1. In amore suave est summo summaque inopia
Parentem habere avarum inlepidum, in liberos
Difficilem, qui te nec amet nec studeat tui.
Aut tu illum furto fallas aut per litteras
Avertas aliquod nomen aut per servolum
Percutias pavidum, postremo a parco patre
Quod sumas quanto dissipes libentius!
. . . . . . .
Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam,
Nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
Scio quicquam: ita omnis meos dolos fallacias
Praestrigias praestrinxit commoditas patris.
2. Serit arbores, quae saeclo prosint alteri.
3. Pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium
Clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem!
. . . . . . .
in civitate fiunt facinora capitalia:
<Nam> ab amico amante argentum accipere meretrix noenu volt.
4. Ad restim res redit.–Immo collus, non res: nam ille argentum habet.
Comoediae (Statius)/Synephebi
Appearance