Comoediae (Plautus) - Boeotia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Comoediarum fragmenta
Boeotia
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

1. PARASITVS. Ut Ilium di perdant primus qui horas repperit
quique adeo primus statuit hic solarium,
qui mihi comminuit misero articulatim diem!
Nam me puero venter erat solarium,
multo omnium istorum optumum et Verissumum.
Ubi is te monebat, esses, nisi quom nihil erat;
nunc etiam quod est non estur, nisi Soli lubet.
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis:
maior pars populi | aridi reptant fame.

2. Ubi primum accensus clamarat meridiem.