Jump to content

Commentarius in Evangelium secundum Joannem (Joannes Scotus Erigena)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Evangelium secundum Joannem
anno incognito

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 122



Commentarius in Evangelium secundum Joannem

Commentarius in Evangelium secundum Joannem (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.0347A

FRAGMENTUM I. CAP. I, 11-29 122.0297A| . . . . . . . . . . . . . . . . .

In propria ergo venit, hoc est, in humana natura incarnatus est. Et sui eum non receperunt. Hoc dictum est de perfidis Judaeis et omnibus impiis, qui noluerunt Dei Verbum recipere, hoc est, neque in eum credere, neque eum intelligere voluerunt. Et ne quis putaret, omnes homines eum non recepisse, nam ab initio mundi nullum tempus erat, in quo receptores divini Verbi non essent, propterea addidit:

Quotquot autem receperunt eum, hoc est, quicumque crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Non dixit: dedit eis potestatem salvari, 122.0297B| aut in pristinum statum et dignitatem humanae naturae dedit eis potestatem redeundi, sed, quod ineffabile est, et omni naturae per se ipsam impossibile, dedit eis per sublimitatem suae gratiae filios Dei fieri. His qui credunt in nomine ejus, hoc est, his, qui credunt, notitiam ejus et intelligentiam per fidem in hac vita, et per speciem in altera se recepturos.

Qui non ex sanguinibus, hoc est, qui non ex seminibus; neque ex voluntate carnis, hoc est, neque ex sexu femineo; caro quippe femineum sexum saepe significat; neque ex voluntate viri, hoc est, neque ex semine virili. Potest etiam sic intelligi neque ex voluntate carnis, ut expositio sit, quod sequitur, neque ex voluntate viri. Non enim desunt, qui irrationabilem 122.0297C| motum, quo homines concipiuntur in carne, soli carni attribuunt, quasi nihil ad animam pertineat, dum caro sine anima nihil in talibus praevaleat. Ideoque sequitur, neque ex voluntate viri, hoc est, neque ex voluntate totius hominis. Saepe sapientes viri vocabulo hominem solent appellare. Sed ex Deo nati sunt, per gratiam videlicet baptismatis, in quo incipiunt credentes in Christum ex Deo nasci. Sed ne quis impossibile existimaret, hominem mortalem, carnalem, fragilem, corruptibilem, in tantam gloriam exaltari, ut filius Dei fieret, veluti evangelista respirans, occultisque infidelium cogitationibus respondens, fortissimum posuit argumentum:

Et Verbum caro factum est. Ac si dixerit: Non 122.0298A| mireris, carnem, id est mortalem hominem, in filium Dei posse transire per gratiam, cum majoris miraculi sit Verbum caro factum. Nam si, quod superius est, ad inferius descendit, quid mirum, si, quod inferius est, in id, quod superius, superioris gratia agente ascendat, praesertim cum ad hoc Verbum caro factum sit, ut homo filius Dei fieret! Descendit enim Verbum in hominem, ut per ipsum ascenderet homo in Deum. Sicut enim dicimus: Verbum caro factum est, ita possumus dicere: et caro Verbum facta est. Et Verbum caro factum est, haec evangelica sententia proloquiorum more recurrit. Et habitavit in nobis, hoc est, conversatum est inter nos homines; Verbum habitavit in nobis, hoc est, naturam nostram possedit. Et vidimus gloriam ejus; nos videlicet, quos elegit 122.0298B| de mundo, vidimus gloriam ejus in manifestissimis miraculis, in transfiguratione in monte spirituali, in claritate resurrectionis; et non aliam gloriam, sed gloriam unigeniti a Patre. Plenum gratiae, subauditur: plenum vidimus gratiae secundum humanitatem, et veritatis secundum deitatem.

Joannes testatur de ipso, Verbo videlicet, et clamat, vel sicut in Graeco legitur: et clamavit dicens: Hic erat quem dixi, vel, sicut in Graeco habetur: quem dicebam, quod multo significantius est. Nam si praeteritum perfectum, quod est dixi, poneret, peractum jam praedicationis ejus de Christo opus significaret; praeteritum vero imperfectum, quod est dicebam, et inchoationem praedicationis Christi ab Joanne significat, et adhuc in ipsa praedicatione perseverantiam. 122.0298C| Hic erat; hic pronomen est demonstrativum praesentis personae; ac per hoc datur intelligi, adfuisse Christum in illo loco, in quo Joannes talem de eo demonstrationem aperte declaravit. Nec hoc mirum; saepe enim ipse Dominus, adhuc fere omnibus ignotus, priusquam baptizaretur, et praedicare inchoaret, ad Joannem solitus erat venire. Ideoque ait Joannes: Hic erat quem dixi. In hoc loco, sicut frequenter et in superioribus, verbum quod est erat, non significationem temporis, sed substantiae declarat, ita ut intelligamus hic erat, ac si aperte diceret hic est, hic subsistit, quem dicebam vobis. Ad quos dicebat? Ad discipulos profecto suos, quibus et absentem Christum praedicabat, et praesentem demonstrabat. 122.0299A| Quod in sequentibus manifestatur, ubi ait discipulis suis: Ecce Agnus Dei qui post me venturus est, vel, sicut in aliis codicibus scribitur: qui post me venit. Nam quod in Graeco scriptum est ἐρχόμενος, et praeteriti temporis participium est et futuri. Ante me factus est. Ac si aperte diceret: Qui post me ordine temporum in conceptione et nativitate venit in mundum, ante me factus est, mihi praelatus ordine dignitatis. Ego enim purus et simplex homo sum, ille plus quam homo, ex humanitate et divinitate compositus; ille Dominus, ego servus; ille rex, ego praecursor. Ideoque sequitur: Quia prior me erat, non solum aeternitate divinitatis, verum etiam humanitatis dignitate. Sed si quis intentus graecum sermonem inspexerit, alio modo intelliget quod ait: 122.0299B| qui post me venturus est, hoc est, qui post me venturus foret, vel qui post me venit in mundum, ante me factus est, hoc, est coram me apparuit; et quemadmodum prophetavi et cognovi eum spiritualibus oculis, dum essem in utero, ita et nunc carnalibus oculis coram me factum, id est venientem conspicor. Quod enim in Graeco scriptum est ἔμπροσθέν μου, proprie interpretatur: coram me, hoc est, ante oculos meos. Et quid in eo perspicio, sive spiritualibus sive corporalibus oculis? Non aliud, nisi quia prior me erat, seu, ut significantius in Graeco, quia primus mei erat. Ad hoc itaque in praesentia mea factus est, ut cognoscerem illum primum esse, hoc est, in omnibus me praecedere. Praecedit enim me in plenitudine gratiae. Quidquid gratia possideo, non 122.0299C| aliunde, nisi ex plenitudine gratiae ipsius accipio. Ideo consequenter adjunxit:

Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quam plenitudinem dicit? Non aliam, nisi eam, de qua superius dixit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Plenitudo quippe gratiae secundum humanitatem, et plenitudo veritatis juxta divinitatem in Christo habitat. Unde ait Apostolus: in quo plenitudo divinitatis corporaliter, hoc est, veraciter habitat. Sed quomodo in Christo plenitudo gratiae secundum humanitatem habitat? Non aliter, nisi quod ipse sit primum et maximum divinae gratiae exemplum, in eo quod homo Christus, nullis praecedentibus meritis, in unitatem substantiae, vel, ut usitatius dicam, personae 122.0299D| assumptus est. Plenitudo autem veritatis in ipso naturaliter est, quia ipse est veritas, ipso testante: « Ego sum via, veritas et vita » . De plenitudine igitur ejus secundum humanitatem et divinitatem nos omnes accepimus. Nos omnes dicit, qui de Israelitico populo eum recepimus, et qui de ceteris totius mundi nationibus in eum crediderunt, gratiam accepimus, qua in eum credimus, et veritatem, qua ipsum intelligimus. Et hoc est quod sequitur: Gratiam pro gratia, ut subaudiatur: de plenitudine ejus accepimus gratiam pro gratia; gratiam videlicet contemplationis veritatis pro gratia fidei inhumanationis 122.0300A| ejus confessionis, hoc est, gratiam speciei pro gratia fidei, gratiam deificationis in futuro, pro gratia actionis et scientiae in praesenti. Et ne quis eorum, qui se gloriantur in lege, existimaret, se gratiam et veritatem ex lege accepisse, continuo subjecit:

Quia lex per Moysen data est. Ac si dixisset: Propterea dico ex plenitudine Christi nos omnes accepisse gratiam et veritatem, et non ex lege, quia lex tantummodo per Moysen data est, quae nullam gratiam accipientibus eam secundum litteram impertitur, quoniam nihil aliud est, nisi umbra quaedam et symbolum Novi Testamenti. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Potest et sic intelligi: quia lex, dum consideratur in Moysi, id est, in littera nuda, 122.0300B| solummodo lex est; dum vero in Christo, gratia et veritas est. Spiritus enim legis gratia et veritas est in Christo Jesu. Lex itaque, considerata in Moysi, non est gratia et veritas, in Christo autem gratia et veritas est. Beatus Augustinus ita Vetus Testamentum discernit a Novo; ait enim: Lex data est, ut gratia quaereretur, gratia autem data est, ut lex impleretur. Tria itaque proponit: legem, gratiam, veritatem; tres ierarchias insinuans, unam quidem in Veteri Testamento, in obscurissimis aenigmatibus traditam; secundum, quam et mediam dicimus, in Novo Testamento, in quo abundantia gratiae, et eorum, quae mystice in lege et dicta et facta sunt, apertissima declaratio est; tertiam, caelestem dico, jam in hac vita inchoantem, et in altera vita perficiendam, 122.0300C| in qua purae veritatis contemplatio in his, qui deificantur, absque ulla caligine donabitur. Prima itaque ierarchia legis nomine, secunda gratiae, tertia veritatis appellatione insinuatur. De quibus tribus ierarchiis quisquis plenius scire desiderat, legat sanctum Dionysium Areopagitam.

Deum nemo vidit unquam. Ad cumulum laudis plenitudinis Christi additur quod ait: Deum nemo vidit unquam, et quasi hac occasione divinae invisibilitatis omni beatitudine humana privaretur natura--ipsius namque contemplatio vera est beatitudo--si non succurrerit divina bonitas per incarnationem unigeniti Filii Dei, qui in carne, hoc est, in toto homine, quem accepit, non solum se ipsum aperuit, sed omnino antea incognitum 122.0300D| Deum Patrem hominibus manifestavit, sicut ait ipse: « Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi » , et iterum Philippo quaerenti et dicenti, « Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis » , respondetur: « Philippe, qui me videt, et patrem videt meum » ; et iterum: « Nemo vidit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare » . Nec solum hoc de hominibus, verum etiam de angelis intelligendum. Nam et angeli Deum suum, qui omnem intellectum exsuperat, in sua natura cognoscere non potuerunt, quia invisibilis et incognitus est, Verbo vero incarnato dominum 122.0301A| suum intellexerunt, Dei videlicet Filium, et in ipso et per ipsum totam remotam ab omnibus Trinitatem. Universaliter itaque et rationali et intellectuali creaturae profuit Dei Verbi inhumanatio, rationali videlicet ad libertatem naturae ex morte et servitio diabolico, et ex ignorantia veritatis, intellectuali vero ad cognoscendam suam causam, quam prius ignorabat. Hinc Apostolus: « In quo restaurata sunt omnia, quae in caelo et in terra » . Sed non immerito quaeritur, cur in Veteri Testamento et in Novo frequenter legatur de Deo, hominibus apparuisse, sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus, dum Evangelium ait: « Deum nemo vidit unquam » . Sed si de solo Patre diceretur, quod eum nemo vidit, facillime solveretur 122.0301B| quaestio, ut persona Filii et Spiritus sancti saepe intelligantur visibiliter apparuisse, solum vero Patrem remotum ab omni visione. Quoniam vero non de una persona, sed de sola Trinitate, quae Deus unus est, hoc intelligitur dictum, « Deum nemo vidit unquam » , essentiam videlicet et substantiam unius Trinitatis, quoniam superat omnem intellectum rationalis et intellectualis creaturae, non immerito investigandum est, quod apparuit, dum dicitur Deus sive visibiliter sive invisibiliter apparuisse. Beatus Augustinus incunctanter aperit, Filium apparuisse in Veteri Testamento, non tamen in ea substantia, qua Patri aequalis est, sed in aliqua subjecta creatura, sive visibili sive invisibili. Similiter quando apparuisse Spiritus legitur, verbi gratia 122.0301C| in specie columbae, non per se ipsum in ea substantia, qua Patri et Filio coessentialis est, sed in subjecta creatura est existimandum. Id ipsum de Patre intellige. Visiones etiam prophetarum, quibus prophetae Deum vidisse perhibentur, de subjecta quadam spirituali creatura factae sunt; substantiam vero divinam per se ipsam nullo modo eis apparuisse Dionysius incunctanter astruit, ne invisibilis et incomprehensibilis aliquo modo videri aut comprehendi posse existimetur. Quaeritur etiam, utrum hoc [dicatur de] hominibus solummodo adhuc in hac vita degentibus, non autem de virtutibus caelestibus, quae semper in divina contemplatione consistunt. Ad hoc dicendum, quia nullus humanae seu angelicae naturae particeps ipsum Deum per se ipsum in sua 122.0301D| propria natura potest contemplari. Quod enim in latino codice scriptum, « Deum nemo vidit » , in graeco « Deum nullus vidit » ; οὐδείς quippe et nemo et nullus interpretatur. Quid ergo sanctae animae hominum et sancti intellectus angelorum vident, dum Deum vident, si ipsum Deum non vident, quem videre perhibentur? Verbi gratia, ut pauca exempla de multis ponamus, Esaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum. Dominus dicit in Evangelio: « Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » . Item: « Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo me 122.0302A| ipsum ei » . In epistola sua Joannes: « Scimus quia filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quia, cum ipse apparuerit, videbimus eum, sicuti est » . Paulus item: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem » , ceteraque id genus. Quid, inquam, vident homines et angeli, vel visuri sunt, dum apertissime et sanctus Ambrosius et Dionysius Areopagita absque ulla cunctatione inculcant, Deum, summam dico Trinitatem, nulli per se ipsam unquam apparuisse, nunquam apparere, nunquam apparituram? Apparebit itaque in theophaniis suis, hoc est divinis apparitionibus, in quibus juxta altitudinem puritatis et virtutis uniuscujusque Deus apparebit. Theophaniae autem sunt omnes creaturae 122.0302B| visibiles et invisibiles, per quas Deus, et in quibus saepe apparuit, et apparet, et appariturus est. Item virtute purgatissimarum animarum et intellectum theophaniae sunt, et in eis quaerentibus et diligentibus se Deus manifestat, in quibus veluti quibusdam nubibus rapiuntur sancti obviam Christo, sicut ait Apostolus: « Rapiemur in nubibus obviam Christo » , nubes appellans altitudines clarissimas divinae theoriae, in qua semper cum Christo erunt. Hinc est, quod Dionysius ait: « Et si quis eum, Deum videlicet, vidisse dixerit, non eum vidit, sed aliquid ab eo factum. Ipse enim omnino invisibilis est, qui melius nesciendo scitur, et cujus ignorantia vera est sapientia » . Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris; vel ut in Graeco scribitur: qui est 122.0302C| in sinum Patris, vel in sinibus Patris. In quibusdam codicibus Graecorum singulariter sinus Patris dicitur, in quibusdam pluraliter, quasi sinus multos Pater habeat. Ipse enarravit. Unigenitus itaque Filius Deum narravit, hoc est, in se ipso manifestavit, non in quantum divinitas ejus, quae omnino invisibilis est, sed in quantum humanitas, quam, ut se ipsum et Patrem suum, necnon et Spiritum sanctum suum hominibus manifestaret et angelis, accepit. Nam humana anima, dum per se ipsam invisibilis sit, per motus suos corporeos, non quid sit, sed quia sit, manifestat. Et quid est, quod ait: « Qui est in sinu Patris » vel « in sinibus Patris » ? Utrum aliud est sinus Patris, aliud unigenitus Filius Patris? Non aliud, sed unigenitus Filius 122.0302D| ipse est sinus Patris. Sinus autem Patris dicitur Filius, quia Patrem insinuavit mundo. Sinus etiam Patris unigenitus Filius est, quia in secretis paternae naturae semper est, sicut ipse ait: « Ego in Patre, et Pater in me est » . Quemadmodum igitur domus Patris unigenitus Filius est, sicut ipse ait: « In domo Patris mei mansiones multae sunt » ; ac si diceret: In me, in quo Pater veluti in sua propria domo habitat, multae mansiones sunt; in ea enim unusquisque suam receptionem pro suis meritis et ipsius gratia possidebunt: ita et sinus Patris est Filius; in ipso enim recipit Pater, et colligit, quos vult 122.0303A| recipere et colligere. Enarravit; hoc est, doctrina et manifestatione suae incarnationis Deum invisibilem demonstravit et demonstrat et demonstraturus est; sicut ait in ipsa sententia, quam paulo superius introduximus: « Qui diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum ei » .

Et hoc est testimonium Joannis. Ac si diceret: Hoc totum, quod diximus, ab eo loco « Joannes testimonium perhibet » usque ad id quod est, « ille enarravit » , testimonium Joannis est praecursoris de eo, cujus praecursor est. Deinde veluti ex alio primordio narrationis incipit, dicens: Quando miserunt Judaei ab Jerosolimis cet. Et est ordo verborum: Et confessus est, et non negavit, quando miserunt Judaei ab Jerosolimis sacerdotes et levitas, et reliqua. 122.0303B| Quid autem non negavit, et quid confessus est?

Quia non sum ego Christus. Putabant enim Judaei Joannem Baptistam Christum fuisse, quia in prophetis praedictum, quod in mundum venturus esset. Putabant quoque eum Heliam Thesbiten, propter nimiam sui abstinentiam, et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum vindictae futurae terrorem. Et praeter hoc putabant, eum, Joannem dico, unum aliquem ex prophetis iterum surrexisse, videntes maximam prophetiae gratiam in eo profecisse. « Non sum ego » , inquit, « Christus, quia Christi praecursor sum et vox clamantis in deserto » .

Helias es tu? Et dixit: Non sum. Haec negatio duobus modis intelligitur. Non sum, dixit, Helias, 122.0303C| sed in spiritu et virtute Heli veni. Item non sum Helias; ille enim solummodo propheta, ego vero non solum propheta, sed et praecursor. Non quod omnes prophetae praecursores Christi non sint, sed quod nullus prophetarum simul cum Christo uno eodemque anno natus est, qui fieret praecursor parvo spatio interposito. Propheta es tu? Respondit: Non. Item dupliciter intelligitur: aut, quia plus quam propheta est, sicut de eo Christus praedicat, ideo negat se prophetam esse, aut quod opinioni eorum respondit. Putabant enim, Joannem unum ex mortuis prophetis praeteriti temporis fuisse. Ait ergo: Non sum unus ex ipsis prophetis, de quorum numero existimatis me surrexisse, et praesentialiter vobis praedicare.

Dixerunt ergo ei: Quis es? Si Christus, seu Helias, 122.0303D| seu aliquis prophetarum non es, dic, quis es, ne absque responso atque ulla cognitione de te ad eos, qui nos miserunt, redeamus, nullumque responsum eis reddere valeamus. Quid dicis de te ipso? Audivimus enim, te de Christo praedicasse, de te autem ipso nil manifestum asseris. Quid ergo dicis de te ipso?

Ego sum vox clamantis in deserto. Si quaeritis, inquit, quid de me ipso profero, cognoscite, quia ego sum vox. Non dixit, « quia ego sum homo » , 122.0304A| seu « ego sum Joannes filius Zachariae » , sed dixit: « Ego sum vox » . Non enim in se humanam substantiam consideravit, nec humanam generationem, siquidem ultra haec omnia exaltatus est praecursor Verbi. Deseruit omnia, quae intra mundum continentur, ascendit in altum, factus est vox Verbi, ita ut nullam in se substantiam fateretur, praeter id quod extra omnem creaturam ex abundantia gratiae accepit, esse videlicet vox Verbi. Hoc autem nomen non a se ipso, sed longe ante ab Esaia propheta, imo a Spiritu sancto per Esaiam sibi est impositum. Itaque ego sum vox, non mea vox, sed clamantis vox; vox enim relative dicitur. Clamantis igitur Verbi, hoc est, per carnem praedicantis vox est Joannes. Et ubi clamat Verbum, cujus vox est 122.0304B| Joannes? In deserto. Hoc desertum multi volunt intelligi de Judaea, deque toto Israel. Judaea quippe in desertum redacta est, omni divino cultu evacuata, idololatriaeque sordibus contaminata, legalem litteram solummodo, omni spirituali sensu evacuatam, diversis superstitionibus pollutam sequens; et quae prius confessio dicta est, Judaea enim confessio interpretatur, in negationem omnino veritatis versa est. In hac itaque solitudine et vox Verbi et ipsum Verbum primo praedicavit. Sed cur vocis appellatione praecursor Verbi significatur, non immerito quaeritur. Est igitur vox interpres animi. Omne enim, quod intra semetipsum prius animus et cogitat et ordinat invisibiliter, per vocem in sensus audientium sensibiliter profert. Animus itaque, id 122.0304C| est, intellectus omnium, Dei Filius est. Ipse est enim, ut ait sanctus Augustinus, intellectus omnium, imo omnia. Cujus praecursor pulchre vocis vocabulo nominatur, quia primo per ipsum demonstratus est mundo, dicens « Ecce agnus Dei » et reliqua. Altiori vero theoria desertum intelligitur divinae naturae ab omnibus remotae ineffabilis altitudo. Deseritur enim ab omni creatura, quia superat omnem intellectum, cum nullum intellectum deserit. Et hoc graeco nomine, quod est ἔρημος, luce clarius significatur. Ἐρημία quippe interpretatur remotio et excelsitudo, quod omnino divinae convenit naturae. In ipso itaque deserto divinae celsitudinis Verbum clamat, per quod facta sunt omnia. Audi Moysen in Genesi dicentem: « Dixit Deus: Fiat lux » , dixit 122.0304D| Deus: « Firmamentum » ; similiter in omnibus operibus sex dierum praecedit: « dixit Deus » . Ubi Dei nomine Patrem intelligimus, « dixit » autem Dei Verbum significat. Clamat itaque Verbum Dei in remotissima divinae bonitatis solitudine. Clamor ejus naturarum omnium conditio est. Ipse enim vocat ea, quae sunt, tanquam quae non sunt, quia per ipsum Deus Pater clamavit, id est, creavit cuncta, quae fieri voluit. Clamavit ille invisibiliter, priusquam fieret mundus, mundum fieri. Clamavit, in mundum 122.0305A| veniens, visibiliter mundum salvari. Prius clamavit aeternaliter per solam suam divinitatem ante incarnationem; clamavit postea per suam carnem. Et quid illa vox ejus, hoc est praecursor ejus, vociferat? Audi. Dirigite viam Domini. Quid est « Dirigite viam Domini » ? Nonne quod sequitur, « rectas facite semitas » ? Dirigite ergo viam Domini, hoc est, recte praedicate et credite Dominum, qui via est, sicut ipse ait: « Ego sum via et veritas et vita » . Potest et sic intelligi: « Dirigite viam Domini » , hoc est, recte credite in Dominum. Non enim per aliam viam Dominus corda hominum ingreditur, nisi per fidem, quae via est Domini. Sicut dixit Esaias propheta. Videns evangelista sententiam Esaiae de praecursore Domini in Evangelio secundum Lucam plenissime 122.0305B| scriptam, intermittere voluit, ne videretur superfluum, eandem sententiam recapitulare. In hoc loco de mysticis praecursoris nominibus pauca inserere non est inconveniens, ut opinor. Vox vocatur, quia, sicut vox praecedit mentis conceptum, ita Joannes praecessit Dei Verbum. Πρόδρομος vocatur, id est praecursor, quia non solum Joannes in conceptione et nativitate, verum etiam in mysterio baptismatis et praedicationis poenitentiae Dominum praecessit. Φόσφορος dicitur, hoc est lucem ferens, quia ipse primo lucem mundi in notitiam mundo attulit, et in se ipso gestavit. Stella matutina, quam Graeci ἄστρον πρωϊνὸν appellant, Joannes dicitur, quia, sicut illa stella, quam astrologi luciferum vocant, ortum solis praecedit, ita praecursor Domini prius 122.0305C| mundo apparuit, quem sol justitiae subsecutus est. Similiter a Graecis ἀκριδομελιτροφὸς vocitatur, propter suam abstinentiam a communibus hominum alimentis. Ἀκρὶς quippe interpretatur locusta, μελὶ mel, τροφὴ esca; ἀκριδομελιτροφὸς itaque locustas et mel silvestre comedens interpretatur.

Et qui missi fuerunt, erant ex Pharisaeis. Quaeritur, quare Pharisaei missi sunt ad Joannem? Sed ad hoc dicendum: Ideo specialiter Pharisaei, audientes praedicationem Joannis generalem omnium resurrectionem ex mortuis populo suasisse, et maxime eo loci, ubi ait, « genimina viperarum, quis vos liberabit a superventura ira » , in judicio videlicet post resurrectionem, desiderabant audire Joannem; nam et ipsi resurrectionem mortuorum firmissime 122.0305D| credebant et praedicabant, ac per hoc in multis consensisse Christo perhibentur, Paulum quoque apostolum frequenter adjuvisse.

Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta? Quaeritur, cur Pharisaei tribuerint auctoritatem baptismatis Heliae, aut cuipiam prophetarum; audierant enim in prophetis, Christum in mundum venturum et baptizaturum. Scientes itaque, Jordanem figuram baptismatis gessisse, eumque Heliam et Elisaeum siccis pedibus transiisse, figuram baptismatis in Helia et Elisaeo non dubitabant praecessisse, aut illos ipsos surrexisse 122.0306A| ac baptizasse. Ac per hoc non interrogabant: « Prophetarum unus es tu » ? sed solummodo: « Propheta es tu » ? ipse videlicet, qui praefigurabat baptismum. Respondit eis:

Ego baptizo in aqua; ac si diceret: ego tingo in aqua solummodo per purgationem corporum, sanctificationem corporis et animae in eo, qui vere baptizat, praefigurans. Medius autem vestrum stat, hoc est, praesens vobis apparet, quem vos nescitis, quia in eum non creditis, neque, quis sit, cognoscitis.

Ipse est, qui post me venturus est. Hic est, qui in divina disputatione et praedicatione, priusquam fieret mundus, definitus est, quod post me venturus esset in mundum, ut me praecursorem suum subsequeretur. Qui ante me factus est; hoc est, qui coram 122.0306B| oculis mentis meae et corporis praesens factus est. Ipsum siquidem video, et cognosco in medio vestrum, vos autem eum nescitis. Est et alius intellectus in his verbis, ut Maximo placet. Joannes figuram poenitentiae gerit, quoniam poenitentiam praedicavit; Christus autem figuram justitiae, non solum quia mundum judicat, verum etiam, quia ipse justitia aeterna est. Poenitentia non nisi post praevaricationem justitiae valet fieri; humana itaque natura, quae leges divinas in paradiso transgressa est, sub persona Joannis poenitentiam praedicat et facit, et substantialem Dei Verbi justitiam praecedentem se per divinitatem, et post se venturam per carnis dispensationem manifeste declarat, ut eam, humanam dico naturam, juxta divinas leges, quas 122.0306C| superbiendo spreverat, conversantem, ad pristinum aeternae justitiae statum revocaret. Cujus ego non sum dignus, et reliqua. Calceamentum Verbi est sua caro, quam de virgine assumserat, quae per figuram calceamenti insinuatur. Ut enim calceamentum ex corio mortuorum animalium efficitur, ita caro Christi propter nos mortalis facta est, ut morte ipsius mors nostra omnino interimeretur. Nam caro Christi non merito sui peccati mortalis facta est, sicut caro nostra, sed ad naturam nostram post peccatum condescensione passibilis erat. Mortem siquidem subire propter nos non renuit, causam vero mortis, peccatum dico, non recepit. Ideoque mors eum detinere non potuit, quia debitor mortis non fuit. Non poterat mors detinere captivum, quem non invenerat criminosum. 122.0306D| A primo ergo homine ante peccatum accepit absque peccato esse; ab eodem post peccatum accepit mori posse; quibus duobus totam nostram naturam in se ipso restituit. Mortem quippe nostram omnino in se delevit, et vitam aeternam restituit. Eo vero, quod peccato caruit, naturam nostram, antequam peccaret, in se manifestavit. Si itaque calceamentum Verbi caro Verbi est, non incongrue corrigiam calceamenti ejus subtilitatem, et investigabilem perplexionem mysteriorum incarnationis intellige. Cujus mysterii altitudinem solvere indignum se praecursor judicat. 122.0307A| Notandum tamen, quod non dixit, « cujus corrigiam calceamenti non solvam » , sed dixit: « Non sum dignus, ut solvam corrigiam calceamenti » . Solvit enim ille mysteria incarnationis Christi, quando ipsum apertissime manifestavit mundo, multaque de divinitate et humanitate ipsius aperuit. Indignum tamen ad hoc agendum se comparat. Potest etiam per calceamentum Christi visibilis creatura et sancta Scriptura significari; in his enim vestigia sua veluti pedes suos infigit. Habitus quippe Verbi est creatura visibilis, quae eum aperte praedicat, pulchritudinem suam nobis manifestans. Habitus quoque ejus facta est Scriptura, quae ejus mysteria continet, quorum omnium, id est, creaturae et litterae corrigiam, hoc est, subtilitatem solvere indignum se praecursor existimat. 122.0307B| Duo pedes Verbi sunt, quorum unus est naturalis ratio visibilis creaturae, alter spiritualis intellectus divinae Scripturae. Unus tegitur sensibilis mundi sensibilibus formis, alter divinorum apicum, hoc est, Scripturarum superficie. Duobus quippe modis divinae legis expositores incarnationem Dei Verbi insinuant. Quorum unus est, qui ejus incarnationem ex virgine, qua in unitatem substantiae humanam naturam sibi copulavit, edocet. Alter est, qui ipsum Verbum quasi incarnatum, hoc est, incrassatum litteris rerumque visibilium formis et ordinibus asserit. Cujus biformis calceamenti corrigia est diligens in his omnibus veritatis inquisitio ac perplexa admodum vestigatio, cujus solutione indignum se praecursor judicat.

Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi 122.0307C| erat Joannes baptizans. Haec, inquit, quae hactenus dicta sunt a praecursore de divinitate Dei Verbi et humanitate, deque praecursoris ipsius praedicatione, Pharisaeisque responsione, in Bethania facta sunt, trans Jordanem, hoc est ultra Jordanem. Bethania interpretatur domus obedientiae. Sunt autem duae Bethaniae, quarum una ultra Jordanem, ubi erat Joannes baptizans, altera infra Jordanem, non longe ab Jerusalem, ubi Dominus Lazarum suscitavit. Sed haec plenissima mysteriorum sunt. Bethania igitur trans Jordanem praefigurat mystice humanam naturam, quae domus obedientiae, priusquam peccaret, facta est. Ad hoc enim creata, ut divinis mandatis, sibi intra septa paradisi, hoc est, intra naturalia sui bona traditis obediret, ne a contemplatione et amore 122.0307D| Creatoris sui, ad cujus imaginem creata est, recederet, sed semper ei adhaereret. Trans Jordanem Bethania humana natura ultra fluenta divinae gratiae, quae post incarnationem Verbi in eam diffusa sunt, veluti egestate divinorum bonorum et siccitate infusionis sapientiae confecta residebat. Bethania vero in Judaea citra Jordanem juxta Jerusalem eadem natura, per incarnationem Verbi Dei liberata, et per fluenta divinae gratiae, quae primitus per sacramenta 122.0308A| baptismatis distribuuntur veluti in Judaeam, id est, in veram confessionem fidei et actionis et scientiae, et in domum obedientiae, hoc est, in unitatem Ecclesiae divinis legibus obedientis transducta juxta Jerusalem posita est. Jerusalem quippe visio pacis interpretatur. Quae caelestem civitatem significat, ad quam adhuc humana natura non pervenit omnino, quod post generalem omnium resurrectionem futurum esse credimus, quando ad integram plenissimamque divinae speculationis humana natura introducetur. Adhuc tamen non longe a caelesti patria distat, dum adhuc in carne moratur in domo obedientiae. Ex parte enim veritatem cognoscit, sui redemptoris gratia illuminata; ex parte prophetat, invisibilibus symbolis mysticisque doctrinis 122.0308B| ea, quae ad purum non intelligit, significans. Ac per hoc in hac una sententia evangelistae tres ierarchiae, hoc est, tria sacerdotia mystice insinuantur. Primum siquidem sacerdotium, quod erat sub lege, veluti Bethania ultra effusiones per Christum gratiae et veritatis in Novo Testamento constituitur. Quod, sacerdotium dico, longe ab Jerusalem, hoc est, a visione pacis distabat, propter obscura sui mysteria et ad intelligendum difficillima, propterque mandatorum ejus densissimas caligines, et a luce veritatis valde remotas. Secundum sacerdotium est in Novo Testamento; quod a praedicatione praecursoris incipit, et in fine mundi terminabitur, sicut ait Scriptura: « Lex et prophetae usque ad Joannem, et ab eo regnum caelorum » . Quod sacerdotium 122.0308C| partim lucet clarissima veritatis cognitione, partim obscuratur in symbolis. Symbola autem Novi Testamenti principalia tres τελεταί sunt, hoc est, tres mysticae hostiae, quarum una baptismatis est, altera συνάξεως, hoc est, communionis corporis Domini et sanguinis, tertia in mysterio chrismatis. Tertium sacerdotium in futura vita celebrabitur, in qua nulla symbola, nulla figurarum obscuritas, sed tota apparebit clarissima veritas. Ideoque sacerdotium Novi Testamenti medietatem quandam inter praeteritum legis, et futurum beatae vitae obtinet. In quibusdam quippe veritatem considerat ut futurum, in quibusdam in ministeriis celebrat ut praeteritum. Bethania itaque trans Jordanem sacerdotium legis, Bethania citra Jordanem, non longe ab Jerusalem, 122.0308D| sacerdotium gratiae, Jerusalem praefigurat futuram beatorum vitam. In sacerdotio igitur legis quasi trans Jordanem sub lege naturae et sub lege scripta erudita est et correcta ipsa humana natura, quae imaginem Dei post praevaricationem in se obscuravit per veritatis ignorantiam, et contaminavit per rerum temporalium concupiscentiam. In sacerdotio Novi Testamenti sub Christo eadem natura illuminata, et sub lege gratiae educata, et futuro sacerdotio 122.0309A| veluti proxima atque perfecta facta est, illuminata quidem per fidem, educata vero per spem, et proxima facta divinae visioni per caritatem, in quantum divinarum intelligendarum sublimitates adhuc in carne posita sinitur penetrare. Sed si quaeris harum trium legum, naturalis dico, et scriptae, et gratiae differentiam, breviter cognosce. Lex naturae est, quae imperat, omnes homines se invicem aequaliter diligere, ut quemadmodum una eademque natura omnibus idem, ita et communis omnium ab omnibus dilectio fiat. Lex scripta est, quae prohibet legem naturae violari, et discernit inter virtutes et vitia, et figuram legis gratiae gerit. Ipsamque legem scriptam dico adjutorium esse legis naturae, ut, quoniam lex naturae per se ipsam solummodo humanam 122.0309B| naturam corrigere non valuit, violentia legis scriptae, quae prohibenda sunt, coerceret, et quae adimplenda, doceret. In tantum quippe lex naturae in hominibus pene abolita est, ut neque conditorem suum cognosceret, neque inter virtutes et vitia ullam differentiam habere posset. Lex gratiae est, quae docet non solum homines se invicem diligere, et virtutes et vitia discernit, verum etiam supra haec, quod soli divinae gratiae possibile est, pro hominibus non solum bonis, verum etiam et malis, si necesse est, mori. Quam legem Christus in se ipso adimplevit, quando non solum pro omnibus hominibus, verum etiam pro omnibus impiis passus est. Ubi erat Joannes baptizans. Joannes baptizabat trans Jordanem, merito, quia adhuc verum baptisma, 122.0309C| quod liberat totam humanam naturam non solum de originali peccato, verum etiam de propriis delictis in his, qui subeunt illud, non habebat, sed solummodo veluti sub figura quadam perfecti baptismatis, quod in Christo subsecutum est, in sola aqua baptizabat. Ultra igitur Jordanem baptizabat, id est, ultra divinorum donorum fluenta, quae nondum in Christo inchoaverunt in humanam naturam descendere. Joannes erat trans Jordanem, quoniam Joannes figuram legis naturae, necnon et legis scriptae gestabat. Lex quippe naturae in Joanne praefigurabatur. Nam qui sub lege naturae degunt pie et caste, omnique carnalis conversationis contagione remote, veluti in quadam solitudine divinarum virtutum debent vivere, ut Joannes. Legem quoque scriptam 122.0309D| Joannes significat, quoniam ipsius finis est; « lex enim et prophetae usque ad Joannem » . Quoniam vero non solum propheta, verum etiam manifestator Christi factus est, non modo legem significat solam, sed et Evangelium et gratiam. Ideoque sequitur: « Et ab eo regnum caelorum » ; ac si dixisset: In Joanne, veluti quodam confinio, et lex finitur, et manifestatio gratiae, quam regnum caelorum vocat, ab eo incipitur.

Altera die, vel, ut in Graeco significantius scribitur, alia die videt Joannes Jesum venientem ad se Alia, inquit, die, hoc est, alia cognitione. Prima enim cognitio fuit, quando eum concurrentibus ibidem 122.0310A| populis manifestavit, dicens: « Hic erat, quem dicebam vobis » . Nunc autem, veluti secunda notitia, altera die, vel alia die, videt Joannes Jesum venientem ad se. Duplici contuitu, mentis videlicet et corporis, Joannes praecursor Dominum suum, quem praecurrebat, cognoscit venientem ad se, non solum corporis gressibus, verum interioris suae contemplationis accessibus. Jesus venit ad Joannem. Venit igitur Jesus ad Joannem, hoc est, dignatus est cognosci ab Joanne secundum divinitatem suam et humanitatem. Et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Manifeste eum populis praedicat, dum dicit: « Ecce Agnus Dei » . Verbum Dei ab Joanne Agnus nominatur. Ipse enim erat, quem mysticus Agnus in lege praefigurabat. Nec mirum, 122.0310B| si umbra praedicatur de veritate. Umbra erat legalis Agnus, veritas erat, ac veluti quoddam corpus umbrae, Jesus Christus. Agnus quoque nominatur non irrationabiliter. Tria enim Agnus possidentibus se ministrat: lac, lanam, esum quoque suae carnis. Dominus noster credentibus se indumenta praestat virtutum, lacte, hoc est, simplici doctrina veritatis eos nutrit, et ad perfectam escam divinae suae contemplationis perducit. Agnus dicitur Christus Dei, quia pro omni mundo immolatus est; ideoque sequitur: Ecce qui tollit peccatum mundi. Tollit, ait, non de loco ad locum, vel de tempore in tempus, sed omnino tollit, ne omnino sit, et per suae sanctissimae carnis interemtionem omnino totum mundi peccatum interimit. Peccatum mundi dicitur originale 122.0310C| peccatum, quod commune est totius mundi, hoc est humanae naturae; cujus reatus nunc gratia baptismatis demittitur, ipsum vero in fine mundi, in resurrectione omnium, omnino destruetur. Est itaque originale peccatum illud, quo tota humana natura, simul et semel ad imaginem Dei condita, et in qua omnes homines, ab initio mundi usque ad finem, et unum sunt, et secundum corpus et animam simul creati, leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, nolens mandatum Dei custodire. Non enim primus Adam ille, qui ex generalitate naturae humanae ante ceteros in mundum hunc visibilem venit, solus peccavit, sed omnes peccaverunt, priusquam in mundum procederent. Nam quod Apostolus ait: « sicut enim 122.0310D| in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificatur » , non de ipso uno ac primo homine intelligimus, sed nomine Adam omnem generaliter naturam humanam significari accipimus. Ille siquidem singularis Adam non nasceretur in hunc mundum corruptibilem per generationem, si naturae humanae non praecederet delictum. Divisio quippe naturae in duplicem sexum, virilem dico et femineum, et ex ipsis humanae processionis et numerositatis per corruptionem generatio, poena generalis peccati est, quo simul totum genus humanum praevaricatum est mandatum Dei in paradiso. Hoc igitur generale 122.0311A| peccatum originale dicitur; nec immerito, quoniam peccatum communis omnium originis est, cujus merito mortis et corruptionis omnes homines, excepto Redemptore, debitores sumus; solus siquidem ad medicamentum vulneris Redemptor noster in illa massa totius humani generis absque peccato relictus est, ut per illum solum semper salvum totius naturae vulnus curaretur, ac per hoc ad pristinum statum salutis totum, quod vulneratum est, restitueretur. Hoc itaque originale peccatum, singulorumque post generationem in hunc mundum delicta, gratiae baptismatis abundantia per Salvatorem nostrum relaxantur, ut omnino non sint. Et hoc est, quod ait evangelista: « Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » . Hic est unicus et singularis Agnus mysticus, 122.0311B| in cujus figura Israeliticus populus singulos agnos per singulas domus paschali tempore immolabat. Nam et nos, qui post peractam ejus incarnationem et passionem et resurrectionem in eum credimus, ejusque mysteria, quantum nobis conceditur, intelligimus, et spiritualiter eum immolamus, et intellectualiter mente, non dente, comedimus. Itaque unusquisque credentium Christo, secundum propriam virtutem, et subjectum sibi virtutis habitum et qualitatem, et crucifigitur, et crucifigit sibimet ipsum Christum, Christo videlicet concrucifixus. Unus quidem soli peccato crucifigitur, dum ab omnibus operationibus ipsius in carne et per carnem suam quietus, veluti quadam morte obrutus efficitur; et illud, peccatum dico, clavis timoris Domini confixum mortificat, 122.0311C| dum omnes ipsius impetus, ne quid in sua carne operari valeant, refrenat. Alius passionibus, hoc est, infirmis animae actionibus, quibus primo in se ipsa corrumpitur, priusquam per corpus operetur--actio quippe animae est, operatio vero corporis--crucifigitur, dum per potentias restauratae animae sanatur. Alius passionum phantasiis, hoc est, imaginibus rerum sensibilium, quae in sensibus corporeis, quos sapientes vocant passiones, formantur, crucifigitur, dum eis, phantasiis dico, sui sensus obstruuntur, ne in libidinem cujuspiam rerum temporalium per eos turpiter attrahatur. Alius cogitationibus, mentisque conceptionibus, quas per sensus corporeos de sensibilibus rebus hauserat, crucifigitur, ne diutius in eis demoretur, a divinis contemplationibus retractus. 122.0311D| Alius non solum phantasiis sensuum, verum etiam omnino ipsis omnibus sensibus moritur, ne per eos ullo errore seducatur. Alius omnem naturaliter familiaritatem et habitum, quem per sensus corporeos ad sensibilia possederat, veluti ipsis omnibus crucifixus 122.0312A| deponit. Alius universaliter omnem sensibilem motum in se ipso, veluti in quadam cruce, extinguit, ita ut nullum omnino in se ipso naturalem habeat actum. Et unusquisque horum secum crucifigit Christum. Unusquisque enim fidelium, qualem in animo habuerit habitudinem per incrementa virtutum, talem de Christo habebit fidem per augmenta intelligentiarum; et quotiens prioris vitae modis et inferioris moritur, et in altiores gradus subvehitur, totiens opiniones de Christo, quamvis simplices, tamen in ipso et cum ipso morientur, et in sublimiores de eo theophanias fide atque intelligentia provehetur. Itaque in suis fidelibus Christus quotidie moritur, et ab eis crucifigitur, dum carnales de eo cogitationes, seu spirituales, adhuc tamen imperfectas, 122.0312B| interimunt, semper in altum ascendentes, donec ad veram ejus notitiam perveniant; infinitus enim infinite etiam in purgatissimis mentibus formatur. Alius ab ipsa intellectuali operatione perfecte quiescit, veluti perfecte mortuus; non enim solummodo naturales actus animae, verum etiam intellectuales ejus operationes superat. Alius activae crucifigitur philosophiae. Activa autem philosophia est, quae circa naturalium virtutum adunationes et discretiones versatur. Activa quoque philosophia rationes inhumanati Verbi, quantum valet, considerat; quas omnes, hoc est totam moralem philosophiam, de virtutibus animae deque Christi carne spiritualis homo superans, ad ipsam naturalem contemplationem in Spiritu, veluti a quadam carne Verbi ad ipsius 122.0312C| animam transcendit. Alius naturali theoriae moritur. Est autem naturalis theoria rationabilis animae, quam Christus accepit, virtus speculativa, cui spiritualis homo moritur, dum jam non solum negat Christum carnem esse, quam jam in spiritum versam esse intelligit, verum etiam ipsum depellit rationabilem animum esse. Ut enim caro ipsius exaltata est et mutata in animam rationabilem, ita rationabilis ipsius anima in intellectum et subvecta est et versa; ac per hoc, qui ad eum perfecte ascendit, ad uniformem simplamque theoricae scientiae in mysteria inductionem, veluti a quadam Christi anima ad intellectum ipsius transvehi necesse est. Alius ab eadem simpla theologica scientia, quae maxime circa Christi intellectum circumvolvitur, in ipsam perfectam secretamque divinam 122.0312D| infinitatem per negationem, omnibus, quae post Deum sunt, moriens, veluti a quodam intellectu Christi ad ipsius divinitatem mystice ascendit. Sic Agnus Dei in cordibus fidelium mactatur, et mactando vivificatur; sic peccatum mundi ab omni humana 122.0313A| natura tollitur. Ubi non spernenda quaestio susurrat. Merito quippe quaeritur, quomodo Agnus Dei, id est Salvator mundi, originale totius humanae naturae peccatum tollit, utrum re ipsa jam ablatum est, et de tota natura purgatum, an adhuc in sola spe, re autem post communem humanae naturae resurrectionem auferetur? Nam si jam humana natura ab originali peccato reipsa liberata est, cur quotidie, qui baptizantur in Christo, remissionem originalis peccati propriorumque delictorum, quae ab originali peccato, quadam scaturigine, manant, per abundantiam gratiae accipiunt? Cur etiam, qui in carne nascuntur sine carnali concupiscentia, quae nihil aliud est nisi poena originalis peccati, nasci non possunt? Si enim causa, peccatum dico originale, 122.0313B| penitus eradicata est, quare suos effectus, vel potius sua poena adhuc permanet, de qua poena, qui ex ipsa carnali concupiscentia nascuntur, gratia baptismatis purgantur, inchoantes per Spiritum in Christo renasci, ita ut non solum, qui in carne per concupiscentiam carnis procreantur, parentum suorum delicti, quo concipiuntur, verum etiam communis criminis, originalis videlicet peccati, quo universaliter in primo homine omnes homines deliquerant, indulgentiae baptismatis indigeant? Ad hoc itaque dicendum, quia jam ab originali peccato humana natura neque in omnibus communiter, neque in singulis specialiter, re ipsa abolitio facta est perfectaque interemptio. Hoc enim servatur ad ultimam in fine mundi victoriam, quando, ut ait Apostolus, 122.0313C| novissimus inimicus destruetur mors. Dum enim universaliter destruetur mors, quae masculino nomine novissimus inimicus vocatur, quoniam graece θάνατος, id est mors, masculini generis est, necessario causa ejus, originale peccatum, omnino ab humana natura delebitur. Praecedet enim abolitio causae abolitionem effectus, hoc est, praecedet interemptio originalis peccati in omnibus et in singulis interemptionem mortis; similiter in toto et in parte, quando etiam implebitur, quod dictum est per prophetam: « Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne » . Adhuc itaque in spe liberata natura, in futuro vero reipsa liberabitur. Quid ergo datur per gratiam divinae generationis, per baptismum 122.0313D| dico, si omnino originale peccatum radicitus non exstirpatur? Ad hoc dicendum: reatus solummodo originalis peccati per baptismum laxatur, manente adhuc originali peccato. Aliud enim est sagittam auferre de vulnere, aliud postea vulnus sanare. Hoc igitur totum est, quod nobis gratia baptismatis confert. Ex reatu enim peccati nos liberat, 122.0314A| et in gratiam divinae filietatis exaltat, ut dimisso reatu vulnera delictorum nostrorum sanari incipiant. Quanto enim tempore reatus, quasi quoddam ferrum, in vulnere remanserit, nullum vulnus sanari possibile est; eo autem subtracto, spirituali medicinae locus tribuitur. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .

FRAGMENTUM II. CAP. III, 1--IV, 28. Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Pharisaeus, divisus interpretatur; Pharisaei, divisi. Secta namque eorum divisa est a ceteris Judaeis, id est a Scribis et Sadducaeis. Soli quippe Pharisaei resurrectionem mortuorum crediderunt, ceteris contendentibus. Nicodemus 122.0314B| interpretatur victoria populi, vel victor populus, figuram gestans omnium, qui ex Judaico populo in Christum crediderunt. Omnis autem, qui credit in Christum, vincit mundum. Princeps Judaeorum, hoc est unus de principibus Judaeorum, doctus legalis litterae, magister Israel.

Hic venit ad Jesum nocte. Juxta Augustinum Nicodemus in figura catechumenorum ponitur. Etenim catechumeni, id est, in fide instructi, nondum tamen baptizati, neque sacramento corporis et sanguinis Domini imbuti, solam fidem habentes, ad Christum veniunt; ignorantes adhuc virtutem baptismatis, quod nondum accipiunt, veluti in quadam nocte ignorantiae sacramentorum accedunt. Juxta vero Gregorium theologum Nicodemus veluti quidam 122.0314C| nocturnus discipulus accipitur, conformans eos, qui perfectissime in Christum credunt, ita ut nihil de integritate catholicae fidei eos lateat, luce tamen perfectorum operum carent, timentes carnalium suarum cogitationum et actionum, veluti infidelium Judaeorum impetum atque invidiam, sola fide colloquio Christi fruuntur, bonorum operum fiduciam non habentes. Propterea Evangelista ait: « Hic venit ad eum nocte » . Et dixit ei: Rabbi, scimus, quia a Deo magister venisti; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ex his verbis, quibus Nicodemus visus est Christum alloqui, datur intelligi, ipsum, Nicodemum dico, unum fuisse ex his, qui crediderunt paulo ante in die Pascha, de quibus dictum est: « Cum autem esset 122.0314D| Hierosolomis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat » . Ad hoc enim respicit quod ait: « Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo » .

Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum 122.0315A| Dei. Quaeritur, cur Jesus de secunda nativitate, quae est secundum spiritum, respondit Nicodemo, cum ipse nihil inde interrogasse videatur? Sed respondendum: quoniam Dominus vidit eum credidisse, sicut et ceteri crediderunt, qui signa ejus viderunt, et existimasse, quod sola fides eis sufficeret, absque spiritualis generationis virtute et sacramentis, continuo docere eum coepit de nativitate, quae est secundum spiritum. Ac si ei aperte diceret: Non sufficit tibi, solummodo in me credidisse, nisi sacramenta baptismatis accipias, virtutemque spiritualis generationis intelligas. Notandum, quod in codicibus Graecorum ἄνωθεν legitur, ubi in latinis codicibus denuo reperitur, ut sit sensus: nisi quis natus fuerit ἄνωθεν, hoc est desursum, 122.0315B| ut desursum dicamus pro denuo; quod et facilius intelligitur, et duabus nativitatibus, terrenae videlicet atque caelesti, convenientius. Ait enim Apostolus: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis » . Duae siquidem nativitates sunt, ut ait Augustinus; quarum una de terra, altera de caelo, hoc est desursum; una ex parentibus, secundum carnem, altera ex Christo et Ecclesia, secundum spiritum; una in similitudine jumentorum per peccatum in mortem, altera in similitudine caelestium virtutum per gratiam in vitam; una contra naturam per delictum, altera secundum naturam per delictorum remedium. Gregorius autem theologus quatuor nativitates astruit, quas etiam Dominus noster Jesus Christus pro salute 122.0315C| humanae naturae subiisse dignatus est. Quarum prima est nativitas illa, in qua totum genus humanum simul de nihilo natum; de qua scriptum est: « Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam » . Secunda, quae hominis delictum subsecuta ex utroque sexu, ad similitudinem ceterorum animalium, de qua eadem Scriptura dicit: « Masculum et feminam fecit eos » ; per quam totum genus humanum in infinitum multiplicatur terrena successione. Tertia, quae est secundum spiritum, de qua nunc Dominus ait: « Nisi quis natus fuerit denuo » ; in qua nativitate incipit humana natura ad suam pristinam sedem, de qua corruit, redire. Quarta erit in resurrectione omnium, quando nascetur simul tota nostra natura, 122.0315D| morte interempta, in vitam aeternam. Prima itaque naturalis, secunda propter peccatum, tertia per gratiam Redemptoris, quarta secundum naturam simul et gratiam. Inest enim naturaliter humanae naturae virtus resurrectionis, siquidem contraria omnino sibi est mors aeterna. Quid autem natura confert resurrectioni, et quid gratia, alius disserendi locus est. Non potest videre regnum Dei. Regni Dei multiplex intellectus est. Regnum Dei est ecclesia fidelium, de qua scriptum: « Regnum Dei inter vos est » . Regnum Dei universitas corporalis et spiritualis creaturae. Regnum Dei caelestes virtutes et justorum 122.0316A| animae. Regnum Dei est Filius Dei, qui « a fine usque ad finem adtingit fortiter et disponit omnia suaviter » . Regnum Dei visio veritatis est. Quod ergo ait: non potest videre regnum Dei, non incongrue intelligitur: non potest me cognoscere, qui sum regnum Patris. Non enim solummodo rex omnium sum, sed et illud regnum et omnia. Recte igitur visio veritatis regnum Dei et dicitur et intelligitur.

Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae secundo introire et [re] nasci? Carnaliter intellexit, qui adhuc secundum carnem solummodo natus fuit, et ideo carnaliter respondit, quoniam non erat natus ex sacramento baptismatis et spiritu. Attamen vere dixit, quia nemo potest bis nasci 122.0316B| secundum carnem, sicut nemo potest bis nasci secundum spiritum. Ut enim nascitur semel homo in carne ex carne, ita semel nascitur homo ex spiritu in spiritu. Sacramentum namque baptismatis semel acceptum nemo potest iterare.

Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nis quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Ubi datur intelligi, non aliud esse videre regnum Dei, et aliud introire in regnum Dei, sed idipsum. Qui enim videt regnum Dei, ille intrat; et qui intrat, ille videt. Videre enim intrare est, et intrare videre, hoc est veritatem cognoscere. Nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, hoc est, ex sacramento visibili et intellectu invisibili. Ac si aperte dixisset: Nisi quis 122.0316C| symbolum baptismatis acceperit visibiliter, et spiritum, id est, intellectum ipsius symboli non perceperit, non potest introire in regnum Dei. Potest et sic intelligi: ex aqua, hoc est, ex visibili sacramento, et Spiritu sancto. Quaeritur, qua de causa Dominus visibile sacramentum baptismatis in aqua fieri constituit, cum videatur sola doctrina spiritualis per fidem sufficere ad nativitatem hominis ex spiritu. Sed et hoc dicendum: quoniam homo ex visibili corpore et invisibili anima constituitur, necessarium erat sacramentum visibile ad purificationem visibilis corporis, sicut necessaria est invisibilis fidei doctrina ad sanctificationem invisibilis animae. Quamvis enim sacramentum visibile baptismatis nihil adhuc in hac vita corpori videatur conferre, in resurrectione 122.0316D| tamen futura de mortali efficiet immortale, de corruptibili incorruptibile, et cetera, quae ad gloriam futurae resurrectionis pertinebunt. Verumtamen etiam in praesenti vita sanctificat fidelium corpora virtus sacramenti, cum templum Dei efficiantur, dicente Apostolo: « Nescitis, quia corpora vestra templum sancti Spiritus sunt » ? Sed si quis plene virtutem baptismatis noscere desiderat, legat sanctum Dionysium Areopagitam in libro de Ecclesiastica ierarchia.

Sequitur: Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Duas nativitates 122.0317A| repetit, ex carne videlicet et ex spiritu. Quod natum est ex carne, hoc est, ex primo homine per carnis successionem, caro est, hoc est, carnale est. Notandum, quod in hoc loco nomine carnis non carnem solummodo, sed totum carnalem hominem significaverit. Siquidem saepe anima carnalis carnis nomine vocitatur, unde Apostolus: « Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem » . Sciendum quoque, quod, sicut totus homo carnalis anima et corpore caro dicitur, ita et totus homo spiritualis anima et corpore spiritus, quoniam nascentes homines in Christo per Spiritum sanctum unum cum ipso Spiritu efficiuntur secundum corpus et animam. Ubi datur intelligi, quod sacramentum baptismatis mutationem carnis in 122.0317B| spiritum futuram esse praefigurat.

Non mireris, quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Ac si dixisset: non sit tibi mirum et incredibile, hominem nasci iterum ex spiritu.

Spiritus ubi vult spirat. Ubi Spiritus sanctus virtutem sanctificationis suae vult perficere, ibi spirat, ibi sanctificationem perficit. Ex hoc intelligitur, quod fides, qua credimus in Christum, et sacramentum, quo renascimur, dona sancti Spiritus sint, qui ubi vult spirat, hoc est, operatur in his, in quibus vult operari, dividens singulis propria, prout vult. Et vocem ejus audis. De voce sancti Spiritus sat est verba sancti Augustini ponere. Ait enim: « Nemo videt spiritum; quomodo audimus vocem spiritus? Sonat psalmus, vox est spiritus. Sonat 122.0317C| Evangelium, vox est spiritus. Sonat sermo divinus, vox est spiritus. Vocem ejus audis, et nescis, unde veniat et quo vadat. Si nasceris et tu de spiritu, hoc eris ut ille. Qui non est natus adhuc de spiritu, nescit de te, unde venias et quo vadas; hoc enim ait secutus: Sic est et omnis qui natus est ex spiritu » . Hactenus verba Augustini. Vox igitur spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus. Sed quoniam ille adhuc non est natus ex spiritu, neque cognoverat, unde veniat spiritus, et quo vadat, quamvis vocem ejus audierit, dicitur ei: Sed nescis, unde veniat et quo vadat, quia adhuc non es natus ex spiritu. Ideoque, quamvis vocem meam audias, dum de spiritu meo loquor, nescis, unde venit spiritus ille, id est, qua occasione vult ex 122.0317D| se nasci hominem in spiritu, aut ad qualem perfectionem ducit ipsum nascentem ex se hominem. Nam qui ex eo nascitur, unus cum eo efficitur. Quemadmodum ille Spiritus sanctus est per naturam, ita et nascentem ex se spiritum sanctum efficit per gratiam. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Non ut tu, o Nicodeme, qui nondum natus es ex spiritu, nescis, unde veniat spiritus et quo vadat, quamvis vocem ejus audias, omnis, qui nascitur ex spiritu, et vocem ejus audit, hoc est intelligit, et qua de causa spirat in his, in quibus vult, et ad qualem finem eos perducit. Mihi tamen videtur facilius intelligi, si interrogative proferatur quod Dominus ait, sic est omnis natus ex spiritu, ut sit 122.0318A| sensus: spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde venit et quo vadit, quoniam adhuc non es natus ex spiritu; sic est omnis? Ac si dixisset: putasne sic esse omnem nascentem ex spiritu, ut audiat vocem spiritus, ignoret autem, unde venit et quo vadit? Noli hoc existimare. Nam si nascaris ex spiritu, non solum vocem ejus audies, verum etiam cognosces, unde venit et quo vadit. Venit a Patre per Filium, sicut alibi scriptum: « Quem mittet Pater in nomine meo, ut ex se credentes in Christum nascantur » . Redit ad Patrem per eundem Filium, nascentes ex se in divinam filietatem reducens.

Respondit Nicodemus et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Adhuc haesitat, qui litteram legis 122.0318B| legerat, spiritum autem ipsius omnino ignorabat. Quod ait Apostolus: « Littera occidit, spiritus autem vivificat » . Lex enim lecta et non intellecta occidit, lecta vero et intellecta vivificat. Proinde impossibile Nicodemo visum erat, quod de nativitate ex spiritu Dominus praedicabat. Ignorans spiritum divinae doctrinae refellitur judaica superbia, quae negat altiora esse legis littera, in qua redolent divina mysteria Ac per hoc reprehenditur Nicodemus a Domino. Ait evangelista:

Respondit Jesus et dixit ei: Tu es magister Israel et haec ignoras? Ubi notandum, quod non insultando Dominus dixit tu es magister Israel, sed superbiam opprimendo, quae nihil praeter litteram noverat et carnalem nativitatem.

122.0318C| Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Ac si aperte diceret: Putasne, superbe Judaee, et virtutem divinorum eloquiorum ignorans, nos dicere, quod ignoramus, aut quod non vidimus testari? Non ita est; quod scimus loquimur. Sapientia novit quae loquitur, et vidit quae testatur; ipse est enim sapientia, quae nec fallit nec fallitur. Ipse est visio, quae omnia, prius quam fierent, vidit. Et ipsa visio substantia est eorum quae visa sunt, cujus testimonium verum est, quoniam ipse est veritas. Omne autem, quod ex veritate procedit, verum esse necesse est. Necnon et ipse Dominus locutio est Patris, et sermo Patris, et verbum ejus. De illo sermone Propheta ait, « velociter currit sermo ejus » , 122.0318D| et ipse de se ipso ait: « Sermo, quem locutus sum vobis, non est meus, sed mittentis me Patris » . Inspice erga vim verborum quod scimus loquimur, quoniam ipse est scientia et locutio; et quod vidimus testamur, quoniam ipse est visio ac verum testimonium. Quod autem pluraliter dixit, mysterium sanctae Trinitatis suggerit. Et testimonium nostrum non accipitis, quia in nos non creditis, neque ea, quae docemus intelligere valetis; nondum enim ex spiritu nati estis.

Si terrena dixi, vel, sicut in Graeco legitur dicebam vobis, et non creditis, quomodo, si dicam vobis caelestia, credetis? Nicodemus quaesivit, quomodo possunt haec fieri? impossibilem esse ex Spiritu nativitatem existimans; sed audit a Domino: si terrena dicebam 122.0319A| vobis. Quaeritur, cur, cum nihil terrenum in praedictis sermonibus videatur dixisse, omnino enim spiritualia dixit, spiritualem nativitatem ex spiritu docens, dixerit: si terrena dicebam vobis? Ad hoc dicendum, quia non ad praedicta respicit responsio, sed ad ea, quae superius in die Pascha dixerat quaerentibus signum Judaeis: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud » . Ait ergo: Si de meo terreno adhuc corpore solvendo paulo superius dicebam vobis, et non credidistis, quomodo, si dicam vobis caelestia, credetis? hoc est, spiritualem nativitatem a sancto Spiritu, quae caelestis est atque divina? Si igitur terreni corporis mei solutionem in passione, et tertia die ipsius resurrectionem non credidistis, quid a me quaeritis spiritualis nativitatis 122.0319B| aperire vobis mysteria, quae, quoniam renati non estis ex spiritu, omnino credere non valetis? Dicam tamen caelestia, quamvis intelligere non possitis.

Et nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo. Ascendit, ambiguum est, cujus temporis verbum sit, utrum praeteriti, an praesentis. Sed in Graeco non est ambiguum; praeteriti temporis est. In hac sententia quaeritur, quis est descensus Filii hominis, et quis ascensus; et quod caelum, in quod ascendit, et de quo descendit, et in quo semper manet, dum ascendit et descendit? Sed ne, multorum sensus de hoc dicendo, moras faciamus, quod verisimilius videtur, sat est dicere. In divina Scriptura Pater caelestis, qui est principium omnium, nomine caeli crebro nominatur. 122.0319C| Saepe in Evangelio legitur, Dominum surrexisse in caelum, id est in Patrem. Non enim credendum est, ipsum elevasse oculos suos in hoc caelum sidereum, corporale, circumscriptum, mortale. In Patrem igitur elevabat oculos, ut eum aspicientes indubitanter crederent semper in Patre fuisse, ad quem intendebat. Quod ergo ait: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo, pulchre aliis verbis exponitur: nemo ascendit in Patrem, nisi qui de Patre descendit, filius hominis, qui est in Patre. Qualis autem descensus ejus et ascensus, ipse alibi aperte exposuit, dicens: « Exivi a Patre et veni in mundum, et iterum relinquo mundum et vado ad Patrem » . Exitus ergo ejus a Patre humanatio est, et reditus ejus ad Patrem 122.0319D| hominis, quem accepit, deificatio, et in altitudinem divinitatis assumptio. Solus ille descendit, quia solus incarnatus est; sed, si solus ascendit, quae spes est his, pro quibus descendit? Magna quidem et inexplicabilis, quoniam omnes, quos salvavit, in ipso ascendunt, nunc per fidem in spe, in fine vero per speciem in re, sicut ait Joannes in Epistola sua: « Scimus quonium filii Dei sumus; nondum apparuit quid erimus; cum autem apparuerit, similes ei erimus; videbimus enim eum, sicuti est » . Solus itaque descendit, et solus ascendit, quia ille cum omnibus suis membris unus Deus est, unicus Filius Dei. In ipso enim omnes credentes in ipsum unum sunt; unus itaque Christus, corpus cum membris, ascendit in Patrem.

122.0320A| Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic exaltari oportet Filium hominis, ut omnis credens in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Figuram suam ipsa veritas exponit; umbram suam ipsum corpus asserit. Divina narrat historia, populum Dei a serpentibus in deserto afflictum, crebrisque eorum morsibus magnam stragem fuisse; sed Moyses, jubente Domino, aeneum serpentem fecerat, quem in alta arbore suspenderat, populoque jusserat, ut, quicunque morsus esset a draconibus, in aeneum suspiceret colubrum, et sanaretur, et a serpentina plaga liberaretur. Hoc totum umbra futuri est, hoc est, figura Christi morituri pro salute omnium, quos serpentes delictorum suorum venenosis morsibus interimunt. Moyses itaque ipse Christus est; serpens 122.0320B| aeneus mors Christi: lignum, in quo serpens suspensus, crux Christi, in qua mortem subiit pro salute omnium in se credentium. Pulchre quoque mors Christi per serpentem figuratur a forma, qua causa pro effectu ponitur. Causa quippe mortis Christi serpens erat. Ac per hoc et serpens figurate effectum suum, id est mortem praetendebat, ut omnis, qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magna distantia est inter litteram et spiritum, inter figuram et veritatem, inter umbram et corpus. Littera est factum, quod sancta narrat historia; spiritus est mors Christi, quam tradit Evangelium; serpens figuratur in ligno suspensus; aspicientibus se vitam praestabat temporalem; mors Christi credentibus in eum vitam praestat aeternam. 122.0320C| Sed quid haec ad secundam nativitatem ex spiritu, non immerito quaeritur? Facillime solvitur. Nemo ascendit in Christo ad Patrem, nisi qui ex spiritu nascitur, ut conformis fiat imaginis Filii Dei, hoc est, ut Christus in illo formetur, et unum cum Christo sit. Similiter nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur; nemo ex spiritu nascitur per baptismum, nisi in morte Christi, sicut ait Apostolus: « Consepulti sumus cum Christo per baptismum, nisi in mortem, ut, quemadmodum Christus surrexit a mortuis in gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » .

Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Causam humanae salutis aperit, Patrem videlicet caelestem, ex quo omnis salus et restitutio 122.0320D| humanae naturae per unigenitum suum in Spiritu suo. Dilectio itaque Patris causa et humanae salutis, qui in tantum dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, hoc est morti traderet, ut omnis aspiciens in mortem ejus non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sed quaeritur, quem mundum dilexit Deus? Non enim credendum est, mundum istum, id est universitatem, quae constat ex caelo et terra, Patrem dilexisse. Ille enim non propter se ipsum, sed propter superiorem mundum factus est. Mundum igitur superiorem, quem ad imaginem et similitudinem suam condidit, id est humanam naturam Pater dilexit ita, ut Filium suum pro eo traderet. 122.0321A| Sed notandum, quod mundus, quem Pater dilexit, id est homo, non propterea mundus vocatur, quod quattuor elementis constiterit, quod solum secundum corpus fieri in terreno adhuc homine consideratur; sed ideo homo κόσμος vocatur, quoniam ornatus est ad imaginem et similitudinem Dei, quae vel solum, vel maxime in anima intelligitur. Κόσμος quippe graece ornatus proprie interpretatur, non mundus. Et quae creatura tam ornata est, quam ea, quae ad imaginem Creatoris condita? Ad hoc itaque dilexit Deus mundum, et pro eo tradidit Filium, ut omnis credens in eum non pereat, sed habeat vitam, non temporalem, sed aeternam.

Non enim misit Deus Filium suum in mundum, hoc est, in humanam naturam, ut judicet, hoc est, damnet 122.0321B| propter suum peccatum, mundum, hominem videlicet, sed ut salvetur mundus humanae naturae per ipsum.

Qui credit non judicatur, qui autem non credit jam judicatus est. Qui autem credit in Filium Dei, non judicatur, quoniam dimittuntur ei omnia peccata, pro quibus judicaretur. Qui non credit, finitum est de eo judicium, quia non credit; ac per hoc habet peccata, pro quibus judicatur, quoniam neque credit, neque dimittere ei sua peccata vult. Ubi notandum, quod unusquisque se ipsum judicat vel non judicat. Non judicat se ipsum, qui considerat dimissa ei delicta, et non in eo manet, quod judicetur; qui autem non credit, ipse se judicat, quoniam in se detinet digna judicio. Jam judicatus est. Jam dixit, adhuc in praesenti tempore. Quamvis enim judicium, quo 122.0321C| se judicat damnandum, occultum sit adhuc in hac vita, in futura tamen manifestabitur. Quare jam judicatus est? Quia non credit in nomen unigeniti Filii Dei. Nihil aliud est ergo judicium, id est aeterna condemnatio, nisi non credere in Filium Dei, sicut nihil aliud est beatitudo et vita, nisi credere et cognoscere Filium Dei; sicut ipse ait: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum ac solum Deum, et quem misisti Jesum Christum » . Sequitur:

Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum. Si lux non veniret in mundum, non esset de mundo judicium, sicut Dominus ait: « Si non venissem et locutus fuissem, peccatum non haberent » . Lux itaque, hoc est Dei Verbi incarnatio et doctrina et passio et resurrectio, judicat mundum. Qui vult accedere ad 122.0321D| lucem, hoc est ad Filium Dei, ut in eum credat, eumque cognoscat, non judicatur; qui autem neque in eum credit, neque intelligit, in tenebris suis manebit, in quibus damnabitur, hoc est judicabitur, nolens accedere ad lucem. Et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Pulchre ait homines, hoc est carnales, impii, increduli, non spirituales; nam illi ultra hominem ascendunt et superant suam naturam per ejus, qui eos illuminat, gratiam. Cur autem homines dilexerunt magis tenebras quam lucem, consequenter 122.0322A| subjungit, dicens: Erant enim eorum mala opera. Quae sunt illa mala opera? Non alia, nisi impietas et incredulitas et odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, velle autem in tenebris peccatorum manere.

Omnis enim mala agens odit lucem, nec venit ad lucem, ut non redarguantur opera ejus. Ideo fugit impius lucem veritatis, ne impietas ejus manifesta fiat, in qua omnia mala opera continentur. Ut enim pietas nullo bono opere caret, ita impietas nullo malo.

Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur sua opera, quia in Deo sunt facta. Quis est qui facit veritatem, hoc est, quis est qui bona opera, quae jubet veritas, perficit, nisi qui credit in Christum? Et quis est, qui venit ad lucem, hoc est ad Christum et doctrinam ejus, ut manifestentur 122.0322B| opera sua bona, quia in Deo sunt facta, nisi ipse, qui credit in Christum, et mandata ejus custodit?

Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et reliqua. Non est existimandum, continuo post disputationem cum Nicodemo, quae facta est in Jerosolymis, venisse Jesum et discipulos ejus in Judaeam terram, sed peracto spatio temporis de Galilaea in Judaeam rediisse. Morali sensu Judaea terra est cor fidelium. Judaea quippe confessio interpretatur. Confessio autem duplex est. Est enim confessio peccatorum, est et confessio divinarum laudum. In quocunque ergo corde duplex illa confessio fuerit, et peccatorum videlicet et divinarum laudum, illuc venit Jesus et discipuli ejus, hoc est doctrina ejus et illuminatio, ibique demorabatur et purgat 122.0322C| illud ab omnibus delictis. Et hoc est quod sequitur:

Et illic demorabatur cum eis et baptizavit. Juxta litteram demorabatur Jesus cum discipulis vel cum credentibus Judaeis in Judaea. Ambiguum enim est quod ait demorabatur cum eis, utrum cum discipulis suis, an cum credentibus in eum Judaeis, aut, quod verisimilius est, cum utrisque. Et baptizavit. Ubi quaeritur, si Christus ipse baptizavit, quomodo evangelista in sequentibus dicit: « Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus » . Sed ad hoc dicendum, quod ipse Christus baptizavit discipulos suos primum, deinde ipsi discipuli baptizabant credentes in Christum. Quamvis quidam existiment, neminem eum baptizasse per seipsum, sed dicitur baptizasse, qui discipulis suis jussit baptizare. Sequitur:

122.0322D| Erat autem Joannes baptizans in Αἰνὼν juxta Saleim, quia aquae multae erant illic. Adhuc Joannes baptizabat in Jordane, dum Christus in Judaea coeperat et discipulos suos, et per eos alios baptizare. Non enim debuerat praecursor discipulus praecursionis suae mysterium intermittere, priusquam ipse, cujus praecursor erat, inciperet veritatem ostendere. Umbra adhuc permansit, quia non omnino lux patefacta fuit. In Aennon, hoc est in aquis; enos enim hebraice aqua dicitur; ideo subsecutus ait, quasi 122.0323A| interpretationem nominis aperiens: quia aquae multae erant illic. De Saleim autem varie tradunt. Quidam volunt de Jerusalem accipi, quae non longo spatio locorum distat ab Jordane. Nam primitus Saleim simpliciter nominata, ut aiunt; deinde Ebussalem, quia ab Ebusseis possessa; deinde Jerusalem, hoc est templum pacis, propter nobilissimi templi a Salomone constructi divulgatam in fines mundi gloriosissimam famam. Alii vero, quibus, ut aestimo, fides magis habenda, Salem dicunt oppidum ultra Jordanem situm, eo loci, quo Jordanus intrat in lacum Asfalti, hoc est in lacum bituminis, et in illo oppido quondam Melchisedech regnasse, cujus oppidi adhuc vestigia remanent. Juxta illud baptizabat Joannes, quia erant ibi aquae multae.

122.0323B| Non[dum] enim missus fuerat in carcerem Joannes. Nam postquam missus est in carcerem, continuo desivit baptizare, baptismate Christi inchoante. Quaeritur, quid baptisma Joannis his, qui ab eo baptizati sunt, profuit? Nullo modo enim credendum est, non solum originalis peccati, verum etiam propriorum delictorum remissionem contulisse. Quid ergo contulit? Magnum quidem. Quantum enim catechumenis nondum baptizatis doctrina fidei prodest, tantum Joannis baptisma baptizatis in eo, priusquam baptisma Christi subirent, profuit. Joannes quippe poenitentiam praedicabat, et baptismum Christi praenuntiabat, et in cognitionem veritatis, quae mundo apparuit, attraxit. Nonne similiter quotidie ministri faciunt Ecclesiae? Erudiunt primo venientes ad fidem; 122.0323C| deinde peccata eorum redarguunt; deinde remissionem omnium peccatorum in baptismate promittunt; ac sic ad cognitionem et dilectionem veritatis eos attrahunt. Additur ad cumulum laudis et utilitatis, quam Joannis baptisma perfecit. Debuit quippe praecursor in omnibus praecursionis suae effectum implere, ut, quemadmodum praecessit Christum nativitate et praedicatione, ita etiam baptismatis similitudine. Ut enim aurora praecedit ortum solis, ita sacramenta Joannis opera Christi praecesserunt, et quemadmodum aurora quodammodo umbras excutere, ita doctrina et mysterium praecursoris tenebras ignorantiae totius mundi inchoabat excutere. Itaque, ne subito verum baptisma Christi appareret mundo, praecessit figuratum baptisma, ut altius et 122.0323D| clarius veritas elucesceret, si prius sedentibus in tenebris figura arrideret. Item quaeritur, cur Christus baptizatus est a suo servo. Ad quod dicendum: propterea Christus a servo baptizari dignatus est, ut praecursoris sui officium et honorificaret, et verum illud fuisse, omnibus Judaeis ac toto mundo notum faceret. Sed si sola haec causa fuit baptizandi a servo suo Domini, cur non solus Christus baptizatus est a Joanne? Sufficiebat enim ad laudem et testimonium baptismatis servi humilitas Domini. Sed ad 122.0324A| hoc dicendum, quod, si Christus solus ab Joanne baptizaretur, plus baptisma Joannis, quam Christi, baptizatis conferre videretur. Multo enim melius potuit existimari unicum baptisma, quo Dominus baptizatus est, quam baptisma, quo multi ab ipso Domino et discipulis suis baptizati sunt. Sed ne hoc putaretur, multi a Joanne sunt baptizati. Si autem quaeritur, utrum in aliquo profuit ipsi Domino, quod a suo praecursore baptizatus sit, quidam non absurde respondent, Christum sanctificationem quandam Joannis effecisse. Illud autem baptisma nihil Christo contulit. Scimus tamen, Graecorum auctores fiducialiter asserere, sanctificationem humanitatis Christi per sacramentum baptismatis Joannis auctam fuisse. Quod maxime ex descensione 122.0324B| Spiritus sancti in specie columbae super ipsum baptizatum argumentantur. Nec mirum, cum evangelista dicat: « Jesus autem proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines » . Quid mirum, si quoddam augmentum humanitatis Christi per sacramentum praecursoris sui baptismatis Christus acciperet, verbi gratia humilitatis suae merito, qua baptisma sui servi subire non dedignatus est? Accepit gratiam, ut sui baptismatis virtute omnium delictorum et originalium et propriorum omnes credentes in se remissionem acciperent. Addit etiam Augustinus aliam causam baptizandi Domini a servo suo: ne catechumeni caste atque pie post acceptam fidem viventes superbirent, existimantes mysterium baptismatis nil eis addere posse, cum secundum 122.0324C| illam, qua imbuti sunt, fidem vivant. Sed ne in hoc errarent, et in vanum laborarent, Dominus voluit exemplum eis dare de suo baptismate, ut nullus eorum auderet inflari, videntes Dominum suum servi sui baptismum subiisse. Si enim Dominus baptismum sui servi noluit despicere, qua ratione illi baptismum Domini sui nollent subire?

Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Discipuli Joannis, videntes multos Judaeorum credidisse in Christum, et baptizatos fuisse a discipulis ejus, invidia commoti, interrogabant ipsos Judaeos de purificatione, hoc est de baptismate. Mirabantur enim alios posse baptizare praeter Joannem et discipulos ejus, existimantes, majorem esse Joannem Christo, quoniam viderunt non longe ante 122.0324D| ipsum Christum a Joanne in Jordane baptizatum.

Et venerunt ad Joannem, accusare Christum volentes ejusque discipulos, veluti in injuriam ejus baptizare praesumentes, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, qui videbatur discipulus tuus tempore, quo a te baptizatus est trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, dicendo: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi » , ecce hic baptizat, nunc in Judaea, quod valde miramur, et omnes veniunt ad eum. Volumus itaque te interrogare, 122.0325A| quid de hac praesumptione tibi videtur.

Respondit Joannes et dixit: Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo. In quibusdam codicibus Graecorum legitur: nisi fuerit ei datum desursum de caelo. Humiliter respondit servus accusantibus Dominum suum. Non potest, inquit, homo accipere quicquam. Ac si diceret: Putatis me majorem esse ipso, cujus servus et praecursor sum; erratis in eum non credentes, et ignorantes, quid sit et unde venit, et putatis me esse quod non sum. Ut autem sciatis, quid ille sit, et quid ego sum, audite meum responsum: Non potest homo accipere quicquam. Homo sum et non Deus, ille vero et Deus est et homo. Ipse est, de quo testimonium perhibui dicens: « De plenitudine ejus nos omnes 122.0325B| accepimus » . Homo itaque sum; a me nihil accepi, qui non habeo, quod a me accipiam. Quicquid accepi, ab eo accepi. Si gratiam accepi praecursoris, ab eo accepi. Existimatis, me ultra naturam esse humanam. Quia audistis, quod non sine miraculo divinae virtutis natus sum, ex parentibus quippe provectae aetatis, ac veluti ultra humanae naturae consuetudinem natus sum, propter hoc putatis, me ultra hominem esse. Non ita, homo solummodo sum. Si cognovissetis quid sum, non exaltaretis me ultra id quod sum; et si cognosceretis quid ille est, nullo modo compararetis me illi. Homo enim sum, ille Deus; quicquid accepi, ab illo accepi. Sapientissimus praecursor Christi segregat in se ipso naturam et gratiam, sibi attribuens, quod homo, hoc est quod 122.0325C| mortalis, quod peccator, quod ex primo homine terreno terrenus factus sit, et cetera, quae de humanae naturae infirmitate et peccato et poena peccati in se ipso ceterisque hominibus considerabat, gratiam seorsum segregans a se, quam acceperat non ex meritis, sed ex abundantia plenitudinis ipsius, cujus praecursor erat. Duo considerantur in homine: datum videlicet et donum. Datum refertur ad naturam, donum refertur ad gratiam. Et quamvis nullum horum sit nisi ex Deo, sicut ait Apostolus: « O homo, quid habes quod non accepisti » ? solet tamen Scriptura datum naturae quasi ipsi homini, donum vero nulli nisi Deo adscribere. Ad hoc enim dedit Deus naturam, ut eam ornaret per gratiam. Et hoc est quod ait: Non potest homo, hoc est humana 122.0325D| natura, accipere quicquam gratiae, nisi fuerit ei datum de caelo. Datum in hoc loco pro donum Joannes posuit, quod saepissime invenitur in divina Scriptura. Datum enim pro dono, et donum pro dato potest accipi. Ita enim juncta data naturae et dona gratiae, ut inseparabilia fieri videantur. Nulla quippe natura est rationalis, quae omnino dono gratiae careat. Nisi fuerit datum de caelo. De quo caelo? De Patre videlicet. Audi Jacobum apostolum dicentem: « Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum » . Quibus verbis omnino congruit, quod Joannes ait: 122.0326A| Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo, hoc est de Patre, qui principium est omnium bonorum; ac, si de Patre, utique primo per Filium, de cujus plenitudine nos omnes accepimus.

Ipsi vos mihi testimonium perhibetis. Hoc mihi solummodo in vestris verbis congruit, qui non solum non creditis in eum qui misit me, verum etiam baptisma ipsius irritum putatis, quod mihi testimonium adhibetis. Quod dixerim: Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Audistis ex me haec verba, quando de eo loquebar ultra Jordanem; audistis utique, quando dicitis: « Qui erat tecum trans Jordanem, cui testimonium perhibuisti » ; et si audistis, quare illum, de quo tale testimonium perhibui, ad me accusatis, quasi in 122.0326B| injuriam meam multos baptizarit? Dixi: Non sum Christus, sed simplex homo; non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, ille autem unctus; et de plenitudine ejus accepi. Sed quia missus sum ante illum, missus sum in mundum prius, nascendo ante illum. Ille ante omnia secula Deus cum Deo Patre, ego homo in fine seculi missus in carne, antequam ille nasceretur in carne.

Qui habet sponsam, sponsus est. Videns praecursor cogitationes suorum discipulorum, qui talia de Christo ejusque baptismate proferebant, et audiebant sui magistri responsum de se ipso et de suo baptismate, dicens: « Non potest homo accipere quicquam » , humilians se ipsum, veraciterque de se ipso pronuntians, quod terrenus homo sit, et volebant 122.0326C| interrogare: Si homo es solummodo, et majorem potestatem et gratiam a te ipso non habes, praeter quod ab eo accepisti, qui nunc baptizat in Judaea, et tu dicis, quia missus est ante illum, dic, quaesumus, quid es praeter hominem, aut quantus, et quid gratiae accepisti de caelo; respondit: Qui habet sponsam sponsus est. Qui propter Ecclesiam venit, ut haberet sponsam venit, quam nunc incipit ex Judaico populo vocare, multos Judaeorum baptizans. Ipse sponsus est. Ego autem, ut existimatis, neque sponsus sum, neque sponsam habeo, sed in numero sponsae me ipsum computo. Ut sciatis autem, quid sum, et qualem gratiam habeo ab illo sponso, qui habet sponsam, audite: Amicus autem sponsi. Non sum sponsus, sed magnam gratiam sponsi habeo, 122.0326D| amicus ejus sum. Qui stat et audit eum, gaudio gaudet. Ego amicus sponsi sum, et sto in ejus gratia; in ejus amicitia permaneo; non cado; ille me custodit, ne cadam; ille mihi donat, ne gratiam suam deseram, sed semper stem et audiam eum, audiam doctrinam ejus, non extrinsecus solummodo aure corporis, verum etiam intrinsecus aure cordis, et plus intrinsecus quam extrinsecus. Vox ejus testimonium ejus, quo perhibet se Filium Dei et sponsum Ecclesiae; et quia audio verbum ejus, gaudeo propter vocem sponsi. De se ipso ergo profert Joannes quod ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit cum, gaudi, 122.0327A| gaudet propter vocem sponsi, ut discipuli sui aperte cognoscerent, quid ipse esset, et quid Christus, in quem adhuc non crediderant, neque baptismum ejus acceperant. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Ac si diceret: In hoc gaudium meum impletum, in eo, quod factus sum amicus sponsi, et sto in ejus gratia, et audio vocem sponsi, vocantis nunc sponsam in Judaea ex Judaeis, et inchoantis per se ipsum et praedicare et baptizare; quod jam non sentitis, qui in eum non creditis. Et ne miremini, quod ille baptizat, et omnes veniunt ad eum, ut credant et baptizentur, et quod plures discipulos habet, quam ego:

Illum oportet crescere, me autem minui. Illum oportet crescere in mentibus vestris, quem 122.0327B| adhuc solummodo hominem et nullius potestatis existimatis; sed illum oportet crescere, ut non solum verum hominem cognoscatis, sed etiam verum Deum, et suo aequalem Patri. Oportet itaque eum crescere in cogitationibus vestris, me autem minui. Putatis majorem [me] esse, quam sum, illum vero minorem, quam est. Opinio vestra de me in vobis minuetur, opinio vestra de illo in vobis augebitur. Quod si cognosceretis, ex visibilibus signis augmentari potuissetis. Ego decollabor, ille exaltabitur in cruce, ut per hoc cognoscatis, quia oportet illum crescere super omnia in mentibus perfecte credentium in eum, me autem minui, ut nemo de me existimet, praeter quod sum et ab eo accepi. Id ipsum significat, quod ipse luce inchoante crescere, 122.0327C| tenebris autem decrescere natus sit; ego vero luce inchoante minui, tenebris autem inchoantibus crescere natus sum. Potest et aliter intelligi. Joannes figuram legis gestat, Christus vero figuram suam, id est veritatis. Apparente igitur veritate in mundo coepit lex minui, hoc est carnalia opera. Cognoscens haec praecursor et propheta et plusquam propheta, ait: Illum oportet crescere, me autem minui. Ille, quia veritas est, crescet in mundo, hoc est, clarissime cognoscetur ab his qui credunt et credituri sunt in eum. Lex autem, cujus figuram gero, minuetur, veritate crescente.

Qui desursum venit, super omnes est. Iterum redit servus ad comparationem sui et Domini sui. Qui desursum venit, hoc est, qui ex Patre venit in 122.0327D| mundum, ut salvaret mundum, super omnes est, non solum me superat servum et praecursorem suum, verum etiam omnes homines, et non solum homines, verum etiam omnes virtutes caelestes, et omnia, quae sunt, et quae non sunt. Nec hoc juxta divinitatem, sed juxta humanitatem; homo quippe est et plusquam homo. Divinitas ejus nihil superat, quia omnia est. Qui est de terra, terra est, et de terra loquitur. De se ipso hoc ait, ac si diceret: Ego, qui de terra sum, hoc est de terrenis parentibus, natus ex illo, cui dictum est, « Terra es et in terram ibis » , hoc est ipso terreno homine, ex quo 122.0328A| omnes terreni peccatum et poenam peccati, hoc est mortem, traxere, inde sum. Et ideo terra sum, quia de terra natus sum, nec aliud me esse arbitror. Si quid supra haec habeo, de plenitudine ipsius accipio, ante quem missus sum. Et de terra loquitur, hoc est, de fragilitate meae naturae loquor, cognoscens eam nil esse, si desursum non acciperet. Et ne mireris, Joannem de se ipso veluti de quadam tertia persona dixisse, nec sine ratione, quoniam personam omnis terreni hominis in se ostendit. Qui de caelo venit, super omnes est. Eadem verba sunt, praeter quod prius desursum venit, nunc autem de caelo venit. Et quae est ista repetitio, et quid vult? An forte aliud est « desursum venit » , aliud « de caelo venit » ? Christus desursum venit, Christus 122.0328B| de caelo venit, ideoque super omnes est, et super omnia. Potest itaque talis distantia inter « desursum venit » et « de caelo venit » intelligi, ut in eo, quod dixit « desursum venit » , intelligamus altitudinem humanae naturae ante primi hominis delictum, de qua altitudine hominem venisse Christum non dubitamus. Nam si de homine post peccatum veniret, peccato forsan non careret; quoniam vero peccato caruit, recte credendus est hominem ante peccatum accepisse. Nam Dominus noster Jesus Christus, humanae conditor naturae atque salvator, et de primo homine accepit ante peccatum, et veluti de secundo homine post peccatum. Quid accepit ab homine ante peccatum? Carere peccato, quia humana natura, priusquam peccaret, 122.0328C| omnino peccato carebat. Quid accepit ab homine post peccatum? Mori pro peccato, absque ullo reatu peccati. Quod ergo prius ait « qui desursum venit » , recte intelligitur, qui de sublimitate humanae naturae, ad imaginem Dei factae, antequam peccaret, venit. Nullus enim inde venit, nisi ipse solus. Quotquot enim venerunt in mundum, ab homine peccante venerunt; solus ille absque peccato ab homine ante peccatum processit. Quod autem in sequentibus dixit, qui de caelo venit, super omnes est, ibi intelligimus Patrem caeli nomine significatum, a quo missus est Christus in mundum, sicut ipse ait: « Exivi a Patre, et veni in mundum » . Duobus itaque modis unigenitus Filius Dei super omnia esse credendus est: primo, quia super omnem humanitatem 122.0328D| exaltatur, qui de ipsa, priusquam peccaret, venit; secundo, quod juxta altitudinem divinitatis, in qua Patri aequalis est, omnem superat creaturam.

Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quid est, quod Filius Dei vidit? Non aliud, nisi cognovit, se in Patre, et aequalitatem ipsius esse. Et audivit. Quid audivit? Audivit a Patre: « Ego hodie genui te » . Vidit igitur se ipsum secundum suam divinitatem in suo Patre, et audivit a suo Patre, quod ipse eum genuerit aequalem sibi. Hoc testatur. Quid testatur? Quod Filius Dei sit. Et ubi testatur? Redige ad superiora, ubi ipse de se ipso ait: « Non enim misit Deus Filium suum 122.0329A| in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur. Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filius Dei » . Hoc itaque est, quod vidit Filius Dei, et de se ipso testatur. Et testimonium ejus nemo accipit. Si testimonium ejus nemo accipit, quare venit, et quid utilitatis mundo contulit? Joannes praecursor, plenus gratia divinae prophetiae, providit eos, qui in Christum credituri sunt, testimonium illius accipientes, et eos, qui in eum non sunt credituri, testimonium illius respuentes. De his, qui non credunt neque credituri sunt, a se ipsis [ad] interitum praeparati, nemo accepit testimonium Filii Dei. De his autem, qui credunt et credituri sunt, nemo est, qui testimonium ejus non accipiat, 122.0329B| ac per hoc, qui salvus non sit. Ideoque sequitur:

Qui accipit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est, hoc est, in corde suo firmavit, et quasi sigillo incommutabili perfectae fidei conclusit, quia Deus verax est. Quod facilius intelligitur, si graecus sermo legatur: Quia Deus verus est, ut sit sensus: Qui accipit testimonium Filii Dei de se ipso, quod Filius Dei sit, et quod pro salute mundi Pater suus eum miserit, ille firmiter credit, quia Deus verus est, qui de se ipso, quod verus Deus sit, veri Dei Filius, testimonium perhibuit.

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc de Filio Dei loquitur solummodo, qui, quoniam a Deo Patre missus est, verba Dei loquitur. Nonne et prophetae ab eo missi sunt? Nonne et apostoli ab eo 122.0329C| missi sunt, et verba Dei locuti sunt? Quid ergo de solo Christo dictum est: Quem misit Deus, verba Dei loquitur? Videtur enim dixisse: Quem misit Deus, illius mittentis se Dei verba loquitur; quod prophetae fecerunt, similiter apostoli. Quid ergo magnum datur Christo, quod aliis non datum? Intende in verba: Quem misit Deus, Pater videlicet, verba Dei loquitur; quoniam et ille, qui missus est, Deus est, ideo verba Dei loquitur, ut sit sensus: Quem misit Deus, profecto Deus est, ac per hoc verba illius verba Dei sunt; ergo verba Filii de se ipso, testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. Verba prophetarum et apostolorum verba Dei sunt, quia verba Dei locuti sunt. Sanctus enim Spiritus locutus est in eis, nec tamen illa verba referuntur ad 122.0329D| illos, ut illorum verba sint, sed veri Dei verba. Verba Christi ad se ipsum referuntur, et verba Dei dicuntur merito, quia naturaliter Deus est, et totus Deus, et tota sapientia, et in eo plenitudo donorum Dei. Propterea sequitur: Non enim ex mensura dat Deus spiritum. Ac si dixisset: Ex mensura dat Deus spiritum suum singulis hominibus, sicut ait Apostolus: « Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae » , ceteraque spiritualium denorum divisio. Quibus verbis ostenditur, ex mensura dari Spiritum sanctum membris Ecclesiae. Quod consequenter ait Apostolus, dicens: « Unus autem operatur 122.0330A| atque idem Spiritus, dividens singulis propria, prout vult » . Christo autem, qui est caput Ecclesiae, non e mensura dat Deus spiritum, sed sicut totum ex se ipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non participaliter, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter.

Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. Causam reddit, cur ceteris hominibus ex mensura dat Deus spiritum, Filio autem suo non ex mensura, sed ex toto dat spiritum. Quare? Non ob aliud, nisi quia Pater diligit Filium, ideo dedit ei totum suum spiritum, et omnia dedit in manu ejus. Quae omnia? An forte omnia, quae in ipso facta sunt? In principio enim fecit Deus caelum et terram; et psalmus, 122.0330B| « Omnia in sapientia fecisti » . Illa itaque omnia, quae in Filio facta sunt, dedit Pater in manu ejus. Altius omnia dedit in manu ejus, hoc est, omnia quae substantialiter habet Pater, dedit Filio, gignendo ipsum de se aequalem sibi per omnia.

Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Quare? Quia ipse Filius vita aeterna est, sicut ipse ait: « Ego sum veritas et vita » . Merito ergo, qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Ac si dixisset: Qui credit in Filium, habet ipsum Filium, ac per hoc habet vitam aeternam, quia ipse Filius vita aeterna est. Qui autem non credit in Filio, non videbit vitam aeternam. Eodem genere locutionis: qui autem non credit Filio, non videbit Filium, qui est vita. Sed ira Dei manet super eum. Non dicit: ira Dei veniet 122.0330C| super eum, sed ait: manet super eum. Quae est illa ira Dei? Nihil aliud, nisi maledictio illa, qua Deus maledixit primi hominis peccato, mandatum suum transgredientis, dicens: « Maledicta terra in operibus tuis » . Illius irae effectus est mors, et corruptio, et omnino veritatis ignorantia, quae omnia manent super eum. De illa ira ait Apostolus: « Fuistis aliquando filii irae sicut et ceteri » . Ira Dei potest originale peccatum intelligi, quoniam illud originale peccatum iram Dei in humanam naturam provocavit; quod originale peccatum manet in his, qui nolunt credere in eum, qui pro illis mortuus est.

Ut ergo cognovit Jesus, quia audierant Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes, etsi Jesus ipse non baptizavit, sed discipuli 122.0330D| ejus. Baptizavit Christus et non baptizavit. Baptizavit, id est purgavit in spiritu, quos non ipse, sed sui discipuli aqua tingebant in corpore.

Reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam, Postquam Dominus cognovit, cui omnia corda cognita sunt, quod audierant Pharisaei plures discipulos ad eum venisse, quam ad Joannem, et plures baptizasse quam Joannes, reliquit Judaeam. Pharisaei quippe, invidia commoti adversus Christum ejusque discipulos, videntes baptismum Joannis paululum vilescere, quoniam maxime ex Pharisaeis discipuli Joannis fuerunt, sicut etiam tunc et Christi, 122.0331A| baptisma vero Christi crescere et numerum discipulorum ejus, insuper etiam cognoscentes per doctrinam Christi legem evacuari, Veterisque Testamenti caerimonias, quod in doctrina Joannis non potuerunt cognoscere, tali itaque zelo turbati, Christum suosque discipulos omnesque credentes in ipsum cogitabant persequi. Hac occasione reliquit Jesus Judaeam, id est Pharisaeos incredulos, cogitantes eum persequi. Hoc autem fecit, non quasi timidus vel impotens; potuit enim permanere in Judaea a persecutione carnalium impiorumque Pharisaeorum illaesus; sed ut exemplum credituris in eum relinqueret, dans eis suo exemplo potestatem fugiendi a facie persequentium se, eosque ad tempus deserere, ne ante tempus Deo placitum et praefinitum ab eis 122.0331B| comprehenderentur; ac per hoc in Judaea diutius maneret, si, quos reliquit, credituros cognosceret. Juxta vero leges theoriae reliquit Jesus Judaeam, postquam ex Judaico populo primordium Ecclesiae in his, qui in eum crediderunt, suscepit; reliquit carnales perfidosque Judaeos, legis litteram sequentes, et ad spiritum ipsius litterae, qui est Christus, accedere nolentes. Morabatur itaque Dominus in Judaea, ut salvaret quos voluit; reliquit Judaeam, deserens quos merito suae superbiae salvare neglexit. Deseruit litteram legis, quae neminem ad perfectum ducit; lex enim neminem ad perfectum duxit; et ab iis iterum [abiit] in Galilaeam, hoc est, in spiritualem ipsius litterae intellectum, qui per Galilaeam symbolice figuratur. Nec vacat quod ait: 122.0331C| Abiit iterum in Galilaeam. De Galilaea enim venit in Judaeam, sicut in superioribus scriptum est: « Posthac venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram » . Galilaea caelestis vitae ac divinae bonitatis figuram gerit, de qua Dominus nascens in carne venit in in Judaeam, hoc est, in sacramenta ipsius legis, quae primo Judaeis data est, sicut ait Apostolus: « Dum autem venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege » . Quoniam vero noluit manere sub lege, neque eos, qui in eum credituri essent, reliquit legem, ne sub lege essent, sed sub spiritu. Et hoc est, quod Apostolus ait, « ut eos, qui sub lege erant, redimeret » , hoc est, de servitute carnalis legis in libertatem spiritus revocaret. Et hoc est: abiit in Galilaeam.

122.0331D| Oportebat autem transire per Samariam. Inter Judaeam et Galilaeam Samaria constituta est, hoc est, inter legem litterae, quae significatur per Judaeam, et aeternas divinas leges circa Deum revolutas, quarum figuram gerit Galilaea, lex naturalis in medio constituta est. Quoniam igitur Christus primo quidem ex lege litterae fundamenta suae sumpsit Ecclesiae, 122.0332A| oportebat eum transire per gentes sub lege naturae constitutas, ut ex eis similiter in structuram, quam coeperat, electos per fidem lapides vocaret. Samaria quippe ab alienigenis, hoc est ab his, qui et legali littera, quae soli carnali Israel imposita, et naturali lege usi sunt seu abusi, possessa est, ut cum universali Ecclesia, et ab Judaeis et a gentibus collecta et aedificata, ipse fabricator in Galilaeam aeternae beatitudinis rediret. Quod autem Galilaea aeternam vitam significet, non solum ex interpretatione potest conjici, verum etiam ex divinis gestis, quae in ea peracta sunt. Galilaea quippe transmigratio facta vel revolutio interpretatur; transmigratio autem facta est humanae naturae in Salvatore suo de lege primum carnali in leges naturales, 122.0332B| ab ipsis iterum ultra naturam in leges aeternas. In Galilaea quoque juxta fidem rerum gestarum transformatio Christi facta est, per quam significatur humanae naturae transmutatio in pristinam gloriam, quam peccando deseruit. In Galilaea ascendit in montem, in quo octonariam doctrinam discipulis suis tradidit, per quam ad beatitudinem futurae, quae octonario numero innuitur, credentes in Christum transituri sunt.

Venit autem Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium, quod dedit Jacob Joseph filio suo. Samaria, ut praediximus, gentilis populi sub naturali lege constituti typus est; civitas Samariae, quae dicta est Sichar, collectionis fidelium illius populi fidem Christi accipientis. Sichar quippe 122.0332C| interpretatur conclusio seu ramus. Gentilium populus conclusus erat. Conclusit Scriptura omnia sub peccato. Ipse est ramus de oleastro excisus et olivae, cujus rami fracti sunt, insertus. Notandum, Sichar pro Sychem corrupte poni. Sychem interpretatur numeri: electos ex gentibus numeratos investigatio manet. Et quoniam ipsa naturalis ratio non aliunde surgit, nisi a causa omnium bonorum, a Deo videlicet, pulchre dicitur fons Jacob, id est ratio infinita, Patris altitudine procedens. Fons quoque Jacob hanc universitatis infimam partem, hoc est omnia visibilia intra hujus mundi sensibilis terminos coartata, non incongrue significat. Breviter ergo colligendum: fons Jacob aut sensibilis naturae aut intelligibilis rationis symbolum est.

122.0332D| Jesus ergo fatigatus ex itinere sedit sic super fontem. Fatigatio Jesu incarnatio ejus est. Nostram quippe naturam merito originalis peccati, laboribus hujus mundi atque aerumnis fatigatam, accepit. Iter ejus descensus divinitatis suae, ad suscipiendam nostrae naturae similitudinem. Absque labore creavit nos per divinitatem, cum labore creavit nos per 122.0333A| humanitatem. Aeternaliter in se ipso et in Patre suo manens et immutabiliter, movit se ipsum veluti quodam itinere temporalis dispensationis per carnem. Sedit super fontem. Sessio Christi incommutabilis divinitatis suae in nostra natura possessio. Nostra autem natura duplex est: constat quippe ex visibili corpore et invisibili anima. Quae duo duplex ipsius fontis interpretatio indicat. Praedictum namque est, et rationabilem animam et visibilem creaturam fontem figurasse. Quoniam vero humanitas Christi non solum omnem visibilem, verum etiam omnem intellectualem creaturam superat, homo enim dicitur et plus quam homo, apte super fontem sedisse narratur, quamvis ex itinere fatigatus. Infirmitas enim humanitatis ipsius omni creatura fortior est merito, 122.0333B| quia in Deum assumpta. Hora erat quasi sexta. Sexta hora sextam mundi aetatem praefigurat. Cujus prima aetas ab expulsione primi hominis de paradiso usque ad altare, quod Noe exiens de arca post diluvium construxerat, computatur. Secunda, inde usque ad altare, in quo Abraham jussus a Deo immolare Isaac. Tertia, dehinc ad altare regis David in area Ornan Jebusei. Deinde quarta, usque ad altare Zorobabel in templo reaedificato. Inde quinta, usque ad baptismum Joannis, seu, ut multis non irrationabiliter videtur, usque ad verum altare, hoc est usque ad Christi crucem, quam cuncta praefata typicabant altaria. Protenditur hinc sexta aetas usque ad finem mundi; nunc agitur. Septima namque aetas in alia vita perficitur in animabus corpore solutis; 122.0333C| quae aetas incipit martyrio Abel, et in fine mundi resurrectione omnium terminabitur. Post quam octava incipiet apparere, quae nullo fine circumscribetur. Potest etiam in sexta hora perfecta caelestis gratiae claritas, quae Christo inhumanato plenissime illuxit mundo, typice figurata intelligi. Senarius siquidem numerus perfectus est.

Venit mulier ex Samaria haurire aquam. Samaria, ut praediximus, figuram gentium suggerit. Mulier egressa de Samaria Ecclesia est, ex ipsis gentibus collecta, quae, suscepta fide veritatis, fontem ipsius, id est Christum, haurire desiderat. Item mulier de civitate egressa naturam indicat humanam, quae naturaliter rationis fontem appetit, unde siti suae, hoc est, indito sibi verae cognitionis appetitui satisfacere 122.0333D| valeat; quod ante incarnationem conditoris, qui est fons vitae, adimplere nequiverat. Bibebat tamen laboriose ex naturali fonte rationis sibi insitae, naturam rerum physico motu vestigans, ipsiusque naturae creatorem et causam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. Jesus super fontem sedens petit ab Ecclesia primitiva, quam ex gentibus elegerat, potum fidei, qua in eum creditur. Petit a natura potum rationis, qua conditor atque redemptor suus investigatur. Discipuli in civitatem emere cibos abeuntes, apostoli sunt in mundum missi, ut emerent 122.0334A| spirituales escas, hoc est fidem et actionem et cognitionem, quibus spirituales magistri Ecclesiae satiantur. Primo siquidem ab his, quibus praedicant, fidem postulant, deinde congruas ipsi fidei actiones, postremo cognitionem veritatis, propter quam et fides praedicatur et actio scientiaque perficitur.

Dicit ergo ei mulier Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, a me bibere petis, dum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Mulier illa Samaritana, quae typum Ecclesiae seu naturae gestabat, miratur Dominum, quem adhuc ignorabat, sed tantum Judaeum fuisse cognoverat, cur petierit ab ea bibere, cum esset mulier Samaritana. Non enim, ut ait, coutuntur Judaei Samaritanis. 122.0334B| Ubi secundum litteram quaeritur, quid est, quod ait femina, non enim coutuntur Judaei Samaritanis, dum Samaritani et sub lege Moysi omnibusque ejus praeceptis et symbolis vixerint, simulque cohabitarint, ac per hoc, si sub una lege vivebant, in cibis etiam communicasse existimandum. In quo ergo non coutebantur? Ad hoc dicendum: Judaei et Samaritani, sub una lege degentes, unum Deum, Patrem videlicet adorabant, sed de loco orationis contendebant. Judaei quippe in nullo alio loco adorari putabant, nisi in templo, quod erat Hierosolimis. Samaritani vero in monte Samariae, in quo habitavit Jacob, Deum colendum existimabant. In hoc ergo non coutebantur, de loco orationis discrepantes. Si enim lex Judaica Judaeos Samaritanis 122.0334C| couti prohiberet, fortassis Christus figuratum potum a muliere non peteret, nec suos discipulos cibos ab eis emere sineret, cum indubitanter non potum aquae corporalis, sed potum fidei spiritualis petiisse credendum sit.

Respondit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu petisses eum, et dedisset tibi aquam. Ac si dixisset: Si tu, mulier, nosses me, et in me perfecte crederes, et si scires donum Dei, hoc est Spiritum sanctum, tu petisses a me bibere, et darem tibi merito tuae fidei aquam vivam, Spiritum videlicet sanctum.

Dicit ei mulier: Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Quomodo ergo habes aquam vivam? Mulier, adhuc carnalis et nondum credens, 122.0334D| ignorabat verba loquentis cum ea; putaverat enim illa de sensibili aqua Dominum dixisse, cum ipse de intelligibili tractaret. Puteus altus, ut praediximus, aut profunditatem humanae naturae significat, aut humilitatem sensibilis atque corporalis creaturae, quae propterea profunda dicitur, quia nihil in universitate rerum creatarum inferius est corporali natura. Hauritorium vero studium sapientiae, quo intimis naturae sinibus rationis unda promulgatur, dum de humana substantia sensibilive creatura physica tractat investigatio. Sanctus Augustinus puteum profundum delectationem corporalium 122.0335A| rerum, ex quibus et in quibus instar aquae manantis ipsa delectatio surgit, significare astruit; hauritorium vero cupiditatem carnalis animae, quae semper appetit delectatione temporalium et corporalium rerum satiari. Sequitur:

Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibebat, et filii sui, et pecora sua? Mulier Samaritana alienigena erat; patrem autem suum vocat Jacob. Nec immerito, quia sub lege Moysi vixerat, et praedium, quod Jacob filio suo Joseph dederat, possidebat. Quod ergo ait: Numquid tu major es patre nostro Jacob? videtur hoc velle, ac si diceret: Numquid majoris potestatis es patre nostro Jacob, qui hunc puteum foderat, et hauritorium habebat, quo aquam et sibi et filiis et 122.0335B| pecoribus suis ministrabat? Tu autem neque hauritorium habes, neque ullum instrumentum aquae trahendae, et mihi promittis dare bibere; verba loquentis secum adhuc non intelligens.

Respondit Jesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, quam haurire vis, femina, et existimas me a te petere, sitiet iterum, temporalem videlicet sitim temporaliter exstinguit. Quicumque autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Ac si diceret: Cuicumque credenti in me donum sancti Spiritus a Patre per me procedentis dedero, non sitiet in aeternum. Dicturus enim est cum Psalmista: « Satiabor, cum apparuerit gloria tua » .

Sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Aqua spiritualis, hoc est, 122.0335C| donum sancti Spiritus salit in vitam aeternam. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit, ac secum eos, qui eam imbibunt, in aeternam gloriam et beatitudinem subvehit.

Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Incipit natura cognoscere conditorem suum; inest enim rationabili creaturae appetitus beatitudinis et verae cognitionis, quod per Samaritanam mulierem praefigurabatur. Incipit Ecclesia fidem, quam prius simpliciter coepit haurire, altius cognoscere, dum in theologicas rationes inchoat intrare.

Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Ac si diceret: Petis a me aquam salientem in vitam 122.0335D| aeternam, Spiritum videlicet sanctum, cujus dono vitam aeternam do. Non potes talem aquam bibere, nisi virum tuum vocaveris. Vade ergo, si vis bibere, voca virum tuum, et cum illo veni huc; hoc est: crede in me, ut et tu, et tuus vir, Spiritum sanctum imbibas. In hoc loco de genere in speciem transitus intelligitur theoriae. Praedictum est namque, quod Samaritana mulier et generalis Ecclesiae de gentibus collectae, et generalis humanae naturae symbolum sit. Nunc vero eadem mulier, et uniuscujusque in unitate Ecclesiae constituti, et uniuscujusque animae 122.0336A| humanam naturam participantis figuram praetendit Mulier itaque est anima rationalis, cujus vir intelligitur animus, qui multipliciter nominatur; aliquando enim intellectus, aliquando mens, aliquando animus, saepe etiam spiritus. De hoc viro ait Apostolus: « Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus » ; ac si aperte diceret: Animae rationalis caput est vir ejus, intellectus ejus; ipsius vero intellectus caput est Christus. Hic est enim naturalis ordo humanae creaturae, ut sub regimine mentis subdatur anima, mens autem sub Christo; ac sic totus homo per Christum jungitur Deo et Patri. Nam et sexus duplex, virilis sane atque femineus, qui in solo corpore exterius inspicitur, interiores animi et animae habitudines 122.0336B| praetendit. Ternaria quippe rationabilis animae divisio est: in animum, et rationem, et sensum interiorem. Animus semper circa Deum volvitur, ideoque vir atque rector ceterarum animae partium merito dicitur, quoniam inter ipsum et Creatorem suum nulla alia interposita est creatura. Ratio vero circa rerum creatarum causas et cognitiones versatur, et quicquid animus a superna contemplatione percipit, rationi tradit, ratio vero commendat memoriae. Tertia pars animae est sensus interior, qui rationi subditur, quasi superiori parti, ac per hoc per rationem subditur menti. Sub illo vero interiori sensu naturali ordine sensus exterior positus est, per quem tota anima quinquepartitum corporis sensum vegetat, regit, totumque corpus vivificat. Quoniam 122.0336C| itaque anima rationalis nil de supernis donis percipere valet, nisi per virum suum, hoc est per animum, qui principatum totius naturae tenet, merito jubetur mulier, anima videlicet, vocare virum suum, intellectum suum, cum quo et per quem dona spiritualia potest bibere, absque quo nullo modo supernae gratiae [potest] esse particeps. Ideo ait, voca virum tuum et veni huc; absque viro tuo minime praesumas ad me venire. Absente quoque intellectu, nemo novit altitudinem theologiae ascendere, nec dona spiritualia participare.

Respondit mulier et dixit ei: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia virum non habes. Bene dixisti, ait; laudo, quod dixisti, quae vere dixisti. Novi enim te non habere virum, neque ideo novi, 122.0336D| quia tu dixisti, te non habere, sed per me ipsum, cui vacat omnia nosse.

Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir; hoc vere dixisti. De quinque viris mysticae mulieris, id est rationalis animae carnaliter viventis, sensus auctorum variantur. Quidam de quinque libris Mosaicae legis accipiunt; quorum sensus propterea non probatur, quoniam Judaeis solummodo data est lex Mosaica, haec autem mulier generaliter omnem humanam animam significat. Augustinus quinque sensus corporis quinque viros 122.0337A| intelligit, sub quibus unamquamque animam, priusquam ad perfectam aetatem venerit, qua ratione uti possit, non dubium est vivere. Visus enim in infantibus viget, similiter auditus, olfactus, gustus, tactus. Ultra hos carnalis adhuc anima atque infantilis nihil potest participare. Dum autem venerit ad aetatem adultam, quasi cuidam sexto viro copulatur, id est rationi. Saepe tamen carnalis anima atque insipiens, neglecto rationabili motu, veluti naturali viro errori subditur, a quo et per quem fallitur, et ea, quae contra naturam sui sunt, derelicto naturali ordine appetit. Ideoque de eo dicitur, et nunc quem habes non est tuus vir; tuum virum deseruisti et obedire ei noluisti, adulterum secuta es, ac per hoc adultera facta. Sed si vis bibere de aqua, 122.0337B| quam dabo tibi, vade, voca virum tuum, cui subjecta debes fieri et spirituali conjugio adjungi. Desere adulterum, ne sis adultera; desere errorem, quo seducta es; virum tuum reliquisti, et naturalem castitatis tuae pulchritudinem violasti. Hactenus Augustinus. Maximus quinque viros quinque leges humanae animae datas significare asserit. Quarum prima in paradiso ante peccatum data est homini, de illicito et prohibito ligno. Secunda post praevaricationem et expulsionem ejus de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia Noe ante diluvium, de arca fabricanda. Quarta post diluvium, de divisionibus gentium. Quinta Abraham, de circumcisione et immolatione filii sui. His quinque legibus, quasi quibusdam quinque viris, humana 122.0337C| anima ab initio mundi usque ad legem Moysi subjecta erat. Lex autem litterae, quae data est per Moysen, non ad liberandam animam vel justificandam data est, sed ad redarguendam, et gravitatem sacramentorum opprimendam, quae ei nullam salutem contulerant, nisi ad gratiam Novi Testamenti confugeret. Lex enim data est, ut gratia quaereretur, gratia autem data, ut lex impleretur. Quoniam igitur lex litterae nil humanae naturae contulerit ad salutem, neminem enim lex ad perfectum duxit, sed ad cumulum delictorum valuit, sicut ait Apostolus: « Virtus peccati lex » , idem: « Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum » , pulchre ait Dominus Samaritanae Et nunc quem habes non est tuus vir; dimitte litteram, non est tuus vir; vade ad virum tuum, ad 122.0337D| spiritum litterae; voca legem gratiae, quae est tuus vir, a quo spiritualem virtutum prolem concipies, cum quo dona sancti Spiritus tibi dabo, quibus in me credere valebis. Repudiato igitur sexto viro, carnali videlicet lege, jubetur rationabilis anima vocare virum suum, hoc est Novum Testamentum, legem gratiae, sub qua sola salvari poterat.

Dicit ei mulier: Domine, video, quia propheta es tu. Ut cognovit mulier ex his, quae ei Dominus de numero virorum suorum, deque suo adulterio cum viro alieno, quod ipse propheta fuerit, continuo 122.0338A| proposuit quaestionem, ac si diceret: Quoniam video te et indubitanter cognosco prophetam esse, solve mihi quaestionem, de qua Judaei et Samaritani contendunt, de loco videlicet adorandi Deum, pro qua ipsi Judaei nobis non contuntur, hoc est, a nobis dissentiunt.

Patres nostri in monte hoc adorabant. Id est, Jacob, et filii ejus, et omnes Samaritani, qui sub lege Mosaica degebant, et vos, Judaei, dicitis, quia in Hierosolymis est locus, ubi oportet adorare. In hoc itaque dissentimus, in hoc unanimiter non coutimur. In monte hoc Samariae adoramus Deum, ubi Jacob, vos in templo Hierosolimitano. Quoniam itaque video te prophetam, nosse omnia te non dubito; ac per hoc fac me certam de hac contentione, id est 122.0338B| vestra et nostra, ubi adorare Deum debemus, in hoc loco, an Hierosolimis.

Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in Hierosolimis adorabitis Patrem. Vos adoratis, quod nescitis, nos adoramus, quod scimus. His verbis mulieris jactantiam Samaritanae omniumque Samaritanorum opprimit. Samaritani quippe putabant, se non minoris religionis fuisse, quam Judaei. Ex persona igitur Judaeorum loquitur, non impiorum se non recipientium, sed patriarcharum et prophetarum, et eorum, qui in se crediderunt paulo ante in Judaea. Propterea ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, nos autem adoramus eundem Patrem quem scimus. Nemo enim potest adorare Patrem, nisi prius adoraverit 122.0338C| Filium. Qui credit in Filium, ipse novit Filium, ac per hoc novit et Patrem. Ait enim: « Philippe, qui me videt, et Patrem meum videt » . Tu igitur, mulier, cum tua tota [gente] nescis Patrem quem adoras, quia adhuc non credidisti in Filium ejus, per quem ad Patris notitiam pervenitur. Et hoc est quod sequitur: Quia salus ex Judaeis. Ac si aperte diceret: Ideo scimus quod adoramus, adjungens se credentibus Judaeis, quia salus ex Judaeis, quia Christus, qui est totius mundi salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, verum etiam propagine fidei; ex eis enim orta est fides et primitiva Ecclesia.

Sed venit hora et nunc est. Horam dicit praesentiam suam in carne. Tu, inquit, mulier, de loco 122.0338D| adorandi me consulis; ideo tibi dico, venit hora, praesens sum, et nunc sum in carne. Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Priusquam venirem, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, praeter patriarchas et prophetas, quibus praesentia mea in carne revelata est per Spiritum, antequam venirem in mundum. Non ergo, o mulier, in monte hoc, neque in Hierosolimis veri adoratores adorabunt me et Patrem meum, sed interius in intimo templo cordis sui intelligentiaeque suae. Purgabitur prius per fidem, illuminabitur per 122.0339A| scientiam, perficietur per deificationem. In monte theologiae in spiritu adorabunt, qui Spiritu sancto illuminati erunt. Etenim Pater tales quaerit adorantes se, qui eum in spiritu suo et in veritate cognitionis suae adorant. Quod praedixit ratione conclusit, dicens:

Spiritus Deus, et adorantes se in spiritu et veritate oportet adorare. Ac si diceret: Si Deus corporeus aut corpus esset, fortassis quaereret loca corporalia ad se adorandum. Jam quia spiritus est, eos quaerit, qui in spiritu suo et in intellectu per veram cognitionem se adorent.

Dicit ei mulier: Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus. Quoniam praedixit Dominus: « venit hora et nunc est » , putabat mulier de Messia, hoc 122.0339B| est de venturo Christo, quem adhuc praesentem non cognoverat, quasi de alio dixisse. Audierat enim ex prophetis Christum venturum. Ideo ait: Scio quia Messias venit. Venit dixit, non « veniet » , ut sua verba verbis prophetae compararet, cum quo loquebatur; aut quodammodo illuminata a spiritu venientem Christum praesentialiter intellexit, aut quia usus loquendi est, ut de eo, qui est in itinere, venit, cum adhuc non venerit, dicatur. Messias hebraicum nomen est, quod graece interpretatur Christus, hoc est unctus. Cum venerit ille, adnuntiabit nobis omnia. Adhuc non intellexit perfecte praesentem Christum, credidit tamen, a prophetis erudita, adventum Christi et doctrinam ejus futuram. Adnuntiabit nobis omnia, cuncta videlicet, quae ad cultum suum et 122.0339C| Patris sui pertinent.

Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tibi. Primo Dominus intellectum mulieris aperuit, ut crederet, deinde se ipsum ei manifestavit. Illa siquidem credidit prophetas, qui de adventu Christi praedixerunt; ideoque meruit loqui cum ipso, quem futurum crediderat, quamvis adhuc praesentem non cognoverat. Cujus fidei merito venit ad cognitionem loquentis de se ipso Christi et dicentis: Ego sum ipse Christus; quem cognoscis futurum, jam cognosce praesentem.

Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Quare mirabantur, cum saepissime Christus locutus est cum mulieribus? Non ergo mirabantur Dominum suum loqui 122.0339D| cum muliere, sed hoc solum mirabantur, quia cum Samaritana, id est alienigena muliere, ignorantes mysterium Ecclesiae de gentibus futurae. Nemo tamen dicebat: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? Non enim ausi sunt discipuli interrogare Dominum suum, timentes, ne ab eo reprehenderentur, si incaute eum interrogarent, nondum valentes futurae Ecclesiae mysterium cognoscere.

Reliquit ergo hydriam suam mulier. Postquam Ecclesia seu humana natura cognovit praesentiam 122.0340A| divinae substantiae in carne, reliquit hydriam suam, reliquit usum suum carnalem, reliquit aquam et studium carnalis scientiae. . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

FRAGMENTUM III. CAP. VI, 5-14. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . turbam ad se venientem videre non posset, si oculos suos non levaret, qui, priusquam fieret mundus, omnia viderat, neque unquam corporalium oculorum instrumentis ad videndum indigebat. Elevat ergo oculos suos, edocens cordis nostri oculos elevare, totumque mundum undique ad fidem Christi 122.0340B| concurrere. Levare etiam oculos nostri cordis exemplo Christi admonemur, ut, si forte, eo nos docente et interius illuminante, altitudinem actionis et scientiae, necnon et theologiae ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, et a contemplationis altitudine dejiciat, sed eas spiritualibus escis, quantum possunt capere, satisfaciendo pascere procuremus. Dicit ad Philippum. Philippus, qui interpretatur os lampadis, figuram gerit praedicantium fidem, quibus in altitudine contemplationis cum Christo constitutis, de carnalium cogitationum turba pascenda Dominus quotidie loquitur: Unde ememus panes ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum, hoc est fidem ipsius de futuro miraculo consulens. Deus tentator 122.0340C| malorum est. Tentat autem electos probandi gratia, non supplantandi. Tentationis siquidem duae species sunt, quarum una justorum probat fidem, altera impiorum reprobat perfidiam. Ipse enim sciebat, quid futurum erat facere. Probandi, inquit, gratia tentat Dominus Philippum, non discendi, quid faciendum foret. Ipse enim novit, priusquam fieret mundus, omnia miracula, quae facturus esset in mundo. Quod enim ait, ipse enim sciebat, non ante aliquod tempus, sed ante omnia tempora cognoverat, quid futurum ei erat facere.

Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt his, ut unusquisque modicum quid accipiat. Adhuc Philippus lacte doctrinae nutritus, 122.0340D| solidum verae fidei atque cognitionis cibum capere non valens, juxta suae jam virtutis facultatem respondit, impossibile existimans, tantam multitudinem paucis panibus refici posse. Erudiendi itaque gratia ludit Dominus cum Philippo, tentans ejus fidei simplicitatem, ut per hoc disceret altius ascendere, nullamque difficultatem Deo crederet inesse. Ordo itaque evangelisantium, qui, ut diximus, per Philippum typice insinuatur, tentanti se Domino, hoc est, fidem illorum probanti, ac per hoc 122.0341A| etiam laudanti, respondit: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt. Centenarius numerus perfectus est; decies enim decem eum conficiunt; qui numerus si fuerit duplicatus, faciunt ducentos; pulchre perfectionem bonae actionis et rationabilis scientiae typum gerens, quae pascendis, hoc est audiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiae addatur. Actio quippe virtutum fidelium animas solummodo purgat, scientia vero rerum creatarum illuminat; sed illa purgatio atque illuminatio eis non sufficit, nisi habitus perfectae contemplationis addatur, qui solus animas ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.

Dicit ei unus discipulorum ejus Andreas, frater Simonis Petri: Est puerulus unus hic, qui habet quinque 122.0341B| panes hordeaceos, et duos pisciculos, sed haec quid sunt in tantos? Eadem simplicitate, qua et Philippus, respondit Andreas frater Simonis Petri. In ea tamen simplicitate multiplex continetur theoria. Puerulus iste, qui juxta fidem rerum gestarum aut unus ex discipulis intelligitur, aut puerulus quidam ex turba, quae eos sequebatur, mystice legislatorem significat, Mosen videlicet, qui veluti quidam puerulus non incongrue dicitur, quia ipsa lex, quae per eum data est, neminem ad perfectam justitiae aetatem perduxit. Unus puerulus dicitur legislator, quia unitatem Ecclesiae futuram praefigurabat factis, dictisque prophetabat. Hic dixit, hoc est in Veteri Testamento, quod jam Novo clarescente vilescere coepit, adhuc tamen omnino non recessit. Qui habet 122.0341C| quinque panes hordeaceos; quinque panes hordeaci sunt quinque Mosaicae legis libri, qui hordeacei non immerito dicuntur, quia carnales homines illis pascebantur. Hordeum quippe jumentorum est proprie alimentum, non hominum. Carnalis populus adhuc sub littera degens, et vetustatem primi hominis, de quo scriptum est: « Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis » , non deserens, in numero jumentorum brutorum computabatur, ac per hoc sola littera, quasi quodam hordeaceo pane mixto cum palea, non autem spirituali medulla ipsius litterae vescebatur. Granis siquidem hordeaceis ita naturaliter intimi palearum folliculi adhaerent, ut vix ab eorum medulla segregari queant, legalium sacramentorum 122.0341D| necnon et praeceptorum difficultatem intelligentiae significantes. Quinarius quoque numerus hordeaceorum panum quinque corporeos sensus insinuare non incongrue intelligitur. Quanto siquidem quis fidelium in his, quae per quinquepertitum corporis sensum accipiuntur, delectatur, tanto inter bruta animalia hordeo vescentia computabitur. Dum vero eos, sensus dico, actionis et scientiae incremento deserens spirituali esca vescitur, non jam inter bruta, sed inter rationalia animalia reputatur. Quoniam itaque nemo ad altitudinem virtutum et contemplationum sinitur ascendere, nisi prius sensibilium 122.0342A| rerum significationibus nutriatur, pulchre Dominus sequenti se turbae fidelium panes distribuit hordaceos, ut prius inde satiatos, si fidem, quam acceperant, servaverint, ad spiritualia et altiora rationabilis creaturae alimenta perducat, quibus, priusquam corporeos sensus, omniaque, quae per eos accipiunt, transcendant, nutriri non possunt. Quod ergo ait, sed hoc quid est in tantos? tale est, ac si diceret: Legis littera seu corporei sensus et corporalia, quid sunt? quid prosunt ad tantam multitudinem fidelium, qui in te credituri sunt, et spiritualia alimenta petituri, quae omnem litteram omnemque corporeum sensum superant? « Nec enim oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se » .

122.0342B| Dicit autem Jesus: Facite homines recumbere. Erat autem foenum multum in loco. Foenum multum legis litteram significat, quae multiplex erat in symbolis, foenum quoque multum carnalium cogitationum, quae per corporeos sensus animae ingeruntur, ab eaque iterum citissime labuntur, non incongrue significat. Pulchre quoque discipuli jubentur facere homines recumbere, quoniam magistri veritatis, nisi prius veluti in infimis locis, in simplicitate litterae et visibilis creaturae eos, quos nutriverant, erudire incipiant, in altitudinem contemplationis erigere non valent. Primus quippe gradus est, ad ascendendam altitudinem virtutum, sanctae Scripturae littera, rerumque visibilium species, ut prius lecta littera, seu creatura inspecta, in spiritum litterae, et in rationem 122.0342C| creaturae, rectae rationis gressibus ascendant. Recubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Eadem ratione theoriae, sicut per quinque panes quinque libri Mosis, quantum ad litteram attinet, seu quinque corporis sensus significantur, ita per quinque millia multitudo eorum, qui sub lege litterae vixerunt, seu eorum, qui carnalibus sensibus adhuc subjiciuntur, recta ratione innuitur. Millenarius quippe numerus perfectus ac cubicus est. Decies quippe decem decies millenarii numeri summam conficiunt. Qui, dum per quinarium numerum multiplicatur, carnaliter viventium plenitudinem insinuat. Qui mox, ut sancta historia et visibili rerum superficie eruditi fuerant, ad altitudinem spiritualium rerum transituri sunt.

122.0342D| Accepit autem panes Jesus, et gratias agens, distribuit recumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant. Accepit Dominus panes, quia ipse legem per Mosen dedit, ita ut lex illius proprie dicatur, qui dedit, non illius, per quem veluti ministrum data est. Et gratias agens, distribuit recumbentibus; cui gratias, nisi Patri, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum daret, per quem pasceret mundum visibilibus sacramentis et sensibilibus creaturis, ut per haec ad se cognoscendum perduceret atque nutriret? Duo pisces duo testamenta, quantum ad sensibilia symbola pertinent, insinuant. Pisces quippe in aqua 122.0343A| sunt sensibilia symbola, in carnali adhuc populo, perfecte tamen vivere inchoanti. Quae symbola, dum altius quodammodo intelligi incipiuntur, recte desiderantibus, quantum volunt, distribuuntur. Distribuere quippe est, visibilia symbola ab invisibilibus eorum intellectibus discernere, et juxta uniuscujusque capacitatem dispertiri. Quidam volunt, per duos pisces duas personas in lege, regis videlicet et sacerdotis, quidam, prophetas et psalmos significari.

Ut autem saturati sunt, dicit discipulis suis: Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat. Simplex fidelium turba sola littera, visibili creatura, necnon et visibilibus symbolis saturata atque contenta; litterae et creaturae et symbolorum spirituales intellectus veluti residua quaedam fragmenta, 122.0343B| quae adhuc carnales non possunt assumere magistri Ecclesiae colligere jubentur, ne quid ex ipsis intellectibus non intellectum pereat, sed ex eis spiritualium animarum rationabile desiderium in divinis contemplationibus satietur. Fragmenta itaque sunt hordeaceorum panum, subtiles ac difficiles intellectus sanctae Scripturae et sensibilium sacramentorum, quas doctores Ecclesiae in unum colligunt, ne quid ex eis pereat, hoc est, ne aliquid ex eis remaneat, quod capacibus intelligibilium sensuum non distribuatur.

Colligebant ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qui superaverant manducantibus. Duodenarius cophinorum numerus capacitatem sapientum spiritualesque intellectus colligentium typice figurat. Duodenarius 122.0343C| quippe numerus perfectissimus est, multisque modis consideratus, in actione virtutum, et in scientia rerum, et in theologia, quae circa divina solummodo versatur, praeditos divinorum hominum intellectus significat. Primum quidem duodenarii perfectio consideratur eo, quod senarii numeri duplus est. Senarius autem numerus perfectionem bonorum operum in hac vita insinuat; quae si duplicata fuerit, in aeternam contemplationem, quae totius bonae operationis fructus est, veluti in duodenarii numeri quantitatem concrescit. Item duodenarius intra se totius musicae harmonias continet. Habet enim diatessaron in quaternario cum ternario collato; habet diapente in ternario et binario; habet diapason inter seipsum et senarium. Intra octonarium 122.0343D| quoque numerum integra diapason est. Habet tonum inter novenarium et octonarium. Qui omnes numeri intra terminos duodenarii continentur. Ac per hoc omnium rerum visibilium et invisibilium harmonia connexa tali numero figuratur. Quae harmonia solis divinas res intelligentibus, quantum datur hominibus, nota et comprehensibilis est. Duodenarius quoque numerus in decem dividitur et duo. Propterea et legem significat litterae, quae denaria est, et caritatis praeceptum, quod in se geminatur, et in quo lex pendunt et prophetae. Ideoque qui legem praecepto caritatis adimplent, ipsi sunt cophini, in quibus 122.0344A| spiritualia fragmenta divinorum intellectuum et colliguntur et salvantur, ne quid eorum pereat. Idem numerus dividitur in septem et quinque, qui numeri musicae humanae vocis attribuuntur, mirabilemque concordiam omnium rerum ad unum finem redeuntium indicat. Quinarius siquidem in se ipso multiplicatus viginti quinque numerum complet. Septenarius vero in duo membra dividitur, quorum majus quaternarius est, minus ternarius. Si itaque septenarium numerum per inferius membrum sui multiplicaveris, viginti unum efficies. Cui numero si majus membrum addideris, erit similiter viginti quinque; ac per hoc ad unum finem quinarius et septenarius multiplicati dicuntur. Spirituales igitur cophini sunt, qui virtute actionis et scientiae ad 122.0344B| unum finem aeternae contemplationis perveniunt.

Homines ergo videntes, quod fecit signum Jesus, dicebant: Quia ipse est vere propheta, qui venit in mundum. Iterum imperfecta turba redarguitur in eo, quod propter signum visibile, non propter virtutem intelligibilem signi dicebant: quia ipse est vere propheta, qui venit in mundum. In hoc miraculo quinariae quantitatis hordeaceorum panum non sine causa quaeritur, quid vult, quod fragmenta quinque panum solummodo, non autem duorum piscium colligantur, ex quibus duodecim cophini implentur, cum ex quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum saturata fuisse Evangelium narret. Cujus mysterii obscura mihi videtur profunditas, ut vix investigari queat. Augustinus quippe in expositione sua 122.0344C| in Joannem nil inde tractat, sed omnino praetermisit. Quamquam multis sufficere videatur, quod in Marco legitur: « tulerunt fragmentorum duodecim cophinos plenos, et a piscibus » , ut subintelligatur: et a piscibus tulerunt fragmenta, aut alia, aut eadem. Sed si alia, non XII, sed XXIIII cophini fuerunt, si eadem, suffecerat dicere: tulerunt fragmentorum duodecim cophinos. Videtur non vacare mysterio, quod veluti post fragmenta panis collecta ait: « et a piscibus » , absolute, nil addens. Matthaeus siquidem et Lucas indiscrete fragmenta commemorant, in ambiguo linquentes, utrum solummodo panum, ut Joannes, an panum simul et piscium. Conemur itaque, quantum lux mentium dederit, inquirere, non aliorum sensus praejudicando. Praediximus quippe, 122.0344D| quinque sensus corporis seu quinque libros Mosaicos quinario panum numero insinuari, duobus vero piscibus utriusque Testamenti symbola. Ubi primo quaerendum, quid inter mysteria distat utriusque legis, litterae videlicet et gratiae, et symbola. Mysteria itaque proprie sunt, quae juxta allegoriam et facti et dicti traduntur, hoc est, et secundum res gestas facta sunt et dicta, quia narrantur. Verbi gratia Mosaicum tabernaculum et secundum rem gestam erat constructum, et textu sanctae Scripturae dictum atque narratum. Similiter sacramenta legalium hostiarum et secundum historiam facta sunt, 122.0345A| et dicta sunt secundum narrationem. Circumcisio similiter et facta est in carne, et narrata est in littera. In Novo quoque Testamento mysteria baptismatis, Dominici quoque corporis ac sanguinis, necnon et sancti chrismatis juxta res gestas conficiuntur, et litteris traduntur et dicuntur. Et haec forma sacramentorum allegoria facti et dicti a sanctis Patribus rationabiliter vocitatur. Altera forma est, quae proprie symboli nomen accepit, et allegoria dicti, non autem facti appellatur, quoniam in dictis solummodo spiritualis doctrinae, non autem in factis sensibilibus constituitur. Mysteria itaque sunt, quae in utroque Testamento et secundum historiam facta sunt, et secundum litteram narrata; symbola vero, quae solummodo non facta, sed quasi facta 122.0345B| sola doctrina dicuntur. Verbi gratia, in veteri lege scriptum est: « Non coques haedum in lacte matris suae » . Illud siquidem nunquam secundum historiam legitur fuisse, teste Augustino; dictum est tamen et scriptum, ac veluti factum traditur, cum veritas divinae historiae factum fuisse non invenitur narrare. Item in Psalmis: « Montes exultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium » . In his enim divinae Scripturae locis et in multis similibus allegoria sola dicti, non autem facti et dicti, intelligitur. In Novo Testamento multa narrantur, quae secundum fidem historiae non sunt facta, sed solummodo dicta ac veluti facta; quae exempla maxime in allegoria parabolarum Dominicarum reperiuntur, verbi gratia, parabola de divite et Lazaro paupere in sinu Abraham, 122.0345C| deque interposito chasmate, de flamma, de lingua, de digito, quae omnia nulla auctoritas secundum res gestas fuisse tradit, sed figurate omnino dicta sunt. Quae forma in omnibus fere parabolis cognoscitur, proprieque symbolica nominatur; quamvis usus divinae Scripturae sit, symbola pro mysteriis, et mysteria pro symbolis vicinitate quadam atque similitudine ponere. Ponamus ergo quandam similitudinem, qua possimus suadere, quod volumus asserere. Carnalium fidelium populus et in veteri lege praecessit et in nova. Jam est, qui nihil extra litteram sensusque corporeos existimat esse, quoniam altius ultra litteram Scripturae, et ea, quae per sensus accipiuntur, [non] potest ascendere. Similiter in veteri lege perfecti et sapientes in actione 122.0345D| et scientia spiritualium intellectuum, ac in Novo Testamento fuisse narrantur, qui, veluti discipuli, cum Christo in altitudinem contemplationis, tanquam in quendam montem ascendunt, relictis carnalibus, sub littera et sensu in foeno rerum temporalium recumbentibus. « Omnis quippe caro foenum, et omnis gloria ejus flos foeni » . Itaque cogitemus in animo veluti multitudinem quandam simplicium fidelium, in lateribus montis, seu in planitie, hoc est, infra altitudinem divinorum intellectuum residentem. Nam ex textu Evangelii datur intelligi, non in summitate montis, sed in quadam planitie, ubi foenum 122.0346A| multum fuerat, Dominum turbam pavisse. Ubi ait, « reversus in montem ipse solus » ; ut secundum res gestas accipiamus, solum Dominum cum discipulis suis prius ascendisse in montem, ac deinde iterum ad inferiora descendisse, miraculoque peracto solum iterum in montem rediisse. Huic multitudini fidem Christi esurienti apponuntur quinque panes et duo pisces, hoc est sacramenta, quae et facta et scripta sunt, et symbola, quae solummodo dicta, non autem facta. Accipiens Christus panes quinque et duos pisces, et gratias agens, Patri videlicet, qui voluit fideles suos symbolis ac sacramentis pascere, tradit discipulis suis, magistris suis, ministris suis; ipsi vero turbae dividunt. Panes hordeacei a discipulis franguntur, dum ab eis utriusque legis mysteria 122.0346B| in res gestas et in earum spirituales intellectus dividuntur. Simplici historia pascuntur carnales; divinos ipsius historiae intellectus quasi quaedam fragmenta colligunt spirituales. Fragmenta, quae comedunt carnales et saturantur, res gestae; fragmenta, quae comedunt spirituales, divini intellectus rerum gestarum sunt. Verbi gratia, legatur liber Geneseos, eo loci, ubi transitus carnalis Israel per mare rubrum narratur. Simplex Christianus adhuc, veluti in foeno rerum temporalium atque carnalium recumbens, sola pascitur historia. Quidquid enim ibi factum est, quinque sensibus corporeis notum fuit. Nam et visi sunt Israelitae siccis pedibus mare transisse, Aegyptiaci vero necati fuisse. Hoc quoque a finitimis gentibus auditum est, unda marina 122.0346C| gustata est, olfacta et tacta. Quae cuncta simplex adhuc fidelis animus secum tractat et cogitat, indeque, veluti quibusdam fragmentis divinae historiae, satiatur. Intellectum vero ipsius litterae non potest capere, ideoque ab his, qui spiritualia sapiunt, colligitur, ne pereat, sed valentibus intelligere proficiat. Ecce quinque panes hordeaceos: mysteria videlicet rerum gestarum, in litteram et spiritum divisa, et, quantum littera est, sensibus corporeis quinariis conveniunt. . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .

« Abraham » , inquit, « duos filios habuit, unum quidem de ancilla, alterum de libera » . Ecce historiae prima fragmenta simplicibus sufficientia. Consequenter subjungit fragmenta spiritualia, dicens: 122.0346D| « Haec autem sunt duo Testamenta » . Apponantur pisces duo eidem multitudini, hoc est sola spiritualis doctrina allegorice dicti, non autem secundum historiam facti. Quae veluti binario numero continetur, quoniam duobus solummodo sensibus percipitur, visu videlicet et auditu, ceteris autem sensibus percipi non potest. Legitur enim oculis, auribus auditur, olfactu vero seu gustu seu tactu remota est. Verbi gratia, ut eisdem utamur exemplis, legatur quod scriptum est in Exodo: « Non coques haedum in lacte matris suae » . Hoc symbolum et per oculos legitur, et per aures auditur; frangi vero 122.0347A| non potest, quia juxta rerum gestarum fidem non accipitur, sed solummodo allegorice dictum est. Et quoniam non dividitur, totum memoriae carnalium fidelium commendatur, ut credant sensum spiritualem his verbis inesse, quamvis non intelligant. Totum ab his, qui spiritualiter spiritualia cognoscunt, colligitur. In symbolis itaque, hoc est in dictionibus spiritualis doctrinae, quas sola allegoria facti, non autem dicti, tradit, nulla fragmenta colliguntur, quoniam in historiam et intellectum non dividitur. Solus enim intellectus in eo cogitatur, nullum autem factum. Item in Novo Testamento, ut et inde exemplum accipiam]us, corpus et sanguis Domini nostri et sensibiliter secundum res gestas conficitur mysterium, et secundum spiritualis intellectus 122.0347B| investigatur cerebrum (?). Quod extrinsecus sentitur et percipitur carnalibus hominibus, quinquepertito corporeo sensui subditis, hordeaceus panis est, quia altitudinem spiritualis intelligentiae non valent ascendere; ac veluti quoddam fragmentum est, quibus carnalis illorum cogitatio satiatur. 122.0348A| Fragmentum spirituale est his, qui altitudinem divinorum ipsius mysterii intellectuum valent cognoscere, ideoque ab eis colligitur, ne pereat. Nam mysterium ex littera et spiritu confectum partim perit, partim aeternaliter manet. Perit quod videtur, quia sensibile est et temporale; manet quod non videtur, quia spirituale est et aeternale. Symboli exemplum fiat: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum » . Hoc solummodo dictum, in hoc nulla res gesta cognoscitur, ideoque et totum simpliciter a carnalibus accipiatur, et totum uniformiter a spiritualibus. Nec ibi ulla fragmenta possunt fieri, quoniam nil ibi est, quod secundum historiam intelligatur, sed totum ad theologiam, quae omnem sensum et intellectum 122.0348B| superat, refertur. Oculis legitur legentium, auribus sentitur audientium, ac per hoc, veluti quidam duo pisces, una ea lemque evangelistae theologia accipitur duobus sensibus conveniens. .. . . . . . . . . . . . . . . . .

Cetera desunt.

(no apparatus)