Jump to content

Commentarius in LXXV psalmos/1

Checked
E Wikisource
PSALMI I-X
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum



PSALMI XI-XX 


PSALMUS PRIMUS.

5 1. Beatus vir, etc. Postquam dictum est, non abiit, superfluum videtur esse quod additur, non stetit, et non sedit. Qui enim non consentit peccato, jam nec in eo stare valet, aut perseverare. Sed ideo hoc facit, quia ordinem vult exequi, quo primus homo peccavit: ut secundum hominem ostendat a primo penitus esse dissimilem. Beatus vir qui non abiit. [ De Domino nostro Jesu Christo accipiendum est, qui non abiit in consilio impiorum, sicut homo terrenus, qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Domini praecepta contemneret (Gen. 3. 6.). Et in via peccatorum non stetit. Venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia illecebra secularis eum non tenuit. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Noluit enim terrenum regnum cum superbia (Joan. 78.). Quae cathedra pestilentiae ideo recte intelligitur, quia pauci sunt, qui amore dominandi careant, et humanam gloriam non appetant. Pestilentia vero est morbus late pervagatus, omnes aut pene omnes involvens. Vel cathedra pestilentiae perniciosa doctrina intelligi potest. Deinde considerandus est ordo verborum, Abiit, Stetit, Sedit. Abiit ille, qui recessit a Deo. Stetit, cum delectatus est in peccato. Sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit: nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.] Potest etiam intelligi de quolibet justo quod dicitur, Beatus vir qui non abiit, etc. In consilio impiorum abire, est pravis consiliis assentire. In via peccatorum stat, qui in malis operibus perseverat. In cathedra vero pestilentiae sedet, qui malum quod agit, alios docet. Quisquis ergo beate vivere studet, prava consilia summopere cavere debet. Scriptum est enim: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (1. Cor. 15.). Prava quoque opera et exempla nihilominus vitanda sunt: quia sicut bonorum operibus et exemplis minus boni ad meliora semper proficiunt: sic nonnumquam iniquorum factis et exemplis infirmi ad deteriora tendunt. Hinc Psalmista alibi ait: Cum sancto sanctus eris. Et paulo post subditur: Et cum perverso perverteris (Psal. 17.). Tanto itaque studiosius oportet haec fugere, quanto facilius incautas mentes possunt decipere. Via ergo beatitudinis est, ut quisquis ad bonum opus tendere desiderat, quo scilicet beate vivat, prius malum cavere studeat, ne bonum quod agit, impediat. Unde scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. 33.). Sequitur de Domino Nostro Jesu Christo. 2. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quod Christi voluntas in lege Dei Patris fuerit, textus sancti Evangelii satis ostendit; ubi Luca narrante dicitur, qualiter in templo Domini puer Jesus invenitur sedens in medio Doctorum et interrogans, cunctis stupentibus super prudentia et responsis ejus (Luc. 2.). Qui inquisitus a parentibus ait: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse (Ibid.)? Ergo in lege Domini voluntas ejus. Nequaquam puer Jesus invitis parentibus in templo Domini remansisset, si in lege Domini voluntas ejus 6 non fuisset, Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Namque in die et nocte praedicavit Christus. In die docebat turbas, nocte verbi mysteria discipulis revelabat (Joan. 8.). Vel in lege Domini voluntas ejus fuit, quia a praeceptis Patris nunquam Filius discordavit. Hinc est quod ipse ait: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. 6.). Ex quibus verbis quid aliud colligimus, nisi quod praeceptis dominicis obedire debemus, non timendo, sed amando: non ex necessitate, sed ex voluntate. Non enim timor aut necessitas, sed sola caritas implet legem. Hinc est quod Apostolus ait: Qui enim diligit, legem implevit (Rom. 13.). Nec mirum si is, qui caritate repletur in lege Domini, die ac nocte, id est, assidue meditatur: vel die ac nocte, idest, in prosperis et adversis. Ubi enim est vera dilectio, ibi Divinae legis est meditatio: et mens, quae amore Dei accenditur, nec prosperis nec adversis commutatur. 3. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. De sapientia per Salomonem dicitur: Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam, et qui tenuerit eam, beatus (Proverb. 3.). Quid autem Christus, nisi Dei virtus, et Dei sapientia (1. Cor. 1.)? Quem quisquis amando et desiderando apprehendit, in aeternum proculdubio vivit. Legimus in paradiso lignum vitae esse, de quo dictum est: Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum (Gen. 3.). Si ergo de hoc ligno sumens in aeternum viveret, merito ligno Christus comparatur, qui est cibus vitae, quo quisquis vescitur, vita vivet et non morietur. Solet autem in Scriptura sacra aquarum nomine aliquando populus designari, sicut legitur in Apocalypsi, ubi per angelum dicitur: Aquae multae, populi multi sunt (Apoc. 17.). Decursus vero aquarum (Ex Augustino) significat lapsum qui fit per peccatum. Recte ergo Dominus secus decursus aquarum plantatus esse describitur, quia inter homines fluxu mortalitatis et peccati decurrentes nasci dignatus est. Qui tanquam lignum per vitae novitatem viruit: per nova verba quasi nova folia immisit: per miracula floruit, remissionem omnium peccatorum, et vitam aeternam praestando, fructus dedit. Bene ergo subditur, quod fructum suum dabit in tempore suo (1. Joan. 2.). De quo tempore et fructu per Paulum dicitur: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, factum ex muliere, factum sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret (Galat. 4.). Hinc Abrahae dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 32.). Non dicit in seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus (Hebr. 11.), qui per semetipsum dicit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. 14.). Vel tanquam lignum secus decursus aquarum plantatur, cum quisquis justus per infusionem Sancti Spiritus in caritate radicatur et fundatur (Eph. 3.). Ligni enim nomine saepe vir justus, aut etiam injustus exprimitur; sicut per prophetam dicitur: Ego dominus humilians lignum sublime (Ezech. 22.). Quia juxta Veritatis vocem, omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. 23; Luc. 18.). Salomon 7 quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi erit (Eccles. 11.). In die etenim mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem: quia et justus per fervorem Sancti Spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo (qui dixit, Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis [Isa. 14.] ) in frigido corde suo reprobatur. Per aquas vero Sancti Spiritus gratia solet designari. Unde veritas ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. 7.). Et, Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet in aeternum (Joan. 4.). Hujus aquae irrigatione agitur, ut anima fidelis per viriditatem fidei et spei in Domino proficiat, atque in caritate ipsius fixa permaneat. Et quia caritas nunquam ociosa est (operatur enim magna si est), recte dicetur quod fructum suum dabit in tempore suo. In hoc tempore praesenti fructum suum dant electi: quia bonum quod faciunt, ei attribuunt a quo facti sunt. Vel fructum suum in tempore suo dare, est per hanc vitam aeterno judici opera sua praesentare. Unde per similitudinem patris familias a quodam dicitur, Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum (Matth. 25.). Ex quibus verbis valde notandum est, quia omnipotens Deus quicquid nobis in hac vita tribuit, mutuo dat, et cum lucro requirit. Nec sufficit datum servare, sed summopere illud oportet quemque multiplicare, ut pigri servi sententiam declinans, mereatur audire quod illic dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. 25.). Ergo si pauca fideliter agimus, dum parvo hic tempore vivimus (pauca enim sunt cuncta temporalia ad aeternitatem comparata) super multa constituemur. Multa sunt quidem bona caelestia, de quibus scriptum est, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isa. 64; 1. Cor. 2.). Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Per folium intelligitur verbum. Quod enim folia agunt arboris, hoc in nobis per similitudinem agunt verba Redemptoris. Fructu quidem ejus spiritualiter pascimur: sermone vero ipsius a vitiis obumbramur. Quomodo autem folium, id est, verbum non defluat: ipse in Evangelio demonstrat, ubi ait: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient (Matth. 24; Luc. 21.). Etsi enim sonus verborum transeat, ea quae verbis exprimitur, sententia perdurat. Et quicquid voce veritatis dicitur, sive in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, sive in Apostolicis libris, sive etiam per quosque religiosos: totum per operationem adimplebitur. Unde scriptum est, Iota unum, aut unus apex non praeteribit de Lege, donec omnia fiant (Matth. 5; Luc. 24.). Et quia potens in opere et sermone Christus dicitur (ipse enim est Dei virtus et Dei sapientia [1. Cor. 2.] ), merito de ipso subditur: Et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Unigenitus Dei Filius in carne veniens (Joan. 1.), quia verus Deus et verus Homo extitit, alia ut Deus, alia ut Homo, et docuit et fecit. Sed quod fecit, aut docuit, ut Deus, nobis profuit ad recte credendum. Quod vero ut Homo, profuit nobis ad recte vivendum. Impletum est ergo quod dicitur, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Sed fortasse non creditur prospere egisse: quando a Judaeis captus, ligatus, flagellatus, 8 crucifixus, occisus est (Joan. 18.). Immo tunc prospere egit, quia morte sua mortem nostram destruxit. Nec profuisset nasci in carne, si non contigisset mori et resurgere. Et mira Domini dispositione actum est, ut et Judaei voluntatem suam in Christum implerent, et Christi consilium, quod putabant destruere, perficerent. Sed haec verba quae de capite dicta sunt, etiam membris ejus congruere possunt. Quisquis enim Deo perfecte servire concupiscit, non solum opere, sed et verbo esse justus appetit. Dicatur ergo de quolibet perfecto viro: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Folium ejus non defluit, cujus in veritate sermo consistit. Folium ejus non defluit, quia superfluitate verborum linguam compescit. Hinc per Salomonem dicitur, Sapiens usque ad tempus tacebit (Prov. 11.). Psalmista quoque alibi ait, Dixi custodiam vias meas, ne delinquam in lingua mea (Psal. 38.). Et Jacobus perhibet dicens, Qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacob. 3.). De hoc ergo perfecto viro recte dicitur. Et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Rectorum quidem facta tunc prosperabuntur, quando mala bonis non admiscentur: cum bene caepta usque ad finem perducuntur: cum pro his nec temporale lucrum, nec terrena gloria, nec favor hominum, sed sola patriae caelestis merces requiritur. Sed nonnunquam contigit, quia is qui perfecte vivit, in verbo aut in opere delinquit. Nec tamen tunc verbum ejus defluit, etiam cum offendit, nam tandiu culpa corde retinetur, quousque satisfactione poenitentiae curetur. Et cum post culpam cautior redit ad justitiam, quod adversari videtur, peccatum etiam prosperatur. Et miro modo fit, quod unde peccavit, inde justior existit. Merito ergo per Paulum dicitur, Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti (Rom. 8.). Omnia quidem, non solum prospera, sed etiam adversa: non solum bona, sed etiam mala. Quia ergo quisque perfectus vir, et in locutione maturus est, et in operatione discretus, dicatur recte: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque facit, prosperabuntur. Sed jam quid de reprobis subjungat, audiamus. 4. Non sic impii, non sic. Ubi repetitio comminatio est, ac si diceret: Nec sic beati eritis, nec sic prosperari poteritis, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Merito impius pulveri comparatur, quia peccanti homini dicitur: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. 3.). Qui dum tentationibus agitatur, quasi pulvis vento movetur. Quem dum ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat, luxuria enervat, avaritia subjicit, invidia dividit, tristitia prosternit: quot tentationum motibus urgetur, quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur. Quod si facies terrae, species patriae caelestis accipitur (de qua terra Propheta dicit, Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. 26.] ), recte pulvis a facie terrae projici describitur, quia a visione caelestis gloriae impius removetur. 5. Ideo non resurgunt impii in judicio. Ideo scilicet (Ex Augustino), quia nullo virtutum pondere gravati, tanquam pulvis a facie terrae sunt projecti. Unde scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26.). Neque peccatores in consilio 9 justorum. Repetita sententia videtur, ut, quod superius dicitur, impii, intelligantur peccatores, et quod praemissum est, in judicio, hoc dictum sit in consilio justorum. Aut si aliud sunt impii, aliud peccatores (nam omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius [Ex August. totid. verbis] ). Impii non resurgunt in judicio, subaudis, ut judicentur: quia jam poenis certissimis deputati sunt. Peccatores autem non resurgunt in consilio justorum, subaudis, ut judicent, sed ut judicentur. Sed cum David dicat quod impii non resurgunt in judicio, quid est quod Paulus ait: Omnes quidem resurgemus (1. Cor. 15.)? Nam per omnes vult intelligi tam bonos quam malos, tam pios quam impios, tam peccatores quam justos. Sed sciendum est quia omnes et boni et mali resurgere habent ad vitam, sed non omnes resurgent ad gloriam. Quod satis manifestat idem Apostolus, qui ibidem subjungit, Sed non omnes immutabimur. Resurgent quidem omnes ut vivant, boni et mali: sed non omnes immutabuntur, de vita ad gloriam: nisi soli boni. Quare hoc? 6. Quoniam novit Dominus viam justorum. Novit, idest approbat. Iter autem impiorum peribit. Ac si diceret, iter impiorum non novit Dominus: ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire; et hoc sit sciri a Domino, quod est manere. Duobus enim modis scire Dei accipitur (Ex Augustino): Aut scire, id est, cognoscere: aut scire, id est approbare. Secundum hoc autem, quod scire Dei dicitur noscere, bonos et malos novit Dominus. Sicut scriptum est, Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur (Job. 12.): neque enim impium quemquam judicaret, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia facta ejus non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit, et non novit, quia hunc in suae sapientiae speciem non recognoscit. Hinc dicturus est eis in judicio, Amen dico vobis, nescio vos (Matth. 25.). Juxta hoc vero quod scire dicitur approbare, non noscit Dominus nisi bonos, unde scriptum est: Novit Dominus qui sunt ejus (2. Tim. 2.). Quos ideo novit, quia praescivit et praedestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. 8.). Quia ergo omnipotens Deus operationem justorum sic novit, ut approbaret: actionem vero impiorum sic non novit, ut reprobaret, dicatur recte, Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

TITULUS PSALMI II.

Secundus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David. Notandum quod tituli quibusdam Psalmis ita praeponuntur, ut intentionem designent: in quibusdam, ut materiam, in quibusdam vero ut utrunque. Psalmus proprie dicitur Melos, quod per motum et laborem manuum de psalterio procedit, et ideo pro bona operatione saepe ponitur, quae sine labore fieri non potest. Et quantum in hoc negocio continetur exhortatio bonae operationis: idcirco ipsi negocio tale vocabulum competit, ut psalmus appelletur. Psalmus ergo iste, id est, sequens exhortatio bonae operationis, est attribuendus David, id est, Christo, qui verus David, id est, visu desiderabilis, vel manu fortis interpretatur. Quis enim adeo desiderabilis, sicut ille, de quo scriptum est: Cujus vultum desiderat universa terra, et in quem desiderant angeli prospicere (I. Petr. 1. Luc. 11.)? Et quis fortior eo, 10 qui omnia quaecunque voluit, fecit (Psal. 134.)? qui principem hujus mundi de regno suo expulit (Joan. 12.), qui morte sua mortem nostram destruxit (Osee 13.)? Et sciendum quod quando Psalmi ita intitulantur, ut Psalmus praeponatur et non Canticum, designatur quia de moribus agitur. Quando vero Canticum et non Psalmus, non de moribus, sed de mystico intellectu tractatur. Intentio Christi, cui haec verba competunt, haec est, ut omnes fideles spem et confidentiam bonae vitae, non in seipsis, sed in Christo et secundum principium et secundum finem, constituant. Quia nonnunquam Prophetae sancti sic praevident futura, quomodo sciunt praeterita. Sanctus David quod de passione Christi et persecutoribus ejus futurum esse praevidit, non futuro, sed praeterito tempore narrare voluit: ut ex suis verbis ostenderet, quia Spiritu Sancto revelante, tam de futuris, quam de praeteritis certus esset. Ait ergo de persecutoribus Christi.

PSALMUS II. 1. Quare fremuerunt gentes, idest, gentiles; et populi, idest Judaei, meditati sunt inania? Et quare astiterunt reges terrae, Herodes, et Pilatus (Joan. 11.), et principes Annas et Caiphas (Luc. 23.) convenerunt in unum, consilium et locum, adversus Dominum, Patrem, et adversus Christum Filium ejus (Matth. 26.)? Tanta denique insania furoris eos invasit, tanta malitiae caecitas perculit, ut auctorem suum, quem credere et adorare debuissent, unanimiter etiam occidere non timerent. Dictum est autem Quare (Ex Augustino), ac si diceretur, frustra. Non enim impleverunt quod voluerunt. Nam qui ideo Christum occiderunt, et ut nomen ejus de terra delerent, et ne ipsi locum et gentem perderent (Joan. 7.): ideo quidem nomen ejus auxerunt, ideo et gentem et locum perdiderunt, quia innocentem Dominum occiderunt (Joan. 11.). Miroque modo actum est, ut dum suum consilium implere se crederent, consilium Domini nolentes et nescientes implerent. Ergo meditati sunt inania. Non est enim sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. 21.). Sed quae inania meditati sunt? 2. Dirumpamus, inquiunt, vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum, idest, destruamus vincula religionis Christianae, ne nos sibi valeant subjugare. Sic, sic superbae mentes contra suum auctorem frequenter se erigunt, dum suam non ejus voluntatem implere appetunt: et tanto deterius cadunt, quanto supra eum tendunt a quo facti sunt. Sed quid sequitur? 3. Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Quia habitantes in terra caelestem Dominum irridere et subsannare praesumserunt, ab ipso caelesti Deo irrisione et subsannatione digni ostendentur. Nam qui surrexit a mortuis, et regnando jam habitat in caelis, cum ad judicium veniet, irrisione (ut jam diximus) et subsannatione eos dignos ostendet. Hinc per Sapientiam dicitur (Prov. 1.): Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, evenerit (Ibid.). Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio et angustia: tunc invocabunt me, 11 et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me. 4. Tunc loquetur ad eos in ira sua, qui ante tacuit in mansuetudine sua. Et in furore suo conturbabit eos: quos in longanimitate patientiae suae ante toleravit. Iram autem (Ex Augustino) et furorem Domini non perturbationem mentis oportet intelligi, sed vim, qua justissime judicat. In ira sua loquetur ad eos, cum in judicio suo dura illos arguet increpatione: in furore suo conturbabit eos, cum districta impios feriet animadversione. Ecce misericors Deus non iratus, sed placatus nobis peccatoribus apparet: mala nostra videt, et patienter sustinet. Ideo diu tolerat, ut ad poenitentiam nos pertrahat. Sed qui modo negligit placatum, profecto sentiet iratum. Et quo quisque nunc durior fit ad poenitentiam, eo ipse districtior erit ad vindictam. Sed qui in caelis habitat, quomodo etiam in terris regnat, audiamus: ait enim: 5. Ego autem constitutus sum Rex ab eo, subaudis, a Patre meo, super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Ego, inquam, cujus vincula illi dirum ere, et jugum meditabantur abjicere. Per Sion (Ex Augustino), quae speculatio dicitur, sancta Ecclesia intelligitur: cujus intentio quotidie ad speculandam claritatem Dei erigitur. Sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes (2. Cor. 3.). Quam Ecclesiam montem sanctum appellat (2. Petr. 1.), propter eminentiam et firmitatem. Super hanc ergo Ecclesiam unigenitus Dei Patris rex constitutus est, non ut terreno regnet imperio, sed caelesti. Ait enim in quodam loco: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. 6.). Ergo est supra mundum. Et cum eum voluissent rapere in regem, ut temporaliter regnaret in illis, aufugit, et terrenum imperium respuit. Ergo Christus spiritualiter rex constitutus est in nobis, ut, expulso maligno principe de cordibus nostris, regnet ipse in interiore homine secundum spiritum, secundum donationes gratiarum, et largitiones virtutum, et aedificationes morum, ad salutem animarum nostrarum (Ephes. 3.): ut jam non regnet peccatum in nostro mortali corpore, nec serviamus immunditiae ad iniquitatem, sed potius justitiae in sanctificationem (Rom. 6.). Sic ergo Christus in nobis regnare desiderat, ut ab immundis spiritibus et vitiis nos defendat, ut virtutibus et sacris operibus nos muniat. Sic in nobis regnare appetit, ut ad caeleste regnum suo nos regimine ducere possit. Sed quia adhuc sumus in certamine, suis nos praeceptis non cessat admonere. Unde bene dicitur, Praedicans praeceptum ejus: quia non praecepta, sed praeceptum dicit, fortassis caritatem nobis innuit, in qua cuncta praecepta finiuntur (1. Cor. 13.): et si quis impleverit, caetera ab ipso implebuntur (Matth. 22.). Hoc praeceptum nobis quotidie. Christus praedicat, hoc praecepto a terris ad caelestia sublevat: et quicquid per alia praecepta dicit, mittere nos ad hoc unum praeceptum semper intendit. Quod quidem duplex est mandatum: nam in dilectione Dei est dilectio proximi. Et scriptum est, Quia in his duobus mandatis pendet lex et prophetae (Matth. 22.). Quicquid ergo lex, quicquid prophetia, quicquid Evangelium, quicquid sermo Apostolicus praedicat: omnia 12 unum praeceptum, idest, caritas una consummat. Sed quia de potentia audivimus, de dignitate hujus regis nostri audiamus. Sequitur enim, et dicit: 6. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quod per Prophetam audimus, hoc etiam per Evangelium legimus. Ibi enim dicitur, quia cum Dominus Jesus baptizaretur, Spiritus Sanctus in columbae specie descendit, et vox Patris intonuit, Hic est Filius meus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Joan. 1; Matth. 17.). Ubi manifeste se Trinitas humanae naturae ostendit: quia Filius Dei in specie hominis, et Spiritus Sanctus in specie columbae, et vox Patris in similitudine humanae vocis apparuit (Luc. 2; Matth. 2.). Quanquam autem (Ex Augustino) possit ille dies in prophetia dictus videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est: tamen hodie quia praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum, nec futurum est, sed praesens: divinitus accipitur secundum id dictum, Ego hodie genui te: quo sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fides catholica praedicat. Duas ergo in Christo generationes esse credimus: unam divinam, alteram humanam: unam qua ex patre in caelo natus est sine matre, alteram qua in terra ex matre natus est sine patre. Secundum illam, cum nihil essemus, nos creavit. Secundum istam, cum perditi essemus, nos reformavit. Unigenitus ergo filius ex patre sine tempore natus. quia caelestem suam haereditatem solus habere noluit, humanam naturam ad contemplationem gloriae suae condidit. Sed quia peccando periit, ille etiam hanc in carne nascendo requisivit: et qui hominem fecerat ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. 1.), miro suae caritatis affectu factus est ipse ad similitudinem hominis (Philipp. 2.). Et unde se ad nostram humanitatem humiliavit, inde nos ad haereditatis suae gloriam sublevavit (Ephes. 4.). In hac igitur carnis generatione et humiliatione ei a patre dicitur: 7. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Minor quidem videtur ille qui postulat, eo qui postulatur. Et dum Christus carnem assumpsit, a patre suo per humanitatem se minoravit. In hoc enim quod in forma Dei est aequalis patri, non postulat a patre, sed simul omnia operatur cum patre. In hoc autem quod pro nobis se dignatus est humiliare, minor patre factus, non cessat pro nobis interpellare. Postula (inquit) a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Sancti Patriarchae et Prophetae postulaverunt pro Judaeis. Ipse unigenitus Filius Dei, homo inter homines factus, postulare dignatus est pro gentibus. Illi postulaverunt genti suae salutem, et misit eis Deus Salvatorem. Sed quia hunc in carne humilem viderunt, superbo corde et caeco contempserunt. Quem vero Judaea elata repulit, hunc gentilitas humiliata suscepit. Illa per superbiam haereditatem perdidit: haec per humilitatem ad haereditatem venit. Sed quia hoc non suis meritis, sed Dei Filio volente, et Patre ejus annuente factum est, recte ei dicitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Non enim ait, Postulent illae gentes, sed postula tu. Ex quibus verbis satis colligitur, quia gentilitas non 13 suis meritis salvatur: sed ille hoc fieri petiit, qui Patri pro nobis usque ad passionem mortis obedivit. Et quia gentilis populus ab extremis mundi partibus ad fidem collectus est, recte dicitur, Et possessionem tuam terminos terrae, subaudis, dabo tibi. Dum enim persecutio in Judaea agitur, Sancta Apostolorum praedicatio in universum mundum dispergitur: sicut scriptum est, Vobis missum fuerat verbum Dei: sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad gentes (Act. 13.). Pro crudelitate ergo malitiae quae mentem Judaeae concremavit, omnipotens Deus gentes in haereditatem sumpsit: quia per hoc, quod illa redemptorem suum ac membra ejus persecuta est, Sanctis Apostolis per diversa dispersis, nos qui Judaeae in circuitu sumus, dono caelestis gratiae splendorem veri luminis videmus. Sed quia in vitae fortitudine nos invenit, et ad justitiae regulam reduxit, bene subditur: 8. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Virga ferrea accipitur inflexibilis justitia, quae ideo virga, quia recta: ideo ferrea, quia dura. Recta nobis, dura malis: blanda justis, aspera perversis. Et quia per hanc Dominus spirituales regit, carnales confringit, recte dicitur: Et tamquam vas figuli confringes eos. Quid enim terrena sunt corda, nisi vasa fictilia? Vas enim fictile, terrenum et fragile est (I. Cor. 4.). Carnalia ergo corda, quae transitoria appetunt, hoc quod corruptibile et vile est, diligunt, terrenis rebus totis desideriis incumbunt, quid aliud, quam terrena vasa sunt? Quae Dominus per virgam ferream confringit, cum per justitiae rectitudinem suam in eis carnalitatem destruit, cum mentis elationem conterit, cum infirmitas propria ad memoriam reducitur, et corruptionis miseria diligenter attenditur, et vitiorum fractura solerter pensatur. Quia ergo pietas summa sic nos ferit, ut regat: sic confringit, ut melius restituat, dum vasa irae commutat in vasa misericordiae, et vasa apta ad interitum, facit apta ad gloriam (Rom. 9.): dicatur recte, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Quos jam divinus sermo alloquitur, cum subjungit: 9. Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui judicatis terram. Et nunc, idest, jam innovati (Ex Augustino), jam contritis luteis tegumentis carnalibus, vasis erroris, quae ad carnalem vitam pertinent: nunc intelligite jam reges, id est valentes regere quicquid vobis servile, et bestiale est: castigantes vestra corpora, et servituti subjicientes. Qui caelesti regi serviunt, reges proculdubio sunt: ipsi enim servire, vere regnare est. Nam tanto quisque liber a vitiis redditur, tanto potentius sibi spiritualiter dominatur, quanto auctori suo humilius famulatur. Erudimini, inquit, qui judicatis terram. Spirituales significantur, qui terram judicant. Inferius enim nobis est quicquid judicamus. Quicquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur: quia terrena labe sauciatur. Qui se, ut peccatorem accusat proprioque judicio condemnat, atque semetipsum duris increpationibus prosequitur, judex terrenus non immerito vocatur (1. Cor. 11.). Talibus dictum est, intelligite et erudimini, id est, ad hoc intelligite ut erudiamini. Non enim intellectus proficit, si usque ad eruditionem vitae non pervenit. Ille autem eruditus intellector est, qui hoc quod intelligere valet, ad vitae suae aedificationem trahere studet. 14 10. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Saepe namque contingit, quia is, qui caelesti Domino pure deservit, ex ipsa virtute in elationem se erigit, et tanto se mox a servitute Domini elongat, quanto a virtute humilitatis discordat. Quapropter necesse est, ut sic serviat amor, quatenus in humilitate semper animum reprimat timor, ne fructum, quem bona vita congregat, ventus elationis tollat. Vel quia in hoc seculo inter gaudium spei, et tentationis metum positi sumus, alloquitur nos Spiritus Sanctus, dicens: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore: ut et de spe exultatio, et de tentatione nascatur tremor. Et si enim justorum actio quandoque prosperatur, in ea tamen vita posita est, de qua per beatum Job dicitur, tentatio est vita humana super terram (Job. 7.). Quia igitur inter blanda versamur et aspera, inter prospera et adversa, inter tristitiam et gaudium, inter spem et metum: dicatur recte, Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Sed quia non sufficit bona agere, nisi et mala quisque valeat aequanimiter tolerare, adjunctum est: 11. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Disciplina est emendatoria tribulatio secundum illud, quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. 3.). Et quia justitia modo in prosperis, modo in adversis agitur: in prosperis quidem timor, in adversis vero disciplinae patientia praecipitur: ne si in illis se elevat, in foveam elationis cadat, aut si in istis se dejicit, per pusillanimitatis vitium victus proruat. Hanc vero disciplinam quisquis apprehendere negligit, a via quidem justitiae perit, per iniquitatis vias miserabiliter incedit: tantoque omnipotentem Dominum ad iracundiam provocat, quanto pro ipsius amore adversa tolerare recusat. Cum enim scriptum sit, Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. 8.): et quod Oculus non vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus diligentibus se (Isai. 64; 1. Cor. 2.): cum incomparabilia bona promittat Deus, et mala minima ingerat mundus: recte iustus Dominus irasci debet, quando pro tam parvis, tam magna contemni videt. Si enim dulcedinem patriae caelestis amarent, ex magno gaudio tribulationes omnes sustinerent: cum constet, quia ex tolerantia hujus tribulationis crescat ejus inaestimabilis merces suavitatis. Sed adhuc apprehendendi disciplinam caussa adjungitur, cum subinfertur: 13. Cum exarserit in brevi ira ejus: Beati omnes qui confidunt in eo. Modo dum districti judicis ira differtur, et peccator in desideriis animae suae laudatur (Psal. 9.): dum justus tribulationes et angustias sustinet, quae malorum poena, quae justorum gloria sit, non apparet. Hinc est, quod Joannes Apostolus ait, Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Tunc profecto apparebit, quam fallax hujus mundi fiducia extitit, quam transitoria vita, quam brevis gloria, quam parva voluptas, quam falsa prosperitas, et quam cito transiit quicquid hic carum et pretiosum fuit. Ergo infoelices illi, qui in talibus confisi sunt. Beati autem omnes qui confidunt in Domino. 15 TITULUS PSALMI III. 1. Tertius Psalmus ex persona Christi accipiendus est, tractans de passione ejus, ac resurrectione. Et mittit nos ad illam historiam, in qua dicitur David fugisse a facie bellantis adversum se filii sui Absalom (2. Reg. 15.). Quam historiam Esdras propheta intelligens illa quae in passione Christi gesta sunt, praesignasse, talem titulum praeposuit, Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Qui hoc modo exponitur: iste Psalmus, id est, ista exhortatio moralitatis quae in sequenti negotio continetur, est David, id est, Christi, qui manu fortis est. Psalmus (dico) habitus de his quae contigerunt, cum fugeret, id est, cum auferendo gratiam suam, recederet a facie Absalom filii sui, id est, a mente Judae, quem cum aliis Apostolis gratia sua elegit ad hoc, ut filius suus esset (Luc. 6.). Bene autem pro Absalom, quia pax patris dicitur, ipse traditor Christi intelligitur: quia quamvis ipse pacem cum Christo non habuerit, tamen Christus ei pacem et ore dedit, et corde tenuit. Videns ergo Dominus electos suos non solum ab aliis, sed etiam ab amicis et parentibus propter justitiam passuros: ad constantiam passionis eos hortari in hoc opere intendit, seipsum proponens in exemplum: ut sicut ipse in passione sua constans fuit, et de tribulatione sua Dominum invocavit, et ipsa tribulatio ei ad gloriam et exaltationem profuit: ita ipsi considerando quod per tribulationes exaltabuntur, et ad orationes se convertant, cogitantes illum esse caput et advocatum suum, non deficiant. Sequitur de psalmo.

PSALMUS III.

2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me. Haec investigatio non causa ignorantiae fit, sed propter instructionem perfectorum; ut considerando finem tribulationis suae, constantes permaneant. Tam scilicet (Ex Augustino) multiplicati sunt, qui insurgunt et tribulant, ut de numero discipulorum non defuerit qui ad numerum persequentium accesserit. O mira Dei omnipotentis patientia! quos uno verbo potuit extinguere, hos ex mira mansuetudine sua dignatus est tolerare, ut per se ipsum demonstraret, quae in nobis esse virtus patientiae deberet. De se enim nobis exemplum fecit aeternus conditor, ut quia sic humiliatus est caelestis Deus, desinat jam superbire terrenus homo. Sed haec sui capitis verba retinet adhuc corpus ejus, quod est Ecclesia, quae dum tribulationibus premitur, quae dum adversus se insurgere perversos intuetur, clamat et dicit: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? 3. Multi insurgunt adversum me. Hoc sancti martyres clamaverunt, cum multiplicari Ecclesiae persecutores viderunt. Hoc praesens Ecclesia clamare non cessat, quae in tempore pacis suae multis adversitatibus elaborat, dum occulti hostis tentationibus agitur, dum prave viventium moribus gravatur, dum carnalium hominum apertas injurias graviter tolerat, et quorumdam quasi justorum sub imagine sanctitatis simulationem gravius portat, quandiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. 5.), et corpus quod corrumpitur adgravat animam, et 16 deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.): quandiu in hac periculosa et laboriosa vita manet, tandiu dicere anima fidelis habet: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae, Non est salus ipsi in Deo ejus. Manifestum est, quod haec dicebant, qui Christum esse Deum non credebant (Matt. 27.). Ad hoc valent illae voces, Si filius Dei est, descendat de cruce (Luc. 23.). Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animae, vel etiam diabolo et angelis ejus per noxias suggestiones, ut desperemus operantibus, verissime dicitur: Multi dicunt animae meae, Non est salus ipsi in Deo ejus. Sed quisquis nos adversarius oppugnet, quaeque tribulatio gravet, semper dicendum est, quod sequitur: 4. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Capitis nomine in sacro eloquio mens solet intelligi (Joan. 6; Luc. 15.). Sicut enim a capite membra, sic sensus a mente reguntur. Tales superna bonitas libenter suscipit, quos ad suum adjutorium humiliter confugere cernit: et caput, id est, mentem eorum dono suae gratiae elevat, quos non in hoc seculo, non in seipsis, sed in Domino Deo suo gloriari delectat. Hinc Apostolus nos admonet, dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur (1. Cor. 1; 2. Cor. 10.). Si tu enim gloriaris in Domino, Deus gloriatur in te. Si tu non tuam, sed ejus gloriam quaeris, ipse quaerit quomodo te exaltet et glorificet (Marc. 23; Luc. 18.). Hinc Sancti Patriarchae et Prophetae, hinc Apostoli et caeteri justi viri a Domino Deo exaltati et glorificati sunt, quia seipsos in hoc seculo contemnentes, gloriam Domini, non suam quaesierunt (Joan. 1.). Vel hoc quod dicitur, Tu autem Domine, susceptor meus es, et caetera, secundum hominem dicitur: quia hominis susceptio est Verbum caro factum. Gloriam quoque suam dicit Domini etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum, ut similis cum illo fieret Deus. Ex hac regula introducimur, ne quis sibi de se glorietur. Caput autem Christus in passione sua exaltatum habuit, quia in tanta passionis humilitate, mentis fortitudinem non amisit. 5. Voce, inquit, mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Voce sua ad Dominum clamare, est intente Dominum deprecari. Voce sua clamat, cum quisquis ita intente orat, quod sonus vocis ab intentione cordis non discrepat. Hinc egregius doctor ait, Psalmis et hymnis cum oratis Dominum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Et Apostolus dicit, Psallam spiritu, psallam et mente (1. Cor. 14.). Tales libenter exaudit Dominus, quos scilicet ita clamare conspicit; unde benedicitur, Et exaudivit me de monte sancto suo, id est, de altitudine justitiae suae. Legimus enim, Justitia tua sicut montes Dei (Isa. 34.). Et justum sic erat (Ex Augustino) ut innocentem occisum, cui retributa sunt mala pro nobis (Isa. 34.), a mortuis suscitaret, et digna persequentibus retribueret (Tit. 3.). Nos quoque de monte sancto suo exaudit, quando preces nostras, non ex meritis nostris, sed ex sua sancta misericordia suscipit. Non enim digni sumus, ut audiamur, sed ipse misericors est, ut exaudiat (1. Tim. 2.). Hinc est quod per Apostolum 17 dicitur, Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit (Tit. 3.). Dicit autem ipse per quem salvati sumus, Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest: ut dormitio sit, qua transitur ad somnum, veluti expergefactio, qua transitur ad evigilationem. Bene ergo accipitur: Ego dormivi, et soporatus sum. Ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Vel tunc dormivit Christus, quando suscepta morte a temporali dolore quievit. Tunc soporatus est, quando die altera in sepultura moratus est: die vero tertia a mortuis resurrexit (Luc. 24.). Unde hic ait, Et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Surgens enim a mortuis, in gloria Dei Patris susceptus est. Vel potest hoc dicere quisquis fidelium recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis, Ego dormivi, et caetera. Dormivimus enim, cum a bono opere torpuimus: cum in nostra pravitate delectabiliter jacuimus: cum dulce erat nobis peccare, et in eis quidem peccatis perseverare. Sed ab hoc somno mortis vivificans gratia nos evigilare fecit, cum mala nostra ad memoriam reduxit: cum dulcedinem peccatorum in amaritudinem vertit, et mentem nostram ad lamenta poenitentiae formavit, nosque in vitiis torpentes, ad bona opera excitavit. Domini autem gratia commendatur, cum dicitur, Surrexi, quia Dominus suscepit me. Nisi enim ejus gratia susciperet, anima nostra a morte peccati minime surrexisset. Sed quia quisquis a Domino suscitatur, fortis contra quosque adversarios redditur: recte subditur, 7. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine, salvum me fac Deus meus. Exsurge, id est, fac me exsurgere. Mos est divinarum Scripturarum (Ex Augustino) personae Dei attribuere quod in nobis operatur. Unde illud est, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (2. Cor. 13.). Non enim ait, Quo jubente loquor: sed prorsus ipsam locutionem illi tribuit, cujus munere loquebatur. Quia vero millenarius numerus perfectus est, per millia populi universa pravorum multitudo designatur. Is ergo quem Dominus suscitat et salvat, millia populi non formidat: quia tanto omnem malorum multitudinem non timet, quanto unum omnipotentem Deum protectorem habet. Vel si ex persona Domini loquentis accipitur quod dictum est, Non timebo millia populi circumdantis me: constat quia adversarios suos jam non timet, quia ab eis corporaliter tribulari non valet. Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. 6.). Et eo sub se inimicos suos habet (Psal. 109.), quo ad dexteram Dei Patris sedenti ei tradita est potestas in caelo et in terra (Matth. 28.). Quare autem non timeat, reddit causam, cum subjungit, 8. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine caussa: dentes peccatorum contrivisti. Quis ignorat, quoniam sine caussa adversati sunt Christo inimici ejus (Isai. 53.). Ipse enim peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (1. Petr. 2.). Sed quia justus Deus et misericors est (Psal. 10.), omnes adversarios suos percussit (Psal. 110.): alios ultione vindictae ad damnationem, alios dolore poenitentiae ad salutem. 18 Quod si per adversantes maligni spiritus intelliguntur, vel quique homines mali, qui modo Ecclesiam Christi persequuntur: hi profecto in fine saeculi a Domino percutiuntur. Dentes peccatorum contrivisti. Per dentes (Ex Augustino.), verba maledicta designantur: de quibus per Apostolum Paulum dicitur, Si autem mordetis invicem, videte ne abinvicem consumamini (Galat. 5.). Possunt et dentes accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque a societate recte viventium praeciditur, et quasi male viventibus incorporatur. Dentes ergo peccatorum Dominus conterit, quando ipsos et verba eorum ad nihilum redigit. Timeant ergo adversarii mali: quia si ipsi injuste percutiunt, habent super se Dominum, a quo juste percutiuntur. Timeant potestates malae: quia si ipsae alios opprimunt, habent super se potestatem, a qua opprimuntur. Quae autem spes nostra (2. Cor. 4.)? 9. Domini (inquit) est salus, et super populum tuum benedictio tua. Nos quidem infirmi et imbecilles (1. Cor. 11.): nemo de se praesumat, quoniam Domini est salus, salvos faciens a morte peccati. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. 7.). Ergo Domini est salus. Sed quae est benedictio populi ipsius? nisi illa, qua dicitur, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. 27.). Talis benedictio super nos et super filios nostros. Amen. TITULUS PSALMI IV. Sciendum est, quod quibusdam negotiis ita praeponitur psalmus in titulo, ut non sequatur canticum. Quibusdam vero canticum, ut non sequatur psalmus. Aliis vero praeponitur psalmus, et sequitur canticum. Aliis autem canticum, et succedit psalmus: quae varietas attendenda est. Ubi enim psalmus tantum ponitur, designatur quod in sequenti negocio simpliciter de moralitate tractatur. Ubi autem canticum tantum, ostenditur quod de jocunditate agitur. Et ubi praecedit psalmus, et canticum sequitur, de moralitate tractatus habetur: ita tamen, ut mentio fiat de remuneratione ad quam tendit moralitas. Ubi autem praecedit canticum, et succedit psalmus, de jocunditate remunerationis fit sermo: sic tamen, ut de moralitate, per quam habetur, aliqua mentio fiat. Psalmus iste sic intitulatur, In finem psalmus cantici David. Exponitur sic: Iste psalmus cantici, id est, praesens exhortatio bonae moralitatis, in qua fit mentio de cantico, id est, de jocunditate aeternae remunerationis, est David, id est, Christi, vel alicujus fidelis credentis et sperantis in Christo: David dico, dirigentis eos quos exhortatur, in finem, id est, in illum qui est finis et completio legis et prophetarum. Vel finis, id est, meta, et consummatio totius agonis. Vel finis, id est, consummata quies beatitudinis. Intentio Christi, vel cujuscumque credentis in eum, in hoc psalmo est, persuadere his qui terrenis delectantur, ut egrediendo a tribulatione vitiorum, et terrena negligendo, aeterna bona, quae in fine, id est, in Christo sunt, appetant: seipsum proponendo eis in exemplum, et sic dicendo.

19 PSALMUS IV. 2. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae. Hoc est (Ex Augustino), cum intus in corde meo orarem, exaudivit me ipse a quo est justitia mea. In tribulatione dilatasti mihi. Hoc est, ab angustiis tristitiae in latitudine gaudiorum me deduxisti. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum (Rom. 2.). Qui autem dicit, Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur: et quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.): non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a persequentibus inferantur. In hoc prosunt justis aspera tribulationis, quia dum tribulantur in corpore, dilatantur in corde: et quo eos arctius mala temporalia premunt, eo latius bona caelestia concupiscunt. Quia ergo ex angustiis tribulationis crescit dilatatio mentis, dicatur recte, In tribulatione dilatasti mihi. Mutatio autem personae tertiae ad secundam, forte ideo fit, ut ostendat, quemadmodum exauditus sit, in ipsa dilatatione loquens Deo: ut hoc sit corde dilatari, jam cordi habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur: cui nunc orat et dicit: 2. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Quod iterum rogat, cum jam se exauditum et dilatatum indicaverit, forte ideo fit, ut unde non est exauditus, adhuc exaudiatur: aut in quo non est perfectus, perficiatur: aut propter alios inchoantes, ut in illis, qui crediderint, perficiatur quod inchoaverunt. Habent enim justi proprium, ut in omne quod dicunt, atque quod agunt, non solum suum profectum, sed etiam proximorum aedificationem quaerant. Unde apte subjungitur: 3. Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Ac si diceret, Vos, qui in carnali generatione mentem habitatis, usque ad quem finem cor durum habetis, quod Deo non creditis, et bona invisibilia non cogitatis? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Quo fructu, qua utilitate temporalia amando quaeritis, quaerendo amatis, quae vana sunt, quia durare non possunt: et mendacia, quia amatores suos decipiunt? 4. Et scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum. Eum scilicet (Ex Augustino), quem suscitavit ab inferis, et in caelo ad dexteram suam collocavit (Act. 3.). Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum tandem ab hujus mundi amore convertatur. Sed si quem movet conjunctio superaddita, quod ait, Et scitote, sciat genus hujus locutionis familiare esse linguae prophetantis. Nam saepe invenis ita ceptum, Et dixit Dominus ad illum: Et factum est verbum Domini ad illum. Quae junctura conjunctionis cum sententia non praecesserit, cui consequens annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in voce, esse conjunctam cum ea visione quae fit in corde. Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum. Hic nos (Ex eodem) admoneri credo, ut magna intentione cordis auxilium imploremus Dei: quoniam sicut gratulandum est de illuminatione in hac vita, ita orandum est pro requie post hanc vitam. Quapropter aut 20 ex persona fidelis evangelizantis, aut ex ipsius Domini sic accipiendum est, ac si dictum esset, Dominus exaudiet vos, cum clamaveritis ad eum. 5. Irascimini, et nolite peccare: Occurrebat enim (Ex Augustino), Quis est dignus exaudiri? Aut quomodo non frustra clamat peccator ad Dominum? Ergo, Irascimini, inquit, subaudis, vobis ipsis, valde poenitendo de praeteritis criminibus, et indignando, quod ad tam abjecta et vilia corruistis: et ulterius peccare desinite. Quae dicitis in cordibus vestris. Subaudis, dicite. Nolite esse populus, de quo dictum est, Labiis me honorat, Cor autem eorum longe est a me (Isai. 26; Matt. 15.). In cubilibus vestris compungimini. Cubilia sunt de quibus Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis. Compungimini autem ad poenitentiae dolorem refertur, ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata torqueatur. Aut ad excitationem pertinet, ut evigilemus ad videndam lucem Christi, tanquam adhibitis stimulis. 6. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sacrificium justitiae, opera justi sunt post poenitentiam. Quid enim justius (Ex Augustino), quam ut suis quisque peccatis irascatur potius quam alienis, seque ipsum puniens mactet Deo? Insinuat etiam transitum de vita veteri ad novam: ut extincto post poenitentiam vetere homine, sacrificium justitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo: cum seipsam jam anima [Supp. abluta] offert, et imponit in altari Fidei, divino igne, id est, Spiritu Sancto comprehendenda: ut iste sit sensus, Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino, id est, Recte vivite, et sperate donum Spiritus Sancti. Sperantur autem quid nisi bona? Sed quia id bonum vult a Deo impetrare quod diligit, et pauci sunt qui diligant interiora bona: admirabiliter cum dixisset, Et sperate in Domino: subjecit, Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Quae interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum, pacem et securitatem praesentis vitae desiderantium, de futura vita, quae nobis promittitur, dubitantium: qui saepe dicunt, Quis novit, si vera sunt (Sap. 2.)? Aut quis venit ab inferis, ut ista renunciaret? Magnifice ergo et breviter ostendit, quae bona quaerenda sint: respondens eorum interrogationi. 7. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est (Ex Augustino) totum hominis bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum est autem, dixit, super nos: tanquam denarius signatur Regis imagine (Matth. 22.). Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. 1.), quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur (Joan. 3.). Dedisti laetitiam in corde meo. Non ergo foris quaerenda est laetitia ab his, qui adhuc graves corde diligunt vanitatem, et quaerunt mendacium: sed interius ubi signatum est lumen vultus Dei. In interiore enim homine habitat Christus (Eph. 3.). Sed homines temporalia sectantes, nihil aliud noverunt dicere, nisi, Quis ostendit nobis bona? cum vera bona intra semetipsos videre non possunt. Itaque consequenter de his dicitur: 8. A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. Non vacat (Ex Augustino) quod additum est, Sui, est enim frumentum Dei (Joan. 12.): si quidem panis vivus, 21 qui de caelo descendit (Joan. 6.). Et est vinum Dei: nam inebriabuntur (inquit) ab ubertate domus tuae (Psal. 35.). Est et oleum, de quo dictum est: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. 22.). Isti autem multi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona? A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Sui, non Dei, id est, temporalis non spiritualis. Istis autem relictis, qui multiplicati sunt cupiditate temporalium, vir fidelis exultat, et dicit: 9. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Recte enim superatur a talibus omnimoda mentis alienatio a mortalibus rebus, et miseriarum saeculi hujus oblivio, quae nomine dormitionis et somni decenter et prophetice significatur. Sed hoc non tenetur in hac vita, imo sperandum est in futura. Hoc et verba ostendunt, quae futuri temporis sunt. 10. Quoniam tu Domine, singulariter in spe constituisti me. Bene ait, Singulariter. Periit enim (Ex Augustino) supradicta multiplicitas, et tenet in sanctis singularitas: de quibus dicitur in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. 4.). Singulares ergo et simplices, idest, secreti a multitudine et turba nascentium rerum esse debemus, et amatores aeternitatis et unitatis, si uni Deo et Domino inhaerere cupimus. TITULUS PSALMI V. 1. Titulus Psalmi est, Pro ea quae haereditatem accipit. Intelligitur Ecclesia, quae accipit haereditatem, id est, vitam aeternam per Dominum Jesum: ut possideat ipsum, et ab ipso possideatur. Intentio ejusdem Ecclesiae est in hoc Psalmo, Omnes fideles orando, et bene operando invitare ad haereditatem aeternae beatitudinis, seipsam proponendo in exemplum, et orando sic. PSALMUS V. 2. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Vocata Ecclesia (Ex Augustino) invocat Deum, ut (eo opitulante) pertranseat nequitiam saeculi hujus, et ad eum perveniat. Quae autem sunt aures divinitatis, nisi pietas ejus et misericordia, quibus nos audire dignatur? Ipsius quoque est intelligere clamorem nostrum, attendere et approbare nostri cordis desiderium. Verba nostra Dominus quasi auribus percipit, quando nostras preces pie et misericorditer suscipit. Et bene post verba clamor adjungitur: quia tunc placent Deo verba nostrae deprecationis, quando procedunt ex desiderio cordis. Hinc per Apostolum dicitur, Psallam spiritu, psallam et mente (1. Cor. 14.). Sed quia non sufficit, ut verba nostra audiat Deus, et clamorem intelligat, nisi ad effectum perducat: recte subjungitur: 3. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Ac si diceret: Sic audi verba, sic intellige desideria, ut probet rei effectus, te intentum esse meis orationibus. Et quia sanctae Ecclesiae oratio per Filium mittitur ad Patrem (Matth. 6.), apte ait, Rex meus et Deus meus. Per regem enim Filium: per Deum, Patrem designat. Et Filius ait, Per me itur ad Patrem (Joan. 11.). Recte 22 ergo (Ex Augustino) primo rex meus, deinde Deus meus. Nec tamen dixit, Intendite, sed Intende: quia Pater et Filius non duo Dii, sed unus est Deus. Caussam quoque subjungit, quare exaudienda sit, cum subinfertur: 3. Quoniam ad te orabo, Domine. Et protinus adjungit, Mane exaudies vocem meam, etc. Quid est quod (Ex Augustino) superius dixit Exaudi, quasi in praesenti se exaudiri cuperet: nunc vero dicit, Mane exaudies, non exaudi: et, Ad te orabo, et, Adstabo, et Videbo? Forte superior ejus oratio ipsam vocationem ostendit. Caligans autem inter procellas hujus saeculi, quia sentit se non videre quod cupit: ideo dicit, Mane exaudies. Ac si diceret, Non es ille qui possis videri ab eis, a quorum oculis nox peccatorum nondum recessit: sed mane, idest, peracta erroris mei nocte, et discedentibus peccatorum tenebris, Exaudies vocem meam: idest, ostendes vocem meam exauditam. 4. Mane adstabo tibi et videbo. Adstabo, inquit, non jacebo. Jacere enim (Ex Augustino), in terrenis quiescere est. Non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre. Et exponit caussam quare mane adstabit et videbit: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Iniquitas, malignitas, mendacium, homicidium, dolus et quicquid hujusmodi est, nox est: qua transeunte, fit mane, ut videatur Deus. Nos quandiu in hoc saeculo inter tentationes sumus, in peccatorum tenebris jacemus: nec verum statim habemus, nec veraciter videmus. Veraciter enim stare, est in aeternitatis beatitudine permanere: et verum videre, est Deum in sua majestate contemplari. Sed ille qui veraciter est, et incommutabilis manet, Apud quem (ut Jacobus ait) non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. 1.), quoniam non est Deus qui iniquitatem velit: ideo in hoc saeculo ubi iniquitas abundat, seipsum non ostendit. Sed quia futurum est, ut nox hujus iniquitatis pertranseat, et mane, id est, in resurrectione electos suos ad immortalitatis statum et suae contemplationis visum restituat: voce Ecclesiae dicatur recte, Mane adstabo tibi, et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Quia vero in collectione justorum reprobatio fiet impiorum (Matth. 25.), recte subjungitur: 5. Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Malignus quasi malo igne plenus dicitur. Maligni ergo nomine numerus infidelium designari potest, qui dum in infidelitatis errore persistunt, malignitate sua bonum ignem gratiae spiritualis contemnunt. Injusti autem sunt qui a bono opere torpescunt. Juxta Dominum ergo malignus non habitabit, quia tanto tunc ab auctore justitiae infidelium numerus elongatur, quanto nunc a justitia fidei disjungitur. Injusti quoque ante ejus oculos tunc permanere non valent, quia nunc, videlicet in operibus tenebrarum, perdurare non timent. Adhuc etiam de reprobis subditur: 6. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Perdes omnes qui non solum operantur quae odisti, sed etiam loquuntur mendacium, falsam justitiam praetendendo, nec in poenitentia confitendo 23 peccata. Non perdes autem, si poenitendo, veritatem loquuntur, ut faciendo istam veritatem, veniant ad lucem. Per operantes iniquitatem, designantur hi, qui non solum bona non faciunt, sed etiam perverse vivunt. Quos omnipotens Deus odit, id est, odio suo dignos ostendit, et quia eos in justitiae suae regula non cognoscit, a suo amore repulsos in aeternum punit. Per loquentes vero mendacium haeretici non immerito possunt intelligi, qui sua falsitate veritatem fidei conantur destruere: quos districtus judex cum reprobis perdet. Quia sicut illi damnantur ex pravo opere, ita hi quoque damnandi sunt ex prava locutione. Vel hoc modo potest exponi: Perdes omnes qui loquuntur mendacium: id est, veritati contrarium: quod recedentes ab eo quod est, ad id quod non est, declinant. Unde (Ex Augustino) Apostolus ait, Qui dicit se in Christo manere, et mandata ejus non custodit, mendax est (1. Joan. 7.). Duo sunt genera mendaciorum (Ex eodem), in quibus non est magna culpa, nec tamen sunt sine culpa: Cum nos aut jocamur, aut ut prosimus, mentimur. Illud primum in jocando non est perniciosum, quia non fallit. Novit enim ille cui dicitur, joci caussa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod fallere intendit, mendacium est, quod animam occidit: sicut scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1.). Sed jam mutatio personae fit, cum subditur, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Usus quippe prophetarum est, frequenter personas mutare: ut modo Deo, modo hominibus, modo capiti, modo membris loquantur. Loquuntur enim Deo, tanquam ei a quo accipiunt quod prophetizant. Loquuntur hominibus, tanquam eis, quibus prophetizant. Et modo de capite ad membra, modo de membris ad caput vocem mutant: in quo unitatem capitis et membrorum nobis insinuant. Per virum sanguinum, persecutores sanctorum Martyrum designantur. Dolosi vero sunt, hi qui fideles animas verbis seductoriis decipere cupiunt, quos abominabitur Dominus, id est, ab haereditate electorum separabit. Quia ergo illi suis malis meritis damnandi sunt, Ecclesia vero per Domini misericordiam salvanda est: bene subjungit, 8. Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domus Dei ipsa est sancta Ecclesia, quae regnatura in caelo, adhuc laborat in terra: quae construitur ex fidelibus, tanquam ex vivis lapidibus: quibus Petrus ait, Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (1. Petr. 2.). Et Paulus ait, Dei agricultura, Dei aedificatio estis (1. Cor. 3.). Hujus caelestis domus aedificium ingreditur, quisquis in sancta Ecclesia sanctorum mores imitatur. Hoc spirituale aedificium intrare, est sancti viri, qualiter proficiunt amando, conspicere. Sed quia hoc nemo suis viribus valet, ideo recte dicitur, In multitudine misericordiae tuae. Multa quidem est Dei misericordia, quia (ut Paulus ait) Ubi abundavit peccatum, superabundat gratia (Rom. 5.). In misericordia sua pius Dominus 24 nos a peccatis liberat, sed in abundantiori misericordia nobis etiam dona gratiae spiritualis praestat. In misericordia sua nos ab aeternis suppliciis eruit, sed in multitudine misericordiae suae nos etiam ad supernae patriae domum reduxit. Quis divinae misericordiae viscera pensare valeat, quae ut nobis vitam redderet, homo fieri (Joan. 1.), et mortem suscipere voluit (Philip. 2.)? dicatur ergo: Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam. Sancta Ecclesia ideo domus dicitur (Matth. 7.), quia ab omnipotente Domino inhabitatur. Ideo templum appellatur (2. Paral. 18.), quia ab ipso Domino consecratur. Vel templum ideo vocatur, quia in eo continue caelesti Domino laudes referuntur (Psal. 67.). Ait ergo, Adorabo ad templum sanctum tuum in timore. Quia (Ex Augustino) non ait in templo, sed ad templum, intelligendum est non de perfectione, sed de profectu ad perfectionem esse dictum. Et fortasse ideo addidit, in timore tuo: quia principium sapientiae timor Domini (Psal. 110.). Qui timet Dominum, faciet bona (Eccl. 15.). Et in alio psalmo dicitur, Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Psal. 111.). Et iterum, Servite Domino in timore (Psal. 2.). Et quia hoc viribus suis non valet, ideo adjungit, 9. Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos: dirige in conspectu tuo viam meam. Inimici mei volunt me seducere, et ad injustitiam deviare: Tu Domine, qui es creator meus, esto dux meus (Deut. 32.). Tu enim fecisti nos, et non ipsi nos (Psal. 94.). Tu rege nos, et non ipsi nos. Postquam autem dixit, Deduc me in justitia, non immerito addidit, Tua: ac si aperte diceret, Per temetipsum data. Nam per sanctos prophetas et famulos suos secundum distributionem temporum dedit minora praecepta populo, quem adhuc timore alligari oportebat: per Filium suum majora populo, quem caritate jam liberare convenerat. Nec mirum est quod dantur majora praecepta propter regnum caelorum, et minora data sunt propter regnum terrenum, ab eodem Deo vivo qui fecit caelum et terram, qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. De hac sua justitia nos admonet in Evangelio dicens, Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum (Matth. 5.). Id est nisi non solum illa minora praecepta legis impleveritis, quae inchoant homines, sed etiam ista quae a me adduntur (qui non veni solvere legem, sed adimplere), non intrabitis in regnum caelorum (Matth. 5.). Audiamus minorem justitiam. Audistis (inquit) quia dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. 19.). Audiamus majorem. Ego dico vobis, non resistere malo (Matth. 5.). Justitia minor est non excedere in vindicta modum, ne plus rependat quisque quam accipit, et magnus hic gradus est. Nemo enim invenitur, qui pugno accepto pugnum tantum reddere velit: et uno a conviciante verbo audito, unum, si tantumdem valeat referre, contentus sit. Sed sive ira perturbatus immoderatius vindicat: sive quia justum putat eum, qui laesit prior, gravius laedi, quam laesus est, qui non laeserat. Talem animum magna ex parte refrenavit lex, in qua dicitur, Oculum pro oculo, et caetera. Quibus nominibus significatur 25 modus, ut injuriam vindicta non transeat: et haec est pacis inchoatio. Perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam. Inter illud ergo primum, quod praeter legem est, ut majus malum pro minore malo reddatur: et hoc quod Dominus perficiendis discipulis dicit, ne malo resistatur: medium locum tenet, ut tantum reddatur, quantum acceptum est: per quod a summa discordia ad summam concordiam pro temporum distributione transitus factus est. Parum autem adhuc videtur Domino, si pro malo quod acceperis, nihil rependas mali, nisi etiam amplius sis paratus accipere. Hoc est, quod consequenter exponit, Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Matth. 5.). Sed quid est quod ipse Dominus, qui praecepta quae docuit, primus ipse implevit (Act. 1.), percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram: sed insuper dixit, Si male loquutus sum, exprobra de malo: si autem bene, cur me caedis (Joan. 16.)? nisi hoc praeceptum debere intelligi ad praeparationem cordis, non ad ostensionem operis? Unde alibi vir sanctus dicit: Paratum cor meum Deus (Psal. 36.). Dicatur ergo, Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos. Cujus justitiae viam postulat, cum subjungit, Dirige in conspectu tuo viam meam. Aliud est justitia, aliud est via. Nam justitia est doctrina Christi, via est ipse Christus (Joan. 14.). Justitiam ostendit praedicando, viam operando. Unde scriptum est, Quae caepit Jesus facere et docere (Act. 1.). Recta quippe actio non virtus est, sed via virtutis. Nam per actionem venitur ad virtutem. Fides enim quae per dilectionem operatur, impetrat gratiam (Galat. 5.). Et gratia Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (Rom. 5.), implet justitiam. Ego (inquit Dominus) sum via, veritas, et vita (Joan. 14.). Viam intelligite Christum operantem: veritatem, Christum docentem, vitam, Christum remunerantem. Via ducit ad veritatem, quia per viam venitur ad doctrinam: doctrina autem veritatis ducit ad vitam, quia cum impletur, quod praecipitur, acquiritur vita quae promittitur. Bene autem ait, Propter inimicos meos. Multos enim in via Dei sancta Ecclesia patitur adversarios, qui premunt eam persequendo, terrendo, blandiendo, seducendo: quia quantum a via veritatis discordent, ex verbis ostenditur, quae subsequuntur. 10. Quoniam non est in ore eorum veritas. Et hoc approbat, cum adjungit: Cor eorum vanum est. Nam quomodo est veritas in ore, si vanitas est in corde? Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. 12.). Ex abundantia enim cordis os loquitur: de quibus adhuc recte subjunctum est, 11. Sepulchrum patens guttur eorum, linguis suis dolose agebant: judica illos Deus. Adulatores et seductores (Ex Augustino) recte sepulchra patentia dicti sunt, qui non habendo vitam veritatis, quodammodo exanimes sunt, et mortuos in se recipiunt, quos verbis mendacibus et vano corde interemtos in se convertunt. Quod dixit linguis suis, significat malis. Mali enim malas habent linguas. Dolose vero agere, est aliud in corde, aliud in ore habere. Unde in alio psalmo dicitur. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, 26 mala autem in cordibus eorum (Psal. 27.). Eos omnipotens Deus judicat, quia omnes inimicos falsos, dolosos in extremo examine condemnat: de quibus adhuc subjungit: Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. Prophetia est (Ex Augustino), non maledictio. Non enim optat ut veniat, sed praedicit, quod futurum praevidit. A cogitationibus suis decidunt, quia quicquid elate cogitaverunt, cum intereunt, sine fructu amittunt. Superbia vero ruinam habet, sicut econtrario humilitas exaltationem. Dicitur alibi. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. 145.). Quae utique non perirent, si caelestia cogitarent. Testatur enim idem Psalmista, Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt (Psal. 36.). Cogitationes ergo impiorum peribunt, quia aeterna mala nunquam cogitata reperiunt; et subito amittunt bona temporalia, quae diu mente tractaverunt. Qui secundum multitudinem impietatum suarum expellentur, quia propter multa mala quae gesserunt, et ab aeterna haereditate expellentur, et in tenebras exteriores ejicientur (Matth. 8.). Bene autem subditur: Quoniam irritaverunt te Domine. Neque enim quia peccaverunt, ideo perirent, nisi perseverando in malo, Dominum irritarent. Nam superna pietas postquam deliquimus, ad poenitentiam revocat, et diu expectat. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Luc. 15.). Quod si converti negligit, et tempus gratiae in augmentum expendit culpae, quem poenitendo placare debuit, eum plus irritando, id est ad iracundiam provocando, graviter offendit. Unde Paulus ait: Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. 2.). Nam tanto eum tunc districtus judex acrius damnat, quanto nunc misericordius expectat. Sed quid erit de justis? Sequitur et dicit: 12. Et laetentur omnes qui sperant in te. Primum quidem justorum gaudium est in spe: unde dicitur, Spe gaudentes (Rom. 12.). Spe enim salvi facti sumus (Rom. 7.). Postmodum vero erit in re. Unde hic secutus adjungit, In aeternum exultabunt et habitabis in eis. Ipsa erit aeterna exultatio (Ex Augustino), cum templum Dei fient justi, et erit gaudium ipse incola eorum. 13. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, Et bene, in te ( Ex eodem ), tanquam omnes possidentes haereditatem te. Quoniam tu benedices justo. Haec est benedictio gloriari in Deo, et habitari a Deo. Et quia vocatio non meritorum nostrorum, sed benivolentiae et misericordiae Dei est: subjecit dicens: 14. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Bona enim voluntas Dei (Ex eodem) praecedit bonam voluntatem nostram, peccatorem vocans in poenitentiam. Et ipsa bona voluntas est invictissimum scutum, quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum. Deus enim operatur et velle et perficere in nobis, pro bona voluntate (Philipp. 2.). Non enim ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. 3.). 27 TITULUS PSALMI VI. 1. Sextus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David pro octava: Per octavam dies judicii intelligitur: quoniam omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur: et quod fit in una, potest mutari in alia. Octavus autem ille aestimandus est, qui varietatem istam non habebit. Et quod in eo fiet, aeternum et incommutabile permanebit. Est autem vox in hoc psalmo fidelis poenitentis, alios exemplo suo exhortantis, ut similiter poeniteant: ne in octava, id est, extrema die judicii, aeternam damnationem incurrant. PSALMUS VI. 2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Deus qui est incommutabilis natura (Malach. 3.), apud quem (ut Apostolus ait) non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. 1.): de quo dictum est, Tu autem Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. 12.): nullam in se furoris vel irae perturbationem suscipit: sed furoris nomine intelligitur illa immensa et immoderata animadversio vindictae, qua peccatores punientur in extremo examine. Ira vero potest intelligi examinatio illa, qua imperfectae animae emundantur in purgatorio igne. Bene autem dicitur, Ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: Nam corripias, quod mitius videtur, ad emendationem valet: qui vero arguitur, idest accusatur, metuendum est ne in finem habeat damnationem. Arguuntur in die judicii (Ex Augustino) omnes qui non habent fundamentum Christum. Emendantur autem, idest purgantur, qui huic fundamento superaedificant ligna, foenum, stipulam, idest infructuosa, vana, inutilia (2. Cor. 3.). Detrimentum quidem patientur, sed tamen salvi erunt: sic tamen quasi per ignem (Ibid.). Quid ergo iste orat, qui non vult furore Domini argui, vel ira emendari? quid, nisi ut sanetur? Ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec curantis aut secantis medici manus. Sequitur itaque et dicit:

3. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Multae sunt infirmitates nostrae corporis et animae. Nam corpus mortalitate corrumpitur, anima tentationibus premitur. Infelix homo multis tentationibus et miseriis fatigatur. Qui ergo sentit miseriam, quid tam postulare debet, quam misericordiam? Qui sentit infirmitatem, quid tam desiderare debet, quam sanitatem? Restat itaque ut dicat: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Quid per ossa nisi animae fortia designantur? Nam ne ossa carnis intelligeres, exposuit, cum subjungit: 4. Et anima mea turbata est valde. Turbantur quidem interiores sensus a consideratione proprii reatus, ipsa quoque infirma et peccatrix anima, cum subtilitatem extremi examinis 28 cogitando conspicit, ab omni interiore fortitudine destituta, in semetipsa contremiscit. Videt enim ibi damnari quicquid inventum fuerit pravi operis, vel otiosi sermonis, et silentii, usque ad minimam cogitationem, si non fuerit ad Dei voluntatem directum. Hinc est urens conscientia, illinc accusantia peccata, inde terrens justitia: subtus patens horridum chaos inferni, et tortores horribiles: desuper iratus judex, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur, peccator ubi parebit (1. Petr. 4.)? Plangat iterum et gemat, ne tanta tormenta incurrat. Timet justitiam? quaerat misericordiam. Non habet fortitudinem? vel agnoscat propriam infirmitatem, et dicat: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, et caetera. Magnus enim accessus ad Deum, est cognitio infelicitatis suae. De tarditate autem sanitatis conqueritur, cum subjungit, Et tu Domine usquequo? Ecce juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis dies irae dies illa, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies tubae et clangoris (Sophon. 1.). O vox diei Domini amara! Ecce peccatrix anima, arbor infructuosa, digna securi et igne: lignum aridum et inutile. Timor reum turbat, conscientia confundit, cogitationes increpant, fugere non licet. Stat suspensus ad gravissimam sententiam. Ecce miser in angusto periculo egens festino auxilio, Et tu Domine usquequo tardaris? usquequo non exaudis? Nec in hoc (Ex Augustino) tanquam crudelis Deus aestimandus est: sed tanquam bonus persuasor animae, quid mali sibi ipsa pepererit. Differt enim pius Dominus exaudire multotiens ex sua magna misericordia, ut ex difficultate sanationis sit diligentior custodia receptae sanitatis. Nam quod facile sanatur, non multum cavetur. Differt aliquando, ut agnoscatur quanta impiis poena praeparetur, qui se nolunt convertere ad Deum, si tantam difficultatem convertentes patiuntur: sicut alibi scriptum est, si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt (1. Petr. 4.)? Et quia differt, ideo adjungit: 5. Convertere, Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam. Convertens se (Ex Augustino), orat ut ad eum convertatur et Deus: sicut ipse promittit, Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zachar. 1.). Sed forte melius intelligendum est, Convertere, Domine, idest, fac me converti. Sentit enim in ipsa sua conversione difficultatem. Nam perfecta nostra conversio paratum semper invenit Deum, sicut propheta Osee dicit: Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus (Osee 6.): quoniam ut eum amitteremus, non ejus absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Dum autem nos convertimur, idest, dum mutatione veteris vitae resculpimur, spiritum nostrum durum sentimus et laboriosum, a terrenarum cupiditatum caligine ad serenitatem divinae lucis retorqueri. Et in tali difficultate dicimus, Convertere, Domine, idest, adjuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quae te paratum invenit, et fruendum te praebet dilectoribus tuis. Et ideo 29 postquam dixit, Convertere, Domine: addidit, Et eripe animam meam: tanquam inhaerentem perplexionibus hujus saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac (inquit) propter misericordiam tuam. Intelligit non suorum meritorum esse, quod sanatur: quando quidem peccanti et datum praeceptum praetereunti, justa damnatio debebatur. Sana me, inquit, ergo: non propter meum meritum, sed propter misericordiam tuam. 6. Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intelligit quoque (Ex Augustino) nunc esse tempus conversionis: quoniam cum vita ista transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Confessus est tamen in inferno dives ille, de quo Dominus dicit (Luc. 16.) qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis dolebat, usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet, ut se a peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non credunt [August. creditur.]. Quid est ergo, In inferno autem quis confitebitur tibi? An infernum vult intelligi, quo post judicium praecipitantur impii, ubi jam propter profundiores tenebras nullam lucem Dei videbunt, cui aliquid confiteantur? Potest etiam illud intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contemta divina lege, committitur: infernum vero caecitatum animi, quae peccantem, id est, morientem excipit et involvit. Sicut non probaverunt Deum (inquit) habere in notitia, dedit illos in reprobum sensum (Rom. 1.). Ab ista morte et ab isto inferno tutam se fieri anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et patitur difficultatem. 7. Quapropter (Ex Augustino) contexit dicens: Laboravi in gemitu meo. Et tanquam parum profuerit, addit et dicit. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus, ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est, in voluptate corporis et delectatione saeculari. Quam delectationem lacrymis lavat, qui sese conatur ab illa extrahere. Videt enim jam damnare se carnales concupiscentias, et tamen delectatione tenetur infirmitas, et in ea libenter jacet: unde surgere nisi sanatus animus, non potest. Quod autem ait, Per singulas noctes: hoc fortasse accipi voluit, quod ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione hujus saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati, ut cum dicit, Mente servio legi Dei (Rom. 7.), tanquam diem sentiat: rursus cum dicit: Carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo dicitur: Mane adstabo tibi et videbo (Psal. 5.). Tunc enim adstabit, nunc autem jacet, quando in lecto est: quem lavabit per singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam Dei misericordiae disciplinam. Lacrymis meis stratum meum rigabo. Hoc accipimus stratum, quod superius lectum. 30 Sed rigare amplius est quam lavare: quoniam potest aliquid in superficie lavari; rigatio vero ad interiora permanat: quod significat fletum usque ad cordis intima. Temporum vero varietas quod praeteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo: et futurum, cum diceret, lacrymis meis stratum meum rigabo: illud ostendit quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit: tanquam diceret, Non profuit, cum hoc feci, vel ergo illud faciam. 8. Unde et sequitur: Turbatus est a furore oculus meus. Utrum suo furore (Ex Augustino) an Dei, in quo petit ne argueretur? Sed si furor ille diem judicii significat, quomodo nunc potest intelligi? An inchoatio ejus est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et maxime damnum intelligendae veritatis: sicut jam commemoravi, quod dictum est, Dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. 1.)? Nam ea est caecitas mentis. In eam quisquis datus fuerit, ab interiori Dei luce secluditur: sed nondum penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebrae exteriores (Matth. 8. et 22.), quae magis ad diem judicii pertinere intelliguntur: ut penitus extra Deum sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluit: penitus autem esse extra Deum, quid est, nisi in summa esse caecitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem (1. Tim. 6.), quo ingrediuntur, quibus dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. 25.). Hujus ergo irae inchoatio, est caecitas mentis, quam in hac vita patitur quisque peccator. Timens itaque judicii diem, laborat et plangit, ne ad illud perducatur, cujus initium tam perniciosum nunc experitur. Et ideo non dicit extinctus est, sed turbatus est a furore oculus meus. Potest quoque furoris nomine immensus animi fervor intelligi, quo poenitens sibimetipsi solet irasci. Unde scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. 4.). Bene autem non extinctus, sed turbatus oculus dicitur: nam furor qui per odium fit, oculum mentis excaecat: furor vero qui fit per zelum non excaecat, sed turbat. Sed unde dolore poenitentiae ad tempus turbatur, inde postmodum consolatione gratiae melius illustratur. Consideratis autem reliquis vitiis, invenit se omnibus esse vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt, et veteris hominis, quo exuendi sumus, ut induamur novo (Ephes. 4.): recte dicitur: Inveteravi inter omnes inimicos meos. Vel inter ipsa vitia, vel inter homines, qui nolunt ad Deum converti. Nam et hi etiam si non saeviunt, etiam si parcunt, etiam si eisdem conviviis et domibus et civitatibus, nulla lite interposita, sed crebris colloquiis quasi concorditer vivunt [August. utuntur]: nihilominus tamen intentione contraria inimici sunt eis, qui se ad Deum convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum mundum, alii se optant ab isto mundo liberari: quis non videat inimicos esse illos istis? Nam si possint, eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum est inter eorum verba versari quotidie, et non excedere de itinere praeceptorum Dei. Saepe enim mens nitens 31 pergere ad Deum, concussa in ipso itinere trepidat, et plerumque propterea non implet bonum propositum, ne offendat eos (cum quibus vivit) alia bona peritura et transeuntia diligentes atque sectantes. Ab his separatus est omnis sanus, non locis, sed animo. Nam locis corpora continentur, animo autem locus est affectio sua. 9. Quapropter (Ex Augustino) post laborem et gemitum et imbres creberrimos lacrymarum, quia inane non potest esse, quod tam vehementer rogatur ab illo, qui est fons omnium misericordiarum: verissimeque dictum est, prope est Dominus obtritis, vel contritis corde (Isai. 13. et 51.): post tantas difficultates exauditam se esse anima ipsa significans, quam licet etiam Ecclesiam intelligere, vide quid adjungit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri sunt, id est, separabuntur a justis impii cum judicii dies venerit (Matth. 13.): vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur, tamen in area nuda jam grana separata sunt a paleis (Matth. 3.), quamvis inter paleas lateant. Simul itaque versari possunt, sed simul a vento auferri non possunt. 10. Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit. Crebra ejusdem sententiae repetitio (Ex Augustino), non quasi narrantis necessitatem, sed affectum exultantis ostendit. Sic enim gaudentes loqui solent, ut non eis sufficiat semel enunciare, quod gaudent. Iste fructus est illius gemitus, in quo laboratur (I. Cor. 9.), et illa laetitia lacrymarum, quibus lavatur lectus et stratum rigatur. Quoniam qui seminat in lacrymis, in gaudio metet (Psal. 125.). Et beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. 5.). 11. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei. Discedite a me, dixit superius (Ex Augustino), quod etiam in hac vita, sicut expositum est, fieri potest. Quod autem dicit, Erubescant et conturbentur: non video quemadmodum evenire possit, nisi illo die, cum manifesta fuerint justorum praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant: et plerunque tantum valent irrisionibus suis, ut infirmos homines de Christi nomine erubescere faciant. Unde dictum est, Qui me erubuerit et meos sermones coram hominibus, hunc filius hominis erubescet coram angelis et Patre (Luc. 9.). Sed veniet tempus, ut illi erubescant, dicentes: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, etc. (Sap. 5.). Quod autem ait, Convertantur et erubescant, quis non judicet esse justissimam poenam, ut conversionem ad confusionem habeant, qui ad salutem habere noluerunt? deinde addidit, Valde velociter. Cum enim jam desperari caeperit judicii dies, cum dixerint, Pax et securitas (I. Thessal. 5.): tunc repentinus eis superveniet interitus. Quandocunque autem venerit, 32 celerrime veniet, quod desperatur esse venturum. Quanquam et illud hic accipi potest, ut quam gementem, et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata a peccatis, et omnes perversos motus carnalis affectionis domuisse, sicut dicit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Quod cum ei provenerit, non mirum si jam ita perfecta est, ut pro inimicis suis oret. Potest ergo ad hoc pertinere, quod dixit, Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: ut de peccatis suis agant poenitentiam: quod sine confusione et conturbatione fieri non potest. Nihil itaque impedit sic accipi et illud, quod sequitur, Convertantur et erubescant, id est, convertantur ad Deum: et erubescant in prioribus tenebris peccatorum aliquando gloriatos, sicut Apostolus dicit, Quam enim gloriam habuistis aliquando in his quibus nunc erubescitis (Rom. 6.). Quod autem addidit, valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est: quam gentes, quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit. TITULUS PSALMI VII. 1. Septimus Psalmus (Ex Augustino) sic intitulatus est, In finem psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Hic mittimur ad historiam illam in Regum libro secundo: ubi Chusi amicus David transivit in partes Absalom filii ejus, ad exploranda consilia et renuncianda, quae adversus patrem ille moliebatur auctore Achitofel, qui defecerat ab amicitia David, et filium ejus adversus patrem, consiliis, quibus posset, instruebat. Spiritualiter nobis Chusi interpretatur silentium; Jemini autem dextra, Achitofel fratris ruina: Per Chusi, quod silentium interpretatur, recte accipitur, adversus illos dolos silentio Dominum nostrum dimicasse, quo silentio sacramentum venerabilis passionis occultans, voluntariam ruinam fratris, id est, nefarium scelus traditoris sui in suae misericordiae atque prudentiae ordinem convertit: ut quod ille ad perniciem unius hominis perversa mente faceret, iste ad salutem omnium provida gubernatione transferret. Cantat ergo psalmum Domino anima perfecta, quae jam digna est nosse secretum Dei pro Verbis Chusi, id est, pro cognitione ejusdem secreti, quod secretum dexter Deus, id est, favens atque propitius, ei operatus est. Est autem intentio hujus perfecti catholici, quosque fideles exhortari, ut spem suam in Domino ponant et sic perfecte vivant, quatenus diem judicii expectare securi valeant, seipsum proponendo in exemplum, et dicendo sic: PSALMUS VII. 2. Domine, Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Ex his verbis fides et spes hujus perfectae animae nobis commendatur: tanquam diceret, Credo te verum Deum et Dominnm esse, scilicet creatorem et rectorem omnium. Et ideo te feci specialiter meum, non 33 jam praesumendo de me, sed sperando in te: nam Beatus homo qui sperat in te (Psal. 33.). Meum est sperare in te, tuum est salvare et liberare me. Ergo, tanquam ei non resistat jam perfecto nisi immundus spiritus, superato omni bello atque adversitate vitiorum, dicit: Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Ab his me salva, qui persequuntur a tergo: et ab his, qui occurrunt in facie, libera. Non enim mihi sufficit, ut te defendente, sim salvus: nisi et te liberante, sim securus. 3. Deinde de plurali numero ad singularem redit, cum subjungit, Ne quando rapiat, ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Maligni quippe spiritus plures sunt in natura, sed unum in malitia. Plures sunt numero, sed omnibus una nocendi voluntas est. Ipsum autem antiquum hostem propter crudelitatem, nomine leonis designat, concordans cum Apostolo qui ait, Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (1. Petr. 5.). Sed quomodo huic hosti tam forti et crudeli fragilitas humana resistere poterit, si ille eam non redimat, et salvet, qui creavit? Et ideo ait, Dum non est, qui redimat, neque qui salvum faciat: subaudis, nisi tu redimas et salves. Magna est utilitas servo Dei propriam infirmitatem recognoscere, atque in suis viribus, aut meritis nullam fiduciam habere. Tunc enim incipit adesse virtus divina, quando deficere incipit praesumptio humana. Hinc Paulo voce Dei dicitur: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (2. Cor. 12.): hinc Veritas ait, Qui vult post me venire, abneget semetipsum (Luc. 9.). Talis erat idem Apostolus, cum diceret, Gratia Dei sum, id quod sum (1. Cor. 15.). Ergo in Domino Deo suo sperans, et de viribus suis non praesumens, et ideo supernam salvationem implorans, qualis fuerit iste vir sanctus, audiamus. Iterum invocat Dominum Deum suum, tanquam ei gratias agens, atque nomini ipsius bonum, quod ab ipso accepit, ascribens, subjungit: 4. Domine Deus meus si feci istud. Quid? si est iniquitas in manibus meis. Idest, si exhibui membra mea arma iniquitatis ad peccandum (Rom. 6.): si non fui innocens manibus, et, quod perfectius est, 5. Si reddidi retribuentibus mihi mala. Idest, si adversus malos patiens non fui. Decidam merito ab inimicis meis inanis. Id est, merito negligentiae meae persequentibus inimicis, corruam vacuus a fructu justitiae. Justum est enim, ut ab inimicis victus decidat, quisquis se contra eos armis virtutum et bonorum operum minime roborat. Et bene (Ex Augustino) non ait, si reddidi facientibus mala: sed retribuentibus mihi mala. Qui enim retribuit, jam aliquid accepit. Majoris autem patientiae est, nec ei mala rependere, qui acceptis beneficiis reddit mala pro bonis, quam si nullo ante accepto beneficio nocere voluisset. Inaniter autem se jactat, qui cum et ipse homo sit, cupit se de homine vindicare, et cum superare hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur. Inanis effectus est, vana et superba laetitia, quod quasi vinci 34 non potuit. Intelligit ergo iste ubi major fiat victoria, et ubi pater reddat, qui videt in occulto (Matth. 6.) Ne itaque reddat retribuentibus mala, iram potius, quam hominem vincit. Melior est enim, qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. 6. 32. sec. LXX.). Jurare autem videtur per exsecrationem, cum ait, Decidam merito ab inimicis meis inanis. Quod est gravissimum jurisjurandi genus, cum homo dicit: Si illud feci, illud patiar. Sed aliud est juratio in ore jurantis, aliud in significatione prophetizantis. Hic enim dicit, quid jure contingat hominibus, qui reddunt retribuentibus mala: non quod sibi aut alicui quasi jurejurando imprecetur, et ideo subjungit: 6. Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat. Iterum inimicum (Ex Augustino) singulari numero nominans, magis magisque manifestat, quod superius, quasi leonem appellavit. Ipse enim animam persequitur (Matth. 10.). Nam homines usque ad interfectionem corporis saeviunt, animam vero in potestate habere non possunt: diabolus autem, quas animas persecutus fuerit, ut possideat, comprehendit si potest: et cum possidet, conculcat, et ideo subdit, Et conculcet in terra vitam meam. Id est, conculcando terram faciat vitam meam, cibum scilicet suum. Non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est: cui dictum est, Terram manducabis (Genes. 3.). Et peccatori homini dictum est, Terra es, et in terram ibis (Ibidem). Recte ergo subjungitur. Et gloriam meam in pulverem deducat. Hic est ille pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. 1.), superborum scilicet vana et inepta jactantia, inflata et non solidata, tanquam vento elatus pulveris globus. Recte itaque posuit hic gloriam, quam non vult in pulverem deduci. Vult enim eam solidam habere in conscientia, ubi coram Domino nulla jactantia est (Isai. 35.). Qui gloriatur (inquit) in Domino glorietur (2. Cor. 10.). Ista soliditas in pulverem deducitur, si per superbiam quisque contemnens secreta conscientiae, ubi Deus solus hominem probat, velit apud hominem gloriari. Hinc est, quod alibi dicit, Deus conteret ossa placentium hominibus (Psal. 52.). Qui autem didicit bene, vel expertus est, vitiorum superandorum gradus, intelligit hoc vitium inanis gloriae, vel solum, vel maxime cavendum esse perfectis. Quo primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit. Initium autem omnis peccati superbia (Eccles. 10.). 7. Deinde adversus diabolum et angelos ejus, quorum possessio peccatores atque impii homines sunt, deprecatur, dicens: Exsurge, Domine in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum. Exsurge dicit, id est, appare, humanis videlicet utens verbis, quasi Deus dormiat, cum in secretis suis incognitus latet. Cum autem (Ex Augustino) justificatur impius, ex impio fit justus, et ex possessione diaboli migrat in templum Dei. Et quoniam poena est, ut cuique auferatur possessio, in qua dominari desiderat: hanc poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere, quos possidet. Finem autem dixit ipsam possessionem, ubi vult Deum exaltari potius, id est, honorari et glorificari, quam diabolum: dum impii justificantur et laudant Deum. Quasi in ira sua Dominus 35 exsurgere visus est, quando a mortuis resurgens inferni claustra petiit, ejusque portas confregit, atque eum a justis quos tenebat captos, spoliavit. In finibus quoque inimicorum exaltatus est, quando ad caelum ascendit, et gloriosum atque laudabile nomen ejus usque ad ultimum terrae praedicatum claruit. Unde et subditur: Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: et synagoga populorum circumdabit te. Praeceptum mandasti Apostolis tuis. Dixisti, Praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. 16.). Exsurge ergo. In eis, quibus praedicatum est praeceptum tuum. Fac eos exsurgere per temetipsum, ut a suis iniquitatibus resurgentes impleant praeceptum tuum. Vel aliter (Ex Augustino): Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: humilitatem praecepisti, humilis appare. Et tu prius imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam non possideantur a diabolo. 8. Et synagoga populorum circumdabit te. Duplex (Ex Augustino) intellectus est. Congregatio enim populorum, sive credentium, sive persequentium, potest accipi: quorum utrumque ea Domini nostri humilitate factum, quam contemnens persequentium multitudo, circumdedit eum; de qua dictum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. 2.). Credentium autem per ejus humilitatem multitudo, ita eum circumdedit, ut verissime diceretur: Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret (Rom. 11.). Et illud, Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. 2.). Et propter hanc in altum regredere. Idest, et propter hanc congregationem regredere in altum: quod resurgendo et in excelsum ascendendo fecisse intelligitur. Ita enim glorificatus dedit Spiritum Sanctum, qui ante glorificationem ejus dari non posset, sicut in Evangelio positum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Act. 2.). Regressus ergo in altum propter congregationem populorum misit Spiritum Sanctum, quo impleti praedicatores Evangelii orbem terrarum Ecclesiis impleverunt (Act. 1.). 9. Et quia (Ex Augustino) inde venturus est judicare vivos et mortuos, recte subjungitur: Dominus judicat populos. Quis Dominus, nisi Jesus Christus (Joan. 13.)? Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. 5.). Haec autem anima quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat judicii diem, et vere securo desiderio dicat in oratione, Adveniat regnum tuum (Matth. 6.). Judica me (inquit) Domine secundum justitiam meam. In superiore psalmo infirmus deprecabatur, misericordiam potius implorans Dei, quam commemorans ullum meritum suum. Quoniam Filius Dei peccatores venit vocare in poenitentiam (Luc. 5.), itaque ibi dixit, Salvum me fac propter misericordiam tuam, idest, non propter meritum meum. Nunc autem quoniam vocatus tenuit, et servavit praecepta quae accepit, audet dicere, Judica me secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Illa est vera innocentia, quae nec inimico nocet. Itaque se bene judicari postulat secundum innocentiam, qui vere dicere potuit: Si reddidi 36 retribuentibus mihi mala. Quod autem addit, Super me, non ad innocentiam tantum, sed ad justitiam quoque subaudiri potest, ut iste sit sensus: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam, quae justitia et innocentia super me est. Quo additamento demonstrat idipsum quod anima justa est et innocens, non per se habere, sed per illustrantem et illuminantem Dominum. Hinc Jacobus ait, omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. 1.). Ipse est enim lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1.). 10. Deinde (Ex Augustino) subjungit de peccatoribus, Consummetur nequitia peccatorum. Videtur CONSUMMATA NEQUITIA hominum, qui crucifixerunt Filium Dei (Hebr. 10.): sed eorum MAJOR est, qui nolunt recte vivere et oderunt praecepta veritatis, pro quibus crucifixus est Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum: idest, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit jam justum venire judicium. Sed quoniam non solum dictum est, Sordidus sordescat adhuc: sed etiam, Justus justior fiat (Apoc. 22.): annectit et dicit, Et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo potest dirigi justus, nisi in occulto? Quando in initio temporum Christianorum a persecutoribus Sancti premebantur (Act. 15.), miranda videbantur hominibus, et dirigi videbantur Sancti qui tanta pati poterant pro nomine Jesu Christi. Nunc postquam in tanto culmine nomen cepit esse Christianum, crevit hypocrisis, idest, simulatio, eorum scilicet qui nomine Christiano malunt hominibus placere, quam Deo. Quomodo ergo dirigitur justus in tanta confusione simulationis, nisi cum scrutatur corda et renes Deus: omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae sunt, et delectationes quae nomine renum intelliguntur? Recte quippe temporalium et terrenarum rerum delectatio renibus tribuitur, quia et ipsa pars est inferior hominis, et ea regio est, ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam et fallacis laetitiae vitam per successionem prolis natura humana transfunditur. Scrutans ergo cor nostrum Deus: et prospiciens ibi esse ubi est thesaurus noster (Matth. 6.), idest, in caelis: Scrutans et renes, et prospiciens non nos acquiescere carni et sanguini, sed delectari in Domino: dirigit justum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille qui prospicit quid quisque cogitet, quid quemque delectet. Finis enim curae delectatio est: quia eo quisque curis et cogitationibus nititur, ut ad suam delectationem perveniat. Videt igitur curas nostras, qui scrutatur cor: videt autem finem [ Al. fines] curarum, idest, delectationes, qui scrutatur renes: ut cum invenerit non ad concupiscentiam carnis, neque ad concupiscentiam oculorum, neque ad ambitionem saeculi (quae omnia transeunt tanquam umbra) inclinari curas nostras, sed ad gaudia rerum aeternarum sustolli, quae nulla commutatione variantur, dirigat justum scrutans corda et renes Deus. Opera enim nostra quae factis et dictis operamur, possunt esse nota hominibus: sed quo animo fiant, et quo 37 per illa pervenire cupiamus, solus ille novit, qui scrutatur corda et renes Deus. 11. Et quia hanc directionem cordis iste justus habebat per Dominum, recte subjungit: Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Duo sunt (Ex Augustino) officia Medicinae: unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur. Juxta illud primum dictum est in superiori psalmo, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. 6.). Juxta hoc alterum hoc psalmo dicitur, Si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Ibi enim infirmus ut liberetur, hic jam sanus ne corrumpatur, orat. Juxta illud ibi dicitur, Salvum me fac, Domine, secundum misericordiam tuam. Juxta istud hic dicitur, Judica me, Domine, secundum justitiam meam. Ibi enim ut a morbo evadat, remedium: hic autem ne in morbum recidat, tuitionem petit. Juxta illud dicitur, Salvum me fac propter misericordiam tuam. Juxta hoc dicitur, Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Et illa enim et ista salvos facit. Sed illa ex aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat. Ibi itaque misericors est auxilium, quia nullum habet meritum peccator, qui adhuc justificari desiderat, credens in eum qui justificat impium (Rom. 4.). Hic autem justum auxilium est, quia jam justo tribuitur. Dicat ergo ibi peccator, qui dixit: Infirmus sum, salvum me fac, Domine, secundum misericordiam tuam: et dicat hic justus, qui dixit, Si reddidi retribuentibus mihi mala: Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Si enim medicinam exhibet, qua sanemur infirmi, quanto magis nunc eam qua custodiamur sani? Quoniam si, cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quanto magis nunc justificati salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. 5.)? Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. 12. Deinde ut studeamus converti ad Dominum, et esse recti corde, commendat nobis suam patientiam, et minatur de judicio, subdens: Deus judex justus, fortis, et patiens, nunquid irascitur per singulos dies? Quis Deus judex (Ex Augustino), nisi Dominus, qui judicat populos? Iste justus, qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. 16.). Ipse fortis, qui etiam persecutores impios, cum sit potentissimus, pro nostra salute toleravit. Ipse patiens, qui etiam ipsos qui persecuti sunt, non statim post resurrectionem ad supplicium rapuit, sed sustinuit: ut se aliquando ad salutem ab illa impietate converterent, et adhuc sustinet, servans ultimo judicio ultimam poenam, et nunc usque invitans peccatores ad poenitentiam (Matth. 4. et 11.), non irascens per singulos dies, nec ad vindictam congregans ministros suos. Nunc enim patientia Dei ad poenitentiam invitat, ultimo vero tempore cum sibi homines propter duritiam cordis sui, vel mentis suae, et cor impoenitens thesaurizaverint iram in die irae et 38 revelationis justi judicii Dei, iram suam ostendet: unde et subditur: 13. Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. Potest (Ex Augustino) ipse homo Dominicus gladius Dei intelligi bis acutus, idest, framea, quam non vibravit primo adventu: sed tanquam in vagina humilitatis abscondit. Vibrabit autem cum secundo adventu veniens judicare vivos et mortuos in manifesto splendore claritatis suae justis suis lumen, et terrores impiis coruscabit (Matth. 24 et Luc. 21.). Nam in aliis exemplaribus pro eo quod est, gladium suum vibrabit, frameam suam splendificabit, positum est. Quo verbo convenientissime significari arbitror ultimum Dominicae claritatis adventum. Et quia hoc judicium suum in Scripturis suis jam firmavit, bene subjunctum est, Arcum suum tetendit, et paravit illum. Non passim verborum tempora praetereunda sunt, quod gladium de futuro dixit, vibrabit: arcum de praeterito, tetendit. Deinde praeteriti temporis consequuntur verba: 14. Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus operatus est. Arcum ergo istum (Ex Augustino) Scripturas sanctas libenter acceperim: ubi fortitudine novi Testamenti, quasi nervo quodam duritia flexa Veteris et edomita est. Hinc tanquam sagittae mittuntur Apostoli, vel divina praeconia jaculantur. Quas sagittas ardentibus operatus est, idest, qui percussi divino amore flagrarent. Qua enim alia sagitta percussa est, quae in Canticis ait, Vulnerata caritate ego sum (Cant. 4. 5.)? Quibus aliis sagittis accenditur, qui redire ad Deum cupiens, et ab ista peregrinatione remeare, adversus dolosas linguas petit auxilium? et ei dicitur, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam dolosam (Psal. 119.)? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis: idest, quibus percussus atque inflammatus tanto amore ardeas regni caelorum, ut omnium resistentium, atque a proposito revocare volentium linguas contemnas, et persecutiones eorum derideas, dicens: Quis me separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum enim, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. 8.). Sic ardentibus sagittas suas operatus est. In Graecis exemplaribus ita invenitur: Sagittas suas ardentibus operatus est: Latina autem pleraque, Ardentes, habent. Sed sive ipsae sagittae ardeant, sive ardere faciant (quod utique non possunt, nisi et ipsae ardeant), integer sensus est. Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dicit in arcum Dominum paravisse: quaeri potest, quae sint vasa mortis? An forte haeretici? Nam et ipsi ex eodem arcu, idest, ex eisdem Scripturis in animas non caritate inflammandas, sed veneno 39 perimendas insiliunt. Quod non contingit, nisi pro meritis: propterea divinae providentiae etiam ista dispositio tribuenda est, non quia ipsa peccatores facit, sed quia ipsa ordinat, cum peccaverint. Malo enim voto per peccatum legentes male coguntur intelligere: ut ipsa sit poena peccati: quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae, tanquam quibusdam spinis a somno excitantur, et ad intelligentiam Scripturarum divinarum proficiunt. Oportet enim (inquit) et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos, hoc est, inter homines, cum manifesti sunt Deo (1. Cor. 11.). An forte easdem sagittas et vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes, vel ardentibus operatus est, ad exercitationem fidelium? Non enim falsum est, quod Apostolus dixit, Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (2. Cor. 2.). Non ergo mirum si iidem Apostoli et vasa mortis sunt eis, a quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae ad inflammanda corda credentium. 15. Post hanc autem dispensationem (Ex Augustino) justum veniet judicium, de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem in poenam converti: ne putemus illam tranquillitatem et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinari, ut quae fuerint delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Deo punienti. Ecce (inquit) parturit injustitiam. Quid enim conceperat, ut injustitiam parturiret? Concepit (inquit) dolorem, et peperit iniquitatem. Non hoc peperit, quod concepit. Non enim hoc nascitur, quod concipitur: sed concipitur semen, nascitur, quod formatur ex semine. Semen, quod concipitur, est voluntas mala: fructus vero, qui nascitur, est actio perversa. Prius quippe mala voluntas, tanquam semen in corde nascitur, sed deinde ex hoc semine operatio injusta, sive quod amplius est, iniqua, tanquam fructus generatur. Injustitia est hoc, quod a justitiae regula discordat. Iniquitas vero, quod ipsius justitiae rectitudinem oppugnat. Injustus est, qui justitiae praecepta non custodit: iniquus est, qui iniquis operibus Dominum offendit. Bene autem non dictum est, perpetravit iniquitatem, sed peperit: quia sicut in partu dolor et labor est anxius, ita perversi quique laborant, atque anxie anhelant, ut malum, quod in corde conceperint, ad operationis exitum perducere possint. Recte quoque non dicitur, concepit malam voluntatem, sed dolorem: quia mala voluntas ipsa se torquet, ipsa sui supplicium est. Agit enim omnipotens Deus judicio suo recto et miro, ut anima, quae peccaverit, ipsa seipsam puniat de peccato ipso, quod perpetrat. Unde recte subjungitur: 16. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam, quam fecit. Lacum aperire (Ex Augustino), est in terrenis rebus, id est, tanquam in terra, fraudem parare, quo alius cadat, quem vult decipere injustior. Aperitur autem hic lacus, cum consentitur malae suggestioni terrenarum cupiditatum. Effoditur vero, cum post consensionem operationi fraudis instatur. Sed unde fieri potest, ut iniquitas prius laedat hominem justum, 40 in quem procedit, quam cor injustum unde procedit? Itaque fraudator pecuniae (verbi gratia) dum cupit alium damno lacerare, ipse avaritiae vulnere sauciatur. Quis autem, vel demens, non videat quantum inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecuniae, ille innocentiae? Incidit ergo in foveam, quam fecit. Quod in alio psalmo dicitur, Cognoscetur Dominus judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. 9.). 17. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Non enim voluit ipse peccatum evadere, sed factus est sub peccato tanquam servus: dicente Domino, Omnis, qui facit peccatum, servus est (Joan. 8.). Erit ergo iniquitas ejus super ipsum, cum ipse iniquitati suae subditur: quia non potuit Domino dicere, quod innocentes et justi dicunt, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. 3.). Ita ergo ipse erit inferior, ut iniquitas ejus sit superior, et in illum descendat, quae aggravat illum et onerat, et ad requiem sanctorum revolare non sinit. Hoc fit, cum in homine perverso servit ratio, et libido dominatur. 18. Et quia (Ex Augustino) haec perfectus iste jam evaserat, laudat Deum, et dicit: Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. Confessio justitiae Dei est, qua ita loquimur, Vere Deus justus es, quando et justos sic protegis, ut per teipsum eos illumines, et peccatores sic ordines, ut non tua, sed sua malitia puniantur. Quia ergo videt merita animarum sic ordinari a Deo, ut dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur: in omnibus laudat Deum, et ista est non peccatorum, sed justorum confessio: et ne peccatorum confessionem intelligeremus, subjecit ad ultimum, Et psallam nomini Domini altissimi. Psallere autem ad gaudium pertinet, poenitentia vero peccatorum ad tristitiam. Confiteamur et nos Domino secundum justitiam ejus, laudando et glorificando eum, quia justus est: et psallamus nomini Domini altissimi, recte operando, bene vivendo, spiritualiter gaudendo: ut impleatur in nobis, quod in alio psalmo dicitur, Deo nostro sit jocunda laudatio (Psal. 146.). TITULUS PSALMI VIII. 1. Ideo tituli libris praeponuntur, ut per eos auctor scripturae et materia, sive intentio declaretur. Titulus hujus psalmi est, In finem psalmus David, pro torcularibus Christus est noster finis, teste Apostolo, qui ait (Rom. 10.), Finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Ad ipsum tendimus: ultra ipsum nihil est, quo tendere debeamus. Ipse est enim summum bonum, summa beatitudo, vera aeternitas. In justum finem mittit nos iste Christus, quem scripsit propheta David in persona Ecclesiae. Et notandum quod non ait, ad finem: sed, in finem. Non enim mittitur ad Christum tantum, ut ad eum perveniamus: sed etiam, ut in Christo permaneamus, et cum ipso unum simus. Sed quid est, quod ait, Pro torcularibus? Solent (Ex Augustino) accipi torcularia, martyria. Afflictione enim persecutionum calcatis eis, qui Christi nomen confessi sunt, mortalia eorum tanquam vinacia in terra remanserunt. Possunt 41 etiam per torcularia, quique fideles intelligi, secundum, quod tolerant propter Deum adversa hujus mundi. Scriptum est enim, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (2. Tim. 3.). Psallitur ergo (Ex Augustino) pro torcularibus, pro Ecclesiae constitutione: cum Dominus noster postquam resurrexit, ad coelos ascendit. Tunc enim misit Spiritum Sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum Dei (Act. 2.), ut Ecclesiae congregarentur. Est autem intentio Prophetae in hoc opere, omnes ad fidem Christi invitare, cujus laus tanta est in universa terra: et cujus gratia et virtute constituta et corroborata est universalis Ecclesia. Dicit enim,

PSALMUS VIII. 2. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Ac si diceret, O Domine omnium per potentiam, qui es Dominus noster per gratiam, quam te admirantur omnes, qui incolunt terram! Tu Domine notus eras in Judaea tantum, et in Israel magnum nomen tuum (Psal. 75.). Apparuisti inter nos, mortuus propter nos, surrexisti, ascendisti in caelum, Spiritu tuo perfudisti corda discipulorum, quibus praedicantibus, in omnem terram exivit sonus eorum, et nomen tuum gloriosum, quod erat notum in gente una, factum est admirabile in universa terra (Psal. 18.). Quare admirabile? Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. A mortuis resurgens in caelum ascendisti, et qui humilis videbaris, magnificus apparuisti. Hinc enim (Ex Augustino) apparet, quis descenderis, cum a quibusdam visum est, et a caeteris creditum, quo ascenderis. 3. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Non possum (Ex eodem) accipere alios infantes, atque lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus, Tanquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non cibum (1. Cor. 3.). Quos significabant illi, qui Dominum praecedebant laudantes (Matth. 21.). In quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Judaeis, ut eos corriperet, respondit: Non legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Bene autem non ait, fecisti, sed, Perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis etiam hi, qui non jam lacte potantur, sed vescuntur cibo: quos idem Apostolus significat dicens, Sapientiam loquimur inter perfectos (1. Cor. 2.). Sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae, quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritualium, atque aeternarum nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra, post patriarchas et prophetas ab ipsa Sapientia Dei etiam suscepti hominis sacramento administrata est, in qua salus est omni credenti (Rom. 1.): ut auctoritate commonitus praeceptis inserviat, quibus purgatus quisque, et in caritate radicatus atque fundatus, possit currere, cum omnibus sanctis, non jam parvulus in lacte, sed juvenis in cibo, comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum (Ephes. 3.): scire etiam 42 supereminentem scientiam caritatis Christi. Haec autem fecisti, Domine Deus, propter inimicos tuos: Ut destruas inimicum et ultorem. Quis per inimicum, nisi Paganus et haereticus accipitur, per ultorem vero Judaeus, qui quasi pro lege sua ulciscenda et defendenda Christianum nomen persequebatur. Quos tu, Domine, destruxisti et confudisti, cum te aspirante, ad fidem tuam venerunt parvuli, et in suo errore remanserunt legisperiti et philosophi. Magna inimicorum confusio est, cum infantes laudant, sapientes blasphemant, et in hoc, Domine, nomen sanctum tuum admirabile, cum hoc de te per tuam gratiam capit parvus, quod per suam sapientiam non potest magnus. Unde scriptum est: Confitebor tibi, Pater Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. 11.). Unde et subditur, 4. Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quae tu fundasti. Ac si diceret, Quoniam cernam et intelligam Scripturas, quas, operante Spiritu Sancto, per ministros tuos conscripsisti. Videntur ergo (Ex Augustino) caeli opera digitorum Dei, id est, intelligentur libri usque ad infantium tarditatem perducti; et eos per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem intelligentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos exigunt, in eaque confirmant. Ex his verbis liquido patet, quia propheta sanctus mystice loquitur. Si enim juxta solam literam loqueretur, dicturus luminare minus, prius luminare majus (Gen. 1.) debuit dicere, ut ante solem, et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia juxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas omnes sanctos accipere deberemus: solem nominare noluit, quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur: de quo scriptum est, Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae (Malach. 4.). De quo reprobi in fine dicturi sunt: Sol justitiae non ortus est nobis (Sap. 5.). Dicendo ergo lunam et stellas quas tu fundasti, et tantum tacendo solem, qui factus est, indicavit, quia illi soli locutus est, qui non solum solem et lunam, et stellas corporaliter, sed etiam lunam Ecclesiam, atque stellas sanctos omnes spiritualiter facit. Sic ergo cum aliquid deest historiae, aperta ratione ducimur ad intellectum allegoriae. Deinde mentionem facit terreni hominis et caelestis, quos omnipotens Pater visitavit: unum per misericordiam mirabiliter relevans, alterum per divinitatis gloriam ineffabiliter exaltans: in quorum admiratione subjunxit, 5. Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Inter hominem, et filium hominis est distantia. Omnis enim (Ex Augustino) filius hominis homo: sed non omnis homo filius hominis. Adam quippe homo, sed non filius hominis. Ergo qui portant imaginem terreni hominis (1. Cor. 15.), qui non est filius hominis, hominum nomine designantur. Qui autem portant imaginem caelestis hominis, filii hominum appellantur. Homo ergo hoc loco terrenus dicitur, filius autem hominis caelestis. Et ille longe 43 sejunctus a Deo, hic autem praesens Deo, et propterea illius memor est, tanquam in longinquo positi: hunc vere visitat, quem praesens illustrat vultu suo. Longe est enim a peccatoribus salus (Psal. 118.). Et signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. 4.). 6. Filius igitur hominis (Ex Augustino) primo visitatus est in ipso homine Dominico, nato ex Maria Virgine, de quo propter infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est, et passionis humilitatem, recte subditur, Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed additur illa clarificatio, qua resurgens ascendit in caelum. Gloria (inquit) et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Per opera manuum Dei intelliguntur Angeli, eo quod subtilius et dignius caeteris creaturis a Domino facti sunt. Et quia non solum angelicam naturam possidere, sed et humanam post lapsum redimere, et subjicere sibi dignatus est, recte subjungitur, 7. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quae omnia exponit: Oves et boves universas. Per oves simplices quique in sancta Ecclesia intellecti sunt, qui more ovium sub regimine pastorum simpliciter atque humiliter vivunt. Per boves vero ipsi rectores designantur, qui verbo doctrinae corda hominum exarare et excolere non cessant, ut de terrenis mentibus fructum spiritualem Domino reddant. Oves ergo et boves universas sibi Dominus subjecit, quia omnes electos tam subjectos quam praelatos in sancta Ecclesia disponit et regit (1. Petr. 3.). 8. Et quia hic mali cum bonis admiscentur, bene de reprobis subditur, Insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris. Quod Insuper, dicit, ad differentiam bonorum et malorum ponit: hoc autem Insuper non solum ad pecora campi, sed etiam ad volucres caeli et pisces maris reportandum est. Pecora campi (Ex Augustino) accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendit. Campus est enim lata via, quae ducit ad interitum. In campo Abel occiditur. Volucres caeli sunt clati, qui cogitatione et locutione tumidi, dum caeteros se inferiores pensant, mente quasi in altum volant. De quibus dicitur, Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. 11.)? Pisces maris sunt curiosi, Qui perambulant semitas maris. Idest, inquirunt in profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari cito evanescunt et intereunt. Et non ait, Ambulant, sed Perambulant: ostendens pertinacissimum studium, inania et praeterfluentia quaerentium. Haec autem tria genera vitiorum, idest, voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt, quae a Joanne Apostolo enumerantur (1. Joan. 2.), cum dicit: Nolite diligere mundum (Ibidem), quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (Ephes. 6.). Per oculos enim curiositas solet intelligi. Et his tribus tentationibus Dominus tentatus est (Matth. 4.): et quum non potuit apud eum valere inimicus, hoc de illo dicitur, Postquam complevit omnem tentationem diabolus (Luc. 4.). Et quia tam mirabilis est Dominus, quod infantes erudit, astutos destruit, peccatoribus miseretur, sanctos visitat, 44 angelos possidet, homines continet, omnem creaturam sibi subjicit: ipsum qui est principium et finis, laudemus in principio et in fine, et nunquam a laude ejus cessemus, dicentes: Domine Dominus noster, etc. TITULUS PSALMI IX. 1. Canitur iste psalmus Pro occultis filii. Et quia non dicit cujus, intelligendus unigenitus Filius Dei est. Nam et ipse Dominus (Ex Augustino) cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum Filium vult intelligi, ubi ait, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. 8.). Non enim dixit Filius Dei, sed tantum dicendo Filius, dat intelligi cujus sit Filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia ejus, de quo ita loquimur, ut etiam si eum non nominemus, possit intelligi. Ita enim dicimus, Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt alia: nec addimus quis id faciat, quia omnium mentibus sponte se offert excellentia facientis. Duos adventus Domini credimus: unum praeteritum, quem Judaei non intellexerunt: alterum futurum, quem utrique speramus. Et quoniam iste, quem Judaei non intellexerunt, gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, Pro occultis filii, ubi caecitas in Israel ex parte facta est, ut plenitudo gentium intraret (Rom. 11.). Duo etiam judicia insinuantur per Scripturas: unum occultum, et alterum manifestum. Occultum judicium est poena qua quisque aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit, excaecatur ad damnationem. Judicium autem manifestum est, quo venturus est Dominus judicare vivos et mortuos. Qui non corriguntur isto occulto judicio, digne punientur illo manifesto. In hoc autem psalmo observanda sunt occulta Filii, id, est, humilis ejus adventus, qui profuit gentibus, cum caecitate Judaeorum, et poena quae nunc occulte agitur nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione, ut convertantur, aut caecitate, ut damnationi praeparentur. Dicatur ergo voce Filii: dicatur voce omnium perfectorum ad Patrem:

PSALMUS IX. 2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. Ac si aperte dicat, Laudabo te in toto corde meo, corde integro, corde perfecto. Beatus homo qui de toto corde suo nihil retinet sibi, sed totum expendit in laudem Dei. Tantum Deus laudari debet, quantum et diligi. Sicut ergo diligendus est ex toto corde, tota anima, totis viribus (Deut. 6; Matth. 22; Luc. 10.): sic et laudandus est. Et sicut nulla tribulatio, nulla angustia, nulla creatura debet nos separare a caritate Dei (Rom. 8.): ita nec a laude Dei. Qui talis est, idoneus est dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Sed si laudandus est Dominus, nonne et praedicandus? Ideo subjunctum est, Narrabo omnia mirabilia tua. Omnia quidem tam visibilia quam invisibilia, tam spiritualia quam corporalia, tam ea quae circa corpus visibiliter facis ad nutriendam fidem, quam ea quae invisibiliter circa animam agis ad donandam aeternam salutem. Quare narrantur mirabilia Dei? Ut ex operibus (Rom. 1.) agnoscamus 45 auctorem, ex mirabilibus admiremur mirabilem: et ita excitemur ad cognoscendum et amandum Dominum. Et ita contemtis temporibus, spem nostram et gaudium nostrum constituamus in ipso, sicut iste vir sanctus, qui subdendo ait: 3. Laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. Laetabor (inquit) in te, non in saeculo, non in concupiscentiis carnis, non in voluptatibus mundi, quod est vanitas: sed in te qui es veritas. Gaudium hujus seculi ad interitum ducit (Eccles. 1.), sicut scriptum est, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis (Luc. 6.). Gaudium vero quod in Deo est, in hac quidem vita inchoat, sed in aeternum perdurat: sicut ipse Dominus discipulis suis ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. 16.). Et sciendum quia laetitia ad mentem pertinet, exultatio ad corpus, Psalmus ad bonam operationem. Sit ergo laetitia spiritualis in mente, sit sancta hilaritas in corpore, concordet divina laus cum bona operatione, et impletur, quod dicitur, Laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. 4. In convertendo inimicum meum retrorsum: Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Hic incipit enarrare ea, quae sentit de occultis filii. Quando tentatus est Dominus, retro conversus est inimicus. Dictum est illi: Vade retro Sathana: scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. 16.). Tunc qui (Ex Augustino) tentando se praeponere cupiebat, retro est factus, non decipiendo tentatum, sed in eo nihil valendo. Conversus est igitur inimicus, postquam non valuit hominem caelestem decipere tentatum: et se ad terrenos convertit, ubi dominari potest. Quapropter nullus eum praecedit hominum, et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terreni hominis, portaverit imaginem caelestis (1. Cor. 15.). Diabolus quippe ( Ex eodem ) retro conversus est etiam in persecutione justorum. Et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Malle debemus eum persequentem fugere, quam ducem sequi. Habemus enim quo fugiamus, et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus refugium factus est nobis (Psal. 89.). Et quia multi sunt ministri et membra diaboli, recte in plurali numero dicitur, Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Infirmatus est diabolus cum suis ministris, quando potestatem, quam in humano genere habuit, amisit. Peribit vero, quando in ignem mittetur aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. 25.). Recte autem dictum est: Peribunt a facie tua: quia scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. 26.): vel quia retro conversus est inimicus, ideo injusti et impii infirmabuntur ab operibus suis malis, et peribunt ab impietatibus suis, a facie, idest, a cognitione tua. Et merito: 5. Quoniam fecisti judicium meum et caussam meam: sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2. Cor. 5.). Ipse in Christo, tanquam in throno suo, judicabat Judaeos judicantes Christum. Illi judicabant manifeste, ille occulte. Deprehensi 46 sunt, secundum quod ipse Dominus ait: Comprehendam sapientes in astutia eorum (Job. 5.). Nam judicio et consilio suo putaverunt egisse, ut nomen Christi deleretur de terra: et eo ipso judicio egerunt, ut Christi nomen admirabile fieret in universa terra. Judicium ergo illud, quo ab impiis judicatus est, et illa caussa qua justus et innocens damnatus est, non fuit eorum, sed Christi: quia illis nocuit, Christo profuit: et miro modo eorum pravis voluntatibus Christus quod voluit fecit. Hoc autem quod ait, Qui judicas justitiam, ad differentiam eorum dictum est, qui judicaverunt iniquitatem. Et quia damnato diabolo et membris ejus, gentes conversae sunt ad Christum, aperte subjunctum est: 6. Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Aspere increpandi erant, qui diu in iniquitatibus perseveraverant. Dura increpatione feriendi erant, qui, contemto Creatore, idola adorabant. Et bene dictum est, Periit impius: quia de impio factus est pius. Ille ab eo quod erat periit, qui incipit esse quod non fuit. Hinc scriptum est, Verte impios, et non erunt (Prov. 12.). Nomen eorum deletum est in aeternum, quia non ultra dicuntur Pagani, sed Christiani: fornicatores erant, facti sunt casti: iracundi erant, facti sunt mansueti: avari erant, facti sunt largi: injusti erant, facti sunt justi. Nomen ergo eorum deletum est in aeternum et in saeculum saeculi, ut neque in hoc saeculo, neque in futuro reputentur idololatrae vel iniqui si veraciter conversi fuerint. 7. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Frameae inimici (Ex Augustino) diversae opiniones erroris intelliguntur, quibus tanquam gladiis animae perimuntur. Istae frameae in finem, hoc est, ex toto deficiunt, cum hi qui aliquo errore seducti erant, ad fidem redeunt. De quibus Apostolus dicit, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est, in omni bonitate et justitia (Ephes. 5.). Et quia ablato errore destruuntur vitia et peccata, recte dicitur: Et civitates eorum destruxisti. Civitates (Ex Augustino) in quibus diabolus regnat, sunt illi in quibus dolosa et fraudulenta consilia, tanquam curiae locum obtinent. Cui principatui, tanquam satellites et ministri, adsunt officia membrorum: oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, manus ad rapinam, et membra caetera perversis consiliis militantia. Hujus civitatis quasi plebs sunt omnes delicatae affectiones, et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine cogitantes. Ergo ubi Rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur: civitas est. Nec enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tanquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe (de quo dictum est, Princeps hujus saeculi foras missus est [Joan. 14.] ] vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur injusta, et ad bonorum operum militiam transferuntur: ut jam (sicut Apostolus 47 dicit) non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ut obediamus concupiscentiis ejus: nec exhibeamus membra nostra ad serviendum peccato (Rom. 6.). Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam: unde et statim subditur, Periit memoria eorum cum sonitu: et Dominus in aeternum permanet. Magnus strepitus fit, cum impietas evertitur atque destruitur. Non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligera verit. Tunc efficitur homo regnum pacatissimum Deo cum sic in eo tumultus vitiorum destruitur, ut eorum memoria penitus deleatur. 8. Et ibi Dominus permanet in aeternum ubi jam iniquitas aut foris per actionem, aut intus per cogitationem nullum invenit locum, vel juxta historiam impiorum memoria cum sonitu periit, quia clamor et saevitia persequentium Christum penitus acquievit. Nam ubi sunt, qui cum tanto strepitu clamabant, Crucifige crucifige (Matth. 27. Luc. 23. Marc. 15. Joan. 19.)? ubi sunt persecutores martyrum? Quis vel eorum reminiscitur? Putaverunt extinguere nomen Christianum. Perierunt ipsi, et Dominus permanet in aeternum (Psal. 101.). 9. Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. Thronus Dei, Filius est Patris. Unde scriptum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2. Cor. 5.). Hunc paravit Deus, quia incarnari misit, ut in forma servi judicaretur, pateretur, resurgeret, regnaret: et qui judicatus est in occulto, palam judicaret, non inique et injuste (sicut saepe judicant homines, qui dum alios plus, alios minus diligunt, ab aequitate judicii nonnunquam dissiliunt: et dum secundum facta, non secundum corda judicant, justitiae rectitudinem plerunque non servant); sed sicut aequus et justus judicabit orbem terrae in aequitate, nemini parcens, omnibus aequa retribuens. Judicabit populos in justitia, testimonium perhibente conscientia (Rom. 2.) et cogitationibus accusantibus seu defendentibus: 10. Et factus est Dominus refugium pauperi, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Quantumlibet (Ex Augustino) persequatur inimicus ille qui conversus est retro, quid nocebit ei, cui refugium factus est Dominus? Sed sic hoc fiet, si propter Christum pauper esse delegerit, nihil amando, quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur. Tali enim pauperi refugium factus est Dominus. Nec adjuvat pauperem suum mox, ut tribulari ceperit: sed tunc tantum, quando tempus opportunum esse cognoverit. Quem enim diligit, corripit Dominus; et flagellat omnem filium quem recipit (Prov. 3. Hebr. 12. Apoc. 3.). Hos probat in tribulatione, adjuvat in opportunitate. Et ideo, 11. Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Quaerentem quippe (Ex Augustino) animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei. Nam nomen ipsum Dei usquequaque vulgatum est: cognitio autem nominis est, cum ille cognoscitur, cujus est nomen. Quia ergo Deum jam cognovimus per fidem (1. Cor. 13.), 48 figamus in illo nostram spem, quaeramus eum per dilectionem: ut cum invenerimus, cum ipso permaneamus. Non enim quaerentes se deserit, imo possidendo custodit, custodiendo glorificat, atque cum eis in aeternum regnat. Unde nos admonet Propheta sanctus Domino nostro psallere, atque ejus gratiam omnibus praedicare. Ait enim, 12. Psallite Domino qui habitat in Sion, annunciate inter gentes studia ejus. Psalmus quippe dictus est, ubi fit consonantia vocis cum organo. Et in psalmo duo intelligimus: vocem laudis, et consonantiam operis. Ille vero veraciter psallit, qui sic Deum laudat, ut recte vivat. Ipse autem (Ex Augustino) Dominus habitat in Sion (quod interpretatur speculatio ) et gestat imaginem Ecclesiae, quae nunc est: sicut Jerusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est (Galat. 4.), idest civitatis sanctorum jam angelica vita fruentium: quia Jerusalem interpretatur visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur civitatem aeternam et immortalem. Et agimus hic speculationem (1. Cor. 13.), ut perveniamus ad visionem. Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus, et annunciemus aliis studia sanctae praedicationis. Debemus enim Dominum nostrum opere laudare, mente contemplari, voce praedicare: ut ad ejus laudem simul in nobis consonent lingua, conscientia, et vita. Propter eos autem qui persecutionem patiuntur propter verbum Dei, quod annunciant: sequitur consolatio, cum subinfertur: 13. Quoniam requirens sanguinem, eorum recordatus est. Idest (Ex Augustino), veniet ultimum judicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit. Quod autem ait, Recordatus est, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum. Sed quia post longum tempus futurum est judicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit vindictam, quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur, Non est oblitus clamorem pauperum. 14. Quis est iste clamor pauperum, quem Deus non obliviscitur? sequitur et dicitur: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis. Quare ergo (Ex Augustino) non dixit, miserere nostri Domine, et vide humilitatem nostram de inimicis nostris? Non tanquam multi pauperes clamant, sed tanquam unus. An quia unus nunc interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives (2. Cor. 8.)? Affliguntur ab inimicis membra ejus in terra, et ipse clamat pro eis in caelo. 15. Ipse etiam dicit, Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. Exaltatur enim (Ex Augustino) homo in illo, non solum quem gestat, qui [Al. quod] caput Ecclesiae est: sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris, exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur ad mortem. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia in sancta Ecclesia, 49 per quae venitur ad visionem pacis. In iis portis bene annunciantur universae laudes Dei. 16. Deinde sequitur: Exultabo in salutari tuo. Salutare Dei Dominus est noster Jesus Christus, per quem salvati sumus, qui corda nostra de vana laetitia hujus saeculi transtulit, ut in ipso veraciter gaudeamus. Sed hoc nostrum gaudium adhuc in spe est, non in re (1. Cor. 13.). Affligimur enim a malis hominibus quandiu hic vivimus (1. Joan. 3.): de quibus subjunctum est: In fixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. Attende quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis, et qui voluerint persequi Ecclesiam, in eo interitu sunt infixi, quem se inferre arbitrabantur. Nam cum interficere corpora cupiebant, ipsi in anima moriebantur. De quibus adhuc subditur: In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. Laqueus occultus dolosa est cogitatio: pes animae intelligitur amor, qui cum pravus est, vocatur cupiditas: cum autem rectus, dilectio vel caritas. Amore enim movetur tanquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupet corporis: sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur. Pes ergo peccatorum, idest, amor, comprehenditur in laqueo quem occultat: quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio (cum eos tradidit Deus in concupiscentias cordis eorum) jam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia transferre non possint. Recte ergo subjunctum est: 17. Cognoscetur Dominus judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Haec sunt judicia in quibus cognoscetur Dominus, quod ipsa sua opera, quae facit prava, accusam, judicant, convincunt, puniunt peccatorem. Non quaerit alios testes, nisi vitam et conscientiam. Hoc est autem justum omnipotentis Dei judicium, ut unusquisque recipiat secundum quod gessit in corpore, sive bonum sive malum (2. Cor. 5.). Hic (Ex Augustino) interponitur Canticum diapsalmatis, quasi occulta laetitia separationis, quae nunc fit non locis, sed affectionibus animorum inter peccatores et justos, sicut granorum a paleis adhuc in area (Matth. 3.). Et sequitur: Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Illis enim qui in suis peccatis perseverant, quia nolunt converti ad Deum, necesse est ut convertantur in infernum: et digne ibi sentiant poenam, qui hic negligunt emendare culpam. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos in reprobum sensum (Rom. 1.). De talibus in quodam loco: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis (Psal. 105.). Et ego irritabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. Sed illis pereuntibus et in oblivionem a Deo traditis, nunquid et eos obliturus est Deus, qui eum per fidem cognoverunt, et pro ejus amore saeculum contempserunt, et pressuram in mundo habuerunt? Absit. Nam subditur: 18. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: Patientia pauperum non peribit in finem. 50 Modo quasi oblivio pauperum fit, quandiu eos a tribulatione quam tolerant, Dominus non defendit: et eorum patientia quasi perire cernitur, cum de ea nulla nunc gloria recompensatur. Sed in finem oblivio pauperum non erit, nec in finem eorum patientia peribit, quia tunc gloria ejus percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. 19. Ex verbis autem quae sequuntur, mentionem facere de Antichristo videtur, cum subjungit: Exsurge Domine, non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. Intantum enim confortabitur homo ille peccati, ut in templo Dei sedeat, et etiam Deum se nominet, atque multos ad se converti faciat. Contra hunc ergo exsurgere Dominum Propheta postulat, atque eos qui credituri sunt in eum, judicio suo condemnare. De quo adhuc subjungit: Constitue, Domine, legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt. Bene eum legislatorem nominat, quia allaturus est legem suam, quomodo Christus suam: atque in nomine suo praedicaturus, quomodo in nomine suo praedicavit Christus. Quod autem ait, Sciant gentes quoniam homines sunt, postulat ut hi qui credituri sunt in eum, recognoscant, quoniam non secundum Deum, sed secundum hominem ambulat (1. Tim. 4.). 20. Et quia (Ex Augustino) ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, et tanta ei licebit facere et in omnes homines et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas negligere: interposito diapsalmate, subjicit tanquam vocem gementium et quaerentium cur judicium differatur. Ut quid, Domine (inquit), recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tanquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subjecit dicens: Despicis in opportunitatibus, in tribulatione, idest, opportune despicis, et facis tribulationes, ad inflammandos animos desiderio adventus tui. His enim jucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint. Itaque insinuat consilium dilationis dicens, Dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est, et verum, quod studio bonae spei parvuli emendantur ad recte vivendum exercitatione persequentium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses permittantur (1. Cor. 11.): non quia ipsi haeretici hoc volunt, sed quia hoc de peccatis eorum divina providentia operatur, quae lucem facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat, ut fiat eorum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione jucundior inventio veritatis. Eorum quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines (1. Cor. 11.) qui Deo noti sunt. 21. Comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Idest (Ex Augustino), malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare? Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur. Adulantium linguae alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudatur et benedicitur operator. Hinc comprehenduntur in consiliis, quibus cogitant. 22. Nemo (Ex Augustino) gratuletur homini qui prosperatur in via sua, cujus peccatis deest ultor, et adest 51 adulator. Major haec ira Domini est. Irritavit Dominum peccator. Alias Exacerbavit, ut ista patiatur, et ut correptionis flagella non inferantur. Secundum multitudinem irae suae non quaeret. Multum irascitur dum non exquirit, dum quasi obliviscitur, et peccata non attendit, et per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenitur. Quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista sit ira Dei, docent sequentia. 23. Non est Deus in conspectu ejus: inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Qui novit (Ex Augustino) unde sit gaudendum in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis. Cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem quia lux ista retrahitur: quantam ergo poenam patitur, qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non Deus sit in conspectu ejus, et contaminentur viae ejus omni tempore, id est cogitationes et consilia ejus immunda sint? Auferuntur judicia tua a facie ejus. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit, quod non judicet Deus: et sic auferuntur judicia Dei a facie ejus, cum haec ipsa sit magna damnatio. Omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quia omnes reges superaturus sit, et solus regnum obtenturus (Psal. 2.). Quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne, quod dicitur Deus (2. Thess. 2.), et quod colitur. 24. Et quoniam (Ex Augustino) traditus in concupiscentiam cordis sui, et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum, et inane culmen damnationemque venturus est: propterea sequitur, Dixit enim in corde suo, Non movebor a generatione in generationem sine malo. Id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet: nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus, et bonarum artium expers, atque a justitiae lumine alienus malis artibus sibi aditum molitur aperire ad famam, tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt, vel male de se homines loqui: dummodo nomen eorum latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse, Non movebor a generatione in generationem, sine malo. Quid ergo mirum, si etiam homo ille peccati (qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat si fieri potest, etiam electos) dicturus est in corde suo, Non movebor a generatione in generationem, sine malo? 25. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua ejus labor, et dolor. Per maledictionem aperta convicia, per amaritudinem minae et terrores, per dolum blanda, et seductoria verba possunt accipi: quibus in suam partem conversurus est multitudinem. Bene autem sub lingua ejus labor et dolor esse describitur: 52 quia interiora ejus ira, et odio, et omni mala voluntate replebuntur. Nihil est (Ex Augustino) laboriosius iniquitate et impietate. Quem laborem sequitur dolor, quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur, quod dixit in corde suo, Non movebor a generatione in generationem, sine malo. Et propterea, sub lingua ejus, et non, in lingua dicitur: quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus, et justus, et Dei filius videatur. 26. Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus (Ex Augustino), nisi eis quos hujus seculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis, cum his sedere dictus est: quoniam falsam foelicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit, qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in illius laqueos incidunt. Et ideo sequitur: In occultis, ut interficiat innocentem. In occultis, dictum est, ubi non facile intelligitur, quid appetendum, quidve fugiendum sit. Innocentem autem interficere est, ex innocente nocentem facere. 27. Oculi ejus in pauperem respiciunt. Illos enim (Ex Augustino) maxime persecuturus est, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. 5.). Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Leonem in abscondito dicit eum, in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta, cum proscriptionibus, et tormentis Christiani ad sacrificandum cogerentur. Altera persecutio fraudulenta, quae per haereticos et falsos fratres acta est. Tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius: quia et violenta erit, et fraudulenta. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis. Ad vim relatum est, cum dicitur, leo: ad dolum, cum dicitur, in abscondito. E rursum ipsa repetita sunt eodem ordine. Insidiatur (inquit) ut rapiat pauperem. Hoc ad crudelitatem pertinet. Quod autem sequitur: Rapere pauperem dum attrahit eum: dolositat deputatur. Rapiet saeviendo, attrahet blandiendo. 28. In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet, cum dominatus fuerit pauperum. Laqueus (Ex Augustino) significat insidias: et bene ait, In laqueo suo humiliabit eum: cum enim signa illa facere ceperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur. Quo ille, cui per justitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed Inclinabit se, et cadet, cum dominatus fuerit pauperum. Id est, cum quaelibet supplicia irrogaverit, resistentibus sibi servis Dei. 29. Unde autem, Inclinabit se, et cadet? Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat in finem. Haec est (Ex Augustino) inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus, quasi prosperatur, et parci sibi putat, cum excaecatur et servatur ad ultimam opportunamque vindictam: de qua loquitur, cum subjungit: Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus tua. Id est, manifesta sit potentia tua. Superius enim dixerat, Exsurge, Domine, 53 non confortetur homo, judicentur gentes in conspectu tuo. Id est, in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam, quae videtur hominibus, foelicitatem perveniunt: super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt. Nunc autem post illam occultam poenam, atque vindictam dicitur, Exsurge Domine Deus, et exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed jam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum. Sicut impii putant, qui dicunt, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat in finem. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tanquam navis in magnis fluctibus et procellis, tanquam dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat (Matth. 8. Marc. 4. Luc. 8.). 30. Jamque manifestato judicio intelligentes et exultantes dicunt: Propter quid irritavit impius Deum? id est (Ex Augustino), quid profuit ei tanta mala facere? Dixit enim in corde suo, Non requiret. Sed non est, ita ut ipse cogitavit. Nam, Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras: justorum. Ut tradas eos (hoc est impios) in manus tuas. Id est, in potestatem judicii tui. Non te latet illorum malitia, nec manus tua cessabit a vindicta. 31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim (Ex eodem) pauper est, id est, omnia hujus mundi contemsit, ut tu sis tantum spes ejus. Iste pauper illis ad tempus est concessus ad puniendum: tibi in fine derelictus ad glorificandum. Orphano tu eris adjutor: cum impius fuit persecutor. 32. Contere brachium peccatoris (id est, potentiam) et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur. Judicabitur ipse peccato suo, et peribit ipse propter peccatum suum. Timeant ergo peccatores et maligni, quia conteret eos Deus, et malignitatem eorum ad nihilum rediget. Consolentur pauperes et orphani Christi, quoniam suscipiet eos Deus, atque post laborem ad aeternam quietem perducet. Dominus regnabit in aeternum et in seculum seculi: peribitis gentes de terra illius. Non regnabit Dominus terreno imperio, sed caelesti (Luc. 1.). Nam terrenum regnum transitorium est et caducum. Transibit hoc regnum: transibit hoc seculum. Succedet aliud regnum, et aliud seculum, in quo Dominus regnet in aeternum (Dan. 7. Matth. 24. Luc. 21.). Quae est autem terra illius, nisi sancta Ecclesia? Tunc vera, firma, et stabilita, quando mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem (1. Cor. 1.). De qua terra peribunt gentes, et impii, id est, peccatores, de quibus in alio psalmo dicitur: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. 1.). Quia enim nullum virtutis pondus habebunt, ad illam beatam stabilitatem pervenire non poterunt, unde scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. 26.). 33. Et tunc implebitur, quod subinfertur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Illud scilicet (Ex Augustino) desiderium, quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus hujus seculi, Domini diem concupiscerent. Et hoc desiderium praeparatio cordis eorum erat. Unde secutus adjungit: Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Haec est cordis praeparatio, de qua in alio psalmo canitur: Paratum cor meum Deus (Psal. 107.). De quo dicit Apostolus, Si autem, quod non videmus speramus, per patientiam expectamus (Rom. 8.). 54 Aurem autem Domini, non membrum corporeum, sed misericordiam ejus, quae nos exaudit, debemus accipere. 34. Et quod est illud desiderium pauperum, quod exauditurus est Dominus? nisi ut veniat Judicare pupillo et humili. Id est (Ex Augustino), non ei qui conformatur huic seculo, sed qui omnia contemnit propter Deum, et se pulverem esse ac cinerem agnoscit. Aliud est autem judicare pupillum, aliud judicare pupillo. Judicat pupillum, etiam qui condemnat: judicat autem pupillo, qui pro illo profert sententiam. Est ergo desiderium pauperum, ut veniat finis seculi, et fiat judicium Dei: ut separatis justis ab impiis, jam non ultra praevaleant mali nocere bonis. Et hoc est, quod sequitur: Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. TITULUS PSALMI X. Titulus psalmi sequentis est, In finem psalmus David. Praesens persuasio est David, id est, illorum qui in fide perfecte fundati sunt, qui propter scientiam Scripturarum, et quia viriliter resistunt contra haereticos, merito dicendi sunt David. David (dico) dirigentis minus fundatos in fide, minusque eruditos in Scripturis, In finem, id est, ad hoc ut instituta et praecepta Christi sint eis finis et sufficientia ad defendendam fidem contra haereticos. Est autem intentio illorum invitare alios, ut totam fiduciam suam defendendi se contra haereticos ponant in Deo, qui verus est finis. Textum ergo psalmi videamus. Adversus haereticos cavendum, qui commemorando et exaggerando vitam multorum in Ecclesia peccatorum, quasi apud ipsos justi sint, ab unius Ecclesiae matris utero et uberibus nos avertere atque abrumpere moliuntur: affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque monentes, ut ad eos transeundo, transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum nominibus insinuaretur, allegorice etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum:

PSALMUS X. 1. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer? Ac si diceret: Cum tantum montem habeat anima mea, in quo fiduciam suam ponat, ut est Christus: qua ratione dicitis, ut ad alium montem transeat sicut passer (Psal. 67.), id est, tanquam cauta et astuta? Unum montem teneo, in quo confido. Quomodo dicitis, ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennarum virtutibus et praeceptis Dei. Sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido. Nam et passer invenit sibi domum (Psal. 83.): et factus est Dominus refugium pauperi (Psal. 9.). Dicamus ergo tota fiducia, ne cum Christum quaerimus apud haereticos, amittamus: In Domino confido. Docemur ergo his verbis versutas haereticorum cavere sententias. 2. Unde et subditur: Quoniam ecce peccatores 55 intenderunt arcum. Id est, sanctam Scripturam suis erroribus et suis sensibus applicaverunt. Quae Scriptura recte arcus dicitur: quia sicut ex arcu exit sagitta feriens, ita de Scriptura procedit sententia cor percutiens. Paraverunt sagittas suas in pharetra. Id est, aptaverunt sententias suas venenatas in ipsa sancta Scriptura, quae ita in se continet sententias, quomodo pharetra sagittas: ad hoc scilicet paraverunt, Ut sagittent in obscuro rectos corde. Id est, ut rectos fide percutiant in obscuris sententiis. Vel in obscuro, id est, in hoc quod sacrae Scripturae minus capaces sunt, et quod in fide minus fundati. Obscuritas enim cordis est ignorantia. Et quia ab istis tale periculum eminet, dicendum est, In Domino confido. Et ideo necessarium est, o Domine, ut in te confidatur, et ad tuum auxilium recurratur. 3. Quoniam, quae perfecisti, destruxerunt. Id est, fidem, quae quamvis una sit, tamen de diversis habetur: ut de humanitate, et divinitate, et de praeteritis, et praesentibus, et futuris: et ideo pluraliter enunciatur, quia de pluribus constat. Quam fidem perfecisti, id est, perfectam et integram cordibus fidelium gratia tua inspirasti, et doctrina intonasti: destruxerunt, quantum in ipsis fuit, et denegaverunt. Haec conversio propter attestationem facta est. Talia facere machinantur peccatores, Justus autem quid fecit? Id est, Dominus, qui utranque partem juste agit, nihil mali dimittendo impunitum, nihil boni inremuneratum, quid fecit? Et haec interrogatio non fit ex ignorantia, sed ut doceatur infirmorum imperitia. Dominus fecit, quod suum erat: unde facta interrogatione respondetur, 4. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus. Ipsi sunt templum Dei, in quibus habitat Dominus per fidem. Unde Apostolus ait, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3.). Illi vero, qui post fidem proficiunt ad contemplationem, non solum templum sunt, sed etiam caelum. Quos designat Apostolus, cum dicit, Nostra autem conversatio in caelis est (Phil. 3.). In illis residet Dominus tanquam in caelo. Ex quibus verbis ostenditur, quod nec majores pro minoribus deserit Dominus, nec pro majoribus minores contemnit. 5. Unde bene subditur, Oculi ejus in pauperem respiciunt. Id est, respectus misericordiae suae non avertitur ab homine paupere, tali scilicet, de quo scriptum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Matth. 5.). Et non est mirum, si justus Dominus pauperes, qui in illo confidunt, inhabitat, et sapientes, qui ejus fidem annunciant, inhabitando illustrat: et eos qui elati sunt, per errorem excaecat. Quoniam Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Scripturae sacrae, quae clauduntur in locis, aperiuntur in locis, tanquam palpebrae sunt Dei: quae interrogant (Ex Augustino), id est, probant filios hominum, utrum fatigentur rerum obscuritate, an exerceantur: utrum inflentur rerum cognitione, an confirmentur. 6. Et hoc manifestius dicit, cum subjungit: Dominus interrogat justum et impium. Id est, probat bonum et malum. Sed quod justus est, habet a Deo: quod vero impius, a semetipso. Quomodo? iniquitatem diligendo, et sic semetipsum odiendo. Et hoc est, quod dicit: Qui autem 56 diligit iniquitatem, odit animam suam. Quo contra ille veraciter semetipsum diligit, qui peccatum odit. 7. Pluet super peccatores laqueos. Eadem Scripturarum infusio pro suo cujusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et justo pluvia ubertatis est. Cum enim male intelligitur, pluit super peccatores Dominus laqueos: cum autem bene, fecundat pectora piorum, atque fidelium. Eadem ergo (Ex Augustino) bona et bonis prosunt, et malis obsunt. Unde Paulus dicit, Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (2. Cor. 2.). 8. Ignis, sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Haec poena est, atque exitus eorum (Ex Augustino), per quos blasphematur nomen Domini, ut prius igne cupiditatis vastentur, deinde foetore operum quasi sulphure occupentur, ad ultimum, cum spiritibus malignis in aeterno igne comburantur. Et haec est pars calicis, id est, tribulationis eorum: ut sicut justi in partem suam recipiunt vitam aeternam: ita impii pro parte sua recipiant damnationem perpetuam. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tanquam rationem reddens, quare id fiat, subjungit: Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit. Non frustra pluraliter posuit justitias. In multis enim justis, quasi multae justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participantur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit vultus ejus. Sic est in se justus Dominus, ut in nobis suas justitias diligat. Qualis ipse est, tales nos omnes esse desiderat. Unde nos admonet dicens: Estote sancti, quoniam ego sum sanctus. Serva justitiam, et eris similis Domino, et diliget te justum, Dominus justus. Quod si justitiam negligis, non tamen impunitus eris. Nam sequitur, Aequitatem vidit vultus ejus. Et in bonis, et in malis videt aequitatem severitas vultus Dei. Est autem aequitas, ut bona bonis, et mala retribuat malis. Aequitas est, ut factis digna rependat. Quod ergo ait, Justus Dominus, et justitias dilexit: ad recte vivendi pertinet ordinem: quod subjungit, Aequitatem vidit vultus ejus, ad cujusque operis pertinet remunerationem.