Commonitorium de Coelestio

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commonitorium de Coelestio
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 48

MarMer.CoDeCo 48 Marius Mercator390-451 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Exemplum Commonitorii quod super nomine Coelestii Graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris; oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper augusto; idipsum ex Graeco in Latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii VV. CC. per quod Commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto, tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius, de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.

PRAEFATIO HISTORICA IN COMMONITORIUM M. MERCATORIS SUPER NOMINE COELESTII.

Episcopi ex Occidente ejecti, propter pertinacem haeresis Pelagianae defensionem, cum desperassent se posse obtinere a sede apostolica quod summopere cup ebant, nimirum ut vel causa tota retractaretur, vel suis ipsi sedibus sine legitima subscriptione restituerentur: animum Constantinopolim converterunt, si qua ratione episcopum urbis regiae in suas partes allicerent, aut saltem imperatoris patientiam precibus fatigatum in commiserationem sui commutarent.

Tentaverant jampridem Atticum Constantinopolitanum episcopum artibus Coelestii, Sisinniumque Attici successorem, per idoneos homines: sed utrumque irrito conatu, cum ille, ut erat catholicae fidei magister (Coelestinus in epist. ad Nest. I part. conc. Ephes. cap. 18), non impar tantae sedi, obstinatos haereticos ne consistere quidem passus sit in urbe; iste praedecessoris exemplum secutus a luporum insidiis suum ovile defenderit; ambo beati Joannis vere successores, quam invenerant fidem solam praedicari voluerint.

Verum cum Nestorium Sissinio suffectum viderent, eumque intelligerent multum gratia valere apud imperatorem, multum apud aulicos posse; quippe qui a Theodosio evocatus Antiochia fuerat, tamquam par unus implendae Chrysostomi sedi, et aulicos partim donis, partim opinione sanctitatis, atque dicendi facultate sibi devinxerat; magnam spem conceperunt, se ejus ope habituros aditum in palatium, suasque imperatori delaturos querelas, quasi temporibus orthodoxis pro fide orthodoxa per calumniam et ex subreptione periculum sustinuissent ( In epistolis Nestorii ad S. Coelestinum ).

Spem duo maxime faciebant: alterum, quod communem haberent cum Nestorio magistrum Theodorum Mopsuestenum; alterum, quod haeresis societate jungerentur. Nam a Theodoro Nestorius didicerat impietatem, cujus proferendae occasionem quaerebat, et Pelagiani cum ipso pariter beatam Virginem negabant esse Θεοτόκον.

Et vero Nestorius Julianum cum suis participibus episcopis Coelestiumque ipsum in amicitiam recepit; neque apostolicae sedis judicium, quo damnati fuerant, neque Honorii reveritus edictum, quo erant proscripti; immo spem absolutionis ausus est promittere, pignorique fidei id primum dare, quod caveret ne Pelagiani comprehenderentur Theodosii lege adversus omnes haereses (L. 65 de Haeret. Cod. Theod.). Deinde per aulicos efficeret ut ad principis audientiam admitterentur, suisque palatium querelis implerent; permitteret quoque ut in ecclesia sua mysteriis sacris interessent. Denique datis ad Coelestinum summum pontificem litteris, subtiliter, vel ut verius dicam ( verba sunt Cassiam ) subdote consanguineae sibi improbitati improbo suffragaretur affectu (Lib. I de Incarn. cap. 3).

Atque hinc factum est ut illi jam non ab omnibus, ut prius, haereticorum loco haberentur; sed ab aliis importuna commiseratione tactis, sola indignatione pontificum Romanorum, non causae iniquitate laborare; ab aliis nullum mereri dicerentur patrocinium, utpote propter obstinatam haeresim ex Occidente projecti; reliquis interim, ob ignorantiam rei gestae, eos nec absolventibus omnino, nec etiam damnantibus (In epist. Nestorii ad S. Coelestinum ).

Cum cerneret Mercator in partes super ea re scissam non tantum Ecclesiam Constantinopolitanam, sed etiam aulam principis, virosque intelligeret religione praestantes pendere dubios, quam in partem concederent, qui tamen magnum facturi essent praejudicium adversus bonam, sin minus in ipsam irent; ut periculum imminens averteret, causamque fidei artibus haereticorum nutare non sineret, Commonitorium scripsit Graece primum, deinde Latine, super nomine, ut ait, Coelestii, quo totam rei seriem explicaret, omnibusque patefaceret, turbulentos istos homines vere esse haereticos, suoque merito ex Occidente pulsos.

Id ut praestaret efficacius protulit praecipua litis totius instrumenta, adhibitisque testimoniis publicis et actis ecclesiasticis, exhibuit, veluti per synopsim, habita ubique terrarum concilia, judiciorum ordinem ac modum, factas a summis pontificibus condemnationes, edicta principum, quibus Ecclesiae judicia roborata sunt, et communem totius Ecclesiae in haereticis damnandis consensum, ac indulgentiam sedis apostolicae in recipiendis iis qui redirent ab errore, aliaque id genus plurima, unde omnibus veritas constaret, atque ipsi quoque Pelagiani ad meliorem mentem vocarentur.

Hujusce operis quinque sunt partes: prima complectitur causam Coelestii, quomodo acta est Carthagine, Constantinopoli, et Romae; in secunda Pelagii mens errorque detegitur, ex indubitatis ipsius libris; continetur in tertia utriusque haeretici condemnatio, sive quae a duobus summis pontificibus Zosimo et Innocentio, sive quae a Patribus Diospolitanae synodi facta est; quarta ostendit utriusque haeretici eamdem omnino fuisse sententiam, atque ita alterius condemnationem ad alterum pertinere; in quinta denique convenitur Julianus; partim ut exponeret si quid haberet querelae vel quaestionis, partim ut resipiscentium exemplo ad Ecclesiam rediret.

Mirum vero quam multa in hoc uno libello proferantur adjumenta causae catholicae: sed dolendum ex iis tam pauca pervenisse ad aetatem nostram. Meminit Mercator, immo prae manibus, cum offerret Commonitorium, habuit exemplaria libelli a Paulino dati Aurelio adversus Coelestium; actorum concilii Carthaginensis sub eodem Aurelio; litterarum Attici ad majorum sedium Ecclesias de condemnatione Coelestii; actorum concilii Romani sub Zosimo; et ejusdem litterarum ad universos orbis episcopos; commentariorum Pelagii in epistolas apostoli Pauli; librorum Pelagii ad viduam; litterarum et libellorum Erotis atque Lazari adversus Pelagium; synodicarum concilii Carthaginensis et Milevitani ad sanctum Innocentium, rescriptorum Innocentii ad utrumque concilium; actorum Diospolitanae synodi sub Eulogio, immo et Antiochenae sub Theodoto; litterarum Praylii jam non commendantis Pelagium, sed damnantis. Verum ex iis pauca nunc habentur; nonnullorum supersunt quidem fragmenta; sed admodum parva; ipsi quoque Commentarii in Epistolas Pauli a Cassiodoro interpolati sunt, caeterorum nihil remanet, praeter memoriam et desiderium.

Quis fuerit eventus, quemque effectum habuerit tam curiosa sollicitudo viri apostolico zelo succensi pro fide catholica, docet ipse Mercator in titulo Commonitorii his verbis: Per quod Commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius, de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.

Sed quoniam in hoc opere non solum attingitur tota fere Pelagiana viginti trium annorum historia, sed etiam narrantur multa, vel hactenus inaudita, vel solis eruditissimis nota, visum est operae pretium duo praestare in notis: alterum. ad rationem temporam omnia historica exigere; alterum, testimoniis veterum auctoritatem Mercatoris augere; sed utrumque brevius quam forte postulet argumenti qualitas, quoniam haec ipsa, omniaque id genus reliqua, copiosius aliquando, si Deus voluerit, in historia Pelagiana, quam prae manibus habemus, exsecuturi sumus.

CAPUT PRIMUM. De causa Coelestii, quomodo acta est Carthagine, Constantinopoli et Romae. 1. Coelestius quidam, eunuchus matris utero editus, discipulus et auditor Pelagii, ante viginti plus minus annos egressus ex urbe Romana Carthaginem Africae totius metropolim venit, ibique de infra scriptis capitulis apud Aurelium episcopum memoratae urbis per libellum a quodam Paulino Diacono sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis episcopi est accusatus, sicut gestorum confectio se habet, quibus idem libellus insertus est (quorum gestorum exemplaria habemus in manibus), tamquam hoc non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui haec per populos disseminarent, misisset, id est: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset.

Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum.

Quoniam parvuli, qui nascuntur in eo statu sunt in quo fuit Adam ante praevaricationem.

Quoniam neque per mortem, vel praevaricationem Adae, omne genus hominum moritur; neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgit [ Bal. resurgat].

Quoniam lex sic mittit ad regnum coelorum, quomodo et Evangelium.

Quoniam et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato.

2. De quibus omnibus capitulis, ut constat ex suprascriptis exemplaribus synodalium gestorum, Patres et episcopi regionis illius restiterunt Coelestio, et jusserunt ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus. Sed Coelestius nullo modo acquiescens, quin immo resistens actis eisdem [ Bal. add. quibus frequenter auditus est], ecclesiastica communione privatus est. A qua sententia ad Romani episcopi examen credidit appellandum; qua mox idem ipse appellatione neglecta, Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obreptionem locum presbyterii petere. 3. Inde post aliquantos annos, sub sanctae memoriae Attico episcopo, urbem Constantinopolitanam petiit, ubi in similibus detectus magno studio sancti illius viri ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine, et in Asiam, et Thessalonicam, et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati. 4. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo tota festinatione perrexit; ubi actis (quorum exemplaria habemus) interrogatus, cum ab illo cognitore aliquatenus terreretur, crebris responsionibus et prosecutionibus suis spem praeseminavit, condemnare se illa capitula de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus promittens. Id enim et instantius jubebatur [ Bal. add. ab eoque vehementius ut id faceret exspectabatur,] atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus; et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit; qua ille abusus est, vel adhuc abutitur ad multorum ignorantium deceptionem. 5. Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde quae fuerant tunc cum illo vel de illo confecta, vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit, atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est, in quibus et ipsa capitula de quibus accusatus fuerat continentur, et omnis causa, tam de Coelestio suprascripto quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata; quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias, Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Hierosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus. CAPUT II. De Pelagii doctrina, cujusmodi cognoscitur ex ipsius scriptis. 1. Ut autem et Pelagius cum ipso [ Bal. isto] pariter damnaretur, istud in causa est. Ausus est memoratus ante vastationem urbis Romae in apostolum Paulum commentarios condere, et his edere, de quorum amicitia praesumebat; explanare autem se putavit singula Apostoli verba vel sensus. In Epistola igitur quae est ad Romanos, cum ad illa loca venisset ubi vas electionis ita loquitur: Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit (Rom. V, 12); hactenus credidit exponendum. Quem librum ejus habemus, et proferimus ad convincendum inimicum ejus errorem. 2. Ita ergo Idem ait: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: Exemplo, inquit, seu imagine usus est, quia sicut cum non esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est. » 3. « Et in omnes homines mors pertransiit: Cum sic, inquit, qui peccant similiter et moriuntur, neque enim aut in Abraham, aut in Isaac, aut in Jacob mors pertransiit, de quibus Dominus ait: Huic [Bal. hi] omnes vivunt (Luc. XX, 38). Hic autem, inquit, propterea dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi, sicut et ibi inquit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. LII, 2, 4). Et iterum illud inquit: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11), aut certe in illos omnes pertransiit [ Bal. inquit], qui humano ritu, non coelesti, sunt conversati. » 4. Et post pauca: « Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non praevaricaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14): Sive cum non esset, inquit, qui inter justum et injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari, sive in eos qui mandatum tamquam Adam praevaricati sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum est ut animam in sanguine non manducarent, et de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est; sed [ Bal. add. et] in eos qui, praeter mandatum, legem contempserant naturalem. » 5. « Qui est forma futuri (Ibid.): Quoniam, inquit, sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic et Christus a [ Bal. ex] Virgine, fabricante Spiritu sancto, processit; sive, sicut quidam dicunt, forma a contrario, hoc est [ Bal. add. ut], sicut ille caput peccati, sic etiam [ Bal. omit. etiam] iste caput justitiae est. » 6. « Sed non sicut delictum, ita et donum (Ibid. 15): Ne in forma, inquit, aequalitas putaretur. » 7. « Si enim in unius praevaricatione multi mortui sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem Christum in multos abundavit (Ibidem). Plus valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam peccatum in occidendo: quia Adam non se solum, sed et suos posteros interfecit; Christus vero et eos qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri erant, liberavit. » 8. Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat, « Adam, non sibi soli, sed et posteris suis nocuisse. » Tene superiorem definitionem ejus: posteros enim hic dicit non omnes ubique et omnino totos [ Bellov. non omnes omnino et ubique totos] homines laesos illius peccato, sed illos tantum qui per imitationem similiter suis peccatis et propriis factis sunt rei praevaricationis, sicut Adam; qui sine dubio ii ipsi pronepotes ejus, et posteri esse inveniuntur. 9. « Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sentiunt, acriter eos qui defendunt traducem, impugnare conantur: Si peccatum, inquiunt, Adae etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia non credentibus prodest; quoniam similiter, immo plus dicit Apostolus, per unum liberari quam per unum ante perierat. Deinde dicunt: Si baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato; non enim poterunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerint [Bal. habuerunt ]. In hoc addunt: Quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur: injustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum: quin et rationabile est ut Deus, qui propria peccata dimittit, non imputet alienum. » 10. Et iterum in alio sermone suo idem Pelagius: « Si peccator, inquit, genuit peccatorem, ut parvulo ejus peccatum originale in baptismi acceptione solvatur: justus ergo justum gignere debuit. Si parentes, inquit, post conversionem propria peccata non laedunt, multo magis filiis eorum per eos nocere non poterunt [ Bal. potuerunt]. Si priorem hominem contigit causam mortis fuisse [ Bal. fecisse], ergo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Adae mors orta esset, numquam post remissionem peccatorum, quam nobis liberator donavit, moreremur. Plus ergo valuit peccatum Adae omnes omnino homines occidendo, quam Christi gratia in salvando, quae non omnibus, sed tantum credentibus profuit: neque enim omnes qui nascuntur ex Adam, ii etiam renascuntur in Christo. » Et reliqua. CAPUT III. De condemnatione Pelagii et Coelestii, et Pelagii praesertim, tum a Romanis pontificibus Innocentio et Zosimo, tum a Patribus Diospolitanis et Theodoto Antiochiae episcopo. 1. Quae omnia suprascripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae TRACTORIA dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata; cui Julianus, et reliqui complices subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem Patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, et [ Baluz. ex] omni Italia deturbati sunt: ex quibus plurimi resipientes et a praedicto errore correcti regressi sunt supplices ad sedem apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt. 2. Praedicti sane Coelestius et Pelagius, non tunc primo a sanctae memoriae Zosimo videntur esse damnati, sed ab ejus decessore sanctae recordationis Innocentio, a quo et Julianus fuerat ordinatus, quique post illorum damnationem, usque ad praedicti Innocentii [ Baluz. add. episcopi] excessum e vita, in ejus communione permanens, et perseverans in sincera sententia, et communicans damnatori praedictorum, ipse quoque sine dubio Pelagium Coelestiumque damnavit, et quid nunc desiderat, aut de quo queritur, ignoramus. 3. Ut autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur, talis exstitit causa. Post Romanae urbis vastationem, in Palaestina degebat Pelagius. Inventi sunt a quibusdam studiosis episcopis libri ejus, in quibus multa et varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi cum litteris in Africam Patribus et episcopis missi sunt, ubi tribus conciliis congregatis memorati lecti sunt libri. Exinde relationibus Romam missis, ipsis quoque libris pariter destinatis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta concilia emanavit, quae eosdem ipsos, Coelestium Pelagiumque, ecclesiastica communione privavit, quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus.

4. Adhuc etiam Hierosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum, et primo quidem tergiversando, ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia, vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse. 5. Sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus, a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus, atque detectus, a sanctis quoque et venerabilibus Hierosolymorum locis est deturbatus. Quod ejusdem [ Baluz. Ejusdemque] sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romae episcopum, et sanctae recordationis Praylii Hierosolymitani episcopi missa scripta testantur, quorum exemplaria ad documentum habemus in manibus. CAPUT IV. De communi utriusque haeretici sententia et condemnatione. 1. In ipsa autem accusatione capitulorum, quae eidem tunc Pelagio objecta sunt, etiam hoc continebatur, cum aliis exsecrandis, quae discipulus ejus Coelestius sentiebat: id est, « Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. » 2. Illud quoque, quod superius positum est capitulum, sentiri a Coelestio, et esse consentaneum magistri sui doctrinae memoravimus, id est, « Legem sic mittere ad regnum coelorum, sicut Evangelium; » Pelagius quibusdam scriptis suis aperte confirmat atque pronuntiat. 3. Denique libellus est ejus, quem habemus in manibus, ad quamdam Livaniam viduam, sermonem continens exhortatorium, in quo ita habetur: « Simplicitatem, inquit, sequi Christi famulam decet: non hanc quae stultitia magis est quam simplicitas, sed illam de qua scripsit [ Baluz. Scriptura dicit]: Benedicta anima omnis simplex (Proverb. XI, 27, sec. Septuag.); dicente alibi Scriptura: Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea (Deut. XXVII, 26). Hinc, inquit, ostenditur non esse simplicitatem veram quae Dei mandata insensata securitate contemnit, sed eam quae legis praecepta sapienti timore custodit; dicente enim, maledictum esse eum qui non permanet in his quae scripta sunt, a contrario benedictum esse non vult qui non omnia praecepta servaverit. Et si omnis simplex benedictus est, ergo simplex ille est qui omnia praecepta legis impleverit. » 4. Asserere hunc illud, quod toties jam superius dictum est, « Ad regnum coelorum libros Moysis, sicut Evangelium mittere, » nullus catholicorum, qui hoc capitulum legerit, dubitat, nec intelligendo difficultatem aliquam poterit sustinere. Et quia indiscrete legem in eodem impiissimo capitulo nominavit, quod si Mosaicam, cujus testimonium maledicti posuit, aperte nos in Judaismum attrahere tentat; quod si, ad tegendum se per fallaciam, legis nomine Evangelium se dixerit nominasse, in eo quidem quod legem Evangelium appellat, non errat. Sed in eo est impius, in quo sub simili et aequali nos, qui sub Evangelio sumus, maledicto constituere non pertimescit, exaequans legi circumcisionis et omni Judaismo evangelicam gratiam: unde etiam discipulus ejus Coelestinus aperte ausus est pronuntiare: « Legem sic mittere ad regna coelorum, sicut Evangelium. » 5. Manifestum est enim, secundum Pelagium, quia si sub eodem vel simili adhuc sumus vinculo, etiam sub Evangelii tempore; et si quid tamquam homines erraverimus, aut unum de praeceptis Evangelii non impleverimus, esse nos maledictos. Quod si ita, quod absit, tamen ut ille vult sit dictum, exaequatum est legi veteri Evangelium; et ubi erit dictum Pauli Apostoli: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est (Deut. XXVII, 26): Maledictus omnis homo, qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea (Galat. III, 10). 6. Quinetiam subdescendens hunc ipsum sensum latius in eodem sermone libelli hujus exsequitur, et latius eum commendat. Post multa enim ibidem ait: « Odisse, maledicere, et invidere, mentiri, detrahere, et detrahentibus credere, leve aut nullum putatur esse peccatum; sed hi qui hoc putant, obliti sunt, quoniam et levis praecepti obnoxios gehennae legimus esse mancipandos. Dixisse enim, inquit, Dominum manifestum est: Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, vel Racha, reus erit gehennae. » CAPUT V. Convenitur Julianus, et invitatur ad resipiscendum exemplo sociorum. 1. Hos igitur in ejusmodi impiissimis erroribus deprehensos, Pelagium scilicet et Coelestium, ad satisfactionem Ecclesiae Julianus, et caeteri sui participes, vel modo condemnent; et si quos confidunt adversus catholicam fidem non recte sentire, nominatim designare non dubitent, et ecclesiastico ordine a nobis accipient pro nostra possibilitate responsum, aut ab eo certe, quem dicent a sensu catholico deviare. 2. Sicut enim superius praefati sumus, jam multi qui Coelestium et Pelagium cum eo fuerant secuti, Juliani quoque participes et socii facti, derelicto eo, Pelagioque damnato, sedi apostolicae se submittentes, et poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis Patribus digni habiti miseratione, suscepti sunt.