Jump to content

Commentarius in Canticum Debborae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Canticum Debborae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)

Commentarius in Canticum Debborae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne


Commentarius in Canticum Debborae

(1321D)(Jud. V.--Vers. 1.) Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem. Barac vir Debborae prophetidis fuisse traditur. Ipse etiam Baracin praecedentibus (1322D)Lapidoth vocatur. Lapidoth enim interpretatur, fulgur: Barac quoque, fulmen. Fulgur idcirco, quia antequam ulcisceretur Israel de Chananaeis, quasi (1323A)fulgur splendebat in populo, meritis scilicet et praerogativis operum: postquam vero ultus est Israel de Chananaeis, fulmen, id est, percutiens vocatus est.

(Vers. 4, 5.) Domine, cum exires de Seir, et transtres per regiones Edom, terra mota est, coeli ac nubes stillaverunt aquis. Exisse Dominus dicitur de Seir, et transisse per Edom, eo quod Idumaeis legem suam recipere nolentibus, in monte Sinai legem Israel dederit. Terra mota est, coeli ac nubes stillaverunt aquis. Terraemotus montis Sina describitur. Et quod dicit: Coeli ac nubes stillaverunt aquis, ad praesentiam Dominii, coeli quasi quodam pavore sudores emittentes, aquis stillavisse dicuntur. Similiter et montes fluxerunt a facie Domini. Quod vero sequitur, Sinai (1323B)a facie Domini Dei Israel, subaudiendum est, contremuit et fumavit.

(Vers. 6.) In diebus Sangar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae, et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. Quievisse dicuntur semitae, quia tempore Sangar Ducis Israel, praeoccupatae erant semitae ab inimicis Israel, et non audebant in domum Domini libere orandi gratia ascendere; sed qui ingrediebantur per eas, timore inimicorum latenter, et per calles devios ascendebant. De quibus inimicis non plene eos liberasse Sangar scribitur (Jud. III, 31). Quod vero interponitur paulo superius, in diebus Jahel, intelligendum est, quia interempto Sisara a Jahel, apertae sunt viae, et absque ullo timore ibant in domum Domini, qui (1323C)antea per calles devios illuc gradiebantur. Et quod Jahel ante Debboram hic ponitur, humilitatis causa hoc Debbora fecisse dicitur, eo quod Jahel uxor Aber Cinaei Sisaram interfecerit.

(Vers. 7.) Cessaverunt autem, fortes in Israel quieverunt, donec surgeret Debbora, mater in Israel. Fortes hic doctores et praedicatores legis dicit, qui quievisse, id est, non fuisse dicuntur, donec surgeret quae Israel et praedicatione, et exhortatione doceret, et consilio ab hostibus liberaret. Hos etiam fortes in superioribus ad Dominum secum benedicendum eadem Debbora verbis his provocat, dicens: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino (Vers. 2). Hi fortes, id est, doctores obtulisse dicuntur animas suas ad (1323D)periculum, id est, legi Dei et servituti ejus se subdidisse, et die noctuque in meditationibus legis corpus animamque mactasse.

(Vers. 8.) Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. Clypeus et hasta si apparuerunt in quadraginta millibus Israel. Quod dicit clypeus et hasta, intelligendum est hoc quasi jurejurando dixisse, quod in quadraginta millibus Israel nec clypeus, (1324A)nec hasta inveniri posset. Idcirco Dominus nova bella elegisse dicitur, et portas hostium subvertisse, eo quod de inermibus fortes et victoriosos fecerit. Quod vero Israelitae armis exspoliati fuissent a Jabin rege Chanaan, in superioribus declaratur, ubi dicitur: Clamaveruntque filii Israel ad Dominum. Nongentos habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppressit eos (Jud. IV, 5). Vehementer et fortiter oppressit eos, quia armis exspoliasse dicitur: sicut in libro Samuelis scribitur: Cumque venisset dies praelii, non inventus est ensis et lancea in manu totius populi qui erant cum Saul et Jonathan, excepto Saul et Jonathan filio ejus (I Reg. XIII, 22).

(Vers. 9, 10.) Cor meum diligit principes Israel. Notandum quod in Hebraeo, non principes, sed doctores (1324B)legitur. Hoc Debbora in persona Dei loquitur, quod Deus diligat doctores legi Dei studentes. De quibus sequitur: Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini in populo, benedicite Domino. De quibus etiam jam superius dictum est in eo loco ubi ait: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras, etc. Qui ascendistis super nitentes asinos. In Hebraeo, asinas. Et sedetis in judicio. In Hebraeo, sedentes super judicium. Et ambulatis in via, loquimini ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, clementiae fortis Israel. Ascensores asinarum populus Israel dicitur; asinae vero in quibus ascendunt, doctores tribus Israel dicuntur, super quorum doctrina reliquus populus quasi super asinas ascendere dicitur, id est, requiescere. Ex ipsi asinae dicuntur, (1324C)hoc est, gradientes instar asinae in lege, sedentes super judicium, id est, super legem. Quae etiam super judicium sedere dicuntur, id est, super legem, et ambulare in via sub lege, eo quod viam legis nequaquam excederent. Populum itaque qui super has asinas, id est, super hos doctores requiescebant, provocat Debbora ad benedicendum Dominum, et ait: Loquimini, id est, laudate. Et quasi interrogassent: ubi et quando laudabimus Dominum? illa respondit: Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, clementiae fortis Israel; ac si diceret: Quamvis semper et ubique Deus laudandus sit; tamen modo laudandus a nobis potius et benedicendus est, qui inimicos nostros subvertit, sicut Aegyptios in mari Rubro.

(1324D)(Vers. 11.) Tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. Ad portas populus Domini descendit, id est, ad portas domus Domini, quia benedicto Domino et collaudato in loco victoriae, descenderunt in domum Domini, ut ibi etiam Dominum collaudarent, orationes et victimas ei offerentes. Quod vero de tribu Issachar doctores exterarum tribuum essent, monstratur ex libro Paralipomenon, (1325A)ubi ait: De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora, ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnes autem reliquae tribus eorum consilium sequebantur (I Paral. XII, 32). Et quod iidem doctores asini nuncupentur, monstratur ex libro Genesis, ubi sequitur: Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributo serviens (Gen. XLIX, 14, 15). Asinus in Libro Geneseos fortis dicitur, propter fortitudinem legis, eo quod in humero legem portaret, et caeteris tribubus tributum, id est doctrinam legis impenderet. In Libro vero Judicum asinae dicuntur, eo quod viribus fracti et humiliati, atque infirmi manerent, jugo scilicet (1325B)gentium pressi atque humiliati, et sola tantum lege Dei contenti.

(Vers. 12.) Surge, surge Debbora; surge, loquere Canticum. Notandum quod in Hebraeo exspergisce legatur, id est, exspergisce in spiritu prophetiae. Praefatorum itaque doctorum vocibus Debbora provocatur, ut exspergiscatur in spiritu prophetiae et laudis, et non cesset a laudibus Dei. Unde et sequitur: Loquere Canticum. Surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem. In Hebraeo dicitur: Praedare praedam, tuam fili Abinoem. Haec sententia vocibus eorumdem etiam doctorum Barac admonet, ut depraedetur reliquias inimicorum suorum, et ad internecionem eos usque perducat, et nomen sibi victoriae laudabiliter acquirat.

(1325C)(Vers. 13.) Tunc salvatae sunt reliquiae populi. Haec sententia ad intelligendum jungenda est sententiae superiori, qua dicitur: Ubi narrantur justitiae Domini, clementiae fortis Israel; eo quod tunc salvatae sunt reliquiae populi. Dominus in fortibus dimicavit. In Hebraeo legitur: Dominus propter me in fortibus dimicavit. Et est vox totius populi Israel; dimicavit enim propter eos in Aegyptiis, et in caeteris inimicis Israel. Unde et sequitur.

(Vers. 14.) Ex Ephraim delevit eos in Amalec, id est, Josue existens ex tribu Ephraim delevit fortes, id est inimicos Israel in Amalec, sicut legitur in libro Exodi: Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii, etc. (Exod. XVII, 13). Et quod idem Josue ex tribu Ephraim fuerit, monstratur ex libro Numerorum: (1325D)ubi dicitur: De tribu Ephraim Osee filium Nun (Num. XIII, 9), quem et in consequentibus Josue vocat dicens: Vocavitque Moyses Osee filium Nun, Josue. Et post eum in populos tuos Amalec. Post eum, (1326A)id est, Josue, ex tribu Benjamin exsistens Saul, populum Amalec, praecipiente Domino, delevit, quod in spiritu prophetiae Debbora de Saule futurum prophetavit. Et hoc secundum schema, quod vocatur prolepsis, dictum est, quod ipse esset deleturus Amalec, sicut in libro Samuelis habes (I Reg. XIV, 48). Sed et quod ait, o Amalec, in Hebraeo non legitur, sed Latinus interpres sensus gratia hoc addidit.

(Vers. 14.) De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui exercitum ducerent ad bellandum. In Hebraeo legitur: De Machir , principes descenderunt, et subauditur, ad bellandum, id est, prosternendum Sisaram principem. Et de Zabulon, subauditur, descenderunt, qui exercitum ducerent. Et de tribu Levi, et de tribu Issachar, subauditur, ad bellandum, id est, (1326B)ad Dominum collaudandum et exorandum. De quibus et sequitur.

(Vers. 15.) Duces Issachar fuere cum Debbora. In Hebraeo: Principes, id est, doctores Legis fuerunt cum Debbora ad collaudandum Dominum, et Barac vestigia sunt seculi. Intelligendum est, quia pars quaedam illorum cum Debbora ad laudandum Dominum remansit, et pars Barac vestigia sunt secuti ad populum exhortandum et debellandum Sisaram. Qui quasi in praeceps ad barathrum se discrimini dedit. Barac scilicet credens verba Domini, se dedit discrimini, praecipitans se in torrentem Cison, persequens et debellans exercitum Sisarae. Barathrum enim in hoc loco torrens Cison intelligitur. Diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta contentio est. In Hebraeo (1326C)non legitur contra se. Vox enim Debborae est, increpans tribum Ephraim, eo quod imperio Domini non obtemperans, cum fratribus suis contra inimicos Domini debellandos non iverit: sed timore perterritus, et verbis Domini incredulus ab eis se diviserit, et pro eo magnanimus, id est, superbus repertus exstiterit. Unde et sequitur eorum increpatio in spiritu prophetiae dicens:

(Vers. 16.) Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? In Hebraeo non legitur, duos, sed inter terminos tuos, scilicet vicinarum tribuum tuarum, ut audias sibilos gregum; ac si diceret: Greges quibus abundas servare cupis, et eos amittere vereris, eorumque sibilos audire potius delectaris, (1326D)quam cum fratribus tuis ad debellandos hostes Israel progredi niteris. Et quia hoc facis, imperio Domini superbus resistis. Unde et sequitur idipsum quod et supra: Diviso Ruben, magnanimorum reperta contentio (1327A)est: eo quod male fecerit, imperium Domini parvipendens et superbus existens.

(Vers. 17.) Gad trans Jordanem quiescebat. Et hoc increpando ponitur, eo quod remanente Ruben, cum eo Gad pari consilio remansit. Et Dan vacabat navibus. Quia videns quod tribus Ruben et tribus Gad non irent cum fratribus suis ad bellandum, timore perterritus, navibus vacando, fugam arripuit. Aser habitabat in littore maris, et in portibus morabatur. Similiter hoc increpando ponitur, eo quod et Aser in littore maris habitans, in portibus moratus sit, fugam potius arrepturus, quam fratribus combellaturus.

(Vers. 18.) Zabulon et Nephthalim obtulerunt animas suas morti, in regione Morome. In Hebraeo, super regionem (1327B)Morome. Et est sensus, Quia caeteris tribubus ire nolentibus, hae duae tribus animas suas morti dederunt. Super regionem Morome. Morome enim interpretatur excelsus: pro regione enim excelsi, id est, Dei, obtulisse dicuntur animas suas, et ideo laudibus efferuntur, cum caeterae tribus reprehendantur.

(Vers. 19.) Venerunt reges, et pugnaverunt. Reges terrae Chanaan dicit, qui regi Jabin subditi erant. Pugnaverunt reges Chanaan. Idipsum repetit, In Tanach. Tanach enim provincia est, ubi est torrens Cison. Juxta aquas Mageddo. Mageddo enim civitas est posita super torrentem Cison. Et quod dicitur, Juxta aquas Mageddo, intelligitur juxta torrentem Cison, civitas Mageddo. Tamen nil tulere praedantes. Hoc subsannando dicitur, cum non solum nil praedae (1327C)tulerint, quin potius animas eruere nequiverint.

(Vers. 20.) De coelo dimicatum est contra eos. Quia in quadraginta millibus Israel clypeus et hasta inveniri non poterat, idcirco Dominus de coelo lapidibus grandinis, et igne dimicavit pro eis contra hostes suos. Sicut est et illud in libro Josue: Stellae manentes in ordine suo, et cursu adversus Sisaram pugnaverunt (Jos. X, 11). Stellae Angeli intelliguntur, qui de coelo contra Sisaram pugnaverunt.

(Vers. 21.) Torrens Cison traxit cadavera eorum. Est enim hic defectus; et quasi interrogando, ubi? et respondeatur: In torrentem Cadumin, id est, in mari Rubro; unde sequitur: Torrens Cadumin, torrens Cison. Torrentem Cadumin mare Rubrum vocat. Cadumin enim interpretatur antiquorum, eo quod (1327D)antiqua miracula in eo facta fuerunt, transeuntibus (1328A)filiis Israel, et Aegyptiis pereuntibus. Et quia mare Rubrum Aegyptios emortuos evomuit, ita ut eos mortuos Israelitae super littus maris viderent, et eadem cadavera piscibus et bestiis maris abstracta fuerint: idcirco traxit torrens Cison cadavera eorum, ut pro cadaveribus Aegyptiorum sibi ablatis, cadavera Chananaeorum ipsius maris Rubri pisces et bestiae comederint. Conculca, anima mea, robustos. Haec Debbora in persona totius Israel dicit, ut omnes uno animo robustorum, id est, fortissimorum inimicorum suorum colla conculcarent: sicut est et illud in libro Josue de quinque regibus Chananaeorum (Jos. X, 24).

(Vers. 22.) Tunc ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu, et praeceps ruentibus fortissimis hostium. (1328B)Ungulae eorum, in Hebraeo legitur; lapidibus enim grandinis de coelis, id est, ab Angelis eorum equorum ungulae cecidisse traduntur: ut sit sensus: Si ungulae equorum tactu lapidum ceciderunt, quid putas equitibus accidisse?

(Vers. 23.) Maledicta terra Meroz, dixit Angelus Domini. In Hebraeo legitur: Maledicite Meroz, dixit Angelus Domini. Angelus Domini ab Hebraeis Michael intelligitur, qui jubet per Debboram populo Israel, ut maledicant Meroz, id est, potestati Angelicae, quae praeerat Chananaeis: Meroz enim interpretatur arcanum. Idcirco maledici jubetur, id est, anathematizari, eo quod Angelis caeteris dimicantibus pro Israel, ipse non solum non pugnaverit, verum etiam in adversitate eorum perstiterit. Maledicite habitatoribus (1328C)ejus, id est, Meroz, et populo ejus. Et redditur causa cur maledicantur, quia scilicet non venerunt in auxilium Domini, et in adjutorium fortissimorum ejus.

(Vers. 24.) Benedicta inter mulieres, Jahel, uxor Haber Cinaei. Inter mulieres, scilicet Saram, Rebeccam, Rachel, Liam, et caeteras ferme mulieres. Benedicatur in templo, subauditur Domini, ut ibi sit memoriale ejus, sicut et Judith. Et redditur causa cur benedicatur, quia scilicet sapienter et prudenter fecerit, eo quod petenti aquam, lac dederit. Idcirco lac dedit, ut hostis fugiens sibi fidem potiorem accommodaret. Et si quaeritur cur non vinum dederit, respondendum est quia domus Rechab vinum non bibunt, sicut habes in Jeremia propheta (Jer. XXXV, (1328D)14).