Jump to content

Commonitorium (Herardus Turonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commonitorium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Commonitorium

Commonitorium (Herardus Turonensis), J. P. Migne 121.0774C

Commonitorium

121.0773C| Venerabili Veniloni, Senonum archiepiscopo, HERARDUS gratia divinae pietatis Turonensis metropolis, immerito licet, episcopus, salutem in Domino, et perpetuam pacem.

Certum habeat vestrae sagacitatis dilectio, legationem totius synodi, quae in vicinia confluxit Tullensium, nosmet ad vestram paternitatem communi decreto suscepisse. Litteras etiam ex synodica vocatione vobis perferendas more ecclesiastico ab eadem synodo nos percepisse. Deinceps vero nostram parvitatem gravi scitote gravatam incommodo. Et quoniam praefatae synodi institutis pro voto parere non posse nunc nostram constat inertiam, fratrem et consacerdotem nostrum, nostrae sedi officii honore attiguum, Rotbertum, Cenomanorum episcopum, 121.0773D| nostra vice super injuncta nobis legatione fraterno more remandavimus pariter et postulavimus ad vos pergere: qui omnia nobis sancta synodo reverenter injuncta intrepide juxta divinitus sibi collatam 121.0774C| industriam ad vos exsequi procurabit. Et hoc ipsum apud memoratam obtinui synodum, ut si quolibet, ut se humana fragilitas habet, languore, sicut et accidit, detinerer, eumdem nostra vice, accepta ab eadem synodo auctoritate omnium et jussione, vobis dirigerem. Rogamus ergo, et ut patrem charissimum fratremque familiarissimum monere praesumimus, ut diligenti cautaque sollicitudine, cunctis quae ad vos deferuntur perspectis, vobis ipsi consulere non detrectetis. Sano quoque et sapienti consilio procuretis, ne vobis, et omni nostro ordini, infantiae notam praetendatis. Et si quid in his quae vobis objiciuntur, conscientia teste reprehensibile, aut forte damnabile judicatur, praevenire modis omnibus, et opportune detergere studeatis. Et quoniam omnis gradus pontificalis 121.0774D| ordinis, totius quam praemisimus synodi, ex impacta vobis hujusmodi calumnia scandalizatur, compatitur, tristatur, et congemiscit: vos, quem causam hujusce laesionis esse comperimus, et quem 121.0775A| oportuerat, secundum Apostolum, testimonium habere ab his etiam qui foris sunt, hortamur, fideliterque suggerimus, ut aut uni episcopo pro omnibus, aut pluribus pro cunctis, satisfacere pro tempore non gravemini vestris apicibus sacris: simulque quo regiam dignationem vobis acceptabilem, sicut vobis et omni vestro expedit gregi, satisfaciendo, humiliterque ipsius hilaritatis clementiam impetrando acquirere 121.0776A| procuretis, obnixe flagitamus, et in charitate sincera compatiendo precamur. Valere vestram paternitatem votis omnibus postulamus, et ut nostram petitionem efficaciter suscipiatis oramus; utque nostram unanimitatem ex vestri causa ad aliquantulam, quin potius ad integram, perducere certetis laetitiam, supplici postulatione monemus, pater beatissime.