Jump to content

Comoediae (Statius)/Plocium

Unchecked
E Wikisource

1. Is demum miser est, qui aerumnam suam nesciat occulte
ferre: Ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium,
Quae nisi dotem omnia quae nolis habet: qui sapiet de me discet,
Qui quasi ad hostis captus liber servio salva urbe atque arce.
Dum eius mortem inhio, egomet inter vivos vivo mortuus.
Quaen mihi quidquid placet eo privatum it me servatam <velim>?
Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum. id me arguit:
Ita plorando orando instando atque obiurgando me optudit,
Eam uti venderem. nunc credo inter suas
Aequalis, cognatas sermonem serit:
'Quis vostrarum fuit integra aetatula
Quae hoc idem a viro
Impetrarit suo, quod ego anus modo
Effeci, paelice ut meum privarem virum?'
Haec erunt concilia hocedie: differar sermone misere.

2. Sed tua morosane uxor quaeso est?–Va! rogas?–
Qui tandem?–Taedet mentionis, quae mihi
Vbi domum adveni, adsedi, extemplo savium
Dat ieiuna anima.–Nil peccat de savio:
Vt devomas volt quod foris potaveris.

3. Placere occepit graviter, post quam emortuast.

4. Soletne mulier decimo mense parere?–Pol nono quoque,
Etiam septimo atque octavo.

5. Pudebat, credo, conmemoramentum stupri.

6. Properatim in tenebris istuc confectum est opus.

7. Consequitur comes insomnia, ea porro insaniam affert.

8.  :::is demum infortunatust homo,
Pauper qui educit in egestatem liberos;
Cui fortuna et res nuda est, continuo patet.
Nam opulento famam facile occultat factio.

9. Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti
Adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
Quod diu vivendo multa quae non volt videt.

10. Patiere quod dant, quando optata non danunt.

11. Vivas ut possis, quando nec quis ut velis.

12. Abi intro atque istaec aufer, si tamen hodie extollat nuptias.

13. Quid hoc futurum obsoniost, ubi tantum sumpti factum?

14. Insanum auspicium: <haut> aliter histrionium est,
Atque ut magistratus, publicae <rei> cum auspicant

15. Tu nurum non vis odiosam tibi esse, quam rarenter videas?

16. Ibo ad forum et pauperii tutelam geram.

17. Ibo domum: ad plebem pergitur: publicitus defendundumst.

18. Opulentitate nostra sibi <esse> iniuriam
Factam

19. Liberne es?–Non sum, verum inibi est (...).

20. catellae