Jump to content

Commonitorium (Arnulfus Remensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commonitorium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

Commonitorium (Arnulfus Remensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.ArnRem.Common5, cc_idno: 9758

Commonitorium

139.1545A| Arnulfus, gratia Dei archiepiscopus.

Quid tibi vis, praedonum Remensium scelerata manus? Nihilne te movent pupilli et viduae lacrymae, nec advocatus eorum? Velis nolis, Dominus tuus ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus judicium non effugies. Vide quid ante oculos ipsius egeris. Sanctam pudicitiam virginum non erubuisti; matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti; orphanum et pupillum non respexisti. Parvum tibi hoc: accessisti ad templum Matris Dei cunctis mortalibus reverendum; ejus atrium perfregisti, polluisti, 139.1546A| violasti; quod oculi tui viderunt, concupivisti; quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos quidem contra divinum et humanum jus misericordia abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus, sed propter impia tempora non exigimus. Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam damnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum a sacris canonibus promulgatam, eam in te latam, multotiesque ferendam, excipe.