Jump to content

Commentarius in Marcum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Marcum
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 30


Commentarius in Marcum

(Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.CoInMa4, cc_idno: 7257 c

PRAEFATIO.

30.0589A| Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Ego vero similis pauperculae viduae, duo minuta in gazophylacium mittenti, discentibus meis pauperculis, ac de paupere paupera sperantibus alimenta: has de mensa divitum mitto micas, quas catuli mei avide cum Syrophoenissa flagitant. Porro anxiata, aurum et argentum, lapides pretiosos minime habens: pelles scilicet hyacinthinas 30.0589B| de coelestibus, non de terrestribus offeram: si potuero de naturis, id est, de Marci Evangelistae historia, vel mystico intellectu, ut majores mei tradiderunt, Deo adjuvante, intimare curabo. Quem ideo Evangelistam tractantes intactum, ut puto, praetereunt: quia eadem pene, quae Matthaeus narrat: licet in propriis quibusdam sint distincti testimoniis; ut ala alterius, alam alterius tangat animalis: et rota rotam eadem sequatur via: et ut versis invicem vultibus, sese sancta contueantur animalia. In primo canone Marcus, cum Matthaeo, Lucaque comitatur et Joanne. In secundo, cum Matthaeo et Luca. In quarto, cum Matthaeo et Joanne. In sexto canone velut in vecte duo annuli, Matthaeus semper conjungitur, et Marcus: id est, in quadraginta et septem 30.0589C| capitulis. In octavo canone cum Luca comitatur, id est, in tredecim capitulis. In propriis vero, quae maxime utcumque explanare dispono, decem et octo incedit speciatim capitulis: quae simul omnia ducenta et triginta quinque sunt capitula. Marcus Evangelista Dei, Petri discipulus, Leviticus genere, et sacerdos, in Italia hoc scripsit Evangelium. Qui initium Evangelii sui de vocibus prophetarum praesumens: Praecursorem Christi Joannem, Malachiae, id est, angeli testimonio comprobans: Verbum caro factum, voce Isaiae designans: principium evangelicae praedicationis instituit: et invenit in verbo vocis, quod in consonantibus: id est, in genealogiis Dei et hominis perdiderat. Unde totus in primis a perfectione Christi aetatis praedicare inchoat: nec laborat 30.0589D| in nativitate infantuli, qui loquitur de perfectione filii Dei. Sed et jejunium numeri legalis, repulsam diaboli, ministerium angelorum proferens, magna in brevi comprehendit. Qui primus Alexandriae fuit episcopus: cujus per singula opus fuit scire, et Evangelii in se dicta disponere, et disciplinam in se legis cognoscere, et divinam in carne Domini intelligere naturam. Qui seminat post Matthaeum; 30.0590A| qui fremit, ut leo; qui volat, ut aquila; qui dicit, ut homo; qui immolat, ut sacerdos; qui irrigat, ut flumen; qui florescit, ut ager; qui fervet, ut vinum: Christus etenim de quo loquitur, homo nascendo, vitulus moriendo, leo surgendo, aquila est ascendendo. Quatuor sunt qualitates, de quibus sancta Evangelia contexuntur: praecepta, mandata, testimonia, exempla. In praeceptis justitia: in mandatis charitas: in testimoniis fides: in exemplis perfectio 30.0590B| consistit. Ut sunt haec praecepta: Tunc Jesus praecepit discipulis suis duodecim: In viam gentium ne abieritis, et reliqua: hoc est, divertere a malo. Mandata autem haec sunt, quibus dicitur: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem: hoc est, facere bonum, et charitatem implere. Testimonia sunt, quae in ore duorum, vel trium testium stant. Ut est illud: Joannes testimonium perhibet de me, sed habeo testimonium majus Joanne. Pater ipse, qui in me manet, testimonium perhibet de me. Et ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me: et ego testimonium perhibeo veritati. Exempla vero sunt, quibus Jesum imitantur, dicentem: Discite a me, quia mitis sum, et reliqua. Et: Estote perfecti, id est, misericordes, sicut et Pater vester coelestis 30.0590C| perfectus est. Et alibi: Exemplum enim dedi vobis, ut et vos ita faciatis. Has quatuor qualitates Psalmographi versus concinunt, dicentes: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Historiam maxime praecepta continent. Et alibi: Latum mandatum tuum nimis. Quia qui diligit proximum, totam legem implevit. Item testimonia tua intellexi: non est enim omnium testimonia intelligere. Unde alias dicit: Testimonium Domini fidele. Quia potius fide animi, quam oculis carnis testimonium indiget. Quarto: Judicia dei vera, justificata in semetipsa: id est, ut sic sint judiciorum exempla nostrorum justificata, sicut in judiciis Dei comperta habemus. Unde idem videns alio loco, ait: A judiciis enim tuis timui. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur de nobis. 30.0590D| In his quatuor qualitatibus sunt, timor, fides, spes, charitas. Timore namque incipimus, fide servamus, quod incipimus, spe erigimur, charitate consummamur. Finis enim praecepti, est charitas. Hi sunt quatuor menses quos Christus ante messem praedixit, dicens: Nonne quatuor menses sunt usque ad messem? Ut et nos per praecepta Dei et mandata ac testimonia atque exempla, maturos post judicium 30.0591A| metamus cum gaudio fructus, qui in lacrymis timoris semina poenitentiae jactavimus in terra: nostros portantes charitatis manipulos, cum gaudio metamus in coelo.

CAPUT PRIMUM.

Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. Κατὰ Μάρκον Evangelium per quod venit redemptio fidelium, et beatitudo sanctorum: quia quatuor unum sunt, et unum quatuor: quatuor Evangelia multarum constat esse virtutum. Quid enim fortius, quam animas salvare, quae errorum suorum vitiis poterant interire? Secundum 30.0591B| quod in sexagesimo septimo psalmo jamdudum propheta Spiritu sancto instigante denudavit: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas. Versus istius ordo talis est, qui huic operi congruenter inseritur. Dominus dabit virtutes multas apostolis, qui verbum ejus veneranda confessione praedicabant: quando eis languentium turbas sanare concessum est: εὐαγγέλιον Graece, Latine bona annuntiatio praedicatur: quod proprie ad regnum Dei, et remissionem pertinet peccatorum. Unde dicitur: Poenitemini, et credite Evangelio, et appropinquabit regnum coelorum Jesu Christi, id est, Salvatoris uncti, in Hebraeo JESUA. In Graeco Σωτὴρ. In Latino Salvator. MESSIAS Hebraice, Χριστὸς Graece, unctus Latine. Idem rex, et sacerdos dicitur dum de genere 30.0591C| David regis Christus nascitur: et vocibus vatum Levitici generis prophetatur. Unde sequitur: Vox clamantis in deserto, et reliqua. Vox est Joannes: de qua voce clamabat Dominus Jesus ad Judaeos, quod inter natos mulierum major illo esset nemo. Clamor autem ad surdos longe positos, sive cum indignatione fieri solet: quae Judaico certum est evenisse populo, dum longe est a peccatoribus salus, et aures suas graviter obturaverunt, sicut aspides surdae, et indignationem et iram, et tribulationem a Christo audire meruerunt. In deserto autem fit vox, et clamor, quia deserti a spiritu Dei, sicut domus vacans et scopata: deserti a propheta, a rege, atque sacerdote. Unde Joannes et Jesus quaerunt, quid in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, 30.0591D| ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi exsurgit. Ecce ego mitto angelum meum. Vox πνεύματος ἁγίου per Malachiam ad Patrem sonat de Filio, qui est facies Patris, unde agnitus est. Angelus autem nuntius interpretatur, qui praenuntiat de Christo. Post me venit, qui ante me factus est: qui praeparabit viam tuam. Via Domini, qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam Deus ad nos descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes, descendentesque memorantur ad filium hominis. Parate viam Domini: hoc est, poenitentiam agite, et praedicate. Unde παρασκευὴ ante sabbatum dicitur, id est poenitentia ante requiem futuram. Hinc namque initium praedicationis Joannis et Christi oritur. 30.0592A| Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum: quia in die septima requievit Deus ab omnibus operibus suis. Septem enim nobis necesse est delere vitia per poenitentiam velut mala genera: ut requiescentes postea, possideamus desiderabilem terram. Rectas facite semitas ejus. Quas semitas incurvavimus, declinantes in dexteram atque sinistram. Nunc Deus praecipit nobis, ut via regia incedentes, proximos nostros, ut nos: et nosmetipsos, ut proximos diligamus. Nam, qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Qui enim semetipsum diligit, et non diligit proximum, ad dexteram declinat. Et qui semetipsum odiens, proximum diligit, ad sinistram divertit. Nam multi bene agunt, sed non bene corrigunt: ut fuit Heli. Et multi bene 30.0592B| corrigunt, sed non agunt: ut fuerunt scribae et pharisaei qui sedebant super cathedram Moysi. Unde os turturis in lege ad ascellas ejus retorqueri jubetur, ne separetur os ab opere: et opus nostrum non dividatur ab ore. Semitae autem post viam sequuntur: quia mandata moralia post poenitentiam, secundum Marcum, explanantur. Paratur via per fidem, et baptismum, et poenitentiam. Rectae semitae fiunt per austera indicia, vestis cilicinae, et zonae pelliceae, et cibi locustini, et potus mellis silvestris et humillimae vocis. Unde sequitur:

Fuit in deserto Joannes baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio: et Jerosolymitae universi: et baptizabantur ab illo in Jordanis 30.0592C| flumine confitentes peccata sua. Joannes gratia Dei interpretatur. A gratia narratio incipitur. Unde sequitur: Baptizans: per baptismum enim gratia datur, qua peccata gratis dimittuntur. Unde dicitur: Quod gratis accepistis, gratis date. Et Apostolus ait: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, ne quis glorietur. Et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Quod consummatur per sponsum, initiatur per paranymphum. Unde catechumeni, hoc est, instructi, incipiunt per sacerdotem, et chrismantur per episcopum. Nunc autem per amicum sponsi inducitur sponsa: ac sic per Isaac puerum Rebecca pallio velata albo conducitur. Et egrediebatur ad illum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, 30.0592D| et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua. Confessio, et pulchritudo in conspectu ejus, id est, sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum humiliat se nunc Ecclesia viso vero Isaac Jesu Christo, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae; sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo, Benedicta tu inter mulieres. Jordanis autem descensio aliena interpretatur: ubi peccata abluuntur. Arca enim, Jordane transvadato, per marmora peregrina in terram transivit alienam, et media parte in mare defluente, altera pars turgida montis erigitur forma. Sic nos olim alienati a Deo per superbiam, per baptismi symbolum humiliati, erigimur in alta: Quia qui se humiliaverit, exaltabitur. 30.0593A| Pars autem, quae fluit in mare, amaricatur: cum arca Dei, hoc est, corpus Christi, non mundatis non profuit, sed in deterius illa mutavit. Sequitur.

Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos: et locustas, et mel silvestre edebat: et praedicabat dicens. Vestis prophetae, et cibus, et potus totam austeram vitam praedicantium significant: et futuras gentes ad gratiam Dei, quae est Joannes, intus et foris esse conjungendas. Pilis vero cameli, divites gentium: et zona pellicea, pauperes mundo mortui; locustis serratis, sapientes hujus mundi: qui stipulas Judaeis aridas relinquentes, frumenta mystica cruribus trahunt, et in calore fidei saltus inhabitant; et melle silvestri, fideles inspiratis 30.0593B| de inculta silva ignibus praeparati ac mergentes significantur. Quae omnia a gratia Evangelii sumuntur: In qua non est distinctio Judaei et Graeci.

Venit fortior me post me. Quis fortior est gratia, qua peccata abluuntur? Ille nimirum, qui septies et septuagies septies remittit peccata. Gratia prior quidem est, sed semel remittit per baptismum. Misericordia vero in miseros ab Adam usque ad Christum, per septuaginta septem generationes: et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit.

Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus. Non est digna sola gratia procumbens in baptismo solvere corrigiam calciamentorum ejus, id est, mysterium incarnationis Dei. Calx enim extrema pars est corporis. In fine enim 30.0593C| ad justitiam adest Salvator incarnatus. Unde bene per prophetam dicitur: In Idumaeam extendam calciamentum meum: quia nisi jungatur scientia spiritus, nemo per gratiam remissionis investigat incarnationis Christi mysterium quomodo Verbum caro factum est: unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium, ut homo verus fiat per omnia absque peccato: et Deus verus in Deo vero sine principio idem filius hominis, qui est in coelo: et quomodo tamquam sponsus procedens de thalamo suo, id est, virginali utero, clausum relinquens. Unde adveniente vero sponso, domus discalciati dicitur domus Joannis, qui dicit: qui habet sponsam, sponsus est. Unde in specie columbae Spiritus sanctus descendit. Cui in Cantico canticorum canitur: sponsa 30.0593D| mea, amica mea, proxima mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Joseph et Maria, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis, quibus dicitur: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sequitur:

Ego baptizavi vos in aqua: ille vero baptizabit vos in Spiritu sancto. Dei vero fluvius semper plenus, semper est aequalis: de quo dictum est: Fluminis impetus, laetificat civitatem Dei. Quid interest, inter aquam et Spiritum sanctum, qui ferebatur super aquas? Aqua ministerium est hominis: Spiritus vero ministerium est Dei. Unde scriptum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Super, inquit, non 30.0594A| subter. Sicut excellentior est anima, quam corpus quod regit, ita eminentior est spiritus quam anima. Sed mansit super eum spiritus: haec est unctio Christi secundum carnem, de qua dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Oleum non potest esse sub aqua: sic creator non potest sub creatura. Oleum de amaritudine surgit radicis, et in pabulum luminis, et in medicamina vulnerum, et in refectionem esurientium, in cacumine crescit. Unde fit unctio corporis Christi? de amaritudine passionis, et pervenit ad gloriam resurrectionis: unde nos Apostolus admonet, dicens: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, et reliqua, usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, 30.0594B| et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris.

Et factum est in diebus illis; venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est in Jordane a Joanne. Et statim ascendens de aqua vidit coelos apertos, et spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Et vox facta est de coelis: Tu es filius meus dilectus, in te complacui: et statim spiritus expulit eum in desertum: et erat ibi in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana. Eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. Marcus evangelista sicut cervus ad fontes aquarum desiderans, saltus in planis et arduis dat: et culmina tantum pratorum carpit, et palmas in vertice 30.0594C| portat: et velut apis melliflua, flores agri, cui odor veri Isaac simulatur, summatim gustat: unde a Nazareth Galilaeae venientem Jesum ad baptismum in Jordane a Joanne acceptum enarrat: et statim de aqua ascendisse, et apertos coelos vidisse, et spiritum, ut columbam descendisse, et in ipso mansisse: et voce de coelis facta Patris, in dilecto filio complacuisse: et spiritum eum in desertum expulisse, et tentatum a Satana quadraginta diebus et noctibus fuisse cum bestiis, et angelis ministrantibus commoratum esse. Qui ordo moraliter nobis secundum Christi exemplum sequendus est, festinantibus ad consortia angelica, quem Jesus prius opere ostendit, quam voce doceret. Sic nos de volubilitate mundi, pendulae voluntatis odore floris munditia 30.0594D| tracti, cum adolescentibus post sponsum currimus: et per baptismi sacramenta de duobus fontibus dilectionis, Dei et proximi, a gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe coelestia secreta mundis cordis oculis intuemur. Dehinc Spiritum sanctum spiritu contrito et humiliato, cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum charitate numquam cadente, manentem suscipimus: et vox de coelis Domini ad nos a Deo dilectos dirigitur, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et tunc in nobis complacet Pater cum Filio, et Spiritu sancto, quando efficimur unus spiritus cum Deo. Unde Filius Patrem interpellat pro nobis, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti 30.0595A| mihi, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Tunc spiritus nos expellit in deserto quadragenario numero tentandos a Satana: ut patientia nobis probationem, probatio autem spem, spes vero charitatem generet: cum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principatus, et reliqua. Et tunc bestiae pacatae erunt nobiscum, cum in arca animae nostrae, munda cum immundis animalibus mansuescimus, et cum leonibus sicut Daniel cubamus: cum spiritus non sit adversus carnem, et sanguinem: nec caro concupiscit adversus spiritum. Post haec angeli ministri, qui vident faciem patris nostri in coelis, semper mittuntur nobis, ut responsa et solatia cordibus et vigilantibus dent, dicentes: Exaudita est oratio tua. Et, Nolite 30.0595B| Jesum quaerentes Nazarenum. Et, Ego quos amo, arguo, et castigo: et, Vincenti dabo edere de ligno, quod est in paradiso Dei mei. Sequitur:

Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, et dicens: Quoniam impletum est, tempus, et appropinquabit regnum Dei. Postquam accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur: cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judaea, Jesus in Galilaea: salus in gentibus, praedicans Evangelium regni: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Regno terreno succedit paupertas: paupertati Christianorum tribuitur regnum sempiternum. Unde Dominus dicit: Regnum meum non est de hoc mundo. Omnis 30.0595C| enim honor terrenus, spumae aquae gracili, vel fumo, vel somnio comparatur. Sequitur:

Poenitemini, et credite Evangelio. Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare. Erant autem piscatores. Et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei,et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. Nam nisi credideritis, non intelligetis. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat: pericula maris, spes lucri delectat: dolorem medicinae, spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum 30.0595D| frangit nucem. Poenitentiam agit, qui vult aeterno bono adhaerere. Praeconia Christi narrare digne possunt, qui ad palmam indulgentiae meruerunt pervenire. Post haec vocantur missi quatuor piscatores. Simon, et Andreas: Jacobus et Joannes, relictis retibus, patre et nave cum mercenariis. Hac quadriga vehimur ad aethera, ut Elias: his quatuor angulis construitur prima Ecclesia: his quatuor litteris Hebraicis, id est, Tetragrammaton nomen Domini agnoscitur a nobis. Quibus simili exemplo praecipitur, ut audiamus vocem Domini vocantis, et obliviscamur populum vitiorum, et domum paternae traditionis, quae est stultitia Deo: et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer inanis: navem pristinae 30.0596A| conversationis abominantes: pellibus enim mortuis tegitur Adam, qui genitor est noster secundum carnem. Et nunc deposito vetere homine, cum actibus suis, novum sequentes hominem, pellibus tegimur Salomonis, quibus sponsa gloriatur se factam esse formosam. Simon, obediens: Andreas, virilis: Jacob, supplantans: Joannes, gratia, in Latino sonat. Quibus quatuor nominibus in agmen Domini conjungimur: obedientia, ut audiamur: virilitate, ut pugnemus: supplantatione, ut perseveremus: gratia, ut conservemur. Nisi enim dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Quae quatuor virtutes cardinales dicuntur: quia per prudentiam, obedimus: per justitiam, viriliter agimus: per temperantiam, serpentem calcamus; per 30.0596B| fortitudinem, gratiam Dei meremur. Curis fratrum occupatus Marcum evangelistam explanare, ut volui, non valui: sed illum imitatus, summatim ejus propria tango: et sicut Ruth cognata Christi spicas, et racemos de post metentes, Noemi orbatae colligo. Sed utinam ad Booz per hanc penuriam meam convivia pervenirem, furtum laudabile faciens! Marcus dicta Evangelii in semetipso, non in semetipsis disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat. Unde in sabbatis primam virtutem narrat, dicens:

Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos: Et stupebant super doctrina ejus. Erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut scribae. Et erat in synagoga eorum 30.0596C| homo in spiritu immundo, et exclamavit dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene: venisti perdere nos? Scio qui sis, sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus, dicens: obmutesce, et exi de homine. Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? Quia in potestate spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae: Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Jacobo et Joanne. Recumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa. Et accedens, elevavit eam apprehensa manu ejus, et continuo dimisit eam febris: et ministrabat eis. Vespere autem facto, 30.0596D| cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes. Capharnaum villa consolationis interpretatur: sabbatum autem requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum est: in quo immunditia regnavit ab Adam, usque ad Moysen. Nam qui sine Lege peccaverunt, sine Lege perierunt: qui sciens sanctum Dei, obmutescere jubetur: dum scientes quidem Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae, quam creatori, spiritus discerpens hominem, exiit ab eo. Appropinquante salute, appropinquat tentatio. Pharao dimissus ab Israel, persequitur Israel: diabolus contentus, surgit in scandala. Socrus Petri febricitans, secunda virtute lavatur, et apprehensa manu ejus, 30.0597A| sanatur. Febris intemperantiam significat: de qua nos filii synagogae per manum disciplinae, et elevationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperum, declinantis a nobis, ministramus voluntati.

Et erat omnis civitas congregata ad januam, et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus. Et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum: Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum, ibique orabat: et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. Et cum invenissent eum, dixerunt ei, quia omnes quaerunt te. Et ait illis: Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni. Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens. 30.0597B| Et venit ad eum leprosus, deprecans eum: et genu flexo, dixit: Si vis, potes me mundare. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam, et tangens eum, ait illi: Volo, mundare. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra et mundatus est, et comminatus est ei, statimque ejecit illum, et dicit ei: Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. At ille egressus, coepit praedicare, et diffamare sermonem. Janna regni, moraliter poenitentia est, cum fide: quae operatur salutem languoribus variis. Varia etenim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi. Unde leprosus tertia virtute mundatur: deprecans genu flexo Domini voluntatem, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, 30.0597C| et vivat. Lepra nostra, peccatum primi hominis est: quae a capite coepit, quando regna mundi desideravit. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Unde Giezi a varitiam secutus, lepra suffunditur: quae sacerdoti vero secundum ordinem Melchisedech ostensa, oblatione mundatur, dicenti: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sequitur de propriis Marci.

Ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esse, et conveniebant ad eum undique. Certe non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque planis serviunt laudibus, et propriis voluptatibus: sed his, qui foris cum Petro exeunt: et in desertis locis, quae elegit Dominus ad orandum et reficiendum populum, qui deserunt delectationes 30.0597D| mundi, et deserunt omnia, quae possident, ut dicant: Portio mea Dominus. Gloria vero Domini manifestatur his, qui conveniunt undique: id est, per plana et ardua: quosque nihil potest a charitate Christi separare.

CAPUT II.

Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est, quod in domo esset, et convenerunt multi, ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur: et cum non possent offerre eum illi, prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: 30.0598A| Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Erant autem illic quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis. Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius? dicere paralytico, dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge, tolle grabatum tuum, et ambula? Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Tibi dico, Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et statim surrexit ille, et sublato grabato, abiit inde coram omnibus: ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: quia numquam sic vidimus. Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat 30.0598B| ad eum, et docebat eos. Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Erant enim multi, qui sequebantur eum. Et scribae et pharisaei videntes, quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis ejus: quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Hoc audito, Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes, et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? Et ait illis Jesus: Numquid 30.0598C| possunt filii nuptiarum, quamdiu cum illis sponsus est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri, alioqui aufert supplementum novum a veteri: et major scissura fit. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin disrumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt praegredi, et vellere spicas. Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis, quod non licet? Et ait illis: Numquam legistis, quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum 30.0598D| eo erant: quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus? et dedit eis, et qui cum eo erant. Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Itaque dominus est filius hominis etiam sabbati. Deinde quarta virtute, veniunt quatuor viri portantes paralyticum in grabato: qui turba offensi nudant tectum. Quorum per fidem dimittuntur paralytico peccata: qui portat lectum, quo portatus est, et vadit in domum suam coram omnibus. Paralysis autem typus est corporis: quo piger jacet in mollitia carnis, habens desiderium salutis: et corporis ignavia, et duplis cogitationibus, ac si enervatus membris, 30.0599A| offendit: quem portant quatuor, quas supra diximus virtutes, ad tegulas divinitatis, et sapientiae, in domo carnis Christi patefactas. Cui vice dicitur muneris, portare carnem, quae se portabat: ut per aliam viam, cum magis in suam redeat regionem. Post haec peccator Levi Alphaei. Levi, appositus interpretatur: qui relicto telonio negotiorum saecularium, solum sequitur verbum quod dicit: Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.

CAPUT III.

Et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam, et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, 30.0599B| an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos in ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit: Et restituta est manus illius. Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare, et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. Et spiritus immundi cum illum videbant, procidebant ei. Et clamabant, dicentes: Tu 30.0599C| es filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. Quinta virtute, erat homo manum habens aridam, cui dicitur, Extende manum tuam: qui significat avaros, qui nolentes dare, volunt accipere: praedari, et non largiri. Quibus dicitur, ut extendant manus suas, id est, qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret operando manu sua, quod bonum est: ut habeat unde communicet indigentibus.

Et ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi daemonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus; et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi: et imposuit eis nomina 30.0599D| Boanerges, quod est, filii tonitrui; et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Chananaeum, et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum. Est consuetudo Scripturae divinae allegorice loqui, et cum aliud dicat, aliud velit intelligi. Quod in Evangeliis positum frequenter invenies: sed nobis necesse est, ut sic excelsiora sensibus nostris applicemus, ut tamen cuncta secundum historiae veritatem cernamus: Christus enim solus spiritualiter mons est: mons quidem breviter a nobis laudatus, sed coelestium rerum qualitate copiosus, ex quo aquae vivae decurrunt: lac in parvulorum salutem praeparatur: pinguedo spiritualis agnoscitur, et quidquid summe bonum 30.0600A| creditur, in montis istius est gratia constitutum, qui est mons montium, et sanctorum: quos quotidie ad se de praesentibus aerumnis invitat. In montem vocantur excelsi merito et verbo, ut locus meritis congruat altis, ut essent duodecim cum illo. Speciem Jacob dilexit Dominus, et cum divideret altissimus gentes, et separaret filios Adae, statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel: ut sint ipsi super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel: quibus data est potestas, quam Filius a Patre accepit secundum carnem, ut opera quae ipse fecit, et ipsi faciant, et majora horum faciant. Et imposuit Simoni nomen Petrus. De obedientia ascendit ad agnitionem: Qui enim habet dabitur ei, et abundabit: et Jacobum, qui supplantata habet tota desideria 30.0600B| carnis, et Joannem, qui gratia accepit, quod alii per laborem tenent: et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, filii tonitrui: quorum trium sublime meritum, in monte meretur audire tonitruum Patris, per nubem de Filio tonantis: Hic est filius meus dilectus, ut per nubem carnis, et ipsi ignem verbi, ac si fulgura in pluviam spargerent in terris: quoniam Deus fulgura in pluviam fecit: ut exstinguat misericordia, quod judicium inurit. Unde propheta dicit: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Et Andream, qui virili forma vim facit perditioni suae, ut responsum mortis in se semper habeat: et anima ejus sit semper in manibus suis. Et Philippum, qui est os lampadis: qui illuminare potest ore, quod corde concepit. Cui dedit Dominus 30.0600C| apertionem oris illuminati. Scimus hunc modum locutionis proprium Scripturarum esse divinarum, quando Hebraeorum nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita: quod nunc Evangelista ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomaeum, qui filius est suspendentis aquas. Et quis est filius suspendentis aquas, nisi qui dixit: Et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem? Nomen vero filii Dei, per pacem et dilectionem acquiritur inimici. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei sunt: et diligite inimicos vestros, ut sitis filii Dei, et reliqua. Et Matthaeum, qui est donatus, cui donatur a Domino, ut non solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed in numero ascribatur apostolorum: ut leo et bos simul comedant, et lupus 30.0600D| cum agno pascatur. Et Thomam, qui est abyssus. Multi enim profunda scientes Dei, minime proferunt, ut Paulus ait: Scio hominem, et reliqua: usque, quae non licet hominibus loqui. Et Jacobum Alphaei, id est, docti vel millesimi. Cujus a latere cadunt mille, et decem millia a dextris ejus. Jacobus alter, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem: sed adversus spirituales nequitias. Et Thaddaeum, qui est, corculum, id est, cordis cultor: qui conservat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis Deus videtur, ut per vitrum mundum forma ostenditur expressa. Et Simonem Chananaeum, qui et zelotes. Simon, ponens tristitiam interpretatur. Beati namque, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 30.0601A| Trinum luctum implet, qui consolationem futuram quaerit. Deflet peccata propria cum David et Maria: flet cum flentibus cum Paulo: et flet multum cum Joanne, qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est, qui aperiret librum, et solveret signacula ejus. Zelotes autem dicitur, quem zelus domus Dei comedit: ut Phinees sacerdos, ut cesset quassatio. Et Judam Iscariotem, qui tradidit illum: qui non delet peccatum suum per poenitentiam: nec illud deletur per memoriam. Unde de eo dicitur: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper. Judas, confitens, vel gloriosus interpretatur. Iscariotis autem, memoriam mortis. Confessores sunt multi in Ecclesia superbi et gloriosi: quorum primus Simon Magus, et 30.0601B| Arius, et caeteri haeretici, quorum memoria mortalis ideo in Ecclesia celebratur, ut devitentur. Hae sunt duodecim differentiae apostolorum et praedicatorum: qui terni, quaterni circa tabernaculum Domini excubant: et sancta Domini verba humeris operum propriis portant: ut tabernaculum unum mansionibus multis ad terram repromissionis portent: quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos Luciferi illius casus conservet, ut non glorietur sapiens in sapientia sua: sed qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et veniunt ad domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare: et cum audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Et scribae, qui ab Jerosolymis 30.0601C| descenderant, dicebant, quoniam Beelzebub habet: et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare: et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est: et non poterit stare, sed finem habet. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget: et tunc domum ejus diripiet. Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverunt. Hic proprie Marcus convenire Jesum, cum discipulis suis ad domum narrat: Et iterum turbas, ut non possent panem manducare, convenisse commemorat. 30.0601D| Et discipulos putasse, quod in furorem verteretur, quia scribae, qui ab Jerosolymis venerant, dicebant: Beelzebub habet. Sicut exaltantur coeli a terra: sic exaltatae sunt viae Domini a viis nostris. Ad hoc namque venit, quod audivit et patitur, qui nobis dicit: Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et reliqua, usque, merces vestra in coelis. Domus ad quam veniunt, primitiva est Ecclesia. Turbae quae impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt: quia qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Unde Dominus in furorem vertitur, cum dicit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et reliqua usque, non habebitis vitam in vobis.

30.0602A| Qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti: quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Quia non meretur poenitentiam agere, ut recipiatur, qui Christum intelligens, principem daemoniorum esse dicebat: quia numquam solvitur a carcere, qui quadrantem verbi novissimum non solverit ante finem vitae. Quatuor namque partibus denarius vitae fundatur aeternae: ut quod corde credis, ore confitearis: et quod confiteris, opere impleas, et quod impleveris, docere non cesses. Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum.

Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum: et sedebat circa eum 30.0602B| turba, et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. Et respondens eis ait: Quae est mater mea, et fratres mei? Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater mea est. Ut sciamus nos esse fratres ejus et matrem, si voluntatem Patris ejus impleverimus: ut cohaeredes simus ejus, qui non in sexibus, sed in factis discernit.

CAPUT IV.

Et iterum coepit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens, sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat, et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: Audite. Ecce exit seminans ad seminandum. 30.0602C| Et dum seminat, aliud cecidit secus viam: et venerunt volucres coeli, et comederunt illud. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae: et quando exortus est sol, exaestuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem, et crescentem: et afferebat unum tricesimum, et unum sexagesimum, et unum centesimum. Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi (qui cum eo erant) duodecim, parabolam. Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia 30.0602D| fiunt: ut videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. Et hi sunt, similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione, et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur. Hi sunt, qui verbum audiunt: et aerumnae saeculi, et deceptio 30.0603A| divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum: et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum: et suscipiunt, et fructificant unum tricesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. Ut locus docendi indicet auditores amaros fuisse ac instabiles. Et ideo in parabolis loquitur eis, ut requirerent quod non intelligerent: et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent mysterium regni, quod ipsi non habebant. Mare mundum istum debere suscipi, frequenti lectione jam notum est: quod et gustu amarum est, et vitiorum fluctibus inquietum est. Sed ab ipso Domino eripi potuissent, qui amara mutat in dulcedinem, tristia vertit in gaudium: et aegritudines detestabiles, in salutem. Parabola est natura 30.0603B| discrepantium rerum sub alia similitudine facta comparatio, more providentiae suae, ut qui coelestia capere non poterant, per similitudines terrenas, audita percipere potuissent. Παραβολὴ Graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud, quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus: sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis aut avibus comparamus. Quod in trigesimo, et sexagesimo, et centesimo fructu continetur: hoc est, Lege, et Prophetia, et Evangelio: quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Et Eliae, et Jesu consistat.

Et dicebat illis: Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum 30.0603C| ponatur? Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur, nec factum est occultum, quod non veniat in palam. Si quis habet aures audiendi, audiat. Et dicebat illis: Videte, quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi; et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Lucerna verbum est de tribus seminibus. Modius autem tegens, auditus est inobedientium. Candelabrum, apostoli sunt, quos illuminavit verbum Domini absconditum et occultum. Parabola utriusque seminis est. In palam vero venit, dum a Domino tractatur. Et dicebat: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Etenim secundum mensuram fidei, unicuique dividitur intelligentia mysteriorum: et adjicietur, dum scientiae 30.0603D| etiam adjicientur virtutes. Qui enim habet, dabitur ei: id est, qui habet fidem, habebit virtutem: et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et qui non habet e contra fidem, deficit virtute, et qui non habet opus verbi, ejus intelligentia caret. Et qui non intelligit, jam auditum perdidit, ac si non audisset.

Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et hanc parabolam praedictis consequentem proprie sumpsit Marcus. Scripturas novimus divinas, per similitudines 30.0604A| terrenas plerumque coelestia sacramenta monstrare: sicut totum corpus constat Evangeliorum. Regnum Dei, Ecclesia est, quae regitur a Deo, et ipsa regit homines: et contrarias virtutes et vitia calcat: ut est centurio habens sub se milites. Homo jactans semen, filius hominis est: semen, verbum vitae: terra, corda humana. Dormitatio hominis, mors est Salvatoris. Exsurgit semen nocte et die. Post somnum Christi, numerus credentium per adversa, et prospera magis magisque germinabat in fide: et crevit in opere, dum nescit ille. Tropica est ista locutio: et in Scripturis divinis creberrima consuetudine seminatur, id est, nescire nos fecit, quis fructum in finem afferat, dum dicit: qui perseveraverit usque in finem, ipse salvabitur. Ultro enim 30.0604B| terra fructificat, dum voluntatem nostram Deus exspectat, dicens: Si vis pervenire ad vitam, serva mandata. Primum herbam: id est, timorem. Initium enim sapientiae timor Domini. Deinde spicam: id est, poenitentiam lacrymosam. Deinde plenum fructum in spica, id est charitatem. Plenitudo enim legis, charitas est.

Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei: aut cui parabolae comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra: et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus: et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves coeli habitare. Et talibus multis parabolis 30.0604C| loquebatur eis verbum, prout poterant audire: sine parabola autem non loquebatur eis. Falx, est mors, vel judicium, quod secat omnia: quoniam adest messis, id est, consummatio saeculi: in qua justi gaudebunt, qui in lacrymis semina verunt. Quod semen iterum similat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum autem in charitate, quae est major omnibus oleribus: quia Deus charitas est. Et, Omnis caro fenum. Et, Qui infirmus est, olera manducet. Et fert ramos misericordiae et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi, qui sunt coeli animalia, delectantur habitare.

Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Et ait illis in die illa, cum sero esset factum: transeamus contra. Et dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut 30.0604D| erat in navi: et aliae naves erant cum illo. Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. Illi enim digni erant audire mysteria in penetrali intimo sapientiae: qui remotis cogitationum malarum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii. Dehinc ad mare veniunt, et fluctibus turbantur.

Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Et comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna, et ait illis: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem. Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia ventus 30.0605A| et mare obediunt ei? Puppis mortuis pellibus vivos continet, et fluctus arcet, et ligno solidatur, id est, cruce et morte Domini, Ecclesia salvatur. Cervical, corpus Domini est: cui divinitas sicut caput inclinata est. Puppis, initium Ecclesiae est: in qua Dominus dormit morte corporali: Quia numquam dormiet, qui custodit Israel. Comminatur vento et mari, ut taceat, de quo dicitur: Tu dominaris potestati maris, et reliqua. Ventus et mare, daemones et persecutores sunt: quibus dicit, tace: quando compescit edicta regum iniquorum, ut voluerit: quia non est hominis, ut dirigat gressus suos. Tranquillitas magna, pax Ecclesiae est post pressuram, sive theoria, post actualem vitam.

30.0605B| Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis. Et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, disrupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat clamans, et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum, et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi? Adjuro te per Deum, ne me torqueas: Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Sexta virtute sanatur, qui in monumentis domicilium habebat: nec catenis ligatus, 30.0605C| nec compedibus. Nemo enim domare eum poterat. In montibus et in monumentis erat clamans, et concidens se lapidibus. Hic est desperatissimus gentium populus, quem enumerat Apostolus: Superbus, elatus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, nec in lege naturae, nec Dei, nec humano timore alligatus.

Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi, introierunt in porcos, et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in 30.0605D| mari. Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre, quid esset facti: et veniunt ad Jesum, et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. Et narraverunt illis, qui viderant qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, de porcis. Et rogare coeperunt eum, ut discederet de finibus eorum. Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo. Jesus autem non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus, et omnes mirabantur. Et cum transcendisset Jesus in 30.0606A| navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare: et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum, procidit ad pedes ejus, et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manus super eam, ut salva sit, et vivat. Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa: et comprimebant eum. Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: cum audisset de Jesu. Legio, id est, decem millia, quae cadunt ad dexteram Patris, quae est Christus. Cui daemonio grex porcorum creditur: cui nihil est utile, nisi ut simul in abysso, id est, in inferno, sine respectu misericordiae suffocetur, per 30.0606B| impetum immaturae mortis: a quibus fugiunt multi, qui pascebant eos. Flagellato etenim stulto, sapiens prudentior fit. Et rogant Jesum, ut exeat a finibus eorum: ut ait Petrus: Exi a me, Domine, quoniam immundus sum: Ne tangant arcam Dei, ut Oza, Homo sanatus mittitur in domum suam, et praedicat in Decapoli: dum a Romano nunc regno, Judaei convertuntur, qui in littera tantum pendent decalogi. Post haec venit Jairus archisynagogus, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Jairus, sive illuminans, sive illuminatus, interpretatur, id est, Judaicus populus umbra litterae deposita, spiritu illustratus et illuminatus: procidens ad pedes Verbi, id est, ad incarnationem Jesu se humilians, rogat pro filia. Qui sibi vivit, alios vivere 30.0606C| facit. Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. Septima virtute suscitatur mortua. Sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria: quae profligatam cum salute perdidit in medicos nihil proficientes, substantiam. Septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis. Quando suscitatur mortua intus, et semiviva cum turbis. Fluxus sanguinis sterilitatem facit: unde dicitur ad Ecclesiam gentium: Laetare, sterilis, quae non paris.

Venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus, Dicebat enim: quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus, et sensit corpore, quia sanata esset a plaga. Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem, quae exierat de 30.0606D| illo, conversus ad turbam aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis, quis me tetigit? Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. Mulier vero timens, et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace: et esto sana a plaga tua. Adhuc eo loquente veniunt ad archisynagogum, dicentes: quia filia tua mortua est, quid ultra vexas magistrum? Jesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere, tantummodo crede. Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. Et veniunt in domum archisynagogi: 30.0607A| et vidit tumultum, et flentes, et ejulantes multum, et ingressus ait illis: Quid turbamini et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, et qui secum erant: et ingrediuntur ubi puella erat jacens, et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum, puella, tibi dico, surge. Et confestim surrexit puella, et ambulabat. Erat autem annorum duodecim, et obstupuerunt stupore magno. Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. Id est, post resurrectionem. Fimbriam tangit, ac si cymbala et mala punica, quae pendent de extremis oris tunicae summi sacerdotis. Cymbalum, confessionem: malum punicum, martyrii voluntatem, et virtutum 30.0607B| candorem, sive unitatem significat. Ad puellam dicitur: Talitha cumi, id est, puella, surge. Archisynagogo dicitur: Filia tua mortua est. Jesus autem dixit: Non est mortua, sed dormit. Utrumque est: mortua est vobis, mihi dormit. Annorum duodecim erat puella, et annis duodecim erat mulier perpessa. Peccata non credentium, apparent in initio fidei credentium. Unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.

CAPUT VI.

Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui. Et facto sabbato coepit in synagoga docere, et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? Et quae est 30.0607C| sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur? Nonne hic est faber filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? Nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt: Et scandalizabantur in illo. Et dicebat illis Jesus. Deinde iens in patriam suam, filius fabri, Jesus vocatur. Et hoc mystice: sed fabri, qui fabricatus est auroram et solem, id est, Ecclesiam primam et sequentem: in quarum figura, mulier et puella sanantur.

Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. Et non poterat ibi virtutem ullam facere: nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu, docens. Et convocavit duodecim, et coepit eos mittere 30.0607D| binos, et dabat illis potestatem Spirituum immundorum. Et praecepit illis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes, sed calciatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. Et quicumque non receperint vos, neque audierint vos: exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Et exeuntes praedicabant, ut poenitentiam agerent: et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros et sanabantur. Comitatur saepe vilitas originem, ut est, quis est filius Isaiae? Sed humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit. Mittuntur deinde duodecim apostoli, et 30.0608A| datur eis potestas praecepta docendi: ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus, visibiles virtutes micent: et cum ungebant oleo aegros, infirmitatem fidei virtute corroborant.

Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. Alii autem dicebant, quia Elias est: alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. Lucernam sub modio abscondi fas non est.

Quo audito Herodes, ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. Ipse enim Herodes misit ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcerem, propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui: quia duxerat eam. Dicebat enim Joannes Herodi: Non 30.0608B| licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat. Herodes enim metuebat Joannem, et sciens eum virum justum, et sanctum, et custodiebat eum: et audito eo, multa faciebat, et libenter eum audiebat. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi. Et juravit illi: quia quidquid petieris, dabo tibi: licet dimidium regni mei. Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit, caput Joannis Baptistae. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit, dicens: Volo, ut protinus des mihi in disco caput 30.0608C| Joannis Baptistae. Et contristatus est rex propter jusjurandum: et propter simul recumbentes noluit eam contristare: sed misso spiculatore, praecepit afferri caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Per ironiam expresse pronuntiat Herodes pellicens. Caput legis, quod est Christus, de corpore absciditur proprio, id est, Judaico populo, et datur gentili puellae, id est Romanae Ecclesiae: et puella dat matri suae adulterae, id est, Synagogae crediturae in fine. Corpus Joannis sepelitur, caput in disco collocatur, littera humo tegitur, spiritus in altari honoratur ac sumitur.

Et convenientes apostoli ad Jesum, renuntiaverunt 30.0608D| ei omnia, quae egerant et docuerant. Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Deo semper gratias referunt missi, quod acceperant.

Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum.

Et hoc proprie Marcus. Seorsum ducit quos elegit, ut inter malos viventes, mala non intendant: ut Lot in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab.

Et requiescit pusillum. Erant enim, qui veniebant et redibant multi. Et nec spatium manducandi habebant. Et ascendentes in navim abierunt in desertum locum seorsum. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos. Et exiens vidit 30.0609A| turbam multam Jesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem. Et coepit illos docere multa. Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic; et jam hora praeteriit, dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Et dixit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. Et praecepit illis, ut accumbere faceret omnes, secundum contubernia super viride fenum. Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in coelum benedixit, et fregit panes, 30.0609B| et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos. Et duos pisces divisit omnibus, et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Erant autem qui manducaverunt, quinque millia virorum. Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra: et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans super mare, et volebat praeterire eos. At illi ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse: et exclamaverunt. Omnes enim viderunt eum, et conturbati 30.0609C| sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere. Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genezareth, et applicuerunt. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse, et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Ut aves in ramis sinapis: pusilla hic sanctis requies, longus labor. Sed postea dicitur illis, ut requiescant a laboribus suis. Erant enim qui veniebant, 30.0609D| et ridebant multi: nec manducandi spatium habebant in arca Noe: et animalia, quae intus erant, foris nitebantur: et quae foris erant, intro erumpebant. Sic nimirum agitur in Ecclesia: Judas recessit, latro accessit. Quamdiu receditur a fide, nec Ecclesiae requies est, sine moerore. Rachel plorans filios suos, noluit consolari. Non est hic convivium, in quo bibitur vinum novum. Quando cantabitur canticum novum in coelo novo, et in terra nova, ab hominibus novis? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, cum quinque panibus et duobus piscibus, quinque millia hominum vespera vitae pascentur: et duodecim cophini octava virtute pleni fragmentis colliguntur, cum sedent super thronos duodecim, judicantes 30.0610A| duodecim tribus Israel. Qui sunt fragmenta? Abraham, Isaac, et Jacob: quando reliquiae salvae fient ex Israel? quando facie ad faciem videbimus, quod in lege Moysi, et Prophetis et Psalmis scriptum legimus de Christo. Unde post quartam vigiliam noctis, compescit Jesus tumorem maris, ambulans super illud, et dicit: Confidite, ego sum: quia videbimus eum sicuti est. Tunc cessavit ventus: et procella, Jesu sedente, regnante in navi: quae est universalis Ecclesia. Sequitur:

Et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Quando fugiet dolor et gemitus.

CAPUT VII.

Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de scribis venientes ab Jerosolymis. Et cum vidissent quosdam ex 30.0610B| discipulis ejus communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Pharisaei autem et omnes Judaei nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum. Et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt. Et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare: baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum. Et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum: sed communibus manibus manducant panem? At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum: baptismata 30.0610C| urceorum, et calicum, et alia similia his facitis multa. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit, Honora patrem tuum, et matrem tuam: et qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, vel matri, corban, quod est, donum quodcumque ex me tibi proderit, et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis. Et similia hujusmodi multa facitis. Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite omnes et intelligite: nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare: sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. Et cum introisset 30.0610D| in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis. Non intelligitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare: quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas. Dicebat autem, quoniam, quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem. Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt: adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia haec mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem. Et inde surgens, abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim 30.0611A| statim, ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes ejus. Erat enim mulier gentilis Syrophaenissa genere, et rogabat eum, ut daemonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios. Non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa respondit, et dicit illi: Utique, Domine, nam catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua. Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. Pharisaeorum superfluum latratum, furca rationis obtundit, id est, Moysi et Isaiae increpatione, ut nos adversantes haereses verbis Scripturae vincamus. Videntes discipulos non lotis manibus manducare, quod futuram gentium 30.0611B| communionem significat. Munditia et baptismum pharisaicum sterile est. Communicatio non lota apostolica, extendit palmites suos usque ad mare: quod culpa majus est. Traditio autem pharisaica in mensis, et puris vasis non est tractanda, sed abscindenda et radenda. Saepe enim traditionibus hominum, mandata Dei cedunt. Post hoc signum, mulier Syrophoenissa, cujus filia spiritum immundum habebat, intrans procidit ad pedes ejus. Erat enim gentilis mulier: rogat pro filia, quae est mater nostra, Romana Ecclesia: et nata daemoniaca, barbarica est Occidentalis natio, cujus fides fecit de cane ovem: mica spiritualis intellectus, non panem fractum litterae sumere cupit. Fidelis, prudens et humilis meretur, quod poscit.

30.0611C| Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Et hic proprie narrat Marcus decimam virtutem. Tyrus interpretatur angustia, significans Judaeam, cui Dominus dicit: coangustatum est stratum, breve est pallium, utrumque operire non potest: ut transferat se ad gentes alias. Sidon vero venatio interpretatur, quae fera indomitaque nostra natio est, et venit ad mare Galilaeae, quod fructuosa volubilitas est: inter medios fines Decapoleos, quod interpretatur decalogi mandata. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis ducitur: qui interroganti se adolescenti, quid faceret, respondit: Nosti mandata.

Et adducant ei surdum et mutum. Genus humanum per multa membra, ac si unus homo varia peste absumptus 30.0611D| enumeratur: in protoplasto caecatur, dum videt: surdus fit, cum audit: dum odoratur, emungitur: obmutescit, dum loquitur: mancus fit, dum manum extendit: incurvatur, dum erigitur: hydropicus fit, dum concupiscit: claudus fit, dum progreditur: lepra suffunditur, dum nudatur: daemone impletur, dum divinitatem appetit: morte moritur, dum audacter excusat, quod inobedienter commisit.

Et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Incarnatum fore Dominum, multi justi et patriarchae cupiebant et optabant.

Apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus. Seorsum semper turbulentis 30.0612A| cogitationibus, et actibus inordinatis, sermonibusque incompositis ducitur, qui sanari meretur. Digiti qui in aures ejus mittuntur, verba spiritus sunt, de quo dicitur: Digitus Dei hic est. Et, Opera digitorum tuorum sunt coeli.

Ex exspuens tetigit linguam ejus. Spuma de carne Domini, est divina sapientia: quae solvit vinculum labiorum humani generis: ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.

Et suspiciens in coelum ingemuit. Id est, nos gemere docuit, et in coelum thesaurum cordis nostri erigere: quod per gemitum compunctionis intimae, frivola laetitia carnis purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis, etc.

Et ait illi: Epheta, quod est, adaperire. Corde 30.0612B| enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Apertae sunt aures ejus ad hymnos, cantica, et psalmos: solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt minae nec verbera cohibere, ut ait Apostolus Paulus: Ego vinctus, sed non est alligatum in me verbum Dei.

Et praecepit illis, ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit: sed in cruce, et in humiliatione.

Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos 30.0612C| loqui. Civitas in monte posita undique circumspecta, abscondi non potest: humilitas semper praecedit gloriam.

CAPUT VIII.

In diebus illis, iterum cum turba multa esset, nec haberent, quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via. Quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos quis poterit hic satiare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens, fregit: et dabat discipulis suis, ut apponerent. 30.0612D| Et apposuerunt turbae, et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt. Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem qui manducaverant, quasi quatuor millia, et dimisit eos. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha, et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de coelo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Et dimittens eos: ascendens iterum navim, abiit trans fretum. Et obliti sunt panes sumere et nisi unum panem non habebant secum in navi. Et praecipiebat eis, dicens: Videte et 30.0613A| cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis. Et cogitabant ad alterutrum dicentes: quia panes non habemus. Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis, nec intelligitis? Adhuc caecatum habetis cor vestrum: oculos habentes, non videtis: et aures habentes, non auditis. Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque millia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis,? Dicunt ei: Duodecim. Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? Et veniunt Bethsaida, et adducunt ei caecum. Undecima virtute septem panes, quatuor jejunis millibus franguntur, et pauci pisciculi benedicuntur: et de fragmentis septem sportae 30.0613B| plenae sustolluntur. Septem panes, dona sunt septem Spiritus sancti. Quatuor millia, annus est novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportae, primae septem Ecclesiae. Fragmenta panum, mystici intellectus primae septimanae sunt. Pisciculi benedicti, libri sunt novi Testamenti: quoniam piscis assi partem Dominus resurgens postulat, et piscem superpositum prunis, discipulis in captura piscium porrigit. Post haec veniunt Bethsaida, quae domus vallis interpretatur, quae est alia nisi mundus, qui est vallis lacrymarum? Adducunt duodecima virtute, caecum qui non videt, nec ante nec retro, id est, qui fuit, qui est, qui erit.

Et rogabant eum ut illum tangeret. Et apprehensa manu caeci. Quis est qui tangitur, nisi qui compungitur? 30.0613C| Et apprehendit manum caeci, ut lamentationem de caecitate cordis sui agat deflens, ut Jeremias eversionem civitatis Dei: hoc est, animae suae.

Eduxit eum extra vicum, et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis interrogavit eum si quid videret. Id est, vicinitatem malorum. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Et exspuens in oculos ejus, ut videat voluntatem Domini per flatum Spiritus sancti: impositis manibus, interrogabat eum si aliquid videret. Per opera Domini videt majestatem ejus. A magnitudine enim creaturae, creator agnoscitur.

Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et coepit videre: et restitutus est, ita ut clare videret 30.0613D| omnia: et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam. Id est, omnes homines existimans superiores sibi, indignum se judicans, ut David, vocari hominem, et canem mortuum, et pulicem unum. Iterum manus posuit super oculos ejus, ut videret clare omnia, id est, per opera visibilia, invivisibilia intelligeret, et quae oculus non vidit: et clarae animae suae statum, post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Et misit eum in domum suam, ut videret in se, quod ante non vidit. Non enim putat homo desperans de salute omnino posse, quod facile illuminatus per spem potest perficere. Et dicit ei:

30.0614A| Et si in vicum introieris, nemini dixeris. Et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi, et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam: alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. Tunc dixit illis: vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Id est, vicinis caecitatem tuam semper enarra, non virtutem: ut ait Paulus; Qui fui blasphemus, et persecutus sum Ecclesiam Dei.

Et coepit docere eos, quoniam oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere, et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum 30.0614B| Petrus, coepit increpare eum. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animae suae faciat? Aut quid homo commutationis dabit pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui, cum angelis sanctis. Sicut gubernator peritus 30.0614C| tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas paratos vult esse suos. Unde Dominus: Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum: id est, alter ex altero efficiatur. Post confirmationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur. Unde sequitur tertia decima virtute.

CAPUT IX.

Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Et apparuit 30.0614D| illis Elias cum Mose: Et erant loquentes cum Jesu. Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse, et faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. Non enim sciebat, quid diceret. Erant enim timore exterriti. Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est filius meus charissimus, audite illum. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum. Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui quae vidissent, narrarent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit. Post dies sex in monte excelso transfiguratus est coram discipulis suis: ne timerent opprobria crucis, qui viderant oculis suis gloriam futurae resurrectionis.

30.0615A| Et verbum continuerunt apud se, conquirentes, quid esset cum a mortuis resurrexerit. Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oporteat venire primum? Qui respondens ait illis: Elias cum venerit, primo restituet omnia, et quo modo scriptum est in filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. Sed dico vobis, quia et Elias venit, et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. Hoc proprie Marci, id est, cum absorpta fuerit mors in victoria, non erunt in memoria propria, et non ascendent super cor: cum abstulerit Dominus sordes filiae Sion, auferens omnem lacrymam ab omni facie sanctorum.

Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. Et confestim 30.0615B| omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt et accurrentes salutabant eum. Non est homini requies sub sole. Semper parvulos occidit invidia, magnos percutiunt fulgura montes. Alii dicentes cum fide: alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam conveniunt. Et populus videns eum, stupefactus est, et expaverunt. Non est timor in charitate. Timor enim est servorum, stupescere stultorum.

Et interrogavit eos: quid inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut ejicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? 30.0615C| quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum, et elisus in terram, volutabatur spumans, et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? Quod scit Dominus, rogat, ut confessio pariat salutem: et murmur cordis nostri, sermonibus solvatur piis, ut est illud: Dic tu iniquitates tuas prius, ut justificeris. Postea quarta decima virtute unus de turba affert filium spiritum habentem immundum, et reliqua. Quem non poterant discipuli curare, Salvator curavit. Infidelitas utrorumque impedivit salutem. Spiritus discerpit spumantem, et stridentem, et arescentem. Peccator spumat invidia, stultitia: stridet iracundia, arescit ignavia. Discerpit eum spiritus appropinquantem ad 30.0615D| salutem; quod est esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat, per terrores et damna: ut fecit in Job. Interrogat Jesus tempus.

At ille ait: Hic significatur gentilis populus, cui a nativitate increvit cultus inutilis idolorum: ut stulte immolaret filios suos daemoniis. Unde sequitur:

Ab infantia, et frequenter eum in ignem et aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Alii enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam.

Jesus autem ait illi: Si potes credere. Libertatem hic arbitrii indicat.

Omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans 30.0616A| pater pueri cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Quae sunt omnia, nisi quae in nomine Jesu, id est, salutis postulantur cum lacrymis? Pater pueri aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa subsistat robori adjutorii Dei. Fides cum lacrymis, optata vota capit: ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam.

Et cum vidisset Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi. Dehinc Marcus proprie narrat. Mina Domini, potentia ejus est.

Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi. Spiritui imputat Deus, quod homini diabolus praestat: dum ille numquam audiret nec loqueretur, quod peccator penitus audivit, et loquitur.

30.0616B| Exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Exiens ab homine, numquam revertitur, si cor suum clavis seraverit humilitatis, et charitatis: et ostium obtinuerit homo munitatis. Unde propheta dicit: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias.

Et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. Sanatis etenim dicitur, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

Et cum introissent in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere 30.0616C| eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis, quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum: et occisus, tertia die resurget. At illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet: et jejunio sanatur et oratione. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum, quod calcaneo adhibetur. Jejunio passiones corporis, et oratione pestes sanandae sunt mentis.

Et venerunt Capharnaum. Capharnaum, villa consolationis. Congruit interpretatio praedictae sententiae, qua dicit: Et occisus, tertia die resurget. Granum 30.0616D| frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet.

Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? At illi tacebant. Siquidem in via inter se disputaverant, quis eorum major esset. Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Respondet illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Jesus autem 30.0617A| ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui facit virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. In via enim tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus namque ut ingreditur, sic deseritur: et quamdiu tenetur, labitur: et incertum est in qua mansione, id est, in qua die finiatur. Unde dicit: Qui vult esse primus, ut puer sit minister.

30.0617B| Bonum est tibi debilem introire in vitam, Id est, sine cupito principatu.

Quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. Duae manus, principatus sunt et superbia. Abscinde superbiam, tenens humilem principatum.

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem, mitti in gehennam ignis inexstinguibilis: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: ubi vermis eorum non moritur, et ignis 30.0617C| non exstinguitur. Vermis, est conscientia sera. Ignis, poena inconsummata. Unde per prophetam dicitur: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis vobis.

Omnis enim igne salietur. Mire dictum est: Quod enim sale conditur, vermis putredinem arcet. Quod vero, id est, asperso sale carnem quaeque consumit: hoc secundum legem in hostiis fiebat, quae in altari cremabantur. Unde in omni victima et sacrificio, sal offerri praeceptum est. Sal, dulcedo sapientiae: et ignis Spiritus sancti gratia. Omnis ignis salietur, quia omnis electus sapientia conditur, ut digna victima Dei altaribus efficiatur. Unde bene addit:

Et omnis victima sale salietur. Ille enim vere victima Domini est, qui corpus et animam a vitiis 30.0617D| emundando Deo per amorem Spiritus sancti consecrat; nec sale aspergitur, sed igne consumitur: quando non peccati tantum contagio pellitur, sed et praesentis vitae delectatio tollitur, et futurae conversationi tota mente suspiratur. Unde, nostra conversatio in coelis est. Et, obsecro per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra, etc. Altare Dei, est cor bonorum: hostiae et sacrificia, bona opera fidelium. In omnibus sacrificiis sal, quia nullum opus bonum sine sapientia. Ignis sacrificia in altare consumit: de quo ipse nos baptizavit Spiritu sancto et igne. Ignis tribulationes respicit: hoc ad superiora, ubi scandalizantia membra evelli praecepta sunt: quia et hoc est igne saliri, tentationibus exerceri, ob 30.0618A| Christi amorem dilectos et proximos nobis abnegare. Omnis enim victima salietur. Victima Domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiae salitur: dum corruptio sanguinis custodia putredinis, id est, mater vermium consumitur, et illic purgatorio igne examinatur.

Bonum est sal. Quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Sal insulsum, qui amat principatum, qui increpare non audet et confiteri, ne de synagoga ejiciatur: diligens gloriam hominum magis, quam Dei.

Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Salsitudinem correctionis, amor proximi temperet, et dilectionem proximi sal justitiae condiat. Et in domo iterum discipuli ejus interrogabant eum de eodem. 30.0618B| Et hoc proprie: in iterata scientia verbi non fastidium, sed esuriem et sitim praestat: ut est illud Sapientiae: Qui me comedunt, adhuc esurient, et qui me bibunt, adhuc sitient. Melliflua sapientiae eloquia gustata diligentius, multimodum saporem reddunt. Quando pluit Dominus manna ad manducandum sub sole liquescens ut cera, reddens mollita dicta, ut est illud: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Ad ignem duratur: ut, Panis, cor hominis confirmans. Ad aspera, ut est: Si quis vult post me venire, abneget seipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me.

CAPUT X.

Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut 30.0618C| consueverat, iterum docebat illos. Et accedentes pharisaei interrogabant eum: si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens dixit eis: Quid vobis praecepit Moses? Qui dixerunt: Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud: Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam: et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Pharisaei interrogabant eum: si licet viro dimittere uxorem suam, tentantes eum. Item post aliquanta:

Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt 30.0618D| eum. Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret, Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum coelorum. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos: Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genuflexo ante eum, rogabat eum, dicens: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? 30.0619A| Nemo bonus nisi unus Deus. Praecepta nostis. Ne adultereris, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo, abiit moerens. Erat enim habens multas possessiones. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, 30.0619B| quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Jesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Erant autem in via ascendentes Jerosolymam, et praecedebat illos Jesus: et stupebant, 30.0619C| et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei ventura. Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus: et damnabunt eum morte: et tradent eum gentibus, et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: 30.0619D| Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis: et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne. Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis, quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis: sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister, et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Id est, de conjugii statu: sicut sequens capitulum indicat. Et dicit illis: Quicumque 30.0620A| dimiserit uxorem suam, et reliqua. Sed quod dicit Marcus: Iterum discipuli ejus interrogaverunt eum: non discipuli interrogaverunt prius, sed pharisaei. Sed secunda interrogatio ab aliis, id est, ab apostolis, iterum dicta est de eadem re, de qua pharisaei eum interrogaverunt.

Et veniunt Jericho. Jericho, luna, sive anathema interpretatur: quod congruit passioni appropinquanti. Defectus namque carnis Christi, neomenia est coelestis Jerusalem. Unde Jericho deserentes, Jerosolymae, id est, visioni pacis appropinquant.

Et proficiscente eo de Jericho et discipulis ejus, et plurima multitudine: filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat juxta viam mendicans. Quinta decima virtute illuminatur caecus. Caecitas ex parte facta Judaeis 30.0620B| illustrabitur in fine, quando eis mittet Eliam prophetam. Juxta viam mendicans. Qui Scripturam conservat, nec complet, juxta viam mendicans esurit.

Qui cum audisset, quia Jesus Nazarenus esset, coepit clamare et dicere: Fili David Jesu, miserere mei. Per merita patriarcharum, Judaicus illuminatur populus. Cui misericors et miserator Dominus adest: illuminans caecos, erigens elisos, diligens pauperes, custodiens advenas.

Et comminabantur illi multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Peccata et daemonia compescunt clamorem pauperis, quem exaudivit Dominus. At ille magis clamabat. Ingravescente bello, manus ad lapidem adjutorii, hoc est, Jesum Nazarenum, cum clamore levandae 30.0620C| sunt.

Et stans Jesus praecepit illum vocari: Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te: Quam conveniens est ordo salutis: audivimus primo, deinde clamamus, postea vocamur, postremo surgimus. Audimus per prophetas, clamamus per fidem, vocamur per apostolos, surgimus per poenitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem. Unde sequitur:

Qui projecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum. Et respondens Jesus, dixit illi. Exsilire nudus veteri homine dicitur: ut hinnulus saliens super colles, exsiliens super montes: segnitiam deponens, patriarchas, prophetas, et apostolos in altis considerans, ad superna se extendit.

30.0620D| Quid tibi vis faciam? Considerans Jesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat. Unde et alias dicit: Omne quodcumque petieritis in oratione, credentes, accipietis.

Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Unum petit a Domino: hoc requirit ut videat voluntatem Domini: et inde videns visitet templum ejus. Unde sequitur:

Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. In via caecus mendicabat, quae dicit: Ego sum via, veritas et vita. Haec est via angusta, quae ducit ad ardua Jorosolymae, et Bethaniae, ad montem Olivarum, qui est mons luminis, et consolationis.

CAPUT XI.

30.0621A| Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum. Quae est visio pacis: in qua manet fixa immobilisque felicitas: quae secundum apostolum, mater est omnium credentium, et bene viventium in Christo.

Mittit duos ex discipulis suis, et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est: et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. Et si quis vobis dixerit, quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc. Et abeuntes, invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio, et solvunt eum. Bini vocantur, et bini mittuntur discipuli Christi: quoniam charitas non consistit 30.0621B| cum uno, unde dicitur: Vae soli, et reliqua. Duo educunt Hebraeos de Aegypto. Duo deportant botrum de terra sancta: ut semper praepositi conjungant opus et scientiam: et duo mandata de duabus tabulis proferant, et duobus fontibus abluantur, et abluant, et duobus vectibus arcam Domini portent: et inter duos cherubim Deum cognoscant, spiritu et mente psallentes. Pullum ligatum ducunt et indomitum: quem solvunt et domant, qui est populus gentilis, ligatus ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum: in bivio stantem, in libertate arbitrii dubitantem inter vitam et mortem.

Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut praeceperat eis Jesus, et dimiserunt eis. Et duxerunt pullum 30.0621C| ad Jesum. Ac si dicerent, quis potest dimittere peccata?

Et imponunt illi vestimenta sua, id est, stolam primam immortalitatis per baptismi sacramenta afferunt.

Et sedit super eum, id est, in eo regnare coepit; ut non regnet peccatum in lasciva carne, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.

Multi autem vestimenta sua straverunt in via. Qui sunt pedes, nisi qui portant, et extremi quos ad judicandum constituit apostolus? Qui et ipsi, et si non sunt deorsum, in quo sedit Dominus: tamen cum militibus a Joanne instruuntur.

Alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via: et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant dicentes: Osanna, benedictus qui venit in nomine 30.0621D| Domini: benedictum quod venit regnum patris nostri David, Osanna in excelsis. Magis hoc ad orandum et sacramentum pertinet, quam ad necessitatem. Justi ut palma florebunt: angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt: et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. Qui praeibant, prophetae sunt, et qui sequebantur apostoli: ut abyssus abyssum invocat, id est, lex legem alteram. Osanna, id est, salvifica: dicentes in excelsis et imis: ut justi aedificentur in ruinam angelorum, et terreni et subterranei salventur ab eo benedicto vincente et veniente in nomine Domini, id est, patris sui, quoniam filius de patre suscepit nomen, et pater de filio.

30.0622A| Et introivit Jerosolymam in templum, et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim: et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit nisi folia. Non enim erat tempus ficorum. Et respondens, dixit ei: Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus: et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum, et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: quia domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis 30.0622B| eam speluncam latronum. Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant, quomodo eum perderent. Timebant enim eum: quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. Jesus intrat in templum: vespera exiit in Bethaniam, cum duodecim, mane ad Judaeam venit, atque nos in vespera mundi visitat. Esuriens Dominus salutem hominum, vidit a longe ficum, foliis, non fructibus ornatam, id est, synagogam vestitam mandatis hominum, et superstitionibus scopatam: cui denegat fructum in aevum. Inde templum ingressus, ejecit vendentes et ementes, et mensas et cathedras evertit: id est, qui vendunt honorem et gradus emunt. Scriptum est enim: Domus mea, domus orationis vocabitur, juxta Isaiam. Vos autem fecistis eam speluncam latronum: 30.0622C| juxta Jeremiam.

Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Et hoc proprie. Post se relinquens tenebras, ut sol in Judaeorum cordibus egrediebatur de civitate ad aliam, quae est benevola et obediens. Mane revertentes viderunt ficum aridam. Occidit sol, oritur sol: lux ablata a scribis, lucet in apostolis. Ficus arida a radicibus, synagoga est a Cain, et a caeteris, a quibus omnis sanguis ab Abel usque ad Zachariam requiritur.

Et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit. Et respondens Jesus, ait illis: Habete fidem Dei: Petrus agnoscit aridam et abscissam radicem: cui succedit oliva pulchra, fructifera, vocata 30.0622D| a Domino. Unde sequitur.

Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti. Id est, Christo, qui est mons crescens de lapide abscisso sine manibus.

Tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Hoc factum est, quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicastis audiendi verbum Dei. Sequitur:

Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, 30.0623A| nec pater vester, qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra. Septem versus orationis Dominicae Marcus suo more in una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia: quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo, quod obtinuit?

Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularent in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores, et dicunt ei: In qua potestate haec facis: et quis dedit tibi hanc potestatem, ut ista facias? Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate haec faciam. Baptisma Joannis de coelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus de coelo, dicet: quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus, ex hominibus: 30.0623B| timemus populum. Omnes enim habebant Joannem, quia vere propheta esset. Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. De lucerna invidi obscurantur, ut dicitur: Paravi lucernam Christo meo, inimicos ejus induam confusione.

Et respondens Jesus, ait illis: Neque ego dico vobis, in qua potestate haec faciam. Hic cum perverso subvertitur Deus.

CAPUT XII.

Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis: et peregre profectus est. Et misit ad agricolas in tempore servum: ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Et iterum misit 30.0623C| ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. Adhuc ergo unum habens filium charissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: quia reverebuntur filium meum. Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et apprehendentes eum, occiderunt, et ejecerunt extra vineam. Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet et perdet colonos, et dabit vineam aliis. Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Et quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam. Cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam 30.0623D| hanc dixerit. Et relicto illo abierunt. Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo. Qui venientes dicunt ei. Homo, Deus dicitur pater humano affectu. Vinea, domus Israel est. Sepis, est custodia angelorum. Lacus, est lex: turris, templum: agricolae, sacerdotes. Peregrinatio Dei, libertas est nostri arbitrii. Servi missi, prophetae. Fructus vineae, obedientia. De prophetis alii caesi, alii vulnerati, alii occisi sunt. Filius charissimus et novissimus, Unigenitus est. Verebuntur filium meum. Per ironiam hoc dicitur. Et ejecerunt eum extra vineam, id est, extra plebem, dicentes: Quia Samaritanus es, et daemonium habes. Datur vinea aliis, id est, ab Oriente et Occidente, 30.0624A| et Austro, et ab Aquilone venientibus, et recumbentibus cum Abraham, Isaac et Jacob in regno Dei. Hic est lapis reprobus, quem gestat angulus, conjungens in coena pura agnum cum pane: finiens vetus, novum inchoans Testamentum. Hic praestat mira in oculis nostris: ut topazion. Tunc interrogant eum mellitis verbis: et circumdabant eum sicut apes, mel portantes in ore, aculeum in tergo, dicentes:

Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum: sed in veritate viam Dei doces: licet dare tributum Caesari, an non dabimus? Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? Afferte mihi denarium ut videam. At illi obtulerunt ei, et ait illis: Cujus est imago haec, 30.0624B| et inscriptio? Dicunt ei, Caesaris. Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: Magister, Moses nobis scripsit: ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine: et secundus accepit eam, et mortuus est, et nec iste reliquit semen, et tertius similiter. Et acceperunt eam similiter septem, et non reliquerunt semen. Novissima autem omnium defuncta est et mulier: in resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? 30.0624C| Septem enim habuerunt eam uxorem. Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes scripturas neque virtutem Dei? Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur: sed sunt sicut angeli in coelis. Malae siquidem cogitationes in ima terrae merguntur, quia de ipsis exeunt, et in eadem iterum coenositate volvuntur. Quod Judaeis evidenter accidit, cum blasphemi in innocentis Christi cruore versati sunt. Respondit illis, imaginem Caesaris habentibus, nummum coactum Caesari, vos ipsos libenter Deo reddite. Signatum est super nos lumen vultus Dei, non Caesaris. Et veniunt ad eum Sadducaei, et reliqua. De hac quaestione alias disputabimus: hic nobis non est cura erroris alieni. Sed quod erunt homines sicut angeli Dei, id est, nemo 30.0624D| ibi moritur, nemo ibi nascitur: nec infans, nec senex. Mulier sterilis non relinquens semen ex septem fratribus novissime moriens: quid aliud significat, quam Judaicam synagogam relictam, quasi mortuam a spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit? Qui non reliquerunt semen ei Abrahae, quod est Jesus Christus. Licet enim puer natus est illis, nobis tamen gentibus datus est. Quae mulier mortua erat Christo: nec cuiquam patriarchae de septem in resurrectione conjungetur. Septeno namque numero universitas perfectorum signatur: ut versa vice per Isaiam dicitur: Apprehendent septem mulieres virum unum, id est, septem Ecclesiae, quas Dominus unus amat, arguit et castigat, adorant eum una fide. 30.0625A| Hae sunt septem sportae fragmentis panum plenae. Panes, verba sunt Spiritus sancti. Sportae vero Ecclesiae. Quos panes Jesus benedicens fregit, et discipuli ejus diviserunt turbae: dum die septimo benedixit omnia opera sua, requiescens in eis. Unde luce facta primo die, qui est sapientiae, et firmamento in secundo, qui est intellectus: et arida tertio, qui est consilii: et luminaribus accensis quarto, quae sunt virtutes: et volatilibus piscibusque factis quinto, quae sunt scientiae: et anima vivente sexto, id est, homine ad imaginem Dei facto, quod est pietatis: septimo die spiritu timoris Domini, qui permanet sanctus in saeculum saeculi, et replet orbem terrarum, sancta repletur Ecclesia, non habens maculam neque rugam. Cur autem Ecclesia septiformis, 30.0625B| id est, perfecta, timore repletur? Quia justus vix salvabitur, qui rogat: Et non intres in judicium cum servo tuo, Domine: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Unde his septem qualitatibus spiritus psalterium cantavit, commemorans in eo, quod negligentia nostra pepererit: quid diligentia quaesierit: quid divina providentia contulerit: quid inimici instigatio fraudaverit, quid oblivio lubrica subtraxerit: quid humana fragilitas intulerit: quid ignorantia improvida fefellerit. Omnes hos septem affectus in Psalmis invenimus expressos, ut est illud primus: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Secundus: Praeveni in maturitate, et clamavi. Tertius: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quartus: Inimici mei animam meam 30.0625C| circumdederunt. Quintus: Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. Sextus: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Septimus: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, Domine. Quos affectus spiritus septiformis emundat et illuminat: ut septem lucernae ab austro ardentes, aquilonares tenebras expellant in tabernaculo Domini. Spiritus sapientiae in pigro negligentiam repellit. Spiritus intellectus diligentiam rationabiliter quaerit. Spiritus consilii, divinam providentiam prudenter invenit. Spiritus virtutis instigationes fortiter retundit. Spiritus scientiae, oblivionem lubricam diu esse integre non sinit. Spiritus pietatis humanam fragilitatem clementer indulget. Spiritus timoris Dei improvidam ignorantiam ardenter decoquit, ac 30.0625D| plene replet. Sapientia domum aedificat: intellectus gubernacula invenit: consilium bona discreta facit: virtus in patientia animam possidet: scientia divitiae fidei et salutis acquiruntur. Pietate prosperitas praesentis vitae et futurae consistit. Timore humilitas conservatur, et omne peccatum expellitur. Quia initium sapientiae timor Domini est.

De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. In quo est similitudo vestra: in quo ignis ardebat, sed non ejus spinas consumebat. Sic vos inflammat eloquium meum: nec 30.0626A| spinas vestras sub maledicto germinatas assumpsit: inquiens, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: ter Deum nominando, Trinitatem intimavit. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Unum Deum iterans, unam substantiam significat. Vivunt autem, qui vindicabant portionem quam elegerant: mortui vero sunt, qui quod vindicaverunt, perdiderunt.

Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes; et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei: quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum 30.0626B| autem simile est illi: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Majus horum aliud mandatum non est. Quae est haec quaestio problematis, quod est commune omnibus peritis in lege, nisi quod diversa in Exodo, et Levitico, et Deuteronomio ordinantur mandata? Unde non unum, sed duo intulit mandata: de his etenim duobus uberibus super pectora sponsae elevatis, nostra alitur infantia.

Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum majus est omnibus holocaus tomatibus, et sacrificiis. Jesus autem videns quosapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a 30.0626C| regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. Et respondens Jesus, dicebat docens in templo: Quomodo dicunt scribae, Christum filium esse David? Ipse enim David dixit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum? Ipse ergo David, dixit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis, qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium. Quare non est longe, qui venit callide? Longior namque est ignorantia a regno Dei, quam scientia. Unde supra Sadducaeis ait: Erratis, 30.0626D| inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Et docebat eos Jesus in templo, id est, palam eis de se loquitur, ut inexcusabiles sint: et ut ignis incendat arida scribarum et pharisaeorum exempla, qui volunt in stolis ambulare.

Et sedens Jesus contra gazophylacium, id est, divitiarum custodiam.

Aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium: et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. Et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis: quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero 30.0627A| de penuria sua omnia, quae habuit, misit totum victum suum. Divites qui sunt, nisi qui proferunt de thesauro cordis sui nova et vetera? quae sunt incerta et occulta sapientiae utriusque Testamenti. Paupercula vero quae est, nisi et ego, et similes mei: qui mitto, quod possum, et desidero, quod non possum vobis explanare? Non quantum (ut audistis), sed ex quanto considerat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Haec est torta panis in Levitico, quae est voluntas prompta. Quae cur quadrans dicitur? Quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo, ac facto. Quod dicit totum victum suum misit. Tota enim voluptas corporis in victu consistit. Unde dicitur: Totus labor hominis in ore suo est.

CAPUT XIII.

30.0627B| Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae! Et respondens Jesus ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes: Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Et cum sederet in monte Olivarum, contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: Dic nobis quando ista fient, et quando haec omnia incipient consummari? Et respondens Jesus, coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent. Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri, sed nondum finis. Exsurget enim gens super gentem, et regnum super 30.0627C| regnum, et erunt terrae motus per loca, et fames. Initium dolorum haec. Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium. Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare, quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquamini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet: qui legit, intelligat. Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in 30.0627D| montes, et qui super tectum, non descendat in domum: nec introeat, ut tollat quid de domo sua. Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. Orate vero, ut hieme non fiat. Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit, breviavit dies. Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta, ad seducendos (si fieri potest) etiam electos. Vos ergo videte, ecce praedixi vobis omnia. Sed in illis diebus 30.0628A| post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae coeli erunt decidentes, et virtutes, quae in coelis sunt, movebuntur. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria. Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. A ficu autem discite parabolam: Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis, quia in proximo sit aestas. Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote, quod in proximo sit in ostiis. Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant. Enumerat discipulis cladem novissimi temporis, id est, destructionem templi, cum plebe et littera sua. De qua lapis super lapidem non relinquetur, 30.0628B| id est, testimonia prophetarum super eos, in quos Judaei retorquebant ea, ut est in Apostolum, in Esdram, in Zorobabel, in Machabaeos. Quae enumerat, omnia speranda sunt, potius quam tractanda. Pseudochristi, et pseudoprophetae, gens super gentem, et regnum super regnum: terrae motus, vapulatio praedicantium: praedicatio Evangelii usque ad fines terrae, ut ante judicium clamet Ecclesia: A finibus terrae ad te clamavi, Domine. Domestici in domesticos surgentes, abominatio in templo, fuga in montes, ut non descendat ad ima, qui ascendit ad alta. Orate ut hieme non fiat fuga vestra, vel sabbato, id est, ne finiantur fructus vestri operis, cum fine temporis. Hieme enim finitur fructus, sabbato vero tempus. Tribulatio ingens, et dies breves propter 30.0628C| electos: ne malitia hujus temporis mutet intellectum eorum! Sicut de Noe dicitur. Post haec sol contenebrabitur ad gelida corda ut hieme: et luna non splendebit serena tempestate dissensionum: et stellae erunt decidentes lumine, quando pene deerit semen Abrahae, cui assimilatae sunt stellae: et virtutes quae sunt in coelis movebuntur ad iram vindictae: quando mittentur a filio hominis veniente in nubibus coeli cum virtute: qui prius sicut pluvia in vellus Gedeon descendit, cum humilitate. Et congregabit electos a quatuor ventis, ut triticum ventilatum de area totius terrae. Fici parabola haec est prophetia. Folia nata, verba sunt praesentia: aestas vero proxima, dies est judicii: in quo unaquaeque arbor manifestabit, quae intus habuit, 30.0628D| an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum, in Edem cum ligno vitae: cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicitur: Venite, benedicti patris mei, et reliqua. Sequitur:

Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. De die autem illa, vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque filius, nisi pater. Videte. Quid est, quod dicit, neque filius? de quo dicitur: Pater major me est, id est, corpus ejus in terra positum, quod est Ecclesia.

Vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis: et janitori praecepit ut vigilet. Vigilate ergo, nescitis 30.0629A| enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Vigilia opus est mentis, ante mortem corporis. Homo peregre proficiscens, corpus est Christi in coelum elevatum: relinquens domum suam, quae est Ecclesia. Dans servis suis potestatem uniuscujusque operis, id est, octo talenta, juxta Matthaeum, vel decem mnas, juxta Lucam. Et janitori praecipit, ut vigilet, id est, ei qui praedicat, cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem suum de manu tua requiram. Vigilate ergo, et reliqua. Sero, an media nocte, quando sunt occisa Aegyptiorum primogenita: ne inveniat vos dormientes. Nam qui dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit, 30.0629B| et vacuus vigilat de his, quae viderat. Sic nimirum sunt, quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam, quod somniabant pro certo. Sequitur:

Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Hoc sive concludit sermonem, ut commune omnium praeceptum novissimi per primos audiant!

CAPUT XIV.

Erat autem Pascha et azyma post biduum. Nunc aspergamus librum nostrum sanguine, et limina domorum, et funem coccineum circumdemus domui orationis nostrae, et coccum in manu nostra, ut Sara ligemus: ut vaccam rufam in valle occisam enarrare possimus. Pascha, transitus interpretatur: Phase vero immolatio. In immolatione agni et transitu populi 30.0629C| per mare, vel per Aegyptum, praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno, quando nos post biduum visitat, id est, plenissima luna aetate Christi perfecta, ut nec cum aliqua parte tenebrosa, carnes agni immaculati, qui tollit peccata mundi: in una domo, quae est una electa matris suae Ecclesia catholica: calciati charitate, et armati virtute comedamus, dicentes: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus.

Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent, et occiderent: dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput 30.0629D| ejus. A principibus egressa est iniquitas in Babylone. Occiso etenim capite, totum corpus enerve efficitur. Unde miseri faciunt, quod capita moliuntur. Vitant diem festum, quod convenit illis. Non est enim festivitas his qui vitam et misericordiam perdiderunt. Venit Jesus Bethaniam. Hinnulus cervorum semper ad lectum suum redit, id est, filius obediens patri usque ad mortem, obedientiam a nobis petit. Simon leprosus, mundum infidelem primo, et postea fidelem significat. Mulier cum alabastro, Ecclesiasticam fidem, quae dicit: Nardus mea dedit odorem suum. Pistica nardus dicitur, id est, mystica et pretiosa. Domus impleta odore, coelum et terra est. Fractum alabastrum, carnale est desiderium: quod 30.0630A| frangitur ad caput, ex quo omne corpus compaginatum est. Recumbente ipso, id est, humiliante, ut eum tangeret fides peccatricis: quae de pedibus ascendit ad caput, et ad pedes a capite descendit per fidem: id est, ad Christum et ad membra ejus.

Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Jesus autem dixit: Sinite eam: quid illi molesti estis? Per synecdochen dicitur unus pro multis, et multi pro uno. Dicentes intra se: Ut quid perditio haec unguenti? Perditus de salute perditionem invenit, et in ficu fructifera mortis laqueum nanciscitur. Trecentis denariis poterat 30.0630B| venundari unguentum, et dari pauperibus. Sub praetextu avaritiae, mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides trecentis emitur denariis, id est, decem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis, ut et nos sicut Gedeon trecentorum virorum numerum assumentes, Allophylorum castra, pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamus, et ut Abraham cum trecentis viris, spolia ad vesperum dividamus. Sequitur:

Bonum opus operata est in me; semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habebitis. Quod habuit, haec fecit. Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiae. Aliud est enim credere ei, aliud credere in eum, id est, totum ejicere te in illum. 30.0630C| Quod habuit, haec fecit. Non aliunde speremus, quod in nobis habemus.

Praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. Et Judas Iscariotis, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Qui audientes, gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat, quomodo eum opportune traderet. Et primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi comedere pascha? Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans, sequimini eum: et quocumque introierit, dicite 30.0630D| domino domus: quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande stratum, et illic parate nobis. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha. Id est, antequam veniret is, qui excluderet. Judas Iscariotis, unus de duodecim. Unus numero, non unus merito: unus nomine, non unus numine: unus corpore, non unus animo. Unde sponsus ad sponsam canit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Oculus et crinis, sapientiae est virtus: quoniam Judae cum caeteris dicitur: Vobis datum est nosse mysterium regni: et dedi vobis potestatem, 30.0631A| et reliqua. Abiit ad principes: Postquam exiit, Satanas in eum intravit. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad simile sibi jungitur. Maria currit ad apostolos, ut dies diei eructet verbum: Et Judas ad Judaeos, ut nox nocti indicet scientiam. Promittunt pecuniam, amittunt vitam; quam ipse recepit, cum vitam amisit. Quaerebat opportunitatem. Opportunitas doli numquam invenitur, ut non vindicetur hic aut illic. Promittit se tradere, ut magister ejus diabolus ante dicebat: Tibi dabo potestatem hanc universam. Et primo die azymorum, quae cum amaritudine manducantur: azyma nobis est redemptio nostra, amaritudo vero, passio Domini. Dicunt discipuli: Quo vis eamus? Ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros. Dominus 30.0631B| indicat cum quo manducet pascha: et more suo mittit duos, quod supra exposuimus. Et dicit: Ite in civitatem, et reliqua. Civitas, est Ecclesia, quae muro fidei cingitur. Homo occurrens, populus primitivus est. Amphora aquae lex litterae est. Sequimini eum, qui ducit in altum, ubi est refectio Christi? Unde Raab exploratoribus mandat, ut non irent per ima, sed per excelsa pergerent. Coenaculum grande Ecclesia magna est: in qua narratur nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, ut est illud: Circumamicta varietate in qua paratur Domino pascha. Dominus domus, Petrus apostolus est. Cui Dominus domum suam credidit, ut sit una fides sub uno pastore.

Vespere autem facto, venit cum duodecim, et discumbentibus 30.0631C| eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. At illi coeperunt contristari, et dicere ei sigillatim: Numquid ego? Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum in catino. Et filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: Vae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens, fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. Vespera diei, vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi, qui primi denarium vitae accipiunt aeternae: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso. Manducantibus autem eis ait: Unus ex vobis 30.0631D| me tradet, et qui manducat mecum panem. Quia dum falsitas arguitur, nihilominus veritas comprobatur, ut impleretur, quod dicitur: Qui edebat panes meos, magnificabat super me supplantationem. Omnes tanguntur, ut fiat harmonia in cithara: omnes nervi bene suspensi, consona voce respondent: Numquid ego sum, Domine? Unus remissus, et pecuniae amore affectus, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Et dicit illis: Unus de duodecim. Separat lupus seorsum ovem, quam capit. Ovis, quae de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Filius hominis vadit: sed vae homini per quem tradetur. Multi bonum, ut Judas, faciunt, sed omnino illis non proficit. Bonum erat ei si non esset natus: intimo latens 30.0632A| utero materno, melius est non esse, quam ad tormenta esse. Accepit Jesus panem, et benedicens fregit, transfigurans corpus suum in panem, quod est Ecclesia praesens, quae accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis: formans sanguinem suum in calicem, vino et aqua mixtum, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a poenis. Sanguine namque agni servantur domus a percussione angeli: et aqua maris Rubri exstinguuntur inimici, quae sunt mysteria Ecclesiae Christi.

Et accepto calice gratias agens, dedit eis. Gratia, non meritis salvati sumus a Deo.

Et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Hic est sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur: 30.0632B| Amen dico vobis, quod jam. Ebrietas felix, satietas salutaris: quae quanto copiosius sumitur, tanto majorem sobrietatem mentibus donare dignatur. Et Judas bibit, sed non saturatur, nec sitim exstinguit ignis aeterni, quia indigne sumit mysteria Christi. Hic macula in luna ostenditur: quae numquam deletur. Luna Ecclesiae merito comparatur, quae non habet splendorem: sed a sole certis modis suscipit lumen, id est, a Christo, qui permanet in aeternum. Sunt enim in Ecclesia quos sacrificium nullum emundat, sed eos cogitatio insipiens perducit ad culpas: qui se coenosae crudelitatis [ Fort. credulitatis] fetoribus miscuerunt. Sanguis enim novi Testamenti, qui pro multis effundetur, non omnes emendat.

Non bibam de genimine vitis, usque in illum diem 30.0632C| cum illud bibam novum in regno Dei. Hic mutat tantum sacrificium, sed non mutat tempus: ut nos numquam coenam Domini, ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem: in undecima luna coenam Domini facit: quod numquam inventum est, nec in veteri Testamento, nec in novo.

Et hymno dicto. Id est, laude Domini: ut est in psalmo: et laudabunt Dominum, qui requirunt eum, et manducaverunt eum, et adoraverunt omnes pingues terrae.

Exierunt in montem Olivarum. Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Sed postquam resurrexero, praecedam vos in 30.0632D| Galilaeam. In monte Oliveti Jesus tenetur, et inde ad coelos ascendit: ut nos sciamus, quia inde ascendimus ad coelos, unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes vos scandalum patiemini. Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Numquid qui dormit non adjiciet, ut resurgat? Carnale est cadere? sed diabolicum jacere. Scriptum est: Percute pastorem. Propheta Zacharias postulat passionem Domini. Pater respondet: Percutiam pastorem, precibus sanctorum infernalium. Filius a patre mittitur et percutitur, id est, incarnatur, et patitur. Disperguntur oves, pastore capto: resurrectio promittitur, ut spes non exstinguatur.

Petrus autem ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint, 30.0633A| sed non ego. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in hac nocte. Et avis sine pennis altum volare nititur: sed corpus aggravat animam: ut timore humanae mortis, timor Domini superetur, vel vincatur.

Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo. Similiter autem, et omnes dicebant. Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani: Et ait discipulis suis. Gallus cantat, Petrus negat ter. Gallus lucis nuntius quis est, nisi Spiritus sanctus? cujus voce in prophetis, et apostolis nos de terna abnegatione, qua Deum negavimus nosse, voce ancillarum exterriti, excitamur ad amarissimos post lapsum fletus: qui male cogitavimus 30.0633B| de Deo, et male locuti sumus ad proximos: et male fecimus ad nosmetipsos. Et venit in praedium Gethsemani, id est, vallis pinguedinum: ubi tauri pingues obsederunt eum, et vituli multi circumdederunt eum.

Sedete hic donec orem. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum. Separatur in oratione, qui separatur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi.

Et coepit pavere et taedere. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: Sustinete hic et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram; et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: Abba, Pater. Pavere et tristificari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere 30.0633C| nisi per illum: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Et dixit: Abba, Pater. Hebraice et Graece loquitur, quia non est distinctio Judaei et Graeci.

Omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. Et venit, et invenit eos dormientes, et ait Petro: Simon, dormis, non potuisti una hora vigilare? Usque in finem non cessat nos docere patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostrae praeponere. Invenit eos dormientes. Sicut dormiunt mente, sic et corpore.

Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Et iterum abiens, oravit eumdem sermonem dicens. Et reversus denuo invenit eos dormientes. Erant enim 30.0633D| oculi eorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit. Venit hora, ecce filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce qui me tradet prope est. Et adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotis, unus de duodecim, et cum eo turba multa, cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et scribis, et senioribus. Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait; Ave, Rabbi, et osculatus est eum. At illi manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 30.0634A| Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me: quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. In tentationem intrat, qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, et ter Dominus orans suscitat. Terna dormitatio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primum, in domo: Secundum, ad sepulcrum: Tertium, de sepulcro. Terna vigilia Domini, tres personas habere nos in orando docet, et de praeteritis' , et futuris, et de praesentibus veniam rogare. Venit Judas cum gladiis et lignis. Incumbit virtuti saeculi, qui desperat de adjutorio Dei. Dat signum osculi cum veneno doli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Unde vinum cum 30.0634B| aceto in cruce ponunt. Et tenuerunt Jesum. Hic adest Joseph vinctus, venditus a fratribus: et ferrum pertransivit animam ejus. Unus educens gladium, amputavit auriculam servi. Praedicatio Petri auditum a Judaeis abscidit regni Dei.

Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. Tunc adimpletum est quod dicitur: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Adolescens autem quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem, et convenerunt omnes sacerdotes et scribae, et seniores. Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis, 30.0634C| et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. Summi vero sacerdotes, et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent: nec inveniebant. Multi autem falsum testimonium dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. Hoc proprie Marcus. Sicut Joseph, relicto pallio, nudus de manibus impudicae dominae effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente, quae mundi sunt, fugiat post Jesum. Et convenerunt sacerdotes et scribae. Tunc fit congregatio taurorum in vaccis populorum. Petrus a longe sequebatur. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Timor retrahit, charitas trahit. In atrio cum ministris calefacit se ad ignem. Atrium sacerdotis, est saecularis circuitus: ministri, daemonia 30.0634D| sunt. Ignis, desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non potest. Summi sacerdotes quaerebant falsum testimonium adversus Jesum, mentita est iniquitas sibi: ut regina adversus Joseph: et sacerdotes adversus Susannam: sed ignis sine materia deficit. Et convenientia testimonia non erant. Quod variatur, incertum habetur.

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manufactum, et post triduum aliud non manufactum aedificabo. Et non erat conveniens testimonium illorum. Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur 30.0635A| ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dicit ei. Moris est haereticorum, umbram de veritate trahere. Non ille dixit, quod illi dicunt: sed simile verbum de templo corporis sui, quod post triduum resuscitavit. Exsurgens summus sacerdos interrogat Jesum: Ille autem tacebat. Ipse Deus et Salvator noster, qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate subvenit: sicut ovis ad occisionem sine voce ducitur: et obmutuit et siluit a bonis. Taciturnitas Christi apologiam Adae absolvit.

Tu es Christus Filius Dei benedicti? Quem exspectabant de longe, in prope non vident. Sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscit, sed longe de eo futura canit.

30.0635B| Jesus autem dixit illi: Ego sum. Ut inexcusabiles sint.

Et videbitis filium hominis. Sacerdos interrogat filium Dei, Jesus autem respondit filium hominis: ut hic intelligamus Dei filium eumdem esse et filium hominis: et ne quaternitatem faciamus in Trinitate, sed homo in Deo, et Deus in homine necesse sit.

Sedentem a dextris virtutis, id est, in vita regnantem sempiterna, et virtute divina.

Et venientem cum nubibus coeli. In nube ascendit, cum nube veniet, id est, in corpore suo solo, quod sumpsit a virgine ascendit: et cum multiformi Ecclesia, quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, ad judicium venturus est: sicut dicit secundum Matthaeum: Cum autem venerit filius hominis, et omnes 30.0635C| angeli cum eo, et reliqua.

Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes: audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Et coeperunt quidam conspuere in eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere et dicere ei: Prophetiza. Et ministri alapis eum caedebant. Hoc est ephod: in quo habebant honorem, Judaei amiserunt. Hic adest Samuel scisso pallio de manibus Saul in regno. Milites gentiles non scindunt tunicam Christi: sacerdotes vero scindunt dignitatem sacerdotii sui. Et condemnat eum reum esse mortis. Quo reatu suo, reatum nostrum solveret: et velamine faciei suae, velamen cordium nostrorum auferret, et sputaminibus susceptis, faciem 30.0635D| animae nostrae lavaret: et colaphis, quibus in caput percussus est, caput humani generis (quod est Adam) sanaret. Et alapis quibus expalmatus est, maxima laus ejus, nostris manibus et labiis plauderet: unde, Omnes gentes plaudite manibus. Et cruce sua, cruciatum nostrum solveret: et morte sua, mortem nostram necaret: cum forma serpentis serpentem necat, quia serpente de virga facto alii absorbentur serpentes. Unde per prophetam ipse dicit: Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne. Opprobria ejus nostrum abstulere opprobrium. Vincula ejus nos liberos fecerunt. Corona spinea capitis ejus, diadema regni adepti sumus. Vulneribus ejus sumus sanati. Sepultura ejus resurgimus. 30.0636A| Descensione ejus ad inferos, nos ascendimus ad coelos. Hic invenitur mel in ore leonis mortui. Haec omnia praevidens propheta ait: Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?

Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis, et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras? At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi, quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursum autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere, ex illis es: nam et Galilaeus es. Ille autem coepit anathematizare, et jurare, quia nescio hominem istum, quem dicitis: et statim 30.0636B| gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis: et coepit flere. Petrus sine spiritu, voci ancillae cessit: cum spiritu, nec principibus, nec regibus cedit. Prima ancilla, titubatio est: secunda, consensio: tertius vir, actus est. Haec est trina negatio, quam abluit per fletus verbi Christi recordatio. Tunc nobis gallus cantat, quando praedicator quisque per poenitentiam corda nostra ad compunctionem excitat. Tunc incipimus flere, quando ignimur intus per scintillam scientiae: et foras eximus extra quod fuimus.

CAPUT XV.

Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes 30.0636C| cum senioribus et scribis, et universo concilio: vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant. Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. Erat autem, qui dicebatur Barabbas: qui cum seditiosis erat vinctus: qui in seditione fecerat homicidium. Et cum ascendisset turba, coepit rogare sicut semper faciebat illis. Pilatus autem respondit eis, et dixit. Hic adest Samson, id est, sol eorum: quibus occubuit sol in meridie: Dalila, 30.0636D| situla interpretatur: quae est synagoga, quae situlae more limpidum liquorem non tenet; et quisquilia immunda collegit. Samson noster maxilla verbi sui innumeras catervas Judaeorum et daemonum hic sternit: et fontem perennis vitae sitientibus nobis, id est, corpori suo aperiet. Pontifices concitaverunt turbas, ut peterent Barabbam, et crucifigerent Jesum. Hic duo hirci adsunt: unus ἀποπομπαίος, id est, admissarius: cum peccato populi in deserto inferni absolutus dimittitur: alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur; pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartarum praecipitatur. Subditur.

Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? Sciebat 30.0637A| enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit eis Jesum, flagellis caesum, ut crucifigeretur. Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei, plectentes, spineam coronam: et coeperunt salutare eum, Ave, rex Judaeorum! et percutiebant caput ejus arundine, et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. Et postquam illuserunt 30.0637B| ei, exuerunt illum purpura: et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. Multas occasiones dedit Pilatus, liberandi salvatorem. Primo conferens latronem, deinde inferens, Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? Cumque respondissent, crucifigatur: non statim acquievit: sed secundum suggestionem uxoris, quae mandaverat ei, ut Matthaeus dixit: Nihil tibi et justo illi: respondit, Quid enim mali fecit? quod dicendo, Jesum absolvit. Milites induunt eum purpura, etc. Vestimentis suis nudatur, id est, Judaeis. Purpura induitur, id est, gentili Ecclesia, quae de scopulis maris est collecta. Item ea scandalizante exutus in fine: Judaica rursum induitur plebe. Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Et adducunt 30.0637C| illum, ut crucifigerent eum. Hic educitur Abel in agrum a fratre, ut perimatur: Hic adest Isaac cum lignis, et Abraham cum ariete in Sabech haerente. Hic adest Joseph cum fasce gremio somniato, et tunica talari sanguine lita. Hic adest Moyses cum virga, et serpente suspenso in ligno. Hic adest botrus in ligno portatus. Hic adest Elisaeus cum ligno ad quaerendam securim, quae in ima demersa est, et natavit ad lignum, id est, genus humanum: quod a ligno vetito in infernum cecidit, per lignum crucis Christi, et per baptismum aquae ad paradisum natavit. Hic adest Jonas, de ligno sortis in mare, in ventremque ceti triduo missus.

Et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum, venientem de villa, patrem Alexandri 30.0637D| et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum, Calvariae locus. Alii per merita patrum suorum commemorantur: alii per merita filiorum suorum. Hic autem Simon, qui crucem in angaria portat, meritis filiorum suorum, qui erant discipuli, commemoratur. Per hoc nos in praesenti vita admonemur, parentes adjuvari per natorum suorum sapientiam, ut populus Judaicus, propter patriarcharum, et prophetarum, et apostolorum merita, semper commemoratur. De amaritudine enim radicis surgit dulcedo olivae. Unde per Jeremiam ad Judaeam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ut tolleret crucem 30.0638A| ejus. Dum legerent: maledictus omnis qui pendet in ligno: factus est maledictus, ut tolleret maledictum. Simon qui portat crucem in angaria: ipse est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori, quem non cogit timor et dilectio Dei. Ipsa species crucis, quid est nisi forma quadrata mundi? Oriens de vertice fulgens, Arcton dextra tenet: Auster in leva consistit: Occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus dicit: Ut sciamus, quae sit altitudo, et latitudo, et longitudo, et profundum. Aves, quando volant ad aethera, formam crucis assumunt: homo natans per aquas, vel orans, forma crucis vehitur. Navis per maria, antenna cruci similata sufflatur. T littera, signum salutis et crucis describitur. Et perducunt 30.0638B| eum in Golgotha, quod interpretatur Calvaria. Tradunt Judaei, quando in hoc montis loco immolatus est aries pro Isaac, ut ibi decolletur, id est, Christus a carne sua, carnali videlicet Judaea separetur.

Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Et crucifigentes eum. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit, id pro quo patitur. Unde de eo dicitur: Quae non rapui, tunc exsolvebam. Et crucifigunt eum. Hic figitur salus in ligno, ligno primo infixa est mors. Lignum primum, lignum scientiae boni et mali est. Et secundum lignum boni tantum nobis, et vitae lignum est. Extensio manus primae ad lignum, mortem apprehendit: extensio autem secundae, vitam (quae perierat) invenit. Ligno 30.0638C| hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium.

Diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis: quis quod tolleret. Vestimenta Domini, ejus mandata sunt, quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quae dividuntur inter milites gentium, ut sint quatuor ordines cum una fide, id est, conjugati et viduati, praepositi et separati: sortiti tunicam indivisam, quae est pax et unitas, inconsutilis in modum annuli regalis.

Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Hoc vere et proprie Marcus intulit: nam sexta hora tenebrae suffuderunt terram, ut non quis potuisset movere caput. A tricesimo namque fructu Marcus ascendit ad centesimum, id est, a tertia hora crucis 30.0638D| usque ad tertiam resurrectionis post tres dies. Tricesimus fructus, est in cruce: sexagesimus in inferno: centesimus in paradiso.

Et erat titulus causae ejus inscriptus, Rex Judaeorum. Quod in titulis praenotatur Psalmorum, in finem ne corrumpas. Et hoc tribus linguis: MALACH JEUDIM: Βασιλεὺς ἐξομολογητῶν: Rex confitentium. Hae tres linguae, in crucis titulo conjunctae sunt, ut omnis lingua commemoret perfidiam Judaeorum.

Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Et impleta est scriptura quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah, qui destruit templum, et in tribus diebus reaedificat. 30.0639A| Salvum fac teipsum, descendens de cruce. Similiter et summi sacerdotes, illudentes ad alterutrum, cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. Cum iniquis veritas deputata: unum reliquit sinistrum, alterum assumit dextrum: sicut in die judicii faciet: ex simili crimine, dissimiles sortiuntur fines. Alter antecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis, vitam acquisivit longam: et blasphemia finita, poena plectitur aeterna. Hic pullus Judae ligatur ad vitem. Hic ἀναβολαίον, id est, pallium tingitur in sanguine 30.0639B| uvae: hic lacerat haedi vineam. Blasphemantes eum, et moventes capita sua. Emittitur in capita iniquorum mors, quando excitantur vincula inferni, usque ad cervicem, qui est cervix generis humani. Descende de cruce: ne faceret salutem, quam inchoarat. Et viderunt postea resurgentem de sepulcro, quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, Judaei, infidelitas vestra? Adhuc de vivo dicebatis, si rex Israel est, descendat de cruce. Vos ipsos consulo, vos ipsos judicium peto: quanto mirabilius est, mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum de cruce velle descendere! Parva petistis, dum majora provenerint. Sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus, quam petistis. Hic omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Facta 30.0639C| hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram. Hic adest Noe, inebriatus ac nudatus, coelo et terra pallio tenebroso tectus, et homine irrisus. Hic stillavit sanguis de ligno.

Et hora nona, exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma Sabacthani, quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: Ecce Eliam vocat. Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Inde scribitur psalmus iste pro assumptione matutina, qua Christus ad crucem ducitur. Verba propria sunt filii hominis: unde sequitur juxta Lucam: In manus tuas commendo spiritum meum. 30.0639D| Nona hora invenitur eversa domo decima drachma, quae perierat. Currens autem unus ex eis, invenit similitudinem eorum spongiam cavam, infirmam, aridam, ignibus aptam: implet aceto, hoc est, malitia et dolo: de quo dicitur: Plantavi te vineam Sorech, et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit spinas.

Jesus autem emissa voce magna, exspiravit. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo, Filius Dei erat. Infirmata enim carne, vox invaluit divina, quae dicit: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus 30.0640A| in eas, confitebor Domino: cum ima voce, vel sine voce morimur, qui de terra sumus. Ille vero cum exaltata voce exspiravit, qui de coelo descendit: Velum templi scinditur, id est, coelum aperitur. Centurio ait: Vere Dei filius erat. Novissimi primi nunc efficiuntur. Gentilis confitetur populus: Judaea caecata negat, ut fiat eis error pejor priore.

Erant autem et mulieres, de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei: et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam. Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei: et 30.0640B| audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur, si jam obiisset, et accersito centurione, interrogavit eum, si jam mortuus esset. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindoni, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra: et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiae et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam, et caeteras matres. Joseph venit sero parasceve, ab Arimathia, quae interpretatur deponens, ad deponendum corpus in monumentum: nobilis decurio, exspectans et ipse 30.0640C| regnum Dei: intrat ad Pilatum, petit corpus Jesu. Joseph mercatur sindonem, involutum corpus in sindone ponit in monumento, quod erat excisum de petra. Advolvit lapidem ad ostium monumenti. Mariae aspiciunt ubi poneretur. Haec omnia congruunt ad populum Judaicum, in fine credentem: qui nobilitatur fide, ut Abrahae sit filius. Deponit desperationem, exspectat regnum Dei: intrat ad Christianos, ut baptizetur. Quod significat nomen Pilati, id est, malleatoris, id est, qui domat ferreas gentes, ut regat eas in virga ferrea, et petit sacrificium: quod donatur poenitentibus in fine viaticum, et corde mundo, et peccatis mortuo: involvit in munimine fidei, stabilitum operculo spei, per opera charitatis concludit. Finis enim praecepti est charitas. Aspicientibus 30.0640D| a longe electis, qui sunt stellae maris: quando, si fieri potest, scandalizabuntur electi.

CAPUT XVI.

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. Nunc aromatibus redolentibus cum sponsa, et adolescentibus, quae currunt post eam, conspergimus librum et cubiculum mentis nostrae. Nunc introducit nos rex in cellaria sua. Nunc surgit amica Maria, hiems abiit, pluvia recessit: flores visi sunt in terra: vox turturis audita est in terra nostra. Vineae florentes dederunt odorem. Redit sponsus de umbra, sub qua dormit in meridie. Post 30.0641A| sabbata tristia felix irradiat dies, quae primatum in diebus tenet: luce prima in eo lucescente, et Domino meo cum triumpho resurgente, et dicente: Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea.

Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole, et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Valde mane, quod alius Evangelista diluculo dicit. Diluculum est inter tenebras noctis, et diei claritatem. In qua salus humano generi provenit, felici vicinitate declaranda, more solis: qui proxima luce consurgens, roseam praemittit auroram, ut gratia praeclari splendoris, praeparatis oculis possit intueri, quando tempus Dominicae 30.0641B| resurrectionis eluxit. Ut tunc laudes Christi tota caneret secundum exemplum harum feminarum Ecclesia, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit: quando vitam praestitit, et lumen credulitatis infundit. Sol vero post occasum corporis oritur. Hic Aquilae ad corpus congregantur: matres et apostoli vident revolutum lapidem, qui est lex mortis, ac si diceret: Ubi, mors, aculeus tuus? et reliqua.

Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui etiam infantes in utero tangit: gemitus omnium, et omnibus gravis. Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem, non senem, non infantem, sed jucundum 30.0641C| aetate, ut dicitur: Laetare, juvenis, in adolescentia tua, quae non est hic vera, dum cum senio est commixta. Sedentem in dextris virtutis, id est, regnantem in prosperis. Hic juvenis formam resurrectionis, timentibus mortem ostendit. Coopertum stola candida, quae vera laetitia est, hoste depulso, regnoque adepto, rege pacis quaesito, invento, et numquam dimisso. Et obstupuerunt, id est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.

Qui dicit illis: Nolite expavescere. Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum: surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, et dicite discipulis ejus, et Petro. Deus charitas est. Non est ergo timor in charitate. Quid expavescerent, quae invenerunt, 30.0641D| quem quaesierunt? Jesum quaeritis Nazarenum. Radix enim amara crucis evanuit: flos enim vitae cum fructibus erupit, id est, qui jacuit in morte, surrexit in gloria. Ecce locus. Ostenditur mortalitas immortalibus ad gratiarum actionem debita: ut intelligamus quid fuerimus, et sciamus, quid futuri erimus. Sed ite, dicite. Mulieribus dicitur, ut annuntient apostolis: quia per mulierem mors annuntiata est, per mulieres vita resurgens. Et Petro. Qui se indignum judicat discipulatu, dum ter negavit magistrum. Peccata praeterita non nocent, quando non placent.

Quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. At illae exeuntes, fugerunt de monumento. Invaserat enim eas timor et pavor, et nemini 30.0642A| quidquam dixerunt: timebant enim. Surgens autem Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam, et illi euntes nuntiaverunt caeteris: nec illis crediderunt. Brevis sententia in syllabis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi est gaudii nostri fons, et salutis aeternae origo praeparata. Ibi congregantur dispersiones, et sanantur contriti corde. Ibi eum videbitis, non sicut vidistis. At illae exeuntes fugerunt. Dicitur de futura vita. Et fugiet dolor ac gemitus. Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium, 30.0642B| quod faciunt post resurrectionem: fugiunt mortem et pavorem. Et nemini quidquam dixerunt, quia ipsi soli mysterium resurrectionis vident, qui videre ipsi illud meruerunt. Unde sequitur juxta Joannem: Petrus autem cucurrit ad monumentum, ut videret ipse quod audivit. Surgens autem Jesus primo mane sabbati, Mariae Magdalenae primo ostenditur: de qua ejecerat septem daemonia, quia meretrices, et publicani praecedunt synagogam in regnum Dei: ut latro praecessit apostolos. Flent et lugent, qui necdum viderunt, sed non post multum consolabuntur. Beati enim qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Et illi audientes non crediderunt. Fides autem hic laborat, agens activam vitam: illic contemplativa secuta visione regnat. 30.0642C| Hic per speculum contuemur imaginem: illic facie ad faciem videbimus veritatem. Unde sequitur: Post haec duobus ex illis ambulantibus, id est, laborantibus, ostensus est in alia effigie. Et illis annuntiantibus non est creditum: dum sicut Moyses viderunt, quod non sufficiebat eis. Unde Moyses dicit: Ostende mihi temetipsum. Oblitus carnis suae, postulat in vita ista quod post illam speramus in futura.

Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis: quia his, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Ut omnes testes enarrarent omnibus, quod communiter viderunt et audierunt. Exprobrat incredulitatem, ut succedat credulitas: exprobrat 30.0642D| duritiam cordis lapidei, ut succedat cor carneum charitate plenum. Hinc est, quod martyrum catervae mortem hujus saeculi libenter affectant: quia noverunt pro isto temporali interitu perpetuo se esse victuros.

Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Nunc primum post acceptum spiritum, ac si vasa limosa per ignem confirmata: omni creaturae, id est, omni generi humano, quod in se commune aliquid habet ab omni creatura, jubetur, id est, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aqua, calido et frigido, humido et arido: quia mundus minor homo dicitur. Dominus utique Jesus, qui de coelo descendit ad liberandam infirmitatis nostrae naturam: ipse etiam super coelorum 30.0643A| coelos ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. Considerandum est autem, quod frequenter in Scripturis divinis plurali numero coelos dictos invenies, dum legitur: In principio fecit Deus coelum et terram, cum tamen pluraliter dicti coeli legantur et terrae. Modus enim iste locutionis latius patet, ut abusive singularia plurali numero dicamus, et pluralia singulari. Ad Orientem vero, quod psalmista dicit: Evangelistae tacent: Jerosolymam significat, quae est in Orientis partibus collocata. Unde Dominus, apostolis videntibus, ascendit ad coelos. Terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus actibus, quam lectionibus eruditur.

30.0644A| Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Ducentesimo tricesimo quinto capitulo Marcus signa credentium, cum Matthaeo et Luca concordans, enarrat.

Quotation analysis