Dominicae sepulturae, et credat, quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris et semper virentis odore condita surrexit. Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen Unguentum exinanitum 1551 est? Exinanivit se ut spiraret tibi; semper hoc unguentum erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre, olebat tantum angelis et archangelis, tamquam intra vas coeli. Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6). Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi, eructavit cor Patris Verbum bonum, fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium corda diffudit: Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5). Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat suum, opperiens tempus sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem. Venit hora, aperuit os, exivit unguentum, quando virtus exibat de eo. Et ideo ista festinat ad Verbum, et rogat ut attrahatur, ne forte derelinquatur; quia currit Dei Verbum, et non est alligatum. Denique Exsultat tamquam gigas ad currendum viam (Psal. XVIII, 6). Et quia Egressus ejus summo coelo, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ibid., 7), videns se imparem tantae velocitati, dicit: Attrahe nos. 14. Bona anima quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat: Attrahe, inquam, nos; habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, Attrahe nos; ut auxilio tuo fultae, vestigiis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos, et spiritalia velocitatis flabra capiemus. Deponitur enim sarcina quibus manus tua fulcro est: et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus vulneratus est. 15. At ne impudens tibi videatur quod ait: Attrahe nos, audi dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Vides quod libenter nos attrahit, ne remaneamus sequentes: sed qui vult attrahi, currat ut comprehendat, et currat posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, sic enim poterit Christum comprehendere; unde et Apostolus ait: Sic currite ut comprehendatis. Vult et ista ad bravium pervenire, quae desiderat comprehendere. Prudenter ergo rogat ut attrabatur, quia non omnes sequi possunt. Denique Petro dicenti: Quo vadis? respondit Verbum Dei: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea (Joan. XIII, 36; Matth. XIV, 30). Claves ei commiserat regni coelorum, et in sequendo se imparem judicavit. Hanc tamen animam non distulit, quia non praesumebat, sed rogabat. Denique, 16. (Vers. 3.) Introduxit me in cubiculum suum. Beata anima quae Verbi ingreditur penetralia, namque ea insurgens de corpore, ab omnibus fit remotior; atque illud quod est supra semetipsum, divinum illud si quomodo assequi possit, scrutatur et quaerit: quod cum potuerit comprehendere, ea quae sunt intelligibilia supergressa, in illo confirmatur, atque eo pascitur. Talis erat Paulus qui sciebat se raptum in paradisum, sed sive extra corpus sive in corpore nesciebat. Assurrexerat enim anima ejus de corpore, et se a visceribus et vinculis carnis abduxerat atque levaverat, factusque a semetipso alienus, intra semetipsum tenuit verba ineffabilia quae audivit et vulgare non potuit, quae advertit ea homini loqui non licere. Anima ergo bona contemnit visibilia et sensibilia, nec consistit in eis, nec in respiciendis his immoratur et residet: sed ascendit ad illa aeterna et invisibilia et plena miraculis, puro sensu se piae mentis attollens. Etenim perfectioni studens, solum illud bonum divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat, quia tenet quod summum est. 17. Introduxit me rex in cubiculum suum. Simplex est osculum, sed negotiosum cubiculi secretum; hoc enim loco mysteria plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi: quod ut possit, fortasse illud ait quod supra: Osculetur me ab osculis oris sui. Significat Spiritus sancti supervenientis gratiam, sicut Angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quando autem introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis 1552 mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta: nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit. Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Vers. 12). 18. Quod si cubiculum quaerimus, ipse nos edocet qui ait: tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6). Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi. Introduxit eam rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves ut aperiret sibi thesauros scientiae, sacramentorum clausas ante fores panderet, cognosceret quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurgentis. In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). In illo cubiculo justificationes Domini discit, consilium Dei cognovit, quo nihil potest esse sublimius; hoc est enim divinum, in quo fit remissio peccatorum. 19. Haec a Domino quaerit discere, quae homines docere non poterant, nisi antea Deus docuisset: quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, Ecclesia dicit: Introduxit me rex in cubiculum suum, hoc est, in illud secretum, in quo sunt omnes thesauri scientiae et cognitionis suae. Ideoque tibi dicitur: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6). quod significat mentis animaeque secretum. In hoc cubiculo justitiarum sponsa se poposcit induci, cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit, et numquam deficit. 20. Introduxit me rex in cubiculum suum, Graecus in promptuarium suum et in cellarium suum habet: ubi bona libamina, ubi boni odores, mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae sunt, ut plurimis epulis tuum prandium condiatur. Denique in illud divini illius sponsi introducta secretum: 21. Exsultemus, inquit, et laetemur in te; diligamus ubera tua super vinum; non enim in divitiis et auri argentique thesauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conviviis, sed in solo Deo exsultat, dicens ad eum: Diligamus ubera tua super vinum. Sic tamen bibebat, ut non absorberetur a vino, sed gratia ejus laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret. Denique bibens hoc vinum, aperuit oculos suos, et vidit viam rectam, reliquit tortuosas vias dicens: Aequitas dilexit te, hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur: sed solus ad te potest justitiae trames pervenire, qui enim diligit justitiam non se avertit a Christo. Quomodo enim arbitrum justitiae, remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia? Eadem tamen anima cognoscens corporis societate se fuscatam, dicit ad alias animas, vel ad alias coelestes et appositas sacro mysterio potestates: Nolite aspicere me, quoniam obfuscata sum, quia non est intuitus me sol. 22. (Vers. 4.) Fusca sum et decora, filiae Hierusalem. Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus supra Dominum reclinaret, quod caro illa peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa aulam divinae plenitudinis scrutaretur. Haec ergo mirantibus aliis, respondit anima Joannis: Fusca sum et decora, filiae Jerusalem; fusca per culpam, decora per gratiam. Dicit et caro, fusca sum et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegit, decora oculo spiritali, quo mundi hujus pulverem squaloremque detersit: fusca per vitium, sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum: fusca sum quia peccavi, decora quia jam me diligit Christus; quam relegaverat enim in Eva, recipit in virgine, suscipit ex Maria. 23. Dicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi; quae cum se rejici videret propter totius plebis impietatem; solabatur se tamen, 1553 quia ipsum Christum de populo suo non tantum, sed et Petrum, Joannem, Jacobum Christo adhaerentes videbat, quia habebat eloquia sibi credita. Et ideo dicebat: Fusca sum et decora, filiae Hierusalem: fusca per incredulitatem, decora per legem: fusca per lapsum, decora quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei. Nolite me refugere quia fusca sum; ideo fusca sum quia sol me reliquit justitiae, qui ante illuminare consueverat. Amisi colorem vultus mei, obtusa facta est acies oculorum meorum quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quae diem Christi nescio. Nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere. Misereri iterum solet, congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos. Omnes tribus Israel, convenite, aspicite me decoram ante delicta; nolite aspicere me, quoniam obfuscata sum; hoc est, non hoc solum aspiciatis quia obfuscata sum; non est intuitus me sol, et ideo obfuscata sum. Sed lucet sol super justos et injustos, super justos pro gratia, super injustos pro misericordia; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet, nunc illis oritur qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam obfuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram. Dissimulavit a me, quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur cum viderit meorum poenitentiam delictorum. Non vidit me sol, quia non recepi advenientem, non aperui fenestras, ut vitae lumen intraret: cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes. 24. Vel dicit Ecclesia de gentibus: Nolite aspicere me quoniam fusca sum, quia non respexit me sol; eo quod velut pruinis hiemalibus geluque constricta gentilis erroris, congregationem gentium sol justitiae diu indignam aestimaverit, quam serena vultus sui luce lustraret. Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis fulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini et plenitudo ejus (Psalm. XXIII, 1)? Et vere orbis terrarum in Ecclesia, quia non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11). Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet. Nigra sum, et decora. Praemisit nigram, ut augeret decorem: non dixit: Nigra sum decora, ne quod nigrum est decorum aestimaretur: sed ait: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis. Quamvis ergo Et syllaba ut grammatici appellant conjunctiva sit, habet tamen distinctionem, qua confusio distinguitur ac separatur; ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur. 25. Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis; tentoria enim de exuviis fiunt mortuorum animalium. Igitur quae hoc dicebat, mortua erat peccato, et vivebat Deo: et nos igitur peccato moriamur; ut Deo vivamus. Repleti spiritus, jucunditate et suavitate laetitiae, erimus exuviae spirituales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes. Tabernacula autem Cedar, pellesve Salomonis corpus hoc dici liquet ex pluribus locis: tamen etiam inde intellige, quod Adam et Eva ubi imaginem deposuere coelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes, tunicas dicti sunt vestiti esse pelliceas; corporales enim eos fecerat de spiritualibus culpa commissa. 26. Nec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicit sponsa factam sicut pelles solis adustas ardoribus; eo quod in asperitate licet tribulationum posita, mortificaverit tamen corpus suum, ne sentire possit illam asperitatem: sicut enim ardorem solis non sentit pellis tabernaculi, eo quod pellis sit animalis mortui; ita haec mortua peccato, ardorem peccati sentire non poterat: vel quia non frangebatur necessitatibus, vel quia corpus 1554 afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper in corpore nostro circumferre debemus. 27. (Vers. 5.) Filii matris meae pugnaverunt adversum me; hoc est, impugnaverunt me corporis passiones, carnis illecebrae decoloraverunt: ideo sol justitiae mihi non refulsit, quia viduata praesidio devotionem meam et observantiam plenam servare non potui, hoc est enim, vineam meam non custodivi, quia spinas et non uvam attuli, id est faciens peccata pro fructibus. Et cum de Verbo loquitur, irradiante sibi verbi splendore, conversa ad ipsum dicit: 28. (Vers. 6.) Ubi pascis, ubi manes in meridiano? Recte dicit, ubi pascis, quia regale est Dei Verbum: ubi manes, quia morale: in meridiano, quia mysticum: siquidem meridie Joseph cum fratribus suis in convivio constitutus futurorum mysteria temporum revelabat. Sed etiam David dicit: Revela ad Dominum vitam tuam et spera in eum, et ipse faciet, et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Psalm. XXXVI, 5). Et ipse Paulus circumfulsisse sibi lumen meridie asseruit, quando a persecutione est conversus ad gratiam. 29. Queritur ergo quod derelicta sit, quod destituta sit pauper ex divite; abundabat enim munere gratiarum: sed egere coepit, ubi divinae praesentiae sibi copia denegata est. Et ideo vel quasi mercenaria haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae gratiam vindicabat. 30. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Vers. 5). Putant aliqui hoc de illis dici qui Synagogam ad legis praecepta constringunt, ut legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit. Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur vinea, venit David testificare nobis dicens: Vineam de Aegypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam (Psalm. LXXIX, 9). Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes: et nationibus verbum Dei seminare coeperunt. Possunt et prophetae intelligi qui monendo denuntiandoque ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt; fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat: et ideo confitetur quod populum suum custodire non potuit meritoque sero quaerit tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4). Denique illa invitat in hortum suum sponsum; haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: 31. Annuntia mihi quem dilexit anima mea. Cur quem dilexit anima mea, dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti quem tenebas? Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae. Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis, ubi manes in meridie? Meridiem nosti esse Ecclesiam quae teneat Christum, et tu eum in noctibus quaeris. Dic, inquit, mihi, Christe, responde vel propter id quia ante carus fuisti atque dilectus mihi; etsi ergo tantae praerogativam charitatis amisi, ut tamen quasi pius, responde mihi, Ubi pascis, ubi manes? Reliquisti me, abiisti ad gentes, recessisti longe a me, et illis propior factus es a quibus longe eras. Sed factus es prope, quia sanguine tuo crediderunt. A me recessisti, quia ego crucem non suscepi ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnanationem. Qui autem receperunt sicut salutis auctorem, in meridie sunt; illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua sicut meridies. Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem, sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie, sicut Joseph cum fratribus suis qui tenebant meridiem: illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant. Ideo ut dixit David: Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psalm. XXXVI, 6). 32. Quaeris ergo tamquam aliena quae proxima eras, tamquam pauper quae dives fuisti: vis sequi quae praecedebas, atque utinam vel sequaris quos praecedere debuisti! Mercenaria esse desideras quae ante mercenarios colligebas; mercenariae itaque vox ista dicentis est: Ne 1555 forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum. Quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas, nunc ipsa in nationibus vis pro proselytis suscipi, et tamquam advena congregari. Respondit Verbum Dei animae desideranti: 33. (Vers. 7.) Nisi cognoscas te decora inter mulieres. Nosce teipsum, homo, tuae animae dicitur, nisi cognoveris te formosam in mulieribus. Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es, quia insufflavit in te Deus, et fecit in animam viventem. Opus es magnificum, Dei inspiratione formatum: Attende tibi, ut Lex dicit, id est animae tuae: saecularia te et mundana non teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cujus inspiratione consistis: Grande, inquit, homo, et pretiosum vir misericors: virum fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6). Disce, homo, ubi grandis, atque pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat, sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. Ubi namque quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei? quae tibi primo fidem debet infundere, ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies; ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem. An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animaeque perspiciens, altero te subjicias, altero recognoscas. Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in te recurrit, et quidquid feceris, tibi solvis: et quidquid profueris, tibi proficit. Vivacis animae vigor, sensus rationis et capax intellectus atque judicii, ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae. Nisi cognoscas te, decora inter mulieres. Quae quereris quod derelicta sis, nisi te cognoscas, nisi poeniteat te lapsus tui, nisi intentionem devotionis approbes, nisi fides tua et sinceritas augeatur, querela nihil proderit. Aut sic, nisi cognoscas te quia decora es, nisi pulchritudinem naturae tuae serves, et corporis te illecebrae non demergant, nec impedimenta detineant, nihil tibi creaturae melioris nobilitas suffragabitur. 34. Cognosce igitur te et naturae tuae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedum, et nudo exerta vestigio, ut carnalia integumenta non sentias: vestigium mentis tuae corporalia vincla non implicent, ut pes tuus speciosus appareat. Tales enim sunt, qui ad regnum coelorum annuntiandum eliguntur a Domino, de quibus dictum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Esai. LII, 7). Talis Moyses cui dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); ut qui vocaturus populum ad Dei regnum procederet, prius carnis abjiciens exuvias, nudo spiritu vestigioque mentis incederet; hoc est ergo quod ait: Exi tu in calceamentis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. 35. Per greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere. Praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam; ideoque dictum est: Regnum Dei intra vos est. Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est, exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu, et exi non in carne sed in spiritu, exi ad regimen potestatis. Ideoque addidit: Pasce haedos tuos, hoc est, rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur. Coerce petulantiam, lasciviam tui corporis et luxuriam irrationabilem, edoma leves motus: pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum qui regere gregem norunt; sunt enim amabilia tabernacula Israel, sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles. 36. Nisi noscas te, decora inter mulieres. Quid est se noscere, nisi ut sciat unusquisque hominem se ad imaginem et similitudinem Dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam et falce sapientiae; ut vel dura findantur, vel luxuriantia recidantur, qui interiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare. Unde etiam in Lege scriptum est: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo (Deut. XV, 9): tibi, inquit, attende, non utique 1556 dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non viribus corporis, sed animo tuo ac menti tuae, unde omnia consilia, facta, cogitationesque manant. Tibi ergo attende ibi, ubi potiorem esse te nosti. Nosce teipsum, quod Apollini Pythio assignant gentiles viri, quasi ipse auctor fuerit hujus sententiae; cum de nostro usurpatum ad sua transferant, et longe anterior Moyses fuerit qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt. 37. Unde et Salomon oraculum divinum secutus, scripsit in Canticis canticorum; Nisi scias te, decora inter mulieres; hoc est, nisi cognoscas te mortalem rationalem, et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris, nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis et jam nullum conversionis remedium est; praeveniris dum cogitas. Accende facem tuam, priusquam sponsi tibi janua claudatur, qui exspectare diu non solet negligentes. Nisi scias te, inquit, decora inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora: fusca sum, quia peccavi, decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo; nihil tibi proderit patrum gratia: Potens enim Deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et alibi in Evangelio legisti, quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam Dominus solvit in die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit. Etsi dicas, Abrahae sum filia quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur, sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides salvaverit. Non te decipiat data patribus repromissio, non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio. 38. Quod si scias te, et cognoscas quia peccato obnoxia es, exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Qui sine peccato est, agnos pascit, oves pascit: quae autem peccato obnoxia est, pascat haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, Satana (Marc. VIII, 33). Sequendo Petrus meruit in dextera collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16). Sed quo exeat audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum, hoc est, ad gentes, ad dispersionem. Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7); ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum sunt regna terrae. 39. (Vers. 8.) Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia. Non igitur unam equam divitis regis intelligas, sed absoluto pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est, pro grege ovium. Pharao igitur ut potentissimus rex et praedives habebat equos potentes; unde et Scriptura dicit: Currus Pharaonis (Exod. XIV, 9), quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi: denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit. Sicut ergo equi juncti facile trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant cum gratia, et jugi illius susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat. Ubi vero suscepit jugum dicentis: Tollite jugum meum super vos, quia leve est; et onus meum, quia suave est (Matth. XI, 29 et 30); et coepit sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta ascendit ad sponsum. 40. Habet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta: Immisisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas (Habac. III); eo quod gentium populos qui moventur ut aquae multae, et excitantur in fluctus aquarum, evangelizando commoverint apostoli, ut assurgentes a terrenis idolorum ceremoniis, in Christum crederent. Et supra ait: Ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas. O bonorum equorum duo decajugum mirabile, quibus frena pacis, 1557 habenae sunt charitatis: constricti inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum: cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est. O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur, novum Testamentum in veteri Testamento, intra illud currebat per quod annuntiabatur. In quatuor partes ibant, rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in his, qui currebat in quatuor partes totius mundi: et sine offensione currebat, quia bona equorum vita quadrabat. Currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos. 41. Animarum igitur nostrarum auriga Jesus; qui nos quoque vult ascendere equos nostros, id est, corpora nostra; et vigilare semper ne dicatur nobis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psalm. LXXV, 7). Transeundum est hoc mare impigre, vix transitur a vigilantibus. Si quis autem dormierit, transire non poterit, sed demergitur, ut Aegyptius cujus et anima et corpus interiit. Equum enim et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1), qui non sequebantur legem, sed per sequebantur. 42. Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te. Virtutis labor quaerit victoriam, ut non possit equae illi quae Salomonis est comparari, velox ad currendum, habilis ad partum; quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur. Haec ergo equa pretiosa est, et currus Pharaonis veloces. Sed hoc loco de anima dicendum suscepimus, hujus equae quae similis aestimatur huic animae, hoc est, propheticae vel apostolicae virtutis: quod in eorum annumeretur grege, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia repleverunt. Et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia. Ideoque laudatur quod coelesti sibi illuminante praecepto, jam speciosa, jam pulchra sit quae vultu praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis tollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia. Atque idcirco sponsam suam collaudans dicebat: 43. (Vers. 9.) Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula. Vultus liberior est, ubi est charitatis conscientia; et portare jugum Christi suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera. Attolle ergo oculos semper ad Dominum tuum, et quaere Deum, ut invenias. Erige cervicem, redimicula non vincula geris: mutaque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam nodari videntur. Genae sicut turturis, perferant insignia verecundiae: Redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam; leve est enim jugum Christi, et ideo cervix eo non premitur, sed levatur. 44. (Vers. 10, 11.) Similitudines, inquit, auri faciemus tibi, ex distinctionibus argenti, quoad usque rex erit in declinatione sua. Ex iis enim qui ex Lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam Domini Jesu, et haereditas ejus diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata. Crebrae enim persecutiones Ecclesiae justorum nobis titulos, martyrii victorias ediderunt. Itaque sicut aurum bonum, ira Ecclesia cum utitur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor ejus augetur, donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiae fide. Qui cum venisset ad oves perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem jam redolet fides, ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea dedit odorem suum; et dicit cum praesumptione exspectans retributionem. Fragrat unguentum gratiae, in quo virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum incarnationis assumpsit. 45. (Vers. 12, 13.) Colligatio guttae frater meus mihi, in medio uberum meorum manebit, sive commorabitur. Prius quidem dixerat, quod nardus sua dedisset ei odorem sponsi; et quia per unguentum quo unxerat, odoris ejus fragrantiam recepisset: nunc autem ait: Frater meus mihi guttam redolet, et hanc non diffusam neque ut libet dispersam, sed colligatam et constrictam, quo scilicet odor ipsius suavitatis densior reddatur et vehementior. Et hic, inquit, 1558 cum talis sit, in medio uberum meorum commoratur et commanet, et requiem ac mansionem suam facit in loco pectoris mei. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botrus cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescet. Corpus enim suscipiens Dominus Jesus, charitatis se vinculis illigavit, et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci junxit; ideoque sicut botrus in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia. 46. Nardus cypri consobrinus meus in vineis Engaddi. Si locum quaerimus regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, tentatio Latine significatur. In illis vero vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit, hic fructus est ligni. Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet, cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat. Sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus, illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Tunc ergo in ligno compunctus lancea, exivit de eo sanguis et aqua, omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens. Et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore, unde ait: Sentio virtutem de me exiisse (Luc. VIII, 46). Inde opobalsamum expressius dicitur, eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit. 47. Compunctus igitur Jesus, odorem remissionis peccatorum et redemptionis effudit. Nam et constrictus erat, cum Verbum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur: potens erat, et despiciendum se praebuit, ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei: terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, et mundum crucifigebat, et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat Verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus erat et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur. Respondit et Christus. 48. (Vers. 14.) Ecce bona es, proxima mea, ecce es bona: oculi tui columbae. Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona, quae me bonum dicis; Ecce es bona, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa speciosa es et decora. Quid est autem dicere Christum: Bona es, vel decora es, nisi illud Evangelium: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22)? Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 146). Non habet in retributione quid desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere. Ideo immemor est injuriae, memor gratiae, sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur, dic tu prius iniquitates tuas ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26). Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivit. 49. (Vers. 15, 16.) Ecce, inquit, formosus consobrinus meus, et quidem pulcher. Acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi. Laudat sponsi decorem Ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu, et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat. Nam quae arcana divulgat, imminuit Christi decorem; ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. Non ergo in tabernaculo loquacis et garruli; quia multiloquio peccatum admittitur: sed in viri serii, qui sit parcus alloquii, nec sermonis intemperans, et verborum sobrietate temulentiam loquacitatis evitans, caput suum Christus reclinat. 50. Et merito opacam significat reclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi postulabat, ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Psalm. CXX, 6). Hanc umbram spiritualis ministrat 1559 gratia, torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit, ut nostra debita susciperet. Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio excipiat suo, et molli foveat amplexu; unde audeo dicere, quod caro Christi acclinatio est Ecclesiae. 51. Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, majorum qui justi fuerunt, gloria designatur. Justus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psalm. XCI, 13); sicut enim cedrus non putrescit, ita nec majorum gloria ulla vetustate corrumpitur. 52. Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hieme juxta atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur. Solam hanc arborem ventus numquam suo honore despoliat, sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, sed vetustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi. Sequitur Ecclesia vel fidelis anima, animam dico, ideo quia nihil tam est homo, quam anima.
CAPUT SECUNDUM.
1. (Vers. 1, 2.) Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus; et ideo pulchre ait florem se esse campi. Flos erat etiam Paulus qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15). Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Ego flos campi. Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Jesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I, 42). 2. Alio quoque sensu florem tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium. Plerique comparationem hanc secundum naturam floris, et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris, sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis; quibuslibet enim siccitatibus agri, omne illud quod alitur in florem quadam virtute genitali ex sese, atque in se succi semper virentis animatur; ita ut cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescat; absconditur enim viriditas, non amittitur. Ast ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. 3. Illud etiam delectat advertere, quia non in asperitatibus montium incultisque silvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus conclusus, etc. (Cant. IV, 12), eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum; ibi claritas angelorum est, ibi confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt. Bene lilium Christus est, quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarebat. Sunt enim spinae rosarum, quae sunt tormenta martyrum; non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit. 4. Tamquam lilium in medio spinarum. Quod est evidentis indicii spiritalium nequitiarum sentibus virtutem obsideri, unde fructum nemo referat, nisi qui cautus accedat. Sume igitur alas virgo, sed spiritus: ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum, Qui in altis habitat, et humilia respicit (Psalm. CXII, 5). Et species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus de coelo, posteriora ejus in terris, 1560 fructus coelo proximos ediderunt. Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur. Amat generari in hortis, in quibus cum Susanna dum deambularet, invenit: mori potius quam violari parata. 5. Aliter, Ego flos campi, et lilium convallium, tamquam lilium in medio spinarum. Ecce alium locum in quo solet Dominus conversari, immo non in uno, sed in pluribus: Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat. Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum atque lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis. Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit, et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans. 6. (Vers. 3.) Tamquam lilium in medio spinarum, nonne inter asperitates laborum contritionesque animorum boni flos odoris assurgit; quia contrito corde Deus placatur. Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium, juxta illud quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1). In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera quae bonos fructus facit, incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere, juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita frater meus in medio filiorum; ut videns hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu, dicat: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis. 7. (Vers. 3, 4.) Nota quod saepe in hoc Canticorum libro Salomon triplicem illam sapientiam evidenter expressit, moralem scilicet, naturalem, et mysticam, sicut in Proverbiis dixerat; ut tripliciter sibi scriberet, qui sapientiam ejus vellet audire. Ait ergo in Canticis sponsa de sponso: Ecce pulcher es, consobrinus meus, ecce pulcher es et decorus; acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16). Possumus hoc de moralibus accipere; ubi enim requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suae plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas erat, ibi ait Dominus Jesus: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). De naturalibus autem quid accipiamus? In umbra, inquit, ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis; qui enim terrena supergreditur, et cui mundana moriuntur (quoniam crucifigitur ei mundus, et ipse mundo) omnia quae sunt sub sole, refugit et contemnit. De mysticis quoque ait: Introducite me in domum vini, constituite in me charitatem. Etenim sicut vineam suam vitis, ita Dominus Jesus populum suum quasi vitis aeterna quibusdam brachiis charitatis amplectitur. 8. Considera singula; in moralibus flos est inter spinas lilium, sicut ipse ait: Ego flos campi, et lilium convallium (Sup., v. 1). In moralibus ergo flos est, sicut in naturalibus sol justitiae, qui oriens et resurgens illuminat, occidens obumbrat. Cave ne tibi occidat, quia scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). In mysticis charitas est, quia plenitudo legis est Christus. Et ideo Ecclesia quae diligit Christum, vulnerata est charitate. 9. Pulchre etiam lilium dicitur Ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. Pulcherrime etiam dictum est: Lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judaeos et haereticos, hoc est inter sollicitudines hujus saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt. Possumus etiam aliter accipere, quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget. 10. Refert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi velut morali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae. Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus, et rubeus (Cant. V, 10): candidus claritate 1561 divina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit. Meritoque et ipsum quod est rubrum, bene olet, quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt. 11. Accepit hunc odorem Dominus Jesus fragrantis Ecclesiae suae, et ait: Ecce proxima mea bona. Et Ecclesia dicit ad Christum: Ecce es bonus fraternus meus, ecce es bonus, tamquam malum in lignis silvae. Pulcherrima collatio! Quid enim pulchrius aptiusque dici queat, quam ut sponsum arbori mali comparet? Hujusmodi enim pomum odorem gratum habet, ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat. Et Christus affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quae peccati gravem detersit fetorem, et unguentum potus vitalis effudit. 12. Tamquam malum, inquit, in lignis silvae, ita consobrinus meus in medio filiorum; eo quod super prophetas et apostolos, intima corda hominum, verborum suavitate mulcebat. Sed non solum odor, verum etiam cibus suavis in malo est: ergo cibus suavis est Christus. 13. In umbra ejus concupivi, et sedi; legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam: in lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, quae nos ab iniquitatis sole defendit! Cui autem dubium quod lex Dei umbra sit Christi? Quid est lex diei festi, neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysi: Ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula? Quis mensis secundum legem Moysi, ut sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vere sancta in neomeniis offerenda? Quis secundum legem Moysi annus, sex illis diebus constans de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur (Deut. XV, 12); ut inveniantur sex anni quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittit illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae? Quis septimus annus, quo concedantur omnia debita Hebraeis? 14. In hac umbra requiescebat Patrum fides, prophetarum sancta devotio. Dic ergo congregatio religiosa vel sancta anima: In umbra ejus concupivi, et sedi. Umbra est jubilaeus annus: quis enim ejus mystica videt, ut facie ad faciem cognoscat quae anno quingentesimo complenda Lege praescripta sunt? Umbra sunt dies festi secundum Legem a primo mense decima die mensis, usque ad quartam decimam, et inde usque ad vigesimam primam mensis. Quae umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo? Umbra est sanctificata libertas in sabbato. Umbra est dies festus septimi mensis neomeniae, et memoriale tubarum, septimi mensis dies decimus, dies propitiationis. Vides quia monas et decas, duo festi dies. Item quintus decimus dies, dies Tabernaculorum per octo dies: in umbra haec omnia. In umbra prima dies vocata, et octava dies vocata in umbra, quae scenopaegiis praescripta secundum Legem. 15. Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes, in Lege doctos, observantiae sollicitae viros, et nunc Evangelii agnitione illuminatos, spiritali saginatos gratia, dicit in his Ecclesia quae videt Christum, quae sponsum recipit, quae cibo ejus pascitur: In umbra ejus concupivi, et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis. Quis fructus ejus dulcis, nisi praedicatio Dominicae passionis? ut ipse ait: Ecce haereditas Domini, filii merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3). Quis enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris, quam remissio peccatorum? 16. Et fructus ejus dulcis gutluri meo. Est spirituale manna, hoc est, pluvia spiritalis sapientiae, quae ingeniosis et quaerentibus de coelo infunditur, et irrorat mentes piorum, et obdulcat fauces eorum: qui igitur intellexerit infusionem divinae sapientiae, delectatur nec alium cibum quaerit, nec in solo pane vivit, sed in omni verbo Dei. Qui curiosior fuerit, quaerit quid sit illud quod melle dulcius sit: respondet illi minister Dei: Hic est panis quem dedit vobis Dominus manducare. Quid sit iste panis, audi: Verbum, inquit, quod ordinavit Deus. 1562 Haec ergo ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis, et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita diversarum virtutum suavitate, et sermone sapientiae. Favi enim mellis sermones sunt boni, sicut scriptum est in Proverbiis. Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat, dicens: 17. (Vers. 4-7.) Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate me in unguentis, stipate me in malis; quia vulneratae dilectionis ego sum. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit. Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit imperator noster. Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit. Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, Imperator tamen iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat. Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat; dura dissolvit et in valida confirmat. 18. Sicubi vult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem vicum non commeatibus indigentem, non arenosa et nuda gignentium: sed urbem aedificiis nobilem, refectam et uberem copiarum, aut agrum amoenum, aut virentem pascuis, aut nemorosa et campestria stativis opportuna decernit. Ergo si reges terrae norunt commoda providere sequentibus se, quanto magis Deus qui bonus est, novit quemadmodum profutura disponat diligentibus se? Ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur viarum, qui praecurrant agmini, sed hoc imperatores isti injuriosum sibi arbitrantur: Deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter, denique in columna nubis loquebatur ad eos. Et ut scias quia praeibat, Deus, inquit, praeibat illos: interdiu quidem in columna nubis ostendens illis viam; noctu autem in columna ignis, et non deficiebat columna nubis interdiu (Exod. XIII, 21 et 22). Hanc praecedentem nobis columnam sequens Ecclesia, non deficientem ne ipsa deficeret, umbra ejus refrigerabatur; et ideo dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi, et dulcis ejus fructus in faucibus meis (Sup., v. 3); quia a Domino pascebatur, et deducta in locum pascuorum et aquam refectionis. 19. Introducite me in domum vini. De copiis praeparatis, quaerit progredi ad aliam mansionem in qua mysteriorum gratiam et laetitiae capiat suavitatem. Hinc quoque promovens verum iter, ait: Ordinate in me dilectionem. Bona stativa, ubi plenitudo est charitatis. Charitas non potest esse sine fide; tres enim velut vades sunt Ecclesiae, spes, fides, charitas, cum spes praecesserit, fides fundata fuerit, ordinatur charitas, Ecclesia copulatur. 20. Confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me in malis. Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit. Istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis; vulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit. Pomum est quod pependit, hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus ejus dulcis in faucibus meis. Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis silvae, ita consobrinus meus. Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum, sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia est. Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem, sed hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur. Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitate ego sum. 21. Nudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae: sagitta haec Christus est qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2); bonum est ergo hac vulnerari sagitta, non mediocris mansionis iste processus, non omnes possunt dicere, quia vulnerati sunt dilectione. 1563 Dicebant apostoli, cum pro Christo lapidarentur et Christum praedicarent: dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret: dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo; et quia vulnerari pro ejus meruerunt nomine, plus diligunt. Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatis fructus gustavit ipsa, et hortari caeteros coepit, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Et addidit Ecclesia dicere: 22. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesia; Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum (Joan. XIV, 2). Testificatur Dominus Jesus: Et ecce venio, et accerso vos (Ibid.). Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus in dextera, neque in sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17). Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edom, hoc est terrenum; quia terrena omnia sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt. Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est. Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: In sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16): in dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, nec quaeram cervicalia! Vae enim his qui assuunt cervicalia, Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18). Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus. Denique laudat sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17). 23. Laeva ejus sub caput meum, et dextera illius complectetur me. Haec loquitur sponsa de Christo, anima de Verbo Dei: Christus autem idem est Verbum Dei atque sapientia. Beata ergo anima quam complectitur sapientia. Magna est sapientiae manus, magna dextera, totam complectitur animam; tota enim munita est, quae desponsata Verbo Dei est. Plenitudo enim sapientiae, timere Deum: quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio. Mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen propria sua singulae manus sapientiae: In dextera longitudo vitae est, in sinistra autem divitiae et gloria. Bonis utique manus utroque dotata est dotibus; in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit. 24. Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere, nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen, et convertere eas Joseph aetatis consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret, noluit, et dixit: Scio, fili, et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater junior major erit illo (Genes. XLVIII, 19). In quo major? in eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris Ephraem: Faciat vos Deus sicut fecit Ephraem et Manassen (Ibid., 20): vel quia semen ejus multitudo gentium, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens in Dominum Jesum, ut consolationem habeat futurorum. Manasse autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit. 25. Hoc eo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub sponsae capite est, dextera autem superior, quae totam complectitur sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. Habet ubi reclinet caput suum, quia laeva sapientiae divitiae sunt et gloria. Per id tempus haec mulcent, et ex parte solatio sunt, et ideo; Filius hominis non habebat ubi caput 1564 suum reclinaret (Matth. VIII, 20); quia cum dives esset, pauper factus est (II Cor. VIII, 9). Nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat; quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret, dicens: Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23); hoc est totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum, hoc est, quod longitudinem vitae complecteretur aeternae. Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae, sed longitudo vitae est, ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur. 26. Bonus amictus aeternitas vitae. Itaque sponsa malorum granatorum, hoc est, diversorum et innumerabilium fructuum, et praecipue fidei odoribus, gratiae, sapientiae et gloriae, vitaeque aeternae subnixa divitiis quae sunt circa sinistram et dexteram sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum, dicens: 27. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus e fortitudinibus agri, si suscitaveritis, et resuscitaveritis dilectionem usquequo voluerit. Ager ille quem benedixit Dominus, non iste terrenus aut horridus silvis, aut confragosus torrentibus, aut inutilis vitibus, aut infecunda glarea saxosus, aut hiulcus, et aridus siccitate, aut sanguine madidus, aut sentibus incultus et spinis, sed ille ager de quo Dominus ait: Et species agri mecum est (Psalm. XLIX, 19). In hoc agro uva illa reperitur quae expressa sanguinem fudit, et mundum diluit: in hoc agro est ficus illa sub qua sancti requiescent, spiritalis gratiae suavitate recreati: in hoc agro est oliva illa fructifera, dominicae fluens pacis unguentum: in hoc agro florent malogranata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt, et quodam fovent charitatis amplexu. 28. Quia igitur sapientia et honesta claritas ita perfecta sunt, si habeant charitatem (plenitudo enim legis (Rom. XIII, 10) est charitas) suscitari et resuscitari vult charitatem, suscitari in veteri Testamento, resuscitari in novo. Charitas Deus est, ut legimus, charitas Christus est (I Joan. IV, 8). Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis; ut Judae ascendat ex germine (Gen. XLIX, 9): resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris majestate suscitatus est a mortuis. Unde ait Scriptura: Quis suscitabit illum? Non enim poterat illum aut angelus aut Potestas suscitare aliena, cum ipse alios suscitaret. Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit; de iis dicit, qui resurrectionem ejus congrue possunt praedicare, ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant: vel suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus negligentibus, suscitatur in sanctis. 29. Hanc itaque charitatem suscitat et resuscitat, donec vocem ejus accipiat, et praesentiam ejus accersat: quia quaesitus non solum venit, sed etiam saliens venit. Sed jam sponsus aderat, ut probaret illud quod adhuc loquentibus nobis dicit: Adsum. Adest, quia suscitatus a filiabus Judae, quasi resuscitatus a filiabus Hierusalem. Audit Ecclesia sonum vocis ejus et dicit: 30. (Vers. 8.) Vox consobrini mei, ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles. Manipularis est hic liber multas habens personas nobiles, velut manipulus triumphalis, multosque actus significans, quos intelligere magis quam expressos tenere possumus. Nam quasi advenientem sponsum audierit cum aliquibus pariter viantibus collonquentem, dicit sponsa: Vox consobrini mei. Dum loquitur cum filiabus Hierusalem, et rogat ut excitent, et resuscitent sponsum; subito tamquam de longinquo missae vocis sonum sentiens, dicit: Vox consobrini mei, annuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat. Quem cupiebat ab aliis suscitari, sua prece resuscitatum, a Patre venire jam credens, laeta dicit: Vox consobrini mei. Bene addidit, consobrini mei; ut non aliae, sed consobrina sola sibi ejus vindicaret adventum. 1565 31. Ecce, inquit, iste advenit, adhuc ego eum quaero, et ille jam venit: adhuc ego suffragia capto ut veniat, et ille jam proximus est: ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitatis puto, et ad me plus ipsa charitas festinat: ego dixi, veni; salit ille et transilit: ego rogo eum venire cum gratia, iste gratiarum operatur augmenta; et dum venit, incrementa gratiae secum vehit, et veniendo acquirit, quia studet etiam ipse suae placere dilectae. Salit super excelsa, ut ascendat ad sponsam; sponsae enim thalamus tribunal est Christi. Salit super Adam, transilit super Synagogam; salit super Gentes, transilit super Judaeos. 32. Videamus salientem Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro. Proba mihi David salientem, proba currentem; tu enim dixisti: Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6 et 7). Et nunc salit, et nunc currit, de corde Patris super sanctos suos, de Oriente super Occidentem, de Septentrione super Meridiem. Iste est qui ascendit super Occasum, ipse super coelos coelorum ad Orientem, ipse ascendit super montes, ipse super colles. 33. Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles, sed advenit: Saliens super montes; Deus enim Deus montium est, non vallium: ubi ergo salit, super montes salit. Si sis mons, salit super te, salit super Isaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum, Joannem, Jacobum. Montes in circuitu ejus (Psalm. CXXIV, 2): si non potest esse mons et non praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat: et si transilit, ut te transitus ejus custodiat. 34. Diximus de Christo et Ecclesia, dicamus de anima et Verbo. Anima justi sponsa est Verbi, haec si desideret, si cupiat, si oret et oret assidue, et oret sine ulla disceptatione, et tota intendat in Verbum: subito vocem sibi videtur ejus audire quem non videt, et in timore sensus odorem divinitatis ejus agnoscit, quod patiuntur plerumque qui bene credunt. Replentur subito nares animae spiritali gratia, et sentit sibi praesentiae ejus flatum aspirare quem quaerit, et dicit: Ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero. 35. Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus; dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes, id est, altissima dogmata videtur, ascendere. Deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem, ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur: ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus; et iterum apparet, ostendit se nobis tamquam praesens sit nobis in iis quae requirimus cognoscendis. 36. Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter, transilit et exit et revertitur: si sequaris, si requiras, si tibi fidelium grata disputatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari. Sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit, anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6). Ergo etsi super montes salit, sequere: etsi super colles, sequere. Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam; sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem et super omnem collem (Jerem. XVI, 16). Ibi ergo populus Dei quaeratur et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus, sed in montibus a quibus unumquemque Christus illuminat, et cum Petrum legimus, Christus illuminat: et cum Paulum legimus, Christus illuminat. Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere. Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5). 37. Nos igitur qui montes esse non possumus, stemus 1566 in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus et venatores, ut venentur eos qui supra omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in legis et prophetarum praeceptis; et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab his, qui ut comparationis faciamus alterius mentionem, triticum a paleis separare mittentur. Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet, iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores. Si in tempore messis quo diriguntur isti metere, maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo aut hinnulo cervorum super montes Bethel. Salit enim super Ecclesiam quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet; unde et sponsa de eo dicit: 38. (Vers. 9.) Similis est consobrinus meus capreae aut hinnulo cervorum, super montes Bethel; salit enim super Ecclesiam, quae est domus Dei, eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola, quia capra in altis pascitur. Dorcas dicitur a videndo, dorcadion enim visus acutioris est. Quid hoc aptius Christo, qui Patrem vidit quem nemo vidit: aut si quis vidit in Christo, ipse filius revelavit? Merito sicut hinnulus cervorum, hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant. Denique eductus de latibulis suis serpens qui educebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29). Spectemus ergo salientem hunc hinniculum, ut non possimus timere serpentem. 39. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Venit ergo et primo post parietem est, ut inimicitias animae et corporis solvat, sublato pariete qui impedimentum concordiae videbatur afferre. Deinde prospicit per fenestras: quae sint fenestrae, audi Prophetam dicentem: Fenestrae apertae sunt e coelo (Esai. XXIV, 18). Prophetas itaque significat, per quos Dominus genus respexit humanum, priusquam in terras ipse descenderet. Et hodie si qua eum anima multum requirat, multum merebitur misericordiae; quoniam qui multum requirit, multum debetur ei. Si qua ergo anima eum studiosius quaerat, longe audit vocem ejus: et quamvis ab aliis requirat, prae ipsis a quibus quaerit, audit vocem ejus. Videt eum salientem ad se venire, id est, properantem atque currentem et transilientem eos, qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt: deinde prospicientem per aenigmata prophetarum, legendo eos, et tenendo eorum sermones; videt enim prospicientem, sed quasi per fenestram, non quasi adhuc praesentem. Videt eminentem super retia. Quid est hoc? Nisi forte quia illa retia nobis sunt, non illi retia sunt, eo quod illa anima adhuc intra sensibilia et mundana sit, quae mentem hominis capere et quodam sinu proprio consueverunt involvere. 40. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Viderat enim Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinniculum super montes, et repente primum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, eminentem per retia, exsultat et gaudet, quia etiam ipsa amatur a Sponso. Qui tamquam et ipse vulneratur charitatis decore, dilectae cum primum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim cum dicitur (Cant. I, 1): Osculetur me ab osculis oris sui ), deinde preces blanditiasque sponsae non spreverit, dilecta sibi ubera praebentis; atque in interiora domus eam benignus induxerit: deinde tamquam lascivienti ludens amore, quia vellet pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se sponsam vocaret; ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amoremque mutuis adolerent sermonibus. 1567 41. (Vers. 10.) Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ut compaginata ejus structura crescat in templum, nec disterminet ejus interna, sed muniat. Si habeas ergo in te aedificationem Dei, et ad Orientem pateant semper fenestrae tuae, venit Verbum, Stat post parietem tuum (Cant. II, 9); oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16); prospicit per fenestras tuas (Cant. II, 9). 42. Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21), per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum: si videris possessionem viduae, vel thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, Intravit mors per fenestram. Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita: si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneros annos venerit aetas senectutis, vita immaculata, et ipse filiam tuam offeras; ut pio consecretur velamine: si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu: per has fenestras prospicit Christus, ut vocet sponsam. 43. Eminens super retia: bene eminens; quia solus est quem retia non involverint peccatorum. Omnes intra retia eramus, immo adhuc intra retia sumus; quia nemo sine peccato nisi solus Jesus, quem non cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit Pater, etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus: mittens eum non in peccato in quo erant omnes homines, sed in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Peccatum erat caro, secundum illud quia haereditario erat damnata maledicto, peccatum erat illecebra et ministra peccati. Venit Dominus Jesus, et in carne peccato obnoxia militiam virtutis exercuit: facta sunt membra nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis; namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. Hic ergo venit ad laqueos, sed voluntarius: venit ad retia, sed securus. Plena erant omnia retibus, referta laqueis, audi dicentem: In via hac quam ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Et in libro sapientiae Sirach moneris ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20). Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei. 44. Haereditarii jam te nexus tenebant, venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset eruere. Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus. Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, Prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri. Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem, sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat qui solvendae mortis potestatem habebat. Denique ipse te doceat qui ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Audiamus itaque quid dicat: 45. (Vers. 11 - 13). Exsurge, veni proxima mea; hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vincula iniquitatis, quia ego jam solvi tibi: veni, quia jam retia soluta sunt, Virgo peperit, puer natus ex virgine est, nihil debet muliebri haereditati, quasi filius mulieris non tenetur: cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum. Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me per retia non videas, sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris. 46. Et hic ista ethice decursa sint. Mystica autem illa si possimus, vel linea intueamur extrema. Sedebat intra domum Sponsa devota Domino, intra parietem Legis et 1568 prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae. Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes. Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat, ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Astitit post parietem domus quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, et prophetarum cavernas. 47. Nondum erant domus illius aperta vestibula, nondum claves sapientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna; de superiore tamen, hoc est, spiritali parte prospectans Ecclesiam vocat, ut per Legem et prophetas, Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Judaicae interpretationis, et nodos intrepido calcet vestigio. Ideoque Proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo Formosa, ut speciosos evangelizantium pedes perferat: ideo Columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat. 48. Ecce, inquit, hiems proeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit. Ante adventum Christi hiems erat: venit Christus, fecit aestatem. Tunc omnia erant florum indiga, nuda virtutum: passus est Christus, et omnia coeperunt novae gratiae fecundari germinibus. Imber abiit luxuriae profluentis, et nubila tetris orta flagitiis aestiva jam purae conscientiae serenitate laxantur. Ideo non evadunt quorum fuga in hieme fit; quia non sequuntur Domini passionem, non tollunt crucem suam, et Christum sequuntur. 49. Imber impedit flores: at nunc flores videntur in terra. Boni flores apostoli, qui diversorum scriptorum suorum atque operum fuderunt odorem. Tempus secandi advenit, quando matura in horreis frumenta conduntur; et qui metit, mercedem accipit. Vox turturis audita est, quia invenit sibi nidum; Ecclesia enim domus est castitatis. Ficus quae propter infecunditatem jubebatur excidi, fructus ferre jam coepit. Vinea translata ex Aegypto, jam non maceriis destructa depositis, incursatur a bestiis; nec informis sentibus, sed odora jam floribus. 50. Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea, perfecta mea; proxima utique fidei desiderio, formosa decore virtutis, columba gratia spirituali; pennae enim columbae deargentatae aeternam illam significant potestatem, et columbae volatus Spiritus sancti praesentiam declaravit. Vocat igitur ad se eam Christus ut veniat, quoniam spiritualibus jam pretiis dotata veniebat. Quia ecce, inquit, hiems proeteriit, imber abiit, discesit sibi, flores visi in terra. Videte quemadmodum sancta invitetur Ecclesia. Hiems, inquit, discessit sibi, ne hiemem nuda formidet, hiemem non temporis, sed infirmitatis, quae agrum animae fecundum omni flore dispoliat. Est enim hiems non terreni solis, est hiems mentis, quando animo frigus illabitur, quando vapor animi vanescit, quando solvitur vigor sensus, quando nimius humor exundat, et mentem gravat, quando interior caligat aspectus. Et ideo ait Dominus: Videte ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20); bonum enim ut tunc dies judicii vel mortis adveniat, cum viget animi blanda temperies, cum coeleste mysterium serena luce resplendet, cum cor nostrum ardet in nobis. Tunc enim Christus est praesens, sicut testatur in Evangelio Ammaon et Cleophas dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperuisset in nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32). Viget autem animus, quando etiam flos videtur in terris. Quis est iste flos boni odoris, nisi ille qui dixit: Ego flos campi et lilium convallium (Supra, vers. 1): de quo et in Esaia scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et virga ex radice ascendet, et flos ex virga exiet (Esai. XI, 1). Radix utique familia Judaeorum est, virga Maria, flos Mariae Christus: qui quando nostra resplendet in terra, et in agro animae redolet, vel in Ecclesia sua vernat, nec frigus possumus timere, nec pluviam vereri, sed exspectare judicii diem. Et ideo Ecclesia ut hunc florem videret, omni studio festinabat, sicut ipsa in posterioribus 1569 testatur dicens: In cubili noctibus quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). 50. Ficus protulit grossos suos. Apta Synagogae arboris istius comparatio est, quia sicut arbor ista foliis redundans fluentibus, spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga, dum doctores ejus operibus infecundi, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra Legis exsuperat; spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit. 51. Est etiam in natura arboris quo magis credas Synagogae speciem comparatione hujus expressam. Etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae hujus invenies; namque aliae florem ferunt antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant: haec sola ab initio poma germinat pro floribus: in aliis flos decutitur et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant. Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoci quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt. Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque hujus generis poma prorumpunt: de quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus protulit grossos suos. Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; eo forte quod nullus sit istis maturior usus in pomis. Namque succedentibus aliis quae quasi degenerantia despuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, exuuntur. Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit, ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis, tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant. Ea clementioris aurae provocata temperie: et prolixioribus adulta temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur. 52. Specta nunc cultus et animos Judaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, quasi labentis similitudine corruerunt, ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent. Etenim primus Synagogae populus, quasi radice operum infirmus arenti, ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit. Et ideo velut inutilis decidit fructus, ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae, de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat, esse desivit, ut iste inciperet qui non erat: primi tamen ex Israel, quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). 53. Vineae florentes dederunt odorem suum (Sup., v. 5). Bene per vineam Ecclesia designatur; ut enim vitis maritatur arboribus, ita corpus animae, anima quoque corpori conjungitur: ut vinea dum ligatur, erigitur, et recisa non minuitur, sed augetur; ita plebs sancta dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur. Quin etiam ut tener surculus, veteri abscissus ab arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in novo illo crucis signo tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus in hoc carcereum corpus infusus, velut in altas demissus terrarum scrobes, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam. 54. Hanc vineam diligens agricola fodere, rigare, contendere consuevit, eruderatisque terrenae molis aggeribus, opera corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stipare agrum solitus, ne sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa jactantia virtutibus obumbrando, maturitatem naturalis indolis impediat. 55. (Vers. 14.) Et veni, inquit, columba mea, in tegimento petrae, juxta praemunitionem; hoc est, veni juxta Evangelium: propugnacula fidei tuae, gesta sunt Christi: muri tui subsidia, 1570 verba sunt Domini: passio Dominici corporis, tua virtus est. 56. Ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam; quia vox tua suavis est, et facies tua decora. Suavis est vox tua; quia ore fit confessio ad salutem: et decora facies; quia quae non erubescit auctorem, non confunditur redemptore. Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens: et insinuat vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens. Integimento enim corporis Christi, quo redemptus est a peccato, munimentum gratiae spiritalis invenit; ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. Suavis ergo vox, quae in divinis testimoniis loquebatur: Decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur. 57. Exsurge, inquit, veni, proxima mea; id est, exsurge a delectationibus mundi, exsurge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras, et onerata es, quae sollicita es quae sunt mundi: veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum: veni prope me, jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est, mitis atque mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis. Jure ergo jam retia timere non debet, cum is vocet ad se animam, qui tentamentis et retibus mundi non potuit capi. Nam cum homines in medio laqueorum ambulemus, per appetentiam escae retibus simul et laqueis obnoxii sumus. Ille in corpore positus retia non timebat, sed eminebat super retia, id est, supra tentamenta mundi et corporis passiones; immo et alios eminere faciebat. 58. Exsurge, veni, proxima mea, noli timere retia, jam praeteriit hiems. Venit pascha, venit indulgentia, venit remissio peccatorum, cessavit tentatio, imber abiit, procella abiit et quassatio. Ante adventum Christi hiems erat, post adventum Christi flores sunt, unde ait: Flores visi sunt in terra. Ubi ante spinae, ibi nunc flores; Tempus, inquit, secandi advenit. Ubi ante desertum, ibi messis est. Vox turturis audita est in terra nostra: bene addidit propheta nostra, quasi admirans, quod ubi ante impudicitia, ibi castitas. Ficus protulit grossos suos. Quae quasi infructuosa jubebatur abscindi, haec fructus afferre jam coepit. Sed quid dubitas, quia grossos dixit? Priores discutit, ut posteriores meliores afferat: sicut Synagogae fructus abjicitur, renovatur autem Ecclesiae. 59. Et quamvis plena tranquillitas sit, et adoleverint mysteria, iterum tamen dicit: Exsurge secura in tegimento petrae, id est, tuta praesidio passionis meae et fidei munimento. Suxerunt enim mel de petra et oleum de firma petra. Hoc integimento animae piorum indutae, jam nudae non sunt, et haec illis est praemunitio. Ideoque et huic animae ait: Et veni, tu columba mea, in tegimento petrae juxta praemunitionem: ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam. Hortatur ad confidentiam, ut non erubescat crucem Christi, nec ejus signaculum. Hortatur ad confessionem, vult omnes insidias dimoveri; ut bonus fidei odor spiret, ut dies fulgeat, ut adversae noctis umbra non noceat; quoniam qui juxta Christum est, dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XXIII, 12). Est et umbra saecularium quae praeterit, et dies coelestium Christus, qui sanctis suis lucet. 60. (Vers. 15.) Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant. Scriptura eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit. De quorum uno ait Dominus: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32), hoc est, de Herode. Et alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant (Matth. VIII, 20); eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur. 61. Unde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum (Judic. XV): per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum: sed exitus impeditos, aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum. Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem praedicatione se commendare desiderant: sed mysterium ejus tenere non possunt, qui hac 1571 praedicatione composita, et falsa atque simulata, urere magis fructus conantur alienos: cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet. 62. Meritoque scriptum est: Prendite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant. Quo ostenditur quod vel Dominus Jesus vel Ecclesia fraudulentorum dolos vineis suis exterminandos esse praecipiat; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis jam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum. 63. (Vers. 16.) Frater meus mihi, et ego illi. Vox ista est virginis; nam immaculatum corpus a virili permixtione servare, et palmam castimoniae, limoso in corpore usque ad angelorum conversationem, custodia integritatis evehere, utilitas privata, laus est publica. Quam rarus in terris, qui hoc potest dicere, quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat cum saeculo commune, dicens: Dilectus meus mihi et ego illi, in medio uberum meorum commorabitur. Scilicet nihil mundi hujus sibi vindicet, cui non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet avaritia, non lascivia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret invidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet: verus minister altaris, Deo natus, non sibi; Levi enim, ut habet interpretatio, significat: Ipse mihi assumptus; significat: Et ipse meus; significat et tantum: Assumptus; significat: Et assumptus mihi. 64. Ipse idem, et mihi Levi et Deo est. Quomodo idem et mihi sacerdos et Deo est. Et mihi advocatus et Domini deprecator est: pro me offerens sacrificium, et idem se offerens Domino. Denique et alibi Levi interpretatione dicitur, Pro me; etenim si a me nominetur Levi, Levi pro me est: si pro me offerat, pro me est: si pro me interveniat, pro me est: sin autem vocetur a Domino, ipse mihi dicitur: hoc est, non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus. Ipse mihi, hoc est, tamquam abundans pro suis omnibus. Non ab hoc decimas quaero, non fructus, non dona, non munera; ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo. Non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus sensus. Assumptus a me, vel assumptus mihi, non potest hoc sine divina esse gratia. Sicut enim possessio non potest mea esse, nisi emero eam: sic non potest esse Levi, nisi fuerit assumptus a Domino, cum enim assumptus fuerit, recte dicitur, ipse meus. Denique cum Moysi dictum esset, ut populo Judaeorum per tribus singulas divideret incolatus, et distribueret singulis tribubus portionem: tribum Leviticam excepit Deus dicens filiis Levi: Non erit ei portio, neque sors in medio fratrum suorum; quia Dominus Deus pars eorum est (Deut. X, 9): et alibi: Ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20). 65. Negatur his terrena divisio, ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa majora quam fructus sunt. At vero iste nihil possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram ejus est portio, non cum terra deficit, non mari clauditur. Cujus portio Deus est, totius possessor est naturae. Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire. Pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo? Aut quid deest huic viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 4) ? 66. Non potest in hoc princeps mundi hujus sibi consortium vindicare, in quo nihil suum invenit. Ideoque Dominus qui venit docere, ut fieret nobis Deus portio, ait: Venit enim hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30). Meritoque imitatores sui esse volens, ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam (Matth. X, 9). Unde Petrus ostendens in Deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, 1572 hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6); hoc est, haec est portio mea, portio mea Christus est: In nomine igitur Christi Jesu surge, et ambula (Ibid). Hoc est, in portione mea dives sum, in portione mea potens sum. Merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et vita donetur; quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi: Dilectus meus mihi, et ego illi. 67. Qui pascitur inter lilia. Lilium castitatem significat. Scit itaque bonus pastor, ubi pascat gregem suum, quae pabula ovibus suis expediant. Quae sunt pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus? In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae, ibi me collocavit (Psal. XXII, 2); ibi enim nos pascit et reficit. Bona pascua, sacramenta divina sunt. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis: carpis lilium, in quo sit splendor aeternitatis: carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem. Bona etiam pascua, libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur. Bona etiam Christi pascua montes convallium; nam et in his pascit Christus sicut capreolus aut hinnulus cervorum, hoc est, in splendoribus sanctorum. 68. (Vers. 17.) Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Zachaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret: nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit? An nescimus, quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit. Quale erat in principio, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 7). Venit in nube levi, et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae. Sicut ille ergo formam mutavit, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurari videntur, cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum; quia tota veritas hic non potest comprehendi, cum autem venerit quod perfectum est, non jam per discussionem, non per speciem ut transfigurati, sed integra atque expressa veritate resplendent. 69. Flectat ergo animam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae; non enim haec vita perfecta est, sed haec vita in umbra. Ideo ut homo Christus Jesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus claritate solis aeterni. Umbra est ergo vita haec. Festina ad solem, ut te defendat ab umbrae hujus frigore, et calorem tibi perfundat aestivum. Et ideo suadet orandum, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens, et bonorum operum esse jejunos. CAPUT TERTIUM. 1. (Vers. 1.) In cubili meo, in nocte quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum et non inveni. Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis, quem dilexit anima mea. Acceperat jam haec anima bona pignora charitatis, sed quia semper solliciti esse debemus, semper intenti, et quia Verbum Dei sicut capreola exsilit, aut sicut hinnulus cervorum; semper vigilet anima, et praetendat eum quem quaerit, et quem tenere desiderat. Ideo quasi sublapsum sibi deplorans, In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Qui bene quaerit, in cubili quaerat, in noctibus quaerat: nec dies feriatus, neque noctes sint: nullum tempus vacet a pietatis officio; etsi non invenerit primo, perseveret in requirendo. Ideoque dicit:
2. (Vers. 2.) Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis. Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt: in plateis, ubi nundinae rerum 1573 venalium; non enim Christus pecunia comparatur. Nullum tempus praedicandi vacuum sinat sancta devotio praeterire. Si studentes doctrinis saecularibus perparum somno indulgent; quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est? David per singulas nocctes lectum suum lacrymis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam? Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur habere secretum. Tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quod Deus omnia intuetur abscondita. Ne dixeris ergo circumfusus tenebris, quis me videt? Et quem vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psalm. XXXIII, 17). Denique si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris? Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam mentis vigor sopore laxatur, somno resolvitur. Tunc irrepit impuri libido concubitus, tunc perturbatur cor squalore immunditiae, non videtur castitas, puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. 3. Nox erat, quando Judas prodidit, quando Petrus negavit. Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria: illa de castitate praecepta non absint, ut his occupata mens, flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem. Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7). Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere, qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae. At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensam, quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum. Non dormiamus igitur totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus. Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum: In cubili, inquit, meo in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. 4. Accipe secundum litteram, quia quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12), ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis, Evangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est: Quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3). Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et doloribus duris. Nox est omnibus, quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox quando nemo potest operari. Cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum (Joan. IX, 4). Non ergo operemur in tenebris; si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine. 5. Dies est quibus adest Christus, nox est quibus se denegat. Non magnum tibi si tunc Domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium? In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione, memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui, ne patriae interdictae charitatem Deo praeferas. Alicujus divitis oppressus potentia, amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne nox te egestatis abducat a devotionis affectu. Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus (Psal. CXVII, 5). 6. Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit. 1574 Sed postea quam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne in illam civitatem in qua Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18): Ite in civitatem ad quemdam ) postea quam in foro, ut dixi, quaesivit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt; ubi jus, ubi leges. Si enim lex spiritualis, et forum utique spirituale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam? In foro, et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur: qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt. Postea quam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem, et tunc demum potuit invenire quod quaereret; fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique posterius ait: 7. (Vers. 3.) Invenerunt me qui circumeunt civitatem, tulerunt mihi pallium. Habuit ergo certamen: sed qua ratione hic ei non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Num quem dilexit anima mea, vidistis? Quae Christum loquebatur, nex exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit. Disce quemadmodum quaeratur Christus: ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum nec dimittam, cum fide invenit, meditatione constrinxit. 8. Si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. Qui vero angelos transivit. Verbum invenit; ideoque non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum. Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu offensae fidei, Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem ut novum induat, quem non operiunt peccata, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? et non exutus est pallio, postea quam coepit esse perfectior. 9. Simus ergo memores justificationum coelestium; ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores simus in nocte nominis Domini, et dicamus ut scriptum est: Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi (Psal. CXVIII, 56); hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ne oblivia mihi tuae venerationis irreperent: sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens; ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis, ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu. 10. In cubiculo meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Possumus et sic intelligere. In cubili quaerit Christum, qui quaerit eum cum tranquillitate, cum pace. In noctibus quaerit, quoniam per parabolas loquebatur; Posuit enim tenebras latibulum suum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVII, 12). Deinde, quoniam quae dicimus in corde nostro, ea nos compungere debent in cubilibus. 11. Sed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem. Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3). Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo, in qua abundant divinae legis interpretes et disciplinarum periti, per quos Verbum Dei quaeritur. Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt, ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis exstinguat. Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, de quibus Salomon dicit esse potandum. 12. Invenerunt me, inquit, custodes qui circumeunt civitatem. Dum quaerit igitur Christum; invenit custodes qui in ministerio sunt; ab his requirit: Num quem diligit anima mea vidistis? Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit. Sunt enim mysteria quae etiam angeli concupiscunt videre, unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus evangelizaverunt, Spiritu 1575 sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Pet. I, 12). 13. (Vers. 4.) Quam modicum cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum. Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Joannes, qui Verbum apud Patrem invenit. Multi quoque alii sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt: et quaerunt eum in persecutionibus, et inveniunt. Et ideo quasi post tentationes, quia in periculis fidelium suorum adest: Quam modicum, inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, et tenui eum, et non dimisi eum. Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere. 14. Et quoniam per Evangelium in terris videmus coelestia mysteria figurata, veniamus ad Magdalenam, veniamus ad alteram Mariam. Consideremus quemadmodum Christum in cubili corporis sui, in quo defunctus jacebat, in noctibus quaesiverint, quando dixit illis angelus: Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim: quid igitur quaeritis viventem cum mortuis (Matth. XXVIII, 5 et seq.)? Quid quaeritis in sepulcro eum, qui jam in coelo sit? Quid quaeritis in vinculis sepulturae, universorum vincula solventem? Non sepulcrum huic sedes, sed coelum est; ideo dixit una ex his: Quaesivi eum, et non inveni (Cant. III, 1). Tamen dum vadunt apostolis renuntiare, misertus quaerentes, occurrit eis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 15. Tenetur ergo Jesus, et delectatur sic teneri, quia fide tenetur. Denique delectavit eum et illa mulier, quae tetigit eum, et curata est a sanguinis fluxu, de qua dixit: Tetigit me aliquis; nam sentio virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Tange ergo, et fide tene eum, et constringe fideliter pedes ejus; ut virtus de eo exeat, ut sanet animam tuam. Et si dicat: Noli me tangere; tu tene. Nondum enim ascendi ad Patrem meum, dixit (Joan. XX, 17). Semel dixit: Noli me tangere, quando resurrexit: aut forte illi dixit, quae putabat furto esse sublatum, et non virtute propria resuscitatum. Denique in alio libro habes, quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: Nolite timere (Matth. XXVIII, 10). 16. Tene ergo et tu, anima, sicut tenebat et Maria, et dic: Tenui eum, et non dimittam: cui dicebant ambae, tenemus te. Vade ad patrem, sed non derelinquas me, ne iterum labar; et cum Maria non errante, sed arborem vitae tenente, tecum rape tuis pedibus inhaerentem. Tecum ascendam, noli me dimittere, ne iterum serpens venena sua fundat, ne iterum queat femineum mordere vestigium, ut supplantet Adam. Dicat ergo anima tua: Teneo te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. III, 4); ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua. 17. Tenui eum, nec relinquam eum, donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae me concepit. Quae est domus matris meae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae? Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia, ut cum immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea. Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo: immo etiam frequenter revisitur. 18. Vel domus matris, fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria, in quibus divinae gratiae mella redolent. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni floregratior resurrectio mortuorum? Suscipe igitur Evam, non jam ficulneae foliis coopertam, sed sancto amictam Spiritu, et nova gratia gloriosam; quia jam non tamquam nudata absconditur, sed tamquam circumdata vestimenti splendore fulgentis occurrit, quia vestit eam gratia: sed nec Adam primo nudus erat, quando eum innocentia vestiebat. Videntes itaque eam filiae Hierusalem Christo inhaerentem, et adhuc ascendentem cum eo (dignatur enim quaerentibus frequenter occurrere, et condescendere, ut eos elevet) dicunt: 19. (Vers. 6.) Quae est haec quae ascendit a deserto? Sis sicut illa anima, quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione 1576 ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate, sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, fragrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec quae ascendit a deserto, sicut vitis propago, fumo incensi odorificata, myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti. Pulchre subtilitatem ejus expressit, pulveris comparatione, et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus, et ex multis compositum thymiama, illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio, ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psalm. CXL, 2). 20. Quae est ista quae ascendit a deserto? Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum. Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno relinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora subrigens se, velut fumus natus ex igne, atque alta petens, tum praeterea bonis odoribus fragret. Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Domini (Psal. CXL, 2). Et in Apocalypsi legimus, quod Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4). quae incensa referuntur per angelorum suorum orationes, scilicet super altare illud aureum quod est ante sedem Dei. Et tamquam suave piae precationis fragrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccato mortuus sit, et Deo vivat. Unde et in posterioribus: Ibo, inquit, mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Sequitur: 21. (Vers. 7.) En sexaginta potentes in circuitu propaginis ejus, strictis armati ensibus, et eruditi praeliaribus disciplinis. Qui sunt isti fortes et eruditi praeliaribus disciplinis, adverte. Fortis et ecclesiastici est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus profuturis; ne forte dicat postea: Ideo in ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt. In his ergo duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitatus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est, videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt: atque id quod honestum est, solum bonum judicet. Deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet. 22. Neque vero id quisquam facile facit: quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae, opes aliaque omnia, quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo: quae Dominus dedit, Dominus et abstulit (Job. I, 21); et utique et filios amiserat et facultates: servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit, qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Ibid.). Et infra, Sicut una insipientium mulierum locuta es: si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Ibid., 2) ? 23. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat; sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat, et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet; nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum 1577 spoliis occupantur, hostem in se revocarunt, qui fugerat. 24. Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena. Iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollit consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius appetita, semper autem usurpata. Emolliri enim adulatione non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur. Horum fortium castra Jacob videns in spiritu, Castra, inquit, Dei sunt haec (Gen. XXXII, 2). 25. Quid autem sunt sexaginta? Scimus hebdomadam veteris, ogdoaden autem novi esse Testamenti, scilicet quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit: quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis pectoribus infudit. Septem autem et octo, quindecim faciunt. Isti ergo sunt septem et octo, id est, quindecim, quibus conduxit Osee meretricem, quam conducendam Dominus ei praeceperat. Hebdomada itaque et octava significant duorum Testamentorum consummationem, et fidei plenitudinem: quindenarius vero numerus quater ductus, qui sunt sexaginta, Evangelii perfectionem. 26. Quae est autem propago in cujus circuitu potentes isti sunt? Nephthalim, inquit, vitis remissa, porrigens in germine decorem. Sarmentum vitis aliud amputatur quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet, et aliud paulisper reciditur et remittitur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili. Est et ille decorus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite; sin autem, praecidimur. Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans, unde et Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino: mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23); exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei et ubertatem vocatus gratiae, toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum: sed magis etiam in persecutionibus positus, Christi nomine glorietur. 27. Tenent autem fortes isti gladios in manibus, quos pro Christi nomine non refutent, vel quibus corporalia a spiritualibus, umbram a veritate distinguant. Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis: et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12 et 13). Est enim verbum Dei gladius bis acutus. Sunt et alii duo gladii in Ecclesia de quibus dicitur: Domine, ecce duo gladii hic, ecclesiasticae scilicet potestatis et mundanae, quibus falsa repugnat misericordia. 28. Est justa misericordia: sed est etiam injusta misericordia. Denique in Lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13). Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XV, 9). Ut si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, laxat exsilium; car latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est, accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore convictus, non id 1578 quod justitiae est, judex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, abdicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia. 29. In ipsa Ecclesia ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae, ne quis a consortio communionis abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae, incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus: alias autem gladius quod suum est, exsequatur. 30. (Vers. 9, 10.) Lectum fecit sibi Salomon rex ex lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, acclinatorium aureum, ascensum ejus purpureum, dorsum ejus gemmis stratum. Quis est iste lectus, nisi corporis nostri species? Namque in gemmis aer specie fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum; ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima, si non aspero montium, non humi arido expers quietis exsistat; sed sublimis a vitiis ligno fulta requiescat. Unde et David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4); nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habet sensum? Corpus autem doloris, sicut corpus est mortis: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis ejus (Rom. VII, 24)? 31. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem, ne quem forte perturbet legentem, quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit, et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit, spiritumque exhalavit (Joan. XI, 35). Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim est Christus nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit; quia convertit in commodum carnis humanae: nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam, licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15). 32. Media charitate constravit, propter filias Hierusalem. Quae sunt istae filiae? Non debet esse occultum, quod superiores videantur qui ante generali sunt, infirmiores qui postea. Comparantur enim utero mulieris partus saeculi hujus; quoniam fortiores sunt qui in virtute juventutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis. Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum sicut vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore deponit. Istae ergo sunt filiae Hierusalem, id est, teneriores et infirmiores animae: istis se exhibet ut luceat imago ejus in confessione earum, luceat in dilectione, luceat in operibus; et si fieri potest, tota ejus species exprimatur in ipsis. 33. Hae igitur filiae Hierusalem sponsam ascendentem, et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius esse pacifici sponsam, etiam comitatu sedulo persequuntur usque ad lectum Salomonis: eo quod ei vera in Christo requies debeatur. Lectus enim sanctorum Christus est, in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt. In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem, dicens: Major serviet minori: in hoc lecto recubans Jacob, benedixit duodecim patriarchas: in hoc lecto recubans archisynagogi filia, surrexit a morte: in hoc lecto jacens unicus viduae defunctus filius, mortis vincula Christi voce vocatus dissolvit. Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale canunt carmen, dicentes filiabus Hierusalem:
34. (Vers. 11.) Egredimini et videte in rege Salomone coronam, qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus. Canunt epithalamium, et vocant caeteras potestates coelorum vel 1579 animas, ut videant charitatem, quam circa filias Hierusalem habet Christus. Unde et meruit coronari a matre quasi filius charitatis, sicut Paulus ostendit dicens: Quia Deus eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Charitatis itaque filius et ipse charitas est: non ex accidentibus habens charitatem, sed habens eam substantia sua, sicut regnum de quo dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 17). 35. Ideoque dicit, Egredimini, id est, exite de sollicitudinibus et cogitationibus saeculi: exite de angustiis corporalibus: exite de vanitatibus mundi, et videte quam rex pacificus in die sponsalium suorum habeat charitatem: quam gloriosus sit, quia corporibus resurrectionem dedit, et animas sibi junxit. Haec magni est corona certaminis, hoc praeclarum munus sponsalium Christi, sanguis ejus et passio. Quis enim plus potuit dare, qui sibi etiam non pepercit, et pro nobis in mortem animam suam posuit? 36. Quae autem corona gloriae nisi Ecclesia quae caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5)? Ergo quia corona gloriae est Ecclesia, ideo dicitur: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem, in corona qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus. 37. Ad animas dicitur ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius et affectus lubrici passionibus: supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes, quasi angeli Christi haec loquuntur: Non potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae fragilitatis curas, filiae Hierusalem. Quasi dicant: Quid viventem inter mortuos quaeritis (Luc. XXIV, 5)? Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos esse voluit discipulos. 38. Quae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt. Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit. In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est. CAPUT QUARTUM. 1. (Vers. 1.) Jam vero conversus Sponsus in laudem sponsae dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem. Pulchra in praedicatione, pulchra in conversatione. Oculi quoque ejus, inquit, sicut columbae. Oculi sunt viri, videlicet spiritalibus ornati sensibus qui ad videnda mysteria sint acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et immaculata simplicitas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte postea memoravit.
2. Jam caetera dentes et genas, et sicut coccineum resticulum labia sponsae intelligimus animae esse virtutes doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent, vel praedicatione Dominicae crucis, sicut Verbi quadam linea, alligent audientem: vel modestia verecundi, et juventutis flore gratissimi. Etsi a tactu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi: et sicut in genas, quasi a capite sacerdotali descendat unguentum, sic et in his eluceat pulchritudo doctrinae. 3. Oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam; quod et spiritualiter videat, et noverit tempus tacendi esse et tempus loquendi; ut in tempore sermonem suum proferat, ne importunitate loquendi peccatum possit incurrere. 4. Oculi tui sicut columbae. Hic columbae, id est, Ecclesiae simplicitas revelatur et gratia. Vide itaque simplicitatem oculi, qui enim justum videt et gaudet etiam ipse vult justus esse: pulchrum est enim ut eo in aliis delectetur, 1580 quod vult ipse in se servare, si possit: est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, virtutes suas in aliis amet. Plerisque etiam justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia. Nam si tanta vis in naturalibus est, ut animal visum prosit ictericis, ita ut mortui quoque corpus ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem, dubitare possumus quod justi sanet aspectus, cujus sunt oculi sicut columbae, simplices et pudici? Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare hominem possit momento exiguo, quo videtur: homo justus, si tamen cum fide ab eo conspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil conferet? Quam pulchrum igitur ut videaris et prosis! 5. Bonum ergo vir justus. Propterea denique apostolus Paulus ascendit Hierosolymam, ut justos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex ejus aliquid cohabitatione proficeret (Gal. I, 18). Propterea ipse Paulus et Barnabas cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, et apostolis, et majoribus natu: cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur, et ut postea de Paulo legimus, quod cum lacrymis deducebatur. Nonne vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere, iis qui fideliter eum videre desiderant? 6. Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentum, cum videtur, ita improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentem, avaritiam liberalitas, impietatem fides. De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum animal cum videtur, ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit. Basiliscus quoque (hic est noxius serpens) si quodcumque viderit prior animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu. Ergo si tanta virtus vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis, ut si alterum alter prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides; ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur: et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Matth. IX, 22)? 7. Sed qui videt justum, debet scire quid videat. Non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu: sed intus videt. Non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensum illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus potuerit assumere. Tunc igitur laetabitur cum ista perspexerit, cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi justum audimus, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. VII, 37 et 38). Illius imitatores simus, quia Ecclesiae in illa muliere figuram esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum, ut videas eum secundum imaginem Dei. Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est, illum qui intus est, frequenter aspicimus: ut si viderimus pauperem, illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35 et 40). 8. Capillamentum tuum ut grex tonsarum, quae revelatae sunt a monte Galaad. Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccl. II). Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. 9. (Vers. 2.) Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt a lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis. Quod specie de capris dicitur, mystice de Ecclesiae grege sentiendum. Nec vilia tibi videantur ista animalia, vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum: ubi aliis periculum, ibi gregis illius alimentum, ibi cibus 1581 dulcior, ibi fructus electior. Speculantur a pastoribus suis, dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ibi fecundae arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas, super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus sanctus, quibus coitum venerabilis Ecclesiae compararet. 10. Et ut mystice audias, capillamentum Verbi est altitudo, et eminentia quaedam justarum animasum; quoniam sensus sapientis in capite ejus. In altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam. Et quemadmodum tondentur caprae, ut superflua deponant: ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est, multarum animarum virtutes habet sancta Ecclesia, in quo grege nihil possis insensibile reperire, nihil superfluum; quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundavit. 11. Merito igitur revelatae sunt animae justorum, et revelatae a monte Galaad, hoc est, a transmigratione testimonii, eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium coeleste migravit. In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et caeteri odores quos negotiatores illi Ismaelitae, ut habes in libro primo Testamenti veteris, deferebant (Gen. XXXVII, 25). Itaque sicut caprae bonis refectae cibis, et solis calore vernantes, lavantur in flumine, et exsultantes mundae surgunt de flumine: ita animae justorum ascendunt ab spiritali lavacro. 12. Istae sunt vere qui geminos creant, in quibus non est infecunditas aliqua virtutum, sterilitas ulla meritorum. Bene geminos creant, quia congeminant sensus suos; unde habes in Proverbiis scriptum: Et tu scribe haec tibi tripliciter, in consilium, et in cognitionem (Prov. XXII, 20). Triplicem praemisit scriptionem, et duo subdidit, consilium et cognitionem. Sed cognitio gemina est, una incorporalium, altera corporalium; unde etiam in posterioribus habes: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Vers. 5). 13. Diximus de fecunditate, dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos animumque allevant. Nec mora ulla putatur commeandi, sed gratia. Ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est; docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritualiter autem de Christo; Hilares oculi ejus a vino, et dentes sicut lac (Genes. XLIX, 12). In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis disseruimus. 14. Qui sunt igitur justarum dentes animarum nisi qui informem ac durum accipientes cibum, vel frigidum plerumque, vel supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fovent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum? Dura comminuunt, ne asperitas litterae in veteri Testamento et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, vitalia ipsa interclusis librorum salutarium commeatibus, et gulam quamdam animae incuriosa edacitate suffocet. Par est igitur ut dividas primum, si solida tibi videtur esca quae sumitur, et distinguas eam; atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia ejus membra naturali divisione transfundas; ut vitalem succum omne ejus corpus epuletur, nihil cadaverosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psalm. XIII, 3). Sed vivum haurias verbum, ut in tuae mentis visceribus possit operari. Hi dentes super lac candidiores; quia dentes justorum. 15. Denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est: Quia omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3 et 4); ut istis sanctorum dentibus major quidam fulgor accederet, quos post transitum maris rubri, myrrhae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata (Exodi XV, 25), cognoscemus esse mundatos: deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam vomentis irriguo; Petra erat enim Christus (I Cor. X, 3 et 4). 1582 Ideo et manna manducaverunt (Num. XX, 11), ut toties abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum (Psalm. LXXVII, 25). Nunc quoque in Evangelii mysteriis recognoscis baptizatos, licet toto corpore, postea tamen esca spiritali potuque mundari; ille enim est verus dentium fulgor, ubi bene consciae mentis resonat canora confessio. Ille mundus oculus, quem peccatorum gravium trabes nulla depresserit, quem purgamentorum levium festuca nulla turbaverit. 16. Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis. Non mediocris ista laudatio, primum apta comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum sumere, deinde cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur. In his formosa est Ecclesia, unde ad eam Deus Verbum dicit: Ecce formosa es, proxima mea: ecce es formosa; oculi tui sicut columbae. Tota formosa es, proxima mea, et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano, et pertransibis a principio fidei; eo quod renuntians mundo, transierit saeculum, pertransierit ad Christum. 17. (Vers. 3.) Sicut resticula coccinea labia tua. In cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebatur. Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est (Exod. XXV, 4). Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis. Sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum atque aerem, maria terrasque penetraret, omnia tamquam effetis viribus solverentur. Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus, per coccum vel cupiditatis ardorem qui scintillat in animis audientium, vel indicium passionis. 18. (Vers. 4.) Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalphioth, mille clypei pendent in ea, omnia jacula potentium. Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras illecebrarum inflexione curvetur; sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere. Condidit enim turrim illam David ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et expellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet. Ita tamen subsidio vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum monilia: habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem, lacertis quibusdam fidei diriguntur. 19. Noli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui etiam Dominus naturalem altitudinem tribuit et vigorem, quo se excitet et assurgat. Unde etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur, eo quod in naturali vitae nostrae mysterio, connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat, partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud de terra est. Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit; quia carcere quodam claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris involvimur delictorum. 20. Ergo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam secundum corporis appetentiam qui vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est. Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro; sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est: Quia caro sunt (Genes. VI, 3). Sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine; sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas; sic enim scriptum est: Hi filii Balae quam dedit Laban Rachel filiae suae: peperit haec Jacob animas septem. Et ibidem: Omnes autem animae quae intraverunt cum Jacob in Aeyyptum, quae exierunt de femoribus ejus, praeter uxores filiorum, sexaginta sex (Genes. XLVI, 25 et 26). Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob, quinque et septuaginta (Exod. I, 5). 1583 21. Ergo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt: qui autem cum essent angeli Dei, hoc est vitae probitate angelorum imitantes gratiam ( Qui enim (Matth. XXII, 30) non ducunt uxores, et qui non nubunt, erunt sicut angeli Dei in coelo ); qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus in aeternum, propter quod caro sunt (Genes. VI, 3). Et merito exspertes libidinis, angelis comparantur, caro enim non sunt, quia non sunt in carne, sed in spiritu: quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu (Rom. VIII, 9). Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes! Quia, inquit, in uxorem proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8). 22. (Vers. 7.) Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Pulchritudinem vero quis potest majorem existimare decore ejus, quae amatur a rege, probatur a judice, dedicatur Domino, consecratur Deo. Semper sponsa, semper innupta; ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor. Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. 23. (Vers. 8.) Veni huc a Libano, veni huc a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum. Quibus indiciis ostenditur perfecta et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo, altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus, sed intenta mysteriis Dei, meruisse dilectum, cujus ubera plena laetitiae; Vinum enim laetificat cor hominis. 24. Et odor, inquit, vestimentorum tuorum, sicut odor Libani. Veni a Libano, sponsa, veni a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei: transibis in saeculum certatura, pertransibis ad Christum triumphatura de saeculo. Audisti quia te a leonum et pardorum, id est, a spiritalium nequitiarum incursionibus separavit: audisti quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum. 25. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir, et Hermoniim, a speluncis leonum, a montibus pardorum; hoc est, egredere de corpore, et totam te exne. Non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore; quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades. Bene repetivit, quia sive praesens, sive absens, adesse et placere Domino Deo tuo debes: adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es; mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est. Adest mihi qui exiit de saeculo: adest mihi qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum: adest mihi qui abfuerit sibi: ille mecum est, qui intra se non est; quoniam qui in carne est, non est in spiritu: ille mecum est, qui ex seipso egreditur: ille juxta me est qui extra se fuerit: ille mihi integer, qui propter me perdiderit animam suam; et ideo, Ades, ades, sponsa; transibis et pertransibis a principio fidei. Transit et pertransit caeteros, quae ad Christum pervenit: transit fidei merito, et operum claritate, quae lucet sicut Sanir et Hermon, hoc est, via lucernae: transit devictis tentationibus saeculi, et superatis nequitiis spiritalibus, legitimi petens coronam certaminis. 26. (Vers. 9.) Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus. Est enim oculus et mentis et carnis, sed ille caecus est oculus qui non videt quae divina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est. Est et alius oculus sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum, sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti ab uno oculorum tuorum. Merito uno oculo videtur Christus, quia non videtur oculo carnali, aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum; mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior. 27. Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit temporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit 1584 eum posteaquam amisit visum oculorum; vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5)? Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra, Domine, inquit, quid me vis facere? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium? Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15)? Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertente me in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18). 28. Isti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur videntes, quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant. Sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus sunt, et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diversa non cupiunt, sed unum desiderant, et unum requirunt; ideo intenti ad eum qui ait: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Isti quoque oculi unum esse se confitentur; quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur. 29. (Vers. 10.) Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Et infra: Odor vestimentorum tuorum sicut Libani. Vide quem nobis tribuas, virgo, processum! Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepultura, et mortuos corporis motus membrorumque redolet obiisse delicias. Secundus odor tuus, sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat. Favum itaque mellis tua opera componant. Odor etiam vestimentorum est odor actuum nostrorum. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora. Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, verae fidei gratiam spiritalia gesta flagrabunt. Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere. 30. (Vers. 11.) Favus distillans, labia tua, sponsa. Favum itaque mellis tua opera componant; digna enim virginitas quae apibus comparetur, sic laboriosa, sic pudica, sic continens: rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit. Ros quoque virgini est sermo divinus; quia sicut ros Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura, partus virginis est fetus labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis: in commune labor, communis est fructus. Quam te velim, filia, imitatricem esse hujus apiculae, cujus cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur. Hanc imitare tu, filia; verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et plena gravitatis sint. Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur, nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges quid scis enim quando a te tua anima reposcatur; ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui futura nec meritis, rapiaris eo, quo thesaurum tuum ferre non possis. Dives igitur esto, sed pauperi, ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum. 31. Favus distillans labia tua sponsa. Quis sit favus, doce nos, Salomon. Tu enim dixisti: Favus mellis sermones boni (Prov. XVI, 24). Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spirituali ubertate congesta mella redolentem. Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo (Cant. V, 1). Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur. Favum distillant labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua; os enim justi distillat sapientiam: de ore justi suavitatis et misericordiae mella procedunt: in ore justi nullus dolus, nulla fallacia, nulla est amaritudo peccati. Audit Ecclesia verba justi, audit plebs Dei verba sapientis, delectatur alloquii suavitate, moralis disputationis jucunditate mulcetur, dicens: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psalm. CXVIII, 103)! Quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor ejus 1585 evanescit, et plerumque viscera vitiosa laeduntur: verborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt. 32. Cognosce tamen cui illa credantur; scriptum est enim: In aurem insipientis nihil dicas; ne quando irrideat prudentes sermones tuos (Prov. XXIII, 9). Evomet enim et rejiciet sermonem tuum stultus, qui ejus sentire non potest suavitatem. Quomodo possunt verba Dei dulcia esse in faucibus tuis, in quibus est amaritudo nequitiae? Quomodo mel et lac sub lingua tua, cum dolum lingua tua componat; ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum? Cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam, et fucum simulationis abjicias, dicens: Sicut dudum geniti infantes, rationabiles et sine dolo, lac concupiscite (I Pet. II, 2). Ostendens enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua, docet ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre noverimus: nesciamus odisse nisi viam iniquitatis, ut facere quod exsecramur, reluctanti caveamus affectu. 33. (Vers. 12.) Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae, etc. Eo quod in hortis ejusmodi impressam signaculis imaginem Dei, sinceri fontis unda resplendeat, nec volutabris spiritualium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur. Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus, vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat. Hic est odor quem Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Genes. XXVII, 27). Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager, ille tamen fruges majori virtutis labore generavit, hic flores. Accingere itaque, virgo, et si vis hujusmodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis: Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3). 34. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus; emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum fructu pomorum Cypri. Laudatur Sponsa eo quod hortus sit, habens in se odorem agri illius pleni, de quo dicit Isaac: Odor filii mei, tamquam odor agri pleni (Genes. XXVII, 27). Bona ergo anima flagrat odores justitiae. Et fortasse ager est patriarcha, hortus est anima inferioris alicujus, quasi agri portio: et Hortus conclusus, ne incursetur a bestiis: et Fons signatus, quae integritate signaculi, perseverantiaque fidei propria peccata diluerit. Nam qui de Ecclesia acceperit; habet quod ad virginitatis gratiam referat; eo quod in paradiso delectationis posita sine labore fructus capiat spiritales, ut ei patriarcharum animae rurali quodam animae suae labore fructus suos conferant, quo ista capere possit perpetuam suavitatem: quae merito fons signatus dicitur, eo quod imago in illa Dei invisibilis exprimatur. 35. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Omnes doctores congruunt in paradiso, et lignum vitae radicatum et lignum scientiae, quo discernat bonum et malum: caeteraque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia et rationabilia. Ex quibus colligitur paradisum ipsum terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quo animatur et vivificatur anima virtutibus et infusione Spiritus sancti. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit. Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae; ideo ait de virgine anima vel Ecclesia, quam volebat virginem castam assignare Christo: Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus. Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur latine: et Adam in paradiso erat, et sic legimus. Ergo non te moveat quod alii codices latini hortum habent, alii paradisum. Ibi ergo est casta uxor, ubi et virgo. Licet virgo excepta habeat claustra sua et signacula, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis. 36. Ergo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis, in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem. Ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro 1586 debitos cultus deferamus. Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis, habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt. Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est a Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae; neque eum judicem qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat: eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium et disciplinam pietatis infundere. Ideoque praecepit homini, ab omni ligno quod est in paradiso gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia est, ideo delectatio sicut serpentino illapsu humanis irrepsit affectibus. 37. Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus: sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica. Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus. Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas! Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis; ibi enim sensus omnes, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret. Haec ergo nobis sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam. Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur, ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus; caput autem nostrum Christus est. Hoc maneat incolume, ut serpentis venena nobis non possint nocere: bona enim est sapientia cum haereditate, id est, cum fide; quoniam est haereditas credentium in Domino. 38. Quod si primus homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus, labi tam facile potuit, ex terra creatus virgine, quae ad verbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caeterorumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis: quanto facilius postea, lubrica ad peccandum via, majus advexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per vices generationis successerit! Etenim si magnetes lapis tantam naturae vim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem; ita ut plerisque experiri volentibus, cum plures annulos ferreos ad eum lapidem admoverint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoveas annulum, et rursum per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem ex illo lapide vis naturae, tamen priores nexu vehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura, ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quanto nequiorem attigit! Nam si per eas species imminuitur natura, quae non sunt culpae capaces: quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum, virtus ejus hebetatur! Unde quia vincente malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum. Venit ergo Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia. 39. Ergo liquet quia auctor hominis Deus, et quod unus Deus, non multi dii, sed unus qui mundum operatus est, et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi. Primum ergo mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret: nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat: quanto magis ille primus homo, totius mundi erat incola, et ut Graece dicitur, cosmopolites, Dei recens 1587 confabulator, assiduus civis sanctorum! complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat, quem Dominus tuebatur ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat. Denique eousque creatum fovit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione filii sui unigeniti resuscitaret. Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus pater, quem etiam sicut dives paterfamilias censu propriae haereditatis redemit. 40. Caveamus ergo ne hominem istum, id est νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat. Fugiamus delectationem sicut serpentem, multas artes habet et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur; homo quando plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula. Itaque cave ne vigor mentis tuae, coitu quodam corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus omnes amplexus resolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio et consideratione rationis: Hortus enim clausus, fons signatus. Namque resoluto mentis sensu, se corporales delectationes effundunt perniciosae nimis, et in appetentiam plenam gravis periculi profluentes; quas si mentis vividae considerata mansisset custodia, refrenasset. 41. (Vers. 3, 4.) Emissiones, inquit, tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructu, Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, mirrha et aloe cum omnibus primis unguentis. Laudantur munera animae quae missa sunt a Sponso, quibus dotata veniebat (Deo autem piae animae boni odores sunt), myrrha, aloe, crocus et alia, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum fetor aboletur. Itaque tanto secura praeconio, conquiescere aquilonem gravem ventum petit, ne flores discutiat: spirare austrum, hoc est, velut hyemem praeterire, et mollioris flatus vernare temperiem. Invitat Sponsum in hortum suum, descendit sponsus, et fructuum ejus diversitate delectatus, laetatur quod invenerit fortiorem cibum, invenerit etiam dulciorem. Est enim velut panis quidam Verbi et mel, alius vehementior, alius suasorius sermo. Est et fides alia ferventior, ut vinum; alia lucidior, ut succus est lactis. Hunc cibum Christus epulatur in nobis, hoc poculum bibit, et ejus potus ebrietate nos provocat, ut ad meliora et optima ab inferioribus faciamus excessum. 42. Audiens haec anima hausit mysteriorum ebrietatem coelestium, et velut soporata a vino, et quasi in excessu vel stupore posita, dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Tum Verbi praesentis lumine percussa, excitatur a Verbo. Quartus autem hic processus est animae. Primum etenim charitatis impatiens, et Verbi moras non ferens, rogabat ut oscula mereretur, et meruit desideratum videre. Secundo introducta in cubiculum regis, cum mutua misceret alloquia, in umbra ejus requievit, et subito ei Verbum medio sermone discessit; quaerenti tamen non diu abfuit, sed saliens supra montes et transiliens super colles advenit. Nec multo post quasi capreolus aut cervorum hinniculus dum affatur dilectam, exsilivit et reliquit. Tertio cum in cubili et noctibus, in civitate et foro, in plateis quaesitum non reperit, et aliquando orationibus suis gratia quaerentem revocavit, adeo etiam ut propius vocaretur a sponso. Quarto ipsa jam dormiens ab ipso excitatur, quamvis corde vigilaret; ut continuo vocem pulsantis audiret: sed moram passa, dum surgit (quia velocitatem Verbi non potuit comprehendere), dum aperit ostium, transivit Verbum, et ipsa exivit in Verbo ejus: et per vulnera requisitum, sed vulnera charitatis, vix tandem invenit, et tenuit, ut postea non amitteret. Ad summam haec compendioso sermone perstrinxi, nunc discutiamus singula. 43. (Vers. 15.) Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Habes haec in Salomone, quia Proverbia ejus moralia, Ecclesiastes naturalis, in quo quasi vanitates istius despicit mundi: mystica sunt ejus Cantica 1588 Canticorum. Habes et in propheta: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12); hoc est enim lumen cognitionis, habere charitatis perfectionem. Ideoque dictum est: Ne timeas (Joan. XII, 15); charitas enim timorem excludit foras. 44. Ut cognoscamus autem quia Salomon ita hos interpretatus est tres puteos, quos fodit Jacob; ut ad moralem doctrinam et naturalem referret et mysticam, in singulis libris suis, quos de moralibus et naturalibus vel mysticis scripsit, posuit hos puteos. Nam et in Proverbiis, cum declinandam speciem diceret saecularis illecebrae, ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte (Prov. V, 15). Et infra: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et jucundare cum uxore quae ab adolescentia tua (Ibid., 18); eo quod adversus tentamenta mundi remedium nobis vera sapientia sit. Moralis quoque doctrina quae imaginem mundanae voluptatis meretriciis quibusdam illitam fucis irriguo suo diluat, et fluento sui fontis abstergat. 45. De naturalibus quoque habes in Ecclesiaste ipsum: Feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex his saltum germinantem (Eccles. II, 6). Neque te moveat quod pro puteo piscinas posuit, quia et Moyses puteum latitudinis dixit; eo quod a sollicitudine omni et angustiis solvitur, qui mundum hunc pia mente transcenderit. Non immerito ergo piscinas habet Ecclesiastes, qui vidit nullam abundantiam esse sub sole: sed si quis abundare velit, in Christo abundet. 46. De mysticis et puteus superest nobis, quem etiam ipsum reperimus in Canticis Canticorum, dicente Scriptura: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetu descendens a Libano. Etenim si mysteriorum altitudinem persequaris, puteus tibi videtur tamquam in profundo sita mystica esse sapientia: si vero haurire velis affluentiam charitatis, quae major et uberior est, quam fides et spes, tunc tibi fons est. Exuberat enim charitas, ut et haurire eam cominus, et rigare ejus affluentia hortum tuum possis, spiritalibus fructibus redundantem. Et quia ipse puteus latitudinis est, qui charitatem habet; ideo dixit, quia ubi charitas est, ibi impetus magnus descendit a Libano. 47. Ne quid autem moveat, quod et puteum, et fontem eumdem dixit; etiam Evangelium te instruat, in quo scriptum est: Quia venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo (Joan. IV, 5 et 6). Erat autem ibi fons Jacob: Et fatigatus, inquit, sedebat sic super puteum. Unde ad mysticam doctrinam hunc referri puteum etiam ibi cognoscimus, quia ibi Samaritana illa, id est, custos (custos autem coelestium praeceptorum) hausit de puteo illo divina mysteria, cognoscens quia Deus spiritus est, et non in loco adoratur, sed in spiritu: et quia Messias venit, qui Christus est. Quibus auditis mulier illa quae speciem Ecclesiae gerit, Legis sacramenta cognovit et credidit. 48. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, et impetus descendens a Libano. Hos impetus Ecclesia deduxit a Libano, hoc impetu diluuntur peccata, hoc impetu puri fontis Spiritus sancti adfuit a Libano Sponsa, et a principio fidei transivit saeculum, et pertransivit ad regnum. Aliis fons est, aliis puteus pro captu nostro gratia spiritalis: aliis hortus clausus, fons signatus, aliis hortorum fons, qui in Ecclesiae dote numeratur: aliis impetus descendens a Libano, et magnus impetus qui numquam deficit. Non enim deficiunt de petra ubera, neque nix a Libano, neque aqua quae fertur valido vento virgini Hierusalem. 49. Descendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et pluribus credentibus, factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna spiritus ferretur, et repleti sunt omnes Spiritu sancto diversitates donante linguarum (Act. II, 1, 3). Bonus impetus qui laedere nesciat, norit implere. Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis in Evangelio rigavit Domini pedes (Luc. VII, 38), et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corpori sanitatem, jam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis. 1589. 50. Descendit ergo David propheta, ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis suis fluenta cumulavit, aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus. Aut quod elocutionis moralis quosdam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere, transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis major affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur. Vide, rogo, quid de usu verba habeant, impetum suum sermo propheticus non amittat, licet usus ipse scriptorum sensui servire, majore decore consueverit.
51. Puteus aquarum viventium; puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitatus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum. Ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid de puteo hoc: Ignem enim ardentem restinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Aqua autem stativa cito vermes facit: non stet thesaurus tuus, ne ignis tuus stet. Stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris. 52. (Vers. 16.) Exsurge, aquilo, et veni, auster, aspira hortum meum, et perfluunt aromata mea. Audisti, Christi sponsa, quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum; audisti quia vestimentorum tuorum aromata, hoc est, bonum odorem integritatis omnibus odoribus praetulit. Audisti, quia hortus es clausus, suavium pomiferarum refertus frugibus. Pete igitur ut aspiret tibi Spiritus sanctus, aspiret supra cubile tuum, atque odorem piae mentis, et gratiae spiritalis accumulet. Excita Spiritum sanctum dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster; aspira hortum meum, et perfluant aromata mea. Descendat fraternus meus in hortum suum, et manducet fructum pomiferarum suarum. Hortus Verbi animae vernantis affectus est, et in pomiferis virtutis est fructus. Venit ergo, et sive manduces, sive bibas, si Christum invocas, adest dicens: Venite, manducate panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5). 53. Exsurge, inquit, aquilo, et veni, auster; aspira hortum meum, et perfluant aromata mea. Ex omnibus enim partibus mundi odor sacrae religionis adolevit, quo dilectae virginis membra fragrarunt. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem; et sciens quod ortus suus Christo displicere non possit, advocat Sponsum suum: Exsurge, inquit, aquilo, et veni, auster. Plerique haec ita accipiunt, quasi projiciatur aquilo, et invitetur auster. Quod si ita accipiunt, exturbatur ab Ecclesia perfidiae glacialis asperitas, ne fiat fuga nostra hyeme vel sabbato, et invitatur australis verna temperies. 54. Aut certe: Exsurge, aquilo, hoc est, surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Populus nationum qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus. Postremo omnes invitantur ad Ecclesiam, et Synagogae populus et gentilium: sed prius Synagogae, quia priores ex Judaeis apostoli crediderunt et per ipsos postea nationum populi congregati sunt. Vide ergo venientem solem nostrum ad austrum, postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem, Hierusalem: venit utique ad eam, quam etiam vocare dignatus est: sed haec Hierusalem terrena est, quae eccidit prophetas, hoc est, Synagoga Judaeorum: Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti? Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Gyravit igitur ad gentes: gyrando autem gyravit Spiritus Dei, et in gyros suos conversus est, ut fieret Deus omnia in omnibus. CAPUT QUINTUM. 1. (Vers. 1.) Veniat dilectus meus in hortum meum, et comedat fructum pomorum suorum. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit; Jovem enim et Deum et mentem dixit. In hunc introivisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis horti repleret, in quo repletus potu jaceret, potu qui nectar effunderet. Hoc igitur ex libro Canticorum composuit; eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia 1590 diversarum virtutum, floresque sermonum. Quis autem ignorat quod ex paradiso illo quem legimus in Genesi habere lignum vitae et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8), et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in hortum mentis esse plantandam? 2. Quem in Canticis Canticorum hortum animae significat, vel ipsam animam; sic enim scriptum est: Hortus clausus sponsa, soror mea, hortus clausus, fons signatus. Et infra ait anima: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta tua, descendat frater meus in hortum suum (Cant. IV, 12 et 13). Quanto hoc pulchrius, quod anima ornata virtutum floribus, hortus sit; vel habeat in se paradisum germinantem, in quem hortum invitat Verbum Dei descendere; ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet! Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties animam obedientem sibi et opimam invenerit: et carpit fructus ejus, et his delectatur. Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina. Unde ait Sponsus (Sponsus autem animae Deus Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur): 3. (Vers. 2.) Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa; vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat. Cognoscamus quos fructus vel cibos epuletur Deus, vel quibus delectetur. Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas; myrrha enim est sepultura mortuorum, mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt. Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiori cibo verbi velut pane, et suaviori sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermones autem cibos esse docet et alibi Salomon, dicens: Favi mellis sermones boni (Prov. XVI, 24). In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat. 4. Est etiam sermo fortior, qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis. Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Est enim sermo suasorius dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens. Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat. Est denique lacteus sermo, purus et candidus. Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos Sponsus proximis suis dicit: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Proximi autem sunt qui eum sequuntur, et ejus nuptiis intersunt. Quo cibo et potu (bibit enim unusquisque (Prov. V, 15) aquam de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus) repleta anima, atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo. Et ideo sicut posteriora docent, aperiri sibi Deus Verbum ejus januam postulabat, ut eam suo repleret ingressu. 5. Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est. Ideoque talium sermonum seminibus, animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo: quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur. Aliter, ut superius (Sup., cap. 4) aliquantulum repetamus: Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis: ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos. 6. Bona debet ergo fidei tuae esse custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem. Et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, advocat ipsum sponsum dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant unguenta mea (Cant. IV, 10): 1591 descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1); bonas enim arbores et fructiferas habet, radicesque suas quas tinxerat in sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed evangelica ubertate fecundentur. Denique fertilitate earum Dominus delectatus respondet:
7. Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo: bibi potum meum cum lacte meo. Quare panem et vinum dixerim, fideles intelligunt. Illud autem non dubium, quod nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti, quia in carcere esse se dixit (Matth. XXV, 36). Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per prophetam Spiritus sanctus expressit, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo (Psalm. XXXIII, 9). In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3). Corpus enim Dei corpus est spiritale, corpus Christi corpus est divini spiritus; quia spiritus est Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et in Petri epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21). Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut propheta memoravit (Psal. CIII, 25). 8. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus; ne facile aperiat os suum, nec vulgari resignet alloquio; neque enim de ipsis divinis decet, nisi verbo Dei interpellata respondeas. Quid tibi cum caeteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres taceant in Ecclesia scriptum est (I Cor. XIV, 34): quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores! Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excipit, quod revocare desideres. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti. Introivit mors per fenestram, hoc est, per Evae ostium. Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet, loquaris. Clausae sint igitur labiorum tuorum fores, et obseratum maneat vocis vestibulum, tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum. Tunc tibi myrrha sudabit, tunc tibi baptismatis aspirabit gratia, ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes, de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.). 9. Descendat frater meus in hortum suum, ut comedat fructum pomiferarum suarum. Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus es in Adam, sed nunc per gratiam Christi pomifera arbor pullulasti. Libenter accepit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum meum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo. 10. Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini: Vindemiavi myrrham cum unguentis meis (Psalm. LXXIX, 9). Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti, hoc est, populum Dei. Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis. 11. Manducavi panem meum cum melle meo. Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit. Bibi vinum meum cum lacte meo, vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur? Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18). Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est, et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. 1592. 12. Edite, inquit, amici mei, et bibite, et inebriamini. Bona ebrietas quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum, ut immemor sollicitudinum animus noster, vino jucunditatis hilaretur. Bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum (Psalm. XXII, 5)! Et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psalm. LXIV, 11); eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit. Itaque ubi Verbum quod sicut pluvia descendit de coelo, venas terrae nostrae, id est, animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitantur virtutum studia diversarum, fructusque fidei, et castae devotionis adolescit, meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psalm. LXIV, 10). Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret.
13. Ego dormio, et cor meum vigilat. Est sanctorum somnus etiam operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat. Et secundum quod Jacob sanctus divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat; de coelo ad terras aerem praevium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem. Itaque brevi somno dormiens, impetravit quod magno labore postea acquisivit, haereditas enim ejus est somnus sanctorum, feriatus ab omnibus corporis voluptatibus. ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat. Hic est somnus vitae sanctorum. 14. Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi, soror mea. Et si dormias, et si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea. Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae; neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude. Claude saeculo, claude mundo. Neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale lumen tenebrosam infundit caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae. Aperi ergo mihi, noli coarctari, sed dilata te, et adimplebo te. Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem; ideo tu aperi, ut in te filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi super humilem et mansuetum. 15. Aperi mihi, soror mea, surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea. Charitate proxima, columba simplicitate, virtute perfecta. Quia caput meum plenum est rore; sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem. Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere, unde ait: Quia si in humido haec faciunt, in arido quid facient (Luc. XXIII, 31)? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat. Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus hauritur suis, aut diutina deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris. 16. Cincinni autem mei guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum: non illa ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis. Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi aut arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt. Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit. Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit (Jud. XVI, 17). 17. (Vers. 3.) Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaesieris quemadmodum induas eam; ostenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris et nescias; quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata consurgas, internam orationibus praepares mentem, dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire. Dum 1593 manus tuas tendis ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem. 18. Aperi mihi, soror mea. Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primo ad ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui, ut cognoscas mentem patris familias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras, ne quis te abjiciat et excludat. Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem, pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat, pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam. Pulsamus et digito. Denique et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire: et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc, et mitte in manus meas et latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Pulsa ergo digito, si non potes tota manu, pulsa januam. Christus est janua qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9). 19. Cum hanc igitur januam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte etiam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrae vident, sed frequenter observant, ut aliquando videre mereantur. Nec praesumunt videndi copiam, sed jussu repraesentantur, et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur, caventes primos sui sermonis ingressus; ne quid titubet, ne quid offendat: quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! 20. Vox fratris mei pulsat ad januam. Januam quoque tuam disce, o sponsa Christi, temporibus obserare nocturnis; ne facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat. Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri, nec aperiatur nisi ante pulsarit Dei Verbum. Vox fratris mei pulsat ad januam. Audi pulsantem, audi introire cupientem. 21. (Vers. 2.) Aperi mihi, soror mea, sponsa, columba mea, perfecta mea; quia caput meum plenum est rore, et crines mei guttis noctis. Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno. In tribulatione enim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum, ne cum venerit Sponsus, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit. 22. Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Est ergo et coelum in his in quibus sunt portae aeternales. Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te Rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet enim justitia portas, nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19). Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 12). 23. Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus, et pulsat: pulsat et portas. Aperi ergo illi, vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem. Noli ergo bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus. His repagulis Christus excluditur: si castus et si sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit. 24. Aperi mihi, soror mea, proxima mea: pulsat ad januam etiam quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit. Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis, nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est: aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis; ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta. Nam cum ad Ecclesiam venis et te Christianum 1594 esse asseris, sanus videris, aperis oculos quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, et si aliis videre videaris. Injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo (quod est gravius) voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias. 25. Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, qui dicunt. Sanctus, sanctus, sanctus, plena est terra majestatis tuae (Esai. VI). Plenus est enim mundus virtutum, quia plenus est nequitiarum: plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. 26. (Vers. 3.) Exui tunicam meam, quomodo induam illam? Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus; exuit enim se carnem Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi hujus triumpharet. Quomodo induam illam? Vide, anima Deo devota, quid dicat. Sic se actus corporis, et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo etiamsi velit, rursus induere possit. Quomodo induam illam? Hoc est qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni, usum veteris pravitatis amisit. 27. Audiens anima, Aperi mihi, caput roris plenum habens, hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait cum aloem redoleret et myrrham insigne sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam illam: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque profectus terrenis incipiat vestigiis inquinare. 28. Certe hoc modo etiam perfectionem virtutis suae indicat, quae tantam Christi meruerit charitatem; ut ad eam veniat, et pulset januam ejus, et veniat cum Patre, et coenet cum eadem anima, et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Joannes apostolus (Apoc. III, 20). Etenim cum in superioribus audisset: Ades huc a Libano; et cum adverteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse si adesset in spiritu, conformans se ad ejus voluntatem, ut esset et ipsa conformis imagini Christi; jam non sentit carnis exuvias, jam quasi spiritus exuens se corporis conjunctione, jam quasi oblita, et quae si velit, copulae illius meminisse non possit, ait: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Exui enim tunicam illam pelliceam, quam acceperunt Adam et Eva post culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum; Quomodo induam illam? Non requirit ut induat: sed ita significat abjectam, ut jam indumento sibi esse non posset. 29. (Vers. 3.) Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Hoc est, vestigia mea lavi, dum egrederer, ac me elevarem de corporis contubernio, de illa connexione et familiaritate carnalis amplexus: quomodo inquinabo ea, ut in corporis claustrum, et illum tenebrosum passionum ejus carcerem revertar? Sic passiones sepelimus, si crucem hujus corporis non resolvamus; si chirographum peccati quod deletum est, in cruce Christi non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus. Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Mortificata igitur sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia? Ideo non praevaluit lex, quia carnem non mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non decoloravit: ideoque obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina. 30. Aliquando nudam esse, virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum induat eam, de Scripturis si possumus, revelemus. Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum. Unde etiam Paulus nos admonet, 1595 exspoliari multo melius esse quam supervestiri, dicens alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet, nescit quemadmodum inquinari non possit; obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam. 31. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Didicisti in Evangelio, quod pedes lavare fidei mysterium, humilitatis insigne sit, juxta quod scriptum est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14)! Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos, qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8). Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur? Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos. 32. Et bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos; non dicit, quomodo iterum lavabo eos, sed quomodo iterum inquinabo eos? Quasi oblita maculae veteris, oblita contagii, admonet quomodo in ministerio corporali spirituale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium. Itaque pedes cum semel laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento, cave iterum corporeae cupiditatis illuviem, ne lutulenti actus terrenis sordibus inquinentur. Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2). Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes; quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes? Hierusalem, sicut Paulus te docuit, in coelo est: et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei. 33. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador? Simile est illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni; cur quasi peccator atque terrenus adjudicor? Lavi pedes meos, ne qua peccati sors posset adhaerere vestigio; cur das in me delinquentibus potestatem? 34. Hieremias in suis Threnis ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion, non adjiciet te expellere adhuc: visitavit iniquitates tuas, filia Edom, revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21). Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum, nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum. Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret; crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usus nosse peccandi. 35. (Vers. 4.) Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni. Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus ex operibus aestimatur, unde ait: Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38). Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit. Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum Verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat; non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves. Surgit igitur anima ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque aperit, ut opera mundi istius Verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 19). Ergo dum aperit, transit Sponsus; vult enim semper quaeri, frequentius inveniri. Et si clausam invenerit januam, pulsat; et si per moram 1596 fuerit exclusus, recedit; sed cito redit, ei iterum pulsat, ut vel postea Sponsam suam inveniat praeparatam. 36. Potest quidem et sic accipi, Frater meus transivit: sicut legimus quod penetravit dilectae intima medullarum, quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Denique addidit Sponsa, animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a corpore, et Deo praesens est. Audiens haec Sponsus misit operationem suam Verbum, tamquam per cavernam, non adhuc facie ad faciem: misit tamquam manum, Et venter, inquit, meus conturbatus est super eum. Quisquis sic vivit, potest dicere: 37. Frater meus misit manum suam per prospectum, et venter meus conturbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo. Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur. Si ad angeli adventum Maria turbata est, quanto magis ad Christi nos turbamur adventum! Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, tu festina. Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur. Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit: sed etiam priusquam ingrediatur, mercedem praemittit. Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis et corporis claustrum, adhuc Christus foris pulsat. 38. Quae est fenestra nostra, nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi et mentis obtutus? Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat: per fenestram tibi Verbi veniat, non corporis amor. Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeant, nihil adulterinum fenestrae virginis. Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera, sed unus ornatus est, audire quod prosit. 39. (Vers. 6.) Aperui, inquit, fratri meo; frater meus transivit. Quomodo transivit, id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Vivum enim Dei verbum, sicut gladius acutus, penetrans corporalium repagula cogitationum, cordis interna rimatur. In cubili ergo tuo et nocturno in tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis. Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola. 40. (Vers. 5.) Surrexi ego aperire fratri meo; manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae. Quid hoc significet, consideremus. Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus verbum tamquam per cavernam, non plene atque perfecte: deinde augetur amor et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat. Surrexit ut propius illud Dei Verbum videret, et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem; praesentia enim Verbi hausit animae virtutem, sicut praesentia Mariae cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum: adeo ut exsiliret ex utero et exsultaret, Domini praesentiam recognoscens. 41. Surrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima, quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepeliatur in Christo; sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium. Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti, quibus comprehenditur Christus, mortificantur: quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera 1597 possumus aestimare. Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum, transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit. Et hunc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei, quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Hinc adhuc transitur, non pertransitur; ut in Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus. 42. Denique statim alius profectus Verbi pertranseuntis, quia exivit anima in Verbo ejus; hoc est, Verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum. Simul enim et carnis domestici et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20). Non utique ut regiones Babylonis Hebraeus fugiat, sed mores, ut prophetico admonetur alloquio: siquidem sint qui in Babylone sunt Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant. Nam et illi de quibus dicit propheta, quod sedebant super flumina Babylonis (Ps. CXXXVI, 1), sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione. Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam, quod de arca devotionis ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent? Quae autem in verbo exit anima, Verbum requirit; unde et ista dum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem. (Vers. 7.) Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum. Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio, quo obnuberet caput suum, cum sponsus occurreret; sicut Rebecca, quae cognito quod Isaac sibi veniret obvius, descendit de camelo, et pallio se operuit: ita et haec anima, nuptialis vestis praemittebat insignia, ne forte rejiceretur quasi vestem non habens nuptialem; vel ut caput velaret propter angelos. Sed illi percusserunt eam, ut amplius probaretur; exercentur enim animae tentationibus. Tulerunt ei pallium, quaerentes si verum decorem nudae virtutis afferret, vel quia sine integumento quis in illam coelestem civitatem debeat introire, nulla deferens secum operimenta fucorum. Sunt etiam qui requirant, ne qua anima exuvias secum vehat carnalis illecebrae, et concupiscentiam corporalem. Nudatur pallio, cum ejus conscientia manifestatur. Sed est quae bene nudatur, cui licet imitari dicentem: Venit enim princeps hujus mundi, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30); quia certe in illo solo nihil invenit, qui peccatum non fecit.
44. Beata et illa est in qua non gravia aut multa invenit, sed invenit in ea amictum fidei et sapientiae disciplinam. Itaque sine dispendio sui (quia et si volet quis, non potest auferre veram sapientiam) etsi adversarius obstrepat; ubi tamen vera innoxiae conversationis elucet integritas, transivit custodes, et filiabus illius coelestis civitatis admixta, Verbum requirit; et quaerendo ejus in se excitat charitatem, et ubi Verbum quaerat, agnoscit. Non injuria tantummodo est non invenisse quem quaeras, sed etiam plerumque ubi non oportet, quaesisse vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso nomen doctorum assumunt, quaesisse procacius quam verecundius. Ergo caveamus exemplo illius, ne nos custodes inveniant qui circumeunt civitatem. 45. Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum. Non in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia. Caveamus igitur ne lapsus noster, vulnus Ecclesiae fiat, ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit, quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petit, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40); id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae 1598 tuae eum qui ante nudus fuerat, circumvestias. 46. Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum, suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant. Ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis aditu, vilis aspectu. Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos, alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Colos. III, 2). Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis, et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus, quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3). Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo, Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet. Aperuit virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Vers. 6). Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum et non inveni eum. Amat enim Christus diu requiri. 47. Invenerunt illam custodes murorum. Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus. Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25); nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam. Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est, intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia non est, quae in libro vitae scribitur. 48. Si igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam? In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam. Via ergo Christus est, ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas; quomodo igitur ascendamus ad coelum? Docet Evangelista, qui dicit: Et eduxit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. 21, 10). Ascendamus ergo spiritu, quia caro ascendere ad eam non potest. Ascendamus nos interim in coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli habet murum magnum et altum. 49. Didicisti lumen, didicisti murum; disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim, et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12). In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli, et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit. Deus extra, Deus intus, Deus ubique est: Habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11). Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei. Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis istius septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos. 50. Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentulae circumforaneae. Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit. Prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur. Et fortasse ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant, pallium hoc amictus est corporis. Ergo qui quaesivit Christum in cubili, si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Ps. LXII, 7); si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Ps. CXXXII, 2): si quaesivit in civitate, in foro et in plateis, in civitate Dei nostri: in foro fortasse, 1599 in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt; potest custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere. Quin etiam ex coelesti custodum natura, coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae, non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16). Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit. 51. Sed si bonis ad angelos meritis pervenitur: cur qui pervenerit, vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat. Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulneratae charitatis ego sum (Cant. II, 5). Quae perfecta est, vulnerata charitate est. Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utiliora enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Vulneratae charitatis Rebecca est, quae relictis parentibus, migravit ad sponsum. Vulneratae charitatis Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum; sorori enim quod abundaret filiis, ipsa sterilis adhuc invidebat, quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis (Esai. 54, 1). 52. Invenerunt ergo custodes et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre. Et bene tollitur ei amictus philosophiae, ne quis eam per philosophiam depraedetur. Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat, ut Deum visura, mundo corde gradiatur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet. Sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetum carnis et amoris sui molli quadam et blanda ratione demulcet. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus, ut quasi bonus auster afflare dignetur. Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare. 53. Tulerunt mihi pallium meum. Bonus amictus aeternitas vitae, hoc pallium Sponsae voluerunt auferre custodes murorum, quo primus homo fuerat exutus; sed anima Deo devota quaesitum diu tenendo, et non dimittendo dilectum, pretioso charitatis divinae se vestivit involucro. Beati ergo qui tali pallio vestiuntur, et amictum ejusmodi legis observatione meruerunt; quia non sunt legis obliti, sed quae erant legis operati sunt. 54. (Vers. 8.) Adjuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo. Quis est autem hic animae languor? Morale historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse qui rogavit Deum ut se demonstraret ei, et facie ad faciem eum videret. Noverat utique sanctus vates Domini, quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset. Sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum comprehendi. Non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat. Sciebat enim ad imaginem et similitudinem Dei factum esse hominem; quando enim electus a Domino Deo ad populum liberandum, repletus est spiritu sapientiae, viderat angelum illum, et faciem ejus in gloria, denique fulgente ejus lumine pavefactus est, et vidit rubum uri et non exuri. Visu coepit fulgorem, quem miratus accessit; cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret. Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se: Vultum illum plenum lucis, 1600 plenum gratiae, plenum virtutis, plenum divinitatis, quem esse dicam? Non possum plus dicere vel sentire de Deo; cum enim consummaverit homo, tunc incipit; et cum finierit, tunc aporiabitur, ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna majestas (Eccles. XVIII, 6). 55. Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum de Domini vultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem: Sicut enim stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum; quae et si seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 41-44). Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Domini videre cuperet, cum esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam ceperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi. Et ideo cum sciret, Quia angeli pusillorum quotidie vident faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII, 10), putavit quod jam eam videre posset et deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita; sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, ultra in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum se nescire dixit (II Cor. XII, 3). Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione carnali sunt, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatione in carne non sunt, sed in coelo. 56. Ex his ergo Sponsae languentis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens, velut quodam vultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae, et cognosci plenius gestiebat. Amor impatiens, diu noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differuntur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est. Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat; si tamen spes proprior assurgat, dat vires spes proxima; si autem absentia sit dilecti, eo ipso quo absentem desiderat, quae concupivit, animae suae patitur defectionem. Itaque quanto longius est illud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id ergo deficere est, in id unumquemque totis studiis migrare, quod diligat; illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur. Ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem; deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta videbatur (Tob. X, 3 et seq.). Quid enim aliud nisi defectum quemdam ejus verba significant? Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit; et quo diutius abest qui desiderat, eo exspectantis desideria majore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur. 57. Itaque sancta anima nescit aliud desiderare quam Sponsum, qui est Christus Jesus: illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit, et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. Itaque quanto majore desiderio excitata fuerit anima, cupiens adhaerere Deo salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur. Concupiscebat, desiderabat, deficiebat, toto dissolvebatur affectu, ut totus illius fieret quem desiderabat, sicut etiam David ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum (Ps. CXLI, 3 et 4). Defecit enim ejus spiritus; immo ab eo defecit spiritus, qui seipsum negat, ut adhaereat Christo. Itaque quasi amoris impatiens, circumcursabat, et quaerebat ubique Dei Verbum, quia vulnerata, quia nuda; et quaerebat adminiculum alicujus a quo Christus rogaretur ut veniret. Vide aestuantem, vide desiderantem: Adjuro, inquit, vos, filiae Hierusalem, etc.; deinde filiabus coelestis illius civitatis admixta, Verbum requirit, et quaerendo, et speciem ejus contemplando, ejus in se excitat charitatem. 1601 58. (Vers. 10.) Frater, inquit, meus candidus et rubeus, electus ex millibus. Decet enim, virgo, ut plene noveris quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas. Candidus ergo est merito, quia patris splendor: rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae. Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a Virgine, sed qui erat venit in Virginem. 59. Frater meus candidus et rubeus. Candidus claritate aeterna, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit. Meritoque et ipsum quod est rubeum, bene olet; quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore flagrarunt. 60. Electus ex millibus. Decem millia, inquit Jacob, Ephraem et millia Manasse; id est, et Judaeorum et gentium dominetur, et ex utroque populo acquirat sibi Ecclesiae plenitudinem. Ideoque dexteram suam super Ephraem posuit sanctus Jacob; eo quod legis, dicente Ecclesia in Canticis canticorum: Frater meus candidus et rubeus, electus ex decem millibus. Denique etiam David juvenculae Mariae auctorem ex cujus successione Christus est natus per Virginis partum, in decem millibus praedicabant: Saul autem in millibus, cum reverentiae gratiam circa regem magis praeponere debuissent. 61. (Vers. 11.) Caput ejus aurum Cephas. Quod significat stabilem eminentemque sapientiam. Corpus Christi Ecclesia est, hujus caput ut aurum, quia sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est, viri justi atque prudentes. 62. Crines ejus ut abietes, nigrae sicut corax. De hoc alibi dixit, Capillamentum tuum, ut grex tonsarum. Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14). Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum quibus Dominus escam dat: sicut dedit sancto Jacob, et eum pavit a juventute sua. Hos alios ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis. 63. (Vers. 12.) Oculi quoque ejus sicut columbae. Oculi sunt viri videlicet spiritualibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationali lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit, dicens: 64. Oculi ejus sicut columbae super abundantiam aquarum, lotae in lacte, sedentis super plenitudinem, Baptizat in lacte Dominus, id est, in sinceritate. Et isti sunt qui vere baptizantur in lacte, qui sine dolo credunt, et puram fidem deferunt, ut immaculatam induant gratiam. Ideo candida Sponsa ascendit ad Christum, quia in lacte baptizata est; ideo mirantur eam virtutes, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 7)? Ante paululum dicebat, Nigra sum (Cant. I, ): nunc dealbata cernitur, et ascendit ad coelum, et innixa Dei Verbo, alta jam penetrat. 65. Nec immerito illic aquarum abundantia, ubi Christus, unde mens humana repleri cupiat. Has sitit aquas cervus, quas cum biberit, sitire non possit. Has aquas sitivit Propheta cum dixit: Sitivit in te anima mea (Psalm. XLI, 3). Sedet ergo Christus super abundantiam aquarum, et super plenitudinem, et ideo qui baptizat in aqua dicit: Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan I, 16). Unde et oculus suppliciorum non alienus est ab Ecclesia; quia etsi baptizabat Joannes in Enon, baptizabat juxta Salim, ubi erat aquarum abundantia, et duodecim fontes, et septuaginta palmarum arbores. Hos fontes habet Ecclesia, hoc est, in veteri Testamento duodecim patriarchas, in novo duodecim apostolos; ideoque dictum est: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Psalm. LXVII, 27). His fontibus ante perfunditur, quicumque mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes, toto orbe fluxerunt. Ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. Denique Salim interpretati sunt, ipsum ascendentem; ille enim vere ascendit, qui propria peccata deponit. Hoc igitur 1602 verbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur. 66. (Vers. 13.) Genae ejus sicut phialae aromatis, gignentes unguentaria. Jam genas et caetera intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent, vel praedicatione crucis Dominicae sicut Verbi quadam linea alligent audientem, vel modestia verecundi et juventutis flore gratissimi. Etsi a tactu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi: et sicut in genis quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, sic et in his eluceat pulchritudo doctrinae. 67. Labia ejus distillantia myrrham plenam. Per myrrham enim passionis unguentum et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit. Clausae sint igitur labiorum fores tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum, tunc fortasse reserandum, cum audieris Verbum Dei. Tunc tibi myrrha sudabit, tunc tibi baptismatis aspirabit gratia; ut ab elementis mundi commoriare, et cum Christo resurgas. 68. Labia ejus distillantia myrrham plenam. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae veritatis exercent; dicunt enim plerique: Ecce homo et opera ejus: quasi qui verbo studeat, non operatur; cum magis opus istud quam caetera sint. Si enim opus justitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur. Nam si operatur Christus secundum quod justitia est, utique operatur secundum quod Verbum est. Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt, ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Jesum. Etenim secundum quod Verbum est, Verbum inquirentibus, grande opus Verbum est. Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem Verbum Domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri; dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet; respondens dixit Dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi (Luc. VII, 40-42). Ita Verbum cognoscere majus opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur. 69. Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Non in sermone esse regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20). Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosco; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis. Hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis commendare. Denique volebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore, ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum; trementes, pacem ejus tranquillitatemque servarent. Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat: Et sermo, inquit, meus, et praedicatio mea non in persuasione humanae sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (II Cor. II, 4); quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed in ostensione spiritus, sed in Dei virtute firmatur. 70. Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto et philosophico vanitas mundi. Virtutem autem esse in sermone sanctorum, etiam iste propheta te edoceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12); hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare. Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus, praedicatio autem Evangelii sermo sanctorum est; ita dubium non residet quin in sermone sancto sit virtus. Et haec myrrha distillans ex labiis Sponsi, scilicet per quam vitia mortificantur. 71. (Vers. 14.) Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Vide quae manus fecerint hominem, et quem hominem fecerint! Illum utique Quem secundum Christum induimus, exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum: ubi non est servus, et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Colloss., III, 9-11). Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. III, 27). Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit; 1603 sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. Ideo ait Propheta: Tu finxisti me et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5): finxit per lutum, posuit manum per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant. Audi quia manus Domini etiam spiritus dicitur, clamat Job: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4). Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus. 72. Ergo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem; et postea de luto finxit, et voluit salvare quod fecerat, salvare quod plasmaverat, ut totum hominem salvum faceret. Istae sunt manus Dei tornatiles, id est, perfectae: aureae propter sapientiam qui est Christus, plenae hyacinthis propter Spiritum sanctum, et plenitudinem charismatum ejus. 73. (Vers. 14.) Venter ejus eburneus, distinctus saphiris. Apostolus, Et si, inquit, crucifixus est ex infirmitate; ecce venter, id est, carnis infirmitas: Vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4); ecce distinctio saphiri. Saphirus enim eo quod coeli sereni speciem gerat, quae sunt divinitatis opera significat. Onir autem propter castitatem et nitorem et perpetuitatem, carnem illam significat Salvatoris, de qua idem Apostolus dicit: Quia etsi Christum secundum carnem novimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). 74. (Vers. 15.) Crura illius columnae marmoreae, fundatae super bases aureas. Significant columnas esse Ecclesiae Apostolos, qui fundati sunt in timore sancto. Nam sicut Petrus, Jacobus, Joannes et Barnabas columnae esse videbantur Ecclesiae, sic et quicumque vicerit hoc saeculum, fit columna Dei, quam confirmat qui dicit: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium sapientiae est. In timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur Christi. Igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor justi, et basis aurea plena prudentiae: simulacrum autem bonum tamquam effigies veritatis, sermo sanctorum. 75. Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2); quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi possit! Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur. Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominum consolantem. 76. (Vers. 15.) Species ejus ut Libani, electus ut cedri. In altis habitat, et humilia respicit, quia species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris fructus coelo proximos ediderunt. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hyeme juxta ac aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur: solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, et perpetua venustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit neque deficit, quia nihil in ea ruinosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi. 77. (Vers. 16.) Guttur illius suavissimum, et totus desiderium. Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10 et 11). Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est: Denique gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXIII, 9). Dulcia judicia confitenti, quia ipse dicit: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26). Dulcia judicia agenti poenitentiam, quia ipse dixit: Gaudium erit super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). Si dulcia sunt igitur judicia Domini, suavitatis 1604 fructus percipere elaboremus. Vis scire quam dulcia judicia Domini? Qui credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18). Dulcia ergo judicia credentibus: qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat; sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt. Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eum, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, qua lux venit in hunc mundum (Ibid. 19). Dulce ergo, quod lux est, dulce judicium, quod praecedit misericordia; sic enim scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Dulce etiam guttur et suavissimum, unde haec misericordia praecedit et hoc judicium. 78. (Vers. 16.) Et totus desiderabilis. Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Homo quippe erat secundum carnem, sed ultra hominem, secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret. Et cum Lazarum fleret mortuum, quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum vinctis jubet pedibus exire. Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret. Nec sibi adblandiatur virus Apollinaris, quod ita legitur: Et specie inventus ut homo (Philip. II, 7); non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5); sed confirmatus est. Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I). Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita et homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur. 79. Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente propheta: Quia universa serviunt tibi. Haec est Christi gloria, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret: servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, te divinae sententiae maledicto absolveret. Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno: ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno: ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus: ille dicebat, In vacuum laboravi; per quem meruit Paulus dicere, Non in vacuum laboravi (Philip. II, 16); ut boni operis fructum, et evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur. 80. (Vers. 17.) Talis est dilectus meus, et amicus meus, filiae Hierusalem. Sic Ecclesia vel anima sancta filiabus coelestis illius civitatis admixta Verbum requirit, et quaerendo illius in se excitat charitatem: illis vero requirentibus et dicentibus: Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, ut quaeramus eum tecum? CAPUT SEXTUM. 1. (Vers. 1.) Dilectus, inquit, meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. Ubi Verbum quaerat, agnoscit: quod inter orationes sanctorum moretur, et quod ipsis inhaereat, novit, et quod Ecclesiam suam vel animas justorum suorum inter lilia pascat, intelligit. Hoc mysterium tibi in Evangelio demonstravit, cum in sabbato duceret per seminata discipulos. Moyses per desertum duxit populum Judaeorum, Christus per seminata ducit, Christus per lilia ducit; quia per passionem ejus desertum floret ut lilium. Sequamur ergo, ut in die sabbati illius magni, in quo requies magna est, fructus colligamus. Nec verearis ne Pharisaei accusent seminata colligentes: etsi illi accusant, Christus excusat, et similes facit quas vult animas se sequentes David illius, qui supra Legem panem propositionis manducabat, novae gratiae sacramenta prophetica jam tum mente concipiens. 2. (Vers. 2.) Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter 1605 lilia. Facilis vox et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Quid est dicere: Tuus sum? ille enim dicit qui adhaeret Deo totis sensibus, qui aliud cogitare non novit, ille hac voce utitur, qui potest dicere Domino: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Numquid hac voce utitur avidus pecuniae, honoris, potestatis? Multis non est satis Deum scire, et quidem pluribus. Tanti populi, tantae nationes, tanti divites paupertatem putant Domino servire; et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est: illis non est satis Dei Filius, in quo sunt omnia. Denique ille dives in Evangelio cui dictum est: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21); Deum sibi non sufficere judicavit. Denique et contristatus est, quasi quod pluris esset, relinquere juberetur, quod minus esset, eligere. Ille ergo dicit: Tuus sum, qui potest dicere: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Ibid., 27). 3. Apostolorum vox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum; sed voce, non corde. Venit et introivit in eum Satanas, et coepit dicere: Non est tuus, Jesus, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat, quae mea sunt in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus mercenarius. Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sum corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti: in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi. Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est. Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus. Et quod pejus est, caro emptus es pretio, vilior cibo es tuo: pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita: inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati? An ignoras ipsi Domino salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9)? Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos. Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est! Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum? Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21): non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est. 4. Meus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. Ego non nego meum esse eum qui ipse se non neget, aut certe si pro me seipsum sibi abneget. Nolo habere servulum plurimis dominis servientem. Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum; et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat? Non est meus quem libido succendit, quia mea est castitas: non est meus quem cura spoliandi minores exagitat, quia mea largitio est: non est meus, quem aura mobilitatis inquietat, quia tranquillitas mea est. Non est meus vini crapula temulentus, illuvie ambitionis impurus, gloriae saecularis cupidus, ebrius in periculum, qui non potest sobriae moderationis servare vestigium. Pax sum ego, litigare non novi: ut quid mihi eum de quo veniat diabolus et dicat. Meus est; nam mihi sua colla curvavit, mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus. Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare. 5. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Videtur inter dilecta dilecti dicere: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Quaedam enim in exstasi amoris sui occulta fidei intellexerat mysteria, quae nec ipsis filiabus Hierusalem propalanda censebat. Mysterium 1606 regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi mysteria putaverit indignis esse vulganda. Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet. Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis, ei cui loquitur, effundit mysterium: nonnulli etiam studio lucri, mercedem proditionis sequuntur, ut tegenda silentio vendant loquendo: alii ut plura noscere videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent: plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt quod revocare non possunt. Ideo vir laudatur serius, et non otiosus. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat. 6. (Vers. 3.) Beneplacita es, soror mea, speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata. Veritas amoris ex sui perpetuitate probatur. Laudatur itaque Sponsa a Sponso, quod tam bene et constanter requisierit eum. Ideoque jam non solum soror dicitur, sed etiam beneplacita nominatur, quasi ei complacita; quia complacuit Patri: et, speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata; quod civitatis aeternae universa habeat mysteria: et admirationi sit omnibus videntibus eam; quia plena ut aequitas, atque perfecta est: et fulgorem de Verbi lumine mutuata, dum id semper intendit, sit etiam terribilis ordine quodam ad summum provecta virtutum. 7. Pulchra es, inquit, amica mea, suavis et decora, etc. Et vera pulchra, quae intendit in illum de quo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Unde et nos intendamus quantum possumus animum in illo, et in illo simus. Illud animo teneamus, quod est pulchrum, decorum, bonum; ut fiat illuminatione ejus et fulgore speciosa anima nostra, et mens dilucida. Nam si oculi nostri cum aliqua obducuntur caligine, pascuntur agrorum viriditate, et specie nemoris vel collis umbrosi omnem inaequalitatem aegrescentis obtutus repellunt, et quadam salubri specie pupillae ipsae atque orbes colorari videntur: quanto magis hic mentis oculus, cum illud summum intuetur bonum, et in eo versatur, atque eo pascitur, splendescit atque enitet. Pulchra ut Hierusalem. Non caduci itaque ista est corporis pulchritudo, vel morbo peritura vel senio, sed nullis obnoxia casibus, opinioni bonorum numquam moritura meritorum; quoniam non humanis jam, sed coelestibus, quorum vitam vivit in terris, digna est comparari. Ideoque Sponsus Sponsae jam quasi perfectae, dicit: 8. (Vers. 4.) Averte oculos tuos a me, quia me avolare fecerunt. Noli contra me intendere devotione nimia ac fide. Possibilitatem naturae et conditionis propriae supergressa es, quia lucem inaccessibilem e regione intueri est grave. Averte, inquit, oculos tuos a me: eo quod plenitudinem divinitatis ejus, et splendorem veri luminis sustinere non possit. 9. Possumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me; etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae. Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem. Etsi surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos non relinquam vos, paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo. Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur. Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psalm. XXIX, 1). Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat. Vult ergo avertere illam oculos, ne eam considerans, quod jam ad superiora sequi possit, elevetur et caeteras animas derelinquat. Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis, sed perfectioribus suam gloriam demonstravit (Matth. XVII, 1). Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram aperire velit audientibus, quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia; condescendat tamen ad eorum inscitiam, qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi. Si quis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus 1607 et planioribus immorari; quo et caeteri sequi possint. 10. (Vers. 5-7.) Laudatur etiam Sponsa quod fidelis, quod verbo potens, quod fructibus fecunda diversis, quod una sit columba, habens spiritus unitatem, in qua sit pax, quae facit utraque unum: et quae non sit composita ex diversis elementis discretae compugnantisque naturae. Quid enim tam diversum, quam ignis et aqua, aer et terra, ex quibus corporis nostri creatura consistit? Anima autem benedicta omnis simplex, quae imitatur dicentem: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21); haec enim est consummatio atque perfectio, unde et addidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: et ego in his, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 23). Haec est ergo una columba atque perfecta, quae simplex atque spiritualis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnae, intus timores sunt. Denique hoc verbo unitatis concordiam et pacem significari Scriptura nos docet, dicens: Multitudo autem credentium habebat cor unum et animam unam, et non erat separatio in eis ulla (Act. IV, 32). 11. Nec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus, sed etiam quod nihil habeat in se mali; illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum; quod autem indecorum, hoc malum. Speciosa fecunditas est bonorum operum, contraria ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est omne malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium, quam terra est? Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis; quae vero fertilis, haec et decora. Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur? 12. Omnium enim bonorum auctor est Deus: et quae sunt ejus, profecto omnia bona sunt, et nusquam illic malum; et si in illo mens nostra maneat, malum nescit. Anima igitur quae in Deo non manet, ipsa sibi auctor malorum est, itaque peccat: Anima autem quae peccat, ipsa morietur; aureis enim vinculis soluta virtutum, prona fertur praecipitio, et labitur ad inferiora. Anima autem beata est, quam nulla adversa corporis praelia expugnant. Haec anima sicut passer laqueo contrito, evolat. Escae enim malorum sunt voluptates corporeae: his quisquis intendit, laqueo innectit animam suam. Qui autem ab escis ejus temperat, et de tenebris ejus exit, ejus anima fulget ut diluculum, de qua dicitur: 13. (Vers. 9.) Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, pulchra sicut luna? Prospicit enim tamquam de domo libera, nec dicit: Tenebrae cooperiunt me, et parietes circumdant me, et quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 26)? Sed ipsa magis lucem expetit tamquam in superioribus domus suae, id est, corporis sui: et supra mundum posita, divina intuetur et ad aeterna se elevat, ut Deo adsit; jam lumen suorum operum sicut luna orbem suum toto orbe circumferens. 14. (Vers. 10.) In hortum nucis descendi, videre in nativitate torrentis, et inspicere si floruisset vinea, et germinassent mala punica. Invitatur denique Dei Verbum in hortum nucis, in quo fructus propheticae lectionis, et sacerdotalis est gratia, quae amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est. Unde etiam virga Aaron nucea floruit, non jam natura sua, sed virtute secreta. Descendat ergo in hortum, ut vindemiet fidem, capiat odores, pabulum coeleste reperiat, suavitatem nostri mellis epuletur. 15. Dum enim laudatur a Sponso, verecunde refugiens coram laudari; deinde sponsi amore revocata, ait: In hortum nucis descendi videre in nativitate torrentis. Ubi enim est Ecclesia, nisi ubi virga et gratia floret sacerdotalis? Ibi est frequenter, ut in amaritudinibus et in tentationibus probetur. Per nucem amaritudines intelligimus, per torrentem tentationes, sed tamen tolerabiles, quia scriptum est: Torrentem pertranavit anima nostra (Psalm. CXXIII, 5). Itaque descendit in locum amaritudinis, ubi floret vitis et malorum granatorum specie diversus et multiplex fructus, qui velut uno tegmine totius corporis fide et charitate munitur. 1608 16. In illa ergo amaritudine non cognovit se anima, Corruptibile enim corpus gravat animam, et terrenum habitaculum cito inclinatur (Sap. IX). Se autem cognoscere semper debet. Sed tentatus est Petrus, et non se cognovit et Petrus; nam si cognovisset, non negasset auctorem. Sed cognovit eum Christus. Denique cognovit, quia et respexit; cognoscit enim Dominus qui sunt ejus: et tamquam suum misericordiae suae frenis ut bonus rector, revocavit a lapsu: rector ergo noster Christus est. Unde et sequitur: 17. (Vers. 11.) Posuit me currus Aminadab: eo quod anima conjungatur corpori, et velut quidam equorum frementium currus, rectorem sui quaerat aurigam. Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7), qui erat princeps populi Juda, cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat, ne violentorum equorum furore in praeceps et abrupta rapiatur. Sunt enim ejus velut quatuor equi quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor: quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsam cognoscit. Corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant. 18. Haec Verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum, agitationem sui faciat esse difficilem. Primo igitur hos veloces corporis motus domitet, et nexu rationis infrenet: deinde caveat ne dispari motu se velut equi implicent; ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet. Fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem. Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis emittit, fraudis declinat anfractus. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus. Inde quasi bene emeriti qui portaverunt jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit de coelo. Hujus currus rotae sunt, de quibus dixit Propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20); eo quod currus animae teres atque rotundus sine ulla offensione volvatur. 19. Posuit me currus Aminadab. Anima ergo currus, quae bonum rectorem sustinet. Si currus est anima, habet equos vel bonos vel malos. Boni equi virtutes animae: mali equi, passiones corporis sunt. Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia: mali equi iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas. Interdum ipsi equi inter se dissident, et aut iracundia protendit, aut timor: et se invicem impediunt, et cursum retardant. At vero boni equi volant, et a terris ad superiora se subrigunt, animamque elevant; maxime si jugum habeant suave et onus leve dicentis: Tollite jugum meum super vos; jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29). 20. Ipse rector est, qui novit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit: velociores prudentia tardat, justitia admonet flagello proprio segniores; temperantia mansuetiores, fortitudo duriores reddit. Novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent. Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos qui priores praeveniant ad bravium Christi, quorum prius imponatur palma cervicibus. Isti sunt equi subjecti fidei jugo, astricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis. 21. Pulchre ergo ait: Posuit me currus Aminadab, hoc est, pater populi: ipse autem qui pater populi, idem pater Naason, id est, serpentum. Jam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute universorum, et intelligas illam animam esse pacificam, cui Pater Deus praesul sit, Christus agitator; quia scriptum est et hoc nomen in nostris: Pater, pater, agitator Israel (IV Reg. XI, 12). Hic ergo agitator dicit: 22. (Vers. 12.) Convertere, Sunamitis, convertere. Bene et quasi agitator dicit, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica; quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit: et magis eam 1609 Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas. Et alibi: Misisti equos tuos Tharsis (Habac. III, 8). Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus: ascendit Verbum Dei animas pias. Cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere; convertere Sunamitis, quod pacificam significat: tunc accipiet in se sicut signaculum Christum, hoc est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam Qualis coelestis, tales et coelestes, et oportet nos portare imaginem coelestis (I Cor. XV, 48), id est, pacem. Atque ut sciamus verum esse, habes in eisdem Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et mihi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6); ut luceat pax in corde meo, et in operibus meis Christus, formetur in me sapientia, et justitia, et redemptio. CAPUT SEPTIMUM. 1. (Vers. 1.) Quam speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab! Moduli femorum tuorum similes torquibus, opere artificis. Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari. Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7)! Utique speciosos dicit evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2), hoc est, fluenta et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu. Quod de animae incessu dici David evidenter ostendit, afferens quod torrentem iniquitatum anima sua transiret (Psal. CCXIII, 5). 2. Sed quid sibi vult quod ait, in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exodi III, 5): quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus. Ergo speciosam in Canticis significat animae pulchritudinem, quae carne tanquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit. Calceat ergo se anima ecclesiasticam gratiam, ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat. Quod fit si calceamentum suum non inquinet luto corporali, non in vitiorum mergat voragine: si castiget carnem suam, ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere praegravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in vestigio castitatis. Sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te (Prov. IV, 8). Utamur ergo corpore tanquam calceamento ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non praeceptum: ad obsequium, non delectationem: ad obedientiam, non dissensionem; et in via sapientiae vestigium collocemus, ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat. 3. Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Exodi III, 5). Dictum est et ad Jesum Nave (Josue V, 16). De Christo autem dictum non est, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir, cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11); quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum a peccatis immune servavit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. 4. Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto. Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris: quando autem etiam inferioris gradus aut doctrinae homines Verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt, speciosa est in calceamentis. Plerumque clerus erravit, sacerdos mutavit sententiam, divites cum saeculi istius terreno rege senserunt, populus fidem propriam reservavit. 5. Unde etiam de Domino Jesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus, ne obumbretur eorum disputatio, sed eluceat. Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam vel beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est. Meritoque additum est: 1610 6. Moduli femorum tuorum similes torquibus, opere manuum artificis; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur. Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum super femur, potentissime (Psal. XLIV, 4): quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine omnibus daturus salutem. Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa, quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. Unde et Symmachus Epitrachelia dixit, hoc est, quae sint circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignis spiritualibus cervices fidelium adornavit. Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et:
7. (Vers. 2.) Umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficit spiritali. Et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam moralium suavitate repleatur. Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis sui sicut purpura. Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges quibus regnum dat aeternum. 8. Umbilicus tuus ut crater tornatilis, numquam indigens poculis. Umbilicus animae ac venter subtilis est illius quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce Sponsi dicentis: Umbilicus tuus ut crater tornatilis, non deficiens mixto; venter tuus acervus tritici muniti inter lilia. Est enim in omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione. Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus, quo ventre non solum fortem cibum sumit quo corda firmantur, sed etiam suave ac florulentum quo delectantur. 9. (Vers. 4.) Oculi tui stagna in Hesebon, in portis filiae multorum, Nares tuae sicut turris Libani. Stagna in Hesebon quid est, nisi in cogitationibus rationabilibus abundantia, quae est in portis Ecclesiae, cui merito defertur multitudo doctrinae? Filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas est et effectus, cujus nares odor est sacrificiorum, floribus omnibus praestans. 10. Nasus tuus sicut turris Libani: praecelsa supra modum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum odorans, et fidem ejus cujus gratia delictorum suorum detergeret fetorem. Facies igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave est in ea et odorum aspirationis et gratiae colligentes. 11. Et bene, Nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia remissio peccatorum. Sume igitur has nares, o homo, ut a graveolentibus florulenta secernas, et tunc vivificabit te Dominus. Cum enim adverterit quid de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae, ut si specie aliqua capitur, aut duritia aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae. 12. (Vers. 8.) Ascendam in palmam, et apprehendam sublimitatem ejus. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis! Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6). Et ipsa ait: Dixi, ascendam ad palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est, ipsa est enim plenitudo victoriae; plenitudo enim Legis charitas est. Curramus ergo ut comprehendamus, curramus ut vincamus: qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus: qui vicit, jam non currit, sed sedet, sicut 1611 scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21). Hinc philosophi currilia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam suavitatem Verbi et altitudinem, illorum animae nescierunt. Ascendam, inquit, in palmam vincendo saeculum; ut teneam Verbi altitudinem, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio; sic enim ait: 13. (Vers. 10.) Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Hunc sensum tertio repetivit diverse in Canticis canticorum. In principio ait: Frater meus mihi, et ego ei: qui pascitur in liliis usque dum aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16). Deinde ait: Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascitur inter lilia (Cant. VI, 2). In fine ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Primum ad institutionem animae; ideo et praemisit: Frater meus mihi; illo enim demonstrante se etiam adhaerendi Deo sumpsit affectum. Quod sequitur secundum profectum: tertium secundum perfectionem? In primo quasi in institutione adhuc umbras videt anima, necdum Verbi appropinquantis revelatione commotas; et ideo adhuc ei dies Evangelii non refulgebat: in secundo sine umbrarum confusione odores pios carpit: in tertio jam perfecta requiem in se Verbo ministrat; ut convertatur super eam, et caput suum reclinet atque requiescat; et invitat ad agrum suum dicens: 14. (Vers. 11.) Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis. Supra ad hortum invitabat; hic ad agrum habentem non solum florum gratiam, sed etiam triticum et hordeum, hoc est, solidarum firmamentum virtutum, ut fructus ejus aspiciat. Requiescamus, inquit, in castellis, ad quae Adam cum de paradiso ejectus esset, fuerat relegatus: in his requiescebat, sed terram operabatur. 15. Qua autem ratione exire eum in agrum velit, intellectus manifestus est; ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos allevet, revocet errantes. Nam et si ista anima nova et vetera servavit, tamen sunt adhuc velut agni, qui lactis succo nutriendi sunt. Ergo quasi perfecta, non pro se, sed pro aliis intervenit; ut de sinu patris exeat, ut procedat foras tamquam sponsus de thalamo suo; egrediens currat viam, ut infirmos lucretur; non in illo secreto patris solio, et in illa luce immoretur, quo invalidi equi conscendere non queunt; sed ut assumatur et inducatur in domum Sponsae atque secretum. Sit foris sibi, ut nobis intus: sit medium nostrum, etsi non videatur a nobis. Unde ait: Quis dabit te, frater, lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te (Cant. VIII, 1). Bona anima, quae foris est, ut Verbum intus sit: illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis. 16. Assumam te, inquit, et inducam te (Ibid., 2). Recte assumitur, et inducitur Verbum Dei; quia pulsat animam, ut aperiatur sibi ostium: et nisi apertum sibi ostium invenerit, non intrat. Si quis autem aperuerit januam, intrat et coenat. Sic Sponsa Verbum assumit, ut assumendo doceatur. Unde non immerito ascendit ad hanc, ad superiores mansiones, et semper processum accipit virtutis. 17. Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineis, videamus si floruit vitis. Multi agri fructus habent; sed ille melior est, qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis. Hic cernas germina virginitatis flore vernantia; illic tamquam in campis silvae, viduitatem gravitate pollentem; alibi tamquam uberem frugem Ecclesiae, segetem conjugii replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, in quibus fidelis conjugii fructus exuberat. 18. Sponsa desiderii sui copiam adepta, loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus ad vineas. Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei, ut veniat in terras et tollat peccata mundi. Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis. Castellum erat in quo religatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, ut Adam liberet. Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae 1612 plantatione fecundus. Nec sic tamen spiritalibus laeta palmitibus evagatur, sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret. 19. (Vers. 12.) Ibi, inquit, dabo ubera mea, ibi mandragorae dederunt odorem. Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares et feminas putent esse, sed feminas gravis odoris. Significat ergo gentes, quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructus ferre coepisse, postquam in adventum Domini crediderunt. Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia, ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob. Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu. Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei Filio susceperat, Ecclesiae concessit. Sed quia illius noctis petito concubitu concepit et genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium; quoniam credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, unde ait Ecclesia: 20. (Vers. 13.) Nova et vetera, frater meus, servavi tibi. Quis dabit te fratrem lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me, ibi docebis me. Habens ergo informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentis chori vocibus, velut quibusdam eum gratiae osculis osculatur. 21. Nova et vetera, frater meus, servavi tibi; hoc est dicere, teneo omnia mandata novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest: non dicit alia congregatio, non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens; nec secundum spiritum vetera. Non dicit haeresis Manichaea, Vetera servavi tibi, quae prophetas non suscipit. Merito dealbata dicitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti. 22. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, quod suscitetis et resuscitetis dilectionem usquequo voluerit. Adhuc quaerit suscitantem, et suscitari eam sibi poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari. Dicunt itaque virtutes illae, quae portas custodiunt coeli. CAPUT OCTAVUM. 1. (Vers. 5.) Quae est quae haec ascendit candida, innitens super fratrem suum? Quomodo ea quae posuit caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi; partitis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis etiam operibus acquisivit, non inani saecularis jactantia ambivit dignitatis, hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum sapientiae constituere. Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus, ex isto vitae hujus ut plerique habent deserto, ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae. 2. Istae sunt virtutes, quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit de Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic speciosus in stola (Esai. LXIII, 1)? Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam posse, sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis, sed magis sapientiae spiritalis et gratiae candore mundarit. Admirantur filiae Hierusalem, sanctae animae patriarcharum et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? Hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia, et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus, et relucet. Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait: 3. (Vers. 6.) Pone me ut signaculum super cor tuum, ut sigillum super brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus 1613 sicut inferi, zelus tuus. Alae ejus, alae ignis, et flammae. Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non obruent eam. Quia vidit tantam devotionem Ecclesia, idoneos putat esse jam populos, qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus. Ipsum enim Pater signavit Deus, et qui testimonium ejus accepit, signavit quia Deus verax est; et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei. Sicut ergo Deus verax est; et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tuae non operentur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi: sed illa quae Dei sunt, ut pauperibus largiantur, debiles sublevent, mortuos honorent tumulis sepulturae. His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli; unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia, an persecutio (Rom. VIII, 35)? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid.). 4. Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus alae ignis. Habet alas sicut columba, sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Sed alae charitatis alae sunt ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. Hoc vapore fecit Dominus ferventes Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem. Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans, fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 3). Sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua exstinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant. Diximus quia charitas excludit timorem, non diximus quod excludit omnem perturbationem; etenim qui Deum diligit, profunda est ei confirmatae mentis tranquillitas. 5. (Vers. 7.) Aquae, inquit, multae non poterunt excludere charitatem, et flumina non inundabunt ipsam. Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5). Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria: qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus, dignum sacrilegii sui exitum pertulerunt. 6. (Vers. 5.) Quae est haec quae ascendit, innitens super fratrem suum? Superius dixerunt, Quaenam est haec prospiciens tanquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? Hic plus quod adjiceretur, inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderat; perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat. Ita ergo et haec vel incumbebat in Christum, vel supra ipsum se reclinabat: aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur Sponso. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit: 7. Sub arbore malo elevavi te, illic parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te. Bona anima quae requiescit sub arbore fructuosa, et maxime boni odoris. Nam si Nathanael bonus, in quo dolus nullus erat, sub arbore fici visus est; utique bona anima, quae sub arbore mali elevata est a Sponso suo. Plus est enim elevari, quam videri: plus etiam a sponso elevari. Nam etsi Nathanael videbatur sub arbore, tamen anima ejus sponsa non erat; quia occulte veniebat ad Christum, quia verebatur Judaeos. Non erat speciosa sicut luna, electa ut sol, quae erat in umbra; quia quae sponsa per diem nubit, publice confitetur. Ideo ista sub arbore mali, illa sub ficu; quia haec confessionis suae odorem diffundebat longius, illa habebat puritatis innocentiae suavitatem, flagrantiam spiritus non habebat. 8. Illic, inquit, parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te; ibi enim nascimur, ibi renascimur. Parturiuntur autem in quibus imago Christi formatur, unde 1614 et Paulus ait: Filioli quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Parturivit enim qui in utero accipit spiritum salutis, et aliis infundit. Unde quoniam jam formatus in hac erat Christus, ait: 9. (Vers. 6.) Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum. Signaculum Christi in fronte est, signaculum in corde: in fronte, ut semper confiteamur: in corde, ut semper diligamus: signaculum in brachio, ut semper operemur. Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in lectione, luceat in operibus et factis; ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus: ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem: ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem: ipse dextera, per quam Deo Patri sacrificium nostrum offeramus. Ipse quoque est signaculum nostrum, quod est charitatis et perfectionis insigne; quia diligens pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus (Joan. VI, 27). Charitas itaque nostra Christus. Bona charitas, quando obtulit se morti pro dilectis: bona charitas quae peccatum remisit. 10. Et ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem ejusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: Charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super iniquitate, sed omnia sustinet (I Cor. XIII, 5). Nam qui quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quod peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur. Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni, ut auferat meritum delictorum. 11. Zelus quoque ut inferi, quoniam qui Dei zelum habet, pro Christo nec suis parcit. Itaque et mortem habet charitas, et zelum habet charitas, et alas ignis habet charitas. Denique Christus diligens Moysen, in igne ei apparuit. Et Hieremias habens in se donum divinae charitatis, dicebat: Et erat ignis inflammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 9). Bona igitur charitas alas habens ignis ardentis, quae volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale et terrenum est: quidquid vero sincerum est, probat; et quod contigerit, suo igne meliorat. 12. Hunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit. Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Alae igitur ignis in flamma, Scripturae sunt divinae. Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et verae alae ignis, quia: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psalm. XI, 7). Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lucem, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit. Denique apostolus factus est, qui presecutor advenerat. Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tanquam ignis. Bonae alae, alae charitatis, vere alae quae volitabant per ora apostolorum: et alae ignis, quia purgatum sermonem loquebantur. 13. His alis evolavit Enoch, raptus ad coelum; his alis evolavit Elias, curru igneo et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis ducebat patrum plebem. Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbones ignis de altari, et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit. Harum alarum igne purgati sunt filii Levi, et baptizabantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matth. III, 11). Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia charitatis eos flamma refrigerabat. Et ut plenius cognoscamus 1615 quia alas habet perfecta charitas, audisti dudum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27). 14. Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigunt. Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum. Pulchritudo autem animae sincera virtus et decor, verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit. Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus in nobis accenditur desiderium, cui appropinquare et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est: et ei qui videt, vita est; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur, et delectatur. Hoc est quod subministrat universam substantiam: ipsum autem manens in semetipso, dat aliis; nihil autem in se ex aliis suscipit, de quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). 15. Alae ejus, alae ignis. Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est quod, ejectis Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem. Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Si eum volo manere, quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 22). De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo. Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet dicat: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psalm. LXV, 12). Sed Joanni cito versabitur gladius igneus; quia non invenitur in eo iniquitas, quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit: Alae enim ejus sicut alae ignis. Qui hic habuerit charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicit: Transi, recumbe. Sed ille dicit: Igne nos examinavit, sicut ipse examinavit argentum. 16. Alae ejus, alae ignis. Ergo quia volandi nobis data est copia, excitet unusquisque in se gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat. Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta lcareos volatus penna relabente destituat. Nam licet gravitas dictorum obsit, poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per coelum; juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus pennis, et per oblivia veritatis meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi. 17. Haud facilis volatus omnibus, difficilis etiam discordantibus in terris animalibus vitae cursus humanae est. At si tibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram, conjunctam animalibus quatuor. Videbit ergo rursus Ezechiel, videt enim adhuc et viget et vigebit (Ezech. I, 15 et 16): videbit, inquam, rotam in medio rotae, super terram sine offensione labentem. Rota enim super terram, vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum. Rota autem in medio rotae, velut vita intra vitam, quod sanctorum sibi vita non dissonet; sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel hoc in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae. Cum ista congruerint, tunc divina vox resultet, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit. Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14): hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque, aut montem ascendit, aut navim. 18. Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiae, imago sapientiae, imago virtutis. Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias. Effigies Evangelii erit in te, 1616 si percutienti maxillam, alteram praebeas, si diligas inimicum tuum, si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro te portavi; ne tu propter me portare dubitares. Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod jam Dominus Deus Ecclesiam sibi copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, impares se tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non possent, excusant dicentes: 19. (Vers. 8.) Soror nostra parvula, et ubera non habet. Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeant, quae nubilis significant tempus aetatis. Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur. Turbatae igitur, quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: 20. Quid faciemus sorori nostrae, in die qua loquetur in ea, vel ut Symmachus, qua loquetur ei? Hoc est, in sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urget conjunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari; ideo differre desiderant, ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior. Dicunt ergo: 21. (Vers. 9.) Si murus est, aedificemus super eum receptacula argentea: et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae jam perfectior dicit: Ego civitas munita (Esai. XXVII, 3). Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum spectandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationalis haec civitas est, et omnis spes ejus in Dei Verbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporeis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. 22. Eo fulta praesidio, eo splendore fulgens, habilior Christi copulae judicatur. Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9); et ecclesia janua nuncupatur, quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. Sed ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem. Est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae. Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem; ita et Ecclesia Verbi decore jam capta, festinabat ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: 23. (Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea turres. Hoc est, nolite dubitare utrum murus sim; illae enim dixerant: Si murus est; ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus habeo ut turres sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7). His uberibus, id est, sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat. Sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum ejus abundantiam non videbant. Et addidit: 24. (Vers. 11.) Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem; hoc est, deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Jesu. Talis, inquit, eram in oculis sponsi, qualis quae habet pacem; scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, gaudebunt. 1617 25. (Vers 12.) Ego, inquit, civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3). His munitur muris, his obsessa defenditur. Et vere murus anima, quae praetenditur in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, et ubera mea sicut turres (Vers. 10). Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16). Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est; sicut anima prophetica, quae in manus Dei commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6), et quae in conspectu Dei est: Oculi enim Domini super justos; sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem. Bonas turres habet, quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in propheta dicens: 26. (Vers. 11.) Vinea facta est Salomoni in Beelamon, dedit vineam suam iis qui servant. Clamat ergo Spiritus, Plantata est congregatio populorum, sed vitis aeternae radice fundata, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto corda subjecit. Plantata autem est in multitudine nationum. Hoc enim intelligendum Beelamon, Symmachus, Aquila, aliaeque translationes graeco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula quae fructum afferre non poterat, data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit, sed revocata totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat, sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo, sed in Ecclesia jam murus est et murus validus. Erravit Adam, murus est David, qui mandata Dei oblitus non est. Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus; ideoque ait Ecclesia: 27. (Vers. 12.) Vitis mea in conspectu meo mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum. Perfectio et plenitudo Christi est portio parvulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34). Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit, sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad gentes evocandas sapientiae principatum. Facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium excrescit uberibus: donec, soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti maternae praesidio virtutis acquirat. Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7). 28. (Vers. 13.) Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum, ingreditur in hortos, et inveniens illic Sponsum sedentem et disputantem cum amicis, ait: Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi: mihi, inquit, non amicis. 29. Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat, et in hortis positi amici intendebant voci ejus: sed quia amici illi de coelestibus erant, Archangeli vel Dominationes et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus audire non poterat, quam cupiebat audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem, ut disputantem cum angelis Dominum Jesum audire possimus. Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: 30. (Vers. 14.) Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinnulo cervorum, super montes aromatum. Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est, ut de civitatibus ad civitates fugiamus: et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infimis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possit beatae resurrectionis 1618 afferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus; quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione subsistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15). Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum, et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). 31. Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicit ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna es paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt: ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis captus est Christus. 32. Fuge, frater meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi, in montes aromatum. Serpentinis enim invisus colubris, et effugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide sperant. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt. Quicumque enim crediderunt, quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt. Ubi ergo Christus quaeritur, in pectore prudentis scilicet sacerdotis? 33. Fuge, frater meus. Hortatur ut fugiat Sponsus, quia jam sequi poterit ipsa terrena fugientem. Dicit ut similis sit damulae quae evadit de retibus; vult enim et ipsa fugere, et evolare supra mundum. Fugiamus ergo in patriam verissimam. Illic patria nobis, et pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis; isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt. Nec navibus fugiamus aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt; sed fugiamus animo et oculis, aut pedibus interioribus assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, omnesque virtutes; in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et seipsum spectet quis et conscientiam suam, illum oculum mundet; ne quid sordidum habeat. Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt; quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui. 34. Cognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, adsumus, et movemur; ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28), ut Apostolus gentiles voluit monere. Ipsum est enim bonum quod quaerimus, et solum bonum; nemo enim bonus, nisi solus Deus. Hic est oculus, qui magnum illum et verum decorem intuetur. Solem nisi sanus et valens oculus non aspicit, nec bonum potest videre nisi anima bona: fiat ergo bonus, qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt. Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum, ipsum est quod semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vitae Christus, de quo propheta ait: In umbra ejus vivemus. Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria. 35. Ergo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas vel absolutio. Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest. Nos igitur animae simus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus. Nos animae simus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta ne scindantur, ne inveterascant: sed illo magis qui his utitur, servare se debet et custodire.