Jump to content

Comoediae (Statius)/Obolostates sive Faenerator

Unchecked
E Wikisource
Obolostates sive Faenerator

1. Nunc enim vero est, cum meae morti remedium reperibit nemo.

2. Depositus modo sum anima, vita sepultus.

3.  :::credidi silicernium
Eius me esse esurum.

4.  :::ego perdidi te, qui omnes servos perdo
Populatim: quaeso ne ad malum hoc addas malum (...).

5.  :::si linguas decem
Habeam, vix habeam satis te qui laudem, Lache.–
Immo vero haec ante solitus sum: res delicat.

6.  :::satine huic ordini,
Etsi nihil <ego> egi, quaesti?–Quaesti?–Quia sunt aemuli

7. Credo: nimis tandem hoc <hercle> fit verniliter.

8. Volat exanguis, simul anhelat, peniculamentum tenet
Palliolatim.

9. Pelvim sibi poposcit (...).