1. Nunc enim vero est, cum meae morti remedium reperibit nemo.
2. Depositus modo sum anima, vita sepultus.
3. :::credidi silicernium
Eius me esse esurum.
4. :::ego perdidi te, qui omnes servos perdo
Populatim: quaeso ne ad malum hoc addas malum (...).
5. :::si linguas decem
Habeam, vix habeam satis te qui laudem, Lache.–
Immo vero haec ante solitus sum: res delicat.
6. :::satine huic ordini,
Etsi nihil <ego> egi, quaesti?–Quaesti?–Quia sunt aemuli
7. Credo: nimis tandem hoc <hercle> fit verniliter.
8. Volat exanguis, simul anhelat, peniculamentum tenet
Palliolatim.
9. Pelvim sibi poposcit (...).
Comoediae (Statius)/Obolostates sive Faenerator
Appearance
(Redirectum de Comoediae (Statius) - Obolostates sive Faenerator)