PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
COMMISSUM NOBIS*
SEDES SEU RESIDENTIA PATRIARCHAE CILICIAE ARMENORUM RESTITUITUR IN BERYTHUM PROPE BZOMMAR IN LIBANO.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Commissum Nobis divinitus supremi Apostolatus officium postulat ut Ecclesiarum omnium felici statui consulamus et ea sollicito studio decernamus quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant. Iamvero rec. me. Praedecessor Noster Pius Pp. X I , auctoritate Apostolica exstinxit et abolevit titulum primatialem atque archiepiscopalem Armeniae Constantinopolitanae Ecclesiae; deinde Constantinopolitanae! ecclesiasticam Armenorum provinciam Patriarchatu! Ciliciae perpetuo univit, mandans ut novus Patriarcha eiusdemque successores titulo fruerentur Patriarcharum Ciliciae Armenorum; ut iidem in urbe Constantinopolitana résidèrent eandemque Constantiuopolitauam Ecclesiam ordinaria iurisdictione gubernarent. Voluit insuper ut praedictus Patriarchatus iisdem limitibus coërceretur, quibus Ciliciae Patriarchatus et Primatiatus Constantinopoleos tunc temporis continebantur. Verum cum in praesenti, rerum conditiones aliae omnino sint ac tunc temporis fuerunt, Patriarcha Ciliciae Armenorum hodiernus, venerabilis frater Paulus Petrus XIII Terzian, vota exprimens Armenorum Episcoporum in Urbe congregatorum, Nos enixis precibus flagitavit ut residentiam Patriarchae ipsius eiusque successorem a Constantinopolitana civitate in Libánum transferre velimus. Nos autem votis his annuentes, de consilio venerabilium fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Congregationi praepositis pro Ecclesia Orientali, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, decernimus ac mandamus, ut, attentis praesentibus rerum adiunctis, sedes seu residentia Patriarchae Ciliciae Armenorum eiusque successorum restituatur in Libano, scilicet in urbe Beyrouth prope Bzommar, ubi iam primi Patriarchae Armeni sunt commorati. Id concedimus, mandamus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum futuris temporibus suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate quavis, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris an. MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 548-549