Jump to content

Commentarius in Oseam (Rufinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Oseam
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

Auctor incertus

AuInRuA.CoInOs 21 Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

Vers. 1 et 2.-- Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beherim in diebus Oziae, Joathan, et Acaz, et Ezechiae regum Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. Principium loquendi Dominum in Osee. Ex usu quidem, quae diversis temporibus sunt gesta narrantium, commemoratio quoque regum videtur effecta, ut cujus seculi texeretur historia, nosceremus. A prophetis tamen longe magis observari fuit necesse, quia licet non simpliciter munus historiae persequantur, ut ea videlicet, quae sunt gesta commemorent, sed impetu quoque [ Forte quodam] vaticinantium futura denunciant: tamen quoniam non ea casibus, sed judicio ventura commendant, et ad ejus principis arbitrium disputant, cujus violatas leges, et pollutas saepe ceremonias conqueruntur: ordinate nimirum in fronte operis vocabula regum aetatesque constituunt, ut quae sunt sub eorum commissa temporibus, historia docente, noscentes, fateamur eos dignas ingentesque caussas invectionis habuisse. Et Regum itaque et Paralipomenon continetur annalibus, quod cum hi, quorum nomina sunt praemissa, regnarent, tota quidem Judaeorum gens idolorum cultibus esset inquinata: decem tamen tribus, quae a divisione sub Jeroboam facta, Israel vocabantur, et ultimis sacrilegiis squalerent, et impendentibus sibi calamitatibus urgerentur. Quatuor itaque regum de Juda, quorum videlicet tempora vaticinii ejus contingebat aetas, et unius qui de Israelis parte regnaverat, intulit mentionem. Sed cum prophetiam fuisset exorsus, hi quos dixit partibus illis praesidebant. Post non longum vero tempus apud Samariam finita dominatio est. Siquidem Zacharias filius Jeroboam, qui sexto jam mense per successionem obtinebat imperium, civili seditione, idest Sellum rebellante, consumtus est. Sellum vero, cum uno apud Samariam mense regnasset, ascendit Manaen filius Gad. et dictum praecedentem tyrannum, instaurata rebellione, consumsit. Atque ipse per decem annos tumultuario potius imperio, Assyriorum regi, qui Sul appellabatur, sub tanto tributorum onere, ut egestas aperta esset, famulatus est. Jam ergo in illam decem tribuum portionem, calamitatum excitatarum turbines irruebant. Sicque adhuc, regno apud Jerosolymitas manente, decem tribus abstulit denunciata captivitas. Postquam ergo ad fines Assyrios populi Samariae migraverunt, sanctus Osee [Ant. sanctae Oseae] in Juda regione consistens, Ezechiae regis, famosum miraculis tempus aspexit, et sub ipso, etiam vaticinandi munus exercuit. Ergo quae Israeli jam pernicies imminebat, unius tantum partis ejus principem nominavit, sub quo prophetare coepisset.

Quod autem posuit, Principium loquendi Dominum in Osee, id nimirum videtur ostendere, quia ipse prius sit ad hoc genus sermonis adscitus, non quod prophetae ante non fuerint, 393 cum et beatorum Heliae et Helisaei, et aliorum plurium, eadem regum historia, gesta dictaque commemoret; sed quod eorum quisque, quod praenunciabat, etiam literis mandare ad sempiternam memoriam, juberentur, operam Osee primus assumserit. Nec sane diffitemur, beatum David et sapientissimum Salomonem, Evangelio et Apostolis testibus, legitimos prophetas, dicta sua literis tradidisse; sed tamen inter illos atque istorum scripta, quos nunc explanare tentamus, non parvam esse differentiam peritus lector advertet. Illi enim licet aliqua de populi captivitate dixerint, tamen quasi quietis mentibus, id est, nulla mali vicinitate trepidantibus, ea quae olim fore conspexerant, praecinebant. Hi autem inter ipsos positi ultionum fragores, attonitis omnino pectoribus, quippe qui calamitatum etiam participes redderentur, quasi lacrymosis questibus totum exsequuntur, et affectum Domini nostri, qui ad vindicandum nimis aegre cogatur effingunt; implorantes, quidem interdum divinae miserationis auxilium: caeterum quasi stilo tragico, calamitatum ordinem persequentes. Principium ergo istorum vatum, qui hac praecipue appellatione signati fuerunt, ut prophetae nominarentur, a beato Osee susceptum esse noscamus, qui morum et generis sanctitate conspicuus, talem operam concionatoris assumsit, ut sustineret personam et redemptoris, et judicis, quod per totum opus clarius apparebit.

Vers. 2. 3. 4. 5.-- Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gommor filiam Debelaim, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jesrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jesrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel, et illa die conteram arcum Israel in valle Jesrahel. Notanda consuetudo, immo dignitas sanctorum virorum, quod postquam ad id decoris ascenderint, ut lingua eorum, quasi calamo scribae, Dominus noster utatur, non solum dicta eorum, sed etiam gesta, honore prophetico vestiantur: enunciandisque mysteriis, vel docendo ponant operam, vel gerendo. In ipso ergo compellationis exordio: Hoc, inquit, beato Oseae sacer conditor imperavit, ut, et propositi sui et sanguinis splendore neglecto, vilissimae foeminae, ac vulgariter prostitutae, per maritale consortium jungeretur. Neque usque ad nomen conjugis tantum tolerans, contumeliae quoque paris in se jure [ Forte jura] turbaret: ut incertae sobolis genitor crederetur, quasi qui filios alienae obscoenitatis aluisset.

Non me autem fugit quanta doctorum hominum fuerit in loci istius opinione contentio, ita ut regiones integrae super ejus assertione dissentiant. Nam Palaestina et Aegyptus aliique omnes, qui Origenis auctoritate plurimum commoventur, conjugium istud ab Osee propheta negant corporaliter institutum. Sed quomodo pleraque prophetis in spiritu gesta narrantur, ita has aiunt cum meretrice nuptias, in verbo tantum fuisse completas. Neque enim temporis illius 394 expetisse rationem, ut contra instituta sacrae Legis, quae denunciaverat, nefarium esse cum meretrice consortium, Osee ad concionandum progrediens lasciviret, et exerturus in peccata censuram, primus ipse committeret, quod totus populus consequenter argui set. Quam autem esset incompetens, si ad defensionem flagitii objiceret personam jubentis, asserens nimirum, se quidem, quantum ad mores suos respicit, foeditatem illam consortii foediter horruisse, sed cessisse auctoritati ejus Domini, qui ad arguendos populos eum destinasset. Videretur prorsus materiam irrisionis potius, quam formidinis attulisse ei, qui ex ejus persona obscoenitates aliorum arguendas putaret, quem ipse commissi a se flagitii praedicaret auctorem. Quaeritur et quo hoc per totam legem, vel praecepti, vel facti, simili fulciatur exemplo; sicubi videlicet Dominus noster faciendum quippiam adversum praecepta mandaverit, quorum utique transgressores, denunciatis per prophetas cladibus, ultum ibat. Ad quod docendum, si imperatum beato Abrahae parricidium proferatur, ipso fine operis, quanquam ante tempora legis editi, commonebimur, non truculentiam coedis, sed pietatem ac fidem patriae menti electam. Unicum enim offerebat, qui habebat repromissiones, cui dictum erat, quia in Isaac suscitabitur tibi semen (Gen. 21. 12.): ostendens quod possit Deus, etiam a mortuis excitare. Veruntamen, ut adversum timorem frustrandae promissionis credulitas fixa eum tuebatur: ita non sivit Deus in exitium usque pueri devotionem parentis excurrere, sed compressit immolaturi manum, exploratae virtutis interjecta laudatio. Claruit, inquit, quod solum volui publicare, nihil apud te vel amore, vel honore meo esse vehementius. Nunc jam parce sanguini, quem nec ab alio licebat nec a te decebat effundi. Nec tamen sacerdotis videaris munere destitutus, ecce aries propter te assistit, cornua vepribus illigatus, cujus vita, ut absolvendo filio praesens valuit deferre subsidium: ita et futurum merebitur signare mysterium. In negotio vero beati Oseae non solum imperata, sed etiam impleta multisque temporibus frequentata permixtio, nec operis honestate nec praecepti auctoritate videtur posse defendi. Huc adjicitur, quoniam in ipsis quoque figuris prophetalis non fuerit ordo servatus. Nam ad significationem Tribuum, quae quasi sub Dei contubernio et societate degentes, in adulteria, idest, sacrilegia proruperant, assumitur mulier prostituta quae tamen nobilis, castificata consortio, filios non de flagitioso, sed de reverendo conjuge, idest, vate suscipiat, et in honorem nuptiarum, praeteritorum oblita vitiorum, foecunditate magis, quam libidine perfruatur. Quomodo ergo ista mulier, quae matronalibus illustratur insignibus, gentis illius probabitur figurare personam, quae ante nuptias obscoenitatis vitia non exhorruit, sed cum in sacro prius Domini sui consortio constitisset, turpitudinem sectata describitur? His et aliis pluribus argumentis docere contendunt, meretrici prophetam corporaliter 395 non fuisse commixtum.

Ad quod e regione Syri, et qui connubium illud carnaliter opinantur impletum, nominum praecipue attestatione nituntur. Quibus evidenter et mulier, et ejus tam parentes quam regio publicatur, atque conjunctionis negotium secutis foetibus comprobatur. Ad devotionem autem magis prophetae, quam ad susceptam ab eo temerationem legis debere revocari quicquid contra consuetudinem morum suorum per obedientiam curarit adjungere. Quamquam illud opus honestatis quoque potuerit ratione defendi, id est, ad pudicae in reliquum conjugi et munus a professione meretricia foeminam transtulisset. Ejusmodi ergo inter se disputatione certantes, utramque opinionem reddidere suspectam, cum revera et compendiosius videatur et tutius, et ad significationem rerum accommodatius, si res spiritu gesta credatur, ut quemadmodum beatus Jeremias de Judeae finibus non recedens, infodisse tamen in regione Parthorum vestimentum lumbare describitur: sicut sanctus Ezechiel medio captivitatis Babylonicae constitutus in templo Jerosolymitano spectator inducitur, imagines utique solas locorum et actuum, longe alibi positus, contuendo: ita etiam beatus Osee multorum gesta temporum signaturus, per imagines congruas tam culparum seriem viderit, quam poenarum. Cujus sane muneris testimonio sub quavis opinione propenso, reverentia prophetantis apparet, quem nimirum persona sua rerum conditor videtur induere, ut de factis viri, judiciorum quoque divinorum ratio colligatur, tantaque inter aeternum Dominum et fidelem servum necessitudo consistat, ut utriusque quasi existimatio misceatur: et si prophetae actio diluenda est, divinae quoque pietati excusatio videatur commodatura. Sin autem opprimit et depellit nostrae attestationis obsequium quicquid rerum est supergressa majestas, idem quoque sibi complacitis mentibus auctoritatis attribuat, ut humani examinis nequicquam egere doceantur. Quod quidem et Apostoli Pauli censura denuntiat cum dicit: Mihi autem pro minimo est ut a vobis dijudicer aut humano die, sed neque meipsum dijudico, nihil enim mihi conscius sum: Qui autem judicat me Dominus est (1. Cor. 4. 4.). Sub una itaque eademque reverentia et praeceptio conditoris et prophetae actio constiterunt.

Notanda autem diligenter series et ordo dictorum quae illi sensui potius alludit, quo non videretur corporaliter impleta commixtio. Vade, inquit, sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Atqui illud tempus non exordia sacrilegum [Forte aliquid deest], quae nomine fornicationis accusat, sed jam ejus postrema tangebat. A temporibus quippe Jeroboam praecipue religionis fuerat inchoata corruptio, et commendata populis cultura vaccarum, quae multis aetatibus sine interpolatione permansit. His vero jam diebus, quibus beato Oseae vaticinii munus imponitur, non praevaricationes, sed potius ultiones 396 incipiunt exoriri. Quod utique ab illa significatione dissentit, quam assumta in conjugium meretrix videbatur ostendere, indicans eam contumeliam, quam Dominus longo tempore laturus esset. Jam igitur quid denuntiationis ordo contineat, videamus.

Vade, sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino: et abiit et accepit Gomer filiam Debelain, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jesrahel, quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Jesrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel, et in illa die conteram arcum Israel in valle Jesrahel. Frequentatus hic per sacra volumina a Deo nostro sermo deprehenditur, ut sacrilegia nomine fornicationis accuset. Quia enim notus in Judaea Deus unam gentem quam sibi sociaret, elegerat, et quasi instar conjugis, intervenientibus legis tabulis, de qua filios instituendo generaret, assumserat, eos appellat pudicos, qui inviolata religionis jura custodiunt; illos vero econtrario turpes atque pollutos qui cultus sacri foedera, errorum infectione et haeresis consectatione violaverunt. Qua imagine nimirum et magnitudinem caritatis erga pios, et vehementiam severitatis, qua hosce impios persequatur, expressit: quia non solum sicut censor aut judex, sed quasi fremens ad vindicandum maritus insurgat.

Sed cum ad id intelligendum suo tenore decurrat, quaerendum est, quid egerit tanti schematis apparatu. Quid enim opus erat, ut non simplex narratio haec omnia contineret, sed imperaretur prophetae, sive in corpore, sive solum in imaginibus, cum meretrice ineunda conjunctio? In quo sane loco pie conditeque cogitantibus, profundum et divinae benignitatis et propheticae dignitatis occurrit. Deus enim noster qui providentiam suam humanis rebus interserit, consulit quidem in commune mortalibus, sed quasi eos tantum homines existimet, qui reverentiam de morum virtutibus fuerint assequnti, ipsorum se ostendit judiciis commoveri, tumque praeceptis tum imaginibus ipsos praecipue festinat instruere. Vel hoc itaque volens ostendere quod praemisi, gravissimum videlicet se sanctorum virorum habere respectum, nec in levi ponere eorum querelas, vel certe quod sanctorum soleat orationibus mitigari, cum tempus est, ut incipiat proferre vindictam: apud illos prius negocia quibus sit accensus allegat, ut explanatione meritorum interventionis impedimenta submoveat, et eos quos experiri poterat sententiae moratores, primum a sua parte constituat, secumque hortetur irasci. Inde est illud quod cum beatus Moyses exploratores terrae Repromissionis de singulis duodecim tribus destinasset: reversique praeter duos, omnes reliqui ignavum populum terruissent: ipsum quoque beatum Moysen seditio exorta conquassavit. Sed cum ad tabernaculum confugisset, Apparuit, inquit, gloria Domini, et ostendens quanti eum faceret, quamque omnibus illis populis anteferret, Dimitte me, inquit, ut deleam 397 populum istum, et faciam te super gentem multo majorem, quam haec est (Exod. 32.). Ex quibus sermonibus, quid apud eum vir sanctus posset intelligens, indignationem judicis protinus mitigavit. Sic et cum templo Jerosolymitarum Babylonicae captivitatis immineret eversio, Ezechielem prophetam, contemplatione dumtaxat spiritus, per adyta quae olim fuerant veneranda circumagit, ut qualiter populus peccaret, aspiciens, desineret admirari, si fieret in contrarium tanta mutatio, ut gens singulari nuper veneratione sublimis, vilissime disperiret.

Ita ergo et beato Oseae, per quem imminens populo nunciabatur exitium, pro quo videlicet nihil erant parentum valitura merita, nihil prophetarum valitura suffragia, negotii similis indicitur apparatus: quatenus in suo sentiat et perpendat exemplo, utrum illum contumeliarum aggerem vel possit Deus sustinere, vel debeat. Personam ergo, inquit, assumito viri benevoli, sed jamdiu meretricios mores in conjuge sustinentis, et suscipe filios qui vel habeantur incerti, vel alienae obscoenitati consequentius applicentur, atque experire utrum queas continuatam habere patientiam, et an credas veteris singularem medicinam doloris, si vel desidio [dissidio] libereris ab ea muliere, quam numquam per beneficia, quamvis multa, correxeris. Sive igitur in solis mentis affectibus, sive etiam in negotiis foedi corporis imperata conjunctio, prophetae honorem videtur aspicere, qui ut severitatem judicis fideliter indicaret, gustum ejus, qua Deus afficiebatur, sentit injuriae, atque rursum quasi obligatio fieret ultionis in impios proferendae, hoc ipsum quod propter significationem rei indignam se propheta contumeliam pertulisse. Igitur cum idonea quam diximus parabolae caussa fuisse videatur, nos jam ordinem ejus persequamur.

Sume, inquit, tibi uxorem fornicationum, et filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Ad idioma sermonis Hebraei spectat ista geminatio, faciens faciet, loquens loquetur, et caetera in hunc modum. Sic ergo et fornicans fornicabitur. Posset autem elocutioni huic subdere discrimen adhiberi, sed non est negligendum veniens de Scripturarum more compendium. Nota sane, quod nomine fornicationis, non tam ineundae praevaricationis tempus, quam subeundae jam captivitatis appellet. Nec inconsequenter. Quia enim materiam damnationi prophanarum mentium fecit obscoenitas, ideo caussae suae nomine poenae signatur, ut dicamus fornicari populum, cum pro fornicatione damnatur: quod quidem in praesenti loco occasionem quoque magnam docet habuisse. Nam cum liqueat, non idem esse poenam quod culpam: quippe cum ista honesto adversetur, illa petulantiae: satisque comparatum sit, definitionem rerum, communione nominum neutiquam posse confundi, atque ideo poenam esse quod culpam: haud utique de nihilo pronunciavit fornicatorem populum, quo tempore mala captivitatis esset aditurus. Sed quia noverat ipsam castigationem pro diversitate mentium promoturam, et alios fieri afflictione meliores, alios impudentia nequiores, 398 merito dicit, et pro impietate quam in suis finibus perpetrabant, illos esse supplicia laturos, et in ipso captivitatis tempore, quosdam emendationis insignia, quosdam vero criminis argumenta capturos, secundum illud quod alibi comminatur: Servistis in terra vestra diis, quos nescierunt patres vestri, servietis diis alienis in terra non vestra. Quia ergo eam prophanitatem quam perpetraverat gens libera, celebravit ancilla, in mediis quoque suppliciis fornicatura praedicitur.

Primus autem filius quem quasi peperit meretrix, nomine ipso, cui imminet captivitas, regionis inducitur. Ait enim, Voca nomen ejus Jesrahel. Quo vocabulo vallis Samariae adjacens signabatur. Per hujus itaque loci appellationem, quid regio sit passura denunciat. Denique sequitur: Quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Jesrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel: et in illa die conteram arcum Israel in valle Jesrahel. Exercendae, inquit, ultionis tempus insistit, atque ob hoc, in regnum Samariae quae nomine Jesrahelis, vicinae, ut dixi, vallis ostenditur, ira consurgit. Nascatur igitur animo tuo soboles destinata supplicio, ut scias, id in meos filios esse peragendum, quod quasi in tuos videris ordinatum.

Visitabo enim sanguinem Jesrahel super domum Jehu. Ad quod explicandum geminus sensus per consuetudinem legis occurreret, nisi unum consequentia subjecta firmaret. Usque ad familiam quippe Achab, qui fuit Jesabelis maritus, soboles Jeroboam imperavit. Sed cum Achab tam suis quam uxoris, cujus serviebat ausui, criminibus sorduisset, Jehu filium Namsi Heliseus propheta, ex praecepto Dei, in assumendum imperium suscitavit. Qui paribus de caussis severitate commotus, omnem Achab et Jesabelis familiam, cunctosque Baal Idoli sacerdotes pariter et ministros internecione delevit. Pro quo ultionis officio promissum est ei, quod posteri ejus usque ad quartam generationem Israelitico imperio praesiderent. Verum quoniam et ipse Jehu, et ejus filii vel nepotes non relinquendo sacrilegia Jeroboam, perdiderunt insignia suae devotionis, qua persequuti fuerant cultores Baal, colendis videlicet Samariae vitulis inhaerentes, diversisque morum criminibus, ut cultus prophanitatis exigit, servientes: in hos quoque, Jehu videlicet posteros, qui Achab familiam deleverant, ideo dicitur ira consurgere, ut illorum, qui ab his extincti fuerant, sanguinem vindicaret: non quod caedes fuisset injusta, sed quoniam qui illa fecissent, per imitationem criminum decus judicum perdidissent: et similia illis, quos deleverant, exsequendo, transissent in numerum et societatem reorum. Sicque viderentur ultione digni, quos sceleratorum gladius peremisset: quem colorem in Scripturis etiam frequentatum facile monstraremus.

Ergo posset, inquam, duobus modis versus propheticus explanari: hoc videlicet quem praemisimus, et altero qui sequetur, si non illum magis processus operis communiret. Nomine enim Jesrahelis, gentem ipsam: nomine vero Jehu, regnum gentis voluit indicare: idest, 399 ecce jam tempus advenit, ut populus Israelis, qui vel in Jesrahelis valle vincendus est, vel urbem regiam habet in eadem valle positam, ut qui regem habet de Jehu stirpe venientem, vim debitae ultionis incipiat experiri. Denique ad confirmationem istius intelligentiae subjecit, Et quiescere faciam regnum domus Israel, et in illa die conteram arcum Israel in valle Jesrahel. Visitationis proinde animadversionem, quietem vero, finem appellavit imperii: quod ut utrumque planius indicaret, Conteram, inquit, arcum Israel in valle Jesrahel.

Vers. 6.-- Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit: Voca nomen ejus, Sine misericordia: quia non addam ultra misereri domus [Hier. domui] Israel, sed oblivione obliviscar eorum. Quia statuerat, ut exitus rerum imaginibus, quae forent eorumdem judices, praeveniret, filia quasi nata describitur, quae susceperit vocabulum calamitatis alienae, idest, Absque misericordia. Non enim, inquit, addam ultra misereri domus Israel, sed oblivione obliviscar eorum. His geminae pondus sententiae continetur. Neque enim solum ait, tempore miseriarum misericordiam denegabo, sed eos nec in memoriam meam redire permittam. Esset enim, licet in extremo languore, solatium, si vel quocumque tempore memoriam eorum, quos abjecisset, assumeret. Nunc vero ut comminatio praelata crudescat, utrumque sibi affore pollicetur, et memoriam videlicet damnandorum, et oblivionem plenissimam damnatorum. Quod sane, quoniam apud aures sapientis ministri, ad invidiam posset crudelitatis accendere (ut aliquid ejusmodi si non sermone, vel cogitatione versaretur: unde in istam benignitatem, quae caussa rerum est, tantum acerbitatis influxit, ut non obliviscaris reatuum, si oblivisceris reorum: et sis curiosus delinquentis, si numquam recordaris afflicti; metuo ne poenitentium quoque desperanda salus sit, si tanto praesuli lapsorum subrepat oblivio): ideo subjecit statim, non se miserendi abjecisse curam, sed libram debiti examinis admovisse, idest, eorum tantum quasi oblivisci, qui etiam post plagas de emendatione non cogitarent.

Vers. 7.-- Quia non addam ultra misereri domus Israel, sed oblivione obliviscar eorum. Et domus [Hier. Domui] Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus. Cum populum, inquit, Samariae praevaricatione foedatum calamitatibus exitiisque subjecero, et ita eos pro culpa viles esse permisero, ut videar eorum prorsus oblitus; tunc in Judae parte sistentes, et in cultibus religionis spem salutis suae ac fiduciam collocantes, non solum protegam, verum etiam novitate mirabili vindicabo: ut etiam palam clareat, eos nequaquam armis munitos fuisse sed meritis, nec acie consequutos, sed pietate victoriam. Illud autem tempus annuntiat, quo, Ezechia apud Jerosolymitas imperante, Sennacherib rex Assyriorum magno ad obsidionem ejus urbis accessit exercitu, atque illic multa in contumeliam Dei et sacrae religionis loquutus, divinam in se sententiam concitavit, ac sub una nocte omnes ejus copiae Angelo 400 feriente, ceciderunt. Nam centum et octoginta quinque millibus bellatorum amissis, ipse in regionem suam cum paucis fugisse atque illic periisse describitur (4. Reg. 19). Sed videamus et reliqua.

Vers. 8.-- Ablactavit, inquit, eam quae erat absque misericordia, et concepit et peperit filium et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus tu, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Usque ad Ezechiae tempora mansisse, et prophetasse beatum Osee, titulus indicavit. Quicquid ergo gestum per omnem vaticinii ipsius legitur aetatem, hoc in ipso breviter consignat exordio, ut per totum volumen, gestorum seriem ordinemque, jam detexat. Cum ergo ingratae gentis prophanitas impulisset, ut Deus noster operam ultionis assumeret, denunciavit se puniturum reos, et ita eos in miseriis relicturum, ut penitus eorumdem videretur oblitus. Sed ne recepta in sacrum pectus oblivio piis quoque formidinem commoveret: statim se, non vitio, sed judicio oblivionem usurpare signavit, quando quidem meritum inter affines discrimen agitaret, et Israelitis exitio permissis, Judae populos cultui nimirum suae religionis adhaerentes, per miracula magis, quam per tela protegeret. Quod licet opportuno tempore panderetur: tamen quia et ipsa portio gentis Judeae nequaquam jugi devotione complacuit, sed, sicut exprobrant alii prophetae, in cultum exarsit idolorum, similem quoque est perpessa sententiam, et de finibus suis, Babylonio vincente, translata. De qua tamen captivitate, promissa est omnium pene vaticinio prophetarum, et sub Cyro Persarum rege impleta revocatio.

Utrumque nunc ergo tempus beati Oseae sermo proloquitur. Sed in significationem Israeliticae captivitatis, filia inducta est, quae, Absque misericordia, vocaretur. In figuram vero Judae, puer inducitur cui nomen sit, Non populus meus. Inter filiorum autem imagines, de sola tantum puella, quod sit ablactata, memoratur: nimirum ut ostendat, in decem tribus, illatae captivitatis quasi convaluisse sententiam. Revera enim multo longior decem tribuum legitur fuisse captivitas, et ideo prolatio aetatis, est puella ablactatione signata. Tertius autem qui captivitatem Judae ultimus pollicetur, nomen accepit, Non populus meus. Quamdiu enim vel Juda in suis finibus mansit, erat turba quae Dei populus diceretur: postquam vero etiam ipsum captivitatis procella convellit, visus est a confusione Gentilium ille discretus ante populus disperiisse. Et ideo ait: Vos non populus meus, et ego non ero vester Deus: idest, hoc a vobis auferetur insigne, quo eratis ante conspicui, ne populus Dei in toto orbe dicamini, nec ego princeps, nec Deus vester appeller; justum est enim ut qui instituta sacrae legis quae vos a caeteris gentibus dirimebat, peccandi studiis corrupistis, illo quoque quo insignes eratis decore privemini.

Verum haec breviter a severitatis parte denuncians, transit ad prospera, quae dispensatio reverenda ita implevit rebus, sicut prophetica 401 oratione contexuit.

Vers. 10. 11.-- Erit enim, ait, numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. [Sup. Et] Erit in loco ubi dicetur eis, Non populus meus vos; dicetur eis, filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jesrahel. His autem sacris vocibus reversionem populi de captivitate Babylonica pollicetur, cujus etiam apud alios prophetas, sed praecipue apud beatum Esaiam ingens pompa describitur, quae sane valet ad commendandam Dei clementiam, et ad consolationem confirmationemque fidelium, quibus societatem illius calamitatis contra meritorum decus, pro gentis suae communione tolerantibus, spei solatia praebebantur, de prosperorum videlicet exspectatione pendentia. Ea siquidem tam fore ampla dicuntur, ut vocabulorum etiam novitatem requirant. Nam cum de laetis ad tristia laberentur, cessaverunt Dei populus nuncupari, quasi in reliquarum gentium vilitatem refusi. Cum vero tempus liberationis advenerit, tanta successione reducitur a tristibus in laeta mutatio, ut non sufficiat prioris restitutio dignitatis, sed vocabulorum augeantur insignia. Arenarum enim instar excedet numerus fidelium, in quibus tantum et reverentiae splendebit et gratiae, ut Dei omnia continentis non jam populus, sed filii nuncupentur. Emendati siquidem praemissae servitutis angoribus, ut sanguine, ita etiam caritate sibi jungentur: illamque praecipue separationem, quae fuit illis magna et criminum et discriminum caussa, vitabunt, atque uno rectore gaudentes, ad Templum Dei cum alacritate conscendent, tantumque in illo statu foelicitatis locabuntur ( sic ), ut magnum diem Jesrahelis fuisse fateantur: idest, vel illud tempus quo adversa coeperunt, et de quo supra dixit Propheta, conteram arcum Israel in valle Jesrael. Et hoc assumet in memoriam populus liberatus, ut gaudia ejus ex comparatione grandescant: vel certe Jesrahelis ipsius interpretationem sibi convenire clamabit; exprimit siquidem in nostro sermone, semen Dei, fitque sensus ejusmodi: Soluto captivitatis tempore, erit tanta exultationis ambitio, ut magnus dies Dei filiis illuxisse dicatur. Hanc autem festivitatem, ut reliqui prophetae, ita praecipue in illo carmine beatus David, exsequitur: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem ad confitendum nomini tuo, Domine. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate, quae ad pacem sunt Jerusalem (Psal. 121.).

Igitur secundum tenorem historiae, quam denunciatio prophetica continebat, totum quod est acturus, breviter indicavit: decem videlicet tribus, Jeroboam auctore, corruptas, Assyrio capiente, translatas: Judam vero, qui in Deo suo confideret, sub Ezechia rege miserabiliter liberatum; postea autem, etiam ipsam tribum fraternae impietatis vestigia subsequutam, dominationi Babylonicae fuisse permissam: cujus tamen denuo vincla solveret promissa libertas, et 402 jam non separati ab invicem fratres, sed sub uno rectore sistentes, honorem Dei in Templi ejus adytis celebrarent. Hujus vero temporis tanta esset foelicitas ut juvaret etiam adversa meminisse, et magnum diem Jesrahelis vocare, idest, illud tempus captivitatis illatae: cujus videlicet occasio tam multam exultationem creasset. Ponent igitur sibimet caput unum, et ascendent de terra. Super quo tempore, et beatus David ait, A finibus terrae ad te clamavi dum angeretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me quia factus es spes mea (Psal. 60.). Notandum quoque est quia promissionem loci istius super multitudine fidelium, ad praedicationem Evangelii confluentium, beatus Paulus acceperit, asserens videlicet, quod unius gentis angustias annunciatio evangelicae pietatis excesserit. Et non solum de Judaeis, qui olim populus Dei vocabantur, sed etiam de Gentibus, quae in multiplici errore degerant, ad capessendam divini stigmatis dignitatem agmina convenirent, sicut in Osee, inquit, dicit: vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam. Et erit in loco ubi vocabitur, non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. 9. 25.). Gentium ergo magister ostendit quod evangelii tempore foelicitatis hujus promissio compleretur: non utique ut negaret illud quod totius prophetiae textus inculcat: resolutionem videlicet captivitatis quoque Babylonicae fuisse promissam; sed ut ostenderet, quam intelligentiae regulam custodire in propheticis libris debeamus: idest, ut cum sub narratione Judaicarum rerum ingentius, quam unius gentis mediocritas caperet, aliquid promeretur, et ex parte in illo populo nosceremus fuisse completum, etiam per theoriam, aliis quoque, idest cunctis gentibus, convenire.

Theoria est autem (ut eruditis placuit) in brevibus plerumque aut formis aut caussis, earum rerum, quae potiores sunt, considerata perceptio. Haud igitur illa Judaeorum de Babylone revocatio, secundum historiam, ista vero quae per fidem Christi est collata libertas, secundum allegoriam significata, proprie diceretur, cum sermo propheticus solide utrumque promiserit, ut praecedens mediocritas sequentes cumulos intimaret. Nam quod primo per exaggerationem dictum erat, id deinceps rerum magnitudine vix exaequavit. Atque ita, quae tunc populum Judaeorum terruit denunciata captivitas, et quae postea erexit restituta libertas, aliarum quoque (quae multo graviores sunt) et captivitatis et libertatis indicia praeferebant: illius nimirum, de qua ait Apostolus, Eramus natura filii irae sicut et caeteri. Deus autem cum sit dives in misericordia, propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (Ephes. 2. 4.). Illum siquidem hostem generis humani, qui longa dominatione reos depresserat, fortior veniens alligavit, vasa ejus cuncta diripuit: et captivitatem gentium reddita libertate dissolvit, donisque gratiae nobilitavit redemtos, ut qui aliquando eramus alieni et hospites, subito plebs ejus et populus misericordiam consequulus, immo 403 genus electum, et sacerdotale ac regium diceremur (1 Petr. 2.). Sic ergo quod Osee de temporibus Babylonis edixerat, Paulus ad negocia transtulit Salvatoris, non utique propheta, quasi abnuente, aut aegre, quo ducitur subsequente; sed Apostolico intellectui nimis favente per tenorem vaticinii, quo docuit aucta esse hic prope usque ad consummationem vel dona, vel gaudia, quae illo jam seculo fuerant inchoata. Sed huc usque sermo prophetae eo tenore processit, ut de quibuscumque erat negotiis temporibusque locuturus [ Ant. locutus] breviter indicaret.

Nunc autem ad ordinem institutae revertitur vel censurae, vel querelae, quod consulte provideque curavit, ne quod ad pompam praedictionis valebat, inciperet salutari incommodare doctrinae. Nam quoniam vaticinantis impetu ea attigerat, quae post erant longis secutura temporibus, et tam adversis, quam prosperis fidem denunciandi confidentia subrogabat, ne per hoc ipsum, inquam, et meritum, et volum pariter videretur extinguere, quando quidem ne correctionis studium prodesset assumi, insistente semel praenuncianti [ forte praenunciari] necessitate supplicii: nec prosperorum denuo necessaria videretur optatio, cum omnimodis osset pro denuntiantis veritate reddenda. Ideo ad populos sermo dirigitur, et in communionem judicii convocantur, ut ipsi matrem suam (multitudinem videlicet parentum, cujus criminibus Deus fuerat asperatus) intentis pergant examinare luminibus, atque eam divinae admonitione [F. admonere] clementiae, quae solet, vel denuntiata removere tormenta, si reus ad correctionem videat confugisse. Non ergo illos salutem desperare debere si reddantur timore meliores, cum magister meritorum praesideat expunctorum, quem multo magis indulgentia renidens, quam severitas amara delectet.

CAPUT II.

Vers. 2.-- Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Ingens (inquit) benignitatis meae monimentum exstat liberatio vestra: et ideo loedae parentis vestrae merita deteguntur, quibus a meo depulsa est consortio, sed adeo foedae, ut nec vobis judicantibus possit absolvi. Verum quia non unam personam, sed totam gentem praesenti aestimatione taxamus, speramus aliquos tore, quos ad meliora studia severitas denunciata commoveat, et ideo exspectate, quid praestoler. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.

Vers. 3.-- Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae. Id est, a vultu suo verecundiam quae solet obscoenitati impedimentum esse, depulerat, et faciem turpitudinis professione duraverat. Nunc ergo his contrarios capessat affectus, frontemque impudentia exutam, pudore convestiat, sciat neque hoc solum labiis quasi in superficie fecisse contenta, de uberum medio haustum virus ejectet, ut toto protinus corde purgetur. Quod si facere neglexerit, ad opera severitatis accingar, et qualia tempore illo quo haec mihi in populum nascebatur, exercui. Indicat autem egressionem Synagogae de terra Aegypti, quo videlicet tempore nulla institutionum 404 legalium, vel ornamenta, vel indumenta susceperat, nec quibusdam vestimentorum pollebat insignibus, sed quantum ad precia morum, in eadem qua Aegyptii vilitate consistens, magnis tamen propter solum honorem parentum, miraculis servabatur. Denique quoniam praeceptis Dei, tum protervia, tum ignavia restiterunt, omnes etiam in heremi solitudine leguntur absumpti, nec praeter duos viros Jesu et Caleb, de sexcentis millibus virorum militari aetate gradientium, quisquam in terram Repromissionis intravit.

Hoc est ergo, quod nunc per prophetam rerum Dominus comminatur, quoniam gens illa nisi pectoris sui arcana mundaverit, et facta in melius mutatione, profecerit, nullum ei possit, quod per tot secula ab aliis egit discreta nationibus, et institutis Legis, atque spiritalibus donis floruit, comparare subsidium. Quo videlicet insistens criminibus sententia moliatur, sicut neque illa, inquit, aetate, qua egressa est de Aegypto, et recenti quasi adoptione gaudebat, quicquam miseris profuit, quominus ac si essent omnibus nudi privilegiis, disperirent. Quem sensum et Apostolus Paulus scribens ad Corinthios diligenter excoluit. Omnes, inquit (1. Cor. 10.), unis miraculis liberati, eisdem cibis spiritualibus usi sunt, eosdem fontes de petra erumpentes biberunt: nec tamen ex his, inquit, Deo vel universi placuere, vel multi, sed in illa exilii aetate, diversis horruere peccatis, diversis periere tormentis: quorum cur recordaretur, ostendens, Scripta sunt, inquit, ad institutionem nostram, ne eorum studia, quorum ruinas legimus, aemulemur. Per hunc ergo prophetam Dominus noster consulentiae suae pandit affectum, monetque, ut illa plebs festinata emendatione sibi succurrat, et de medio uberum, videlicet pectore, impietatem, quae fornicatio nominatur, expellat, ne illius severitatis experimenta percipiat, cujus dispositionem difficultas remoratur. Sive enim pergat impios ultione consumere, obsistere non valebit pereuntium multitudo: sive filios punitorum, pro innocentiae honore, aut emendationis meritis, saluti restitui mandarit, etiam nihil impedimenti creare praemissae calamitatis adgestio poterit. Ut ergo hoc totum propheta breviter indicaret, eundem ordinem in exemplo, quem in vaticinio, custodivit: et sicut in ipso titulo totam, qua prophetasset aetatem, regum commemoratione signavit: ita etiam, quid negociorum praedicatio ipsius contineret, ostendit: captivitatem videlicet, primo Israelis, deinde Judae: deinceps eorumdem populorum, soluta captivitate concordiam, et ad cultum ac templum veri Dei, reddita libertate, concursum. Cujus tamen regressionis ea describeretur ambitio, quae ad majoris negocii significationem valeret, id est, Evangelii libertates pariter ac liberalitatem sonaret: quae transcendens vota muneribus, non solum populum, sed etiam filios Dei appellaret, quos a servitute funerea liberasset.

Igitur breviter ista percurrens rediit ad concionem illis temporibus congruentem, et quasi filiis, objurgandae et docendae matris munus indicit, ut quae nihil de custodienda sanctitate curaverat, de arripienda saltem poenitentia 405 curaret, nec se putaret, contra precia morum, sanguinis tantum nobilitate defendi, quoniam quando nihil prodesset adoptio his, quos non etiam devotio communiret. Nam ut de praeteritis futura colligeret, exitum illorum agminum, quae de Aegypto mirabiliter educta fuerant, cogitaret: quorum utique iniquitas, neque parentum, ut diximus, dignitate defensa est, et quorum interfectio, filiis ad gaudia promissa ducendis, obstacula non creavit. Is itaque, ait, judiciorum ordo etiam in vestra, nunc expunctione servabitur, ut squallentes sacrilegiis, obruantur exitiis, et eorum posteri, qui proposito genitorum studiis melioribus discrepaverint, vel desperati libertate potiantur, vel cumulatius prosperorum successibus augeantur. Quae vicissitudines temporum, ait, quoniam tam tristium videlicet, quam laetorum, rationem divinae providentiae et justae dispensationis assignant, nunc jam id, quod caussa praesens flagitat, exsequamur.

Denuntiat ergo, ut impendentis sibi damnationis molem anticipent, tam studio corrigendi, quam gemitu poenitendi, ne cum saevire ultro coeperit, omnis haec natio sicut nullis unquam insignita privilegiis, sic internecione dispereat: ne forte spoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam in siti, [Vers. 4.] et filiorum ejus non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, quia fornicata est mater eorum, confusa est, quae concepit eos. Quia semel commemorationem et similitudinem egressionis Aegyptiae induxerat, per eorumdem locorum descriptionem cucurrit, solitudinem videlicet nominans, et terram inviam ac fontium solatio destitutam: ac rursum de occasionibus verba suscipiens, commemorata heremi vastitate, sitis quoque discrimen adjecit. Interficiam, inquit, eos in siti, non quo eductus de Aegypto populus, atque penuria legatus absumtus, sed quoniam (ut Apostolus dicit) bibebant de spiritali sequenti petra (1. Cor. 10.), id est, potentia ductoris, non conditio regionis, castris pocum ministrabat. Quae si utique defuisset, primo sitis periculo populus fuisset extinctus. Idem denuncians, quod in necessitates similes improbi deducantur, nec suam occursum iri clementiam, quando quidem etiam soboles talium, obscoenos sibi parentes esse vitiorum imitatione fateatur, et tam filii de parentibus, quam parentes de filiis erubescant: promittit eos siti esse perituros.

Vers. 5. 6. 7.-- Quia dixit, Vadam post amatores meos, qui dant panes meos, et aquas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum. Et propter hoc, ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet. Qui ab initio libri profanatae genti personam meretricis aptavit, etiam reliqua sublimi descriptione prosequitur, et ad locutionem scortatricis inducit, quam illa nimirum etsi non in labiis, tamen in operibus, gestasse convincitur. Sicque, secundum Scripturarum 406 morem, ea quae per consequentiam sinisterioris vitae dicere impii quique possunt, quia sibi et voce dixerint, arguuntur. Ergo et ista (inquit), impudens mulier, consectatui flagitiorum faciem utilitatis obtendit, ut sequi se amatores suos ob liberalitatem potius, quam ob turpitudinem, mentiatur: illos enim sibi, lanam et linum, et oleum et potum: id est, victum et vestitum usque ad delicias redundantem, praebuisse commendat. Quibus sane dictis, quanquam ad peccata sacrilegii, ingratae quoque mentis crimen adjungat: tamen illud quoque videtur inducere, quod in profanorum etiam nunc ore versatur: inter varias, videlicet opiniones, nullum esse validius certae religionis testimonium, quam quod vox afferat prosperorum. Ideo et ista, in consectatum amatorum se ire pronunciat, et flagitium silentio premit, et quasi honestiores caussas, quibus illiciat, effingit. Amatores autem vocat, vel Gentium proceres, quorum consectatione profanata est, vel ipsos nationum deos risu potius quam veneratu digniores: quibus haec, videlicet Synagoga, paternae Legis, et veri atque unici Dei oblita succubuit. Spebus ejus, ait, adversa succedant, et improvisis angoribus implicentur. Primo, ut ineundi foederis cum his, quas maxime cupit, Gentibus facultas ei nulla suppetat, et nec in adversis suis illorum utatur auxilio, quorum in prosperis deliquit exemplo. Sicque sepiam viam ejus spinis, et non solum vepribus, sed etiam maceriis: ut quos ante triverat calles, deinceps inire non possit. Quae utique consequenter universa subtexuit, aspiciens ad personam mulieris, quam induxit, clandestinis quasi semitis, flagitii sui frequentantis auctorem. Haud utique, quod Israelis populus clanculo profanis gentibus misceretur, sed quod a muliere (ut saepe diximus) similitudo translata, hunc descriptionis ordinem postularit. Cum ergo coeperit ulciscens severitas ei obviare, nullamque opem angoribus ejus poterunt cuncti quos diligebat, afferre: non jam ratione, sed angore commota, reminisci incipiet foelicitatis antiquae.

Et dicet, Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis, quam nunc. [Vers. 8.] Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, vinum et oleum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerant Baal. Si erecta saltem rerum periculis, ad priorem virum redire deliberat, quomodo consequenter adjectum est: Et haec nescivit, quia dedi ei frumentum, et vinum, et oleum? Est ergo sensus ejusmodi, per quem propheticis sententiis concinentia vendicetur. Quia ad primam castigationis faciem patiatur haec mulier, quod omnes qui vana sectantur: votorum videlicet frustratione perterrita, non per emendationem sententiae, sed per judicii levitatem ea tentet quae repudiaret appetere: et ad hoc tantum se Deo subditam repromittit, ut impendentia quasi damna prosperitatis effugiat, secundum illud, quod beatus David exprobrat: Cum occideret eos, quaerebant eum: et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum, 407 cor autem eorum non erat rectum, cum eo, nec fideles habiti sunt in testamentum ejus (Psal. 34.). Igitur permanente gentis ejus reatu, quae instar pecorum, nequaquam magisterio verbi, sed sub actu verberis excitabatur: neque ira mea tentabitur per hoc quia dixit: Vadam, et revertar ad virum meum priorem. Caeterum in longa plagarum experimenta eam deducam, quia [Ant. qua] scire et indicare neglexerit, haec omnia dari posse a nullo nisi a me, a quo utique fuerint et creata. Ergo quod ait, Et haec nescivit, quia ego ei dedi frumentum, et vinum et oleum, voluntariae tarditatis spectat invidiam, secundum illud Davidicum, Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. 35.). Incipiet itaque inter pericula aerumnarum fateri, quod prius scire neglexerat, me videlicet unum esse a quo alimonia praebeatur, qui et ipsam hominum substantiam procreavi. Quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum, et aurum, quae fecerant Baalim. Non solum ergo instructa, sed etiam copiosa, donis meis abutebatur in crimina, et ad contumeliam meam, idola de his, quae a me acceperat, opibus fabricabat. Idcirco, et ego, cujus dispensationem propheta collaudans intelligenter canebat: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perverteris (Psal. 17.): censurae tandem munus arripiam, ut ingratis, quae fuerant collata subducam, ipsaeque opes liberationis quoddam beneficium consequantur, cum prophanorum usibus subtrahuntur.

Ideo autem distincte ait [Vers. 9.], Sumam frumentum in tempore suo, et vinum in tempore suo, quia non est frugum una collectio, caeterum diversis anni temporibus singula quaeque rediguntur, atque ideo messem negabit aestas, autumnus vindemiam, mobilitatem bruma subducet, et continget (inquit) creaturis quaedam liberatio, si eis non utantur immeriti: et liberabo lanam meam, et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. Ad mundum quippe muliebrem eleganter allusit, quod ita omne corpus, in quo sunt aliqua verecunda, contexerit, ut illud etiam venustaret. Acute tamen videtur ostendere, quia plerumque sub prosperitate vitae reorum foeditas delitescat: quos si digna rursus inopia consequatur, merita quoque latuerant, detegantur.

Vers. 10.-- Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus. Id est, illos ipsos, qui auctores, vel participes sceleris exstiterunt, consequentia rerum subiget confiteri, nihil hac natione stolidius esse, quam nec consilia direxerint, nec pericula correxerint, sed eum Dominum ingratae mentis criminibus asperaverint, cujus potentiam, omnium continentem, tam adversis suis sit experta, quam prosperis. Revelabo ergo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus, et vir non eruet eam de manu mea. Id est nullus erit principum, quorum est secuta prophanitatem, qui possit eam a mea indignatione defendere: non quod aliquis id esset ausurus, sed quia per similitudinem mulieris et virorum oratio suscepta contexitur, ideo ait, quia cum eam indignatio divina perculerit, amatores ejus 408 nequibunt et succurrere: nec miseriis, quibus obruenda sit, quicquam afferre solatii.

Vers. 11.-- Auferam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. Posuit nomina feriarum, in quibus plurimum laetabatur, cum tota regio choreis, canticis epulisque lasciviret: quae utique luxuries non vigebat nisi, cum populus alta pace frueretur. Universa, inquit, haec contrariis mutabuntur, et cessante, luctus adhibebitur, feriarum tempora captivitas occupabit, sabbati otia labor aerumnosae servitutis implebit: nec solum tanta captivitate libertas, sed etiam terrarum foecunditas lugubri sterilitate mutabitur.

Vers. 12.-- Corrumpam enim vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit, Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet illam bestia agri. Exsecutus est, quid partium damna conficerent, id est, cum culturae sedulitatem jugis fuerit consecuta frustratio, amoenitatem pristinam, succedente squalore, rura, exponent, fietque lustris potius, quam agris regio tota consimilis, id est, quae feris dignior, quam hominibus censeatur. Quod quoniam hanc faciem colentium raritas erat illatura, eleganter expressit, bestias agri ejus fructibus esse vescendas. Sponte sua, inquit, lumen rationis abjecit, et post satietatem, atque impinguationem calcitravit dilectus, ac tantum proprio impudentissima gens favit errori, ut gaudia pacis, et rerum copiam, quorum continuationem, si fuisset casta ac devota, ei promiseram, suis corruptoribus auderet adscribere: ideo haec, sicut dixi, pars erit prima vindictae, ut his, quibus non est bene usa, et gaudiis exuatur et copiis, sciatque, quoniam haec ille propicius ante contulerit, qui potuit deinceps iratus auferre. Ponam eam, inquit, in saltum, et comedet illam bestia agri. Permittam, ait, ut hostili consumatur incursu, sicque nullo meae dispositionis muniatur objectu, sicut nec saltus, nec lustra laboratis sepibus claudit agricola. Et quia videbatur veram sententiam protulisse, caussam denuo ipsius commonitionis adnectit, ut doceat se justitiae magis, quam irae, quicquid infremuit, praestitisse.

Vers. 13.-- Et visitabo, ait, super eam dies Baalim, quibus incendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. Non nunc, inquit, inter peccandi versatur exordia, ut processu temporis suffundenda credatur: olim cum ejus improbitate patientia nostra contendit, nec tamen aliquid ad emendationem promovimus, quando haec in sua profanitate consenuit. Ne ergo etiam judicis famam impunitas longa commaculet, et videar fovere, quod tamdiu vigere permitto, quanquam sero, tamen vel demum ad opus ultionis accingar, ut expungam etiam illos dies, quibus Baalim, idolo videlicet turpitudinis, compta insuper monilibus, serviebat. Quod autem non solum monilium, sed etiam inaurium fecit mentionem, possumus quidem dicere, quia quibus 409 comantur foeminae, nominaverit pauca de multis. Patitur tamen locus, ut aliquid subtilius afferamus, id est, inaurium nomine obedientia videatur ostensa. Et quoniam tunc populus Judaeorum solus praecepta legis, quibus obediret, acceperat, merito quasi inaurium ornamenta gestabat. Sed postquam funesto deceptus est errore, ut Idolorum ritibus subderetur, idipsum praecipue nunc exprobratum putemus. Ac si diceret: Aurum et argentum quod, me creante, terra protulerat, me largiente, synagoga susceperat, reliquarumque rerum copiam, ad cultum et ornatum Idolorum impiata convixit, et illud insigne obedientiae, quo inter reliquos populos sola pollebat, erubescentibus ritibus mancipavit. Aestimansque quod in ea, qua olim fuerat, pulchritudine permaneret, sequebatur amatores suos cum tanta fiducia, eam plene ut nostri numinis subiret oblivio.

Vers. 14.-17.-- Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus, et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi juxta dies juventutis suae et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti, Et erit in die illo, ait Dominus, vocabit me Vir meus, et non me vocabit ultra Baalim. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. Notandus est diligenter prophetici sermonis ordo. Qui ubicumque fuerit necessitas, ut tormenta denunciet et meritum divinae severitatis ostendat, statim caussas, quae hoc meruere, subnectit: neque mortalium culpas dinumerasse contentus, gaudia sequuturae prosperitatis exsequitur, ostendens quod brevem illam dissimulationem veniae Deus noster in apparatum conciliationis quodammodo assumat. Quo tamen argumento, ut laudatur divina clementia, ita iniquitas humana deprimitur: cujus videlicet, efficit magnitudo, ut tantae bonitatis Dominus interdum ad iracundiam concitetur. Postquam ergo pronunciaverat, quod universis gaudiis tristis esset inferenda cessatio, nec aliquis miseris, vel auxilium vel solatium laturus occurreret: statim crimina populi, id est, caussas suae indignationis exposuit, atque eorum magnitudinem aetatemque commemorans, ostendit: quia censura ejus nulli esse deberet, de nimietate suspectior, cum si scelerum vel quantitatibus, vel aetatibus conferatur, excusandam parcitatem, excusandam habeat tarditatem. Verum non uno hoc colore, inquam, dulcem et familiarem sibi clementiam commendans, etiam de prosperorum illatione plagis adhaerente, idem istud consignat, et tanto ea ambitu majore describit, quasi qui vellet non solum compensare, sed etiam excusare quod perculit. Ergo cum dixisset, quia poneret eam in saltum, ut comederent illam bestiae agri, id est, cunctis regni et urbium munitionibus amputatis, potestati 410 hostium traderetur ( censura, ut quondam in Aegypto, contumeliam vel aerumnam luteae servitutis) quippe quae consectatu idolorum, Dei sui fuisset oblita: tamen quia ipse miserator et misericors ageret, post captivitatis terminum gaudia regressionis adnunciat. Et quia supra Aegyptiae liberationis intulit mentionem, ad illius instar, hanc quoque Israeliticis populis asserens conferendam, nunc quoque latius quidem, sed idem percurrit exemplum. Ecce ego, inquit, lactabo eam, et loquar ad cor ejus: et dabo vinitores ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem: quia nativitatem Synagogae tempus Aegyptiae liberationis appellat, lactatio quoque cibum Mannae videtur ostendere. Locutio autem ad cor directa, promulgationem indicat legis, quae auditorum corda formavit. Dabo autem vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem, quid significet accipito. Antequam populus Terram repromissionis intraret, missi exploratores fructum vitis egregium portaverunt, id est, uvam ejus magnitudinis, quam vector unus subire non possit. Postquam vero urbem opulentissimam, Jerico videlicet, mirabili occupavere victoria, vir de tribu Juda, Achar nomine, filius Charim, quiddam de praeda, quae exustioni fuerat dicata, subripuit. Cumque esset vincentium, adversis subitis impedita foelicitas, admotis fortibus, fur anathematis vestigatur: et cum omnia, quae occuluerat protulisset, lapidante populo, in valle Achor interemtus legitur et sepultus (Jos. 7.). Quae sane expiatio ita valuit ad melius placendum Deo, ut incruentis deinceps potiretur triumphis. Sicque illa vallis, nova arva capientibus, spem foelicitatis apparuit, quam praecedentibus culpa concluserat. His ergo commemoratis, quae illo tempore gesta constabat, etiam de Babylonia captivitate tam laetum fore Judaeorum reditum pollicetur. Denique sequitur, Et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. Sicut enim tunc, incisis fluctibus, sicco per pelagus itinere transierunt, ac Maria soror Moysi, musica instrumenta corripiens, laudes Dei, choris sequentibus, praecinebat: in hunc modum exeuntes de Assyria captivitate cantabant, non utique Jerico aliquam deleturi, aut botrum denuo reperturi; sed quibus ita tempora laetanda succedant, ut illam videantur quam sub Moyse et Josue habuerant, gloriam consequuti.

Cujus tamen historiae quemadmodum sit memoria laeta perpende, videlicet tam ad exemplum tristium, quam laetorum. Dixerat quippe supra, ne forte spoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativi tatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam illam velut terram inviam, et interficiam eam in siti. Ad illorum utique similitudinem, quorum cadavera, 411 ut ait Paulus Apostolus, prostrata sunt in deserto (Heb. 3. 17.): nunc vero cum solvendam promitteret servitutem, et gaudia de libertate ventura, ipsorum totidem [Al. itidem] temporum recordatus est, quibus videlicet gloriosa liberatio sacris fuerat laudata carminibus. Cujus sane foelicitatis, idest, post captivitatem Babyloniam sentiendae, ut dulcedo consolabatur Judaeos, ita magnitudo signabat populos ad praedicationem Evangelii congregandos. Qui vero novum carmen Deo canunt ( notum enim fecit orbi salutare suum, et ante conspectum Gentium revelavit justitiam suam [Psal. 97. 2.] ), eamque servitutem, qua peccatis et immundis spiritibus subdebamur, gratuita indulgentia et sanctificatione dissolvit, ut liberati ab iniquitatibus, justitiae serviremus, atque populus adquisitionis effecti, divini stemmatis insignibus fulgeremus, habentes de nostro corpore, de nostro, inquam, populo vinitores, vel ingentis botri gratiam nobis in mysteriis contradentes, vel ipsam artem atque industriam, qua vinea Dei colitur, indicantes. In illo proinde tempore, cum haec quae enumeravimus optata contigerint, quanta fuerit praemissae castigationis utilitas, etiam morum emendatio publicavit. Toto siquidem, inquit, corde, mihi sociabitur, ita ut non me ulterius ex interpolatione veneretur, sed continuum mihi cultum, mihi continuum impendet affectum: meque tantum suum virum appellabit et Dominum: nec ultra Baalim, idest, Idolis, meum nomen ascribet. De quo sane Baalim vocabulo Judaeorum traditio sensum aliquem voluit comminisci. Sed apparet hoc esse solidius, per quod consequentia tota decurrit, ut de ore videlicet correctae gentis auferenda Idolorum nomina repromittat et Deum ac Dominum se tantum vocandum. Dicendo autem non recordabitur ultra nominis eorum, vel correctionem, quae esset plena signavit, vel ad illud aspexit, quod supra posuerat, Ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, ait Dominus. Hoc ergo vitium castigatione discludens, in contrarium migrabit affectum, ut studium profanitatis plena oblivione deponat.

Vers. 18.-20.-- Percutiam ei foedus in die illa cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae! arcum et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire faciam eos fiducialiter. Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in judicio et justitia, et in misericordia et miserationibus. Et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. Est, inquit, consequens, ut quae plagis foedata subjacuit, bonis omnibus correcta potiatur. Et ideo sicut ei omnes creaturas non solum adversas, sed etiam infensas indignatio nostra reddiderat, ita rursus benevolas et commodas easdem faciat nostra placatio. Percutiam itaque foedus ei cum bestia agri, ut nec arvorum fruges saevities ferina populetur, nec vindemias eorum aut oliveta volucrum praecipiat 412 multitudo, nec per membra lassorum angues venena diffundant. Quae omnia cum liberationis tempore cessatura dicuntur, diebus utique plagarum docentur illata. Cum his cladibus etiam bella cessabunt, ita ut in patriis finibus dormire possint, idest, requiescere confidenter, quippe nec irruptiones nec insidias formidantes. Sponsabo te mihi in sempiternum, idest, rebus ipsis erudita cognosces, non meo, sed tuo vicio illud, quo afflicta es, contigisse dissidium. Caeterum, me paratum esse, ut in sempiternum mihi sponsa permaneas, idest, si talis fueris, qualem nunc castigantia judicia reddiderunt, in sempiternum tibi faederatio prisca servabitur. Sic enim paciscor, te in nostro permanere consortio, ut explorent justitiam tuam admota judicia. Vel si te subrepens [ Ant. subripiens] negligentia vulneraverit, et a me tamen remedium toto flendi ambitu postulaveris, nihilominus desponsabo te mihi in misericordia et in miserationibus: quas cum sane fideles constantesque persenseris (hoc est enim quod ait, Sponsabo te in fide ) alacritate debita praedicabis, quia ego sum Dominus. Quod totum sic instituimus, si ad vocationem Evangelii transferamus, manifestius constabit impletum. Speciosus enim forma prae filiis hominum (Psal. 44. 3.), de cujus labiis fusa gratia mundo dedit salutem, reginam quam sibi in consortium thalami pro virginitatis honore despondit, adscivit in justitia, quam justificando dedit: adscivit in judicio cum eam, quae legitime esset laboratura, delegit; adscivit in misericordia et in miserationibus, cum praeterita debita relaxavit, et despondit in fide, qua vel corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. 10. 10.): vel quod non est dubium, quia diligentibus Dominum omnia procedant in bonum (Ibid. 8. 28.).

Vers. 21.-24.-- Et erit in illa die, exaudiam, dicit Dominus, coelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum, vinum, et oleum: et haec exaudient Jezrahel. Et seminabo eam mihi in terram, et miserebor ejus, quae fuit Absque misericordia. Et dicam Non populo meo, Populus meus es tu: et ipse dicet, Dominus meus es tu. Seriem votivae promissionis extendit, ac per diversas species, schema voluminibus sacris familiare componit, ut elementa invicem fungi opere suo cupiant ad sustentationem fragilitatis humanae, nec tamen queant, nisi Creator annuerit. Qui sane illo tempore, quo placidus adversa depulerit, affatim praebiturum se omnia pollicetur: incipiet siquidem claudicare foelicitas, si desideret copiam tot seculis expetita libertas. Haec autem, ut diximus, suavitas gaudiorum et in illa aetate praeclusit, cum est Babylonis soluta captivitas: et reddita est Apostolorum tempore cumulatior, cum ita omnis credentium multitudo sobriis rerum copiis uteretur, ut esset eis anima et cor unum (Act. 2.). Atque tunc primum exae quatio a cunctis sapientibus praedicata conluxit, 413 ut in tanto discipulorum coetu nemo esset divitiis erectior, nemo paupertate depressior: caeterum sicut una cunctorum in virtute, consensio: ita communi jure esset possessio. Neque enim aliquis eorum, quae possidebant, suum quicquam esse dicebat; sed cum essent illis universa communia, agrorum etiam pretia pedibus Apostolorum offerebantur, ut pro singulorum necessitatibus distributio proveniret. Et quia spiritalis populi status intra historiam Judaici populi tenebatur: revertitur ad illa nomina, a quibus vaticinium fuerat exorsus, et ait: Terra exaudiet triticum, vinum et oleum, et haec exaudient Jesrahel, idest, populum, vocabulo vallis, in qua est superatus. Ostensum, cujus peccata, quae erat puniturus, supra expressit, ipsam, inquam, gentem non in eisdem personis, sed in eisdem tribubus permanentem, et plagarum verberibus expiatam, in consortium suum propitiatus adsciscat, et quasi terrae etiam bonae praeceptorum semina diversa concredat, ut per amplitudinem succedentium prosperorum, etiam ille dies Jesrahelis, quo est inducta calamitas, pretiosus fuisse atque optabilis censeatur. Miserebor, quippe [ Forte inquit] nunc ejus cujus paulo ante nomen horrueram, et populum meum vocabo, qui mei desertor exstiterat, et adversantium mihi jure defecerat. Ipsique vicissim fiducia, ut me appellet verum et unicum Dominum, conferetur. Verum huc usque prosperorum denunciatione prolata, rursus ad praesentis temporis statum sermonem reducit: Sequitur enim:

CAPUT III.

Vers. 1.-5.-- Et dicit Dominus ad me: Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico, et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad. Deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro ordei, et dimidio coro ordei, et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me, non fornicaberis, et non eris viro, sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel sine Rege, et sine Principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine Ephod, et sine Teraphin. Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad. Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum. Quia exordium vaticinii, captivitatem populi illius reversis [Al. diversis] vocibus pollicentis, hic, sicut in principio docuit, Propheta susceperat, ex persona Dei tristia, sed jam impendentia nunciabat, et eodem sacri Spiritus gubernatu, quasi ex contrariis texit oraculum. Nam cum infremuerit truculentis, statim quibus confoveat sauciatos, laeta subjecit, ut vel audiendis tristibus populus assuescat, vel ipsum Dominum cunctantem, et sicut supradiximus, studio differentem, cum sit vindicaturus, ostendat. Per quod simul docet, ne unquam sub tali judice desperent salutem, nimirum ita ad indulgendum parato, ut placidis inter adversa narrandis videatur id sedulo, quod iratus fuerit, excusare. Praecipit itaque Propheta, ne caritatem quam obscoenae mulieri impenderat, praevia offensione deponat, sed cum impudentia illius, professa benignitate contendat, et sive ipsa re, sive id quod consequens videtur, spiritu tantum revelante, cognoscat, quia illa meretrix levi mercede posset conduci, non solum ut 414 prophetica societate esset contenta, sed ut illius et aliorum conventu pariter abstineret, quasi quae valeret ostendere, magis necessitate parandi victus, quam consectatu libidinis se prostituisse: denique si vel tenuis alimonia praeberetur, eam facile flagitii voluptate carituram. Quo utique exemplo redditur Synagogae caussa deterior, quae eam videlicet pactionem nec copiis invitata servaverit, quam prostibula quaepiam, vel sub nimia parcitate, veretur. Indulgemus ergo, ait, tempus errantibus, ut vel ad correctionem fletibus erumpant, vel gravi demum ultioni succumbant. Qui nunc pretiosa vilibus postferentes, obliviscuntur proprii Dei, et sequuntur alienos, non aliter quam si spretis uvis, vinacia suibus magis quam hominibus apta colligerent.

Itaque primo mensura cori nominata est triginta modios continentis. Secundo ait: dimidium cori hordei, inde pactione constituens continentiae officium a muliere comparari, ad imaginem illius conditionis, quam Synagoga passura est in Babylonia captivitate, ubi tolerans quidem, sed sub spe reversionis, exilium, nec Deo legitime, nec idolis cohaerebit, sed quasi omni deget nudata solatio. Propter hoc enim ait, non fornicaberis, et non eris viro, sed et ego exspectabo te. Hunc locum Judaei, vel eos sequuti, ad praesentis temporis judicium pertinere contendunt: Quod expulsi videlicet de Jerosolymis, nulla quidem habeant officii sacerdotalis insignia, quae propheta enumerat, sine rege eos, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine Ephod et sine Teraphin fore pollicens: reversionis tamen se pignora continere, idest, vocem Dei, qui se quoque eos exspectaturum esse promiserat. Sed falli eos in hac opinione vel fallere, adscitarum in fidem Christi nationum omnium documenta convincunt. Postquam enim Evangelio Christi credere noluerunt, sublata est ab eis vinea, et aliis commissa cultoribus, qui redderent ejus fructum in tempore suo (Psal. 1.). Ergo illo seculo, in quo Babyloniis serviebant, merito se invicem gens et Deus exspectasse dicuntur, non quod totus populus gentilium profanitatum esset immunis, quae eis etiam a sanctis aliis doctoribus imputantur; sed quoniam erat illic permixtio justorum virorum, et quia melior soboles quam parentes gaudia liberationis erat habitura. Propter horum partem Deus se utique exspectaturum promittit, idest, nullam aliam gentem in locum depulsae, protinus adsciturum, donec redeat, sicut et supra diximus, castigatione melior, et recipiens antiqui pontificatus, quae amiserat [ Ant. admiserat], ornamenta; in confrequentatione fidelium, cornua circumdet altaris, reddens Deo vota, quae distinxerunt labia ipsius, et pavebunt ad bonum ejus in novissimo die (Psal. 65.). Caussam proinde ipsius depulsionis exposuit, ut per eam videlicet abstinentiae profanorum, gens afflicta consuesceret, donec legitimis castigata verberibus, in consortium denuo mereretur adscisci, ex quo examen pium laetandumque prodiret.

CAPUT IV.

Vers. 1. 2.-- Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae, non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, 415 et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Quae esset ratio, ut in ipso comminationis impetu, de illis quoque prosperis, quae post multam aetatem erant ventura, loqueretur, semel iterumque commonui, idest, ut vel gens haberet exulatura solacium, vel clementia pateret auctoris, qui ad vindicandum quasi invitus accederet. Hoc ergo consilio etiam de futuris locutus, ad praesentium, ut supra fecerat, revertitur aetatem, et merita puniendae plebis examinat, ut solvat eam quam divinae pietatis allegatio fecerat quaestionem. Opportune enim ejusmodi cogitatio nasceretur, si maneret fixa sententia, ut captivitas illata solvatur, et regressio gloriosa contingat. Cur non est continuata libertas, aut quantum potuit esse culparum, quod in tam magnam severitatem animum nostri gubernatoris accenderet? necessario igitur subtexitur criminum enumeratio, ut gravitas vindicantis appareat. Audite ergo, ait, verbum Domini, filii Israel, quia non recusat vobiscum inire conflictum, et rationem ponere judiciorum suorum, meritorumque vestrorum, cui dicit beatus David, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. 50.). Audite; inquam, verbum Domini, filii Israel, vos omnino ipsi, de quibus agitur, judicate: et de quibus populi studiis conqueramur, videntes, si superest vobis aliquid sensus, ad confessionem et poenitentiam convolate. Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Haud quasi ex intervallo aliquo, inquit, delinquunt, ut quaedam videretur ultionum et virtutum facta commixtio, sed ita pessimis laudanda cesserunt, ut nec vestigium probitatis uspiam appareat, non fides, inquam, in testimoniis, non justitia in judiciis, non pietas remansit in ritibus. Quid dico [Al. dicam] vacare pectora timore divino, cum omnes etiam nominis ejus occuparit oblivio, atque invicem secum crudelitas et libido contendat, quando irruentibus quoque flagitiis, inundantibus facinoribus, nec a pudoris nec a sanguinis discrimine temperatur, sed jungunt maledicta mendaciis, homicidia furtis, adulteria sacrilegiis? Omnia, sanctae quondam regionis loca caedibus impleverunt, ut per multitudinem interfectorum sanguis sanguini misceretur. Quod non per exaggerationem, sed per fidem dictum esse, prodit historia. Ipsa sunt siquidem tempora in quibus et beatus Helias interrogatus a Deo quid in solitudine ageret, cum dolore respondit: Domine: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (3. Reg. 19.). Tanta ergo prolanitate populus erat corruptus, ut internecione ultima pios quosque, idest, cultores Dei delere contenderent. Quae nefanda religionis corruptio quoniam nullum quidem habebat, propter quod expeteretur precium voluptatis, impunitatem tamen factis et turpibus pollicebatur et trucibus. Ideo Baalim vaccarumque cultores, 416 Jezabelis furori, fundendo piorum sanguinem, serviebant.

Vers. 3.-- Propter hoc lugebit terra, et infirmabuntur omnes qui habitant in ea: in bestia agri et volucre coeli, sed et pisces maris congregabuntur. Propositis indignationis suae caussis, consequenter exclamat, ipsam terram operiendam luctibus, sicuti est operta criminibus. Quibus tam multis tamque ingentibus, si contigisset impunitas, etiam providentia negaretur. Infirmabitur ergo omnis cultor regionis in bestia agri, et in volucre coeli. Bestias agri appellare, armenta, et greges etiam solet divinus sermo. Ergo cum frugum (ait) et fructuum incubuerit egestas, pecorum quoque defectus et inopia consequetur. Nec sic sane finis angoris: sed etiam pisces congregabuntur, idest, deficient ut desint, ut nec in aquis possit alimonia reperiri.

Vers. 4. 5.-- Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir. Populus enim tuus, sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Et corrues tu, corruet etiam propheta tecum. Si stante, inquit, republica, per sententiam judicum nocentes aliqui disperirent, argueretur certe alter, et alter argueret: proprium siquidem munus censura exerceret. Per quod simul ostenditur, quia non omnem simul populum scelerum tabes, morbi instar, aut pestilentiae, possedisset; sed sicut alii turpia, ita plerique honesta sequerentur. At ubi universos pene coetus iniquitas quasi conjurata possederit, quod suis accidisse temporibus Osee propheta deplorat, merito etiam tam doctrina quam censura cessabit, ut effusa in impios poena desaeviat. Ergo sub specie praecepti, vis est expressa judicii. Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir, idest, nemo judicabit, neque aliquis arguetur: hostili enim furore vastanda es, non judicum expungenda sententiis. Populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti, corrues tu, corruet etiam propheta tecum. Pro judicio, non pro comparatione istud, sicut, propheta constituit. Ergo nihil novum in ultione conspicies, sed quod exercuisti in culpis, recognosces in poenis. Populus quippe tuus restitit sacerdoti, idest, a vero pontificatu, consectando idola, recessisti. Contradixisti ergo sacerdoti, ait, cum sacras ceremonias repulisti, cum salutares monitus, et praecepta mores informantia respuisti: et ut impiis ducibus, ita etiam profanis vatibus te tradidisti. Merito igitur utrosque sententia nunc immissa involvet, ut et tu cum prophetis tuis, idest, ariolis conlabaris.

Vers. 6.-- Nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi, et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Idioma Scripturarum est, secundum quod frequenter admonui, ut quoniam ad gentem sermo dirigitur, tum proprio, tum parentis, cujus filia sit, nomine, videatur conveniri. Et ideo cum dixisset, corrues hodie, et corruet propheta tecum: idest, vastationis tuae tempus advenit, et quae olim a 417 discenda et loquenda justitia destitisti, nunc etiam a profana voce cessabis. Subdidit, nocte tacere feci matrem tuam. Id autem non sic accipiendum, quasi per diem loqui permiserit, et tantum nocte reticere. Sed cumulum voluit indictae taciturnitatis exprimere, et ideo, ut ostenderet eam obmutuisse, irruente pernicie, noctis intulit mentionem, ac si diceret, Sic eam effuso moerore convestiam, sicut nox terras operire consuevit, ut sicut generale et commune silentium conditio tenebrosi temporis introducit: ita ista turba seniorum, quam matrem tuam vocavi, quae paulo ante profanitate garrula perstrepebat, sub nocte adversi temporis conticescat. Post vero secundum institutum ordinem, ubi terrore personuit, caussam commotionis adnectit: Conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam. Justum erat (inquit) ut labia plebis meae lugubri silentio clauderentur, quae noluerunt loquendo condiscere. Proinde, quod dixit scientiam populo defuisse, ne tu ad aliquam necessitatem referres, continuo, quid accusasset, ostendit. Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Noluisti (inquit) intelligere, ut bene ageres (Psal. 35.), sed iniquitatem in cubili meditata, pro arbitratu tuo ausa es apud te legis meae membra dirimere, ut justitiae parte neglecta, hostiarum instituta retineres: ideo ibit obviam perversitati tuae digna frustratio, ut non sit licentia offerendarum hostiarum, cui sequendarum non fuit cura virtutum: dura tibi imminebit taciturnitas, quae ab auribus tuis salutares monitus propulisti. Oblita es mei, obliviscar et ego filiorum tuorum, ut quae spontaneam passa es in officiis caecitatem, experiaris acerbissimam de liberis orbitatem. Quod ita sane intelligendum est, ut non putemus illum populum idolis mancipatum, Deo vero, vel hostiarum oblatione servisse, cum haec potissimum fuerit caussa consecrandorum in regione vitulorum, ne per oblationem hostiarum adeundi templum detur illis occasio. Geminus ergo intellectus debet assumi, ut vel sub conditione illius positum sit, ac si diceremus: Etiamsi sacerdotii partes graviter impleretis, nihil profecto ad defensionem vestram valeret, quos morum foeditas arguebat: sed consequenter etiam amitteretis superstitionis vestrae angusta isthaec et ridenda solatia, qui meritorum auxilia perdidistis. Vel certe, quia erant in ipsis Tribubus sparsim habitantes et prophetae et legitimi sacerdotes, aliqui etiam de plebe eadem munuscula offerre consueverant, et per hoc impunitatem scelerum credebant se posse obtinere: his quoque talibus, sub persona populi, comminatur [Ant. comminatus], quod cum irruerit aperta captivitas, etiam illius opinionis amminiculis exuantur qua se erga Dominum, vel ex intervallo, munificos aestimabant.

Vers. 7.-- Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Quasi dedita opera impensoque studio contra beneficia mea populus certare proposuit, ut quanto ego fuissem in largiendo affluentior, tanto hic in abutendo appareret insanior. Denique, cum ita pignorum successibus eum extulissem, ut latissimarum spatia terrarum progrediens cultor impleret: hic actus suos tendentibus 418 in contumeliam meam sceleribus, exaequabat. Prorsus ut videretur vereri, ne plura essent populi membra, quam scelera. Ergo quia gloriam suam in multitudinem tam facinorum posuere, quam militum, ignominia succedente illam mutabo: ut ad extremam videlicet paucitatem, aerumnis consumentibus, perducatur.

Vers. 8.-- Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas. Cum exprobratione totum legendum: id est, sacerdotes, vel illi, qui idolorum erant ministri, et per hoc se Deo immolare dicebant, vel principes cum populis, qui studium funesti erroris induerant, inter caetera, quae plectenda faciebant, usurpabant quoque vocabula ex legis traditione venientia. Nam quomodo circumcisionem ac sabbata servabant Samariticae Tribus, quamvis idolis servientes: ita etiam aliqua instituta legis usurpasse credendum est ipsos ariolos. Per institutionem igitur beati Mosis diversae oblationum species erant, inter quas et ista, quae pro peccato offerebatur. Ex qua tamen adipis certis partibus igne consumtis, reliqua in cibum sacerdotum membra cedebant. Et quia his ritibus propiciabatur Deus, pontifices peccata populi, pro quibus orabant, edere, id est, absumere dicebantur: secundum quem modum, arioli, ut variorum delictorum impunitatem, per lucri sui emolumenta promitterent, dicebant, se populi peccata consumere. Hoc ergo per prophetam nunc Deus, sub voce et. vultu indignationis, exagitat: ac si diceret, En quae prodigia, famam non de ullis unquam pulchris facinoribus, sed de solis flagitiis expetentia, reverendae legis instituta sub verborum usurpatione temerarunt, ut promitterent, videlicet circumvento populo, quoniam si per manus eorum hostias obtulissent, statim fierent innocentes, et consequerentur indulgentiam peccatorum. Sicque sublevabant, id est, consolabantur, et superbire factebant reorum animas, in quibus nihil sinebant de compunctione residere.

Ergo quia nec magister loqui, nec discipulus audire id quod ad salutem attinet, assueverunt, sed utrosque culpa, quae polluit, exaequavit, merito eos etiam sententia sequuta componet, ut fructum operum suorum sine fraude suscipiant, et unam internecionem sacerdos ac populus patiatur. Possumus autem in hoc loco faciliorem intellectum creare, si personam Judae quoque, quem post paululum nominat, inferamus. Ut quoniam et ipsam Tribum, licet minus adhuc ream, non tamen omni ex parte purgatam, seria admonitione castigat, illud quoque jam, quod sacerdotes oblatas pro peccatis hostias comedunt, intulisse videatur, fiatque sensus ejusmodi: Sed quid mirum, tribus a Dei cultu et timore recedentes atque colendis idolis mancipatas, variis sordere criminibus, cum etiam illa pars populi, quae videtur cerimonias adhuc mysticas continere, simili errore lymphetur, et corrupti sacerdotes peccantibus blandiantur, quod eis, videlicet, per oblationem hostiarum, quas ipsi devorant, contingat impunitas? Sublevabant igitur his consolationibus, animos, quos facinorum conscientia deprimebat: et quod sacerdotes impudentissime pollicebantur, hoc libentissime populus audiebat: ideo et in tempore calamitatis, nulla inter 419 plebem erit sacerdotesque discretio, sed qui vixerunt promiscue, viliter etiam interibunt.

Vers. 9. 10.-- Visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt. Cum, inquit, coeperit se exercere ultionis censura, hae mensurae dolorum, quas ipsi in peccatis fecerant, implebuntur, ut experiantur in suppliciis, quod in desideriis perpetrarunt, fornicati sunt quippe, vel obscoenitates, vel profanitates sequendo, nec eos usurpatae puduit foeditatis, ut qui de prima statione deciderant, saltem de secundis remediis cogitarent, et quod non decuerat contigisse, vel frequentare desinerent, sicque imitaretur abstinentiam erroris admota cessatio. Sed cum fornicati essent, non cessaverunt. Ergo quod exercuerunt in viciis, experiantur in poenis, ut comedant et non saturentur, impleantur videlicet afflictionibus, sed ita eas haurire non cessent, ut esuriem quamdam ferre videantur. Neque enim cum fornicationem audis, usurpationem modicam corporalis illius voluptatis existimes, sed sacri, inquit, foederis pacta violantes, omnipotentem Dominum in cujus consortium adsciti fuerant, reliquerunt. Et ideo intelligentiae luce privati sunt, non considerantes post quae religionis insignia, ad quales essent sortes rituum devoluti, quae profecto opinionum stultitia, nequaquam in animos irreperet, nisi eam temulentia conciliaret, et crapula: atque ideo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, adeo, ut prophetarum munus a lignis aridis postularent, et quae essent futura unicuique, baculus indicaret: quam profanitatis speciem Graeci rabdomantias appellant. Spiritus ergo profanitatis, quem, fornicationem vocant, decepit eos, ut discederent a Deo vero, et multis, variisque daemonibus, in ore sane et fronte adulterantium, miscerentur.

Vers. 13.-- Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama: subtus quercum et populum et therebintum, quia bona erat umbra ejus. Non uno, inquit, modo errasse contenti, qui divina instituta contemserunt, commenta anilia sectabantur, ut non solum baculis in fraudem aliquam laevigatis, sed jam colliculis paulo eminentioribus, aut umbris arborum paulo densioribus moverentur, et crederent illic divinitatis esse plurimum, ubi aliquid amoenitatis vidissent. Sacrificabant itaque in verticibus montium, 420 quod historia frequenter accusat, cum dicit de regibus, Fecit hoc aut illud, verumtamen excelsa non abstulit, sed adhuc immolabat populus in excelsis: hic autem adjicit, quod et subtus quercum et populum adoleret incensum, caussamque admirationis exponens, subdidit. Quia bona erat umbra ejus. Repudiantes lucis et luminis conditorem, vere quasi filii tenebrarum, nemoris capiebantur umbraculis. Audiamus ergo, quid poenarum amentia ista mereatur.

Vers. 14.-- Ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint. Commisistis, inquit, turpia, nec ab opere destitistis, ut si non eos quos innocentes, vel eos saltem, quos rei solent sentiretis affectus, id est, ut honesti violatores puderet admissi, sed in operibus noxiis confirmastis audaciam, eo usque sectantes, quae erant probrosa, ut stipitum saxorumque umbras praeferretis elementorum omnium creatori. Hanc igitur impietatem calamitatis ultimae dispungat illatio, ita ut miro genere vindictae ad culparum similitudinem, poena formetur: eoque sit acerbior, quod non fuerit experta censura: libidini siquidem vincentium, sponsae vestrae ac filiae subjacebunt: nec apud aliquos judices istam ignominiam, vel mariti arguent, vel parentes. Caeterum totum flagitium consumetur in dedecus, ut de eo supersit nihil ad reatum. Quasi acute ergo, negata flagitii objurgatione, conclusit, nihil esse acerbius, quam sub conditione servitutis ejusmodi constitisse, in qua extrema necessitudinum flagitia videre pergas, accusare non audeas. Ergo, cum hoc esse miseriarum ultimum praevidisset, quippe quod, nisi captivitas non posset inferre, statim caussam tantae commotionis, praemissorum repetitione subjecit. Quoniam ipsi, cum meretricibus versabantur, et cum effoeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. Nesciunt, inquit, quantum dolorem de perversitate ejus, quae in consortio meo quondam egit, experiar; ideo in necessitudinum suarum dedecore, magnitudinem criminum priorum recognoscent: ut qui effoeminatos et prostibula, a quibus cultum daemonum acceperant, subsequuti sunt, abutentibus se, obscoenis hostibus distrahantur, voluntariae stultitiae fructus in contumeliis, quas tyranni victores intulerint, sentientes.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT IV ( sequitur ).

Vers. 15.-- Si fornicaris tu, Israel non delinquat saltem Juda. Nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven; neque juraveritis, Vivit Dominus, quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. Quamvis universas tribus, idolorum cultibus sorduisse, vaticinii ipsius censura demonstret, tamen deteriorem Israelis statum denunciat, et qui damnationis magis, quam correctionis capax esse videatur: non solum enim 421 profanitatis audaciam intra fines proprios moresque continuit, sed contaminationem quoque fratris quasi lucrum aliquod expetivit. Hoc siquidem, ad crimina sollicitantis studium propheta convincit, cum denunciat Israeli, ut non delinquat saltem Juda, neque enim cura fraternae commiserationis ei fuerat imposita, qui ut sit diligens, admonetur, sed per istam praecepti speciem, etiam illud crimen exagitat, quod similiorem sibi maluerit Judam reddere, quam ut ipse de emendatione quippiam cogitaret.

Fitque sensus ejusmodi: O tu Israel, qui principem erroris secutus, id est, Jeroboam, a germani tui, videlicet Judae, consortio recessisti, non ob aliud, quam ne tibi per honorem templi et sacrorum dierum celebritatem, respirandi atque ad meliora redeundi esset occasio, si non generis, vel criminis tui pactionem tuere, et qui noluisti laudabilem servare concordiam, susceptam semel discissionem teneto, neque in professionem repudiatae germanitatis, astu corruptoris irrepas, sed propria saltem lue contentus, patere innocentiam [Ant. innocentium] manere consortis, et invitare cessa ad eum statum, in quem tu venisse deflebis. Nunc enim majorem in modum imprudentia grassatur, si quorum elegisti remedii timore dissidium, cum iisdem ineas sacrilegii amore collegium. Illum saltem tibi affectum serva, qui peccantibus consuevit innasci, ut te videlicet pudeat deformis admissi. Cur a te scilicet tenue solamen excludis, ut videare deceptus? nam reatum non evadet ascensio; tamen esse aliquid distinctionis inter incautos et procaces indicat, quod alios audacia reddat exosos, alios formido miserandos. Tu autem, cum nullum pateris tuae foeditatis immunem, quid aliud, quam non errore, sed spontaneo detestabilique judicio, te esse nocentissimum, confiteris? Si fornicaris, tu Israel, non delinquat saltem Juda. Cur inquam, istum prioribus jungis errorem, ut minore te dolore periturum, si cum pluribus, quam si cum paucis pereas, arbitreris? Cur prodigus propriorum honorum, etiam fratris jura contaminas? Quid uno tumulo genus omne vis involvi? Patere superesse aliquam tui sanguinis portionem, cujus adjuveris suffragio, reformeris exemplo. Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Juda: nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis, Vivit Dominus. Quomodo Israeli, ne Judas delinqueret, imperasset, per subjecta patefecit, prohibendo ne in Galgala et Bethaven, quae loca erant tribui Judae juncta, studio permiscendae religionis ascenderent, et jurarent, Vivit Dominus; quod ita intelligendum, ut quia in iisdem locis sicut in Samaria vitulos consecraverant, et ipsis etiam veri Dei nomen adscripserant, perque eorumdem nomen numenque jurarent, ideo nunc praecipit, ut quoniam ex vicinitate Judae, illo populi confluebant, ad Bethaven videlicet, atque Galgala, isti illuc ascendere facessant et jurare, Vivit Dominus, id est, in illis locis consensu populi consecratis, ne Judas hac familiaritate verborum deceptus, ipse quoque vitulos primo non horrere, dehinc incipiat et jurare.

Videtur autem et illud ostendere, quod populi confundebat impietas, ut qui videlicet 422 vitulis serviebant, etiam per verum Dominum quem Judas colebat, in quibuscunque negociis adjurarent, et obtestationes suas illius appellatione, constringerent, quasi optimum judicando, utramque appellationem aequo honore venerari, ut hoc colere, etiam illis, qui in fide manserant, persuaderent, et cultum suscipere vitulorum, religionis, inquam, prioris manente reverentia: sicque devotionis non tam mutatio, quam quaedam facta videretur adjectio. Hoc autem contra legis praecepta susceptum, sine dubio cumulata profanitate miseros polluebat. Nolite itaque loca ista, quae celeberrima sacrilegis ritibus effecistis, eo studio frequentare, ut etiam Judae pectora vestro crimine venenentur. Respiciat enim Judas, si adhuc non totus emarcuit, qui status comprehenderit Israelem; et tunc, quid etiam sibi, nisi caverit, impendat, recognoscet.

Vers. 16.-- Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel, nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. Apte prorsus a vacca similitudo suscepta est, ut peccati ipsius species, et tumor peccantium, et mugitus pereuntium signaretur. In cultu, inquit, vitulorum, jugo meae legis excusso, Israelis deliquit audacia, et a virtutis semitis declinavit, credens se opimis bonis suis interpolatione fruiturum: sed impios tanta votorum frustratio consecuta est, ut ad agni exiguitatem de taurina quasi mole descenderint. Sic tota gens, quae confidebat in viribus, gloriam suam ignominia sequente vidit mutatam, et sub pastoris baculo constitutam, tanta quanta solet agnus, facilitate compesci. Neque hoc tamen solum, sed sicut agnus in vasta loca perductus, et imbecillus, et solus, tam matris, quam gregis solatio destitutus, metuit quicquid aspexerit, quicquid audierit: ita etiam gens subjecta hostibus truculentis, per solitudinem cogetur incedere. Quam tamen non usquequaque providentia divina destituit, propter quod dicit, Nunc pascet eos Deus; sed ut impositae calamitatis magisterio intelligat atque fateatur, nec contemtibilia fuisse sacrae legis praecepta, nec sua vel impunita crimina, vel desideria fructuosa, subjungit.

Vers. 17.-19.-- Particeps idolorum Effraim: dimitte eum. Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus, ligavit eum spiritus in alis suis, et confundetur [Al. confundentur] a sacrificiis suis. Postquam Israel de desolatione [Al. de solutione] propheticus sermo convenit, eique finem, quia non fuerat dictis ejus audiens, nunciavit, consequenter moniturus, convertit se ad Judam. Ne enim videretur Israeli intenta censura, Judam reatibus exemisse, qui utique nunquam, nisi voluntario corrumperetur assensu; ideo ipsum quoque simili vigore compellat. Vidisti, inquit, quoniam Effraim a jugo legis meae ingrata et infoelicia colla subducens, idolorum particeps esse decreverit. Nullo ergo foedere tu illi copuleris, sed dimitte eum, et toto, sicut locorum, ita studiorum fine dirimere. Caeterum si ei te ulla societas alligaverit: etiam calamitas, nimirum aequa, corripiet. Vis contagionem profanitatis effugere? vallo continuae separationis ambire, nunquam cum sacrilegis ineas vel publica foedera, vel privata convivia. Quae enim societas luci cum tenebris (2. Cor. 6. 14.)? quis consensus 423 templo Dei, cum idolis? Fornicatione fornicati sunt. Et ne hoc putes contigisse errore deceptis, dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus, dedito studio, et incenso amore, profanitates sequuntur, nec solum in plebeia parte delinquunt, a proceribus ad imos funerea profanitate sunt pervasi. Ideo nusquam eorum sensui coetuique misceare [Ant. miscere], si te castae fidei sacramenta delectant. Provisa est siquidem, o tribus Juda, in adjumentum judicii tui, talium festinata damnatio, ne tu videns differri exitia reorum, fieres etiam incerta meritorum. Adhuc te incolumi, subitus Samariam quasi ventus arripiet, et confundentur a sacrificiis suis, idest, erubescent, et confitebuntur vanitatem spei eorum, qui sibi libertatem et securitatem pollicebatur in iis hostiis, quas idolis offerebant. Alas autem spiritus, quibus gens illigata discesserit, posuit secundum vulgarem opinionem, quae ventorum imagines pennis instruere consuevit. Ergo sic ait: Isti qui sacrilegia sequuti sunt, pessundabuntur, et ad exilia diversa captivitatis turbine perferentur, ut ventorum alis innixi fuisse videantur. Nos autem cum ista legimus, cogitare debemus, quam leviter prophetarum voces vesanus populus aestimaret. Neque enim cum sacerdotes et reges, ac popularis etiam multitudo, in apertum conspirasset errorem, paucis spiritualibus atque pauperibus, aut increpandi, aut concionandi facultas aliqua praebebatur; sed sicut alia Scriptura testatur, arreptitii vocabantur, et publico erant quasi portenta derisui. Tamen isti, et opum et honorum pariter indigentes, merebantur cum Deo inire colloquium: et quasi ab Aetheris solio, in stratas [Ant. instratas] humique cohaerentes animas, proferre sententiam.

CAPUT V.

VERS. 1. 2.-- Audite hoc, inquit, sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auscultate, quia vobis, judicium est. Universa nempe ad sacrilegia vaditis, nec aliquod in peccando discrimen, quale habebatis in ordinibus, praestitistis. Nunc ergo, vel sacerdotati, vel regali dignitate sublimes, et tota Israelis turba, quoniam jam impendit exitium, convenit ut intelligatis, vos non pro viribus, sed pro aequitate judicis disperire. Duas siquidem res, quae viderentur esse contrariae, perpetrastis, ut fieretis videlicet, laqueus et rete, sed ita in montis vertice, ac si in loco speculae eminentis extentum. Hostias vero quas caelorum praesuli deceret offerri, et quasi vehente fumo ad superna portari, has vos, ordine commutato, in profundo mersistis. Illud autem est, quod in sacerdotibus et regibus accuso, quia cum eum locum essent in gente sortiti, ut agerent non minus honestate ac religione, quam potestate ac dignitate reverendi, atque ad id, quod rectum erat, tam sermone, quam exemplo debuerint subditos incitare, illi contra, vel conciliationem criminibus praebuere, vel formam: idque solum de fastigio 424 priore retinentes, ut procul quae fecerant apparerent, laqueos et retia tetenderunt, quibus infoelix turba caperetur, eademque perversitate, sacrificia, inquit, in profundum, idest, quasi ad inferna, vertistis. Quidve, cum ea aut daemonibus mactaretis, aut Manibus? Quia ergo peccandi amore, agendi ordinem confudistis, ita ut quidam in vobis ambitus appareret, discernendi ignorantia, quid sequatur, accipite.

Ego eruditor ero omnium vestrum, ut docente ultione, discatis, quod spreta eruditione, nescistis. [Vers. 3.] Ego scio Effraim, et Israel non est absconditus a me, quia nunc fornicatus est Effraim, contaminatus est Israel: non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. Quanta, inquit, obstinatione deliquerit Israel, nemo magis novit, quam ego, qui peccatorum interiora conspicio. Neque est viscerum ulla pars, quae meum suffugere possit obtutum. Totum eum ergo diligenter inspiciens, cognovi, quia nunc sit penitus fornicatus, penitusque pollutus. Quod ne in excusatione praeteritorum peccatorum dictum putares, quid tali affirmatu indicatum vellet, subjecto statim sermone patefecit. Ait enim: [Vers. 4.] Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum est, et Deum non cognoverunt. Ergo, post susceptionem peccati, dissimulata compunctio, et recepta in pectus, non solum usurpatio criminis, verum etiam emendationis oblivio, ita praecedentibus erroribus antefertur, ut haec sola iniquitas, vel prima, vel maxima censeatur. Non dabunt, inquit, cogitationes suas, ut revertantur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum. Caussam, cur nihil de emendatione cogitarent, hanc esse monstravit, quod immundus spiritus ipse daemon, vel sacrilegiorum amor in eorum medio versaretur. Si enim ex intervallo delinquerent, appropriare eis immundus spiritus crederetur. Nunc autem, cum omne vitae tempus sceleribus impendant, rite sacrilegiorum auctor nequaquam vicinus eorum dicitur esse, sed medius. Illo ergo pectoribus eorum insidente, de emendatione nihil cogitant, et ideo subduntur exitiis.

Vers. 5.-- Respondebit, inquit, arrogantia Israel in facie ejus, et Israel, et Effraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Judas cum eis. Ad similitudinem ruralium laboriosorum, quibus saepe respondet ubertas, et hos, ait, mercedem studiorum protinus recepturos. Digne, inquit, respondebit industria, id est, ut sub calamitatibus erubescant, qui plurimum sibi de criminibus arrogabant.

Vers. 6. 7.-- In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: Ablatus est ab eis: In Domino praevaricali sunt, quoniam filios alienos genuerunt, nunc devorabil eos messis cum partubus suis. Cum dixisset supra, 425 judicantis convenire justitiae, ut qui sceleribus se dedissent [ forte dedidissent], stipendia quoque digna perferrent, Israeli sociavit et Judam, quem, licet paulo serius, in similem tamen reatum noverat esse venturum. Postquam vero justitiam commendavit examinis, ad temporum distinctionem revertitur, et Israelis facta persequitur, quem protinus sciebat esse periturum. Et primum quidem, cum dixisset Judam quoque Israeli in calamitate miscendum, subjecit, quod ad Judam magis respiceret, qui sacratum Deo Templum tenebat. Nam licet pollueretur idolis, tamen etiam hostias offerebat Deo: cumque parum studeret moribus corrigendis, adquisiturum se arbitrabatur de assidua immolatione subsidium. Ergo, in gregibus, inquit, et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. Vadent autem posuit pro Ibant, per praeteriti siquidem temporis declinationem invectio tota detexitur. Superstitionis proinde magis quam religionis caffe gradientes (sic enim hostiarum censetur oblatio, si eis defuerit cura virtutum) non potuerunt invenire Deum illum, ad quem nemo nisi plenae devotionis calle deducitur. Ablatus est ab eis, non quod Deus potuerit auferri, sed quod ita nusquam eis occurreret ejus auxilium, ac si ab eis funditus videretur ablatus. Postea vero ad Effraim, idest, Samaritas vocem retorquens, aliam speciem praevaricationis exagitat, quae tamen vetustatem commissae impietatis ostendit. Quod ita, videlicet, legis statuta contemserint, ut profanis gentibus etiam per connubia miscerentur, studentes prorsus atque properantes, ut generis sui nomen exuerent, et quidvis aliud, quam Dei populus vocarentur. In Domino praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt. Tantum, inquit, odium mei nominis concepere, ut a minis eripi se posse vel a molestiis exui crederent, si in numerum aliarum gentium eorum soboles migravisset. Qua mobrem, nunc devorabit eos messis cum partubus suis: vicinam et impendentem calamitatem nomine messis ostendit: in quo tam germina quam fructus, uno pollicetur gladio demetendos.

Vers. 8. 9.-- Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, ululate in Bethavem, post tergum Benjamin. Effraim in desolatione erit, etc. Quia pronunciaverat, illos brevi tempore consumendos, pondusque sententiae in effectum absque ulla dilatione gradientis, noverat: quasi jam rebus impletis, per eas urbes quae frequentissimae erant, tubis clangentibus, et resonis planctibus jussit indicari [Ant. judicari] quod totum Effraim vastitas occuparet. Omnia autem, quae dixit loca, idest, Tergum Benjamin, quae tribus fuit Judae regioni contermina, Gabaa et Rama et Bethaven, Judae finibus vicina fuisse colligimus. Cum igitur istorum calamitas, quae praecessit, illos solicitos debuerit facere, ipso nimirum timoris exemplo, non solum nihil ad emendationem promovit, sed etiam delinquendi praebuit incrementa. Hoc itaque vehementer exprobrat, et dicit, per id apparuisse pejores, per quod fieri debuerant vel pro ipsa humanitate meliores.

Vers. 10.-- Facti sunt enim 426 principes Juda quasi assumentes terminum, super eos effundam quasi aquam iram meam. Idest, tempore captivitatis Assyriae, quae tribus decem de finibus suis pepulit, Judae principes, quos fraterna calamitate in fletum oportuerat commoveri, ac decorem morum sedulo cogitare, ne et ipsi, videlicet, in similes aerumnas laberentur: non solum nihil formidinis compunctionisve senserunt, sed parricidalem etiam animum publicarunt, addita sibi, videlicet, spatia terrarum, expulso fratre, gaudentes. In die ergo desolationis, idest, in tempore quo Tribus Israeliticae de suis finibus migraverunt, ostendit fidem (subaudis) Judae: cujus latens votum detexit occasio. Atque ita in Levi habuit discrimina germanorum, ut ea sibi etiam commoda fuisse loqueretur: quod sane tanti reatus est, ut coegerit indignationem ulciscentis augeri. Sequitur enim, Super eum effundam, quasi aquam, iram meam: idest, postquam dixerat, effundam, aperte subdidit, quasi aquam. Deterior, inquit, Juda per exultationis istius crimen apparuit. Et ideo mergetur inundatione poenarum, quia cum inter caetera beneficia hoc quoque clementia nostra ei praestiterit, ut timori ejus emendationique Effraim impenderetur exitium: ille est eo abusus ad incrementa petulantiae, germanique sibi credidit non exempla provisa, sed praedia contributa.

Vers. 11. - 15.-- Calumniam patiens Effraim, fractus judicio, quoniam caepit abire post sordem. Et ego quasi tinea Effraim, et quasi putredo domui Judae. Et vidit Effraim languorem suum, et Judas vinculum suum. Et abiit Effraim ad Assur, et misit ad regem ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. Quoniam ego quasi leaena Effraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego vadam, et capiam, et tollam, et non est qui eruat. Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. Graviter se Deus commendat offensum, quod nihil compunctionis de fraterna damnatione susceperit, sed remanens Judas, insultaverit exulanti, laetatus, fines suos quacumque occasione proferri. Hoc ergo peccatum ita graviter aestimavit Deus, ut non admoturum se iram promitteret, sed instar aquae penitus effusurum. Et quia per incrementa poenarum, nocentiorem fecerat Judam videri, quippe qui esset, inundante animadversione, populandus, assumtum colorem perrexit excolere. Aitque ita Judae esse graviorem reatum, ut ei comparatus Israel videatur calumniam pertulisse. Fitque sensus ejusmodi: Si meritorum ratio malum captivitatis exegit, cur Judas et gentium moribus inquinatus, et odio fratris infectus, vim distulit ultionis? Sin autem post tot crimina, necdum mereretur expelli, nonne ille qui captus est, per calumniam magis quam per justitiam docentis oppressus? Calumniam patiens Effraim, fractus judicio. Quid esset calumniam pati, curavit exponere, idest, judicis non aequitate, sed potestate deprimi. Ad eumdem autem sensum respicit, quod ait, Caepit abire post sordem. In superioribus enim et multitudinem et vetustatem peccatorum exprobraverat 427 Israeli; ubi vero Judae crimen agitavit, videlicet, de fratris sui captivitate lucrum quaerentis et gaudium sentientis, idque censuit aliis praeponderare criminibus: eodem etiam tenore subjecit reliqua, ut diceret, et circumventum in judicio fuisse Effraim, et ipsum principia erroris habuisse. Ac si diceret: Tantam crudelitatem, Judas, animi tui publicasti, ut in sceleribus, pro quibus est damnatus Israel, tu horridior vetustiorque videaris. Unde et judicii mei, pro meritorum differentia, modus acuetur, ut Effraim, quasi tinea, interpolem: te vero, quasi inhaerens putredo, consumam. Notum est autem quanto minore, ea quae tinea mordet, quam quae putredo pervadit, exitio consumantur. Et vidit Effraim languorem suum, et Judas vinculum suum: id est, conspicietis, et perferetis uterque vindictam, quae vestris studiis destinatur, nec vobis proderit auxilium a diversis regibus postulare: sed rebus fatebimini, illos vobis corruptionis exempla solum, non etiam salutis subsidia praestitisse. Et abiit Effraim ad Assur, et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. Quoniam ego quasi leaena Effraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Utrique populo promisit se habitu leonis occursurum, sed vehementiam, quam specie non fecerat, servavit in sexu, ut illi se, quasi leaenam, huic vero, quasi leonem diceret apparere. Implevit autem assumtam similitudinem dicendo. Ego, ego capiam, et vadam; et tollam, et non est qui eruat. Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. Nemo est, inquit, pastorum qui pervasam a me praedam ausit eruere: sed despiciens rusticorum tumultum, exeram vires, donec indignationis meae esuries expleatur. Revertar autem ad locum meum, pro cubili posuit, ad quod leo non territus recipere se consuevit. Erit autem istud, donec vos aerumnis doloribusque lassati, meam, inquit, faciem requiratis: quod sane extra regulam susceptae de leone imaginis ex negotii veritate constat illatum. Caeterum, quantum ad comparationem respicit, quis eam faciem visere lassus optaret, cui nec validus potuisset obsistere? Itaque cum assumtam indignationem expressisset, per famem leonis, jam de personae suae majestate subjecit, se ad liberandum non esse venturum, nisi vultum ejus proficiens ipso attritu populus concupisset, et ab eo solo caepisset postulare remedium, a quo supplicium sensisset illatum.

CAPUT VI.

Vers. 1. - 3.-- In tribulatione sua mane consurgent [Al. consurgunt] ad me. Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse caepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus, et sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serolinus terrae. Dixerat quod instar leonis ad venationem progressi, in profanum populum desaeviret, munus videlicet exercens ultionis, quae postquam incitata coepisset impios atterere, non prius a poenarum illatione cessaret, quam illi ad quaerendum Dominum toto deinceps precum ambitu se contulissent. Sed quoniam magna est in ipsa supplicandi professione discretio, et offerunt alteram, 428 solo terrore perculsi, alteram vero, cum metu, etiam ratione correcti, quid in utraque momenti sit, curavit exprimere, ut quamvis una facies appareret ambarum, tamen intelligeremus, quod diversis radicibus niterentur: illa, videlicet, solummodo perturbationis, ista etiam de correctione, virtutis. Quia ergo dixerat, quod nequaquam ad juvandum prodiret, nisi ad quaesitionem vultus ejus, succumbens castigationi gens illa se converteret, pergit necessario, quam supplicationem praestolaretur, exponere, et illius primo verba sub irrisione percurrit, quam pro sui levitate ostendit reprobandam, id est, quae solis vocibus adulatur, cum rerum agitur destituta ponderibus, cujus habitum, et genus, etiam sacrum carmen accusat. Cum occideret eos, inquit (Psal. 34.), quarebant eum, et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum: cor autem ipsorum non erat rectum. In tribulatione sua mane consurgent ad me. Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse coepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus, sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. Cum me, inquit, quaerere caeperitis, non ista, quam gestatis in labiis, oratione placabor, nec si potentiam meam simul clementiamque laudetis, dicentes quod tam sim ad ignoscendum paratus, ut praeveniam vota beneficiis, nec manere quam intuli plagam per spatia bidni sinam, sed tertia die vivificaturus adveniam. Et vivemus in conspectu ejus, quam dederit, vitae foelicitate potientes. Sciamus atque scrutemur eum, qui noctes angorum dolorumque nostrorum, quasi matutinum lumen, expellat, et tribuendis copiis illabatur instar imbris tempestivi et serotini. Ista, inquam, quae sine emendatione morum formaliter soletis cantare, despiciam. At quae referam, contuemini.

Vers. 4.-- Quid faciam tibi, Effraim? quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra (quam praemissis videlicet cantilenis, a me vobis affore dicebatis, ut vestris utar imaginibus) matutinae nubis instar, evanuit, et quasi crepuscularis humor, sole veniente, est siccatus: id est, ita illud quod tibi parcere consueveram, vapore nostrae indignationis absumitur, ut desit unde malorum refrigerium consequaris. Neque id accidit ideo quod mea sit, sed quod tua non sit mutata sententia. Ego enim justitiae et clementiae pariter jura custodiens, nolueram punire quos terrui. Vos autem nec plagarum denunciatione commoti, in effectum coegistis abire terrores.

Vers. 5.-- Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei, et judicia tua quasi lux egredientur, id est, admovi prophetalium comminationum secures, et cum tantis cumulis mala inferenda descripsi, ut rei quique ipso facile consternarentur auditu. Sed quoniam imprudentiam tuam coercere nequivit elaborata maxime terroris ambitio, necesse est invehi, quae non profuit intimari. Ideo judicia tua quasi lux egredientur, ut nemo jam quid merearis ignoret, nec deformitas tua sub aliqua religionis specie, quam in offerendis habuisti sacrificiis, delitescat. Caeterum rerum exitu pendente, colluceat, 429 me bonas affectiones magis quam hostias opulentas expetisse: illumque mihi acceptum fuisse, qui juvando per misericordiam proximo, magis quam imbuendo per sacrificium altari, sedulus exstitisset, et scientiam Dei, praeceptum ejus universis sacrificiis praetulisset. Tu ergo, qui haec didicisse contemnens, nihil de moribus, nihil de virtutibus cogitasti, sed me, quem diuturnis actibus asperabas, laudum et hostiarum muneribus placare posse arbitratus es, rerum saltem periclis, cujus sim gravitatis intellige. Misericordia, quam laudabas immeritus, quasi nubes matutina praeteriit; judicia vero, quibus convictus addiceris, quasi dies adulta lucebunt.

Vers. 7.-- Ipsi autem sicut Adam transgressi pactum, praevaricati sunt in me. Instituto ordine sermonis ingreditur, ut postquam supplicia comminatus, fuerit, materiam eorum, idest, culpas quibus est excitata offensio, subjungat. Unde et hic, postquam claram fore ultionem promisit, quo reatu obligarentur, adjecit. Cujus ut pondus exponeret, antiqui recordatus est exempli. Ubi sane notanda est elocutio prophetae, multis ejusmodi locis, explanationis lumen adportans. Ait enim, Sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me. Non utique quod isti in Paradiso praevaricationem admisisse videantur; sed quoniam dixerat, ita illos, sicut Adam, praeceptum fuisse transgressos, subdidit, eos ibi peccavisse; in eadem nimirum similitudine delinquendo; quod tamen sagacem intellectum requirit. Adam quippe et si violator fuit praecepti, nullis tamen legitur idolis supplicasse, nec aliquod eorum criminum, de quibus Israel arguitur, perpetrasse. Unde ergo illi primo homini degens in summis sceleribus populus comparatur? Haud ob aliud profecto, quam quod et si non aeque sacrilegi, aeque tamen docentur ingrati. Nam sicut Adam, qui in Paradisum, ut inlaboratis copiis uteretur, fuerat inductus, nulla angoris materia, nulla conquestione exorta, seductoris maluit quam creatoris implere mandatum, plusque apud eum valuit blanda de falsitate promissio, quam tot muneribus, tot miraculis, creatoris stipata praescriptio, quae usum videlicet omnium, sub unius pomi exceptione, contulerat: statimque temerator praecepti, experimentum caepit exilii, et summam foelicitatem pene ultima captivitate mutavit, ita ut peccatum ejus arva deinceps, fertilitatem suam negando, castigarent: juxta hunc modum populus Effraim, qui terrae copiis, quasi Paradisi amoenitate, fruebatur, nullam offensionis materiam, idest, nihil quod de Dei indulgentia et liberalitate quereretur, inveniens, quasi solo virtutum odio laboraret, errores praetulit veritati, et ad cultum idolorum, spreta, quae salutaris erat, religione defecit. In eamdem igitur culpam cecidisse dicuntur, cum eo 430 cujus conditionem videntur imitati, et magna ingratarum gentium percelluntur invidia, qui nullius auctorem muneris, tantumque ad evertendum peritum, opifici suo largeque conferenti bona omnia, praetulerunt.

Vers. 8. 9.-- Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine; et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem, quia scelus operati sunt in domo Israel. Quia, ut saepe diximus, non unam quamcumque personam, sed populum coarguit, tum generali oratione, quae sunt acta, percurrit, tum in quibus singulae urbes reliquis quasi amplius commisere, dinumerat. Quamvis ergo tota ipsa regio cultu horreret idolorum: tamen erant sine dubio certa loca, quae eo plus sacrilegii collegerant quo plus, vel de opportunitatibus commerciorum, vel de multitudine incolarum, celebritatis habuissent. Ex his ergo et Galaad et Sichem urbes insignes profanitatibus introducit. Galaad, inquit, praecipua civitas eorum, qui idola fabricantur, haud minus crudelitatis studiis quam profanitatis exultat. Nam quasi fauces latronum, ita ejus municipes sanguini inhiant innocentum. Nam sacerdotum suorum, idest, Aruspicum suasionibus servientes, si quis ad templum Dei voluisset ascendere, hunc illi aggrediebantur in itinere, a templo Dei avertentes, et ad societatem erroris proprii pertrabentes, at si parum suadendo promoverent, etiam coedibus rem gerebant. Propter quod dicit, Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem, quia scelus operati sunt. Primo videlicet ipsi in sacrilegio corruendo, tum quod propria non essent prolapsione contenti, sed alios quoque in similem ruinam, vel suadendo deducerent, vel cogendo. Quod scelus merito pronunciatur, tantum videlicet studium impietatis habuisse, ut etiam invitis et reluctantibus niterentur infundere.

Vers. 10.-- In domo Israel vidi horrendum negotium, ibi fornicationes Effraim: contaminatus est Israel. Ut totam regionem doceat fuisse profanatam, loca etiam diversa commemorat, et sicut supra, Galaaditas, latrocinantum more, ait, viatoribus insiluisse, ut eos a recto calle deducerent: ita nunc horrendum negotium in domo Israelis, vel in Samaria, vel in tota regione, vidisse se pronunciat, idest, totum populum Effraim, absque exceptione, sacrilegiis maculari. Quibus quoniam criminibus saepe jam dixerat impendere supplicia, nunc sola meritorum enumeratione contentus transit ad Judam, eumque commonens, ut sciat severitatem judicis non posse corrumpi, sed se quoque, nisi corrigi festinaverit, similium calamitatum stipendia recepturum.

Vers. 11.-- Sed et, Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. Noli aestimare, o tribus Juda, fore te damnationis immunem, 431 quia in tuis finibus, eunte in captivitatem Israelis populo, subsistit. Praevenerat te siquidem ille in iniquitatibus: fuit consequens ut in miseriis praeveniret. Sed tu, quem comitaris in flagitiis, etiam calamitatibus consequere, hoc tamen deterior aestimandus, quia nihil tibi profuit quod prior est ille damnatus. Pone ergo messem tibi, cum convertero populi mei captivitatem. Vide, inquit, ne dubites, quoniam cum tempus debitae ultionis advenerit, captivitas quam nunc populus meus, idest, germani tui, pronunciante justitia, pertulerunt, convertatur ad te, ut etiam tu similiter demetaris, quia sicut in lachrymis poenitentiae seminantes, revehunt gaudiorum manipulos: ita qui gaudia polluta sectantur, messem dolorum et planctum [F. planctuum] congregabunt.

CAPUT VII.

Vers. 1.-- Cum sanare veltem Israel, revelata est iniquitas Effraim, et Samariae malitiae, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Sedulo curat ostendere, quam sit promtus ad veniam; et quia velut invitus personam vindicantis assumat, si justitia sineret, multo magis multoque jocundius partibus lenitatis usurus. Cum igitur quasi impetum indulgentiae concepissem, inquit, et ad succurrendum miseris meditarer assurgere, converti paululum oculos, ut quos liberaturus eram, viderem. Et ecce in faciem meam iniquitatum, quas Effraim commiserat, agmen insiluit, quodammodo vociferantium, quia nemo talibus parsum iret, quam [Al. nisi] cum labe justitiae, quandoquidem tanto essent odio veritatis imbuti, ut impenso semper studio mendacia funesta construerent. Cum sanare vellem Israel, inquit, revelata est iniquitas Effraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium, Praeter vicia autem diversa morum, sacrilegium in nomine mendacii, sicut supra obscoenitatis, exagitat. Commentati sunt enim, quos venerarentur deos, qui verum Deum colere destiterunt: sicque mendacium deteguntur operati, qui simulachris divinum nomen adscripserunt. Unde et magister gentium, tradidit illos Deus, inquit, in desideria cordis eorum in immunditiam, ut afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverint veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius, quam creatori, qui est benedictus in saecula, Amen (Rom. 1. 24.) Absolvit ergo deliberationem meam, qua parcere cogitabam, commissi ab eis facinoris magnitudo, et in contumeliam sacrae veritatis mendacia fabricatos, non permisit effugere. Inde in omnia penetralia eorum, scitus populator intravit, cum securitate victoris, et cum diligentia furentis ingrediens, ut de his videlicet, quae diripienda erant, nec per negligentiam quicquam relinqueret, nec per abundantiam fastidiret. Furis ergo et latrunculi intus forisque vastantis, et similitudinem usurpavit et nomen, ut ei comparatum hostem non trepidum intelligeres, sed velocem.

Vers. 2.-- Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem 432 malitiam eorum me recordatum. Interpositus est hic versus pro commendatione modestiae. Caeterum ad sequentem sunt praemissa [Al. praemissae] contextum (id est, Fur ingressus est spolians, latrunculus foris). Nunc circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae sunt: et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum, vel partem aliquam commissae profanitatis exponam, ut minora longe intelligant supplicia esse, quam merita. Circumdederunt eos hostes, et potiti eorum, jure victoriae, ita diligenter omnia perscrutati sunt, quasi aut in penetralia domorum fures, aut in agrorum aperta irruissent latrones. Circumdederunt eos adinventiones suae, quae coram facie mea factae sunt, sicut supra dixerat, cum sanare vellem Effraim, revelata est malitia Samariae. Secundum quod beatus David, ex ejusdem populi persona confitetur, Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, seculum nostrum in illuminationem vultus tui; et omnes dies nostri defecerunt, atque in ira tua defecimus (Psal. 89.). Vestris igitur criminibus estis illigati, vestrarum adinventionum pondera sustinetis. Fabricati estis mendacia deorum, sed in veritate dolorum. Quae sint autem, quae revelata dixerit, audiamus.

Vers. 3.-7.-- In malitia sua laetificaverunt regem, et in medaciis suis principes. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente, quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino: extendit manum suum cum illusoribus. Quia applicaverunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus, quasi ignis flammae [Al. flammam]. Omnes calefacti sunt, quasi clibanus, et devoraverunt judices suos. Meminit illius festivitatis et temporis, cujus ordo in Regum historia continetur. Nam cum per stultitiam Roboam, populi fuisset impleta discessio, et decem tribubus praesidere coepisset Jeroboam, dixit, inquit (3. Reg. 12. 26. et seqq.), in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem. Et excogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan, et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis: in similitudinem solemnitatis, quae celebrabatur [Ant. celebratur] in Juda. Et ascendens, altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat. Constituit in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. Et ascendit super altare, quod instruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo, et fecit solemnitatem filiis Israel. Quia ergo refert regem Jeroboam, suae tantum potentiae consulentem, tot miraculis totque seculis commendatum populo veri Dei cultum levi pepulisse commento, 433 totamque gentem ita aulicis profanitatibus obsecutam, ut se nihil de observantia veritatis habuisse, contentius indicaret, certamen quoddam inter adulantium et dominantium impietatem fuisse describit, quisque videlicet in criminibus praeveniret. Regem igitur quasi rebus suis, si ad cultum templi populus ascenderet, diffidentem, spretu religionis laetificaverunt Tribus, de cujus animo scrupulum formidinis abstulerunt. In mendaciis quoque suis principes: idest, vel satellites regios, vel propinquos, mendaciis suis gaudere fecerunt, tantumque fervorem funereis adhibuere commentis, ut instar clibani, cui flamma subjicitur, viderentur ardere. Vel certe ut fermentum solet, in massa quae fermentatur, abscondi, brevique temporis spatio tota coacescit: ita universas Tribus unius viri ad pravitatem vocantis, penetravit et infecit iniquitas. Sicque a virtutis professione degeneres, ut occasione impietatis horribiles, illud tempus dies regis sui appellare caeperint [Al. caeperunt], lusibus videlicet et conviviis celebrandos; tempus, inquam, quo eis vel vita regis sui, vel securitas contigisset. Talem festivitatem consequenter temulentia comprehendit, ut non solum vulgares quique, sed etiam nobiles, quos gentis principes nuncupat, inciperent furere a vino. Ipse autem rex commaculator illius dignitatis, et sacrilegi fabricator erroris, extendit manum suam cum illusoribus, professa adulatione illum palpantibus: ut quia illi corda sua praeparaverant, ut clibanum qui subjectum impietatis ignesceret, ille nocte tota dormivit coquens eos, idest, succensum non removit incendium, sed quasi calcata lignis fornace, securus se permisit sopori, sciens quod per totam noctem eorum temulentia et profanitas decoqueret. Nec opinio fefellit artificem; omni cuim lumine rationis extincto, inventi sunt diluculo ita criminibus aestuantes, ut judices suos, quos videlicet habuerant impietatis magistros, sine ambiguitate superarent. Omnes reges eorum ceciderunt, et non est qui clamet in eis ad me. Quid ergo miraris, si universi cogantur subire tormenta, cum ita universi scelera perpetraverint, ut non dicam popularium, sed nec nobilium aliquis inventus sit, qui lapsum publicae impietatis effugeret?

Vers. 8.-- Effraim in populis ipse commiscebatur: quia supra, gentem praevaricatricem, decursis partibus, judicaverat [Forte indicaverat), populum videlicet obsequutum regibus, ac deinceps principes pariter cum plebibus cecidisse signando, ita ut non esset qui intervenientis munus assumeret: hoc ipsum sequente versu cumulate et breviter indicavit, dicens: Effraim in populis ipse commiscebatur. Idest, non unus aut alter, paucive vel plures de Israelis stirpe venientes, nationum erroribus se inserebant: sed Effraim, totus quantus esse poterat, profanis gentibus se miscebat; ambiebatque ipsum, quo clarus fuerat, nomen abolere, gentiumque potius appellatione censeri. Quod sane desiderium, cum ei semper in adversa erumperet, nequaquam fiebat vel 434 afflictione correctior: et ideo, ut imprudentem eum inter extremas miserias adnotaret, imaginem, protulit congruentem: Effraim factus est subcinericius, qui non reversatur. Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. Sicut panis exiguus et non pistoris arte confectus, sed quasi tumultuarie ab esuriente compositus, quem subjectum favillis non versari, sed ab una tantum parte torreri contigerit, altera videlicet cruda remanente: ita cum vires illius frequens percussisset afflictio, inquit, nihilominus in impietatis studiis permanebat, ut simul et crudus, quia indomitus, et exustus appelletur, quia tabe se gemebat afflictum. Tenuit autem metaphoram, ut quia stultum attritumque populum subcinericio pani, qui non reversatur, aptaverat, vastatores etiam ejus voratores vocaret. Ait enim:

Vers. 9.-- Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. Idest, discretionem boni et mali quam de virtutis meditatione non habuit, neque de verberibus illatis recepit. Sed nescit omnino, qui robur ejus absumerent, et perniciem suam mirabili stoliditate dilexit. Nec sane, quod est ultimum eruditionis genus, vel post experimenta consipuit, sed in insipientia, quam in prima aetate est complexus, usque ad canos ejus, idest, usque ad senectutis tempore, perduravit. Cumulanter, non apparuisse caniciem, sed defloruisse et effusam esse, commendat, idest, ut non propiasse, sed quasi senectutis annos eam implevisse ostenderet: et tamen ignorantiam pravi aut recti, in parvulis vix excusandam, ad extremum usque attinuisse. Jam autem et supra adnotavimus, quia infantiam atque adolescentiam populi, illud quo de Aegypto egressus est tempus, et terram repromissionis occupavit, adpellet. Juventutem autem ejus mediam, quo in illa regione regnavit: senectutem vero, captivitatis annos, cujus finem, renovationem propheta nominat. In qua nimirum instar aquilarum reparata videatur juventute volitare.

Vers. 10. 11.-- Et humiliabitur superbia Israelis in facie ejus, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Et factus est Effraim, quasi columba seducta, non habens cor. Declinationes quidem temporum prophetae licenter immutant, quibus tamen consideratio dictorum, consequentiam possit aptare. Unde et hic humiliabitur posuit, pro humiliata est superbia Israelis in facie ejus. Idest, etiam sibi, quam deformis esset, apparuit. Qui amittens decora securitatis antiquae, squalere se ulceribus miserae servitutis aspexit, et nec sic quidem Deum, quem se offendisse noverat, requisivit. Factus est Effraim quasi columba seducta non habens cor. Quod supra stultitiam usque ad senectam progressam vocavit, hoc nunc implicitatem nominat, fraudibus nimirum patentem seductorum. Nos autem meminisse debemus, omnes similitudines, quas de creaturis sermo divinus consuevit assumere, tam pro vituperatione, 435 quam pro laude posse constitui, sicut nunc, columbis vituperabilem stultitiam propheta composuit, quas in Evangelio Dominus pro laudabili innocentia nominavit. Estote, inquit (Matth. 10.), astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Factus est Effraim quasi columba seducta non habens cor.

Vers. 12.-- Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum, et quasi volucrem coeli detraham eos, caedam eos secundum auditionem coetus eorum. Cum Dei essent auxilio, quem reliquerant, destituti, et frequentibus jam eruptionibus pulsarentur, sicut regum narrat historia. ab Aegyptiis auxilia postularunt, ut eos, adversum Assyrios tuerentur. Sed nihil amplius quam nummorum dispendia sentientes, ab illis capti sunt, quibus eos subjecerat divina sententia. Hoc est ergo quod dicit: Quoniam cum Aegyptios invocarent, ad Assyrios abierunt, quia, Aegyptiis nihil ad juvandum valentibus, Assyrii eos ad regiones Mediae transtulerunt. Et quia columbam appellaverat Effraim, quam etiam coeli volucrem vocat, servans metaphoram, detracturum se eam, et operturum rete denunciat: idest, Vos quidem imperium meum praevaricando, reliquistis, non tamen extra arbitrium meum captivitatem sistetis, sed imminebit vobis, etiam ad alia arva migrantibus, potestatis meae fixa dominatio; et ideo ne arbitremini vos migratione ista periculis omnibus defunctos, ecce praedico, quod illic quoque ultionis meae rete patiamini, nec indignationem meam effugere valeatis, nisi ea studia, per quae suscitata fuerat, corrigatis.

Vers. 13.-16.-- Vae eis quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi loquuti sunt contra me mendacia. Non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant: recesserunt a me. Et ego erudivi, et confirmavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. Reversi sunt, ut essent absque jugo: facti sunt quasi arcus dolosus. Cadent in gladio principes eorum, a furore linguae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti. Necesse est, inquit, calamitate eos imprimente, vexari qui recesserunt a me, et legis meae statuta transgressi sunt, nec semel istud admisisse contenti, omnibus judiciorum meorum, quae ad sanandum illos adhibui, remediis obstiterunt, et quasi donis ac beneficiis redderentur offensi, ita contra meam benevolentiam ingratae mentis scelere certaverunt. Nam sicut jam inde ex Aegypto, ita etiam saepe alias, rerum quoque vocibus obstrepebant, et cum fuissent de angoribus liberati, veris remediis officia falsa reddebant. Hoc est enim quod ait: Adversum me loquebantur mendacia. Idest, non mihi pectore, sed summis labiis subdebantur. Quod ut planius indicaret, objecit, Non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. Ubi enim deest sincerae mentis affectus, a crapulatis fusa supplicatio, rite ululatio nominatur. Denique consequenter adjunxit, Super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me; cum ubertatem 436 videlicet frugum omnium contulissem, ita ut de conviviis ad convivia instaurata transirent, et instar pecudum quibus est innata ruminatio, isti quos vocaverunt cibos, vel laudando, vel instaurando, quasi nihil scientes, melius retractabant, atque a me qui eram abundantiae ipsius collator, jugiter recedebant. Et ego erudivi, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. Cum vero, inquit, tempus fuisset, ut in bella procederent, strenui ductoris munus implebam, ut certaminibus firmarentur lacerti, et victoriae decus dulce gustarent. Illi autem meis adversum me beneficiis abutentes, pectorum quam collegerant, firmitatem in contemtum legis protinus exercebant, et quia jugum hostile depulerant, mihi quoque subjici renuebant, illud operum voce, dicentes, Labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est (Psal. 11.)? Facti sunt quasi arcus dolosus: idest, tantum perversitatis habuerunt, ut viderentur arcus dolosus, qui videlicet, fraude monstruosa, in ipsum [Al. ipsam], cujus manibus tendebatur, tela dirigeret. Sic isti, inquit, audaciam quam adversum hostes suos, meo favore, conceperant, in contemtum nostri contumeliamque vertebant. Codent in gladio principes eorum a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti. Quod duobus intelligi potest modis, et ut videlicet, dinumeratis eorum diversa aetate criminibus, pronunciaverit esse rectissimum, ut principes cum populis interirent: et quae esset subsannatio in terra Aegypti, idest, quae [Forte quas] contemnebant prophetarum minas, ab Aegyptiis auxilia praestolantes, digno fine cognosceret, et ideo quasi insultanter, a convincente, post plagarum dinumerationem videatur illatum, Ista est subsannatio eorum in terra Aegypti, idest, ruina principum atque populorum. Vel certe quia dixerat, reversi sunt ut essent absque jugo: idest, legi Dei colla subduxerant, liberarique ab ejus [Ant. eis] dominatione cupiebant. Non nunc primum id velle ceperunt, ait, sed in Aegypto positi, antequam a Pharaonis liberarentur imperio, et Moysi et Aaron impietate simili resultabant. Corruent igitur in gladio principes eorum, qui ita legem Dei blasphemandi atrocitate, violarunt, ut viderentur non tam errare, quam furere.

CAPUT VIII.

Vers. 1-3.-- In gutture tuo sit tuba, quasi Aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabant: Deus meus, cognovimus te Israel. Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Etiam in superioribus partibus, notandum esse morem prophetici sermonis, admonui, qui quotiens gravi comminatione sonuisset, vel subdendis illico indignationis caussis, vel proferendis similibus exemplis, judicia sua et a fama iniquitatis assereret, et convenire per cuncta justitiae, comprobaret. Ita ergo et nunc, postquam culpas et calamitates Israeliticae plebis explicuit, eamque non solum acerbitate, sed etiam vetustate horruisse monstravit, ne videretur scelerum quidem fuisse convicta, sed tamen vilius aestimata quam Tribus Judae, quae etsi non tantis, similibus tamen sorduisset erroribus: ideo 437 subito ejus quoque captivitatis intulit mentionem, quam post multos longe annos constabat implendam, et ait, In gutture tuo sit tuba, idest, fauces tuae, tubae instar exclament, quia super domum Dei, templum videlicet Jerosolymis situm, quasi Aquila, ferox praedator adveniat. Non quod religio loci, et virtus numinis illic apparere soliti, propugnare non posset, sed quia et ipsius verbis indigenae transgressi sunt foedus, quod inter Deum hominesque fuerat percussum: idest, religionis pacta violaverunt, simulachris Gentium serviendo; fitque sensus ejusmodi: Quanta sit judicantis gravitas, intellige, nec eam Tribum, quae ceremonias legis aliquandiu, te praevaricante, servavit, quae tempore Sennacherib, miraculo maximo est vindicata: quae altaris et Templi agit conspicua et reverenda subsidio, nec ipsum [Ant. ipsum], inquam distuli, postquam in tuos mores dilapsa est percellere [Ant. praecellere]. Frigida namque est, et nihil ad defendendum valens, nominum sola jactatio, et quae impudentiam magis quam religionem judicet confitentis. Id est, quod profanis studiis inquinati, dicere tamen audent, Deus noster libera nos, qui te soli in toto orbe cognovimus, et dato a te Israelis nomine gloriamur. Operum quippe apud bonum judicem graviora sunt momenta quam vocum: et ideo Israelis populus, qui bonum suum cultum, videlicet, sacrae religionis abjecit, inimicis persequentibus subjacebit.

Vers. 4.-- Ipsi regnaverunt, et non ex me. Principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Vetus ista, inquit, erga me populi contumacis insania est: olim meum regimen abjicere [ Ant. abjecere] festinavit. Nam quasi parum esset, quod sicut reliquae in circuitu nationes, regibus magis, quam sacerdotibus obedire decrevit, ita etiam brevi tempore, istam reverentiam, qua a me regem postulaverat, dereliquit, et totus extra dominationem nostram consistere concupiscens, fecit sibi principes, quos nec sacerdotum, nec prophetarum, vel nobilitaret electio, vel benedictio consecraret; sed qui, me quasi nesciente, aulae jura susciperent, sicque contextum in criminibus obtinentes, ut immeritissimis quibusque suffragia et divitias suas impenderent simulachris. Argentum suum et aurum fecerunt sibi idola, ut interirent. De quibus supra dixerat, Et argentum multiplicavi et aurum, quae fecerunt Baalim. Ergo cum essent mea liberalitate ditati, sacrilege abutebantur indultis, de ornamentis domorum fanorumque ludibria fabricantes. Argentum ergo et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Notanda locutio, quam sacrorum praecipue librorum frequentat auctoritas, ubi principaliter id, quod est consequens, collocatur. Id est, fecerunt sibi idola, ut interirent, cum non studio pereundi, simulachra fecerunt, sed quia fecerunt, merentur perire.

Vers. 5. 6.-- Projectus est vitulus tuus, Samaria: iratus est furor meus in eis, usquequo non poterunt emundari? Quia ex Israel et ipse: artifex fecit illud, 438 et non est Deus. In cunctis versibus indignationis plena conquestio. Quod spontanea iniquitate prolapsa sis, inquit, o gens beneficiis tui conditoris ingrata, adversitatis potissimum testimonio comprobatur. Esto enim, ut discretionis tuae aciem copia rerum ac securitas oblimaverit, putaverisque, divinitatem bubulis inesse simulachris (id quippe opinari, etiam finitimas nationes videbas), saltem cum tristibus laeta mutasti, et victor hostis illa, in quibus fiduciam posueras, delubra vastavit, atque ad arbitrium ejus (indignationi tamen meae, quem tu reliqueras, servientis) vel dejecti sunt, vel conflati vituli quos sacraveras, debuisti opinionis tuae crimen horrescere, ut sentires nihil tibi opis ab imaginibus mutarum pecudum posse conferri, quae nec se vel a ludibrio, vel ab exitio vindicassent. Et ut quae sunt acta replicemus, Tu, inquam, o popule, cum esses conscius, quia illis simulachris materiam tu dedisses, tu contulisses effigiem, perque hoc intelligeres, impie te appellare deos, qui tuo beneficio substitissent, quibus sane non vitam dare potuisses, sed formam: tamen, etsi illud omne tempus, quod in otio luxuriante defluxit, his quoque temulentis ritibus occupaveras: saltem, postquam inanitatem culturae talis consequens aerumna convicit, debuisti protinus de emendatione curare, et oblimatum rationis ignem experimentis vigentibus fovere, sordesque tuas, quibus fueras indutus, exuere. Quod quia non fecisti, merito exclamat propheta: Usquequo non poterunt emundari? quia ex Israel et ipse, artifex fecit illud, et non est Deus: quoniam in aranearum telis [Al. telas] erit vitulus Samariae.

Vers. 7.-- Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eis, germen non faciet farinam: quod si et fecerit, alieni comedent eam. Consilia tua, inquit, nisi perturbaret imitatio, judicares non esse deos, quos manu artificis noveras fuisse compositos. Secutus est deinceps hostilis incursus, numina tua cum suis periere cultoribus, nec magis morari vastantes, quam aranearum fila, potuerunt: tamen etiam his rerum periclis obstinatione et imprudentia restitisti, nec sordes profanitatum talium abjicere curasti: merito ergo et vota tua et omnes labores, ita frustratio lachrymosa consequetur, ut non frumentum videaris seminasse, sed ventum, nec spicas sed turbinem messuisse: id est, apud te nihil fertilitatis firmitatisque remanebit, ut solet in culmo, cujus proceritas, per aliquam aeris injuriam, spicae plenitudinem non creaverit. Ita igitur et tu, inquam, nihil emolumenti de tuis laboribus consequeris, nec ulla culturae respondebit industria, sed etiamsi aliquid de reliquiis priscae fertilitatis coeperit apparere, id totum in hostium veniet potestatem.

Vers. 8.-10.-- Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Effraim munera dederunt amatoribus suis. Sed et cum mercede 439 conduxerunt nationes: nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. Repetitu assiduo ea quae comminatur, exasperat, ut adversorum longa descriptio sensum timoris exacuat, si quomodo priusquam puniantur, corrigantur obnoxii, exterriti: proinde jam statum ipsum captivae plebis inducit, et devoratam eam consequenter appellat, quae est posita sub arbitrio consumentium: cuique non amplius ad internecionem supersit, nisi quantum feritas vincentium successibus expleta donaverit. Devoratus est, inquit, Israel, factus est in nationibus quasi vas immundum. Superficies quidem sententiarum resultat: sed quantum ad sensum respicit, explanantur praemissa subjectis. Quid enim devoratum appellasset, ostendit: id est, cujus omne robur fuerit exhaustum, et qui facile posset internecione consumi, si hoc quoque posceret ira dominantium. Porro illi addendis contumeliis, quod minus saeviere, compensant, et ideo non interimunt universos, ut habeant quos semper exhorreant, atque invidisse magis solatia mortis, quam vitae beneficia contulisse videantur. Haud enim miseros fruendae luci, sed ferendo servavere despectui: et ideo ait, Factus est Israel in nationibus, quasi vas immundum. Quod interpretes alii, matulam, transtulerunt. Nunquam, inquit, honesto Israel delegatus officio est, ut post libertatis et dominationis insignia, saltem inter servos liberaliter censeretur, sed quasi vas ad naturae requisita compositum, ita contumeliarum sordibus implebatur. Et bene commemorata nationum conditione, cumulavit injuriam dicendo: Factus est Israel in nationibus quasi vas immundum. Ac si diceret, Heu, heu quam flebilis fuit, et quam magna conversio, ut ille populus, qui solus magisterio sacrae legis inter munda didicerat immundaque discernere, qui ideo segregatus a cunctis erat gentibus, ne eum contagio ulla [Al. ullo] pollueret: nunc earum quoque gentium judicio comprobatur immundus, quae a primis vitae annis usque ad postrema vivendi, squalore flagitiorum omnium sorduerunt. Itaque Factus est in nationibus quasi vas immundum. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi. Id est, quae diximus, Assyrio inferente, patientur. Cui tantum eminentiae in viribus collatum esse perspicient, ut ad eum qui pervenit, ascendisse dicatur. Onager, autem, solitarius sibi, ad Effraim referendum: id est, onager solitarius sibi: Effraim munera dederunt amatoribus. Populus, inquit, Judaeorum, qui nulla externorum patiebantur imperia, sed instar onagri, jugum et onera nescientes; de quibus beatus David in Dei laude cecinerat, Qui habitare facit unius moris in domo (Psal. 67.): singulari videlicet institutione pollentes, in terra Repromissionis fecit habitare.

Hic ergo, inquam, qui expers damnationis 440 humanae, divinis tantum subdebatur imperiis, nunc adeo iratus atque contristatus est, ut beatum se putet, si ei vel servitus honesta contingat. Munera dederunt amatoribus. Sed et cum mercede conduxerunt nationes: nunc congregabo eos. Cum castigari ob profanitates suas decem tribuum turba mereretur, prophetis denunciantibus, Assyriorum eis promissa est dominatio. Sed Judaei, prorsus eum animum comminationibus, quem etiam Tribus, exhibentes, exstiterunt per omnia contumaces, malueruntque vel Aegyptios mercede conducere, quam Assyriis, quibus eos subjiciebat divina sententia, subjugari. Hoc est ergo quod dicit, quia proposito fornicandi, quasi amatores voluerint Aegyptios experiri, et ipsis munera sponte transmiserunt, annuaque stipendia inlatum ire polliciti sunt, si eorum auxilio pellerentur Assyrii, et prophetarum comminatio vinceretur. Dixit proinde, quoniam cum mercede conduxerunt nationes, idest, Aegyptios, nunc congregabo eos in captivitatem, id est, pertraham, et denunciato dominatui Assyriae gentis addicam. Congregabo eos, ait, ne quis videretur effugere. Et quiescent paulisper ab onere regis et principum. Hoc cum irrisione videtur illatum, ut requiem videlicet appellaret eam, quae fuisset illata [ Forte, quam fuisset illatura] captivitas. Id est, quantum consiliis suis studiisque promoverint, recognoscent, cum fuerint congregati, cum in aliena exules arva migraverint, desinentes siquidem vel ab Assyriis imperata, vel spontanea Aegyptiis tributa praebere, totis viribus exsequentur jussa dominorum, ut hoc quod tributa inferre cessarunt, in malorum augmentum sibi cessisse fateantur.

Vers. 11-14.-- Quia multiplicavit Effraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. Scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Hostias affer, affer, immolabunt carnes, et comedent: Dominus non suscipiet eas, nunc recordabitur iniquitates eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra. Et Judas multiplicavit urbes munitas, et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius. Per quam consequentiam delinquendum, Aegyptiorum auxilia convocasset, ostendit: id est, Sanctis monitoribus per omnia resultando, ut sicut spreverat docentes prophetas, ita etiam sperneret comminantes: nec solum sperneret, sed etiam impugnaret: et quantum in se erat, falsitatis argueret, si conductis nimirum Aegyptiis, repulisset Assyrios. Nunc merito beatus Osee, mala ventura captivitatis enumerans, tum supplicia, tum delicta percurrit, et ab Effraim altaria idolis multiplicata, deplorat, atque aras ei vertisse in crimen conqueritur. Ac si diceret: ideo nempe rei divinae instituta curatio est, ut expiarent arae quos flagitia polluissent: 441 nunc autem ita miseros funesta convolvunt, ut nunquam eis gravius, quam apud aras contigerit impiari. Scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Confugiendo ad gentes, inquit, et earum misceri ritibus ambiendo, absolvendam se, gens ingrata a nostrae legis molestiis aestimavit. Sed quoniam praesto est censurae meae, freno atque camo profana contumacium ora conterere, impunitum eis praeceptorum non esse contemtum, ipse pandet eventus. Scribam enim eis multiplices leges meas quae velut alienae computatae sunt. Rem autem quam facturus erat ambitu judicantis expressit, qui scriptam solet de libello recitare sententiam. Leges igitur meas, quae olim promulgatae, Deuteronomii praecipue volumine continentur, multipliciter in eos scribam: id est, exsequar atque cumulabo. Tibi ergo, ut de multis pauca memoremus, in hunc modum sermo concluditur: Quod si audire nolueris vocem Domini Dei, ut custodias et facias omnia mandata ejus, et caeremonias quas ego praecipio tibi hodie, venient super te maledictiones istae, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro: maledictum horreum tuum, maledictae reliquiae tuae, maledictus fructus uteri tui, et fructus terrae tuae: armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. Has igitur leges multiplicaturum se profanatis plebibus comminatur. Hostias afferunt, et immolabunt carnes, et comedent: Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur, iniquitatis [Al. iniquitates] eorum. Populus quidem Samariae, idest, decem Tribus, non minus sacrificia quae vero Deo offerenda erant, quam judicia et praecepta ejus contemserant. Tribus autem Judae, sororia impietate necdum sordescens, tamen curam abjecerat hostiarum.

Ergo in qualitate morum, pergit eos prophetia conjungere, et sub accusatione Israelis, transit ad Judam, ut sicut supra jam fecit, exprobret, quia nihil de morum justitia cogitantes, spem salutis in victimarum tantum oblatione constituunt, et quasi invicem se exhortantium vocem, idest, affer, affer hostias introducit: responditque protinus, Dominus non suscipiet eas, nunc recordabitur iniquitates eorum. Gravitas nimirum consideranda judicii: dicit enim, se tunc praecipue in memoriam eorum iniquitatis adductum, cum illi, sub conscientia contemtae neglectaeque justitiae, offerendis arbitrati sunt se victimis protegendos, cum utique munera tum grata sint, cum non ab inimicorum, sed a carorum personis fuerint oblata. Caeterum contumeliae propius est, si ei, quem criminibus asperaveris, levia munerum, quasi non supplicantis sed donantis ambitu, largiaris. Vobis ergo convenit illa sententia quam sensit Cain parricida, ut immoletis carnes, ipsique eas, non suscipiente Domino, consumatis. Quidni cum ille obedientiam malit quam sacrificium, et justitiae curam plusquam holocaustum? Nunc ergo potissimum, inquit, accelerat ultionem, quando vos liberationis vestrae fiduciam in effundendo pecudum 442 sanguine collocatis. Nunc visitabit peccata omnium qui in Aegyptum, scilicet, et animo convertuntur et precio; totus quippe pariter Israel, idest, tam Juda quam Effraim, ita sunt proprii Creatoris obliti, ut cum eum sibi infensissimum reddidissent, nihil de emendatione curarent. Sed partim instaurandis munitionibus, partim conducendis nationibus opes suas operasque consumerent, quasi a sacro carmine denunciatum esse non nossent, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Istorum ergo ita crevit impietas, ut omnipotentem judicem cum ad iracundiam promovissent, fore se nihilominus beatos, per suam arbitrarentur industriam: si videlicet adversum eruptiones hostium, munitiones plurimas fuissent fabricati, sicque manerent, non solum non adjuvante Deo, verum etiam pugnante, felices. Ideo, inquit, percellet eos digna frustratio, ut munitionibus suis conclusi videantur potius quam defensi: omnesque ejus modi aedes saeviens flamma consumat. Quae cum ita sint, idest, cum justitiam Dei nec aliqua impediat difficultas, nec fraus ulla deludat:

CAPUT IX.

Vers. 1.-- Noli laetari, Israel, noli exultare, quia a foedere legis sacrilega pollutione discesseris. Id est, ne tibi aestimes impune cessurum, quod te reliquis gentibus miscuisti. Fugae enim talis ambitio, non te vanae quam optaveras, libertati vindicat, sed severae tantum subjicit ultioni.

Vers. 2. 3.-- Dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. Non habitabunt in terra Domini. Noli, inquam, o gens nostra, impudenter laetari; sed scito, omnia votiva tua mutaturam te esse contrariis: non solum enim in religionis officiis, sed etiam in omni actione vilis et intemperans exstitisti. Dilexisti nempe mercedem super omnes areas tritici: idest, Nihil melius, nihil amabilius terrarum ubertate et ventris impendiis censuisti. Tota ergo tibi et frugum et fructuum subducetur ubertas: utque magis vota discrutient, diu apparens vindemia ita subitis disperibit procellis, ut in dolorem tuum, non solum laesa, sed etiam mentita videatur. Verum quid ego minora damna commemoro, cum penuriam tuam consequantur exilia, nec vobis colendi patrii soli ulla detur facultas? cujus tamen calamitatis magnitudinem non poteris, quasi conquerens, admirari. Terrae enim istius, quantum ad studia respicit, voluntarius desertor fuisse convincens: Assyriorum namque et Aegyptiorum tum crimina, tum auxilia concupisti. Qua ergo impudentia regionis istius fertilitatem capessas, cujus insignia et in ritibus et in moribus respuisti? Abibis potius, illo pulsus, quo isti ante corruptus voluisti. Et sicut ad Aegyptum voto, ita ad Assyrios captivitate profectus, eam penuriam sustinebis, ut pollutis et obviis cibis cum dolore vescaris.

Vers. 4.-- Non libabunt Domino vinum, et non placebunt; ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium: omnes qui comedunt eum, contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum, non intrabit in domum Domini. Mala jam captivitatis exsequitur, et dicit, 443 quoniam, cum rerum copiae extrema egestate fuerint mutatae, nec felicitatis aliquid nec consolationis occurrat, transigentque omne tempus in luctibus: quippe qui nec sacrificium Deo sinantur offerre, nec de expiatu aliquid sperare culparum: per quae videlicet officia, Deo se placituros esse arbitrantur. Omnis ergo eorum oblatio, non feriis, sed inferiis aptior, polluet potius quam purget adeuntes: quia panis eorum, animae ipsorum, non intrabit in domum Domini. Eadem est, quae in superioribus fuerat, intenta sententia, cum repudiata a Deo sacrificia, ipsorum qui obtulerunt esse dicuntur. Ergo et nunc, inquit, repuli eorum oblationes, quos ob nimietatem criminum, etiam de solo patrio commotus exigi: ipsorum funebri cedet alimoniae panis ille quem in domum Dei non merentur inferre.

Vers. 5. 6.-- Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate, Aegyptus congregavit eos. Memphis sepeliet eos. Desiderabile argenti eorum urticae haereditabunt, lappa in tabernaculis eorum. Quamvis major sit beato Oseae intentio, decem tribuum gesta percurrere, atque eorum vel exaggerandis criminibus, vel explicandis calamitatibus immorari; tamen pro potestate vaticinii, quae Judae quoque Tribui accidere, attingit. Et quoniam novit Jerosolymitas, sed paulo tardius, pro aequatione meritorum, Samaritis similia latum ire: Templi etiam sacrificiorumque commeminit, toti quasi genti, quod duabus praecipue Tribubus concordet, adscribens. Proinde, cum diceret eos oblationum per quas se purificari aestimabant, solatia perdidisse, excoluit incidentem colorem. Et quia ejusmodi officiorum inquinata cessatio his praecipue crudescit diebus, quibus exercebatur jocunda solemnitas ideo ait, Quid facietis in die solemnitatis Domini? quae vos videlicet tenebrae, quae amaritudo, quis animi angor implebit, cum illum festivitatis Dominicae diem, quem insignem vobis ante et dulcem coetus populi cantusque reddebat, exules, inviti, in vinculis et in servitute barbara transigetis? Et quoniam per occasionem Effraim, etiam quae essent, ut diximus, Judae ventura signavit, sequitur: Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos. Cum regionem eorum hostilis dominatio populata fuerit, inquit, cunctis Tribubus continget, exsequente supplicio, quod antea peccante desiderio perpetrarunt: ut sicut pars in Assyrios ducta est, ita etiam partem Aegyptus congreget, et Memphitica terra susceptos consumat. Id autem post victoriam Nabuchodonosor, qui Jerosolymitas eruit, illis accidisse Judaeis, quos agrorum cultores Babylonii reliquerant, et beatus Jeremias, et Regum narrat historia. Quod autem subjicit, Desiderabile argenti eorum urticae haereditabunt, ex usu captivitatis evenire, utinam nos lectio tantum, et non etiam experimenta docuissent. Constat quippe, vel aedes magnis sumtibus 444 fabricatas, cum defecissent incolae, sylvis fuisse contectas, vel plerumque etiam auri et argenti defossos thesauros, his qui occuluerant, interemtis, in continuam oblivionem perisse.

Vers. 7.-- Ver erunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israel, te stultum prophetam, insanum virum spiritalem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudo amentiae. Oportuerat quidem, ut ratio te potius ad discernendum, quam calamitas erudiret. Sed quoniam rationis velut prorsus imparticeps, flagra et stimulos exegisti, vel nunc jam, cum visitationis, idest, damnationis tuae tempus advenit, expergiscere, ut quid merearis, intelligas. Et studiis tuis deberi stipendia tam dura, fatearis, quae te, utique despectu spiritalium magistrorum, collegisse perpendis. Eo siquidem usque furoris eruperas, ut prophetas, qui ad sancti Spiritus loquebantur arbitrium, et quae te manebant, parentum studio, nunciabant (si forte ageret formido praemissa, ne inveniret ultio quos puniret) in eos non solum nihil supra reliquos praevidere, sed etiam humana ratione dicebas privatos, et quos vesania potius quam revelatio commoveret. Ita autem per abundantiam profanitatis, appellari illo tempore prophetas solitos fuisse, Regum quoque pandit historia. Nam cum in Ramoth Galaad, missu beati Helisei, propheta quidam, ut Jeu in regem ungeret, advenisset, circumsedentes proceres dicunt ad Jeu, Quid sibi vult fanaticus iste? (4. Reg. 8.) Ita igitur apud eos exsoleverat divini sermonis auctoritas, ut praecepta virtutum, jam non esse mendicantia, sed furiosa censerent. Cujus criminis magnitudinem concionator horrescens, judicanter exclamat: Propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudo amentiae. Ac si diceret, non est hic simplex quidem error, sed multiplicata dementia, videlicet spiritales magistros et prophetico splendore pollentes, eo potissimum tempore, quasi stultos vesanosque despicere, quo ipsi tantam egestatem prudentiae sustinerent, ut deos esse quos conflaverant, aestimarent.

Vers. 8.-- Speculator Effraim cum Deo meo, Propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. Hic quidam nomine Effraim significatum Jeroboam putarunt, quem, et de Tribu Effraim venisse constat, et studiosum culturae templi fuisse, atque ob hoc in offensionem incidisse Salomonis: sed postquam tribuum imperium adeptus est, auctor etiam profanitatis evasit, ad cultum vaccarum subditorum corda traducens. Ergo nomine Effraim, appellari Jeroboam putant, qui ideo speculari cum Deo dictus sit, quod prius et curam religionis habuerit, et diligenter quae fuerant recta, conspexerit. Sed qui olim, inquam, erat Propheta, ita subito ad prava, defecit, ut ruina et laqueus suis sectatoribus redderetur. Quidni, cum in domo Dei sui quem elegerat, quanta est maxima versaretur insania? 445 Verum hic locus hoc modo potest compendiosius explicari, ut dicamus, quia de contumeliis prophetarum assumta conquestione, ex eodem illud tenore subjecerit, ac si diceret: O tu popule, profanis ritibus subjugate, ad cumulum iniquitatis tuae spiritalium magistrorum contumelias addidisti, ita ut prophetas Dei insanos, et spiritales magistros, stultos, vocares; quae amentia de magnitudine iniquitatis erupit. Audebas quippe interdum quoddam cum promissis eorum inire certamen, et dicere: Ecce speculandi munus ambo pariter sortiamur, et conspicemur, utrum illa omnia veniant, quae isti nobis ventura denunciant. Addebasque, nihil aliud prophetas debere censeri, quam hostilem laqueum, in ruinam miserorum civium fabricatum. Sicque blasphemiam contumeliis copulantes, in domo Dei prophetarum esse insaniam dicebatis. Quam opinionem, sane maximi esse sacrilegii, invectio subjuncta convincit.

Vers. 9.--Exclamavit enim: Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa [Al. Gabaam]. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. Non est, inquit, tale facinus ut censura judicis valeat ipsius oblivisci. Et quoniam historiae veteris fecerat mentionem, ait: Recordabitur iniquitatis eorum: et vindicabit, inquit, praesentem contumeliam prophetarum: non serius quam si illud crimen ad examen adduceret, quod ante regum aetatem, Judicibus gentem Judaeam regentibus, perpetrarunt. Illo siquidem tempore levita quidam cum ad habitationis propriae locum rediret, in urbem tribus Benjamiticae, cui nomen erat Gabaa, die jam advesperascente, deflexit. Cumque nullum illic hospitem reperisset in publico, cum propria uxore consedit. Sed perdita civitatis juventus, non contenta diversorii negatione, peccasse, sacerdotis conjugem in usum obcoenitatis arripuit, tantumque insolentissimae foeditatis exercuit, ut illusa mulier, sicut amiserat pudicitiam, privaretur et vita. Sed postero die levita consurgens, jumento suo extinctae conjugis cadaver imposuit, idque in frusta concidens, per omnes Tribus gentis illius destinavit, ut caussa tam trucis spectaculi cognita, communem arriperent ultionem. Sicque Gabaonitis bellum, nisi noxios traderent, indicentes, tertio, vix superatos, delevere conflictu: ita ut de tota Tribu Benjamin, non amplius quam quingenti homines superfuisse referantur (Judic. 19.). Illi ergo sceleri praesens peccatum propheta composuit, quod videlicet perpetrabant, spiritales viros stultos et vesanos vocando. Commendat autem reverentiam prophetarum aequatio facta culparum, quorum honorem audaci tamen sermone violatum, ostendit non ad minorem reatum valere, quam illum, quem obscoenitas quondam publica, et eadem cruenta atque incesta contraxerit.

Vers. 10.-- Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelfegor, et abalienati sunt in confusione, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. In unum colligit quae diversis gesta sunt temporibus, ut exaequet, 446 sicut diximus, reatum religionis violatae et contumeliae prophetalis. Fecit autem excessum in laudem parentum, per quam, degenerantibus filiis, crescat invidia, appareatque a quo culmine sanctitatis, in quae criminum profunda descenderint. Cum densis, inquit, impietatis vepribus squaleret et tegeretur natura mortalium, Abraham, Isaac et Jacob, generositatis judicia praestiterunt: ita suavitatem debitae erga Deum confessionis, quasi uvas ficusve parientes, quam illorum fidem atque virtutem, non pro sua paucitate despexi, sed tanto majoris honoris et gratiae judicavi, quanto plura gentium profanarum exempla contemserunt. Sicut ergo vitem in vasta solitudine germinantem, sicut ficus praecoquas, in quarum appetentiam et tempestivitas commoveret et suavitas, ita eos in gremium meum debita sedulitate collegi, ne quid de eorum aut fructibus periret aut laudibus. Sed cum ego appellari Deus eorum, qui eram rerum dominus, elegissem, sobolem quoque eorum multiplicare perrexi, sed degener populus, et malorum suorum pariter, et conditoris oblitus, ad cultum eorum idolorum, quae sola consecrasset obscoenitas, introivit: ad Beelfegor videlicet quam figuram Priapi dixerunt tenere. Id autem commendat historia libri Numerorum, id est, quia secundum consilium Balaam, instructae Madianitarum mulieres Israelitico exercitui obviam meretricio habitu gestuque processerunt, ut cum illos in appetentia libidinis concitassent, non prius stupri facultatem praeberent, quam Beelphegoris idoli sui sacrificio polluissent. Denique talis in populum plaga surrexit, ut viginti et tria millia uno die pariter interirent. Confusio ergo comprehendit obscoenos, ne minus abominabiles Deo fierent, quam ipsa idola, quorum consectatione [Ant. consectationem] deliquerant. Haud igitur illius aetatis populi, quos Osee propheta compellat, in Beelphegor peccasse dicuntur; sed quia commemoratio antiquitatis inducta est, et sanctorum patrum laudata generositas, quae posteri eorum diversis aetatibus commiserunt. explicantur, ut quorum similes sint, hi qui in praesenti arguuntur, appareat, ac si eis diceretur: En, in quae dedecora ab illustri stirpe fluxerunt [Ant. fluxerant]. En, quibus tantae fuit paternae dignitatis oblivio, ut cum majores eorum in salutem eligi, mundo pereunte, meruissent, isti deinceps, stultitia in eis et obscoenitate certantibus, Priapos vitulosque venerati sint.

Vers. 11. 12.-- Effraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu et ab utero, et a conceptu. Quod si et enutriverint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Sed vae eis, cum recessero ab eis. Effraim, inquit, quasi avis avolavit. Jam supra dixerat, Factus est Effraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Iste ergo populus qui noluit inter pia impiaque discernere, sed factus est abominabilis sicut et ipsa simulacra, merito tanta in captivitatem velocitate transferetur, ut non tam ambulasse quam volasse videatur. Nec tamen sola exilii flagra patietur, sed praecedens 447 inopiae morborumque calamitas filiorum consumet examina, ut puniat orbitas eorum pectora, quae prius foecunditas efferebat. Gloria eorum, inquit, a partu, et ab utero, et a conceptu. Quod si enutriverint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Id est, cum aeternum judicem criminibus asperassent, nihil de ejus placatione curantes, multiplicandis tamen familiis gestiebant: eam felicitatem suam gloriamque censentes, si liceret tum sociare nubentes, tum spectare gravidas, tum audire parientes. Illic ergo eos feriam ubi maxime laetabantur, ut non eis liceat filios nutrire susceptos, vel si contigerit nutrire, depereant, donec ad solitudinis squalorem optata dudum soboles defectu perducatur, sicque sentiant quia cum non possit bene esse his quos desero, multo sit his deterius quos depugno.

Vers. 13. 14.-- Effraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine, et Effraim educet ad interfectorem filios suos. Da eis, Domine: quid dabis, Domine? Da eis vulvam sine filiis, et ubera arentia. Etiam apud alios prophetarum descriptam Tyricae civitatis amoenitatem et frequentiam legimus: ita ut eam meretricem, beati Jezechielis Canticum nominaverit, propter multitudinem videlicet carminum, quibus tota urbs per noctem in luxuria concrepabat. Quia ergo hic Samariae mutationem populo comminatus erat, ut augeret sensum doloris, pulchritudinem ejus, quae fuit in prosperitate, miratur, ac si diceret: Calamitatis istius magnitudinem, qua de finibus suis Judaei, consumta sobole, migraverunt, non bene intelligit nisi qui priora considerat: tunc enim advertet, quanta in deterius fuerit facta mutatio, cum cogitarit, quanto prius laetitiae flore vernaverint. Effraim, inquit, ut vidi [Ant. vidit], Tyrus erat, aestuans populus, affluens copiis, perstrepens lusibus, resonabatque carminibus, ut cujus situs ita et a litore et a continenti venientibus arrideret, ut posset dici, ipsa ejus fundamenta in quadam pulchritudine constitisse. Sed huic, inquam, civitati, deliciis quidem circumfluenti, nullum tamen sibi de justitia et religione praesidium comparanti, ut ad interfectionem suos filios educeret, imperavit, saevientiumque hostium pateretur arbitria, quae nostrae legis praecepta calcaverat. Mutatis autem in declinationem temporibus, quae adhuc sub Nabuchodonosor futura sunt, quasi alia facta commemorat. Effraim ergo, id est, Samaria reliquarumque Tribuum multitudo, tanto est ulciscentis terrore compressa, ut sobolem suam ipse prope interficientibus praepararet offerre. Quod utique non agendo implesse dicitur, sed merendo. Fit autem de consuetudine Scripturarum quasi schema dubitantis, et sub rogatione, quid veniat, nunciantis. Da eis, Domine: quid dabis eis? Vulvam inquit, sine liberis, et ubera arentia. Ea, inquit, plaga condemnet, sciantque se internecione delendos. Supra enim dixerat, quod si enutrissent filios, orbitatem illorum illico sustinerent, nunc autem 448 addidit, arida ubera, et prodigialem sterilitatem foeminis, ingerendam, ut populorum, quos depasta est captivitas, etiam reparatio desperetur.

Vers. 15-17.-- Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos, propter maliciam adinventionum eorum. De domo mea ejiciam eos, non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes. Percussus est Effraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus: non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. In Galgal quidem praecipue idola coluisse referuntur, et ideo omnes eorum nequitias ibi collectas esse, pronunciat, propter quas eosdem se odisse testatur. Putaverunt autem quidam, quia propter Saulem, loci quoque hujus sit recordatus propheta. In Galgal enim suscepit gentis ipsius principatum; quae quoniam, Jeroboam auctore, vitulos videlicet consecrante, deliquerat, ideo pro occasione praesentis reatus, etiam illum originem accusat erroris, cum, sacerdotum regimine fastidito, esse sub regibus ad similitudinem vicinarum gentium, concupivit. Sic ergo ait, Omnes nequitiae eorum in Galgal. Ac si diceret, ista quae nunc devoravit impietas, inde habuit caussas, illic suscepit exordium, ubi rempublicam de sacerdotali ad regiam transtulerunt. Sed hic sensus videretur esse subtilior, ille autem clarior et validior, institutae concionis tenore, in Galgala et in aliis locis cultum arguit idolorum, propter cujus errorem, ejecturum se eos de domo sua, justus arbiter comminatur, eique sententiae, aliud quod magis urat, adjungit: id est, Non addam ut diligam eos. Quod et in principio filia illa, Absque misericordia, futura signavit. Ejiciendas autem de domo sua tribus, id est, de terra Repromissionis, annunciat, quia quantum ad Templum respicit, olim ab eo, Jeroboam regis per funesta commenta, discesserant. Severitatem igitur, qua de finibus propriis ejiciuntur profani, fixam in eos mansuram promittit, ut videatur nullius misericordiae successu temperanda. Quod, quoniam grave animadversionis pondus docebat, statim caussam quae esset magna, subjecit. Omnes enim, ait, principes eorum recedentes. Quod utique ita posuit, non ut solos optimates lapsos in peccata signaret, sed ut de vulgi iniquitatibus dubitatio nulla remaneret, cum nec de principibus aliquis, qui non a cultu Dei recederet, exstitisset. Reliqui sane versus geminant sententiam paulo ante praemissam, idest, per quam eis et orbitatem et sterilitatem pariter fuerat comminatus. Percussus est Effraim: radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, erunt vagi in nationibus. Ipsos, inquit, hauriet captivitas, sobolem vero eorum, qua nihil dulcius est parentibus, calamitas multiplex variaque consumet.

CAPUT X.

Vers. 1-3.-- Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei; secundum multitudinem fructus sui, multiplicavit 449 altaria. Juxta ubertatem terrae suae exuberavit a simulachris. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Ipse confringet eorum simulachra, depopulabitur aras eorum, quia nunc dicent, Non est rex nobis, non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? Una eademque materia est per quam prophetae currit oratio, id est, populi illius exaggerare crimina, denunciare supplicia, et ideo plerumque similes, et eosdem retractat colores; quantum tamen potest, aliquid quo noventur, admiscens; igitur frondosam vitem nominans Israelem, fructum ei adaequatum esse pronunciat. Haec autem vinea, cum translata de Aegypto, terram Repromissionis implesset, diffusis, inquit, constitit laeta palmitibus, et tantam ubertatem fructuum, id est, filiorum nepotumque produxit, ut angusta terrarum quas acceperat spacia redderentur. Sed, quid profuit auctus sobolis contigisse, cum ita in contrarium erumpere studuerint, ut in meas contumelias, qui tanti muneris auctor fueram, pro numero multitudinis armarentur, et quasi copias suas sceleribus aequare contenderent: publice privatimque deos sibi quos colerent, fabricarent? Sicque illa vitis, quae de electorum patrum fuerat stirpe plantata, in botrum amaritudinis, et in palmitem Sodomorum est conversa, ut tam populares quique, quam principes, non tantum neglexisse justitiam, sed eam etiam impugnasse gauderent. Ergo Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Idest, intentione tota a me separati sunt, et a cultu legis firmata discessere sententia. Quid superest, nisi ut fixa clade depereant, atque opinionis suae intelligant vanitatem, qua se ita assueverant consolari, ut dicerent, meliorem statum suum vel sub captivitate censendum, quam cum a sanctis 450 aut pontificibus gubernabantur aut regibus? Inter se igitur, ait, per impudentiam colloquentur, quoniam tunc sicut quamdam obtineant libertatem, qua nec legi cogantur obedire, nec regi; quippe quorum principem hostis abduxerit, et qui religionis jugum, antiqua profanitate, depulerint. In his ergo, ait, sceleribus gestientes, felicitatem putant, quod non ad diuturna regum suorum vocentur officia, sed procul degentes annua victoribus tributa dependant. Sicut enim illi, de quibus ait Apostolus, Desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immundiciae omnis et avaritiae (Ephes.4.); vel sicut illi quos innuit propheta, quia dixerunt, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster est dominus (Psal. 11.)? ita et de istis beatus Osee pronunciat, quod eo usque profanitatis eruperint, ut vel dixisse vel dicere posse videantur, Non est rex nobis, non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? idest, a divini timoris molestiis sumus absoluti, nec habemus regem, qui hanc dictorum licentiam possit ulcisci.

Quod quoniam gravem bene consideranti movit horrorem, increpat et exclamat, [Vers. 4.] Loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos apri, scilicet quibus cordi sit, tanta dementia iniisse vos foedus cum extremis calamitatibus, sentietis, adeoque omnes vestrae regiones diversis cladibus implebuntur, ut in ipsis terris pericula magis videantur pullulare quam germina. Competenter autem, quia eos non negligentia, sed studio deditaque opera peccavisse signaverat, sulcos nominavit, impressos arvis, in quibus amaritudo judicii, id est, vindictae severitas nasceretur. Ideoque se nossent, quod seminaverant messum ire.

LIBER TERTIUS.

CAPUT X ( sequitur ).

Vers. 5. 6.-- Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Effraim confusio capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. Hunc locum traditio Judaica ita consuevit exponere, illis videlicet temporibus, quibus necdum fuerant Israelitae ad Medorum arva translati, sed in propria adhuc regione sistentes, Assyriis tributa pendebant, exhausto aerario, vitulos quos colebant pro vectigalibus Assyrio fuisse directos. Quos tamen, cum Jeroboam aureos fabricasset, ab Aedituis suis, quibus 451 eorum fuerat delegata custodia, aere fuisse mutatos. Cum ergo necessitas exstitisset, ut ad supplementum tributorum etiam vituli mitterentur, luxerunt quidem populi, qui se aestimabant numina perdidisse: fraudis vero conscii resultavere custodes, quia translatis alio simulachris, etiam inquisitionem furti ulterius timere desiissent. Quamvis autem huic sensui occasionem praestitisse lectio videatur, tamen potest etiam sub tenore institutae ab initio explanationis liquere, ut postquam comminax denuntiarat auctoritas, quod per sulcos agri, amara miseris ultio germinaret, statim caussam indignationis, suo more, subjecerit. Vaccas Bethaven, inquiens, coluerunt habitatores Samariae, id est, regiae civitatis, qui alios debuerant ab errore revocare, ad exigua oppida, adoratum vitulorum imagines, cursitabant. Post quae sequentis versus, per hyperbaton, ordo mutetur, fiatque ista distinctio: quia confundetur populus Samariae, cum vilitatem et inutilitatem deorum ejus, adversa detexerint. Nam cogente penuria, etiam ipsi ad vectigalia supplenda jungentur; non plus videlicet habentes momenti, quam ratio poscit metalli. Et ideo infelix populus eos lachrymis prosequetur, quos paulo ante cum honore maximo et ariolorum gaudiis consecraverat. Confusio Effraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua, cujus tantam nimirum deformitatem et tam acerbum stipendium recognoscet.

Vers. 7. 8.-- Transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aquae. Disperdentur excelsa idoli, peccatum Israelis, lappa et tribulus ascendent super aras eorum, et dicent montibus, Operite nos, et collibus, Cadite super nos. Quantum ad divinam pietatem clementiamque respicit, inquit, volueram ut fieret eis terrae suae longa et secura possessio, sed gravia eorum sacrilegia restiterunt, et regem, id est; regnum suum, celeri compulerunt [Ant. compulerant] fine deleri: ita ut instar spumae aquae cursibus innatantis, et profanitas gentis laberetur et dignitas. Cunctis igitur delubris, quorum frequentatu consueverat me asperare, hostili igne consumtis, aras eorum dumeta convestient, ita ut qui reliquus fuerit, vel pudoris sui, vel timoris impulsu delitescere cupiat, si non datur aliter, vel sub montium aliquorum ruinis. Notandum autem, quia hunc versum et in Evangelio Dominus assumserit (Luc. 23. 30.), ut metuentium vota signaret, atque de Scripturarum more descendat, prolatas in caussam aliquam sententias ad similia negocia decenter assumi.

Vers. 9.-- Ex diebus Gabaa, peccavit Israel: ibi steterunt: comprehendit eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. Jam supra temporis ipsius intulerat mentionem, ubi ait, quoniam hi quibus erant prophetarum dicta derisui, ita peccaverint, ut illa Gabaonitarum juventus, quae uxorem levitae usque ad interitum polluisset. Sed ne esset jejuna repetitio, quos ibi contulerat, hic proponit dicens: Simile crimen videri quidem illorum, qui incesta obscoenitate peccassent, et horum qui viros spirituales, stultos amentesque censerent. Et ideo saevituram captivitatem ad similitudinem illius cladis, quae Benjamitas pene internecione deleverat. Nunc ergo quasi culparum et momenta poenarum ad examinandum 452 suspendens, hanc quae est posterior graviorem pronunciat ultionem. Non utique de nihilo, sed quod illic inter acies decem et unius Tribus diu certamen erraverit, et Gabaonitae quamvis exigui numero, magno tamen sint labore superati. Hic vero ita omnes Samaritarum opes, praecedentes ultimam eversionem, calamitates eversionesque consumserint, ut nemo esset qui haberet fiduciam resistendi. Ex diebus igitur Gabaa, Israelem peccavisse pronunciat; sed illo tempore aliquandiu constitisse, ac virium suarum documenta gravissimis edidisse conflictibus. Nam tertio demum certamine auxilium Dei lachrymis implorantes Israelitae omnes confecere victoriam. Nunc vero, quoniam non solum in aciem adversum Assyrios nemo processit, sed neque muros suos voluerunt tueri, ideo dicit propheta: Ex miseriarum cumulo, quantitatem etiam debere iniquitatis intelligi. Nam illo, inquit, tempore tam fortiter restiterunt Benjamitae, ut aliquandiu nec comprehensi praelio viderentur. Hi vero decem tribuum populi cum suis regibus atque principibus, quoniam me offenderant, nec steterunt.

Ergo quoniam absque vero certamine in reos promulganda mihi est sententia, [Vers. 10.] Juxta desiderium meum corripiam eos. Quod secundum nostram prorsus consuetudinem videtur illatum, qui cum indignatione aliqua commovemur, desiderare nos dicimus ultionem, et voluptatem de reorum afflictione sentire. Nunc itaque eos, juxta desiderium suum, corripiendos esse promittit. Sequitur enim, congregabuntur super eos populi: id est, quasi ad paratam praedam, diripientium multitudo conveniet, ut isti supplicia geminae iniquitatis excipiant. Sic enim ait, corripientur propter duas iniquitates suas. Quarum tamen ut indicavit numerum, ita species non notavit. Possemus proinde dicere, illas iniquitates quas non distinxit, alium prophetam signasse: id est, quod reliquerint Deum fontem aquae vivae, et lacus sibi contritos (Jer. 2. 13.), videlicet idola, fabricarint, ex quibus nullum possint sentire refrigerium. Sed quoniam optima est exponendi regula, quae de consequentia lectionis assumitur, duas illum iniquitates appellasse, eas nimirum quas in praesenti loco arguit, arbitremur: id est, quod non solum veros prophetas contumeliis et cladibus operiebant, sed et de regione, falsos ac daemonibus servientes de officiis et muneribus honorabant. Per quod utique docebantur, non labi errore, sed studio, qui pari instantia utrumque faciebant, et honorando perniciosos, et detestando salutares magistros. Per contrarium quippe ita gradiens, sanctus ita quisque describitur. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximum suum. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum magnificat (Psal. 14.). Propter has ergo duas iniquitates, ea quae mihi minus jocunda sit afflictione consumam impios.

Vers. 11. 12.-- Effraim vitula docta diligere trituram, et ego 453 transivi super pulchritudinem colli ejus; ascendam super Effraim, arabit [Ant. orabit] Judas, confringet sibi sulcos Jacob. Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae: innovate [Ant. invocate] vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. Affectum indignationis suae, verbis irridentibus publicavit, ut gentem, quae erat poenis obnoxia, opportunam dignamque terendis frugibus vitulam nominaret. Cujus sane imbecillitatem, sexu pariter et aetate signavit: quippe quam, supra collatam Gabaonitis, omni ex parte postposuit. Ergo irridendo, eam et vitulam appellat, et pulchram: et earum pressurarum, quas malis studiis meruit, diligentem: non utique quod aerumnas suas amare posset afflicta, sed quod ita eis per sententiam necteretur, sicut solent pectora amore inflammata sibi conjungi. Cervix igitur subjici digna tormentis, aestus et auras latum ire promittitur, ut quae ei cum de risu comminator insultet, eorum malorum, quibus est dignissima, et cupidam eam pronunciat et peritam. Effraim, inquit, vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus; ascendam super Effraim, arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob. Ego, inquit, colla Effraim hactenus superba defringam, ut quem docentem indulgentemque contemserit, demum sentiat vindicantem. Nec sane censuram meam utilitas optata destituet: quamvis enim istos subdat exitio, alios eorum sanabit exemplo. Effraim quippe, qui fermentum esse noluit, nec medulla pietatis impletus est, sed totus in paleas levitate mentis evanuit, sustinebit exurentem se arearum laborem. Judas vero feliciore conditione succedet jugo timoris, nam defixo praeceptorum vomere, inter bonum malumque discernet; glebamque pectoris sui, studiis religionis edomans, sementem scientiae cum opere justitiae et misericordiae collocabit, eamque innovatis novalibus, de quibus videlicet exegerit silvestria virgulta, concredet, ut competens tanto opere respondere possit ubertas. Quod eo tempore videtur impletum, quo de manibus Sennacherib, Ezechiam totamque urbem, missum coelitus liberavit auxilium. Denique sequitur, Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui [Ant. quod] docebit vos justitiam. Beatum quippe Ezechiam, commendandae religionis studium habuisse, ita ut principis et doctoris munus impleret, sacri loquuntur Annales. Neque enim Tribus suae incolas ad cultum Dei revocasse contentus, per vicinas etiam regiones, in quibus aliqui de Israel capto translatoque remanserant, nuncios atque edicta dispersit, ut ad cultum veri Dei, repudiatis idolorum reverterentur erroribus. Hoc est ergo quod dicit, Jerosolymitas messum ire misericordiam, cum ad requirendum 454 Deum, principis quoque justitiam eos docentis [Ant. docentes] devotio concitaret. Quod sane opus atque munus licet sub Ezechia breviter videatur effectum, tamen plenius a Domino nostro, qui rex regum est, dominusque dominorum, per quem non uni Tribui aut regioni, sed universis terris atque nationibus lux pietatis ostensa est, et virtutum disciplina contradita, docetur effectum. Propter quod et Apostolus dicit, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Rom. 13. 11.), nec ullam in ullo dantes offensionem, ut non maculetur ministerium. Tunc siquidem requirendi Dominum opportunum tempus apparuit, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. 1.). Sed videamus et impietatem.

Vers. 13.-15.-- Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui indicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. Sic fecit vobis Bethel a facie malitiae [Al. militiae] nequitiarum vestrarum. Per occasionem Effraim, cujus peccata per totum fere volumen exaggerat, mentio Judae fuerat intromissa: in quo, quid devotio et fides, periculorum tempore meruisset, apparuisset. Hunc ergo commemorationis excursum breviter adnotasse contentus, ad ordinem susceptae actionis revertitur, et arguendis sceleribus Israelis, insistit. Vos vero, Samariae populi, inquit, oppido secus quam Juda saepe ac Benjamin, cum in discriminum extrema venisses, nequaquam in Deo, sed in tuis conciliis agminumque tuorum virtute es confisus. Fructum ergo recipies competentem, ut populum ac munitiones tuas hostilis tumultus interimat atque subvertat, atque ad similitudinem impiissimi ducis, cui Salmana fuit vocabulum, consumaris: quem sicut in libro Judicum legimus, Gedeon patitus victoria, extinxit, et vel cum ipsis necessitudinibus, quas nomine miserae parentis ostendit, vel cum ipsa in qua regnaverat urbe, quae videri potest mater appellata, consumsit (Judic. 4. et 8.). Sicut ergo Salmana, inquit, Gedeon qui Baal idolum dextruxerat, internecione delevit, ita et tibi fecit Bethel: in qua urbe videlicet, statuisti idola, quae Dei tui desertor, adorares. More autem Scripturarum, ut cumulum profanitatis exprimeret, eadem verba geminavit dicens: Sic fecit vobis Bethel, a facie maliciae nequitiarum vestrarum. Ergo facies maliciae ex multiplici iniquitate composita, nihil aliud gestit ostendere, quam dignum illos stipendium, captivitatem videlicet, pro suis moribus percepisse.

CAPUT XI

455 Vers. 1.-- Sicut mane transit [alii transiit. ], pertransiit rex Israel, quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Jam supra dixerat, Transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aquae. Et nunc ergo idem repetere curavit, dicendo: Sicuti mane transit, pertransiit rex Israel, id est, regnum gentis vestrae, peccando desiderastis, peccando etiam delevistis, omnisque arrogantiae vestrae pompa consenuit, quia regalis potentia quam ad similitudinem vicinarum gentium, concupistis, nihil vobis, sine auxilio meo, defensionis paravit. Propter quod vos etiam propheta commonuit, Nolite, inquit, confidere in principibus neque in filiis hominum, quibus non est salus. Exiit spiritus eorum, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. 145.). Ita ergo nihil illorum vobis insignia, sicut nec vestra illis, profuere suffragia. Totum siquidem quod videbantur posse, vel vivere, ea velocitate consumtum est, ut non diutius appareret, quam matutina crepuscula, quae noctis videlicet digressu, et diei [Ant. dies] coarctantur exortu, secundum illud quod in simili caussa apud beatum David legimus: Cum exorti fuerint peccatores, inquit, sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in seculum seculi et ultra (Psal. 91.). Ita ergo et principatus Israelis adhaerente criminibus ultione collapsus est, ut non tam floruisse, quam raptim [Ant. raptum] apparuisse videatur. Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Hujus versus ultimam partem, in personam Domini nostri Jesu Christi beatus Matthaeus Evangelii scriptor assumsit, dispensatorie factum esse commendans, ut ad declinandum Herodis furorem, qui Redemtoris nostri persequebatur infantiam, ad Aegyptum Joseph et Maria pergerent (Matth. 2. 5.). Oportebat siquidem illud impleri quod propheta pronunciaverat, Ex Aegypto vocavi filium meum. Quod igitur de populo dictum esset, prophetiae textus ostendit: hoc etiam ad personam Domini Jesu Christi posse transferri, Apostolica monstravit auctoritas, per quem videlicet ea quae Judaeis data erant divinae pietatis insignia, et cumulatius nobis conferrentur, et gratius. Contextio vero explanationis vim censoris ostendit, qui praeteritae nobilitatis ad hoc inferat mentionem, ut eos graviter urat, quos degenerasse conqueritur. Enumeratis ergo criminibus, denunciatisque suppliciis, intulit subito memoriam praeteritae dignitatis, ac si diceret, En dolor! en lachrymae! et quod hoc genus hominum est, quod sub tanta vilitate censetur? Post quae veluti suscepta responsione, proclamat: Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Hic ille est, inquit, quem sementi impietatis locata, dolores messuisse deflevi, quem instar Salmana a Gedeone consumti, populandum esse denuncio. Hic, inquam est, qui regnum suum fecit aboleri, ut tam celeriter, 456 quam diluculi potest tempus esse, transiret. Hic inquam est, qui de sanctorum stirpe descendens, in ipsis mihi consecratus fuerat exordiis, et inter tot gentes toto orbe dispersas, unus populus qui Israel vocaretur, electus est: cujus merita, affectione praeveniens, meum puerum, meum, inquam, filium nuncupavi, tantumque illi decus, cum adhuc de Aegypto educeretur, imposui, ut et vocibus quodammodo panderetur et rebus, quia tantum inter istum populum et vulgus Aegyptium apud me discrimen vigeret, quantum esse inter optimos filiorum et pessimos servorum soleret. Cum ergo jam tunc, super omnia liberationis miracula, et libertatis illius dulcia, hoc a me cepisset insigne, ut meus filius diceretur: adeo nunc ad profanitatum ima defluxit, ut mei suique pariter oblitus, solis daemonum cultoribus obediret.

Qui ad probandum, quam nihil religionis nihilque rationis in istius populi mente resideret, non elaborata, quibus seducerent, admovere commenta, sed quasi pecudes ad exitium paratas, sic eos vocaverunt, et quo volebant, facili significatione traxerunt. [Vers. 2.] Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant, id est, ad cultum variorum Idolorum quibus erant diversis ritibus servituri, vocantes se, tanta facilitate sequuti sunt, ut desiderium ejusmodi occasionis habuisse convincerentur.

Vers. 3.-- Et ego quasi nutritius Effraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. Interpositi duo versus, narrationis simplicis abrupere contextum: et per hoc difficultatem intelligentiae praestiterunt. Caeterum quod ait, Quasi nutritius Effraim portabam eos in brachiis meis, illi sententiae quae est praelata, respondet: id est, O puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Post haec autem, quid scelerum perpetrasset interserens, in ordinem commemorandae levitatis revertitur: quod quidem videtur ad contestandos indignationis fluctus valere: ut non videlicet uno tenore instituta currat oratio, sed etiam in tempore quo, quae sunt olim gesta, recoluntur, vis praesentariae conquestionis erumpat, quasi etiam brevis dissimulationis intolerans. Ergo cum instituisset insignia antiqua contingere, ut degenerantis nimirum populi gravaret reatum, et quod spontanea pietate dilexerit eum, et quod filii appellatione decoraverit, exclamavit subito quod aures suas ministris daemonum limphantibus permansissent, et eos ita celeriter essent sequuti, ut nullum in assentiendo crearent laborem. Quod de impetu, ut diximus, conquestionis incertum si paululum seponas, liquidum habebunt, quae sequuntur ad superiora contextum: id est, Quia puer Israel dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum, et ego quasi nutritius Effraim, portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos: ac si diceret: Non est hujus populi nova profanitas, quia signa mentis 457 ingratae inter ipsa mihi ostendit exordia. Nam cum illum filium nuncupassem, beneficiis etiam delinimenta subjunxi, et quasi parvuli mei curam indulgentissimus nutritor exercui. Quidni, cum eum nec vastae solitudinis molesta sentire permiserim: neque novi et longi itineris labore vexari?

Vers. 4.-- Quasi funiculus ejus, id est, sortitio, cum Adae videlicet primi hominis peccato, e felicitate decidisset, qui paradisi fuerat cultor et habitator effectus, ut in laboratis [Ant, inlaboratis] copiis vesceretur: ita et iste incomparata hominibus, et solis miraculis comparata pabula poculaque suscepit, sicque solis caritatis vinculis eum alligavi ac praeceptorum habenis. Ob hoc solum, ut tuti incederent, ora composui [Forte. compescui], ostendens me ideo ad eorum requiem deflexisse, ut opportuna requie ac voluptate fruerentur: quippe qui non sentirent potentiam deprimentem, sed in illa necessitate per loca vasta cum illis gradientem, exaltatum haberent jugum, idest, remotum, sicut in curribus fieri videmus, in quibus juga cum solvuntur, eriguntur. Ille tamen populus nec providentiam meam, nec indulgentiam, qua erat et informandus et sanandus, aspiciens, semper mihi resultantis animum ostendit, donec ad eum, in quo nunc est, statum pertinaci impudentia perveniret.

Vers. 5.-7.-- Non revertetur in terram Aegyptiam, et Assur ipse rex ejus; quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitate ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. Et populus meus ad reditum meum pendebit: jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. Supra dixerat, vocaverunt eos: sic abierunt a facie eorum: nunc vero noluerunt converti, ait: id est, qui a pietate se avocantibus promtam obedientiam commodarunt, nunc, ut a pravis ad meliora remearent, neque varia sint afflictione compulsi. Nam cum amissis opibus, de servitutis mutatione contenderent, ut Aegyptiis potius, quam Assyriis subderentur, ne hoc quidem obtinere meruerunt, quoniam immobilis est, quae de nostro processit ore sententia: illos videlicet haud aliis interim, quam Assyriis esse dominis servituros. Unde in opus suum ultio inchoata gradietur, ut perrumpat gladius civitates, omnemque nobilitatem ferrum pariter flammaque populetur, cunctaque hostes, quae solent divitibus cara esse, diripiant. Sic populus hic olim meus, omnibus viribus, cunctis etiam solaciis 458 destitutus, ad meum reditum tarda expectatione pendebit, seris videlicet precibus, et gemitibus ingratis, ut ei auxiliator fieri digner, exposcens. Jugum autem imponetur eis simul quod non auferetur. Inefficaces videlicet fuisse lacrymas suas rebus probabit, quia non refigam istam promulgationem, quam coactus multis ejus sceleribus tandem in opus exire mandavi, et quia dixerat manere decretum, jugumque eos Assyriae captivitatis protinus subituros, schema etiam deliberantis assumit, quali videlicet ultione reos consumat, proponitque exempla urbium, quas delatum coelitus delevit incendium.

Vers. 8-9.-- Quomodo dabo te sicut Adama, apponam ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est plenitudo mea. Non faciam furorem irae meae, et non convertar ut disperdam Effraim, quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Ea quae olim fuerunt gesta recolendo, ostendit et Israelitas non minus quam Sodomitas, vel posse, vel meruisse consumi; se tamen beneficiorum memorem, quae in honorem sanctorum parentum etiam immeritis eorum liberis contulisset, non ea usque adeo velle rescindi, ut eos effusa penitus internecione consumat. Et ideo se quasi paterno affectu motum esse concussumque denunciat, et quandam poenitudinem suscepisse, quod Sodomitarum perniciem Israeli, vel sub deliberationis specie, fuerit comminatus: subjicitque continuo, Non faciam furorem irae meae, et non convertar, ut disperdam Effraim. Id est, non eo usque clementiam meam indignatione mutabo, ut nullum de Israelitis superesse permittam, Quoniam Deus ego, et non homo: cujus benevolentiam videlicet venis undantibus effluentem, exhaurire non posset offensio ( protinus subituros schema etiam deliberantis offensio), vel cujus dispositionem, dicata semel firmitate gaudentem, ingratorum culpa non mutet. Quod et magister Gentium breviter indicavit, dicendo: Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. 11. 29.). Dico enim, inquit, nunquid repulit Deus plebem suam, videlicet, quam ante praescivit (Ibid, 1.)? nunquam illam patietur impiarum gentium more deleri. Et nunc ergo, cum debitas plagas pollutis denuntiasset agminibus, habere se tamen rationem eorum, quibus sit parciturus, ostendit. In medio, inquit, tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Hunc versum Hieronymus cum vellet exponere, perrexit enumerare, qui civitates 459 condidisse legerentur, et ait primum Cain urbis sibi praesidium comparasse, postea etiam nonnullos criminibus insignes fuisse urbium conditores. Et ideo, Deum commendantem proprie reverentiam sanctitatis, dixisse, quoniam civitatem caveret intrare: atque in hunc modum perrexit asserere [Ant. porrexit], sanctos quosque, et vitam suam philosophiae mancipantes, celebritatem urbium declinare, et montium secreta diligere. Talem autem explanationis colorem, quis sine irrisione consideret? Neque enim hic Deus noster, dicendo se non ingressurum civitatem, urbes generaliter pronunciavit horrere, de quo dictum legimus: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Et, Deus in medio ejus non commovebitur: Adjuvabit eam Deus vultu suo (Psal. 86.). Sed quoniam commemorationem induxerat Sodomorum, vicinarumque urbium, quas sicut in libro Geneseos legimus (Gen. 19.), ut deleret, ingressus est, dixeratque: Quomodo dabo te, Effraim? quomodo expugnabo te, Israel? Quomodo dabo te ut Adama, ponam te ut Seboim? intuleratque continuo: ut non faciam furorem irae meae, et non convertar, ut disperdam Effraim, consequenter adjecit: Quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem: id est, de omnibus populis vos elegi, quibus peculiari numine praesiderem, idque in honorem parentum vestrorum, qui mihi acceptissimi vixerant, decrevi atque promisi, quod et si offensionem meam sacrae legis temeratione meruisses, visitarem iniquitates tuas, misericordiam autem meam non penitus auferrem, ut te nimirum sinerem internecione consumi, memoriamque tui nominis prorsus aboleri. Et quoniam Deus ego, et non homo: cujus scilicet decretum variatio nulla convellit: ideo in medio tui versor quidem aeterna sanctitate conspicuus, per quod in peccata tua castigator insurgo, et foedera quae cum patribus tuis sunt percussa, non temero: urbes tamen tuas nequaquam ita ingrediar, ut Sodomae portas, cum delenda esset, intravi. Et quoniam intulerat de prosperorum parte sermonem, non fuit contentus dixisse, quia nequaquam Israelitae 460 instar aliarum gentium disperirent, sed quid etiam aliud de eis ordinaverit, misericors percurrit, atque illius temporis, quo soluta captivitate ad solum patrium reducendi essent, intulit mentionem.

Vers. 10. 11.-- Post Dominum ambulabunt: quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Et volabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Quid utique, ait, mirum si ultionem tum maxime calentem pietas nostra moderetur, cum in hoc ipso jam tempore gaudia conferendae liberationis informem, nec celatum esse velim, quanta eos majestate, et de servitute barbara liberare, et ad regionem patriam revocare disponam? Veniet, inquam, tempus ut, me vindictae operam capessente, filii maris, hostilium videlicet turba nationum, haud levius terreantur atque diffugiant, quam gurgites Rubri maris, Israel transeunte, sunt discissi: eadem jussionis potentia in principem Aegyptiorum reflui, qua in salutem piorum fuerant paulo ante suspensi: Tam igitur ex Aegypto, quo post Babylonium triumphum Israelitae confugerant, quam de Assyriorum regione, quo eos Sennacherib abduxerat, quasi columbarum agmina revertentes, nidos pristinos, avitas videlicet regiones, stabili habitatione complebunt.

Vers. 12.-- Circumdedit me in negociatione Effraim, et in dolo domus Israel. Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis, fidelis.

[Incipit CAPUT XII.--Vers. 1.--]

Effraim pascit ventum, et sequitur aestum. Tota die mundacium et vastitatem multiplicat, et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat. Cum inter comminationis fremitus, quos illius temporis ratio postulabat, per excessum brevem, liberationis gaudia contigisset: ad consequentiam susceptae actionis regressus, Effraim studia, vel quasi moestus, vel quasi indignatus exsequitur: sedulo curans, sicut frequenter notavi, denunciatis suppliciis subtexere species magnitudinesque culparum, quae nihil invidiae commotioni ejus relinquant, ostendantque illa 461 supplicia non vitio, sed judicio fuisse prolata. Sic ergo quae sunt per excessum interjecta, ponent facilem praesentis versus ad superiora contextum: id est, Jugum imponetur eis, quod non auferetur. Cum itaque Circumdedit me in negotiatione Effraim, et in dolo domus Israel, idest, sicut quidam negotiator malus, fraude quam mihi intulisset populus, laetabatur, putabatque cum precabatur se illudere, nec quia clementiam meam noverat subvenire vexatis, plagarum tempore suum confitebatur errorem; sed quia cor ejus non erat rectum mecum, nec emendationem fideliter promittebat, instar illius Pharaonis, qui ubi primum a calamitatibus respirasset, ad flagitia recurrebat. Vel certe, ut in ipso libri volumine exprobravit propheta, quia aurum et argentum caeteraque, vel ad victum, vel ad cultum pertinentia, quae a Deo susceperat, idolorum cultui mancipabant: idem nunc quoque voluit intelligi, negotiatum Effraim in suam contumeliam, conquerendo: cum videlicet mentiretur se ab idolis, cuncta quae a Deo perceperat, consecutum. Sed cum decem Tribus sub regibus, qui in titulo praeferuntur, his quas diximus iniquitatibus sorduissent, Judas adhuc aliquantum a fratre dissimilis descendit cum Deo testis, et cum sanctis fidelis. Id est, religiosum ducem Ezechiam secutus, studuit majestatem divinae protectionis, et fidem promissionis ostendere, atque in ejus viribus, salutis suae fiduciam, vel inter extremas miserias collocavit. Sicque liberari, mirabili defensione, promeritus, ostendit nec patres suos fuisse deceptos, qui hunc unum Deum tota mente coluissent, nec se potuisse diluvio captivitatis operiri, qui veraci propugnatione gauderet. Ad competentes igitur fines populus uterque pervenit, ut verum Deum sequutus et Judas patrum sanctorum et miraculorum testis evaderet. Samaritae vero, sicut falsos deos, relicta veritate, coluerunt, ita ventis pasci, secuti aestum, id est, vanitates et perniciem, deteguntur. Relicta quippe propugnatione Dei, quae meritis erat impetranda, non precio, tum ab Assyriis, tum ab Aegyptiis auxilia mercabantur, et Assyriis videlicet pecuniam, et Aegyptiis oleum, id est, munera soli fertilia, destinando, per unam quippe speciem, multa signavit. Quod ergo secutum est audiamus.

Vers. 2.-- Judicium Dei [Al. Domini] cum Judas et visitatio super Jacob. Juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. Nomine Jacob, decem tribuum populos indicavit. Diversitas studiorum, inquit, diversitatem quoque expugnationis exegit, ut judicium Domini pro Judae salute consisteret, Samaritas vero visitatio severa percelleret.

Vers. 3. 6.-- In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine 462 sua directus est cum Angelo. Et valuit [Al. invaluit] ad Angelum, et confortatus est, et flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Et ad Dominum Deum tuum converteris: misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper. Recordatur ut supra coepit, nobilitatis antiquae, ut quicquid honorum stirps electa promeruit, vel quicquid virtutis ostendit, ad arguendam posterorum vilitatem proficiat. Ac si diceret: En quo parente generati, ad quae ludibria pervenerunt: quantumque a priscorum degeneravere virtutibus. Jacob siquidem ita fuit appetens gloriae, ut antequam in hanc lucem de utero matris exiret, propheticum inierit cum fratre certamen (Gen. 35.): quodque vix ipsa natura credi permitteret, plantam germani, cui erat etiam primogenita non fraudibus sed meritis erepturus, invasit. Auspicium ergo lucis cum testimonio dignitatis assumpsit, ostendens videlicet, quod placita Deo polleret generositate, cui frugem secuturae virtutis contigisset etiam ante sentiendi tempora, polliceri. Sicque deinceps, cum ad juvenilem venisset aetatem, et percepta jam primogeniti benedictione conspicuus, trucibus fratris appeteretur insidiis, longum exilium, consilium sanctae matris secutus, arripuit: nullisque humanis opibus, caeterum Dei tantum, cui apud Bethel sibi apparenti decimas voverat, confisus et prosperatus auxilio, virtutum ac virium suarum magnitudinem, quam ante experimento nesciebat, agnovit. Nam cum post longi temporis spacium, ad habitationem paternam locupletatus rediret, et subito germani territus fuisset occursu, Angelus in specie hominis ei obviavit, dignatusque est cum timente luctari, ita sane ut non illum exerta majestate deprimeret, sed quasi aequalis cum aemulo, inferiorve certaret. Quod ubi beatus Jacob, ut foelix robore, ita etiam prudentia oculatus, aspexit, videlicet Dominum suum magna pietate se ideo submittere, ut quae de servi sui sublimatione disposuerat, indicaret, id est, quod eo protectore sublimandus esset, quo colluctatore, bene extitisset superior, fieretque ad intelligendum idoneus, quod ita eum nemo mortalium violaret, ut nec superior natura idipsum posset efficere: proinde cum tam profundum consilium patriarcha sensisset, spiritum illico humilitatis non elationis assumsit, et ut benediceretur ab eo, cui videbatur praevaluisse, lacrymosis supplicationibus depoposcit. Nec illa colluctatoris sui simulatione deceptus est, ut se quasi fortiorem putaret: sed sicut ad ferendum adversa magnanimus, ita ad dignoscendum occulta sollicitus, intellexit, ipsum esse qui se comprehensibilibus imaginibus dignaretur induere, quem vidisset apud Bethel, scalae a terra in caelum pertingentis cornibus innitentem. 463 Ibi ergo brevi compellatione didicisse meruit, et quanta esset divinitas apparentis, et quod servi fidelis officium, sine quo Deo penitus placere non possit, ut omnipotentiam videlicet credat et fateatur auctoris, eique tota mente per omnem vitae suae confidat aetatem. Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. Id est, ita Dei tui memor esse debebis, ut ipsum semper propugnatorem dominumque fatearis. Sed hoc ad dogma respicit: a parte vero morum, studium justiciae misericordiaeque custodi. Spera in Deo tuo semper, ut, vel cum eo continua virtute consistas, vel si fuerit interpolata devotio, ad eum, suscepta emendatione, concurras. Quas virtutis regulas, ad beatitudinis apicem certo tenore ducentes, et foeliciter exercuit, et posteris suis custodiendas reliquit. Unde et ex exiguo loco, in tantum dignitatis ascendit, ut terra Repromissionis ipsius posteris traderetur.

Vers. 7. 8.-- Canaam, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Et dixit Effraim, Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. Cum generosa beati Jacob facta narraret, a quo posteros suos degenerasse conqueritur, Canaam subito intulit mentionem, non ut ad gentem aliam transiret oratio, sed ut more prophetarum, per nimiam indignationem, Canaam ipsos Israelis posteros nominaret, cui nimirum similiores moribus exstitissent. Hanc autem invectionis speciem, et apud alios quidem, sed praecipue apud beatum Esaiam, et Ezechielem, et apud Danielem, cum senes adulteros convinceret, invenimus. Hujus ergo tenore censurae, in praesenti quoque loco commemoratio Canaam, id est, profanae gentis inducta est, ut fieret sensus ejusmodi: Sed quid ego varia insignia paternae generositatis evolvo, a quibus turba ista, quam defleo, tanto spacio dilapsa convincitur, ut non immerito soboles Canaam nuncupetur? In ejus ergo manu, calumnia diligenti statera, sed nimis dolosa, consistit: quod eo valet, ut ostendam illum non errore, sed studio potius judicioque delinquere. Ubi enim talis animae versatur affectus, ut non impetu aut negligentia, sed cum deliberatione, quasi suspensis ab utraque parte ponderibus, nefanda committat, dicitur peccasse sub trutina. De quo sensu illud etiam apud beatum David legimus: Verumtamen mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Cum ergo hoc praecipuum sit humani ingenii munus, ut quid obedire debeat, quid vitare, perpendiculo rationis, et momentis collationis examinet, profanatus populus veritatem in mendacio detinens, admovit quidem stateram negotiis, sed dolosam: melioribus videlicet deteriora praeponens, et noxiis magis quam utilibus adquiescens. Quod autem ait, Calumniam dilexit, potest et ad illud referri, quod in superioribus accusavit: id est, quod tantam impudentiam plebs ingrata, quasi obscoena 464 mulier, induisset, ut ei omnia quae vel ad cultum, vel ad victum, rerum unicus creator contulerat, a suis id se consequi amatoribus mentiretur. Propter quod iratus Dominus, ablaturum se et lanam et linum, quae operierant ejus ignominiam, repromisit, ut ingratorum scelera deformitas et nuditas secuta convinceret. Hujus autem calumniae denotantur apud beatum quoque Hieremiam. Nam cum, denunciatis per multos prophetas cladibus, Jerusalem interiisset, atque tota gente Judaeorum in Babyloniam translata, pauci ad colendos agros essent relicti, tantam mentis suae in delinquendo pertinaciam publicarunt, ut dicere non timerent, quia ex quo reginam coeli colere, atque reliqua vicinarum gentium idola destitissent, ex illo quoque tempore cuncta eos adversa sequerentur. Ergo ejusmodi opinionibus, vero et clementissimo Deo quasi calumniam commovebant, falsissime praedicando, foelices se habuisse dies, cum ab eo discederent, miseros, cum ad illum redirent. Proinde fallax mentis trutina Canaam magis illos, quam Israelis, fecit posteros nuncupari, non momentaneo, ut diximus, impetu, caeterum explorata impietate peccantes: et ideo veri judicii pondera non habentes, in rebus brevissimis, et umbrarum instar elabentibus, salutis et prosperitatis suae fiduciam collocabant. Omnes, inquit, labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. Id est, cum perpetratis sceleribus urgerentur, tamen tutos se fore elaboratis opibus autumabant, tantum se opulentiae collegisse dicentes, ut ad eos non posset aerumna pervadere. His proinde staterae suae fraudibus ludebantur, cum, Deo excelso ad judicium operum prodeunte, putarent, quod supellex varia, vel pecunia conclusa reos protegeret.

Vers. 9.-- Et ego Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. Staterae ergo illius, id est, deliberationis tuae fraudes, exitu rerum attestante, cognosces, ut, quod ratione noluisti, angore fatearis, me esse unicum Deum tuum, qui te a tempore liberationis Aegyptiae, in peculiarem populum sum mihi dignatus adsciscere. Cujus animadversionem adeo nullis, aut praesidiis, aut poteris divitiis submovere, ut non solum denunciatae servitutis jugum subire tibi necesse sit, verum statutis sub ea manere temporibus, quibus demum evolutis, gaudia libertatis postrema gustabis. Ergo hoc sensu, inter comminationis fremitus, aliquid de prosperis videtur illatum, ut ad confirmationem praecessurae captivitatis valeret, ne quis ambigeret inferendas miserias, quas didicisset, succedentibus prosperis, terminandas. Possemus autem etiam illud adferre, quod ex usu nimirum Scripturarum veniret, denunciationem permisceri tristium, vel laetorum, ut nec continuata gaudia mentes resolvant, nec tristia continua debilitent. Sed priorem sensum loci videtur juvare contextus. Denique severa. 465 ut caeperat, oratione progreditur.

Vers. 10.-- Locutus sum super prophetas, et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum adsimilatus sum. Nunquam, videlicet, deposui curam medendi, sed per prophetas meos, tam loquendo restiti, quam gerendo, ut providentiam meam intelligerent atque faterentur, qui tanta eis indulgentia consulebam, ut non satis dignas majestate mea species, in quibus propius eis conversarer, assumerem in manibus. Ego idem operibus ( sic ) in oculis prophetarum non sum dedignatus his assimilari formis sive personis, quae etsi clementiam decerent (ut est illud quod paulo ante dixi, quia ut formidinem de corde Israelis expellerem, personam invalidi luctatoris assumpsi: ut beati Moysi tempore, transfigurari in ignem quo rubus non consumeretur, elegi: velut agni sanguine Israelitarum limina communivi, multaque alia, quae in hunc modum diversis temporibus acta legimus) ut appareret videlicet Deus noster in his imaginibus, quas dispensatio suscepta poscebat, non quae majestati illius competebant. Sed videamus reliqua.

Vers. 11.-- Si Galgal idolum, tamen frustra erant in Galgal bobus immolantes. Post eorum commemorationem, quae clementer egisset, reducta est, unde fuerat inchoata conquestio, suo sensu, ejusmodi: En quae scelera ingratae plebis experior post tot beneficia mea, post tot dona, totque miracula; apertos in contumeliam meam sectatur errores, et non aliqua argumentorum subtilitate decepta, confessae amentiae subjugatur! Si Galgal idolum: tamen frustra erant in Galgal immolantes bobus. De quo loco, et supra dixit: Omnes nequitiae eorum in Galgal. Per caussalem ergo conjunctionem, id est, Si, sententiam convincentis induxit. Id est, cum nulli sit dubium, solas esse in ipsis locis brutarum pecundum imagines collocatas, in quibus utique, et si ipsas pecudes statuissent, supplicantibus tamen prodesse non possent: nunc vero, cum rerum vilium viliora illic simulachra, sentiendique ignara visantur, neque sibi, neque aliis quampiam utilitatem datura, tamen frustra erant [Al. erunt] in Galgal bobus immolantes: ac si diceret, credereturne hoc committi posse, antequam fieret, ut apertam stultitiam et profanitatem, nihil in se amplius, quam reatum ultimum continentem, plebs quondam virtutibus clara sequeretur? postque illos ritus et majestate reverendos, ad vilia fanaticorum instituta descenderet, atque idola, vel mediocriter sapientum subjecta derisui, frustra, id est, absque ulla, vel brevis commodi utilitate suspiceret? Sed cum esset amentia clarior die, si homines pecudibus supplicandum putarent, fore tamen turbas, 466 quae sibi a boum imaginibus foelicitatem conferri posse arbitrarentur? Nam et altaria eorum, quasi acervi super sulcos agri. Consequenter autem profanos ritus, observationum quoque vilitas ipsa convincit, ut sine aliquo locorum delectu aras exstruant, et probrosos deos tumultuariis venerentur altaribus. Ergo quasi cum gemitu et admiratione, quam disseruimus prolata vox est: Si Galgal idolum, tamen frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. Sed quid subjiciat, audiamus.

Vers. 12. 13.-- Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxore servivit. In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta salvatus est. Quia non historicae narrationis tenore commemorationem intulit antiquorum, sed sub impetu et dolore degeneres posteros arguendi, recoluit facta majorum: ideo quasi fluctuabundus sermo progreditur, ut invicem sibi exprobratio laudatioque succedat, objurgationique pondus praedicatio antiquae [Ant. antiqua] nobilitatis adjungat. Proinde, ut instituerat, labores beati Jacob, qui et Israel appellatus est, proventusque dinumerat. Cujus utique nomine gens tota signatur. Propter quod et ipsius praecipue intulit mentionem, atque ut dicere coeperamus, Jacob ille, de cujus stirpe descendunt, consiliis sanctae matris obtemperans, in Deo suo tantum spem ac fiduciam futurae prosperitatis reponens, regionem patriam dereliquit, ac Mesopotamiae fines solus atque exul intravit, nullum habens nisi de generosa indole commendationis auxilium. Cujus conciliatu statim societatem ejus Laban avunculus concupivit. Et ne gratuitus esset labor generosi juvenis, amatae virginis nuptias toleranda septennii servitute despondit: in quo tempore cum magna ejus fides industriaque patuisset, servitutis et nuptiarum geminata conditio est. Hoc est enim quod ait, in uxore servivit, id est, officium pastorale pro impetrandis nuptiis, sicut historia narrat, exercuit. Quod autem ait, Et in uxore servivit, id est, conjugii mercede proposita, gregem soceri custodivit. In propheta autem eductus est, quoniam eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. A parvis nempe exordiis, et adeo parvis ut opere mercenario pasceretur, usque ad eam magnitudinem populi divitiarumque pervenit, ut eum jam Aegyptus tota quodammodo capere non valeret, atque ut primo foelicitati ejus inviderat, sic deinceps liberationi [Sup. invideret], et Pharao cum suis periret agminibus, illamque attritae Aegypti gloriam, haud humanis viribus, caeterum tam declarandis patrum meritis, quam instituendis sacris ritibus, agnosceret se consecutum. Nequaquam vero 467 in duce aliquo bellicoso, sed in propheta servatus est; videlicet beato Moyse, qui eum famosis illis, quae legimus, miraculis vendicavit. Quae ergo erit satis digna conquestio, quod gens, quae fuerit tam illustri stirpe conspicua, nunc stultitia insignis, et solis agat famosa criminibus?

Vers. 14.-- Ad iracundiam me provocavit Effraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. Commemoratio patrum reddidit filiorum crimen horridius, idque indicat exclamatio subjecta censoris, qui se ad amaritudinem et indignationem, quae in pejus ultum iret, adactum esse testatur. Et ideo vigore licet pronuntiantis insurgens, a se tamen vindictae ipsius repellit invidiam, elaboratisque suppliciis Effraim interiisse denunciat, qui salutarium disciplinarum desertor, se prorsus auctore, et degeneravit et corruit.

CAPUT XIII.

Vers. 1. 2.-- Loquente Effraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est. Et nunc addiderunt ad peccundum, feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est, his ipsi dicunt, Immolate, homines, vitulos adorantes. Induxit eorum, quae a tempore divisarum tribuum commiserant mentionem, sed eo ordine, quem indignatio magis, quam narratio postulabat. Effraim siquidem in praesenti loco, Jeroboam principem divisionis appellat, qui, ut simulachra vaccarum populus veneraretur, edixit. Postea vero Baal idoli cultum Achab cum Jesabel suscepit, quam profanitatem Hieu severitate congrua legitur vindicasse. Proinde ista idolorum consecratio, et prima coepit in populo, et ultimo tempore conquievit. Sed cum hic sit historiae ordo, quem diximus, nunc partem ejus mutavit invectio. Loquente enim Effraim, id est, ad cultum daemonum convocante Jeroboam, horror Israelem invasit. Videlicet enim timorem illico superstitionis assumpsit, et quasi verum numen extimuit: vel certe eum colendi suscepit effectum, per quem aeterno judici mereretur horreri. Neque hoc perpetrasse contentus, aliis quoque sacrilegiis colla submisit, et Baal instituta complexus, calamitatum etiam experimenta persensit, neque ullum studium emendationis assumens, ex illorum ruinis, qui varia hostium inruptione corruerant, vel cum, Hieu vindicante, ipsum idolum cum suis cultoribus delebatur: nullus tamen, inquit, in istis excitari potuit correctionis affectus. Sed nunc, inquit, addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum: non utique quod post tempora Achab vitulorum coeperint simulachra venerari, sed quod ea, quae nec post castigationem reliquerunt, addidisse dicantur. Ipsa enim profanitas, nisi rebellibus studiis augeretur, nec posset esse continua. Factura, inquit, artificum totum est: his ipsi dicunt, Immolate homines, vitulos adorantes. Hoc non sine ratione repetivit, toto jam volumine ventilatum, sed ut fieret sensus ejusmodi: Quia levi rerum etsi novitas incauta 468 conciliet, mora tamen examinante profecto vilescunt, nec continua veneratio, nisi his quae certis pollent insignibus, exhibetur. Hic autem cum vilitatem et vanitatem operis, ut ratio, ita aetas longa detexerit: id est, numinibus gentium, non dico potestatem, sed nec formam ullam inesse, nisi cum manus opilicum fingendi gnara tribuisset, profanus tamen populus ariolorum vocibus libenter auscultat, nimirum imperantibus, ut vitulis ratione sensuque carentibus supplicent homines, precum ac victimarum oblatione famulantes:

Vers. 3.-- Idcirco erunt quasi nubes matutinae, et sicut ros matutinus praeteriens, sicut pulvis turbinis raptus, et sicut fumus de fumario. Supra dixerat, quod sanguis ejus super caput illius esset, et opprobrium ejus restitueretur ipsi, et nunc idem repetivit, vel execrando cumulavit, quod quoniam extremae se stultitiae subdidissent, honorem videlicet Dei ad simulachra pecudum transferendo, et ipsi ita viliter disperirent, ut fumus, ut pulvis, ut ros, ut nebulae matutinae solis radiis consumantur.

Vers. 4.-- Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. Horum versuum est ad superiora contexus, ut fiat sensus ejusmodi: Cum a cervicibus tuis jugum Aegyptiae dominationis excuterem, majestatemque meam foeliciter, cum mancipareris, illustribus illis miraculis intimarem, istud quoque absoluta voce constitui, ut gens meo cultui semper intenta, nulli unquam alii quasi Deo subdereris, quia nec invenires alterum, qui tibi praestaret salutem, quia tunc videbaris elementis servientibus fuisse colligata.

Vers. 5.-- Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Sed quid nunc ego, inquit, ad sacrilegia tua, quasi nova commovear, cum in illo ipso liberationis tuae tempore, talem te, qualis nunc detegeris, id est, ingratum et contumeliosum semper sim expertus? Quod autem, in terra solitudinis, adjicere curavit, illud utique voluit intelligi, quia non eos semper exempla corruperint: quandoquidem et in illis deliquerint locis, in quibus nullos quos imitarentur habuerunt.

Vers. 6.-- Juxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt, et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Cum beneficiis meis, inquit, nequaquam devotione, caeterum improbitate gens tota certabat, quod ut facile clareret, illis temporibus etiam ista connectit, et per invectionis tenorem, ad praesentem, a qua exorsus erat recurrit aetatem, brevi tamen transcursione sermonis, illius quoque sententiae inferens mentionem, quae in Deuteronomii Cantico, beato Moyse denunciante, fuerat prolata, id est, Satiatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus, ut faceret sibi deos novos, sicut panem hordeaceum, quos nescierunt patres eorum (Deut. 22.). Juxta enim pascua sua adimpleti sunt,. ait, et saturati sunt, et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Quam peccatorum seriem ideo praemisit, ut ultionem quam illaturus esset, non passione incitatam ostenderet, 469 sed justitia et ratione munitam. Sequitur enim.

Vers. 7. 8.-- Et ero eis quasi laeena, sicut pardus, in via Assyriorum. Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et erumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi, quasi leo. bestia agri scindet eos. Eas calamitates, quas erat illatura hostium barbaries, docet, jubente se, esse et contingere: nec dedignatur commonitionem suam ferinis imaginibus explicare, quas et scit, licet non naturae suae sententiae, tamen damnatorum miseriae convenire. Eleganter autem cum inter leonum hiatus, ursum quoque posuisset, feritatem ejus stimulis orbitatis exacuit, necubi comparatio illata decresceret: Sicut ursa, inquit, raptis catulis. Et dirumpam interiora jecoris eorum, qui me videlicet similibus affecere dispendiis. Nam cum ego hunc populum mihi in filios multa sedulitate formarem, cordaque eorum quasi lambendo componerem, isti me, non solum optatis, sed etiam elaboratis foetibus, orbaverunt, ea videlicet scelera perpetrando, quae perniciem totius gentis exigerent.

Vers. 9.-11.-- Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? Maxime nunc salvet te, in omnibus urbibus tuis: et judices tui de quibus dixisti, Da mihi regem et principes. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Quaestioni opportuna sententia, et quam non nisi pietatis norma dissolvat. Ex persona enim Dei dicitur, Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Atqui tunc est fidelium certa defensio, cum in Deo liberationis fiducia [Al. fiduciae] collocatur. Et hoc est, quod in profanatis populi moribus beatus propheta per totum volumen accusat, quia non in Dei, sed in favorum propugnatione confiderent. Quomodo nunc ergo, quasi ordine commutato, manifestam Israeli nunciat impendere perniciem, quod ejus salus in solius Dei virtute consisteret? Animadvertenda igitur illa distinctio, quae id quod ambiguum putabatur, illustrat: non enim hic irridet fidem plebis, in sola Dei potentia spem sui gaudii reponentis (quod utique, cur non fecisset, offenderat) sed pronunciavit tantum impendere plagarum, ut auxilium ferre nisi divina virtute sola non possit. Ergo, imminet, ait, Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Quod si diligenter consideres, non solum non absurde, sed etiam moraliter et de usu sermonis humani videbis illatum. Inde est enim, quod si quando vel gravi morbo aliquem, vel desperabili calamitate oppressum viderimus, spem ejus in Deo esse dicimus: non utique mentis officium, sed pondus cladis, quae deprimat, indicantes. Indubitata igitur, inquit, perditio te comprehendet, et de qua nemo nisi Omnipotens possit eruere: quem quoniam tibi infensum criminibus reddidisti, superest, ut ab exitio inhiante rapiaris. Quem sensum, ut faceret lucere, subjecit: Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus 470 urbibus tuis: et judices tui, de quibus dixisti, Da mihi regem et principes. Secundum consuetudinem prophetalem, illum quoque populis exprobrat errorem, quem recedentes a sacerdotali republica, in appetitu regis, habuerunt. Eum siquidem, quoniam de vicinarum gentium aemulatione contraxerant, rebus male cadentibus, consilia quoque, quae praecesserant, arguuntur, ac si diceret: Vetus tibi est ista dementia, ut videlicet, melius te tibi, quam me putes posse consulere: de cujus opinionis exordio, principes tibi dari ad similitudinem reliquarum gentium postulasti. Nunc ergo consulentiae tuae fructus appareat, et contra indignationem meam, regum te tueatur industria. Debebant nimirum docere te, quid prosint potestates istae tuis ambitionibus expetitae. Sed transeamus ad reliqua. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Quidam regem in furore datum Jeroboam, qui separandis tribubus auctor fuerit, acceperunt: ablatum vero indignatione, Osee, sub quo est Israel captus intellexerunt [Ant. intelligitur]. Quod quidem, licet possit admitti, tamen, quoniam sub futuri temporis pronunciatur, utrumque signavit, id est, Dabo tibi regem, et auferam, intelligi sententia potest habiliori compendio, ut auferendus nimirum Israelita princeps, dandus vero pronuncietur Assyrius.

Denique, ex more prophetali, post condemnationis sarcinam, quae fuisset ejus caussa, subjecit: [Vers. 12.] Colligata est iniquitas Effraim, absconditum est peccatum ejus: id est, scelera, quae multis temporibus perpetravit, ut nullis essent interpolata virtutibus, sed funereo cumulata processu, quasi sub aliquo custodita signaculo, in memoria judicis constiterunt: eorum, inquam remuneratione perfectum est, ut amissis libertatis insignibus, servituti atrocissimae subderentur, et eos dolores angoresque sentirent, quos foeminae solent in partubus experiri.

Vers. 13.-- Ipse filius non sapiens, nunc enim non stabit in contritione filiorum. Jam et supra iisdem coloribus disputavit, quod patefactam stultitiam Israelis adversorum attestatione signaret, atque meritorum deformitas, quae aliquandiu sub prosperitate latuisset, aerumnis demum coarguentibus panderetur. Ergo esse te filium, et non sapientem gravi testimonio comprobatur, quia in eo tempore quo hostis irrupit, nequaquam stare meruisti. Et quoniam stultitiae nomine, prophanitatem notabat, cui decem Tribus, sicut ab exordio voluminis arguit, toto se studio manciparunt, ob eamque stultitiam, procella captivitatis eos arripuit, opportune transit ad Judam, et eum non solum nomine, sed gestarum etiam rerum pandit judicio, ut simul ostenderet, qui exitus filios sapientes teneret, sicut etiam eum, qui insipientes manserat, publicasset. Ad prosperiora ergo, quae sub Ezechia rege magnis collata sunt miraculis, propheticus sermo commigrat, et ait:

471 Vers. 14. 15.-- De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividit. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse eripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Primo, ut solet, prosperis pollicendis gaudia liberationis annunciat: postea vero, eadem voluptate, ultiones accumulat. Ergo, De manu mortis liberabo eos: id est, cum in tantam rerum difficultatem venerint, ut injecta manu, mors eos comprehendisse ac tenere videatur, tunc ego liberator adveniam. Id autem praecipue exprimebat oratio beati Ezechiae dicentis, venisse dies afflictionis et opprobrii, siquidem venissent filii usque ad partum, et non esset virtus pariendi. Cum ergo opibus Assyriis urgerentur, et urbem hostis obsidione clausisset, ita pernicies imminebat, ut jam jamque videretur miseros voratura. Sed quoniam divinum auxilium justis precibus impetrarunt, edidit illud grande miraculum, et centum octoginta millibus Assyriorum Angelo feriente deletis, liberatio piis votiva resplenduit: secundum illud quod carmina sancta praecinuerant: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus eripuit eum: immittet Angelos Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. 33). Mors itaque et infernus, rex Assyrius et totus ejus appellatur exercitus, quem se extincturum divina sententia pollicetur: praemissoque fragore vindictae, ex suo more subdit caussam, quae indignationem illam moverit. Consolatio, inquit, abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividit. Habitum et verba lugentis assumsit, ut Assyrii crimen augeret, et quasi ex persona Judae, magis de fratris, id est, Israelitarum, quos in captivitatem Sennacherib duxerat, quam de propria calamitate solliciti, dicit oculos suos adeo maduisse lachrymis, ut consolationem recipere non valerent, quod et rex superbus atque truculentus tristem inter fratres separationem esset operatus, in captivitatem videlicet decem Tribus ad regionem Mediae transferendo. Ubi sane diligens poterit lector inquirere, cur haec Judae tribui, quae discessionem fratris lugeat, adscribatur affectio, cum supra de eodem negotio propheta loquens, impietatem ei exprobraverit gaudiorum? Nam cum dixisset, Effraim in desolatione erat. In die, inquit, desolationis in tribubus Israel ostendi fidem: facti sunt principes Juda, quasi assumentes terminum: super eos effundam, quasi aquam iram meam. Cum ibi de expulsione germanorum laetati esse dicantur, per id quod agrorum suorum terminos dilatatos putarent, quomodo nunc inducuntur, expulsionem fratris absque ulla consolatione lugentes? Quod gemina expositione valebit [Ant. valebat] absolvi: quia enim non de singulis, ut dixi, saepe personis, sed de totis agminibus sermo est: ideo in illa multitudine diversos quoque mores intelligimus fuisse, unde et alia ex piorum personis, ex impiorum alia proferuntur. 472 Consequenter ergo aliquantos illic fuisse colligimus, quos germanorum contristaret expulsio: plures vero quos finium delectaret extensio. Sed videamus jam et alterum explanationis modum, qui ita nimirum valebit judici, ut caussis magis, quam personis videatur aptari. Et necessitudinis quidem vox ista sit, quam prope finem libri propheta constituit, id est, calamitatem se expulsi fratris dolere, et vicissitudinem debitam hostibus imprecari: illud autem, quod quibusdam etiam voluptatem creavit, ad parricidas crimen aspiceret: ut fiat sensus ejusmodi, fuisse aliquos, in quibus profanitas non solum leges, sed etiam naturae jura conturbaverit, ut in captivitate fratrum quod debuerunt compati, maluerunt gloriari. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontes ejus, et ipse diripiet thesauros [Al. thesaurum] omnis vasis desiderabilis. Urentem de deserto ventum Angelum dicit, qui Assyrium sub nocte una delevit exercitum: non quod in deserto Angeli credantur habitare, quos quotidie faciem Patris visere, Evangelica commendat auctoritas (Matth. 18.), sed quoniam ob vindictae celeritatem, centum octingenta quinque siquidem sub una nocte caesa referuntur, similitudinem ignis assumserit, et deserti ad hoc intulerit mentionem, ut totum illud agmen afflatu potius, quam operatu quopiam videretur absumtum. Sic enim et beatus David dixerat: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. (Psal. 103.) Hanc ergo nunc adustionem de locis per ardorem solis inhabitabilibus signavit acciri, qui fontes Assyrios venasque, id est, regem cum exercitu ac stirpe deleret. Et ipse diripiet thesaurum, etc. Si consuetudinem prophetarum respicias, qui declinationes temporum non satis anxie ac diligenter observant, videtur Sennacherib regis collectam de triumphis opulentiam denotasse: ideo videlicet illum praedicta inflammatione consumtum, quoniam multa crudeliter egerit, nec avaritiam ejus direpta satiaverint: et nunc ideo vomere cogatur, quicquid per iniquitatem antea devoraverat.

CAPUT XIV.

Vers. 1.-- Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum [Al. Deum] suum, etc. Paulo ante dixerat: Consolatio abscondita est ab oculis meis, quoniam ipse inter fratres dividit, et eum effectum quo Israelis miseretur ostenderat; nunc vero Assyrii internecione descripta, adversum Samariam rursus incanduit. Quod utique non de varietate fecit, sed de gravitate sententiae. Postquam enim et pietatem et virtutem veri Dei, qui superbum regem, quasi nullo negotio consumsisset, ostendit, sicque eum paratum esse ad defensionem piorum, ut gaudiis eorum magnarum gentium impenderet ultiones: merito Samariae, ut disperiret, quasi inflammatus optavit, quae suis videlicet sceleribus effecisset, ut hic tam bonus Dominus non propugnator illius, sed depugnator existeret: ac si diceret: Cum beneficia nostri, qui aeternus est, rectoris aspicio, magis magisque Israelis crimen horresco, qui videlicet carere tali praesidio laborarunt.

473 Vers. 2.-- Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Miro contextu procedit oratio. Exclamaverat quippe, quod ad gravandum Samariae peccatum valeret, sed quoniam idipsum miserando potius quam execrando fecerat, secunda saltem remedia, quae vulneri medicentur apportat: et quia noluerunt continuae devotionis praesidia complecti, subsidia poenitentiae et emendationis assumant. Si ergo te faciunt, o tu Israel, vel pericula meliorem, convertere ad Dominum Deum tuum, a quo nunquam debueras averti: et illud ipsum quod in tua iniquitate corrueras, exsecratus, munera confessionis assumito. Hoc est enim, quod ait:

Vers. 3.-- Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum: tu enim solus potes reatum, quo premimur amovere. Quid autem bonum sit, quod ut acciperet, obsecrabat, sequens versus ostendit, Et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Sic enim carmina quoque sancta docuerunt, ut immolemus Deo sacrificium laudis (Psal. 50.), quia grata ei sit oblata ex puro corde laudatio super vitulum novellum, ungulas et cornua producentem. Eloquere ergo adversum te, Israel, injustitias tuas Domino, quarum cupis remissionem mereri. Sed quid his adjiciat, audiamus.

Vers. 4.-- Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, dii nostri, opera manuum nostrarum: quia ejus qui in te est, misereberis populi. Quod ait, Assur non salvabit nos, de exemplo Judae videtur assumtum. Nam Regum narrat historia (4 Reg. 18.), quoniam cum Rapsaces nomine dux Assyrius missus regis Sennacherib, ad compellendos atque terrendos eos, qui Jerosolymis clausi fuerant, advenisset, inter caetera, quae gloriose ac superbe de Assyriis praedicabat, adjecit quod duo millia equorum Sennacherib esset paratus educere, quorum sessores totus Judae exercitus non possit offerre: et qua dementia adversum se tanti principis copias incitarent. Si saluti suae proinde consulerent, ejus dederentur imperio, qui non minus subjectis liberalis, quam severus contumacibus appareret. Verum incolae Jerusalem in solius Dei virtute liberationis suae fiduciam reponentes, comminationum hostilium taciti sprevere jactantiam. Ad Judae ergo confidentis exemplum, etiam Israelem sermo nunc monentis instituit: ut ipse videlicet longa servitute correctus, jam devotionem incipiat fratris imitari, quam ille tempore Assyriae obsidionis ostendit. Nec dicemus, inquit, ultra, dei nostri, opera manuum nostrarum. Id est, desinemus, quae manu artificum fiunt simulachra venerari, postquam et fratre teste cognovimus, quia populi in tuo cultu 474 permanentis misereri bonus arbiter non desistas. Huic autem vestrae confessionis oblatui, quid a Deo nostro referatur, accipite.

Vers. 5-8.-- Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros Israeli, germinabit quasi lilium, et erumpet radix ejus quasi [Al. ut] Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea, memoriale ejus sicut vinum Libani. Diversis comparationibus et liberationis dulcia, et libertatis insignia, et amoenitatem excultorum describit arvorum, quae sicut tempore nimirum quo persultat hostis, squalore plurimo vestiuntur, ita cum securitas pacis cultorum exercet industriam, et ubertas passim visitur et venustas. Sic ergo, Israel, cum captivitatem tuam prospera, quae sunt promissa depulerint, pulchritudo te libertatis et laetitiae dulcedo ita implebit ac vestiet, ut non vilibus quibusque germinibus, sed liliis et rosetis [Al. rosis] stillantia prata visantur: mea quippe clementia meaque gratia, instar tibi roris illabitur, ut omni pedore deposito, invocationis ornamenta percipias. Quod ne tibi dubites pro magnitudine sui posse contingere, procedit in fratre, id est, in Juda de Assyriis manibus liberando. Qualem ergo illi gloriam conferet optata quidem, sed vix sperata libertas: talis etiam te manebit, si tamen dignus cui conferatur, appareas. Vivetis quippe tritico, et germinabitis quasi vinea, quae translata ex Aegypto, Palaestinam latis finibus occupaverat, et memoriale vestrum sicut vinum erit Libani: id est, gloriae vestrae erit tanta flagrantia, quanta vini quod optimum in monte Libano generatur.

Vers. 9.-- Effraim, quid mihi ultra idola? ego exaudiam et dirigam eum, ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. Quae cum ita sint, inquit, ut disputatio nostra perdocuit: id est, unam hanc esse viam salutis, quam cultus nostri numinis religioque patefecit: ponite profanitati [Ant. profanitatis] saltem modum, cujus nunquam sentire debueratis exordium: et uni, qui verus est, Domino, tota fide ac devotione cohaerescite: nec veritatem ejus in mendacio tenendam putetis, ut incommunicabile nomen idolis adscribatis. Sed scitote, quod non solum praeceptis, verum ipsa negotiorum voce didicistis, me unum esse, cujus sicut cultores aeterna foelicitate potiantur, ita desertores aeternis miseriis obruantur. Ego sum enim qui exaudio supplicantes, qui possum et soleo sanare contritos, dirigere contortos, foecundare steriles, invenire pereuntes, suscitare mortuos, et in eam celsitudinem, quos vegetavero, sublimare, ut de palmis aut rubis in abietes et cupressos profecisse videantur.

475 Vers. 10.-- Quis sapiens, et intelligit ista? intelligens et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis. Merito volumen suum admiratione conclusit, cujus utilitatem et per praecepta et per exempla monstraverat. Simul, ut doceret, caussam omnem peccatorum et miseriarum de stultitia contigisse, laudavit sapientem, qui omnia quae sunt disputata perpendens, utilitatem viarum sacrarum finemque cognosceret: quod per eas justi videlicet cum severitate graderentur, praevaricatores autem quique corruerent, admittendo videlicet sacrilegia, et exitia sustinendo. Notandum sane quod etiam loca ista, quae secundum praedictam a propheta historiam, prout captus noster ferebat, exposui, etiam ad majorum rerum significationem possint valere. Nam illud quod de Sennacherib dictum est, Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne, etiam de ampliore negocio, secundum quod gentium magister ostendit, accipi potest. Nam cum ad Corinthios super manifestanda resurrectione loqueretur: Ubi est, mors, inquit, aculeus tuus? ubi est, mors, victoria tua? Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum (1. Cor. 15.). Hic enim quasi ventus urens, quippe qui ignem venerit mittere super terram (Luc. 12.), de deserto 476 ascendisse perhibetur, quia de utero Virginis, ad quam secundum naturae leges vir quasi cultor cesserat, germinavit: et venas mortis fontemque ejus fecit arescere, ut non haberet jus secundo repetendi eos, quos semel in aeterna gaudia Redemptor suscitasset. Incarnationis siquidem ipsius sacramento, ros gratiae in Ecclesiarum arva descendit, ut passim diversis virtutibus fructuosa vitis liliaque prodirent, et fieret multiplicationis fidelium tanta faelicitas, quanta esset agri pleni frugibus, fructibus, floribus gloriantis. Sicque convertentur sedentes in umbra ejus, idest diversae nationes sub protectione Ecclesiae requiescere concupiscent, ut et corporalis, et spiritualis vigoris alimoniam in vino, et tritico consequantur. Igitur illa, quae sub Ezechia est, impleta liberatio, a libertate, quam Christus tradidit, et cumulatius explicetur, et gratius. Quis sapiens, et intelliget ista? Intelligens, et sciet haec? Quia videlicet positus sit Dominus in ruinam et resurrectionem multorum: nec per calles ejus confidenter incedant, in quibus sectatores criminum collabuntur, nisi qui ex toto pectore confitentur Christum Dei esse virtutem Deique sapientiam, unusque cum eo fieri spiritus, votis studiisque contendunt.