PIUS PP. X
EPISTOLA
COMMUNIS VOBISCUM*
AD ANTISTITAM ANNECIENSIS DOMUS A VISITATIONE, CETERASQUE RELIGIOSAS FOEMINAS EIUSDEM ORDINIS UNIVERSI, CUIUS PROXIME AGENT SAECULARIA SOLEMNIA
Dilectae in Christo Filiae, salutem et apostolicam benedictionem. — Communis vobiscum laetitiae afferunt causam saecularia solemnia, quae proximo mense Iunio, tercentesimo anno exeunte ab instituto Visitationis Ordine, opitulante Deo, estis acturae. Nam et Nobis incrementa familiae vestrae considerantibus licet cum Cypriano admirari, quam largiter floreat « Ecclesiae matris gloriosa foecunditas »; et vobis, quasi medio in itinere emensum hucusque spatium respicientibus copia datur colligendi vires ad reliquum cursum et ad metam assequendam, idest finem vocationis vestrae. Qui sit autem is finis, haud magis a legiferis parentibus Francisco Salesio et Ioanna Francisca, quam usu ipso et religiosae disciplinae observantia didicistis. Ea nempe sancti doctoris fuit mens, ut filiae Deo formarentur, quibus inesset « spiritus gratiae et precum »; quae Ipsum in spiritu et veritate adorarent; quae animi demissione suique despicientia Eius gloriae amplificandae studerent; quae, quasi columbae in tacito nido delitescentes, terrenis omnibus abdicatis, et in caelestium rerum contemplatione defixae, sese Deo exhiberent hostias viventes. Est haec vobis a sancto episcopo Genevensi et veneranda eius alumna constituta lex, cuius quamdiu apud vos vigebit auctoritas, tamdiu poterit societas vestra salva consistere. Qua in re etsi minime dubitamus quin quod genus aetatis degendae sibi vestrum quaeque constituit, in eo velit constantissime permanere; nihilominus, quia magnus novitatis auctor est dies, haud inopportunum ducimus in memoriam redigere, quanti sodales religiosos intersit, instituti sui disciplinam sartam tectamque servare. Quid enim esse putemus praescriptas monachis regulas, nisi evangelicae perfectionis documenta, Ecclesia duce, in usum deducta? Quocirca praeclare gloriosus ille Decessor Noster affirmavit, se si quem invenisset coenobitam suae professionis retinentissimum, non dubitare vel vivum ad Beatorum Caelitum honores evehere. Nec enim christiana perfectio in rebus miris et extraordinariis patrandis, sed in communium officiorum tuitione consistit, et in virtute nostra dimetienda Deus, ut habet S. Gregorius, « non respicit quantum, sed ex quanto ». Nec est cur alia vota profitentium videatur vobis vita praestantior. Nam « divisiones gratiarum sunt; idem autem spiritus». Atque item: « in domo Patris mei mansiones multae sunt ». Quo fit ut aliae Martham sectentur, aliae Mariam. Vos, quae optimam partem elegistis, hanc retinete, neve a sancto proposito dimoveri patiamini per speciem procurandae alienae salutis, perperam reputantes, in qua versamur tempestate, non vitam contemplationi deditam, sed actuosam desiderari. Primum enim, quemadmodum Christi praecepta, ita etiam consilia, sunt omnium temporum; et qui haec aliquando inopportuna censeat, is quodammodo videtur dare manus victas perpetuis obtrectatoribus claustralis, uti vocant, otii. Quin etiam, quo nequior est aetas, eo maior urget necessitas iram divinam assiduis precibus plenâque sui deditione placandi. An vero meliores illuxerunt Salesio dies, qui ab inimicis catholici nominis conquisitus ad necem et asperrima quaeque perpessus, de illo tamen instituti genere cogitavit, quod vos profitemini? Intelligebat enim vir sanctissimus, nulla re magis et propitium haberi Deum et iuvari proximos, quam sacrificio laudis diuturno et exemplo vitae intemeratae. Ipsa denique Viri sanctitas a quo leges accepistis, « sapientia, discretione, suavitate mirabiles », debet efficere, ut sibi quaeque dicta putet, quae Apostolus Timotheo: « Tu vero permane in iis quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris ». — Interim, ut studio, quo remur unamquamque vestrum teneri, veteris disciplinae retinendae stimulus aliquis adiiciatur, facultatem facimus edendi denuo scripta singula sancti Doctoris Francisci Salesii, prout ab ipsius calamo prodierunt. Promptae autem voluntatis vestrae praemium esse volumus plenissimam peccatorum indulgentiam ab omnibus ac singulis Instituti a Visitatione sodalibus statis conditionibus lucrandam eo die, quem unaquaeque eiusdem Ordinis familia celebrandis hisce solemnibus destinaverit. Caelestium denique munerum auspex et benevolentiae Nostrae testis accedat apostolica benedictio, quam omnibus et singulis vobis, dilectae in Christo Filiae, peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Decembris anno MDCCCCIX, Pontificatus Nostri septimo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. II (1910), pp.10-11.